EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilia Carthaginensia - Acta
411
editio: incognita
fons: incognitus

Concilia Carthaginensia - Acta


[1011] {main}


CONCILIA CARTHAGINENSIA recensere

[(1)] {foot}


[1011C] Etsi quae eo loci colligimus concilia Carthaginensia non eamdem rebaptismatis quaestionem agitaverint, cuncta tamen quasi in unum corpus edenda esse autumavimus, ut pote iisdem fere temporibus, sub eodem summo Pontifice, ab eodem Cypriano, ex iisdem propemodum episcopis habita. EDD..



CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO TERTIUM ANNO POST CHRISTUM NATUM CCLIII HABITUM. DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS.



PROOEMIUM. (Erasm., III, 3. Pamel., Rigalt., Baluz., LIX. Paris., LVIII. Oxon., Lips., LXIV. Ronth. Rell. Scrip. p. 74 et 116.) [1011B]


Anno Christi 257 [(2)] {foot}


[1011C] Est hoc concilium Carthaginense VII sub Cypriano ut admonet Harduinus, celebratum anno Christi CCLIII; fictitium autem illud putat Pagius ad ann. Chr. 254, n. 5; quem consule., persecutione cessante, ad quassatam Ecclesiam componendam, Cyprianus ejusque collegae episcopi Africanae ecclesiae, ex more convenerunt; partim ut rectam fidem et catholicam unitatem conservarent, partim etiam ut collapsam ecclesiasticam disciplinam restituerent, ac bonos mores fidelium informarent. In hac synodo constitutum est primo, ut diaconus ille, quem Rogatianus de protervia et conviciis sibi illatis coram Patribus concilii denuntiaverat, aut abstineatur, aut, nisi peccatum emendet, omnino deponatur. Idem de reliquis protervis et contumeliosis clericis constitutum esse volens: [1011C] quia contumacia in clericis subjectis periculosa sit, ex qua ut plurimum in haeresim prolabi consueverunt. [1012B] Verba Cypriani responsoria ad Rogatianum hac de re scribentis haec sunt: «Haec sunt initia haereticorum et ortus atque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur: sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis suis exacerbaverit et provocaverit, fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas.» Secundo hac eadem synodo patres concilii intelligentes quod Geminius Victor Christianus ex hac vita discedens Fortunatum quemdam presbyterum testamento suorum filiorum tutorem nominasset, atque ita, juxta decretum concilii alicujus, olim hac de re in Africa sub [1012C] antecessoribus celebrati, poenam excommunicationis incurrisset; ipsum Geminium defunctum, eo quod presbyterum a cultu Dei ad saecularia avocasset, excommunicatum esse denuntiant; ideoque pro defuncto sacrificium offerri, nomen apud altare nominari severe admodum interdicunt; ipsumque antecessorum suorum decretum hac synodali constitutione confirmant. Haec constant ex Cypriani epistola 66, qua sic ait: Graviter commoti sumus, ego et collegae mei, qui presentes aderant, et compresbyteri nostri qui nobis assidebant, etc. Baron. anno 257, numero 13 et 14. Hoc [1013A] eodem concilio Baptismum infantulorum in casu necessitatis ante octavum diem accelerandum esse, ad quorumdam dubitationem responsum esse videtur: maxime, quia concilium illud tempore Ecclesiae pacato celebratum, non sub Lucio, ut Veneta editio habet, sed potius circa initium Valeriani habitum fuisse, certo colligere liceat. Qualis illa de Baptismo infantulorum controversia fuerit, ex LIX epistola Cypriani ad Fidum presbyterum hic subjecta cognoscere licet.




[1013B]


Synodica haec Epistola. Hujus epistolae mentio extat apud sanctum Augustinum in libro de Gestis Pelagii, cap. 11, et in libro quarto contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 8, et in sermone 294 novae editionis. Meminit ejusdem etiam Hieronymus in Calce Dialogorum adversus Pelagianos. Vide librum Georgii Cassandri adversus Anabaptistas. BALUZ.


Numero LXVI. Videsis quod ante annotatum est ad Concil. II, p. 109. ROUTH.


Fido. Pamelius ait non potuissese reperire quo in loco [1013C] Fidus fuerit episcopus, verisimile tamen esse fuisse vicinum Therapii, qui in synodo sancti Cypriani cognominatur a Bulla. (Vid. supra Concill. VII. p. 103) Morellius putavit fuisse tantum presbyterum. BALUZ.—Ait Pearsonius in Annal.: «Dum illi in concilio erant. allatae sunt a Fido episcopo, ut videtur, scriptae litterae,» ad an. 253, sect. IX. ROUTH. CYPRIANUS ET CAETERI COLLEGAE QUI IN CONCILIO AFFUERUNT NUMERO LXVI, FIDO FRATRIS SALUTEM.


ARGUMENTUM.— Patres africani pacem a Therapio temere concessam, ratam esse statuunt.—Infantium modo natorum Baptismus ab iisdem stabilitur.—Superstitiosus mos infantes ad osculum non admittere [1013B] ante diem octavum notatur.—Nemo a Baptismo impediendus.


[1014A]


[1013C]


I.— Victore quondam presbytero. recensere

Rigaltius ait: Iste Victor quondam in Ecclesia presbyter, male servata fide, Ecclesiam amiserat, et pacem. Itaque etsi pacem quomodocumque, hoc est praepropera Therapii festinatione recepisset, minime tamen locum in Ecclesia, hoc est presbyteri honorem receperat. Bene igitur, atque ex disciplina veteri, scripsit Cyprianus, de Victore quondam presbytero, qui nunc inter laicos communicabat Ecclesiae. Idem ergo Victor de laico presbyter, de presbytero lapsus, de lapso poenitens, de poenitente laicus. Supra observavimus non semper in Ecclesia obtinuisse, ut in clericos delinquentes, solum per depositionem [1013D] ad communionem laicam animadverteretur. Constat Victorem Ecclesia pulsum ad poenitentiam eamque diutinam admissum. Licet vero synodo post reditum Cypriani secunda, lapsis ob persecutionem ingruentem indultum; tamen non ea mens patrum erat ut, pace restituta et nulla necessitate cogente, episcopus omnia pro arbitrio laxaret. Pacem nunc ecclesiae redditam frequens synodus indicat. Fortunatianus lapsus quondam episcopus dicitur, statim Ep. LXV (al. LXIV). FELLUS.—Quamquam Pamelius agnoscat editiones Manutii et Morellii istic habere quondam, magis tamen ei placuit lectio veterum editionum, in quibus scriptum est quodam, eam videlicet ob causam, ut ille ait, quod satis constet ex sequentibus adhuc vixisse Victorem presbyterum cum Cyprianus hanc epistolam scriberet. Quod est certissimum. Verum vox quondam non accipienda est in hoc loco tamquam intelligi deberet de homine defuncto, sed de eo qui cum poenitentiam accepisset post [1014B] lapsum, dejectus erat de gradu presbyteri, sicut infra Epist. LXIV, pag. 110, legitur Fortunatianum quondam apud vos episcopum. Lectionem porro quam nos revocamus exhibent libri veteres et vetustissima hujus epistolae versio Syriaca quam servat bibliotheca serenissimi Ducis Florentiae, uti ego accepi a viro istius linguae et bonarum litterarum peritissimo Eusebio Renaudotio. Sic in epistola Felicis Papae III, ad Acacium, quondam episcopos, nunc vero honore et communione privatos. Possunt reperiri plurima [1014C] exempla similia. BALUZ.—Clericis haud licuisse qui poenitentiam egissent, recipere locum suum in Ecclesia, satis ostendit Basilidis exemplum in litteris Synodicis proxime post has sequentibus commemoratum. Idemque nobis inculcant cum Rigaltius etiam alibi in Notis ad Cyprianum, tum Albaspinaeus Observatt. de Veteribus Eccles. Rit. lib. II. cap. 34. et Binghamus Antiquit. Eccles. Christ. lib. II, c. 2, §§ 2 et 4. ROUTH.


Temere Therapius collega noster. Baluzius quidem duorum librorum veterum fide nixus, a quibus aberat vox temere, eamdem ut a sciolo quodam ex sequentibus adjectam neglexit; quae vero, ipso fatente viro clarissimo, in pluribus veteribus exemplaribus lectio inventa est, hanc ego minime eliminandam putavi, praesertim cum bene conveniret loco vocabulum. ROUTH.—


Therapius. Episcopus Bullensis in provincia proconsulari. Duplex autem fuit, ut alibi diximus, [1014D] Bulla in ea provincia, una dicta simpliciter Bulla, cujus iste Therapius erat episcopus, alia Bulla regia. Concilio Carthaginensi sub Genetlio interfuit Epigonius, episcopus Bullensium regionum, collationi vero Carthaginensi inter catholicos et donatistas Dominicus episcopus Bullensium regionum catholicus, et Felix Donatista, qui in gestis vocatur simpliciter episcopus Bullensis. BALUZIUS.


Decreti nostri. Cons. prioris Epistolae LIV. init. ROUTH.


Sine petitu et conscientia plebis. Hoc saepissime dicit, communicato etiam cum plebe concilio. RIGALT.


Nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente.Significari hoc loco Anglicus monet interpres duo poenitentiae laxamenta, quae in duabus synodis concessa fuerant, quorum alterum permittebat absolutionem, quam clinicam vocat, de vita periclitantibus, alterum ignoscebat poenitentibus, ingruente persecutione et minitantibus iniquis temporibus. ROUTH.


[1015B] Baptizari non oportere. De Baptismo infantium vide Josephum Vicecomitem, lib. II, cap. 1, de antiquis Baptismi Ritibus, et scripta Anglicana Buceri pag. 655, 667, 781. Vide etiam tractatum Florentii Conrii de Statu parvulorum sine Baptismo decedentium. BALUZ. I. Legimus litteras tuas, frater charissime, quibus significasti de Victore, [a] {Lectiones Variantes}


[1013B] Sic Lam. Bod. 1, 2. Ebor. NC. 1, 2. Ver. Benev. Victore quodam Impr. nup. quondam presbytero, quod ei, antequam poenitentiam plenam egisset, et Domino Deo, in quem deliquerat, satisfecisset, temere Therapius, collega noster, immaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. Quae res nos satis movit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis, et sine petitu et conscientia plebis, nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente, pax ei concederetur, sed librato apud nos diu consilio, [b] {Lectiones Variantes}


[1014B] Consilio objurgare Therapium collegam nostrum decrevimus NC. 2. satis fuit objurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de caetero faciat. Pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putavimus auferendam, [1014B] ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus.


[1015A]


[1015B]


II.— Quantum vero ad causam infantium pertinet. recensere

Locus insignis de Baptismo parvulorum contra Anabaptis [1015C] tas. cujus meminit etiam tom II, lib. de Lapsis. Eumdem agnoscunt D. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi mistag. I. Greg Naz. Orat. II, in sanctum Lavacrum: Chrys. hom. ad Neophytos, hom. IX, in Gen. et in Psal. XIV, ac Ambros. in Lucam. Eumdem D. Aug. ab universa Ecclesia observatum fuisse testatur frequenter, praesertim autem Ep. 28, jam dicta et lib. III, de peccat. Merit. et remiss., c. 6, 7, 8, 9, ubi totam fere hanc citat epistolam, quomodo etiam lib. IV, contra duas epistolas Pelag., c. 8. et lib. II, contra Julian, c. 3. Confirmat eumdem Baptismum hac sententia Cypriani et Collegarum D. Hieron., sub finem lib. III, dialog. contra Pelagianos. Immo Concil. Milevit. can. 2, anathemate eum damnat, qui negat baptizandos parvulos recentes ab uteris matrum. Ante vero D. Cyprianum ejusdem mentionem disertis verbis reperire est, apud Originem in Levit. hom. 8, in Luc. et in Epist. ad Rom., cap. 6; Tertullianum lib. de Anima, Irenaeum contra Haer. lib. II, cap. 39; Justinum mart. quaest. 56. Clementem Romanum lib. VI, Constitut. [1015D] Apost., cap. 11, et Dionys. Areop. ult. cap. Eccles. Hierarchiae. Qui Dion. ad traditionem Apostolorum eum refert, ad quam eumdem etiam refert Orig. in Epist. ad Rom. et D. Aug. lib. X, de Gen. ad litt., c. 23; et lib. IX, de Bapt. contra Donat. c. 24. PAMEL.


Sanctificandum. Ita omnes editiones ante Pamelianam et plerique libri veteres. Pamelius scripsit sacrificandum. Ita etiam Rigaltius, quamvis Goulartius, repudiata lectione Pamelii, scripsisset sanctifiçandum. Hanc lectionen maluerunt Angli. Recte quidem. Est enim optima. Vide Epistolam 76, ad Magnum, pag. 152. 155. BALUZIUS.


In concilio nostro omnibus visum est. Augustinus lib. IV de Bapt. contra Donatistas, cap. 23, 24, infantium Baptismum traditioni apostolicae adscribit, hanc regulam proponens: Quod universa tenet [1016B] Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur. Licet in concilio hoc Carthaginensi 66 episcoporum, omnibus visum sit nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam; haec non ad paedobaptismum statuendum adducta qui olim obtinuit; sed ad Afrorum hac in re judaizantium [1016C] errorem refellendum vibrata, qui ad diem octavum, circumcisioui olim praestitutum, ritum illum differendum censebant. FELLUS.—Notat Baluzius vocem deesse omnibus, quam valde superfluam appellat, in septem codicibus antiquis, exstare tamen ait apud Augustinum. Sed de inutilitate ejus mihi adhuc non constat. ROUTH.


Nulla anima perdendo est. Citat hunc locum sanctus Augustinus in epistola ad Hyeronimum de Origine Animarum. BALUZ.


Secundum dierum saecularium cursum. Sic infra: Secundum saeculum, non secundum Deum. Nam apud Deum non est tempus. Dies agitur dicit saeculares, uti ab hominibus in saeculo numerantur. RIGALTIUS. II. Quantum vero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sint [a] {Lectiones Variantes}


[1015B] Quam nati sunt Bod. 1, 2. NC. 1, 2. Ebor. Lin. Ben. Ver. constitutos baptizari non oportere, et considerandam esse legem (Gen. XVII, 12) circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro omnibus visum est. In hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed universi potius judicavimus nulli homini nato misericordiam Dei [b] {Lectiones Variantes}


[1015B] Misericordis Dei gratiam August. et gratiam denegandam.


Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat (Luc. IX, 56): Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. Quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est?

[ 1015B] Nobis cum atque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum videntur. Caeterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris majestate et opere perfecta sunt.



[1016C]


III.— Viduae filium. recensere

Ita veteres editiones et omnes fere libri veteres. Pamelius edidit viduae Sunamitis filium ex unico codice Anglicano, fassus vocem Sunamitis desiderari in caeteris antiquis codicibus. Angli scripserunt Sunamitidis. Ego sustuli hanc vocem, [1016D] quam non dubito esse ex glossemate. Admoneo tamen me illam reperisse in quinque libris veteribus. BALUZ.


Inaequalitatem. Caeterae editt. quas vidi omnes praeter Benedictinam vel aequalitatem vel qualitatem habent, sed fortasse lectionem receptam in codicibus suis invenit Baluzius. Caeterum aenigmata isthaec ab insania illa prope absunt Origenis et aliorum quae fidem historiarum sacrarum subvertere ausa est, ut mysticum adstrueret sensum libris sacris ROUTH.


Discrimen. Tres libri veteres habent differentiam vel discrimen, alius discrimen. Ex similibus fontibus, ut saepe monuimus, orta sunt tot vocabula synonyma apud Cyprianum. BALUZ.


Praebeat patrem. Ita omnes fere libri veteres et omnes editiones. Atque ea lectio est optima. Nam [1017B] certum est Deum se omnibus hominibus aequaliter praestare patrem. Est enim pater noster, in primis vero eorum qui credunt in eum, eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate reparati, filii ejus esse coeperunt, ut ait sanctus martyr libro de Oratione Dominica, pag. 206. Et tamen [1017C] Pamelius magis probat conjecturam Costerii existimantis legendum esse parem; eamque conjecturam Pamelius, ut ipse ait, in sua editione posuisset, nisi contradicentes habuisset omnes libros manuscriptos et omnes editiones. Ego tamen vocem parem reperi in duobus codicibus antiquis. BALUZ. III. Esse denique apud omnes, sive infantes, sive majores natu, unam divini muneris aequalitatem [1016A] declarat nobis divinae Scripturae fides Helisaeus [c] {Lectiones Variantes}


[1016B] Fides, eum Helisaeus Lam. NC. 1, 2. super infantem viduae filium qui mortuus jacebat ita se Deum deprecans superstravit, ut capiti caput et faciei facies applicaretur, et superfusi Helisaei membra singulis parvuli membris et pedes pedibus jungerentur (IV Reg. IV, 34). Quae res si secundum nativitatis nostrae et corporis inaequalitatem cogitetur, adulto et provecto infans non posset aequari, nec cohaerere et sufficere possent parva membra majoribus. Sed illic aequalitas divina et spiritalis exprimitur, quod pares atque aequales sint omnes homines, quando a Deo semel facti sunt, et possit aetas nostra in [d] {Lectiones Variantes}


[1016B] Nostrae in incrementis Lam. Bod. 2. incrementis corporis secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen; nisi si et gratia ipsa, quae baptizatis datur, pro aetate accipientium vel minor [1016B] vel major tribuitur, cum Spiritus sanctus non de mensura, sed de pietate atque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. Nam (Gal. II, 6) Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem cum se omnibus ad coelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem.


[1017A]


[1017C]


IV.— Adhuc horreat exosculari. recensere

Rigaltius ait: Fidus, ad quem est haec epistola Cypriani, horrebat osculari recens natos infantes, cum suis impedimentis profusos utique et oblitos, indeque in octavum a partu diem differri Baptismum volebat. Horrorem discutit Cyprianus iisdem argumentis quibus Tertullianus Marcionis haeresin confutavit exhorrentis fidei christianae articulum quo Christum, Filium Dei, de Mariae Virginis utero vere hominem natum asserimus. Christus dilexit hominem illum in immunditiis, in utero coagulatum, illum perpudenda prolatum, illum per ludibria nutritum. Propter eum descendit, propter eum praedicavit. Tu haec erubescenda illi facis quae redemit? Tu exhorrescis in infante recentes adhuc [1017D] Dei manus? Natura veneranda est, non erubescenda. Haec Rigalt. Totus hic apparatus ex Ethnica superstitione originem sumpsit. Macrobius, lib. I, cap. 16: Est, inquit, Nundinum Romanorum Dea, a nono die nascentium nuncupata qui lustricus dicitur. Est autem dies lustricus quo infantes et nomen accipiunt. sed is maribus nonus, octavus est feminis. Dato infantes non ad osculum admittendos ante diem octavum, sequebatur utique non baptizandos; quilibet enim Christianus, fraternitatis jure ad pacis osculum admissus. FELLUS.


Sacramentum est. Pariter hujus typi meminit D. Augustinus contra Faustum Manich. lib. XVI, c. 29: Tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declarat. Et paulo post: Quia ista resurrectio quae credita est nos justificat, illa octavae diei circumcisione figurata est. FELLUS.


[1018B] Veritate completum. Quidam libri veteres et editio Morellii habent in veritate. Quod potest esse melius.—BALUZ. Adde editionem principem. ROUTH.


Post sabbatum primus et dominicus. Magnum ante hos ducentos annos bellum cum maxima utrinque acerbitate gestum et pugnatum est inter Paulum [1018C] de Middelburgo, qui postea fuit episcopus Forosemproniensis, Petrum de Rivo sacrae paginae professorem in academia Lovaniensi, et Thomam Bazin, episcopum Lexoviensem et dein archiepiscopum Caesariensem, an die octava sabbati, id est die dominica, Christus resurrexisset. Tractatus Petri de Rivo editus fuit anno 1492, in urbe Lovaniensi, et Pauli adversus Petrum in libro sexto de Recta Paschae celebratione. At tractatus Thomae nondum editus habetur in bibliotheca regia. BALUZ. IV. Nam et quod vestigium infantis in primis partus sui diebus constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad coelestem gratiam dandam impedimento esse oportere. Scriptum est enim (Tit. I, 15): Omnia munda sunt mundis. Nec aliquis nostrum id debet horrere quod Deus dignatus est facere. Nam etsi adhuc infans a partu novus est, non ita est tamen ut quisdam illum in gratia danda atque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato [a] {Lectiones Variantes}


[1017B] Recenter nato August. Recens nato quodammodo Oxon et recens quodam modo exosculamur quando id quod Deus fecit amplectimur. Nam quod [b] {Lectiones Variantes}


[1017B] Quando Lam. NC. 1. Bod. 2. Ebor. in judaica [1017B] circumcisione carnali octavus [c] {Lectiones Variantes}


[1017B] Circumcisione octavus Lam. Bod. 2. NC. 1. dies observabatur, sacramentum est in umbra atque in imagine ante praemissum, sed veniente Christo veritate completum. Nam qui octavus dies, id est, post sabbatum primus dies, futurus erat [d] {Lectiones Variantes}


[1018B] Primus futurus Lam. Bod. 1. quo Dominus resurgeret, et nos vivificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret; [1018A] hic dies octavus, id est, post sabbatum primus et dominicus, praecessit in imagine. Quae imago cessavit superveniente postmodum veritate et data nobis spiritali circumcisione.



[1018C]


V.— Propter quod, etc. recensere

Refert hune locum sanctus Augustinus sermone 294, pag. 1193 novae editionis. BALUZIUS.—Ibi S. Augustinus, vel alius quis, adduxit locum, haec quidem praefatus: Sanctus Cyprianus est, quem in manus sumpsi, antiquus episcopus sedis hujus quid senserit de baptismo parvulorum, immo quid semper Ecclesiam sensisse monstraverit, paululum accipite. ROUTH.


A gratia consequenda Tres libri veteres praeferunt ad gratiam consequendam. BALUZ.


[1018D] Porro autem, etc. Totum hunc locum descripsit sanctus Hieronymus in fine libri tertii adversus Pelegianos. Sed apud Hieronymum legitur remissio pro remissa; et pro eo quod apud Cyprianum recte scriptum est de ope nostra ac divina misericordia, in Hieronymo habet de ope nostra ad divinam misericordiam. BALUZ.


Gravissimis delictoribus. Negatoribus, sacrificatis, libellatis. Delictores dicit eos qui fidem Christo datam deseruerunt, dereliquerunt. Observavimus supra ad Epist. LV (al. LII) RIGALT.—At vero magis suadet illud, si postea crediderint, isthaec verba de hominibus christianam fidem amplexis, atque idcirco Baptismum petentibus, exponere, per quem quidem Baptismi ritum in nomine Divino celebratum peccata omnia remittit ac deleri credebat antiquitas. ROUTH.


Nisi quod secundum Adam. Vix alibi reperitur, [1019C] apud antiquos scriptores, locus ad confirmandum dogma de originali peccato, magis appositus, et expressus. De veterum hac in causa placitis consulatur auctor Historiae Pelagianae, lib. II, qui tamen immerito sugillat Clementem Alexandrinum, quasi doctrinam de originali peccato non satis intellexisset, siquidem quae Stromat. lib. III, ab ipso disputata sunt, adversus Eucratitas intentabantur, qui ferebant [Greek] thún gevnesin aJplwðû ejpikatavraton, ut ait Epiph. [1019D] Porro asserebant Adamum damnatum. Iren. lib. I c. 30. FELL.—Hieronymus lib. III adv. Pelag. p. 545. et pluribus locis Augustinus auctoritatem harum litterarum Pelagianis, ut notavit Cellier, Histoire Générale, etc., vol. III, pag. 590, objecerunt. Extant autem praeter hunc aliosque Cypriani locos insignia quaedam de peccato originis in libro De Habitu Virginum, p. 180; atque adjicio auctoribus illis veteribus, quos dogmatis hujus adduxit vindices eruditissimus Vossius in Hist. Pelagiana, lib. II, pag. 1, thes. 5, Theophilum Antiochenum, Tertullianum, (cujus tamen testimonium quoddam commemoratur in Thesibus Theol. et Histor. Disput. II ab eod. Vossio), Firmilianum, Hippolytumque, vetustissimos scriptores; nec dubito, quin horum dictis addi mereatur Clementis Romani illud in Epistola ad Corinthios, cap. XXXVIII. Caeterum in Epist. 66, pag. 593, tom. II, ed. Benedictinae Augustinus haec scribit: Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens [1020C] novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans ad corrigendum eos, qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit esse non perdendam, et mox natum rite baptizari posse, cum suis quibusdam coepiscopis censuit. ROUTH. V. Propter quod neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse ea lege quae jam statuta est, nec spiritalem circumcisionem impediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino hominem admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus in Actis apostolorum loquatur et dicat (Act. X, 28): Dominus mihi dixit neminem hominem [e] {Lectiones Variantes}


[1018B] Neminem communem Bod. 2. communem dicendum et immundum. Caeterum si homines impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si [1018B] etiam gravissimis [f] {Lectiones Variantes}


[1018B] Delictorum Thu. Corb. delictoribus, et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a baptismo atque a gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis [1019A] antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum [a] {Lectiones Variantes}


[1019C] Accipiendum Oxon. accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata.



[1020C]


VI.— Nativitatis suae ortu plorantes, recensere

Scriptores Ethnici infantium modo natorum fletum, miseriarum sequentis vitae omen putabant: Cyprianus pietati ascribit, et ceu precum inarticulatam formulam commendat. [1020D] FELL.—Quidam ex patribus Antenicaenis, cujus tamen nomen mea excidit memoria, recens, natorum vagitus ad deplorationem peccati poenaeque originis suae detorquet. ROUTH. VI. Et idcirco, frater charissime, haec fuit in concilio nostra sententia, a Baptismo atque a gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes ipsos et recens natos [b] {Lectiones Variantes}


[1019B] Recenter natos Bod. 2. Lam observandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de divina misericordia plus merentur quod in primo statim nativitatis suae ortu plorantes ac flentes [c] {Lectiones Variantes}


[1020C] Ortu flentes Lam. Bod. 2. Lin. NC. 1, 2. nihil aliud faciunt quam deprecantur. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.



CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO QUARTUM. ANNO POST CHRISTUM NATUM CCLIV HABITUM. recensere

DE BASILIDE ET MARTIALE HISPANIAE EPISCOPIS LIBELLATICIS. (Erasm., I, 4. Pamel., Rigalt., Baluz., LXVIII. Paris., LXVII. Oxon., Lips., LXVII. Routh. Rell. Scr., p. 77 et 122.) [1019B]


[1020D]


DE BASILIDE ET MARTIALE. Haec epistola tot et tantas tamque inter se dissimiles habet variantes lectiones in antiquis exemplaribus et editionibus, ut mihi in illis colligendis et disponendis recte magnus labor insumendus fuerit, multum taedii devoratum. Annotandas enim arbitratus sum ut etiam multa et magna exempla darem audaciae librariorum veterum, qui omnia licita et illicita ausi sunt in describendis sancti martyris operibus. Atque ut inde initium sumam ubi sunt scripta nomina episcoporum, sunt aliqui codices antiqui, sunt etiam aliquot editiones, in quibus ea desunt. In tribus antiquis codicibus, in quibus illa praetermissa, sunt legitur: Cyprianus et caeteri episcopi prebyteris et diaconibus et plebibus in Hispania consistentibus. In uno regio haectantum: [1021C] Cyprianus Caecilio et aliis fratribus salutem. Vetustiores editiones habent nomina episcoporum Pamelio et Rigaltio placuit ea omittere, quia existimabant haud dubie illa esse superflua. Reinhartus et Anglire posuerunt.


Certum est hanc epistolam esse responsionem ad epistolam quam episcopi Hispani scripserant ad Afros in causa Basilidis et Martialis. Nulla illic mentio epistolae ab illis scriptae ad Romanos. Et tamen Baronius, qui vult omnia ecclesiarum negotia vetustis illis temporibus relata fuisse ad Papam, verisimili et vehementi se duci conjectura ait ut existimet Felicem et Sabinum episcopos Hispanos, qui missi fuerant in Africam, ut sic Cypriani quoque suffragio sua ipsorum electione probata, inde tum ipsius, tum aliorum ipsius collegarum litteris pariter communiti Romam ad refellenda Basilidis mendacia adnavigarent, Sedisque apostolicae auctoritate compescerent contumaces qui [1021D] Hispaniae episcopos contempsissent. At quia levis conjectura, ut Cicero ait, non penditur, ista inter leves numerabitur. BALUZ.


Nicomedes, etc. In nonnullis libris scriptis et in editt. Pamelii et Rigaltii omissa sunt nomina episcoporum, quae post Polycarpum hic sequuntur. Aliis autem mss. nullum praeter Cypriani nomen adest, in plerisque tamen codicibus, cum scriptis, tum antiquius impressis, omnia haec nomina signantur. ROUTH.


Lucilianus. Ita undecim libri nostri veteres et tres a Pamelio laudati. Alibi scriptum et editum est Lucius vel Lucianus. BALUZ.


