Commentarius in psalmos XV XXXI XLI

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in in psalmos XV XXXI XLI
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 9

TRACTATUS DE PSALMO XV.

recensere

1. Tituli inscriptione praenotatur iste psalmus: sed quae fuerit David tituli inscriptio, in historia non invenimus. (PL 9 0891D) Verumtamen tituli inscriptionem in passione Domini factam recognoscimus: et negari non potest secundum interpretationem, quia iste psalmus de passione et ressurectione Christi prophetasse videatur, quod in illo loco manifestum est, ubi ait, VERS. 10: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. David enim mortuus est et sepultus: Christi autem caro sola non vidit corruptionem, nec detineri potuit anima eius in inferno. Quamobrem psalmus qui et de passione eius et resurrectione et haereditate dicturus esset, merito notatus est tituli inscriptione. Quid enim in se habuit scriptura tituli, quam cruci eius Pilatus affixit? Iesus, inquit, rex Iudaeorum. Quod in se nomen et ipse confessus est, interrogante eum Pilato: Tu es rex Iudaeorum (Marc. XV, 26) ? In hoc, inquit, veni et in hoc natus sum. (0892A)

2. Sed numquid carnalium Iudaeorum rex ab eo super Sion montem sanctum eius? non utique arbitror in monte hoc terreno qui est in Iudaea, regnum a Patre datum Domino, cuius coeleste regnum Apostolus docet: sicut et ipsam civitatem Ierusalem, non hanc Christi esse ostendit quae nunc servit cum filiis suis, sed illam quae sursum est, matrem nostram liberam, coelestem Ierusalem. Ita nec horum Iudaeorum qui circumcisi sunt circumsicione manu facta, sed sicut Apostolus docuit, dicens: quia non est hic Iudaeus qui palam videtur, neque illa circumcisio quae in carne sit, sed circumcisio cordis, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est; et non horum Iudaeorum rex Iesus qui ex operibus apud homines gloriantur, sed quorum gloria apud Deum propter spem gratiae eius est. (0892B) Vide enim Apostolum dicentem, quorum sit gloria apud Deum. Si enim, inquit, Abraham ex operibus iustificatus est, apud homines habens gloriam (Rom. IV, 2) ; ad quid credit in eum qui iustificare impium potest, et gratuitam misericordiam Dei sperat? habet gloriam, sed non apud Deum.

3. Iudaeorum itaque rex Christus, quorum gloria non ex hominibus, sed ex Deo. Denique et hic psalmus significanter ait, VERS. 5 et 6: Dominus est portio haereditatis meae. Funes ceciderunt mihi in ipsis potentissimis, etenim haereditas mea perquam maxima est. Quae est ergo haereditas Domini, nisi haec de qua scriptum est: Posce, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Ps. II, 8) . Peccatores autem ex gentibus credunt in eum qui iustificare impium potest. (0892C) Et si gloria eorum non ex hominibus, sed ex Deo est; et istorum Iudaeorum rex Christus. Non enim hic Iudaeus qui palam videtur, neque illa quae in aperto in carne fit circumcisio. Sed quid ait? numquid ex illa circumcisione non plurimi crediderunt? verum est quia crediderunt, sed et ipsi ad exemplum gentium reducti, ut prius se confiterentur peccatores, et sic misericordiam mererentur, sicut Paulus ad Galatas scribens docet: Si tu, inquit, cum Iudaeus sis, gentiliter vivis; quomodo gentes cogis iudaizare (Gal. II, 14) ? Nos natura iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes quod non iustificatur omnis caro ex lege. Itaque volens lucrifieri in Christo inventus est peccator; quia Christus venit non iustificatos vocare, sed peccatores. (0892D) Itaque et qui ex circumcisione manu facta crediderunt, ad confessionem peccatricum gentium humiliati crediderunt, ut essent omnes haereditas Christi: non in his qui ex operibus suis iustificabuntur, sed in his qui per gratuitam gratiam Dei iustificantur. Et haec est tituli inscriptio, quod sit ipse rex Iudaeorum. Itaque narrat hic psalmus quorum Iudaeorum rex Christus esse videatur, et quam habeat rationem tituli inscriptione; qui non eorum Iudaeorum qui palam viderentur, et quorum esset aperta in carne circumcisio, sed potius illorum Iudaeorum qui in secreto Iudaei, quibus circumcisio cordis, quorum gloria non ex hominibus, sed ex Deo est. Videamus denique psalmi textum, si ad haec quae diximus attinet. (0893A)

