1. Epeum fumificum qui legioni nostrae habet coctum cibum. (Varro Ling. Lat. 7, 38)
2. Quod volt densum, ciccum non interduo. (Varro Ling. Lat. 7, 91)
3. Gannit odiosus omni totae familiae. (Varro Ling. Lat. 7, 103)
4 (17). Licet vos abire curricula. (Paulus 49)
5 (18). Iam tibi tuis meritis crassus corius redditust. (Paulus 60)
6 (19). Di bene vortant! Tene cruminam. Inerunt triginta minae. (Paulus 60)
7 (21). Nullam ego rem citiorem apud homines esse quam famam reor. (Paulus 61)
8 (22). Stultus est aduorsum aetatem et capitis canitudinem. (Paulus 62)
9 (23). . Conruspare tua consilia in pectore. (Paulus 62)
10 (24). Numnam mihi oculi caecultant? Estne hic noster Hermio? (Paulus 62)
11 (25). Eierauit militiam. (Paulus 77)
12 (26). Sic me subes cottidie quasi fiber salicem. (Paulus 90)
13 (28). Init te umquam febris? (Paulus 110)
14 (29). Neque muneralem legem neque lenoniam
rogata fuerit necrie flocci existumo. (Paulus 143)
15 (30). Perfidiose captus edepol neruo ceruices probat. (Festus 165)
16 (31). Muriaticam autem video in vasis stagneis
naricam bonam et canutam et †taguma†
†quinas† fartas, conchas piscinarias. (Festus 166)
17 (32). Non ego te novi, navalis scriba, columbar inpudens? (Festus 169)
18 (33). Nil deconciliare sibu’s nisi qui persibus sapis. (Festus 217)
19 (34). . . . Sacrum an profanum habeas parui penditur. (Paulus 228)
20 (36). Vix super * * * misero mihi ac * * * <regliscit>. (Festus 278 cum Paulo 279)
21 (37). * * * surus * * * non est tibi. (Festus 297 cum Paulo 296)
22 (38). Ulcerosam, compeditam, subverbustam, sordidam. (Festus 309)
23 (39). Venter suillus * * * scrutillum ego me hodie * * * esa farte biberem. (Festus 333 cum Paulo 332)
24 (43). Mittebam vinum pulchrum murrinam. (Plinius N. H. 14, 92)
25 (44). (Hortos tutelae Veneris adsignante Plauto.) (Plinius N. H. 19, 50)
26 (45). Quid est? hoc rugat pallium: amictus non sum commode. (Gellius 18, 12, 3)
27 (46). Exi tu, Dave, age sparge, mundum | esse hoc uestibulum uolo.
Venus uentura est nostra, non hoc pulueret. (Gellius 18, 12, 3)
28 (48). In pellibus periculum portenditur. (Porphyrio ad Hor. Serm. 1, 6, 22)
29 (49) Cilix, Lycisce, Sosio, Stiche, Parmeno,
exite et ferte fustis privos in manu. (Pseudoacro ad Hor. Serm. 2, 5, 11)
30 (47). (Dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni.) (Serenus Sammonicus de Med. 425)
31 (50). Glirium examina. (Nonius 119)
32 (51). Quid murmurillas tecum et te discrucias? (Nonius 143)
33 (53). Levior es quam tippula. (Nonius 180)
34 (53). . . . . Nec machaera audes dentes frendere. (Nonius 447)
35 (54). Inimicus esto, donicum ego revenero. (Charisius 197)
36 (56). . Si qua forte contio est, ubi eum hietare nondum
in mentem uenit. (Diomedes 345)
37 (57). Ego illi venear. (Diomedes 368)
38 (58). Vinum precemur, nam hic deus praesens adest. (Diomedes 458; Donatus Art. Gramm. 400; Pompeius Comm. 307; Isidorus Orig. 1, 37, 9; Servius ad Aen. 1, 724)
39 (59). Cette patri meo. (Cledonius 59; Pompeius Comm. 240; Mar. Plotius Sacerdos 490; Phocas 436; )
40 (60). Haec praesepes mea est. (Mar. Plotius Sacerdos 472 cum Probi Catholic. 8)
41 (61). Neque ego ad mensam publicas res clamo neque leges crepo. (‘Servius’ ad Aen. 1, 738)
42 (62). Et ego te conculcabo ut sus catulos suos. (‘Servius’ ad Aen. 2, 357)
43 (63). Hunc sermonem institi. (‘Servius’ ad Aen. 4, 533)
44 (64). Properate prandium. (‘Servius’ ad Aen. 9, 399, ad Georg. 4, 170)
45 (65). Corpus tuum virgis ulmeis inscribam. (Servius ad Aen. 1, 478)
46 (66). Paupera est haec mulier. (Servius ad Aen. 12, 519)
47 (67). Ipsa sibi avis mortem creat. (Servius ad Aen. 6, 205)
48 (68). . . Pro larvato te circumferam. (Servius ad Aen. 6, 229)
49 (69). Castrum Poenorum. (Servius ad Aen. 6, 775)
50 (70). Dissupabo te tamquam folia farfari. (Servius ad Aen. 7, 715)
51 (71). Facilis oculos habet. (Servius ad Aen. 8, 310)
52 (73). Me<di>cum habet patagus morbus aes. (Macrobius Sat. 5, 19, 11)
53 (74). Qui talis est de gnatabus suis. (Priscianus 1, 293)
54 (79). Probus quidem antea iaculator eras. (Isidorus Orig. 19, 5, 2)
55 (80). Linna cooperta est †textrino Gallia†. (Isidorus Orig. 19, 23, 3)
56 (81). Si quid facturus es
appende in umeris pallium
et †pergat† quantum ualet
tuorum rectum pernicitas. (Isidorus Orig. 19, 24, 1)
57 (82) Aeneis coculis mi excocta est omnis misericordia. (Isidorus Orig. 20, 8, 1)
58 (Dub. 4 vel 9) Fortasse ted amare suspicarier. (Donatus ad Ter. Hec. 3, 1, 33)
59 (Dub. 5 vel 12) Argentum hinc facite. (Donatus ad Ter. Phorm. 4, 3, 30)
Comoediae (Plautus) - Fabularum Incertarum Fragmenta
Comoediarum fragmenta
Fabularum Incertarum Fragmenta
saeculo III a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus
fons: incognitus