Legionem. Urbs est Hispaniae Tarraconensis in finibus Asturum a Nerva Imperatore condita, qui et Asturicam instauravit; unde ex vicinia non minus quam querela recte hic conjunguntur civitates istae ut et Emerita, urbs adjacens ab Augusto condita. Quibus additur Caesar-Augusta (vid. pag. 81). iisdem auspiciis structa, quibus pessimi exempli attentatum [1022C] Martialis et Basilidis grave periculum induxerat. FELL.—Quae urbes hodie Leon, Astorga, Merida, Zaragosa, appellantur. ROUTH.


PROOEMIUM. recensere

Hoc concilium habitum est in Africa, anno Christi 258 ad instantiam Hispaniae episcoporum, eo fine, ut de causa Basilidis et Martialis, Africanae ecclesiae judicium cognoscerent. Causa talis erat: Basilides Legionensis et Martialis Asturicensis ecclesiae episcopi, eo quod in persecutione fuissent lapsi, libellatici, qui nimirum privatim fidem abnegantes, publicum [1019C] idolorum cultum pecunia redimissent, episcopali honore ad denuntiationem fidelium Hispanorum spoliantur, et in eorum locum Sabinus ac Felix substituuntur. Cessante persecutione, illi, sicut antea Felicissimus [1020A] in Africa lapsus, absque ullo gradus et honoris dispendio ab Ecclesia recipi temerario ausu contenderunt: quo conatii cum frustrarentur, Felicemque cum Sabino in locum suum substitutos viderent, Basilides livore tabescens ad apostolicam sedem Romam se contulit; ibique se injuste sede privatum conquerens, Stephano Romano Pontifici supplicationem plurimis mendaciis refertam exhibet, ac per eam sedi, ac honori pristino restitui suppliciter rogat. Quod cum episcopi Hispaniae audissent, ipsi duo suffecti episcopi, Sabinus ac Felix, ad Africanam Ecclesiam ablegantur, et utrique litterae ad Cyprianum reliquosque ejus ecclesiae episcopos scriptae communicantur, ut scilicet iidem episcopi libellaticorum duorum causam cognoscant ac dijudicent. Cyprianus [1020B] igitur cum legatos una cum litteris praedictis excepisset, collegas antistites convocat, et in eorum sacro concessu litteras ad se suosque collegas scriptas legi ac recitari, et ab iisdem legatis in concilium introductis suam ipsorum causam enarrari procurat. Quae cum facta essent, hoc quod ab episcopis Hispaniae de Basilidis et Martialis libellaticorum episcoporum depositione, et Sabini cum Felici suffectione constitutum fuerat, per Africanae ecclesiae episcopos illos, qui huic concilio interfuerant, confirmatum est; nimirum libellaticos omnes ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, verum ab ordinatione clericali, atque sacerdotali dignitate recte prohiberi: hosce duos etiam sua episcopali dignitate recte spoliatos, Sabinum ac Felicem in locum ipsorum recte [1020C] suffectos esse. Quo testimonio habito, ipse Sabinus ac Felix, litteris Cypriani aliorumque episcoporum ad Stephanum et episcopos Hispaniae scriptis communiti, Romam adnavigant, tum ut mendacia Basilidis [1021A] refellant, tum etiam ut auctoritate sedis apostolicae contumaces episcoporum Hispaniae contemptores compescant. Vide Baron., anno 258, num. 1, 2, 3, 4, 3, 6, 7.



CYPRIANUS, CAECILIUS, PRIMUS, POLYCARPUS, NICOMEDES, LUCILIANUS, SUCCESSUS, SEDATUS, FORTUNATUS, JANUARIUS, SECUNDINUS, POMPONIUS, HONORATUS, VICTOR, AURELIUS, SATIUS, PETRUS, ALIUS JANUARIUS, SATURNINUS, ALIUS AURELIUS, VENANTIUS, QUIETUS, ROGATIANUS, TENAX, FELIX, FAUSTUS, QUINTUS, ALIUS SATURNINUS, LUCIUS, VINCENTIUS, LIBOSUS, GEMINIUS, MARCELLUS, JAMBUS, ADELPHIUS, VICTORICUS, ET PAULUS, FELICI PRESBYTERO ET PLEBIBUS CONSISTENTIBUS AD LEGIONEM, ET ASTURICAE ITEM LAELIO DIACONO ET PLEBI EMERITAE CONSISTENTIBUS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. [1021B]



[1022C]

I.— Coepiscopos. recensere

Ita libri veteres et editiones. In Rigaltiana tamen et in ea quam Reinhartus procuravit scriptum est episcopos. Angli emendaverunt. Sic etiam apud Victorem Vitensem lib. I, cap. 13, scribendum est coepiscopis pro eo quod ibi scriptum est universis episcopis tuis. Nam et in capite sequenti et alibi scriptum est coepiscopis. BALUZ.


Libellis idololatriae commaculatos. De libellaticis, sive illis, qui libellum seu judicis testimonium sibi comparabant, in quo scriptum erat, ipsos legibus satisfecisse, id est, Diis sacrificasse, tametsi nihil ejusmodi fecissent, vide cl. Moshemium more suo, hoc est et docte et fuse, in Opere De Rebus Christianorum ante Constant. M. disputantem. Saec. III. [1022D] § 9, pag. 482—489. ROUTH.


Nefandorum facinorum. Codex Eligianus, ob nefandorum facinorum conscientiam vinctos. Vide supra pag. 392, et sequenti. BALUZ. I. Cum in unum convenissemus, legimus litteras vestras, fratres dilectissimi [a] {Lectiones Variantes}


[1021B] Carissimi Ver., quas ad nos per Felicem et Sabinum coepiscopos nostros pro fidei vestrae integritate et pro Dei timore fecistis, significantes Basilidem et Martialem libellis idololatriae commaculatos et nefandorum facinorum conscientia vinctos episcopatum gerere et sacerdotium Dei administrare non oportere; et desiderastis rescribi ad haec vobis, et justam pariter ac necessariam sollicitudinem vestram vel solatio vel auxilio nostrae sententiae sublevari. Sed enim desiderio huic vestro non tam nostra [1022A] consilia quam divina praecepta respondent, quibus jampridem mandatur voce coelesti, et Dei lege praescribitur quos et quales oporteat deservire altari et sacrificia divina celebrare. In Exodo namque ad Moysem Deus loquitur et monet dicens: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus (Exod. XIX, 22). Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43). Item in Levitico praecipit Dominus et dicit: Homo in quo fuerit macula et vitium non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 17).



[1022D]

II.— Praedicta et manifestata. recensere

Ita duodecim libri nostri veteres et quinque laudati a Pamelio. Alii duo nostri habent cum praedicta et mandata. Quatuor alii et veteres editiones, praedicta vel mandata et manifesta, nisi quod et manifesta deest in uno eorum. Addit Pamelius superflue additum fuisse in excusis vel mandata, cum non extent in libris manuscriptis. Ego cum Pamelio sentio istud superflue additum fuisse. Est enim unum ex synonymis quibus abundant vetera exemplaria operum sancti martyris. BALUZ.—Praedicta et manifesta edd. Pamelii Rigalt. Fellique. Illud vel mandata edd. ante Pamelium. ROUTH.


Sine causa. Sic reddidit Cyprianus quae Septuaginta dixere, [Greek] mavthn sevbontaiv me. Sine causa, vane perperam. RIGALT.


[1023B] Sancte et digne. Multum variant in hoc loco libri veteres et editiones. Quidam enim habent sancte et digne, alii digne et sancte. Duo veteres, sancta et digna sacrificia. BALUZ.


Audiri in precibus. Annotat Erasmus videri Cyprianum sensisse sacrificio sacerdotis impii nihil effici, immo magis inquinari populum. Joannes Gerson in sermone de Coena Domini: Dic consequenter cur Cyprianus et alii doctores plurimi, quorum dicta recitantur in decretis, posuerunt nihil fieri in sacramentis nihilque conferri a schismaticis. Vide 1, q. 1 in decreto Gratiani. Apud Etherium et Beatum in libro primo adversus Elipandum Toletanum scriptum est sacrificium altaris offerri non posse per quemlibet sacerdotem, sed per sacerdotem sanctum et justum. Albertus Stadensis describens historiam quorumdam [1023C] haereticorum qui anno 1248 coeperunt pullulare in Ecclesia Dei, ait illos dixisse sacerdotes in peccatis mortalibus constitutos non posse conficere eucharistiam. In articulis Wicleffi damnatis in concilio Constantiensi legitur: Si episcopus vel sacerdos est in peccato mortali, non ordinat, non conficit, non consecrat, non baptizat. Joanni de Varennis pastori sancti Laeti in dioecesi Remensi objectum est eadem tempestate quod publice praedicavit quod presbyteri concubinarii non conficiebant corpus Christi, ut videre est in tomo primo operum Gersonii, p. 915 postremae editionis. Apud Odoricum Raynaldum, anno 1420, § 17, exstat bulla Martini Papae V, adversus Nicolaum Serurarium praedicantem quod orationes et preces missales presbyterorum publice concubinariorum erant nullius valoris et presbyteros publice concubinarios esse pejores Juda. Vide Gregorium VII, lib. IV, Epist. 10, 11, 20, et notas nostras ad Agobardum, pag 66. Contra apud Gratianum 1, q 1, cap. Intra catholicam refertur locus ex Augustino, in quo scriptum est intra [1023D] catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono magis, nihil a malo minus perfici sacerdote. Vide Hugonem archiepiscopum Rothomagensem, lib. V Dialogorum, cap. II, et Epistolam ejus Apologeticam ad Matthaeum Albanensem. Vide etiam M. Antonium Marsilium in tractatu de Aqua benedicta, p. 266. BALUZ.—De solis sacerdotibus Cyprianus atque collegae loqui videntur, qui peccatis illis contaminentur, propter quae ex lege ecclesiae sacerdotii fungi officiis desinerent. Adde quod jam depositus de munere jure fuerat Basilides. ROUTH.


Peccatorem. Codices aliquot recensuit Fellus, in quibus scriptum est peccatores, quemadmodum legitur in Evangelio, sed et istic [Greek] aJmavrtwlon codices nonnulli. ROUTH


Diligentia et exploratione. Ita reponendum esse arbitratus sum, quamvis conjunctio desit in octo libris veteribus et in editione Manutii. Lectionem enim illam praeferunt veteres editiones et duodecim libri [1024B] veteres. In Sorbonico legitur: Propter quod et plena indulgentia, exploratione sincera. Ubi nemo non videt transpositam esse conjunctionem et legendum esse plena indulgentia et exploratione, eo modo quo posita est conjunctio in libris qui illam habent. Codex Fuxensis: Propter quod plena indulgentia et exemplo et ratione. Hinc formata est vox exploratione, ut in simili loco notavimus supra ad Epistolam LII, pag. 442. BALUZ. II. Quae cum praedicta et manifesta [b] {Lectiones Variantes}


[1021C] Praedicta et mandata Ver. Vel mandata Foss. sint nobis, praeceptis divinis necesse est obsequia nostra deserviant; nec personam in ejusmodi rebus accipere aut aliquid cuiquam largiri potest humana indulgentia ubi [1022B] intercedit et legem tribuit divina praescriptio. Neque enim immemores esse debemus quid ad Judaeos per Esaiam prophetam locutus sit Dominus increpans et indignans quod, contemptis divinis praeceptis, humanas doctrinas sequerentur. Populus iste, inquit, labiis suis [c] {Lectiones Variantes}


[1022B] Sanctificant Ver. honorificat me, cor vero eorum [d] {Lectiones Variantes}


[1022C] Longe est a me Lam. Ebor. Bod. 2 NC. 1. longe separatum est a me. Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Esai. XXIX, 13). Quod item Dominus in Evangelio repetit et dicit: Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13). Quae ante oculos habentes et sollicite ac religiose considerantes, in ordinationibus [1023A] sacerdotum non nisi immaculatos et integros antistites eligere debemus, qui sancte et digne sacrificia Deo offerentes audiri in precibus possint quas faciunt pro plebis dominicae incolumitate, cum scriptum sit: Deus peccatorem [a] {Lectiones Variantes}


[1023A] Peccatores Lam. Ebor. NC. 1. non audit; sed si quis Deum coluerit et voluntatem ejus fecerit, illum audit (Joan. IX, 31). Propter quod plena diligentia et exploratione [b] {Lectiones Variantes}


[1023B] Plena diligentia Dei, et exploratione Bod. 1, 2. Lin. Lam. Ebor. NC. 1. sincera oportet eos ad sacerdotium Dei deligi quos a Deo constet audiri.



[1024B]

III.— Nec sibi plebs blandiatur. recensere

Hunc locum alicubi mutatum et interpolatum retulit Algerus scholasticus Leodiensis in libro de Misericordia et Justitia, cap. 81, et post sacrificio contaminati nonnulla addidit quae neque in vulgatis editionibus extant neque in codicibus manuscriptis. Ea sic habent: Nonne enim quia Jonas cum inobedientia esset in navi, navis periclitabatur [1024C] conteri, quia Achaz cum anathemate laminae aureae erat in Israel, exercitus percussus et fugatus est ab urbe Hai. Si ergo ita punitum est in culpae ignaros, quid fiet in conscios et consentientes? BALUZ.


Contagio. Haec lectio bona est. Admonendus est tamen lector aliam, quae habet contagione, esse etiam optimam, ut agnovit etiam Pamelius. Itaque cum alterutra earum lectionum retinenda esset, alia rejicienda, eam retinuimus quae recepta est. BALUZ.


Licentiam. Id est jus, auctoritatem, potestatem. Unde in uno codice regio scriptum est: sacrificandi sibi jus illicite vindicaverunt. Istic itaque licentia usurpatur optime pro audacia, ut apud Ciceronem in Oratione pro Q. Ligario: Vide quid licentiae Caesar nobis det, vel potius quid audaciae. Nazarius in panegyrico quem dixit Constantino Augusto: quod qui tueri nequeunt, faciunt licentiam de potestate. BALUZ.


Vindicaverunt. In codice Fuxensi legitur usurpaverunt vel vindicaverunt. Haud dubie utraque lectio extabat in libro vetustiore ex quo descriptus est [1024D] Fuxensis, una in contextu, alia supra lineam, ut olim saepe fieri solebat. BALUZ.


Horum hominum durissimorum. Horum hominum injustorum durissimorum. Ita coegit me auctoritas sedecim veterum exemplarium et vetustissimarum editionum ut mutarem editionem jam inde ab Erasmo receptam. Omnia enim vetera exemplaria habent horum hominum injustorum, durissimorum. Sane in Fuxensi legitur tantum hominum durissimorum, per incuriam videlicet librarii, qui aliquid omisit. In capite XVI Numerorum, ex quo locus iste descriptus est, legitur: Recedite a tabernaculis hominum impiorum. In Epistola tamen 76 (al. 77) pag. 155. ubi idem locus refertur legitur hominum istorum durissimmorum, Baluzius. Exhibent ni hoc quoque loco de quo agimus, eamdem prorsus lectionem, hominum istorum durissimorum editiones penes me Manutiana et Pamelii, et Regaltii, Fellinaque; ed. vero Romana anni 1471 voculam istorum haud agnoscit. Sed et Hieronymus [1025B] adv. Luciferianos p. 128 ed. Froben. affert ex S. Scriptura, istorum hominum durissimorum. Itaque lectionem consimilem, horum hominum durissimorum, quam Harduinus in Conciliorum editione aliique praestant, reposui, nam vocem injustorum eo negligendam putavi, quod lectio duplex tantum sit, cum [Greek] sklhrwðn vocabulum [Greek] twðn O', alii alio modo vertunt. Multae porro apud Cyprianum hujusmodi sunt lectiones. Quod autem censent cum in notis suis Rigaltius tum Anglicus interpres, per vocem durissimorum significari [1025C] a Cypriano Novatianos, qui lapsis poenitentiam negabant, id mihi minus certum atque evidens videtur. ROUTH.


Tangere ea quae ad eos pertinent. Veteres editiones et undecim libri veteres habent, Nolite tangere ab omnibus quae sunt eis. Quod mutatum videtur a posterioribus librariis studio revocandae lectionis quae exstat in editione vulgata sacrae Scripturae. BALUZ.—A Fello adducti fuerunt undecim illi libri veteres quos memorat Baluzius; ii vero [Greek] touúû O'. ad litteram exprimunt, ita enim Graeca horum se habent, [Greek] Kaiú mhú aåptesqe ajpoú pavntwn oåsa ejstin aujtoiðû ROUTH.


Plebs obsequens. Sermo de vexatione Donatistarum editus in appendice Optati a viro doctissimo Ludovico Ellies Du Pin pag. 299, § 3: Ante plebem nimis sibi semper obsecutam. BALUZ.


A peccatore praeposito Magna istic auctoritas datur plebi, ut de vita et moribus episcopi sui judicet, et si constiterit illum errare in fide, ab ejus communione abstineat. Nam cum ideo episcopus, ut ait [1025D] sanctus Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos, in Ecclesia constituatur ut populum coerceat ab errore, quantus error erit in populo cum errat ille qui docet. I em in epistola ad Pammachium contra Joannem Hierosolymitanum: Sanctiores enim sunt aures populi quam sacerdotis animus. Vide notas nostras ad Agobardum pag. 61 et viri doctissimi nobisque amicissimi Domni Bernardi de Montefalcone praefationem ad opuscula sancti Athanasii, § 6. Vide etiam itinerarium Adriani Papae VI, editum in libro tertio Miscellaneorum nostrorum, pag. 451. Exemplum plebis recedere volentis ab episcopo suo refert sanctus Augustinus in epistola ad Nancilionem, quamvis non ageretur de fide, sed de nova translatione unius vocabuli in capite quarto libri Jonae. Nos homines Romanae communionis putamus recedendum esse a Papa si sit haereticus. BALUZ.—At velim attendas nemini prorsus licere sua ipsius auctoritate privata a legitimo pastore episcopo, quanto magis [1026B] summo Pontifice discedere, quamdiu nulla in eum lata sit canonica sententia. EDD.


Ipsa maxime habeat potestatem, etc. Non proprio motu impulsa, sed admonita per justam ac necessariam sollicitudinem aliorum praepositorum, per aliarum ecclesiarum episcopos, quorum consilia divinis praeceptis respondent RIGALT. III. Nec sibi plebs blandiatur quasi immunis esse a contagio [c] {Lectiones Variantes}


[1024A] Contagione Lam. Lin. delicti possit cum sacerdote peccatore communicans et ad injustum atque illicitum praepositi sui episcopatum consensum suum commodans, [1024A] quando per Osee prophetam comminetur et dicat censura divina: Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur (Ose. IX, 4), docens scilicet et ostendens omnes omnino ad peccatum constringi qui fuerint [d] {Lectiones Variantes}


[1024B] Quique fuerint Lam. Ebor. Lin. NC. 1, 2. profani et injusti sacerdotis sacrificio contaminati. Quot item in Numeris manifestari invenimus, quando Chore et Dathan et Abiron contra Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt. Illic quoque per Moysem praecepit Dominus ut ab eis populus separetur, ne facinorosis conjunctus eodem facinore et ipse perstringatur. Separamini, inquit, a tabernaculis horum hominum durissimorum, et nolite tangere [1025A] ea quae ad eos pertinent [a] {Lectiones Variantes}


[1025B] Quae sunt eis Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Lin. NC. 2. Thu. Foss Corb. Mich. Vict. ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI, 26). Propter quod plebs obsequens praeceptis dominicis et Deum metuens a peccatore praeposito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes vel indignos recusandi.



[1026B]

IV.— recensere

Et Aaron appositus. LXX. [Greek] prostiqeiúû ajpoqanevtw ejkeið. Vulgata, Colligetur et morietur ibi, h. e. colligetur ad patres suos. Ita codex Fuxensis a Baluzio memoratus [1026C] habet et Aaron appositus ad patres suos moriatur. Anglica Bibliorum versio, ad populum suum. ROUTH.


Ordinationes sacerdotales non nisi, etc. Hoc exemplo Christianorum Alexander Severus dispositiones suas publicabat, ubi aliquos volebat vel rectores provinciis dare, vel praepositos facere, vel procuratores, id est rationales, ordinare: nomina eorum proponebat, dicebatque grave esse quum id Christiani et Judaei facerent in ordinandis sacerdotibus, non fieri in provinciarum rectoribus, etc., quae apud Lampridium. RIGALT.


Apostolo. Antea legebatur episcopo. Veram lectionem nobis subministrarunt tria vetera exemplaria. BALUZ.—Sed prius restituta a Fello fuerat vox apostolo ex quatuor codicibus. ROUTH.


In medio discentium. Ait, Act. I, [Greek] ejn mevswé twðn maqhtwðn. Vulg. discipulorum. RIGALT. a Fello allatus.—Tres libri veteres, discipulorum, eodem sensu. Paulo post quoque seriptum est discipulorum. Apud Tertullianum in libro de Poenitentia, Ad unius quidem [1026D] discentis gladium. Vide notas Pamelii. BALUZ.


Fuit autem turba in uno, [Greek] ejpiú toú aujtov. Ipse Cyprianus principio hujus Epist. Cum in unum convenissemus. Psal. CXXI: [Greek] 4Hû hJ metochú aujthðû ejpiú toú aujtov. RIGALT. a Fello allatus.—(Vulgata habet, Erat autem hominum turba simul fere centum viginti. Atque audi Baluzium, qui reposuit, Fuit autem turba hominum fere centum viginti.) Antea ibi scriptum erat turba in uno vel in unum. Nos emendavimus et supplevimus ex fide quatuor veterum exemplarium. Recte sane. Nam in Actibus apostolorum, unde acceptus est hic locus, legitur fere centum vigenti. BALUZ.—Sic vir cl. Quum vero haec lectio ex Vulgata interp. Cypriano post advecta esse mihi videretur, prout ipse quoque Baluzius de alio loco Cyprianico a librariis mutato ad pag. 79, judicaverat, veterem lectionem revocandam esse censui. Confer et notam proxime sequentem. ROUTH.


Totam plebem. Act. VI, 2, [Greek] Proskalesavmenoi deú oiJ [1027C] dwvdeka toú plhðqoû twðn maqhtwðn, et 6, [Greek] ejnwvpion pantoúû touð plhvqouû. Pacianus Epistola III, cujus partes in unum. RIGALT.—a Fello allatus.—Duo libri veteres, totam multitudinem. BALUZ.—Vulgata hoc loco habet, convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum. ROUTH.


Et non per me. [Greek] Kaiú ouj di1 ejmouð hørxan. Os. VIII. RIGAL.—a Fello allatus.—Mox in verbis, et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit, praepositione de ex significatur. ROUTH. IV. Quod et ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente [b] {Lectiones Variantes}


[1025B] Episcopus plebe praesente Benev. sub omnium oculis deligatur et dignus atque idoneus publico judicio ac testimonio comprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecepit dicens: Apprehende Aaron fratrem tuum et Eleazarum filium ejus, et imponens eos in montem coram omni synagoga, et exue Aaron stolam ejus, et indue Eleazarum filium [1025B] ejus, et Aaron appositus moriatur illic (Num. XX, 25, [1026A] 26). Coram omni synagoga jubet Deus constitui sacerdotem, id est, instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina vel bonorum merita praedicentur, et sit ordinatio justa et legitima quae omnium suffragio et judicio fuerit examinata. Quod postea secundum divina magisteria observatur in Actis apostolorum, quando de ordinando in locum Judae [c] {Lectiones Variantes}


[1026B] Sic Bod. 2. Lam. Ebor. NC. 1. Episcopo Rig. apostolo Petrus ad plebem loquitur. Surrexit, inquit, Petrus in medio discentrum, fuit autem turba in uno (Act. I, 15). Nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed et in [d] {Lectiones Variantes}


[1026B] Sed in Oxon. diaconorum [e] {Lectiones Variantes}


[1026B] Etiam diaconorum Lam. Ebor. Bod. 2. NC. 1. ordinationibus observasse apostolos animadvertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est: Et convocaverunt, [1026B] inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et [1027A] dixerunt eis (Act., VI, 2). Quod utique idcirco tam diligenter et caute convocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris ministerium vel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. Ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei voluntatem, sed secundum humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non veniant ex legitima et justa ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam dicens: Sibimetipsis constituerunt regem, et non per me (Ose. VIII, 4).



[1027C]

V.— Nec rescindere recensere

. . . . . , quod Basilides Romam pergens. Etiam hic locus pro Romani Pontificis auctoritate facit; utpote quo constet episcopos sede ejectos in Hispaniis, solere ad illum excurrere: quamquam hoc factum Basilidis ideo non probet, quod Stephanum papam fefellerit, et illi fraudulenter obrepserit. Idipsum fecere in Oriente D. Athanasius [1027D] Alexandrinus, Paulus Constantinopolitanus Marcellus Ancyrae et Asclepas Gazae Episcopi, ab Arianis expulsi, teste Zozomeno, apud Julium Pontificem, ab eodem sedibus suis restituti. Hoc ipsum Stephanus, Carthaginensis antistes, cum concilio Mauritaniae egit apud Damasum, dum conqueritur de sede ejectis episcopis; et antiquis regulis sancitum esse dicit, tale quid tum prius tractandum esse, priusquam ad notitiam Almae Sedis ductum esset, etc. Apud Innoc. primum D. Chrysost. Constan. apud Leonem Theodoretus Cyri. et Flavianus Constant. Ignatius denique Constantinop. Episcopus, apud Nicolaum primum. Eodem pertinet tragoedia Anthemii etiam Constantinop. Episcopi qui ab Agapito sede dejectus est, et in locum ejus substitutus Menas; ac preces et minae Theodorae Augustae apud Silverium et Virgilium Pontifices pro restitutione Anthemii. Postremo Canon ille Nicaeni concilii, de quo tanta inter Africanos et Romanos Episcopos fuit controversia; quem tamen genuinum esse constat ex epistolis Felicis, Julii et [1028C] Zozimi Romanorum Pontificum; et quae pene ad unum omnes primi illi Romani Pontifices martyres habent, de appellatione episcoporum ad sedem Romanam. BALUZ.


Reponi in episcopatum. Recte ex hoc loco collegit Baronius, antiquissimum in Ecclesia usum esse, ut ex remotissimis orbis partibus episcopi, qui se in justa perpessos esse a collegis suis crederent, provocarent ad Romanum tamquam primarium Ecclesiae universalis antistitem. Vide Marcam lib. I de Concordia, cap. 10, et Pamelium in annotationibus ad hanc Cypriani Epistolam. Futilia sunt quae heic adversus Pamelium scripsit Goulartius. BALUZ.


Jure depositus. Antea legebatur juste. Quae sane lectio optima est. Verum cum jure scriptum sit in codice Veronensi, in quidecim vetustis exemplaribus nostris, et in septem Anglicanis, et Morellius ita [1028D] quoque posuerit, non credidi rejicere me debere lectionem quae tot auctoritatibus nititur. Videtur autem differentia inter haec duo vocabula posuisse auctor panegyrici Flaviensium Constantino dicti. Ait enim: Fecisti ut quod poteramus jure petere juste obstinuisse videamur. BALUZ.


Delictis gravibus involutus. Principio Epistolae dixit: Nefandorum facinorum conscientia vinctos. Mox dicet, Gravibus delictis implicatos. Et alibi, Conscientiam multis delictorum laqueis vinctam. RIGALT. a Fello allatus.—Ita quatuordecim libri veteres et editiones Erasmi et Morellii. At antiquiores editiones et sex libri veteres habent gravique involutus crimine. BALUZ. V. Propter quod diligenter de traditione divina et apostolica observatione servandum [a] {Lectiones Variantes}


[1027B] Sic Lam. Bod. 1, 2. Observandum Imp. est et tenendum quod apud nos quoque et fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur, episcopi [1027B] ejusdem provinciae proximi quique conveniant, et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit et uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. Quod et apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia convenerant, quique de eo ad vos litteras fecerant, judicio episcopatus ei deferretur [1028A] et manus ei in locum Basilidis imponeretur. Nec rescindere ordinationem jure perfectam potest quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiam etiam propria confessione nudatam [b] {Lectiones Variantes}


[1027B] Et conscientiae etiam propriae confessione nudata Bod. 1, 2. Lam. Ebor. NC. 1, 2. Lin. Corb. Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac veritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se injuste in episcopatum de quo fuerat jure [c] {Lectiones Variantes}


[1028B] Sic Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Lin. NC. 1, 2. Neap. Juste Oxon. depositus. Hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata ejus etiam fallaciae et circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille cui negligenter obreptum est quam hic execrandus qui fraudulenter obrepsit. Obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur (Gal. VI, 7). [1028B] Sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis gravibus involutus episcopatum tenere non debeat, quando et Apostolus moneat et dicat: Episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem (Tit. I, 7).



[1028D]

VI.— recensere

Et ut Felix. Non sane improbanda est interpretis Anglici conjectura, existimat enim ille in locum Martialis successorem fuisse hunc Felicem, qui missus cum Sabino Basilidis successore episcopus hic dicitur. ROUTH.


