Vita S. Tetrici episcopi Autissiodorensis c. 1. 2:
Hic beatus vir primo anno ordinationis suæ habito concilio constituit, qualiter abbates vel archipresbyteri in ecclesia sancti Stephani divinum persolverent officium.
Sequitur ordo officiorum divinorum; deinde pergitur:
Hac itaque constitutione roborata constituit, ut abbates, presbyteri cum clero ad supra scriptum officium peragendum convenientes ex dominico cellario ab œconomo ecclesiæ stipendium sufficiens accipiant, si vero tarde occurrerint aut negligenter apparuerint, XL dies a vino abstineant. Vicedominus autem aut celarius si, quod iure ministrare debent, in aliquo subtraxerint, retrusi in monasterium per annum dimidium pane et aqua contenti debitam pœnitentiam persolvant.