4. VERS. 1. Custodi me, inquit, Domine, quoniam in te speravi. Qui debitum petit, non sperat: nam si debetur mihi aliquid, iure id reposco. Quod si quis mihi ex voluntate tribuat, non ex oblatione; de hac consuetudine eius, benevolentiam eius sperabo. Itaque hic qui non ex operibus iustitiam magnificabat, sed gratuitam Dei gratiam introducebat, Custodi me, dixit, Domine, quia in te speravi. Dicam Domino, Deus meus es tu. Potestas enim Domini in eo est, ut faciat in servum quod vult, non quod necesse habet. Si autem operibus merces debetur; id mihi retribuet, quod necesse habuerit, non quod voluerit. (0893B) Si enim operatus fuero, velit nolit, debetur mihi merces, et evacuabitur per haec gratia Dei, sicut Apostolus ait: Nam qui operatur, merces illi accepta fit per debitum, non per gratiam; sed qui se non ex operibus suis, sed ex gratia Dei salvum fieri vult, sicut oportet nos omnes credere; hic sperans in Deum constituet sibi bonum quod voluerit Deus, non quod necesse habuerit, ac per hoc significanter ait, VERS. 2: Dixi Domino, Deus meus es tu. Neque enim umquam Dominus gratias agit servo, si fecerit quod iusserit; sed per haec omnia exspectari volet benevolentiam suam et gratiam, sicut et Dominus docet dicens: Quis ex vobis habet servum arantem aut pascentem? Numquid cum venerit domum, dicit ei, transi et recumbe? sed dicit, transi et ministra mihi, et tunc manducabis. Numquid agit dominus illi gratias servo, quia sic fecerit? amen dico vobis quia non agit. (0893C) Sic et vos cum omnia feceritis quae iussero vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod necesse habuimus, fecimus (Luc. XVII, 7) . Igitur qui agnoscit se Deum habere, talem exhibere debet servitutis humilitatem. Sed haec confessio non est operum, sed fidei. Itaque novi Testamenti bene annuntiator ait: Dixi Domino meo, Deus meus es tu. Et quid post haec dicit?

5. Quoniam bonorum meorum non indiges, VERS. 3. Sanctis qui sunt in terra. Quid tam consequens erat, quam quod ait, bona sua necessaria non esse sanctis terrae, neque ea bona Domini ad usum esse sanctorum terrae habitatorum? Quae autem sunt bona Christi, quae bona Novi Testamenti, nisi gratuita, nisi peccatorum remissio? Haec bona sanctis terrae necessaria non sunt. (0893D) Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Marc. II, 17) . Et proprie illos qui se in operibus suis iustificant, sanctos non coeli sed terrae appellavit; ex hominibus enim laus eorum, non ex Deo est: quales fuisse eos Dominus notat, iustificantes se in conspectu hominum, qui reprehendentibus quod cum publicanis conviveret, Non veni, inquit, iustos facere salvos, sed peccatores (Ibid.) . Igitur gratia gratuita et remissio peccatorum iustis necessaria non est; sed utique iustis qui se iustos putant; nam vere iustus ex fide venit ( f. vivit). Isti itaque sancti non indigent bonorum filii sui. Itaque infra ait: Non congregabo synagogas eorum de sanguine meo. Non est enim talibus redemptio per sanguinem meum necessaria, qui se iustos esse arbitrantur. (0894A)