Felix de Caesaraugusta. Hinc Baronius collegit illum [1029A] fuisse episcopum Caesaraugustanum; ejusque [1029B] sententiam amplexi sunt scriptores rerum Arragonensium. Sed illam graviter exagitat Franciscus Bivarius in commentariis suis ad chronicon Dextri, et contendit hunc Felicem non fuisse episcopum, sed presbyterum Vallatae Urbicuae in Vaccaeis, argumento sumpto ex eo chronico. Sane certum est Felicem non vocari episcopum a Cypriano. Sed ex modo scribendi Cyprianico facile et proclive est existimare illum ea dignitate decoratum fuisse. Nam episcoporum qui concilium cum Cypriano celebrarunt apud Carthaginem dignitates non recenset notarius qui acta conscripsit, sed tantum nomina eorum et urbium quibus illi praesidebant, hoc modo (pag. 92.): Caecilius a Bilta, Primus a Misgirpa, Polycarpus ab Adrumeto, et sic de caeteris. Itaque licet Cyprianus scripserit tantum Felix de Caesaraugusta, silentium ejus non probat Felicem non fuisse episcopum. Una res difficultatem mihi videtur habere, quomodo episcopus Caesaraugustanus potuerit scribere ad Cyprianum [1029C] de causa Basilidis et Martialis, cum vicinus eorum non esset, quippe longo intervallo ab eis sejunctus, neque probabile sit Sabinum et Felicem, qui brevi compendio poterant trajicere in Africam, profectos esse ad ultimos Hispaniarum fines, ut per montes Pyrenaeos irent ad Cyprianum. Si verum esset quod in sermone de sancto Laurentio dixit sanctus Vincentius Ferrarii sanctum Xystum Papam vadentem ad celebrandum concilium Toletanum, transisse per Caesaraugustam, istud confirmare fortassis posset iter Sabini et Felicis per Caesaraugustam. Sed istud non aliunde constat quam ex sermone sancti Vincentii. Jam quod de Vallata Urbicua istic ex Dextro refert Bivarius, id vero vanum est, uti et illud quod ait apud Cyprianum pro Caesaraugusta legi debere Vallata Urbicua, quam locat non longe ab Asturica. Nimia miseria est audacem esse hominem nimis. BALUZ.


Lutulenla convivia. Ubi de Idolothytis vesci oportebat, nec sine libatione ad profana numina bibere licuit. [1029D] FELL.—Ex canone Ancyrani concilii septimo puniebantur etiam Christiani illi, qui ejusmodi convivia publica obierint, quamvis cibos suos, quibus ipsi vescerentur domi, attulissent. ROUTH.


In collegio. Ita omnes libri veteres et editiones omnes Pameliana antiquiores. Pamelius ergo mutavit ex unico codice Anglicano et posuit et collegia. Quod miror retentum fuisse in posterioribus editionibus. BALUZ.—Praeter pontificum, Fratrum arvalium, Potitiorum, Augurum collegia, et alia id genus, quae Ethnicam idololatriam proxime spectabant, plurima fuerunt quae ad reipub. administrationem, ad negotiationes et artificia pertinuere, quae quidem omnia sub tutela alicujus profani numinis collocabantur; et proinde, fieri non potuit, ut quis illis interesset quin cultus istius fieret particeps. FELL.


Apud profana sepulchra. Rigaltius ait: «In iis vero sepulchris erant plurima quae ad ritus ethnicos pertinebant, quibus communicare et contaminari videbantur, qui mortuos suos illic deponebant: et hoc solo [1030A] participes idololatriae fuisse dicebantur. Sed et minime [1030B] conveniebat christianae charitati unitatique ecclesiasticae, fratrum defunctorum corpora sepulchris inferre hostium nominis Christiani; quasi ipsi defuncti, tum maxime cum morerentur, extra Ecclesiam fuissent. Jure igitur christiana fraternitas Ethnicorum collegia despuebat, ut pestifera; eorumque sepulchra ut conditoria mortuorum. Etenim fideles habuere sua [Greek] koimhthvria, dormientium videlicet, in spem resurrectionis ac beatitatis aeternae. Hujusce autem spei pignus illis fuit Christus, qui depositus in sepulchro revixit surrexitque. Ac mulieribus Dominum in sepulchro quaerentibus obviam factus angelus dixit, [Greek] Oujk eæstin wßde, Non est hic. Qui sane titulus tanto magnificus et gloriosus, quanto dispar vulgatis illis tumulorum inscriptionibus, HIC SITUS EST, HIC JACET.» Haec Rigaltius. Porro, quemadmodum a pluribus observatum, quod omnis fere gentium religio, mortuorum fuit cultus, ita vix aliqua ex parte magis ethinica superstitio se exercebat, quam in cura pro [1030C] mortuis, hinc sacrificiis, iisque non raro humanis, Dii inferi sollicitandi, et placandi Manes; hinc tonsi crines, quaesita calvities, et incisa corpora mortuorum causa, de quibus agitur Deut. XIV, 1. FELL.—Verba illa exterarum gentium more, et alienigenis, de gentilibus vulgo ita nominatis, extra Ecclesiam positis, alienisque a sacris Christianis, interpretanda videntur. ROUTH.


Apud procuratorem ducenarium. Extra curas exercitus et negotia belli, circa Principem Romanum fuit militia duplex: litterata, quae scriniis operam dabat; actuosa, quae rebus agendis erat occupatissima. Hi magistriani dicebantur, et ex eorum schola Ducenarii et Centenarii, sive Sexagenarii, qui fiscales pecunias exigebant, a numero pecuniarum quas in stipendium accipiebant, nuncupati, Dio lib. LIII, ubi de procur. Caes.: [Greek] Kaiú toiðû ge ejpitrovpoiû kaiú aujtoú toú oænoma ajpoú touð ajrivqmouð twðn didomevnwn aujtoiðû crhmavtwn. Capitolinus in pertinace: Ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam. Vetus inscriptio: [1030D] PROCURATOR AUGUSTI PROVINCIAE BAETICAE AD DUCENA ACCIPIENDA. Apuleius, Milesiavii: Procurator Principis ducenaria perfunctus. Natio valde infesta Christianis. Etenim per occasionem officii sui omnia minima maxima quae in provinciis agerentur renuntiabant. Itaque ab iis saepe vexati confessores Christiani nominis, nisi pactione turpi vexationem redimerent, sicut ab isto Martiali factum innuit Cyprianus. Titulus est lib. X Cod., de exactionibus tributorum, ubi Constantinus Imp. vetat Ducenarios aliquem ex debitoribus convenire priusquam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum, et l. seq. Nemo carcerem, inquit, plumbatarumque verbera, aut pondera, aliaque ab insolentia judicum reperta supplicia in debitorum solutionibus expavescat. Et apud Eusebium legitur Epistola Synodi Antiochenae ad Dionysium Romae, et Maximum Alexandriae episcopos, qua patres Antiocheni tantam in Paulo Samosateno fuisse superbiam notant, ut Ducenarius aliquis haberi debuerit magis quam episcopus, adeo prave et [1031B] insolenter circa omnem fraternitatem satagebat. Verba Synodi, Historiae Ecclesiasticae lib. VII, cap. 30, sic habent: [Greek] Kaiú ouåtwû uJyhlofroneið kaiú uJperhðrtai kovsmika ajxiwvmata ujpoduovmenoû, kaiú doukhnavrioû maðllon hÞ ejpivskopoû [1031C] qevlwn kaleiðsqai, kaiú sobwðn kataú taúû ajgoraúû, kaiú ejpistolaúû ajnaginwvskwn kaiú uJpagoreuvwn, aåma badivzwn dhmosivaé, kaiú doruforouvmenoû, etc. Hocce igitur hominum genus valde molestum, adeoque odiosum passim et invisum plerisque, ut etiam Circitorum et Curiosorum, sed praesertim Christianis, qui saepissime talium officiorum crudelitate comprehensi ad potestates rapiebantur. Eulogius archiepiscopus Alexandrinus libro de Disciplina Ecclesiastica adversus Novatum, mentionem facit commentarii cujusdam Novatiani, cujus hanc fuisse hypothesin refert, [Greek] 4Oti basileuvontoû 2Rwmaivwn Dekivou kaiú Oujalerianouð, Perevnnioû Doukhnavrioû provstagma labwún par1 aujtwðn, pavntaû touúû ajnaú thún 2Rwvmhn kaiú taúû pevrix ejparcivaû cristianouúû barutavtaiû basavnoiû kaiú pikraiðû timwrivaiû eijdwlolatreiðn ejbiavzeto, kaiú polloiú mevn kaiú aælloi ejnedivdoun thðé bivaé, etc. Videantur quae de Beneficiariis et Curiosis ad Tertullianum observavimus, et quae ad ultimam Cypriani Epistolam, de Frumentariis, sed imprimis quae ad Capitolini [1031D] Pertinacem, Salmasius. RIGALT. a Fello allatus.—Plura de ducenariis erudite dicta reperies in observationibus Rigalti. Vide etiam notam marginalem Beati Rhenani ad epistolam synodi Antiochenae apud Rufinum lib. VII, cap. 26, et Josephum Scaligerum ad Manilium. Joannes Calvinus in lexico juridico, in verbo Ducenarii, citat epistolam quartam libri primi sancti Cypriani, quae est haec nostra, in qua ait extare haec verba: Neque ut ille superbierit, sublatusque fuerit mundanis dignitatibus, ducenarius potius quam episcopus vocari volens. At ego ista neque in editionibus inveni neque in libris veteribus. BALUZ.—Verba spectant ad locum modo adductum a Rigaltio ex epistola Antiochenorum a Baluzio item commemorata, et cujus pars extat in vol. II supra ad pag. 479, ubi notam videsis. ROUTH.


Et martyrio quoque dignatione Domini honoratusFinge, sicca morte, non cruenta, affectum fuisse Cornelium, postquam Dominum confessus esset, prout censet Pearsonius in Annall. Cypr. ad an. 252, [1032B] § 13, vetustissimi Catalogi auctore allato, cujus verba sunt in Cornelio: Post hoc Centumcellis expulsus, ibi cum gloria dormitionem accepit; tamen vir magnus minus recte hoc quidem innuisse videtur, [1032C] Cornelio mortem cruentam adscripsisse posteriores magis quam Hieronymum, in libro De Viris Ill. dicentem, ob Christum martyrio coronatum fuisse Cornelium; nam in Vita Pauli Eremitae ab eodem Hieronymo conscripta haec verba exstant ad pag. 240 ed Froben.: Cornelius Romae, Cyprianus Carthagine, felici cruore damnati sunt. Porro, quamquam, ut verum proferam, in Epist. sua LXVII vel LXVIII Cyprianus Lucium Cornelii successorem, qui similiter in exilium actus non in Martyrum Catalogo, sed in Depositione seu sepulchra Episcoporum invenitur, beatum martyrem commemorato simul Cornelio appellaverit, eorum tamen sententiam magis amplectendam puto, propter Hieronymi testimonium, qui gladio imperatorio occisum esse Cornelium statuerint. Cornelii itidem venerandum cruorem memorat Maximus episcopus saeculo quinto Taurinensis, in Sermonibus suis, quos primus edidit Muratorius. Vide Serm. 4 p. 46 tomi quarti Anecdott. Ambrosianae Bibliothecae. Et decollatus est [1032D] Cornelius, ait quidem Anastasius Bibliothecarius in Vitis Pontif. Rom. p. 10. ed. Mogunt. sed, quod vetera fecerunt Martyrologia, ex actis quae adulterina videntur. ROUTH. VI Quapropter cum, sicut scripsistis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri asseverant, utque alius Felix de Caesaraugusta [d] {Lectiones Variantes}


[1028B] Caesarea Augusta Lam. Lin. fidei cultor [1029A] ac defensor veritatis litteris suis significat [a] {Lectiones Variantes}


[1029A] Significant Bod. 2. Significavit Lam. Ebor. Bod. 1. NC. 1., Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper, praeter libelli maculam, cum in infirmitate decumberet, in Deum blasphemaverit et se blasphemasse confessus sit, et episcopatum pro conscientiae suae vulnere sponte deponens ad agendam poenitentiam conversus sit, [1030A] Deum deprecans, et satis gratulans si sibi vel laico communicare contingeret. Martialis quoque praeter gentilium turpia et lutulenta convivia [b] {Lectiones Variantes}


[1030A] Temulenta convivia Lam. Ben. Ebor. Ben. Ebor. Bod. 2. Lin. NC. 1. in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulchra depositos et alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae [1031A] et Christum negasse contestatus sit, cumque alia multa sint et gravia delicta quibus Basilides et Martialis implicati tenentur [a] {Lectiones Variantes}


[1031B] Implicati teneantur Lam. Ebor. NC. 1., frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestum sit [b] {Lectiones Variantes}


[1031B] Manifestius sit Bod. 1, 2. Ebor. Lam. Lin. NC. 1, 2. ejusmodi homines nec Ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere; maxime cum jampridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster sacerdos pacificus ac justus, et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreverit ejusmodi homines ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi.



[1032D]

VII.— recensere

Dei timor irreligiosus. Ex uno tantum codice scripto posuit Fellus, Dei timor apud irreligiosos, dum impressos habere ait, quod vides esse receptum. Sed in veteri quoque Romana atque Erasmi editionibus apud irreligiosos extare invenio. Silet Baluzius altera lectione retenta. Cum vero ad finem epistolae habeas, religioso timore, qui locus huic ipsi lucem affundit, nonne ergo legendum est: Dei timor religiosus? ROUTH. VII. Nec vos moveat, fratres dilectissimi, si apud quosdam in novissimis temporibus aut lubrica fides [1031B] nutat, aut Dei timor [c] {Lectiones Variantes}


[1031B] Sic Imp. Apud irreligiosos Foss. Oxon. irreligiosus vacillat aut pacifica concordia non perseverat. Praenuntiata sunt haec futura in saeculi fine, et Domini voce atque Apostolorum contestatione praedictum est deficiente jam [1032A] mundo, atque appropinquante antichristo, bona quaeque deficere, mala vero et adversa proficere.



[1032D]

VIII.— recensere

Nec annis. Duo libri veteres et antiquae editiones praeferunt armis. Sed hanc lectionem rejecit Pamelius, quia ipsi constabat regem Nabuchodonosorem nullis armis aggressum esse tres pueros, et posuit annis ex fide quinque veterum exemplarium, quam lectionem ego quoque reperi in viginti ex nostris. Unus meus vetus habet caminis. Atque ego eam [1033C] lectionem facile credo esse meliorem, cum dici non possit de pueris aut adolescentibus eos esse senio et annis fractos, et quia vox caminis melius congruit cum historia. Quippe certum est Nabuchodonosorem, ut pueros istos commoveret et terreret, multiplicis poenae comminatione, minas jactasse, pericula intentasse, denique parari jussisse fornacem sive, ut Sulpitii Severi verbo utar, caminum ignis ardentis in quem conjicerentur. Confirmant hanc meam opinionem verba Cypriani ex epistola LVI, pag. 91, in qua tres pueri non dicuntur annis fracti, sed aetate territi, et minis regis et flammis fortiores extitisse. Itaque retinui eam lectionem, quam puto esse meliorem. Commodius autem erectiusque de hac mea emendatione existimabit judiciumque faciet qui varias istas lectiones sine ullo praejudicio examinaverit. Ita enim me sincerius exploratiusque vel corrigere [1033D] poterit vel probare. Recte autem dixit Cyprianus pueros nec caminis nec minis fractos. Nam Cicero in libro primo Officiorum dixit frangi metu; et Statius, IX Thebaidos, minis frangi. Sunt etiam alia exempla. BALUZIUS.—Ante Pamelium, referente Pamelio ipso, exstabat illud nec annis in editione Manutii; immo in editione Cypriani vere principe, seu Romana. Porro in edit. Oxon. nulla memoratur lectionis varietas. Baluzio tamen istud nec caminis editioni suae reponenti, quae quidem vox caminus in Oratione Puerorum ad regem apud Danielem invenitur, forsitan consensissem, nisi obstarent res duae, primum ordo praeposterus verborum, nec caminis nec minis fractos, deinde verba ipsa Cypriani, quae a viro cl. adducta sunt: Imitemur pueros, Ananiam, Azarium, et Misahelem, qui nec aetate territi, nec captivitate fracti, Judaea devicta et Hierosolymis captis, in ipso regno suo regem fidei virtute vicerunt, et minis regis et flammis fortiores extiterunt. Et alibi quoque, si bene memini, [1034C] apud Cyprianum ex tenera horum confessorum aetate ducitur ad fortitudinem adhortativum argumentum. Itaque lectionem prius receptam nec annis, h. e. juvenilibus annis, revocavi, quam quidem lectionem nixus fide unius tantum codicis cum altera nec caminis idem Baluzius mutaverat. ROUTH. VIII. Non sic tamen, quamvis novissimis temporibus, in Ecclesia Dei aut evangelicus vigor cecidit, aut Christianae virtutis [d] {Lectiones Variantes}


[1031B] Christiana virtus Lin. NC. 2. aut fidei robur elanguit [e] {Lectiones Variantes}


[1032B] Vigor languet Ver. Timor Corb., ut non supersit portio sacerdotum quae minime ad has rerum ruinas et fidei naufragia succumbat, sed fortis et stabilis honorem divinae majestatis et sacerdotalem dignitatem plena timoris observatione tueatur. Meminimus et tenemus, succumbentibus licet et cedentibus caeteris Mathathiam (I Mach. II, 19, 20), legem Dei vindicasse fortiter. Heliam (III Reg. XIX, 10), Judaeis deficientibus [f] {Lectiones Variantes}


[1032B] Deficientibus stetisse Lam. Lin. Ebor. Bod. 2. NC. 1. atque a religione divina recedentibus, stetisse et certasse sublimiter; Danielem [1032B] (Dan. VI, 10, 21, 22.) nec solitudine [g] {Lectiones Variantes}


[1032B] Solitudine Bod. 1, 2. Lam. NC. 1. Lin. Ebor. regionis alienae nec persecutionis assiduae infestatione deterritum frequenter ac fortiter gloriosa [h] {Lectiones Variantes}


[1032B] Gloriose Lam. Lin. Ebor. NC. 1, 2. Foss. Vict. Corb. dedisse martyria tres item pueros nec annis nec minis fractos contra [1033A] ignes Babylonios fideliter obstitisse et victorem [a] {Lectiones Variantes}


[1033B] Victores Lin. NC. 2. regem in ipsa sua captivitate vicisse. Viderit vel praevaricatorum numerus vel proditorum qui nunc in Ecclesia contra Ecclesiam surgere et fidem pariter ac veritatem labefactare coeperunt. Permanet apud plurimos sincera mens et religio integra, et non nisi Domino et Deo suo anima devota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat ad gloriam, secundum quod beatus apostolus Paulus hortatur et dicit (Rom. III, 3, 4): Quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem omnis homo mendax est et solus Deus verax, quid aliud servi, et maxime sacerdotes [1033B] Dei, facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus, et praecepta dominica custodientes in Dei veritate maneamus?



[1034C]

IX.— recensere

Adulteris portionem tuam. Codex Fuxensis, moechis. Supra, epist. LXIII, pag. 110: Et inter moechos particulam tuam ponebas. BALUZIUS.— Particulam hoc quoque loco editio habet Manutii. Partem pro portionem octo codd. scripti in edit. Oxon. nominati. ROUTH.


Non intellexerunt. Consentit Cyprianus lectioni illorum codicum qui habent [Greek] oujk ejnohvsan; et deinceps [Greek] oiÝ aujtaú poiouðsi, et [Greek] oiÝ suneudokouðsi. FELLUS.—Ea quae istic Pamelius ait non reperiri in veteribus manuscriptis ego reperi in quindecim. BALUZIUS.—Vulgo [1034D] legitur [Greek] ejpivgnonteû; sine particula negativa apud Apostolum verba repetentem. ROUTH.


Nocentium contractibus polluuntur. Pacianus, epist. III: Rejicere nocentes, attactus peccantium fugere. RIGALTIUS.


Opto vos. Duo libri veteres et editio Morellii habent Optamus. Utraque lectio bona est propter rationes alibi allatas in simili occasione, pag. 393. BALUZIUS. Scil. ad Epist. Cypriani VI, ubi ad lectiones opto vos, et opto te, ab eo haec sunt adnotata: «Tametsi epistola scripta sit ad plures, praecipue tamen et nominatim scripta est ad Rogatianum personam illustrem. Et ideo Cyprianus finem ei opponens, clausulam valedictoriam, ut solet, ad eum dirigere potuit.» Ante Morellium exhibebat optamus vos Erasmus. Sed in epistola Synodali proxime sequente, ubi legitur optamus, vetus Romana edit. sicut hic, habet opto. Nimirum ita interdum ponitur clausula per compendia, Op. V. F. CH. S. B. V. IX. Quare [b] {Lectiones Variantes}


[1033B] Qua in re Lam. Ebor. NC. 1. etsi aliqui de collegis nostris extiterint, fratres dilectissimi, qui deificam disciplinam negligendam putant et cum Basilide et Martiale temere communicant, conturbare fidem nostram res ista non debet, cum Spiritus sanctus in psalmis talibus comminetur dicens (Psal. XLIX, 17, 18): Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos [1034A] retro. Si videbas [c] {Lectiones Variantes}


[1033B] Si videris Bod. 1. furem, concurrebas ei, et cum adulteris portionem [d] {Lectiones Variantes}


[1033B] Adulteris partem Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Lin. NC. 1, [1034B] 2, Thu. tuam ponebas. Consortes et participes ostendit eos alienorum delictorum fieri qui fuerint delinquentibus copulati. Sed et hoc idem Paulus apostolus scribit et dicit: Susurratores, detractores, abhorrentes Deo, injuriosi, superbi, jactantes sui, adinventores malorum, qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt morte sunt digni, non tantum qui faciunt ea [e] {Lectiones Variantes}


[1034B] Faciunt mala, sed et consentiunt eis Lam. Ebor. Lin. Thu. Vict. Corb., sed et qui consentiunt eis qui haec agunt: quoniam qui talia, inquit, agunt, morte sunt digni (Rom. I, 30, 31, 32). Manifestat et comprobat morte dignos esse et ad poenam venire, non tantum illos qui mala faciunt, sed etiam eos qui talia agentibus consentiunt, qui dum malis et peccatoribus et poenitentiam non agentibus illicita [1034B] communicatione miscentur, nocentium contractibus polluuntur, et dum junguntur in culpa, sic nec in poena separantur. Propter quod integritatis et fidei vestrae religiosam sollicitudinem, fratres dilectissimi, et laudamus pariter et probamus; et quantum possumus adhortamur litteris nostris, ne vos cum profanis et maculatis sacerdotibus communicatione sacrilega misceatis, sed integram et sinceram fidei vestrae firmitatem religioso timore servetis. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.




[1035C]

CONCIL. CARTHAG. V.— Anno CCLV. recensere

Hoc Concilium, praeeunte Pearsonio in Annal. Cyprian. anno 255 post Christum apposui. Variatur enim de tempore hujus atque caeterarum Cyprianicarum synodorum in Conciliis impressis. Caeterum de synodo ipsa ita scribit Cyprianus in initio Epistolae ad Quintum. Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster te desiderasse, ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur. De qua re quid nuper in Concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, ejusdem Epistolae exemplum tibi misi. Haec ille. Postea vero ad [1035D] Stephanum quoque Romanum et ad Jubaianum easdem hasce synodales misit litteras Cyprianus, una cum ipsa illa ad Quintum epistola, quod quidem constat ex epistolis ad eumdem Stephanum et Jubaianum. ROUTH.


Januario. Multum hic inter se discrepant libri veteres. Inquibusdam enim hic homo vocatur Jubaianus, Juvaianus, Jubianus, Juvianus, Jovianus, ut apud Zonaram et Balzamonem, Julianus, Januarius. Ego, cum haec discrepantia nullus nunc sit momenti, retinui lectionem vulgo receptam. Interim admomendum est inscriptionem hanc esse in codice Thuano: Incipit ad Jubaianum liber secundus. In uno meo veteri: Incipit ad Jubaianum epistola tertia de his ipsis, id est de lapsis. BALUZ. ANNO CHRISTI CCLV. S. STEPHANI III. CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO QUINTUM, DE BAPTISMO PRIMUM. (Erasm. I, 12; Pamel. Rigalt. Baluz. LXX; Oxon. Lips. LXX; Paris. LXIX; Routh. Rell. Scr. p. 84 et 135.) [1035A]


PROOEMIUM. recensere

Postquam in Africana ecclesia Agrippino, vel etiam Tertulliano auctore, usus rebaptizandi eos qui ab haereticis baptizati erant, jam diu antehac frequentatus fuisset, eamque Novatianus, ut saltem hoc modo lapsos, quos immundos esse docebat, per Baptismum ab omni sua immunditia ablutos in Ecclesiam reciperet, aemulatus fuisset; Magnus, homo laicus, occasione Novatianorum, eamdem tunc temporis baptizandi formam ac ritum cum Catholicis observantium, dubitavit [1035B] primus, an ad Ecclesiam revertentes rebaptizari deberent, quos a Novatianis baptizatos esse scirent. Ex episcopis primi reperiuntur fuisse Numidae, qui de iterando haereticorum Baptismate ad Cyprianum aliosque episcopos, ad synodum hanc Carthagine coactos, litteras conscripserunt. Prima igitur synodica hac de re consultatio, anno 258 [a] {Lectiones Variantes}


[1035C] Al. 256., Valeriani et Gallieni imperatorum 4, habita haec est, ut Cypriani Epistola 73. ad Jubaianum ostendit, in qua cum ex Africanis alii, juxta Apostolicam traditionem sentirent non esse rebaptizandos eos qui legitime ab haereticis baptizati sunt: alii vero contra existimarent, unum Baptismum dumtaxat esse unius Ecclesiae, ideoque [1035C] apud haereticos qui extra Ecclesiam sunt, Baptismum [1036A] verum et catholicum esse non posse; hac inquisitione praevia, tandem definitum est, cum unum sit in sancta Ecclesia Baptisma, neminem foris extra Ecclesiam baptizari posse: traditionem Apostolorum male interpretantes, male etiam loquentes universaliter constringentes, addiderunt, ut ex epistola 71 Cypriani ad Quintum constat, illos qui a Catholicis rite baptizari ad haereticos defecissent, non per Baptismum, sed per solam manuum impositionem recipiendos esse, si ad Ecclesiam redire contendant. Baron. anno Christi 258, num. 17 usque ad 26 inclusive. Quibus omnibus ita constitutis, Januario caeterisque Numidiae episcopis sententiam ac definitionem hujus synodi, prout ipsi per litteras ad synodum scriptas expetiverant, hac synodica epistola, quam infra ex Cypriano [1036B] hic subjecimus, significarunt.



CYPRIANUS, LIBERALIS, CALDONIUS, [b] {Lectiones Variantes}


[1035C] Sic Bod. 1 Ebor. Lin. NC. 1, 2. Benev. Vet. Impr. [1036C] Erasm. Morel. Desunt in Rig. JUNIUS, PRIMUS, CAECILIUS, POLYCARPUS, NICOMEDES, FELIX, MARRUTIUS, SUCCESSUS, LUCIANUS, HONORATUS, FORTUNATUS, VICTOR, DONATUS, LUCIUS, HERCULANUS, POMPONIUS, DEMETRIUS, QUINTUS, SATURNINUS, MARCUS, ALIUS SATURNINUS, ALIUS DONATUS, ROGATIANUS, SEDATUS, TERTULLUS, HORTENSIANUS, ITEM ALIUS SATURNIUS, SATTIUS, [c] {Lectiones Variantes}


[1036C] Jubaiano Ebor. Lin. NC. 1. Ben. JANUARIO, SATURNINO, MAXIMO, VICTORI, ALIO VICTORI, CASSIO, PROCULO, MODIANO, CITTINO, GARGILIO, EUTYCIANO, ALIO GARGILIO, ALIO SATURNINO, NEMESIANO, NAMPULO, ANTONIANO, ROGATIANO, HONORATO FRATRIBUS SALUTEM.


[1036C]


[1035D]

I.— Cum simul in concilio. recensere

Graeculus interpres, [Greek] ejn koinoboulivwé. Epistola haec in Codice synodico Graecae Ecclesiae, concilio Carthaginiensi sub Cypriano habito praefigitur, et quasi illius canon perhibetur; quem episcoporum suffragia, quae eum tanquam [1036C] [Greek] ejnqumhvmata sive [Greek] ejpiceirhvmata, ut ait Zonaras, varie illustrarunt, sequebantur. Balsamo et Zonaras, litteris istis Jubaiano responsum fuisse redditum asserunt, eo quod illius mentionem factam in Cypriani proloquio observassent; quamquam et codices mss. latini plurimi, suffragia hac in re perhibent. Sed perpetui hospites in occidentalium rebus fuerunt orientales, nec quidem rectius epistolam ipsam in Graecum sermonem transtulere, quam de scripti occasione et origine senserunt. Interea vero dicendum, quod siquidem haec epistola erat synodica, et haereticorum Baptisma damnabat pariter cum illa [1036D] synodo quae sequebatur LXXXVII episcoporum, merito in pandectas conciliorum recipiebatur; et ita ad Orientales, qui diversarum synodorum diversis temporibus habitarum decreta pro ejusdem placitis accipiebant, errore non admodum damnoso, fuerat transmissa. Porro notandum omnes synodos Africanas sub Cypriano, a concilio sexto Generali in Trullo fuisse confirmatas can. 2. FELLUS.


