VII. De celebrando officio in feria sexta Paschae. Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die sexta feria passionis Domini clausis basilicarum foribus nec celebretur officium, nec passio Domini populis praedicetur, dum idem Salvator noster apostolis suis praecipiat dicens: Passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus praedicate: ideoque oportet eodem die mysterium crucis, quod ipse Dominus cunctis annuntiandum voluit, praedicare, atque indulgentiam criminum clara voce omnem populum postulare, ut poenitentiae compunctione mundati venerabilem diem dominicae resurrectionis remissis iniquitatibus suscipere mereamur, corporisque (0369A)ejus et sanguinis sacramentum mundi a peccato sumamus.

VIII. De non solvendis jejuniis in feria sexta Paschae. Quidam in die ejusdem dominicae passionis ab hora nona jejunium solvunt, conviviis abutuntur, et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi jejunium tanti diei polluunt, epulisque inserviunt: et quia totum eumdem diem universalis Ecclesia propter passionem Domini in moerore et abstinentia peragit, quicunque in eo jejunium praeter parvulos, senes et languidos, ante peractas indulgentiae preces resolverit, a paschali gaudio depelletur [ Ae., E. 4, repellatur], nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat, (0369B)quia diem passionis ipsius per abstinentiam non honorat.

IX. De benedicendo cereo et lucerna in pervigiliis Paschae. Lucerna et cereus in pervigiliis Paschae apud quasdam ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis benedicantur inquirunt: propter gloriosum enim noctis ipsius sacramentum solemniter haec benedicimus, ut sacrae resurrectionis Christi mysterium, quod tempore hujus votivae noctis advenit, in benedictione sanctificati luminis suscipiamus; et quia haec observatio per multarum loca terrarum regionesque Hispaniae in ecclesiis commendatur, 370 dignum est ut propter unitatem pacis in Gallicanis ecclesiis conservetur: nulli autem impune erit qui haec statuta (0369C)contempserit, sed paternorum regulis subjacebit.

X. De dominica oratione quotidie patenter pronuntianda. Nonnulli sacerdotum per Hispanias reperiuntur qui dominicam orationem quam Salvator noster docuit et praecepit, non quotidie sed tantum die Dominica dicunt, et quia ut sine intermissione oremus Apostolus docuit; qualiter autem oremus Christus praecepit dicens: Cum autem oratis, dicite: Pater noster, qui es in coelis: quomodo ergo quotidie non dicitur quod sine intermissione dici jubetur? nam in tantum quotidie haec oratio dicenda est, quantum et ipso titulo utitur dum vocatur oratio quotidiana; sic enim eam sancti Patres nuncupaverunt, quod etiam (0369D)apud doctores quorum illustris doctrina est invenitur. Sanctus quippe Cyprianus dicit: Itaque in oratione dominica panem nostrum, id est Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione et corpore ejus non recedamus. Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: quid enim tam vult Deus quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae et panis e coelo? et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur oratur. Sanctus Augustinus dicit: De quotidianis autem brevibusque peccatis, sine quibus vita haec non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit: eorum est enim dicere: (0370A)Pater noster, qui es in coelis; qui jam Patre tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto: delet igitur haec quotidiana oratio minima quotidiana peccata, delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerata gesta poenitendo in melius mutata discedit. Ergo sicut Christus praecepit, sicut Apostolus admonuit, et quemadmodum doctores ecclesiastici instituerunt, quia quotidie vel cogitatione vel verbo vel opere delinquimus, quotidie hanc orationem effundere in conspectu Dei debemus: quisquis ergo sacerdotum vel subjacentium clericorum hanc orationem dominicam quotidie aut in publico aut in privato officio praeterierit propter superbiam, judicatus ordinis sui honore mulctetur.

XI. De non cantando in Quadragesima Alleluia. (0370B)Item cognovimus quosdam Hispaniae sacerdotes quod in quadragesimae diebus Alleluia decantent praeter in ultima hebdomada paschae, quod deinceps fieri interdicimus, statuentes ut in omnibus praedictis quadragesimae 371 diebus, quia tempus est non gaudii sed moeroris, Alleluia ideo non decantetur; tunc enim opus est fletibus ac jejuniis insistere, corpus cilicio et cinere induere, animum moeroribus dejicere, gaudium in tristitiam vertere, quousque veniat tempus resurrectionis Christi, quando oporteat Alleluia in laetitia canere et moerorem in gaudium commutare. Hoc enim Ecclesiae universalis consensio [ T. 2, consuetudo] in cunctis provinciarum partibus roboravit, quod et a nobis omnibus ut conservetur per Hispanias Galliasque provincias (0370C)oportebit: in temporibus quoque reliquorum calendis Januariis, quae propter errorem Gentilium aguntur, omnino Alleluia non decantabitur, in quibus etiam praeter piscem et olus, sicut in illis quadraginta diebus, caeteris carnibus abstinetur et a quibusdam etiam nec vinum bibitur. Si quis igitur episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet ex ordine clericorum fuerit repertus, qui arbitrium suum huic constitutioni aestimat praeferendum, ordinis sui officio carere cogatur et communione ejusdem paschae privetur.

XII. Quod laudes non mox post Apostolum sed post Evangelium sint dicendae. In quibusdam quoque Hispaniarum ecclesiis laudes (0370D)post Apostolum decantantur priusquam Evangelium praedicetur, dum canones praecipiant post Apostolum non laudes, sed Evangelium pronuntiare, praesumptio est enim ut anteponantur ea quae sequi debent; nam laudes ideo Evangelium sequuntur propter gloriam Christi quae per idem Evangelium praedicatur; circa omnes igitur sacerdotes hic ordo deinceps retineatur: excommunicationis poenam suscepturi qui hunc ordinem perturbaverint.

XIII. De hymnorum cantu non renuendo. De hymnis etiam canendis et Salvatoris et apostolorum habemus exemplum, nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista testante: (0371A)Et, hymno dicto, exierunt in montem Oliveti: et Paulus apostolus ad Ephesios scripsit dicens: Implemini Spiritu loquentes vos in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Et quia nonnulli hymni humano studio in laudem Dei atque apostolorum et martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo quod de Scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt; respuant 372 ergo et illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen. Nam et ille hymnus quem nato in (0371B)carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: et reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec idem in ecclesiis canendus est quia in sanctarum Scripturarum libris non est? Componuntur ergo hymni, sicut componuntur missae sive preces vel orationes sive commendationes seu manus impositiones, ex quibus si nulla dicantur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Admonet haec fieri atque hortatur Timotheum Apostolus dicens: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro omnibus qui in sublimitate sunt. Sicut igitur orationes ita et hymnos in laudem Dei compositos nullus nostrum ulterius (0371C)improbet, sed pari modo Gallia Hispaniaque celebret: excommunicatione plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi.

XIV. De hymno trium puerorum in cunctis missarum solemniis decantando. Hymnum quoque trium puerorum, in quo universa coeli terraeque creatura Deum collaudat et quem Ecclesia catholica per totum orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes in missa dominicorum dierum et in solemnitatibus martyrum canere negligunt: proinde hoc sanctum concilium instituit, ut per omnes ecclesias Hispaniae vel Galliae in omnium missarum solemnitate idem hymnus in pulpito decantetur: communionem amissuri qui et antiquam hujus hymni consuetudinem nostramque definitionem excesserint.

XV. Ut in fine psalmorum: Gloria et honor Deo sit dicendum. (0371D) In fine psalmorum non sicut a quibusdam hucusque Gloria Patri, sed Gloria et honor Patri dicatur, David propheta dicente: Afferte Domino gloriam et honorem: et Joannes evangelista in Apocalypsi audivit vocem coelestis exercitus dicentium: Honor et Gloria Deo nostro sedenti in throno: ac per hoc haec duo sic oportet in terris dici, sicut in coelis resonant. Universis igitur ecclesiasticis hanc observantiam damus, quam quisquis praeterierit communionis jacturam habebit.

373 XVI. De discretione Gloriae in fine responsoriorum. (0372A) Sunt quidam qui in fine responsoriorum Gloriam non dicant propter quod interdum inconvenienter resonat; sed haec est discretio, ut in laetis sequatur Gloria, in tristioribus repetatur principium.

XVII. De Apocalypsis libro in omnibus recipiendo. Apocalypsis librum multorum conciliorum auctoritas et synodica sanctorum praesulum Romanorum decreta Joannis evangelistae esse praescribunt, et inter divinos libros recipiendum constituerunt: et quia plurimi sunt qui ejus auctoritatem non recipiunt atque in Ecclesia Dei praedicare contemnunt, si quis eum deinceps aut non receperit aut a Pascha usque ad Pentecosten missarum tempore in ecclesia non (0372B)praedicaverit, excommunicationis sententiam habebit.

XVIII. Quod post benedictionem populo datam communicare debeant sacerdotes. Nonnulli sacerdotes post dictam orationem dominicam statim communicant, et postea benedictionem populo dant, quod deinceps interdicimus; sed post orationem dominicam et conjunctionem panis et calicis benedictio in populum sequatur, et tunc demum corporis et sanguinis Domini sacramentum sumatur, eo videlicet ordine ut sacerdos et levita ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus.

XIX. De ordinatione episcoporum. Perniciosa consuetudo nequaquam est reticenda, (0372C)quae majorum statuta praeteriens omnem Ecclesiae ordinem perturbavit, dum alii per ambitum sacerdotia appetunt, alii oblatis muneribus pontificatum assumunt, nonnulli etiam sceleribus implicati vel saeculari militiae dediti indigni ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt; de quorum scilicet casu atque remotione oportuerat quidem statuendum, sed perturbatio quamplurima Ecclesiae oriretur. Praeteritis omissis, deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis canonum necessario credimus inserendum: id est qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam poenitentiam admisisse confessi sunt, qui in haeresim lapsi sunt, qui in haeresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos (0372D)absciderunt, aut naturali defectu membrorum aut decissione aliquid minus habere noscuntur, qui 374 secundae uxoris conjunctionem sortiti sunt aut numerosa conjugia frequentarunt, qui viduam vel marito relictam duxerunt aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas ad fornicationes habuerunt, qui servili conditioni obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti vel laici sunt, qui saeculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium (0373A)eliguntur; sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae civitatis elegit, nec autoritas metropolitani vel comprovincialium sacerdotum assensio exquisivit. Quicunque igitur deinceps ad ordinem sacerdotii postulatur, et in his quae praedicta sunt, exquisitus in nullo horum deprehensus fuerit atque examinatus probabilis vita atque doctrina exstiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab universis comprovincialibus episcopis aut certe a tribus in sacerdotium die dominica consecrabitur, conniventibus caeteris, qui absentes fuerint, litteris suis, et magis auctoritate vel praesentia ejus, qui est in metropoli constitutus. Episcopus autem comprovincialis ibi consecrandus (0373B)est ubi metropolitanus elegerit: metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli, comprovincialibus ibidem convenientibus. Si quis autem deinceps contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotii indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subjacebit.

XX. De numero annorum quo sacerdotes et levitae ordinentur. In veteri lege ab anno vicesimo et quinto levitae tabernaculo servire mandantur, cujus auctoritatem in canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et divinae legis et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae: ideoque ne ulterius fiat a nobis et divinae legis et canonicis admonemus sententiis, (0373C)sed a viginti quinque annis aetatis levitae consecrentur, et a triginta presbyteres ordinentur, ita ut secundum apostolicum praeceptum probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes.

XXI. De castitate sacerdotum. Quicunque in sacerdotio Dei positi sunt 375 irreprehensibiles esse debent, Paulo apostolo attestante: Oportet episcopum irreprehensibilem esse: inoffensos igitur et immaculatos decet Dei existere sacerdotes, nec ullo eos fornicationis contagio pollui, sed caste viventes mundos semetipsos celebrandis exhibeant sacramentis. Abstineamus ergo nos ab omni opere malo, et ab omni inquinamento carnis liberi maneamus, ut mundi corpore, purgati mente, (0373D)possimus ad sacrificium Christi digni accedere et Deum pro delictis omnium deprecari.

XXII. Ut episcopus in conclavi suo idoneum testimonium habeat. Quamvis conscientiam puram apud Deum nos habere oporteat, tamen et apud homines famam optimam custodire convenit, ut juxta praeceptum apostolicum non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus vitae sanctae testimonium habeamus; quidam enim hucusque sacerdotum non modicum scandalum creaverunt, dum in accusatione luxuriae, in conversatione (0374A)vitae non bonae famae existunt. Ut igitur excludatur deinceps omnis nefanda suspicio aut casus, et ne detur ultra saecularibus obtrectandi locus, oportet episcopos testimonium probabilium personarum in conclavi suo habere, ut et Deo placeant per conscientiam puram et Ecclesiae per optimam famam.

XXIII. Ut presbyter vel diaconus vitae suae habeant testimonium. Non aliter placuit, ut quemadmodum antistites ita presbyteres atque levitae quos forte infirmitas aut aetatis gravitas in conclavi episcopi manere non sinit, ut et idem in cellulis suis testes vitae habeant, vitamque suam sicut nomine ita et meritis teneant.

XXIV. De conversione clericorum: ut in uno conclavi sint. (0374B)Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum, nihil enim incertius quam vita adolescentium; ob hoc constituendum oportuit, ut si qui in clero puberes aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii commorentur, ut lubricae aetatis annos non in luxuria sed in disciplinis ecclesiasticis agant deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae et testem vitae habeant: quod si aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foveantur, ut et vita eorum a criminibus intacta sit, et res ab injuria improborum. Qui autem his praeceptis reluctaverint, monasteriis deputentur, ut vagantes 376 animi et superbi severiori regula distringantur.

XXV. Ut sacerdotes Scripturarum sanctarum et canonum cognitionem habeant. (0374C)Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt: sacerdotes enim legere sancta Scriptura admonet, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi, doctrinae, semper permane in his. Sciant igitur sacerdotes Scripturas sanctas et canones, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.

XXVI. De officiali libello parochitanis presbyteris dando. Quando presbyteres in parochias ordinantur, libellum officiale a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam ipsis divinis sacramentis offendant, ita ut quando ad litanias vel ad concilium venerint, (0374D)rationem episcopo suo reddant qualiter susceptum officium celebrant, vel baptizant.

XXVII. De professione parochitanorum presbyterorum. Quando presbyteres aut diacones per parochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub timore Dei, ut dum eos talis professio alligat, vitae sanctae disciplina retineat.

XXVIII. De ordine quo depositi iterum ordinantur. Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo (0375A)injuste dejectus in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat nisi gradus amissos recipiat, ut si episcopus fuerit recipiat coram altario de manu episcoporum orarium, annulum et baculum; si presbyter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem; sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.

XXIX. De clericis magos aut aruspices consulentibus. Si episcopus quis, aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos aut aruspices aut ariolos aut certe augures vel sortilegos vel eos qui profitentur artem aliquam, aut aliquos eorum similia exercentes, 377 consulere fuerit deprehensus, (0375B)ab honore dignitatis suae depositus monasterii poenam excipiat, ibique perpetuae poenitentiae deditus scelus admissum sacrilegii, luat.

XXX. De sacerdotibus ad gentem extraneam nuntios mittentibus. Confinitimi hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, quodlibet mandatum ad gentem extraneam occulte accipere vel dirigere non praesumant: qui autem deprehenditur atque convincitur, denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione mulctabitur.

XXXI. De discretione causarum. Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt; sed quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi (0375C)sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum.

XXXII. De cura populorum [T. 2, pupillorum] et pauperum. Episcopi in protegendis populis [ T. 2, pupillis] ac defendendis impositam a Deo sibi curam non ambigant, ideoque dum conspiciunt judices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant; et si contempserint (0375D)emendari, eorum insolentias regiis auribus intiment, ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad justitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat. Si quis autem episcoporum id neglexerit, concilio reus erit.

XXXIII. Ne de facultatibus ecclesiarum, excepta tertia oblationum, episcopus aliquid auferat. Avaritia radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet; multi enim fidelium in amorem Christi et martyrum in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes haec auferunt atque in usus suos convertunt: inde est quod cultores sacrorum deficiunt dum stipendia sua perdunt, inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum (0376A)est a praesenti concilio episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre, sed juxta priorum auctoritatem conciliorum tam de 378 oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur: quod si amplius quidpiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus aut ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum si jam illi a saeculo decesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt nullam potestatem habere, sed, juxta canonum constituta, sicut Ecclesiam ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere.

XXXIV. De tricennii tempore et propter provincias causarum discretione. (0376B)Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quia secundum jus legis ejus jam videtur esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi, sed hoc intra unam provinciam, extra vero nullo modo, ne dum dioecesis defenditur provinciarum termini confundantur.

XXXV. De basilicis noviter constructis ad quem episcopum pertineant. Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non adimit, ideoque basilicae quae novae conditae fuerint ad eum procul dubio episcopum pertinebunt, cujus conventus esse constiterit.

XXXVI. De requisitione ab episcopis per singulos annos in parochiis peragenda. (0376C) Episcopum per cunctas dioeceses parochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat quid unaquaeque basilica in reparationem sui indigeat; quod si ipse aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus id explere nequiverit, presbyteros probabiles aut diaconos mittat, qui et reditus basilicarum et reparationes et ministrantium vitam inquirant.

XXXVII. De promissi solutione ex rebus Ecclesiae. Quicunque episcopi suffragio cujuslibet aliquid ecclesiasticae utilitati providerint et pro eo quodcunque modicum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit, ita ut id ad concilium comprovinciale deductum eorum conniventia (0376D)confirmetur, quia sicut Paulus apostolus ait: Dignus est operarius mercedem suam accipere.

XXXVIII. De suffragio fundatoribus ecclesiarum vel filiis eorum impertiendo. Praebendum est a sacerdotibus vitae solatium 379 indigentibus et maxime his quibus restituenda vicissitudo est: quicunque ergo fidelium de facultatibus suis Ecclesiae aliquid devotione propria contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem Ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant. Si enim clericis vel monachis seu peregrinis aut quamlibet necessitatem sustinentibus pro solo religionis intuitu in usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis his consulendum est quibus retributione justa debetur?

XXXIX. De discretione presbyterorum et diaconorum, ut in utroque choro consistant. (0377A) Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut sese presbyteris anteponant atque in primo choro ipsi priores stare praesumant, presbyteris in secundo choro constitutis: ergo ut sublimiores sibi presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant.

