Migne Patrologia Latina Tomus 137
documentacatholicaomnia In_Opera_Sua_Metrice_Conscripta_Praefatio
Comoediae
Comoediae (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne 137.1062A
I. GALLICANUS.
ARGUMENTUM IN GALLICANUM.
Conversio Gallicani principis militiae, qui iturus ad bellum contra Scythas, sacratissimam virginem Constantiam Constantini imperatoris filiam desponsavit, sed in conflictu praelii nimium coactatus, per Joannem et Paulum primicerios Constantiae conversus, ad baptisma convolavit, caelibemque vitam elegit. Postea autem, jubente Juliano Apostata, in exsilium missus martyrio est coronatus. Sed et Joannes et Paulus eodem jubente clam occisi et in domo occulte sunt sepulti. Nec mora: percussoris filius a daemonio arreptus, patris commissum et martyrum confitendo meritum juxta eorum sepulcra salvatus, una cum patre est baptizatus.
INCIPIT COMOEDIA.
ACTUS PRIMUS. INTERLOCUTORES: CONSTANTINUS, GALLICANUS, CONSTANTIA, ARTEMIA, ATTICA, JOANNES, PAULUS, PRINCIPES.
5 SCENA I. 137.0975A|
CONSTANTINUS.
Taedet me, Gallicane, morarum, quia gentem, quam scis Scytharum Romanae solam resistere paci nostrisque temere praeceptis reluctari, bello protrahis lacessere, cum pro tui strenuitate id tibimet exercitii ad defensionem non ignores patriae servari.
GALLICANUS.
Tuis enim, o Auguste Constantine, obnixe manibus pedibusque semper insistens obsequiis, tuae Augustalis excellentiae votis effectu conabar respondere operis, nec unquam me subtraxi faciendis.
CONSTANTINUS.
Si opus est monitu? nam memoriae fixum teneo. 137.0975B| Unde monui hortando potius quam arguendo, morem ut geras.
GALLICANUS.
Idipsum etiam studebo nunc.
CONSTANTINUS.
Gaudeo.
GALLICANUS.
Nec amore vitae abduci potero quin peragam quae jubes.
CONSTANTINUS.
Placet, tuique in me benevolentiam laudo.
137.0976A| GALLICANUS.
Sed summa implendae intentio servitutis summam expetit recompensationem mercedis.
CONSTANTINUS.
Nec injuria.
GALLICANUS.
Difficultas enim cujuscunque laboris tolerabilius fertur, si haud incerta accipiendae spe mercedis relevatur.
CONSTANTINUS.
Patet.
GALLICANUS.
Unde ineundi praemium periculi mihi, quaeso, proponas in praesenti, quo impigre dimicans sudore non frangar certaminis, animatus spe retributionis.
137.0976B| CONSTANTINUS.
Quod dignissimum omnique videbatur senatui gravissimum [ leg. gratissimum], nunquam tibi negabam aut negabo praemium, scilicet nostrae adeptionem familiaritatis, praecipuaeque inter palatinos dignitatis.
GALLICANUS.
Fateor, sed id nunc haud molior.
CONSTANTINUS.
Si aliud expetas, oportet proferas.
137.0977A| GALLICANUS.
Imo aliud.
CONSTANTINUS.
Quid?
GALLICANUS.
Si praesumo dicere. . .
CONSTANTINUS.
Et bene.
GALLICANUS.
Irasceris.
CONSTANTINUS.
Nullo modo.
GALLICANUS.
Certe.
CONSTANTINUS.
137.0977B| Non.
GALLICANUS.
Moveberis indignatione.
CONSTANTINUS.
Ne id vereare.
GALLICANUS.
Dicam, jussisti; Constantiam tui natam amo.
CONSTANTINUS.
Et merito. Decet ut herilem filiam honorabiliter 6 ames et amabiliter honores.
GALLICANUS.
Interrumpis dicenda.
CONSTANTINUS.
Non interrumpo.
137.0977C| GALLICANUS.
Ipsamque, si tua annuerit pietas, desponsare gestio.
CONSTANTINUS.
Non leve appetit praemium, sed summum vobisque, o principes, ante insolitum.
GALLICANUS.
Heu! heu! dedignatur; praescivi. Instate, quaeso, mecum precibus.
PRINCIPES.
Decet tuam, imperator egregie, dignitatem, ut pro sui reverentia hoc illi non abnuas.
CONSTANTINUS.
Non abnuo quantum ad me; sed subtili primum inquisitione reor investigandum, an filia praebeat 137.0977D| assensum.
PRINCIPES.
Consequens est.
CONSTANTINUS.
Ibo, ipsamque, si velis, Gallicane, pro hac re appellabo.
GALLICANUS.
Ac libens.
SCENA II. CONSTANTIA.
Dominus imperator adit nos solito tristior. Quid velit vehementer admiror.
CONSTANTINUS.
Huc ades, o filia Constantia, paucis te volo.
137.0978A| CONSTANTIA.
Adsum, domine mi; jube, quid velis.
CONSTANTINUS.
Anxietate cordis fatigor, gravique tristitia afficior.
CONSTANTIA.
Ut te venientem aspexi, tristitiam deprehendi, et licet causam ignorarem, conturbata pertimui.
CONSTANTINUS.
Tui causa contristor.
CONSTANTIA.
Mei?
CONSTANTINUS.
Tui.
CONSTANTIA.
Expaveo; quid est, domine mi?
137.0978B| CONSTANTINUS.
Piget dicere, ne contristeris.
CONSTANTIA.
Multo magis contristor, si non dixeris.
CONSTANTINUS.
Gallicanus dux, cui frequens successus triumphorum primum inter principes dignitatis acquisivit gradum, cujusque ope saepissime indigemus ad defensionem patriae . . . .
CONSTANTIA.
Quid ille?
CONSTANTINUS.
Desiderat te sponsam habitum ire.
CONSTANTIA.
Me?
137.0978C| CONSTANTINUS
Te.
CONSTANTIA.
Mallem mori.
CONSTANTINUS.
Praescivi.
CONSTANTIA.
Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu, servandam Deo virginitatem devovi.
CONSTANTINUS.
Memini.
CONSTANTIA.
Nullis enim suppliciis unquam potero compelli, quin inviolatum custodiam sacramentum propositi.
CONSTANTINUS.
137.0978D| Convenit. Sed hinc coarctor nimium, quia si, quod debet fieri paterno more, te in proposito permansum ire consensero, haud leve damnum patiar in publica re. Si autem, quod absit, renitor, aeternis cruciandus poenis subjacebo.
CONSTANTIA.
Si enim divinum desperarem adesse auxilium, mihi quam maxime, mihi potissimum esset dolendum.
CONSTANTINUS.
Verum.
CONSTANTIA.
Nunc autem nullus relinquitur locus moestitiae, praesumenti 7 de Domini pietate.
137.0979A| CONSTANTINUS.
Quam bene dicis, mea Constantia!
CONSTANTIA.
Si meum digneris captare consilium, praemonstrabo qualiter utrumque evadere possis damnum.
CONSTANTINUS.
O utinam!
CONSTANTIA.
Simula, prudenter peracta expeditione, ipsius votis te satisfacturum esse; et ut meum concordari credat velle, suade, quo suas interim filias Atticam ac Artemiam, velut pro solidandi pignore amoris, mecum mansum ire, meosque primicerios Joannem et Paulum secum faciat iter arreptum ire.
137.0979B| CONSTANTINUS.
Et quid, si victor reverteretur, mihi erit agendum?
CONSTANTIA.
Reor Omnipatrem prius esse invocandum, quo ab hujusmodi intentione Gallicani revocet animum.
CONSTANTINUS.
O filia, filia, quantum dulcedine tuae allocutionis amaritudinem dulcorasti moesti patris, adeo ut pro hac re nulla post haec movear sollicitudine.
CONSTANTIA.
Non est necesse.
CONSTANTINUS.
Eam et Gallicanum laeta promissione circumveniam.
137.0979C| CONSTANTIA.
Vade in pace, mi domine.
SCENA III. GALLICANUS.
Curiositate frangar, o principes, antequam, quid meus senior Augustus tandiu cum herili filia agat, experiar.
PRINCIPES
Suadet illi velle quae desideras.
GALLICANUS.
O utinam praevaleret suasio!
PAULUS [ leg. PRINCIPES].
Forsitan praevalebit.
GALLICANUS.
Silete, quiescite, Augustus revertitur, non ut abiit 137.0979D| obscuro, sed vultu admodum sereno.
PRINCIPES.
Bona fortuna.
GALLICANUS.
Si enim, ut dicitur, speculum mentis est facies, serenitas faciei mansuetudinem forte designat ejus animi.
PRINCIPES.
Ita.
SCENA IV. CONSTANTINUS.
Gallicane!
GALLICANUS.
Quid dixit?
137.0980A| PRINCIPES.
Procede, procede, vocat te.
GALLICANUS.
Dii propitii, favete!
CONSTANTINUS.
Perge securus, Gallicane, ad bellum. Reversurus enim accipies, quod desideras, praemium.
GALLICANUS.
Illudisne me?
CONSTANTINUS.
Si illudo?
GALLICANUS.
Me felicem, si unum scirem.
CONSTANTINUS.
Quid unum?
137.0980B| GALLICANUS.
Ejus responsum.
CONSTANTINUS.
Filiae?
GALLICANUS
Ipsius.
CONSTANTINUS.
Injusta satis ratio in hac re verecundae virginis responsum quaerere. Consequentia autem rerum monstrabit ejus assensum.
GALLICANUS.
Si hunc scirem, responsum flocci facerem.
CONSTANTINUS.
Licet, experiare.
GALLICANUS.
137.0980C| Exopto.
CONSTANTINUS.
Sui primicerios Joannem et Paulum tecum commoratum iri decrevit, usque in diem nuptiarum.
GALLICANUS.
Quam ob causam?
CONSTANTINUS.
Quo illorum 8 ex confabulatione ipsius vitam, mores, consuetudinem, possis praenoscere.
GALLICANUS.
Bonum consilium, mihique quam maxime placitum.
CONSTANTINUS.
Scilicet tui filias secum versa vice desiderat interim 137.0980D| mansum ire, quatenus illarum per sodalitatem tibi fiat morigera.
GALLICANUS.
Euax, Euax! Omnia meis respondent votis.
CONSTANTINUS.
Fac ut adducantur citius.
GALLICANUS.
Statis, milites? Currite, abite, adducite filias ad obsequium suae dominae.
MILITES.
Adsunt illustres Gallicani natae, tuae familiaritati, hera Constantia, pro sui pulchritudinis, sapientiae et probitatis perspicuitate satis aptae.
137.0981A| CONSTANTIA.
Placet. (Introducantur honorifice.) Amator virginitatis et inspirator castitatis, Christe, qui me precibus martyris tuae Agnetis a lepra pariter corporis et ab errore eripiens gentilitatis, invitasti ad virgineum tui genitricis thalamum, in quo tu manifestus es verus Deus, retro exordium natus a Deo Patre, idemque verus homo ex matre natus in tempore, te veram et coaeternam Patri sapientiam, per quam facta sunt omnia et cujus dispositione consistunt et moderantur universa, suppliciter exoro ut Gallicanum, qui tui in me amorem subripiendo conatur exstinguere, post te trahendo ab injusta intentione revocare, suique filias digneris tibi assignare sponsas, et instilla cogitationibus earum tui amoris 137.0981B| dulcedinem, quatenus exsecrantes carnale consortium pervenire mereantur ad sacrarum societatem virginum.
ARTEMIA.
Ave, Constantia, imperialis hera.
CONSTANTIA.
Salvete, sorores, Attica et Artemia; state, state, ne procidatis, sed libate mihi osculum amoris.
ARTEMIA.
Tuum ad obsequium, domina, alacri mente venimus, tuae ditioni summa devotione nos subjecimus, tantum, ut tua nobis abundet gratia.
CONSTANTIA.
Unum Dominum habemus in coelis, cui debetur devotio nostrae servitutis, in cujus fide et dilectione 137.0981C| condecet nos servata corporis integritate unanimiter perseverare, ut mereamur aulam coelestis patriae cum palma virginitatis introire.
ARTEMIA.
In nullo reluctamur, sed testes in omnibus praeceptis parere nitimur, 9 praecipue in agnitione veritatis et servandae proposito virginitatis.
CONSTANTIA.
Congrua satis responsio, vestraque ingenuitate condigna, nec dubito quin divinae inspiratione gratiae ad credendum estis perventae [ al., perventurae].
ARTEMIA.
Qui posset fieri ut servientes idolis sanum saperemus, sine illustratione supernae pietatis?
CONSTANTIA.
Stabilitas vestrae fidei spem mihi excitat de credulitate Gallicani.
ARTEMIA.
Admoneatur tantum; haud dubium quin credat.
CONSTANTIA.
Advocentur Joannes et Paulus.
SCENA VI. JOANNES.
Praesto sumus, hera, quos vocasti.
CONSTANTIA.
Ite citi ad Gallicanum, et inhaerentes ejus lateri suadete illi paulatim mysterium nostrae fidei, si forsan illum Deus dignetur per nos lucrari.
137.0982A| PAULUS.
Deus det proventum! Nos adhibemus frequentationes hortamentorum.
SCENA VII. GALLICANUS.
Opportune advenitis, Joannes et Paule; suspensis diu animis vestrum praestolabar adventum.
JOANNES.
Ut vocem jubentis domnae hausimus, tibi ab obsequendum convolavimus.
GALLICANUS.
Multo magis vestro quam aliorum delector obsequio.
PAULUS.
Non immerito, nam vulgo dicitur: Qui dilectis 137.0982B| obsequitur, et ipse sit dilectus.
GALLICANUS.
Verum.
JOANNES.
Dilectio mittentis herae reconciliatur nos familiaritati tuae.
GALLICANUS.
Non nego. Convenite, congregamini, tribuni et centuriones, omnesque mei juris milites. Adsunt Joannes et Paulus, quorum detinebar absentia ne pergerem.
TRIBUNI.
Praecede. ( Collectim comitantur. )
GALLICANUS.
Capitolium et templa primum nobis intranda, numinaque 137.0982C| deorum placanda sunt ritu sacrificiorum, quo prosperentur exitus pugnae.
TRIBUNI.
Necesse.
JOANNES.
Subtrahamus nos interim.
PAULUS.
Decet.
SCENA VIII. JOANNES.
En, dux egreditur; ascendamus equos, offeramus nos obviam.
PAULUS.
Ac cito.
GALLICANUS.
Unde venitis! Ubi fuistis?
JOANNES.
Stravimus sarcinulas, praemisimus, quo expediti tuum iter possimus comitari.
GALLICANUS.
Placet.
SCENA IX. GALLICANUS.
O tribuni, proh Jupiter! aspicio innumerabilis exercitus legiones, variis armorum instrumentis horribiles.
TRIBUNI.
Hercle hostes!
137.0983A| GALLICANUS.
Resistamus fortiter et congrediamur viriliter.
TRIBUNI.
Si est utilis nostri congressio cum tantis?
GALLICANUS.
Et quid mavultis?
TRIBUNI.
Submittere 10 colla.
GALLICANUS.
Nolit hoc Apollo!
TRIBUNI.
Aedepol faciendum. En, undiquesecus circumdamur, vulneramur, perimimur.
GALLICANUS.
Eh heu! quid erit, cum tribuni me spernunt, se 137.0983B| tradunt?
JOANNES.
Fac votum Deo coeli te Christianum fieri, et vinces.
GALLICANUS.
Voveo, et opere implebo.
HOSTES.
Heus! rex Bradan, sperandae fortuna victoriae illudit nos. En, destrae languescunt, vires fatiscunt; sed et inconstantia pectoris cogit nos discedere ab armis.
BRADAN.
Quid dicam ignoro; ipsa quam toleratis me urget passio. Restat ut nos duci tradamus.
137.0983C| HOSTES.
Alias non evademus.
BRADAN.
Dux Gallicane, noli in nostri perniciem saevire, sed parce et utere ut libet nostra servitute.
GALLICANUS.
Ne trepidetis, ne formidetis; sed datis obsidibus facite vos tributarios imperatoris et vivite beate sub Romana pace.
BRADAN.
Tuo arbitrio pendet quot qualesque accipere quantumque pondus solvendi census nobis velis imponere.
GALLICANUS.
Solvite procinctum, mei milites; nemo laedatur, 137.0983D| nemo perimatur; amplectamur foederatos, quos publicos insectabamur inimicos.
JOANNES.
Quanto magis valet intenta precatio, quam humana praesumptio!
GALLICANUS.
Verum.
PAULUS.
Quam efficax his aderit superna miseratio, quos Deo commendat humilis devotio!
GALLICANUS.
Perspicuum.
JOANNES.
Sed quod vovetur in perturbatione, solvendum est in tranquillitate.
137.0984A| GALLICANUS.
Assentio; unde quantocius baptizari gestio, ac reliquum vitae in Dei obsequio vacare.
PAULUS.
Justum.
SCENA X. GALLICANUS.
Ecce, in introitu nostro proruunt Romani urbicolae, insignia laudum ferentes ex more.
JOANNES.
Consequens est.
GALLICANUS.
Sed nec nostrae, nec deorum fortitudini titulus debetur triumphi.
PAULUS.
137.0984B| Nullo modo, sed vero Deo.
GALLICANUS.
Unde templa arbitror transeunda.
JOANNES.
Recte arbitraris.
GALLICANUS
Et limina apostolorum supplici confessione esse intranda.
PAULUS.
O te tali opinione felicem! Nunc testaris te verum Christicolam.
SCENA XI. CONSTANTINUS
Admiror, o milites, cur Gallicanus tandiu se subtrahat 137.0984C| nostris conspectibus
MILITES.
Ut urbem intravit, gressum ad domum sancti Petri concite tetendit, terratenusque prostratus pro recepta victoria grater impendit Altithrono. 11
CONSTANTINUS.
Gallicanus?
MILITES.
Ipse.
CONSTANTINUS.
Incredibile.
MILITES.
En, accedit; ipsum potes sciscitari.
SCENA XII. CONSTANTINUS.
137.0984D| Diu te, Gallicane, sustinui, ut modum exitumque experirer praelii.
GALLICANUS.
Dicam digestim.
CONSTANTINUS.
Hoc interim parvi pendo, quo edisseras quod magis exopto.
GALLICANUS.
Quid est?
CONSTANTINUS.
Cur iturus deorum templa et revertens intrares apostolorum tecta.
GALLICANUS.
Rogas?
137.0985A| CONSTANTINUS.
Curiose.
GALLICANUS.
Expono.
CONSTANTINUS.
Exopto.
GALLICANUS.
Fateor, sacratissime imperator, iturus, ut objecisti, sacella intravi, meque daemoniis et diis supplex commisi.
CONSTANTINUS.
Hoc Romanis antiquitus fuit in more.
GALLICANUS.
Mala consuetudo.
CONSTANTINUS.
Pessima.
137.0985B| GALLICANUS.
Quo pacto tribuni cum suis legionibus advenere, meque euntem undiquesecus sepsere.
CONSTANTINUS.
Pomposo admodum apparatu egrediebaris.
GALLICANUS.
Promovimus, hostes impegimus, commisimus, victi sumus.
CONSTANTINUS.
Romani victi!
GALLICANUS.
Penitus.
CONSTANTINUS.
O res dira omnibusque saeclis inaudita!
GALLICANUS.
137.0985C| Ego quidem nefanda sacrificia iteravi, nec aderant qui adjuvarent dii; sed invalescente congressione plurimi ex nostris interiere.
CONSTANTINUS.
Confundor audiendo.
GALLICANUS.
Tandem tribuni me spreverunt, se tradiderunt.
CONSTANTINUS.
Hostibus?
GALLICANUS.
Ipsis.
CONSTANTINUS.
Ah! quid fecisti?
GALLICANUS.
137.0985D| Quid possem facere, nisi fugam captare?
CONSTANTINUS.
Non.
GALLICANUS.
Etiam.
CONSTANTINUS.
Quantis tunc angustiis urgebatur constantia tui pectoris!
GALLICANUS.
Maximis.
CONSTANTINUS.
Et quomodo evasisti?
GALLICANUS.
Mei familiares socii Joannes et Paulus suaserunt mihi votum fecisse Creatori.
137.0986A| CONSTANTINUS.
Salubre.
GALLICANUS.
Experiebar. Ut os ad vovendum aperui, coeleste juvamen sensi.
CONSTANTINUS.
Quo pacto?
GALLICANUS.
Apparuit mihi juvenis procerae magnitudinis crucem ferens in humeris, et praecepit ut stricto mucrone illum sequerer.
CONSTANTINUS.
Quisquis ille erat, coelitus missus fuerat.
GALLICANUS.
137.0986B| Comprobavi; nec mora, astiterunt mihi a dextra laevaque milites armati, quorum vultum minime agnovi, promittentes auxilium sui.
CONSTANTINUS.
Coelestis militia.
GALLICANUS.
Non ambigo. At ubi sequens praecedentem secutus [ leg. securus] inter medias hostium ingrederer acies, perveni ad regem eorum, nomine Bradan, qui mox incredibili 12 metu correptus, pedibusque meis provolutus, se cum suis subdidit, professus censum principi Romani orbis finetenus solvendum.
CONSTANTINUS.
Grates prosperitatis auctori, qui in se sperantes 137.0986C| non patitur confundi.
GALLICANUS.
Experimento didici.
CONSTANTINUS.
Vellem experiri quid deinde profugi actitarent tribuni.
GALLICANUS.
Maturabant reconciliari.
CONSTANTINUS.
Recepistin' gratis?
GALLICANUS.
Ego illos gratis, qui me periclis, qui se inimicis? haud ita.
CONSTANTINUS.
Et qui?
137.0986D| GALLICANUS.
Proposui promerendae gratiae pretium.
CONSTANTINUS.
Quale?
GALLICANUS.
Videlicet sectam Christicolarum, quam qui elegerit, gratiam susciperet priorem honoremque ampliorem; qui vero spreverit, gratia simul privaretur et militia.
CONSTANTINUS.
Recta propositio, tuaque auctoritate condigna.
GALLICANUS.
Ego quidem, baptismate imbutus, totum me Deo subjugavi, in tantum, ut tuae quam prae omnibus 137.0987A| dilexi abrenunciarem filiae, quo abstinens conjugii placerem Virginis proli.
CONSTANTINUS.
Accede propius, ut irruam in tuos amplexus. Nunc quidem, nunc cogor tibi detegere quod ad tempus studebam velare.
GALLICANUS.
Quid?
CONSTANTINUS.
Id videlicet, quod mea tuaeque natae eidem quam elegisti student religioni.
GALLICANUS.
Gaudeo.
CONSTANTINUS.
Tantoque servandae virginitatis flagrant amore, ut 137.0987B| nec minis nec blandimentis revocari possint ab intentione.
GALLICANUS.
Perseverent, exopto.
CONSTANTINUS.
Introeamus in palatium, ubi ipsae commorantur.
GALLICANUS.
Praecede, sequar.
CONSTANTINUS.
Ecce, occurrunt cum Augusta Helena mei genitrice gloriosa, omnibusque lacrymae fluunt prae gaudio.
SCENA XIII. 137.0987C| GALLICANUS.
Vivite feliciter, o sanctae virgines, perseverantes in Dei timore, decusque virginitatis inviolatum servate, quo dignae inveniamini amplexibus Regis aeterni.
CONSTANTIA.
Eo liberius servabimus, quo te non contra luctari sentimus.
GALLICANUS.
Non contra luctor, non renitor, non prohibeo; sed vestris in hoc votis libens concedo in tantum, ut nec te, o mea Constantia, quam haud segniter emi vitae pretio, aliud quam coepisti velle cogam.
CONSTANTIA.
Haec mutatio dextrae Excelsi.
GALLICANUS.
137.0987D| Si in melius mutatus non essem, tuae promissioni 13 assensum non praeberem.
CONSTANTIA.
Amicus pudicitiae virginalis et fautor totius bonae voluntatis, qui te ab injusta intentione revocavit, meamque virginitatem sibi signavit, dignetur nos pro corporali discidio quandoque associatum ire in aeterno gaudio.
137.0988A| GALLICANUS.
Fiat, fiat!
CONSTANTINUS.
Cum vinculum Christi amoris in unius nos societate conjungat religionis, decet ut, quasi gener Augustorum, honorifice nobiscum habites intra palatium.
GALLICANUS.
Nulla magis est vitanda tentatio, quam oculorum concupiscentia.
CONSTANTINUS.
Refragari nequeo.
GALLICANUS.
Unde non expedit me frequentius virginem intueri, 137.0988B| quam prae parentibus, prae vita, prae anima, a me scis amari.
CONSTANTINUS.
Ut libet.
GALLICANUS.
Ecce, habes quadruplicatum exercitum Christo favente et me laborante, patere ut nunc militem imperatori, cujus juvamine vici, et cui debeo quidquid feliciter vixi.
CONSTANTINUS.
Ipsum decet laus et jubilatio, ipsi debet famulari omnis creatura.
GALLICANUS.
Sed illi potissimum, quis in necessitate largius praestat auxilium.
137.0988C| CONSTANTINUS.
Ut asseris.
GALLICANUS.
Partem possessionis, quae ad filias pertinet, excipio, partemque ad susceptionem peregrinorum mihi reservo. De reliquo proprios servos libertate donatos ditari, pauperumque necessitates volo sustentari.
CONSTANTINUS.
Prudenter possessa disponis, nec expers fles aeternae retributionis.
GALLICANUS.
Me ipsum etiam sancto viro Hilariano in urbe ostendi individuum sodalem ardeo associatum iri quo ibidem reliquum vitae in Dei laude pauperumque 137.0988D| vacem susceptione.
CONSTANTINUS.
Simplex Esse, cui semper est posse, sinat tui esse prosperis successionibus juxta sui velle vigere, et perducat te ad gaudia aeternitatis, qui regnat et gloriatur in unitate Trinitatis.
GALLICANUS.
Amen.
ACTUS SECUNDUS. INTERLOCUTORES: JULIANUS IMPERATOR, CONSULES, MILITES, TERENTIANUS, JOANNES, CHRISTICOLAE. SCENA I. 137.0989| 137.0989A| JULIANUS.
14 Incommodum satis nostro probatur esse imperio, quod christiani libero utuntur arbitrio, et jactant se leges debere sequi, quas accipiebant temporibus Constantini.
CONSULES.
Turpe, si pateris.
JULIANUS.
Non patiar.
CONSULES.
Decet.
JULIANUS.
O milites, accingimini, et nudate christicolas possessionibus propriis, objiciendo sententiam Christi 137.0989B| dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, N. P. T. M. V. E. S. P. T.
MILITES.
In nobis non erit mora.
SCENA II.
CONSULES.
En, milites revertuntur.
JULIANUS.
Secundusne est vester reditus?
MILITES.
Secundus.
JULIANUS.
Et cur tam citus?
MILITES.
Dicemus: Castella, quae Gallicanus sibi retinuit, 137.0989C| decrevimus intrasse, tuaeque servituti usurpasse; sed, si quis ex nostris pedem admovit, leprosus seu energumenus est factus.
JULIANUS.
Revertimini, ipsumque compellite vel patriam deserere, vel idolis sacrificare.
SCENA III.
GALLICANUS.
Ne fatigemini, o milites, inutilia suadendo, quia in aestimatione aeternae vitae flocci facio quidquid habetur sub sole. Unde patriam desero et exsul pro Christo Alexandriam peto, optans ibidem coronari martyrio.
SCENA IV.
137.0989D| MILITES.
Gallicanus, ut jussisti, patria expulsus Alexandriam petiit, ibique a Rauciano comite tentus gladio est peremptus.
JULIANUS.
O bene factum!
137.0990A| MILITES.
Sed Joannes et Paulus te fastidiunt.
JULIANUS.
Quid agunt?
MILITES.
Libere vagantur, thesauros Constantiae erogant.
JULIANUS.
Advocentur.
MILITES.
Adsunt.
JULIANUS.
Non nescio vos, Joannes et Paule, a cunabulis Augustorum mancipatos fuisse obsequio.
JOANNES.
137.0990B| Fuimus.
JULIANUS.
Unde decet ut meo inhaerentes lateri serviatis in palatio, in quo nutriti estis a puero.
PAULUS.
Haud serviemus.
JULIANUS.
Mihin' non servietis?
JOANNES.
Diximus.
JULIANUS.
Num non videmur Augustus?
PAULUS.
Sed dissimilis prioribus.
JULIANUS.
137.0990C| In quo?
JOANNES.
Religione et merito.
JULIANUS.
Vellem plenius audire.
PAULUS.
Volumus dicere: Gloriosissimi et famosissimi imperatores Constantinus, Constans et Constantius, quorum famulabamus imperio, fuere viri Christianissimi, et gloriabantur se servos esse Christi.
JULIANUS.
Memini, sed non opto eos in hoc sequi.
PAULUS.
Deteriora imitaris. Qui ecclesias frequentabant, 137.0990D| et excusso diademate 15 prostrati Jesum Christum adorabant.
JULIANUS.
Ad haec me non cogitis.
JOANNES.
Ideo illis es dissimilis.
137.0991A| PAULUS.
Nam quia adolebantur Creatori, Augustalis apicem dignitatis ornabant et beatificabant insignibus suae probitatis et sanctitatis, prosperisque ad vota successionibus pollebant.
JULIANUS.
Certe ego.
JOANNES.
Non simili modo, quia eos divina comitabatur gratia.
JULIANUS.
Frivola. Ego quondam stultus talia exercui, et clericatum in Ecclesia obtinui.
JOANNES.
137.0991B| Placetne tibi, o Paule, clericus?
PAULUS.
Diaboli capellanus.
JULIANUS.
At ubi nihil utilitatis inesse deprehendi, ad culturam deorum me inflexi, quorum pietas me provexit ad fastigium regni.
JOANNES.
Abrupisti nostri orationem, ne audires justorum laudem.
JULIANUS.
Quid ad me?
PAULUS.
Nihil; sed subjungendum est quod ad te. Postquam enim mundus eis non erat dignus habendis, 137.0991C| suscepti sunt inter angelos, tibique infelix respublica relinquebatur regenda.
JULIANUS.
Cur infelix juxta id temporis?
JOANNES.
Ex qualitate rectoris.
PAULUS.
Reliquisti omnem religionem, et imitatus es idololatriae superstitionem. Pro hac iniquitate, et a tuis conspectibus et a tuorum societate nos subtraximus
JULIANUS.
Licet satis multis a vobis dehonestatus sim, adhuc tamen parcens audaciae cupio vos inter primos 137.0991D| in palatio extollere.
JOANNES.
Ne fatiga te, quia nec minis, nec blandimentis cogimur cedere.
JULIANUS.
Decem dierum dabo inducias, quo tandem resipiscentes ultro maturetis reconciliari gratiae nostrae dignitatis. Sin autem, quod faciendum est faciam, non ultra vobis ludibrio fiam.
PAULUS.
Quod facturus eris hodie perfice, quia nec ad tui salutationem, nec ad palatium, nec ad culturam deorum nos poteris revocare.
JULIANUS.
Abite, discedite, quae monui perpetrate.
137.0992A| JOANNES.
Acceptas non flocci faciamus inducias, sed facultates coelo permittamus, nosque jejuniis et obsecrationibus Deo interim commendemus.
PAULUS.
Consequens est.
SCENA VI.
JULIANUS.
Vade, Terentiane, sumptis tecum militibus compelle Joannem et Paulum deo Jovi sacrificare. Si autem obstinato resisterint pectore, perimantur, non palam, sed nimium 16 occulte, quia palatini fuere.
SCENA VII.
TERENTIANUS.
137.0992B| Imperator Julianus cui servio misit vobis, Joannes et Paule, pro sui clementia aureum simulacrum Jovis, cui thura gratis imponere debetis. Quod si nolueritis, capitalem sententiam subibitis.
JOANNES.
Si Julianus sit tuus dominus, habeto pacem cum illo, et utere ejus gratia. Nobis non est alius nisi Dominus noster Jesus Christus, pro cujus amore desideramus mori, quo mereamur aeternis gaudiis perfrui.
TERENTIANUS.
Quid tardatis, milites? stringite ferrum, et interficite imperatoris deorumque rebelles; interfectos clam in domo sepelite, nullumque sanguinis vestigium relinquite.
137.0992C| MILITES.
Et quid dicemus rogati?
TERENTIANUS.
Simulate quasi exsilio sint destinati.
JOANNES, PAULUS.
Te, Christe, cum Patre et sancto Spiritu regnantem, unum Deum, sub hoc periculo invocamus, te moriendo laudamus; tu suscipe animas, pro te de lutea habitatione eliminatas.
SCENA VIII. TERENTIANUS.
Eh heu, o Christicolae. quid patitur unicus filius meus?
CHRISTICOLAE.
Stridet dentibus, sputa jacit, torquet insana lumina; 137.0992D| nam plenus est daemoniis.
TERENTIANUS.
Vae patri! ubi agitatur.
CHRISTICOLAE.
Ante sepulcra martyrum Joannis et Pauli humi provolvitur, seque ipsorum precibus torqueri fatetur.
TERENTIANUS.
Mea culpa, meum facinus. Nam meo hortatu, meo jussu ipse infelix impias manus in sanctos martyres misit.
CHRISTICOLAE.
Si te hortante deliquit, te compatiente poenas luit.
137.0993A| TERENTIANUS.
Ego quidem parui jussis impiissimi imperatoris Juliani.
CHRISTICOLAE.
Ideo namque ipse divina perculsus est ultione.
TERENTIANUS.
Scio, eoque magis expaveo, quo nullum hostem Dei servorum impunitum evasisse meminero.
CHRISTICOLAE.
Recte.
TERENTIANUS.
Quid si curram et poenitens sceleris sacris provolvar 137.0993B| tumulis?
CHRISTICOLAE.
Veniam mereberis, si tamen baptismate mundaberis.
SCENA IX. 137.0994A|
TERENTIANUS.
Gloriosi testes Christi, Joannes et Paule, imitamini exemplum magistri eadem jubentis, et orate pro persecutorum delictis. Este compatientes orbati patris angustiis et misereamini furientis nati miseriis, quo ambo tincti fonte baptismatis perseveremus in fide sanctae Trinitatis.
CHRISTICOLAE.
Parce, Terentiane, 17 lacrymis, et parce anxietati cordis. En, filius tuus resipiscit et per martyrum suffragia sanum recepit.
TERENTIANUS.
Gratias Regis aeternitatis, qui suis militibus tantum praestitit honoris, ut non solum animae gaudent in 137.0994B| coelo, sed etiam mortua in tumulis ossa variis fulgent miraculorum titulis, in testimonium sui sanctitatis, praestante Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat.
II. DULCITIUS. 137.0993| ARGUMENTUM IN DULCITIUM. Passio sanctarum virgiuum Agapes, Chioniae et Irenae, quas sub nocturno silentio Dulcitius praeses clam adiit, cupiens earum amplexibus saturari. Sed mox ut intravit, mente captus ollas et sartagines pro virginibus amplectendo osculabatur, donec facies et vestes horribili nigredine inficiebantur. Deinde Sisinnio comiti jussu perpuniendas [ leg. j. imperatoris pun.] virgines cessit, qui etiam miris modis illusus tandem Agapen et Chioniam concremari et Irenam jussit perfodi.
INTERLOCUTORES: DIOCLETIANUS, AGAPE, CHIONIA, IRENA, DULCITIUS, MILITES. SCENA I. 137.0993C|
DIOCLETIANUS.
Parentelae claritas, ingenuitas, vestrumque serenitas pulchritudinis exigit vos nuptiali lege primis in palatio copulari, quod nostri jussio annuerit fieri, si Christum negare nostrisque diis sacrificia velitis ferre.
AGAPE.
Esto securus curarum, nec te gravet nostrarum praeparatio nuptiarum, quia nec ad negationem confitendi nominis, nec ad corruptionem integritatis ullis rebus compelli poterimus.
DIOCLETIANUS.
Quid sibi vult ista quae vos agitat fatuitas?
AGAPE.
137.0993D| Quod signum fatuitatis nobis inesse deprehendis?
137.0994C| 18 DIOCLETIANUS.
Evidens magnumque.
AGAPE.
In quo?
DIOCLETIANUS.
In hoc praecipue quod, relicta vetustae observantia religionis, inutilem Christianae novitatem sequimini superstitionis.
AGAPE.
Temere calumniaris statum Dei omnipotentis. Periculum.
DIOCLETIANUS.
Cujus?
AGAPE.
Tui reique publicae quam gubernas.
137.0994D| DIOCLETIANUS.
Ista insanit. Amoveatur.
137.0995A| CHIONIA.
Mea germana non insanit, sed tui stultitiam juste reprehendit.
DIOCLETIANUS.
Ista inclementius bacchatur, unde nostris conspectibus aeque subtrahatur, et tertia discutiatur.
IRENA.
Tertiam rebellem tibique penitus probabis renitentem.
DIOCLETIANUS.
Irena, cum sis minor aetate, fito major dignitate.
IRENA.
Ostende, quaeso, quo pacto.
DIOCLETIANUS.
Flecte cervicem diis, et esto sororibus exemplum 137.0995B| correctionis et causa liberationis.
IRENA.
Conquiniscant idolis, qui velint incurrere iram Celsitonantis, ego quidem caput regali unguento delibutum non dehonestabo, pedibus simulacrorum submittendo.
DIOCLETIANUS.
Cultura deorum non adducit dehonestatem, sed praecipuum honorem.
IRENA.
Et quae inhonestas turpior, quae turpitudo major, quam servos venerari ut dominos?
DIOCLETIANUS.
Non suadeo tibi venerari servos, sed dominorum principumque deos.
137.0995C| IRENA.
Nonne is est cujusvis servus, qui ab artifice pretio comparatur, ut emptitius?
DIOCLETIANUS.
Hujus praesumptio verbositatis tollenda est suppliciis.
IRENA.
Hoc optamus, hoc amplectimur, ut pro Christi amore suppliciis laceremur.
DIOCLETIANUS.
Istae contumaces nostrisque decretis contraluctantes catenis irretiantur, et ad examen Dulcitii praesulis [ leg. praesidis] sub carcerali squalore serventur.
SCENA II.
137.0995D| DULCITIUS.
Producite, milites, producite quas tenetis in carcere.
MILITES.
Ecce quas vocasti.
DULCITIUS.
Papae! quam pulchrae, quam venustae, quam egregiae puellulae!
MILITES.
Profecto decorae.
DULCITIUS.
Captus sum illarum specie.
MILITES.
Credibile.
137.0996A| DULCITIUS.
Exaestuo illas ad mei amorem trahere.
MILITES.
Diffidimus te praevalere.
DULCITIUS.
Quare?
MILITES.
Quia stabiles fide.
DULCITIUS.
Quid si suadeam blandimentis?
MILITES.
Contemnunt.
DULCITIUS.
Quid si terream suppliciis?
MILITES.
137.0996B| Parvi pendunt.
DULCITIUS.
Et quid fiet?
MILITES.
Praecogita.
DULCITIUS.
Ponite illas 19 in custodiam in interiorem officinae aedem, in cujus proaulio ministrorum servantur vasa.
MILITES.
Ut quid eo loci?
DULCITIUS.
Quo a me saepiuscule possint videri.
MILITES.
Ut jubes.
SCENA III.
137.0996C| DULCITIUS.
Quid agunt captivae sub hoc noctis tempore?
MILITES.
Vacant hymnis.
DULCITIUS.
Accedamus propius.
MILITES.
Tinnulae sonitum vocis a longe audiemus.
DULCITIUS.
Observate pro foribus cum lucernis; ego autem intrabo et vel optatis amplexibus me saturabo.
MILITES.
Intra, praestolabimur.
SCENA IV.
137.0996D| AGAPE.
Quid strepit prae foribus?
IRENA.
Infelix Dulcitius ingreditur.
CHIONIA.
Deus nos tueatur!
AGAPE.
Amen.
CHIONIA.
Quid sibi vult collisio ollarum, cacaborum et sartaginum?
IRENA.
Lustrabo. Accedite, quaeso, per rimulas perspicite.
137.0997A| AGAPE.
Quid est?
IRENA.
Ecce, iste stultus mente alienatus aestimat se nostris uti amplexibus.
AGAPE.
Quid facit?
IRENA.
Nunc ollas molli fovet gremio, nunc sartagines et cacabos amplecitur mitia libans oscula.
CHIONIA.
Ridiculum!
IRENA.
Nam facies, manus ac vestimenta, adeo sordida, adeo coinquinata, ut nigredo quae inhaesit similitudinem 137.0997B| Aethiopis exprimat.
AGAPE.
Decet, ut talis appareat corpore, qualis a diabolo possidetur in mente.
IRENA.
En, parat egredi. Intendamus quid illo egrediente agant milites pro foribus exspectantes.
MILITES.
Quis hic egreditur daemoniacus, vel magis ipse diabolus? Fugiamus.
DULCITIUS.
Milites, quo fugitis? State, exspectate, ducite me cum lucernis ad cubile.
MILITES.
137.0997C| Vox senioris nostri, sed imago diaboli. Non subsistamus, sed fugam maturemus; phantasma vult nos pessumdare.
DULCITIUS.
Ad palatium ibo, et quam abjectionem patior principibus vulgabo
SCENA VI.
DULCITIUS.
Ostiarii, introducite me in palatium, quia ad imperatorem habeo secretum.
OSTIARII.
Quid hoc vile ac detestabile monstrum, scissis et nigellis panniculis obsitum? Pugnis tundamus, de gradu praecipitemus, nec ultra huc detur liber accessus.
137.0997D| DULCITIUS.
Vae, vae! Quid contigit? Nonne splendidissimis vestibus indutus, totoque corpore videor nitidus, et quicunque me aspicit velut horribile monstrum fastidit? Ad conjugem revertar, quo ab illa quid erga me actum sit experiar. 20 En, solutis crinibus egreditur, omnisque domus lacrymis prosequitur.
SCENA VII.
CONJUX.
Heu, heu! mi senior, Dulciti! Quid pateris? Non es sanae mentis? Factus es in derisum Christicolis.
DULCITIUS.
Nunc tandem sentio me illusum illarum maleficiis.
137.0998A| CONJUX.
Hoc me vehementer confudit, hoc praecipue contristavit, quod quid patiebaris ignorasti.
DULCITIUS.
Mando ut lascivae praesententur puellae, et abstractis vestibus publice denudentur, quo versa vice quid nostra possint ludibria experiantur.
SCENA VIII.
MILITES.