Quod ad canonem attinet concilii Sexti Generalis, verba Patrum sunt, [Greek] ejpisfragivzomen deú kaiú touúû loipouúû pavntaû iJerouúû kanovnaû touúû uJpoú twðn aJgivwn kaiú makarivwn patevrwn hJmwðn ejkteqevntaû, touðt1 eæstin twðn te ejn Nikaivaé, etc. Deinde post nominata reliquorum conciliorum et Patrum decreta pergunt, sed caute, scribere, [Greek] eæti mhún kaiú toún uJpoú Kuprianouð touð genomevnou 1Arciepiskovpou thðû 3Afrwn cwvraû kaiú marturoû, kaiú thðû kat1 aujtoún Sunovdou ejkteqevnta kanovna, oÝû ejn toiðû twðn proeirhmevnwn proevdrwn tovpoiû, kaiú movnon, kataú toú paradoqeún aujtoiðû eæqoû ejkravthsen. Can. II. Canonibus quoque, qui Apostolici vocantur, 46 et 47, haereticos denuo baptizandos [1037A] esse jussum est. Sed rursus tingendi illos quidem haereticos disciplina, qui in nomine sacrae Triadis baptizati essent, neque ante neque post [1037B] tempus conciliorum horum Africanorum majori parti Ecclesiarum placuit. Testes sunt temporum paulo his conciliis vetustiorum ipse quoque Cyprianus et coepiscopi ejus, qui tot locis consuetudini se adversari fatentur. Ait ipse etiam Firmilianus in Epistola ad Cyprianum suum: . . . Quod quidem adversus Stephanum vos dicere Afri potestis, cognita veritate, errorem vos consuetudinis reliquisse, p. 149. Hoc praesul Caesareae Cappadocum; qui statim post gloriatur se suosque Asiaticos veritati et consuetudinem jungere, et consuetudini Romanorum consuetudinem, sed veritatis, opponere; ab initio quidem hoc tenentes quod a Christo et ab Apostolis traditum est. Sed tamen Harduino haud assentiendum videtur, qui S. Hieronymi auctoritate fretus concilium in Africa his Cyprianicis in indice suo conciliorum superinduxit, in quo illi ipsi episcopi (verba Hieronymi sunt adversus Luciferianos, p. 117 ed. Forben.) qui rebaptizandos haereticos cum eo (Cypriano) statuerant, ad [1037C] antiquam consuetudinem revoluti novum emisere decretum. Nam, et recte, monuerunt contra Hieronymum cum multi alii tum Basnagius, Annal. vol. II, p. 386, ad Arelatense concilium usque, regnante Constantino M. Afrorum viguisse disciplinam, testem esse ipsam illam synodum, can. VIII: De Afris, quod propria lege sua utuntur ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu Sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. Porro, si tale umquam concilium exstitisset, certo certius Augustinus in Responso suo, in lib. VI et VII, contra Donatistas, post singulas, quas affert, sententias Patrum, qui in concilio Africano tertio de Baptismo interfuerant, de retractata ipsorum opinione ad omnem versum nonnihil ingerere perstitisset. ROUTH.


Ad nos. Mirum est has voces, quae propagatae sunt ex editione Erasmi, desunt enim in aliis editionibus, non reperiri nisi in tribus antiquis exemplaribus, [1037D] quamvis hanc epistolam contulerim cum viginti sex. Desunt ergo in Turonensi, in uno Remigiano, et in Beccensi. BALUZIUS.—Voluit dicere Baluzius: Exstant ergo, non desunt ergo. In pluribus autem scriptis haec Fellus invenit. ROUTH.

Quae una et vera est. Ita restituimus hunc locum ex fide quatuor veterum librorum. BALUZIUS.—Vulgo, quae una est. ROUTH.

Antecessoribus nostris. Agrippino videlicet et aliis, quos septuaginta fuisse scribit sanctus Augustinus, uti monuimus ad epistolam nonam pag. 396. Vide etiam notas ad Epistolam LXXIII. BALUZIUS.—Nihil habet ibi Baluzius de Agrippini tempore, quod quidem plerisque videtur ignotius esse, quam ut certi aliquid de eo a se statuatur. Nam qui Cypriano sunt in Epistola sua LXXIII, sive ad Jubaianum, multi anni et longa aetas, eos, paucos ante Cyprianum annos appellat Augustinus lib. IV Contra Donatist. cap. 6. Attamen jam diu apud Afros invaluisse opinionem de vanitate [1038A] Baptismi haereticorum, ostendit Tertullianus, adhuc catholicus, in libro suo De Baptismo, ubi iisdem fultus rationibus quas nobis inculcat Cyprianus, [1038B] improbat eum, atque pro irrito habet. Vid. cap. 15. Immo vero in Geographia Africae Sacra S. Optato a cl. Dupinio praefixa post verba Tertulliani ad p. XXX allata, Circa haereticos sane quid custodiendum, digne quis retractet? ad nos enim editum est; per eadem verba designari ait se haud dubitare vir doctissimus decretum Agrippini contra haereticorum Baptisma; indeque et ex Cypriani verbis colligit, videri Agrippinum, non tertio, ut vulgo putant, sed sub finem secundi Ecclesiae saeculi Carthagine sedisse. Neque aetatem Agrippini diverse constituerat Fellus ad locum illum Epistolae ad Jubaianum, p. 199. Caeterum in Epistola ad Quintum, quae est de haereticis baptizandis, Cypriani haec sunt ad Agrippini aliorumque decretum pertinentia: Quod quidem et Agrippinus bonae memoriae vir cum caeteris coepiscopis suis, qui illo in tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et librato consilii communis examine firmavit. P. 127, ed. Benedictin. ROUTH.


[1038C] Pari consensione conjungimus. Fortasse vel legendum est conjuncti pro conjungimus, claudicat enim oratio, vel posita finali distinctione post voces illas, et a nobis observatam, conjungimur est reponendum. ROUTH.

Extra Ecclesiam. Vetus interpretatio in recentiore codice Victorino, id est extra formam Ecclesiae. Tamen baptizatur qui a Judaeo vel a gentili vel ab haeretico baptizatur, si secundum formam Ecclesiae baptizet. Sumptum est istud ex capite A quodam Judaeo apud Gratianum, dist. 4, de consecratione, ubi Nicolaus Papa I, respondens ad consulta Bulgarorum ait Baptismum esse bonum, quamvis sit collatus ab eo quem non constabat esse Christianum, si collatus sit in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in Christi nomine. Contra Gregorius III, scribens ad Bonifacium archiepiscopum praecipit ut illi denuo baptizentur quos a paganis baptizatos esse constiterit. Refertur illa constitutio lib. VII Capitularium cap. 101, et apud Gratianum cap. Quos a paganis eadem distinctione. Vide etiam bullam Eugenii IV, apud Odoricum Raynaldum an. 1439, § 15. [1038D] Vide Gerochum Reicherspergensem in tractatu adversus Simoniacos cap. 22, et Algerum scholasticum Leodiensem cap. 52, de Misericordia et Justitia. BAL.

Baptisma unum. Non tantum eo nomine quod repeti non debet; sed quia ab Ecclesia proficiscitur quae nisi una superesse non potest. FELLUS.—Certum est magnam ea tempestate fuisse controversiam inter episcopos ecclesiae Romanae et Carthaginensis an haeretici venientes ad Ecclesiam debeant rebaptizari. Initia hujus controversiae vulgo referuntur ad pontificatum Papae Stephani. At Rufinus, lib. VII, cap. 2, scribit eam coepisse sub pontificatu Cornelii. Quod Baronius contendit esse falsum. Sed Baronii sententiam quidam viri docti putarunt non esse veram. Profecto auctoritas Rufini veteris et docti scriptoris non debet rejici absque bonis testimoniis. Potest autem illa confirmari auctoritate epistolae Cornelii ad Cyprianum, quam descripsi ex duobus antiquis codicibus manuscriptis, quorum unus est in bibliotheca [1039B] monasterii sancti Remigii Remensis, alius in bibliotheca illustrissimi et doctissimi viri Joannis Bohierii, praesidis infulati in parlamento Burgundiae. Edita est autem supra pag. 167. Ubi vero Raphael Volaterranus invenerit Cornelium cessisse Cypriano nondum invenire potui. Caeterum istic annotari potest Armenos, ut tradit Guido de Perpiniano, dixisse quod verum Baptisma solum erat in ecclesia majoris Armeniae, et non in aliis, propter quod alios ad se venientes [1039C] rebaptizabant. BALUZIUS.—Haud germanam esse, sed omnino rejici debere, epistolam istam Cornelii ad Cyprianum a Baluzio primum editam, alibi ostendi ad finem Cornelii Fragment. p. 65. ROUTH.


Lacus detritos. [Greek] Lavkkouû suntetrimmevnouû. Vulg. cisternas dissipatas, hoc est, rimarum plenas, hac illacque perfluentes. Pacianus, epist. III: Non consecrata sede contentus, detritum lacum adulterini fontis adamavit. Hieronymus adversus Luciferianos: Conatus est et beatus Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena, et idcirco haereticorum Baptisma reprobans, ad Stephanum tunc Romanae urbis episcopum, qui a beato Petro vigesimus sextus fuit, super hac re Africanam synodum direxit: sed conatus ejus frustra fuit. RIGALT.

Aquam portare. Septuaginta dixerant: [Greek] uådwr sunevcein. Apud Balsam. et Zonaram legitur, [Greek] suvscein. Apud Tertull.: Foderunt sibi lacus contritos, qui non poterant aquam continere. RIGALT.

[1039D] Ab aqua aliena. Haec frustra alibi quam in Graecis exemplaribus quaeruntur. FELLUS.—Additamentum est [Greek] twðn O'. ad finem capitis noni Proverb. et quamquam ad edit. Oxon. oram locus alius aliquanto similis in cap. VI, 24 (verius esset V, 15) Proverb. signatus est, diversum postea sensisse de loco videtur doctissimus editor, qui nullum Scripturae locum apposuit ad haec eadem verba in Suffragio V concilii VII, quod mox sequitur. Posuit interea ad verba in Proverbiis antecedentia, [Greek] Ouæte gavr diabhvshé uådwr ajllovtrion, Clemens Alex. in Strom. lib. I, c. 19, . . . [Greek] toú bavptisma toú aiJretikoún oujk oijkeiðon kaiú gnhvsion logizomevnh. Hic bene nota Clementis fine saeculi secundi et in Aegypto scribentis opinionem de haeretico Baptismo. ROUTH.


Mundari et santificari aquam. Formulae illae liturgicae quibus elementa Sacramentorum ad usus divinorum mysteriorum separantur; hinc et aliunde apparent non tam nuperae esse, quam Novatores sibi et aliis persuadere satagunt. FELL. I. Cum simul in concilio essemus, fratres charissimi, [1037A] legimus litteras vestras quas ad nos fecistis [a] {Lectiones Variantes}


[1037A] Quas fecistis Bod. 1. Lam. Thu. Foss. Corb. Vict. de iis qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur, an ad Ecclesiam catholicam, quae una et vera est, venientes baptizari debeant. De qua re quamquam et ipsi illic veritatem et firmitatem catholicae regulae teneatis, tamen quoniam consulendos nos pro communi dilectione existimastis, sententiam [1038A] nostram non novam promimus, sed jampridem ab antecessoribus nostris statutam et a nobis observatam vobiscum pari consensione [b] {Lectiones Variantes}


[1038A] Pari confessione Corb. conjungimus ( vid. not.), censentes scilicet et pro certo tenentes neminem foris baptizari extra Ecclesiam posse, cum sit Baptisma unum in sancta Ecclesia constitutum, et scriptum sit, Domino dicente (Hier. II, 13): Me derelinquerunt [1039A] fontem aquae vivae [a] {Lectiones Variantes}


[1039B] Aquae vivae gratis Bod. 1. Foss. Vict. Corb., et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare. Et iterum divina Scriptura moneat et dicat (Prov. IX, 18, sec. LXX): Ab aqua aliena abstinete, et fonte aquae alienae [b] {Lectiones Variantes}


[1039B] Fonte alieno Lam. Ebor. NC. 1. ne biberis. Oportet ergo mundari et sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possit Baptismo suo peccata hominis qui baptizatur abluere, quia per Ezechielem prophetam Dominus dicit (Ezech. XXXVI, 25, 26): Et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus simulacrhis vestris emundabo vos, et dabo vobis [c] {Lectiones Variantes}


[1040B] Dabo in vobis Bod. 1. Thu. Foss. Vict. Mich. cor novum et spiritum novum dabo in vobis. Quomodo autem mundare et sanctificare aquam potest qui ipse immundus est et apud quem Spiritus sanctus non est cum Dominus dicat in Numeris (Num. XIX, 22): Et [1039B] omnia quaecumque tetigerit immundus immunda erant. [1040A] Aut quomodo baptizans dare alteri remissam peccatorum potest qui ipse sua peccata deponere extra Ecclesiam non potest?



[1039D]

II.— Sed et ipsa interrogatio. recensere

Dum mergitamur, inquit [1040B] Tertullianus, amplius aliquid respondentes, quam Dominus in Evangelio determinavit, sub antistitis manu contestamur. RIGALT.


Remissionem peccatorum per sanctam Ecclesiam.Apostolorum Symbolum quamquam in omnibus Ecclesiis obtinuit, in singulis fere, quemadmodum a Ruffino olim observatum, aliquatenus variabat: Africanam ecclesiam hoc modo articulos hosce concepisse, [1040C] ex Cypriani verbis satis videtur constare. Ipsa, inquit, interrogatio quae fit in Baptismo testis est veritatis. Nam cum dicimus: Credis in vitam aeternam, et remissionem? etc. Patet hanc fuisse interrogationem quae fit in Baptismo; et verba ipsa quibus sacerdos interrogando praeivit, et quae catechumenus respondens repetebat. Epistola ad Magnum eadem occurrunt verba, ordine aliquantum mutato. Credis remissionem peccatorum, et vitam aeternam per sanctam Ecclesiam? Certe articulus de communione Sanctorum, in occidentali Ecclesia serius obtinuit. Neque enim in Aquileiana reperiebatur tempore Ruffini, nec agnoscit D. Augustinus in lib. de Fide et Symbolo; nec in fidei formula comparet quam tradidit Maximus Taurinensis, aut quam exposuit Chrysologus; non etiam occurrit in vetere codice ms. regis Aethelstani in biblioth. Cottoniana, ubi ad Psalterii calcem Symbolum graece habetur. Nec in codice Bodleiano Actorum Apostolicorum, ubi litteris Saxonicis habetur Symbolum graece descritum, quod constat mille abhinc [1040D] annis fuisse exaratum. Immo non a Graecis agnoscebatur Eusebii tempore, nec Epiphanii, Cyrilli Hierosolymitani, aut concilii Ephesini. Immo quidem articulus de vita aeterna desideratur in exemplaribus nostris supra memoratis; sic enim extrema Symboli se habent: [Greek] aJgivan 1Ekklhsivan, aæfesin aJmartiwðn, sarkoúû ajnavstasin. ajmhvn. FELLUS.


Baptizare posse. Adjecimus haec duo vocabula ex fide quatuor veterum exemplarium; quorum unum est Corbeiense, in quo epistola ista bis habetur. BALUZIUS.—Non agnoscit vocabula Interpretatio epistolae Graeca, in qua [Greek] oiJ aiJretikwðn sunhvgoroi positum est. ROUTH.


Gratiam Christi. Suavitatem, quae unctione significatur. Christianus, inquit Septimius, quantum interpretatio est, ab unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronunciatur, de suavitate vel benignitate impositum est. RIGALT.


Eucharistia est unde baptizati unguntur oleo in altari sanctificato.—Oleum in altari santificatum Oxoniensis [1041A] editor legit et ait: Veram esse arbitramur scripturam quam edidit Manutius: Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur, oleum in altari sanctificatum. Sic persuadent exemplaria. Nam in Corbeiensi legitur: [1041B] Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur oleo in altari sanctificato: In Veronensi et Thuaneo, sicut in Manutiana editione. Perperam Graeci apud Zon. et Bals. [Greek] aJgiavzesqai eælaion eijû eujcaristivan. At praeclare Cyprianus dixerat Eucharistiam esse oleum in altari sanctificatum. Oleum scilicet per [Greek] eænteuxin, hoc est interpellationem sive invocationem divini numinis, per laudes et gratias Deo fusas et nuncupatas benedictum. Sic Matthaeus et Marcus et Joannes Eucharistiam dixerunt eulogiam, nec tantum in coenae Dominicae institutione, verum etiam in panum multiplicatione. Quod Evangelistarum verbis accurate collatis facile deprehenditur. RIGALTIUS.—Porro observare operae pretium fuerit, quod Erasmus et Pamelius considerantes in hujus loci conclusione Cyprianum distincte loqui de Oleo et Eucharistia, ut et Augustinum argumenta ejus solventem de Bapt. cont. Donat. lib. V, cap. 20, nihilque debere esse in conclusione quod non erat in praemissis, post unguntur reposuerunt et pro est; et sanctificatur pro sanctificatum. [1041C] Non absurde id quidem, si id jus haberent editores ut quod ipsis non placebat, emendare licuisset; aut si in argumenti conclusione, Oleum et Eucharistia disparate sint intelligenda. Verum Albaspinaeus, de Eucharist. lib. I, c. 14, eos insimulat audaciae, ac contendit veterem lectionem retinendam esse, in qua magnum mysterium sibi visus est deprehendisse, siquidem Oleum quo baptizati ungebantur, coram Eucharistia consecrari solitum. Sed nihil opus istis mysteriis, vera ratio propter quam Cyprianus Eucharistiam apud haereticos fieri, et unctionem spiritalem conferri negat, ea est; quod censuerit in Eucharistia sicut et in Oleo, et in Baptismo, non ungi spiritualiter sanguine Christi, Eucharistiamque perficere et complere quod Baptismus et Oleum hoc respectu inchoassent. Hoc autem sic intellecto, quis eum in unctionis spiritalis quaestione, Eucharistiae mysterium adducere mirabitur? Certe participationem sanguinis Christi in Eucharistia Veteres unctionem dicebant. Clem. Alex. in Paedag. lib. II, c. 2: [Greek] Dittoún toú aißma touð Kurivou. toú meún gavr ejstin [1041D] autouð sarkikoún, wßé thðû fqoraðû lelutrwvmeqa× toú deú pneumatikoún, toutevstin wßé kecrivsmeqa. Nazianzen. Orat. 41, [Greek] musthvrion eæcrisev me. Chrysost. in Epist. ad Heb. Rom. XVII, [Greek] muvrwé criveiû, kaiú pavlin duswdivaû plhroiðû; Revera, quemadmodum Dominus testatur (Matt. XXIII, 19), altare sanctificat munus quod superimponitur, ita qui non habent altare aut Eucharistiam, nec Unctionem spiritualem habere possunt. Et quidem argumenti hujus vim admisisse videntur adversariarum partium patroni, siquidem apud haereticos baptizatos, per manuum impositionem recipiendos statuebant. Ad unctionem spiritualem haec omnino revocat D. Augustin., lib. XV de Trinit., c. 26: Manifestius de illo, scil. Christo, scriptum est in Actibus Apostolorum, X, 38: Quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto. Non utique oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur, unguento quo baptizatos ungit Ecclesia. FELL.—In emendando hoc loco secuti sumus in primis scripturam libri Corbeiensis. Sex libri manuscripti et [1042A] veteres editiones habent oleum in altari sanctificatum. Manutius posuit: Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur, oleum in altari sanctificatum. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos ait Baptismum [1042B] non esse tradendum sine Eucharistia. Quod diu duravit in Ecclesia Dei, ut ostensum a nobis est in notis ad Reginonem, pag. 551, 657, et in notis ad Capitularia, pag. 1236. In concilio Pragensi Hussitarum apud Cochlaeum, lib. V Historiae Hussitarum, decretum est ut Eucharistiae communio detur infantibus. Haec tantum. Et tamen Odoricus Raynaldus, an. 1421, § 12, scribit illud ab illis statutum esse circa infantes Baptismo perluendos. Quod verum non est. Haec enim additio Raynaldi non exstat in decreto synodi. Aeneas Sylvius in Dialogo contra Bohemos et Taboritas, qui editus est inter illius epistolas, ait: Vetus haec Armenorum insania fuit, qui natos ut in lucem veniebant, mox baptizatos, mox altaris sacramento reficiebant, quod et vos aiunt facere, qui dementes atque infantes ad Eucharistiae libamenta vocatis. In responsionibus Armenorum ad objecta Latinorum missis ad Papam Benedictum XII, an. 1342, legitur quod illi postquam puerum baptizarunt, baptizatum communicant sic: cum corpore Christi sicco tangunt labia pueri, et reponunt, et si sacerdos [1042C] celebret, et in tempore illo baptizetur puer, bene modicum sacerdos digitum suum tingit in sanguine, et inde tangit labia pueri. BALUZ. Quamvis ita suaserint tum decem codices scripti, tum veteres impressi, qui in edit. Oxon. testes citantur lectionis, oleum in altari sanctificatum, fateor me male revocasse hanc scripturam. Praeferenda caeteris videtur Erasmiana lectio, Eucharistia, et unde baptizati unguntur oleum, in altari sanctificatur, quae perspicua est et apprime convenit cum argumentis atque proprosito scriptoris probare volentis, chrisma apud haereticos non posse exstare, neque signum ipsum, nec rem signatam. Etenim affirmat Harduinus ad Concilia, in quorum edd. haec exstat lectio, eamdem in ms. Societatis suae aliisque optimae notae praestari. Quod fortasse cl. Maranum quoque fugerat, qui, cum Baluzius ex Corbeiensi verba, oleo in altari sanctificato, subdidisset, haec scripsit in Praef. ad Cypriani ed. Benedict. p. XIX. «Optime hunc locum emendavit Baluzius, pro eo quod legebatur in antiquis editionibus, oleum in [1042D] altari sanctificatum, vel apud Erasmum et Pamelium liberiori conjectura, Eucharistia et unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatur. Porro id non dicit Cyprianus quod ab eo per metaphoram dictum existimant Rigaltius et Fellus, Eucharistiam esse oleum, quo unguntur, sed potius Eucharistiam esse id unde oleum, quo baptizati unguntur, sanctificationem deducit, quia videlicet oleum in altari sanctificabatur inter ipsas sacrificii preces.» ROUTH. Erasmi lectionem restituit editor Lips. EDD.


Olei creaturam. Irenaeus, creaturam panis eucharistici et calicis, lib. IV, cap. 32. Iterum lib. V, cap. 2. MARSHALL.


Non ungat. Quatuor libri veteres, non impinguet. Pamelius ait sanctum Augustinum, qui saepe citat hunc locum, aliquando scribere ungat, quandoque impinguet. Duae itaque etiam aevo Augustini erant hujus loci lectiones. BALUZIUS. Vulgata, non impinguet. ROUTH. II. Sed et ipsa interrogatio quae fit in Baptismo testis est veritatis. Nam cum dicimus: Credis in vitam aeternam et remissionem peccatorum per sanctam Ecclesiam? intelligimus remissionem peccatorum nonnisi in Ecclesia dari, apud haereticos autem, ubi Ecclesia non sit, non posse peccata dimitti. Itaque qui haereticos baptizare posse asserunt, aut interrogationem mutent, aut vindicent veritatem, nisi si eis et Ecclesiam tribuunt quos Baptisma habere contendunt. Ungi quoque necesse est eum qui baptizatus sit, ut accepto Chrismate, id est, Unctione, esse unctus Dei et habere in se gratiam Christi possit. Porro autem Eucharistia [1040B] est unde baptizati unguntur oleo in altari [1041A] sanctificato [a] {Lectiones Variantes}


[1041A] Oleum . . . . . sanctificatum Bod. 1. Lam. Ebor. NC. 1, 2, Lin. Thu. Foss. Vict. Mich. Corb. Vet. Imp. Rem. Manut. Moret. Oxon. Routh. Et unde Eras. Pam. Rig. Lips. [1042A] Sanctificatur Eras. Pam. Rig.. Sanctificare autem non potuit olei creaturam qui nec altare habuit nec Ecclesiam. Unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari et Eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. Scire autem et meminisse [1042A] debemus scriptum esse (Psal. CXL, 6): Oleum peccatoris non ungat caput meum, quod ante in psalmis praemonuit [b] {Lectiones Variantes}

[1042A] Admonuit Lam. Ebor. NC. 1. Spiritus sanctus, ne quis exorbitans et a via veritatis exerrans apud haereticos [c] {Lectiones Variantes}


[1042A] Haereticos Christi Lam. et Christi adversarios [1043A] ungeretur. Sed et pro baptizato [a] {Lectiones Variantes}


[1043C] Pro baptizato Lam. Ebor. NC. 1. quam precem facere potest sacerdos sacrilegus et peccator, cum scriptum sit (Joan. IX, 31): Deus peccatorem non audit; sed qui eum coluerit [b] {Lectiones Variantes}


[1043C] Deum coluerit Bod. 1., et voluntatem ejus fecerit, illum audit. Quis autem potest dare quod ipse non habeat, aut quomodo potest spiritalia agere [c] {Lectiones Variantes}


[1043C] Spiritalia gerere Lam. Ebor. Lin. NC. 1. qui ipse amiserit Spiritum sanctum? Et idcirco baptizandus est et innovandus qui ad Ecclesiam rudis venit, ut intus per Sanctos sanctificetur, quia scriptum est: (Levit. XIX, 2, et XX, 26): Sancti estote, quia et ego sanctus sum, dicit Dominus: ut qui in errorem [d] {Lectiones Variantes}


[1043C] In errore Lam. NC. 1, 2. Lin. seductus est et foris tinctus in Baptismo vero et ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat quod homo ad Deum veniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit.


[1043B]


[1043D]

III.— recensere

Super Petrum. Versio Graeca tantum habet: [Greek] ejpavnw Pevtrou touð 1Apovstolou ajrchðqen eJnovthtoû teqemeliwmevnhû. Ipse Cyprianus l. de Unitate Eccles.: Super unum aedificat Ecclesiam. Et paulo post: Ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit, Pacianus epist. III: Ad Petrum locutus est Dominus: ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno. Mox idipsum in commune praecipiens, RIGALTIUS.—Ita omnino XXI libri veteres et duo laudati a Pamelio. Veteres editiones habent petram. Ita etiam editio Morelliana et tres libri veteres. Vide quae in simili causa notata sunt supra ad epistolam XL, p. 428. BALUZIUS.


Posuerit. Fortasse legend. posuit. In quatuor codicibus scriptis, qui in ed. Oxon. memorantur, exstat ponit. [1044D] ROUTH.


Colligere et considerare. Graeca versio, [Greek] sunievnai kaiú noeiðn. FELLUS.


Quaecumque adversarii ejus et antichristi faciunt repudiare.Non id vult ut nihil facerent orthodoxi quod haeretici faciunt. In epistola enim ad Jubaianum cum objiceretur Novatianenses ad se venientes baptizare solitos, respondet, ad nos non pertinere quid hostes Ecclesiae faciant. Hoc ipsi propositum est ut conficiat; nihil ratum esse, aut ex jure valere quod illi fecissent, qui extra Ecclesiam positi. Mox, per omnia divinae gratiae Sacramenta. Non tantum per confirmationis ritum, aut Eucharistiae administrationem, sed etiam Baptismi, qui ad Ecclesiam ipsam aditum facit. FELLUS. III. Caeterum probare est haereticorum et schismaticorum baptisma consentire in id quod illi baptizaverint. Neque enim potest pars illic inanis esse et pars praevalere. Si Baptizare potuit, potuit et Spiritum sanctum dare. Si autem Spiritum sanctum dare non potest, quia foris constitutus cum sancto Spiritu non est, nec baptizare venientem potest, quando et Baptisma unum sit, et Spiritus sanctus unus, et una Ecclesia a Christo Domino [e] {Lectiones Variantes}


[1043C] Christo Domino nostro Bod. 1. Lin. Ebor. NC. 1, 2, Thu. Foss. Vict. Corb. super Petrum [f] {Lectiones Variantes}


[1043C] Super petram Vict. origine unitatis et ratione [g] {Lectiones Variantes}

[1043D] Ex ratione Bod. 1. fundata. Ita fit ut cum omnia apud illos inania et falsa sint, nihil eorum quae illi gesserint probari a nobis debeat. Quid enim potest ratum et firmum esse apud Deum quod illi faciunt quos Dominus hostes et adversarios suos dicit in Evangelio suo ponens (Luc. XI, 23.): Qui non est mecum adversum me est; et qui [1043C] non mecum colligit, spargit. Et beatus quoque apostolus Joannes mandata Domini et praecepta custodiens in epistola sua posuerit [h] {Lectiones Variantes}


[1044C] Ponit Lam. Ebor. Lin. NC. 1., dicens (I Joan. II, 18, 19): Audistis quia antichristus venit. Nunc autem antichristi multi facti sunt. Unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Unde nos quoque colligere [i] {Lectiones Variantes}


[1044C] Colligere debemus Ver. et considerare debemus [1044A] an qui adversarii sunt Domini, et appellati sunt antichristi, possint dare gratiam Christi. Quare qui cum Domino sumus, et unitatem Domini tenemus et secundum ejus dignationem sacerdotium ejus in Ecclesia administramus, quaecumque adversarii ejus et antichisti faciunt repudiare et rejicere et pro profanis habere [j] {Lectiones Variantes}


[1044C] Et profana habere Lam. NC. 1. Ebor. Veron. debemus, et eis qui [k] {Lectiones Variantes}


[1044C] Et si qui Ver. Et si quidem errorem et pravitatem rejicientes Corb. de errore et pravitate venientes agnoscunt unius Ecclesiae veram fidem, dare illis per omnia divinae gratiae sacramenta et unitatis et fidei [l] {Lectiones Variantes}


[1044C] Et unitatis et fidei Ver. Benev. [Greek] eJnovthtovû te kaiú pistewû kaiú ajlhqeivaû, Graec. veritatem. Optamus vos, fratres charissimi, semper bene valere.




