Concilia Hispaniae/5
LXI CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM-SEXTUM. SEXAGINTA UNIUS EPISCOPORUM, AERA DCCXXXI. (0527) (0527A)557-558 Dum anno sexto inclyti et orthodoxi domini et principis nostri Egicanis sub die VI Nonas Maias, aera DCCXXXI, unanimitatis nostrae conventus in praetoriensi basilica, sanctorum videlicet Petri et Pauli aggregatus consisteret atque unusquisque nostrorum ex more secundum ordinationis suae tempus in locis debitis resideret, rerum prius omnium Domino devotissime gratiarum jura persolvimus pro eo quod nos et alterutrae visionis contuitu solari permisit, et alternae pacis osculo confovendo statuit, diffusis cordibus simulque et vocibus ei precum murmura effundentes, ut sicut nos alternorum osculorum impensione laetificos effecit, ita serenissimum ac religiosissimum praedictum Egicanem principem cujus jussu fraternitatis nostrae coetus est adunatus, (0527B)fidei suae conversatione stabiliat, prorogatione justitiae muniat, pacem locupletem reddat, impensione misericordiae fulciat, virium fortitudine roboret, quo longaevitatis muniis cluens commissa sibi regni gubernacula discreto moderamine teneat, et commissos sibi populos benigne regat, aeque disponat et jussu pietatis modificet. His devotione promptissima actis, coepit unionis nostrae numerositas de rebus spiritualibus mutua collatione inter se orsa diffundere; atque eventum rei spectatione mansuetissima praestolari.
Igitur cum ea attentius agerentur, sic idem excellentissimus princeps sanctae intentionis munimine fretus, religione plenissimus et elucubrationis summae titulo inclytus nostro sese coetui intulit, ac gloriosi (0527C)capitis verticem cernuo voto reclinans, nostris sese Domino precatibus commendari percensuit, propriis manibus tomum nobis deferens reserandum, in quo suae devotionis vota et deliberationis piae desideria sistebant stylo gratissime exarata. Omnes in commune sui oris dulcifluis exhortans oraculis ait: En, divini cultus reverentissimi sacerdotes, quidquid proprii oris effamine vestris sacris sensibus debui intimare, quidquid enormis poterat diffusae elocutionis affatus exprimere, sicut hic breviter summatimque calamo currente digessi, unde vos ea sollicitius praelibantes gliscentibus animis pertractate, et tam ea quae hic sunt insita, quam etiam alia quaeque se reverentissimo vestro coetui ingesserint audienda, aequissimis judiciorum vestrorum (0527D)definitionibus terminate, et firmissimo sententiarum vestrarum stylo esse permansura decernite. Quem tomum ab eo unanimitas nostra suscipiens eidem principi benediximus, eoque e nostri medio discedente, ejusdem tomi seriem reseravimus cujus dictorum textus subter annexa serie declaratur.
In nomine Domini Flavius Egica rex sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus. (0528A) Novit, beatissimi Patres, serenitatis nostrae gloriosa sublimitas synodicae advocationis studia nutantis saeculi obstare ruinam, et fidelibus populis congruam salutaris vitae impendere disciplinam. Quapropter orthodoxae fidei religione permotus, vestrique optabili conventu jucundior redditus, coelorum regi grates laudumque vota persolvo, quoniam praestolata aggregationis vestrae concursio praeceptionis nostrae oraculis devotissime paruit, et alternae visionis exoptata gaudia commodavit. Igitur vobis coram positus vestris precibus supernam mihi clementiam suffragari efflagitans universitatem sanctitudinis vestrae Christiana mentis devotione convenio, (0528B)ut quia Ecclesiae sanctae catholicae digna speculatione perstatis [ T. 1, 2, praestatis], votis meis fautores sitis vestrique pontificatus meritis in regendis populis praestantiora mihi subsidia praeparetis, et consiliorum nutrimenta salubria afferatis; quo valeam sanctimoniae vestrae adminiculo fultus et regnandi gressus in pace perficere, et gentem mihi subditam pio ac discreto moderamine regere. Nam et tales vos in hoc sancto concilio adesse praeopto, quo gratia 559 Spiritus sancti corda vestra irradians in medio sit vestrorum, ut ipso docente id teneatis atque servetis, unde et mihi, qui prae omnibus multis sum criminibus deditus, et cuncto populo regiminis mei respectio divina semper opituletur. Quantis denique malis indignante Deo terra quotidie (0528C)vapulet quantisque plagis vel perfidorum sceleribus contabescat, paternitati vestrae non reor esse incognita. Sed quia indubie credimus quod transgressione mandatorum Dei digna factis recipimus, dicente Domino per prophetam: Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea; opportunum satis est, ut per vos, qui divinae vocis praeconio sal terrae estis, salvationis obtineat opem. Unde venerabilem sanctitatis vestrae universitatem exhortor, ut imprimis almae fidei rectitudo, quae per veram credulitatem in omni terrarum orbe diffusa expanditur, vestrae collationis eloquiis praeconetur, praedicata veraciter teneatur, retenta in arcano vestri pectoris illibata servetur. Deinde quia comperimus quod multae Dei basilicae in dispersis locis parochiarum (0528D)vestrarum constitutae dum ad unius respiciunt ordinationem presbyteri, nec assidua in eis Domino sacrificia delibantur, et destitutae remanent atque sine tectis vel semirutae fore noscuntur, specialiter in canonibus annotetis, ut unaquaeque ecclesia, quamvis pauperrima, quae vel decem mancipia (0529A)habere potest, sui debeat cura gubernari cultoris: caeterum si minus habuerit, ad alterius ecclesiae presbyterum pertinebit. Nam dum ex omnibus plurimae basilicae, ut praemisimus, unius sollicitudini rediguntur, solum est quia et viduatae persistunt, et difficile sacris cultibus ordo debitus exhibetur. Quod non tantum sacerdotibus Dei in culpa est, verum etiam et infidelibus Judaeis ridiculum affert, qui dicunt nihil praestitisse interdictas sibi ac destructas fuisse synagogas, cum cernant pejores Christianorum effectas esse basilicas. Pro quarum etiam reparatione a vestra universitate censendum est, ut eas unusquisque episcopus de tertiis parochialium basilicarum canonice restaurandas invigilet: qui si tertias ipsas consequi noluerit, cura sui gerendum (0529B)est, ut presbyter destructae ecclesiae exinde commissam sibi basilicam reparet: evidentem censurae modum apponentes in canone, qualiter debet incuriosus quisque episcopus condemnari, si praescriptum pro renovandis Dei templis ordinem neglexerit adimplere. Nam et hoc honorificentia vestra promulgari curabit, ut nemo episcoporum pro regiis inquisitionibus exhibendis parochialium ecclesiarum jura contingat, nec quascunque exinde inquisitiones aut evectiones exigere audeat, sed 560 de praediis suarum sedium regio culmini solita perquisitionum obsequia deferat, nihilque de rebus earumdem parochialium ecclesiarum causa stipendii cujuspiam dare praesumat: quod si fecerit, duorum mensium spatio excommunicari se noverit. Interea id praecipue a vobis (0529C)procurandum est, ut ubicunque idololatriam, vel diversos diabolicae superstitionis errores repereritis aut qualibet relatione cognoveritis, ad destruendum tale facinus ut veri Christi cultores cum judicibus quantocius insurgatis, et quaeque ad eadem idola a rusticis vel quibusque personis deferri inveneritis, tota vicinis conferenda inibi ecclesiis conferatis. Pro quo etiam exstirpando scelere edictum tale in regulis apponatis, ut quicunque antistes hujusmodi nefas agi permiserit vel peractum in sua dioecesi protinus abolere distulerit, a loci sui officio pulsus unius anni excursu sub poenitentiae maneat religatus lamento, alio tamen principali electione ibidem constituto, qui possit hujus institutionis ordinem servare, et populo Christiano bonae conversationis tramitem pandere, (0529D)postmodum ad suae sedis ordinem reversurus. Sed et quod his potius est, zelo Dei zelantes abrogandam Judaeorum utriusque sexus perfidiam radicitus demite, ut et legum nostrarum sententias quae ob perfidiam eorum et in praeteritis editae et hodierno sunt tempore conditae, omni valeant robore subnixae; et excessus [ E. 4, T. 1, 2, accessus] nequitiae ipsorum earumdem legum dispereant sanctione: sic quoque ut juxta novellae legis nostrae edictum nemo ex iisdem Judaeis in perfidia durantibus ad cataplum pro quibuslibet negotiis peragendis accedat, neque quodcunque cum Christianis commercium agere audeat, quo merito cum propheta dicatis: Nonne qui te oderant, Domine, oderam illos, et super inimicos (0530A)tuos tabescebam? Ex quibus igitur Hebraeis vel uxoribus ac filiis eorum si quis deinceps ad catholicae fidei regulam integerrima devotione conversus exstiterit, abnegans ex toto genuinae praevaricationis errores vel caerimonias omnesque parentalium rituum sectas, ab omni exutus jugo maneat functionis, quam pridem in errore praestitutus publicis utilitatibus exsolvere consuevit: sic quoque ut in caeteris incredulis ejus redundetur functio pensionis, quos adhuc nefanda retinuerit obstinatio parentalis. Inter caetera tamen obscoenum crimen illud de concubitoribus masculorum exstirpandum decernite, quorum horrenda actio et honestae vitae gratiam maculat, et iram coelitus superni vindicis provocat. Et quia plerique perfidorum