Frustra sudamus, in vanum laboramus. Ecce, vestimenta virgineis corporibus inhaerent velut coria. Sed et ipse qui nos ad exspoliandum urgebat praeses stetit sedendo, nec ullatenus excitari potest a somno. Ad imperatorem adeamus, ipsique rerum quae geruntur propalemus.
SCENA IX. 137.0998B|
DIOCLETIANUS.
Dolet nimium quod praesidem Dulcitium audio adeo illusum, adeo exprobratum, adeo calumniatum. Sed, ne viles mulierculae jactent se impune nostris diis deorumque cultoribus illudere, Sisinnium comitem dirigam ad ultionem exercendam.
SCENA X. SISINNIUS.
O milites, ubi sunt lascivae, quae torqueri debent, puellae?
MILITES.
Affliguntur in carcere.
SISINNIUS.
137.0998C| Irenam reservate et reliquas producite.
MILITES.
Cur unam excipis?
SISINNIUS.
Parcens infantiae. Forte facilius convertetur, si sororum praesentia non terrebitur.
MILITES.
Ita.
SCENA XI.
MILITES.
Praesto sunt quas jussisti.
SISINNIUS.
Praebete assensum, Agape et Chionia, meis consiliis.
AGAPE.
137.0998D| Si praebebimus?
SISINNIUS.
Ferte libamina diis
CHIONIA.
Vero et aeterno Patri ejusque coaeterno Filio, sanctoque amborum Paraclito, sacrificium laudis sine intermissione libamus.
SISINNIUS.
Hoc vobis non suadeo, sed poenis prohibeo.
AGAPE.
Non prohibebis, nec unquam sacrificabimus daemoniis.
SISINNIUS.
Deponite duritiam cordis, et sacrificate. Sin autem, 137.0999A| faciam vos interfectum iri, juxta praeceptum imperatoris Diocletiani.
CHIONIA.
Decet ut in nostri necem obtemperes jussis tui imperatoris, cujus nos decreta contemnere noscis. Si autem parcendo moram feceris, aequum est ut tu interficiaris.
SISINNIUS.
Non tardetis, milites, non tardetis capere blasphemas has, 21 et in ignem projicite vivas.
MILITES.
Instemus construendis rogis et tradamus illas bacchantibus flammis, quo finem demus conviciis.
AGAPE.
Non tibi, Domine, non tibi haec potentia insolita, 137.0999B| ut ignis vim virtutis suae obliviscatur, tibi obtemperando. Sed taedet nos morarum. Ideo rogamus solvi retinacula animarum, quo exstinctis corporibus tecum plaudent in aethere nostri spiritus.
MILITES.
O novum, o stupendum miraculum! Ecce, animae egressae sunt corpore, et nulla laesionis reperiuntur vestigia; sed nec capilli, nec vestimenta ab igne sunt ambusta, quo minus corpora.
SISINNIUS.
Proferte Irenam.
MILITES.
Etiam.
SCENA XII. 137.0999C| SISINNIUS.
Pertimesce, Irena, necem sororum, et cave perire exemplo illarum.
IRENA.
Opto exemplum earum moriendo sequi, quo merear cum his aeternaliter laetari.
SISINNIUS.
Cede, cede meae suasioni.
IRENA.
Haud cedam facinus suadenti.
SISINNIUS.
Si non cesseris, non citum tibi praestabo exitum, sed differam et nova in dies supplicia multiplicabo.
IRENA.
Quanto acrius torqueor, tanto gloriosius exaltabor.
137.0999D| SISINNIUS.
Supplicia non metuis; admovebo quod horresces.
IRENA.
Quidquid irrogabis adversi, evadam juvamine Christi.
SISINNIUS.
Faciam te ad lupanar duci, corpusque tuum turpiter coinquinari.
IRENA.
Melius est ut corpus quibuscunque injuriis maculetur, quam anima idolis polluatur.
SISINNIUS.
Si socia eris meretricum, non poteris polluta ultra intra contubernium computari virginum.
137.1000A| IRENA.
Voluptas parit poenam, necessitas autem coronam; nec dicitur reatus nisi quod consentit animus.
SISINNIUS.
Frustra parcebam, frustra miserebar hujus infantiae.
MILITES.
Praescivimus; nullatenus ad deorum culturam potest flecti, nec terrore unquam potest frangi.
SISINNIUS.
Non ultra parcam.
MILITES.
Rectum.
SISINNIUS.
Capite illam sine miseratione, et trahentes cum 137.1000B| crudelitate ducite ad lupanar sine honore.
IRENA.
Non perducent.
SISINNIUS.
Quis prohibere potest?
IRENA.
Qui mundum sui providentia regit.
SISINNIUS.
Probabo.
IRENA.
Ac citius libito.
SISINNIUS.
Ne terreamini, milites, fallacibus hujus blasphemae praesagiis.
MILITES.
137.1000C| Non terremur, sed tuis praeceptis parere nitimur.
SCENA XIII. SISINNIUS.
Qui sunt hi 22 qui nos invadunt? Quam similes sunt militibus quibus Irenam tradidimus. Ipsi sunt. Cur tam cito revertimini? Quo tenditis tam anheli?
MILITES.
Te ipsum quaerimus.
SISINNIUS.
Ubi est quam traxistis?
MILITES.
In supercilio montis.
SISINNIUS.
Cujus?
137.1000D| MILITES.
Proximi.
SISINNIUS.
O insensati et hebetes, totiusque rationis incapaces!
MILITES.
Cur causaris? Cur voce et vultu nobis minaris?
SISINNIUS.
Dii vos perdant!
MILITES.
Quid in te commisimus? Quam tibi injuriam fecimus? Quae tua jussa transgressi sumus?
SISINNIUS.
Nonne praecepi ut rebellem deorum ad turpitudinis locum traheretis?
137.1001A| MILITES
Praecepisti, nosque tuis praeceptis operam dedimus implendis, sed supervenere duo ignoti juvenes, asserentes se ad hoc ex te missos, ut Irenam ad cacumen montis perducerent.
SISINNIUS.
Ignorabam.
MILITES.
Agnoscimus.
SISINNIUS.
Quales fuerunt?
MILITES.
Amictu splendidi, vultu admodum reverendi.
SISINNIUS.
137.1001B| Num sequebamini illos?
MILITES.
Sequebamur.
SISINNIUS.
Quid fecerunt?
MILITES.
A dextra laevaque Irenae se locaverunt, et nos huc direxerunt, quo te exitus rei non lateret.
SISINNIUS.
Restat ut ascenso equo pergam, et qui fuerint, qui nos tam libere illuserunt, perquiram.
MILITES.
Properemus pariter.
SCENA XIV. 137.1002A|
SISINNIUS.
Hem! ignoro quid agam. Pessumdatus sum maleficiis christicolarum. En montem circumeo, et semitam aliquoties reperiens, nec ascensum comprehendere, nec reditum queo repetere.
MILITES.
Miris modis omnes illudimur, nimiaque lassitudine fatigamur, et si insanum caput diutius vivere sustines, te ipsum et nos perdes.
SISINNIUS.
Quisquis es meorum, strenue extende arcum, jace sagittam, perfode hanc maleficam.
MILITES.
Decet.
137.1002B| IRENA.
Infelix, erubesce, teque turpiter victum ingemisce, quia tenellae infantiam virgunculae absque armorum apparatu nequisti superare.
SISINNIUS.
Quidquid dedecoris accidit levius tolero, quia te morituram haud dubito.
IRENA.
Hinc mihi quam maxime gaudendum, tibi vero dolendum, quia pro tui severitate malignitatis in Tartara damnaberis; ego autem martyrii palmam virginitatisque receptura coronam, 23 intrabo aethereum aeterni regis thalamum, cui est honor et gloria in saecula.
III. CALLIMACHUS. 137.1001|
ARGUMENTUM IN CALLIMACHUM. Resuscitatio Drusianae et Callimachi, qui eam non solum vivam, sed etiam prae tristitia atque excaecatione illiciti amoris, in Domino mortuam plus justo amavit, unde morsu serpentis male periit; sed precibus sancti Joannis apostoli una cum Drusiana resuscitatus, in Christo est renatus.
INTERLOCUTORES: CALLIMACHUS, AMICI, DRUSIANA, ANDRONICUS, SANCTUS JOANNES, FORTUNATUS.
SCENA I. 137.1001C| CALLIMACHUS
Paucis vos, amici, volo.
AMICI.
Utere quantumlibet nostro colloquio.
CALLIMACHUS.
Si aegre non accipitis, malo vos interim sequestrari aliorum colloquio.
137.1002C| AMICI.
Quod tibi videtur commodum nobis est sequendum.
CALLIMACHUS.
Accedamus in secretiora loca, ne aliquis superveniens interrumpat dicenda.
AMICI.
Ut libet.
SCENA II. 137.1003A| CALLIMACHUS.
Anxie diuque gravem sustinui dolorem, quem vestro consilio relevari posse spero.
AMICI.
Aequum est ut communicata invicem compassione patiamur quidquid unicuique nostrum utriusque eventu fortunae ingeratur.
CALLIMACHUS.
O utinam voluissetis meam passionem compatiendo mecum partiri!
AMICI.
Enuclea quid patiaris, et, si res exigit, compatiemur; sin autem, animum tuum a nequam intentione 137.1003B| revocare nitemur
CALLIMACHUS.
Amo.
AMICI
Quid?
CALLIMACHUS.
Rem pulchram, rem venustam.
AMICI.
Nec in solo, nec in omni. Ideo atomum quod amas per hoc nequit intelligi.
CALLIMACHUS.
Mulierem.
AMICI.
Cum mulierem dixeris, omnes comprehendis.
CALLIMACHUS.
137.1003C| Non omnes aequaliter, sed 24 unam specialiter.
AMICI.
Quod de subjecto dicitur, non nisi de subjecto aliquo cognoscitur. Unde, si velis nos enarithmum agnoscere, dic primum usiam.
CALLIMACHUS.
Drusianam.
AMICI.
Andronici hujus principis conjugem?
CALLIMACHUS.
Ipsam.
AMICI.
Erras, socie: est lota baptismate.
CALLIMACHUS.
137.1003D| Inde non curo, si ipsam ad mei amorem attrahere potero.
AMICI.
Non poteris.
CALLIMACHUS.
Cur diffiditis?
AMICI.
Quia rem difficilem petis.
CALLIMACHUS.
Num ego primus hujusmodi rem peto, et non multorum ad audendum provocatus sum exemplo?
AMICI.
Intende, frater: ea ipsa quam ardes, sancti Joannis apostoli doctrinam secuta, totam se devovit Deo, in tantum ut nec ad torum Andronici Christianissimi 137.1004A| viri jamdudum potuit revocari, quo minus tuae consentiet vanitati.
CALLIMACHUS.
Quaesivi a vobis consolationem, sed incutitis mihi desperationem.
AMICI.
Qui simulat fallit, et qui profert adulationem vendit veritatem.
CALLIMACHUS.
Quia mihi vestrum auxilium subtrahitis, ipsam adibo, ejusque animo mei amorem blandimentis persuadebo
AMICI.
Haud persuadebis.
CALLIMACHUS.
137.1004B| Quippe vetar fatis.
AMICI.
Experiemur.
SCENA III. CALLIMACHUS.
Sermo meus ad te, Drusiana, praecordialis amor.
DRUSIANA.
Quid mecum velis, Callimache, sermonibus agere vehementer admiror.
CALLIMACHUS.
Miraris?
DRUSIANA.
Satis.
CALLIMACHUS.
Primum de amore.
137.1004C| DRUSIANA.
Quid de amore?
CALLIMACHUS.
Id scilicet quod te prae omnibus diligo
DRUSIANA.
Quae vis consanguinitatis, quaeve legalis conditio institutionis compellit te ad mei amorem?
CALLIMACHUS.
Tui pulchritudo.
DRUSIANA.
Mea pulchritudo
CALLIMACHUS.
Imo.
DRUSIANA.
Quid ad te?
137.1004D| CALLIMACHUS.
Proh dolor! hactenus parum, sed spero quod attineat postmodum.
DRUSIANA.
Discede, discede, leno nefande; confundor enim diutius tecum verba miscere, quem sentio plenum diabolica deceptione.
CALLIMACHUS.
Mea Drusiana, ne repellas te amantem tuoque amori cordetenus inhaerentem, sed impende amori vicem.
DRUSIANA.
Lenocinia tua parvipendo, tuique lasciviam fastidio, sed teipsum penitus sperno.
137.1005A| CALLIMACHUS.
Adhuc non reperi occasionem irascendi; quia quid mea in te agat dilectio forte erubescis fateri.
DRUSIANA.
Nihil aliud nisi indignationem.
CALLIMACHUS.
Credo te 25 hanc sententiam mutatum ire.
DRUSIANA.
Non mutabo pro certo.
CALLIMACHUS.
Forte.
DRUSIANA.
O insensate et amens! Cur falleris? Cur te vacua spe illudis? Quo pacto, qua dementia reris me tuae cedere nugacitati, quae per multum temporis a legalis 137.1005B| toro viri me abstinui?
CALLIMACHUS.
Proh Deum atque hominum fidem! si non consenseris, non quiescam, non desistam, donec te captiosis circumveniam insidiis.
SCENA IV. DRUSIANA.
Eh heu! Domine Jesu Christe, quid prodest castitatis professionem subiisse, cum is amens mea deceptus est specie? Intende, Domine, mei timorem, intende quem patior dolorem. Quid mihi, quid agendum sit, ignoro. Si prodidero, civilis per me fiet discordia; si celavero, insidiis diabolicis sine te refragari nequeo. Jube me in te, Christe, ocius mori, ne fiam in ruinam delicato 137.1005C| juveni.
ANDRONICUS.
Vae mihi infortunato! Ex improviso mortua es Drusiana. Curro, sanctumque Joannem advoco.
SCENA V JOANNES.
Cur nimium contristaris, Andronice? Cur fluunt lacrymae?
ANDRONICUS.
Heu! heu! domine, taedeo vitae propriae.
JOANNES.
Quid pateris?
ANDRONICUS.
Drusiana, tui assecla . . . .
137.1005D| JOANNES.
Estne homine exuta?
ANDRONICUS.
Hem! est.
JOANNES.
Multum disconvenit ut pro his fundantur lacrymae, quorum animas credimus laetari in requie.
ANDRONICUS.
Non dubitem licet quin, ut asseris, anima aeternaliter laetetur corpusque quandoque incorruptum resuscitetur, hoc tamen me vehementer exurit, quod ipsa me praesente mortem ut adveniret optando invitavit.
JOANNES.
Agnostin' causam?
137.1006A| ANDRONICUS.
Agnovi, tibique enucleam, si quando ex tristitia hac convalescam.
JOANNES.
Accedamus, exsequiasque diligenter celebremus.
ANDRONICUS.
Marmoreum in proximo sepulcrum habetur, in quod funus ponatur; servandique cura sepulcri Fortunato nostro relinquatur procuratori.
JOANNES.
Decet ut tumuletur honorifice. Deus laetificet animam in requie
SCENA VI. CALLIMACHUS.
Quid fiet, Fortunate, quia nec morte Drusianae 137.1006B| revocari possum ab amore?
FORTUNATUS.
Miserabile.
CALLIMACHUS.
Pereo nisi me adjuvet tua industria.
FORTUNATUS.
In quo possum adjuvare?
CALLIMACHUS.
In eo ut vel mortuam me facias videre.
FORTUNATUS.
Corpus adhuc integrum manet, ut reor, quia 26 non languore exesum, sed levi, ut experiebare, febre est solutum
CALLIMACHUS.
O me felicem, si unquam experirer!
137.1006C| FORTUNATUS.
Si placabis muneribus, dedam illud tuis usibus
CALLIMACHUS.
Quae in praesenti ad manus habeo interim accipe, nec diffidas te multo majora accepturum fore.
FORTUNATUS.
Eamus cito.
CALLIMACHUS.
In me non erit mora.
SCENA VII.
FORTUNATUS.
Ecce corpus: nec facies cadaverosa, nec membra sunt tabida; utere ut libet.
CALLIMACHUS.
O Drusiana, Drusiana, quo affectu cordis te colui, 137.1006D| qua sinceritate dilectionis te viscera tenus amplexatus fui! Et tu semper abjecisti, meis votis contradixisti. Nunc in mea situm est potestate quantislibet injuriis te velim lacessere.
FORTUNATUS.
At, at! horribilis serpens invadit nos.
CALLIMACHUS.
Hei mihi! Fortunate, cur me decepisti? Cur detestabile scelus persuasisti? En, tu morieris serpentis vulnere, et ego commorior prae timore.
SCENA VIII.
JOANNES.
Accedamus, Andronice, ad tumulum Drusianae, quo animam Christo commendemus prece.
137.1007A| ANDRONICUS.
Hoc decet tui sanctitatem, ut non obliviscaris in te confidentem.
JOANNES.
Ecce, invisibilis Deus nobis apparet visibilis in pulcherrimi similitudine juvenis.
ANDRONICUS.
Expaveo.
JOANNES.
Domine Jesu, cur juxta id loci dignatus es servis tuis manifestari?
DEUS.
Propter Drusianae ejusque qui juxta sepulcrum illius jacet resuscitationem apparui, quia nomen meum in his debet gloriari.
137.1007B| ANDRONICUS.
Quam subito receptus est coelo.
JOANNES.
Ideo causam penitus non intelligo.
ANDRONICUS.
Maturemus gressum; forte experieris in perventione quod asseris te minus intelligere.
SCENA IX. JOANNES.
In nomine Christi, quid est hoc quod videt miraculi? Ecce, aperto sepulcro corpus Drusianae foras est ejectum, juxta quod jacent duo cadavera amplexu serpentis circumflexa.
ANDRONICUS.
Conjecto quid significet. Is ipse Callimachus Drusianam 137.1007C| dum viveret illicite amavit, quod illa aegre ferens in febrem prae tristitia incidit, et mortem ut adveniret invitavit.
JOANNES.
Hoc amor castitatis coegit.
ANDRONICUS
Post cujus occasum hic amens infelicis languorem amoris et negati taedium conglomerans sceleris, tabescebat animo, eoque magis desiderio aestuabat.
JOANNES.
Miserabile!
27 ANDRONICUS.
Non ambigo quin hunc improbum servum mercede conduceret, quo illi patrandi occasionem facinoris praeberet.
JOANNES.
137.1007D| O nefas incomparabile!
ANDRONICUS.
Ideo ambo, ut video, morte sunt consumpti, ne effectum administrarent sceleri.
JOANNES.
Nec injuria.
ANDRONICUS.
In hoc tamen illud est vel maxime admirandum, cur hujus qui pravum voluit resuscitatio, magis quam ejus qui consensit, divina sit voce praenuntiata, nisi quia forte hic carnali deceptus delectatione deliquit ignorantia, iste autem sola malitia.
JOANNES.
Quanta supernus arbiter districtione cunctorum 137.1008A| facta examinat, quamque aequa lance singulorum merita pensat, id non obvium nec cuiquam explicabile fore potest, quia divini subtilitas judicii longe praeterit humani sagacitatem ingenii.
ANDRONICUS.
Ideo admirando defecimus, quia rerum quae geruntur causas docte internoscere nequimus.
JOANNES.
Eventus post facta docet persaepe rerum discrimina
ANDRONICUS.
Verum age jam, beate Joannes, quod acturus es. Fac ut resuscitetur Callimachus, quo solvatur hujusmodi ambiguitatis nodus.
JOANNES.
137.1008B| Reor prius invocato Christi nomine anguem proturbandum, post vero Callimachum resuscitandum.
ANDRONICUS.
Recte reris, ne ultra laedatur morsu serpentis.
JOANNES.
Discede ab hoc, crudelis bestia, quia serviturus est Christo.
ANDRONICUS.
Licet irrationale sit animal, haud surda tamen aure quod jussisti obaudivit.
JOANNES.
Non mea sed Christi virtute paruit.
ANDRONICUS.
Ideo citius dicto evanuit.
JOANNES.
137.1008C| Deus incircumscriptus et incomprehensibilis, simplex et inaestimabilis, qui solus es id quod es, qui diversa duo socians ex hoc et hoc hominem fingis, eademque dissocians unum quod constabat resolvis, jube ut reducto halitu disjunctaque compagine rursus colliminata, Callimachus resurgat plenus, ut fuit, homo, quo ab omnibus magnificeris, qui solus miranda operaris.
ANDRONICUS.
Amen. Ecce, vitales auras carpit, sed prae stupore adhuc quiescit.
JOANNES.
Callimache, surge in Christi nomine, et utcunque se res habeat confitere; quantilisbet obnoxius sis vitiis proferas, ne nos in modico 28 lateat veritas.
137.1008D| CALLIMACHUS.
Negare nequeo, quin patrandi causa facinoris accesserim, quia infelici languore tabescebam, nec illiciti aestum amoris compescere poteram
JOANNES.
Quae dementia, quae insania te decepit, ut castis praesumeres fragmentis alicujus injuriam conferre dehonestatis?
CALLIMACHUS.
Propria stultitia hujusque Fortunati fraudulenta deceptio.
JOANNES.
Num triplici infortunio adeo infelix effectus es, ut nefas quod voluisti perficere posses?
137.1009A| CALLIMACHUS.
Nullatenus. Licet non defuisset velle possibilitas, tamen omnino defuit posse.
JOANNES.
Quo pacto impediebaris?
CALLIMACHUS.
Ut primum distracto tegmine conviciis tentavi lacessere corpus exanime, iste Fortunatus, qui fomes mali et incentor exstitit, serpentinis perfusus venenis periit.
ANDRONICUS.
O factum bene!
CALLIMACHUS.
Mihi autem apparuit juvenis aspectu terribilis, qui detectum corpus honorifice texit, ex cujus flammea 137.1009B| facie candentes in bustum scintillae transiliebant, quarum una resiliens mihi in faciem ferebatur, simulque vox facta est dicens: Callimache, morere ut vivas! His dictis, exspiravi.
JOANNES.
Opus coelestis gratiae, quae non delectatur in impiorum perditione.
CALLIMACHUS.
Audisti miseriam meae perditionis, noli elongare medelam tuae miserationis.
JOANNES.
Non elongabo.
CALLIMACHUS.
Nam nimium confundor, cordetenus contristor, 137.1009C| anxior, gemo, doleo super gravi impietate mea.
JOANNES.
Nec immerito, quippe grave delictum haud leve poenitudinis exspectat remedium.
CALLIMACHUS.
O utinam reserarentur secreta meorum viscerum latibula, quo interim amaritudinem quam patior doloris perspiceres, et dolenti condoleres!
JOANNES.
Congaudeo hujusmodi dolori, quia sentio te salubriter contristari.
CALLIMACHUS.
Taedet me prioris vitae, taedet delectationis iniquae.
JOANNES.
Nec injuria.
137.1009D| CALLIMACHUS.
Poenitetque delicti.
JOANNES.
Et merito
CALLIMACHUS.
Displicet omne quod feci in tantum, ut nullus amor, nulla voluptas sit vivendi, nisi renatus in Christo merear in melius transmutari.
JOANNES.
Non dubito quin superna gratia in te appareat.
CALLIMACHUS.
Ideo ne moreris, ne pigriteris lassum erigere, moerentem consolationibus attollere 29, quo tuo monitu, tuo magisterio, a gentili in Christianum, a nugace 137.1010A| in castum transmutatus virum, tuoque ducatu semitam arripiens veritatis, vivam juxta divinae praeconium promissionis.
JOANNES.
Benedicta sit unica Progenies Divinitatis, idemque particeps nostrae fragilitatis, qui te, fili Callimache, parcendo occidit et occidendo vivificavit, quo suum plasma mortis specie ab interitu liberaret animae.
ANDRONICUS.
Res insolita, omnique admiratione digna!
JOANNES.
O Christe, mundi redemptio, et peccatorum propitiatio, qualibus laudum praeconiis te talem celebrem ignoro. Expaveo tui benignam clementiam et clementem patientiam, qui peccantes nunc paterno 137.1010B| more tolerando blandiris, nunc justa severitate castigando ad poenitentiam cogis.
ANDRONICUS.
Laus ejus divinae pietati.
JOANNES.
Quis auderet credere, quisve praesumeret sperare, ut hunc, quem criminosis intentum vitiis mors invenit et inventum abstulit, tui miseratio ad vitam excitare, ad veniam dignaretur reparare? Sit nomen tuum sanctum benedictum in saecula, qui solus facis stupenda mirabilia.
ANDRONICUS.
Eia, sancte Joannes, et me consolari ne tardes. Nam conjugalis amor Drusianae meam haud patitur 137.1010C| mentem consistere, nisi et ipsam quantocius videam resurrectum ire.
JOANNES.
Drusiana, resuscitet te Dominus Jesus Christus.
DRUSIANA.
Laus et honor tibi, Christe, qui me fecisti reviviscere.
CALLIMACHUS.
Sospitatis auctori grates, qui te, mea Drusiana, resurgere dedit in laetitia, quae gravi cum tristitia die fungebaris extrema.
DRUSIANA.
Decet tui sanctitatem, venerande Pater Joannes, ut resuscitato Callimacho, qui me illicite amavit, et hunc resuscites, qui mei proditor funeris exstitit.
CALLIMACHUS.
137.1010D| Ne dignum ducas, Christi apostole, hunc proditorem, hunc malefactorem, a vinculis mortis absolvere, qui me decepit, me seduxit, meque ad audendum horribile facinus provocavit
JOANNES.
Non debes illi invidere gratiam divinae clementiae.
CALLIMACHUS.
Non est enim dignus resurrectione, qui auctor exstitit perditionis alienae.
JOANNES.
Lex nostrae religionis docet, ut homo homini dimittat, si ipse 30 a Deo dimitti ambiat.
ANDRONICUS.
Justum.
137.1011A| JOANNES.
Quando etiam Dei Unigenitus, idemque Virginis primogenitus, qui solus innocens, solus immaculatus, solus sine veterni sorde delicti in mundum venit, omnes sub gravi onere peccati depressos invenit.
ANDRONICUS
Verum.
JOANNES
Scilicet nullum justum, nullum misericordia inveniret dignum, neminem tamen sprevit, neminem suae gratia pietatis privavit, sed seipsum omnibus tradidit, suique dilectam animam pro omnibus posuit.
ANDRONICUS.
137.1011B| Si innocens non occideretur, nemo juste liberaretur.
JOANNES.
Ideo in hominum non delectatur perditione, quos suo emptos meminit pretioso sanguine.
ANDRONICUS.
Gratias illi.
JOANNES.
Unde aliis Dei gratiam non debemus invidere, quam ex nullis praecedentibus meritis in nobis gaudemus abundare.
CALLIMACHUS.
Terruisti me monitu.
JOANNES
Ne autem tuis videar reniti votis, non suscitetur 137.1011C| per me, sed per Drusianam, quia ad hoc implendum a Deo accepit gratiam.
DRUSIANA.
Divina substantia, quae vere et singulariter es sine materiae forma, quae hominem ad tui imaginem plasmasti, et plasmato spiraculum vitae inspirasti, jube materiale corpus Fortunati reducto calore in viventem animam iterum reformari, quo trina nostri resuscitatio tibi in laudem vertatur, Trinitas veneranda.
JOANNES.
Amen.
DRUSIANA.
Expergiscere, Fortunate et jussu Christi retinacula mortis disrumpe.
137.1011D| FORTUNATUS.
Quis me apprehensa manu erexit? Quis vocem ut resurgerem dedit?
JOANNES.
Drusiana.
FORTUNATUS.
Num me suscitavit Drusiana?
JOANNES.
Ipsa.
FORTUNATUS.
Nonne ante aliquot dies improvisa morte fuerat consumpta?
JOANNES.
At vivit in Christo.
137.1012A| FORTUNATUS
Et cur manet Callimachus gravi vultu modestus nec perfurit solito more in amore Drusianae?
JOANNES.
Quia a nequam intentione transmutatus, vere est Christi discipulus.
FORTUNATUS.
Non.
JOANNES.
Etiam.
FORTUNATUS
Si, ut asseris, Drusiana me suscitavit, et Callimachus Christo credidit, vitam repudio mortemque eligo sponte, quia malo non esse, quam in his tantum abundanter virtutum gratiam sentiscere.
137.1012B| JOANNES.
O admiranda diaboli invidia, o malitia serpentis antiqui, qui et protoplastis mortem 31 propinavit et super justorum gloria semper gemit! Iste infelicissimus Fortunatus, diabolicae amaritudinis felle plenissimus, comparatur malae arbori amaros fructus facienti. Unde excisus a collegio justorum et abjectus a consortio Deum timentium, mittatur in aeterni ignem supplicii, cruciandus sine alicujus intermistione refrigerii.
ANDRONICUS.
Ecce, turgescentibus serpentinis morsibus ad occasum rursus vergitur et citius dicto morietur.
JOANNES.
Moriatur, sitque incola gehennae, qui propter 137.1012C| alieni invidiam profectus recusavit vivere.
ANDRONICUS.
Terribile.
JOANNES.
Nihil terribilius invido, nihil scelestius superbo.
ANDRONICUS.
Uterque miserabilis
JOANNES.
Una eademque persona utroque semper laborat vitio, quia neutrum sine altero.
ANDRONICUS.
Expone enucleatius.
JOANNES.
Nam qui superbit, invidet, et qui invidet, superbit; quia mens invida, dum alienam laudem nec 137.1012D| patitur audire, et in sui comparatione perfectiores ambit vilescere, dedignatur subjici dignioribus, et superbe conatur praeferri comparibus.
ANDRONICUS.
Patet.
JOANNES.
Unde iste miserrimus vulnerabatur mente, quia se his inferiorem aestimari non sustinuit, in quis ampliorem Dei gratiam lucere non nescivit.
ANDRONICUS.
Nunc tandem intelligo quod inter surgentes minime est computatus, quia ocius erat moriturus.
JOANNES.
Dignus est enim utraque morte, quia et commandatum 137.1013A| funus afficiebat injuria, et resurgentes injusto insectabatur odio.
ANDRONICUS.
Infelix est mortuus.
JOANNES.
Recedamus, suumque diabolo filium relinquamus. Nos autem diem istum, et pro miranda Callimachi mutatione, et pro utriusque resuscitatione, cum 137.1014A| laetitia agamus, gratias ferentes Deo, aequo judici secretorumque discretissimo cognitori, qui solus omnia subtiliter examinans, omnia recte disponens, unumquemque, juxta quod dignum praenoscit, praemiis suppliciisve aptabit. Ipsi soli honor, virtus, fortitudo, et victoria, laus et jubilatio per infinita saeculorum saecula. Amen.
IV. 32 ABRAHAM. ARGUMENTUM IN ABRAHAM. 137.1013| Lapsus et conversio Mariae, neptis Abrahae eremicolae, quae ubi XX annos solitariam vitam egit, corrupta virginitate saeculum repetiit et contubernio meretricum admisceri non metuit; sed post biennium praefati Abrahae monitis, illam sub amatoris specie quaerentis, reducta, larga effusione lacrymarum continuaque exercitatione jejuniorum, vigiliarum atque orationum per vicenos annos emundavit maculas criminum.
NTERLOCUTORES: BRAHAM, EPHREM, MARIA.
SCENA I. 137.1013B|
ABRAHAM.
Tune, frater et coeremita Ephrem, commodum ducis meae adhuc confabulationi vacare, an quoad usque divinas expleas laudes, me vis praestolari?
EPHREM.
Nostrorum confabulatio ejus debet esse laudatio, qui se congregatis in suo nomine medium spopondit interesse.
ABRAHAM.
Nihil aliud locuturus accessi, nisi quod divinae voluntati non nescio commodari.
EPHREM.
Quare nec ad momentum quidem me subtraho, sed tuo affectui totum dedo.
137.1013C| ABRAHAM.
Quiddam agendum mihi exaestuat mente, in quo tuum velle meis votis exopto respondere.
EPHREM.
Si unum cor unaque anima jubetur esse, idem velle, idem cogimur nolle.
ABRAHAM.
Est mihi neptis tenella utriusque parentis solamine destituta, in quam pro compassione orbitatis nimio affectu ducor, cujusque causa continua sollicitudine fatigor.
EPHREM
Et quid tibi, triumphator saeculi, cum curis mundi?
137.1013D| ABRAHAM.
Id scilicet curo ne immensa ejus serenitas pulchritudinis 137.1014B| alicujus obfuscetur sorde coinquinationis.
EPHREM.
Hujusmodi cura non est vituperanda?
ABRAHAM.
Spero.
EPHREM.
Cujus est aetatis?
33 ABRAHAM.
Si unius rotatus mensurni apponeretur, duas olympiades vitali aura vesceretur.
EPHREM.
Immatura pupilla.
ABRAHAM.
137.1014C| Ideo non deest mihi cura.
EPHREM.
Ubi degit?
ABRAHAM.
In meis mansiunculis. Nam rogatu propinquorum nutriendam eam suscepi; sed ejus gazas pauperibus erogare decrevi.
EPHREM.
Despectio temporalium concedet animum coelo intentum.
ABRAHAM.
Exaestuo mente gestiens illam Christo desponsare ejusque tirocinio mancipatum ire.
137.1014D| EPHREM.
Laudabile.
137.1015A| ABRAHAM.
Cogor nomine.
EPHREM.
Quid vocatur?
ABRAHAM.
Maria.
EPHREM.
Ita est; tanti excellentiam nominis decet stemma virginitatis.
ABRAHAM.
Non diffido quin, si nostris suaviter hortamentis provocetur, ad cedendum facilis experiatur.
EPHREM.
Accedamus, ejusque cogitationi caelibis securitatem vitae instillemus.
SCENA II. 137.1015B|
ABRAHAM.
O adoptiva filia, o meae pars animae, Maria, cede meis paternis monitionibus meique comparis Ephrem saluberrimis institutionibus; enitere ut auctricem virginitatis quam aequivoco aequiparas nomine, imiteris et castitate.
EPHREM.
Multum disconvenit, filia, ut quae cum Dei genitrice Maria per mysterium nominis praeemines in axe inter sidera nunquam casura, inferior meritis in terrae volutes infimis.
MARIA.
Mysterium nominis ignoro; unde quid circuitione verborum significes haud intelligo.
137.1015C| EPHREM.
Maria interpretatur stella maris, circa quam videlicet fertur mundus et vocatur populus.
MARIA.
Cur maris stella dicitur?
EPHREM.
Quia nunquam occidit, sed navigantibus recti semitam itineris dirigit.
MARIA.
Et qui posset fieri, ut ego tantilla ex lutea materia confecta eo attingerem meritis, quo mysterium rutilat nominis?
EPHREM.
Illibata corporis integritate puraque mentis sanctitate.
137.1015D| MARIA.
Grandis est honoris hominem aequari astrorum radiis.
EPHREM.
Nam si incorrupta et virgo permanebis, angelis Dei fies aequalis, quibus tandem stipata gravi corporis onere abjecto, pertransiens aera supergradieris aethera, zodiacum percurres circulum, nec subsistendo temperabis gressum, donec amplexaris amplexibus Filii Virginis in lucifluo thalamo sui Genitricis.
34 MARIA.
Qui haec parvi pendet asinum vivit. Unde praesentia despicio, memet ipsam denego quo merear ascribi gaudiis tantae felicitatis.
137.1016A| EPHREM.
Ecce nanciscimur in pectore infantili senilis maturitatem ingenii.
ABRAHAM.
Gratia Dei id est quod est.
EPHREM.
Negari nequit
ABRAHAM.
Sed licet Dei gratia sit illustrata, imbecillem tamen aetatem suo uti non prodest arbitrio.
EPHREM.
Verum.
ABRAHAM.
Ideo faciam illi exiguam ab introitu cellulam meis mansiunculis contiguam, per cujus fenestram psalterium 137.1016B| caeterasque divinae legis paginas, illam crebrius visitando, instruam.
EPHREM.
Convenit.
MARIA.
Tuo, Pater Ephrem, interventui me committo.
EPHREM.
Coelestis sponsus, cujus affectu in tenella aetate inhaesisti, tueatur te, filia, ab omni fraude diaboli.
SCENA III ABRAHAM.
Frater Ephrem, si quid mihi utriusque casu fortunae ingeritur, te primum adeo, te solum consulo. Unde ne sis adversus querimoniae quam prosequor 137.1016C| sed fer opem dolori quem patior.
EPHREM
Abraham, Abraham, quid pateris? Cur plus licito contristaris? Nunquam fuit fas eremicolae conturbari saecularium more
ABRAHAM.
Incomparabilis luctus mihi contigit, intolerabilis dolor me afficit.
EPHREM.
Ne fatiga me longa verborum circuitione; sed quid patiaris expone.
ABRAHAM.
Maria, mis optiva filia, quam per bis bina lustra summa diligentia nutrivi, summa solertia instruxi . .
EPHREM.
137.1016D| Quid illa?
ABRAHAM
Hei mihi! periit.
EPHREM.
Qualiter?
ABRAHAM.
Miserabiliter; deinde evasit latenter.
EPHREM.
Quibus insidiis circumvenit eam fraus antiqui serpentis?
ABRAHAM.
Per illicitum cujusdam simulatoris affectum, qui monachico adveniens habitu simulata eam visitatione frequentabat, donec indocile juvenilis ingenium 137.1017A| pectoris ad sui amorem inflexit, adeo ut per fenestram ad patrandum facinus exiliret.
EPHREM.
Contremisco auditu.
ABRAHAM.
At ubi ipsa infelix se corruptam sensit, pectus pulsavit, faciem manu laceravit, vestes scidit, capillos eruit, voces in altum ejulando dedit.
EPHREM.
Nec injuria, hujusmodi namque ruina toto lacrymarum fonte est lugenda.
ABRAHAM.
Lamentabatur namque se quod fuerat non esse.
EPHREM.
Vae illi miserae!
137.1017B| ABRAHAM.
35 Lugebat se nostris contraria monitis egisse.
EPHREM.
Ac valde.
ABRAHAM.
Deflevit se vigiliarum, orationum, jejuniique sudores evacuasse.
EPHREM.
Si in tali compunctione perseveraret, salva fieret.
ABRAHAM.
Haud perseveravit, sed pejora prioribus apposuit.
EPHREM.
Viscera tenus conturbor totisque membris resolvor.
137.1017C| ABRAHAM.
Postquam enim hisce lamentis se punivit, nimietate victa doloris praeceps ferebatur in foveam desperationis.
EPHREM.
Eh heu! quam gravis perditio!
ABRAHAM.
Et quia veniam desperavit posse mereri, saeculum repetere vanitatique elegit deservire.
EPHREM.
Hem! par victoria spiritalibus in sorte eremitarum nequitiis antea fuit insolita.
ABRAHAM.
137.1017D| Sed nunc daemonum sumus praeda.
EPHREM.
Mirum qui fieri posset, ut te ignorante evaderet.
ABRAHAM.
Interim fueram consternatus mente ex ostensae visionis terrore, qua, si mens non fuisset laeva, mihi praefigurabatur ejus ruina.
EPHREM.
Vellem modum visionis audire.
ABRAHAM.
Putabam me ante fores cellulae stetisse, et ecce draco mirae magnitudinis nimiique foetoris rapido impetu adveniens candidulam secus me columbam reperiens cepit, devoravit subitoque non comparuit.
137.1018A| EPHREM.
Evidens visio.
ABRAHAM.
At ego, ubi expergiscens mente quae videbam tractavi, verebar aliquam Ecclesiae imminere persecutionem, quae fideles quosdam attraheret in errorem.
EPHREM.
Verendum erat.
ABRAHAM.
Unde prostratus in orationem praecognitori futurorum supplicavi. ut mihi detegeret solutionem somnii.
EPHREM.
137.1018B| Recte egisti.
ABRAHAM.
Tertia demum nocte, cum lassa sopori membra dedissem, putabam eumdem draconem meis vestigiis disruptum volutasse, ipsamque columbam absque laesione emicuisse.
EPHREM.
Laetificor auditu, nec ambigo quin tua quandoque ad te revertatur Maria.
ABRAHAM.
Postquam evigilans hujus solamine visionis temperabam tristitiam prioris, mentem recepit ut reminiscerer alumnae. Illud quoque si sine tristitia memini, quod ipsam in duorum intervallo dierum divinae innittentem laudi solito non sensi.
137.1018C| EPHREM.
Sero meministi.
ABRAHAM.
Fateor. Accessi, manu fenestram pulsavi, 36 filiam saepius nominando vocavi.
EPHREM.
Ah! frustra vocasti.
ABRAHAM.
Hoc adhuc non sensi, sed cur negligenter in divinis ageret rogavi; sed nec levis tinnitum responsi recepi.
EPHREM.
Et quid tunc fecisti?
ABRAHAM.
137.1018D| Ubi abesse quam quaerebam deprehendi, viscera discutiebantur timore, membra contremuerunt pavore.
EPHREM.
Nec mirum. Certe et ego id ipsum nunc patior audiendo
ABRAHAM.
Deinde flebilibus sonis auras pollui, rogitans quis lupus meam agnam raperet, quis latro meam filiam captivaret?
EPHREM.
Jure conquestus fuisti ejus perditionem, quam nutrivisti.
ABRAHAM.
Tandem accesserunt qui veritatem scientes rem 137.1019A| esse, ita ut tibi nunc exposui, habere ipsamque vanitati dixerunt deservire.
EPHREM.
Ubi moratur
ABRAHAM.
Ignoratur.
EPHREM.
Quid fiet?
ABRAHAM.
Est mihi fidelis amicus qui civitates villasque peragrans non quiescet, donec quae illam terra susceperit agnoscet.
EPHREM.
Quid si experietur?
ABRAHAM.
137.1019B| Habitum mutabo, ipsamque sub amatoris specie adibo, si forte meo monitu post grave naufragium revertatur ad pristinae quietis portum.
EPHREM.
Etiam, quid fiet si carnium esus vinique haustus apponetur?
ABRAHAM.
Haud abrogabo, ne agnoscar.
EPHREM.
Recta prorsus laudabilique discretione uteris, si arctioris frena observantiae aliquantisper laxabis, quo errantem Christo lucreris.
ABRAHAM.
Eo magis ad audendum incitor, quo te mihi in hac concordari re experior.
137.1019C| EPHREM.
Qui clancula cordium cognoscit qua intentione unaquaeque res geratur intelligit, nec in discretissimo ejus examine reus praevaricationis habetur, qui a strictioris rigore conversationis ad tempus descendendo imbecillioribus assimilari non respuit, quo efficacius animam revocet quae erravit
ABRAHAM.
Tuum est interim me precibus adjuvare ne impediar diabolica fraude.
EPHREM.
Ipsum summum bonum, sine quo nihil fit boni, faciat tuum velle in bono consummari.