[1045C]

CONCIL. CARTHAG. VI.— recensere

Cyprianus. Cum propter illam cui nunc incumbo emendationem et illustrationem operum sancti Cypriani legendam suscepissem prolixam nimis epistolam Joannis Launoii ad Jacobum Bevilaquam de discordia papae Stephani cum Cypriano, miratus sum tam multa ab eo dici potuisse ut nihil diceretur. Quaecumque enim affert argumenta et testimonia adversus Stephanum nullius momenti sunt in hac causa et quamdam habent insulsitatem. Quid enim ad causam Baptismi facit Cypriani famam esse celebriorem quam famam Stephani, Cyprianum non cedere Stephano, Cyprianum congregasse concilium in causa Baptismi, Stephanum non congregasse, Ecclesias orientis et occidentis non suscepisse propugnandam sententiam Stephani, et multa alia hujusmodi quae ad causam non pertinent, quorum etiam plurima falsa sunt? Nemo autem, ut ait Hieronymus in epistola ad Pammachium contra Joannem Hierosolymitanum, falso verum probat. Itaque ista facile possent refutari. Sed tanti non sunt. Verissimum igitur est quod ait Optatus in libro [1045D] quinto, veritatem studiis impediri. Vide Facundum in libro contra Mocianum pag. 577. primae editionis. BALUZIUS. ANNO CHRISTI CCLVI, PONTIFICATUS S. STEPHANI III. CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO SEXTUM. EX AFRICA PROVINCIA ET NUMIDIA, QUOD DE BAPTISMO SECUNDUM EST. (Erasm. II, 1; Pamel. Rigalt. Baluz. LXXII; Oxon. Lips. LXXII; Paris. LXXI; Coustant. p. 216; Routh. Rell. scr. III, pp. 88 et 144.) [1044B]
 


PROOEMIUM. recensere

Significat se in concilio decrevisse, ut qui apud haereticos aut schismaticos tincti sunt, redeuntes ad Ecclesiam babtizarentur; et qui in Ecclesia presbyteri vel diaconi ordinati, in schisma delapsi sint, aut qui ab haereticis promoti sint, revertentes ut laici communicarent: salvo tamen concordiae vinculo cum episcopis qui aliter sentirent.

Ut ea quae praecedente concilio constituta sunt pleniore sententia confirmentur, Cyprianus in eadem [1044C] causa Baptismi ab haereticis collati, hoc eodem anno 258 [m] {Lectiones Variantes}

[1044D] Alias 256. pleniorem conventum episcoporum convocavit, et ex Africa et Numidia 70 episcopos et unum ad hanc synodum coegit, eo fine, ut quod singuli sentiunt de traditionibus majorum sancte et inviolabiliter servandis, deponant. Postquam omnes praedicti convenissent, idem, quod supra praecedentibus conciliis Africanis in hac et Basilidis causa habitis definitum [1045A] est, duplici decreto desuper lato, confirmarunt. Quorum primum est, ut ii, qui in Ecclesia ordinati a fide defecerunt, revertentes ad Ecclesiam, non nisi ad laicam communionem recipiantur. Alterum, ut Baptismus haereticorum ab ipsis collatus, non tantum pro invalido, sed etiam pro nullo habeatur; adeo ut si ad Ecclesiam revertentes baptizentur, non secundo Baptismo rebaptizentur, sed tantum primum iis Baptisma conferatur, quia ab haereticis non vere baptizari, sed aqua tantum haereticorum amplius sordidati fuerint. Ita Cyprianus, Epist. 73, ad Jubaianum. Unde qui illum anabaptismo patrocinatum fuisse sentiunt, graviter errant. Haec cum episcoporum praedictorum 71 sententia constituta essent, ad Stephanum Romanum epistola quadam, quam infra ex Cypriano hic [1045B] subjici curavimus, praescribuntur. Ille vero, synodica epistola accepta, per litteras redditas concilium hoc reprobavit, et simul etiam sanctissime mandavit, ne a traditione apostolica, de non iterando Baptismate haereticorum eorum, qui eadem forma, qua utitur Ecclesia, baptizassent, vel latum unguem recedant, ipsosque ab ipsis baptizatos, si ad Ecclesiam redire petant, non aliter quam per solam manuum impositionem [1046A] recipiant. Haec ex Cypriani epistola, quam ad Pompeium Sabratensem in Africa episcopum scripsit, probantur. Vide Baron. anno 258, a num. 27 usque ad 38 inclusive.


CYPRIANUS ET CAETERI STEPHANO FRATRI SALUTEM.


[1045D]

I.— Celebrare concilium. Celebratum fuisse an. 255. recte, ut opinor, probat Pearsonius in annalibus Cyprianicis. BALUZIUS.—Ante pascha anni sequentis 256 celebratum hoc concilium fuisse, docet Pearsonius in opere memorato ad an. illum, § 1. De eodem hoc concilio ita Cyprianus in Epist. ad Jubaianum, quae est 73: Et nunc quoque cum in unum convenissemus, tam provinciae Africae quam Numidiae episcopi numero septuaginta et unus. ROUTH.

Transacta. Ita duodecim libri veteres. Alii quatuor habent tractata. Veteres editiones et tres libri veteres, translata. BALUZ.

Cum tua gravitate. Hunc ipsum Stephanum idem Cyprianus appellabit superbum, imperitum atque improvidum, ineptum, obstinatum. Epist. ad Pompeium. RIGALTIUS.

Plene sanctificari. Colb. ms. plane: quod etiam in [1046C] uno e suis Oxoniensis editor offendit. Concinnior est lectio caeterorum librorum. Hoc enim istic plene sanctificari sonat, quod consummari in his ejusdem Cypriani epist. LXXIII, ut per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequentur, et signaculo Dominico CONSUMMENTUR. Porro Cyprianum his verbis, si utroque Sacramento nascantur, ut haeretici ad Ecclesiam venientes Confirmationis sacramentum una cum Baptismo suscipiant, postulare, ex subjecta dissentatione nostra, num. 17 et 18, planum fiet. COUSTANT.

Sacramento utroque. Baptismo et sancti Spiritus infusione, id est, ut dicet paulo post, aqua et Spiritu. Quod saepe repetit alibi. Tertullianus in libro de Virginibus velandis: Una nobis et illis fides, unus Deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri Sacramenta. Siricius in epistola ad Himerium: Quibus solis per annum diebus, id est Paschatis et Pentecostes, ad fidem confluentibus generalia Baptismatis tradi convenit sacramenta. Vide Sirmondum capite quinto secundi [1046D] Antirrhetici, ubi explicat hunc Cypriani locum. Vide etiam to. II Capitularium, pag. 1236. Caeterum pro utroque quinque vetera exemplaria habent utrumque. BALUZIUS.—De Baptismo manuumque Impositione post baptismum, Cyprianum interpretandum esse, satis ostendit suffragium quintum concilii proxime sequentis, cum Canone 17 Concil. Arelat. II collatum. En verba Suffragii: Male ergo sibi quidam interpretantur (easdem designat Joannis voces episcopus), ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur; cum manifestum sit utroque Sacramento debere eos renasci in Ecclesia catholica. Canon autem Arelatensis concilii ita se habet: Bonosiacos autem ex eodem errore venientes, quos sicut Arianos baptizari in Trinitate manifestum est, dum interrogati fidem nostram ex toto corde confessi fuerint, CHRISMATE ET MANUS IMPOSITIONE in Ecclesia recipi sufficit. Hinc, ni fallor, constat, sicut ex Cypriani verbis a Coustantio supra allatis, qui interea canonem illum concilii secundi Arelatensis, nusquam, quod [1047B] meminerim, adduxit, intelligendam esse verbis, utroque Sacramento, non aquam Baptismi et Spiritus Sancti gratiam in eo collatam, neque Baptismum manusque impositionem in poenitentiam, multo minus Baptismum atque Eucharistiam, sed Baptismi et Confirmationis sacramenta. Neque aliter exponentem hunc et consimiles locos etiam Maranum video in Praefatione ad S. Cypriani Op. p. XVII et XVIII, et si existimet is quidem, patrem illum non nescivisse Stephanum, et qui ab illo stabant, de manuum impositione in poenitentiam, haereticis omnino necessaria ad Spiritum sanctum accipiendum, non de sacramento Confirmationis, [1047C] locutos; haud enim repugnare, ut Cyprianus ansa ab adversariis accepta sacramentum Confirmationis iterandum esse statueret, quamvis illud ab iisdem iterari minime suspicaretur, sed eos sciret manus impositionem in poenitentiam tantum intellexisse, quam ad Spiritum conferendum necessariam putaverint. Videsis tamen quae infra ad modo dictum Nemesiani suffragium in concil. VII. p. 93, annotabo. Et conferas quae ad suffragium octavum ejusdem concilii mox dicuntur. Hic vero maxime idcirco monenda haec duxi, quod de Baptismo et Eucharistia locum minus recte exposuerat Anglicus interpres. ROUTH.

Renatus. Quatuor antiqui codices habent denuo natus. Quae lectio non displicet, cum vox denuo exstet in capite tertio Evangelii secundum Joannem, ex quo locus iste petitus est. Sed puto Cyprianum, qui alia versione utebatur quam vulgata nostra, scripsisse renatus. BALUZIUS.— Natus tres scripti in ed. Oxon. memorati, et editio Cypriani princeps, Romana. ROUTH.

[1047D] Et spiritu. In ms. Colb. hic additur sancto: quod abesse debere Pamelius recte probat. Eo autem Actuum apostolicorum exemplo, quo nunc Cyprianus sententiam suam fulcire nititur, Anonymus a Rigaltio ad calcem operum Tertulliani editus apposite utitur ad eam confutandam. Inde enim ostendit Spiritum Sanctum percipi potuisse sine Baptismo, sicut Baptismum sine Confirmationis sacramento collatum fuisse aliis eorumdem Actuum exemplis demonstrat COUSTANT.

Ad Quintum. Epist. LXXI. BALUZ.

Ad Episcopos in Numidia. Est ea epistola synodica, quae statim ante posita est. ROUTH.

Porro epistola LXX scripta est nomine Cypriani, Liberalis, Caldonii aliorumque qui in concilio congregati litteras legerant ab octodecim Numidiae episcopis missas, quibus Cyprianus ac socii consulebantur de iis qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur, an ad Ecclesiam catholicam, quae una est, venientes baptizari debeant. Rescripsit concilium, cui Cyprianus praeerat, eos baptizandos esse. Haud multo [1048B] post eumdem Cyprianum Quintus, Mauritaniae episcopus, eadem de re consuluit, notavitque eos, qui redeuntes haereticos non baptizabant, morem suum hac duplici ratione fulcire, quod nimirum dicunt unum Baptisma esse, et sese in hoc veterem consuetudinem sequi. Tum Cyprianus ad Quintum misit epistolam ad Numidas scriptam, eique novam adjecit. Utramque vero Stephano mittendam esse concilio visum est, quod habitum fuit cum Cyprianus nuper ad Quintum scripsisset. Desiderabant certe Afri, ut Stephanus celebre illud decretum firmaret quod epistolae ad Numidas inseruerant: Baptizandus est et innovandus qui ad Ecclesiam rudis venit, ut intus per sanctos sanctificetur. [1048C] At probare non potuit is pontifex, quod apostolicae traditioni contrarium certo sciebat. Quapropter concilio congregato et litteras sibi missas confutavit, et decreto illis inserto hanc opposuit definitionem: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam. Ex hac brevi expositione intelligitur quid sibi velit Stephanus his verbis: nihil innovetur. Dixerant quippe Afri: Baptizandus est et innovandus. Cum igitur Stephanus his contrariam edicens sententiam ait, nihil innovetur, subaudiendum est, circa Baptismum, sed teneatur ac servetur quod traditum est. Inde etiam percipitur, disputationem de Baptismo haereticorum in Numidia excitatam primum Cypriani ac sociorum statuto, atque hoc statutum deinde controversiae, quae tantopere Stephanum inter ac Cyprianum exarsit, causam et originem dedisse COUSTANT. I. Ad quaedam disponenda et consilii [a] {Lectiones Variantes}

[1045B] Et ex concilii Bod. 1. Ad concilii Bod. Lam. NC. 1. Ebor. communis examinatione limanda necesse habuimus, frater charissime, convenientibus in unum pluribus sacerdotibus, cogere et celebrare concilium. In quo multa quidem prolata atque transacta [b] {Lectiones Variantes}

[1045B] Prolata atque tractata Lam. Bod. 2. Ebor. NC. 1. sunt: sed de eo vel maxime tibi scribendum, et cum tua gravitate [c] {Lectiones Variantes}

[1046B] Tua reverentia Lam. Ebor. ac sapientia eonferendum fuit, quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem, et ad Ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de divinae dispositionis ordinatione venientem, eos qui sunt foris extra Ecclesiam [1046B] tincti, et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos atque ad Ecclesiam, quae una est, venerint, baptizari oportere; eo quod parum sit eis manum imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi accipiant et Ecclesiae Baptismum. Tunc enim demum plene sanctificari [d] {Lectiones Variantes}

[1046B] Plane sanctificari Lin. et esse filii Dei possunt, si Sacramento utroque nascantur, [1047A] cum scriptum sit, Nisi quis renatus fuerit [a] {Lectiones Variantes}

[1047B] Natus fuerit Lam. Ebor. NC. 1. ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Invenimus enim etiam in Actis Apostolorum (Act. X, 48), hoc esse ab Apostolis custoditum, et salutaris fidei veritate servatum, ut cum in domo Cornelii centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore ferventes, et in Dominum toto corde credentes descendisset Spiritus sanctus, quo adimpleti variis linguis Deum benedicerent; nihilominus tamen beatum apostolum Petrum, divini praecepti atque Evangelii memorem, praecepisse ut baptizarentur iidem illi, qui jam fuerant sancto Spiritu pleni: ut nihil praetermissum videretur, [1047B] quominus per omnia divini praecepti atque [1048A] Evangelii legem [b] {Lectiones Variantes}

[1047B] Evangelii lege Lam. Ebor. NC. 1. apostolica magisteria servarent. Baptismum autem non esse quo haeretici utuntur, nec quemquam apud eos, qui Christo adversantur, per gratiam Christi posse proficere, diligenter nuper expressum est in epistola, quae ad Quintum collegam nostrum in Mauritania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad episcopos [c] {Lectiones Variantes}

[1048B] Coepiscopos in Numidia Lam. Ebor. Bod. 1, 2, NC. 1, 2, Lin. in Numidia praesidentes ante fecerunt: cujus utriusque epistolae exempla subdidi.


[1048C]

II.— Aut etiam si qui, etc. Nitidior fieret oratio, si hic particula ut expuncta, legeretur etiam si qui presbyteri [1048D] aut diaconi vel in Ecclesia, suppresso postremo qui. In uno ms. recentiore Colb. habetur aut diaconi vel clerici in Ecclesia: sed hujus codicis plura loca, alibi aperte vitiata, ei detrahunt auctoritatem. Ejus tamen lectioni favet Innocentius I, epist. XVI ad Macedonas, n. 8, ubi de iis, qui ab haereticis baptizati ordinatique ad Ecclesiam transeunt, ait, Nostrae lex est Ecclesiae his per manus impositionem, laicam tantum tribuere communionem, nex ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. Eos autem qui a Catholica ad haeresim transierunt, praeterea docet non aliter oportere nisi per poenitentiam suscipi. Tum num. 9 utrumque ponit inter regulas veteres, quas ab Apostolis vel Apostolicis viris traditas Ecclesia Romana custodit. Quibus cum consentaneum sit subnexum Africani concilii decretum, mirum non est illud a Stephano minime fuisse contradictum. Non ideo tamen hoc in Ecclesia obtinuit, quia haereticorum ordinatio nulla censeretur; sed quia Dei ministros a reprehensione alienos esse atque immaculatos deceret. Quocirca si quando a communi lege excepti sunt [1049C] nonnulli, puta Novatiani Nicaeno canone 8, ut Innocentius in laudata epistola, n. 10, fatetur, ac subinde Donatistae aut alii: ut post reditum ordinarentur, nusquam est praeceptum. Immo Cod. can. eccl. Afric. c. 48, reordinationes non secus atque rebaptizationes prohibentur. COUSTANT. Et si vitiosa est oratio, ut . . . eos quoque, ipsam sollicitandam tamen haud puto. Ponitur interea siqui pro quique. ROUTH.

Divinum. Tres libri veteres habent individuum. BALUZIUS.

Ordinationis et honoris arma. Arma sunt instrumenta cujuslibet rei, inquit Servius ad II Aeneid. Hic vero sunt insignia sive ornamenta. Quemadmodum et Homerus dixit, [Greek] oåplisqen deú gunaiðkeû, et in clipeis illustrium virorum descripti vultus expresso thorace. Arma lucis, [Greek] oåpla fwtovû, ad Rom. XIII, 12. Suid. [Greek] oåpla fwtovû, oJ ajpovstoloû× aiJ twðn ajretwðn ejrgasivai. RIGALT.—At conferas quae habes ad (lin. 6, pag. sequentis). Quod autem majus potest esse delictum . . . . furore pugnasse? ROUTH.

[1049D] In domo fidei. In Ecclesia Dei, quae est fidelium mater. Unde et domestici fidei, [Greek] oijkeiðoi thðû pivstewû, ad Gal. VI, qui sunt de familia fidei. RIGALT.—Porro notat interpres Anglicus, perfidiam idcirco appellare Cyprianum haereticorum et schismaticorum scelus solere, quod iidem homines, maxime sacerdotes, commissam rem sibi ab Ecclesia prodidissent.

Et contra Ecclesiam steterint. Ista imitatus est Anselmus episcopus Havelbergensis in tomo XIII Spicilegii Dacheriani, pag. 202. BALUZ. II. Addimus plane et adjungimus, frater charissime, consensu et auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi, qui vel in Ecclesia catholica [1048B] prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi ac rebelles [1049A] contra Ecclesiam steterint, vel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint, et contra altare unum atque divinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac conditione [a] {Lectiones Variantes}

[1049B] Confessione et conditione Lam. Ebor. Bod. 2. NC. 1. suscipi cum revertuntur, ut communicent laici, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis exstiterint; nec debere eos revertententes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint. Oportet enim sacerdotes et ministros, qui altari et sacrificiis deserviunt, integros atque immaculatos esse: cum Dominus Deus in Levitico loquatur et dicat: Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 21); item in Exodo eadem praecipiat [1049B] et dicat; Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus Deus (Exod. XIX, 22); et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43). Quod autem majus potest esse delictum, aut quae macula deformior, quam adversus Christum stetisse, quam Ecclesiam ejus, quam ille sanguine suo paravit et condidit, dissipasse, quam evangelicae pacis ac dilectionis oblitum, contra unanimem et concordem [1050A] Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse? Qui etsi ipsi postmodum ad Ecclesiam redeunt, restituere tamen eos et secum revocare non possunt, qui ab eis seducti et foris morte praeventi extra Ecclesiam sine communicatione et pace perierunt: quorum animae in die judicii de ipsorum manibus expetentur, qui perditionis auctores et duces exstiterunt. Et idcirco satis est talibus revertentibus veniam dari: Non tamen debet in domo fidei perfidia promoveri. Nam quid bonis et innocentibus atque ab Ecclesia non recedentibus reservamus, si eos qui a nobis recesserint, et contra Ecclesiam steterint, honoramus?


[1049D]

III.— Haec ad conscientiam tuam. Ex his verbis Hieronymus ad Luciferianos observavit, beatum Cyprianum haec non cum anathemate eorum, qui se sequi noluerant, edidisse: siquidem in communione, inquit, eorum permansit, qui sententiae suae contraierant, sed hortatum potius fuisse, propter Novatum, et alias tunc haereses multas enascentes, ne quisquam ab eo, sine damnatione erroris sui, reciperetur. RIGALTIUS.

[1050C] Quod semel imbiberint. Epist. ad Quint. Debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti. RIGALTIUS.—Pertinent haec ad sententiam illam contrariae partis de haereticorum Baptismo; conferas etiam quae in actis synodi proxime sequentis ponuntur. Porro colligit ex verbis, quae mox sequuntur, Anglicus interpres, censuisse omnes praeter Stephanum episcopos fidelibus licere de re illa controversa inter se dissentire, quae ad disciplinam magis quam ad fidem pertinere videretur. Fortasse autem de Afris quibusdam, non de alienigenis, haec dixerunt praesules, nonnullos enim Afros de re aliter judicasse quam Cyprianum suosque, Cyprianum certiorem fecerat Quintus in Mauritania episcopus, ut ex epistola ipsius Cypriani ad eumdem Quintum constat. ROUTH.— Quod semel imbiberint. Cicero lib. IV academicarum Quaestionum, cap. 3: Sed nescio quomodo plerique errare malunt eamque sententiam quam adamaverunt [1050D] pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Lactantius, lib. III, cap. 24: Quid dicam de iis nescio qui cum semel aberraverint, constanter in stultitia perseverant et vanis vana defendunt, nisi quod eos interdum puto aut joci causa philosophari aut prudentes et scios mendacia defendenda suscipere, quasi ut ingenia sua in malis rebus exerceant vel ostentent. Caelius Calcagninus, in libro de libero Arbitrio, pag. 396: nisi tantum esset quibusdam male auspicatis ingeniis impudentiae ut non erubescant explosas ac damnatas etiam opiniones revocare atque asserere, non amore quidem veritatis, sed ostentandi ingenii et captandae aurae popularis gratia. Congruenter ad haec Origenes, lib. I contra Celsum, ait molestam rem esse contentionem obstinatamque voluntatem resistendi etiam manifestis, pudore discedendi a consuetis opinionibus quibus jam imbuta est anima, nec ab ullis consuetudinibus hominem difficilius [1051B] avelli quam ab iis quae ad opiniones pertinent. Claudianus, Mamertus, in prooemio librorum de Statu animae: Magnum in genere humano multorum vitium est arrogans imperitia et pervicax in defendendis perpere praesumptis opinionibus pertinacia. Angelus Politianus, cap. 9 Miscellaneorum, tradit Domitium Calderinum pro sententia cui semel adhaeserat etiam contra verum contumacem et refractarium fuisse. BALUZ. III. Haec ad conscientiam tuam, frater charissime, et pro honore communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae [b] {Lectiones Variantes}

[1049B] Religione tua Lam. Ebor. Bod. 2. [1050B] et fidei veritate placere, quae et religiosa pariter et vera sunt. Caeterum scimus quosdam quod semel imbiberint nolle deponere, nec propositum suum facile mutare, sed salvo inter collegas pacis et concordiae vinculo, quaedam propria quae apud se semel sint usurpata retinere. Qua in re [c] {Lectiones Variantes}

[1049B] Qua in re non vim Hieron. nec nos vim cuiquam facimus aut legem damus, cum habeat [d] {Lectiones Variantes}

[1050B] Quin habeat Hieron. in Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium liberum unus quisque [e] {Lectiones Variantes}

[1050B] Unusquisque tibi Hieron. praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. [f] {Lectiones Variantes}

[1050B] Opto Aliquot mss. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.


ANNO CHRISTI CCLVI, PONTIFICATUS S. STEPHANI III. CARTHAGINIENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO SEPTIMUM, EX TRIBUS AFRICAE PROVINCIIS, QUOD DE BAPTISMO TERTIUM EST. (Oxon., 158. Baluz., p. 329. Routh., Rell. Scr. p. 101, 107, 148, et 174. Ed., Lips., p. 265.) [1051A]

[1051B]

CONCIL. CARTHAG. VII.— Cum in unum. Gesta hujus [1051C] concilii primus omnium edidit Erasmus cum titulis gloriae, id est, cum vocabulis confessorum et martyrum, quae praefixa sunt nominibus quorumdam episcoporum. Hos titulos Graeca versio non habet, neque editio Morelliana: eos vero satis constat non scriptos fuisse in gestis, sed additos postea a quodam studioso. Quare valde mirum est illos fuisse retentos in editione R. P. Harduini. Respondit autem sanctus Augustinus in libro sexto de Baptismo adversus Donatistas ad ea quae episcopi in eo concilio congregati attulerunt pro confirmanda opinione sua de Baptismo haereticorum. Viderat hoc concilium Humbertus episcopus Sylvae Candidae, qui lib. I adversus Simoniacos, cap. IX, ait: Sed et gloriosus martyr et pontifex Cyprianus quid de haereticorum Baptismate sanxerit, ex concilio ipsius evidenter cognosci poterit. Eadem enim contra illud cum suis coepiscopis sanxit quod et praefati canones Apostolici. Canones enim Apostolici, quos refert Humbertus, damnant haereticorum Baptisma. Vide notitiam Ecclesiasticam [1051D] Cabassutii, pag. 7, ubi agit de canonibus Apostolorum. BALUZIUS.—Ait in Annalibus suis Cyprianicis Pearsodius: «Sententia in tanta synodo licet vera non sit, et a S. Augustino postea propter Donatistas refutata, insigne tamen hoc est venerandae antiquitatis monumentum.» Ad an. 156, § IX, Haec acta, cum ab Augustino in lib. VI et VII De Baptismo contra Donatistas nobis conservata essent, inde inserta fuisse operibus S. Cypriani ab eorumdem editoribus, ait Matthias Dannenmayr in Institutionibus Hist. Eccl. N. T. Per. I, cap. IV, § 8, p. 113. Verisimilius dixisset, a Cypriani librariis; nam in edit. Erasmiana, quae Basileae anno 1520 excusa est, indicantur haec acta cum tribus Cypriani epistolis ex vetustis codicibus addita fuisse ab Erasmo. Immo in pluribus Cypriani manuscriptis inventa sunt. Eadem habent vetustae conciliorum Collectiones; et ex Latina in linguam Graecam versa exstant in Zonarae Commentariis in Canones, etc., ad pag. 271, ed. Paris, anni 1618. Ipsa porro causae fuisse Jacobitis Orientalibus opinatus est [1052B] Renaudotius tom. II Liturg. Oriental. Collect. pag. 299, ut haereticorum Baptismum reprobarent; nam cum canones conciliorum veterum in Graecam linguam transferrent, quod factum est, ait Renaudotius, «paulo post occupatam a Muhamedanis Syriam, haec decreta reliquis conjunxerunt; tantique martyris nomen illis fraudi fuit, dum homines veteris historiae haud satis periti, quae ab illis octoginta septem episcopis de rebaptizandis haereticis constituta fuerunt, [1052C] eodem loco habuerunt ac reliqua conciliorum decreta.» Haec ille. Caeterum de Veneta Cypriani editione, quam Spirensem Fellus aliique appellant, quae vero a Vindelino Spirensi anno 1471, Venetiis impressa est, hoc obiter notabo; adornatam fuisse illam ad formam editionis revera, ni fallor, principis, quae eodem anno Romae excusa fuerat, foliorum id ordine atque numero commonstrante, dum omissa est in Veneta editione epistola ad Paulum II, P. R. ab episcopo Aleriensi praefixa, qui ex vetusto exemplari Parisiensi Cyprianum manu sua descripserat. Denique ad calcem libri Veneti hic colophon exstat: Loquitur lector ad Vindelinum spirensem artificem, qui epistolas Beati Cypriani reddit in lucem MCCCCLXXI. ROUTH.

Provincia Africa. Plinio Zeugitana regio, et quae propriae vocetur Africa, lib. V, c. 4. Quae nimirum, capta Carthagine, in Romanam ditionem primo pervenerat, et in provinciae formam redigebatur: quaeque Romae ad Africum proxime adjacebat. FELLUS.—Mirum [1052D] est Tripolim, quae una erat provinciarum Africanarum, non fuisse nominatam in hoc concilio, cum constet in eo tamquam praesentes nominari Munnulum Girbitanum, Natalem Ocensem, Pompeium Sabratensem, et Drogam Leptimagnensem, qui certe erant episcopi provinciae Tripolitanae, praesertim cum constet Tripolim fuisse numeratam inter provincias Africae in concilio Cabarsussitano. BALUZIUS.—Monuerat Fellus, ut paulo post videbis, septem quidem fuisse partitiones Africae respectu regiminis civilis; sed tres tantum fuisse ecclesiasticas ex Synodi hujus initio colligendum esse. Septenaria quidem, prius senaria, extitit provinciarum divisio; sed iisdem temporibus sub Africa provincia interdum comprehensa civili ratione fuisse Tripolis videtur, simul memoratis Numidia et Mauritania, quae olim sub regibus fuerant. ROUTH.