cothurno superbiae dediti non ex (0530B)Deo regale fastigium sed solo jactantiae tumore appetere dignoscuntur, quicunque amodo ex palatinis, 561 cujuslibet sit ordinis vel honoris persona, in necem regiam vel excidium gentis ac patriae Gothorum fuerit conatus intendere, aut quodcunque conturbium intra fines Hispaniae tentaverit excitare, tam ipse quam omnis ejus posteritas ab omni palatino expulsa officio sub tributali impensione fisco debeant perpetim inservire, amissis insuper cunctis facultatibus propriis, quas cui voluerit licenter conferat clementia principalis. Cuncta vero quae in canonibus vel legum edictis depravata consistunt aut ex superfluo vel indebito conjecta fore patescunt, accommodante serenitatis nostrae consensu, in meridiem lucidae veritatis reducite, illis procul (0530C)dubio legum sententiis reservatis, quae ex tempore divae memoriae praecessoris nostri domini Chindasvinti regis usque ad tempus domini Wambanis principis ex ratione depromptae, ad sinceram justitiam vel negotiorum sufficientiam pertinere noscuntur. Varia quoque populorum negotia, caeteraque sceleratorum hominum gesta fidei sanctae contraria ita vestri examinatione judicii canonice ac legaliter finiantur, ut nec justitia praetereat nec severitas legum ex omnibus intercurrat, qualiter dum in his omnibus vos amor Christi reddiderit fervidos, et aequitatis catena constrinxerit nexos, non solum in hoc saeculo sanctitatis dono perspicui maneatis, sed et aeternis praemiis in perpetuum floreatis: quia tunc me a Domino cum plebe mihi credita a peccatis elui (0530D)credo, cum discussio judicii vestri in examinandis causis talis praecesserit, quae in nullo tramite veritatis aberret. Hoc solum vos, honorabiles Dei sacerdotes, cunctosque illustres aulae regiae seniores, quos in hoc concilio nostrae serenitatis praeceptio vel opportuna interesse fecit occasio, per inseparabilem omnipotentis Dei potentiam adjuramus, quia in praefatis dirimendis negotiis quae se vestro coetui audienda emerserint, nulla personarum vel muneris acceptio intercurrat, nullus se favor interserat, nulliusque tepiditatis incuria promulgare justitiam quae Deusest, obstrepat; sed puro examinationis libramine causarum jurgia terminantes et justa Dei judicia vobis prae oculis apponentes, unicuique parti aequitatem (0531A)pandere procuretis, quatenus ex hoc nostrae mansuetudini praestolata a Deo mercedis praemia conquiratis, et rectitudini vestri judicii coram nobis honorabiles sitis, atque ante Deum semper bonorum operum gratia polleatis. Datum sub die VII Kalendas Maias, anno feliciter VI regni mansuetudinis nostrae Toleto.
Reserato igitur tomo, et quaeque ejus series retentabat diligenti indagine perlustrantes, immensi mole gaudii cordium nostrorum 562 arcana exaestuant. Proinde ferventioribus animis in laudem Dei nostri hymnorum libet cantica roborare, quod religiosissimi et orthodoxi principis nostri intimum igne sui amoris ita reddiderit fervidum, ut totius nostrae adunationis collegium prudentissimis ac salutaribus sui oris afflatibus crediderit exhortandum, perbenigne (0531B)nos admonens, ut dignorum speculatorum more Ecclesiae Dei navem, quam dispensatione superna in vasti hujus salis gurgitibus gubernandam suscepimus, salutarium remigiorum gubernaculis ad consummatae salutis portum incolumem perducamus, et in defensione ejus quotidianis lucubrationibus operam demus, vigilantes et custodientes vigilias noctis super nobis creditos greges: ita nempe, ut verborum spiritualium concrepantibus tubis et sanis membrorum compaginibus [ T. 1, 2, compagibus] ne securitatis torpore depressa diversorum lapsuum incurrat decipula, salutaria sine intermissione ministremus munimina; et infirmis artubus diversis utpote aegrimoniorum vulneribus sauciatis congrua medicamina apponamus, quo facilius queant et veternosa (0531C)ulcera radicitus evelli et remedia exoptatae salutis nancisci. At nunc quoniam ad haec implenda nullum nostrorum sine adjumento omnipotentissimae Trinitatis cernimus esse idoneum, ideo conspicuum satis et necessarium perpendimus, ut quia corde creditur ad justitiam, oris autem confessio fit ad salutem, ipsius sanctae Trinitatis mysterium, qui est unus Deus, a quo nos expetere convenit ut digni Ecclesiae suae pastores existere mereamur, proprii oris confessione promamus, et utpote mortali ore, quantum ipse jusserit, praelargiri laudum insignia praecinamus, quatenus universae definitiones, quae nostro affectu exstiterint editae, superpositae fundamento firmissimo inconvulsae persistant et justitiae robore subnixae saeculis infinitis perdurent.
(0531D)Credimus et confitemur omnium creaturarum, quae trinis rerum machinis continentur, auctricem atque conservatricem individuam Trinitatem; id est, Patrem, qui est totius fons et origo divinitatis; Filium, qui est plena imago Dei propter expressam in se paternae claritudinis unionem, ante omnium saeculorum eventum ex Patris intimo ineffabiliter genitus; Spiritum vero sanctum ex Patre Filioque absque aliquo initio procedentem. Qui tres, quanquam secernantur personarum distinctione, nunquam tamen separantur potentiae majestate: inseparabilis nempe aequalitatis eorum insinnatur divinitas: et tamen quamvis Pater genuerit Filium, nec ideo Filius sit idem qui Pater, neque Pater sit ipse qui Filius, (0532A)sed nec Spiritus sanctus Pater sit Filiusque, 563 sed tantum Patris Filiique Spiritus eidem Patri et Filio etiam ipse coaequalis. Nequaquam in hac sancta Trinitate quidquam creatum, servum famulumque convenit credi, nec adventitium vel subintroductum tanquam ei aliquando acciderit, quod constet eam aliquando minime habuisse, condecet autumari. Unde catholice confitemur Patrem Deum esse omnipotentem, Filium similiter Deum omnipotentem, necnon et Spiritum sanctum Deum omnipotentem; non tamen tres Deos credimus aut tres omnipotentes, sed unum tantum Deum sumus inconcussa fidei veritate credentes, unius naturae, unius essentiae, unius omnipotentiae, unius majestatis, uniusque virtutis. Quarum tamen personarum, (0532B)quamvis in hoc quod ad se sunt nulla possit separabilitas inveniri, in hoc vero quod ad distinctionem attinet sunt quaedam quae specialius unicuique possint pertinere personae: scilicet, quod Pater a nullo originem sumpsit, Filius Patre generante existit, Spiritus quoque sanctus ex Patris Filiique unione procedit. Sed nunquid quia Filius ex Patris est omnipotentia generatus, aut Spiritus sanctus ex Patre Filioque procedens, putandus est aliquando Pater fuisse sine Filio aut genitor genitusque sine sancti Spiritus exstitisse substantia? Absit. Sed sicut Pater sine initio creditur, ita Filius veneratur, ita etiam sanctus Spiritus veridice profitetur: nec tamen sicut Pater creditur a quolibet nequaquam existendi originem ducere, ita Filius aut Spiritus sanctus (0532C)autumandi sunt ex semetipsis existere; sed Filius Deus de Patre Deo, non Deus Pater a Filio Deo, nec Pater aut Filius a Spiritu sancto absque noxa sumpsisse putabuntur originem, cum ipse a Patre et Filio sine cujusquam infidelitatis naevo credatur sine initio processisse. Et ideo in hujus sanctae Trinitatis sacramento nihil anterius posteriusve credendum est, quia nunquam fuit tempus quando Pater sine Filio aut Spiritu sancto subsisteret, neque Filius sine sancto Spiritu cum Patre aliquando regnaret. Et ista dicentes non personarum confundimus proprietates, nec unionem substantiae separamus; nihil in eadem sancta Trinitate majus aut minus credere oportet, nihil etiam imperfectum atque mutabile. Nam perfectus Pater, perfectus Filius, perfectusque (0532D)Spiritus sanctus: immutabilis Pater, immutabilis Filius, immutabilis Spiritus sanctus, nam de immutabili et perfecto Patre mutabilem imperfectumque Filium nec decuit nasci nec convenit credere. Idcirco sunt quaedam quae in hac sancta Trinitate indiscrete oporteat confiteri. In hoc etenim quod ad se sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, indiscrete unus Deus credendus est Pater cum Filio et Spiritu sancto. Quod vero ad relativum attinet, discrete 564 personarum trium est praedicanda proprietas, evangelista praedicante: Ite, docete omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Relativum etenim dicitur quod una ad aliam persona referatur, nam quando dicitur Pater, (0533A)Filii nihilominus persona signatur, et cum dicitur Filius, Pater ei sine dubio inesse monstratur. At nunc quoniam Spiritus sancti vocabulum, quo non tota Trinitas significatur, sed tertia quae est in Trinitate persona, quomodo secundum relativum ad Patris Filiique referatur personam, nequaquam apertissime pateat pro eo scilicet, quia sicut dicimus Spiritum sanctum Patris, non consequenter dicimus Patrem Spiritus sancti, ne Filius Spiritus sanctus intelligatur; in aliis tamen vocabulis, quibus ejusdem sancti Spiritus signatur persona, ad relativum pertinere dignoscitur. Igitur donum specialiter Spiritum sanctum accipimus, quae in sancta praenoscitur Trinitate tertia esse persona, pro eo quod a Patre Filioque cum quibus unius essentiae per omnia creditur fidelibus (0533B)condonetur: quapropter cum dicitur