XL. De uno orario a diaconibus utendo, nec ornato sed puro. Orariis duobus nec episcopo quidem licet nec presbytero uti, quanto magis diacono qui minister eorum est? Unum igitur orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est praedicat, dexteram autem partem oportet (0377B)habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat: caveant igitur amodo levitae gemino uti orario, sed uno tantum et puro nec ullis coloribus aut auro ornato.

XLI. De qualitate tonsurae a cunctis clericis vel lectoribus habenda. Omnes clerici vel lectores sicut levitae et sacerdotes, detonso superius toto capite, inferius solam circuli coronam relinquant, non sicut hucusque in Gallaeciae partibus facere lectores videntur, qui prolixis ut laici comis in solo capitis apice modicum circulum tondunt, ritus enim iste in Hispaniis haereticorum fuit; unde oportet ut pro amputando Ecclesiae scandalo hoc signum dedecoris auferatur, et una sit tonsura vel habitus sicut totius Hispaniae est (0377C)usus. Qui autem hoc non custodierit fidei catholicae reus erit.

XLII. De remotione mulierum a consortio clericorum. Cum clericis extraneae feminae nullatenus habitent, nisi tantum mater et soror, filia vel amita, in quibus personis nihil sceleris aestimari foedus naturae permittit: id 380 enim et constitutio antiquorum Patrum decrevit.

XLIII. De venditione mulierum quae clericis conjunctae noscuntur. Quidam clerici legitimum non habentes conjugium extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt, ideoque quaecunque clericis taliter adjunctae sunt, ab episcopo auferantur et venundentur, illis pro tempore religatis (0377D)ad poenitentiam quos sua libidine infecerunt [ Ae. 4, interfecerunt].

XLIV. De personis mulierum quas non convenit clericis copulari. Clerici qui sine consulto episcopi sui uxores duxerint, aut viduam vel repudiatam vel meretricem in conjugium acceperint, separari eos a proprio episcopo oportebit.

XLV. De clericis qui arma sumpserint. Clerici qui in quacunque seditione arma volentes sumpserint aut sumpserunt, reperti amisso ordinis sui gradu, in monasterium poenitentiae contradantur.

XLVI. De clericis sepulcra demolientibus. (0378A) Si quis clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet canonibus in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri et poenitentiae triennio deputari.

XLVII. De absolutione a laboribus vel indictionibus clericorum ingenuorum. Praecipiente domino nostro atque excellentissimo Sisenando rege, id constituit sanctum concilium, ut omnes ingenui clerici pro officio religionis ab omni publica indictione atque labore habeantur immunes, ut liberi Deo serviant nullaque praepediti necessitate ab ecclesiasticis officiis retrahantur.

XLVIII. De institutione oeconomorum. (0378B)Eos quos oeconomos Graeci vocant, hoc est qui vice episcoporum res ecclesiasticas tractant, sicut sancta synodus Chalcedonensis instituit, omnes episcopos de proprio clero ad regendas ecclesias habere oportet; qui autem deinceps contempserit, obnoxius eidem magno concilio erit.

XLIX. De professione monachorum. Monachum aut paterna devotio aut propria 381 professio facit; quidquid horum fuerit, alligatum tenebit: proinde eis ad mundum reverti intercludimus aditum, et omnem ad saeculum interdicimus regressum.

L. De clericis qui monachorum propositum appetunt. Clerici qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab (0378C)episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.

LI. De discretione potestatis episcoporum quam in monasteriis habere possunt. Nuntiatum est praesenti concilio quod monachi episcopali imperio servili opere mancipentur et jura monasteriorum contra instituta canonum illicita praesumptione usurpentur, ita ut pene ex coenobio possessio fiat atque illustris portio Christi ad ignominiam servitutemque perveniat; quapropter monemus eos qui ecclesiis praesunt, ut ultra talia non praesumant, sed hoc tantum sibi in monasteriis vindicent sacerdotes quod praecipiunt canones: id est monachos ad conversationem sanctam praemonere, abbates (0378D)aliaque officia instituere, atque extra regulam acta corrigere. Quod si aliquid in monachis canonibus interdictum praesumpserint aut usurpare quidpiam de monasterii rebus tentaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis qui se deinceps nequaquam substulerint ab illicitis.

LII. De monachis vagis. Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt: hi igitur revocati in idem monasterium a quo exierunt poenitentiae deputentur, ibique defleant crimina sua unde decesserunt.

LIII. De religiosis vagis. (0379A) Religiosi viri propriae regionis qui nec inter clericos nec inter monachos habentur, sive hi qui per diversa loca vagi feruntur [ Ae., vagitantur], ab episcopis in quorum conventu commanere noscuntur licentia eorum coerceatur, in clero aut in monasteriis deputati, praeter hos qui ab episcopo suo aut propter aetatem, aut propter languorem fuerint absoluti.

LIV. De discretione poenitentum. Hi qui in discrimine constituti poenitentiam 382 accipiunt nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum peccatores se praedicantes, hujusmodi si revaluerint possunt etiam pro morum probitate ad gradus ecclesiasticos pervenire; qui vero ita poenitentiam accipiunt ut aliquod mortale peccatum perpetrasse (0379B)publice fateantur, ad clerum vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus possunt, quia se confessione propria notaverunt.

LV. De poenitentibus viris ac viduis sive virginibus. Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam se totonderunt, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad poenitentiam ex qua recesserant revocentur; quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt nec admoniti revertuntur, vere ut apostatae coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. Non aliter et hi qui detonsi a parentibus fuerint aut sponte sua, amissis parentibus, se ipsos religioni voverunt, et postea habitus saeculares sumpserunt, et idem a (0379C)sacerdote comprehensi ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur; quod si reverti non possunt, vere ut apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis virginibusque sacris ac poenitentibus feminis quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt aut ad nuptias transierunt.

LVI. De discretione viduarum saecularium et sanctimonialium. Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales: saeculares viduae sunt quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt; sanctimoniales sunt quae, jam mutato habitu saeculari, sub religioso cultu in conspectu sacerdotis vel ecclesiae apparuerunt. Hae si ad nuptias transierint, juxta Apostolum non sine damnatione erunt, quia (0379D)se primum Deo voventes postea castitatis propositum abjecerunt.

LVII. De discretione Judaeorum: qui non, vel qui credere vi cogantur. De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, Cui enim vult Deus miseretur et quem vult indurat; non enim tales inviti salvandi sunt sed volentes, ut integra sit forma justitiae: sicut enim homo proprii arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi sed 383 liberi arbitrii (0380A)facultate ut convertantur suadendi sunt, non potius impellendi. Qui autem jam pridem ad Christianitatem venire coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos et baptismi gratiam suscepisse et chrismate unctos esse et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperunt tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur.

LVIII. De his qui contra fidem Christi Judaeis munus et favorem praestant. Tanta est quorumdam cupiditas, ut quidam eam appetentes juxta quod ait Apostolus etiam a fide (0380B)erraverint; multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis accipientes a Judaeis munera perfidiam eorum patrocinio suo fovebant, qui non immerito ex corpore Antichristi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt. Quicunque igitur deinceps episcopus sive clericus vel saecularis illis contra fidem Christianam suffragium vel munere vel favore praestiterit, vere ut profanus et sacrilegus anathema effectus ab Ecclesia catholica et regno Dei efficiatur extraneus, quia dignum est ut a corpore Christi separetur qui inimicis Christi patronus efficitur.

LIX. De Judaeis dudum Christianis, et postea in priorem ritum conversis. Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem (0380C)promoti sunt, nunc blasphemantes in Christum non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere praesumpserunt: de quibus consulto piissimi ac religiosissimi principis domini nostri Sisenandi regis hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur; si servi, pro injuria corporis sui libertati tradantur.

LX. De filiis Judaeorum, ut a parentibus separati Christianis debeant deputari. Judaeorum filios vel filias, ne parentum ultra involvantur (0380D)errore, ab eorum consortio separari decernimus deputatos aut monasteriis aut Christianis viris ac mulieribus 384 Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant atque in melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant.

LXI. De filiis fidelibus Judaeorum, ne parentum praevaricatione a bonis suis exsules fiant. Judaei baptizati si postea praevaricantes in Christum qualibet poena damnati exstiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia ut scriptum est: Filius non portabit iniquitatem patris.

LXII. De Judaeis baptizatis, qui infidelibus Judaeis se sociant. (0381A) Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt; quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participio subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur.

LXIII. De Christianorum Judaeorumque conjugiis. Judaei qui Christianas mulieres in conjugio habent admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur; quod si admoniti noluerint, separentur, quia non (0381B)potest infidelis in ejus permanere conjunctione quae jam in Christianam translata est fidem; filii autem qui ex talibus nati existunt, fidem atque conditionem matris sequantur: similiter et hi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris Christianam sequantur religionem, non Judaicam superstitionem.

LXIV. De Judaeis conversis et post praevaricantibus, ut ad testimonium non admittantur. Non potest erga homines esse fidelis qui Deo exstiterit infidus: Judaei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt et nunc in Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis sese Christianos annuntient, quia sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur. Infirmari ergo oportet eorum (0381C)testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem abjiciunt.

LXV. Ne Judaei officia publica agant. Praecipiente domino atque excellentissimo 385 Sisenando rege, id constituit sanctum concilium, ut Judaei, aut hi qui ex Judaeis sunt, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis injuriam faciunt: ideoque judices provinciarum cum sacerdotibus eorum subreptiones fraudulenter elicitas suspendant, et officia publica eos agere non pemittant. Si quis autem judicum hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui subrepserit publicis caedibus deputetur.

LXVI. Ne Judaei mancipium Christianum habeant. (0381D)Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum elegit concilium, ut Judaeis non liceat Christianos servos habere, nec Christiana mancipia emere, nec cujusquam consequi largitate; nefas est enim ut membra Christi serviant Antichristi ministris. Quod si deinceps servos Christianos vel ancillas Judaei habere praesumpserint, sublati ab eorum dominatu libertatem a principe consequantur.

LXVII. De libertis Ecclesiae. Et si qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt aeterni Judicis voce in futurum condemnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus (0382A)quod non dederunt? Quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi compensaverunt hanc divinam sententiam metuant, et liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant; impium est enim ut qui res suas ecclesiis Christi non contulit damnum inferat et jus Ecclesiae alienare intendat: tales igitur libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas sed improbitas absolvit.

LXVIII. De discretione manumissorum Ecclesiae. Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae, cui praeeminet, per commutationem subscribentibus (0382B)sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutantis; tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, qui eum quem libertati tradere disponit jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam cujus juris exstitit accusandi vel testificandi denegetur licentia; quod si praesumpserit, placet ut stante commutatione in servitutem propriae ecclesiae revocetur, quam nocere conatur.

386 LXIX. Quod liberti ex familia Ecclesiae pro compensatione acquisitae rei possint fieri a sacerdotibus. Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia aut familias ecclesiis suis conquirunt, licebit illis aliquos de familiis ejusdem (0382C)Ecclesiae manumittere juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes.

LXX. De professione libertorum Ecclesiae. Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona, a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt; ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat ipsaque posteritas naturali ingenuitate obnitens sese ab Ecclesiae patrocinio subtrahat, necesse est ut tam idem liberti quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se (0382D)ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei vel obedientiam praebeant.

LXXI. De libertis Ecclesiae ejusdem patrocinium relinquentibus. Liberti Ecclesiae qui a patrocinio ejus discedentes quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per inobedientiae contemptum ingrati actione tenentur.

LXXII. De libertis patrocinio Ecclesiae commendatis. Liberti qui a quibuscunque manumissi sunt atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae (0383A)antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur sive in statu libertatis eorum seu in peculio quod habere noscuntur.

LXXIII. De discretione libertorum qui ad ecclesiasticos honores pervenire possunt. Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti si sine crimine sunt a clericatus ordinem libere suscipiuntur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono servituti 387 tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum domini fiant ex clericis servi.

LXXIV. De libertis Ecclesiae qui ad sacerdotium promoveantur. (0383B) De familiis Ecclesiae constituere presbyteres et diacones per parochias liceat, quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat, ea tamen ratione ut antea manumissi libertatem status sui percipiant et denuo ad ecclesiasticos honores succedant: irreligiosum est enim obligatos existere servitute, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem. Quidquid autem talibus aut per libertatem concessum aut successione exstiterit debitum, aut a quolibet quoquomodo collatum, non licebit eis quidpiam inde in extraneas personas transmittere, sed omnia ad jus Ecclesiae, a qua manumissi sunt, post eorum obitum pertinere: his quoque sicut et caeteris Ecclesiae libertis (0383C)accusandi vel testificandi adversus Ecclesiam aditus intercluditur; quod si aspiraverint, non solum libertatis beneficio careant, sed etiam et honoris gradu quem non dignitate naturae sed temporis necessitate promeruerunt.

LXXV. De commonitione plebis ne in principes delinquatur: de electione principum: de commonitione principum qualiter judicent: atque de exsecratione Suintilanis et conjugis ac prolis ejus: similiter et de Geilane germano ejus, ac rebus eorum. Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta quae ad quorumdam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum: (0383D)multarum quippe gentium, ut fama est, tanta exstat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam regibus suis observare contemnant, et ore simulent juramenti professionem dum retineant mente perfidiae impietatem, jurant enim regibus suis et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio multaque poenarum comminatio super eos qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus erit? quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda? quod foedus non violandum? quae in hostibus jurata sponsio permanebit, quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem 388 conservant? Quis enim adeo furiosus (0384A)est qui caput suum manu propria desecet? Illi ut notum est immemores salutis suae propria manu se ipsos interimunt, in semetipsos suosque reges proprias convertendo vires, et dum Dominus dicat: Nolite tangere christos meos; et David: Quis, inquit, extendet manum suam in christum Domini et innocens erit? Illis nec vitare metus est perjurium nec regibus suis inferre exitium: hostibus quippe fides pacti datur nec violatur; quod si in bello fides valet, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod multa regna terrarum coelestis iracundia ita permutavit, ut per (0384B)impietatem fidei et morum alterum ab altero solveretur: unde et nos cavere oportet casum hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti et poena puniamur crudeli: si enim Deus angelis in se praevaricantibus non pepercit qui per inobedientiam coeleste habitaculum perdiderunt, unde per Esaiam dicit: Inebriatus est gladius meus in coelo; quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saevientis Dei gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus et severitatem ejus ad clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum religionis cultum atque timorem et usque in mortem custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem: non sit in nobis sicut in quibusdam gentibus infidelitatis (0384C)subtilitas impia, non subdola mentis perfidia, non perjurii nefas, nec conjurationum nefanda molimina; nullus apud nos praesumptione regnum arripiat; nullus excitet mutuas seditiones civium; nemo meditetur interitus regum, sed defuncto in pace principe primatus totius gentis cum sacerdotibus successorem regni consilio communi constituant, ut dum unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae gentisque discidium per vim atque ambitum oriatur. Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audite sententiam nostram: Quicunque igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei (0384D)suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei Patris et angelorum, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et ab omni coetu Christianorum 389 alienus cum omnibus impietatis suae sociis, quia oportet ut una poena teneat obnoxios quos similis error invenerit implicatos. Quod iterum secundo replicamus dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum (0385A)statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, violaverit aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum ejus sit, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et ab omni consortio Christianorum alienus, et damnatus in futuro Dei judicio habeatur cum participibus suis, quia dignum est qui talibus sociantur ipsi etiam damnationis eorum participationi obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio acclamamus dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est, violaverit (0385B)aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab Ecclesia Christi catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et ab omni communione Christianorum alienus, neque partem justorum habeat sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condemnetur una cum eis qui eadem conjuratione nituntur, ut par poena perditionis constringat quos in pernicie prava societas copulat: et ideo si placet omnibus qui adestis haec tertio reiterata sententia, vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universo clero vel populo dictum est: Qui contra hanc vestram definitionem praesumpserit, anathema Maran atha, hoc (0385C)est perditio in adventu Domini sit, et cum Juda Iscariote partem habeat et ipse et socii eorum. Amen.

Quapropter nos ipsi sacerdotes omnem Ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et toties reiterata sententia nullum ex nobis praesenti atque aeterno condemnet judicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenandum regem custodientes ac sincera illi devotione famulantes, non solum divinae pietatis clementiam in nobis provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur. Te quoque praesentem regem futurosque aetatum sequentium principes humilitate qua debemus deposcimus, ut moderati et mites (0385D)erga subjectos existentes cum 390 justitia et pietate populos a Deo vobis creditos regatis, bonamque vicissitudinem qui vos constituit largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate cordis cum studio bonae actionis, nec quisquam vestrum solus in causis capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico cum rectoribus ex judicio manifesto delinquentium culpa patescat, servata vobis inoffensis mansuetudine, ut non severitate magis in illis quam indulgentia polleatis; ut dum omnia haec auctore Deo pio a vobis moderamine conservantur, et reges in populis, (0386A)et populi in regibus, et Deus in utrisque laetetur. Sane de futuris regibus hanc sententiam promulgamus: Ut si quis ex eis contra reverentiam legum superba dominatione et fastu regio in flagitiis et facinore sive cupiditate crudelissimam potestatem in populis exercuerit, anathematis sententia a Christo Domino condemnetur, et habeat a Deo separationem atque judicium propter quod praesumpserit prava agere et in perniciem regnum convertere.

De Suintilane vero qui scelera propria metuens se ipsum regno privavit et potestatis fascibus exuit id cum gentis consultu decrevimus: Ut neque eumdem vel uxorem ejus propter mala quae commiserunt, neque filios eorum, unitati nostrae unquam consociemus, nec eos ad honores a quibus ob iniquitatem dejecti (0386B)sunt aliquando promoveamus, quique etiam sicut fastigio regni habentur extranei, ita et a possessione rerum quas de miserorum sumptibus hauserant maneant alieni, praeter in id quod pietate piissimi principis nostri fuerint consecuti. Non aliter et Geilanem memorati Suintilanis et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis foedere stabilis exstitit nec fidem gloriosissimo domino nostro pollicitam conservavit, hunc igitur cum conjuge sua, sicut et antefatos, a societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus in quibus per iniquitatem creverant reduces fieri, praeter in id quod consecuti fuerint pietate clementissimi principis nostri, cujus gratia et bonos donorum praemiis ditat et malos a beneficentia sua non separat.

