Cap. 2 |
- 1 Osculetur me osculo oris sui.
- Quia meliora sunt ubera tua vino.
Dvlcedo Evangelicæ doctrinæ austeritate legali melior est. Vinum, fervorem scientiæ legalis, Lac dicit redimenta fidei evangelicæ; unde Paulus, Lac vobis potum dedi,[2] id est, escam. Meliora sunt ubera Sponsi vino, quia quoscunque rudimenta fidei ex aqua & spiritu regenerant, vitæ cœlestis introitu aperto educant, quod longa Legis observatio facere non valebat, apostolo teste, qui ait, Nihil ad perfectionem duxit Lex.[3] Per Ubera doctores intelliguntur, qui nos potant lacte scientiæ.
- 2 Fragrantia unguentis optimis.
Ideo Spiritus sanctus unguentis comparatur, quia sicut unguentum sanat vulnus, ita Spiritus sanctus fugat vitia, animas fovet & sanat. Bona erant unguenta quibus prophetæ & sacerdotes ungebantur in Lege, sed meliora quibus apostoli & successores eorum invisibilter sunt uncti: de quibus Paulus, Et qui nos unxit Deus, & qui signavit nos Deus.[4] Et Joannes, Unctionem quam accepistis ab eo, in vobis maneat.[5]
- Oleum effusum nomen tuum.
Reddition causæ est: non enim mirum est si membra illius unguentis redoleant, cum ipse ab unguento nomen acceperit, a chrismate Christus, id est, ab unctione unctus (quod nomen cum gratia Spiritus Sancti in baptismate funditur in cunctos fideles) unde Petrus, Quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto & virtute.[6] Et in Psalmis, Unxit te deus oleo gaudii præ consortibus tuis.[7] Oleum dicit, non stillatum, sed, effusum: non enim dat ei Deus ad mensuram spiritum,[8] quia ipse est plenus Spiritu Sancto.
- Ideo adolescentulæ dilexerunt te.
Id est, electorum animæ gratia baptismatis renovatæ.
- 3 Trahe me post te.[9]
Synagoga Deum prius venire, & osculum pacis sibi offerre postulabat; nunc Ecclesia jam veuisse, jam ad cœlos sciens redisse, ut illum possit sequi desiderat: quod quia per seipsam impleri non potest, ejus ad quem venire cupit, ductum implorat, Trahe me post te, id est, Quia sine te nihil possumus facere, precamur nos ad te currentes tuæ protectionis dextra sustentes: currere enim, vel cursum consummare non possumus, nisi te duce & adjutore curramus. Vnde Paulus, Plus illis omnibus laboravi, non tamen ego, sed gratia Christi.[10]
- Curremus simul in odorem unguentorum tuorum.
Id est, incremento donorum Spiritus sancti bene operando tecum, ad consortium cœlestis Jerusalem festineums, ut te ascendentem in cœlum sequamur.
- Introduxit me Rex in cellaria sua.[11]
Id est, in gaudia cœlestis patriæ æterna. Cella ria Regis æterni, gaudia sunt cœlestis patriæ, in quæ nunc Ecclesia introducta est per fidem, introducenda plenius per rem.
- Exultabimus & lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum.
In te, non, in nobis, memores per omnia fidei gratiam super Legis doctrinam; quod est dicere, nequaquam nos de perceptis extollimus, sed in omni, quod bene vivimus, de tua misericordia exultabimus, memores quanta pietate nos recreare, qualiter austeritatem Legis, gratia Evangelicæ fidea dignatus es mitigare.
- Recti diligunt te.
- 4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem.[12]
Nigra sum in pressuris persecutionum, sed formosa in decore virtutum; quod est, Nigra quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum ornata decore virtutem refulgeo.
- Sicut Tabernacula Kedar, sicut pellis Salomonis.
Kedar filius Ismaelis, quod interpretatur, tenebra. Dicit sancta Ecclesia se nigram ut Kedar, quia afflictionibus infidelium ita est obscurata, quasi totius mundi fieret inimica. Salomon & nomine & vita pacificus erat, qui sibi tentoria de mortuorum animalium pellibus faciebat; ita Dominus Ecclesiam de illis animalibus sibi creat, quæ desideria carnis in se mortificant; ergo est Ecclesia similis pellis Salomonis.
- 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
- Filii matris meæ pugnaverunt contra me: posuerunt me custodem in vineis; vineam meam non custodivi.