SCENA IV. 137.1019D| ABRAHAM.
Num ille est meus amicus, quem ante hoc biennium pro inquisitu direxi Mariae? Ipse est.
AMICUS.
Ave, venerande Pater.
ABRAHAM.
Ave, affabilis amice; diu te sustinui, sed nunc advenire 37 desperavi.
AMICUS.
Ideo moram feci, quia te ambigua re sollicitari non praesumpsi. At ubi veritatem investigavi, reditum maturavi.
ABRAHAM.
Vidistin' Mariam?
137.1020A| AMICUS.
Vidi.
ABRAHAM.
Ubi?
AMICUS.
Quam dictu miserabile!
ABRAHAM.
Dic, obsecro.
AMICUS.
In domo cujusdam lenonis habitationem elegit, qui tenello amore illam colit; nec frustra: nam omni die non modica illi pecunia ab ejus amatoribus adducitur.
ABRAHAM.
A Mariae amatoribus.
137.1020B| AMICUS.
Ab ipsis.
ABRAHAM.
Qui sunt ejus amatores?
AMICUS.
Perplures.
ABRAHAM.
Hei mihi, o bone Jesu! Quid hoc monstri est, quod hanc, quam tibi sponsam nutrivi, alienos amatores audio sequi?
AMICUS.
Hoc meretricibus antiquitus fuit in more, ut alieno delectarentur amore?
ABRAHAM.
Affer mihi sonipedem delicatum et militarem habitum, 137.1020C| quo deposito tegmine religionis ipsam adeam sub specie amatoris
AMICUS.
Ecce omnia.
ABRAHAM
Obsecro, affer et pileum, quo coronam velem capitis.
AMICUS.
Hoc maxime opus est, ne agnoscaris.
ABRAHAM.
Quid si unum solidum, quem habeo, mecum afferam, quo stabulario pro mercede tribuam?
AMICUS.
Aliter ad colloquium Mariae non potes pervenire.
137.1020D| ABRAHAM.
Salve, bone stabulari.
STABULARIUS.
Quis loquitur? Hospes, salve.
ABRAHAM.
Estne apud te locus viatori ad pernoctandum aptus?
STABULARIUS.
Est plane; nostra hospitiola nulli sunt neganda.
ABRAHAM.
Laudabile.
STABULARIUS.
Intra, ut tibi praeparetur coena.
137.1021A| ABRAHAM.
Magna tibi pro hilari susceptione debeo, sed adhuc majora a te expeto.
STABULARIUS.
Quae voles ut concessurum efflagita.
ABRAHAM.
Accipe vile munus quod defero, et fac ut perpulchra, quam tecum obversari experiebar, puella nostro intersit convivio.
STABULARIUS.
Cur illam desideras videre?
ABRAHAM.
Quia nimium delector in ejus agnitione, cujus pulchritudinem a pluribus laudari audiebam saepissime.
137.1021B| STABULARIUS.
Quisquis laudator ejus formae exstitit, nihil fefellit. Nam praenitet venusta vultu prae ceteris mulieribus.
ABRAHAM.
Ideo ardeo in ejus amore.
STABULARIUS.
Miror te in decrepita senectute juvenculae mulieris amorem spirare.
ABRAHAM.
Percerte nullius alius rei causa accessi, nisi eam videndi.
SCENA VI. STABULARIUS.
Procede, Maria, tuique pulchritudinem nostro 137.1021C| neophyto ostende.
38 MARIA.
Ecce venio.
ABRAHAM.
Quae fiducia, quae constantia mentis mihi post haec, cum hanc, quam nutrivi in eremi latibulis, meretricio vultu ornatam conspicio? Sed non est tempus ut praefiguretur in facie quod tenetur in corde. Erumpentes lacrymas viriliter stringo, et simulata vultus hilaritate internae amaritudinem moestitudinis contego.
STABULARIUS.
Fortunata Maria, laetare, quia non solum ut hactenus tui coaevi, sed etiam senio jam confecti te adeunt, te ad amandum confluunt.
137.1021D| MARIA.
Quicunque me diligunt aequalem amoris vicem a me recipiunt.
ABRAHAM.
Accede, Maria, et da mihi osculum.
MARIA.
Non solum dulcia oscula libabo, sed etiam crebris senile collum amplexibus mulcebo.
ABRAHAM.
Hoc volo
MARIA.
Quid sentio? Quid stupendae novitatis gustando haurio? Ecce, odor istius fragrantiae praetendit fragrantiam mihi quondam usitatae abstinentiae.
137.1022A| ABRAHAM.
Nunc, nunc simulandum, nunc lascivientis more pueri jocis instandum, ne et ego agnoscar prae gravitate, et ipsa se reddat latibulis prae pudore.
MARIA.
Vae mihi infelici! Unde cecidi, et in quam perditionis foveam corrui?
ABRAHAM.
Hic non est aptus querelae locus, ubi convivarum confluit conventus.
STABULARIUS.
Domna Maria, cur suspiria trahis? Cur mades lacrymis? Nonne per biennium hic conversabaris, et nunquam ex te gemitus prorupit, nunquam tristior sermo prodiit.
137.1022B| MARIA.
O utinam fuissem ante trium annorum spatia morte absumpta, ne ad tanta devenirem flagitia.
ABRAHAM.
Non ut tua peccata plangerem adveni, sed ut tuo jungerer amori.
MARIA.
Levi compunctione permovebar, ideo talia fabar. Sed epulemur et laetemur, quia, ut monuisti, hic non est tempus peccata plangendi.
ABRAHAM.
Affatim refecti, affatim sumus ebriati tua largitate administrante, o bone stabulari; da licentiam a coena surgendi, quo lassum corpus in stratum 137.1022C| componam dulcique quiete recreem.
STABULARIUS.
Ut libet.
MARIA.
Surge, domne mi, surge; tecum pariter tendam ad cubile.
ABRAHAM.
Placet. Nullatenus cogi possem ut te non comitante exirem.
SCENA VII. MARIA.
Ecce triclinium ad inhabitandum 39 nobis aptum; ecce lectus haud vilibus stramentis compositus. Sede, ut tibi detraham calceamenta, ne tu ipse fatigeris discalceando.
137.1022D| ABRAHAM.
Muni prius seris ostium, ne quis introeundi inveniat aditum.
MARIA.
Super hoc ne solliciteris; faciam ut nulli ad nos tribuatur accessus facilis.
ABRAHAM.
Tempus ablato capitis velamine quis sim aperire. O adoptiva filia, o meae pars animae, Maria, agnoscisne me senem, qui te paterno amore nutrivi, qui te coelestis Regis unigenito desponsavi?
MARIA.
Hei mihi! Pater et magister meus Abraham est qui loquitur.
137.1023A| ABRAHAM.
Quid contigit tibi, filia?
MARIA.
Gravis miseria.
ABRAHAM.
Quis te decepit? Quis te seduxit?
MARIA.
Qui protoplastos prostravit.
ABRAHAM.
Ubi est angelica illa, quam in terris egisti, conversatio?
MARIA.
Prorsus perdita.
ABRAHAM.
Ubi est verecundia tua virginalis? Ubi continentia 137.1023B| admirabilis?
MARIA.
Evacuata.
ABRAHAM.
Quam mercedem, nisi resipiscas, pro jejuniorum, orationum vigiliarum sudore ultra potes sperare, cum velut lapsa ab altitudine coeli dimersa es in profundum inferni?
MARIA.
Eh heu!
ABRAHAM.
Quare me despexisti? Quare deseruisti? Quare eventum tuae perditionis mihi non indicasti, quo ego, cum dilecto meo Ephrem, dignam pro te poenitentiam agerem?
137.1023C| MARIA.
Postquam lapsa in peccatis corrui, tuae sanctitati polluta proximare non praesumpsi.
ABRAHAM.
Quis unquam a peccato exstitit immunis, nisi solus Filius Virginis?
MARIA.
Nullus.
ABRAHAM.
Humanum est peccare, diabolicum in peccatis durare, nec jure reprehenditur qui subito cadit, sed qui citius surgere negligit.
MARIA.
Hei mihi infelici!
ABRAHAM.
137.1023D| Cur decidis? Cur in terra jaces immobilis? Erigere et quae dicam percipe.
MARIA.
Pavore concussa corrui, quia vim paternae monitionis ferre nequivi.
ABRAHAM.
Attende mei in te dilectionem et depone timorem.
MARIA.
Nequeo.
ABRAHAM.
Nonne tui causa desiderabilem eremi habitationem reliqui, omnem regularis observantiam conversationis pene evacuavi, in tantum ut ego verus cremicola, factus sum lascivientium conviva, et qui diu silentio studebam, jocularia verba, ne agnoscerer, 137.1024A| 40 proferebam? Cur demisso vultu terram inspicis? Cur respondendo mecum verba miscere dedignaris?
MARIA.
Proprii conscientia reatus confundor. Ideo nec oculos ad coelum levare, nec sermonem tecum praesumo conserere.
ABRAHAM.
Noli diffidere, filia, noli desperare; sed emerge de abysso desperationis et fige in Deo spem mentis.
MARIA.
Enormitas peccatorum prostravit me in desperationis profundum.
ABRAHAM.
Peccata quidem tua sunt gravia, sed superna 137.1024B| pietas major est omni creatura. Unde tristitias rumpe, datumque poenitendi spatiolum pigritando noli negligere, quatenus superabundet divina gratia ubi superabundavit facinorum abominatio.
MARIA.
Si ulla promerendae spes suae veniae inesset, studium poenitendi minime deesset.
ABRAHAM.
Miserere meae quam pro te subii lassitudinis, et depone perniciosam desperationem, quam omnibus commissis non nescimus esse graviorem. Qui enim peccantibus Deum misereri velle desperat, irremediabiliter peccat, quia sicut scintilla silicis pelagus nequit inflammare, ita nostrorum acerbitas peccaminum divinae dulcedinem benignitatis non valet 137.1024C| immutare.
MARIA.
Non enim supernae magnificentiam pietatis nego, sed proprii enormitatem sceleris considerando, ad dignae satisfactionem poenitentiae vereor non sufficere.
ABRAHAM.
In me sit iniquitas tua; tantummodo revertere ad locum unde existi, et ini secundo conversationem, quam deseruisti.
MARIA.
In nullo unquam tui renitor votis, sed quae jubes obtemperanter amplector.
ABRAHAM
Nunc fateor te vere quam nutrivi filiam, nunc 137.1024D| censeo te prae omnibus fore diligendam.
MARIA.
Aliquantulum auri vestiumque possideo, quod tua de his auctoritas decreverit exspecto.
ABRAHAM.
Quae acquisivisti peccando cum ipsis peccatis sunt abjicienda.
MARIA.
Rebar pauperibus eroganda, seu sacris esse altaribus offerenda.
ABRAHAM.
Non satis acceptabile munus Deo esse comprobatur, quod criminibus acquiritur.
MARIA.
Nulla super his ultra sollicitudine fatigar.
137.1025A| ABRAHAM.
Matuta nitescit, lucescit, abeamus.
MARIA.
Tuum est, 41 Pater amande, ut ad instar boni pastoris praecedas repertam ovem, et ego paribus incedens vestigiis subsequor praecedentem.
ABRAHAM.
Haud ita; sed ego pedibus incedam, te autem equo superponam ne itineris asperitas secet teneras plantas.
MARIA.
O, quem te memorem, quam tibi gratiarum impendam recompensationem, qui me indignam miseratione non terrore cogis, sed miti condescensione 137.1025B| ad poenitentiam hortaris?
ABRAHAM.
Nihil aliud a te expeto, nisi ut reliquum vitae inhaerendo insistas Dei obsequio.
MARIA.
Spontanea mente inhaeream, pro viribus insistam et, si facultas desit posse, nunquam tamen deerit velle.
ABRAHAM
Convenit ut, quo studio deserviebas vanitati, famuleris divinae voluntati.
MARIA.
Fiat, precor, tuis meritis, ut in me perficiatur voluntas Divinitatis.
ABRAHAM
137.1025C| Maturemus reditum.
MARIA.
Maturemus; nam me taedet morarum.
SCENA VIII. ABRAHAM.
Quanta celeritate asperi difficultatem itineris transcurrimus!
MARIA.
Quod devote agitur, facile perficitur.
ABRAHAM.
Ecce tua deserta cellula.
MARIA.
Hei mihi! Ipsa mei sceleris est conscia, ideo ingredi formido.
ABRAHAM.
137.1025D| Et merito; fugiendus est quippe locus, in quo hostem sequitur triumphus.
MARIA.
Et ubi me decernis compunctioni vacare?
ABRAHAM.
Ingredere in cellam interiorem, ne vetustus serpens decipiendi ultra inveniat occasionem.
MARIA.
Non contra luctor, sed quae jubes amplector.
ABRAHAM.
Familiarem meum Ephrem accedam, quo ipse, qui solus mecum tuae condoluit perditioni, congaudeat inventioni.
137.1026A| MARIA.
Competit.
SCENA IX. EPHREM.
Num mihi aliquid affers gaudii?
ABRAHAM.
Ac magni.
EPHREM.
Placet, nec dubito quin Mariam manciscereris.
ABRAHAM.
Nanciscebar plane; et gaudens reduxi ad ovile.
EPHREM.
Divinae gratia visitationis factum, credo.
ABRAHAM.
Procul dubio.
137.1026B| EPHREM.
Vellem scire, qualiter juxta id temporis vitam moresque ordinaverit.
ABRAHAM.
Juxta meum velle.
EPHREM.
Hoc illi expedit vel maxime.
ABRAHAM.
Quidquid ipsi agendum proposui, quamvis difficile, quamvis grave, haud abrogavit subire.
EPHREM.
Laudabile.
ABRAHAM.
Nam induta cilicio continuaque vigiliarum et jejunii exercitatione macerata, 42 arctissimae legis 137.1026C| observatione corpus tenerum animae cogit pati imperium.
EPHREM.
Aequum est ut iniquae sordes delectationis eliminentur acerbitate castigationis.
ABRAHAM.
Quisquis ejus lamenta intelligit, mente vulneratur, quisquis compunctionem sentit et ipse compungitur.
EPHREM.
Solet fieri.
ABRAHAM.
Elaborat pro viribus, ut quibus causa fuit perditionis fiat exemplum conversionis.
EPHREM.
137.1026D| Consequens est.
ABRAHAM.
Nititur ut quanto exstitit foedior, tanto appareat nitidior
EPHREM.
Jucundior audiendo precor, dialique laetor gaudimonio .
ABRAHAM.
Et merito, nam phalanges angelicae gaudentes Dominum laudant super peccatoris conversione.
EPHREM.
Nec mirum; nullius namque justi magis delectatur perseverantia, quam impii poenitentia.
137.1027A| ABRAHAM.
Unde in illa tanto justius laudatur, quanto ultra resipisci posse desperabatur.
EPHREM.
Congratulantes laudemus, laudantes glorificemus unigenitum et venerabilem, dilectum et clementem 137.1028A| Dei Filium, qui non vult perire quos sui sacro redemit sanguine.
ABRAHAM.
Ipsi honor, gloria et jubilatio per infinita saecula. Amen.
V. PAPHNUTIUS 137.1027|
ARGUMENTUM IN PAPHNUTIUM. Conversio Thaidis meretricis, quam Paphnutius eremita, aeque ut Abraham, sub specie adiens amatoris convertit, et data poenitentia per quinquennium in angusta cellula conclusit, donec digna satisfactione Deo reconciliata, quinta decima peractae poenitentiae die, obdormivit in Christo.
INTERLOCUTORES: PAPHNUTIUS, DISCIPULI, THAIS, JUVENES AMANTES, ANTONIUS, PAULUS.
SCENA I. 137.1027B|
43 DISCIPULI.
Cur obscurum, Pater, vultum nec solito geris, Paphnuti, serenum?
PAPHNUTIUS.
Cujus cor contristatur, ejus et vultus obscuratur.
DISCIPULI.
Pro qua re contristaris?
PAPHNUTIUS.
Pro injuria Factoris
DISCIPULI.
Quae haec injuria?
PAPHNUTIUS.
Ipsam quam a propria patitur creatura ad sui imaginem condita.
137.1027C| DISCIPULI.
Terruisti nos dictu.
PAPHNUTIUS.
Licet illa impassibilis majestas affici non possit injuriis, tamen, ut affectus nostrae fragilitatis metaphorice transferam in Deum, quae major injuria dici potest, quam, quod ejus imperio, cujus gubernaculis major mundus obtemperanter subditur, solus minor contra luctetur?
DISCIPULI.
Quis est minor mundus?
PAPHNUTIUS.
Homo.
DISCIPULI.
Homo?
137.1027D| PAPHNUTIUS.
Porro.
DISCIPULI.
Quis homo?
137.1028B| PAPHNUTIUS.
Omnis.
DISCIPULI.
Qui potest fieri?
PAPHNUTIUS.
Ut placuit Creatori.
DISCIPULI.
Non sapimus.
PAPHNUTIUS.
Non obvium est perpluribus.
DISCIPULI.
Expone.
PAPHNUTIUS.
Intendite.
DISCIPULI.
Ac prompta mente.
137.1028C| PAPHNUTIUS.
Sicut enim major mundus ex quatuor contrariis elementis, sed ad votum Creatoris secundum harmonicam moderationem concordantibus perficitur, ita et homo non solum ab eisdem elementis, sed etiam ex magis contrariis partibus coaptatur.
DISCIPULI.
Et quid magis contrarium quam elementa?
PAPHNUTIUS.
Corpus et anima, quia licet illa sint contraria, tamen sunt corporalia; anima nec mortalis, ut corpus, nec corpus spiritale, ut anima.
DISCIPULI.
Ita.
PAPHNUTIUS.
137.1028D| Si tamen dialecticos sequimur, nec illa contraria esse fatemur.
DISCIPULI.
Et quis potest negare?
137.1029A| PAPHNUTIUS.
Qui dialectice scit disputare, quia usiae nihil est contrarium, sed receptatrix est contrariorum.
DISCIPULI.
Quid sibi vult quod dixisti, secundum harmonicam moderationem?
PAPHNUTIUS.
Id scilicet, quod, sicut pressi excellentesque soni harmonice conjuncti quiddam perficiunt musicum, ita dissona elementa convenienter concordantia unum perficiunt mundum.
DISCIPULI.
Mirum quomodo dissona concordari vel concordantia possint dissona dici.
137.1029B| PAPHNUTIUS.
Quia nihil ex similibus componi videtur, nec ex his, quae nulla rationis proportione junguntur, et a se omni substantia naturaque discreta sunt.
44 DISCIPULI.
Quid est musica?
PAPHNUTIUS.
Disciplina una de philosophiae quadruvio.
DISCIPULI.
Quid est hoc quod dicis quadruvium?
PAPHNUTIUS.
Arithmetica, geometrica, musica, astronomica.
DISCIPULI.
Cur quadruvium?
PAPHNUTIUS.
137.1029C| Quia, sicut a quadruvio semitae, ita ab uno philosophiae principio harum disciplinarum prodeunt progressiones rectae.
DISCIPULI.
Veremur quiddam investigando rogitare de tribus, quia coeptae scrupulum disputationis capedine mentis vix penetrare quimus.
PAPHNUTIUS.
Difficile captu.
DISCIPULI.
Dic nobis de ea superficietenus, cujus mentionem in praesenti fecimus.
PAPHNUTIUS.
Perparum dicere scio, quia eremicolis est incognita.
137.1029D| DISCIPULI.
Quid agit?
PAPHNUTIUS.
Musica?
DISCIPULI.
Ipsa.
PAPHNUTIUS.
Disputat de sonis.
DISCIPULI.
Utrum est una, an plures?
PAPHNUTIUS.
Tres esse dicuntur; sed unaquaeque ratione proportionationis alteri ita conjungitur, ut idem quod accidit uni non deest alteri.
137.1030A| DISCIPULI.
Et quae distantia inter tres?
PAPHNUTIUS.
Prima dicitur mundana sive coelestis, secunda mundana [ leg. humana], tertia, quae instrumentis exercetur.
DISCIPULI.
In quo constat coelestis?
PAPHNUTIUS.
In septem planetis et in coelesti sphaera.
DISCIPULI.
Quomodo?
PAPHNUTIUS.
Eo videlicet quo illa quae in instrumentis; quia tot spatia pares productiones, eaedem symphoniae 137.1030B| reperiuntur in his quae et in chordis.
DISCIPULI.
Quid sunt spatia?
PAPHNUTIUS.
Dimensiones, quae numerantur inter planetas sive inter chordas.
DISCIPULI.
Et quid productiones?
PAPHNUTIUS.
Idem quod toni.
DISCIPULI.
Nec horum notitia nos tangit.
PAPHNUTIUS.
Tonus fit ex duobus sonis et possidet rationem epogdoi numeri sive sesquioctavi.
137.1030C| DISCIPULI.
Quanto velocius praeposita investigando satagimus transire, tanto difficiliora nobis non desinis apponere.
PAPHNUTIUS.
Hoc exigit hujusmodi disputatio.
DISCIPULI.
Edissere summotenus aliquantulum de symphoniis, quo saltim sciamus significationem nominis.
PAPHNUTIUS.
Symphonia dicitur modulationis temperamentum.
DISCIPULI.
Quare?
PAPHNUTIUS.
Quia nunc quatuor, nunc quinque, nunc octo 137.1030D| sonis perficitur.
DISCIPULI.
Quia tres esse cognoscimus, singularum vocabula dignoscere cupimus.
PAPHNUTIUS.
Prima dicitur 45 diatessaron, quasi ex quatuor, et possidet proportionem epitritam sive sesquitertiam; secunda diapente, quae constat ex quinque et est in ratione hemiolii sive sesquialteri; tertia diapason; haec fit in duplo, perficiturque sonitibus octo.
DISCIPULI.
Num sphaera et planetae proferunt sonum, ut mereantur comparationem chordarum?
137.1031A| PAPHNUTIUS.
Ac maximum.
DISCIPULI.
Cur non auditur?
PAPHNUTIUS.
Multifariam exponunt. Alii autumant non audiri posse propter assiduitatem; alii propter aeris spissitudinem. Quidam autem ferunt quod tanti enormitas sonitus artos aurium nequeat intrare meatus. Sunt etiam qui dicunt quod sphaera tam jucundum, tam dulcem efferat sonum, ut si audiretur omnes in commune homines, semetipsis neglectis omnibusque postpositis studii, ducentem sonum ab oriente sequerentur in occidentem.
DISCIPULI.
137.1031B| Praestat ut non audiatur.
PAPHNUTIUS.
Hoc a Creatore praesciebatur.
DISCIPULI.
Sit satis de ista, prosequere de humana.
PAPHNUTIUS.
Quid de illa?
DISCIPULI.
In quo percipiatur.
PAPHNUTIUS.
Non solum, ut dixi, in compagine corporis et animae, necnon in emissione nunc gravis, nunc clarae vocis, sed etiam in pulsibus venarum atque in quorumdam mensura membrorum, sicut in articulis digitorum, in quibus easdem proportiones mensurando 137.1031C| reperimus, quas in symphoniis praemisimus, quia musica dicitur convenientia non solum vocum, sed etiam aliarum dissimilium rerum.
DISCIPULI.
Si praescissemus quod hujusmodi nodus quaestionis tam difficilis ad solvendum esset insciis, maluissemus minorem mundum nescire, quam tantum difficultatis subire.
PAPHNUTIUS.
Nil officit quod elaborastis, cum ante ignorata experti estis.
DISCIPULI.
Verum; sed taedet nos philosophicae disputationis, quia nescimus sensu emetiri scrupulum tuae rationis.
137.1031D| PAPHNUTIUS.
Cur me illuditis, qui plane sum nescius, non philosophus?
DISCIPULI.
Et unde tibi haec, quae nos fatigando protulisti?
PAPHNUTIUS.
Tenuem scientiae guttulam, quam de plenis sciorum puteis effluentem, non ad colligendum residens, sed casu praeteriens, 46 repertam elambi, vobiscum communicare studui.
DISCIPULI.
Gratulamur tuae benignitati, sed terremur sententia Apostoli dicentis: Nam stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sophistica.
137.1032A| PAPHNUTIUS.
Sive stultus sive sophista perversa operentur, confusionem a Deo merentur.
DISCIPULI.
Ita.
PAPHNUTIUS.
Nec scientia scibilis Deum offendit, sed injustitia scientis.
DISCIPULI.
Verum.
PAPHNUTIUS.
Et in cujus laudem dignius justiusque scientia artium retorquetur, quam in ejus, qui scibile fecit et scientiam dedit?
DISCIPULI.
137.1032B| In nullius.
PAPHNUTIUS.
Quanto enim mirabiliori lege Deum omnia in numero et mensura et pondere posuisse quis agnoscit, tanto in ejus amore ardescit.
DISCIPULI
Nec injuria.
PAPHNUTIUS.
Sed quid moror in istis, quae nobis minimum afferunt delectationis?
DISCIPULI.
Enuclea nobis causam tui moeroris, ne diutins frangamur pondere curiositatis.
PAPHNUTIUS.
Si quando experiemini, auditu non delectabimini.
137.1032C| DISCIPULI.
Haud raro contristatur qui curiositatem sectatur; sed tamen hanc nequimus superare, quia familiaris est fragilitati nostrae.
PAPHNUTIUS.
Quaedam impudens femina moratur in hac patria.
DISCIPULI.
Res civibus periculosa.
PAPHNUTIUS.
Haec miranda praenitet pulchritudine, et horrenda sordet turpitudine.
DISCIPULI.
Miserabile! Quid vocatur?
PAPHNUTIUS.
137.1032D| Thais.
DISCIPULI.
Illa meretrix?
PAPHNUTIUS.
Ipsa.
DISCIPULI.
Ejus infamia nulli est incognita.
PAPHNUTIUS.
Nec mirum, quia non dignatur cum paucis ad interitum tendere, sed prompta est omnes lenociniis suae formae illicere, secumque ad interitum trahere.
DISCIPULI
Lugubre.
137.1033A| PAPHNUTIUS.
Nec solum nugaces vilitatem suae familiaris rei dissipant illam colendo, sed etiam praepotentes viri pretiosae varietatem suppellectilis pessumdant, non absque sui damno hanc ditando.
DISCIPULI.
Horescimus auditu.
PAPHNUTIUS.
Greges amatorum ad illam confluunt.
DISCIPULI.
Se ipsos perdunt.
PAPHNUTIUS
Qui amentes, dum caeco corde quis illam adeat contendunt, convicia congerunt.
DISCIPULI.
137.1033B| Unum vitium parat aliud.
PAPHNUTIUS.
Deinde inito certamine, nunc ora naresque pugnis frangendo, nunc armis vicissim ejiciendo, decurrentis illuvie sanguinis madefaciunt limina lupanaris.
47 DISCIPULI.
O nefas detestabile!
PAPHNUTIUS.
Haec injuria quam deflevi Factoris, haec est causa mei doloris.
DISCIPULI.
Merito super hoc contristaris, nec dubitamus quin tecum contristentur cives patriae coelestis.
PAPHNUTIUS.
137.1033C| Quid si illam adeam sub specie amatoris, si forte revocari possit ab intentione nugacitatis?
DISCIPULI.
Qui tuae cogitationi instillavit velle, ipse praestet efficaciam posse.
PAPHNUTIUS.
Fulcite me interim precibus assiduis, ne superer insidiis vitiosi serpentis.
DISCIPULI.
Qui regem prostravit tenebricolarum, largiatur tibi contra hostem triumphum.
SCENA II. PAPHNUTIUS.
Ecce juvenes in foro; illos primum adibo, et ubi hanc quam quaero inveniam rogabo.
137.1033D| JUVENES.
En, ignotus quidam nos adit; experiemur quid velit.
PAPHNUTIUS.
Heus, juvenes, qui estis?
JUVENES.
Urbicolae hujus civitatis.
PAPHNUTIUS.
Avete.
JUVENES.
Et tu salve, sive sis hujus patriae indigena, sive advena.
PAPHNUTIUS.
Advena nunc advenio.
137.1034A| JUVENES.
Cur advenis? Quid quaeris?
PAPHNUTIUS.
Non est dicendum.
JUVENES.
Quare?
PAPHNUTIUS.
Quia mihi secretum.
JUVENES.
Melius ut proferas, quia si non es nostras, difficile poteris aliquod inter nos negotium absque consilio peragere incolarum.
PAPHNUTIUS.
Quid si dixero, et dicendo aliquod mihi impedimentum excitavero?
137.1034B| JUVENES.
Non a nobis.
PAPHNUTIUS.
Laetis promissionibus cedo, vestraeque fidei confidens secretum enucleo.
JUVENES.
Nihil nostra de parte infidelitatis, nihil tibi obviabit contrarietatis.
PAPHNUTIUS.
Quorumdam relatu comperi mulierem secus vos commorari omnibus amabilem, omnibus affabilem.
JUVENES.
Nosti ejus nomen?
PAPHNUTIUS.
Novi.
137.1034C| JUVENES.
Quid vocatur?
PAPHNUTIUS.
Thais.
JUVENES.
Ipsa nostratium est ignis.
PAPHNUTIUS.
Ferunt illam mulierem pulcherrimam, omnium esse delicatissimam.
JUVENES.
Qui retulere nihil fefellere.
PAPHNUTIUS.
Ipsius causa difficilis prolixitatem viae surripui; ipsam ut viderem adveni.
JUVENES.
137.1034D| Nullum tibi obstat impedimentum eam videndi.
PAPHNUTIUS.
Ubi moratur?
JUVENES.
Ecce, mansio in proximo.
PAPHNUTIUS.
Haec quam indice proditis?
JUVENES.
Ipsa.
PAPHNUTIUS.
Illo pergam.
JUVENES.
Si placet, tecum pergemus.
PAPHNUTIUS.
Malo ire solus.
137.1035A| JUVENES.
Ut libet.
SCENA III. APHNUTIUS.
Tu istaec intro, Thais, quam quaero?
THAIS.
Quis hic qui loquitur 48 ignotus?
PAPHNUTIUS.
Amator tuus.
THAIS.
Quicunque me amore colit, aequam vicem amoris a me recipit.
PAPHNUTIUS.
O Thais, Thais, quanta gravissimi itineris currebam spatia, quo mihi daretur copia tecum fandi tuique faciem contemplandi.
137.1035B| THAIS.
Nec aspectum subtraho, nec colloquium denego.
PAPHNUTIUS.
Secretum nostrae confabulationis desiderat solitu dinem loci secretioris.
THAIS.
Ecce cubile bene stratum et delectabile ad inhabitandum.
PAPHNUTIUS.
Estne hic aliud penitius, in quo possimus colloqui secretius?
THAIS.
Est etenim aliud occultum tam secretum, ut ejus penetral nulli praeter me, nisi Deo, sit 137.1035C| cognitum.
PAPHNUTIUS.
Cui Deo?
THAIS.
Vero.
PAPHNUTIUS.
Credis illum aliquid scire?
THAIS.
Non nescio illum nihil latere.
PAPHNUTIUS.
Utrumne reris illum facta pravorum negligere, an sui aequitatem servare?
THAIS.
Aestimo ipsius aequitatis lance singulorum merita pensari, et unicuique, prout gessit, sive supplicium, 137.1035D| sive praemium servari.
PAPHNUTIUS.
O Christe, quam miranda tuae circa nos benignitatis patientia, qui te scientes vides peccare et tamen tardas perdere?
THAIS.
Cur contremiscis mutato colore? Cur fluunt lacrymae?
PAPHNUTIUS.
Tui praesumptionem horresco, tui perditionem defleo, quia haec nosti, et tantas animas perdidisti.
THAIS.
Vae, vae mihi infelici
137.1036A| PAPHNUTIUS.
Tanto justius damnaberis, quanto praesumptuosius scienter offendisti majestatem Divinitatis.
THAIS.
Heu, heu, quid agis? Quid infelici minitaris?
PAPHNUTIUS.
Supplicium tibi imminet gehennae, si permanebis in scelere.
THAIS.
Severitas tuae correptionis concussit penetral pavidi cordis.
PAPHNUTIUS.
O utinam esses viscera tenus concussa timore, ne ultra praesumeres periculosae delectationi assensum praebere.
137.1036B| THAIS.
Et quis posthaec locus pestiferae delectationi in meo corde potest relinqui, ubi solum intestini moeroris amaritudo consciique reatus nova dominatur formido?
PAPHNUTIUS.
Hoc opto, quo resectis vitiorum spinis emergere possit lacryma compunctionis.
THAIS.
O, si crederes, o, si sperares me sordidulam, millies millenis sordium oblitam offuscationibus, 49 ullatenus posse expiari, seu ullo compunctionis modo veniam promereri! . .
PAPHNUTIUS.
Nullum enim grave peccatum, nullum tam immane 137.1036C| est delictum, quod nequeat expiari poenitentiae lacrymis, si effectus sequetur operis.
THAIS.
Ostende, quaeso, mi Pater, quo effectu operis promereri queam munus reconciliationis.
PAPHNUTIUS.
Contemne saeculum, fuge lascivorum consortia amasionum.
THAIS.
Et quid mihi tunc erit agendum?
PAPHNUTIUS.
In secretum locum secedendum, in quo te ipsam discutiendo possis lamentari enormitatem tui delicti.
THAIS.
137.1036D| Si hoc speras proficere, non addo momentum morulae.
PAPHNUTIUS.
Non dubito quin prosit.
THAIS.
Da mihi aliquantuli spatium tempusculi, ut proferam mammonam, quam male collectam diu servavi.
PAPHNUTIUS.
Ne solliciteris pro ea. Non desunt, qui utentur inventa.
THAIS.
Non ob id sollicitor, ut vel mihi servare, vel amicis vellem dare; sed nec egenis conor dispensare, 137.1037A| quia non arbitror pretium piaculi aptum esse ad opus beneficii.
PAPHNUTIUS.
Recte arbitraris. Et quid de congestis actum ire meditaris?
THAIS.
Igni tradere et in favillam redigere.
PAPHNUTIUS.
Quamobrem?
THAIS.
Ne retineantur in mundo, quae male acquisivi non absque mundi Factoris injuria.
PAPHNUTIUS.
O quam mutata es ab illa quae prius eras, quando illicito amore flagrabas, avaritiae calore 137.1037B| aestuabas!
THAIS.
Fortasse mutabor in melius, si annuerit Deus.
PAPHNUTIUS.
Non est difficile immutabili ejus substantiae res ut libet mutare.
THAIS.
Ibo, et quae cogitavi opere complebo.
PAPHNUTIUS.
Vade in pace, citiusque ad me revertere.
SCENA IV. THAIS.
Convenite, properamini, nequam amatores mei.
AMATORES.
Vox Thaidis nos vocantis. Adventum maturemus, 137.1037C| ne illam tardando offendamus.
THAIS.
Accelerate, accedite, ut queam vobiscum verba miscere.
AMATORES.
O Thais, Thais, quid sibi vult rogus, quem construis? Cur pretiosarum varietatem divitiarum juxta rogum congeris?
THAIS.
Rogatis?
AMATORES.
Admiramur satis.
THAIS.
Exponam citius.
137.1037D| AMATORES.
Hoc optamus.
THAIS.
Aspicite.
AMATORES.
Quiesce, quiesce, Thais. Quid agis? Num 50 insanis?
THAIS.
Non insanio, sed sanum sapio.
AMATORES.
Ut quid haec perditio quadringentarum auri librarum, cum aliarum diversitate gazarum?
THAIS.
Omne quod injuste a vobis extorsi, igne volo eremari, ne ullus fomes vobis relinquatur sperandi 137.1038A| me ultra vestro amori cedendi.
AMATORES.
Subsiste paulisper, subsiste, et materiam tuae perturbationis detege.
THAIS.
Non subsisto, nec sermonem vobiscum confero.
AMATORES.
Cur dedignando nos fastidis? Num alicujus infidelitatis nos arguis? Nonne semper satisfecimus tuis votis? Et tu iniquo odio nos gratis insectaris.
THAIS.
Dimittite, nolite vestem meam attrahendo scindere. Sit satis, quod huc usque peccando vobis consensi. Finis instat peccandi, tempusque nostri discidii.
137.1038B| AMATORES.
Quo tendis?
THAIS.
Ubi nemo vestrum posthac me videbit.
AMATORES.
Papae! Quid hoc monstri est, quod nostri deliciae Thais, quae divitiis affluere semper laboravit, quae mentem a lascivia nunquam retraxit et se voluptati penitus dedit, tanta auri gemmarumque insignia absque retractatione perdidit, et nos sui amasiones dedignando sprevit subitoque non comparuit?
THAIS.
En, pater Paphnuti, venio ad obsequendum tibi promptissima.
137.1038C| PAPHNUTIUS.
Quia moram in veniendo fecisti, coarctabar nimis verendo te iterum implicitam esse saecularibus negotiis.
THAIS.
Ne id vereare, quia multo aliud mihi versatur in mente. Nam res familiares juxta velle meum disposui, meisque amasionibus publice abrenuntiavi.
PAPHNUTIUS.
Quia his abrenuntiasti, superno amatori jam nunc poteris copulari.
THAIS.
Tuum est mihi velut radio praescribere quid me oporteat factum ire.
137.1038D| PAPHNUTIUS.
Sequere me.
THAIS.
Sequar enim ambulatione; o utinam sequerer et actione!
SCENA VI. PAPHNUTIUS.
Ecce coenobium, in quo sacrarum virginum nobile commoratur collegium. Eo loci gestio te mansum ire agendae spatium poenitentiae.
THAIS.
Non contra luctor.
PAPHNUTIUS.
Intrabo, et abbatissam ductricem virginum pro tui susceptione placabo.
137.1039A| THAIS.
Quid jubes me interim agere?
PAPHNUTIUS.
Mecum pergere.
THAIS.
Ut jubes.
PAPHNUTIUS.
Ecce, abbatissa occurrit. 51 Admiror quis illi nos adesse tam cito retulerit
THAIS.
Fama, quae nulla stringitur mora.
SCENA VII. PAPHNUTIUS.
Opportune occurris, illustris abbatissa, te ipsam quaero.
137.1039B| ABBATISSA.
Gratanter advenis, venerande Pater Paphnuti; benedictus tui adventus, dilecte Dei.
PAPHNUTIUS.
Beatitudinem aeternae benedictionis infundat tibi gratia Omniparentis.
ABBATISSA.
Unde hoc mihi ut sanctitas tua dignaretur invisere exiguitatem habitationis meae?
PAPHNUTIUS.
Opus est tuo juvamine in aliqua sollicitanda necessitate.
ABBATISSA.
Jube solum modo levi famine quid me velis agere, et ego tui jussa complere tuisque votis studebo pro 137.1039C| viribus satisfacere.
PAPHNUTIUS.
Attuli capellam semivivam, dentibus luporum nuper abstractam, quam tui miseratione foveri, tui sollicitudine gestio mederi, quoadusque, abjecta haedinae pellis austeritate, ovini velleris induatur mollitie.
ABBATISSA.
Exprime enucleatius.
PAPHNUTIUS.
Isthaec quam vides meretricio more vitam instituit.
ABBATISSA.
Miserabile.
PAPHNUTIUS.
Seseque totam lasciviae dedit.
137.1039D| ABBATISSA.
Semetipsam perdidit.
PAPHNUTIUS.
At nunc, me hortante Christoque cooperante, frivola quae sectabatur obediendo refugit, et castum sapit.
ABBATISSA.
Mutationis auctori grates.
PAPHNUTIUS.
Quia enim aegritudo animarum, aeque ut corporum, curanda est medelis, consequens est ut haec, a solita saecularium inquietudine sequestrata, sola in angusta retrudatur cellula, quo liberius possit discutere sui crimina.
137.1040A| ABBATISSA.
Hoc potissimum prodest.
PAPHNUTIUS.
Manda ut quantocius cellula construatur.
ABBATISSA.
Parvo spatio perficietur.
PAPHNUTIUS.
Nullus introitus, nullus relinquatur aditus, sed solummodo exigua fenestra, per quam modicum possit victum accipere, quem statutis diebus et horis illi debes parce praebitum ire.
ABBATISSA.
Vereor quod delicatae teneritudo mentis aegre patiatur difficultatem tanti laboris.
PAPHNUTIUS.
137.1040B| Ne id vereare: nam grave delictum forte desiderat sperare remedium.
ABBATISSA.
Verum.
PAPHNUTIUS.
Taedet me magis morarum, quia timeo illam corrumpi visitatione hominum.
ABBATISSA.
Cur taedium pateris? Cur illam non includis? Ecce cellula quam desiderasti est 52 perfecta.
PAPHNUTIUS.
Placet. Ingredere, Thais, habitaculum tuis facinoribus deflendis satis congruum.
THAIS.
Quam breve, quam obscurum et quam incommodum 137.1040C| tenellae mulieri ad inhabitandum!
PAPHNUTIUS.
Cur habitaculum exsecraris? Cur ingredi horrescis? Decet ut, quae hactenus fuisti indomite vaga, nunc tandem in solitario refreneris loco.
THAIS.
Mens assueta lasciviae haud raro impatiens est anterioris vitae.
PAPHNUTIUS.
Ideo debet habenis disciplinae stringi, quoadusque desinat contra luctari.
THAIS.
Quod jubet tua paternitas non recusat subitum ire mea vilitas; sed quaedam inopportunitas inest huic habitationi difficilis ad sufferendum meae fragilitati.
137.1040D| PAPHNUTIUS.
Quae haec importunitas?
THAIS.
Erubesco dicere.
PAPHNUTIUS.
Ne erubescas, sed penitus detege.
THAIS.
Quid importunius, quidve poterit esse incommodius, quam quod in uno eodemque loco diversa corporis necessaria supplere debebo? Nec dubium quin ocius fiat inhabitabilis prae nimietate fetoris.
PAPHNUTIUS.
Formida perpetis crudelitatem gehennae, et desine transitoria pertimescere.
137.1041A| THAIS.
Fragilitas mei cogit me terreri.
PAPHNUTIUS.
Convenit ut malae blandimentorum dulcedinem delectationis luas molestia nimii fetoris.
THAIS.
Non recuso, non nego me sordidam non injuria foedo sordidoque habitatum ire in tugurio; sed hoc dolet vehementius, quod nullus est relictus locus, in quo apte et caste possim tremendae nomen maiestatis invocare.
PAPHNUTIUS.
Et unde tibi tanta fiducia, ut pollutis labiis praesumas proferre nomen impollutae Divinitatis?
THAIS.
137.1041B| Et a quo veniam sperare, cujusve salvari possum miseratione, si ipsum prohibeor invocare, cui soli deliqui, et cui uni devotio orationum debet offerri?