Cyprianus dixit. Sententiam is suam ultimus tulit; haec autem non per modum suffragii afferebantur, sed praefationis, et ut consultationi futurae aditus panderetur. [1053B] Primum sermonem vocat Augustinus, lib. II de Bapt. cont. Donat. Is, libris VI et VII, concilium hoc verbatim descripsit, redargutionibus singulis episcoporum sententiis appositis. FELLUS.—Ad morem quod attinet referendi in acta concilii singulorum sententias, Cornelius Romanus episcopus in Epistola ad Cyprianum, quam ad pag. 7, supra attuli, postquam de presbyterio convocato, in quo aderant etiam episcopi quinque, fecerit mentionem, haec scribit: Et ut motum omnium et consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestram proferre: quas et subjectas leges. Interea illud notatu dignum est, solos episcopos in vetustissimo hoc Africano concilio suffragia tulisse, ut ex actis patet. ROUTH.


PROOEMIUM. recensere

Cum Stephanus papa ea quae praecedente Africano concilio de Baptismate haereticorum statuta erant per litteras redditas, ut supra diximus, reprobasset, non cunctatus est Cyprianus, majore numero episcoporum Carthagine aliud concilium celebrare. Convocatis igitur ex Africa, Numidia et Mauritania, episcopis LXXXVII, iisdemque Carthagini coeuntibus kalendis septembris. [1051B] anno 258, hoc tertium in eadem Baptismi causa concilium celebrat. Cujus initio, recitatis hinc inde litteris scriptis, Stephanum tacito ejus nomine suggilat. Acta hujus concilii plura non exstant quam ea quae ex Cypriano et S. Augustino de Baptismo contra Donatistas, lib. III, capp. 4, 5, 6, et lib. VII, cap. 1, huc translata [1052A] sunt, quibus, praeter LXXXVII episcoporum de nullitate Baptismatis ab haeretico collati sententias; aliud nihil continetur. Earum impugnationem quisquis petit, Augustinus praedicto loco consulat. Canonem XIX. Nicaeni et VIII, Laodiceni, his episcoporum Africanorum sententiis nihil patrocinari infra patebit. Annotationes autem de singulorum episcoporum hic subscriptorum vita, patria et moribus, Pamelius suppeditabit; Plura etiam Baronius anno 258, num. 42 et sequentibus. SEVER. BINIUS.


SENTENTIAE EPISCOPORUM LXXXVII, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS. recensere

Cum in unum Carthagini convenissent Kalendis Septembris episcopi plurimi ex provincia Africa, Numidia, Mauritania, cum presbyteris et diaconibus, [1052B] praesente etiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Jubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae, de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus, coepiscopus noster, scripserit [1053A]


[1053B]


Confessus. Solius, quod sciam, Baluzianae editionis fide nititur hoc verbum, confessus, sine admonitu receptum. Versio Actorum Graeca tantum habet, [Greek] ajllaú kaiú thðé ejpignwvsei thðû ajlhqeivaû cavrin wJmolovghsen. Majus vero est, quod loci exstant alii in hoc concilio circiter novem, quorum immutandorum Baluzius praeter [1053C] morem suum nullam reddidit rationem. Quum vero vir doctissimus codices scriptos ad triginta minus in subsidium habuerit in Cypriano suo edendo, mihi erat religio eliminare bonas alioquin lectiones, de quarum causa in absentia testium prudenter judicare non licuerit. Sola ergo delatione istarum contentus fui. Sed aliae praeterea paucae lectiones sunt a Baluzio item (nam textum Cyprianicum ante mortem ejus typis impressum fuisse Praefatio ostendit) cum silentio similiter introductae, quas quidem, cum haud aeque bonae viderentur, ratione de iis reddita, dimittendas esse a textu putavi. Conf., supra, pag. 27, sed ibi dixi, Cypriani textum non totum a Baluzio curatum fuisse, ubi melius posuissem, illum aliquando ab editoribus Benedictinis post mortem Baluzii mutatum esse; quod in celebri loco Libri de Unitate Ecclesiae a se factum ipsi profitentur, eos vero ut istud ibi quidem facerent, causae extraneae impulerunt. ROUTH.


Aut a jure communicationis . . . . amoventes. Id quod saltem ad tempus fecerat Stephanus Romanus praesul; [1053D] unde merito suo haec audivit ex ore prolata Firmiliani Cappadocis: Lites et dissentiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi! Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti. Excidisti enim te ipsum. Noli te fallere. Siquidem ille est vere schismaticus, qui se a communione Ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit. Dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti, p. 150, ed. Bened. Cypriani sub finem epistolae. Has autem litteras accepisse post celebratum hoc Concilium Cyprianum, ostendit Pearsonius annal. ad an. 256, §§ 8, 9, 10, 11. BALUZ.


Episcopum se episcoporum constituit. In vet. episcoporum constituit. (Vulgo habetur episcopum se esse episcoporum constituit). Eo titulo olim ornati quoque sunt plures episcopi qui non erant papae Romani. Sidonius, lib. VI, epist. I. Lupum episcopum Tricassinum vocat patrem patrum et episcopum episcoporum. Ennodius, lib. I, carm. 15, sanctum Ambrosium vocat [1054B] episcopum episcoporum. Matthaeus Parisius in anno 1254 loquens de morte Hugonis, episcopi Eliensis, ait: Qui sicut abbas abbatum in Anglia, ita et episcopus episcoporum coruscavit; etiam principibus aliquando is honos habitus est, ut vocarentur episcopi episcoporum. Ariani, ut testatur Lucifer Calaritanus in libro de moriendo pro Dei Filio, Constantium imperatorem vocabant episcopum episcoporum. Monachus Sangallensis in libro de Ecclesiastica cura Caroli M., cap. 27, eum vocat episcopum episcoporum. Adgarus, rex Angliae, ut legitur in epistola Isaaci Casauboni ad Jacobum regem, et apud Joannem Seldenum in notis ad Eadmerum, vocatur pastor pastorum in synodo Anglicana sub Dunstano celebrata. Notum est Constantinum M. vocari communem episcopum apud Eusebium. Vide Cotelerii notas in epistolam Clementis ad Jacobum, et Franciscum Bernardinum Ferrarium, lib. III, c. 1, de Antiquo Ecclesiasticarum epistolarum genere. BALUZ.—Fellus, quem ego hic secutus sum, verbum esse deleverat, [1054C] quod abfuisse a ms. societatis suae Jesuitarum Harduinus Conciliorum editor testatur; neque comparet istud esse apud Augustinum, lib. II contra Donatist., ubi Cypriani verba primum adducuntur, nam omnia haec synodica bis ibi ponuntur. ROUTH.


Libertatis et potestatis suae arbitrium proprium. Hoc est, ut ait Marshallus, qui tamen pluribus contra cujusvis episcopi in aliena ditione potestatem argumentatus erat, in rebus ad disciplinam ecclesiasticam pertinentibus, de quibus nihil prius fuerat in synodo aliqua decretum. Verumtamen aliquam in his quoque rebus libertatem relictam fuisse suspicor etiam post synodum peractam judicio uniusquisque episcopi. Ita in epist. ad Antonianum, p. 72, haec posuit Cyprianus: Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis, istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt, et in totum poenitentiae locum contra adulteros clauserunt. Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae vel [1054D] censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus. Confer vero egregias litteras Petri Gunning episcopi Eliensis ad Sheldonum archiepiscopum Cantuariensem de istis in hoc concilio Cypriani verbis, aliisque locis similibus, quos ad solos episcopos alienae ditionis pertinere vir doctissimus statuit. Editae sunt in Bibliotheca litteraria, num. XI, quae cl. viris Jebbio et Wassio adscripta est. Et conveniens huic est verborum Cypriani interpretatio, cujus auctor est S. Augustinus . . . : Utique in his quaestionibus, quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt, lib. III de Bapt., c. 3, donec, ut alibi Augustinus dixerat, plenario totius orbis consilio, quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur. ROUTH.


Caecilius a Bilta. Hunc eumdem esse atque Caecilium [1055B] illum, ad quem mittit Tractatum suum de Coena Domini Cyprianus, judicat Ceillier. in Histoire générale des Auteurs sacrés et ecclés., vol. III, c. 31, § 7, p. 570. ROUTH. consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo, et quid ego ei rescripserim, censens scilicet, quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit sed etiam instructum se esse confessus gratias egit. Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus, neminem judicantes, aut a jure communicationis aliquem, si diversum senserit, amoventes. [1054A] Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum judicare. Sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro judicandi.


Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptisma in Ecclesia solum scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic erit [1055A]


[1055B]


Exorcizat. In codd. Veronensi et Fox. exorcidiat, [1055C] quod ex vitiosa pronuntiatione venit, cizat ut cidjat, unde alii, cidiat. RIGALTIUS.—Ita in Commodiani Instruct., numero 37 ad p. 230, ed. Davis, titulus est, Qui judaeidiant fanatici pro judaizant, ubi hic Cypriani locus cum Commodiano confertur. ROUTH.


Sacramentum interrogat. Additur vox sacrilegus in edit. Baluzii, fortasse ex mss. nescientibus tamen vocabulum editis, ni fallor, omnibus, Interpretationeque Graeca et Augustino. Delevi eam, cum mihi quidem haud placeret repetita vox in statim post sequentibus, ponit altare sacrilegus. Servandum autem id censui, quod paulo ante a Baluzio in textu positum est geruntur pro veteri lectione aguntur, et mox ad finem hujus suffragii Domino pro Deo. ROUTH.


Primus a Misgirpa. Urbs Zeugitanae. Augustinus habet, primus Felix a Misgirpa. Idque nomen saepius, et designato repetit. Cum vero constet plures hic subsequi Felices; et solemne sit ejusdem nominis episcopos, adjecta aliqua notata reliquis distinguere: [1055D] subest non levis suspicio, illum qui hoc loco sententiam tulit Felicem fuisse appellatum, et quia ante reliquos dixerat, primum vocari, ut a Felice a Bagai, alio Felice ab Uthina, a Marozani, a Buslacenis, et a Gurgitibus distingueretur; et ita, lapsu satis proclivi, primi vocem quae numerum solummodo designabat, vero nomine, tamquam supervacaneo, omisso in nomen transiisse. Civitatis hujus episcopi mentionem faciunt inter alios Collat. Carthag. et Vict. Vit. Porro notandum, in Africa Primates, non ab urbium opibus aut praerogativa, sed secundum tempus suae ordinationis, ut Leonis IX verbis utar, censeri solitos: atque ideo senes appellabantur. Insuper in suffragiis ferendis is fuit mos perpetuus, ut ii qui primi ad episcopatum promoti, ante alios sententiam dicerent. Quare illos qui hic ordinem ducunt, provinciarum primates fuisse existimo. Septem quidem fuerunt partitiones Africae, respectu regiminis civilis: sed tres tantum fuisse ecclesiasticas, ex synodi hujus initio datur intelligi. FELLUS.—Vid. supra, p. 151. Notaverat [1056B] ante Pamelius, «Omisi cum ms. et Manutio quod interserebatur Felix, tum in excusis tum apud D. Augustinum, eo quod primus episcopus supra tomo primo cum aliis epistolam LXVIII scripserit.» Epistola haec est concilii superius numerati IV. Scribitur [1056C] urbs Migirpa in edd. Erasmi, Manutiique, Augustino et conciliis editis, et rectius, nam Migirpa cum in Notitia tum in Collat. Carthag. memorata, in provincia proconsulari sita est. Vid. Dupinii Geograph. sacram Africae S. Optato praefixam, p. 32. Etsi notat Harduinus legi in ms. suo Miscirpa. ROUTH.


Polycarpus ab Adrumeto. Is est ille de quo mentio facta in epist. XLVI ad Pamel. num. 45 et fortasse ep. LXXXVI ad Pam., num. 68. FELL.


Testimonium reddere. Vulgo sibi testimonium reddere, quod mutavi fide nixus edit. Erasmianae, Augustini, interpretisque Graeci et conciliorum. ROUTH.


Inter laicos recipi. Sic (Cyprian.) epist. ad Antonianum: Sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet. RIGALT.—Adde quod supra dictum est in epist. concilii Carthag. 4, p. 82, et not., p. 17. ROUTH.


Falsi christi. Falsi christiani. Ita restituimus ex fide veterum librorum. Confirmant autem hanc restitutionem verba Secundiani a Carpis, p. 333 actorum [1056D] concilii: Si christiani non sunt, quomodo christianos faciunt! Non displicet tamen lectio quae habet falsi christi. BALUZ.—Pamelius quoque quatuor memoraverat codices, in quibus legebatur falsi christiani. Sed alteram revocavi locutionem, quae cum petita esset ex Matth. XXIV, 24, et Marc. XIII, 22, tum a Firmiliano in celebri adhibetur epistola. Et tamen non pudet Stephanum, inquit ille, Cyprianum pseudochristum et pseudoapostolum et dolosum operarium dicere. ROUTH.


Qui fidens est in falsis, etc. Omnia haec, quae ex capite nono Proverbiorum secundum LXX desumpta sunt, respuunt exemplaria Hebr. et Vulgata Interp. ROUTH.


Extraneo. Quamvis alia lectio, quae habet alieno, bona sit, coactus sum mutare propter auctoritatem veterum exemplarium; etenim extraneo scriptum inveni in septemdecim libris nostris et in duobus Anglicanis; immo monasteriensis, in quo legitur externo, probat hanc mutationem esse legitimam: [1057C] infra in allocutione Sedati a Tuburbo, p. 332, pro alienus codex Gratianopolitanus habet extraneus. BAL.—Augustini quoque redargutio, quae saepe jam memorata est, vocem extraneo agnoscit, quamquam in ipso suffragio alterum vocabulum positum habes apud eumdem Patrem. Mox aquas pro aquam, quae caeterorum est sciptura, Baluzius posuit. ROUTH. unum ubi spes vera est et fides certa. Sic enim scriptum est: Una fides, una spes, unum Baptisma (Ephes. IV, 5), non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium geruntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat, cujus os et verba cancer emittunt, fidem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit antichristus, benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistites diaboli audeant Eucharistiam facere; aut qui illis assistunt dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo ac venia delictorum communicare [1055B] compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus et a tanto scelere nos separare, et unum Baptisma tenere, quod soli Ecclesiae a Domino concessum est.


Primus a Misgirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum. Frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit Baptisma nisi in Ecclesia unum et verum: quia et Deus unus, et fides una, et Ecclesia una est, in qua stat unum Baptisma et sanctitas, et caetera. Nam quae foris excercentur [1056A] nullum habent salutis effectum.


Polycarpus ab Adrumeto dixit: Qui haereticorum Baptisma probant nostrum evacuant.


Novatus a Thamugade dixit: Licet sciamus omnes Scripturas testimonium reddere de salutari Baptismo, debemus tamen fidem nostram exprimere, haereticos et schismaticos ad Ecclesiam venientes, qui pseudo-baptizati videntur, debere eos in fonte perenni baptizari, et ideo secundum testimonium Scripturarum et secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimae memoriae virorum omnes schismaticos et haereticos qui ad Ecclesiam conversi sunt baptizari, sed et eos qui ordinati videbantur, inter laicos recipi.


Nemesianus a Thubunis dixit: Baptisma quod dant haeretici et schismatici non esse verum ubique in [1056B] Scripturis sanctis declaratum est: quoniam ipsi praepositi eorum falsi christi sunt et falsi prophetae, dicente Domino per Salomonem: Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes. Deserit enim vias vineae suae, a semitis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque arida et terram destinatam in sitim, contrahit autem manibus infructuosa (Prov. IX, 12, 18, sec. LXX). Et iterum: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte extraneo ne biberis, [1057A]


[1057C]


Quia Deus Spiritus, etc. Vide librum domni Petri Coustant. in quo confirmantur vindiciae veterum codicum, p. 57 (52, 53). BAL.—Agit Millius quoque in Appendice ad Notas in Test. Nov., p. 31 ed. Oxon., de hoc Latinorum additamento, quia Deus Spiritus est, et de Deo natus est; quae quidem clausula, et ex Deo natus est, in antiquissimo cod. Evangelii Latino, qui biblioth. Bodleianae est, additur. Caeterum Fellus istud et de Deo natus est exponit, et natus de Spiritu, de Deo natus est. De quo tamen interpretamento [1057D] haec adnotat Maranus in Praefatione ad Cyprianum, p. 36. «Minus commode editor Oxoniensis illud, de Deo natus est, sic explicat, natus de Spiritu de Deo natus est. At dicere debuisset Nemesianus, de Deo natum est. Qui mediocriter attendet, hanc hujus loci videbit esse sententiam, quod ex Spiritu natum est, Spiritum esse, quia Spiritus sanctus, cum Deus sit et ex Deo natus sit sive processerit (haec enim interdum idem sonant), pro summa sua potestate spiritus eos efficit quos regenerat.» ROUTH.


Idololatriae. Addidit vocem servitus forsitan ex codicibus suis Baluzius, quam agnoscit Vulgata interpretatio vertens idolorum servitus, quae ipsa, ut videtur, Cyprianicae lectionis est origo. Ergo vocem omisi. ROUTH.


Lambese. [Greek] Lamaivsa sive [Greek] Lambaivsa Ptol. Numidiae urbs, de qua supra ex Anton. insuper Cypr. epist. LIX ad Pam. numero 55 Lambesitanam coloniam appellat. FELL.


Ite, et docete. Caeteri praeter Baluzium habent: Ite [1058C] ergo, et docete. Et vulgo sic legitur in Nov. Test. nam addita est particula [Greek] ouøn in exemplaribus Graecis impressis, renitentibus tamen plurimis codicibus manuscriptis. Mox in suffragiis 10 et 29 et 35 ubi affertur locus, ergo abest; sicut apud auctorem de Rebaptism. ad p. 338. ROUTH.


Domus contrariorum legis. LXX habent [Greek] ojikivai paranovmwn ojfeilhvsousi kaqarismovn. Hebraea toto coelo videntur distare. [Hebrew Text] Nec facile est conjectura assequi quid prae oculis haberent Graeci interpretes, nisi forte per errorem legerant [Hebrew Text] habitacula derisoris in piamentum. FELLUS.


Primo purgari. Anglicus ait interpres . . . «per poenitentiam quae agenda est ante admissionem ad Ecclesiam per Baptismum.» Sed forsitan intelligendus est exorcismus, qui in suffragiis VIII, et XXXI, et [1058D] XXXVII, hominibus conversis commendari et injungi videtur. Porro in canone septimo Concilii aecumenici secundi mos exorcizandi tam illos haereticos, qui in eo nominantur, quam ethnicos, ante Baptismum, firmatur ac stabilitur. ROUTH.


Itemque ad Stephanum. Ita scriptum est in editionibus, et in omnibus fere libris veteribus. Quae verba desunt in Fuxensi, recte autem omissa in illo fuisse et deleri debere hinc colligitur quod certum sit nullam antea litterarum Cypriani ad Stephanum mentionem fieri in hac synodo; uti recte observavit sanctus Augustinus, lib. VI de Baptismo contra Donatistas, cap. 15, ubi etiam scribit se epistolam illam Cypriani ad Stephanum non vidisse. Verum id probat istud additamentum esse vetus. Vid. supra, p. 502. BALUZ.—Ibi constat aliter sensisse olim de hac re Baluzium; hanc enim ipsam epistolam appellat, quam Crescens episcopus Cirtensis commemorat scriptam a Cypriano ad Stephanum, eamque nunc non exstare putat, et diversam fuisse a Cypriani illa ad Stephanum de [1059B] Baptismo haereticorum, quae num. LXXII notatur. Pearsonius in Annalibus Cypr. ad an. 256. «Lecta est etiam epistola Cypriani ad Stephanum, quod quidem ipse omisit (initio Actorum), sed Crescens a Cirta episcopus notavit.» (§ 9). ROUTH. ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. Et in Evangelio divina sua voce Dominus noster Jesus Christus locutus est dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Hic est Spiritus qui ab initio ferebatur super aquas. Neque enim Spiritus sine aqua operari potest, neque aqua sine Spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur ut dicant quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur, cum manifestum sit utroque Sacramento debere eos renasci in Ecclesia catholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo: Curantes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis, unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma, [1057B] unus Deus (Ephes., IV, 3, 4). Haec omnia Ecclesia catholica loquitur. Et iterum in Evangelio dicit Dominus: Quod natum est de carne caro est, et quod natum est de Spiritu spiritus est; quia Deus Spiritus est, et de Deo natus est (Joan., III, 6). Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt, fornicationes, immunditiae, incestum, idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, et his similia; de quibus praedixi vobis, sicut praedico, quoniam quicumque faciunt regnum Dei non haereditabunt (Gal., V, 19, 20, 21). Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et eos qui divisionem [1058A] faciunt, hoc est schismaticos et haereticos. Nisi ergo acceperint Baptisma salutare in Ecclesia catholica, quae una est, salvi esse non possunt, sed cum carnalibus in judicio Domini Christi damnabuntur.


Januarius a Lambese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos.

Lucius a Castra Galbae dixit: Cum Dominus in Evangelio suo dixerit: Vos estis sal terrae, si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ex eo ad nihilum valebit nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth., V, 13); et iterum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos, mandaverit didicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine [1058B] Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 18, 19). Cum ergo manifestum sit haereticos, id est hostes Christi, non integram Sacramenti confessionem habere, item schismaticos non posse condire sapientia spiritali, cum ipsi ab Ecclesia, quae una est, recedendo infatuati contrarii facti sint, fiat sicut scriptum est, Domus contrariorum legis debet emundationem, et consequens est eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari et tunc demum baptizari.


Crescens a Cirta dixit: In tanto coetu sanctissimorum consacerdotum, lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, [1059A]


[1059B]


Sanctorum testimoniorum. Octo libri veteres, et in his Seguierianus habent sanctimoniorum. Alii sex sanctissimorum, omissa voce testimoniorum, quae deest etiam apud Augustinum; pro quo Laetiensis babet decretorum. Vide notas Benedictinorum nostrorum ad librum sextum Augustini de Baptismo contra Donatistas. c. 15. Vid. supra, p. 407. BAL.


Per manus impositionem. Poenitentes ad poenitentiae stationem suam per manuum impositionem admitti soliti sunt; quae quidem impositio manuum saepius repetebatur. Hoc autem significatur in Cypriani epist. XV, al. 11. Item canone XV concilii Agathensis sancitum est debere omnes ad episcopum [1059C] accedere poenitentiae causa, ut manus sibi imponantur secundum morem ubique receptum. Haec Marshallus interp. Anglicus. Tria saltem impositionum manus genera in hujus concilii actis invenio; unum ad accipiendum Spiritum sanctum in suffragiis V et XXIV et in epistola synodi superioris commemoratum; alterum hoc in poenitentiam super illos qui baptizati prius in Ecclesia fuissent, postea per manus impositionem restituendos, hoc est, absolutionem dum accipiunt, de quo agit suffragium XXII tertium denique in exorcismo adhibitum, quod in suffragium XXXVII nominatur, quodque itidem indicari videtur in VII et XXXI. ROUTH.


Romani quidem episcopi verba quae a Cypriano in epist. ad Pompeium, sub init. adducuntur, ita se habent: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam. Et postquam superiora scripseram, vidi Petrum Coustantium in Dissertatione [1059D] supra ad p. 149 commemorata, quae de Stephani sententia agit circa Receptionem haereticorum, docentem sect. V, p. 238-246, nihil esse in verbis Stephani, quod Confirmationis sacramentum significet, nihil quo aliam ab eo manus impositionem, quam istam, quae poenitentiae indicium esset, desiderari opinemur. Fatetur tamen idem vir cl. Firmilianum et Cyprianum eorumque socios aliquos, Stephani istaec verba interpretantes, ritus Confirmationis ab haereticis celebrati iterationem ab eo admitti sibimet persuasisse; hoc vero Cypriano non vere persuasum esse statuit, ut dixi supra ad p. 146, cl. Maranus. Immo insuper concedit idem Coustantius, antiquum scriptorem de Baptismo haereticorum inter Cyprianica opuscula collocatum, impositionem manus, quae venientibus ab haeresi injuncta est, ad Confirmationem spectare censuisse. Aliis vero veterum auctorum locis et formulis quibusdam ritualibus se induci Coustantius ait, ut existimet duplicem fuisse manus impositionem super venientes ab haeresi, a Confirmationis ritu utramque [1060B] distinctam; unam, quae per invocationem sancti Spiritus Catholicorum conventui statim societ, alteram, qua differatur sanctae communionis restitutio, ut per plurimos poenitentiae fructus acquiratur. Attamen haud aeque fortasse certum est, quicquid dixerit aut Coustantius, aut Maranus, Stephani verba Confirmationis, seu consignationis, ritum, quo datur Spiritus sanctus, exclusisse, ac clarum est quandoque statuisse Ecclesiam veterem, oportere haereticos, qui ad Ecclesiam numquam pertinuissent, per ritum istum Confirmationis, collato in illos Spiritu sancto, ad communionem admitti. Videsis quae ad Concil. VI supra dicuntur, p. 145, ac praesertim canonem illum concilii Arelat. cum suffragio quinto horum praesulum collatum. Cons. et Can. VII Concilii CPol. I, apud Zonaram infra ad p. 173.


Munnulus. In cod. Veronensi ab hoc episcopo omnes fere deinceps episcopi sententiis suis hanc formulam [1060C] praemittunt, in pace, quae in Foxiensi nullibi legitur (Cons. Rigalt. infra, p. 163, qui ait idem factum in ms. Corbeiensi a Satio episcopo in suffrag. fere omnibus usque ad finem). RIGALT. De Monnulo mentio habetur ep. ad Cornelium concilii nomine, de pace lapsis danda (supra ad p. 69). FELL. Munnulus pro Monnulo in ed. Baluziana exstat, et Harduinus in ed. sua Conciliorum ait, «recte ms. noster Munnulus (sic) a Girba.» ROUTH.


Baptismatis trinitate. Quia trina immersione expediebatur, nomine Patris, Filii et sancti Spiritus. Tertull. de Corona ait: Ter mergitamur. Basilius de Spiritu sancto, c. 27, vocat, [Greek] triúû Baptivzesqai. De hac re videantur Cyrill. Hierosol., Athan., Ambros. et Hieronym, et alii e veteribus passim. FELL.


Vere renasci. Mala non est lectio quorumdam veterum librorum in quibus scriptum est venire, nasci et baptizari. Unus meus multum confirmat hanc lectionem; habet enim venire et nasci et baptizari: [1060D] eam quoque confirmare videntur verba Cassii a Macomodibus, p. 332 cum ad Ecclesiam venire coeperent. Vide quae dicta sunt a nobis ad epistolam ad Donatum, p. 373. BALUZ.


Cancer quod habebant. Confert cum suffragio primo Anglicus interpres, ubi haec sunt, Sacramentum interrogat cujus os et verba cancer emittunt. ROUTH.


Offectura. Hanc lectionem inveni in eodem libro meo veteri et in pluribus aliis, tum etiam apud Augustinum, lib. VI de Baptismo contra Donatistas, c. 17. Codex Seguierianus et quidam alii praeferunt damnationis iram et erroris effecturam. BAL. Vulgo effectura. Alteram vero lectionem jam receperat Pamelius, dixeratque Rigaltius, in codice Foxiensi legi offectura, pro eo quod officit, et hanc esse verissimam lectionem. ROUTH.


A Cedias. Urbem istam non eamdem esse atque illam Quidias seu Quida appellatam, quod sentiebant quidem Fellus et Harduinus, ostendit Dupinius in Geographia [1061C] sacra Africae, quam S. Optato praefixit. ROUTH. quae tantum in se sanctorum testimoniorum descendentium ex Scripturis deificis continent ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo omnes haereticos et schismaticos qui ad catholicam Ecclesiam voluerint venire non ante ingredi nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionem in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur.


Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur, eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur.


[1060A] Munnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae veritas semper apud nos, fratres, et mansit et manet, et vel maxime in Baptismatis trinitate, Domino nostro dicente: Ite et baptizate Gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19). Cum ergo manifeste sciamus haereticos non habere nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum, debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis ira et erroris offectura per sanctum et coeleste Lavacrum sanctificetur.


Secundinus a Cedias dixit: Cum Dominus noster Christus dicat: Qui non est mecum adversus me est [1061A]


[1061C]


Vivificandus. Ita restituimus ex fide veterum manuscriptorum. Vide notas ad librum de Oratione Dominica. BAL. Ibi nimirum vivificato pro justificato ex libris vir doctissimus similiter restituit; cum enim hoc loco pleraeque editiones ante Fellum impressae habuissent justificandus, posuit praesul ille ex uno codice Bodleiano innovandus. Sed et Conciliorum editiones, sicut Augustinus, immo etiam Erasmiana Cypriani editio, in qua primum posita haec acta, vivificandus, [1061D] praestant, quod ex fide veterum manuscriptorum se restituisse addit Baluzius. ROUTH.