Acerbitas persecutionis filiorum synagogæ me fecit vineam Hierosolymis non custodire, sed multarum vinearum, id est, Ecclesiarum per orbem custodem. Mater primitivæ Ecclesiæ Synagoga est, cui per prophetam dicitur, Zion tu vocaberis civitas, & mater civitatum.[13]
- 6 Indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Indica mihi pastorem meum quem tota anima diligo, & in quibus pascua & requiem habeat; ne æstu tentationum turbata, post sodalium, id est, hærericorum conventicula eum quærere incipiam.
- 7 Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, & abi post vestigia gregii.[14]
- Et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
Id est, perditos nutri auditores, qui sequuti insipientium doctinas magistrorum, a sinistris staturi sunt.
- 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis aßimilavi te, amica mea.
Sicut priorem populum de Ægyptio liberavi timore; sic te, Sponsa mea, de persequentium, si in me consideris, liberabo manibus.
- 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis.
Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei, nulla pravorum doctorum seductione corrumpas.
- Collum tuum sicut monilia.
- 10 Murænulas aureas faciamus tibi, vermiculatas argento.
In Murænulis, Scriptura sacra ostenditur, quæ auro spiritualium sensum fulget interius, & argento cœlestis eloquii nitet.
- 11 Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.[16]
Rege Christo in beatitudine cœlestis secreti quiescente, sanctorum virtus in ecclesia magnæ nobis gratiam suavitatis administrat.
- 12 Fasciculus myrrhæ Dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Mors Dilecta mei quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur.
- 13 Botrus cypri Dilectus meus mihi.
Qvid fuit fasciculus myrrhæ in amaritudine passionis, ipse est botrus cypri in dulcedine resurrectionis. Myrrha tristificat, vinum lætificat, propter charismata divina, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo sui participibus.
- In vineis Engaddi.
Engaddi, fons hædi, baptismum significat.
- 14 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es.[17]
Pulchra es, operibus mundis, quibus sobrie in hoc seculo conversatio, pulchra in simplicitate cordis, quia pro sola æternitatis intentione bonis actibus insistis.
- Oculi tui columbarum.
Oculi cordis tui mundi ac simplices, & ab omni duplicitate fallendi immunes. Vel, sensus tui spirituali sunt intellectu præditi.
- 15 Ecce tu pulcher es, Dilecte mihi, & decorus.[18]
Audiens sancta Ecclesia geminam sibi a Domino pulchritudinem, operis, videlicet, & intentionis, cum simplicitate puri cordis esse attributam, devota voce respondet, Ego quidem quicquid pulchritudinis, gratiæ, simplicitatis spei, habeo, te largiente percepi: tu autem veraciter & sine comparatione pulcher es, & decorus, divinæ perpetuitate naturæ, & assumptæ humanitatis mirabili dignitate.
- Lectulus noster floridus.
Requiescit Sponsa cum Sponso in lectulo, cum tempore pacis florido, pax sanctæ Ecclesiæ & virtutibus sanctis florescit, & spirituali prole multiplicatur.
- 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypreßina.
Tigna & laquearia, doctores sanctæ Ecclesiæ, propter munimen & decorem, cedrina, & cypreßina propter eximias eorum virtutes, & odorem bonæ vitæ, signant; quorum verbo & exemplo Ecclesia sustentatur, ne hæretica pravitate discutiatur. Odor cedri serpentes fugat, quod convenit illis qui in virtute verbi cœlestis, venenata hæreticorum dogmata solent exstirpare. Cypressus quæ suæ venustatem comæ nullo ventorum impulsu deponit, constantiam eorum exprimit, qui sanctam Ecclesiam altioribus virtutum ornamentis, ut laquearia, decorant.
- ↑ Matth. 5.1.
- ↑ Cor. 1. 3.2.
- ↑ Heb. 7.19.
- ↑ Cor. 2. 1.21.
- ↑ Joan. 1. 2.27.
- ↑ Act. 10.38.
- ↑ Psal. 45.7.
- ↑ Joan. 3.34.
- ↑ Vox Ecclesiæ de Gentibus.
- ↑ Cor. 1. 15.10.
- ↑ Vox Ecclesiæ.
- ↑ Ecclesia ad noviter conversæ.
- ↑ Zach. 8.3.
- ↑ Vox Sponsi
- ↑ f. conditione
- ↑ Vox Ecclesiæ.
- ↑ Vox Christi.
- ↑ Voc Ecclesiæ
Cap. 2 |