PAPHNUTIUS.
Debes plane orare non verbis, sed lacrymis, non sonoritate tinnulae vocis, sed compuncti rugitu cordis.
THAIS.
Et si vetar Deum verbis orare, quomodo possum veniam sperare?
PAPHNUTIUS.
Tanto celerius mereberis, quanto perfectius humiliaberis. Dic tantum: Qui me plasmasti, miserere mei.
THAIS.
137.1041C| Opus est ejus miseratione, ne frangar in dubio certamine 53.
PAPHNUTIUS.
Certa viriliter, ut possis triumphum obtinere feliciter.
THAIS.
Tuum est pro me orare, ut merear palmam victoriae.
PAPHNUTIUS.
Non opus est monitu.
THAIS.
Spero.
PAPHNUTIUS.
Tempus est optatas solitudinis repetam latebras, et charos visitem discipulos. Tuae igitur sollicitudini, 137.1041D| tuae pietati, venerabilis abbatissa, hanc captivam committo, ut et corpus delicatum mediocriter foveas necessariis, et animam sufficienter reficias saluberrimis monitis.
ABBATISSA.
Ne solliciteris pro ea, quia eam materno affectu fovebo.
PAPHNUTIUS.
Vadam.
ABBATISSA.
In pace.
SCENA VIII. DISCIPULI.
Quis pulsat portam?
137.1042A| PAPHNUTIUS.
Ego.
DISCIPULI.
Vox Paphnutii Patris nostri.
PAPHNUTIUS
Amovete pessulum.
DISCIPULI.
O pater, salve.
PAPHNUTIUS.
Avete.
DISCIPULI.
Coarctabamur nimium pro diutina absentia tui.
PAPHNUTIUS.
Juvat quod abfui.
DISCIPULI.
137.1042B| Quid actum est de Thaide?
PAPHNUTIUS.
Juxta meum velle.
DISCIPULI.
Ubi moratur?
PAPHNUTIUS.
In exigua cellula deflet sui commissa.
DISCIPULI.
Laus sit summae Trinitati.
PAPHNUTIUS.
Et benedictum nomen ejus tremendum nunc et per aevum.
DISCIPULI.
Amen.
SCENA IX. 137.1042C| PAPHNUTIUS.
Ecce, tres mensurni poenitentiae Thaidis transiere, et ego ignoro utrumne Deo acceptabilis sit ejus compunctio. Surgam, et vadam ad fratrem meum Antonium, quo mihi manifestetur per ejus interventum.
SCENA X. ANTONIUS.
Quid insperatae jucunditatis accidit? Quid novi gaudii mihi contigit? Num hic est frater et coeremicola meus Paphnutius? Ipse est.
PAPHNUTIUS.
Sum etenim.
ANTONIUS.
Bene, frater, venisti, bene me adveniendo laetificasti.
137.1042D| PAPHNUTIUS.
Haud minus tripudio tui visu, quam tu mei adventu.
ANTONIUS.
Quae haec causa tam acceptabilis, tam grata nobis, quae te huc duxit de tuis latibulis?
PAPHNUTIUS.
En valeo.
ANTONIUS.
Hoc desidero.
PAPHNUTIUS.
Ante hoc triennium morabatur secus nos quaedam meretrix nomine Thais, quae non solum sese perditioni 137.1043A| dedit, sed etiam plures secum ad interitum trahere consuevit.
ANTONIUS.
Heu! gemenda consuetudo!
PAPHNUTIUS.
Hanc sub specie amatoris adii, et lascivientem animum nunc suavibus hortamentis blandiendo mulcebam, nunc acrioribus monitis minitando terrebam.
ANTONIUS.
Hoc temperamentum ejus 54 lasciviae fuit necessarium.
PAPHNUTIUS.
Tandem cessit, et spreta reprehensibili consuetudine castitatem elegit, seseque in angustissima cellula 137.1043B| concludi consensit.
ANTONIUS.
Delector audiendo in tantum, ut omnes praecordiorum venae intrinsecus exsiliant gaudendo.
PAPHNUTIUS.
Decet tui sanctitatem; et ego quidem, licet supra modum gaudeam de conversione, non levi tamen conturbor sollicitudine, eo quod vereor ejus teneritudinem aegre ferre diutinum laborem.
ANTONIUS.
Ubi adest vera dilectio, non deest pia compassio.
PAPHNUTIUS.
Unde tuam dilectionem efflagito, ut tu tuique discipuli 137.1043C| mecum in orationibus concordando velitis persistere, quoadusque coelitus demonstretur utrumne benignitas divinae miserationis ad indulgentiam mollita sit poenitentis lacrymis.
ANTONIUS.
Consentimus tuae petitioni libenter.
PAPHNUTIUS.
Nec dubito vos a Deo exauditum iri clementer.
SCENA XI. ANTONIUS.
Ecce evangelica promissio in nobis est impleta.
PAPHNUTIUS.
Quae haec promissio?
ANTONIUS.
Ea videlicet quae consentientes in oratione promisit 137.1043D| omnia impetrare posse.
PAPHNUTIUS.
Quid est?
ANTONIUS.
Paulo meo discipulo ostensa est quaedam visio.
PAPHNUTIUS.
Voca illum.
ANTONIUS.
Paule, accede, et quae vidisti Paphnutio expone.
PAULUS.
Videbam in visione lectulum candidulis palliolis in coelo magnifice stratum, cui quatuor splendidae virgines praeerant, et quasi custodiendo astabant; at ubi jucunditatem mirae claritatis aspiciebam, intra 137.1044A| me dicebam: Haec gloria nemini magis congruit, quam Patri et domino meo Antonio.
ANTONIUS.
Tali me non dignor beatitudine.
PAULUS.
Quo dicto intonuit vox divina dicens: « Non, ut speras, Antonio, sed Thaidi meretrici servanda est haec gloria. »
PAPHNUTIUS.
Laus dulcedini tuae, Christe, unice Dei, quod mei tristitiam tam pie dignatus es consolari.
ANTONIUS.
Dignus est laudari.
PAPHNUTIUS.
Ibo, et mei captivam visitabo.
137.1044B| ANTONIUS.
Tempus est ut illi et spem veniae et solamen promittas beatitudinis aeternae.
SCENA XII. PAPHNUTIUS.
Thais, mea adoptiva filia, aperi fenestram, ut te videam.
THAIS.
Quis loquitur?
PAPHNUTIUS.
Paphnutius Pater tuus.
THAIS.
Unde mihi jucunditas 55 tantae laetitiae, ut tu me peccatricem digneris visitare?
137.1044C| PAPHNUTIUS.
Licet per hoc triennium absens essem corpore, haud modicum tamen sollicitus fui pro tui salute.
THAIS.
Non dubito.
PAPHNUTIUS.
Expone mihi historiam tuae conversationis, modumque compunctionis.
THAIS.
Hoc possum exponere, quod non nescio me nihil dignum Deo egisse.
PAPHNUTIUS.
Si Deus iniquitates observabit, nemo sustinebit.
THAIS.
Si tamen quid fecerim vis scire, numerositatem 137.1044D| meorum scelerum intra conscientiam, quasi in fasciculum collegi et pertractando mente semper inspexi, quo, sicut naribus nunquam molestia fetoris, ita formido gehennae non abesset visibus cordis.
PAPHNUTIUS.
Quia te compunctione punisti, ideo veniam meruisti.
THAIS.
O utinam!
PAPHNUTIUS.
Da manum, ut te educam.
THAIS.
Noli, Pater venerande, noli me sordidulam his 137.1045A| immunditiis abstrahere, sed sine in loco meis meritis condigno mansum ire.
PAPHNUTIUS.
Tempus est ut levigato timore incipias vitam sperare, quia tui poenitentia acceptabilis est Deo.
THAIS.
Ejus pietati laudem ferant omnes angeli, quia non sprevit humilitatem cordis contriti.
PAPHNUTIUS.
Esto stabilis in Dei timore, et permane in ejus dilectione; post quindecim namque dies hominem exues, et tandem felici cursu peracto, superna favente gratia, transmigrabis ad astra.
THAIS.
O utinam mererer poenas evadere, vel saltem clementius 137.1045B| exuri mitiori igne! Non est enim hoc mei meriti, ut doner beatitudine interminabili.
PAPHNUTIUS.
Gratuitum Dei donum non pensat humanum meritum, quia si meritis tribueretur, gratia non diceretur.
THAIS.
Unde laudet illum coeli concentus, omnisque terrae surculus, necnon universae animalis species, atque confusae aquarum gurgites, qui non solum peccantes patitur, sed etiam poenitentibus praemia gratis largitur.
PAPHNUTIUS.
Hoc illi antiquitus fuit in more, ut mallet misereri 137.1045C| quam ferire.
SCENA XIII. 137.1046A| THAIS.
Noli abire, Pater venerabilis; sed adesto mihi pro solatio in hora meae dissolutionis.
PAPHNUTIUS.
Non abeo, non discedo, donec anima super aethera plaudente corpus 56 tradam sepulturae.
THAIS.
En, incipio mori.
PAPHNUTIUS.
Nunc est tempus orandi.
THAIS.
Qui plasmasti me, miserere mei, et fac felici reditu ad te reverti animam quam inspirasti.
PAPHNUTIUS.
137.1046B| Qui factus a nullo vere es sine materia [ f. materiae] forma, cujus simplex esse hominem, qui non est id quod est, ex hoc et hoc fecit consistere, da diversas partes hujus solvendae hominis prospere repetere principium sui originis, quo et anima coelitus indita coelestibus gaudiis intermisceatur, et corpus in molli gremio terrae suae materiae pacifice foveatur, quoadusque pulverea favilla coeunte et vivaci flatu redivivos artus iterum intrante, haec eadem Thais resurgat perfecta, ut fuit, homo inter candidulas oves collocanda et in gaudium aeternitatis inducenda; tu, qui solus es id quod es, in unitate Trinitatis regnas et gloriaris per infinita saecula saeculorum. Amen.
VI. SAPIENTIA. 137.1045| ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM. Passio sanctarum virginum Fidei, Spei et Charitatis, quas, earumdem veneranda genitrice Sapientia praesente et maternis admonitionibus ad tolerandas passiones hortante, Adrianus imperator diversis suppliciis interfecit; quarum etiam corpora martyrio consummata sancta mater Sapientia collegit, et aromatibus condita quinto ab urbe Roma milliario honorifice sepelivit. Ipsa quoque quadragesima die, juxta earum sepulcra, finita oratione sacra, spiritum praemisit coelo.
INTERLOCUTORES: ANTIOCHUS, ADRIANUS, SAPIENTIA, FIDES, SPES, CHARITAS, MATRONAE. SCENA I. 137.1045D| 57 ANTIOCHUS.
Tuum igitur esse, o imperator Adriane, prosperis ad vota successionibus pollere tuique statum imperii feliciter absque perturbatione exoptans vigere, quidquid rempublicam confundere, quidquid tranquillum 137.1046D| mentis reor vulnerare posse, quantocius divelli penitusque cupio labefactari.
ADRIANUS.
Nec injuria; nam nostri prosperitas tui est felicitas, cum summos dignitatis gradus in dies tibi augere non desistimus.
137.1047A| ANTIOCHUS.
Congratulor tuae almitati; unde, si quid experior emergere quod tuo potentatui videtur contra luctari, non occulo, sed impatiens morae profero.
ADRIANUS.
Et merito, ne reus majestatis esse arguaris, si non celanda celaveris.
ANTIOCHUS.
Hujusmodi commisso reatus nunquam fui obnoxius.
ADRIANUS.
Memini; sed profer si quid scias novi.
ANTIOCHUS.
Quaedam advena mulier hanc urbem nuper intravit 137.1047B| comitata proprii fetus pusiolis tribus.
ADRIANUS.
Cujus sexus sunt pusioli?
ANTIOCHUS.
Omnes feminei.
ADRIANUS.
Nunquid tantillarum adventus muliercularum aliquod reipublicae adducere poterit detrimentum?
ANTIOCHUS.
Permagnum.
ADRIANUS.
Quod?
ANTIOCHUS.
Pacis defectum.
ADRIANUS.
137.1047C| Quo pacto?
ANTIOCHUS.
Et quid magis potest rumpere civilis concordiam pacis quam dissonantia observationis?
ADRIANUS.
Nihil gravius, nihil deterius, quod testatur orbis Romanus, qui undique secus Christianae caedis sorde est infectus.
ANTIOCHUS.
Haec igitur femina, cujus mentionem facio, hortatur nostrates avitos ritus deserere et Christianae religioni se dedere.
ADRIANUS.
Num praevalet hortamentum?
ANTIOCHUS.
137.1047D| Nimium. Nam nostrae conjuges fastidiendo nos contemnunt adeo, ut dedignentur nobiscum comedere, quanto minus dormire.
ADRIANUS.
Fateor, periculum.
ANTIOCHUS.
Decet tui personam praecavere.
ADRIANUS.
Consequens. Advocetur, et in nostri praesentia an velit cedere discutiatur.
ANTIOCHUS.
Vin' me illam advocare?
ADRIANUS.
Volo percerte.
SCENA II. 137.1048A| ANTIOCHUS.
Quid vocaris, o mulier advena?
SAPIENTIA.
Sapientia.
ANTIOCHUS.
Imperator Adrianus jussit te in palatio praesentari suis conspectibus.
SAPIENTIA.
Palatium cum nobili filiarum comitatu intrare non trepido, et minacem imperatoris vultum comminus aspicere 58 non formido.
ANTIOCHUS.
Invisum genus Christicolarum semper promptum est principibus ad resistendum.
137.1048B| SAPIENTIA.
Princeps universitatis, qui nescit vinci, non patitur suos ab hoste superari.
ANTIOCHUS.
Mitiga effluentiam verborum, et perge ad palatium.
SAPIENTIA.
Monstra viam praeeundo, nos subsequimur accelerando.
SCENA III. ANTIOCHUS.
Hic ipse est imperator, quem in solio residentem conspicis; praecogita quid loquaris.
SAPIENTIA.
Hoc prohibet Christi sententia, promittens nobis 137.1048C| insuperabilis sapientiae dona.
ADRIANUS.
Huc ades, Antioche.
ANTIOCHUS.
Praesto sum, domine.
ADRIANUS.
Nunquid hae sunt mulierculae, quas deferebas pro Christiana religione?
ANTIOCHUS.
Sunt plane.
ADRIANUS.
Uniuscujusque pulchritudinem obstupesco, sed et honestatem habitus satis admirari nequeo.
ANTIOCHUS.
Desine, o mi senior, admirari, et coge illas deos 137.1048D| venerari.
ADRIANUS.
Quid si illas primule aggrediar blanda allocutione, si forte velint cedere?
ANTIOCHUS.
Melius est. Nam fragilitas sexus feminei facilius potest blandimentis molliri.
ADRIANUS.
Illustris matrona, blande et quiete ad culturam deorum te invito, quo nostra perfrui possis amicitia.
SAPIENTIA.
Nec in cultura deorum tuis votis satisfacere, nec amicitiam gestio inire.
137.1049A| ADRIANUS.
Adhuc mitigato furore nulla in te moveor indignatione, sed pro tua tuique filiarum salute paterno sollicitor amore.
SAPIENTIA.
Nolite, meae filiae, serpentinis hujus satanae lenociniis cor apponere, sed meatim fastidite.
FIDES
Fastidimus et animo contemnimus frivola.
ADRIANUS.
Quid murmurando loqueris?
SAPIENTIA.
Filias affabar paucis.
ADRIANUS.
137.1049B| Videris esse summis natalibus orta, sed tamen patriam, genus, nomenque tuum ex te plenius cupio ediscere.
SAPIENTIA.
Licet sanguinis superbia nobis sit parvi pendenda, tamen clara ex stirpe me originem non nego trahere.
ADRIANUS.
Credibile
SAPIENTIA.
Nam eminentiores Graeciae principes fuere mei parentes, et vocor Sapientia.
ADRIANUS.
Claritas ingenuitatis rutilat in facie, et Sapientia nominis fulget in ore.
137.1049C| SAPIENTIA.
Frustra blandiris, non flectimur tuis suadelis.
ADRIANUS.
Dic cur adveneris, vel quare nostrates adieris.
SAPIENTIA.
Nullius alius rei nisi agnoscendae 59 veritatis causa, quo fidem, quam expugnatis, plenius ediscerem, filiasque meas Christo consecrarem.
ADRIANUS.
Expone vocabula singularum.
SAPIENTIA.
Una vocatur Fides, altera Spes, tertia Charitas.
ADRIANUS.
Quot annos volverunt?
SAPIENTIA.
137.1049D| Placetne vobis, o filiae, ut hunc stultum arithmetica fatigem disputatione?
FIDES.
Placet, mater, nosque auditum praebemus libenter.
SAPIENTIA.
O imperator, si aetatem inquiris parvularum, Charitas imminutum pariter parem mensurnorum complevit numerum; Spes autem aeque imminutum, sed pariter imparem; Fides vero superfluum impariter parem.
ADRIANUS.
Tali responsione fecisti me quae interrogabam minime agnoscere.
137.1050A| SAPIENTIA.
Nec mirum, quia sub hujus definitionis specie non unus cadit numerus, sed plures.
ADRIANUS.
Expone enucleatius, alioquin non capit meus animus.
SAPIENTIA.
Charitas duas olympiades jam volvit, Spes duo lustra, Fides tres olympiades.
ADRIANUS.
Et cur octonarius numerus, qui duabus constat olympiadibus, et denarius, qui duobus lustris perficitur, imminutus dicitur? Vel quare duodenarius, qui tribus olympiadibus impletur, superfluus esse asseritur?
137.1050B| SAPIENTIA.
Omnis namque numerus imminutus dicitur, cujus partes conjunctae minorem illo numero, cujus partes sunt, summae quantitatem reddunt, ut VIII. Est autem octonarii medietas IV, pars quarta II, pars octava I, quae in unum redactae VII reddunt. Similiter denarius habet dimidiam partem V, quintam autem II, decimam vero I, quae simul copulatae VIII colligunt. E contrario autem superfluus dicitur, cujus partes augendo crescunt, ut XII. Est enim duodenarii medietas VI, pars tertia IV, pars quarta III, pars sexta II, pars duodecima I; hic cumulus redundat in sedecim. Ut autem principalem non praeteream, qui inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est, ille numerus 137.1050C| perfectus dicitur, qui suis aequus partibus nec augetur, nec minuitur, ut VI, cujus partes, id est III, II, I, eumdem 60 senarium restituunt. Simili quoque ratione XXVIII, CCCCXCVI, VIII millia CXXVIII perfecti dicuntur.
ADRIANUS.
Et quid reliqui:
SAPIENTIA.
Omnes superflui, sive imminuti.
ADRIANUS.
Quis numerus pariter par?
SAPIENTIA.
Qui potest in duo aequalia dividi, ejusque pars in duo aequalia, partisque pars in duo aequalia ac deinceps per ordinem, donec in insecabilem incurrat 137.1050D| unitatem, ut VIII et XVI omnesque, qui ab his in duplo fiunt.
ADRIANUS.
Et quis est pariter impar?
SAPIENTIA.
Qui in partes aequales recipit sectionem, ejusque partes mox indivisibiles permanebunt, ut X et omnes, qui ab imparibus in duplo fiunt. Hic namque numerus superiori est contrarius, quia in illo solus minor terminus divisione est solutus; in isto autem solus major terminus divisioni est aptus; in illo quoque omnes ejus partes nomine et quantitate sunt pariter pares; in isto autem, si denominatio fuerit par, quantitas impar, si quantitas par, denominatio impar.
137.1051A| ADRIANUS
Nec terminum, quem dixisti, agnosco, nec denominationem seu quantitatem scio.
SAPIENTIA.
Quando quantilibet numeri digestim disponuntur, primus minor terminus et postremus major dicitur; quando autem divisionem faciendo quota pars sit numeri dicimus, denominationem facimus; cum autem, quot in unaquaque parte sint enumeramus, quantitatem exponimus.
ADRIANUS.
Et quis est impariter par?
SAPIENTIA.
Qui non solum unam recipit sectionem, sicut pariter par, sed etiam et secundam, aliquoties autem 137.1051B| et tertiam vel plures, sed tamen usque ad indivisibilem non perveniet unitatem.
ADRIANUS.
O quam scrupulosa et plexibilis [ leg. plectilis] quaestio ex istarum aetate infantularum est orta!
SAPIENTIA.
In hoc laudanda est supereminens Factoris sapientia, et mira mundi artificis scientia, qui non solum in principio mundum creans ex nihilo, omnia in numero et mensura et pondere posuit, sed etiam in succedentium serie temporum et in aetatibus hominum, miram dedit inveniri posse scientiam artium.
ADRIANUS.
Diu te sustinui ratiocinantem, quo te mihi efficerem 137.1051C| obtemperantem.
61 SAPIENTIA.
In quo?
ADRIANUS.
In cultura deorum.
SAPIENTIA.
In hoc utique non consentio.
ADRIANUS.
Si reniteris, tormentis afficieris.
SAPIENTIA.
Corpus quidem suppliciis lacessere poteris, sed animum ad cedendum compellere non praevalebis.
ANTIOCHUS.
Dies abiit, nox incumbit, non est tempus altercandi, 137.1051D| quia instat hora coenandi.
ADRIANUS.
In custodiam juxta palatium ponantur, et triduanae induciae illis ad tractandum praestentur.
ANTIOCHUS.
Observate istas, o milites, omni sollicitudine, nullamque illis occasionem evadendi relinquite.
SCENA IV. SAPIENTIA.
O dulces filiolae et charae pusiolae, nolite super carceralis angustia custodiae contristari, nolite imminentium minis poenarum terreri.
FIDES.
Licet corpuscula pavescant ad tormenta, mens tamen gliscit ad praemia.
137.1052A| SAPIENTIA.
Vincite infantilis teneritudinem aetatulae maturi sensus fortitudine.
SPES.
Tuum est nos precibus adjuvare, ut possimus vincere.
SAPIENTIA.
Hoc indesinenter exoro, hoc efflagito, ut perseveretis in fide quam inter ipsa crepundia vestris sensibus non desistebam instillare.
CARITAS.
Quod sugentes ubera in cunabulis didicimus nullatenus oblivisci quibimus.
SAPIENTIA.
Ad hoc vos materno lacte affluenter alui, ad hoc 137.1052B| delicate nutrivi, ut vos coelesti non terreno sponso traderem, quo vestri causa socrus aeterni regis dici meruissem.
FIDES.
Pro ipsius amore sponsi promptae sumus mori.
SAPIENTIA.
Delector ex vestra ratione, o filiae, magis quam nectareae dulcedinis gustamine.
SPES.
Praemitte nos ante tribunal judicis, et experieris quantum ejus amor nobis attulerit temeritatis.
SAPIENTIA.
Hoc exopto ut vestra virginitate coroner, ut vestro martyrio glorificer.
CHARITAS.
Consertis palmulis incedamus, et vultum tyranni 137.1052C| confundamus.
SAPIENTIA.
Exspectate donec instet hora vocationis nostrae.
FIDES
Taedet nos morarum, tamen est exspectandum.
ADRIANUS.
Antioche, jube illas Graeculas nobis repraesentari captivas.
ANTIOCHUS.
Procede, Sapientia, teque cum filiabus imperatori repraesenta.
SAPIENTIA.
Pergite mecum, filiae, constanter, et perseverate 137.1052D| in fide unanimiter, ut possitis palmam percipere feliciter.
62 SPES.
Pergimus, ipseque nobiscum comitetur, pro cujus amore ad mortem ducemur.
ADRIANUS.
Triduanas vobis inducias praestabat nostri serenitas, unde si quid tractaretis utilitatis, cedite jussionibus nostris.
SAPIENTIA.
Summum igitur utile tractavimus, id scilicet, ut non cedamus.
ANTIOCHUS.
Cur dignaris cum hac contumace verba miscere, quae te insolenti fatigat praesumptione?
137.1053A| ADRIANUS.
Debeone illam dimittere impunitam?
ANTIOCHUS
Nequaquam.
ADRIANUS.
Et quid?
ANTIOCHUS.
Hortare puellulas, et si renitantur, infantiae ne parcas, sed fac ut illae necentur, quo rebellis mater funeribus natarum acrius torqueatu
ADRIANUS.
Faciam quae hortaris.
ANTIOCHUS.
Ita demum praevalebis.
ADRIANUS.
137.1053B| Fides, intuere venerabilem magnae Dianae imaginem, et fer sacrae deae libamina, quo possis uti ejus gratia.
FIDES.
O stultum imperatoris praeceptum omni contemptu dignum!
ADRIANUS.
Quid murmuras subsannando? Quem irrides fronte rugosa?
FIDES.
Tui stultitiam irrideo, tui insipientiam subsanno.
ADRIANUS.
Mei?
FIDES.
Tui.
137.1053C| ANTIOCHUS.
Imperatoris?
FIDES.
Ipsius.
ANTIOCHUS.
O nefas!
FIDES.
Quid enim stultius, quid insipientius videri potest, quam quod hortatur nos, contempto Creatore universitatis, venerationem inferre metallis?
ANTIOCHUS.
Nonne haec summa insania et magna est dementia, quod rerum principem dixisti insipientem?
FIDES.
137.1053D| Dixi et dico, dicamque quandiu vixero.
ANTIOCHUS.
Breve tempus vivere, et cito debes consumi morte.
FIDES.
Hoc opto ut moriar in Christo.
ADRIANUS.
Duodecim centuriones alternando scindant flagris ejus membra.
ANTIOCHUS.
Nec injuria.
ADRIANUS.
O fortissimi centuriones, accedite meique injuriam vindicate.
137.1054A| ANTIOCHUS.
Justum.
ADRIANUS.
Perquire, Antioche, anne velit cedere.
ANTIOCHUS.
Vin adhuc, Fides, solita conviciorum objectione imperatorem dehonestare?
FIDES.
Cur solito minus?
ANTIOCHUS.
Quia prohiberis verberibus.
FIDES.
Verbera non compellunt me tacere, quia nullo afficior dolore.
ANTIOCHUS.
137.1054B| O infelix pertinacia, o contumax audacia
ADRIANUS.
Corpus fatiscit per supplicia, et mens tumet superbia.
FIDES.
Erras, Adriane, si reris me fatigari 63 suppliciis. Non ego quidem, sed infirmi tortores deficiunt et sudore ob lassitudinem fluunt.
ADRIANUS.
Fac, Antioche, ut gemellae pectoris particulae abscindantur, quo saltem rubore coerceatur.
ANTIOCHUS.
O utinam possit ullo coerceri modo!
ADRIANUS.
Forsan coercebitur.
137.1054C| FIDES.
Inviolatum pectus vulnerasti, sed me non laesisti. En, pro fonte sanguinis, fons erumpit lactis.
ADRIANUS.
In craticulam substratis ignibus assanda ponatur, quo vi vaporis enecetur.
ANTIOCHUS.
Digna est ut miserabiliter pereat, quae tuae jussioni contra luctari non trepidat.
FIDES.
Omne quod paras ad dolorem mihi vertitur in quietem; unde commode pauso in craticula, ceu in tranquilla navicula.
ADRIANUS.
Sartago plena pice et cera ardentibus rogis superponatur, 137.1054D| et in ferventem liquorem haec rebellis mittatur.
FIDES.
Sponte insilio.
ADRIANUS.
Consentio.
FIDES.
Ubi sunt minae tuae? Ecce, illaesa inter ferventem liquorem ludens nato, et pro vi caumatis sentio matutini refrigerium roris.
ADRIANUS.
Antioche, quid ad haec est agendum?
ANTIOCHUS.
Ne evadat providendum
137.1055A| ADRIANUS.
Capite truncetur.
ANTIOCHUS.
Alioquin non vincetur.
FIDES.
Nunc est gaudendum, nunc in Domino exsultandum.
SAPIENTIA.
Christe, triumphator diaboli invictissime, da tolerantiam Fidei meae filiae.
FIDES.
O mater veneranda, dic vale ultimum tuae filiae, liba osculum tuae primogenitae, nec afficiare ullo moerore cordis, quia tendo ad bravium aeternitatis.
SAPIENTIA
O filia, filia, non confundor, non contristor, sed 137.1055B| vale dico tibi exsultando, et osculor os oculosque prae gaudio lacrymando orans, ut sub ictu percussoris inviolatum serves mysterium tui nominis.
FIDES.
O uterinae sorores, libate mihi osculum pacis, et parate vos ad tolerantiam futuri certaminis.
SPES.
Adjuva nos oratione assidua, ut mereamur sequi tua vestigia.
FIDES.
Este obtemperantes monitis nostrae sanctae parentis, quae nos hortabatur praesentia fastidire, quo meruissemus aeterna percipere.
CHARITAS.
Maternis libenter obtemperamus monitis, quo perfrui 137.1055C| mereamur aeternis bonis.
FIDES.
Percussor, 64 accede, et injunctum tibi officium me necando imple.
SAPIENTIA.
Abscisum morientis filiae caput amplectendo, impressisque labris crebrius deosculando, congratulor tibi, Christe, qui tantillulae victoriam praestitisti puellae.
ADRIANUS.
Spes, cede meis hortamentis paterno affectu tibi consulentis.
SPES.
Quid hortaris, quid consulis?
ADRIANUS.
Ut caveas pertinaciam imitari sororis, ne similibus 137.1055D| intereas poenis.
SPES.
O utinam admeruissem illam imitari patiendo, quo illi assimilarer in praemio!
ADRIANUS.
Depone callum pectoris, et conquinisce thurificando magnae Dianae, et ego te propriae prolis vice excolo, atque extollo omni dilectione.
SPES.
Paternitatem tuam repudio, tua beneficia minime desidero. Quapropter vacua spe deciperis, si me tibi cedere reris
ADRIANUS.
Loquere parcius, ne irascar.
137.1056A| SPES.
Irascere, nec sollicitor.
ANTIOCHUS
Miror, Auguste, quod ab hac vili puellula tamdiu calumniari pateris. Ego quidem disrumpor prae furore, quia illam audio tam temere in te latrare.
ADRIANUS.
Hactenus infantiae parcebam: ultra non parcam; sed meritam ultionem inferam.
ANTIOCHUS.
O utinam!
ADRIANUS
O lictores, adite et hanc rebellem usque ad internecionem crudis nervis caedite.
137.1056B| ANTIOCHUS.
Decet ut severitatem sentiat tui furoris, quia lenitatem parvi pendit pietatis.
SPES.
Hanc pietatem exopto, hanc lenitatem desidero.
ANTIOCHUS.
O Sapientia, quid murmurando loqueris, stans sublevatis oculis juxta cadaver exstinctae prolis?
SAPIENTIA.
Invoco Omniparentem, quo eamdem tolerantiae perseverantiam, quam praestitit Fidei, praestet et Spei.
SPES.
O mater, mater! quam efficaces, quam exaudibiles 137.1056C| experior esse tui preces! Ecce, te orante anheli tortores levatis dextris librant ictum, et ego nullum doloris sentio tactum.
ADRIANUS.
Si flagra parvi pendis, acrioribus poenis coarctaberis.
SPES.
Infer, infer quidquid crudele, quidquid excogites lethale. Quanto plus saevis, tanto magis victus confunderis. funderis.
ADRIANUS.
In aera suspendatur, et ungulis laceretur, quoadusque evulsis visceribus et nudatis ossibus deficiat et membratim crepat.
ANTIOCHUS.
137.1056D| Imperialis 65 jussio, et congrua satis ultio!
SPES.
Vulpina fraude loqueris, et versipelli astutia, Antioche, adularis.
ANTIOCHUS.
Quiesce, infelix, verbositas tua nunc est finienda.
SPES.
Non ut speras evenerit, sed tibi tuoque principi nunc etiam confusio aderit.
ADRIANUS.
Quid sentio novae dulcedinis? Quid odoror stupendae suavitatis?
SPES.
Decidentia frusta mei lacerati corporis dant fragrantiam 137.1057A| paradisiaci aromatis, quo nolens cogeris fateri me non posse suppliciis laedi.
ADRIANUS.
Antioche, quid enim mihi est agendum?
ANTIOCHUS.
Novis cruciatibus incumbendum.
ADRIANUS.
Aeneum vas plenum oleo et adipe, cera atque pice, ignibus superponatur, in quod ligata projiciatur.
ANTIOCHUS.
Si in jus Vulcani tradetur, forsitan evadendi aditum non nanciscetur.
SPES.
Haec virtus Christo non est insolita, ut ignem faciat mitescere mutata natura.
137.1057B| ADRIANUS.
Quid? Audio, Antioche, velut sonitum inundantis aquae.
ANTIOCHUS.
Heu, heu, domine!
ADRIANUS.
Quid contigit nobis?
ANTIOCHUS.
Ebulliens fervor confracto vase ministros combussit, et illa malefica illaesa comparuit.
ADRIANUS.
Fateor, victi sumus.
ANTIOCHUS.
Penitus.
ADRIANUS.
137.1057C| Caput abscidatur.
ANTIOCHUS.
Alias non absumetur.
SPES.
O Charitas dilecta, o soror unica! Ne formides tyranni minas, ne trepides ad poenas, nitere constanti fide imitari sorores ad coeli palatium praecedentes.
CHARITAS.
Taedet me vitae praesentis, taedet terrenae habitationis, quod saltim ad modicum temporis separor a vobis.
SPES.
Depone taedium et tende ad praemium. Non enim diu separabimur, sed ocius in coelo conjungemur.
137.1057D| CHARITAS.
Fiat, fiat!
SPES.
Euge, mater illustris, gaude, nec tangaris de mei passione materni affectus dolore; sed praefer spem moerori, cum me videas pro Christo mori.
SAPIENTIA.
Nunc quidem gaudeo, sed tunc tandem perfecte exsultans gaudebo, quando tui sororculam pari conditione exstinctam coelo praemisero, et ego subsequar postrema.
SPES.
Perennis Trinitas restituet tibi in aevum plenum absque diminutione filiarum numerum.
137.1058A| SAPIENTIA.
Confortare, filia; percussor invadit nos evaginato gladio.
SPES.
Libens 66 excipio gladium. Tu, Christe, suscipe spiritum pro tui confessione nominis ejectum de habitaculo corporis.
SAPIENTIA.
O Charitas, soboles inclyta, spes uteri mei uterimei unica, ne contristes matrem bonam tui certaminis consummationem exspectantem; sed sperne praesens utile, quo pervenias ad gaudium interminabile, quo tui germanae fulgent coronis illibatae virginitatis.
CHARITAS.
Fulci me, mater, precibus sacris, quatenus merear 137.1058B| interesse illarum gaudiis.
SAPIENTIA.
Exoro te finetenus in fide solidatum iri, nec dubito tibi perenne tripudium donatum iri.
ADRIANUS.
Charitas, saturatus conviciis tui sororum, nimiumque exacerbatus sum prolixa oratione earum. Unde diu tecum non contendo, sed vel obtemperantem mei votis ditabo omnibus bonis, vel contra luctantem afficiam malis.
CHARITAS.
Bonum cordetenus amplector, et malum omnino detestor.
ADRIANUS.
Hoc tibi potissimum salubre mihique est placabile, 137.1058C| ideoque leve quiddam tibi praepono meae pietatis gratia.
CHARITAS.
Quid?
ADRIANUS.
Dic tantum: Magna Diana! et ego ultra ad sacrificandum te non compello.
CHARITAS.
Percerte non dico.
ADRIANUS.
Quare?
CHARITAS.
Quia mentiri nolo. Ego quidem et sorores meae eisdem parentibus genitae, hisdem sacramentis imbutae sumus, una eademque fidei constantia roboratae. 137.1058D| Quapropter scito nostrum velle, nostrum consentire, nostrum sapere, unum idemque esse, nec me in ullo unquam illis dissidere.
ADRIANUS.
O injuria, quod a tantilla etiam contemnor homullula!
CHARITAS.
Licet tenella sim aetate, tamen gnara sum te argumentose confundere.
ADRIANUS.
Abstrahe illam, Antioche, et fac, ut suspensa in equuleo atrociter verberetur.
ANTIOCHUS.
Vereor quod verbera non praevaleant.
137.1059A| ADRIANUS.
Si non praevaleant, jube tribus continuis diebus ac noctibus fornacem succendi et illam inter bacchantes flammas projici.
CHARITAS.
O judicem impotentem, qui diffidit se absque armis ignium octennem infantem superare posse!
ADRIANUS.
Abi, Antioche, et injunctum officium perfice.
CHARITAS.
Saevitiae quidem tuae satisfaciendo parebit, sed me minime nocebit, quia nec 67 verbera mei corpusculum lacerare, nec flammae comam vel vestes poterunt obfuscare.
137.1059B| ADRIANUS.
Experietur.
CHARITAS.
Experiatur.
SCENA VI. ADRIANUS.
Antioche, quid pateris? cur tristior solito regrederis?
ANTIOCHUS.
Quando causam tristitiae experieris, haud minus contristeris.
ADRIANUS.
Dic, ne celes.
ANTIOCHUS.
137.1059C| Illa lasciva, quam mihi cruciandam tradidisti, puellula me praesente flagellabatur, sed ne tenuis quidem cutis summotenus disrumpebatur. Deinde projeci illam in fornacem, igneum colorem prae nimio ardore exprimentem.
ADRIANUS.
Cur dissimulas loqui? Expone exitum rei.
ANTIOCHUS.
Flamma erupit, et quinque millia hominum combussit.
ADRIANUS.
Et quid contigit illi?
ANTIOCHUS.
Charitati?
137.1059D| ADRIANUS.
Ipsi.
ANTIOCHUS.
Ludens inter flammivomos vapores vagabatur, et illa laudes Deo suo pangebat; illi etiam, qui diligenter inspexere, ferebant tres candidulos viros cum illa deambulasse.
ADRIANUS.
Erubesco illam ultra videre, quia nequeo illam laedere.
ANTIOCHUS.
Restat ut perimatur gladio.
ADRIANUS.
Hoc fiat absque mora.
SCENA VII. 137.1060A| ANTIOCHUS.
Detege duram, Charitas, cervicem, et sustine percussoris ensem.
CHARITAS.
In hoc non renitor tui votis, sed libens pareo jussis.
SAPIENTIA.
Nunc, nunc, filia, gratulandum; nunc in Christo est gaudendum, nec est quae mordeat cura, quia secura sum de tua victoria.
CHARITAS.
Imprime mihi mater, osculum, et commenda iturum Christo spiritum.
SAPIENTIA.
Qui te in meo utero vivificavit, ipse suscipiat 137.1060B| animam, quam coelitus inspiravit.
CHARITAS.
Tibi, Christe, gloria, qui me ad te vocasti cum martyrii palma.
SAPIENTIA.
Vate, protes dulcissima, et cum Christo jungeris in coelo, memento matris jam matronae effetae te parientis.
SCENA VIII. SAPIENTIA.
Convenite, illustres matronae, et mearum cadavera filiarum mecum sepelite.
MATRONAE.
Corpuscula aromatibus condimus, et exsequias 137.1060C| honorifice celebramus.
SAPIENTIA.
Grandis benignitas et mira pietas, quam mihi impenditis meique mortuis.
MATRONAE.
Quae tibi sunt commoda exsequimur mente devota.
SAPIENTIA.
Non dubito.
MATRONAE.
Ubi vis eligere locum sepulturae?
SAPIENTIA.
Tertio milliario ab Urbe, si vobis non displicet prolixitas.
MATRONAE.
137.1060D| Non displicet, sed elata funera sequi placet.
SCENA IX. SAPIENTIA.
Ecce locus.
MATRONAE.
68 Hic nempe servandis reliquiis est aptus.
SAPIENTIA.
Flosculos uteri mei tibi, terra, servandos committo, quos tu materiali sinu foveto, donec in resurrectione majori reviridescant gloria. Et tu, Christe, animas interim imple splendoribus, dans pacificam requiem ossibus.
MATRONAE.
Amen.
137.1061A| SAPIENTIA.
Grates vestrae humanitati pro solamine quod contulistis meae orbitati.
MATRONAE.
Utrumne vis nos hic tecum morari?
SAPIENTIA.
Non.
MATRONAE.
Cur non?
SAPIENTIA.
Ne ex meo commodo vobis ingeratur molestia. Sit satis, quod tres noctes mecum permansistis. Abite in pace, revertimini cum salute.
MATRONAE.
Vis nobiscum abire?
137.1061B| SAPIENTIA.
Minime.
MATRONAE.
Et quid meditaris agere?
SAPIENTIA.
Hic remanere, si forte veniat mea petitio et impleatur quod desidero.
MATRONAE.
Quid petis? Quid desideras?
SAPIENTIA.
Id solummodo, ut oratione completa moriar in Christo.
MATRONAE.
Restat ut exspectemus donec et te sepulturae tradamus.
137.1061C| SAPIENTIA.
Comoediae Comoediae (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne 137.1062A I. GALLICANUS. ARGUMENTUM IN GALLICANUM. Conversio Gallicani principis militiae, qui iturus ad bellum contra Scythas, sacratissimam virginem Constantiam Constantini imperatoris filiam desponsavit, sed in conflictu praelii nimium coactatus, per Joannem et Paulum primicerios Constantiae conversus, ad baptisma convolavit, caelibemque vitam elegit. Postea autem, jubente Juliano Apostata, in exsilium missus martyrio est coronatus. Sed et Joannes et Paulus eodem jubente clam occisi et in domo occulte sunt sepulti. Nec mora: percussoris filius a daemonio arreptus, patris commissum et martyrum confitendo meritum juxta eorum sepulcra salvatus, una cum patre est baptizatus.
INCIPIT COMOEDIA. ACTUS PRIMUS. INTERLOCUTORES: CONSTANTINUS, GALLICANUS, CONSTANTIA, ARTEMIA, ATTICA, JOANNES, PAULUS, PRINCIPES. 5 SCENA I. 137.0975A| CONSTANTINUS.
Taedet me, Gallicane, morarum, quia gentem, quam scis Scytharum Romanae solam resistere paci nostrisque temere praeceptis reluctari, bello protrahis lacessere, cum pro tui strenuitate id tibimet exercitii ad defensionem non ignores patriae servari.
GALLICANUS.
Tuis enim, o Auguste Constantine, obnixe manibus pedibusque semper insistens obsequiis, tuae Augustalis excellentiae votis effectu conabar respondere operis, nec unquam me subtraxi faciendis.
CONSTANTINUS.
Si opus est monitu? nam memoriae fixum teneo. 137.0975B| Unde monui hortando potius quam arguendo, morem ut geras.
GALLICANUS.
Idipsum etiam studebo nunc.
CONSTANTINUS.
Gaudeo.