Hippone regio. Urbs Numidiae, Augustini sedes episcopalis. A Carthagine distat Antonino supputante 218 M. P., ab Hippone diarrhito 160 M. P. Nunc temporis appellatur Bona. FEL.


Quantum in nobis est. Ait respondens sanctus Augustinus: Vidit plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne violaretur unitas, se isti (hi sunt suffragatoris [Greek] oiJ oJmofrovneû) separare non possent. In Sententia XVIII, Sedatus episcopus dixit: Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus singulare (sic) et verum Ecclesiae Baptismum detrectet accipere. Confer et ipsius Cypriani prooemium. ROUTH.


Super Petram. Ita sanctus Augustinus in loco paulo ante laudato. Ita etiam scripsit Erasmus, ita quoque ego reperi in quinque codicibus antiquis. Aliam lectionem quae habet super Petrum, legi in [1062C] codice Seguieriano et in aliis tredecim; et sic quoque scriptum esse in codicibus manuscriptis operum sancti Augustini monent eruditissimi monachi Benedictini qui postremam operum ejus editionem curarunt. Atque ego sane, qui scio sanctum Cyprianum frequenter scribere Ecclesiam esse fundatam super Petrum, facile eam lectionem praetulissem, quae nititur auctoritate plurimorum veterum librorum, nisi animadvertissem comparationem hic institui [1062D] inter Ecclesiam et haeresim, adeoque retinendam esse vocem petram, in qua aedificatur Ecclesia, ut ait Augustinus; infra in allocutione Januarii Muzulensis, p. 334, legitur: Ecclesia et haeresis duae diversae res sunt. BAL.—Quamquam de hac re saepius monuimus; quod importuni librarii ubi petrae occurebat mentio, statim ad Petrum id pertrahebant: tamen cum Rigaltio hic observare par erit, Augustinum exemplaris sui fidem secutum hic legisse: Aedificavit Ecclesiam suam Christus super petram, non super arenam. FELL.


Velut cancere. Vox recte se habet; quantumvis reclament quidam grammatici. Lucretius, lib. V, dicit, Canceris ut vertat metas ad solstitiales; et neutrum esse, prout hic usurpatur, diserte affirmat Priscianus. FELLUS.


Praesumptores. Conferas Suffrag. Secundiani a Thambeis quod octogesimum est. ROUTH.


Flebiles et tabidos. In Foxiensi, flebiles et habiles, perperam, Tabidos haereticos dicit, quasi tabescentes [1063C] moerore et squalore poenitentiae. RIGALT.—Dubium an intelligat Cassius ex poenitentia squalidos et lacrymis diffluentes; an malis moribus corruptos et deploratos. Infra dicitur: Mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est: quod ad posteriorem sensum inclinat. FELLUS. (Matth., XII, 30), et Joannes apostolus (I Joan. II, 18, 19) eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt, gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt. Et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad Ecclesiam baptizandos esse a nobis, qui amici appellati sumus Dei de ejus dignatione (Joan., XV, 15).


Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14), ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt. Et ideo haereticus baptizandus est, et vivificandus, ne nos vivi mortuis communicemus.


Polianus a Mileo dixit: Justum est haereticum baptizari in Ecclesia sancta.


[1061B] Theogenes ab Hippone regio dixit: secundum Sacramentum Dei gratiae coelestis, quod accepimus, unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus.


Dativus a Badis dixit: Nos quantum in nobis est haereticis non communicamus, nisi baptizati in Ecclesia fuerint, et remissionem peccatorum acceperint.


Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt dare et Spiritum sanctum. Si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus haereticos baptizandos esse.


Fortunatus a Tuchabori dixit: Jesus Christus Dominus [1061C] et Deus noster Dei Patris et creatoris Filius (Matth., XVI, 18) super petram aedificavit Ecclesiam suam, non super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. Quare qui extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes oves ejus et [1062A] gregem spargunt, baptizare foris non possunt.



Sedatus a Tuburbo dixit. In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone velut cancere infecta cumulat peccata. Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est ne quis haeretico errore infectus et tinctus singulare et verum Ecclesiae Baptismum detrectet accipere; quo quisquis non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus.


Privatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest. Si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest?


[1062B] Privatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probat, quid aliud quam haereticis communicat?


Hortensianus a Laribus dixit: Quot sint Baptismi viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum. Nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit adversarios suos esse?


Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptisma concedit sibi tollit. Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, et sacra et divina lavatione lotos, et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini domesticos, non adulteros, sed Dei filios, [1062C] non erroris sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi, absque his qui de Ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus impositionem restituendos.


Alius Januarius a Vico Caesaris dixit: Si non obtemperat [1063A]


[1063C]


Ecclesiae assistimus. Graeca Interp. [Greek] sunistavmeqa thðé ejkklhsivaé. ROUTH.


Quomodo Christianos faciunt. Ista desunt in quinque antiquis codicibus et apud Augustinum, et pro iis legitur simpliciter fiunt, ut scribendum videatur, si Christiani non sunt, fiant, quomodo post haec edita scriptum vidimus in codice sancti Arnulphi. Fiunt [1063D] enim, non nascuntur Christiani, uti observatum est supra pag. 373, BALUZIUS.—Apud Augustinum quidem et, auctore Fello, M. Ebor. et Bodl. 2 Zonaramque [Greek] ginevsqwsan qui habet, legitur fiant, ipsum illud, quod nobis vir doctus commendat. Sed mihi tamen ampliandum videtur. ROUTH.


Confirmari oportet. Sic emendate edidit Baluzius fortasse ex scriptis suis; dum alii aut omittunt verbum oportet, confirmari tamen vel confirmare legentes, aut verbum debemus post confirmare, non post observare, praestant. ROUTH.


Quietus a Baruch. In Veronensi Confessor Quietus a Burug. RIGALT.—De titulis istis Baluzius supra sub initium notarum. ROUTH.


Baptizatur a mortuo. Sequitur istud, et iterum tangit mortuum, in edd. Erasmi atque Felii. In harum editionum posteriore testis lectionis citatur Augustinus, quae tamen in Augustini sicut Cypriani Benedictinis editionibus, merito rejecta est. Neque addit verba [1064C] Cyprianus in Epistola ad Quintum; immo ita vel ineptius adduceretur Siracidae istud, si id fieri possit, quam ante. Additamentum tamen exstat in Edit. Harduina Conciliorum.


Blasphemia Trinitatis. Observet lector, hic et alibi, Trinitatis vocem Personas divinas designare. Sic Tert. adv. Prax., c. 3: Numerum et dispositionem Trinitatis, divisionem praesumunt Unitatis; quando Unitas ex semetipsa derivans Trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque duos et tres jam jactitant a nobis praedicari, se vero unius Dei cultores praesumunt: quasi non et Unitas irrationaliter collecta, haeresin faciat; [1064D] et Trinitas rationaliter expensa, veritatem constituat. FEL. Cum Theophilus episcopus Antiochenus jam ante Tertullianum [Greek] Triavdoû vocem de tribus Personis Divinis in lib. II Adv. Autolycum, c. 23, adhibuisset, Trinitatem postea dixerunt Latine loquentes Tertullianus, Cyprianusque, qui hac voce usus est non uno loco, et homo ejusdem aetatis hic ipse Eucratius. ROUTH.


A blasphemia. Ut ita scriberem me compulit auctoritas quindecim veterum exemplarium. Antea legebatur a blasphemiae suae praesumptione. Quae sane lectio habetur in quibusdam codicibus antiquis. BALUZIUS. —Augustinus quoque habet, a blasphemia suae praesumptionis. ROUTH.


Libosus a Vaga. In Veronensi Confess. et Mart. in novis areis positus Libosus a Vaga. RIGALT.


Lucius a Thebeste. In Ver. Confess. et Mart. in Fausti positus Leucius a Theueste. RIGALT. error veritati, multo magis veritas non consentit errori. Et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos quos Ecclesia non Baptizavit baptizemus.


Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, quomodo christianos faciunt? Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis (Matth. XII, 30): Qui non est mecum, adversus me est, et qui non mecum colligit spargit. Unde constat super filios alienos et soboles antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos Baptisma non habere.


Victoricus a Thabraca dixit: Si licet haereticis baptizare [1063B] et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus et haereticos appellamus?


Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non tantum posse humanam praesumptionem quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam et venerabilem majestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmari oportet ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt baptizentur, ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione Lavacri purgata in melius reformetur.


Quietus a Baruch dixit: Qui fide vivimus, obsequi iis quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula observatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem [1063C] (Eccles. XXXIV, 25): Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? Quod utique de his qui [1064A] ab haereticis tinguntur et de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Si vero a mortuo salutis nihil accipitur, ac proptera agnito errore pristino ad veritatem cum poenitentia revertuntur, uno vitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari debebunt.


Castus a Sicca dixit: Qui, contempta veritate, praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.


Euchratius a Thenis dixit: Fidem nostram et Baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam Deus et Dominus noster Jesus Christus suo ore Apostolos [1064B] docens perimplevit dicens: Ite, et docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni detestatione refutandum, de quorum ore virus, non vita, nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis exprimitur. Et ideo venientes ad Ecclesiam haereticos integro et catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati possint Spiritus sancti gratia reformari.


Libosus a Vaga dixit: In Evangelio Dominus, (Joan. XIV, 6) Ego sum, inquit, veritas. Non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque, veritate manifestata, cedat consuetudo veritati, ut etsi in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat nunc baptizare incipiat.


[1064C] Lucius a Thebeste dixit: Haereticos blasphemos [1065A]


[1065C]


Ab Amaccora. Nescio quomodo accidit, ut ita scriberem ( ab Amaccora) ut patet ex iis quae a me annotata sunt in notis ad collationem Carthaginensem inter Catholicos et Donatistas, pag. 236. Cum autem propterea editionem meam istius collationis consulerem, forte evenit ut inciderem in paginam 122, ubi monui virum summe doctum et mihi numquam sine laude [1065D] nominandum Jacobum Sirmondum erravisse cum scripsit illam factam esse altero anno post consulatum Varanis, eo in primis argumento quod ex Augustino colligatur peractum esse jejunium Pentecostes, paulo ante collationem. Cum haec mea observatio certa sit et nihil ad eam destruendam afferri possit, miror R. P. Joannem Harduinum virum multae lectionis et eruditionis, insinuare voluisse in tomo primo editionis suae Conciliorum, pag. 1048, standum esse opinioni Sirmondi. Quod ideo istic annoto, ne quis deinceps in hoc fallatur. Utinam Harduinus voluisset sequi editionem meam gestorum, quae certe, absit verbo invidia, multo melior est ea quam ille dedit. BALUZ.


Et ego ipse secutus. Addidit Baluzius pronomen ego, forsitan ex scriptis suis, et mox infra edidit, quia alienus esse non potest, ubi Rigaltius alienis pro alienus habet; caeteri autem, quia alieni sunt, nobiscum esse non possunt. ROUTH.


Privatus fons noster est. Notanda est, ait Anglicus interpres, vetustissima accommodatio libri Canticorum [1066C] ad Christum et Ecclesiam. ROUTH.


Leptiminus. [Greek] Levptiû mikrav Ptolem. Urbs Bysacenae, cum Leptis Magna ad Tripolitanam pertineat. A Carthagine secundum Antoninum 106. M. P. distat. De hac mentio habetur in collat. Carthagin. et Notit. Afric. FELL.


Non unum. Non duo Augustinus habet. ROUTH.


[1066D] Pejores quam ethnicos. Confer Suffrag. Saturnini a Thucca, seu LII. ad pag. 102. ROUTH.


Sattius. In Corbeiensi, ab hoc episcopo omnes fere nominibus suis praemittunt, IN PACE: qua formula significare videntur, nolle se sententia sua quemquam a communione, et si diversum senserit, amovere. Quae lex dicta per Cyprianum fuerat in praefatione Synodi. RIGALT.


Et Christianos inquinat. Augustinus respondens ait: Illud sane quod in ultimo posuit dicens: «Utrumque contra, rationem, etc.» respuit primitus ac maxime Cyprianus ipse cum sibi consentientibus collegis suis. Neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter vinculum pacis communicandum esse decrevit dicens: «Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem si diversum senserit, amoventes.» Vid. supra ipsum initium Concilii. ROUTH.


Utica. Urbs Zeugitanae, civium Romanorum; morte Catonis nobilis, ut ait Plinius. [Greek] 1Ituvkh Polybio et Ptolem. Nunc Byzerta appellata. FELL. atque iniquos verbis variis decerpentes sancta et adorabilia Scripturarum verba execrandos censeo, et ideo exorcizandos et baptizandos esse.


Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse.


Item alius Felix ab Amaccora dixit: Et ego ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem baptizandos haereticos esse censeo, sed et eos qui apud schismaticos baptizatos se esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii quia alienus esse non potest nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste posse suscipere, qui a peccatoribus [1065B] hominibus et ab Ecclesia extraneis audeant accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.


Item alius Januarius Muzulensis dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptisma, non omnes intelligant ejusdem baptismatis unitatem. Ecclesia enim et haeresis duae et diversae res sunt. Si haeretici habent baptisma, nos non habemus. Si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est Ecclesiam solam baptismum Christi possidere, quae sola possideat et gratiam Christi et veritatem.


Adelphius a Thasvalte dixit: Sine causa quidam falso et invidioso verbo impugnant veritatem ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non [1065C] rebaptizet, sed baptizet.


Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae catholicae soli rem suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non unum sed multa baptismata faciunt. Nam cum haereses multae sint, [1066A] pro earum numero et baptismata computabuntur.


Vincentius a Thibari dixit: Haereticos scimus esse pejores quam ethnicos. Si ergo conversi ad Dominum venire volueriut, habemus utique regulam veritatis, quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis dicens (Matth. X, 8.): Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite. Et alio loco (Matth. XXVIII, 19): Ite, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire. Alias autem fieri censeo non debere.


Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est si haeretici hostes atque impugnatores veritatis rem sibi vindicant potestatis et dignationis alienae. Sed illud mirandum [1066B] est quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur et christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.

Sattius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sua peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.


Victor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum ad communicationem sine baptismo admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et christianos inquinat.
 

[1066C] Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat (I Tim. V, 22). Apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alienis, communicat qui haereticis sine Ecclesiae baptismo communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur.


[1067A]


[1067C]


Jambus. In Foxiensi neque hic neque in aliis episcoporum nominibus non leguntur appellationes confessorum neque martyrum. RIGALT.—Referas te ad Baluzii notam initio hujus Concilii positam. Porro editio Oxoniensis titulos conservavit, quos quidem ad singula nomina in his notis indicaturus sum. ROUTH.


Germaniciana. Nova nimirum, ut ab Abbiritana distingueretur. Urbis hujus episcopus tempore collat. Carthaginensis erat Innocentius. Ad Byzacenam pertinet, a Germanicarum cohortium veteranis habitata. [1067D] De hac, ut et aliis plerisque, illud obtinet quod Plinius lib. IV, c. 4, refert, quod non civitates tantum, sed etiam nationes jure dici possunt. FELLUS.


Ut . . . . negent. Nova loquendi ratio, cujus tamen sensus apertus.


Aut enim Dominus Deus est. Aut enim Dominus tuus Deus est. Ita vulgo editum. Sed Augustin. habet, Aut Dominus Deus est. Fortasse ex antecedente voce istud tuus vitiose ortum est. Cumque in Erasmi edit. locum se ita habentem viderim, Aut enin Deus (sic) Deus est voculam tuus delendam putavi. ROUTH.


Jader. Editionem Erasmianam, in qua primum omnium Acta hujus synodi comparuerant, caeterae excepta illa Baluzii imitatae titulo Confessoris et Martyris hunc episcopum auxerunt. Sed neque huic, neque cuiquam patrum subsequentium, hujusmodi titulos contulit aut Augustinus, aut libri quos nominat initio hujus Concilii Baluzius. ROUTH.


Paulus. Vox Confessor nomini huic, et duobus, quae [1068C] proxime sequuntur, praemissa est in editionibus ante Baluzium. ROUTH.


Ab Obba. Bobba. Urbs Mauritaniae. Obba dicta in Not. Afric. et collat. Carthag., sed codices plurimi habent Bobba, cui nomenclaturae favet Plinius, qui in Mauritania a Lixa 40 M. P. in Mediterraneo Augusti coloniam Bobbam collocat. FELL.


Et ipsum tenemus et exercemus. Antea legebatur tenemus et exercemus. Sed tenemus et non exstat in codice Seguieriano neque in aliis veteribus. Anonymus in libro de Rebaptismate, p. 354, baptismate quod interim [1068D] exercebat. BALUZIUS.—Cum Baluzius sine idonea, opinor, causa, hoc eliminasset, revocandum esse censui, quod in editis et in Augustini quoque nonnullis editionibus retentum esset. ROUTH.


Saturninus. Praemissum est in libris, quos ante dixi, Alius Confessor. ROUTH.


Illicita facientes. Mihi quidem probata est cl. Marshalli conjectura, reponentis licita facientes. ROUTH.


Gentiles . . . summum Deum, etc. Hoc certe probat ipsius animae quamvis non christianae testimonio Tertullianus lib. de Testimon. Animi. RIGALT.— Summum Deum. Jovem nimirum, qui pater hominum et deorum audit. FELL.


Zama. Urbs Numidiae. Azama Ptolem. A Strabone, Plinio, aliisque memorata. Hic loci Hannibal a Scipione magna strage victus. FELL.


Irenaeus. Is in libris quos memoravi, confessor audit. ROUTH. Jambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum baptisma probant, nostrum improbant, ut extra Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere.


Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est (Gen. I. 4): Et vidit Deus lucem quia bona est, et divisit inter lucem et tenebras. Si potest luci et tenebris convenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse.


Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est (III Reg. XVIII, 21): Aut enim Dominus Deus est, aut Baal Deus est. Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut Haeresis Ecclesia est. Porro si Haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos baptisma Ecclesiae potest?


[1067B] Jader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum baptisma in Ecclesia catholica. Et ideo non debemus admittere haereticum nisi baptizatus apud nos fuerit, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse.


Item alius Felix a Marazana dixit: Una fides, unum baptisma, sed Ecclesiae catholicae, cui soli licet baptizare.


Paulus ab Obba dixit: Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat (Rom. III, 3): Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? Numquid infidelitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem Deus verax est, quomodo esse apud haereticos baptismi veritas potest, apud quos Deus non est?


[1067C] Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum [1068A] dare, qui potestatem non habent ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint.

Venantius a Timisa dixit: Si maritus peraegre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens sponsam suam nobis commendavit. Utrumne eam incorruptam et inviolatam custodiemus, an integritatem ejus et castitatem moechis et corruptoribus prodemus? Qui enim baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit.


Ahymnus ab Ausvaga dixit: Nos unum baptisma accepimus, et ipsum tenemus et exercemus. Qui autem [1068B] dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duo baptismata facit.


Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita ( for. licita Marshal.) facientes. Nec video quare eos aut Christus adversarios suos aut Apostolus antichristos appellaverit.


Saturninus a Thucca dixit: Gentiles quamvis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut servant aut vindicant qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant?


Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi Ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat, [1068C] peccatori communicat.


Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum [1069A]


[1069C]


Haeresis major est. Hoc est, major quam Ecclesia. Augustinus: Respondetur. Hoc modo dici potest, si ideo avarum Ecclesia non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse, avaritia major est. Hoc autem falsum est: ita ergo et illud. Lib. VII contra Donatist. ubi supra. An vero allato argumento satisfaciat, hoc responsum, viderit vir sanctus. ROUTH.


Faustus. Is quoque confessor appellatur in editt. ante Benedictinam secutis Erasmum qui primus haec Acta addidit. ROUTH.


[1069D] Therapius. Hic et pater alter post eum confessores in iisdem edd. vocantur. ROUTH.


Bussacenis. Reponendum crediderim Byzacene. Byzacium enim [Greek] buzakivnhn appellat Ptolemaeus; cujus regionis fertilitatem miris modis effert Plinius non uno in loco. De hujus urbis episcopo mentio habetur in collat. Carthag. FELLUS.—In provincia est sita, quae Byzacena dicta est. ROUTH.


Ab Aggya. Videtur esse Aggiva, de qua habetur mentio in collat. Carthag. FELLUS.—Ms. noster Abachia, unde incertum an a Bachia, an ab Achia, legendum sit. HARDUINUS.


Alius Victor. Confessoris titulo ornatus, ubi supra. Caeterum notat Harduinus, hanc esse Tenacis, qui praecessit sententiam in ms. societatis suae, illamque vicissim esse hujus Victoris. ROUTH.


Ecclesia non est. Ut in superiori suffragio. Quapropter voculam una post Ecclesia, quam nescit Augustinus, hinc ejiciendam censui. ROUTH.


[1070C] Verulus. Martyr de schismaticis Verulus (sic Felli aliorumque edd.). Eo, ut videtur, loquendi genere positum, quo dicitur Ep. XLII, Repostus de extorribus; Verulus scil. martyrio nobilis, licet olim schismaticus, supra annotatum elogia haec omnia in plerisque exemplaribus omitti. FELLUS.—At potest fieri ut verba de schismaticis non nisi suffragii index marginalis fuerit. ROUTH.


Multo magis schismaticus, etc. Ita respondet Augustinus: [1070D] Jam ostendimus eos habere, quia non amittunt cum recedunt; non enim recipiunt cum redeunt. Probatio est ex ipsorum Africanorum praxi, dum non rebaptizabant redeuntes ab haeresi, qui in Ecclesia fuissent prius baptizati. ROUTH.


Ut sustinerem. Expectarem. Pariter Victor ab Octavo infra dicit: Expectabam praecessorum concilium. FELLUS.—An Pudentiani verba novitas episcopatus lucem afferant illis S. Ignatii in Epist. ad Magnesios, [Greek] thún fainomevnhn newterikhún tavxin aliis disquirendum relinquo. ROUTH.


Petrus. Martyris titulo, ornatus in libris editis quos dixi. ROUTH.


Hyppone Diarrhytorum. (Hyppo Diarrhito Fell. et alii.) Plinius lib V, cap. 4, ab oppido quod Hypomen dilutum vocant, Diarrhytum a Graecis dictum propter aquarum irrigua, situm fuisse, in littore Africano docent Plinius et Mela. Vide notas nostras ad collationem Carthaginensem, pag. 222. BALUZ. non baptizat quod dicatur jam baptizatus esse Haeresis major est.


Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam Ecclesiam et unum baptisma ejus novi. Si est qui dicat esse apud haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic Ecclesiam.


Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati; quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti (Gal. III).


Julianus a Telepte dixit: Scriptum est (Joan. III, 29): Nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de coelo. Si Haeresis de coelo est, potest et baptisma dare.


Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis [1069B] ecclesiastico baptismati intercedit, illos christianos et nos haereticos facit.


Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. Et ideo quod semel decrevimus tenemus, ut ab haereticis venientes baptizemus.


Rogatianus a Nova dixit: Ecclesiam Christus instituit, Haeresim diabolus. Quomodo potest habere baptismum Christi synagoga Satanae?


Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis Ecclesiae baptisma concedit et prodit, quid aliud quam Judas sponsae Christi existit?


Item alius Lucius a Membresa dixit: Scriptum est: Deus peccatorem non audit (Joan., IX, 31). Haereticus, qui peccator est, quomodo audiri in baptismo [1069C] potest,?


Item alius Felix a Bussacenis dixit: In haereticis sine Ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat, quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.


[1070A] Alius Saturninus ab Avitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi.


Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habuerit. Haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?


Alius Julianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis servire, Deo et mammonae, potest et baptisma duobus servire, christiano et haeretico (Matth. VI 24).


Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed Ecclesiae. Ubi Ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.


Alius Victor ab Assuras dixit: Scriptum est quia Deus unus est, et Christus unus, et Ecclesia una, et [1070B] baptisma unum (Ephes. IV, 5, 6): quomodo ergo illic baptizari aliquis potest ubi Deus et Christus et Ecclesia non est?


Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consequi possunt, quando ad Ecclesiam convertuntur baptizentur.


Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus, qui quod habuit amisit.


Pudentianus a Cuiculi dixit: Novitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid majores judicarent. Nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. Atque ita si qui ex eis venerint baptizari aequissime statutum est.


Petrus ab Hippone Diarrhytorum dixit: Cum baptisma [1070C] unum sit in catholica Ecclesia, manifestum est non posse extra Ecclesiam baptizari. Et ideo in Haeresi tinctos sive in schismate venientes ad Ecclesiam censeo baptizari oportere.


Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum [1071A]


[1071C]


Lamasba. Fellus quidem imprimendum curavit Lambesa, et ad suffragium VI occurrit Januarius a Lambase, ubi notavit vir cl. Ptolemaeum habere urbem [Greek] Lamaivsa, sive [Greek] Lambaivsa. Sin vero Lambase hic quoque reciperetur, tum vero aut duplex unius civitatis, praeter morem, episcopus efficeretur, aut urbs cognominis fuisse statuenda foret. Quod quidem haud raro fit. Ita cum in suffragio LII, urbs Thucca vel Tucca nominata esset, haec scripsit ad suffragium ab hoc tertium Fellus; «Tucca urbs Mauritaniae Sitif. De qua Plinius lib. V, cap. 2, et notitia Afric., alia a Tucca Terebenthina, et tertia Numidiae.» Attamen fortasse Lamasuensis Pusillus episcopus fuit, nam in Notitia 112, et in Collat. Carthag. monente Dupinio in Geographia Africae sacra, episcopatus iste provinciae Numidiae memoratur. ROUTH.


[1071D] Salvianus. Martyr appellatur, ubi supra. ROUTH.


Clarus. Confessor Clarus et Martyr Secundianus audiunt in iisdem edd. Singularis interea in hoc suffragio locutio est, credentium fidem baptizantes. ROUTH.


Non sint consecuti. Haec una est ex lectionibus, quas tacitus induxit Baluzius. Certe nesciunt non sint, quotquot vidi Cypriani editiones Augustinusque. ROUTH.


Johannes apostolus in Epistola sua. Ante Africanum hunc episcopum Aurelium a Chullabi extiterunt, qui secundam hanc Joannis epistolam adduxerint, Irenaeus lib. I, cap. 16, al. 13, Origenesque item, hic autem dubitantius, in Comment. suo in S. Joan Evan. pag. 83 ed. Huetii; tum vero eamdem receperunt epistolam Auctor Fragmenti de canone S. Scripturae, Clemensque Alex. ut ad idem Fragmentum ostendo. Sed contrarium fecisse Cyprianum, etsi collegae ejus Aurelii testimonio multum in hac retribuit cl. Lardnerus, neque illud immerito, in [1072C] Op. De Fide Hist. Evang., p. II, vol. IV, lib. I, c. 44, § 7, 5; inde fortasse suspiceris, quod hunc ipsum versiculum non attulit vir sanctus vel in lib. III Testimoniorum ad Quirinum, c. 78, ubi ostendere vult ex S. Scriptura, cum haereticis non esse loquendum, vel in aliis locis quamplurimis, ubi id facturum illum jure speraremus, si quidem epistolam recepisset. Porro, postquam haec annotaveram, vidi hoc monentem Anglicum interpretem cl. Marshallum, Joannis primam Epistolam sine ulla numeri distinctione ubique laudari a Cypriano, tamquam si secundam istam ignoraverit. At vero similiter excitat idem ille Cyprianus S. Pauli Epistolam ad Thessalonicenses posteriorem in Epist. sua LV, al. LIX; immo sic quoque in hoc ipso suffragio Joannis secunda Epistola ab Aurelio affertur. Errat quoque interpres idem, dum ait, Tertullianum in Praescript. [1072D] Haeret. bis testimonium dedisse secundae Joannis, quum id ne semel quidem ab eo factum sit neque in capp. 12 et 33, quae ab eodem Marshallo signantur; neque etiam alibi, ni fallor. ROUTH


Gemellis. Urbs Numidiae Antonin. Colonia Romana sub Hadriano Imp. deducta, ut Ligorius ex ejus nummo docet: AELIA HADRIANA GEMILLINA. De hoc Litteo videtur mentio habita Epist. Cyp. LXXVI. FELLUS.— Confessoris titulus huic episcopo adjectus est in Cypriani a quas dixi, editionibus. ROUTH.


Illuminare. Notat vir doctiss. Anglicus interpres, [Greek] ejmfatikwðû hoc dici, quia baptismus [Greek] fwtismovû illuminatio saepe appelletur. ROUTH.


Ab Oea. In provincia Tripolitana, uti diximus, sitam illam fuisse inter duas Syrtes docet Plinius, lib. V, cap. 4. Et tamen Ptolemaeus Sabratam, Oeam et Leptim magnam, quae certe sunt civitates provinciae Tripolitanae, locat in parva Syrte, nimirum, ut opinor, quod viciniores sint minori quam majori. Nescio autem an non Virgilius, qui libro quinto [1073A] Aeneidos post inhospitam Syrtim locat desertam siti regionem, per desertam siti regionem intellexerit Tripolitanos vicinos inhospitae Syrti. Civitas Oeensis legendum est apud Martianum Capellam, lib. VI, non Oeensis. Ex Oea porro uxorem accepisse Apuleium docet sanctus Augustinus in epistola ad Marcellinum; et Apuleius ipse scribit se fuisse factum civem Oeensem. Vid. Cujacium lib. VIII Observat. cap. 27. BALUZIUS. animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, et unus Christus, et una spes, et unus spiritus, et una Ecclesia, unum debet esse et baptisma. Et ideo dico, si quid ab haereticis motum aut factum fuerit, rescindi debere, et eos qui inde veniunt in Ecclesia baptizandos esse.