(0386C)Gloria autem et honor omnipotenti Deo in cujus nomine congregati sumus; post haec pax, salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Sisenando regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit, corroboret Christi gloria regnum illius gentisque Gothorum in fide catholica, annis et meritis protegat illum usque ad ultimam senectutem summi Dei gratia, et post praesentis regni gloriam ad aeternum regnum transeat, ut sine fine regnet 391 qui intra saeculum fideliter imperat, ipso praestante qui est rex regum et dominus dominorum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

Definitis itaque his quae superius comprehensa sunt, annuente religiosissimo principe, placuit deinde (0386D)nulla re impediente a quolibet nostrum ea quae constituta sunt temerari, sed cuncta salubri consilio conservare: quae quia profectibus Ecclesiae et animae nostrae conveniunt, etiam propria subscriptione ut permaneant roboramus.

II. Ego Sclua. I. Ego Isidorus in Christi nomine Ecclesiae Hispalensis metropolitanus episcopus haec statuta subscripsi. (0386D)in Christi nomine Ecclesiae Narbonensis metropolitanus episcopus subscripsi.(0387A) III. Ego Stephanus in Christi nomine Ecclesiae Emeritensis metropolitanus episcopus subscripsi. IV. Ego Justus in Christi nomine Ecclesiae Toletanae metropolitanus episcopus subscripsi. V. Ego Julianus in Christi nomine Ecclesiae Bracarensis metropolitanus episcopus subscripsi. VI. Ego Audax in Christi nomine Ecclesiae Tarraconensis metropolitanus episcopus subscripsi. Stephanus Ausonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Petrus Ecclesiae Beterrensis episcopus subscripsi. Acutulus Ecclesiae Elenensis episcopus subscripsi. Nunnitus Ecclesiae Gerundensis episcopus subscripsi. (0387B) Hilarius. Conantius Ecclesiae Palentinae episcopus subscripsi. Clarentius Ecclesiae Accitanae episcopus subscripsi. Sisuldus Ecclesiae Emporitanae episcopus subscripsi. Vigitinus Ecclesiae Vigastrensis episcopus subscripsi. Bonifa Ecclesiae Cauriensis episcopus subscripsi. (0387D)Ecclesiae Complutensis episcopus subscripsi. Eusebius Ecclesiae Bastitanae episcopus subscripsi. Gabinius Ecclesiae Calagurritanae episcopus subscripsi. (0387C)Germanus Ecclesiae monasterii Dumiensis episcopus Deodatus Ecclesiae Egabrensis. Joannes Ecclesiae Eleplensis episcopus subscripsi. Sisisclus Ecclesiae Elborensis episcopus subscripsi. 392 Marcellus Ecclesiae Urcitanae episcopus subscripsi. (0387D)episcopus subscripsi. Joannes Ecclesiae Dertosanae episcopus subscripsi. Eusebius Ecclesiae Valeriensis episcopus subscripsi. Leudefredus Ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi. Jacobus Ecclesiae Mentesanae episcopus subscripsi. (0387D) subscripsi. Samuel Ecclesiae Iriensis episcopus subscripsi. Profuturus Ecclesiae Lamicensis episcopus subscripsi. Servusdei Ecclesiae Calabriensis episcopus subscripsi. Montensis Ecclesiae Egitaniensis episcopus subscripsi. Remesarius Ecclesiae Nemausensis episcopus subscripsi. (0388A) Abentius. Concordius Ecclesiae Asturicensis episcopus subscripsi. Ranarius Ecclesiae Urgellitanae episcopus subscripsi. Eugenius Ecclesiae Egarensis episcopus subscripsi. Florentius Ecclesiae Setabitanae episcopus subscripsi. Theodoigius Ecclesiae Abilensis episcopus subscripsi. (0388D)Ecclesiae Astigitanae episcopus subscripsi. Pimenius Ecclesiae Asidonensis epicopus subscripsi. Aetherius Ecclesiae Eliberitanae episcopus subscripsi. (0388B) Antonius. Anatholius Ecclesiae Lutiphensis episcopus subscripsi. Fructuosus Ecclesiae Ilerdensis episcopus subscripsi. Perseverantius Ecclesiae Castulonensis episcopus subscripsi. Musitacius Ecclesiae Valentinae episcopus subscripsi. Wiaricus Ecclesiae Olyssiponensis episcopus subscripsi. (0388D)Segobriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ansiulphus Ecclesiae Portucalensis episcopus subscripsi. (0388C) Serpentinus Ecclesiae Ilicitanae episcopus subscripsi. 393 Suabila [ T. 1, Suabia] Ecclesiae Oretanensis episcopus subscripsi. Metopius Ecclesiae Brittaniensis episcopus subscripsi. Anastasius Ecclesiae Tudensis episcopus subscripsi. Elpidius Ecclesiae Tirasonensis episcopus subscripsi. Osdulfus Ecclesiae Oscensis episcopus subscripsi. Braulio Ecclesiae Caesaraugustanae episcopus subscripsi. Ansericus Ecclesiae Segobiensis episcopus subscripsi. (0388D) Ildisclus Ecclesiae Segontiensis episcopus subscripsi. Eparchius Ecclesiae Italicensis episcopus subscripsi. Lausus Ecclesiae Vesensis episcopus subscripsi. Modarius Ecclesiae Pacensis episcopus subscripsi. Hiccila Ecclesiae Salamanticensis episcopus subscripsi. 394 Vasconius Ecclesiae Lucensis episcopus subscripsi. (0389A)Joannes Ecclesiae Barcinonensis presbyter, agens Centaurus. Egila Ecclesiae Oxomensis episcopus subscripsi. (0389)Ecclesiae Tuccitanae presbyter, agens vicem domini mei Fidentii episcopi, subscripsi. Renatus Ecclesiae Conimbriensis archipresbyter, agens vicem domini mei Ermulfi episcopi, subscripsi. Marcus Ecclesiae Auriensis presbyter, agens vicem domini mei David episcopi, subscripsi. (0390A) vicem domini mei Severi [ Ae., Eusebii] episcopi, subscripsi. Domarius Ecclesiae Arcavicensis archidiaconus, agens vicem domini mei Carterii episcopi, subscripsi. Stephanus Ecclesiae Magalonensis archidiaconus, agens vicem domini mei Genesii episcopi, subscripsi. Domnellus Ecclesiae Carcasonensis archidiaconus, agens vicem domini mei Sollemnii episcopi, subscripsi. L CONCILIUM TOLETANUM QUINTUM. VIGINTI QUATUOR EPISCOPORUM, HABITUM AERA DCLXIV, ANNO PRIMO DOMINI NOSTRI CHINTILANI REGIS. (0389) (0389B)Apud urbem Toletanam diversis ex provinciis Hispaniae sacerdotes Domini in uno pacis collegio in basilica sanctae martyris Leocadiae qui consedimus gratiarum actiones omnipotenti Domino persolvimus propter suam magnam misericordiam, cujus nutu in hanc convenimus concordiam, et gloriosi principis nostri Chintilani regis initia, ob cujus salutis et felicitatis constantiam supernam imploramus clementiam, qui in medium nostri coetus ingressus cum optimatibus et senioribus palatii sui supplex se omnium orationibus commendavit, suosque fideles ita facere sancta exhortatione [ U., G., oratione] coegit, atque hanc institutionem, quam ex praecepto ejus et decreto nostro sancimus, divina inspiratione praemisit.

395 I. De institutione novarum litaniarum. (0389C)Scilicet ut in cuncto regno a Deo sibi concesso specialis et propria haec religiosa omni tempore teneatur observantia, ut a die iduum Decembrium litaniae triduo ubique annua successione peragantur et indulgentia delictorum lacrymis impetretur; quod si dies dominica intercesserit, in sequenti hebdomada celebrentur, ut quoniam abundante iniquitate et deficiente charitate eo usque protelatur malitia ut nova exerceantur facinora, nova quoque haec ipsa surgat consuetudo quae possit ante omnipotentis oculos nostra esse purgatio.

II. De custodia salutis regum et defensione prolis praesentium principum. Summa autem nobis vigilantia et grandi religionis cura providendum est, ut mala quae assidue prohibita (0389D)perpetrantur circuminspecta disciplina ecclesiastica extirpentur, non enim incassum scriptum est: Pestilenti flagellato stultus sapientior erit. Quamobrem quoniam praeponderante onere delictorum experientia pene semper ac saepe fieri discimus quod magnopere vitare debemus, quodque etiam custodituros nos cum divinis sacramentis spondimus temeritate violamus, ideo frequenter est compescendum quod (0390B)crebro invenitur transgressum. Sed ne succedentes praecedentibus ac deinde sequentes invideant anterioribus, ut cuncta quieta et pacata permaneant, haec nostri concilii communiter considerata defertur sententia: Ut servatis quaecunque in universali et magna synodo provisa conscriptaque circa principum salutem et utilitatem sunt, haec quoque adjecta custodiantur: videlicet, ut omni benignitate omnique firmitate circa omnem posteritatem principis nostri Chintilani regis teneatur dilectio et praebeatur rationabile defensionis adminiculum, ne rebus juste provisis aut etiam parentum digna provisione procuratis vel juris proprietate injuste fraudentur, ne a quoquam causae illicitae et exquisitae laedendi eos praebeantur, ne quocunque modo quibuslibet rebus (0390C)spreta dilectione molestentur; haec enim licentia efficit et principes in subjectis suspectos et subjectos in bonis principum cupidos. Quocirca ne haec praemissa temerentur et ut cupiditas radix omnium malorum auferatur, 396 contestamur omnes praesentes et absentes vel etiam futuris temporibus subsequentes coram Deo et angelis ejus, quod si quisquam nostrae contestationis temerator exstiterit atque contemptor et quacunque argumentatione odiose eos molestare aut in aliquo fuerit conatus laedere, sit anathema in Christianorum omnium coetu atque superno condemnetur judicio, sit exprobrabilis omnibus catholicis et abominabilis sanctis angelis in ministerio Dei constitutis, sit in hoc saeculo perditus et in futuro condemnatus, quia tam rectae (0390D)provisioni noluit praebere consensum.

III. De reprobatione personarum quae prohibentur adipisci regnum. Inexpertis et novis morbis novam decet invenire medelam: quapropter quoniam inconsiderate quorumdam mentes et se minime capientes, quos nec origo ornat nec virtus decorat, passim putant licenter ad regiae potestatis pervenire fastigia, hujus (0391A)rei causa nostra omnium cum invocatione divina profertur sententia: Ut quisquis talia meditatus fuerit, quem nec electio omnium provehit, nec Gothicae gentis nobilitas ad hunc honoris apicem trahit, sit a consortio catholicorum privatus et divino anathemate condemnatus.

IV. De his qui sibi regnum blandiuntur spe rege superstite. Ergo quia et religioni inimicum et omnibus constat esse superstitiosum futura illicite cogitare et casus principum exquirere ac sibi in posterum providere, cum scriptum sit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater in sua posuit potestate: hoc decreto censemus, ut quisquis inventus fuerit talia perquisisse et vivente principe in alium attendisse (0391B)pro futura regni spe, aut alios in se propter id attraxisse, a conventu catholicorum excommunicationis sententia expellatur.

V. De his qui principes maledicere praesumunt. Sed et hoc pro pestilentiosis hominum moribus salubri deliberatione censemus, ne quis in principem maledicta congerat, scriptum est enim a legislatore: Principem populi tui ne maledixeris: quod si quis fecerit, excommunicatione ecclesiastica plectatur, nam 397 si maledici regnum Dei non possidebunt, quanto magis talis ab Ecclesia necessario pellitur qui divinae violator sententiae invenitur?

VI. Ut regum fideles a successoribus regni a rerum jure non fraudentur pro servitutis mercede. (0391C) Simili providentia pro fidelibus regum nostra datur sententia: Ut quisquis superstes principum exstiterit juste in rebus profligatis aut largitate principis acquisitis nullam debeat habere jacturam; nam si licenter et injuste fidelium perturbetur meritum, nemo optabit promptum ac fidele praebere obsequium dum cuncta nutant in incertum et in futuro discriminis formidatur causa: sed saluti et rebus eorum principalis pietas debeat praebere suffragia; exemplis enim caeteri provocantur ad finem, cum fideles non fraudantur mercede.

VII. Quod in celebritate cunctorum conciliorum synodus Toletana temporibus Sisenandi habita per pronuntiationem vocis clare ob custodiam sui cunctis debeat innotescere. (0391D) Propter malarum mentium facilitatem et memoriae oblivionem hoc sacratissima statuit synodus: Ut in omni concilio episcoporum Hispaniae universalis concilii decretum quod propter principum nostrorum est salutem constitutum, peractis omnibus in synodo publica voce debeat pronuntiari, quatenus saepe replicato auribus vel assiduitate iniquorum mens territa corrigatur, quae ad praevaricandum et oblivione et facilitate perducitur.

VIII. De indulgentia principum noxiis reservata. (0392A) In his omnibus quae praemisimus potestatem indulgentiae in culpis delinquentium principi reservamus ut juxta bonitatis et pietatis suae moderamen et emendationem perspexerit mentium, veniam tribuat culparum.

IX. De favore principis concilii acclamatione concesso. His vero omnibus finem et robur subscriptione nostra facientes gloriam et laudem omnipotenti Domino, in quantum mortalium valetudo sinit, reddimus; post haec gratias excellentissimo et glorioso principi nostro 398 Chintilano regi peragimus, cujus ardor fidei et studium bonae intentionis et unanimitati concordiam nobis tribuit et fiduciam charitatis. Done (0392B)ei Dominus et de inimicis triumphum et de beatitudine gaudium: custodiat eum protectione assidua et muniat bonae voluntatis suae circuminspectione tutissima, cujus regnum maneat in saecula saeculorum. Amen.

Ego Oya. Ego Eugenius Dei miseratione Toletanae Ecclesiae provinciae Carthaginis metropolitanus episcopus his communibus decretis annuens subscripsi. Ego Conantius Ecclesiae Palentinae episcopus subscripsi. Ego Braulio Ecclesiae Caesaraugustanae episcopus subscripsi. (0392D)Barcinonensis episcopus Ecclesiae subscripsi. Ego Clarentius Ecclesiae Accitanae episcopus subscripsi. (0392C)Ego Wiaricus Ecclesiae Olyssiponensis episcopus Ego Vigitinus Vigastrensis episcopus subscripsi. Ego Eusebius Ecclesiae Bastitanae episcopus subscripsi. Ego Hilarius Ecclesiae Complutensis episcopus subscripsi. Ego Marcellus Ecclesiae Urcitanae episcopus subscripsi. Ego Florentius Ecclesiae Setabitanae episcopus subscripsi. Ego Elpidius Ecclesiae Tirasonensis episcopus subscripsi. Ego Mustacius Ecclesiae Valentinae episcopus subscripsi. (0392D) subscripsi. Ego Jacobus Ecclesiae Mentesanae episcopus subscripsi. Ego Eusebius Ecclesiae Valeriensis episcopus subscripsi. Ego Serpentinus Ecclesiae Ilicitanae episcopus subscripsi. Ego Suavila Ecclesiae Oretanae episcopus subscripsi. (0393A) Ego Amantius Ecclesiae Aucensis episcopus subscripsi. Ego Egila Ecclesiae Oxomensis episcopus subscripsi. Ego Ansericus Ecclesiae Segobiensis episcopus subscripsi. Ego Ildisclus Ecclesiae Segontiensis episcopus subscripsi. Ego Antonius Ecclesiae Viansensis episcopus subscripsi. Ego Asflalius presbyter, agens vicem domini mei Perseverantii episcopi, subscripsi. Ego Petrus diaconus, agens vicem domini mei Antonii episcopi subscripsi. 399 In nomine Domini Flavius Chintila rex. (0393B) Cum boni principis cura omni nitatur vigilantia providere patriae gentisque suae commoda, tunc potissimum non existit infructuosa, si etiam sua industria placatur divina clementia; ideoque nostrae mansuetudinis collectis in urbe Toletana ex provinciis diversis episcopis adhortationis exstitit instantia, ut tempore congruo haec religionis per eorum sententiam institueretur observantia, ut a die iduum Decembrium, secundum quod eorum decrevit sanctitas, (0394A)litaniae per omnes regni nostri provincias omni debeant celebrari devotionis cura. Quocirca tam sacratissimae electioni et omni desiderio amplectendae regali auctoritate faventes et quaecunque in eadem synodo definita sunt confirmantes decernimus: Ut in triduo conscripto juxta quod reverentissimorum virorum continet decretum ab omni 400 anima Christiana coelorum Domino humilitatis satisfactio dependatur, et pro facinoribus atque flagitiis quibus quotidie grassante diabolo irretimur, lacrymis jejuniisque digna obsequia rependamus. Verumtamen, ut vobis certius praefatorum Patrum sententia innotescat, eam subter connecti praecipimus: oraculis autem nostris sancimus, ut hi quorum in quibuslibet rebus patriae nostrae invigilat cura, id est, tam optimatum quam (0394B)comitum judicium etiam caeterorumque ordinum praecipua sollicitudo existat, ut his diebus ab omni omnino inquietudine vel qualibet negotiorum actione omnis conditio, aetas et sexus debeat vacare, ut otio sancto mancipati potiores erga Deum reddi possint coelestem implorando misericordiam consequi: ergo ut omnes hoc praecepto nostro praemoneantur sacerdotum industriae delegamus. Datum sub die pridie calendas Julias anno feliciter primo regni nostri Toleto.

LI. CONCILIUM TOLETANUM SEXTUM QUADRAGINTA ET OCTO EPISCOPORUM. (0393) (0393C)Convenientibus nobis Hispaniarum Galliarumque pontificibus summi orthodoxi et gloriosissimi Chintilani regis salutaribus hortamentis, atque in praetorio Toletano in ecclesia sanctae Leocadiae martyris debitis sedibus collocatis, sub die quinto idus Januarias anno praefati principis et triumphatoris in Christo secundo, aera sexcentesima septuagesima sexta, hoc decretum fidei prius sancimus.