donum donatoris, et donator doni, relativum haud dubie declaratur: quod etiam de ipso vocabulo Spiritus sancti inculpabiliter est credendum. Denique quia sanctae Trinitatis, etsi non ut debuit, tamen quantum ipse donavit hucusque mysterium confitendo digessimus, exinde quae de ipsa Trinitate persona susceperit carnem, pie et orthodoxe subsequiva serie pandimus. Unde licet inseparabilia sint opera Trinitatis, tamen fideliter profitemur non tantum fide cordis, sed et oris professione, quod non tota unitas susceperit carnem, sed solus Filius Dei, qui est ante saecula ex Dei Patris substantia genitus, in fine saeculorum de virgine Maria Evangelio est teste enixus; qui ait: Verbum caro factum est et habitavit in (0533C)nobis. Nam Gabriel archangelus ad Mariam virginem coelitus missus ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum, beata tu inter mulieres. Ecce in utero concipies et paries Filium et vocabis nomen ejus Emmanuel. Cui cum Maria, ut sanctus ait Ambrosius, non fidem renuens, non officium recusans, sed potius accommodans affectum, spondens obsequium, neque de effectu dubitans, sed qualitatem ipsius quaerens effectus, dixisset: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognovi? ab angelo illi responsum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbravit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Cujus nempe angeli oraculum, dum Spiritum sanctum superventurum in ea dicit, et virtutem Altissimi, qui est Dei Patris Filius, (0533D)obumbraturum eam praemonuit, ejusdem Filii carni totam Trinitatem cooperatricem esse monstravit. Quae scilicet Virgo sicut ante conceptionem obtinuit 565 virginitatis pudorem, ita post partum nullam sensit integritatis corruptionem, nam virgo concepit, virgo peperit, et post partum incorruptelae pudorem sine interceptione obtinuit. Cujus videlicet conceptionis, aut partus mysterium, quia secundum prophetale vaticinium novum creatum est super terram ut femina illa singulariter absque virili coitu circumdaret virum, nulla potest ratione comprehendi, nullius oris affectu valet enuntiari. Ob hoc etenim Joannes Baptista cernue profitetur: Ecce post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum (0534A)dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Ac si diceret: Corrigiam calceamenti divinitatis calciatae, quae est ligatura mysterii, nequeo solvere; quia quomodo in virginali utero corporatum est Verbum, quomodo etiam idem Verbum caro factum animatum existat, nequaquam investigare sufficio. Pro qua re praecellentissimus fatus est Augustinus: Hic si ratio quaeritur, non est mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare. Ipse vero Dei Filius ab ingenito Patre genitus, a vero verus, a perfecto perfectus, ab uno unus, a toto totus, Deus sine initio perfectum hominem de sancta et inviolata Maria semper virgine assumpsisse est manifestus. Cui etiam sicut hominis perfectionem ascribimus, ita duas ei voluntates inesse, unam divinitatis suae, aliam humanitatis nostrae (0534B)nihilominus credimus: quod etiam per quatuor evangelistarum oracula ejusdem Redemptoris nostri affatu evidentissime declaratur; sic enim fatus est dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamem non sicut ego volo sed sicut tu vis; et iterum: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me; et reliqua quae si de omnibus sanctarum Scripturarum Codicibus maluerimus colligere, enormis voluminis telam nostri oris videbimur compaginare textrino. Quibus etiam allocutionibus demonstrat suam voluntatem ad hominem retulisse assumptum, Patris ad divinitatem in qua est idem unus et aequalis cum Patre: quippe quantum ad divinitatis attinet unitatem, non est alia voluntas Patris, alia Filii; una enim est voluntas ubi una persistit (0534C)divinitas. Quantum autem ad hominis naturam assumpti alia est voluntas deitatis suae, alia etiam humanitatis nostrae. Proinde in hoc quod ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu, patule ostendit non velle id fieri quod voluntate humani loquebatur affectus, sed propter quod ad terras paterna voluntate descenderat, cujus tamen Patris voluntas nequaquam contraria Filii voluntati existit, quia quibus est divinitas una non potest esse voluntas diversa; et ubi in natura nihil potest diversitatis accidere, 566 ibi nihilominus enumerantur generaliter aliqua numerosa. Igitur hujus voluntatis sanctae vocabulum, quamvis per comparativam similitudinem Trinitatis, qua dicitur memoria, intelligentia et voluntas ad personam sancti referatur Spiritus, secundum hoc autem, quod (0534D)ad se dicitur, substantialiter praedicatur. Nam voluntas Pater, voluntas Filius, voluntas Spiritus sanctus, quemadmodum Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus sanctus, et multa alia similia quae secundum substantiam dici ab his qui catholicae fidei veridici cultores existunt, nulla ratione ambigitur. Et sicut est catholicum dici Deum de Deo, lumen de lumine, lucem de luce, ita verae fidei est proba assertio voluntatem dici de voluntate, sicut sapientiam de sapientia, essentiam de essentia: et veluti Deus Pater genuit Filium Deum, ita voluntas Pater genuit Filium voluntatem. Itaque quanquam secundum essentiam Pater voluntas, Filius voluntas, Spiritus sanctus voluntas, non tamen secundum relativum (0535A)unus esse credendus est, quoniam alius est Pater qui refertur ad Filium, alius Filius qui refertur ad Patrem, alius Spiritus sanctus qui pro eo quod de Patre Filioque procedit ad Patrem Filiumque refertur, non aliud sed alius; quia quibus est unum esse in deitatis natura his est in personarum distinctione specialis proprietas. Quocirca idem Dei Filius, qui dum esset dives semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in impassibilitate deitatis consistente natura, spontanee in hominis suscepti est passus substantia, ac pro nobis primae mortis sustinuit dura exitia; et qui nullius peccati noxae obnoxius mansit, pro nostris peccatis crucis patibulum sponte moriturus ascendit; quique carnis et sanguinis nullum contagium habuit, in carne sua flagra pro nobis, colaphos, (0535B)sputamenta coronamque spineam sustulit, et effusione sui cruoris totum mundum a paedoribus abluit, ac ne potestatem mors secunda in Dei haberet electis, eam usquequaque impassibilis divinitatis suae jaculo perculit ac peremit, dicente propheta: O mors, ero mors tua, tartara penetravit in anima, et sanctorum animas, quas illic hostis vinctas tenebat, morsu potentiae suae exemit, ut prophetale vaticinium inquit: O inferne, ero morsus tuus; qui etiam tertii diei diluculo ejusdem carnis qua occubuerat veritate resumpta, discipulorum obtutibus claruit, eorumque corda nimio pavore concussa praesentiae suae exhibitione solavit [ pro solatus est], et coram angelorum credentiumque frequentia sedem patriam repetivit, in qua nunc, sicut in veritate surrexit a mortuis, ad (0535C)ejus dexteram sedens, sic exinde in finem saeculi venturus est, judiciariae potestatis diremptione 567 a peccatoribus justos secernere, sanctis restituens pro bene gestis coronam, iniquis vero infinitae damnationis ignivomam poenam, exemplum nobis sua resurrectione impendens, sicut ille vivificans nos post duos dies die tertio vivus resurrexit a mortuis, sic nos etiam in hujus saeculi fine resurrecturos usquequaque credamus: non in aerea vel in phantasticae visionis umbra, ut quorumdam improbanda opinio praestruit, sed in veridicae carnis substantia in qua nunc sumus et vivimus, ac tempore judicii coram Christo et sanctis angelis ejus astantes unusquisque referet corporis sui propria, prout gessit, sive bonum, sive malum, recepturus ab eo aut pro propriis (0535D)actibus interminabilis beatitudinis regnum, aut pro suis sceleribus perpetuae damnationis interitum. Hujus etenim fidei Ecclesia sancta catholica baptismatis aqua abluta, Christi sanguine pretioso redempta, quae neque in fide habet rugam, neque maculosi perfert operis notam, insignibus pollet, virtutibus cluit [ T. 2, claruit], sanctique Spiritus donis referta coruscat: quae etiam cum Jesu Christo Domino nostro capite suo, cujus corpus esse nequaquam ambigitur, est perenniter regnatura, atque omnes qui nunc in ea minime consistunt sive constiterint, aut ab ea recesserunt sive recesserint, aut (0536A)peccata in ea relaxari diffidentiae malo negaverint, nisi poenitudinis ope ad eam redierint et quaeque Nicaena synodus servanda decrevit, Constantinopolitanus conventus venerari instituit, Ephesini primi concilii amplecti auctoritas sanxit, atque Chalcedone sanctorum unanimitas vel reliquorum conciliorum, sive etiam omnium venerabilium Patrum in fide sana recte viventium edicta custodiri praecipiunt, absque aliquo dubietatis naevo non crediderint, perpetuae damnationis sententia ulciscentur atque in fine saeculi cum diabolo ejusque sociis ignivomis rogis cremabuntur. Sanctae etenim fidei mysterium oris nostrae confessione pandentes, ad capitula quae ob disciplinam ecclesiasticam moresque male errantium componendos necessaria sunt unanimitatis nostrae articulum (0536B)flectamus, et quae opportuna sunt decretis capitulis definimus.