6. Sed quare ait: Ipsi miras fecerunt voluntates tuas in se; VERS 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec acceleraverunt? Tractat hunc locum Apostolus plenissime ad Romanos, quod lex introivit ut amplificaretur peccatum. Ubi amplificatum est peccatum, ibi gratia abundavit (Rom. V, 20) . Postquam enim repudiantes gratiam Dei inventi sunt in operibus legis, infirmis mira facta est voluntas Dei, qua ad gratiam suam provocabat eos. Quicumque ergo vult salvus esse, oportet ut gratia Dei liberari velit. Itaque bene psalmus ait: Ipsi miras fecerunt voluntates tuas in se; multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec acceleraverunt. Cum enim multiplicatae sunt infirmitates eorum qui se in operibus iustificari volebant, mirae factae sunt voluntates Dei quae ad fidem gratiae vocabant. (0894B) Horum igitur synagogas, ait, non aggregabo de sanguine meo: id est, non redimam eos qui redemptionem meae gratiae non requirunt. Nec memorabor, inquit, nomina eorum per labia mea. Qui enim in operibus suis vult salvus esse, hic beneficium meum non confitetur: et qui me confessus non fuerit coram hominibus, nec ego confitebor illum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32) . Quod si hos tales non fuerat congregaturus, supererat ut ostenderet quos in haereditate accepturus esset. Itaque ordine subiungit:

7. VERS. 5. Dominus portio haereditatis meae et calicis mei: tu es qui custodisti mihi haereditatem meam. Si enim eos qui ex operibus iustificantur repudiabat, eos utique quos Deus per gratiam salvos faciebat, habere malebat. Itaque significanter ait: Dominus portio haereditatis meae. (0894C) Cum enim Dominus gratia sua salvos fecerit illos, quos ille in haereditatem dedit; vere Dominus est portio haereditatis eius. Servavit autem obsequium filius, ut haereditatem suam non in sanguine suo quaesitam praedicaret; sed per Deum donatam sibi diceret a Deo, ut et calicis sui, id est passionis, Dominum portionem esse confiteatur. Etenim si passione Domini redemptae sunt gentes de peccato, ipsa tamen passio Domini voluntas Patris fuit, sicut testatur in evangelio dicens (ut homo loquitur quem suscepit): Pater, transeat calix iste a me: verumtamen, non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 39) . Igitur si voluntatem Domini consideres, ipse confessus est dicens: si fieri potest, transeat iste calix a me. (0894D) Unde etiam redemptio gentium non in voluntate Filii, sed in voluntate Patris recipienda est. Non enim quod ego volo, inquit, sed quod tu. Igitur hanc ipsam gratiam qua per mortem eius redemptae sunt gentes, non sibi Filius, sed Patri assignat. Itaque et haereditatis suae et calicis portionem Dominum esse asserit.

8. VERS. 6. Funiculi, inquit, ceciderunt mihi in potentissimis: etenim haereditas mea maxima est mihi. Fuit enim consuetudo vetus, ut et fines possessionum in funiculo mensurarentur: ideoque hic cum de haereditatis suae portione loqueretur, funiculi, inquit, ceciderunt mihi in ipsis potentissimis. (0895A) Accipimus autem rei huius testimonium ex cantico Moysi, ubi scriptum est: Cum dispersit Deus filios Adae, et statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus eius, Iacob funiculus haereditatis eius (Deut. XXXII, 8) . Et merito hic qui portionem haereditatis suae Deum esse dixerat, funiculos possessionis suae in ipsis potentissimis cecidisse dicebat. Quid enim nisi potentissimi sunt, quos Dominus iustificat, quos Dominus honorificat? Quis accusabit electos Dei? Deus qui iustificat? quis damnavit (Rom. VII, 33) ? Igitur qui in talibus haereditatem suam futuram esse dicebat, merito ait: Funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis. Quod autem ceciderunt, ait; nemo sic accipiat, quasi deteriorem factam haereditatem suam dicat, quia omne quod cadit deterius fiat; sed usus est proprio verbo et necessario. (0895B) Ubi enim quis non propter meritum eligitur, ibi quasi quaedam sors cadit gratiae; sicut in assumptione apostoli qui subrogatus est in locum Iudae, scriptum est, quia sors cecidit super Matthiam (Act. I, 26) . Itaque quia non nisi ex gratia Domini talis sibi haereditas sorte contigerit, significanter ait: Funiculi ceciderunt mihi in ipsis potentissimis: etenim haereditas mea maxima mihi est. Hic novus Adam loquitur