GALLICANUS.
Nec amore vitae abduci potero quin peragam quae jubes.
CONSTANTINUS.
Placet, tuique in me benevolentiam laudo.
137.0976A| GALLICANUS.
Sed summa implendae intentio servitutis summam expetit recompensationem mercedis.
CONSTANTINUS.
Nec injuria.
GALLICANUS.
Difficultas enim cujuscunque laboris tolerabilius fertur, si haud incerta accipiendae spe mercedis relevatur.
CONSTANTINUS.
Patet.
GALLICANUS.
Unde ineundi praemium periculi mihi, quaeso, proponas in praesenti, quo impigre dimicans sudore non frangar certaminis, animatus spe retributionis.
137.0976B| CONSTANTINUS.
Quod dignissimum omnique videbatur senatui gravissimum [ leg. gratissimum], nunquam tibi negabam aut negabo praemium, scilicet nostrae adeptionem familiaritatis, praecipuaeque inter palatinos dignitatis.
GALLICANUS.
Fateor, sed id nunc haud molior.
CONSTANTINUS.
Si aliud expetas, oportet proferas.
137.0977A| GALLICANUS.
Imo aliud.
CONSTANTINUS.
Quid?
GALLICANUS.
Si praesumo dicere. . .
CONSTANTINUS.
Et bene.
GALLICANUS.
Irasceris.
CONSTANTINUS.
Nullo modo.
GALLICANUS.
Certe.
CONSTANTINUS.
137.0977B| Non.
GALLICANUS.
Moveberis indignatione.
CONSTANTINUS.
Ne id vereare.
GALLICANUS.
Dicam, jussisti; Constantiam tui natam amo.
CONSTANTINUS.
Et merito. Decet ut herilem filiam honorabiliter 6 ames et amabiliter honores.
GALLICANUS.
Interrumpis dicenda.
CONSTANTINUS.
Non interrumpo.
137.0977C| GALLICANUS.
Ipsamque, si tua annuerit pietas, desponsare gestio.
CONSTANTINUS.
Non leve appetit praemium, sed summum vobisque, o principes, ante insolitum.
GALLICANUS.
Heu! heu! dedignatur; praescivi. Instate, quaeso, mecum precibus.
PRINCIPES.
Decet tuam, imperator egregie, dignitatem, ut pro sui reverentia hoc illi non abnuas.
CONSTANTINUS.
Non abnuo quantum ad me; sed subtili primum inquisitione reor investigandum, an filia praebeat 137.0977D| assensum.
PRINCIPES.
Consequens est.
CONSTANTINUS.
Ibo, ipsamque, si velis, Gallicane, pro hac re appellabo.
GALLICANUS.
Ac libens.
SCENA II. CONSTANTIA.
Dominus imperator adit nos solito tristior. Quid velit vehementer admiror.
CONSTANTINUS.
Huc ades, o filia Constantia, paucis te volo.
137.0978A| CONSTANTIA.
Adsum, domine mi; jube, quid velis.
CONSTANTINUS.
Anxietate cordis fatigor, gravique tristitia afficior.
CONSTANTIA.
Ut te venientem aspexi, tristitiam deprehendi, et licet causam ignorarem, conturbata pertimui.
CONSTANTINUS.
Tui causa contristor.
CONSTANTIA.
Mei?
CONSTANTINUS.
Tui.
CONSTANTIA.
Expaveo; quid est, domine mi?
137.0978B| CONSTANTINUS.
Piget dicere, ne contristeris.
CONSTANTIA.
Multo magis contristor, si non dixeris.
CONSTANTINUS.
Gallicanus dux, cui frequens successus triumphorum primum inter principes dignitatis acquisivit gradum, cujusque ope saepissime indigemus ad defensionem patriae . . . .
CONSTANTIA.
Quid ille?
CONSTANTINUS.
Desiderat te sponsam habitum ire.
CONSTANTIA.
Me?
137.0978C| CONSTANTINUS
Te.
CONSTANTIA.
Mallem mori.
CONSTANTINUS.
Praescivi.
CONSTANTIA.
Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu, servandam Deo virginitatem devovi.
CONSTANTINUS.
Memini.
CONSTANTIA.
Nullis enim suppliciis unquam potero compelli, quin inviolatum custodiam sacramentum propositi.
CONSTANTINUS.
137.0978D| Convenit. Sed hinc coarctor nimium, quia si, quod debet fieri paterno more, te in proposito permansum ire consensero, haud leve damnum patiar in publica re. Si autem, quod absit, renitor, aeternis cruciandus poenis subjacebo.
CONSTANTIA.
Si enim divinum desperarem adesse auxilium, mihi quam maxime, mihi potissimum esset dolendum.
CONSTANTINUS.
Verum.
CONSTANTIA.
Nunc autem nullus relinquitur locus moestitiae, praesumenti 7 de Domini pietate.
137.0979A| CONSTANTINUS.
Quam bene dicis, mea Constantia!
CONSTANTIA.
Si meum digneris captare consilium, praemonstrabo qualiter utrumque evadere possis damnum.
CONSTANTINUS.
O utinam!
CONSTANTIA.
Simula, prudenter peracta expeditione, ipsius votis te satisfacturum esse; et ut meum concordari credat velle, suade, quo suas interim filias Atticam ac Artemiam, velut pro solidandi pignore amoris, mecum mansum ire, meosque primicerios Joannem et Paulum secum faciat iter arreptum ire.
137.0979B| CONSTANTINUS.
Et quid, si victor reverteretur, mihi erit agendum?
CONSTANTIA.
Reor Omnipatrem prius esse invocandum, quo ab hujusmodi intentione Gallicani revocet animum.
CONSTANTINUS.
O filia, filia, quantum dulcedine tuae allocutionis amaritudinem dulcorasti moesti patris, adeo ut pro hac re nulla post haec movear sollicitudine.
CONSTANTIA.
Non est necesse.
CONSTANTINUS.
Eam et Gallicanum laeta promissione circumveniam.
137.0979C| CONSTANTIA.
Vade in pace, mi domine.
SCENA III. GALLICANUS.
Curiositate frangar, o principes, antequam, quid meus senior Augustus tandiu cum herili filia agat, experiar.
PRINCIPES
Suadet illi velle quae desideras.
GALLICANUS.
O utinam praevaleret suasio!
PAULUS [ leg. PRINCIPES].
Forsitan praevalebit.
GALLICANUS.
Silete, quiescite, Augustus revertitur, non ut abiit 137.0979D| obscuro, sed vultu admodum sereno.
PRINCIPES.
Bona fortuna.
GALLICANUS.
Si enim, ut dicitur, speculum mentis est facies, serenitas faciei mansuetudinem forte designat ejus animi.
PRINCIPES.
Ita.
SCENA IV. CONSTANTINUS.
Gallicane!
GALLICANUS.
Quid dixit?
137.0980A| PRINCIPES.
Procede, procede, vocat te.
GALLICANUS.
Dii propitii, favete!
CONSTANTINUS.
Perge securus, Gallicane, ad bellum. Reversurus enim accipies, quod desideras, praemium.
GALLICANUS.
Illudisne me?
CONSTANTINUS.
Si illudo?
GALLICANUS.
Me felicem, si unum scirem.
CONSTANTINUS.
Quid unum?
137.0980B| GALLICANUS.
Ejus responsum.
CONSTANTINUS.
Filiae?
GALLICANUS
Ipsius.
CONSTANTINUS.
Injusta satis ratio in hac re verecundae virginis responsum quaerere. Consequentia autem rerum monstrabit ejus assensum.
GALLICANUS.
Si hunc scirem, responsum flocci facerem.
CONSTANTINUS.
Licet, experiare.
GALLICANUS.
137.0980C| Exopto.
CONSTANTINUS.
Sui primicerios Joannem et Paulum tecum commoratum iri decrevit, usque in diem nuptiarum.
GALLICANUS.
Quam ob causam?
CONSTANTINUS.
Quo illorum 8 ex confabulatione ipsius vitam, mores, consuetudinem, possis praenoscere.
GALLICANUS.
Bonum consilium, mihique quam maxime placitum.
CONSTANTINUS.
Scilicet tui filias secum versa vice desiderat interim 137.0980D| mansum ire, quatenus illarum per sodalitatem tibi fiat morigera.
GALLICANUS.
Euax, Euax! Omnia meis respondent votis.
CONSTANTINUS.
Fac ut adducantur citius.
GALLICANUS.
Statis, milites? Currite, abite, adducite filias ad obsequium suae dominae.
MILITES.
Adsunt illustres Gallicani natae, tuae familiaritati, hera Constantia, pro sui pulchritudinis, sapientiae et probitatis perspicuitate satis aptae.
137.0981A| CONSTANTIA.
Placet. (Introducantur honorifice.) Amator virginitatis et inspirator castitatis, Christe, qui me precibus martyris tuae Agnetis a lepra pariter corporis et ab errore eripiens gentilitatis, invitasti ad virgineum tui genitricis thalamum, in quo tu manifestus es verus Deus, retro exordium natus a Deo Patre, idemque verus homo ex matre natus in tempore, te veram et coaeternam Patri sapientiam, per quam facta sunt omnia et cujus dispositione consistunt et moderantur universa, suppliciter exoro ut Gallicanum, qui tui in me amorem subripiendo conatur exstinguere, post te trahendo ab injusta intentione revocare, suique filias digneris tibi assignare sponsas, et instilla cogitationibus earum tui amoris 137.0981B| dulcedinem, quatenus exsecrantes carnale consortium pervenire mereantur ad sacrarum societatem virginum.
ARTEMIA.
Ave, Constantia, imperialis hera.
CONSTANTIA.
Salvete, sorores, Attica et Artemia; state, state, ne procidatis, sed libate mihi osculum amoris.
ARTEMIA.
Tuum ad obsequium, domina, alacri mente venimus, tuae ditioni summa devotione nos subjecimus, tantum, ut tua nobis abundet gratia.
CONSTANTIA.
Unum Dominum habemus in coelis, cui debetur devotio nostrae servitutis, in cujus fide et dilectione 137.0981C| condecet nos servata corporis integritate unanimiter perseverare, ut mereamur aulam coelestis patriae cum palma virginitatis introire.
ARTEMIA.
In nullo reluctamur, sed testes in omnibus praeceptis parere nitimur, 9 praecipue in agnitione veritatis et servandae proposito virginitatis.
CONSTANTIA.
Congrua satis responsio, vestraque ingenuitate condigna, nec dubito quin divinae inspiratione gratiae ad credendum estis perventae [ al., perventurae].
ARTEMIA.
Qui posset fieri ut servientes idolis sanum saperemus, sine illustratione supernae pietatis?
CONSTANTIA.
Stabilitas vestrae fidei spem mihi excitat de credulitate Gallicani.
ARTEMIA.
Admoneatur tantum; haud dubium quin credat.
CONSTANTIA.
Advocentur Joannes et Paulus.
SCENA VI. JOANNES.
Praesto sumus, hera, quos vocasti.
CONSTANTIA.
Ite citi ad Gallicanum, et inhaerentes ejus lateri suadete illi paulatim mysterium nostrae fidei, si forsan illum Deus dignetur per nos lucrari.
137.0982A| PAULUS.
Deus det proventum! Nos adhibemus frequentationes hortamentorum.
SCENA VII. GALLICANUS.
Opportune advenitis, Joannes et Paule; suspensis diu animis vestrum praestolabar adventum.
JOANNES.
Ut vocem jubentis domnae hausimus, tibi ab obsequendum convolavimus.
GALLICANUS.
Multo magis vestro quam aliorum delector obsequio.
PAULUS.
Non immerito, nam vulgo dicitur: Qui dilectis 137.0982B| obsequitur, et ipse sit dilectus.
GALLICANUS.
Verum.
JOANNES.
Dilectio mittentis herae reconciliatur nos familiaritati tuae.
GALLICANUS.
Non nego. Convenite, congregamini, tribuni et centuriones, omnesque mei juris milites. Adsunt Joannes et Paulus, quorum detinebar absentia ne pergerem.
TRIBUNI.
Praecede. ( Collectim comitantur. )
GALLICANUS.
Capitolium et templa primum nobis intranda, numinaque 137.0982C| deorum placanda sunt ritu sacrificiorum, quo prosperentur exitus pugnae.
TRIBUNI.
Necesse.
JOANNES.
Subtrahamus nos interim.
PAULUS.
Decet.
SCENA VIII. JOANNES.
En, dux egreditur; ascendamus equos, offeramus nos obviam.
PAULUS.
Ac cito.
GALLICANUS.
Unde venitis! Ubi fuistis?
JOANNES.
Stravimus sarcinulas, praemisimus, quo expediti tuum iter possimus comitari.
GALLICANUS.
Placet.
SCENA IX. GALLICANUS.
O tribuni, proh Jupiter! aspicio innumerabilis exercitus legiones, variis armorum instrumentis horribiles.
TRIBUNI.
Hercle hostes!
137.0983A| GALLICANUS.
Resistamus fortiter et congrediamur viriliter.
TRIBUNI.
Si est utilis nostri congressio cum tantis?
GALLICANUS.
Et quid mavultis?
TRIBUNI.
Submittere 10 colla.
GALLICANUS.
Nolit hoc Apollo!
TRIBUNI.
Aedepol faciendum. En, undiquesecus circumdamur, vulneramur, perimimur.
GALLICANUS.
Eh heu! quid erit, cum tribuni me spernunt, se 137.0983B| tradunt?
JOANNES.
Fac votum Deo coeli te Christianum fieri, et vinces.
GALLICANUS.
Voveo, et opere implebo.
HOSTES.
Heus! rex Bradan, sperandae fortuna victoriae illudit nos. En, destrae languescunt, vires fatiscunt; sed et inconstantia pectoris cogit nos discedere ab armis.
BRADAN.
Quid dicam ignoro; ipsa quam toleratis me urget passio. Restat ut nos duci tradamus.
137.0983C| HOSTES.
Alias non evademus.
BRADAN.
Dux Gallicane, noli in nostri perniciem saevire, sed parce et utere ut libet nostra servitute.
GALLICANUS.
Ne trepidetis, ne formidetis; sed datis obsidibus facite vos tributarios imperatoris et vivite beate sub Romana pace.
BRADAN.
Tuo arbitrio pendet quot qualesque accipere quantumque pondus solvendi census nobis velis imponere.
GALLICANUS.
Solvite procinctum, mei milites; nemo laedatur, 137.0983D| nemo perimatur; amplectamur foederatos, quos publicos insectabamur inimicos.
JOANNES.
Quanto magis valet intenta precatio, quam humana praesumptio!
GALLICANUS.
Verum.
PAULUS.
Quam efficax his aderit superna miseratio, quos Deo commendat humilis devotio!
GALLICANUS.
Perspicuum.
JOANNES.
Sed quod vovetur in perturbatione, solvendum est in tranquillitate.
137.0984A| GALLICANUS.
Assentio; unde quantocius baptizari gestio, ac reliquum vitae in Dei obsequio vacare.
PAULUS.
Justum.
SCENA X. GALLICANUS.
Ecce, in introitu nostro proruunt Romani urbicolae, insignia laudum ferentes ex more.
JOANNES.
Consequens est.
GALLICANUS.
Sed nec nostrae, nec deorum fortitudini titulus debetur triumphi.
PAULUS.
137.0984B| Nullo modo, sed vero Deo.
GALLICANUS.
Unde templa arbitror transeunda.
JOANNES.
Recte arbitraris.
GALLICANUS
Et limina apostolorum supplici confessione esse intranda.
PAULUS.
O te tali opinione felicem! Nunc testaris te verum Christicolam.
SCENA XI. CONSTANTINUS
Admiror, o milites, cur Gallicanus tandiu se subtrahat 137.0984C| nostris conspectibus
MILITES.
Ut urbem intravit, gressum ad domum sancti Petri concite tetendit, terratenusque prostratus pro recepta victoria grater impendit Altithrono. 11
CONSTANTINUS.
Gallicanus?
MILITES.
Ipse.
CONSTANTINUS.
Incredibile.
MILITES.
En, accedit; ipsum potes sciscitari.
SCENA XII. CONSTANTINUS.
137.0984D| Diu te, Gallicane, sustinui, ut modum exitumque experirer praelii.
GALLICANUS.
Dicam digestim.
CONSTANTINUS.
Hoc interim parvi pendo, quo edisseras quod magis exopto.
GALLICANUS.
Quid est?
CONSTANTINUS.
Cur iturus deorum templa et revertens intrares apostolorum tecta.
GALLICANUS.
Rogas?
137.0985A| CONSTANTINUS.
Curiose.
GALLICANUS.
Expono.
CONSTANTINUS.
Exopto.
GALLICANUS.
Fateor, sacratissime imperator, iturus, ut objecisti, sacella intravi, meque daemoniis et diis supplex commisi.
CONSTANTINUS.
Hoc Romanis antiquitus fuit in more.
GALLICANUS.
Mala consuetudo.
CONSTANTINUS.
Pessima.
137.0985B| GALLICANUS.
Quo pacto tribuni cum suis legionibus advenere, meque euntem undiquesecus sepsere.
CONSTANTINUS.
Pomposo admodum apparatu egrediebaris.
GALLICANUS.
Promovimus, hostes impegimus, commisimus, victi sumus.
CONSTANTINUS.
Romani victi!
GALLICANUS.
Penitus.
CONSTANTINUS.
O res dira omnibusque saeclis inaudita!
GALLICANUS.
137.0985C| Ego quidem nefanda sacrificia iteravi, nec aderant qui adjuvarent dii; sed invalescente congressione plurimi ex nostris interiere.
CONSTANTINUS.
Confundor audiendo.
GALLICANUS.
Tandem tribuni me spreverunt, se tradiderunt.
CONSTANTINUS.
Hostibus?
GALLICANUS.
Ipsis.
CONSTANTINUS.
Ah! quid fecisti?
GALLICANUS.
137.0985D| Quid possem facere, nisi fugam captare?
CONSTANTINUS.
Non.
GALLICANUS.
Etiam.
CONSTANTINUS.
Quantis tunc angustiis urgebatur constantia tui pectoris!
GALLICANUS.
Maximis.
CONSTANTINUS.
Et quomodo evasisti?
GALLICANUS.
Mei familiares socii Joannes et Paulus suaserunt mihi votum fecisse Creatori.
137.0986A| CONSTANTINUS.
Salubre.
GALLICANUS.
Experiebar. Ut os ad vovendum aperui, coeleste juvamen sensi.
CONSTANTINUS.
Quo pacto?
GALLICANUS.
Apparuit mihi juvenis procerae magnitudinis crucem ferens in humeris, et praecepit ut stricto mucrone illum sequerer.
CONSTANTINUS.
Quisquis ille erat, coelitus missus fuerat.
GALLICANUS.
137.0986B| Comprobavi; nec mora, astiterunt mihi a dextra laevaque milites armati, quorum vultum minime agnovi, promittentes auxilium sui.
CONSTANTINUS.
Coelestis militia.
GALLICANUS.
Non ambigo. At ubi sequens praecedentem secutus [ leg. securus] inter medias hostium ingrederer acies, perveni ad regem eorum, nomine Bradan, qui mox incredibili 12 metu correptus, pedibusque meis provolutus, se cum suis subdidit, professus censum principi Romani orbis finetenus solvendum.
CONSTANTINUS.
Grates prosperitatis auctori, qui in se sperantes 137.0986C| non patitur confundi.
GALLICANUS.
Experimento didici.
CONSTANTINUS.
Vellem experiri quid deinde profugi actitarent tribuni.
GALLICANUS.
Maturabant reconciliari.
CONSTANTINUS.
Recepistin' gratis?
GALLICANUS.
Ego illos gratis, qui me periclis, qui se inimicis? haud ita.
CONSTANTINUS.
Et qui?
137.0986D| GALLICANUS.
Proposui promerendae gratiae pretium.
CONSTANTINUS.
Quale?
GALLICANUS.
Videlicet sectam Christicolarum, quam qui elegerit, gratiam susciperet priorem honoremque ampliorem; qui vero spreverit, gratia simul privaretur et militia.
CONSTANTINUS.
Recta propositio, tuaque auctoritate condigna.
GALLICANUS.
Ego quidem, baptismate imbutus, totum me Deo subjugavi, in tantum, ut tuae quam prae omnibus 137.0987A| dilexi abrenunciarem filiae, quo abstinens conjugii placerem Virginis proli.
CONSTANTINUS.
Accede propius, ut irruam in tuos amplexus. Nunc quidem, nunc cogor tibi detegere quod ad tempus studebam velare.
GALLICANUS.
Quid?
CONSTANTINUS.
Id videlicet, quod mea tuaeque natae eidem quam elegisti student religioni.
GALLICANUS.
Gaudeo.
CONSTANTINUS.
Tantoque servandae virginitatis flagrant amore, ut 137.0987B| nec minis nec blandimentis revocari possint ab intentione.
GALLICANUS.
Perseverent, exopto.
CONSTANTINUS.
Introeamus in palatium, ubi ipsae commorantur.
GALLICANUS.
Praecede, sequar.
CONSTANTINUS.
Ecce, occurrunt cum Augusta Helena mei genitrice gloriosa, omnibusque lacrymae fluunt prae gaudio.
SCENA XIII. 137.0987C| GALLICANUS.
Vivite feliciter, o sanctae virgines, perseverantes in Dei timore, decusque virginitatis inviolatum servate, quo dignae inveniamini amplexibus Regis aeterni.
CONSTANTIA.
Eo liberius servabimus, quo te non contra luctari sentimus.
GALLICANUS.
Non contra luctor, non renitor, non prohibeo; sed vestris in hoc votis libens concedo in tantum, ut nec te, o mea Constantia, quam haud segniter emi vitae pretio, aliud quam coepisti velle cogam.
CONSTANTIA.
Haec mutatio dextrae Excelsi.
GALLICANUS.
137.0987D| Si in melius mutatus non essem, tuae promissioni 13 assensum non praeberem.
CONSTANTIA.
Amicus pudicitiae virginalis et fautor totius bonae voluntatis, qui te ab injusta intentione revocavit, meamque virginitatem sibi signavit, dignetur nos pro corporali discidio quandoque associatum ire in aeterno gaudio.
137.0988A| GALLICANUS.
Fiat, fiat!
CONSTANTINUS.
Cum vinculum Christi amoris in unius nos societate conjungat religionis, decet ut, quasi gener Augustorum, honorifice nobiscum habites intra palatium.
GALLICANUS.
Nulla magis est vitanda tentatio, quam oculorum concupiscentia.
CONSTANTINUS.
Refragari nequeo.
GALLICANUS.
Unde non expedit me frequentius virginem intueri, 137.0988B| quam prae parentibus, prae vita, prae anima, a me scis amari.
CONSTANTINUS.
Ut libet.
GALLICANUS.
Ecce, habes quadruplicatum exercitum Christo favente et me laborante, patere ut nunc militem imperatori, cujus juvamine vici, et cui debeo quidquid feliciter vixi.
CONSTANTINUS.
Ipsum decet laus et jubilatio, ipsi debet famulari omnis creatura.
GALLICANUS.
Sed illi potissimum, quis in necessitate largius praestat auxilium.
137.0988C| CONSTANTINUS.
Ut asseris.
GALLICANUS.
Partem possessionis, quae ad filias pertinet, excipio, partemque ad susceptionem peregrinorum mihi reservo. De reliquo proprios servos libertate donatos ditari, pauperumque necessitates volo sustentari.
CONSTANTINUS.
Prudenter possessa disponis, nec expers fles aeternae retributionis.
GALLICANUS.
Me ipsum etiam sancto viro Hilariano in urbe ostendi individuum sodalem ardeo associatum iri quo ibidem reliquum vitae in Dei laude pauperumque 137.0988D| vacem susceptione.
CONSTANTINUS.
Simplex Esse, cui semper est posse, sinat tui esse prosperis successionibus juxta sui velle vigere, et perducat te ad gaudia aeternitatis, qui regnat et gloriatur in unitate Trinitatis.
GALLICANUS.
Amen.
ACTUS SECUNDUS. INTERLOCUTORES: JULIANUS IMPERATOR, CONSULES, MILITES, TERENTIANUS, JOANNES, CHRISTICOLAE. SCENA I. 137.0989| 137.0989A| JULIANUS.
14 Incommodum satis nostro probatur esse imperio, quod christiani libero utuntur arbitrio, et jactant se leges debere sequi, quas accipiebant temporibus Constantini.
CONSULES.
Turpe, si pateris.
JULIANUS.
Non patiar.
CONSULES.
Decet.
JULIANUS.
O milites, accingimini, et nudate christicolas possessionibus propriis, objiciendo sententiam Christi 137.0989B| dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, N. P. T. M. V. E. S. P. T.
MILITES.
In nobis non erit mora.
SCENA II. CONSULES.
En, milites revertuntur.
JULIANUS.
Secundusne est vester reditus?
MILITES.
Secundus.
JULIANUS.
Et cur tam citus?
MILITES.
Dicemus: Castella, quae Gallicanus sibi retinuit, 137.0989C| decrevimus intrasse, tuaeque servituti usurpasse; sed, si quis ex nostris pedem admovit, leprosus seu energumenus est factus.
JULIANUS.
Revertimini, ipsumque compellite vel patriam deserere, vel idolis sacrificare.
SCENA III. GALLICANUS.
Ne fatigemini, o milites, inutilia suadendo, quia in aestimatione aeternae vitae flocci facio quidquid habetur sub sole. Unde patriam desero et exsul pro Christo Alexandriam peto, optans ibidem coronari martyrio.
SCENA IV. 137.0989D| MILITES.
Gallicanus, ut jussisti, patria expulsus Alexandriam petiit, ibique a Rauciano comite tentus gladio est peremptus.
JULIANUS.
O bene factum!
137.0990A| MILITES.
Sed Joannes et Paulus te fastidiunt.
JULIANUS.
Quid agunt?
MILITES.
Libere vagantur, thesauros Constantiae erogant.
JULIANUS.
Advocentur.
MILITES.
Adsunt.
JULIANUS.
Non nescio vos, Joannes et Paule, a cunabulis Augustorum mancipatos fuisse obsequio.
JOANNES.
137.0990B| Fuimus.
JULIANUS.
Unde decet ut meo inhaerentes lateri serviatis in palatio, in quo nutriti estis a puero.
PAULUS.
Haud serviemus.
JULIANUS.
Mihin' non servietis?
JOANNES.
Diximus.
JULIANUS.
Num non videmur Augustus?
PAULUS.
Sed dissimilis prioribus.
JULIANUS.
137.0990C| In quo?
JOANNES.
Religione et merito.
JULIANUS.
Vellem plenius audire.
PAULUS.
Volumus dicere: Gloriosissimi et famosissimi imperatores Constantinus, Constans et Constantius, quorum famulabamus imperio, fuere viri Christianissimi, et gloriabantur se servos esse Christi.
JULIANUS.
Memini, sed non opto eos in hoc sequi.
PAULUS.
Deteriora imitaris. Qui ecclesias frequentabant, 137.0990D| et excusso diademate 15 prostrati Jesum Christum adorabant.
JULIANUS.
Ad haec me non cogitis.
JOANNES.
Ideo illis es dissimilis.
137.0991A| PAULUS.
Nam quia adolebantur Creatori, Augustalis apicem dignitatis ornabant et beatificabant insignibus suae probitatis et sanctitatis, prosperisque ad vota successionibus pollebant.
JULIANUS.
Certe ego.
JOANNES.
Non simili modo, quia eos divina comitabatur gratia.
JULIANUS.
Frivola. Ego quondam stultus talia exercui, et clericatum in Ecclesia obtinui.
JOANNES.
137.0991B| Placetne tibi, o Paule, clericus?
PAULUS.
Diaboli capellanus.
JULIANUS.
At ubi nihil utilitatis inesse deprehendi, ad culturam deorum me inflexi, quorum pietas me provexit ad fastigium regni.
JOANNES.
Abrupisti nostri orationem, ne audires justorum laudem.
JULIANUS.
Quid ad me?
PAULUS.
Nihil; sed subjungendum est quod ad te. Postquam enim mundus eis non erat dignus habendis, 137.0991C| suscepti sunt inter angelos, tibique infelix respublica relinquebatur regenda.
JULIANUS.
Cur infelix juxta id temporis?
JOANNES.
Ex qualitate rectoris.
PAULUS.
Reliquisti omnem religionem, et imitatus es idololatriae superstitionem. Pro hac iniquitate, et a tuis conspectibus et a tuorum societate nos subtraximus
JULIANUS.
Licet satis multis a vobis dehonestatus sim, adhuc tamen parcens audaciae cupio vos inter primos 137.0991D| in palatio extollere.
JOANNES.
Ne fatiga te, quia nec minis, nec blandimentis cogimur cedere.
JULIANUS.
Decem dierum dabo inducias, quo tandem resipiscentes ultro maturetis reconciliari gratiae nostrae dignitatis. Sin autem, quod faciendum est faciam, non ultra vobis ludibrio fiam.
PAULUS.
Quod facturus eris hodie perfice, quia nec ad tui salutationem, nec ad palatium, nec ad culturam deorum nos poteris revocare.
JULIANUS.
Abite, discedite, quae monui perpetrate.
137.0992A| JOANNES.
Acceptas non flocci faciamus inducias, sed facultates coelo permittamus, nosque jejuniis et obsecrationibus Deo interim commendemus.
PAULUS.
Consequens est.
SCENA VI. JULIANUS.
Vade, Terentiane, sumptis tecum militibus compelle Joannem et Paulum deo Jovi sacrificare. Si autem obstinato resisterint pectore, perimantur, non palam, sed nimium 16 occulte, quia palatini fuere.
SCENA VII. TERENTIANUS.
137.0992B| Imperator Julianus cui servio misit vobis, Joannes et Paule, pro sui clementia aureum simulacrum Jovis, cui thura gratis imponere debetis. Quod si nolueritis, capitalem sententiam subibitis.
JOANNES.
Si Julianus sit tuus dominus, habeto pacem cum illo, et utere ejus gratia. Nobis non est alius nisi Dominus noster Jesus Christus, pro cujus amore desideramus mori, quo mereamur aeternis gaudiis perfrui.
TERENTIANUS.
Quid tardatis, milites? stringite ferrum, et interficite imperatoris deorumque rebelles; interfectos clam in domo sepelite, nullumque sanguinis vestigium relinquite.
137.0992C| MILITES.
Et quid dicemus rogati?
TERENTIANUS.
Simulate quasi exsilio sint destinati.
JOANNES, PAULUS.
Te, Christe, cum Patre et sancto Spiritu regnantem, unum Deum, sub hoc periculo invocamus, te moriendo laudamus; tu suscipe animas, pro te de lutea habitatione eliminatas.
SCENA VIII. TERENTIANUS.
Eh heu, o Christicolae. quid patitur unicus filius meus?
CHRISTICOLAE.
Stridet dentibus, sputa jacit, torquet insana lumina; 137.0992D| nam plenus est daemoniis.
TERENTIANUS.
Vae patri! ubi agitatur.
CHRISTICOLAE.
Ante sepulcra martyrum Joannis et Pauli humi provolvitur, seque ipsorum precibus torqueri fatetur.
TERENTIANUS.
Mea culpa, meum facinus. Nam meo hortatu, meo jussu ipse infelix impias manus in sanctos martyres misit.
CHRISTICOLAE.
Si te hortante deliquit, te compatiente poenas luit.
137.0993A| TERENTIANUS.
Ego quidem parui jussis impiissimi imperatoris Juliani.
CHRISTICOLAE.
Ideo namque ipse divina perculsus est ultione.
TERENTIANUS.
Scio, eoque magis expaveo, quo nullum hostem Dei servorum impunitum evasisse meminero.
CHRISTICOLAE.
Recte.
TERENTIANUS.
Quid si curram et poenitens sceleris sacris provolvar 137.0993B| tumulis?
CHRISTICOLAE.
Veniam mereberis, si tamen baptismate mundaberis.
SCENA IX. 137.0994A| TERENTIANUS.
Gloriosi testes Christi, Joannes et Paule, imitamini exemplum magistri eadem jubentis, et orate pro persecutorum delictis. Este compatientes orbati patris angustiis et misereamini furientis nati miseriis, quo ambo tincti fonte baptismatis perseveremus in fide sanctae Trinitatis.
CHRISTICOLAE.
Parce, Terentiane, 17 lacrymis, et parce anxietati cordis. En, filius tuus resipiscit et per martyrum suffragia sanum recepit.
TERENTIANUS.
Gratias Regis aeternitatis, qui suis militibus tantum praestitit honoris, ut non solum animae gaudent in 137.0994B| coelo, sed etiam mortua in tumulis ossa variis fulgent miraculorum titulis, in testimonium sui sanctitatis, praestante Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat.
II. DULCITIUS. 137.0993| ARGUMENTUM IN DULCITIUM. Passio sanctarum virgiuum Agapes, Chioniae et Irenae, quas sub nocturno silentio Dulcitius praeses clam adiit, cupiens earum amplexibus saturari. Sed mox ut intravit, mente captus ollas et sartagines pro virginibus amplectendo osculabatur, donec facies et vestes horribili nigredine inficiebantur. Deinde Sisinnio comiti jussu perpuniendas [ leg. j. imperatoris pun.] virgines cessit, qui etiam miris modis illusus tandem Agapen et Chioniam concremari et Irenam jussit perfodi.
INTERLOCUTORES: DIOCLETIANUS, AGAPE, CHIONIA, IRENA, DULCITIUS, MILITES. SCENA I. 137.0993C| DIOCLETIANUS.
Parentelae claritas, ingenuitas, vestrumque serenitas pulchritudinis exigit vos nuptiali lege primis in palatio copulari, quod nostri jussio annuerit fieri, si Christum negare nostrisque diis sacrificia velitis ferre.
AGAPE.
Esto securus curarum, nec te gravet nostrarum praeparatio nuptiarum, quia nec ad negationem confitendi nominis, nec ad corruptionem integritatis ullis rebus compelli poterimus.
DIOCLETIANUS.
Quid sibi vult ista quae vos agitat fatuitas?
AGAPE.
137.0993D| Quod signum fatuitatis nobis inesse deprehendis?
137.0994C| 18 DIOCLETIANUS.
Evidens magnumque.
AGAPE.
In quo?
DIOCLETIANUS.
In hoc praecipue quod, relicta vetustae observantia religionis, inutilem Christianae novitatem sequimini superstitionis.
AGAPE.
Temere calumniaris statum Dei omnipotentis. Periculum.
DIOCLETIANUS.
Cujus?
AGAPE.
Tui reique publicae quam gubernas.
137.0994D| DIOCLETIANUS.
Ista insanit. Amoveatur.
137.0995A| CHIONIA.
Mea germana non insanit, sed tui stultitiam juste reprehendit.
DIOCLETIANUS.
Ista inclementius bacchatur, unde nostris conspectibus aeque subtrahatur, et tertia discutiatur.
IRENA.
Tertiam rebellem tibique penitus probabis renitentem.
DIOCLETIANUS.
Irena, cum sis minor aetate, fito major dignitate.
IRENA.
Ostende, quaeso, quo pacto.
DIOCLETIANUS.
Flecte cervicem diis, et esto sororibus exemplum 137.0995B| correctionis et causa liberationis.
IRENA.
Conquiniscant idolis, qui velint incurrere iram Celsitonantis, ego quidem caput regali unguento delibutum non dehonestabo, pedibus simulacrorum submittendo.
DIOCLETIANUS.
Cultura deorum non adducit dehonestatem, sed praecipuum honorem.
IRENA.
Et quae inhonestas turpior, quae turpitudo major, quam servos venerari ut dominos?
DIOCLETIANUS.
Non suadeo tibi venerari servos, sed dominorum principumque deos.
137.0995C| IRENA.
Nonne is est cujusvis servus, qui ab artifice pretio comparatur, ut emptitius?
DIOCLETIANUS.
Hujus praesumptio verbositatis tollenda est suppliciis.
IRENA.
Hoc optamus, hoc amplectimur, ut pro Christi amore suppliciis laceremur.
DIOCLETIANUS.
Istae contumaces nostrisque decretis contraluctantes catenis irretiantur, et ad examen Dulcitii praesulis [ leg. praesidis] sub carcerali squalore serventur.
SCENA II. 137.0995D| DULCITIUS.
Producite, milites, producite quas tenetis in carcere.
MILITES.
Ecce quas vocasti.
DULCITIUS.
Papae! quam pulchrae, quam venustae, quam egregiae puellulae!
MILITES.
Profecto decorae.
DULCITIUS.
Captus sum illarum specie.
MILITES.
Credibile.
137.0996A| DULCITIUS.
Exaestuo illas ad mei amorem trahere.
MILITES.
Diffidimus te praevalere.
DULCITIUS.
Quare?
MILITES.
Quia stabiles fide.
DULCITIUS.
Quid si suadeam blandimentis?
MILITES.
Contemnunt.
DULCITIUS.
Quid si terream suppliciis?
MILITES.
137.0996B| Parvi pendunt.
DULCITIUS.
Et quid fiet?
MILITES.
Praecogita.
DULCITIUS.
Ponite illas 19 in custodiam in interiorem officinae aedem, in cujus proaulio ministrorum servantur vasa.
MILITES.
Ut quid eo loci?
DULCITIUS.
Quo a me saepiuscule possint videri.
MILITES.
Ut jubes.
SCENA III. 137.0996C| DULCITIUS.
Quid agunt captivae sub hoc noctis tempore?
MILITES.
Vacant hymnis.
DULCITIUS.
Accedamus propius.
MILITES.
Tinnulae sonitum vocis a longe audiemus.
DULCITIUS.
Observate pro foribus cum lucernis; ego autem intrabo et vel optatis amplexibus me saturabo.
MILITES.
Intra, praestolabimur.
SCENA IV. 137.0996D| AGAPE.
Quid strepit prae foribus?
IRENA.
Infelix Dulcitius ingreditur.
CHIONIA.
Deus nos tueatur!
AGAPE.
Amen.
CHIONIA.
Quid sibi vult collisio ollarum, cacaborum et sartaginum?
IRENA.
Lustrabo. Accedite, quaeso, per rimulas perspicite.
137.0997A| AGAPE.
Quid est?
IRENA.
Ecce, iste stultus mente alienatus aestimat se nostris uti amplexibus.
AGAPE.
Quid facit?
IRENA.
Nunc ollas molli fovet gremio, nunc sartagines et cacabos amplecitur mitia libans oscula.
CHIONIA.
Ridiculum!
IRENA.
Nam facies, manus ac vestimenta, adeo sordida, adeo coinquinata, ut nigredo quae inhaesit similitudinem 137.0997B| Aethiopis exprimat.
AGAPE.
Decet, ut talis appareat corpore, qualis a diabolo possidetur in mente.
IRENA.
En, parat egredi. Intendamus quid illo egrediente agant milites pro foribus exspectantes.
MILITES.
Quis hic egreditur daemoniacus, vel magis ipse diabolus? Fugiamus.
DULCITIUS.
Milites, quo fugitis? State, exspectate, ducite me cum lucernis ad cubile.
MILITES.
137.0997C| Vox senioris nostri, sed imago diaboli. Non subsistamus, sed fugam maturemus; phantasma vult nos pessumdare.
DULCITIUS.
Ad palatium ibo, et quam abjectionem patior principibus vulgabo
SCENA VI. DULCITIUS.
Ostiarii, introducite me in palatium, quia ad imperatorem habeo secretum.
OSTIARII.
Quid hoc vile ac detestabile monstrum, scissis et nigellis panniculis obsitum? Pugnis tundamus, de gradu praecipitemus, nec ultra huc detur liber accessus.
137.0997D| DULCITIUS.
Vae, vae! Quid contigit? Nonne splendidissimis vestibus indutus, totoque corpore videor nitidus, et quicunque me aspicit velut horribile monstrum fastidit? Ad conjugem revertar, quo ab illa quid erga me actum sit experiar. 20 En, solutis crinibus egreditur, omnisque domus lacrymis prosequitur.
SCENA VII. CONJUX.
Heu, heu! mi senior, Dulciti! Quid pateris? Non es sanae mentis? Factus es in derisum Christicolis.
DULCITIUS.
Nunc tandem sentio me illusum illarum maleficiis.
137.0998A| CONJUX.
Hoc me vehementer confudit, hoc praecipue contristavit, quod quid patiebaris ignorasti.
DULCITIUS.
Mando ut lascivae praesententur puellae, et abstractis vestibus publice denudentur, quo versa vice quid nostra possint ludibria experiantur.
SCENA VIII. MILITES.
Frustra sudamus, in vanum laboramus. Ecce, vestimenta virgineis corporibus inhaerent velut coria. Sed et ipse qui nos ad exspoliandum urgebat praeses stetit sedendo, nec ullatenus excitari potest a somno. Ad imperatorem adeamus, ipsique rerum quae geruntur propalemus.
SCENA IX. 137.0998B| DIOCLETIANUS.
Dolet nimium quod praesidem Dulcitium audio adeo illusum, adeo exprobratum, adeo calumniatum. Sed, ne viles mulierculae jactent se impune nostris diis deorumque cultoribus illudere, Sisinnium comitem dirigam ad ultionem exercendam.
SCENA X. SISINNIUS.
O milites, ubi sunt lascivae, quae torqueri debent, puellae?
MILITES.
Affliguntur in carcere.
SISINNIUS.
137.0998C| Irenam reservate et reliquas producite.
MILITES.
Cur unam excipis?
SISINNIUS.
Parcens infantiae. Forte facilius convertetur, si sororum praesentia non terrebitur.
MILITES.
Ita.
SCENA XI. MILITES.
Praesto sunt quas jussisti.
SISINNIUS.
Praebete assensum, Agape et Chionia, meis consiliis.
AGAPE.
137.0998D| Si praebebimus?
SISINNIUS.
Ferte libamina diis
CHIONIA.
Vero et aeterno Patri ejusque coaeterno Filio, sanctoque amborum Paraclito, sacrificium laudis sine intermissione libamus.
SISINNIUS.
Hoc vobis non suadeo, sed poenis prohibeo.
AGAPE.
Non prohibebis, nec unquam sacrificabimus daemoniis.
SISINNIUS.
Deponite duritiam cordis, et sacrificate. Sin autem, 137.0999A| faciam vos interfectum iri, juxta praeceptum imperatoris Diocletiani.
CHIONIA.
Decet ut in nostri necem obtemperes jussis tui imperatoris, cujus nos decreta contemnere noscis. Si autem parcendo moram feceris, aequum est ut tu interficiaris.
SISINNIUS.
Non tardetis, milites, non tardetis capere blasphemas has, 21 et in ignem projicite vivas.