I. De Judaeorum perfidia. Licet in condemnatione perfidiae Judaeorum numerosae antiquorum Patrum sententiae ac leges promulgatae nitescant, tamen quia, ut prophetale vaticinium propter eorum duritiam narrat, peccatum Judae scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, super petram duriores effecti in obstinationis 568 suae caecitate perdurant. Satis est conspicuum ut catholicae Ecclesiae murus machinis infidelitatis eorum crebrius proteratur, quo aut tandem corrigantur inviti aut valide sic atterantur ex Domini in aeternum judicio perituri. Nam peritorum medicorum est consuetudo laudabilis, ut aegris diversarum aegrimoniarum incommodis (0536C)laborantibus studiosius medendi arte occurrant quoadusque salutis medelam recipiant. Quinimo quoniam gloriosissimi et amatoris Christi Egicanis principis nostri fervens intentio et prompta devotio hujus admirabilis medelae peritiam his adhibere contendit, quatenus aut convertantur ad fidem aut in perfidia perdurantes acrioribus sedule mulctentur stimulis, proinde, eo hortante pariter et jubente, delegit nostrae unanimitatis conventus, ut quidquid eorum sententiae vel leges qui nos in fide catholica praecesserunt ad obterendam eorum perfidiam continere noscuntur, ab omnibus senioribus cunctisque judiciariam curam habentibus studiosius in eis nihilominus compleantur, et ea quae nunc a nobis instituuntur votis ferventioribus conserventur; ita nempe, (0536D)ut quicunque eorum ad Christum plena mentis intentione converterint et fidem catholicam absque aliquo infidelitatis fuco servaverint, ab omni functione, quam sacratissimo fisco persolvere consueti sunt, cum his quae habere potuerint securi extorresque persistant; eamdemque impensionem hi qui in infidelitate sua perstiterint publicis utilitatibus in integritate persolvant. Ipsi vero qui ab errore suo conversi exstiterint, suis tantum utilitatibus ut caeteri ingenui vacent, et negotia sua agentes quidquid pro publicis indictionibus a principe eis fuerit imperatum ut veri Christicolae expediant. Nam id aequitatis ordo (0537A)deposcit, ut qui fide Christi decorantur coram omnibus nobiles atque honorabiles habeantur. Legem sane illam, quae de [ B. R., in] praefatis capitulis ob eorumdem proterendam duritiam a domino nostro Egicane principe nuper est edita, firmamus et per hujus constitutionis nostrae decretum invulsibile robur eam obtinere censemus.
II. De idolorum cultoribus. Manifestissime liquet quod hostis humani generis, ut Apostolus narrat, per mundum rugiens currat quaerens quem devoret, nam diverso tergiversationis suae astu quamplurimos insipientium decipiens suis eos decipulis irretire non cessat: et cum Dominus praecipiat: Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper et (0537B)569 quae in terra deorsum, et reliqua; et iterum: Non facietis idolum et sculptile, nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum; rursumque: Dominum Deum tuum adorabis et ipsi soli servies; illi diversis suadelis decepti cultores idolorum efficiuntur, veneratores lapidum, accensores facularum, excolentes sacra fontium vel arborum, auguratores quoque seu praecantatores, multaque alia quae perlongum est enarrare. Et quia ille nec conditor eorum est, nec Dominus ac redemptor, summopore rectoribus Ecclesiarum Dei convenit studere, ut quos maligna persuasione per diversa sacrilegia sibi hostis idem subderat, de ejus jure tollentes suo eos restituant creatori. De quibus videlicet sacrilegiis exstirpandis quoniam multimoda sanctorum (0537C)Patrum in diversis conciliis clarent edicta, ea vigilaci sensuum indagatione perlustravimus ac discreto gravitatis pondere eorum instituta perpendimus; et quia debitae rationes plenitudine nitent, cum consensu ac ferventissimo jussu religiosissimi domini nostri Egicanis regis instituentes decernimus, ut omnes episcopi seu presbyteri, vel hi qui judicandis causarum negotiis praesunt, solerti cura invigilent, et in cujuscunque loco praemissa sacrilegia vel quaelibet alia quae divina lege prohibentur vel sanctorum Patrum cohibent instituta, venerantes quosque aut facientes repererint, cujuscunque sint generis aut conditionis, statim secundum praedictarum sententiarum seriem emendare et exstirpare non differant, et insuper ea quae in eodem loco sacrilegii oblata fuerint, (0537D)in convicinis ecclesiis coram ipsis qui hoc voto sacrilego dedicanda crediderant habenda perpetim offerantur. Quod si forsitan episcopus aut presbyter, seu etiam judex, ad quem locus ille pertinuerit, manifestissimum ac probatissimum cujuspiam sacrilegii facinus praenoscens, hoc ardenti voto emendare neglexerit, loci sui dignitate privatus anni unius spatio erit sub poenitentia constitutus, loco suo in postmodum rediturus, scilicet ut in eodem tempore quo ille a loci sui propulsus fuerit officio specialiter a principe eligatur, qui timore Domini plenus et, ut Phinees, spirituali zelo accensus cum judicibus sibimet, (0538A)ut diximus, junctis et sacrilegium quod invenerint omnimode exstirpent, et ab omni populo iram Domini arceant. Si quis vero pro talium defensione obstiterit sacerdotibus aut judicibus ut ea nec emendent ut debent, nec exstirpent ut condecet, et non potius cum eis exquisitores, ultores seu exstirpatores tanti criminis exstiterit, sit anathema in conspectu individuae Trinitatis, et insuper, si nobilis persona fuerit, auri libras tres sacratissimo fisco persolvat, si inferior, 570 centenis verberibus flagellabitur ac turpiter decalvabitur, et medietas rerum suarum fisci viribus applicabitur.
III. De sodomitis. Sicut cordis corporisque munditia homines Deo proximos facit, ita incestivae pollutionis actio a Deo (0538B)alienos statuit, et sicut Sodomiticos populos horrenda nimiumque detestanda patratio igne coelitus confluenti exurendos in praeteritis tradidit, ita talibus immunditiis homines deditos aeternae damnationis rogus consumet, loquente Domino per prophetam: Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis. At nunc quoniam haec funesta actio et sodomiticae operationis malum multos sauciasse perpenditur, adeo nos ob hujus foedissimae causae exstirpandam consuetudinem zelo Domini ardentes omnes in commune sancimus, ut qui hujus nefariae actionis patratores exstiterint, quique in his turpitudinibus sese implicari permiserint et contra naturam masculi in masculos hanc turpitudinem operaverint [ pro operati fuerint], siquidem episcopus, (0538C)presbyter aut diaconus fuerit, de proprii honoris gradu dejectus perpetui exsilii manebit damnatione perculsus; si vero cujuslibet ordinis, gradus sive personae, et alterius colluvionis noxiis reperti fuerint implicati, illius legis quae de talibus est edita nihilominus ferientur sententia atque ab omni Christianorum sint alieni caterva, et insuper centenis verberibus correpti ac turpiter decalvati exsilio mancipentur perpetuo; ita ut nisi tam eos qui religionis cultum turpasse visi fuerint quam etiam alios, ut diximus, cujuscunque ordinis homines, digna satisfactio poenitentiae accipere corpus et sanguinem Christi in fine permiserit, aut Christicolarum societati redierit, nec in exitus sui die secundum canonum instituta communionis perceptione se noverint relevari (0538D)nec catholicorum coetui aggregari.