9. VERS. 7. Benedicam Dominum qui intelligere me fecit: nihil enim scit Filius, nisi quae vidit et audivit a Patre. Itaque benedicit eum, qui intelligere se fecit. Et vere hic intellectus non ex homine, sed ex Deo est. Nam quis hominum duabus positis haereditatibus, quarum altera sit in operibus magnifica et dives, altera pauper et egens; eligat eam quae aliena egeat misericordia? (0895C) Verum Filius edoctus a Patre, mavult in his haereditatem qui in Deum sperent, quam qui in operibus suis iustificantur. Ita pulchre ait: Benedicam Dominum qui intelligere fecit me: adhuc autem et sicut in nocte erudierunt me renes mei. Quid eum erudierunt renes sui? scilicet, ait, intelligere eum fecerunt, melius esse sperare in Domino, quam in suo opere iustificari. Nam et ipsum Dominum nonne renes sui quasi in nocte erudierunt sperare in Deum? Nam et contristata est anima eius usque ad mortem. Didicit sperare in Deum, et hoc est quod ait in hunc se intellectum eruditum esse a renibus quasi in nocte. (0895D) Et sequentia enim ostendunt de passione eum sua dicere, cum subiungit:

10. VERS. 8-10. Providebam Dominum in conspectu meo semper, quia a dextris est mihi ut non commovear. Propter hoc iucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea habitabit in spe: quia non derelinques animam meam in infernum, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem. Et textus quidem hic et ordo manifestus est: sed quod renes nominavit, et quasi in nocte, ait, erudierunt me; ne obscuriora videantur, interrogemus. Deus scrutator dicitur renum et cordis, in quibus quasi duobus locis hominis secreta teneantur. (0896A) Sed in corde quidem secretum animae, in renibus vero secretum carnis est; quas subinde inter se diversitates interioris et exterioris hominis etiam Apostolus docet cum ait: Consentio legi secundum interiorem hominem; sed video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 12) . Et alio loco: Igitur ego ipse quidem mente servio legi Dei; carne autem legi peccati (Ibid. 25) . Talem ergo ipse quamdam et Dominus noster Iesus sentire se refert dissensionem, ubi ait: Spiritus promptus, caro autem infirma: secundum interiorem enim hominem consentiebat legi Patris, ut pateretur; secundum exteriorem autem, ut ipse testatur, in carne trepidabat. Itaque quia renes secreta continent carnis quae infirmabatur in tempore passionis, eruditum se renibus suis ait, ut intelligeret ipse, licet esset Filius, sperare in Deum. Quod similiter de eo et epistola quae scribitur ad Hebraeos, sentit. (0896B) Quamquam enim, ait, esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obaudientiam: et perfectus factus est omnibus obaudientibus causa salutis aeternae (Heb. V, 8) . Sic enim renes erudierunt eum, ut provideret Deum a dextris suis semper ut non moveatur. Scilicet de voluntate, spiritus promptus est, sed caro infirma. Et proprie sic eruditum se esse dixit renibus suis quasi in nocte; non dixit in noctem, sed quasi in nocte. Non enim penitus contenebrati sunt sensus eius de timore mortis, qui dicebat: Verum non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXXVI, 39) . Sed tamen non erat sine quadam perturbatione, qui infirmitatem et tristitiam fatebatur. (0896C) Nam si alibi David ait: Metus mortis cecidit super me, timor et tremor occupaverunt me, et operuit me tenebra (Psal. LIV, 6) ; recte haec tenebra ex timore mortis veniens, quam minima fuisse in Filio Dei convenit, non nox, sed quasi nox appellatur. Itaque significanter dicitur: Adhuc autem quasi in nocte erudierunt me renes mei. Quid autem erudierunt? Scilicet quod sequitur infra, ut provideret Deum in conspectu suo semper, quia a dextris eius est ut non commoveatur.