I. De plenitudine fidei catholicae. Cum primum omnipotenti Domino pro corona fratrum tam numerosae gratiae a nobis fuissent peractae, nihil melius nihilque salubrius omnium insedit animis, quam more synodi universalis post solemnia perfunctae orationis quod mente ruminabamus lingua manaremus, et quod corde credebamus (0393D)ore ructaremus, supernae faventes sententiae: Eructavit cor meum verbum bonum, quod juxta prophetam fecit Dominus abbreviatum super terram: quamobrem ex abundantia nostri cordis sit confessio vocis, ut fidem quam omnium mens intrinsecus gestat in confessione interpres lingua foras effundat. Itaque credimus et confitemur sacratissimam et omnipotentissimam Trinitatem, Patrem et Filium (0394C)et Spiritum sanctum, unum Deum solum non solitarium, unius essentiae, virtutis, potestatis, majestatis uniusque naturae, discretam inseparabiliter personis, indiscretam essentialiter substantia deitatis, creatricem omnium creaturarum; Patrem ingenitum, increatum, fontem et originem totius 401 divinitatis; Filium a Patre intemporaliter ante omnem creaturam sine initio genitum, non [ G., nec] creatum, nam nec Pater unquam sine Filio nec Filius exstitit sine Patre, sed tamen Filius Deus de Patre Deo, non Pater Deus de Filio Deo, Pater Filii, non Deus de Filio; ille autem Filius Patris et Deus de Patre, per omnia coaequalis Patri, Deus verus de Deo vero; Spiritum vero sanctum neque genitum neque creatum, sed de Patre Filioque procedentem utriusque esse Spiritum: (0394D)ac per hoc substantialiter unum sunt, quia et unus ab utroque procedit. In hac autem Trinitate tanta est unitas substantiae, ut pluralitate careat et aequalitatem teneat; nec minor in singulis quam in omnibus, nec major in omnibus quam in singulis maneat personis. Ex his igitur tribus divinitatis personis solum Filium fatemur ad redemptionem humani generis propter culparum debita quae per inobedientiam (0395A)Adae originaliter et nostro libero arbitrio contraxeramus resolvenda, a secreto Patris arcanoque prodiisse, et hominem sine peccato de sancta semper virgine Maria assumpsisse, ut idem Filius Dei Patris esset Filius hominis, Deus perfectus et homo perfectus, ut homo et Deus esset unus Christus naturis in duabus, in persona unus, ne quaternitas Trinitati accederet, si in Christo persona geminata esset. Ergo a Patre et Spiritu sancto inseparabiliter discretus est persona, ab homine autem assumpto natura; item cum eodem homine unus exstat persona, cum Patre et Spiritu sancto natura, ac sicut diximus ex duabus naturis et una persona unus est Dominus noster Jesus Christus, in forma divinitatis aequalis Patri, in forma servi minor Patre: hinc enim est vox ejus in psalmo: (0395B)De ventre matris meae Deus meus es tu. Natus itaque a Deo sine matre, natus a virgine sine Patre solus [ Ae., cujus] Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et cum tota cooperata sit Trinitas formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen accepit hominem in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii non quod commune Trinitati: nam si naturam hominis Deique alteram in altera confudisset, tota Trinitas corpus assumpsisset, quoniam constat naturam Trinitatis esse unam, non tamen personam. Hic igitur Dominus Jesus Christus missus a Patre suscipiens quod non erat, nec amittens quod erat, inviolabilis de suo, mortalis de nostro venit in hunc mundum peccatores salvos (0395C)facere et credentes justificare, faciensque mirabilia traditus est propter delicta nostra, mortuus est propter expiationem nostram, resurrexit propter justificationem nostram, cujus livore sanati, cujus morte Deo Patri reconciliati, 402 cujus resurrectione sumus resuscitati: quem etiam venturum in fine exspectamus saeculorum et cum resurrectione omnium aequissimo suo judicio redditurum justis praemia et impiis poenas. Ecclesiam quoque catholicam credimus sine macula in opere et absque ruga in fide corpus ejus esse, regnumque habiturum cum capite suo omnipotenti Christo Jesu, postquam hoc corruptibile induerit incorruptionem et mortale immortalitatem, ut sit Deus omnia in omnibus. Hac fide corda (0395D)purificantur, hac haereses exstirpantur, in hac omnis Ecclesia collocata jam in regno coelesti, et degens in saeculo praesenti gloriatur: et non est in alia fide salus, nec enim nomen aliud est sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri.

II. De observatione litaniarum. Religiosissimi principis nostri devotionem et nostrorum consacerdotum primo anno regni sui constitutionem cum magna reverentia et veneratione suscipientes, quam jam constat in omni regno suo annua vice celebrari, placuit etiam nostra assensione firmari: proinde universalis auctoritate censemus concilii, ut hi dies litaniarum qui in synodo praemissa (0396A)sunt instituti, eodem in tempore quo jussi sunt excoli annuo recursu omni observatione habeantur celeberrimi, ut pro illis quibus nunc usque simul implicati sumus delictis sit nostra expiatio ante oculos Dei omnipotentis.

III. De custodia fidei Judaeorum. Inflexibilis Judaeorum perfidia deflexa tandem videtur pietate et potentia superna; hinc enim liquet quod de spiramine summi Dei excellentissimus et christianissimus princeps ardore fidei inflammatus cum regni sui sacerdotibus praevaricationes et superstitiones eorum eradicare elegit funditus, nec sinit degere in regno suo eum qui non sit catholicus: ob cujus fervorem fidei gratias omnipotenti Deo coelorum regi, eo quod (0396B)ejus tam illustrem creaverit animam et sua repleverit sapientia, donet ei praesentis aevi diuturnam vitam et in futuro gloriam aeternam. Illud autem provida nobis cura et valde est decernendum vigilanti solertia, ne ejus calor et noster labor quandoque in posteris tepefactus liquescat; quocirca consonam cum eo corde et ore promulgamus Deo placituram sententiam, simul etiam cum suorum optimatum illustriumque virorum consensu ex deliberatione sancimus: Ut quisquis succedentium temporum regni sortierit apicem non ante conscendat regiam sedem, quam inter reliqua conditionum sacramenta 403 pollicitus fuerit hanc se catholicam non permissurum eos violare fidem; sed et nullatenus eorum perfidiae favens vel quolibet neglectu aut cupiditate (0396C)illectus tendentibus ad praecipitia infidelitatis aditum praebeat praevaricationis, sed quod magnopere nostro est tempore conquisitum, debeat illibatum perseverare in futurum; nam incassum bonum agitur, si non ejus perseverantia videtur. Ergo postquam ordine praemisso ad gubernacula accesserit regni, si ipse temerator exstiterit hujus promissi, sit anathema Maran atha in conspectu sempiterni Dei et pabulum efficiatur ignis aeterni, simul cum eo damnatione perculsi quicunque sacerdotum vel quilibet Christianorum ejus implicati fuerint errore; nos enim ita praesentia decernimus, ut praeterita quae in universali synodo de Judaeis conscripta sunt confirmemus, quoniam quaeque necessaria pro eorum salvatione scribi potuerunt in eadem esse cautum (0396D)scimus, quapropter quae tunc decreta sunt valitura censemus.

IV. De damnatione clericorum per pecuniam ecclesiasticos gradus assequentium. Saepe pullulantia pravitatum germina licet saepissime Patrum justa noverimus severitate damnata, tamen quia crebris conspiciuntur denuo vigere radicibus, justitiae acriori vigore radicitus ea amputare sancimus juxta quod in praeteritis canonibus scriptum est anathema danti et accipienti. Proinde quicunque Simonis imitator simoniacae quoque haeresis exstiterit auctor, ut ecclesiasticorum ordinum gradus non dignitate morum obtineat, sed munerum (0397A)impensione conquirat et per oblata munera capiat, quibus hunc nec rationis ordo nec dignitas morum ulla commendat, talis inventus sacrorum ordinum apices penitus adipisci nullo modo permittatur; sed si et adeptus fuerit, communione privatus cum ordinatoribus suis propriorum bonorum [ Ae., graduum] amissione damnetur, quia non pro amore Dei, sed pro ambitione honoris tonsuram suscepisse noscuntur.

V. De stipendiis clericorum ne a jure alienentur Ecclesiae. Saepe fit ut proprietati originis obsistat longinquitas temporis; quapropter providentes decernimus, ut quisquis clericorum vel aliarum quarumlibet personarum stipendium de rebus Ecclesiae cujuscunque (0397B)episcopi percipiat largitate, sub precariae nomine debeat professionem scribere, ut nec per 404 tentionem diuturnam praejudicium afferat Ecclesiae, et quaecunque in usum perceperit debeat utiliter laborare, ut nec res divini juris videantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia cui deserviunt percipere possint clerici: quod si quis eorum contempserit facere, ipse se stipendio suo videbitur privare.

VI. De viris ac feminis sacris propositum transgredientibus sacrum. Proclivis cursus est ad voluptatem et imitatrix natura vitiorum; quamobrem quiqui virorum vel mulierum habitum semel induerint vel induerunt spontanee religiosum, aut si vir deditus ecclesiae choro (0397C)vel femina fuerit aut fuit deligata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, et puella monasterio redintegretur. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia ita de Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locutio cum eis ulla sit communis. Viduae quoque, sicut universalis jam dudum statuit synodus, professionis vel habitus sui desertrices superiori sententia condemnentur.

VII. De poenitentibus transgressoribus. Quamvis priora nunquam siluerint de tantis facinoribus concilia, ratio tamen poscit ut ea quae frequenti praevaricatione iterantur frequenti sententia condemnentur: et ideo quoniam tanta existit perversitas (0397D)hominum, ut hi quos sub religioso habitu poenitentiae professio pro peccatorum venia ad manum sacerdotis deducit vel adduxit, iterum rediviva malitia ad vitae pristinae sordes revocet, hujus rei causa sancta synodus decernit: Ut si qui ingenuorum utriusque sexus sub nomine poenitentiae in habitu religioso sunt conversati, post haec autem comam nutrientes vel vestimenta saecularia sumentes, ad id quod reliquerant redierunt aut redierint, ab episcopo civitatis, in cujus territorio sunt conversi, comprehensi, rursus legibus poenitentiae in monasteriis subdantur inviti: quod si facere propter aliquem (0398A)potestatis vigorem difficile fuerit, tunc sicut priscorum canonum statuerunt decreta, quousque ad dimissum ordinem revertantur excommunicati habeantur, sed et hi qui post commonitionem vel interdictum cum ipsis communicaverint. Sacerdos autem ad quem pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore 405 aut negligentia admonere noluerit, ut aut revertentes suscipiat aut contemnentes de Ecclesia rejiciat, simili sententia plectatur, quousque emendationis eorum ab eo sententia promulgetur.

VIII. Quod quibusdam poenitentibus pristina reddantur conjugia. Antiqui et sanctissimi est Patris sententia papae Leonis, ut is qui in aetate adolescentiae positus, dum (0398B)mortis formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium, si conjugatus et forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum conjugium quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae statum: quod nos sicut de viris, ita et de feminis aequo modo censemus non quidem generaliter et legitime praeceptum, sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum, ea duntaxat ratione, ut si is qui poenitentiae non est legibus deditus ante ab hac vita discesserit quam ex consensu ad continentiam eorum fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxorios transire amplexus: sin autem illius vita exstiterit superstes, qui non accepit benedictionem poenitentis nubat, si se (0398C)continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris: quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decrevisse, ita videlicet ut in his omnibus sacerdotis ordinatio exspectetur, ut juxta quod aetatem actam prospexerit, continentiae, absolutionis vel districtionis tribuat legem.

IX. De professionibus et obedientia libertorum Ecclesiae. Longinquitate saepe fit temporis, ut non pateat conditio originis; unde jam decretum est in anteriori universalis concilii canone, ut professionem suam liberti Ecclesiae debeant facere, qua profiteantur se et de familiis Ecclesiae manumissos et Ecclesiae obsequium nunquam relicturos. Unde his quoque nos adjicimus, ut quoties cursum vitae sacerdos impleverit (0398D)et de hac vita migraverit, mox successor ejus advenerit, omnes liberti ejus ecclesiae vel ab eis progeniti carthulas suas in conspectu omnium debeant ipsi substituto pontifici publicare et professiones suas in conspetu Ecclesiae renovare, quatenus status sui vigorem et illi obtineant, et obedientia eorum Ecclesia non careat. Si autem aut scripturas libertatis suae intra annum ordinationis novi pontificis manifestare contempserint aut professionis suas renovare noluerint, vacuae et inanes carthulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi sint perpetuo servi.

406 X. De progenie libertorum Ecclesiae, ne eis vel pro nutritione ab ecclesia liceat evagare. (0399A) Etenim decet, ut hi quorum parentes titulum libertatis de familiis Ecclesiae perceperunt, intra Ecclesiam cui obsequium debent causa eruditionis enutriantur: contemptus quippe est patronorum si ipsis neglectis aliis ad educandum detur progenies manumissorum. Itaque censemus, ut sine sui status praejudicio ab episcopis habeantur in doctrinae obsequium, quatenus et illi debitum reddant famulatum et nullum patiantur ingenuitatis suae detrimentum: eos vero, qui aliter quam sententia nostra decrevit agere tentaverint, invitos jubemus ab episcopis ad hoc ipsum reduci. Quod si forte parentes eorum eos pontificibus suis dare contempserint et (0399B)alios sibi patronos adoptaverint, ingratorum feriantur lege libertorum.

XI. Ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur. Dignum est ut vita innocentum non maculetur pernicie accusantum: ideo quisquis a quolibet criminatur non antea accusatus supplicio dedicetur, quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententiae exquirantur, ut si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non judicetur, nisi ubi pro capite regiae majestatis causa versatur.

XII. De confugientibus ad hostes. Pravarum audacia mentium saepe aut malitia cogitationum aut causa culparum refugium appetit (0399C)hostium: unde quisquis patrator causarum exstiterit talium, virtutes enitens defendere adversariorum, et patriae vel genti suae detrimenta intulerit rerum, in potestate principis ac gentis reductus, excommunicatus et retrusus longinquioris poenitentiae legibus subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum et reverentia loci regia in eis pietas reservetur comitante justitia.

XIII. De honore primatum palatii. Qui primatum dignitate atque reverentiae vel gratiae ob meritum in palatio honorabiles habentur, his a junioribus modestus honor per omnia deferatur, qui etiam minores a senioribus et dilectionis amplectantur affectu et utilitatis imbuantur exemplo.

XIV. De remuneratione collata fidelibus regum. (0399D) Praemium fraudare fidelibus non solum 407 inhumanum, sed etiam existit injustum: ideoque cum fidei meritum tam in rebus divinis quam in humanis non habeatur ingratum, dignum videtur ut sacerdotali sententia consulamus fidelibus regis. Proinde, ut anno primo serenissimi principis nostri decrevit concilium sanctum, omnes qui fideli obsequio et sincero servitio voluntatibus vel jussis paruerint principis totaque intentione salutis ejus custodiam vel vigilantiam habuerint, a regni successoribus nec a dignitate nec a rebus pristinis causa repellantur injusta; sed et nunc ita pro uniuscujusque utilitate (0400A)principis moderentur discretione, sicut eos prospexerit necessarios esse patriae; et sic illis impertiatur benignitas, ut in caeteris maneat gratiae potestas: quatenus ita omnia in rebus juste conquisita lucrentur, ut posteris relinquendi vel quibus voluntas eorum decreverit conferendi spontaneo fruantur arbitrio. Caeterum si infidelis quisquam in capite regio aut inutilis in rebus commissis praesenti piissimo domino nostro Chintilano regi exstiterit, in clementiae ejus manu et in potestatis nutu constet hujusmodi moderatio; nefas est enim in dubium inducere ejus potestatem, cui omnium gubernatio superno constat delegata judicio. Quod si post ejus discessum quispiam repertus fuerit ejus vitae fuisse infidelis, quidquid largitate ipsius in rebus habuit conquisitis (0400B)careat confiscandum et fidelibus largiendum.

XV. De collatis rebus ecclesiis ut in earum jure perdurent. Quia his qui principibus digne deserviunt atque deferentibus fidele illis obsequium constat nos optimum ministrasse suffragium, dum juste a principibus adquisita in eorum jure persistere sancimus indivulsa, aequum est et maxime ut rebus ecclesiarum Dei adhibeatur a nobis providentia opportuna. Adeo quaecunque rerum ecclesiis Dei a principibus juste concessa sunt vel fuerint vel cujuscunque alterius personae quolibet titulo illis non injuste collata sunt vel exstiterint, ita in eorum jure persistere firma jubemus, ut evelli quocunque casu vel tempore (0400C)nullatenus possint; opportunum est enim ut sicut fidelia hominum servitia non existere censuimus ingrata, ita ecclesiis collata quae proprie sunt pauperum alimenta eorum jure pro mercede offerentum maneant inconvulsa.

XVI. De incolumitate et adhibenda dilectione regiae prolis. Sicut insolentia malorum regum odiosa semper et execrabilis existit subjectis, ita bonorum provida utilitas amabilis efficitur populis. 408 Quocirca quis ferat aut quis toleranter Christianus videat regis soboles aut posteritatem exspoliari rebus aut privari dignitatibus? quod ne fiat cum generalis promatur de filiis principis sententia nostra, id est, de praesenti excellentissimi et gloriosissimi principis (0400D)Chintilani regis posteritate dantur aperta a nobis decreta: ut ea quae synodus praeterito anno in hac ecclesia habita constituit circa omnem posteritatem ejus, universitas regni sui conservet, hoc est ut praebeatur filiis ejus dilectio benigna et firma, et tribuantur ubi loci opportunitas exhibuerit defensionis adminicula justa; ne de rebus juste profligatis aut parentum dignitate procuratis vel largitate principis aut alicujus impensis aut etiam proprietate debitis fraudentur qualibet insidia calliditatis; neque a quoquam laedendi eos praebeantur argumenta machinationis, quia dignum est ut cujus regimine habemus securitatem, ejus posteritati decreto concilii impertiamus (0401A)quietem. Denique tanta erga nos nostri principis exstant beneficia ut longum sit sigillatim ea promere lingua; ipse enim auctore Deo nobis pacem, ipse quasi captivam reduxit charitatem; ipsius ope quieti, ipsius sumus largitione ditati, ipse medicamine bonitatis suae et reis pepercit et rectos sublimavit, cui si dignis. voluerimus respondere beneficiis, non tantis exstamus copiis virtutis quanto voto sufficimus voluntatis.

