Concilia de investituris praelatorum

This is the stable version, checked on 18 Septembris 2021. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilia de investituris praelatorum
anno incognito

editio: Migne 1854
fons: Corpus Corporum

PasIi.CoDeInP 163 Paschalis II-1118 Parisiis J. P. Migne 1854 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Concilia de investituris praelatorum Quamvis ab operis proposito alienum sit conciliis generalibus immorari, haud alienum tamen videbitur, si hoc potissimum loco nonnulla ad concilia saeculi XII ineuntis de investituris facientia atque in codicibus ipsius temporis Vindobonae, Romae, et Monaci a nobis reperta addamus: canones Warstallenses et Trecenses ex codice regio Monacensi fol. 7, concilium Lateranense, in quo Paschalis privilegium de investituris cassatum est, ex codice Vaticano n. 1984, fol. 193, 194, unde jam textus editis melior et magis authenticus procedit.

PASCHALIS II CONCILIUM WARSTALLENSE. (Anno 1106, Oct. 22.) CAPITULA BEATI PASCHALIS PAPAE APUD WARSTALLUM. Per multos jam annos Teutonici regni latitudo ab aecclesiae unitate divisa est, in quo nimirum scismate tantum periculum factum est, ut, quod cum dolore dicamus, vix pauci episcopi aut catholici clerici in tanta terrarum latitudine reperiantur. Tot igitur filiis in hac strage jacentibus, christiane pacis necessitas exigit, ut super hoc materna ecclesiae viscera misericordiae aperiantur, sanctorum Patrum instructi scripturis, qui Novatianos et Donatistas in suis ordinibus susceperunt, praefati regni episcopos in schismate ordinatos, nisi aut invasores aut simoniaci aut criminosi comprobentur, in officio episcopali suscipimus. Id ipsum de clericis cujuscunque ordinis constituimus, quos vita scientiaque commendat.

PASCHALIS II CONCILIUM TRECENSE. (Anno 1107, Mai.) DECRETA PASCHALIS PAPAE APUD TRECAS. 1. Cap. Si quis aecclesiae aut aecclesiasticae dignitatis ab aliqua laica persona investituram susceperit, et ipse et qui manum ei imposuerit deponantur et communione priventur.

2. De uxoratis et concubinatis presbyteris id statuimus, ut penitus ab altaris ministerio sequestrentur et aecclesiasticis rebus depriventur. 3. Nullus sibi nomen alienum usurpet, ut plerique solent eos nominare archipresbyteros, qui non sunt presbyteri; archidiaconos, qui non sunt diaconi; decanos, qui non sunt presbyteri, id omnino interdicimus. 4. Si quis munus exigerit pro oblationibus fidelium vel pro praebendis canonicorum vel monachorum vel alicujus ecclesiastici ordinis, ab ecclesia ejiciatur et communione privetur. PASCHALIS II CONCILIUM LATERANENSE. (Anno 1112, Mart. 18.) ACTIO CONCILII CONTRA HERESIM DE INVESTITURIS. Anno ab incarnatione Domini 1112, indict. 5, anno 13 pontificatus dicti pontificis, mense Martio, 15 Kalendas Apriles, celebratum est concilium Romae, Lateranis, in basilica Constantiniana, in quo cum dominus Paschalis papa resedisset cum archiepiscopis et episcopis, et cardinalibus et abbatibus, et varia multitudine clericorum et laicorum, ultima die concilii, facta coram omnibus professione catholice fidei, ne quis de fide ipsius dubitaret dixit: Amplector omnem divinam scripturam, scilicet veteris et novi testamenti, legem a Moyse scriptam, et a sanctis prophetis. Amplector quatuor evangelia, septem canonicas epistolas, epistolas gloriosi doctoris beati Pauli apostoli, sanctos canones sanctorum apostolorum, quatuor universalia concilia, sicut quatuor evangelia: Nicenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Calcedonensem, et Antiochenum concilium, et decreta sanctorum patrum, Romanorum pontificum, et precipue domini mei pape Gregorii VII, et beate memorie pape Urbani secundi. Que ipsi laudaverunt, laudo; que tenuerunt, teneo; que confirmaverunt, confirmo; que dampnaverunt, dampno; que reppulerunt, repello; que interdixerunt, interdico; que proibuerunt, proibeo; in omnibus et per omnia; et in his semper perseverabo. Quibus expletis, surrexit pro omnibus Girardus Ingolismensis episcopus, legatus in Aquitania, et communi assensu domini Paschalis pape totiusque concilii coram omnibus legit hanc scripturam: Privilegium illud quod non est privilegium, set vere debet dici pravilegium, pro liberatione captivorum et ecclesie a domino papa per violentiam Heinrici regis extortum, nos omnes in hoc sancto concilio cum domino Paschali papa congregati, canonicam censuram, et ecclesiastica auctoritate judicio sancti Spiritus dampnamus, et irritum esse judicamus, atque omnino cassamus, et ne quid auctoritatis et efficacitatis abeat, penitus excommunicamus. Et hoc ideo dampnatum est, quia in eo pravilegio continetur, quod electus canonice a clero et populo a nemine consecretur, nisi prius a rege investiatur, quod est contra Spiritum sanctum et canonicam institutionem. Perlecta vero hac carta, acclamatum est ab universo concilio: Amen! Amen! fyad! fiad!

Archiepiscopi qui cum suis suffraganeis interfuerunt, hi sunt: Johannes patriarcha Veneticus, Landulfus Beneventanus, Sennes Capuanus, Amalfitanus, Regitanus, Ydruntinus, Brundisinus, Compsanus, Giruntinus, Rossanus, archiepiscopus sancte Severinae; episcopi Romany: Cencius Savinensis, Petrus Portuensis, Leo Ostiensis, Cono Penestrinensis; Gerardus Ingolismensis, Galo Leonensis, archiepiscopus Biennensis, Rogerius Wulternensis, Walfredus Sennensis, Rodlandus Populiensis, Gregorius Terracinensis; Wilihelmus Siracusanus, legatus pro omnibus Siculis; Wilihelmus Trojanus; et alii fere centum episcopi, Brunus Signensis, Johannes Tusculanensis.

Episcopi, cum essent Romae, illa die non interfuerunt concilio, qui postea lecta dampnatione nefandi pravilegii consenserunt, et laudaverunt: cardinales presbyteri urbis Romae: Boniphatius tituli sancti Marci, Robbertus tituli sancti Eusebii, Romanus tituli sancte Priscae, Gregorius tituli Apostolorum, Benedictus tituli Eudoxie, Anastasius tituli sancti Clementi, Riso tituli sancti Damassi, Romanus tituli sancte Praxedis, Johannes tituli sancte Ceciliae, Diviczo tituli Equitii, Theobaldus tituli Pamachii, Agustinus tituli sancti Grisogoni, Rainerius tituli sanctorum Marcelliny et Petri, Vitalis tituli sancte Balbine, Petrus sancti Sixti, et Albericus sancte Savine cardinales. Cum Rome essent, illo die non interfuerunt concilio, qui postea, lecta damnatione nefandi pravilegii, consenserunt et laudaverunt, diacones: Johannes abbas Sublacensis, Johannes Gajetanus, abbas sancti Andreae, Leo, Gregorius, Aldo, Thobaldus, Ugo, Ruscimannus. Hii omnes in dampnatione predicti pravilegii consenserunt, cum abbatibus et innumerabili multitudine, tam clericorum quam laycorum.