11. Pro hoc, ait, iucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; adhuc autem et caro mea habitabit in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas fecisti mihi vias vitae: implebis me laetitia cum vulto tuo: delectationes in dextera tua. Ergo et iucunditates in dextera Dei, quibus cunctis repletus est Filius. In dextris enim habebat Deum. Providebam Dominum, inquit, in conspectu meo semper; quia a dextris meis est. (0896D) Ascendens autem in coelum, ipse in dextris Patris factus est. In dextris quae sit istius dextrae sinistra, interrogemus. Novit ergo quodam loco Apostolus, arma iustitiae dextra et sinistra, gloriam quidem et ignobilitatem. Dextra formam iustitiae puto; ignobilitatem autem et infamiam sinistra. Attamen utraque iustitiae arma sunt. Sed ut perveniamus ad dextra arma iustitiae, in sinistris prius militandum est. Suscipienda est vero in hoc mundo ignobilitas, infamia, infirmitas, stultitia et caetera his similia; ut perveniamus ad nobilitatem, ad gloriam, ad virtutem, ad sapientiam: quae omnia accipiemus, cum pervenerimus illic ubi Christus est in parte dextra Dei sedens. (0897A) Seminamur autem in ignobilitate, ut resurgamus in gloriam; seminamur in mortalitate ut resurgamus in aeternitatem. Itaque Dominus noster passus in tempore passionis flagellorum ludibria atque sputaminum, cum accusaretur quasi blasphemus, cum intra latrones deputaretur, positus in tanta ignobilitate et infamia, quid nisi in sinistris armis iustitiae militabat? Itaque tunc in sinistra Dei positus, providebat eum a dextris suis, ut non commoveretur. At vero posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, perveniens ad dexteram, ad palmam iustitiae, ad gloriam, ad nobilitatem, impletur laetitia cum vultu Dei, et habet delectationes in dextris eius. (0897B) A quibus nos spe cohortatur Apostolus dicens: Quia non sunt condignae praesentis temporis passiones ad illa ventura bona, quae adaperientur in nobis (Rom. VIII, 18) . Propter quod et nos libentius in infirmitatibus nostris gloriemur, ut protegat nos virtus Dei. Et nunc quidem sit nobis ipsis Pater in dextris ut non moveamur, translaturus nos postmodum in dextris suis, in divitias Domini nostri Iesu Christi: cui est gloria. Amen.

TRACTATUS DE PSALMO XLI.

recensere

(PL 9 0901B)

1. Disciplinam enarrandi generaliter in omnibus psalmis servandam puto, ut prius titulus inspiciatur, et ad ipsum omnis psalmus aptetur. (0901C) Neque enim aliquis tam stultus est, qui cum se de cedro promiserit esse dicturum, describat quercum: nedum Spiritus Dei quem locutum credimus per prophetam, aliud in titulo notaverit, aliud in psalmi cantico dixerit, sicut in praesenti ea utique cantavit David quae intellectus esse deberent filiis Core (Num. XVI, 8) : sic enim est praetitulatio psalmi. Legimus autem synagogam Core in tempore Moysi adversus ordinationem Dei murmurasse, ut summam ministrationis sacerdotii quam Aaron et filii eius secundum voluntatem Dei susceperant, usurpare sibi et rapere niterentur. (0901D) Quod vitium cupiditatis Apostolus notat et monet quodammodo arguens: Ita dico vobis per gratiam quae data est mihi in omnibus vobis, ne supra modum sapiatis, quam sapere vos oportet (Rom. XII, 3) ; sed in eo sapiat unusquisque vestrum secundum quod et Dominus impertivit mensuram fidei: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; sic multi unum corpus sumus in Christo, alter autem alterius membra, habentes charismata diversa (Ibid. 4 - 6) . Igitur alii datur ministratio, alii prophetia, alii virtus, alii sermo doctrinae. Quod si quis supra modum sapere volens egrediatur mensuram partitionis Domini, invenitur in stultitia Core, vocabiturque spiritualiter filius Core: et his talibus cantabitur intellectus, psalmus iste quem docet.

2. VERS. 2. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, sic desiderat anima mea ad Deum vivum. (0902A) Arbitror enim non sine causa fontes positos aquarum, cum proximum fuisset, ut diceret, sicut desiderat cervus ad aquas; sed maluit ad fontes aquarum nominare, id est originem et principium aquarum; sciens videlicet per sapientiam spiritalem quae sola novit radices arborum, et naturas bestiarum, etiam hoc mutum animal, non proximas quasque aquas, sed ipsos aquarum fontes desiderare, mundiora et puriora rivorum appetere principia. Quo exemplo commoneri vult, ut et nos ad ipsum fontem vitae et sapientiae Dominum, qui est omnium caput, desideremus. Unus est enim iste fons, ex quo multae spiritualium aquarum divisiones efficiuntur, ut curationes, ut prophetiae, ut genera linguarum, ut ministrationes, ut sermo scientiae, ut sermo doctrinae. Sed et proximorum modi non ita appetendi sunt, ut per aemulationem et concertationem et discordias, ipsius fontis desideria negligamus. (0902B) Negligimus enim eum, quotiens nolumus mensuram divisionis eius et ordinationis in pace et charitate servare. Ita in similitudinem filiorum Core figurati quicumque in hac superbia invenientur, commonebuntur hoc psalmo, ut intelligant potius ad quod intendere debeant desiderium suum, dicente iusto: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum; sic desiderat anima mea ad Deum vivum.