MILITES.
Instemus construendis rogis et tradamus illas bacchantibus flammis, quo finem demus conviciis.
AGAPE.
Non tibi, Domine, non tibi haec potentia insolita, 137.0999B| ut ignis vim virtutis suae obliviscatur, tibi obtemperando. Sed taedet nos morarum. Ideo rogamus solvi retinacula animarum, quo exstinctis corporibus tecum plaudent in aethere nostri spiritus.
MILITES.
O novum, o stupendum miraculum! Ecce, animae egressae sunt corpore, et nulla laesionis reperiuntur vestigia; sed nec capilli, nec vestimenta ab igne sunt ambusta, quo minus corpora.
SISINNIUS.
Proferte Irenam.
MILITES.
Etiam.
SCENA XII. 137.0999C| SISINNIUS.
Pertimesce, Irena, necem sororum, et cave perire exemplo illarum.
IRENA.
Opto exemplum earum moriendo sequi, quo merear cum his aeternaliter laetari.
SISINNIUS.
Cede, cede meae suasioni.
IRENA.
Haud cedam facinus suadenti.
SISINNIUS.
Si non cesseris, non citum tibi praestabo exitum, sed differam et nova in dies supplicia multiplicabo.
IRENA.
Quanto acrius torqueor, tanto gloriosius exaltabor.
137.0999D| SISINNIUS.
Supplicia non metuis; admovebo quod horresces.
IRENA.
Quidquid irrogabis adversi, evadam juvamine Christi.
SISINNIUS.
Faciam te ad lupanar duci, corpusque tuum turpiter coinquinari.
IRENA.
Melius est ut corpus quibuscunque injuriis maculetur, quam anima idolis polluatur.
SISINNIUS.
Si socia eris meretricum, non poteris polluta ultra intra contubernium computari virginum.
137.1000A| IRENA.
Voluptas parit poenam, necessitas autem coronam; nec dicitur reatus nisi quod consentit animus.
SISINNIUS.
Frustra parcebam, frustra miserebar hujus infantiae.
MILITES.
Praescivimus; nullatenus ad deorum culturam potest flecti, nec terrore unquam potest frangi.
SISINNIUS.
Non ultra parcam.
MILITES.
Rectum.
SISINNIUS.
Capite illam sine miseratione, et trahentes cum 137.1000B| crudelitate ducite ad lupanar sine honore.
IRENA.
Non perducent.
SISINNIUS.
Quis prohibere potest?
IRENA.
Qui mundum sui providentia regit.
SISINNIUS.
Probabo.
IRENA.
Ac citius libito.
SISINNIUS.
Ne terreamini, milites, fallacibus hujus blasphemae praesagiis.
MILITES.
137.1000C| Non terremur, sed tuis praeceptis parere nitimur.
SCENA XIII. SISINNIUS.
Qui sunt hi 22 qui nos invadunt? Quam similes sunt militibus quibus Irenam tradidimus. Ipsi sunt. Cur tam cito revertimini? Quo tenditis tam anheli?
MILITES.
Te ipsum quaerimus.
SISINNIUS.
Ubi est quam traxistis?
MILITES.
In supercilio montis.
SISINNIUS.
Cujus?
137.1000D| MILITES.
Proximi.
SISINNIUS.
O insensati et hebetes, totiusque rationis incapaces!
MILITES.
Cur causaris? Cur voce et vultu nobis minaris?
SISINNIUS.
Dii vos perdant!
MILITES.
Quid in te commisimus? Quam tibi injuriam fecimus? Quae tua jussa transgressi sumus?
SISINNIUS.
Nonne praecepi ut rebellem deorum ad turpitudinis locum traheretis?
137.1001A| MILITES
Praecepisti, nosque tuis praeceptis operam dedimus implendis, sed supervenere duo ignoti juvenes, asserentes se ad hoc ex te missos, ut Irenam ad cacumen montis perducerent.
SISINNIUS.
Ignorabam.
MILITES.
Agnoscimus.
SISINNIUS.
Quales fuerunt?
MILITES.
Amictu splendidi, vultu admodum reverendi.
SISINNIUS.
137.1001B| Num sequebamini illos?
MILITES.
Sequebamur.
SISINNIUS.
Quid fecerunt?
MILITES.
A dextra laevaque Irenae se locaverunt, et nos huc direxerunt, quo te exitus rei non lateret.
SISINNIUS.
Restat ut ascenso equo pergam, et qui fuerint, qui nos tam libere illuserunt, perquiram.
MILITES.
Properemus pariter.
SCENA XIV. 137.1002A| SISINNIUS.
Hem! ignoro quid agam. Pessumdatus sum maleficiis christicolarum. En montem circumeo, et semitam aliquoties reperiens, nec ascensum comprehendere, nec reditum queo repetere.
MILITES.
Miris modis omnes illudimur, nimiaque lassitudine fatigamur, et si insanum caput diutius vivere sustines, te ipsum et nos perdes.
SISINNIUS.
Quisquis es meorum, strenue extende arcum, jace sagittam, perfode hanc maleficam.
MILITES.
Decet.
137.1002B| IRENA.
Infelix, erubesce, teque turpiter victum ingemisce, quia tenellae infantiam virgunculae absque armorum apparatu nequisti superare.
SISINNIUS.
Quidquid dedecoris accidit levius tolero, quia te morituram haud dubito.
IRENA.
Hinc mihi quam maxime gaudendum, tibi vero dolendum, quia pro tui severitate malignitatis in Tartara damnaberis; ego autem martyrii palmam virginitatisque receptura coronam, 23 intrabo aethereum aeterni regis thalamum, cui est honor et gloria in saecula.
III. CALLIMACHUS. 137.1001| ARGUMENTUM IN CALLIMACHUM. Resuscitatio Drusianae et Callimachi, qui eam non solum vivam, sed etiam prae tristitia atque excaecatione illiciti amoris, in Domino mortuam plus justo amavit, unde morsu serpentis male periit; sed precibus sancti Joannis apostoli una cum Drusiana resuscitatus, in Christo est renatus.
INTERLOCUTORES: CALLIMACHUS, AMICI, DRUSIANA, ANDRONICUS, SANCTUS JOANNES, FORTUNATUS. SCENA I. 137.1001C| CALLIMACHUS
Paucis vos, amici, volo.
AMICI.
Utere quantumlibet nostro colloquio.
CALLIMACHUS.
Si aegre non accipitis, malo vos interim sequestrari aliorum colloquio.
137.1002C| AMICI.
Quod tibi videtur commodum nobis est sequendum.
CALLIMACHUS.
Accedamus in secretiora loca, ne aliquis superveniens interrumpat dicenda.
AMICI.
Ut libet.
SCENA II. 137.1003A| CALLIMACHUS.
Anxie diuque gravem sustinui dolorem, quem vestro consilio relevari posse spero.
AMICI.
Aequum est ut communicata invicem compassione patiamur quidquid unicuique nostrum utriusque eventu fortunae ingeratur.
CALLIMACHUS.
O utinam voluissetis meam passionem compatiendo mecum partiri!
AMICI.
Enuclea quid patiaris, et, si res exigit, compatiemur; sin autem, animum tuum a nequam intentione 137.1003B| revocare nitemur
CALLIMACHUS.
Amo.
AMICI
Quid?
CALLIMACHUS.
Rem pulchram, rem venustam.
AMICI.
Nec in solo, nec in omni. Ideo atomum quod amas per hoc nequit intelligi.
CALLIMACHUS.
Mulierem.
AMICI.
Cum mulierem dixeris, omnes comprehendis.
CALLIMACHUS.
137.1003C| Non omnes aequaliter, sed 24 unam specialiter.
AMICI.
Quod de subjecto dicitur, non nisi de subjecto aliquo cognoscitur. Unde, si velis nos enarithmum agnoscere, dic primum usiam.
CALLIMACHUS.
Drusianam.
AMICI.
Andronici hujus principis conjugem?
CALLIMACHUS.
Ipsam.
AMICI.
Erras, socie: est lota baptismate.
CALLIMACHUS.
137.1003D| Inde non curo, si ipsam ad mei amorem attrahere potero.
AMICI.
Non poteris.
CALLIMACHUS.
Cur diffiditis?
AMICI.
Quia rem difficilem petis.
CALLIMACHUS.
Num ego primus hujusmodi rem peto, et non multorum ad audendum provocatus sum exemplo?
AMICI.
Intende, frater: ea ipsa quam ardes, sancti Joannis apostoli doctrinam secuta, totam se devovit Deo, in tantum ut nec ad torum Andronici Christianissimi 137.1004A| viri jamdudum potuit revocari, quo minus tuae consentiet vanitati.
CALLIMACHUS.
Quaesivi a vobis consolationem, sed incutitis mihi desperationem.
AMICI.
Qui simulat fallit, et qui profert adulationem vendit veritatem.
CALLIMACHUS.
Quia mihi vestrum auxilium subtrahitis, ipsam adibo, ejusque animo mei amorem blandimentis persuadebo
AMICI.
Haud persuadebis.
CALLIMACHUS.
137.1004B| Quippe vetar fatis.
AMICI.
Experiemur.
SCENA III. CALLIMACHUS.
Sermo meus ad te, Drusiana, praecordialis amor.
DRUSIANA.
Quid mecum velis, Callimache, sermonibus agere vehementer admiror.
CALLIMACHUS.
Miraris?
DRUSIANA.
Satis.
CALLIMACHUS.
Primum de amore.
137.1004C| DRUSIANA.
Quid de amore?
CALLIMACHUS.
Id scilicet quod te prae omnibus diligo
DRUSIANA.
Quae vis consanguinitatis, quaeve legalis conditio institutionis compellit te ad mei amorem?
CALLIMACHUS.
Tui pulchritudo.
DRUSIANA.
Mea pulchritudo
CALLIMACHUS.
Imo.
DRUSIANA.
Quid ad te?
137.1004D| CALLIMACHUS.
Proh dolor! hactenus parum, sed spero quod attineat postmodum.
DRUSIANA.
Discede, discede, leno nefande; confundor enim diutius tecum verba miscere, quem sentio plenum diabolica deceptione.
CALLIMACHUS.
Mea Drusiana, ne repellas te amantem tuoque amori cordetenus inhaerentem, sed impende amori vicem.
DRUSIANA.
Lenocinia tua parvipendo, tuique lasciviam fastidio, sed teipsum penitus sperno.
137.1005A| CALLIMACHUS.
Adhuc non reperi occasionem irascendi; quia quid mea in te agat dilectio forte erubescis fateri.
DRUSIANA.
Nihil aliud nisi indignationem.
CALLIMACHUS.
Credo te 25 hanc sententiam mutatum ire.
DRUSIANA.
Non mutabo pro certo.
CALLIMACHUS.
Forte.
DRUSIANA.
O insensate et amens! Cur falleris? Cur te vacua spe illudis? Quo pacto, qua dementia reris me tuae cedere nugacitati, quae per multum temporis a legalis 137.1005B| toro viri me abstinui?
CALLIMACHUS.
Proh Deum atque hominum fidem! si non consenseris, non quiescam, non desistam, donec te captiosis circumveniam insidiis.
SCENA IV. DRUSIANA.
Eh heu! Domine Jesu Christe, quid prodest castitatis professionem subiisse, cum is amens mea deceptus est specie? Intende, Domine, mei timorem, intende quem patior dolorem. Quid mihi, quid agendum sit, ignoro. Si prodidero, civilis per me fiet discordia; si celavero, insidiis diabolicis sine te refragari nequeo. Jube me in te, Christe, ocius mori, ne fiam in ruinam delicato 137.1005C| juveni.
ANDRONICUS.
Vae mihi infortunato! Ex improviso mortua es Drusiana. Curro, sanctumque Joannem advoco.
SCENA V JOANNES.
Cur nimium contristaris, Andronice? Cur fluunt lacrymae?
ANDRONICUS.
Heu! heu! domine, taedeo vitae propriae.
JOANNES.
Quid pateris?
ANDRONICUS.
Drusiana, tui assecla . . . .
137.1005D| JOANNES.
Estne homine exuta?
ANDRONICUS.
Hem! est.
JOANNES.
Multum disconvenit ut pro his fundantur lacrymae, quorum animas credimus laetari in requie.
ANDRONICUS.
Non dubitem licet quin, ut asseris, anima aeternaliter laetetur corpusque quandoque incorruptum resuscitetur, hoc tamen me vehementer exurit, quod ipsa me praesente mortem ut adveniret optando invitavit.
JOANNES.
Agnostin' causam?
137.1006A| ANDRONICUS.
Agnovi, tibique enucleam, si quando ex tristitia hac convalescam.
JOANNES.
Accedamus, exsequiasque diligenter celebremus.
ANDRONICUS.
Marmoreum in proximo sepulcrum habetur, in quod funus ponatur; servandique cura sepulcri Fortunato nostro relinquatur procuratori.
JOANNES.
Decet ut tumuletur honorifice. Deus laetificet animam in requie
SCENA VI. CALLIMACHUS.
Quid fiet, Fortunate, quia nec morte Drusianae 137.1006B| revocari possum ab amore?
FORTUNATUS.
Miserabile.
CALLIMACHUS.
Pereo nisi me adjuvet tua industria.
FORTUNATUS.
In quo possum adjuvare?
CALLIMACHUS.
In eo ut vel mortuam me facias videre.
FORTUNATUS.
Corpus adhuc integrum manet, ut reor, quia 26 non languore exesum, sed levi, ut experiebare, febre est solutum
CALLIMACHUS.
O me felicem, si unquam experirer!
137.1006C| FORTUNATUS.
Si placabis muneribus, dedam illud tuis usibus
CALLIMACHUS.
Quae in praesenti ad manus habeo interim accipe, nec diffidas te multo majora accepturum fore.
FORTUNATUS.
Eamus cito.
CALLIMACHUS.
In me non erit mora.
SCENA VII. FORTUNATUS.
Ecce corpus: nec facies cadaverosa, nec membra sunt tabida; utere ut libet.
CALLIMACHUS.
O Drusiana, Drusiana, quo affectu cordis te colui, 137.1006D| qua sinceritate dilectionis te viscera tenus amplexatus fui! Et tu semper abjecisti, meis votis contradixisti. Nunc in mea situm est potestate quantislibet injuriis te velim lacessere.
FORTUNATUS.
At, at! horribilis serpens invadit nos.
CALLIMACHUS.
Hei mihi! Fortunate, cur me decepisti? Cur detestabile scelus persuasisti? En, tu morieris serpentis vulnere, et ego commorior prae timore.
SCENA VIII. JOANNES.
Accedamus, Andronice, ad tumulum Drusianae, quo animam Christo commendemus prece.
137.1007A| ANDRONICUS.
Hoc decet tui sanctitatem, ut non obliviscaris in te confidentem.
JOANNES.
Ecce, invisibilis Deus nobis apparet visibilis in pulcherrimi similitudine juvenis.
ANDRONICUS.
Expaveo.
JOANNES.
Domine Jesu, cur juxta id loci dignatus es servis tuis manifestari?
DEUS.
Propter Drusianae ejusque qui juxta sepulcrum illius jacet resuscitationem apparui, quia nomen meum in his debet gloriari.
137.1007B| ANDRONICUS.
Quam subito receptus est coelo.
JOANNES.
Ideo causam penitus non intelligo.
ANDRONICUS.
Maturemus gressum; forte experieris in perventione quod asseris te minus intelligere.
SCENA IX. JOANNES.
In nomine Christi, quid est hoc quod videt miraculi? Ecce, aperto sepulcro corpus Drusianae foras est ejectum, juxta quod jacent duo cadavera amplexu serpentis circumflexa.
ANDRONICUS.
Conjecto quid significet. Is ipse Callimachus Drusianam 137.1007C| dum viveret illicite amavit, quod illa aegre ferens in febrem prae tristitia incidit, et mortem ut adveniret invitavit.
JOANNES.
Hoc amor castitatis coegit.
ANDRONICUS
Post cujus occasum hic amens infelicis languorem amoris et negati taedium conglomerans sceleris, tabescebat animo, eoque magis desiderio aestuabat.
JOANNES.
Miserabile!
27 ANDRONICUS.
Non ambigo quin hunc improbum servum mercede conduceret, quo illi patrandi occasionem facinoris praeberet.
JOANNES.
137.1007D| O nefas incomparabile!
ANDRONICUS.
Ideo ambo, ut video, morte sunt consumpti, ne effectum administrarent sceleri.
JOANNES.
Nec injuria.
ANDRONICUS.
In hoc tamen illud est vel maxime admirandum, cur hujus qui pravum voluit resuscitatio, magis quam ejus qui consensit, divina sit voce praenuntiata, nisi quia forte hic carnali deceptus delectatione deliquit ignorantia, iste autem sola malitia.
JOANNES.
Quanta supernus arbiter districtione cunctorum 137.1008A| facta examinat, quamque aequa lance singulorum merita pensat, id non obvium nec cuiquam explicabile fore potest, quia divini subtilitas judicii longe praeterit humani sagacitatem ingenii.
ANDRONICUS.
Ideo admirando defecimus, quia rerum quae geruntur causas docte internoscere nequimus.
JOANNES.
Eventus post facta docet persaepe rerum discrimina
ANDRONICUS.
Verum age jam, beate Joannes, quod acturus es. Fac ut resuscitetur Callimachus, quo solvatur hujusmodi ambiguitatis nodus.
JOANNES.
137.1008B| Reor prius invocato Christi nomine anguem proturbandum, post vero Callimachum resuscitandum.
ANDRONICUS.
Recte reris, ne ultra laedatur morsu serpentis.
JOANNES.
Discede ab hoc, crudelis bestia, quia serviturus est Christo.
ANDRONICUS.
Licet irrationale sit animal, haud surda tamen aure quod jussisti obaudivit.
JOANNES.
Non mea sed Christi virtute paruit.
ANDRONICUS.
Ideo citius dicto evanuit.
JOANNES.
137.1008C| Deus incircumscriptus et incomprehensibilis, simplex et inaestimabilis, qui solus es id quod es, qui diversa duo socians ex hoc et hoc hominem fingis, eademque dissocians unum quod constabat resolvis, jube ut reducto halitu disjunctaque compagine rursus colliminata, Callimachus resurgat plenus, ut fuit, homo, quo ab omnibus magnificeris, qui solus miranda operaris.
ANDRONICUS.
Amen. Ecce, vitales auras carpit, sed prae stupore adhuc quiescit.
JOANNES.
Callimache, surge in Christi nomine, et utcunque se res habeat confitere; quantilisbet obnoxius sis vitiis proferas, ne nos in modico 28 lateat veritas.
137.1008D| CALLIMACHUS.
Negare nequeo, quin patrandi causa facinoris accesserim, quia infelici languore tabescebam, nec illiciti aestum amoris compescere poteram
JOANNES.
Quae dementia, quae insania te decepit, ut castis praesumeres fragmentis alicujus injuriam conferre dehonestatis?
CALLIMACHUS.
Propria stultitia hujusque Fortunati fraudulenta deceptio.
JOANNES.
Num triplici infortunio adeo infelix effectus es, ut nefas quod voluisti perficere posses?
137.1009A| CALLIMACHUS.
Nullatenus. Licet non defuisset velle possibilitas, tamen omnino defuit posse.
JOANNES.
Quo pacto impediebaris?
CALLIMACHUS.
Ut primum distracto tegmine conviciis tentavi lacessere corpus exanime, iste Fortunatus, qui fomes mali et incentor exstitit, serpentinis perfusus venenis periit.
ANDRONICUS.
O factum bene!
CALLIMACHUS.
Mihi autem apparuit juvenis aspectu terribilis, qui detectum corpus honorifice texit, ex cujus flammea 137.1009B| facie candentes in bustum scintillae transiliebant, quarum una resiliens mihi in faciem ferebatur, simulque vox facta est dicens: Callimache, morere ut vivas! His dictis, exspiravi.
JOANNES.
Opus coelestis gratiae, quae non delectatur in impiorum perditione.
CALLIMACHUS.
Audisti miseriam meae perditionis, noli elongare medelam tuae miserationis.
JOANNES.
Non elongabo.
CALLIMACHUS.
Nam nimium confundor, cordetenus contristor, 137.1009C| anxior, gemo, doleo super gravi impietate mea.
JOANNES.
Nec immerito, quippe grave delictum haud leve poenitudinis exspectat remedium.
CALLIMACHUS.
O utinam reserarentur secreta meorum viscerum latibula, quo interim amaritudinem quam patior doloris perspiceres, et dolenti condoleres!
JOANNES.
Congaudeo hujusmodi dolori, quia sentio te salubriter contristari.
CALLIMACHUS.
Taedet me prioris vitae, taedet delectationis iniquae.
JOANNES.
Nec injuria.
137.1009D| CALLIMACHUS.
Poenitetque delicti.
JOANNES.
Et merito
CALLIMACHUS.
Displicet omne quod feci in tantum, ut nullus amor, nulla voluptas sit vivendi, nisi renatus in Christo merear in melius transmutari.
JOANNES.
Non dubito quin superna gratia in te appareat.
CALLIMACHUS.
Ideo ne moreris, ne pigriteris lassum erigere, moerentem consolationibus attollere 29, quo tuo monitu, tuo magisterio, a gentili in Christianum, a nugace 137.1010A| in castum transmutatus virum, tuoque ducatu semitam arripiens veritatis, vivam juxta divinae praeconium promissionis.
JOANNES.
Benedicta sit unica Progenies Divinitatis, idemque particeps nostrae fragilitatis, qui te, fili Callimache, parcendo occidit et occidendo vivificavit, quo suum plasma mortis specie ab interitu liberaret animae.
ANDRONICUS.
Res insolita, omnique admiratione digna!
JOANNES.
O Christe, mundi redemptio, et peccatorum propitiatio, qualibus laudum praeconiis te talem celebrem ignoro. Expaveo tui benignam clementiam et clementem patientiam, qui peccantes nunc paterno 137.1010B| more tolerando blandiris, nunc justa severitate castigando ad poenitentiam cogis.
ANDRONICUS.
Laus ejus divinae pietati.
JOANNES.
Quis auderet credere, quisve praesumeret sperare, ut hunc, quem criminosis intentum vitiis mors invenit et inventum abstulit, tui miseratio ad vitam excitare, ad veniam dignaretur reparare? Sit nomen tuum sanctum benedictum in saecula, qui solus facis stupenda mirabilia.
ANDRONICUS.
Eia, sancte Joannes, et me consolari ne tardes. Nam conjugalis amor Drusianae meam haud patitur 137.1010C| mentem consistere, nisi et ipsam quantocius videam resurrectum ire.
JOANNES.
Drusiana, resuscitet te Dominus Jesus Christus.
DRUSIANA.
Laus et honor tibi, Christe, qui me fecisti reviviscere.
CALLIMACHUS.
Sospitatis auctori grates, qui te, mea Drusiana, resurgere dedit in laetitia, quae gravi cum tristitia die fungebaris extrema.
DRUSIANA.
Decet tui sanctitatem, venerande Pater Joannes, ut resuscitato Callimacho, qui me illicite amavit, et hunc resuscites, qui mei proditor funeris exstitit.
CALLIMACHUS.
137.1010D| Ne dignum ducas, Christi apostole, hunc proditorem, hunc malefactorem, a vinculis mortis absolvere, qui me decepit, me seduxit, meque ad audendum horribile facinus provocavit
JOANNES.
Non debes illi invidere gratiam divinae clementiae.
CALLIMACHUS.
Non est enim dignus resurrectione, qui auctor exstitit perditionis alienae.
JOANNES.
Lex nostrae religionis docet, ut homo homini dimittat, si ipse 30 a Deo dimitti ambiat.
ANDRONICUS.
Justum.
137.1011A| JOANNES.
Quando etiam Dei Unigenitus, idemque Virginis primogenitus, qui solus innocens, solus immaculatus, solus sine veterni sorde delicti in mundum venit, omnes sub gravi onere peccati depressos invenit.
ANDRONICUS
Verum.
JOANNES
Scilicet nullum justum, nullum misericordia inveniret dignum, neminem tamen sprevit, neminem suae gratia pietatis privavit, sed seipsum omnibus tradidit, suique dilectam animam pro omnibus posuit.
ANDRONICUS.
137.1011B| Si innocens non occideretur, nemo juste liberaretur.
JOANNES.
Ideo in hominum non delectatur perditione, quos suo emptos meminit pretioso sanguine.
ANDRONICUS.
Gratias illi.
JOANNES.
Unde aliis Dei gratiam non debemus invidere, quam ex nullis praecedentibus meritis in nobis gaudemus abundare.
CALLIMACHUS.
Terruisti me monitu.
JOANNES
Ne autem tuis videar reniti votis, non suscitetur 137.1011C| per me, sed per Drusianam, quia ad hoc implendum a Deo accepit gratiam.
DRUSIANA.
Divina substantia, quae vere et singulariter es sine materiae forma, quae hominem ad tui imaginem plasmasti, et plasmato spiraculum vitae inspirasti, jube materiale corpus Fortunati reducto calore in viventem animam iterum reformari, quo trina nostri resuscitatio tibi in laudem vertatur, Trinitas veneranda.
JOANNES.
Amen.
DRUSIANA.
Expergiscere, Fortunate et jussu Christi retinacula mortis disrumpe.
137.1011D| FORTUNATUS.
Quis me apprehensa manu erexit? Quis vocem ut resurgerem dedit?
JOANNES.
Drusiana.
FORTUNATUS.
Num me suscitavit Drusiana?
JOANNES.
Ipsa.
FORTUNATUS.
Nonne ante aliquot dies improvisa morte fuerat consumpta?
JOANNES.
At vivit in Christo.
137.1012A| FORTUNATUS
Et cur manet Callimachus gravi vultu modestus nec perfurit solito more in amore Drusianae?
JOANNES.
Quia a nequam intentione transmutatus, vere est Christi discipulus.
FORTUNATUS.
Non.
JOANNES.
Etiam.
FORTUNATUS
Si, ut asseris, Drusiana me suscitavit, et Callimachus Christo credidit, vitam repudio mortemque eligo sponte, quia malo non esse, quam in his tantum abundanter virtutum gratiam sentiscere.
137.1012B| JOANNES.
O admiranda diaboli invidia, o malitia serpentis antiqui, qui et protoplastis mortem 31 propinavit et super justorum gloria semper gemit! Iste infelicissimus Fortunatus, diabolicae amaritudinis felle plenissimus, comparatur malae arbori amaros fructus facienti. Unde excisus a collegio justorum et abjectus a consortio Deum timentium, mittatur in aeterni ignem supplicii, cruciandus sine alicujus intermistione refrigerii.
ANDRONICUS.
Ecce, turgescentibus serpentinis morsibus ad occasum rursus vergitur et citius dicto morietur.
JOANNES.
Moriatur, sitque incola gehennae, qui propter 137.1012C| alieni invidiam profectus recusavit vivere.
ANDRONICUS.
Terribile.
JOANNES.
Nihil terribilius invido, nihil scelestius superbo.
ANDRONICUS.
Uterque miserabilis
JOANNES.
Una eademque persona utroque semper laborat vitio, quia neutrum sine altero.
ANDRONICUS.
Expone enucleatius.
JOANNES.
Nam qui superbit, invidet, et qui invidet, superbit; quia mens invida, dum alienam laudem nec 137.1012D| patitur audire, et in sui comparatione perfectiores ambit vilescere, dedignatur subjici dignioribus, et superbe conatur praeferri comparibus.
ANDRONICUS.
Patet.
JOANNES.
Unde iste miserrimus vulnerabatur mente, quia se his inferiorem aestimari non sustinuit, in quis ampliorem Dei gratiam lucere non nescivit.
ANDRONICUS.
Nunc tandem intelligo quod inter surgentes minime est computatus, quia ocius erat moriturus.
JOANNES.
Dignus est enim utraque morte, quia et commandatum 137.1013A| funus afficiebat injuria, et resurgentes injusto insectabatur odio.
ANDRONICUS.
Infelix est mortuus.
JOANNES.
Recedamus, suumque diabolo filium relinquamus. Nos autem diem istum, et pro miranda Callimachi mutatione, et pro utriusque resuscitatione, cum 137.1014A| laetitia agamus, gratias ferentes Deo, aequo judici secretorumque discretissimo cognitori, qui solus omnia subtiliter examinans, omnia recte disponens, unumquemque, juxta quod dignum praenoscit, praemiis suppliciisve aptabit. Ipsi soli honor, virtus, fortitudo, et victoria, laus et jubilatio per infinita saeculorum saecula. Amen.
IV. 32 ABRAHAM. ARGUMENTUM IN ABRAHAM. 137.1013| Lapsus et conversio Mariae, neptis Abrahae eremicolae, quae ubi XX annos solitariam vitam egit, corrupta virginitate saeculum repetiit et contubernio meretricum admisceri non metuit; sed post biennium praefati Abrahae monitis, illam sub amatoris specie quaerentis, reducta, larga effusione lacrymarum continuaque exercitatione jejuniorum, vigiliarum atque orationum per vicenos annos emundavit maculas criminum.
NTERLOCUTORES: BRAHAM, EPHREM, MARIA. SCENA I. 137.1013B| ABRAHAM.
Tune, frater et coeremita Ephrem, commodum ducis meae adhuc confabulationi vacare, an quoad usque divinas expleas laudes, me vis praestolari?
EPHREM.
Nostrorum confabulatio ejus debet esse laudatio, qui se congregatis in suo nomine medium spopondit interesse.
ABRAHAM.
Nihil aliud locuturus accessi, nisi quod divinae voluntati non nescio commodari.
EPHREM.
Quare nec ad momentum quidem me subtraho, sed tuo affectui totum dedo.
137.1013C| ABRAHAM.
Quiddam agendum mihi exaestuat mente, in quo tuum velle meis votis exopto respondere.
EPHREM.
Si unum cor unaque anima jubetur esse, idem velle, idem cogimur nolle.
ABRAHAM.
Est mihi neptis tenella utriusque parentis solamine destituta, in quam pro compassione orbitatis nimio affectu ducor, cujusque causa continua sollicitudine fatigor.
EPHREM
Et quid tibi, triumphator saeculi, cum curis mundi?
137.1013D| ABRAHAM.
Id scilicet curo ne immensa ejus serenitas pulchritudinis 137.1014B| alicujus obfuscetur sorde coinquinationis.
EPHREM.
Hujusmodi cura non est vituperanda?
ABRAHAM.
Spero.
EPHREM.
Cujus est aetatis?
33 ABRAHAM.
Si unius rotatus mensurni apponeretur, duas olympiades vitali aura vesceretur.
EPHREM.
Immatura pupilla.
ABRAHAM.
137.1014C| Ideo non deest mihi cura.
EPHREM.
Ubi degit?
ABRAHAM.
In meis mansiunculis. Nam rogatu propinquorum nutriendam eam suscepi; sed ejus gazas pauperibus erogare decrevi.
EPHREM.
Despectio temporalium concedet animum coelo intentum.
ABRAHAM.
Exaestuo mente gestiens illam Christo desponsare ejusque tirocinio mancipatum ire.
137.1014D| EPHREM.
Laudabile.
137.1015A| ABRAHAM.
Cogor nomine.
EPHREM.
Quid vocatur?
ABRAHAM.
Maria.
EPHREM.
Ita est; tanti excellentiam nominis decet stemma virginitatis.
ABRAHAM.
Non diffido quin, si nostris suaviter hortamentis provocetur, ad cedendum facilis experiatur.
EPHREM.
Accedamus, ejusque cogitationi caelibis securitatem vitae instillemus.
SCENA II. 137.1015B| ABRAHAM.
O adoptiva filia, o meae pars animae, Maria, cede meis paternis monitionibus meique comparis Ephrem saluberrimis institutionibus; enitere ut auctricem virginitatis quam aequivoco aequiparas nomine, imiteris et castitate.
EPHREM.
Multum disconvenit, filia, ut quae cum Dei genitrice Maria per mysterium nominis praeemines in axe inter sidera nunquam casura, inferior meritis in terrae volutes infimis.
MARIA.
Mysterium nominis ignoro; unde quid circuitione verborum significes haud intelligo.
137.1015C| EPHREM.
Maria interpretatur stella maris, circa quam videlicet fertur mundus et vocatur populus.
MARIA.
Cur maris stella dicitur?
EPHREM.
Quia nunquam occidit, sed navigantibus recti semitam itineris dirigit.
MARIA.
Et qui posset fieri, ut ego tantilla ex lutea materia confecta eo attingerem meritis, quo mysterium rutilat nominis?
EPHREM.
Illibata corporis integritate puraque mentis sanctitate.
137.1015D| MARIA.
Grandis est honoris hominem aequari astrorum radiis.
EPHREM.
Nam si incorrupta et virgo permanebis, angelis Dei fies aequalis, quibus tandem stipata gravi corporis onere abjecto, pertransiens aera supergradieris aethera, zodiacum percurres circulum, nec subsistendo temperabis gressum, donec amplexaris amplexibus Filii Virginis in lucifluo thalamo sui Genitricis.
34 MARIA.
Qui haec parvi pendet asinum vivit. Unde praesentia despicio, memet ipsam denego quo merear ascribi gaudiis tantae felicitatis.
137.1016A| EPHREM.
Ecce nanciscimur in pectore infantili senilis maturitatem ingenii.
ABRAHAM.
Gratia Dei id est quod est.
EPHREM.
Negari nequit
ABRAHAM.
Sed licet Dei gratia sit illustrata, imbecillem tamen aetatem suo uti non prodest arbitrio.
EPHREM.
Verum.
ABRAHAM.
Ideo faciam illi exiguam ab introitu cellulam meis mansiunculis contiguam, per cujus fenestram psalterium 137.1016B| caeterasque divinae legis paginas, illam crebrius visitando, instruam.
EPHREM.
Convenit.
MARIA.
Tuo, Pater Ephrem, interventui me committo.
EPHREM.
Coelestis sponsus, cujus affectu in tenella aetate inhaesisti, tueatur te, filia, ab omni fraude diaboli.
SCENA III ABRAHAM.
Frater Ephrem, si quid mihi utriusque casu fortunae ingeritur, te primum adeo, te solum consulo. Unde ne sis adversus querimoniae quam prosequor 137.1016C| sed fer opem dolori quem patior.
EPHREM
Abraham, Abraham, quid pateris? Cur plus licito contristaris? Nunquam fuit fas eremicolae conturbari saecularium more
ABRAHAM.
Incomparabilis luctus mihi contigit, intolerabilis dolor me afficit.
EPHREM.
Ne fatiga me longa verborum circuitione; sed quid patiaris expone.
ABRAHAM.
Maria, mis optiva filia, quam per bis bina lustra summa diligentia nutrivi, summa solertia instruxi . .
EPHREM.
137.1016D| Quid illa?
ABRAHAM
Hei mihi! periit.
EPHREM.
Qualiter?
ABRAHAM.
Miserabiliter; deinde evasit latenter.
EPHREM.
Quibus insidiis circumvenit eam fraus antiqui serpentis?
ABRAHAM.
Per illicitum cujusdam simulatoris affectum, qui monachico adveniens habitu simulata eam visitatione frequentabat, donec indocile juvenilis ingenium 137.1017A| pectoris ad sui amorem inflexit, adeo ut per fenestram ad patrandum facinus exiliret.
EPHREM.
Contremisco auditu.
ABRAHAM.
At ubi ipsa infelix se corruptam sensit, pectus pulsavit, faciem manu laceravit, vestes scidit, capillos eruit, voces in altum ejulando dedit.
EPHREM.
Nec injuria, hujusmodi namque ruina toto lacrymarum fonte est lugenda.
ABRAHAM.
Lamentabatur namque se quod fuerat non esse.
EPHREM.
Vae illi miserae!
137.1017B| ABRAHAM.
35 Lugebat se nostris contraria monitis egisse.
EPHREM.
Ac valde.
ABRAHAM.
Deflevit se vigiliarum, orationum, jejuniique sudores evacuasse.
EPHREM.
Si in tali compunctione perseveraret, salva fieret.
ABRAHAM.
Haud perseveravit, sed pejora prioribus apposuit.
EPHREM.
Viscera tenus conturbor totisque membris resolvor.
137.1017C| ABRAHAM.
Postquam enim hisce lamentis se punivit, nimietate victa doloris praeceps ferebatur in foveam desperationis.
EPHREM.
Eh heu! quam gravis perditio!
ABRAHAM.
Et quia veniam desperavit posse mereri, saeculum repetere vanitatique elegit deservire.
EPHREM.
Hem! par victoria spiritalibus in sorte eremitarum nequitiis antea fuit insolita.
ABRAHAM.
137.1017D| Sed nunc daemonum sumus praeda.
EPHREM.
Mirum qui fieri posset, ut te ignorante evaderet.
ABRAHAM.
Interim fueram consternatus mente ex ostensae visionis terrore, qua, si mens non fuisset laeva, mihi praefigurabatur ejus ruina.
EPHREM.
Vellem modum visionis audire.
ABRAHAM.
Putabam me ante fores cellulae stetisse, et ecce draco mirae magnitudinis nimiique foetoris rapido impetu adveniens candidulam secus me columbam reperiens cepit, devoravit subitoque non comparuit.
137.1018A| EPHREM.
Evidens visio.
ABRAHAM.
At ego, ubi expergiscens mente quae videbam tractavi, verebar aliquam Ecclesiae imminere persecutionem, quae fideles quosdam attraheret in errorem.
EPHREM.
Verendum erat.
ABRAHAM.
Unde prostratus in orationem praecognitori futurorum supplicavi. ut mihi detegeret solutionem somnii.
EPHREM.
137.1018B| Recte egisti.
ABRAHAM.
Tertia demum nocte, cum lassa sopori membra dedissem, putabam eumdem draconem meis vestigiis disruptum volutasse, ipsamque columbam absque laesione emicuisse.
EPHREM.
Laetificor auditu, nec ambigo quin tua quandoque ad te revertatur Maria.
ABRAHAM.
Postquam evigilans hujus solamine visionis temperabam tristitiam prioris, mentem recepit ut reminiscerer alumnae. Illud quoque si sine tristitia memini, quod ipsam in duorum intervallo dierum divinae innittentem laudi solito non sensi.
137.1018C| EPHREM.
Sero meministi.
ABRAHAM.
Fateor. Accessi, manu fenestram pulsavi, 36 filiam saepius nominando vocavi.
EPHREM.
Ah! frustra vocasti.
ABRAHAM.
Hoc adhuc non sensi, sed cur negligenter in divinis ageret rogavi; sed nec levis tinnitum responsi recepi.
EPHREM.
Et quid tunc fecisti?
ABRAHAM.
137.1018D| Ubi abesse quam quaerebam deprehendi, viscera discutiebantur timore, membra contremuerunt pavore.
EPHREM.
Nec mirum. Certe et ego id ipsum nunc patior audiendo
ABRAHAM.
Deinde flebilibus sonis auras pollui, rogitans quis lupus meam agnam raperet, quis latro meam filiam captivaret?
EPHREM.
Jure conquestus fuisti ejus perditionem, quam nutrivisti.
ABRAHAM.
Tandem accesserunt qui veritatem scientes rem 137.1019A| esse, ita ut tibi nunc exposui, habere ipsamque vanitati dixerunt deservire.
EPHREM.
Ubi moratur
ABRAHAM.
Ignoratur.
EPHREM.
Quid fiet?
ABRAHAM.
Est mihi fidelis amicus qui civitates villasque peragrans non quiescet, donec quae illam terra susceperit agnoscet.
EPHREM.
Quid si experietur?
ABRAHAM.
137.1019B| Habitum mutabo, ipsamque sub amatoris specie adibo, si forte meo monitu post grave naufragium revertatur ad pristinae quietis portum.
EPHREM.
Etiam, quid fiet si carnium esus vinique haustus apponetur?
ABRAHAM.
Haud abrogabo, ne agnoscar.
EPHREM.
Recta prorsus laudabilique discretione uteris, si arctioris frena observantiae aliquantisper laxabis, quo errantem Christo lucreris.
ABRAHAM.
Eo magis ad audendum incitor, quo te mihi in hac concordari re experior.
137.1019C| EPHREM.
Qui clancula cordium cognoscit qua intentione unaquaeque res geratur intelligit, nec in discretissimo ejus examine reus praevaricationis habetur, qui a strictioris rigore conversationis ad tempus descendendo imbecillioribus assimilari non respuit, quo efficacius animam revocet quae erravit
ABRAHAM.
Tuum est interim me precibus adjuvare ne impediar diabolica fraude.
EPHREM.
Ipsum summum bonum, sine quo nihil fit boni, faciat tuum velle in bono consummari.
SCENA IV. 137.1019D| ABRAHAM.
Num ille est meus amicus, quem ante hoc biennium pro inquisitu direxi Mariae? Ipse est.
AMICUS.
Ave, venerande Pater.
ABRAHAM.
Ave, affabilis amice; diu te sustinui, sed nunc advenire 37 desperavi.
AMICUS.
Ideo moram feci, quia te ambigua re sollicitari non praesumpsi. At ubi veritatem investigavi, reditum maturavi.
ABRAHAM.
Vidistin' Mariam?
137.1020A| AMICUS.
Vidi.
ABRAHAM.
Ubi?
AMICUS.
Quam dictu miserabile!
ABRAHAM.
Dic, obsecro.
AMICUS.
In domo cujusdam lenonis habitationem elegit, qui tenello amore illam colit; nec frustra: nam omni die non modica illi pecunia ab ejus amatoribus adducitur.
ABRAHAM.
A Mariae amatoribus.
137.1020B| AMICUS.
Ab ipsis.
ABRAHAM.
Qui sunt ejus amatores?
AMICUS.
Perplures.
ABRAHAM.
Hei mihi, o bone Jesu! Quid hoc monstri est, quod hanc, quam tibi sponsam nutrivi, alienos amatores audio sequi?
AMICUS.
Hoc meretricibus antiquitus fuit in more, ut alieno delectarentur amore?
ABRAHAM.
Affer mihi sonipedem delicatum et militarem habitum, 137.1020C| quo deposito tegmine religionis ipsam adeam sub specie amatoris
AMICUS.
Ecce omnia.
ABRAHAM
Obsecro, affer et pileum, quo coronam velem capitis.
AMICUS.
Hoc maxime opus est, ne agnoscaris.
ABRAHAM.
Quid si unum solidum, quem habeo, mecum afferam, quo stabulario pro mercede tribuam?
AMICUS.
Aliter ad colloquium Mariae non potes pervenire.
137.1020D| ABRAHAM.
Salve, bone stabulari.
STABULARIUS.
Quis loquitur? Hospes, salve.
ABRAHAM.