XVII. De his qui rege superstite aut sibi aut aliis ad futurum provident regnum, et de personis quae prohibentur ad regnum accedere. Quanquam in concilio anteriori quod anno primo gloriosi principis nostri habitum est de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare (0401B)quod convenit custodire. Itaque regis vita constante nullus sibi aliquo opere vel deliberatione seu cujuscunque dignitatis laicus, seu gradu episcopatus, presbyterii aut diaconii consecratus caeterisque clericatus officiis deditus regem provideat contra viventis regis utilitatem et procul dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione pro eadem spe aut alios in se trahat aut ipse in alium acquiescat; iniquum enim et valde execrabile Christianis debet haberi futuris temporibus illicita prospicere et vitae suae ignarus ventura disponere. Quod si quisquam jam talia iniqua deliberatione cum quocunque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, ut veniabiliter possit hoc sine mora praesentis principis auribus publicare: si autem obstinata deliberatione (0401C)sua machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. Rege vero defuncto nullus tyrannica 409 praesumptione regnum assumat, nullus sub religionis habitu detonsus aut turpiter decalvatus aut servilem originem trahens vel extraneae gentis homo, nisi genere Gothus et moribus dignus provehatur ad apicem regni: temerator autem hujus praeceptionis sanctissimae feriatur perpetuo anathemate.

XVIII. De custodia vitae principum et defensione praecedentium regum a sequentibus adhibenda. Jam quidem in antecedenti universali synodo pro salute nostrorum principum constat esse consultum, sed libet iterare bene sancita et digna auctoritate munire salubriter ordinata; ideoque contestamur coram (0401D)Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum vel omnium martyrum choro, coram omni Ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat in interitum regis, nemo vitam principis nece attrectet, nemo regni eum gubernaculis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni sibi usurpet, nemo quolibet machinamento in ejus adversitatem sibi conjuratorum manum associet. (0402A)Quod si in quidpiam horum quisquam nostrorum temerario ausu praesumptor exstiterit, anathemate divino perculsus absque ullo remedii loco habeatur condemnatus aeterno judicio: is autem qui ejus sedem fuerit assecutus, si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii patris ejus ulciscatur interitum, in cujus defensionis auxilium universi regni Gothorum consentiat fortitudo; si autem desidi cura et minori zelo tam funestum noluerint vindicare scelus, sint omnes ex nostra sententia opprobrium caeteris gentibus.

XIX. De gratiarum actionibus in confirmatione concilii Deo et principi datis. His omnibus rite dispositis et diuturna collatione deliberatis, benedictionem, gloriam et honorem invisibili omnium auctori rependimus luminum Patri, (0402B)et in his conservandis ejus imploramus opem suffragii, ut constitutionibus nostris roborem tribuat suae virtutis fragilitatemque humanam ita huic dispositioni reddat efficacem, ut non judicet praevaricatricem. Nos igitur omnia supra scripta, salva auctoritate priscorum canonum, subscriptione nostra firmamus, et gratias agimus Christianissimo et gloriosissimo 410 Chintilano regi principi nostro cujus studio advocati et instantia sumus collecti, cujus voluntas probata et ordinatio exstitit religiosa: donet ei Dominus ut optimo principi diuturnum in saeculo praesenti triumphum et in parte justorum perpetuum regnum felicesque annos: felix ipse longa felicitate fruatur et divinae dexterae protectione ubique muniatur.

Protasius. Eugenius. Ego Sclua Ecclesiae Narbonensis episcopus (0402C)subscripsi. Julianus Ecclesiae Bracarensis episcopus subscripsi. (0402D)Ecclesiae Toletanae episcopus subscripsi. Honoratus Ecclesiae Hispalensis episcopus subscripsi. (0402D)Ecclesiae Tarraconensis (Ae., T. 2, Valentinae) episcopus subscripsi. Conantius (T. 2, Canantius) Ecclesiae Palentinae episcopus subscripsi. Leudefredus Ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi. Vigitinus Ecclesiae Vigastrensis episcopus subscripsi. Acutulus Ecclesiae Elenensis episcopus subscripsi. Joannes Ecclesiae Hiplensis episcopus subscripsi. (0402D) Bonifa Ecclesiae Cauriensis episcopus subscripsi. Eugenius (E., T. 2, Eusebius) Ecclesiae Vastitanae episcopus subscripsi. Hilarius Ecclesiae Complutensis episcopus subscripsi. Jacobus Ecclesiae Mentesanae episcopus subscripsi. Joannes Ecclesiae Dertosanae episcopus subscripsi. Sisisclus Ecclesiae Elborensis episcopus subscripsi. (0403A) David Ecclesiae Aurensinae episcopus subscripsi. Elpidius Ecclesiae Tirassonensis episcopus subscripsi. Osdulfus Ecclesiae Oscensis episcopus subscripsi. Fructuosus Ecclesiae Ilerdensis episcopus subscripsi. Deodatus Ecclesiae Egabrensis episcopus subscripsi. Profuturus Ecclesiae Lamicensis episcopus subscripsi. Servusdei Calabriensis Ecclesiae episcopus subscripsi. 411 Pimenius Ecclesiae Asidonensis episcopus subscripsi. Anatholius Ecclesiae Lutebensis episcopus subscripsi. Suabila Ecclesiae Oretanae episcopus subscripsi. (0403B) Montensis Ecclesiae Egiditanae episcopus subscripsi. Ilcila Ecclesiae Salamanticensis episcopus subscripsi. Ausiulfus Ecclesiae Portucalensis episcopus subscripsi. Serpentinus Ecclesiae Ilicitanae episcopus subscripsi. Braulio Ecclesiae Caesaraugustanae episcopus subscripsi. Oya Ecclesiae Barcinonensis episcopus subscripsi. Ansericus Ecclesiae Segobiensis episcopus subscripsi. Viaricus Ecclesiae Olyssiponensis episcopus subscripsi. Guda Ecclesiae Tuccitanae episcopus subscripsi. (0404A) Anastasius Ecclesiae Tudensis episcopus subscripsi. Egila Ecclesiae Oxomensis episcopus subscripsi. Ildisclus Ecclesiae Segontiensis episcopus subscripsi. 412 Vasconius Ecclesiae Lucensis episcopus subscripsi. Amanuncus Ecclesiae Causensis episcopus subscripsi. Eparchius Ecclesiae Italicensis episcopus subscripsi. Renatus Ecclesiae Conimbricensis episcopus subscripsi. Tunila Ecclesiae Malacitanae episcopus subscripsi. Oscandus Ecclesiae Asturicensis episcopus subscripsi. Justus Ecclesiae Accitanae episcopus subscripsi. (0404B) Wamba diaconus, agens. Domninus Ecclesiae Ausonensis episcopus subscripsi. Gottomarus Ecclesiae Iriensis episcopus subscripsi. Farmus Ecclesiae Vasensis episcopus subscripsi. Gutisclus presbyter, agens vicem Orontii episcopi Emeritensis Ecclesiae, subscripsi. Domarius presbyter, agens vicem Carterii episcopi Arcavicensis Ecclesiae, subscripsi. (0403C)vicem Antonii episcopi Segobriensis ( Ae. Segobricensis) Ecclesiae, subscripsi. Citronius presbyter, agens vicem Gavini episcopi Calagurritanae Ecclesiae, subscripsi. Severinus diaconus, agens vicem Musitacii episcopi Valentinae Ecclesiae, subscripsi. LII CONCILIUM TOLETANUM SEPTIMUM TRIGINTA EPISCOPORUM, GESTUM ANNO QUINTO, CLEMENTISSIMO DOMINO NOSTRO CHINDASVINDO REGE REGNANTE, DIE XV KALENDARUM NOVEMBRIUM, AERA DCLXXXIV. (0403) I. De refugis atque perfidis clericis sive laicis. (0403C) Cum in sanctae nomine Trinitatis pro quibusdam disciplinis ecclesiasticis tam nostra devotione quam studio serenissimi et amatoris Christi Chindasvindi regis noster apud Toletanam urbem conventus adesset, competenter 413 visum est mutua collatione (0403D)decernere quod sollicite conservatum et praesentibus et futuris commodis nimium ut confidimus prodesse constabit magis; quia semper est magnopere providendum quidquid vel ecclesiasticis moribus vel utilitati publicae, sine qua quieti non vivimus, opportunum esse perpenditur. Nam licet tantae constitutiones canonum exstent, quae ad omnem possint correctionem sufficere si quis eas dignetur libenter attendere, tamen quia luminis claritas tanto amplius emicat quanto fuerit studiosius saepissime contrectata, non parum proficit ad emendationem multorum si dum ea quae constituta sunt per fraternam collationem ad memoriam reducuntur, illa magis adjiciantur quae aut deesse videntur aut omnino constituenda competenter existimantur. Quis enim nesciat quanta sint hactenus (0404C)per tyrannos et refugas transferendo se in externas partes illicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter frequentata, quae et patriae diminutionem afferrent et exercitui Gothorum indesinentem laborem imponerent? Quod quidem laicorum insania factum tolerandum nobis forsitan aliquoties (0404D)videretur: illud tamen est vehementius stupendum, quia quod pejus est tanti ex religionis proposito in hac interdum praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad levem confusionem nostram pertineat si res ullatenus inulta remaneat, quam et mundana lege et ecclesiastica convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque placuit nunc concordi sententia definire: Ut quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus in alienae gentis regionem se quacunque occasione transduxerit, ut exinde superbiendo vel reditum suum vel quodlibet aliud videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum vel patriam aut regem specialiter sub hac occasione possit nocere vel fieri disposuerit vel aliquatenus fecerit, sed et qui cum (0405A)talibus conscius reperitur eisque vel consilium vel opem administrasse cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam fugam appeterent aut in malis quae coeperant perdurarent seu quamcunque laesionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate perseveraturos dignoscitur suasisse, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo ministraverat alter continuo perpetim regendum accipiat; ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerit et usque in diem mortis suae rectissime poenituerit, in solo tantum fine communio ei praestanda est, ita ut antequam tempus finis ejus adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare 414 consenserit, (0405B)particeps criminis illius effectus anathema fiat in perpetuum atque simili cum eo cui communicaverit sententia condemnetur; quoniam potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere debet assensum, unde vel perjurium videatur incurrere, vel quod absit, si quicunque catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos idem vel favore principis vel terrore a rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur reverti. Sic enim nec super adnixa capitula vel imperiis principum vel terroribus oportebit unquam evacuari, quia novimus omnes pene Hispaniae sacerdotes omnesque seniores vel judices ac caeteros homines officii palatini jurasse, atque ita dudum legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus qui contra gentem Gothorum vel patriam (0405C)seu regem agere aut in alterius gentis societatem se transducere reperitur, integritati rerum suarum ullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis aliquid personis talibus impertiri voluerit, cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum ei qui perfidus exstitit de rebus unde rex elegerit tribuendi potestatem habebit. Sed et quia plerosque clericos tantae levitatis interdum pravitas elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti sacramenti immemores, constante principe, cui fidem servare promiserant in alterius erectionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari, ita ut si quicunque laicorum quandoquidem intra fines patriae Gothorum (0405D)superbiens regni apicem sumere fortasse tentaverit, eique clericorum quilibet adjutorium vel favorem praestiterit, atque hunc qui superbire videtur ad eamdem regni ambitionem praevalente delicto pervenire contigerit, ex eo quidem die vel tempore eumdem episcopum vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim oportebit qui tali se scelere implicavit; tamen si improbitate principis cui inique consensit non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem si superstitem eum post ejusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correctioni subjaceat quicunque (0406A)illi praeter in ultimo vitae suae, si tamen hunc legitime poenitere probaverit, communionis gratiam consenserit impendendam. Nobis interim ratio persuasit synodali super hoc constitutione decernere: ut quicunque etiam laicorum in praedictis capitulis, hoc est adversitate gentis aut patriae vel regiae potestatis in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua 415 excommunicatione damnatus, nunquam illi praeter in ultimo mortis suae communio tribuatur, excepto si aliter communionis ejus remedium vel eorum quod supra taxavimus imploratione sacerdotum apud principem fuerit impetratum. Nam si, quod omnino fieri non oportet, in (0406B)derogationem aut contumeliam principis reperiatur aliquis nequiter loqui aut in necem regis seu dejectionem intendere vel consensum praebere, nos siquidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus; utrum tamen sit illi quandoque communicandum, pietati principis discernendum relinquimus, cujus procul dubio potestatis est subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandoquidem absque justa ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali excommunicationis hujus sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacunque temeritate suspendant; nam (0406C)quid magis eorum utilitatibus videtur ferre consultum, si hujus constitutionis nostrae forma ab ipsis principibus servetur et omnibus subjectis impleri cogatur? Si quis vero haec instituta putaverit esse exsecranda, anathema fiat et velut praevaricator catholicae fidei semper apud Dominum reus existat quicunque regum deinceps canonis hujus censuram in quocunque crediderit vel permiserit violandam.

II. De languoris eventu ministrantium clericorum. Nihil contra ordinis statum temeritatis ausu praesumitur neque illa quae summa veneratione censentur vel minimo praesumptionis actu solvuntur, cum ad hoc tantum quae fieri jussa sunt interrupta noscuntur, ne languoris proventu robore salutis natura (0406D)privetur; non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed etiam honori ministeriorum Dei providetur abunde, dum ab offensionis casu procuratur etiam caveri sollicite. Censemus igitur convenire, ut eum a sacerdotibus missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si aegritudinis accidat cujuslibet eventus quo coeptum nequeat consecrationis expleri ministerium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri consecrationem exsequi officii coepti; non enim aliud ad supplementum sui initiatis mysteriis competit quam aut incipientis aut subsequentis completa benedictio sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt (0407A)nisi perfectionis ordine compleantur. 416 Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat: quod etiam consultum cuncti ordinis clerici indultum esse sibi non ambigant, sed ut praemissum est praecedentibus libenter alii pro complemento succedant. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur in praesumptionis perniciem convertatur, nullus post cibi potusve quamlibet minimum sumptum missas facere, nullus absque patenti proventu molestiae minister vel sacerdos cum coeperit imperfecta officia praesumat omnino relinquere: si quis haec temerare praesumpserit excommunicationis sententiam sustinebit.

III. De exsequiis morientis episcopi. (0407B)Ea quae competunt honestati contingit saepe quorumdam desidia non compleri: proinde quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur traditione moris antiqui, hoc tantum adjicimus, ut si quis sacerdotum secundum statuta Valletani concilii ad humanda decedentis episcopi membra venire commonitus pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum sive apud metropolitanum episcopum, anni unius tempore nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbyteres autem sive caeteri clerici quibus major honoris locus apud eamdem ecclesiam fuerit, cujus sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis aut jam mortui aut continuo antitistis morituri ad commonendum (0407C)episcopum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur.

IV. De exactione ecclesiarum Gallaeciae provinciae. Inter caetera denique quae communi consensu nos conferre competenter oportuit querimonias etiam parochialium presbyterorum Gallaeciae provinciae solertissime discernere decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates necessitas ut comperimus tandem compulit in publicum examen deferre. Hi enim pontifices, ut evidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parochitanas ecclesias praegravantes, dum in exactionibus superflui frequenter existant, (0407D)pene usque ad exinanitionem extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne ergo fiat de caetero quod constat hactenus inordinate 417 praesumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum praefatae provinciae per singulas dioecesis suae basilicas juxta synodum Bracarensem annua illatione sibi expetet inferri, monasteriorum tamen [ B. R., autem] basilicis ab hac solutionis pensione sejunctis. Cum vero episcopus dioecesem visitat, nulli prae multitudine onerosus existat nec unquam quinquagenarium numerum evectionis (0408A)excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. Quicunque vero pontificum eorumdem aliter quam decernimus agendum praesumpserit, correptioni procul dubio canonum subjacebit, qua constitutionum synodalium transgressores priscorum Patrum edictis corripiendos oportet.

V. De reclusis honestis sive vagis. Quosdam paternarum incognitos vel oblitos traditionum in tantam conspicimus corruisse desidiam, ut eorum exsecrando usu pene abolita patescant quae exstiterunt legitime constituta; dum enim indocti docere appetunt, quid aliud quam quia ignorantiae errore vexentur ostendunt? Et quia gressu praepostero (0408B)innitentes praesumptionem doctrinae discendi studiis anteponunt, patet quod non summa utilitatis petunt, sed actioni depravationis inserviunt. Ex hoc igitur justae severitatis talia decernentes, opportuno amputare judicio jubemus eos quos in cellulis propriis reclusos sanctae vitae ambitio tenet, quosque ejusdem sancti propositi et merita juvant et probitas ornat, quietos Dei auxilio et nostro favore tutos existere. Illos vero quos in tale propositum ignavia impulit, non prudentiae cognitio deputavit, quosque nulla vitae dignitas ornat, sed, quod est deterius, et ignorantia foedat et morum exsecratio turpat, decernimus ab his abjici cellulis atque locis in quibus aut feruntur vagi aut tenentur inclusi, atque ab episcopis sive rectoribus monasteriorum, ex quorum congregatione (0408C)fuerunt vel in quorum vicinitate consistunt, in monasteriis omnimodo deputentur, ut illic sancti ordinis meditantes doctrinam primum possint discere quae sunt a Patribus instituta, ut post valeant docere quae sunt sancta meditatione percepta, atque tunc demum si doctrinae et sancti operis fructu exstiterint fecundati, ad summam virtutis properent exercitio sanctae intentionis imbuti. Deinceps autem quicunque ad hoc sanctum propositum venire disposuerint, non aliter illis id dabitur assequi neque hoc antea poterunt adipisci, nisi prius in monasteriis 418 constituti, et secundum sanctas monasteriorum regulas plenius eruditi et dignitatem honestae vitae et notitiam potuerint sanctae promereri doctrinae. Illos autem quos tantum extrema vesania occuparit, ut (0408D)incertis locis vagi atque morum depravationibus inhonesti ullam prorsus nec stabilitatem sedis nec honestatem mentis habere exstiterint cogniti, quicunque a sacerdotibus vel ministris vagantes repererit, aut, si fieri potest, coenobiorum Patribus corrigendos assignet, aut, si difficile est, pro sola honestate vitae vigori suae potestatis erudiendos inclinet.