3. VERS. 3. Quando veniam et parebo ante faciem Dei? Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Sed de hoc ipso, quando veniam et parebo, ostenditur nobis quoniam non de proximo impetrabile est; et nisi fuerint nobis panis lacrymae nostrae die ac nocte, nequaquam perveniatur ad faciem Domini. (0902C) Et debet intellectus filiorum Core doctrinae ordinem sequi, ut sciat per multas tribulationes et vexationes et imperia ( f. improperia) pervenire usque ad domum Dei, ne exaltetur in superbia sua, sciens quod virtus in infirmitatibus magis probatur, neve sibi rapiat dignitatem, quia Apostolus ait: Id sapite in vobis quod et in Christo Iesu: qui cum esset in forma Dei, non rapinam existimavit se esse parem Deo; sed humiliatus est, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Exinanivit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 5-8) ; in qua cum esset affixus, audivit haec improperia: Ubi est Deus tuus? (0902D) cum dicerent ei exprobrantes: Veniat et liberet eum (Matth. XXVII, 43) . Docetur ergo, ut dixi, synagoga Core, per quantas tribulationes et lacrymas accedatur ad domum: quas sibi lacrymas pulchre ait propheta in pane fuisse, id est in cibum vitae aeternae; et ex ordine venit, ut in subsequentibus dicat:

4. VERS. 5. Haec memini, et effudi in me animam meam, quia transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Et quidem aliquantulum hic praeloquendum puto de signantia verbi, quid sit effudi. Ideo se effudisse dicit, quia transiturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei. Bona autem spiritus sunt transitus usque ad domum Dei. Effundere ergo animam, spei bonae operatio est: sed quid de communi eius novimus? quia quidquid effunditur, proiicitur et perit, nec tam salvum est quam cum retineatur in vasculo. Hoc enim est effundere, quod alicubi clausum habueris id foras fundere. Ita qui dixit, effudi animam meam, non aliud dixisse intelligendus est, quam proieci et perdidi et vilem habui. (0903A) Quomodo ergo ideo proiecit et perdidit, quia transiturus esset in locum tabernaculi usque ad domum Dei? nisi forte manifestum facit praeceptum Dei, qui ait discipulis suis: Quicumque salvaverit animam suam, perdet illam; et quicumque perdiderit, salvam faciet eam (Luc. XVII, 33) . Et revera ordinem tenuit: cum enim praelocutus de tribulationibus fuisset, quoniam factae essent lacrymae eius panis die ac nocte, dum dicitur ei quotidie, Ubi est Deus tuus? Haec, inquit, memini, et effudi in me animam meam: in quo non aliud dixisse intelligendus est, quam proieci et perdidi et vilem habui. Quomodo ergo animam Deo proiecit? (0903B) Scit enim iustus, quotiens superveniunt tribulationes et persecutiones et improperia propter nomen Dei, perdendam esse et proiiciendam et vilem habendam animam, ut salva fiat in die Domini; ideoque et hic significanter, non ideo se fudisse animam suam ostendit, quia desperaverit de spe vitae futurae; sed ideo effudisse animam, quia transiturus esset in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Docti igitur hoc psalmo, quotiens persequetur inimicus et improperabit nobis nomen Domini, effundamus ei animas nostras, perdere eas, parati, ut salvas faciamus illas: non ideo effundentes eas, quasi desperemus de fiducia adiutorii Dei; sed ideo quia certi simus reddendas illas esse nobis, et transituros nos esse in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

