Quia igitur, dilectissimi nobis, propter honorem domini nostri Iesu Christi ad istam sanctam solemnitatem convenistis, oportunum nobis videtur, ut ea, quæ sancti patres et fratres nostri ecclesiastici viri in eorum statuerunt concilio observandum ob varias necessitates, quibus premimur, ut cum Dei adiutorio et miseratione quisquis ista observare voluerit a Domino indulgentiam adipisci meruerit.
I.
recensereUt ammoneamur plebs sancta, ut omni studio adsumant sibi usum communioni se iungere sanctorum episcoporum ceterorumque sacerdotum, ut quando apud eos sancta synodus, id est convenientia, tractande salutis ipsorum seu et eorum, quibus præsunt, quibus baptisma exhibent, quorum confessionem ante Deum suscipiunt et quibus pænitentiæ medicamenta ingerant, quorum ælymosinis et oblationibus vivunt, quando pro eis iniunt consilia, qualiter salvari possent animas eorum, ut et laici student ibidem ad idem sanctum concilium venire et humiliter se commendare in sacrosanctas orationes eorum, et ut una sit concordia sacerdotum et subiectorum laicorum et quorum una est fides in Deum, una sit et caritas et devotio, et ut ipsi ibidem quærentes inveniant salutem animæ suæ, et sanctis sacerdotibus pro illorum solertia merces accrescat æterna, et ut invicem caritatis vinculo conexi sciant se Christiani pro sacerdotibus devotos fore debere necnon et intercessores pro omni populo Christiano, sicut et sacerdotes quamvis eminentiori gradu ceteros excellant fidelissimi atque solertissimi prospectores Christianæ plebis et protectores in orationibus suis fieri debent.
II.
recensereUt a presbiteris ammoneatur plebs Christiana, ut sanctitatem vitæ, quam in baptismo adsumit, studeat omnimodis conservare, ut abstineant se a fornicationis malo, pro quo maximæ istas patimur tribulationes et præssuras, quæ novæ nobis et insolite superveniunt; et ut pænitentiam veram doceantur facere de omnibus peccatis suis et non erubescant confiteri Deo peccata sua in ecclesia sancta coram sacerdotibus, qui testes adstant inter nos et Deum, et a quibus documenta et medicamenta salutis nostræ accipere debeamus, quia qui abscondit scelera sua non dirigitur in viam salutis. Melius est enim hic in præsenti erubescere in conspectu unius hominis quam in futuro iudicio coram cunctis gentibus. Unde nos, dilectissimi, monet apostolus dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra et orate pro invicem, ut salvemini. Et ne tardent converti se ad dominum Deum ipsorum, quia nescit homo diem exitus sui, ut nullus absque viatiquo et absque confessione vitam istam excedat, quia maximum periculum est, ut longum illud iter, ubi ad æternam migramus sive ad mortem sive ad vitam absque viatico faciamus.
III.
recensereDeinde ut ad sanctam ecclesiam mundi absque sorde peccati veniant et, cum venerint, non otiosis fabulis intendant, sed tantum orationi vacent et pro salute animæ suæ laborare studeant.
IV.
recensereUt oblationes suas adferre usum adsumant atque pro se ipsis et pro parentibus, seu vivis seu defunctis, offerre non pigeat; in quo magnam constat esse animarum a delictis absolutionem.
V.
recensereUt communionem sanctæ pacis in ecclesia facere non dedignentur et maiorem exinde usum habeant, ut in sanctæ pacis osculo ostendant se unianimes in concordia pacis existere et mutuæ caritatis in invicem vinculis conligati; hoc, quod foris in pacis osculo præostentant, etiam in corde fideliter ac firmiter retineatur; quia beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
VI.
recensereUt sanctum sacrificium sumere non tardent, sed ante aliquantos se dies ad hoc præparare conentur, abstinentes a fornicatione necnon et licentia coniugali, ut dignos se exhibeant per pænitentiam et confessionem ipsius domini nostri Iesu Christi corpus et sanguinem percipere et non sicut — pro dolor! — a multis solet fieri, ut aliquando spatium anni pertransit, quo non percipit suæ sacramenta salutis qui numquam unam septimanam progredi debuit. At tamen ita vos ammonemus, ut infra tertiam et quartam dominicam a vobis non neglegatur, cum etiam et Greci et Romani seu et Franci omni dominico communicent.
VII.
recensereUt pessimum usum iuramenti omnimodis vitare studeant.
VIII.
recensereUt ælymosinarum largitatem diligant, quod maximum esse constat salutis æternæ subsidium.
IX.
recensereUt ieiunia per feriam IV-am et VI-am in usum adsumant.
X.
recensereUt per IV-or tempora in anno ieiunia nostra ælymosinarum largitas sustentet, id est in sabbato ante palmas et in sabbato Pentecosten et in sabbato IV-to istius mensis seu ad istam festivitatem et in vigilia natale Domini.
XI.
recensereUt ista quattuor consecrationis tempora IV-tam et VI-ta feriam ieiunent usque ad nonam et in sabbato ad ecclesiam in ipsa hora perveniant.
XII.
recensereUt et nuptiæ caveantur, ne inordinate neque inexaminatæ non fiant, neque quisquam audeat ante nubere, antequam presbitero suo adnuntiet et parentibus suis et vicinis, qui eorum possint examinare propinquitatem, et cum eorum fiat consilio io et voluntate.
XIII.
recensereUt ebrietatis malum omnino devitare student, ubi etiam lites, rixæ et discordiæ iurgiaque, insuper etiam et homicidia perpetrantur.
XIV.
recensereUt modia iusta ceterasque mensuras vel stateras habeant.
XV.
recensereUt peregrinos et hospites in domos suas recipiant.
Pro quibus omnibus observatis præmia percipiant sempiterna et malum, quod in mundo nos affligit, tolerabilius cum Dei adiutorio erit.