VI. De convicinis episcopis in urbe regia commorandis. Id etiam placuit, ut pro reverentia principis ac regiae sedis honore vel metropolitani civitatis ipsius consolatione convicini Toletanae urbis episcopi, (0409A)juxta quod ejusdem pontificis admonitionem acceperint, singulis per annum mensibus in eadem urbe debeant commorari, messivis tamen ac vindemialibus feriis relaxatis. Nos autem immortali Deo et glorioso Chindasvindo principi, ob cujus votum in hac urbe sancta devotione convenimus, gratias unanimiter referentes optabili adnixu deposcimus, ut sanctae Ecclesiae catholicae fidei semper ac pacis cumuletur affectu, et memorato principi cum prosperitate praesentis regni futuri etiam largiantur praemia gaudii, ipso praestante quid in Trinitate unus Deus vivit et gloriatur in saecula saeculorum. Amen.

Orontius in Christi nomine sanctae Ecclesiae Emeritensis metropolitanus episcopus haec statuta definiens subscripsi. (0409B) Antonius Dei misericordia sanctae Hispalensis Ecclesiae metropolitanus episcopus haec statuta definiens subscripsi. Eugenius sanctae Ecclesiae Toletanae episcopus haec statuta definiens subscripsi. Protasius Ecclesiae Tarraconensis metropolitanus episcopus haec statuta definiens subscripsi. Hilarius gratia Christi episcopus Ecclesiae Complutensis haec statuta definiens subscripsi. Deodatus in Christi nomine Ecclesiae Egabrensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Eparchius Dei misericordia Ecclesiae Italicensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Stephanus Dei misericordia Ecclesiae Astigitanae episcopus haec statuta definiens subscripsi. (0409C)Winibal Dei miseratione sanctae Ecclesiae Illicitanae, qui et Ejotanae, episcopus haec statuta definiens 419 Tagontius Deo miserante Ecclesiae Valeriensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Egila in Christi nomine Ecclesiae Oxomensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Richimirus sanctae Ecclesiae Dumiensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Sisisclus in Christi nomine Ecclesiae Elborensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Ansericus in Christi nomine Ecclesiae sanctae Segobiensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Widericus sanctae Ecclesiae Segontiensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. (0409D)Servus-Dei sanctae Ecclesiae Calabriensis episcopus subscripsi. Maurusius in Christi nomine Ecclesiae Oretanae episcopus haec statuta definiens subscripsi. Eustochius in Christi nomine Ecclesiae Abilensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Joannes Dei gratia Ecclesiae Cauriensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Egeredus Ecclesiae sanctae Salamanticensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. (0410A) haec statuta definiens subscripsi. Vasconius etsi indignus Ecclesiae Lucensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Gottomarus sanctae Ecclesiae Iriensis etsi indignus episcopus haec statuta definiens subscripsi. Farmus sanctae Ecclesiae Vesensis etsi indignus episcopus haec statuta definiens subscripsi. Sonna sanctae Ecclesiae Brittaniensis etsi indignus episcopus haec statuta definiens subscripsi. Godesteus sanctae Ecclesiae Auriensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. 420 Witericus sanctae Ecclesiae Lamecensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. Armenius sanctae Ecclesiae Egiditanae episcopus haec statuta definiens subscripsi. (0410B)Wiliensus presbyter, agens vicem domini mei Pimeni Asidonensis Ecclesiae episcopi, haec statuta definiens Crispinus abbas, agens vicem domini mei Neufredi. Anesius. Ademirus sanctae Ecclesiae Tudensis episcopus haec statuta definiens subscripsi. (0409D)sanctae Ecclesiae Valentinae Dei miseratione episcopus haec statuta definiens subscripsi. Donum-Dei sanctae Ecclesiae Empuritanae episcopus haec statuta definiens subscripsi. Valentinianus archipresbyter, agens vicem domini mei Leudefredi Cordubensis Ecclesiae episcopi, haec statuta definiens subscripsi. (0410D)episcopi Olyssiponensis Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. (0410C)Clemens diaconus, agens vicem domini mei Joannis episcopi Iliplensis Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. Paulus presbyter, agens vicem domini mei Candidati Asturicensis Ecclesiae episcopi, haec statuta definiens subscripsi. Magnus presbyter, agens vicem domini mei Marci episcopi Castulonensis Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. Constantius presbyter, agens vicem domini mei Teuderedi episcopi Pacensis Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. Reparatus presbyter, agens vicem domini mei Aetherii episcopi Eliberitanae Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. (0410D) Matthacellus diaconus, agens vicem domini mei Dudilani. subscripsi. Ambrosius diaconus, agens vicem domini mei Giverici episcopi Mentesanae Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. Egila diaconus, agens vicem domini mei Vigitini episcopi Vigastrensis Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. (0410D)episcopi Malacitanae Ecclesiae, haec statuta definiens subscripsi. LIII CONCILIUM TOLETANUM OCTAVUM QUINQUAGINTA DUORUM PONTIFICUM IN URBE REGIA CELEBRATUM, DIE XVII KALENDARUM JANUARIUM, AERA DCXCI, ANNO QUINTO ORTHODOXI ATQUE GLORIOSI ET VERA CLEMENTIAE DIGNITATE PRAECIPUI RECCESVINTHI REGIS. (0411) (0411A)421-422 Cum nos omnes divinae ordinatio voluntatis ejusdem principis serenissimo jussu in basilicam sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad sacrum synodi coegisset aggregari conventum, dies tandem laetitiae appetitu diutissime praeoptatus et gratus adfuit et jucundus, tanto nostri pectoris avidiori voto susceptus, quanto ad remedium salutis exstiterat anhelantium praecordiis exquisitus: cumque ex more unusquisque nostrorum ordine suo sedes debitas occupasset et eventum rei tranquillae intentionis exspectatio sustineret, adest serenissimus princeps pia religione plenissimus et summo laudum titulo gloriosus, qui sese nostro coetui reddens acclinis ut hunc omnipotenti Domino precibus commendaremus, attentis dulcifluis cohortatus est verbis, grates referens (0411B)Deo virtutum quod suae jussionis implentes decretum in unum fuissemus adunati concilium. Sed cum tam pie humilem cognovissemus ejus sanctae animae voluntatem et tam sublimis gloriae celsitudinem sublimius videremus acclinem, tanta sumus in Dei gloriam exsultatione succensi, ut grates illi debitas et honorem et laeti humiles redderemus et cernui; sed quanto extulerat principem humilitatis ordo, sublimius tanto ad exercitia summae virtutis instruebant exempla sacratissimi principis formam nostrae religionis. Tunc relatis Deo laudibus de unitatis alternae proventu magna nos cum tranquillitatis gratia allocutus est dicens: Etsi summus auctor rerum me divae memoriae domini et genitoris mei temporibus in regni sedem subvexit atque ipsius (0411C)gloriae participem fecit, nunc tamen cum ipse requiem aeternarum adeptus est mansionum, ea quae in me totius regiminis transfusa jura reliquit ex toto divina mihi potentia subjugavit. Unde quia regendorum membrorum causa salus est capitis, et felicitas populorum non nisi mansuetudo est principum, votive decrevi vobis coram positis et votorum meorum deliberationem sanctione patula reserare et studiorum acta sincera exhibitione deferre. At vero quia anhelum pectus sese in promissorum complementa diffundit nec pigredine fessum retardationis oneribus sese summittit, longam prosecutionem compendio brevitatis adstrinxi, et quidquid productionibus loquelarum in concione diffundere potui, totum in tomi hujus complicamento respersum calamo vestrae (0411D)sanctitudini offerre decrevi, id magno precatu deliberationis exhortans, ut quaecunque illic detinentur adscripta valido attendatis intuitu, sagaci praescrutemini studio, ac de his quaecunque exstiterint placita Deo vestri oris ad nos sacro referantur oraculo. Accepto (0412A)dehinc oblato nobis tomo agentes Domino gratias acclamavimus: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Post hujus exsultationis beatae gaudium et coelestis gloriae hymnum eidem sacro principi benediximus, reseratoque dein volumine tomi haec inibi contexta reperimus.

In nomine Domini Flavius Reccesvinthus rex reverentissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus: Sancti Spiritus admirabili dono regulam fidei meae solidam tenens 423 et instructam agnoscens atque in honorem ejus diadema gloriae cum cordis humilitate prosternens, illo laetus auditu quod omnes reges terrae serviunt et obediunt Deo, en, reverendi Patres excelsiori mihi venerationis honore sublimes, coram vobis advenio, in gratiam mansuetudinis meae (0412B)vestrae beatitudinis testimonium convocans et ad testimonium visionis vestrae memet coram omnipotentis Dei nutibus tremendis acclinans, referens illi corde laeto gratias opulentas, quod vos clementia voluntatis ipsius ex nostrae celsitudinis jussu ad hujus sanctae congregationis votivum dignatus est deducere coetum, confidens tam mihi quam vobis et in praesentium serie temporum et in futurorum longitudine saeculorum ejus adesse gratiae praemium, quoniam et vestrae concordiae in conveniendo unanimem ac religiosum demonstratis affectum et dispositionis meae in regendis populis quam pium sit properastis patenter agnoscere votum. Nunc igitur quia momenti locutio longae dictionis non capit excessum, quid de sancta fide noverim quam coelitus illapsam mihi per sanctorum (0412C)apostolorum sequentiumque Patrum ora cognovi, seu quid de secuturis negotiis pro quibus hunc conventum vestrae congregationis coadunare percensui intimare decreverim, in hujus tomi serie conscripta tenete ac relecta praenoscite, et cunctis quae tenori ejus nostrae amplitudinis potestas impressit vestrae beatitudinis gravitas effectum tam prompte ac miseranter impendat, quam nostrae mansuetudinis serenitas haec vobis implenda commendat. Exordium itaque allocutionis meae ex definitione sanctae fidei inchoans, caetera quae futuris sunt prosecutionibus intimanda velut supra soliditatem petrae constructurus annectam, ut operis mei aedificium congressurus eo sequentia validius ponam quo decentius firmissima praetulerim prima. Itaque coram se reverentia (0412D)vestra habeat quod nosse non ambigit, me orthodoxae fidei veram, sanctam et sinceram regulam de corde puro et conscientia bona plenissime habere, veraciter scire, et firmissime retinere, atque eam ita complecti, venerari atque diligere, sicut eam (0413A)apostolica traditio dedit, sicut eam sancta synodus Nicaena constituit, sicut Constantinopoli sanctorum Patrum congregatio definivit, sicut Ephesini primi coetus unitas affirmavit, sicut Chalcedonensis concilii definitio protulit, hanc cum fidelibus servans, ad hanc salvandos infideles advitans [ B. R., invitans], in hac subjectos populos regens, hanc propriis gentibus tenendam insinuans, hanc populis alienis annuntians, ut in illa glorificans Deum et in tempore mortalium me summae divinitatis felicitas assequatur, et in terra viventium 424 haereditas a me gloriae capiatur. En, reverentissimi Patres, quantum ad veritatem fidei sanctae pertinuit ex toto animam meam suae confessionis titulos explicuisse honorificentia vestra pensavit. Jam nunc magnopere arbitror esse (0413B)mihi opportunius enitendum societati ejusdem verae fidei studia sanctae operationis innectere, ne hanc aut sine operibus mortuam habeamus aut non plenitudinis suae dignitate perspicua decidat inhonesta, dum Scriptura non silente de quibusdam infertur qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Ut ergo hanc fidem supra lapidem illum solidatam quem reprobaverunt quidem aedificantes, idem tamen a Domino factus est in caput anguli, et est admirabile in oculis nostris, plenius habeamus ejusque insignibus decentius exornemur, attendite cujus operis fructum cujusque operationis augmentum studiis hujus sanctae fidei consociare velimus et innectere quantocius praeoptemus. Itaque revolutis retro temporibus ita (0413C)vos omnemque populum jurasse recolimus, ut cujuscunque ordinis vel honoris persona in necem regiam excidiumque Gothorum gentis ac patriae detecta fuisset vel cogitasse noxia vel egisse, irrevocabilis sententiae mulctatus atrocitate nusquam mereretur veniae remedium vel alicujus temperantiae perciperet qualecunque subsidium. At nunc quia grave onerosumque censetur, dum pietatis actibus gravi contradictione haec sententia resultare perpenditur et sic funditus damnationis astipulatio retinetur, ne pietati quae Apostolo praecinente ad omnia utilis est quocunque aditus reseretur, vestris haec committo fidenti animo sacris pertractanda judiciis ac dirimenda sententiis. Unde jam vestrum erit inspirante vobis miseratione divina ita utriusque discriminis temperare (0413D)mensuram, ne aut juramenti conditio teneat reos aut impietatis ultio habeat inhumanos, sicque vestri nos instruat forma judicii, ut subjectos populos nec in profanationibus habeam subditos, nec impietatis vinculis doleam comminutos: post hujus conventionis alloquium sequentium nectens causas negotiorum similique subjungimus vos intendere attentione. Decernimus attestantes universitatem vestram per summae divinitatis coaequalem, et coaeternam, et inseparabilem Trinitatem, atque illius mysteria sacramenti, quod incarnatum Dei Filium de Spiritu sancto et Maria virgine pro salute mundi vera fides in toto orbe denuntiat, atque ejusdem adventum Jesu Christi, filii Dei, Domini nostri, quo perimendi sunt impii, (0414A)et regnum ejus quo glorificandi sunt sancti, ut quaecunque negotia de quorumlibet querela vestris auditibus exstiterint patefacta, cum justitiae vigore misericorditer et cum temperamento 425 miserationis justissime cum nostra conniventia terminetis; in legum sententiis quae aut depravata consistunt, aut ex superfluo vel indebito conjecta videntur, nostrae serenitatis accommodante consensu, haec sola quae ad sinceram justitiam et negotiorum sufficientiam conveniunt ordinetis; canonum obscura quaedam et in dubium versa in meridiem lucidae intelligentiae reducatis, omniumque negotiorum conventus ordinumque status qui in vestram exstiterint devoluti praesentiam ita majorum regulis concordantes justissime, pie ac temperanter constituere studeatis, ut et (0414B)mihi quia studiorum fructum bonorum anhelo pars beatorum adveniat, et vos quoniam implentes voluntatem Dei me non spernitis imprecantem regio beatitudinis aeternae suscipiat, et visio delectationis Dei sibi perenniter inhaerere concedat. Vos etiam illustres viros, quos ex officio palatino huic sanctae synodo interesse mos primaevus obtinuit ac nobilitas exspectabilis honoravit et experientia aequitatis plebium rectores exegit, quos in regimine socios, in adversitate fidos et in prosperis amplector strenuos, per quos justitia leges implet, miseratio loges inflectit, et contra justitiam legum moderatio aequitatis temperantiam legis extorquet, adjurans obtestor per omne illud admirabile et solum unius sacrae fidei sacramentum, (0414C)quo venerabilem omnium sanctorum Patrum sum obtestatus conventum, ut ad tantae veritatis ac discretionis justissimae formulam ita animos dirigatis, ut nihil a consensu praesentium Patrum sanctorumque virorum aliorsum mentis ducentes obtutum quidquid innocentiae vicinum, quidquid justitiae proximum, quidquid a pietate non alienum vel soli Deo cognoveritis existere placitum, instanter, modeste et cum omni dignemini intentione complere, scientes quia in eo quod haec mea salubria vota completis, vos Deo amabiles assignatis, et in eo quod decretorum vestrorum edicta favoris exhibitione corroboro, me vobiscum simul Deo placiturum assigno. In commune jam vobis cunctis et ex divino cultu ministris idoneis et ex aula regia rectoribus (0414D)decenter electis, divini nominis adjuratione constrictis, adjicio consensionis meae verum purumque promissum, ut quodcunque justitiae aut pietati salutarique discretioni vicinum decernere seu adimplere cum nostro consensu elegeritis, omnia favente Deo perficiam et adversus omnimodam controversiarum querelam principali auctoritate muniam ac defendam. Praemissis illis quae ad domesticos fidei regula veritatis pertinuisse probavit, adhuc aliud a beatitudinis 426 vestrae conventu ejusdem fidei aviditas sancta deposcit, connectente me in sequestrationis confinio causam quae a nostro dogmate probatur extranea, quam licet per me lucrari Christus exoptet, inimicam sibi tamen esse non ambigit, donec quod ardenter (0415A)optat evidenter obtineat: Judaeorum scilicet et vitam moresque denuntio, quorum tantummodo novi terram regiminis mei pollutam esse peste contagii; nam cum Deus omnipotens omnes ex hac regione radicitus exstirpaverit haereses, hoc solum sacrilegii dedecus remansisse dignoscitur, quod aut nostrae devotionis instantia corrigat aut ultionis suae vindicta disperdat. Ex his enim quosdam traditionis errore vetustae video retinere jura perfidiae, quosdam vero sacri baptismatis expiatos ablutione ita in apostasiae doleo relapsos errorem, ut detestabilior inveniatur in eis profanatio blasphemiae, quam in illis quos nondum constat purificatos esse regenerationis sacrae liquore. Pro quo bonae intentionis agone et lucro fidei verae obsecro reverentiam beatitudinis (0415B)vestrae atque per supra taxatum contestor tremendae conjurationis tenorem, ut absque omni favore, absque omni personarum partis ipsorum acceptione quidquid ad Domini et Redemptoris mei Jesu Christi veram fidem verumque pertinet ad honorem, de his jubeatis ardenter et verissime Deo ac fidei meae placitam sententiam dare, ut sicut mihi divina pietas regimen fidelium dedit cum quibus se a me glorificari cognoscit, ita quoque infidelium assequi tribuat lucrum, in quibus et voluntatis suae fieri bonum et ejus advenisse congaudeam venerabile regnum. Datum sub die XVII calendarum Januarium anno feliciter quinto gloriae regni nostri.

In nomine Domini Flavius Reccesvinthus rex hanc (0415C)fidei et bonae voluntatis meae deliberationem manu mea subscripsi.