5. Quisquis autem hic locus sit admirabilis tabernaculi, in quo transitus erit usque ad domum Dei, iam hic interrogare incipiamus. (0903C) In veteribus libris invenimus tabernaculum a Moyse factum Deo Israel, in quo arca testamenti tenebatur (Exod. XXVI, I) , et in hoc omnia celebrata mysteria, et hic eos prius hostias offerentes apparuisse ante faciem Dei, usquequo per Salomonem aedificata est domus Dei, transivit arca ex tabernaculo pellium in templum lapidibus instructum: sed illud tabernaculum quod in deserto fuerat, et illae pelles quae ante tecta templi cooperiebant, ministerio admirabiles fuerunt. (0903D) Denique in Canticis canticorum initia sua sponsa sic laudat: Nigra sum et bona, filiae Ierusalem, sicut tabernaculum Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4) . Et in alio psalmo David licet in atria Domini concupisceret; laudat tamen et tabernacula eius dicens: Quam admirabilia, inquit, Domine, concupiscit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2) . Est enim quidem admirabile tabernaculum Dei; sed magis concupiscenda domus Dei. Denique et ipse David pacifico iam regno Israel, cum arca Dei in Sylon sub pedibus ( f. pellibus) tabernaculi moraretur, concupiscit aedificare domum Dei. Sed quid illi ait propheta? Non mihi aedificabis domum (II Reg. VII, 7) : non est omnium aedificare domum Dei. Itaque quasi ad maiores ascensiones, transitus nobis est faciendus in loco tabernaculi, ut perveniamus usque ad domum Dei. (0904A) Et admonemur de exemplo Ierusalem, quia non prius aedificatur domus Domini, nisi hoste victo atque peccato: sed tamen tamdiu in tabernaculo sumus, quousque desertum transeatur, et intretur in terram Iordanis, initium repromissae haereditatis, debelletur omnis Chananaeus hostis.

6. Id autem interest inter dignitatem tabernaculi et domus, quod in tabernaculo non semper degitur; at vero in domo semper, sicut in ascensionibus significat David dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, complacitam habuit inhabitationem sibi: haec requies mea in saeculum saeculi (Psal. CXXXI, 13) . At vero in tabernaculo non habet requiem: movendum est enim in tempore belli, in quo et recedebat nubes ab eo quae significabat praesentiam Dei: quae recte comparabitur similitudo nobis, quamdiu in hoc corpore peregrinamur, in hac aequanimitate vincamus omnia vitia eius, ut nullus hostis vivens aut vigens relinquatur. (0904B) Visitabit enim nos etiam in tabernaculo Deus, et in tempore quietis: at ubi exorta fuerit pugna cum vitiis, constringendum est tabernaculum nostrum, et ad expeditionem belli praeparandum; nec poterit expandi, nec delectari in requiem Dei tempore quo fiet interpellatio vitiorum: et praecedet te Deus quidem in pugna, ut si ambulaveris post eum, facile vincas hostes tuos, habitare autem illo tempore in te non potest. Itaque licet vincas, licet exsuperes vitia carnis, ex ipsa tamen conflictatione contaminas manus tuas in sanguine tuo. Nec idoneus eris in hoc tempore aedificare domum Domini, sicut reprobatur David qui operatus esset in sanguine. (0904C) Ille autem aedificat domum Domini qui intrat in requiem, qui nullis inquietatur vitiis, cui omnis hostis extinctus est, qui possit dicere: Mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI, 14) ; apud quem omnia vetera transierunt, nova facta sunt, quale regnum Salomonis in figuram nostri refertur. Sed si in huius vitae cursu nemo tam perfectus inveniatur, qui mundus ab omni interpellatione peccati pervenire in domum Dei possit: potero tamen ita dicere, quoniam transibo in locum tabernaculi usque ad domum Dei: id est in hac vita praesenti, ut quandiu in hoc mundo sum, in locum transeam tabernaculi; quippe cum quotidie pugna contra carnem et sanguinem, contra spiritualia nequitiae gerenda sit. (0904D) At cum resoluta fuerit inhabitatio tabernaculi huius, sicut Apostolus ait, et accipere domum non manibus fabricatam, sed aeternam in coelis; cum transfiguratum fuerit corpus humilitatis nostrae in similitudinem corporis filii Dei: tunc perveniam in domum Dei, quo tempore possit in aeternum habitare in me; et recte psallam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

7. Erit autem hic transitus meus in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis. Nec mirum autem si umbra futurorum bonorum habuit imaginem huius iucunditatis, vel cum David transferens arcam Dei de tabernaculo Sylon, intrabat in Ierusalem cum choro et tympanis diem festum agens, vel cum Salomon aedificato templo intulit omne ministerium in multa exultatione cantantium et psallentium Deo. (0905A) Nec mirum, inquam, cum unusquisque nostrum tabernaculum hoc corporis sui commutabit in illam domum non manu factam, sed aeternam in coelis, si erit transitus eius in voce exultationis et confessionis sonus epulantis.