Item alius Felix a Gurgitibus dixit. Ego censeo ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta baptizatus ab haereticis illicite extra Ecclesiam, cum ad Ecclesiam confugere voluerit, gratiam baptismi ubi licite datur consequatur.


Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma salutare non esse nisi Ecclesia catholica, Quidquid absque catholiea fuerit simulatio est.


Salvianus a Gazaufala dixit: Haereticos nihil habere [1071B] constat: et ideo ad nos veniunt ut possint accipere quod non habent.


Honoratus a Thucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos, qui ideo ad nos veniunt quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae baptismo sanctificemus.


Victor ab Octavo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex Haeresi venerint sine dubio baptizentur.


Clarus a Mascula dixit: Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi Apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis, [1071C] quibus nos successimus eadem potestate Ecclesiam [1072A] Domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. Et ideo haeretici, qui nec potestatem foris nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare baptismo ejus possunt.


Secundianus a Thambeis dixit. Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati, ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit nobis imputetur quod per nos non sint baptizati et indulgentiam divinae gratiae non sint consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae baptismum consequantur.


Item alius Aurelianus a Chullabi dixit: Joannes apostolus in epistola sua posuit dicens: Si quis ad [1072B] nos venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum vestram, et ave illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi ave communicat factis ejus malis (II Joan. I, 10, 11). Quomodo admitti tales temere in Domum Dei possunt qui in domum nostram privatam admitti prohibentur? Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae baptismo communicare possumus quibus si ave tantum dixerimus, factis eorum malis communicamus?


Litteus a Gemellis dixit: Caecus si caecum ducat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos, baptisma eorum non valet.


[1072C] Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam [1073A]


[1073A]


Sabratensis. Urbs Tripolitanae. Sabrata Plinio. [1073B] De hac mentio habetur in Collat. Carthag. August. lib. III contra Crescon., c. 53, et Vict. Vit. Pompeius urbis hujus episcopus, ille ipse videtur ad quem celebrem epistolam scripsit Cyprianus in causa Baptismi haereticorum, contra Stephanum. Observari poterit, ab ultima antiquitate absentibus episcopis jus suffragii non periisse, si modo alicui collegarum vices suas obeundi potestatem fecerint. Et quidem fortassis hinc non prorsus abludit illud quod dicitur (I Cor. V, 4), ut scil. episcopi Achaiae congregati synodice, in Corinthium incestum animadverterent per Ecclesiae censuras; cum absentis Apostoli spiritu. FELLUS.


Leptimagnensis. Urbs Tripolitanae, ex tribus urbibus, Taphri, Abrotono, et Lepti magna conflata. Hanc memorant Plinius, Solinus, Antoninus et Ptolem. De Lepti minore superius actum. FELLUS.


Cyprianus. Confessor et Martyr in editt. quas dixi praefixum est. Idemque titulus adversario Cypriani Stephano in veteribus Bedae aliorumque martyrologiis [1073C] attribuitur. ROUTH.


Meam sententiam. Quamquam dogmatis hujus invidia in Cyprianum nostrum imprimis rejiciatur, illud tamen non tantum 87 episcoporum Africae, Numidiae et Mauritaniae suffragiis fultum, sed longe dissitarum Ecclesiarum per Aegyptum, Asiam, et Europam sparsarum, contessaratione erat firmatum. Canon Apost. 46 dicit: [Greek] 1Epivskopon hÞ presbuvteron aiJretikwðn dexamevnouû bavptisma hÞ qusivan, kaqaireiðsqai prostavssomen, tivû gaúr sumfwvnhsiû Cristwðé proúû beliaúr, hÞ tiû meriúû pistwðé metaú ajpivstou. Ita etiam diu ante motam cum Stephano litem decreverant synodi Iconiensis, et etiam Synadensis patres, quemadmodum discimus a Dionysio Alexandrino apud Euseb. lib. VII, c. 7: [Greek] Memavqhka kaiú touðto oåti mhú nuðn oiJ ejn 1Afrikhðé movnon touðto pareishvgagon, ajllaú kaiú proú pollouð metaú touúû proú hJmwðn ejpiskovpouû, ejn taiðû poluanqrwpotavtaiû ejkklhsivaiû, kaiú taiðû sunovdoiû twðn ajdelfwðn, ejn 1Ikonivwé kaiú Sunavdoiû, kaiú paraú polloiðû touðto eædoxen, [1073D] wßn taúû boulaúû ajnatrevpwn, eijû eærin kaiú filoneikivan aujtouúû ejmbaleiðn oujk uJpomevnw. ouj gaúr metakinhvseiû, fhsiún, oåria touð plhsivon sou aÝ eæqento oiJ patevreû sou. De Iconiensi synodo, eadem fere testatur Firmilianus. Totum nos jampridem in Iconio, qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia, et caeteris proximis regionibus, confirmavimus. Addit porro: Nos, veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum, consuetudinem, sed veritatis opponimus: ab initio hoc tenentes quod a Christo et Apostolis traditum est, nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper illic observatum sit, ut non nisi unum Deum nossemus, et sanctum Baptismo non nisi Ecclesiae computaremus. Cyprianus Epist. ad Jubaianum ait multos jam annos et longam transiisse aetatem ex quo sub Agrippino, bonae momoriae viro, convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint. Et epistola ad Quintum, non a decessore, sed Antecessoribus suis statutum affirmat. Insuper Tertullianus lib. de Baptismo, c. 15: Unus omnino Baptismus est [1074A] nobis tam ex Domini Evangelio, quam ex Apostoli litteris: quoniam unus Dominus, et unum Baptisma, et una Ecclesia in coelis. Sed circa haereticos sane quid custodiendum sit digne quis retractet? Ad nos enim editum est: haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quid non idem Deus est nobis et illis; nec unus Christus, id est, idem. Ideoque [1074B] nec Baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent; nec capit numerari quod non habetur. Ita nec possunt accipere, quia non habent. Pariter in lib. de Praescript.: Nemo inde strui potest, unde destruitur: nemo ab eo illuminatur, a quo contenebratur. Si ad concilii Nicaeni tempora descendamus, apparebit, synodi istius Patres, contra quod plurimi contendunt, litem hanc minime diremisse. Dicit quidem Hieronymus, in Dialogo contra Luciferianos, quod Nicaena synodus omnes haereticos suscepit, exceptis Pauli Samosateni discipulis. Magis tamen caute agit Augustin. qui, licet suam de Baptismo sententiam, plenario totius orbis concilio, remotis dubitationibus, firmatam, ac plenarii concilii sincerum et eliquatum esse placitum, totiusque orbis catholici consensum, porro jam in ipsa totius mundi unitate discussum, consideratum, perfectum atque firmatum: tamen, quod annotant Lovanienses, nusquam neque nomen, neque locum concilii Augustinus expressit. Credetne aliquis Nicaenos patres statuisse ut a [1074C] quacumque haeresi ad Ecclesiam venientes, exceptis Pauli Samosateni asseclis, sine iterato Baptismo admitterentur? Nimirum Marcionitas, Valentinianos, Ebionitas, Carpocratianos, Manichaeos, et reliquam lernam potiore loco habitos, prae Samosateni sequacibus. Pace Balsamonis inducor ut credam, non perinde esse si [Greek] Paulianistaiú aut [Greek] Paulikianoiú, aut [Greek] Paulianivsanteû, dicantur; sed ultimam hanc vocem praedictos Patres elegisse, ut omnes haereticos, Pauli in morem ab orthodoxa fide quoquo modo errantes, comprehenderent. [Greek] Periú twðn Paulianisavntwn eiøta prosfugovntwn thðé kaqolikhðé 1Ekklhsivaé oåroû ejktevqeitai, ajnabaptivzesqai aujtouúû ejxavpantoû. Quibus verbis diserte dicitur, qui sint per Ecclesiae repetitum Baptisma admittendi; sed ut alii sine Baptismo admitterentur, altum est silentium. Zonaras de concilio nostro Carthaginensi hoc unum annotat, quod ejus sententiae ex parte sit derogatum; siquidem [Greek] ouæte ejpiú aiJretikoiðû ejkravthsan paðsin, ouæte ejpiú toiðû [1074D] scismatikoiðû. Et in hujus assertionis probationem affert, non concilium Nicaenum, sed Constantinopolitanum primum. Certe qui post concilium Nicaenum variis in locis scripserunt Patres, quique venerandi istius concessus decreta, nec ignorasse censendi sunt, nec contempsisse; placitum hoc minime eliquatum, discussum, consideratum, perfectum atque firmatum credidere. Optatus Milevitanus, Parmeniano Donatistae, orthodoxos quasi omnium haereticorum Sacramenta ratificantes ridenti, respondens diserte, ait apud ipsos non esse Sacramenta aquam illis esse mendacem; et lib. IV et V docet generatim apud haereticos nulla esse Sacramenta. Unde Albaspinaeus hoc scholion apponit: Ego ex hoc et aliis multis locis conjicio, quod Optatus non existimat haereticos posse baptizare. In hac ipsa sententia fuit Magnus Basilius, qui can. 1, de haereticis in genere dicit, [Greek] Touvtoiû deú dhðlon oåti aæneu baptivsmatoû hJ 1Ekklhsiva ouj paradevcetai, et can. 20, Encratitas, Saccophoros, et Apotactitas recensens, summatim ait, [Greek] 2Hmeiðû mevn toi eJniú Lovgwé ajnabaptivzomen [1075A] touúû toitouvtouû: et can. 47, [Greek] Ouj decovmeqa ouøn aujtouúû eijû thún 1Ekklhsivan, ejaún mhú baptisqwðsin eijû toú hJmevteron bavptisma. Succenturiatur istis Cyrillus Hierosolymitanus, qui in praefatione ait, [Greek] Eißû Kuvrioû, kaiú miva, pivstiû, kaiú eÝn bavptisma, movnon gaúr oiJ aiJretikoiú ajnabaptivzontai, ejpeidhú toú provteron oujk høn bavptisma. Athanas. Orat. 3 contra Arianos, de eorum Baptismo dicit: [Greek] Pwðû ouj pantelwðû kenoún kaiú ajlusiteleúû toú par1 aujtoiðû didovmenovn ejsti, prospoivhsin meún eæcon, thðé deú ajlhqeivaé mhdeún eæcon proúû eujsevbeian bohvqhma; Et si praetexatur eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare, reponit: [Greek] 4Wsper deú aællo ejstiú ktivsma paraú toún UiJoún, ouåtwû aællo wÞn eiæh thðû ajlhqeivaû toú par1 aujtwðn nomizovmenon divdosqai, kaÞn toú oænoma touð Patroúû, kaiú touð UiJouð, diaú toú gegrammevnon, oJnomavzein prospoiwðntai. Ait porro: [Greek] Pollaiú [1075B] gouðn kaiú aællai aiJrevseiû levgousi taú ojnovmata movnon, mhú fronouðsai deú ojrqwðû, wJû eiærhtai, mhdeú thún pivstin uJgaivnousan eæcousai, ajlusiteleúû eæcousi kaiú par1 aujtwðn didovmenon uådwr leipovmenon eujsebeivaé, wåste kaiú toún rJantizovmenon par1 aujtwðn rJupaivnesqai maðllon ejn ajsebeivaé, hÞ lutrouðsqai. Et inter eos qui integram Baptismatis formulam servant, recenset Manichoeos, Phrygas, ac Paulianistas. Adeo nondum invaluit concilii Arelatensis I decretum, cui Augustinus se addixit: Si quis ab haeresi venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Sp. sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, etc. Concilium quidem Constantinopolitanum canone 7, hac ex parte Arianis gratiam fecit, nec non Macedonianis, Sabbatianis, Novatianis, Quartadecimanis et Apollinaristis; ut Chrismate solum adhibito in Ecclesiam admitterentur: sed ex adverso, ab iis decretum, quod Eunomianos, Montanistas, Sabellianos, [Greek] kaiú taúû aællaû pavsaû aiJrevseiû, pavntaû touúû uJp1 aujtwðn qevlontaû prostivqesqai thðé ojrqodoxivaé, wJû 4Ellhnaû decovmeqa, kaiú thún prwvthn [1075C] hJmhvran poiouðmen aujtouúû cristianouúû, thún deú deutevran kathcoumevnouû, eiøte thðé trivthé ejxorkivzomen meún oujtouúû, metaú touð ejmfusaðén trivton eijû toú provswpon kaiú eijû taú wøta. kaiú ouåtwû kathcouðmen aujtouúû, kaiú poiouðmen cronivzein eijû thún 1Ekklhsivan, kaiú ajkroaðsqai twðn grafwðn, kaiú tovte aujtouúû baptivzomen. Utrum ex paritatis ratione, qui non gravius errarunt Arianis, Macedonianis, reliquisque enumeratis haereticis, canonis hujus virtute per Chrisma in Ecclesiam sint admittendi, non obstantibus verbis illis generatim perstringentibus [Greek] taúû aællaû pavsaû aiJrevseiû, minime dixerim: certe Balsamon in locum, credidit [Greek] oåti pavnteû oiJ baptizovmenoi eijû mivan katavdusin, pavlin baptivzontai. Quamquam non ita multo post, Gregorius M. trinam mersionem ex Hispania proscripsit, dicens lib. I Epist. 41: Ne dum quod faciebant, faciunt, nostrum se morem vicisse glorientur. Quae ejus sententia, a quarta Toletana synodo confirmata erat. Ubi decretum, Simplam teneamus Baptismi mersionem. Agnosco gravem et diuturnam [1075D] de haereticorum Baptismo controversiam, egregiis D. Augustini scriptis feliciter tandem aliquando discussam, et, ut ejus verbo utar, eliquatam; cujus invictis rationibus cessit, qua patet Christianus orbis; et unam fidem saltem de Baptismo habuit, quod et unicum agnovit semper, donec hoc nostro saeculo Anabaptistarum furores; non ecclesiarum modo, sed etiam gravissimo rerum publicarum damno recruduerunt. Promptum est dicere, Canone 8 concilii Nicaeni decretum: [Greek] Periú twðn ojnomazovntwn meún aujtouúû kaqarouvû pote, prosercomevnwn deú thðé kaqolikhðé kaiú ajposolikhðé 1Ekklhstivaé wåste ceiroqetoumevnouû aujtouúû, mevnein ouåtwû ejn twðé klhvrwé. Nimirum ut Novatiani non tantum pro Christianis, sed etiam, si ad clerum admissi, pro clericis habeantur. Novatianis quidem eo promptior venia, quia, ut ait Balsamon, [Greek] periú thún pivstin mhú sfallovmenoi, ajll1 wJû ajsumpaqeiðû katakrinovmenoi. Sed si perpendantur quae canonibus sequentibus, scil. nono et decimo habentur, scil. quod graviorum criminum rei, aut etiam lapsi, si ad sacros ordines promoveri contingat, [1076A] [Greek] touvtouû oJ kanwún ouj prosivetai, et [Greek] gnwoqevnteû kaqairouðntai, suspicabitur hos tres canones, non de admissione in Ecclesiam quidquam statuere; sed de gradu ecclesiastico suscepto, aut retinendo, aut amittendo praescribere; nimirum ut ordines, sive per surreptionem, sive alias collati hominibus olim Novatianarum partium, [Greek] kaqaroiðû potev, rari habeantur: criminum vero graviorum, aut apostasiae compertis concessi, prorsus irriti aestimentur. Sed nihil statuo. Unum observare liceat. D. Augustinum qui in Baptismi negotio Cypriani auctoritate plurimum premebatur, causae suae adversus tam grave praejudicium, unicum fere praesidium petivisse, quod diceret, nihil ab Ecclesia eo usque definitum, et proinde Cypriani errorem qui decessorum placitis et decretis mordicus insistebat, [1076B] extra noxam fuisse: praesertim cum neminem condemnaret qui alibi gentium agens, ubi canones isti non obtinuerant, ecclesiae suae moribus uteretur. FELL.—Post lecta egregia ista, addas ea utiliter, quae Pearsonius de Afris eadem sententia perstantibus posuit in Annat. Cyprian. ad an 257, sect. II et III. De haereticorum autem Baptismo aliquot alia praeterea supra, cum ad initium Concil. Carthag. V, et hujus ipsius synodi, tum alibi, annotata sunt.


Caeterum cl. Marshallus, Cypriani interpres, qui de septimo hoc Cyprianico concilio eruditam Dissertationnem Cypriano suo adjecit, inter alia multa haec duo probare pluribus argumentis aggressus est. Primum ab eo hoc monitum est, quod et cl. Maranus in Praefatione ad S. Cypriani Op. ostendit p. XIII et XVI, inter omnes utcumque de veritate Baptismi haereticorum disputantes consensum fuisse, Baptismum illum nullum habere salutis effectum, donec confirmatus fuerit auctoritate Ecclesiae atque episcopi super revertentes ad Ecclesiam. Deinde, Cyprianum et [1076C] demum omnes judicavisse, disciplinae magis quam fidei rem controversam esse; atque ita Ecclesiae licitum esse ex dispensandi jure suo Baptismos istiusmodi vel irritos vel firmatos habere: quamquam multum inter se discrepaverint veteres illi de eo quod ab Ecclesia fieri oporteret. Ad posterius hoc quod attinet, an istaec quaestio ad disciplinam magis quam ad fidem pertinere olim censeretur, alii viri doctissimi recte dubitarunt; etsi non ita a se invicem violari fidem alterutra pars putaverit, ut haereticos esse adversarios judicaret. Vide inter alios Joannem Placette V. D. in Observatt. Historico-Eccles. p. 102—114. Disertim quidem ait Augustinus lib. V de Baptismo, cap. 25, vicisse pacem Christi in cordibus eorum (Stephani et Cypriani), ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. At interea Placettio visum est Stephanum re ipsa excommunicasse dissentientes; quod quidem verisimile facit locus Firmiliani supra adductus ad pag. 152. [1076D] Tempore tamen Xysti, successoris Stephani, quem bonum et pacificum sacerdotem Pontius Cypriani diaconus in Vita magistri sui appellat, et cujus martyrium ipse commemorat in epistola LXXXII, al. LXXX, Cyprianus, lites istae consopitae fuisse videntur. Sed haec hactenus. Constat utique patrocinatum esse praesulem Romanum veteri saltem Occidentalium consuetudini, non modo traditionis quam apostolicam esse credidit, conservandae causa, sed etiam metu rebaptizandi seu frustra iterandi Baptismum, quem [Greek] oiJ oJmovfroneû Stephano unum esse aiebant secundum sacras Litteras, quod refert Cyprianus in Epistola ad Quintum, p. 126, aliique nonnulli loci ostendunt. At utinam Stephanus in re, ut cum Augustino loquar, a tota Ecclesia nondum decisa, similiter atque eadem de re agere secum statuit S. Dionysius Alexandrinus in epistola, quam supra ad, p. 173, affert Fellus, ad Philemonem Romanum scripta, magnas et frequentissimas Ecclesias [Greek] eijû eærin kaiú filoneikiúan ejmbaleiðn non sustinuisset. ROUTH. Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo [1074A] baptizati fuerint.


Julius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, ut haereticos venientes ad Ecclesiam baptizemus.


Cyprianus a Carthagine dixit: Meam sententiam plenissime [1075A]


[1076D]


Epistola quae ad Jubaianum. Graeci pro epistola ad [1077A] Jubaianum, illam ad Januarium supposuere, et tamquam canonem concilii hujus, eam totam inserebant suis codicibus. Ita dicunt, synodum hanc [Greek] paswðn twðn sunovdwn progenestevran, et celebratam [Greek] ejpiú Dekivou basilevwû, porro Novatum presbyterum Romanum, Novatianae haeresi originem atque nomen dedisse. Ita errorem errori cumulant, inter alios, Balsamon et Zonaras; et solemne est Orientalibus fere universis, in rebus Occidentalium perpetuo hallucinari. FELL.—De nomine quidem haeresiarchae Romani, nam Novatum presbyterum Carthaginensem Graeci haud cogitabant, utrum fuerit Novatus, an potius Novatianus, dictum [1077B] supra est ad S. Cornelii epistolas, p. 19. Caeterum epistola illa ad Januarium ad Concil V Carthaginiense pertinet, quae, cum nomine concilii scripta fuerit, a me supra allata est. ROUTH. exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam [1076A] nostrum scripta est, haereticos secundum Evangelicam [1077A]


[1077B]


Adversarios Christi. Addidit particulam et atque adversarios [1078A] ex suis fortasse sumptam codicibus Baluzius, sed caeteras editiones, Augustinum, Graecamque Interpretationem, hic quidem magis sequendas esse duxi. ROUTH.


Christiani. Zonarae Scholium ad Graecam Concilii Interpretationem: [Greek] Außtai meún ouøn aiJ gnwðmai twðn ejn thðé sunovdwé tauvthé sunelqovntwn patevrwn twðé megavlwé Kuprianwðé× ajll1 ouæte ejpiú toiðû aiJretikoiðû ejkravthsan paðsin, ouæte ejpiú toiðû scismatikoiðû. hJ gaúr deutevra oijkoumenikhú suvnodoû, (Augustini plenarium illud, ut videtur, totius orbis concilium.) [Greek] wJû hædh eiærhtai, uJpexeiðle tinaû twðn aiJretikwðn, kaiú aæneu baptivsmatoû devcesqai touvtouû qespivsasa, [1078B] criomevnouû movnon twðé qeivwé muvrwé, kaiú ajnaqemativzontaû thún oijkeivan aiåresin eåkaston, kaiú pavsaû aJplwðû. kaiú diaú touðto oujdeú ejxhghvqhsan aiJ gnwðmai außtai, wJû mhú ajnagkaiðai, oißa mhdeún ejnergouðsai, ajllaú kataú suvnoyin ejgravfhsan. et apostolicam contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos, quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae baptismo Baptizandos esse, [1078A] ut possint fieri de adversariis amici et de antichristis Christiani. Exstat hoc concilium ad p. 329, edit. Benedictinae S. Cypriani.

Bollandiani - Animadversiones


BOLLANDISTARUM ANIMADVERSIONES IN HAEC CONCILII CARTHAGINENSIS VERBA: Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, etc. (Acta SS. ad diem XIV sept., t. IV, pag. 300, 315.) [1077B]


Quae S. Cyprianum de Episcopo Episcoporum ac tyrannici erroris ad obsequendi necessitatem usu memorat, . . . [1077C] haec eadem absque ullo commoti animi vitio ac Pontificiae Auctoritatis injuria dicta accipi possunt. Volebat scilicet S. Pontifex Primas, congregatos episcopos de sua quemque sententia libere dicenda admonere. Hunc in finem, quod ad libertatem illam maxime conducere rebatur, observavit sese omnes collegas esse; et licet ipse primatum Africae teneret, nec se tamen, nec quemquam aliorum qui aderant, episcopum episcoporum esse, aut eam potestatem sibi tyrannice arrogari, ut caeteros terrore suo ad sua sensa adigat . . . . . Quae vero ibidem addit de cujusque episcopi arbitrio, ac potestate, videlicet nullum ab alio judicari posse, nec alium pariter judicare, haec ad eosdem illos congregatos, et quidem sano sensu referenda sunt, aut ipsis S. Cypriani gestis manifeste repugnant. Certe S. Augustinus, num. 695, a nobis relatus, ea verba sic excepit: Opinor utique in his quaestionibus, quae nondum eliquatissima perfectione discussae sunt. Verissimum autem erat, quaestionem illam de haereticorum Baptismate, quam nullum ad id usque tempus Concilium generale . . . definiverat, quaeque sola consuetudine nitebatur, verissimum, inquam, est, hanc quaestionem ab ullo ex episcopis cum S. Cypriano congregatis sic decidi non potuisse, ut ob illius auctoritatem caeteri ab opinione sua cogerentur recedere. Contra si quis [1077D] Sancti dicta generaliter accipienda esse contendat, is igitur dicat, necesse est, quo jure, quave injuria idem Sanctus Fortunatum Assuritanum in provincia proconsulari Episcopum in Epist. 64, et Basilidem ac Martialem, Hispaniarum Episcopos in Epist. 68, ob scelus idololatriae recte exauctoratos, pronuntiaverit, et a sedibus suis arcendos curaverit? Quo idem jure Epistolam 67 ad Stephanum Romanum Pontificem dedit, ut Marcianum Arelatensem in Galliis Episcopum, sede sua dejici, aliumque in eam suffici juberet, si habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare, et si propterea exspectandum sit judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi eos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu eorum judicandi? Negari igitur non potest, objecta S. Cypriani verba sano sensu restringenda esse, aut dicendum, eum ex contentionis ardore aliquid humani hic passum esse.


Adversus eumdem Romani Pontificis primatum nihil pariter [1078B] probat causa Fortunati, de quo S. Cyprianus in epistola 55 queritur, quod per Felicissimum, aliosque schismatis [1078C] socios, Romam ad S. Cornelium navigasset, ut mendaciis ac calumniis suis communionem ab eo extorqueret; postulatusque, ut, si quid ad latam in eos sententiam reponere velit, ad suum tribunal se sistat. Advertendum enim est, Fortunatum illum e quinque Presbyteris Carthaginensibus schismaticis unum fuisse, quem ob excitatum cum Felicissimo schisma jam ante de ecclesia profugum et ab Africanis episcopis damnatum, ac deinde ab haereticis schismaticisque pseudo-episcopum in Africa ordinatum fuisse, supra docuimus; adeoque hic pro episcopo haberi non poterat. Testatur autem S. Augustinus in epistola 43, alias 162, suo etiam tempore Presbyteris, caeterisque inferioris ordinis clericis permissum non fuisse ad apostolicam Sedem appellare; quod tamen episcopis licuisse, tum ibi, tum alibi affirmat. Convenerat itaque inter Africanos antistites, ut clerici episcopis inferiores in sua quique provincia judicarentur, idque hand dubie assentiente romano Pontifice, ne appellationes ad Sedem Apostolicam nimium frequentes essent, et injustis criminationibus occasionem darent. Ut vero haec prohibitio tempore S. Augustini non obstabat, quo minus hic tum alibi saepius, tum loco citato, romanae Ecclesiae, in qua semper, ut ibidem loquitur, apostolicae cathedrae viguit primatus, potestatem [1078D] in caeteros Episcopos primatumque agnosceret; ita nec ex simili S. Cypriani facto contra eumdem primatum potest concludi. Falsum autem est, quod Fellus heterodoxus in Anglia episcopus (et post eum Cl. Boysen) sanctissimo praesuli impudenter affingit: scilicet, beato martyre illo judice, pro desperatis et perditis habendos esse, quibus minor videtur auctoritas episcoporum in Africa, quam vel Cornelii ipsius, in Petri cathedra Romae sedentis. Etenim, si quis totum locum, attente consideret, fatebitur, Episcoporum in Africa auctoritatem non S. Cornelio, sed paucis desperatis et perditis, Fortunati scilicet ac Felicissimi asseclis, a S. Cypriano opponi. Subdit enim: Jam causa eorum cognita est, jam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi . . . Si eorum, qui de illis priore anno judicaverunt, numerus cum presbyteris et diaconibus computetur, plures tunc affuerunt judicio, et cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti. Scire enim debes, frater charissime, eum posteaquam [1079A] pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab omnibus esse desertum. Itaque S. Cyprianus ibidem sic fere argumentatus est: statutum est ut episcopali ordine inferiores clerici in dioecesi sua causam agerent: atqui Fortunati, Felicissimique ac caeterorum causa apud nos discussa, de eaque jam dicta sententia est, atque adeo audiendi illi Romae non sunt, nisi forte quis paucis illis desperatis et perditis magis credendum existimaverit, quam tanto episcoporum in Africa, aliorumque clericorum numero, qui priori anno de iis judicarunt, multoque plures fuerunt. quam qui nunc Fortunato adhaerentes, ad sedem apostolicam appellarunt. Hanc ego genuinam verborum sententiam esse existimo: at si quis voces istas paucis desperatis [1080A] et perditis non in auferendi, sed dandi casu accipiendas esse contenderit, nec sic tamen Felii commentum extundet, aut Afrorum praesulum auctoritatem pontificiae hic aequiparatam probabit, cum sensus tum esse possit: nisi forte pauci isti schismatici existiment, auctoritatem Afrorum antistitum minorem esse, quam ut eorum sententiae secundum ea, quae de appellationibus decreta fuerunt, se subjicere debeant. Istud certum est, ibidem nullam Africanorum sedium cum romana cathedra comparationem institui, Fortunatumque et ejus sectatores, desperatos et perditos dici propter haeresim ac scelera sua, non quia ad Pontificem appellaverant.