There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Augustanum (952)
952
editio: incognita
fons: []
Concilium Augustanum

Hermannus Contractus, Chronicon ad anno 951: Sinodus 25 episcoporum magnusque totius regni principum conventus apud Augustam Vindelicam coadunatur. Ibique Berengarius Ottoni regi ad deditionem venit et subiectionem promittit.

Præfatio.

recensere

Cum excellentissimus piissimusque Otto rex superna attactus clemencia non minus de negotio spiritali quam de statu christiani imperii tractare disponeret, inprimis pontificum aliorumque primatum suorum communi consilio fretus anno incarnationis CMLII, indictione X, anno vero regni eius XVI, sub die VII Idus Augusti placitum conventumque synodalem Augustæ fieri decrevit, quatinus concordi diligentia, tam sancti cleri quam populi, æclesiæ stabilitatis profectus et totius christianitatis utilitates tractarentur. Cuius divinæ rei dispositionem per reverentissimi atque prudentissimi Frithurici Mogontinæ sedis archiepiscopi industriam maximæ gubernari deliberavit, Heroldo etiam Iuuanensis æcclesiæ archiepiscopo, Manase quoque Mediolanensis æcclesiæ archiepiscopo, Petro Rauennati archiepiscopo cæterisque Italiæ, Galliæ, Germaniæ subnotatis pontificibus huic discussioni operam exigentibus: Odalrico Augustensis æcclesiæ episcopo, Annoni Wangionensis æclesiæ episcopo, Starcando Eihstensis æclesiæ episcopo, Cuonrado Constantiensis æclesiæ episcopo, Poponi Werziburgnensis æclesiæ episcopo, Godefrido Nemetensis æclesiæ episcopo, Harberto Curiensis æclesiæ episcopo, Uodoni Argentinensis æclesiæ episcopo, Lantberto Frisingenensis æclesiæ episcopo, Hugone Aritiensis æclesiæ episcopo, Michæl Radesbonensis æclesiæ episcopo, Adelberto Patauensis æclesiæ episcopo, Liudfrido Ticinensis æclesiæ episcopo, Gisibrando Terdonensis æclesiæ episcopo, Antonio Bricsiensis æclesiæ episcopo, Woltoni Cumano episcopo, Deodato Parmensis æclesiæ episcopo, Wittone Mutinensis æclesiæ episcopo, Adelhardo Regenensis æclesiæ episcopo, Sigolfo Placentinæ æclesiæ episcopo, Adalgiso Aquenensis æclesiæ episcopo. Cum eorum unanimis diligentia huic æcclesiastico negotio vigilanter instaret, omnibus ratum putabatur principem regni, beatæ matris æclesiæ devotum filium, postulare, quatinus ibidem divina discucientibus interesse dignaretur. Tum die prefinito eo veniens, dulcisona modulationum iucunditate honorifice, uti regiam dignitatem decuerat, ab omnibus acceptus, missæ cælebratione finita, satisfaciendo pontificum peticioni cum insigni primatum turba synodum intravit. Interim reverendus Mogontine sedis archiepiscopus Frithuricus se e solio erigens humiliter strenueque sermonem regulari studio congruentem protulerat; deinde cuncta, quæ de iure æcclesiastico iuxta canonicam auctoritatem et imitanda sanctorum patrum decreta erant ventilata, pronuntians in his et in omnibus huic rei necessariis se in commune eius presidium sentire postulabat. Quibus rex superni amoris igne succensus et zelo divini amoris animatus, mentis corporisque nisu æcclesiasticarum rerum auxiliatorem, defensorem promptissimum se esse promittendo certificavit. Hac videlicet promissione audita regali prelibatus archiepiscopus residens communi ceterorum assensu capitula subsequentia titulari precepit.

Si quis episcoporum, presbyterorum, diaconorum, subdiaconorum uxorem acceperit, a sibi iniuncto offitio deponendus est, sicut in concilio Cartaginensi tenetur cap. XXV.

CAP. II.

recensere

Episcopos, presbyteros vel aliquem de clero canes venandi amore vel accipitres habere non licet, sicut in concilio legitur Toletano cap. X. Quisquis autem personarum huiusmodi in hac voluptate denudatus fuerit, quamdiu in illa detestabili occupatione detinetur, ab omni æcclesiastico offitio cesset.

CAP. III.

recensere

Episcopus, presbyter aut diaconus aleæ vacans, si ab hoc interdicto opere cessare noluerit, velud in canone apostolorum habetur cap. XLII, deponendus erit.

CAP. IV.

recensere

Nullus in clericatus offitio manens mulierem subintroductam secum habitare permittat. Si vero aliqua suspitionum maculis aspersa contra hæc agere temptaverit, ab episcopo vel eius misso virgis cæsa detondeatur. Si autem secularis potestas hoc fieri prohibuerit, regia potestate femina coacta prelate sententiæ subiaceat.

Diversa secularis vitæ negotia fugientes et monasticæ institutionis normam aggredientes extra claustrum sine licentia proprii abbatis ire non licet; sed tantummodo ieiunio et orationi vacare in locis, quibus renuntiaverunt seculo, permanentes, sicut in concilio Calcidonensi precipitur cap. IV. Oportet etiam episcopum, in cuius diocesi cænobium situm est, monachorum providentiam gerere et, si aliquit correctione dignum repperit, corrigere festinet.

CAP. VI.

recensere

Clericis monachicum propositum sequi cupientibus et pro remuneratione divina sæcularibus spretis artiorem vitam adire volentibus nullatenus intrœundi aditus ab episcopo denegetur; sed potius eum in tali conversatione perstare exhortari conetur, sicut in concilio Toletano habetur cap. L.

CAP. VII.

recensere

Sanctimonialis, que spontanea voluntate strictiori vitæ proposito se alligare voluerit, nulla re obstante id, quod bona intentione disposuerat, peragendum ab episcopo impediatur.

CAP. VIII.

recensere

Ut laici presbyteros sine scientia et consensu proprii episcopi ab æcclesiis eis canonicæ commendatis non eicere presumant, nec alios locum eorum subire faciant; quia ut ab episcopis ordinantur, ita necesse es, ut ab ipsis æcclesias procurandas accipiant, sicut in concilio habetur Arelatensi cap.IV.

CAP. IX.

recensere

Ut omnis decimatio in potestate episcopi sit, et si neglecta fuerit, quicquid inde emendandum sit, coram episcopo eiusve misso corrigatur.

Episcopus, presbyter, diaconus, subdiaconus, ut in multis conciliis firmatum est, quoniam divina ministeria contrectant, ab uxoribus abstineant. Ceteri autem clerici, quando ad maturiorem ætatem pervenerint, licet nolentes ad continentiam cogantur.