Estne apud te locus viatori ad pernoctandum aptus?
STABULARIUS.
Est plane; nostra hospitiola nulli sunt neganda.
ABRAHAM.
Laudabile.
STABULARIUS.
Intra, ut tibi praeparetur coena.
137.1021A| ABRAHAM.
Magna tibi pro hilari susceptione debeo, sed adhuc majora a te expeto.
STABULARIUS.
Quae voles ut concessurum efflagita.
ABRAHAM.
Accipe vile munus quod defero, et fac ut perpulchra, quam tecum obversari experiebar, puella nostro intersit convivio.
STABULARIUS.
Cur illam desideras videre?
ABRAHAM.
Quia nimium delector in ejus agnitione, cujus pulchritudinem a pluribus laudari audiebam saepissime.
137.1021B| STABULARIUS.
Quisquis laudator ejus formae exstitit, nihil fefellit. Nam praenitet venusta vultu prae ceteris mulieribus.
ABRAHAM.
Ideo ardeo in ejus amore.
STABULARIUS.
Miror te in decrepita senectute juvenculae mulieris amorem spirare.
ABRAHAM.
Percerte nullius alius rei causa accessi, nisi eam videndi.
SCENA VI. STABULARIUS.
Procede, Maria, tuique pulchritudinem nostro 137.1021C| neophyto ostende.
38 MARIA.
Ecce venio.
ABRAHAM.
Quae fiducia, quae constantia mentis mihi post haec, cum hanc, quam nutrivi in eremi latibulis, meretricio vultu ornatam conspicio? Sed non est tempus ut praefiguretur in facie quod tenetur in corde. Erumpentes lacrymas viriliter stringo, et simulata vultus hilaritate internae amaritudinem moestitudinis contego.
STABULARIUS.
Fortunata Maria, laetare, quia non solum ut hactenus tui coaevi, sed etiam senio jam confecti te adeunt, te ad amandum confluunt.
137.1021D| MARIA.
Quicunque me diligunt aequalem amoris vicem a me recipiunt.
ABRAHAM.
Accede, Maria, et da mihi osculum.
MARIA.
Non solum dulcia oscula libabo, sed etiam crebris senile collum amplexibus mulcebo.
ABRAHAM.
Hoc volo
MARIA.
Quid sentio? Quid stupendae novitatis gustando haurio? Ecce, odor istius fragrantiae praetendit fragrantiam mihi quondam usitatae abstinentiae.
137.1022A| ABRAHAM.
Nunc, nunc simulandum, nunc lascivientis more pueri jocis instandum, ne et ego agnoscar prae gravitate, et ipsa se reddat latibulis prae pudore.
MARIA.
Vae mihi infelici! Unde cecidi, et in quam perditionis foveam corrui?
ABRAHAM.
Hic non est aptus querelae locus, ubi convivarum confluit conventus.
STABULARIUS.
Domna Maria, cur suspiria trahis? Cur mades lacrymis? Nonne per biennium hic conversabaris, et nunquam ex te gemitus prorupit, nunquam tristior sermo prodiit.
137.1022B| MARIA.
O utinam fuissem ante trium annorum spatia morte absumpta, ne ad tanta devenirem flagitia.
ABRAHAM.
Non ut tua peccata plangerem adveni, sed ut tuo jungerer amori.
MARIA.
Levi compunctione permovebar, ideo talia fabar. Sed epulemur et laetemur, quia, ut monuisti, hic non est tempus peccata plangendi.
ABRAHAM.
Affatim refecti, affatim sumus ebriati tua largitate administrante, o bone stabulari; da licentiam a coena surgendi, quo lassum corpus in stratum 137.1022C| componam dulcique quiete recreem.
STABULARIUS.
Ut libet.
MARIA.
Surge, domne mi, surge; tecum pariter tendam ad cubile.
ABRAHAM.
Placet. Nullatenus cogi possem ut te non comitante exirem.
SCENA VII. MARIA.
Ecce triclinium ad inhabitandum 39 nobis aptum; ecce lectus haud vilibus stramentis compositus. Sede, ut tibi detraham calceamenta, ne tu ipse fatigeris discalceando.
137.1022D| ABRAHAM.
Muni prius seris ostium, ne quis introeundi inveniat aditum.
MARIA.
Super hoc ne solliciteris; faciam ut nulli ad nos tribuatur accessus facilis.
ABRAHAM.
Tempus ablato capitis velamine quis sim aperire. O adoptiva filia, o meae pars animae, Maria, agnoscisne me senem, qui te paterno amore nutrivi, qui te coelestis Regis unigenito desponsavi?
MARIA.
Hei mihi! Pater et magister meus Abraham est qui loquitur.
137.1023A| ABRAHAM.
Quid contigit tibi, filia?
MARIA.
Gravis miseria.
ABRAHAM.
Quis te decepit? Quis te seduxit?
MARIA.
Qui protoplastos prostravit.
ABRAHAM.
Ubi est angelica illa, quam in terris egisti, conversatio?
MARIA.
Prorsus perdita.
ABRAHAM.
Ubi est verecundia tua virginalis? Ubi continentia 137.1023B| admirabilis?
MARIA.
Evacuata.
ABRAHAM.
Quam mercedem, nisi resipiscas, pro jejuniorum, orationum vigiliarum sudore ultra potes sperare, cum velut lapsa ab altitudine coeli dimersa es in profundum inferni?
MARIA.
Eh heu!
ABRAHAM.
Quare me despexisti? Quare deseruisti? Quare eventum tuae perditionis mihi non indicasti, quo ego, cum dilecto meo Ephrem, dignam pro te poenitentiam agerem?
137.1023C| MARIA.
Postquam lapsa in peccatis corrui, tuae sanctitati polluta proximare non praesumpsi.
ABRAHAM.
Quis unquam a peccato exstitit immunis, nisi solus Filius Virginis?
MARIA.
Nullus.
ABRAHAM.
Humanum est peccare, diabolicum in peccatis durare, nec jure reprehenditur qui subito cadit, sed qui citius surgere negligit.
MARIA.
Hei mihi infelici!
ABRAHAM.
137.1023D| Cur decidis? Cur in terra jaces immobilis? Erigere et quae dicam percipe.
MARIA.
Pavore concussa corrui, quia vim paternae monitionis ferre nequivi.
ABRAHAM.
Attende mei in te dilectionem et depone timorem.
MARIA.
Nequeo.
ABRAHAM.
Nonne tui causa desiderabilem eremi habitationem reliqui, omnem regularis observantiam conversationis pene evacuavi, in tantum ut ego verus cremicola, factus sum lascivientium conviva, et qui diu silentio studebam, jocularia verba, ne agnoscerer, 137.1024A| 40 proferebam? Cur demisso vultu terram inspicis? Cur respondendo mecum verba miscere dedignaris?
MARIA.
Proprii conscientia reatus confundor. Ideo nec oculos ad coelum levare, nec sermonem tecum praesumo conserere.
ABRAHAM.
Noli diffidere, filia, noli desperare; sed emerge de abysso desperationis et fige in Deo spem mentis.
MARIA.
Enormitas peccatorum prostravit me in desperationis profundum.
ABRAHAM.
Peccata quidem tua sunt gravia, sed superna 137.1024B| pietas major est omni creatura. Unde tristitias rumpe, datumque poenitendi spatiolum pigritando noli negligere, quatenus superabundet divina gratia ubi superabundavit facinorum abominatio.
MARIA.
Si ulla promerendae spes suae veniae inesset, studium poenitendi minime deesset.
ABRAHAM.
Miserere meae quam pro te subii lassitudinis, et depone perniciosam desperationem, quam omnibus commissis non nescimus esse graviorem. Qui enim peccantibus Deum misereri velle desperat, irremediabiliter peccat, quia sicut scintilla silicis pelagus nequit inflammare, ita nostrorum acerbitas peccaminum divinae dulcedinem benignitatis non valet 137.1024C| immutare.
MARIA.
Non enim supernae magnificentiam pietatis nego, sed proprii enormitatem sceleris considerando, ad dignae satisfactionem poenitentiae vereor non sufficere.
ABRAHAM.
In me sit iniquitas tua; tantummodo revertere ad locum unde existi, et ini secundo conversationem, quam deseruisti.
MARIA.
In nullo unquam tui renitor votis, sed quae jubes obtemperanter amplector.
ABRAHAM
Nunc fateor te vere quam nutrivi filiam, nunc 137.1024D| censeo te prae omnibus fore diligendam.
MARIA.
Aliquantulum auri vestiumque possideo, quod tua de his auctoritas decreverit exspecto.
ABRAHAM.
Quae acquisivisti peccando cum ipsis peccatis sunt abjicienda.
MARIA.
Rebar pauperibus eroganda, seu sacris esse altaribus offerenda.
ABRAHAM.
Non satis acceptabile munus Deo esse comprobatur, quod criminibus acquiritur.
MARIA.
Nulla super his ultra sollicitudine fatigar.
137.1025A| ABRAHAM.
Matuta nitescit, lucescit, abeamus.
MARIA.
Tuum est, 41 Pater amande, ut ad instar boni pastoris praecedas repertam ovem, et ego paribus incedens vestigiis subsequor praecedentem.
ABRAHAM.
Haud ita; sed ego pedibus incedam, te autem equo superponam ne itineris asperitas secet teneras plantas.
MARIA.
O, quem te memorem, quam tibi gratiarum impendam recompensationem, qui me indignam miseratione non terrore cogis, sed miti condescensione 137.1025B| ad poenitentiam hortaris?
ABRAHAM.
Nihil aliud a te expeto, nisi ut reliquum vitae inhaerendo insistas Dei obsequio.
MARIA.
Spontanea mente inhaeream, pro viribus insistam et, si facultas desit posse, nunquam tamen deerit velle.
ABRAHAM
Convenit ut, quo studio deserviebas vanitati, famuleris divinae voluntati.
MARIA.
Fiat, precor, tuis meritis, ut in me perficiatur voluntas Divinitatis.
ABRAHAM
137.1025C| Maturemus reditum.
MARIA.
Maturemus; nam me taedet morarum.
SCENA VIII. ABRAHAM.
Quanta celeritate asperi difficultatem itineris transcurrimus!
MARIA.
Quod devote agitur, facile perficitur.
ABRAHAM.
Ecce tua deserta cellula.
MARIA.
Hei mihi! Ipsa mei sceleris est conscia, ideo ingredi formido.
ABRAHAM.
137.1025D| Et merito; fugiendus est quippe locus, in quo hostem sequitur triumphus.
MARIA.
Et ubi me decernis compunctioni vacare?
ABRAHAM.
Ingredere in cellam interiorem, ne vetustus serpens decipiendi ultra inveniat occasionem.
MARIA.
Non contra luctor, sed quae jubes amplector.
ABRAHAM.
Familiarem meum Ephrem accedam, quo ipse, qui solus mecum tuae condoluit perditioni, congaudeat inventioni.
137.1026A| MARIA.
Competit.
SCENA IX. EPHREM.
Num mihi aliquid affers gaudii?
ABRAHAM.
Ac magni.
EPHREM.
Placet, nec dubito quin Mariam manciscereris.
ABRAHAM.
Nanciscebar plane; et gaudens reduxi ad ovile.
EPHREM.
Divinae gratia visitationis factum, credo.
ABRAHAM.
Procul dubio.
137.1026B| EPHREM.
Vellem scire, qualiter juxta id temporis vitam moresque ordinaverit.
ABRAHAM.
Juxta meum velle.
EPHREM.
Hoc illi expedit vel maxime.
ABRAHAM.
Quidquid ipsi agendum proposui, quamvis difficile, quamvis grave, haud abrogavit subire.
EPHREM.
Laudabile.
ABRAHAM.
Nam induta cilicio continuaque vigiliarum et jejunii exercitatione macerata, 42 arctissimae legis 137.1026C| observatione corpus tenerum animae cogit pati imperium.
EPHREM.
Aequum est ut iniquae sordes delectationis eliminentur acerbitate castigationis.
ABRAHAM.
Quisquis ejus lamenta intelligit, mente vulneratur, quisquis compunctionem sentit et ipse compungitur.
EPHREM.
Solet fieri.
ABRAHAM.
Elaborat pro viribus, ut quibus causa fuit perditionis fiat exemplum conversionis.
EPHREM.
137.1026D| Consequens est.
ABRAHAM.
Nititur ut quanto exstitit foedior, tanto appareat nitidior
EPHREM.
Jucundior audiendo precor, dialique laetor gaudimonio .
ABRAHAM.
Et merito, nam phalanges angelicae gaudentes Dominum laudant super peccatoris conversione.
EPHREM.
Nec mirum; nullius namque justi magis delectatur perseverantia, quam impii poenitentia.
137.1027A| ABRAHAM.
Unde in illa tanto justius laudatur, quanto ultra resipisci posse desperabatur.
EPHREM.
Congratulantes laudemus, laudantes glorificemus unigenitum et venerabilem, dilectum et clementem 137.1028A| Dei Filium, qui non vult perire quos sui sacro redemit sanguine.
ABRAHAM.
Ipsi honor, gloria et jubilatio per infinita saecula. Amen.
V. PAPHNUTIUS 137.1027| ARGUMENTUM IN PAPHNUTIUM. Conversio Thaidis meretricis, quam Paphnutius eremita, aeque ut Abraham, sub specie adiens amatoris convertit, et data poenitentia per quinquennium in angusta cellula conclusit, donec digna satisfactione Deo reconciliata, quinta decima peractae poenitentiae die, obdormivit in Christo.
INTERLOCUTORES: PAPHNUTIUS, DISCIPULI, THAIS, JUVENES AMANTES, ANTONIUS, PAULUS. SCENA I. 137.1027B| 43 DISCIPULI.
Cur obscurum, Pater, vultum nec solito geris, Paphnuti, serenum?
PAPHNUTIUS.
Cujus cor contristatur, ejus et vultus obscuratur.
DISCIPULI.
Pro qua re contristaris?
PAPHNUTIUS.
Pro injuria Factoris
DISCIPULI.
Quae haec injuria?
PAPHNUTIUS.
Ipsam quam a propria patitur creatura ad sui imaginem condita.
137.1027C| DISCIPULI.
Terruisti nos dictu.
PAPHNUTIUS.
Licet illa impassibilis majestas affici non possit injuriis, tamen, ut affectus nostrae fragilitatis metaphorice transferam in Deum, quae major injuria dici potest, quam, quod ejus imperio, cujus gubernaculis major mundus obtemperanter subditur, solus minor contra luctetur?
DISCIPULI.
Quis est minor mundus?
PAPHNUTIUS.
Homo.
DISCIPULI.
Homo?
137.1027D| PAPHNUTIUS.
Porro.
DISCIPULI.
Quis homo?
137.1028B| PAPHNUTIUS.
Omnis.
DISCIPULI.
Qui potest fieri?
PAPHNUTIUS.
Ut placuit Creatori.
DISCIPULI.
Non sapimus.
PAPHNUTIUS.
Non obvium est perpluribus.
DISCIPULI.
Expone.
PAPHNUTIUS.
Intendite.
DISCIPULI.
Ac prompta mente.
137.1028C| PAPHNUTIUS.
Sicut enim major mundus ex quatuor contrariis elementis, sed ad votum Creatoris secundum harmonicam moderationem concordantibus perficitur, ita et homo non solum ab eisdem elementis, sed etiam ex magis contrariis partibus coaptatur.
DISCIPULI.
Et quid magis contrarium quam elementa?
PAPHNUTIUS.
Corpus et anima, quia licet illa sint contraria, tamen sunt corporalia; anima nec mortalis, ut corpus, nec corpus spiritale, ut anima.
DISCIPULI.
Ita.
PAPHNUTIUS.
137.1028D| Si tamen dialecticos sequimur, nec illa contraria esse fatemur.
DISCIPULI.
Et quis potest negare?
137.1029A| PAPHNUTIUS.
Qui dialectice scit disputare, quia usiae nihil est contrarium, sed receptatrix est contrariorum.
DISCIPULI.
Quid sibi vult quod dixisti, secundum harmonicam moderationem?
PAPHNUTIUS.
Id scilicet, quod, sicut pressi excellentesque soni harmonice conjuncti quiddam perficiunt musicum, ita dissona elementa convenienter concordantia unum perficiunt mundum.
DISCIPULI.
Mirum quomodo dissona concordari vel concordantia possint dissona dici.
137.1029B| PAPHNUTIUS.
Quia nihil ex similibus componi videtur, nec ex his, quae nulla rationis proportione junguntur, et a se omni substantia naturaque discreta sunt.
44 DISCIPULI.
Quid est musica?
PAPHNUTIUS.
Disciplina una de philosophiae quadruvio.
DISCIPULI.
Quid est hoc quod dicis quadruvium?
PAPHNUTIUS.
Arithmetica, geometrica, musica, astronomica.
DISCIPULI.
Cur quadruvium?
PAPHNUTIUS.
137.1029C| Quia, sicut a quadruvio semitae, ita ab uno philosophiae principio harum disciplinarum prodeunt progressiones rectae.
DISCIPULI.
Veremur quiddam investigando rogitare de tribus, quia coeptae scrupulum disputationis capedine mentis vix penetrare quimus.
PAPHNUTIUS.
Difficile captu.
DISCIPULI.
Dic nobis de ea superficietenus, cujus mentionem in praesenti fecimus.
PAPHNUTIUS.
Perparum dicere scio, quia eremicolis est incognita.
137.1029D| DISCIPULI.
Quid agit?
PAPHNUTIUS.
Musica?
DISCIPULI.
Ipsa.
PAPHNUTIUS.
Disputat de sonis.
DISCIPULI.
Utrum est una, an plures?
PAPHNUTIUS.
Tres esse dicuntur; sed unaquaeque ratione proportionationis alteri ita conjungitur, ut idem quod accidit uni non deest alteri.
137.1030A| DISCIPULI.
Et quae distantia inter tres?
PAPHNUTIUS.
Prima dicitur mundana sive coelestis, secunda mundana [ leg. humana], tertia, quae instrumentis exercetur.
DISCIPULI.
In quo constat coelestis?
PAPHNUTIUS.
In septem planetis et in coelesti sphaera.
DISCIPULI.
Quomodo?
PAPHNUTIUS.
Eo videlicet quo illa quae in instrumentis; quia tot spatia pares productiones, eaedem symphoniae 137.1030B| reperiuntur in his quae et in chordis.
DISCIPULI.
Quid sunt spatia?
PAPHNUTIUS.
Dimensiones, quae numerantur inter planetas sive inter chordas.
DISCIPULI.
Et quid productiones?
PAPHNUTIUS.
Idem quod toni.
DISCIPULI.
Nec horum notitia nos tangit.
PAPHNUTIUS.
Tonus fit ex duobus sonis et possidet rationem epogdoi numeri sive sesquioctavi.
137.1030C| DISCIPULI.
Quanto velocius praeposita investigando satagimus transire, tanto difficiliora nobis non desinis apponere.
PAPHNUTIUS.
Hoc exigit hujusmodi disputatio.
DISCIPULI.
Edissere summotenus aliquantulum de symphoniis, quo saltim sciamus significationem nominis.
PAPHNUTIUS.
Symphonia dicitur modulationis temperamentum.
DISCIPULI.
Quare?
PAPHNUTIUS.
Quia nunc quatuor, nunc quinque, nunc octo 137.1030D| sonis perficitur.
DISCIPULI.
Quia tres esse cognoscimus, singularum vocabula dignoscere cupimus.
PAPHNUTIUS.
Prima dicitur 45 diatessaron, quasi ex quatuor, et possidet proportionem epitritam sive sesquitertiam; secunda diapente, quae constat ex quinque et est in ratione hemiolii sive sesquialteri; tertia diapason; haec fit in duplo, perficiturque sonitibus octo.
DISCIPULI.
Num sphaera et planetae proferunt sonum, ut mereantur comparationem chordarum?
137.1031A| PAPHNUTIUS.
Ac maximum.
DISCIPULI.
Cur non auditur?
PAPHNUTIUS.
Multifariam exponunt. Alii autumant non audiri posse propter assiduitatem; alii propter aeris spissitudinem. Quidam autem ferunt quod tanti enormitas sonitus artos aurium nequeat intrare meatus. Sunt etiam qui dicunt quod sphaera tam jucundum, tam dulcem efferat sonum, ut si audiretur omnes in commune homines, semetipsis neglectis omnibusque postpositis studii, ducentem sonum ab oriente sequerentur in occidentem.
DISCIPULI.
137.1031B| Praestat ut non audiatur.
PAPHNUTIUS.
Hoc a Creatore praesciebatur.
DISCIPULI.
Sit satis de ista, prosequere de humana.
PAPHNUTIUS.
Quid de illa?
DISCIPULI.
In quo percipiatur.
PAPHNUTIUS.
Non solum, ut dixi, in compagine corporis et animae, necnon in emissione nunc gravis, nunc clarae vocis, sed etiam in pulsibus venarum atque in quorumdam mensura membrorum, sicut in articulis digitorum, in quibus easdem proportiones mensurando 137.1031C| reperimus, quas in symphoniis praemisimus, quia musica dicitur convenientia non solum vocum, sed etiam aliarum dissimilium rerum.
DISCIPULI.
Si praescissemus quod hujusmodi nodus quaestionis tam difficilis ad solvendum esset insciis, maluissemus minorem mundum nescire, quam tantum difficultatis subire.
PAPHNUTIUS.
Nil officit quod elaborastis, cum ante ignorata experti estis.
DISCIPULI.
Verum; sed taedet nos philosophicae disputationis, quia nescimus sensu emetiri scrupulum tuae rationis.
137.1031D| PAPHNUTIUS.
Cur me illuditis, qui plane sum nescius, non philosophus?
DISCIPULI.
Et unde tibi haec, quae nos fatigando protulisti?
PAPHNUTIUS.
Tenuem scientiae guttulam, quam de plenis sciorum puteis effluentem, non ad colligendum residens, sed casu praeteriens, 46 repertam elambi, vobiscum communicare studui.
DISCIPULI.
Gratulamur tuae benignitati, sed terremur sententia Apostoli dicentis: Nam stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sophistica.
137.1032A| PAPHNUTIUS.
Sive stultus sive sophista perversa operentur, confusionem a Deo merentur.
DISCIPULI.
Ita.
PAPHNUTIUS.
Nec scientia scibilis Deum offendit, sed injustitia scientis.
DISCIPULI.
Verum.
PAPHNUTIUS.
Et in cujus laudem dignius justiusque scientia artium retorquetur, quam in ejus, qui scibile fecit et scientiam dedit?
DISCIPULI.
137.1032B| In nullius.
PAPHNUTIUS.
Quanto enim mirabiliori lege Deum omnia in numero et mensura et pondere posuisse quis agnoscit, tanto in ejus amore ardescit.
DISCIPULI
Nec injuria.
PAPHNUTIUS.
Sed quid moror in istis, quae nobis minimum afferunt delectationis?
DISCIPULI.
Enuclea nobis causam tui moeroris, ne diutins frangamur pondere curiositatis.
PAPHNUTIUS.
Si quando experiemini, auditu non delectabimini.
137.1032C| DISCIPULI.
Haud raro contristatur qui curiositatem sectatur; sed tamen hanc nequimus superare, quia familiaris est fragilitati nostrae.
PAPHNUTIUS.
Quaedam impudens femina moratur in hac patria.
DISCIPULI.
Res civibus periculosa.
PAPHNUTIUS.
Haec miranda praenitet pulchritudine, et horrenda sordet turpitudine.
DISCIPULI.
Miserabile! Quid vocatur?
PAPHNUTIUS.
137.1032D| Thais.
DISCIPULI.
Illa meretrix?
PAPHNUTIUS.
Ipsa.
DISCIPULI.
Ejus infamia nulli est incognita.
PAPHNUTIUS.
Nec mirum, quia non dignatur cum paucis ad interitum tendere, sed prompta est omnes lenociniis suae formae illicere, secumque ad interitum trahere.
DISCIPULI
Lugubre.
137.1033A| PAPHNUTIUS.
Nec solum nugaces vilitatem suae familiaris rei dissipant illam colendo, sed etiam praepotentes viri pretiosae varietatem suppellectilis pessumdant, non absque sui damno hanc ditando.
DISCIPULI.
Horescimus auditu.
PAPHNUTIUS.
Greges amatorum ad illam confluunt.
DISCIPULI.
Se ipsos perdunt.
PAPHNUTIUS
Qui amentes, dum caeco corde quis illam adeat contendunt, convicia congerunt.
DISCIPULI.
137.1033B| Unum vitium parat aliud.
PAPHNUTIUS.
Deinde inito certamine, nunc ora naresque pugnis frangendo, nunc armis vicissim ejiciendo, decurrentis illuvie sanguinis madefaciunt limina lupanaris.
47 DISCIPULI.
O nefas detestabile!
PAPHNUTIUS.
Haec injuria quam deflevi Factoris, haec est causa mei doloris.
DISCIPULI.
Merito super hoc contristaris, nec dubitamus quin tecum contristentur cives patriae coelestis.
PAPHNUTIUS.
137.1033C| Quid si illam adeam sub specie amatoris, si forte revocari possit ab intentione nugacitatis?
DISCIPULI.
Qui tuae cogitationi instillavit velle, ipse praestet efficaciam posse.
PAPHNUTIUS.
Fulcite me interim precibus assiduis, ne superer insidiis vitiosi serpentis.
DISCIPULI.
Qui regem prostravit tenebricolarum, largiatur tibi contra hostem triumphum.
SCENA II. PAPHNUTIUS.
Ecce juvenes in foro; illos primum adibo, et ubi hanc quam quaero inveniam rogabo.
137.1033D| JUVENES.
En, ignotus quidam nos adit; experiemur quid velit.
PAPHNUTIUS.
Heus, juvenes, qui estis?
JUVENES.
Urbicolae hujus civitatis.
PAPHNUTIUS.
Avete.
JUVENES.
Et tu salve, sive sis hujus patriae indigena, sive advena.
PAPHNUTIUS.
Advena nunc advenio.
137.1034A| JUVENES.
Cur advenis? Quid quaeris?
PAPHNUTIUS.
Non est dicendum.
JUVENES.
Quare?
PAPHNUTIUS.
Quia mihi secretum.
JUVENES.
Melius ut proferas, quia si non es nostras, difficile poteris aliquod inter nos negotium absque consilio peragere incolarum.
PAPHNUTIUS.
Quid si dixero, et dicendo aliquod mihi impedimentum excitavero?
137.1034B| JUVENES.
Non a nobis.
PAPHNUTIUS.
Laetis promissionibus cedo, vestraeque fidei confidens secretum enucleo.
JUVENES.
Nihil nostra de parte infidelitatis, nihil tibi obviabit contrarietatis.
PAPHNUTIUS.
Quorumdam relatu comperi mulierem secus vos commorari omnibus amabilem, omnibus affabilem.
JUVENES.
Nosti ejus nomen?
PAPHNUTIUS.
Novi.
137.1034C| JUVENES.
Quid vocatur?
PAPHNUTIUS.
Thais.
JUVENES.
Ipsa nostratium est ignis.
PAPHNUTIUS.
Ferunt illam mulierem pulcherrimam, omnium esse delicatissimam.
JUVENES.
Qui retulere nihil fefellere.
PAPHNUTIUS.
Ipsius causa difficilis prolixitatem viae surripui; ipsam ut viderem adveni.
JUVENES.
137.1034D| Nullum tibi obstat impedimentum eam videndi.
PAPHNUTIUS.
Ubi moratur?
JUVENES.
Ecce, mansio in proximo.
PAPHNUTIUS.
Haec quam indice proditis?
JUVENES.
Ipsa.
PAPHNUTIUS.
Illo pergam.
JUVENES.
Si placet, tecum pergemus.
PAPHNUTIUS.
Malo ire solus.
137.1035A| JUVENES.
Ut libet.
SCENA III. APHNUTIUS.
Tu istaec intro, Thais, quam quaero?
THAIS.
Quis hic qui loquitur 48 ignotus?
PAPHNUTIUS.
Amator tuus.
THAIS.
Quicunque me amore colit, aequam vicem amoris a me recipit.
PAPHNUTIUS.
O Thais, Thais, quanta gravissimi itineris currebam spatia, quo mihi daretur copia tecum fandi tuique faciem contemplandi.
137.1035B| THAIS.
Nec aspectum subtraho, nec colloquium denego.
PAPHNUTIUS.
Secretum nostrae confabulationis desiderat solitu dinem loci secretioris.
THAIS.
Ecce cubile bene stratum et delectabile ad inhabitandum.
PAPHNUTIUS.
Estne hic aliud penitius, in quo possimus colloqui secretius?
THAIS.
Est etenim aliud occultum tam secretum, ut ejus penetral nulli praeter me, nisi Deo, sit 137.1035C| cognitum.
PAPHNUTIUS.
Cui Deo?
THAIS.
Vero.
PAPHNUTIUS.
Credis illum aliquid scire?
THAIS.
Non nescio illum nihil latere.
PAPHNUTIUS.
Utrumne reris illum facta pravorum negligere, an sui aequitatem servare?
THAIS.
Aestimo ipsius aequitatis lance singulorum merita pensari, et unicuique, prout gessit, sive supplicium, 137.1035D| sive praemium servari.
PAPHNUTIUS.
O Christe, quam miranda tuae circa nos benignitatis patientia, qui te scientes vides peccare et tamen tardas perdere?
THAIS.
Cur contremiscis mutato colore? Cur fluunt lacrymae?
PAPHNUTIUS.
Tui praesumptionem horresco, tui perditionem defleo, quia haec nosti, et tantas animas perdidisti.
THAIS.
Vae, vae mihi infelici
137.1036A| PAPHNUTIUS.
Tanto justius damnaberis, quanto praesumptuosius scienter offendisti majestatem Divinitatis.
THAIS.
Heu, heu, quid agis? Quid infelici minitaris?
PAPHNUTIUS.
Supplicium tibi imminet gehennae, si permanebis in scelere.
THAIS.
Severitas tuae correptionis concussit penetral pavidi cordis.
PAPHNUTIUS.
O utinam esses viscera tenus concussa timore, ne ultra praesumeres periculosae delectationi assensum praebere.
137.1036B| THAIS.
Et quis posthaec locus pestiferae delectationi in meo corde potest relinqui, ubi solum intestini moeroris amaritudo consciique reatus nova dominatur formido?
PAPHNUTIUS.
Hoc opto, quo resectis vitiorum spinis emergere possit lacryma compunctionis.
THAIS.
O, si crederes, o, si sperares me sordidulam, millies millenis sordium oblitam offuscationibus, 49 ullatenus posse expiari, seu ullo compunctionis modo veniam promereri! . .
PAPHNUTIUS.
Nullum enim grave peccatum, nullum tam immane 137.1036C| est delictum, quod nequeat expiari poenitentiae lacrymis, si effectus sequetur operis.
THAIS.
Ostende, quaeso, mi Pater, quo effectu operis promereri queam munus reconciliationis.
PAPHNUTIUS.
Contemne saeculum, fuge lascivorum consortia amasionum.
THAIS.
Et quid mihi tunc erit agendum?
PAPHNUTIUS.
In secretum locum secedendum, in quo te ipsam discutiendo possis lamentari enormitatem tui delicti.
THAIS.
137.1036D| Si hoc speras proficere, non addo momentum morulae.
PAPHNUTIUS.
Non dubito quin prosit.
THAIS.
Da mihi aliquantuli spatium tempusculi, ut proferam mammonam, quam male collectam diu servavi.
PAPHNUTIUS.
Ne solliciteris pro ea. Non desunt, qui utentur inventa.
THAIS.
Non ob id sollicitor, ut vel mihi servare, vel amicis vellem dare; sed nec egenis conor dispensare, 137.1037A| quia non arbitror pretium piaculi aptum esse ad opus beneficii.
PAPHNUTIUS.
Recte arbitraris. Et quid de congestis actum ire meditaris?
THAIS.
Igni tradere et in favillam redigere.
PAPHNUTIUS.
Quamobrem?
THAIS.
Ne retineantur in mundo, quae male acquisivi non absque mundi Factoris injuria.
PAPHNUTIUS.
O quam mutata es ab illa quae prius eras, quando illicito amore flagrabas, avaritiae calore 137.1037B| aestuabas!
THAIS.
Fortasse mutabor in melius, si annuerit Deus.
PAPHNUTIUS.
Non est difficile immutabili ejus substantiae res ut libet mutare.
THAIS.
Ibo, et quae cogitavi opere complebo.
PAPHNUTIUS.
Vade in pace, citiusque ad me revertere.
SCENA IV. THAIS.
Convenite, properamini, nequam amatores mei.
AMATORES.
Vox Thaidis nos vocantis. Adventum maturemus, 137.1037C| ne illam tardando offendamus.
THAIS.
Accelerate, accedite, ut queam vobiscum verba miscere.
AMATORES.
O Thais, Thais, quid sibi vult rogus, quem construis? Cur pretiosarum varietatem divitiarum juxta rogum congeris?
THAIS.
Rogatis?
AMATORES.
Admiramur satis.
THAIS.
Exponam citius.
137.1037D| AMATORES.
Hoc optamus.
THAIS.
Aspicite.
AMATORES.
Quiesce, quiesce, Thais. Quid agis? Num 50 insanis?
THAIS.
Non insanio, sed sanum sapio.
AMATORES.
Ut quid haec perditio quadringentarum auri librarum, cum aliarum diversitate gazarum?
THAIS.
Omne quod injuste a vobis extorsi, igne volo eremari, ne ullus fomes vobis relinquatur sperandi 137.1038A| me ultra vestro amori cedendi.
AMATORES.
Subsiste paulisper, subsiste, et materiam tuae perturbationis detege.
THAIS.
Non subsisto, nec sermonem vobiscum confero.
AMATORES.
Cur dedignando nos fastidis? Num alicujus infidelitatis nos arguis? Nonne semper satisfecimus tuis votis? Et tu iniquo odio nos gratis insectaris.
THAIS.
Dimittite, nolite vestem meam attrahendo scindere. Sit satis, quod huc usque peccando vobis consensi. Finis instat peccandi, tempusque nostri discidii.
137.1038B| AMATORES.
Quo tendis?
THAIS.
Ubi nemo vestrum posthac me videbit.
AMATORES.
Papae! Quid hoc monstri est, quod nostri deliciae Thais, quae divitiis affluere semper laboravit, quae mentem a lascivia nunquam retraxit et se voluptati penitus dedit, tanta auri gemmarumque insignia absque retractatione perdidit, et nos sui amasiones dedignando sprevit subitoque non comparuit?
THAIS.
En, pater Paphnuti, venio ad obsequendum tibi promptissima.
137.1038C| PAPHNUTIUS.
Quia moram in veniendo fecisti, coarctabar nimis verendo te iterum implicitam esse saecularibus negotiis.
THAIS.
Ne id vereare, quia multo aliud mihi versatur in mente. Nam res familiares juxta velle meum disposui, meisque amasionibus publice abrenuntiavi.
PAPHNUTIUS.
Quia his abrenuntiasti, superno amatori jam nunc poteris copulari.
THAIS.
Tuum est mihi velut radio praescribere quid me oporteat factum ire.
137.1038D| PAPHNUTIUS.
Sequere me.
THAIS.
Sequar enim ambulatione; o utinam sequerer et actione!
SCENA VI. PAPHNUTIUS.
Ecce coenobium, in quo sacrarum virginum nobile commoratur collegium. Eo loci gestio te mansum ire agendae spatium poenitentiae.
THAIS.
Non contra luctor.
PAPHNUTIUS.
Intrabo, et abbatissam ductricem virginum pro tui susceptione placabo.
137.1039A| THAIS.
Quid jubes me interim agere?
PAPHNUTIUS.
Mecum pergere.
THAIS.
Ut jubes.
PAPHNUTIUS.
Ecce, abbatissa occurrit. 51 Admiror quis illi nos adesse tam cito retulerit
THAIS.
Fama, quae nulla stringitur mora.
SCENA VII. PAPHNUTIUS.
Opportune occurris, illustris abbatissa, te ipsam quaero.
137.1039B| ABBATISSA.
Gratanter advenis, venerande Pater Paphnuti; benedictus tui adventus, dilecte Dei.
PAPHNUTIUS.
Beatitudinem aeternae benedictionis infundat tibi gratia Omniparentis.
ABBATISSA.
Unde hoc mihi ut sanctitas tua dignaretur invisere exiguitatem habitationis meae?
PAPHNUTIUS.
Opus est tuo juvamine in aliqua sollicitanda necessitate.
ABBATISSA.
Jube solum modo levi famine quid me velis agere, et ego tui jussa complere tuisque votis studebo pro 137.1039C| viribus satisfacere.
PAPHNUTIUS.
Attuli capellam semivivam, dentibus luporum nuper abstractam, quam tui miseratione foveri, tui sollicitudine gestio mederi, quoadusque, abjecta haedinae pellis austeritate, ovini velleris induatur mollitie.
ABBATISSA.
Exprime enucleatius.
PAPHNUTIUS.
Isthaec quam vides meretricio more vitam instituit.
ABBATISSA.
Miserabile.
PAPHNUTIUS.
Seseque totam lasciviae dedit.
137.1039D| ABBATISSA.
Semetipsam perdidit.
PAPHNUTIUS.
At nunc, me hortante Christoque cooperante, frivola quae sectabatur obediendo refugit, et castum sapit.
ABBATISSA.
Mutationis auctori grates.
PAPHNUTIUS.
Quia enim aegritudo animarum, aeque ut corporum, curanda est medelis, consequens est ut haec, a solita saecularium inquietudine sequestrata, sola in angusta retrudatur cellula, quo liberius possit discutere sui crimina.
137.1040A| ABBATISSA.
Hoc potissimum prodest.
PAPHNUTIUS.
Manda ut quantocius cellula construatur.
ABBATISSA.
Parvo spatio perficietur.
PAPHNUTIUS.
Nullus introitus, nullus relinquatur aditus, sed solummodo exigua fenestra, per quam modicum possit victum accipere, quem statutis diebus et horis illi debes parce praebitum ire.
ABBATISSA.
Vereor quod delicatae teneritudo mentis aegre patiatur difficultatem tanti laboris.
PAPHNUTIUS.
137.1040B| Ne id vereare: nam grave delictum forte desiderat sperare remedium.
ABBATISSA.
Verum.
PAPHNUTIUS.
Taedet me magis morarum, quia timeo illam corrumpi visitatione hominum.
ABBATISSA.
Cur taedium pateris? Cur illam non includis? Ecce cellula quam desiderasti est 52 perfecta.
PAPHNUTIUS.
Placet. Ingredere, Thais, habitaculum tuis facinoribus deflendis satis congruum.
THAIS.
Quam breve, quam obscurum et quam incommodum 137.1040C| tenellae mulieri ad inhabitandum!
PAPHNUTIUS.
Cur habitaculum exsecraris? Cur ingredi horrescis? Decet ut, quae hactenus fuisti indomite vaga, nunc tandem in solitario refreneris loco.
THAIS.
Mens assueta lasciviae haud raro impatiens est anterioris vitae.
PAPHNUTIUS.
Ideo debet habenis disciplinae stringi, quoadusque desinat contra luctari.
THAIS.
Quod jubet tua paternitas non recusat subitum ire mea vilitas; sed quaedam inopportunitas inest huic habitationi difficilis ad sufferendum meae fragilitati.
137.1040D| PAPHNUTIUS.
Quae haec importunitas?
THAIS.
Erubesco dicere.
PAPHNUTIUS.
Ne erubescas, sed penitus detege.
THAIS.
Quid importunius, quidve poterit esse incommodius, quam quod in uno eodemque loco diversa corporis necessaria supplere debebo? Nec dubium quin ocius fiat inhabitabilis prae nimietate fetoris.
PAPHNUTIUS.
Formida perpetis crudelitatem gehennae, et desine transitoria pertimescere.
137.1041A| THAIS.
Fragilitas mei cogit me terreri.
PAPHNUTIUS.
Convenit ut malae blandimentorum dulcedinem delectationis luas molestia nimii fetoris.
THAIS.
Non recuso, non nego me sordidam non injuria foedo sordidoque habitatum ire in tugurio; sed hoc dolet vehementius, quod nullus est relictus locus, in quo apte et caste possim tremendae nomen maiestatis invocare.
PAPHNUTIUS.
Et unde tibi tanta fiducia, ut pollutis labiis praesumas proferre nomen impollutae Divinitatis?
THAIS.
137.1041B| Et a quo veniam sperare, cujusve salvari possum miseratione, si ipsum prohibeor invocare, cui soli deliqui, et cui uni devotio orationum debet offerri?
PAPHNUTIUS.
Debes plane orare non verbis, sed lacrymis, non sonoritate tinnulae vocis, sed compuncti rugitu cordis.
THAIS.
Et si vetar Deum verbis orare, quomodo possum veniam sperare?
PAPHNUTIUS.
Tanto celerius mereberis, quanto perfectius humiliaberis. Dic tantum: Qui me plasmasti, miserere mei.
THAIS.
137.1041C| Opus est ejus miseratione, ne frangar in dubio certamine 53.
PAPHNUTIUS.
Certa viriliter, ut possis triumphum obtinere feliciter.
THAIS.
Tuum est pro me orare, ut merear palmam victoriae.
PAPHNUTIUS.
Non opus est monitu.
THAIS.
Spero.
PAPHNUTIUS.
Tempus est optatas solitudinis repetam latebras, et charos visitem discipulos. Tuae igitur sollicitudini, 137.1041D| tuae pietati, venerabilis abbatissa, hanc captivam committo, ut et corpus delicatum mediocriter foveas necessariis, et animam sufficienter reficias saluberrimis monitis.
ABBATISSA.
Ne solliciteris pro ea, quia eam materno affectu fovebo.
PAPHNUTIUS.
Vadam.
ABBATISSA.
In pace.
SCENA VIII. DISCIPULI.
Quis pulsat portam?
137.1042A| PAPHNUTIUS.
Ego.
DISCIPULI.
Vox Paphnutii Patris nostri.
PAPHNUTIUS
Amovete pessulum.
DISCIPULI.
O pater, salve.
PAPHNUTIUS.
Avete.
DISCIPULI.
Coarctabamur nimium pro diutina absentia tui.
PAPHNUTIUS.
Juvat quod abfui.
DISCIPULI.
137.1042B| Quid actum est de Thaide?
PAPHNUTIUS.
Juxta meum velle.
DISCIPULI.
Ubi moratur?
PAPHNUTIUS.
In exigua cellula deflet sui commissa.
DISCIPULI.
Laus sit summae Trinitati.
PAPHNUTIUS.