IV. De desperantibus. Ad hoc sacerdotalis institutio debet sine dubio promulgari, ut et vitia inolita austerissima falce poenitentiae desecet, et ulcus quod subito in membrorum compagibus exortum sauciat ac serpit rigidae inventionis conatu usquequaque detruncet. Quorumdam etenim hominum tam grave inolevit desperationis contagium, ut dum fuerint pro qualibet negligentia aut disciplinae censura mulctati aut pro sui purgatione sceleris sub poenitentiae satisfactione custodiae (0539A)mancipati, incumbente desperationis incommodo se ipsos malunt aut laquei suspendio enecare 571 aut ferro vel aliis mortiferis casibus interimere, et nisi praebente cujuslibet rei occasione suam nihilominus diabolus in eis perficit voluntatem; proinde huic nequissimae suadelae cupientes ponere finem et malagmam congruam tali aegrimoniae providere, coetus nostri decernit sacratissima unio, ut quicunque talibus decipulis irretitus interemptionis evaserit casus, duorum mensium spatio et a catholicorum collegio et a corpore et a Christi sanguine sacro manebit omnimode alienus; quia oportet ut per poenitentiae censuram pristinae reddatur spei atque saluti qui animam suam per desperationem conabatur diabolo sociare.
V. De reparatione ecclesiarum vel diversis aliis causis. (0539B) Quanquam in praeteritis sanctorum Patrum de diversis causis sententiae enitescant, sed et nunc quae tempori ordinique congruunt ordinato jure instituenda sunt. Nam sicut antiquitas de causis ingruentibus edicta multimoda edidit, ita nunc nostri temporis aetas de his quae occurrunt ut fiant convenit. Quapropter in medio coetus nostri deducta est quorumdam consuetudo inordinata sacerdotum qui parochias suas ultra modum diversis exactionibus vel angariis comprimunt vel quod quamplures ecclesiae destitutae persistant. Idcirco unio nostrae adunationis decernit atque instituit, ut tertias quas antiqui canones (0539C)de parochiis suis habendas episcopis censuerunt, si eas exigendas crediderint, ab ipsis episcopis dirutae ecclesiae reparentur; si vero eas maluerint cedere, ab earumdem ecclesiarum cultoribus sub cura et sollicitudine sui pontificis reparatio eisdem est adhibenda basilicis. Quod si omnes ecclesiae aut incolumes fuerint aut quae dirutae erant reparatae exstiterint, secundum antiquorum canonum instituta tertias sibi debitas unusquisque episcopus si voluerit assequi, facultas illi omnimoda erit, ita videlicet, ut citra ipsas tertias nullus episcoporum quidpiam pro regiis inquisitionibus a parochitanis ecclesiis exigat, nihilque de praediis ipsarum ecclesiarum cuiquam aliquid causa stipendii dare praesumat. Sed et hoc necessario instituendum delegimus, ut plures (0539D)ecclesiae uni nequaquam committantur presbytero, quia solus per totas ecclesias nec officium valet persolvere, nec populis sacerdotali jure occurrere, sed nec rebus earum necessariam curam impendere: ea scilicet ratione, ut ecclesia quae usque ad decem habuerit mancipia super se habeat sacerdotem; quae vero minus decem mancipia habuerit, aliis conjungatur ecclesiis. Si quis sane episcopus hanc nostram institutionem parvipenderit, et quispiam exinde temerandum crediderit, duorum mensium spatiis 572 se noverit excommunicatione mulctari, ita nempe ut postquam ab excommunicationis interdicto ad ordinis sui remeaverit locum, cunctas hujus canonis sanctiones modis omnibus studeat implere.
VI. De integra oblata et ex studio praeparata in sacrificio offerenda. (0540A) Licet multae sanctorum Patrum in fide sancta nobis praecedentium de rebus necessariis sententiae pro manaverint, tamen quia et nunc usque numerosa ultra quam oportet fieri praenoscuntur, adeo necessarium duximus illicitis ausibus ponere terminum. Ad conventus etenim nostri agnitionem delatum est quod in quibusdam Hispaniarum partibus quidam sacerdotum, partim nescientia impliciti, partim temerario ausu provocitati, non panes mundos et ex studio praeparatos supra mensam Domini in sacrificio offerant, sed passim, quomodo unumquemque aut necessitas impulerit aut voluntas coegerit, de panibus suis usibus praeparatis crustulam in rotunditate (0540B)auferant, eam super altare cum vino et aqua pro sacro libamine offerant: quod factum nequaquam in sacrae auctoritatis historia uspiam gestum perpenditur. Nempe etenim per Matthaeum evangelica veritas inquit: Coenantibus autem eis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit: Item per Marcum: Et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis: rursusque per Lucam: Accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis. Item Apostolus: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit: Accipite et manducate, hoc est corpus meum. Denique quid aliud innuitur, nisi quia panem integrum accipiens et benedicendo confrangens particulatim unicuique discipulorum sumendum contradidit? Quod et nos in postmodum facturos edocuit (0540C)haud dubie significans quod omnis buccella panis, non omnis panis buccella. Unde et in subsequentibus ait dum suum traditorem mallet significare: Cui buccellam panis porrexero ipse est. Ac proinde quia et Redemptoris verba testantur quod panem integrum accipiens non buccellam, quem post benedictionem confringens suis particulatim discipulis dederit, et Paulus apostolus similiter nihilominus narrat, quod panem acceperit et gratias agens confregerit, nec non et illud quod Christus de quinque panibus confractis turbam refecerit; quid aliud instruit nos nisi ut panem integrum sumentes super altaris ejus mensam benedicendum ponamus, non particulam panis, quod caput nostrum nequaquam fecisse perpendimus? Nam si homo suae vitae diligentiam studiosius adhibere (0540D)procurat, quanto magis sacris Dei cultibus nitorem debitum exhibere 573 summopere debet? Unde temeritatis hujus aut nescientiae cupientes terminum ponere, id unanimitatis nostrae delegit conventus, ut non aliter panis in altari Domini sacerdotali benedictione sanctificandus praeponatur, nisi integer et nitidus qui ex studio fuerit praeparatus, neque grande aliquid sed modica tantum oblata secundum quod ecclesiastica consuetudo retentat; cujus reliquiae aut ad conservandum modico loculo absque aliqua injuria facilius conserventur, aut si ad sumendum fuerit necessarium, non ventrem illius qui sumpserit gravis farciminis onere premat, nec quod in digestionem vadat, sed animam alimonia spirituali (0541A)reficiat; ita nempe, ut ab his qui eas sumpserint priscorum canonum instituta serventur. Igitur quicunque hoc decretum nostrum temerandum crediderit, animadversioni divini judicii subjacebit et anni unius spatio a communione alienus manebit.
VII. De publicatione concilii. Grandis populo datur emendationis correctio, si gesta synodalia dum quandoque peraguntur relatione pontificum in suis parochiis publicantur. Et ideo plena decernimus unanimitate connexi, ut dum in qualibet provincia concilium agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis infra sex mensium spatia omnes abbates, presbyteres, diacones atque clericos, seu etiam omnem conventum civitatis ipsius, ubi praeesse dignoscitur, nec non et cunctam (0541B)dioecesis suae plebem aggregare nequaquam moretur, quatenus coram eis publice omnia reserata de his quae eodem anno in concilio acta vel definita exstiterint, plenissime notiores efficiantur. Profecto etenim pravorum severitas exstirpatur, dum canonica instituta ad agnitionem eorum observanda modis omnibus deducuntur, ita scilicet, ut quaeque sunt aut in praeteritis gestis aut in praesentibus constitutis nullus his contradicere audeat, nullus ea reverberare praesumat, nullus non implere contendat. Quod si quispiam ea aut parvipendenda crediderit, aut contemnenda delegerit, aut contra haec inobedientia tumidus, susurratione plenus, invidia incensus et laceratione perfunctus, necnon potius earumdem definitionum exstiterit fautor benevolus, sententia excommunicationis (0541C)duorum mensium curriculo persistet usquequaque mulctatus.