I. Relecta tomi pagina vel finita, cum glorificassemus Deum de fidei principalis auditu et de bonae voluntatis ejus affectu, ad peragendum causarum negotium caeterarum statim vertimus animum simulque sumus exorsi judicium. Tunc primae narrationis exortu en verae fidei nobis tractatus occurrit, ut incipientes de illa primitus loqui, inde soliditatis auspicemur exordium, unde sacrae sumpsimus nativitatis initium, quatenus assertionum nostrarum forti praemissa sententia quidquid subsequenter advenerit de actis negotiorum fortiori subsistere valeat serie decretorum. Itaque unius sacrae fidei veram professionem veramque regulam tenere nos tota (0415D)virtute animi et profitemur et acclamamus, cunctisque percipiendam ac 427 retinendam plena deliberatione incessanter praedicamus et pandimus, sicut a sanctis apostolis ostensa docetur, sicut a sequentibus Patribus orthodoxe disserta probatur, sicut etiam in sanctis illis synodalibus gestis verissime confirmata dignoscitur, in quibus Arii, Macedonii, Nestorii vel Eutychetis insanissimus error et dilucide proditur et radicitus exstirpatur, sicut denique in sacris missarum solemnitatibus concordi voce profitemur ac dicimus: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, (0416A)factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria virgine homo factus, passus sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde [ B. R., iterum] venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: credimus et in Spiritum sanctum dominum et vivificatorem, ex Patre et Filio (0416B)procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.

Hujus sanctae fidei regula idcirco nunc tractatuum non recipit aperturam, quia et a sacris doctoribus abunde constat expositam, et imminentium causarum negotia nos ad alia pertrahunt peragenda.

II. Secundae disputationis occursu adfuit negotium tam difficile quam et grave, in quo de refugis atque perfidis disputatione commota, utrumne posset eorumdem temperari sententia damnatorum, magno satis conatu est exquisitum. Sed cum illarum series (0416C)conditionum, ad quas decursis non longe temporibus pro eorum penuria hostilitatis vastitas nos jurare coegerat, nostris esset auditibus recensita, tantam reperimus obligationis illic inesse texturam, ut macularum suarum nodositas non tantum videretur prohibitionem dedisse transgressionum, quantum conclusisse viscera pietatum. Aderat enim quod in utroque pavor agebat, et ne sancti nominis profanatio fieret et ne miserationis operatio interiret, quia et ex Dei nominis profanatione non aberat quod terrebat et ex prohibitione pietatis aderat quod taedebat, dumque alterno periculorum objectu 428 se prolatae sententiae compugnarent, periclitabamur ancipites in bifido partium dissidentium calle, quo (0416D)diremptionis tramite judicium properaret; sed cum gressibus disputationis nostrae sese difficultatis congressio devia objecisset, properandi tandem relicto discrimine, cum fragore singultuum et imbribus lacrymarum ad Deum qui pietatis fons est verba simul et corda convertimus. Aspira, sancte Spiritus, et ducito nos in portum voluntatis tuae, sedatis fluctibus ignorantiae nostrae: ecce enim periculorum syrtes in littore cursus nostri pervenimus atque hinc de obviantibus naufragiorum obicibus quo dispositionis nostrae vela pandamus attentionis consideratione non cernimus. Sed (0417A)aspira rursum, sancte Spiritus, et dato nobis te donante nosse quid jubeas ac te juvante implere posse quod jusseris, ut et perlustrando illumines quod nescimus et adjuvando perficias quod implere pavemus. Si jam ergo in te requiescentes, erroneorum fluctuum pavoribus abdicatis, commercia nos jubes disponere pacis, inchoemus illa quae et in gloriam tuae omnipotentiae conferantur et humanae saluti te annuente donentur. Temporibus non procul excursis cum quorumdam refugarum tumultuosa seditio frequenter vastationes terris inferret, et scandala populis cum excidiis irrogaret, adeo ut captivorum turmas reducere et desolationes terrae quae tali concussae sunt peste quilibet conatus nequeat reparare, exactum est vi potius necessitatis exortae quam deliberatione (0417B)judicii, ut contra eosdem eisdemque simillimos cum omni fere populo acerrima juramenta daremus, unde jurasse nos per attestationem divini nominis conditio juramenti demonstrat, et ne resolvi queat sacrae Scripturae auctoritas instat; scribitur namque in Exodo: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Item in Levitico: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus. At vero quia illata pressurarum acerbitas resolvi possit ac debeat tam vinculorum et lamentorum horror insinuat, quam ejusdem auctoritatis Dominicae praecepta commendant: etenim juxta veterem translationem ita quosdam per Isaiam gravi exprobratione (0417C)Dominus increpat dicens: Vae filii desertionis, dicit Dominus: fecistis consilium non per me, et sponsionem non per spiritum meum, adjicere peccatum super peccatum. Item Jeremias: Iniquitates nostrae declinaverunt ista et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meo impii et laqueos statuerunt ad dispergendos viros et comprehenderunt: ut laqueus stans plenus 429 volatilibus, sic domus eorum plena dolo. Et per Michaeam: Eheu mihi anima, quia periit revertens ad terram, et qui corrigat inter homines non est; omnes in sanguine judicantur; unusquisque proximum suum tribulat tribulatione; in malum manus suas praeparant. Ad beneficentiam certe quae divinis oculis tanto est gratior quanto et invenitur esse praestantior, sic nos Isaias instruit dicens: Dissolve (0417D)colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Paulus etiam vas electionis: Pietas ad omnia utilis est. Et Jacobus: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam; superexaltat autem misericordia judicium. Joannes item: Qui odit fratrem suum homicida est, et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem? Et per semetipsum Veritas: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt: et iterum: Dimittite et dimittetur vobis; si autem non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Ecce sunt dominicae jussionis hinc inde astipulata firmissima cautione praecepta, ac proinde quia sunt divini oris prosecutione (0418A)taxata, permanebunt per omnia aeterna lege praefixa. Quid ergo? nunquid aut juramenti justitiam aut misericordiae pacem sibi contraire narrabimus, dum scriptum sit: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax se complexae sunt? Aut quia controversiarum lapsus sese in contentione diffundunt adeo unius partis assertionem narrabimus non implendam? cur alterius assertio partis jacturae comminatur instantiam? Et quia juramenti custodia ultionem non temperat pavescendam, idcirco impietatis atrocitas mortem pariet exsecrandam? absit. Etenim si publicis sacramentorum gestis, quod Deus avertat, a quibuslibet illicita vel non bona exstitisset conditio alligata, quae aut jugulare animam patris aut agere compelleret stuprum sacratissimae virginis; (0418B)nunquid non tolerabilius esset stultae promissionis rejicere vota, quam per inutilium promissorum custodiam exhorrendam criminum implere mensuram? Quod si ita esset, quomodo crederetur unius observantia jussionis esse fons pietatis, cum emitteret rivulos ultionis? aut quaenam illa esset sacrae observatio legis quae sacrilegia committeret pravitatis, vel cujus mensurae aequitas videretur, ut ex unius praecepti cautela necis exoriretur immanitas truculenta? At nunc non ita contendimus ut contentionum divortiis concitatis nos ipsos contentionis certaminibus misceamus. Est vere pax in utroque quod dicimus, quia sic sanctus Spiritus iter nostrorum cursuum temperat, ut in nullo devium hoc a sua dispositione secludat: unde plena jam (0418C)voce, pleniori fide, plenissimaque intentione praedicimus, atque 430 in totam sanctae ecclesiae universitatem praedicamus pariter et optamus, nulla profanatione solius et summae divinitatis nomen existere assumendum, nullo perjurii sacrilegio indebite profanandum, nullo uspiam contractu fallaciae contingendum. Nam si attestante Veritate propter profanationem perjurii evitandam prohibetur omnino jurare, cum dicitur: Sit sermo vester: EST, EST, NON, NON; quod plus autem his est, a malo est: quomodo impunitum erit nomen tantae gloriae voluntarie profanasse, dum in eo taxata fides dignoscitur interiisse, vel quatenus pacis foedera in gentium discidia ligabuntur, si non juramenti pacta sanctiori integritate serventur? Etenim omne quod in pacis foedere (0418D)venit tunc solidius substat, cum juramenti hoc interpositio roborat, sed et omne quod animos amicorum conciliat tunc fixius durat, cum eos sacramenti vincula ligant, omne etiam quod testis astipulat, tunc verius constat, cum id adjectio jurationis affirmat; quod si et testis deficiat, innocentis fidem sola jurisjurandi taxatio manifestat. Hinc et ut motibus humanis divina voluntas panderet quod volebat, ne labens fragilitas pro incerto teneret quod inviolatae veritatis promissio exprimebat, per Isaiam loquitur dicens: Ego Dominus et non est alius, in memetipso juravi: si ergo tantae institutionis limite sunt votiva juramenta servanda, quis alienorum a veritate haec (0419A)adstruat execrabiliter violanda? Stabunt ergo sacrae auctoritatis vivida jussa nec vana profanatione erunt aliquatenus temeranda; verum ne juramenta quae data sunt videantur in nos ita penitus miserationum conclusisse praecordia, ut nullam de pietatis affectu animae viscera concipiant indulgentiam parituram, sic stabilitis contractibus juramenti sinum misericordiae aperimus, atque ita cunctis Deo placita devotione misereri censemus, ut nos nec juramenti teneat cautio reos, nec inhumanitas faciat exsecrandos. Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valet, et relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam: libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa. Inde Job ante passionis experientiam impendens patientibus (0419B)quod in passionis suae patientia memorabat, suarum virtutum catalogum texens inter caetera sic connectit: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum: et paulo post: Flebam quondam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Hinc et Salomon: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Quibus sanctae auctoritatis instructi decretis, nec sanctum nomen profanasse nos constat, quod nullatenus profanandum vox nostrae 431 praedicationis insinuat, et indulgentiae visceribus adapertis, licet oris sui professione damnati difficile mererentur absolvi juxta quod scriptum est: Sanguis tuus super caput tuum, os enim tuum locutum est adversum te: et iterum: Ex ore tuo justificaberis, (0419C)et ex ore tuo condemnaberis; tamen pietatis intuitu et parcendi viam pandimus et misericordiam prorogamus; hujus sane promissionis incaute crudam cruentamque temperare sententiam illa quam maxime compellimur causa, quod haec duo mala licet sint omnino cautissime praecavenda, tamen si periculi necessitas ex his unum temerare compulerit, id debemus resolvere quod minori nexu noscitur obligare. Quid autem ex his levius, quidve sit gravius pio rationis acumine vestigemus; etenim dum perjurare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus; cum vero noxia promissa complemus, et Dei jussa superbe contemnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos (0419D)crudeliori mortis gladio trucidamus: illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter jugulamur. Restat ergo ut eo nostra pergat sententia quo misericordiae patuerit via, quae ita Domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: Misericordiam volui et non sacrificium. Hac indulgentiae concessa licentia miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus, ut quia Deus illi miserendi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget, quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis sit aliquatenus misericordia contributa et nusquam gens aut patria per eosdem aut periculum quodcunque perferat aut jacturam, haec miserationis obtentu (0420A)temperasse sufficiat. Caeterum quaecunque juramenta pro regiae potestatis salute vel contutatione gentis et patriae vel hactenus sunt exacta vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia omnique vigilantia insolubiliter decernimus observanda, a membrorum truncatione mortisque sententia religione penitus absoluta. Sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad perjurii quandoque devocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum asserta huic narrationi curavimus innectenda. Etenim incommutabilis idemque semper existens Dei summi natura praecellens sua saepe in sacris litteris legitur mutasse promissa, et pro misericordia temperasse sententiam: unde quamlibet sit impassibilis (0420B)atque immutabilis idem quidem deitate firmissima, crebro tamen ejus et juramenta leguntur et poenitentia, quae sacris exstant mysteriis adoperta. 432 Jurare namque Dei est a se ipso nullatenus ordinata convellere, poenitere vero eadem ordinata cum voluerit immutare. Sic enim per Jeremiam dicit: Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et per Ezechielem: Si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur: Si autem dixero impio: Morte morieris, (0420C)et egerit poenitentiam a peccato suo, vita vivet et non morietur. Si ergo nostra conversio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae vel pressura tam crudam non temperet ex miseratione vindictam? Hinc etiam populo Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur.

At vero illustri laudum titulo praeclarus auctor Ambrosius in libro de Officiis primo hujuscemodi rei causa sic loquitur: Est etiam contra officium, nonnunquam promissum solvere, sacramentum custodire, ut Herodes qui juravit quoniam quidquid petitus esset daret filiae Herodiadis, et necem Joannis praestitit ne promissum negaret. Nam de Jephte quid dicam qui (0420D)immolavit filiam quae sibi victori primum occurrerat, quo votum impleret quod spoponderat ut quidquid sibi primum occurrisset offerret Deo? Melius fuerat nihil tale promittere quam promissum solvere parricidio. Item in libro tertio: Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum, ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere quam facere quod turpe sit. Saepe plerique constringunt se jurisjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderint; sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, (0421A)crudeliter solvit, turpe quod regnum pro saltatione promittitur, crudele quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tale fuisset perjurium sacramento? Et post pauca de Jephte disserens: Miserabilis, inquit, necessitas quae solvitur parricidio. Melius est non vovere quam vovere id quod sibi is cui promittitur nolit exsolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus vestigationis acumine cautus, inveniendi 433 arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu fecundus, haec in suis narrat affatibus: Duo sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna (0421B)culpa est; sed tamen non sunt sine culpa cum aut jocamur aut quod promisimus mentimur. Illud primum in jocando ideo non est perniciosissimum quia non fallit, novit enim ille cui dicitur joci causa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Idem ipse: Non auferat, inquit, veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem; si enim pro veritate aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi. Beatus etiam papa Gregorius et libris et meritis honorandus, atque in ethicis assertionibus pene cunctis merito praeferendus, sic in libris infert moralibus: Quia ergo behemoth iste ita inexplicabilibus nodis ligat, ut plerumque mens in dubio adducta unde se a culpa (0421C)solvere nititur inde in culpa arctius adstringatur, recte dicitur: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. Argumenta namque machinationum illius quasi collaxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant. Est tamen quod ad destruendas ejus versutias utiliter fiat, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evandendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat ubi brevior murus invenitur. Nostri quoque saeculi doctor egregius, Ecclesiae catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, et quod majus est in saeculorum fine doctissimus, atque cum reverentia (0421D)nominandus Isidorus in libro Sententiarum secundo haec pro tali narrat negotio: Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur: tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonymis: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute vovisti non facias. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Haec de sacris paginis auctoribusque praecipuis brevissime sufficiat praelibasse, nam plurima colligere poterit qui haec attentius legendo quaesierit: caeterum quibus haec nequaquam sufficiunt, vel hinc (0422A)sumant cum rubore silentium, quia optamus ut vas electionis anathema esse Christo pro fratribus nostris, quam perdurare crudelibus in delictis.