Et benedictum nomen ejus tremendum nunc et per aevum.
DISCIPULI.
Amen.
SCENA IX. 137.1042C| PAPHNUTIUS.
Ecce, tres mensurni poenitentiae Thaidis transiere, et ego ignoro utrumne Deo acceptabilis sit ejus compunctio. Surgam, et vadam ad fratrem meum Antonium, quo mihi manifestetur per ejus interventum.
SCENA X. ANTONIUS.
Quid insperatae jucunditatis accidit? Quid novi gaudii mihi contigit? Num hic est frater et coeremicola meus Paphnutius? Ipse est.
PAPHNUTIUS.
Sum etenim.
ANTONIUS.
Bene, frater, venisti, bene me adveniendo laetificasti.
137.1042D| PAPHNUTIUS.
Haud minus tripudio tui visu, quam tu mei adventu.
ANTONIUS.
Quae haec causa tam acceptabilis, tam grata nobis, quae te huc duxit de tuis latibulis?
PAPHNUTIUS.
En valeo.
ANTONIUS.
Hoc desidero.
PAPHNUTIUS.
Ante hoc triennium morabatur secus nos quaedam meretrix nomine Thais, quae non solum sese perditioni 137.1043A| dedit, sed etiam plures secum ad interitum trahere consuevit.
ANTONIUS.
Heu! gemenda consuetudo!
PAPHNUTIUS.
Hanc sub specie amatoris adii, et lascivientem animum nunc suavibus hortamentis blandiendo mulcebam, nunc acrioribus monitis minitando terrebam.
ANTONIUS.
Hoc temperamentum ejus 54 lasciviae fuit necessarium.
PAPHNUTIUS.
Tandem cessit, et spreta reprehensibili consuetudine castitatem elegit, seseque in angustissima cellula 137.1043B| concludi consensit.
ANTONIUS.
Delector audiendo in tantum, ut omnes praecordiorum venae intrinsecus exsiliant gaudendo.
PAPHNUTIUS.
Decet tui sanctitatem; et ego quidem, licet supra modum gaudeam de conversione, non levi tamen conturbor sollicitudine, eo quod vereor ejus teneritudinem aegre ferre diutinum laborem.
ANTONIUS.
Ubi adest vera dilectio, non deest pia compassio.
PAPHNUTIUS.
Unde tuam dilectionem efflagito, ut tu tuique discipuli 137.1043C| mecum in orationibus concordando velitis persistere, quoadusque coelitus demonstretur utrumne benignitas divinae miserationis ad indulgentiam mollita sit poenitentis lacrymis.
ANTONIUS.
Consentimus tuae petitioni libenter.
PAPHNUTIUS.
Nec dubito vos a Deo exauditum iri clementer.
SCENA XI. ANTONIUS.
Ecce evangelica promissio in nobis est impleta.
PAPHNUTIUS.
Quae haec promissio?
ANTONIUS.
Ea videlicet quae consentientes in oratione promisit 137.1043D| omnia impetrare posse.
PAPHNUTIUS.
Quid est?
ANTONIUS.
Paulo meo discipulo ostensa est quaedam visio.
PAPHNUTIUS.
Voca illum.
ANTONIUS.
Paule, accede, et quae vidisti Paphnutio expone.
PAULUS.
Videbam in visione lectulum candidulis palliolis in coelo magnifice stratum, cui quatuor splendidae virgines praeerant, et quasi custodiendo astabant; at ubi jucunditatem mirae claritatis aspiciebam, intra 137.1044A| me dicebam: Haec gloria nemini magis congruit, quam Patri et domino meo Antonio.
ANTONIUS.
Tali me non dignor beatitudine.
PAULUS.
Quo dicto intonuit vox divina dicens: « Non, ut speras, Antonio, sed Thaidi meretrici servanda est haec gloria. »
PAPHNUTIUS.
Laus dulcedini tuae, Christe, unice Dei, quod mei tristitiam tam pie dignatus es consolari.
ANTONIUS.
Dignus est laudari.
PAPHNUTIUS.
Ibo, et mei captivam visitabo.
137.1044B| ANTONIUS.
Tempus est ut illi et spem veniae et solamen promittas beatitudinis aeternae.
SCENA XII. PAPHNUTIUS.
Thais, mea adoptiva filia, aperi fenestram, ut te videam.
THAIS.
Quis loquitur?
PAPHNUTIUS.
Paphnutius Pater tuus.
THAIS.
Unde mihi jucunditas 55 tantae laetitiae, ut tu me peccatricem digneris visitare?
137.1044C| PAPHNUTIUS.
Licet per hoc triennium absens essem corpore, haud modicum tamen sollicitus fui pro tui salute.
THAIS.
Non dubito.
PAPHNUTIUS.
Expone mihi historiam tuae conversationis, modumque compunctionis.
THAIS.
Hoc possum exponere, quod non nescio me nihil dignum Deo egisse.
PAPHNUTIUS.
Si Deus iniquitates observabit, nemo sustinebit.
THAIS.
Si tamen quid fecerim vis scire, numerositatem 137.1044D| meorum scelerum intra conscientiam, quasi in fasciculum collegi et pertractando mente semper inspexi, quo, sicut naribus nunquam molestia fetoris, ita formido gehennae non abesset visibus cordis.
PAPHNUTIUS.
Quia te compunctione punisti, ideo veniam meruisti.
THAIS.
O utinam!
PAPHNUTIUS.
Da manum, ut te educam.
THAIS.
Noli, Pater venerande, noli me sordidulam his 137.1045A| immunditiis abstrahere, sed sine in loco meis meritis condigno mansum ire.
PAPHNUTIUS.
Tempus est ut levigato timore incipias vitam sperare, quia tui poenitentia acceptabilis est Deo.
THAIS.
Ejus pietati laudem ferant omnes angeli, quia non sprevit humilitatem cordis contriti.
PAPHNUTIUS.
Esto stabilis in Dei timore, et permane in ejus dilectione; post quindecim namque dies hominem exues, et tandem felici cursu peracto, superna favente gratia, transmigrabis ad astra.
THAIS.
O utinam mererer poenas evadere, vel saltem clementius 137.1045B| exuri mitiori igne! Non est enim hoc mei meriti, ut doner beatitudine interminabili.
PAPHNUTIUS.
Gratuitum Dei donum non pensat humanum meritum, quia si meritis tribueretur, gratia non diceretur.
THAIS.
Unde laudet illum coeli concentus, omnisque terrae surculus, necnon universae animalis species, atque confusae aquarum gurgites, qui non solum peccantes patitur, sed etiam poenitentibus praemia gratis largitur.
PAPHNUTIUS.
Hoc illi antiquitus fuit in more, ut mallet misereri 137.1045C| quam ferire.
SCENA XIII. 137.1046A| THAIS.
Noli abire, Pater venerabilis; sed adesto mihi pro solatio in hora meae dissolutionis.
PAPHNUTIUS.
Non abeo, non discedo, donec anima super aethera plaudente corpus 56 tradam sepulturae.
THAIS.
En, incipio mori.
PAPHNUTIUS.
Nunc est tempus orandi.
THAIS.
Qui plasmasti me, miserere mei, et fac felici reditu ad te reverti animam quam inspirasti.
PAPHNUTIUS.
137.1046B| Qui factus a nullo vere es sine materia [ f. materiae] forma, cujus simplex esse hominem, qui non est id quod est, ex hoc et hoc fecit consistere, da diversas partes hujus solvendae hominis prospere repetere principium sui originis, quo et anima coelitus indita coelestibus gaudiis intermisceatur, et corpus in molli gremio terrae suae materiae pacifice foveatur, quoadusque pulverea favilla coeunte et vivaci flatu redivivos artus iterum intrante, haec eadem Thais resurgat perfecta, ut fuit, homo inter candidulas oves collocanda et in gaudium aeternitatis inducenda; tu, qui solus es id quod es, in unitate Trinitatis regnas et gloriaris per infinita saecula saeculorum. Amen.
VI. SAPIENTIA. 137.1045| ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM. Passio sanctarum virginum Fidei, Spei et Charitatis, quas, earumdem veneranda genitrice Sapientia praesente et maternis admonitionibus ad tolerandas passiones hortante, Adrianus imperator diversis suppliciis interfecit; quarum etiam corpora martyrio consummata sancta mater Sapientia collegit, et aromatibus condita quinto ab urbe Roma milliario honorifice sepelivit. Ipsa quoque quadragesima die, juxta earum sepulcra, finita oratione sacra, spiritum praemisit coelo.
INTERLOCUTORES: ANTIOCHUS, ADRIANUS, SAPIENTIA, FIDES, SPES, CHARITAS, MATRONAE. SCENA I. 137.1045D| 57 ANTIOCHUS.
Tuum igitur esse, o imperator Adriane, prosperis ad vota successionibus pollere tuique statum imperii feliciter absque perturbatione exoptans vigere, quidquid rempublicam confundere, quidquid tranquillum 137.1046D| mentis reor vulnerare posse, quantocius divelli penitusque cupio labefactari.
ADRIANUS.
Nec injuria; nam nostri prosperitas tui est felicitas, cum summos dignitatis gradus in dies tibi augere non desistimus.
137.1047A| ANTIOCHUS.
Congratulor tuae almitati; unde, si quid experior emergere quod tuo potentatui videtur contra luctari, non occulo, sed impatiens morae profero.
ADRIANUS.
Et merito, ne reus majestatis esse arguaris, si non celanda celaveris.
ANTIOCHUS.
Hujusmodi commisso reatus nunquam fui obnoxius.
ADRIANUS.
Memini; sed profer si quid scias novi.
ANTIOCHUS.
Quaedam advena mulier hanc urbem nuper intravit 137.1047B| comitata proprii fetus pusiolis tribus.
ADRIANUS.
Cujus sexus sunt pusioli?
ANTIOCHUS.
Omnes feminei.
ADRIANUS.
Nunquid tantillarum adventus muliercularum aliquod reipublicae adducere poterit detrimentum?
ANTIOCHUS.
Permagnum.
ADRIANUS.
Quod?
ANTIOCHUS.
Pacis defectum.
ADRIANUS.
137.1047C| Quo pacto?
ANTIOCHUS.
Et quid magis potest rumpere civilis concordiam pacis quam dissonantia observationis?
ADRIANUS.
Nihil gravius, nihil deterius, quod testatur orbis Romanus, qui undique secus Christianae caedis sorde est infectus.
ANTIOCHUS.
Haec igitur femina, cujus mentionem facio, hortatur nostrates avitos ritus deserere et Christianae religioni se dedere.
ADRIANUS.
Num praevalet hortamentum?
ANTIOCHUS.
137.1047D| Nimium. Nam nostrae conjuges fastidiendo nos contemnunt adeo, ut dedignentur nobiscum comedere, quanto minus dormire.
ADRIANUS.
Fateor, periculum.
ANTIOCHUS.
Decet tui personam praecavere.
ADRIANUS.
Consequens. Advocetur, et in nostri praesentia an velit cedere discutiatur.
ANTIOCHUS.
Vin' me illam advocare?
ADRIANUS.
Volo percerte.
SCENA II. 137.1048A| ANTIOCHUS.
Quid vocaris, o mulier advena?
SAPIENTIA.
Sapientia.
ANTIOCHUS.
Imperator Adrianus jussit te in palatio praesentari suis conspectibus.
SAPIENTIA.
Palatium cum nobili filiarum comitatu intrare non trepido, et minacem imperatoris vultum comminus aspicere 58 non formido.
ANTIOCHUS.
Invisum genus Christicolarum semper promptum est principibus ad resistendum.
137.1048B| SAPIENTIA.
Princeps universitatis, qui nescit vinci, non patitur suos ab hoste superari.
ANTIOCHUS.
Mitiga effluentiam verborum, et perge ad palatium.
SAPIENTIA.
Monstra viam praeeundo, nos subsequimur accelerando.
SCENA III. ANTIOCHUS.
Hic ipse est imperator, quem in solio residentem conspicis; praecogita quid loquaris.
SAPIENTIA.
Hoc prohibet Christi sententia, promittens nobis 137.1048C| insuperabilis sapientiae dona.
ADRIANUS.
Huc ades, Antioche.
ANTIOCHUS.
Praesto sum, domine.
ADRIANUS.
Nunquid hae sunt mulierculae, quas deferebas pro Christiana religione?
ANTIOCHUS.
Sunt plane.
ADRIANUS.
Uniuscujusque pulchritudinem obstupesco, sed et honestatem habitus satis admirari nequeo.
ANTIOCHUS.
Desine, o mi senior, admirari, et coge illas deos 137.1048D| venerari.
ADRIANUS.
Quid si illas primule aggrediar blanda allocutione, si forte velint cedere?
ANTIOCHUS.
Melius est. Nam fragilitas sexus feminei facilius potest blandimentis molliri.
ADRIANUS.
Illustris matrona, blande et quiete ad culturam deorum te invito, quo nostra perfrui possis amicitia.
SAPIENTIA.
Nec in cultura deorum tuis votis satisfacere, nec amicitiam gestio inire.
137.1049A| ADRIANUS.
Adhuc mitigato furore nulla in te moveor indignatione, sed pro tua tuique filiarum salute paterno sollicitor amore.
SAPIENTIA.
Nolite, meae filiae, serpentinis hujus satanae lenociniis cor apponere, sed meatim fastidite.
FIDES
Fastidimus et animo contemnimus frivola.
ADRIANUS.
Quid murmurando loqueris?
SAPIENTIA.
Filias affabar paucis.
ADRIANUS.
137.1049B| Videris esse summis natalibus orta, sed tamen patriam, genus, nomenque tuum ex te plenius cupio ediscere.
SAPIENTIA.
Licet sanguinis superbia nobis sit parvi pendenda, tamen clara ex stirpe me originem non nego trahere.
ADRIANUS.
Credibile
SAPIENTIA.
Nam eminentiores Graeciae principes fuere mei parentes, et vocor Sapientia.
ADRIANUS.
Claritas ingenuitatis rutilat in facie, et Sapientia nominis fulget in ore.
137.1049C| SAPIENTIA.
Frustra blandiris, non flectimur tuis suadelis.
ADRIANUS.
Dic cur adveneris, vel quare nostrates adieris.
SAPIENTIA.
Nullius alius rei nisi agnoscendae 59 veritatis causa, quo fidem, quam expugnatis, plenius ediscerem, filiasque meas Christo consecrarem.
ADRIANUS.
Expone vocabula singularum.
SAPIENTIA.
Una vocatur Fides, altera Spes, tertia Charitas.
ADRIANUS.
Quot annos volverunt?
SAPIENTIA.
137.1049D| Placetne vobis, o filiae, ut hunc stultum arithmetica fatigem disputatione?
FIDES.
Placet, mater, nosque auditum praebemus libenter.
SAPIENTIA.
O imperator, si aetatem inquiris parvularum, Charitas imminutum pariter parem mensurnorum complevit numerum; Spes autem aeque imminutum, sed pariter imparem; Fides vero superfluum impariter parem.
ADRIANUS.
Tali responsione fecisti me quae interrogabam minime agnoscere.
137.1050A| SAPIENTIA.
Nec mirum, quia sub hujus definitionis specie non unus cadit numerus, sed plures.
ADRIANUS.
Expone enucleatius, alioquin non capit meus animus.
SAPIENTIA.
Charitas duas olympiades jam volvit, Spes duo lustra, Fides tres olympiades.
ADRIANUS.
Et cur octonarius numerus, qui duabus constat olympiadibus, et denarius, qui duobus lustris perficitur, imminutus dicitur? Vel quare duodenarius, qui tribus olympiadibus impletur, superfluus esse asseritur?
137.1050B| SAPIENTIA.
Omnis namque numerus imminutus dicitur, cujus partes conjunctae minorem illo numero, cujus partes sunt, summae quantitatem reddunt, ut VIII. Est autem octonarii medietas IV, pars quarta II, pars octava I, quae in unum redactae VII reddunt. Similiter denarius habet dimidiam partem V, quintam autem II, decimam vero I, quae simul copulatae VIII colligunt. E contrario autem superfluus dicitur, cujus partes augendo crescunt, ut XII. Est enim duodenarii medietas VI, pars tertia IV, pars quarta III, pars sexta II, pars duodecima I; hic cumulus redundat in sedecim. Ut autem principalem non praeteream, qui inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est, ille numerus 137.1050C| perfectus dicitur, qui suis aequus partibus nec augetur, nec minuitur, ut VI, cujus partes, id est III, II, I, eumdem 60 senarium restituunt. Simili quoque ratione XXVIII, CCCCXCVI, VIII millia CXXVIII perfecti dicuntur.
ADRIANUS.
Et quid reliqui:
SAPIENTIA.
Omnes superflui, sive imminuti.
ADRIANUS.
Quis numerus pariter par?
SAPIENTIA.
Qui potest in duo aequalia dividi, ejusque pars in duo aequalia, partisque pars in duo aequalia ac deinceps per ordinem, donec in insecabilem incurrat 137.1050D| unitatem, ut VIII et XVI omnesque, qui ab his in duplo fiunt.
ADRIANUS.
Et quis est pariter impar?
SAPIENTIA.
Qui in partes aequales recipit sectionem, ejusque partes mox indivisibiles permanebunt, ut X et omnes, qui ab imparibus in duplo fiunt. Hic namque numerus superiori est contrarius, quia in illo solus minor terminus divisione est solutus; in isto autem solus major terminus divisioni est aptus; in illo quoque omnes ejus partes nomine et quantitate sunt pariter pares; in isto autem, si denominatio fuerit par, quantitas impar, si quantitas par, denominatio impar.
137.1051A| ADRIANUS
Nec terminum, quem dixisti, agnosco, nec denominationem seu quantitatem scio.
SAPIENTIA.
Quando quantilibet numeri digestim disponuntur, primus minor terminus et postremus major dicitur; quando autem divisionem faciendo quota pars sit numeri dicimus, denominationem facimus; cum autem, quot in unaquaque parte sint enumeramus, quantitatem exponimus.
ADRIANUS.
Et quis est impariter par?
SAPIENTIA.
Qui non solum unam recipit sectionem, sicut pariter par, sed etiam et secundam, aliquoties autem 137.1051B| et tertiam vel plures, sed tamen usque ad indivisibilem non perveniet unitatem.
ADRIANUS.
O quam scrupulosa et plexibilis [ leg. plectilis] quaestio ex istarum aetate infantularum est orta!
SAPIENTIA.
In hoc laudanda est supereminens Factoris sapientia, et mira mundi artificis scientia, qui non solum in principio mundum creans ex nihilo, omnia in numero et mensura et pondere posuit, sed etiam in succedentium serie temporum et in aetatibus hominum, miram dedit inveniri posse scientiam artium.
ADRIANUS.
Diu te sustinui ratiocinantem, quo te mihi efficerem 137.1051C| obtemperantem.
61 SAPIENTIA.
In quo?
ADRIANUS.
In cultura deorum.
SAPIENTIA.
In hoc utique non consentio.
ADRIANUS.
Si reniteris, tormentis afficieris.
SAPIENTIA.
Corpus quidem suppliciis lacessere poteris, sed animum ad cedendum compellere non praevalebis.
ANTIOCHUS.
Dies abiit, nox incumbit, non est tempus altercandi, 137.1051D| quia instat hora coenandi.
ADRIANUS.
In custodiam juxta palatium ponantur, et triduanae induciae illis ad tractandum praestentur.
ANTIOCHUS.
Observate istas, o milites, omni sollicitudine, nullamque illis occasionem evadendi relinquite.
SCENA IV. SAPIENTIA.
O dulces filiolae et charae pusiolae, nolite super carceralis angustia custodiae contristari, nolite imminentium minis poenarum terreri.
FIDES.
Licet corpuscula pavescant ad tormenta, mens tamen gliscit ad praemia.
137.1052A| SAPIENTIA.
Vincite infantilis teneritudinem aetatulae maturi sensus fortitudine.
SPES.
Tuum est nos precibus adjuvare, ut possimus vincere.
SAPIENTIA.
Hoc indesinenter exoro, hoc efflagito, ut perseveretis in fide quam inter ipsa crepundia vestris sensibus non desistebam instillare.
CARITAS.
Quod sugentes ubera in cunabulis didicimus nullatenus oblivisci quibimus.
SAPIENTIA.
Ad hoc vos materno lacte affluenter alui, ad hoc 137.1052B| delicate nutrivi, ut vos coelesti non terreno sponso traderem, quo vestri causa socrus aeterni regis dici meruissem.
FIDES.
Pro ipsius amore sponsi promptae sumus mori.
SAPIENTIA.
Delector ex vestra ratione, o filiae, magis quam nectareae dulcedinis gustamine.
SPES.
Praemitte nos ante tribunal judicis, et experieris quantum ejus amor nobis attulerit temeritatis.
SAPIENTIA.
Hoc exopto ut vestra virginitate coroner, ut vestro martyrio glorificer.
CHARITAS.
Consertis palmulis incedamus, et vultum tyranni 137.1052C| confundamus.
SAPIENTIA.
Exspectate donec instet hora vocationis nostrae.
FIDES
Taedet nos morarum, tamen est exspectandum.
ADRIANUS.
Antioche, jube illas Graeculas nobis repraesentari captivas.
ANTIOCHUS.
Procede, Sapientia, teque cum filiabus imperatori repraesenta.
SAPIENTIA.
Pergite mecum, filiae, constanter, et perseverate 137.1052D| in fide unanimiter, ut possitis palmam percipere feliciter.
62 SPES.
Pergimus, ipseque nobiscum comitetur, pro cujus amore ad mortem ducemur.
ADRIANUS.
Triduanas vobis inducias praestabat nostri serenitas, unde si quid tractaretis utilitatis, cedite jussionibus nostris.
SAPIENTIA.
Summum igitur utile tractavimus, id scilicet, ut non cedamus.
ANTIOCHUS.
Cur dignaris cum hac contumace verba miscere, quae te insolenti fatigat praesumptione?
137.1053A| ADRIANUS.
Debeone illam dimittere impunitam?
ANTIOCHUS
Nequaquam.
ADRIANUS.
Et quid?
ANTIOCHUS.
Hortare puellulas, et si renitantur, infantiae ne parcas, sed fac ut illae necentur, quo rebellis mater funeribus natarum acrius torqueatu
ADRIANUS.
Faciam quae hortaris.
ANTIOCHUS.
Ita demum praevalebis.
ADRIANUS.
137.1053B| Fides, intuere venerabilem magnae Dianae imaginem, et fer sacrae deae libamina, quo possis uti ejus gratia.
FIDES.
O stultum imperatoris praeceptum omni contemptu dignum!
ADRIANUS.
Quid murmuras subsannando? Quem irrides fronte rugosa?
FIDES.
Tui stultitiam irrideo, tui insipientiam subsanno.
ADRIANUS.
Mei?
FIDES.
Tui.
137.1053C| ANTIOCHUS.
Imperatoris?
FIDES.
Ipsius.
ANTIOCHUS.
O nefas!
FIDES.
Quid enim stultius, quid insipientius videri potest, quam quod hortatur nos, contempto Creatore universitatis, venerationem inferre metallis?
ANTIOCHUS.
Nonne haec summa insania et magna est dementia, quod rerum principem dixisti insipientem?
FIDES.
137.1053D| Dixi et dico, dicamque quandiu vixero.
ANTIOCHUS.
Breve tempus vivere, et cito debes consumi morte.
FIDES.
Hoc opto ut moriar in Christo.
ADRIANUS.
Duodecim centuriones alternando scindant flagris ejus membra.
ANTIOCHUS.
Nec injuria.
ADRIANUS.
O fortissimi centuriones, accedite meique injuriam vindicate.
137.1054A| ANTIOCHUS.
Justum.
ADRIANUS.
Perquire, Antioche, anne velit cedere.
ANTIOCHUS.
Vin adhuc, Fides, solita conviciorum objectione imperatorem dehonestare?
FIDES.
Cur solito minus?
ANTIOCHUS.
Quia prohiberis verberibus.
FIDES.
Verbera non compellunt me tacere, quia nullo afficior dolore.
ANTIOCHUS.
137.1054B| O infelix pertinacia, o contumax audacia
ADRIANUS.
Corpus fatiscit per supplicia, et mens tumet superbia.
FIDES.
Erras, Adriane, si reris me fatigari 63 suppliciis. Non ego quidem, sed infirmi tortores deficiunt et sudore ob lassitudinem fluunt.
ADRIANUS.
Fac, Antioche, ut gemellae pectoris particulae abscindantur, quo saltem rubore coerceatur.
ANTIOCHUS.
O utinam possit ullo coerceri modo!
ADRIANUS.
Forsan coercebitur.
137.1054C| FIDES.
Inviolatum pectus vulnerasti, sed me non laesisti. En, pro fonte sanguinis, fons erumpit lactis.
ADRIANUS.
In craticulam substratis ignibus assanda ponatur, quo vi vaporis enecetur.
ANTIOCHUS.
Digna est ut miserabiliter pereat, quae tuae jussioni contra luctari non trepidat.
FIDES.
Omne quod paras ad dolorem mihi vertitur in quietem; unde commode pauso in craticula, ceu in tranquilla navicula.
ADRIANUS.
Sartago plena pice et cera ardentibus rogis superponatur, 137.1054D| et in ferventem liquorem haec rebellis mittatur.
FIDES.
Sponte insilio.
ADRIANUS.
Consentio.
FIDES.
Ubi sunt minae tuae? Ecce, illaesa inter ferventem liquorem ludens nato, et pro vi caumatis sentio matutini refrigerium roris.
ADRIANUS.
Antioche, quid ad haec est agendum?
ANTIOCHUS.
Ne evadat providendum
137.1055A| ADRIANUS.
Capite truncetur.
ANTIOCHUS.
Alioquin non vincetur.
FIDES.
Nunc est gaudendum, nunc in Domino exsultandum.
SAPIENTIA.
Christe, triumphator diaboli invictissime, da tolerantiam Fidei meae filiae.
FIDES.
O mater veneranda, dic vale ultimum tuae filiae, liba osculum tuae primogenitae, nec afficiare ullo moerore cordis, quia tendo ad bravium aeternitatis.
SAPIENTIA
O filia, filia, non confundor, non contristor, sed 137.1055B| vale dico tibi exsultando, et osculor os oculosque prae gaudio lacrymando orans, ut sub ictu percussoris inviolatum serves mysterium tui nominis.
FIDES.
O uterinae sorores, libate mihi osculum pacis, et parate vos ad tolerantiam futuri certaminis.
SPES.
Adjuva nos oratione assidua, ut mereamur sequi tua vestigia.
FIDES.
Este obtemperantes monitis nostrae sanctae parentis, quae nos hortabatur praesentia fastidire, quo meruissemus aeterna percipere.
CHARITAS.
Maternis libenter obtemperamus monitis, quo perfrui 137.1055C| mereamur aeternis bonis.
FIDES.
Percussor, 64 accede, et injunctum tibi officium me necando imple.
SAPIENTIA.
Abscisum morientis filiae caput amplectendo, impressisque labris crebrius deosculando, congratulor tibi, Christe, qui tantillulae victoriam praestitisti puellae.
ADRIANUS.
Spes, cede meis hortamentis paterno affectu tibi consulentis.
SPES.
Quid hortaris, quid consulis?
ADRIANUS.
Ut caveas pertinaciam imitari sororis, ne similibus 137.1055D| intereas poenis.
SPES.
O utinam admeruissem illam imitari patiendo, quo illi assimilarer in praemio!
ADRIANUS.
Depone callum pectoris, et conquinisce thurificando magnae Dianae, et ego te propriae prolis vice excolo, atque extollo omni dilectione.
SPES.
Paternitatem tuam repudio, tua beneficia minime desidero. Quapropter vacua spe deciperis, si me tibi cedere reris
ADRIANUS.
Loquere parcius, ne irascar.
137.1056A| SPES.
Irascere, nec sollicitor.
ANTIOCHUS
Miror, Auguste, quod ab hac vili puellula tamdiu calumniari pateris. Ego quidem disrumpor prae furore, quia illam audio tam temere in te latrare.
ADRIANUS.
Hactenus infantiae parcebam: ultra non parcam; sed meritam ultionem inferam.
ANTIOCHUS.
O utinam!
ADRIANUS
O lictores, adite et hanc rebellem usque ad internecionem crudis nervis caedite.
137.1056B| ANTIOCHUS.
Decet ut severitatem sentiat tui furoris, quia lenitatem parvi pendit pietatis.
SPES.
Hanc pietatem exopto, hanc lenitatem desidero.
ANTIOCHUS.
O Sapientia, quid murmurando loqueris, stans sublevatis oculis juxta cadaver exstinctae prolis?
SAPIENTIA.
Invoco Omniparentem, quo eamdem tolerantiae perseverantiam, quam praestitit Fidei, praestet et Spei.
SPES.
O mater, mater! quam efficaces, quam exaudibiles 137.1056C| experior esse tui preces! Ecce, te orante anheli tortores levatis dextris librant ictum, et ego nullum doloris sentio tactum.
ADRIANUS.
Si flagra parvi pendis, acrioribus poenis coarctaberis.
SPES.
Infer, infer quidquid crudele, quidquid excogites lethale. Quanto plus saevis, tanto magis victus confunderis. funderis.
ADRIANUS.
In aera suspendatur, et ungulis laceretur, quoadusque evulsis visceribus et nudatis ossibus deficiat et membratim crepat.
ANTIOCHUS.
137.1056D| Imperialis 65 jussio, et congrua satis ultio!
SPES.
Vulpina fraude loqueris, et versipelli astutia, Antioche, adularis.
ANTIOCHUS.
Quiesce, infelix, verbositas tua nunc est finienda.
SPES.
Non ut speras evenerit, sed tibi tuoque principi nunc etiam confusio aderit.
ADRIANUS.
Quid sentio novae dulcedinis? Quid odoror stupendae suavitatis?
SPES.
Decidentia frusta mei lacerati corporis dant fragrantiam 137.1057A| paradisiaci aromatis, quo nolens cogeris fateri me non posse suppliciis laedi.
ADRIANUS.
Antioche, quid enim mihi est agendum?
ANTIOCHUS.
Novis cruciatibus incumbendum.
ADRIANUS.
Aeneum vas plenum oleo et adipe, cera atque pice, ignibus superponatur, in quod ligata projiciatur.
ANTIOCHUS.
Si in jus Vulcani tradetur, forsitan evadendi aditum non nanciscetur.
SPES.
Haec virtus Christo non est insolita, ut ignem faciat mitescere mutata natura.
137.1057B| ADRIANUS.
Quid? Audio, Antioche, velut sonitum inundantis aquae.
ANTIOCHUS.
Heu, heu, domine!
ADRIANUS.
Quid contigit nobis?
ANTIOCHUS.
Ebulliens fervor confracto vase ministros combussit, et illa malefica illaesa comparuit.
ADRIANUS.
Fateor, victi sumus.
ANTIOCHUS.
Penitus.
ADRIANUS.
137.1057C| Caput abscidatur.
ANTIOCHUS.
Alias non absumetur.
SPES.
O Charitas dilecta, o soror unica! Ne formides tyranni minas, ne trepides ad poenas, nitere constanti fide imitari sorores ad coeli palatium praecedentes.
CHARITAS.
Taedet me vitae praesentis, taedet terrenae habitationis, quod saltim ad modicum temporis separor a vobis.
SPES.
Depone taedium et tende ad praemium. Non enim diu separabimur, sed ocius in coelo conjungemur.
137.1057D| CHARITAS.
Fiat, fiat!
SPES.
Euge, mater illustris, gaude, nec tangaris de mei passione materni affectus dolore; sed praefer spem moerori, cum me videas pro Christo mori.
SAPIENTIA.
Nunc quidem gaudeo, sed tunc tandem perfecte exsultans gaudebo, quando tui sororculam pari conditione exstinctam coelo praemisero, et ego subsequar postrema.
SPES.
Perennis Trinitas restituet tibi in aevum plenum absque diminutione filiarum numerum.
137.1058A| SAPIENTIA.
Confortare, filia; percussor invadit nos evaginato gladio.
SPES.
Libens 66 excipio gladium. Tu, Christe, suscipe spiritum pro tui confessione nominis ejectum de habitaculo corporis.
SAPIENTIA.
O Charitas, soboles inclyta, spes uteri mei uterimei unica, ne contristes matrem bonam tui certaminis consummationem exspectantem; sed sperne praesens utile, quo pervenias ad gaudium interminabile, quo tui germanae fulgent coronis illibatae virginitatis.
CHARITAS.
Fulci me, mater, precibus sacris, quatenus merear 137.1058B| interesse illarum gaudiis.
SAPIENTIA.
Exoro te finetenus in fide solidatum iri, nec dubito tibi perenne tripudium donatum iri.
ADRIANUS.
Charitas, saturatus conviciis tui sororum, nimiumque exacerbatus sum prolixa oratione earum. Unde diu tecum non contendo, sed vel obtemperantem mei votis ditabo omnibus bonis, vel contra luctantem afficiam malis.
CHARITAS.
Bonum cordetenus amplector, et malum omnino detestor.
ADRIANUS.
Hoc tibi potissimum salubre mihique est placabile, 137.1058C| ideoque leve quiddam tibi praepono meae pietatis gratia.
CHARITAS.
Quid?
ADRIANUS.
Dic tantum: Magna Diana! et ego ultra ad sacrificandum te non compello.
CHARITAS.
Percerte non dico.
ADRIANUS.
Quare?
CHARITAS.
Quia mentiri nolo. Ego quidem et sorores meae eisdem parentibus genitae, hisdem sacramentis imbutae sumus, una eademque fidei constantia roboratae. 137.1058D| Quapropter scito nostrum velle, nostrum consentire, nostrum sapere, unum idemque esse, nec me in ullo unquam illis dissidere.
ADRIANUS.
O injuria, quod a tantilla etiam contemnor homullula!
CHARITAS.
Licet tenella sim aetate, tamen gnara sum te argumentose confundere.
ADRIANUS.
Abstrahe illam, Antioche, et fac, ut suspensa in equuleo atrociter verberetur.
ANTIOCHUS.
Vereor quod verbera non praevaleant.
137.1059A| ADRIANUS.
Si non praevaleant, jube tribus continuis diebus ac noctibus fornacem succendi et illam inter bacchantes flammas projici.
CHARITAS.
O judicem impotentem, qui diffidit se absque armis ignium octennem infantem superare posse!
ADRIANUS.
Abi, Antioche, et injunctum officium perfice.
CHARITAS.
Saevitiae quidem tuae satisfaciendo parebit, sed me minime nocebit, quia nec 67 verbera mei corpusculum lacerare, nec flammae comam vel vestes poterunt obfuscare.
137.1059B| ADRIANUS.
Experietur.
CHARITAS.
Experiatur.
SCENA VI. ADRIANUS.
Antioche, quid pateris? cur tristior solito regrederis?
ANTIOCHUS.
Quando causam tristitiae experieris, haud minus contristeris.
ADRIANUS.
Dic, ne celes.
ANTIOCHUS.
137.1059C| Illa lasciva, quam mihi cruciandam tradidisti, puellula me praesente flagellabatur, sed ne tenuis quidem cutis summotenus disrumpebatur. Deinde projeci illam in fornacem, igneum colorem prae nimio ardore exprimentem.
ADRIANUS.
Cur dissimulas loqui? Expone exitum rei.
ANTIOCHUS.
Flamma erupit, et quinque millia hominum combussit.
ADRIANUS.
Et quid contigit illi?
ANTIOCHUS.
Charitati?
137.1059D| ADRIANUS.
Ipsi.
ANTIOCHUS.
Ludens inter flammivomos vapores vagabatur, et illa laudes Deo suo pangebat; illi etiam, qui diligenter inspexere, ferebant tres candidulos viros cum illa deambulasse.
ADRIANUS.
Erubesco illam ultra videre, quia nequeo illam laedere.
ANTIOCHUS.
Restat ut perimatur gladio.
ADRIANUS.
Hoc fiat absque mora.
SCENA VII. 137.1060A| ANTIOCHUS.
Detege duram, Charitas, cervicem, et sustine percussoris ensem.
CHARITAS.
In hoc non renitor tui votis, sed libens pareo jussis.
SAPIENTIA.
Nunc, nunc, filia, gratulandum; nunc in Christo est gaudendum, nec est quae mordeat cura, quia secura sum de tua victoria.
CHARITAS.
Imprime mihi mater, osculum, et commenda iturum Christo spiritum.
SAPIENTIA.
Qui te in meo utero vivificavit, ipse suscipiat 137.1060B| animam, quam coelitus inspiravit.
CHARITAS.
Tibi, Christe, gloria, qui me ad te vocasti cum martyrii palma.
SAPIENTIA.
Vate, protes dulcissima, et cum Christo jungeris in coelo, memento matris jam matronae effetae te parientis.
SCENA VIII. SAPIENTIA.
Convenite, illustres matronae, et mearum cadavera filiarum mecum sepelite.
MATRONAE.
Corpuscula aromatibus condimus, et exsequias 137.1060C| honorifice celebramus.
SAPIENTIA.
Grandis benignitas et mira pietas, quam mihi impenditis meique mortuis.
MATRONAE.
Quae tibi sunt commoda exsequimur mente devota.
SAPIENTIA.
Non dubito.
MATRONAE.
Ubi vis eligere locum sepulturae?
SAPIENTIA.
Tertio milliario ab Urbe, si vobis non displicet prolixitas.
MATRONAE.
137.1060D| Non displicet, sed elata funera sequi placet.
SCENA IX. SAPIENTIA.
Ecce locus.
MATRONAE.
68 Hic nempe servandis reliquiis est aptus.
SAPIENTIA.
Flosculos uteri mei tibi, terra, servandos committo, quos tu materiali sinu foveto, donec in resurrectione majori reviridescant gloria. Et tu, Christe, animas interim imple splendoribus, dans pacificam requiem ossibus.
MATRONAE.
Amen.
137.1061A| SAPIENTIA.
Grates vestrae humanitati pro solamine quod contulistis meae orbitati.
MATRONAE.
Utrumne vis nos hic tecum morari?
SAPIENTIA.
Non.
MATRONAE.
Cur non?
SAPIENTIA.
Ne ex meo commodo vobis ingeratur molestia. Sit satis, quod tres noctes mecum permansistis. Abite in pace, revertimini cum salute.
MATRONAE.
Vis nobiscum abire?
137.1061B| SAPIENTIA.
Minime.
MATRONAE.
Et quid meditaris agere?
SAPIENTIA.
Hic remanere, si forte veniat mea petitio et impleatur quod desidero.
MATRONAE.
Quid petis? Quid desideras?
SAPIENTIA.
Id solummodo, ut oratione completa moriar in Christo.
MATRONAE.
Restat ut exspectemus donec et te sepulturae tradamus.
137.1061C| SAPIENTIA.
Ut libet. Adonai Emmanuel, quem retro tempora divinitas edidit Omniparentis, et in tempore virginitas genuit matris, qui ex duabus naturis unus Christus mirifice consistis, nec diversitate naturarum 137.1062A| unitatem personae dividens, nec unitate personae diversitatem naturarum confundens, tibi jubilet jucunda serenitas angelorum dulcisque harmonia siderum, te quoque collaudet totius scibilis rei scientia, omneque quod ex elementorum formatur materia, quia tu, qui solus cum Patre et Spiritu sancto es forma sine materia, ex Patris voluntate et Spiritus sancti cooperatione non respuisti fieri homo passibilis humanitate, salva divinitatis impassibilitate; et ut nullus in te credentium periret, sed omnis fidelis aeternaliter viveret, mortem nostram non dedignatus es gustare tuaque resurrectione consumere. Te etiam perfectum Deum hominemque verum recolo promisisse omnibus, qui, pro tui nominis veneratione, vel terrenae usum possessionis relinquerent, 137.1062B| vel carnalium affectum propinquorum postponerent, centenae vicissitudine mercedis recompensari, et aeternae bravio vitae debere donari; hujus spe animata promissi 69 feci quod jussisti, sponte omittens soboles quas peperi. Unde, tu pie, promissa solvere ne moreris, sed fac me quantocius absolutam corporeis vinculis ex receptione filiarum laetificari, quas pro te mactandas obtulisse non distuli, quo te illis agnum Virginis sequentibus et novum canticum modulantibus, ego jucunder audiendo, illarumque laetificer gloria, et quamvis non possim canticum virginitatis dicere, te tamen cum illis merear aeternaliter laudare, qui non ipse qui Pater, sed idem es quod Pater, cum quo et Spiritu sancto unus dominus universitatis, unusque rex summae et mediae 137.1062C| atque imae rationis regnas et dominaris per interminabilia immortalis aevi saecula.
MATRONAE.
Suscipe. Domine. Amen.
(no apparatus)Ut libet. Adonai Emmanuel, quem retro tempora divinitas edidit Omniparentis, et in tempore virginitas genuit matris, qui ex duabus naturis unus Christus mirifice consistis, nec diversitate naturarum 137.1062A| unitatem personae dividens, nec unitate personae diversitatem naturarum confundens, tibi jubilet jucunda serenitas angelorum dulcisque harmonia siderum, te quoque collaudet totius scibilis rei scientia, omneque quod ex elementorum formatur materia, quia tu, qui solus cum Patre et Spiritu sancto es forma sine materia, ex Patris voluntate et Spiritus sancti cooperatione non respuisti fieri homo passibilis humanitate, salva divinitatis impassibilitate; et ut nullus in te credentium periret, sed omnis fidelis aeternaliter viveret, mortem nostram non dedignatus es gustare tuaque resurrectione consumere. Te etiam perfectum Deum hominemque verum recolo promisisse omnibus, qui, pro tui nominis veneratione, vel terrenae usum possessionis relinquerent, 137.1062B| vel carnalium affectum propinquorum postponerent, centenae vicissitudine mercedis recompensari, et aeternae bravio vitae debere donari; hujus spe animata promissi 69 feci quod jussisti, sponte omittens soboles quas peperi. Unde, tu pie, promissa solvere ne moreris, sed fac me quantocius absolutam corporeis vinculis ex receptione filiarum laetificari, quas pro te mactandas obtulisse non distuli, quo te illis agnum Virginis sequentibus et novum canticum modulantibus, ego jucunder audiendo, illarumque laetificer gloria, et quamvis non possim canticum virginitatis dicere, te tamen cum illis merear aeternaliter laudare, qui non ipse qui Pater, sed idem es quod Pater, cum quo et Spiritu sancto unus dominus universitatis, unusque rex summae et mediae 137.1062C| atque imae rationis regnas et dominaris per interminabilia immortalis aevi saecula.
MATRONAE.
Suscipe. Domine. Amen.
(no apparatus)