VIII. De munimine prolis regiae. Dum sanctae actionis studia ac fervidae intentionis vota longe lateque diffusa principali exhibitione cunctis patule liquent, et 574 Ecclesiae sanctae catholicae obtutibus luce clarius enitescunt, cogunt adunationis nostrae conventum quidpiam salutari provisione depromere, et causa retributionis proli ejus aliquid congruum aut expedibile promulgare, quo et parentali exhibitioni pro bene gestis videamur aliquantulum opem beneficentiae reddere, et sobolem ejus piae defensionis ac tuitionis necessario munimine praemunire. Gloriosissimus etenim ac serenissimus dominus noster Egica rex, ferventissimi amoris (0541D)Christi igne succensus et sanctae actionis ope perfunctus, inimicorum Christi perfidiam, illud prophetale vaticinium sequens: Nonne qui oderant te, Deus, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? utpote verus Christicola obnixius proterere decernit, Ecclesiae Dei statum vigilaci instantia roborare disponit, sanctis Dei basilicis sese munificum exhibet, tributorum impensiones populis moderamine discreto remittit, maligna contra se obstinatione agentibus animi liberalitate gratissima ac piae miserationis instantia ignoscere consuevit, multos quoque qui confracti sunt liberos secundum prophetam omne onus disrumpendo in ingenuitatis statu reformat, atque (0542A)in diversis sanctae vitae studiis sese exercendo praepollet. Quocirca quoniam pro tot tantisque beneficiis quae multimoda devotione Ecclesiae Dei gentis suae populis prorogare studet, quid aliud illi unanimitas nostra condigne respondeat invenire non praevalet; id salutari providentia quae semper est utilis, imo semper est utile quod veram pertinet ad salutem, decernit atque instituit, ut ejus filiis, ut praemisimus, fortia tuitionis ad futurum adminicula promulgemus, contestantes per nomen illud, cui cuncta coelestia et terrestria genuflectunt, omnes praesentes et absentes, seu etiam futuris temporibus subsequentes sacerdotes vel principes, seu cujuscunque honoris aut ordinis homines, ut nullus ad futurum posteritati ejus atque his qui gloriae suae filiis vel filiabus (0542B)conjuncti esse noscuntur seu qui adhuc conjuncti non sunt, sed forte sunt conjungendi, injustas laedendi occasiones exquirat; nullus occulte vel publice per quae abdicentur contra eos malitiae vota extendat; non eos gladio vel qualibet perniciosa factione interimat; nullus consilium vel opus quibus injuste dejiciantur vel nudentur rebus exhibeat; nullus his injuste violentum tonsurae signaculum imprimat; nullus vestem contra ordinem filiabus suis atque nuris mutare praesumat; nullus etiam extra evidentis culpae indicium aut exsiliis eos relegandos inducat aut eorum corporibus quarumlibet truncationum vel flagellorum inferat detrimentum. Denique licet haec quae praemissa sunt aequissime digesta 575 existant, tamen quia ejusdem gloriosi nostri domini tantum (0542C)emicat devotio prompta ut ea ipsa nequeant ei ad complementum vicem parientiae reddere debitam, ob hoc universitatem nostram adjicere saluberrime convenit, ut tam per omnes civitates vel loca, in quibus sedes episcoporum esse noscuntur ad regni ejus ditionem pertinentes, quam etiam per eorumdem episcoporum dioeceses, excepto passionis Dominicae die, quando altaria denudata persistunt nec cuiquam in eo die missarum licet solemnia celebrari, cunctis aliis diebus quibus idem Dominus noster in hac vita superstes exstiterit, pro eo vel pro cunctis ejus filiis vel filiabus aut pro his qui jam matrimoniali sunt jure conjuncti, adhuc qui sunt conjungendi, seu pro nepotibus vel suis omnibus sacrificiorum Domino libamina dedicentur, piae orationis vota solvantur, (0542D)ac cum gratiarum actione superno numini commendentur, desideria in eis bona quotidie multiplicentur, adversantium eorum conamina virtute suae dexterae confringantur, indulgentia et gratia eis a sua misericordia conferatur, ut suae potentiae defensione protecti antiqui hostis decipula evadant, et charitate ac vitae longaevitale pollentes adire mereantur post transitum sidereas mansiones.
IX. De Sisberto episcopo. Sicut summum bonum est valdeque conspicuum superno numini amanter fideliterque inhaerere ejusque praeceptionibus parientiam votis gliscentibus exhibere, ita consequens bonum est post Deum regibus, (0543A)utpote jure vicario ab eo praeelectis, fidem promissam quemque inviolabili cordis intentione servare, et nulla contra eos occasione quidquam nocibilitatis excogitare nihilque nequius definire, dicente Domino: Nolite tangere christos meos: et iterum David: Quis enim extendet manum suam in Christum Domini et innocens erit? Item ipse cuidam comminans: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres Christum Domini? Unde opportunum satis est ut sponsio principibus compromissa absque aliquo fraudis naevo custodiatur, et fides eis reddita nullis factionibus nullisque etiam nequitiae machinationibus temeretur. Nam si nudi tantum verbi pollicitatio qualibet occasione violetur, criminis denotatione censetur; quanto magis si fides regibus sub (0543B)jurisjurandi attestatione promissa nequaquam profanari pertimescatur? Est enim quorumdam saecularium, et, quod pejus est, sacerdotum, improbanda satis obstinatio animarum, ut fidem suis principibus sub juramento promissam observare contemnant, et verborum fuco juramenti 576 obnubilent promissionem, dum in arcano pectoris retentant infidelitatis perversitatem, et dum scriptum est: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra; et iterum: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus; rursumque: Maledictus omnis qui jurat in nomine Dei sui mendaciter; illi jurantes fidem promissam temerare non metuunt, et juramenti sui (0543C)pollicitationem praevaricare nullatenus pertimescunt. Unde quia Sisbertus Toletanae sedis episcopus talibus machinationibus denotatus repertus est pro eo quod serenissimum dominum nostrum Egicanem regem non tantum regno privare, sed et morte cum Frogello, Theodemiro, Liuvilane, Liuvigotone quoque, Thecla et caeteris interimere definivit, atque genti ejus vel patriae inferre conturbium et excidium cogitavit, qui etiam per decreti nostri definitionem jam et loco et honore privatus existit; ideo nostrum in commune per hujus canonicae sanctionis decernit collegium, ut hoc ipsum unionis nostrae decretum, quod etiam his synodicis definitionibus innectendum decrevimus, omni subsistat valore subnixum atque in perpetuum obtineat inconvulsibile robur: ipse (0543D)vero Sisbertus pro sui juramenti transgressione facinorisque tanti machinatione secundum antiquorum canonum institutionem, qua praecipitur ut quisquis inventus fuerit talia fecisse et vivente principe in alium attendisse pro futura regni spe, a conventu catholicorum excommunicationis sententia repellatur, honore simul et loco depulsus, omnibusque rebus exutus quibusque in potestate praedicti principis redactis perpetui exsilii ergastulo maneat relegatus; ita nempe, ut secundum eorumdem antiquorum canonum decreta in fine vitae suae tantum communionem accipiat, excepto si regia eum pietas ante absolvendum crediderit. Simili quoque et caeteri qui (0544A)de religiosis, cujuslibet sint ordinis et honoris, deinceps talia contra principem egisse vel definisse reperti exstiterint, censura mulctandi sunt.