III. Tertiae ratiocinationis alloquio doluimus contra priorum monita Patrum vota 434 perniciosissima posterorum, nam quanto frequentius illi noxia vetuerunt, tanto studiosius isti perpetrare velita non quiescunt; sicque per contrarium quod penitus occumbere debuit insultare non desinit, et res quae tot excissa decretis arescere potuit, ad vicem lernaei capitis ut ferunt fabulae truncata virescit. Denique, quod non sine magno dolore dicendum est, reperiuntur quamplurimi negotio muneris perituri mercari velle gratiam Spiritus sancti, dum vile praemium donant ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant, (0422B)obliti verborum Petri, quae dixit ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possidere. Proinde quia et usitatum est tale malum, et majorum frequenter exstat mucrone succisum, nos quoque huic vulneri canceroso ignitum quod superest adhuc injicimus ferrum, decernentes omnimodo, ut quicunque deinceps pro percipienda sacerdotii dignitate quodlibet praemium fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se noverit anathematis opprobrio condemnatum atque a perceptione Christi corporis et sanguinis alienum, quo illum constat hoc exsecrabile Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis exstiterit qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerat acceptione lucratus et suscepti honoris gradu privetur, (0422C)et in monasterio sub perenni poenitentia religetur: illi vero qui pro hac causa munerum acceptores exstiterint, si clerici fuerint, honoris amissione mulctentur, si vero laici, anathemate perpetuo condemnentur. IV. Quartae congressionis eventu obvius sese nobis intulit pontificalis culminis lapsus, quem ante flere quam disponere compulsi ex ordine sumus; nam cum secundum carnis assumptae mysterium Ecclesiae suae fuerit dignatus caput existere Christus, merito in membris ejus intentio episcoporum officia peragere cernitur oculorum. Ipsi enim de sublimiori celsitudine ordinum regunt et disponunt subjectas multitudines plebium. Unde quanto ipsi fiunt sequentium (0422D)ductores, tanto meritorum lumine debent esse fulgentes. Quapropter omnes episcopi inter caeterarum ornamenta virtutum nitore carnis debent propensius eniti, ut ex hoc audientes munditiam appetant ex quo doctores immunditia non deturpat. Adeo si deinceps episcopi detecti fuerint exsecrabilibus flagitiis cum quibuslibet feminis pollui ac familiari peculiaritate versari, noverint se irrevocabili sententia Patrum ulcisci, id est et loci et ordinis sui dignitate privar V. Quintae actionis impulsu pervenit ad totius concilii sacrum auditum quosdam sacerdotes et ministros, obliviscentes majorum 435 vetera (0423A)constituta, aut uxorum aut quarumcunque feminarum se immunda societate et exsecrabili contagione turpari, pessimi cordis obstinatione tam sacris litteris quam Patrum regulis obviantes, nec levi quidem respiramine memoriae commendantes quod scriptum est: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit Dominus: et illud apostolicum: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, id est fornicationem et immunditiam, concupiscentiam malam et avaritiam: quibus quanto est pertinacior [ B. R., perniciosior] usus in malis, tanto austerioribus convenit obviare decretis. Propter quod flagitii dedecus specialiter hoc a sancto concilio definitur, ut omnes episcopi id ipsum in suis quaerere sollicite curent, et cum hoc verissime reperire potuerint, omnes placiti cautione (0423B)tali constringant, ut nusquam ulterius tam abominanda committant. Mulieres vero seu liberae sint seu ancillae, hac illis turpitudine sociatae, ita omnismodis separentur aut certe vendantur, ut ulterius ad conscios [ B. R., consocios] sui criminis revertendi omnem habeant aditum denegatum: illi vero si omnimodo coerceri nequiverint, usque ad exitum vitae suae monasteriis deputati poenitentiae disciplinis maneant omnino subjecti. VI. Sextae discussionis objectu quorumdam male sibi consciorum patuit denotatum elogium: nam relatum est nobis quosdam subdiacones, postquam ad sacri hujus ordinis pervenerint gradum, non solum carnis immunditia sordidari, cum scriptum sit: Mundamini qui fertis vasa Domini: sed etiam, quod (0423C)dictu quoque nefas est, novis uxoribus copulari, asserentes hoc ideo sibi licere, quia benedictionem a pontifice se nesciunt percepisse. Proinde omni excusationum discisso velamine id praecipimus observari, ut cum iidem subdiacones ordinantur, cum vasis ministerii benedictio eis ab episcopo detur, sicut in quibusdam ecclesiis vetustas tradit antiqua, et sacra dignoscitur consuetudo substare prolata, omni penitus ab illis sorde mulierum ac familiaritate remota. Quod si hoc vulnere deinceps fuerint sauciati, mox erunt sub poenitentiae oneribus usque ad extremum vitae monasteriis religandi. VII. Septimae assertionis accessu adiit coetum nostrum tam inverecunda progressio quam ignobilis ac detestanda praesumptio: quosdam enim aut eventu (0423D)necessitatum aut metu periculorum adeptos fuisse novimus ecclesiasticarum officia dignitatum, et quoniam cum illis imponerentur id sibi fieri noluisse testantur, idcirco haec spernere atque ad pristina pertentant conjugia moresque 436 redire, tam nequiter coelestia jura solventes quam prompte saecularibus exstant illecebris inhiantes. Qua de re nosse nos convenit quod episcopalis eminentiae culmen non immerito sacris omnibus esse summa percensuit, quae caeteris sacerdotibus exercenda prohibuit: scilicet templorum Dei sacrationem, chrismatis benedictionem, (0424A)sacrorumque ordinum institutionem, quae tandiu valenter ordinata persistunt quam excellentissime conferuntur, qui et tanto ab eis singulariter impenduntur, quanto eidem summo culmini peragenda servantur. Quomodo ergo qui ea in se recipit a se rejicere poterit, cum haec a nullo altero conferri quam a solis pontificibus novit, a quibus nec ligata solvi nec soluta poterunt ab aliquo religari? Sic enim ad Petrum Veritas ait: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelo, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelo. Nequaquam ergo aliquando poterit profanari quod divinae jussionis simulque apostolicae traditionis auctoritate sacrum noscitur exstitisse: verum sicut sanctum chrisma collatum et altaris honor evelli non queunt, (0424B)ita quoque sacrorum decus honorum quod his compar habetur et socium, qualibet fuerit occasione perceptum, manebit omnismodis inconvursum. Ad exstirpandum vero radicitus hujus callidae machinationis inutile argumentum, id sibi rationabiliter dari noverint in objectu, quod sacrosancti baptismatis inappretiabile donum et semper et saepe non solum nolentibus, verum etiam, quod majus est, nescientibus impertitur; sed hoc a nullo penitus profanari permittitur. Quod si et hic opponitur necdum rationis capaces existere qui hoc probantur accipere, hinc omnimodo conticescant, quia si majores impune non deserunt quod parvuli vel nesciendo vel nolendo percipiunt, quanto magis non convenit violari quod pro mortis aut poenarum evadenda pernicie occulta (0424C)Dei dispensatione dignoscitur obvenisse? Recedant ergo talium desideriorum impuderati fautores, et licet inviti perceperint quod non merebantur habere, libenter tamen ob hoc coeleste retineant praemium, quod nolendo pro terrenae consecuti sunt necessitatis eventu, ut tandem inviti appetant bona diligere quae sponte videntur desides impugnare. Quod si quis post hoc perennis dispositionis edictum non sinceriter sacris inhaeserit cultibus, et abjiciens a se gratiam quam accepit relabi ad conjugia moresque saeculi attentaverit vel eum redire constiterit, mox omni ecclesiastici ordinis dignitate privatus vere ut apostata a sanctae Ecclesiae liminibus et societate 437 fidelium habeatur prorsus exclusus, monasterii (0424D)claustris donec advixerit sub poenitentia retrudendus. VIII. Octavae disceptationis affectu reperimus quosdam divinis officiis mancipatos tanta nescientiae socordia plenos, ut nec illis probentur instructi competenter ordinibus, qui quotidianos versantur in usus. Proinde sollicite constituitur atque decernitur, ut nullus cujuscunque dignitatis ecclesiasticae deinceps percipiat gradum, qui non totum psalterium vel canticorum usualium et hymnorum sive baptizandi perfecte noverit supplementum. Illi sane qui jam honorum dignitate funguntur, hujusce tamen (0425A)ignorantiae caecitate vexantur, aut sponte sumant intentionem necessaria perdiscendi aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti. IX. Nonae intentionis admonitu detecta est ingluvies horrenda voracium, quae dum fraeno parcimoniae non astringitur religioni contraire censetur, nam dicente Scriptura: Qui spernit minima paulatim decidet in maxima; illi tanto edacitatis improbae sumptu grassantur, ut coelestia et pene summa contemnere videantur. Etenim cum quadragesimae dies anni totius decimae deputentur, quae in oblationem jejunii Domini consecrantur, quibus etiam saluberrime conditio humani generis expiatur, dum a quatuor mundi partibus ad hanc homo religionem crediturus adducitur, et quatuor elementis formatus (0425B)propter transgressionem decalogi quater decies convenienter affligitur, illi ausu temerario haec omnia contemnentes nec voracitatis ingluviem fraenant, et, quod pejus est, paschalia festa illicitorum esuum perceptione profanant: quibus ex hoc adeo acerrime interdicitur, ut quisquis absque inevitabili necessitate atque fragilitatis evidenti languore, seu etiam aetatis impossibilitate, diebus quadragesimae esum carnium praesumpserit attentare, non solum reus erit resurrectionis dominicae, verum etiam alienus ab ejusdem diei sancta communione, et hoc illi cumuletur ad poenam, ut ipsius anni tempore ab omni esu carnium abstineat gulam, quia sacris diebus abstinentiae oblitus est disciplinam. Illi vero quos aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut (0425C)necessitas arctat, non ante prohibita violare praesumant quam a sacerdote permissum accipiant. X. Decimae collocutionis assensu molestis actibus, quos sagax indagatio pietati obviare detexit, et non bene regendi licentiae quam se mansuetudo impugnasse probavit, satis, ut opinamur, et lege gloriosi principis et decreto sanctae synodi hujus contradictum esse conspeximus. Ita enim sanctus Spiritus per utrasque definitiones mortalium corda perflavit, ut vitali flatu verborum in posterum 438 omnem exureret male concupiscentium rabiem animorum. Actum namque est in definitionibus ipsis, ut quia pietatis divinae incomprehensibilis et ignota natura sese conditioni mortalium in unione personae conjunxit (0425D)mysterio redemptionis humanae, nos quoque a membris capitis hujus et perfidiae malum et concupiscentiam quae radix malorum est omnium, et avaritiam quae invenitur servitus idolorum, pari simul igne ac mucrone totoque artificio radicitus evellamus ac desecemus. Abhinc ergo et deinceps ita erunt in regni gloriam praeficiendi rectores, ut aut in urbe regia aut in loco ubi princeps decesserit cum pontificum majorumque palatii omnimodo eligantur assensu, non forinsecus aut conspiratione paucorum aut rusticarum plebium seditioso tumultu; erunt catholicae fidei assertores eamque et ab hac (0426A)quae imminet Judaeorum perfidia et a cunctarum haeresum injuria defendentes; erunt actibus, judiciis et vita modesti; erunt in provisionibus rerum tam parci amplius quam extenti, ut nulla vi aut factione Scripturarum vel definitionum qualiumcunque contractus a subditis vel exigant vel exigendos intendant; erunt in conquisitis oblationis gratissimae rebus non prospectantes proprii jura commodi, sed consulentes patriae atque genti; de rebus congregatis ab eis illas tantum sibi vindicent partes quas dicaverit auctoritas principalis; verum quaecunque inordinata reliquerint haereditabunt gloriam successores, propria eorum et ante regnum justissime conquisita aut filii aut haeredes capiant jure proximitatis. De affinium successione vel munere quamvis (0426B)inordinata relicta, aut primum tantum filiis aut haeredibus sequenter proficiant vel propinquis, atque ita in eorum cunctis actibus, moribus atque rebus praefatae legis erit auctoritas valitura, ut et perenniter maneat inconvulsa. Et non prius apicem regni quisque percipiat, quam se illam per omnia suppleturum jurisjurandi taxatione definiat: cui etiam legi vel decreto episcopali non solum in futuro sed etiam in praesenti reverentiam apponentes decernimus, ut quicunque detractor et non potius venerator decreti ejusdem atque legis esse maluerit, sive religiosus ille sit, sive laicus, non solum ecclesiastica excommunicatione plectatur, verum et sui ordinis dignitate privetur. XI. Undecimae occasionis articulo decretorum (0426C)universalium perenne dedimus firmamentum, scientes quod multimoda semper Deus oppositione judiciorum aerumnam relevet oppressorum, et sicut malis exigentibus hominum permittit exerceri penurias ultionum, ita, cum voluerit, gravedines relevat pressurarum. Hinc et decreta praecedentium 439 Patrum ad contentionis jurgium radicitus evellendum rite synodalem fieri censuere conventum, ut illic diversitate judiciorum protensae lites habeant terminum ubi sanctus Spiritus universalem coadunaverit coetum. Ab hoc ergo Spiritu sancto succensi ne quilibet in posterum aut impune valeant commoveri aut generalia statuta convellere plena decernimus unanimitate connexi, ut quaecunque pro fidei causis (0426D)ecclesiasticisque negotiis aut in praeteritis gestis, aut in praesentibus constitutis, aut futuris etiam in decretis, vel sunt vel fuerint definitione conscripta universalis auctoritatis, nullus his deinceps contradicere audeat, nullus ea reverberare praesumat, nullus non implere contendat. Nam si quis ex religione contra haec inobediens aut susurrans aut certe lacerator aut invidus, ac non potius eorumdem fautor exstiterit gratiosus, et honoris sui et communionis sanctae lugeat amissione mulctatus. Cum vero quaelibet sancta synodus agitur aut pacifice inter episcopos quidpiam definitur, si pauciores per nescientiam vel (0427A)contemptionem forte dissentiant, aut commoniti plurimorum sententiae cedant, aut ab eorum coetu eum dedecore confusionis abscedant et excommunicationis annuae sententiam luant. XII. Duodecima quae est finalis et ultima sacratissimi principis obsecratione piissima pro Judaeorum abominabili ac nefanda perfidia exsecranda nostro coetui perpatuit causa, quam idcirco in fine sententiarum censuimus esse ponendam; quoniam eamdem gentem delicti sui merito retroductam per divinae sanctionis oracula a capite positam deflemus in caudam. Sed quia Christus ut pro nobis ita quoque pro illis est mortuus juxta quod ipse ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel, necessarium duximus summam pro eis impendere (0427B)curam pro quibus suam Christus ponere non dedignatus est animam; ideoque principali clementiae devotissime praefaventes, quae ob hoc sui regni apicem a Domino solidari praeoptat, si catholicae fidei pereuntium turmas acquirat, indignum reputans orthodoxae fidei principem sacrilegis imperare, fideliumque plebem infidelium societate polluere, nihil aliud pro his ex nostra sententia definitur, quam ut decreta concilii Toletani, quod divae memoriae Sisenandi regis aggregatum est tempore, a nobis ac posteris omnimoda suppleantur intentione: quisquis autem ab ejusdem synodi voluerit sententia dissentire, ut vere sacrilegum se noverit condemnari. Divinae Trinitatis inseparabile nomen sicut inspiratione mirabili nostrorum tractatuum primordia (0427C)lineavit, ita consummatione 440 sublimi eadem jam perficiendo concludit, ut in illo sit nostrum explicuisse a quo nobis adfuit inchoasse. Damus ergo gloriam et honorem eidem sanctae atque indivisibili Trinitati, quae nobis et ex se dicere contulit et in se dicta complevit, quae reformavit in extremitate saeculorum remedia pietatum et resolvit ligamina vinculorum collationibus gratiarum. Salus et benedictio ab exercituum Domino super serenissimum Reccesvinthum principem gloriosissimum: gratiarum actio et reverentiae plenitudo a nobis omnibus in commune ipsi clementissimo principi bonorum gratifico largitori, cujus votorum instantia benigna Deus attulit complementa, cujus dispositio piissima pressurarum removit exitia, cujus temporibus (0427D)conferat vigere justitiam et exuberare misericordiam opulentam, cui post praesentis aevi tempora diuturnam cum sanctis omnibus tribuat in remuneratione coronam. Nos autem omnes hanc decretorum nostrorum seriem ex rectae fidei vel pietatis ac justitiae fonte manantem coram Deo et sanctis angelis ejus, orthodoxis omnibus et nunc et in futurum impensissime commendamus, obsecrantes enixius ut hanc et reverenter adimpleant et ab aemulis benigne [Ae., enixe] defendant; et contemnentibus eam divinae severitatis ultio pavenda proveniat, observantibus autem misericordia profluens, pax perpetua et gloria sempiterna contingat. Hujus quoque sententiae (0428A)fortitudine vel valore decreti nostri seriem, quam in serenissimi domini nostri Reccesvinthi regis edidimus nomine, pro rebus a divae memoriae patre suo quolibet titulo conquisitis decernimus omnino constare. Legem denique, quam pro coercenda principum horrenda cupiditate idem clementissimus edidit princeps, simili robore firmamus, atque ut in futuris retro temporibus modis omnibus observetur pari sententia definimus. Quae etiam ne taciturna temporum vel obliviosa vetustate depereant huic nostrae constitutioni utraque decrevimus innectenda, ita cunctorum memoriae commendanda, ut a cunctis regulis superius ordinatis nusquam maneant segregata. Caetera quoque decretorum nostrorum judicia quae ab hac sancta synodo noscuntur esse confecta (0428B)si quis convellere forsitan decreverit aut temeranter implere neglexerit vel infringere quandoque voluerit, per judicium Dei omnipotentis anathema sit. Soli autem Deo nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

Interfuerunt huic sancto concilio Pontifices:

Orontius Emeritensis metropolitanus episcopus. 441 Antonius Hispalensis metropolitanus episcopus. Eugenius regiae urbis metropolitanus episcopus. Potamius Bracarensis metropolitanus episcopus. Gabinius Calagurritanus episcopus. Eparchius Italicensis episcopus. Dunila Malacitanus episcopus. Stephanus Astigitanus episcopus. Donumdei Ampuritanus episcopus. (0428C) Joannes Cauriensis episcopus. Egeredus Salamanticensis episcopus. Georgius Agathensis episcopus. Sclua Egitaniensis episcopus. Candidatus Asturicensis episcopus. Athanasius Setabitanus episcopus. Maurusius Oretanus episcopus. Filimirus Lamecensis episcopus. Aya Eliberitanus episcopus. Amanungus Abilensis episcopus. Froila Mentesanus episcopus. Ansericus Segobiensis episcopus. Tayo Gerundensis episcopus. Tagontius Valeriensis episcopus. Winibal Elicitanus episcopus. (0428D) Floridius Segobricensis episcopus. Marcus Castulonensis episcopus. Vincentius Tuccitanus episcopus. Witericus Segontinus episcopus. Dadila Complutensis episcopus. Gosericus Ausonensis episcopus. Abientius Elborensis episcopus. Sylvester Carcasonensis episcopus. Wadila Vesensis episcopus. Afrila Dertosanus episcopus. Bacauda Egabriensis episcopus. Felix Valentinus episcopus. Ascaricus Palentinus episcopus. (0429A) Abbates.

Sonna Auriensis episcopus. Tayo Caesaraugustanus episcopus. Fosforus Cordubensis episcopus. Ermenfredus Lucensis episcopus. Julianus Accitanus episcopus. Valdvigius Arcabicensis episcopus. Maurellus Urgelitanus episcopus. Litorius Aucensis episcopus. Sisebertus Conimbriensis episcopus. Adeodatus Pacensis episcopus. Giberius Bigastrensis episcopus. Celedonius Calabriensis episcopus. Servusdei Vastitanus episcopus. Eusebius Oscensis episcopus. (0429B) Vicarii episcoporum.

Eumerius abbas. Fugitivus abbas. Eusychius abbas. Sempronius abbas. Cyriacus abbas. Joannes abbas. 442 Marcellinus archipresbyter [ B. R., T. 1, abbas] Toletanus. Siliculus primicerius [ B. R., T. 1. abbas]. Ildephonsus abbas. Anatolius abbas. Eumerius abbas. Morarius abbas. Secundinus abbas. (0429C)Sagarellus diaconus Saturnini episcopi Ecclesiae Absalius archipresbyter. Guterius diaconus. Osdulgus abbas Riccimiri episcopi Ecclesiae Dumiensis. Servandus archipresbyter Vincentii episcopi Ecclesiae Egarensis. Conantius diaconus Maurelli episcopi Ecclesiae Dianiensis. Godescalcus presbyter Egilanis episcopi Ecclesiae Oxomensis. Daniel diaconus Marcelli episcopi Ecclesiae Urcitanensis. Sindigis diaconus Vincibilis episcopi Ecclesiae Iriensis. (0429D) Ex viris illustribus officii palatini.

Mactericus presbyter Sosani. Ossonovensis. (0429D)episcopi Ecclesiae Britanniensis. Victorinus presbyter beati episcopi Ecclesiae Tudensis. Hodoagrus comes Cubiculariorum et dux. Offilo comes Cubiculariorum et dux. Adulfus comes Scanciarum et dux. Babilo comes et procer. Astaldus comes et procer. Ataulfus comes. Ella comes et dux. (0430A) Paulus comes Notariorum. Evantius comes Scanciarum. Euredus comes et procer. Riquira comes Patrimoniorum. Afrila comes Scanciarum. Wenedarius comes Scanciarum et dux. Fandila comes Scanciarum et dux. Cumefrendus comes Spatariorum. Froila comes et procer. Riccila comes Patrimoniorum.