X. De his qui juramenti sui profanatores exstiterint. Sicut ulcus quod granditer [ E. 4, T. 1, 2, graviter] serpit in corpore non nisi gravioribus medicaminibus aut ferro curatur, ita perfidorum obstinatio, quae nullatenus cohibetur, durioribus sententiis necesse est ut mulctetur. Nam quanquam dominica sanctio protestetur: Non morietur pater pro filiis neque filii pro parentibus, sed unusquisque pro peccato suo morietur: Et iterum: Filius non portabit iniquitatem 577 patris, et pater non portabit iniquitatem filii; tamen quia et jurisjurandi transgressio granditer inolevit et machinandi contra principes nostros (0544B)consuetudo saeva percrebuit, quo aut nece diversa princeps interimatur aut regni dignitate privetur, quod nequaquam cohiberi potest nisi severiori censura; adeo per hujus institutionis nostrae decretum sancimus, ut quicunque deinceps, cujuslibet sit honoris persona vel ordinis, in necem vel dejectionem regiam quidpiam machinaverit, eumque qualibet nocibilitate impetendum crediderit aut gentem ejus vel patriam quibuslibet factionibus vel machinationibus disturbare contenderit, tam ipse quam omnis ejus posteritas ab omni palatini ordinis dignitate privati fisci viribus sub perpetua servitute maneant religati, potestate tantum glorioso principi nostro Egicani servata, ut aut eos qui jam pro suae infidelitatis perfidia canonice legaliterque dijudicati (0544C)sint, aut eos qui deinceps a fidei suae juramento aborbitaverint, et adversus praedictum principem nostrum aliquid nocibilitatis agere aut machinari studuerint, si eos, ut diximus, piae indulgentiae voto quandoque relevare maluerit, licentia illi usquequaque manebit. Et quia res eorum justo ac legali modo in ejusdem domini nostri dominium pervenerunt, ex quibus etiam quaedam ejusdem principis collatione tam Ecclesiae Dei quam proles ejusdem domini nostri seu etiam alii plures pro sui servitii merito accipere meruerunt; proinde instituentes decernimus, ut nullo unquam tempore eorum filii qui juramenti sui profanatores exstitisse noscuntur seu exstiterint, vel subsequens eorum posteritas in nocibilitatem eorum intendere audeant, nec ipsas res eis auferre quoquo (0544D)pacto studeant. Ideo denique, ut praemisimus, severissimam hanc decreti nostri curavimus promulgari sententiam, ut qui suum non formidat exitium, saltem filiorum cunctaeque suae posteritatis pertimescat interitum. Si quis sane regum succedentium cunctas hujus constitutionis nostrae definitiones custodire aut adimplere distulerit, omnis linea generationis ejus perpetim condemnata depereat, et insuper ex divino judicio rebus omnibus et honore praesenti in saeculo careat, atque Christo judicante cum diabolo ejusque sociis ad interitum gehennae perveniat. Cui nostrae definitioni ex antiquo canone quaedam necessaria innectimus et omnes in commune ipsis verbis, quibus, (0545A)ut diximus, hoc deprompsit antiquitas, proclamamus dicentes:
Quicunque igitur a nobis vel totius Hispaniae populis, qualibet conjuratione vel 578 studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel pro conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit, aut gloriosum principem nostrum Egicanem, vel subsequentes principes nece attrectare voluerit, aut potestate regni exuere tentaverit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpare delegerit, anathema sit in conspectu Dei Patris et angelorum, atque ab Ecclesia catholica, quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus, et ab omni coetu Christianorum alienus cum omnibus impietatis suae sociis; quia oportet ut una poena teneat (0545B)obnoxios quos similis error invenerit implicatos. Quod iterum secundo replicamus dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, violaverit, aut praedictum principem nostrum, vel subsequentes principes nece attrectare voluerit, aut potestate regni exuere tentaverit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpare delegerit, anathema sit in Christi conspectu et apostolorum ejus, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus, et ab omni consortio Christianorum alienus, et damnatus in futuro judicio habeatur cum participibus suis; quia dignum est ut qui talibus sociantur (0545C)ipsi etiam damnationis eorum participationi obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio acclamamus dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro salute patriae gentisque Gothorum statu vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est, violaverit, aut toties dictum principem nostrum vel subsequentes principes nece attrectare voluerit, aut potestate regni exuere tentaverit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpare delegerit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus, et ab omni communione Christianorum alienus, neque partem justorum habeat, sed cum (0545D)diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condemnetur una cum eis qui eadem conjuratione nituntur, ut par poena constringat quos in pernicie prava societas copulat. Et ideo si placet omnibus qui adestis haec tertio reiterata sententia, vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universis Dei sacerdotibus, palatii senioribus, clero vel omni populo dictum est: Qui contra hanc vestram definitionem venire praesumpserit, sit anathema Maran atha, hoc est, perditio 579 in adventu Domini, et cum Juda Iscarioth partem habeant et ipsi et socii eorum.
XI. De gratiarum actione. (0546A) Finitis consummatisque omnibus quae ob disciplinam ecclesiasticam necessario fuere definienda, vel reliqua quae nostro coetui ob directionem exstitere delata, omnipotentissime et indivisibili Trinitati ineffabilium gratiarum jura dependimus, laudum vota persolvimus, ac tota mentis intentione gloriae ejus insignia praedicamus pro eo quod nos ejus dispositione mirabili non solum ad hunc sanctae congregationis coetum meruimus adunari atque alternae visionis intuitu confoveri, sed ex se nobis dicere contulit et in se dicta complevit, obnixius ejus imprecantes clementiam, ut sicut nos alterutrae pacis osculo dulcifluos reddidit et definitionum nostrarum primordia lineavit ac consummatione sublimi perficiendo (0546B)concludit, ita serenissimum ac piissimum dominum nostrum Egicanem regem, cujus jussu atque hortatu hic adunati sumus, salutiferae defensionis clypeo protegat, vexillo fidei muniat, atque cum gente et patria sibi credita per viam voluntatis suae deducat, quatenus protelatis praesentis aevi curriculis feliciter polleat, et post hujus vitae excursus numerositate piae actionis opimus cum his, quibus nunc principatur, ad Christum perveniat laureandus.
Decretum judicii ab universis editum.
Actuum apostolorum probata satis et veneranda narrat historia quod, Juda crimine proditionis damnato, nequaquam Spiritus sanctus super reliquos undecim illapsu coelico est diffusus, quoadusque Matthias (0546C)ab omnibus est praeelectus in loco ejusdem apostolus: obinde scilicet, quia undenarius numerus transgressionem significat mandatorum. Et quia Sisbertus Toletanae sedis episcopus suo facinore denotatus nostro ex corpore constat abscissus, ob id summopere numerositatem nostram convenit studere, ut in loco ejus alio subrogato perfectioni debitae corpus nostrum reddatur, sicut per Matthiam perfectus numerus noscitur fuisse completus. Et quia idem legatione superni numinis fungentes apostoli sunt protestati dicentes: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam: illis videlicet odor vitae in vitam qui praeceptis (0546D)eorum exhibere parientiam curaverunt, illis vero odor mortis in mortem qui eorum nihilominus monita contempserunt; proinde quia praedictus Sisbertus Toletanae sedis episcopus eorum salutaribus monitis nequaquam maluit ex humilitate 580 dependere obsequelam, quo Ecclesiam Dei ordine debitore geret, humilitate instrueret et exemplis salutaribus ad regna siderea provocaret, sed bicipiti se percellens mucrone, superbiae videlicet atque perjurii, gloriosum dominum nostrum Egicanem regem non solum regno voluit privare, sed et mortis impensione perimere, ideo non congruit nos prius concilium (0547A)inchoare, nisi illo prius canonica ac legali censura mulefato in loco ejus alius fuerit subrogatus Toletanae sedis cathedram retenturus. Idcirco nobis omnibus in unum collectis, idem Sisbertus episcopus nostro est conventui praesentatus atque infidelitatis suae machinationem patuli oris est affatu professus. Unde nos per hujus decreti nostri formulam saepe dictum Sisbertum secundum edictum priscum synodicae sanctionis ac decretum de talibus promulgatae legis ab episcopali ordine et honore dejicimus, a perceptione corporis et sanguinis Christi excommunicatum in exsilio perpetuo manere censemus, in fine tantum communionem per omnia percepturus, excepto si eum principalis pietas cum sacerdotali conniventia delegerit absolvendum.
(0547B)Igitur quoniam favente Domino concilium est quam citius inchoandum secundum praeelectionem atque auctoritatem toties dicti nostri Domini, per quam in praeteritis jussit venerabilem fratrem nostrum Felicem Hispalensis sedis episcopum de praefata sede Toletana jure debito curam ferre, nostro eum in postmodum reservans ibidem decreto firmandum, ob id nos cum consensu cleri ac populi ad saepe dictam Toletanam sedem pertinentis praedictum venerabilem fratrem nostrum Felicem episcopum de Hispalensi sede, quam usque hactenus rexit, in Toletanam sedem canonice transducimus, ut in eadem Hispalensi cathedra fratrem nostrum Faustinum Bracarensis sedis episcopum, nec non et Felicem Portucalensis Ecclesiae antistitem in praefatae Bracarensis (0547C)sedis pontificem subrogamus, ac perpetua sanctione unumquemque eorum in praefatis sedibus confirmamus, quatenus uterque easdem quas suscipiunt Ecclesias pia praedicatione instruant, moribus sanctis exornent, ac beatae vitae exemplis aedificent, ut unanimitate mirabili in unum collecti, unum corpus effecti eis nobiscum in synodali conventu pariter residentibus illapsum sancti Spiritus ut duodecim apostoli mereamur, quo ejus igne succensi et doctrina imbuti quae ad disciplinam ecclesiasticam pertineant et ad compescendos pravorum hominum mores aequissime promulgemus et laudes Altissimo devotis mentibus praecinamus. Quod videlicet collegii nostri decretum gestis synodalibus a nobis in concilio (0547D)definiendis fore sociandum decernimus, et locum illic debitum ut obtineat definimus.
581 Lex edita in confirmatione concilii.
Synodalis conventus et numerosa adunatio sacerdotum eo venerabilior cunctis perpenditur, eo nihilominus terribilis cernitur, quod in medio coetus eorum praesentia individuae Trinitatis adesse nequaquam ambigitur, sancto protestante Evangelio: Ubicunque fuerint duo vel tres in nomine meo collecti ibi sum et ego in medio eorum. Quocirca quia se in eorum medio superni omnipotentia numinis adesse innotuit, quid aliud nisi quidquid ore depromitur inspiramine est ejus effectum, qui se inter eos est fassus habitaturum? Unde gloriosa serenitas nostra ea quae unanimitas eorum deprompsit, imo quae per (0548A)ora illorum Spiritus Sanctus promulgavit, venerabiliter suscepit, amanter amplectitur, et per hujus legis nostrae decretum firma in perpetuum manere decernit, inconvulsibili consistere auctoritate instituit, et omnimodum robur obtinere decernit: scilicet ut a praesentis diei temporisque articulo omni vigilantia, omni sollicitudine, omni etiam cura quaeque sunt pro disciplina vel utilitate ecclesiastica in hac synodo definita, quaeque pro corrigendis pravorum moribus edita, per cunctas regni nostri provincias ab omnibus custodiantur, et absque aliqua scrupulositate vel controversiae oppositione serventur. Et quia ingruente inguinalis plagae vastatione ad Narbonensem sedem pertinentes episcopi nequaquam sunt in hac sancta synodo aggregati, ideo per hanc nostrae mansuetudinis (0548B)legem instituentes jubemus, ut omnes ad ejusdem cathedrae dioecesim pertinentes episcopi in eadem urbe Narbona cum suo metropolitano adunentur, et cunctis hujus concilii capitulis vigilaci ab eis indagatione perlectis accedant ordinibus debitis subscriptores. Si quis igitur earumdem definitionum constitutiones temerare praesumpserit, detrahere nisus fuerit, et miserabili ausu eis contraire tentaverit, ecclesiasticae communicationis sententia ferietur, et rerum suarum quarta [ E. 4, T. 1, 2, quinta] parte mulctabitur.
In nomine Domini Flavius gloriosus Egica rex omnibus sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus: Ecce sanctissimi in Christo Patres et (0548C)apostolico dogmate fideles populi ducatores, synodicae aggregationis vestrae unionem illo fiducialiter hortatu convenio, quo religiosum nobis vestrae sanctitudinis praebeatis suffragium, nostraeque promulgationis consultum porrigatis omnimode praestolatum. Promptissime etenim saepe gloriosae nostrae serenitatis fervet devotio ac purae voluntatis flagrat devotissima plenitudo illis cum plebe mihi credita affectibus vivere, pietatibus inhaerere, ac misericordiae 582 incremento regendi studium servare, quibus tempora nostra nullis adversitatum stimulis commota, nullis civilibus vel externis excitationibus praepedita pacis munere floreant ac miserationis nostrae benefificio cumulata persistant: et quos forsitan pravae infidelitatis implicat actio, respectu clementiae nostrae, (0548D)si fas est, pietatis releventur ex brachio, ut parcendo illis supernam mihi clementiam fautorem efficiam, et status gentis meae ac patriae nullis amplius, quod absit, ruinae lapsibus concidat. Sed quantum culparum noxam remittere procuramus, tantum profanatorum transgressio molitur, et crebris perfidiae ausibus praepedita subruitur. Unde si culpis indulgentiam, si condigna factis restituam, anceps nostrae tranquillitatis animus aestuat in eo quod plerumque ipsa culparum remissio increbrescente nequitia in contrarium vertitur, cum nec tandem vitia reprimuntur, quae facili emendationis conamine perduci ad terminum debuerunt. Ipsi autem in hoc sancto concilio liquido perpendatis, jamjamque antea plurimorum casus relatu opinabili didicistis, quibus (0549A)perfidorum quantisque aemulorum nefandis conatibus deceptionis meae quotidie excidium sentiam, vel quanta patriae fuerint insolenter conturbia excitata. Quorum denique sceleratorum, qui et in praeteritis et nunc perfidasse detecti sunt, praevaricatione compellimur coetus vestri universitatem consulere, ut quid de talium excessibus, qui in praeteritis vel nunc usque mihimet deliquisse noscuntur, agere serenitatem nostram conveniat; utrum condignis sententiis canonice ac legaliter feriantur, an parcendo illis noxarum debita impunita serventur, saluberrima unanimitatis [ E. 4, T. 1, 2, humanitatis] vestrae promulgatione attentius decernatur, illa nostrae gloriae vel successorum nostrorum principum licentia modis omnibus reservata, ut si deinceps quisque contra regiam (0549B)potestatem, gentem, patriam nostram agere conatus exstiterit, juxta canonicam sententiam tempore praecessoris nostri domini Sisenandi principis de talibus personis in concilio editam vel legis sententiam, ejus debeat pravitas acriter coerceri, tantum est, ut sicut praemisimus quo emendationis studio errantium mihi transgressio emendetur, salutaris vestri responsio nostris clarescat in sensibus. Nam et hoc decreti vestri condecet stylo censendum, ut quia praecessor noster divae memoriae dominus Wamba rex in ipsis regnandi primordiis Theudemundum Spatarium nostrum contra generis vel ordinis sui usum, Festi quondam incitatione Emeritensis episcopi, solius tantum regiae potestatis impulsu in eamdem Emeritensem urbem numerariae officium agere instituit, (0549C)quod etiam unius anni excursu 583 contra rationem noscitur peregisse, imo quia nec valuit imperio gentis obsistere, vestri edicto concilii ab eodem Theudemundo suaque omni posteritate talis actionis officium suspendatis, quo nullo ulterius tempore tam ipse quam omnis ejus progenies usque in finem saeculi ob hanc causam videantur aliquatenus molestari. Datum sub die Kalendas Maias anno feliciter sexto regni nostri, in Dei nomine sedis nostrae Toleto.
Pontifices. Ego Faustinus indignus Hispalensis sedis episcopus
Ego Felix indignus urbis regiae episcopus haec decreta synodalia a nobis edita subscripsi. (0549D) haec decreta synodalia a nobis edita subscripsi. Maximus indignus sanctae Ecclesiae Emeritensis episcopus haec decreta synodalia a nobis edita subscripsi. Ego Vera indignus Tarraconensis sedis episcopus haec decreta synodalia a nobis edita subscripsi. Ego Felix in Dei nomine Bracarensis atque Dumiensis sedium episcopus haec decreta synodalia a nobis edita subscripsi. Gaudentius Valeriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Florus Mentesanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ervigius Beterrensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Fructuosus Auresinae Ecclesiae episcopus subscripsi. (0550A) Suniagissius Lamiobrensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Gaudila Empuritanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Bonifa Cauriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Arcontius Elborensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Auredus Herdensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Gundericus Seguntinae Ecclesiae episcopus subscripsi. Spassandus Complutensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Basualdus Palentinae Ecclesiae episcopus subscripsi. Marianus Oretanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Wittisclus Valentinae Ecclesiae episcopus subscripsi. Sonna Oxomensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Gavinius Arcabicae Ecclesiae episcopus subscripsi. (0550B) Zacceus Cordubensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Anterius Segobricensis Ecclesiae episcopus 584 subscripsi. Honorius Malacitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Arbidius Astigitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Pappulus Eliplensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Decentius Segobiensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Avitus Urcitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Felix Calagurritanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Constantinus Aucensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Audebertus Oscensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Adelphus Tudensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0550C) Nepotianus Tirassonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Sunigisidus Laniobrensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Potentius Lucensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Eppa Illicitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Joannes Egarensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Onemundus Salamanticensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Balderedus Caesaraugustanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Involatus Dertosanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Argesindus Egitaniensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Isidorus Setabitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. (0550D) Joannes Abilensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Teudiselus Beatiensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Cuniuldus Italicensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Wisefredus Ausonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Laulfus Barcinonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Emila Conimbriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Leovericus Urgellitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Sisebado Tuccitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Gerontius Asidonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. (0551A) Abbates.
Basilius Bastitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Fionius Lamecensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Mirus Gerundensis Ecclesiae episcopus subscripsi. 585 Landericus Olyssiponensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Joannes Pacensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Centerius Eliberitanae Ecclesiae episcopus subscripsi. Teudefredus Vesensis sedis Ecclesiae episcopus subscripsi. Aurelius Astoricensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Gabriel misericordia Dei abbas haec decreta synodalia a nobis edita subscripsi. (0551B) Vicarii episcoporum. 586 Vincomalus diaconus, agens vicem domini
Eulalius abbas subscripsi. Nerbantius abbas subscripsi. Braulio abbas subscripsi. Eugenius abbas subscripsi. Vitulus diaconus, agens vicem domini mei Marciani Dianiensis Ecclesiae episcopi, subscripsi. (0552A) Comites et viri illustres.
mei Marciani Pampilonensis sedis episcopi, subscripsi. Crisces presbyter, agens vicem Agrippii Ossonobensis sedis episcopi, subscripsi. Vitulus vir illuster comes patrimonii et dux haec decreta synodalia subscripsi. Wimar comes subscripsi. Teudulfus comes subscripsi. Paulus comes subscripsi. Teodefredus comes subscripsi. David comes subscripsi. Requisindus comes subscripsi. Sisemundus comes subscripsi. (0552B) Ella comes subscripsi. Teodehittus comes subscripsi. Bigesuindus comes subscripsi. Ega comes subscripsi. Afrila comes subscripsi. Danila comes subscripsi. Audemundus comes procer subscripsi. Teudemundus comes procer subscripsi.