8. Hanc igitur spem qui percepit, merito interpellavit tristitiam animae dicendo, VERS. 6: Ut quid, anima, tristis es, et ut quid conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Et vide nisi conveniat intellectui huic quem secuti sumus, ut in tempore persecutionis et improperii nominis Dei huiusmodi spe consoletur animam iustus. Ut quid tristis es, anima, et ut quid conturbas me? Spera in Deum quoniam confitebor illi. (0905B) Sed quoniam fieri non potest, ut proiiciens animam suam in mortem non aliqua contristatione turbetur, quippe cum ipse omnium virtutum Dominus, ipse princeps fidei, ipse Filius Dei, qui antequam in tempus crucis veniret, ac fiducia loquebatur ut diceret: Nemo auferet animam meam a me, potestatem habeo ponendi animam meam et iterum resumendi eam (Ioann. X, 18) ; idem tamen in proxima hora mortis, perturbata est, inquit, anima mea usque ad mortem (Marc. XIV, 34) ; et, Pater, si fieri potest, transeat calix iste a me (Matth. XXVI, 39) , et in novissimo gemitu: Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? Ita et psalmus iste imaginem persecutionis in ordinem ostendens, quantae conflictiones tribulationesque sustinendae sint iusto, per quas tentanda et probanda sit fides eius; ideo ait, VERS. 7: Deus meus, turbata est in me anima mea. Quis enim est cuius non turbetur anima in tempore persequentium nomen Dei? (0905C) Praeter illam enim necessitatem fragilitatis humanae, praeter corporales trepidationes, est quaedam peculiaris fidei perturbatio, cum videantur persecutores nominis Dei increscere et dominari, nec vindicare Deus famulos suos, nec subvenire tribulationibus eorum, nec extendere adversus inimicos suos potentem dextram suam. Et ideo quia nemo in huiusmodi tempore sensum iudiciorum Dei retinet, pulchra est illa exclamatio Domini: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ibid.) ? qua ostendit se non intelligere causam quare sit derelictus. Et si ille sapientiae magister et enarrator Patris, Filius sic perturbatur, ut interroget Patrem ut quid dereliquisset; quid facient reliqui quamlibet iusti, cum iudiciorum Dei altitudines supervenerint eis? Verumtamen docet psalmus, quid in his perturbationibus retinere et solum facere debeamus. (0905D) Oportet enim omnem virum iustum cum tentatur, cum tribulatur, cum angustiatur, cum in perturbatione animae venit, etsi quare haec sibi accidant non intelligit, fidem tamen non relinquere, nec condemnare credulitatem, quam docuit propheta dicendo: Propterea memor ero tui, Domine, de terra Iordanis et Hermonis a monte modico. Nam quia perturbata est in me anima mea, propterea, inquit, memor ero tui de terra Iordanis et Hermonis. In terra enim Iordanis introitum significat repromissae haereditatis populo Israel. Et quoniam nos spiritualibus spiritualia comparantes, nobis haereditatis introitus fides existimatur. Haec est enim ianua repromissionum nostrarum. (0906A) Itaque ubi initium fidei nostrae commendare voluit Propheta, ibi terram Iordanis et montem Hermonem nominavit. Sic et in Canticis canticorum ubi prima vocatio Ecclesiae facta est: Veni, inquit, a Libano, sponsa; veni a Libano, sponsa; veni a Libano (Cant. IV, 8) : transiens transibis, et transibis ab initio fidei, a capite Hermon. Nec moveat quemquam quod in hoc loco et Sanir nominatus est, cum idem sit mons Sanir qui Hermon, quem in terra Iordanis constitutum esse historia docet per Moysem in Deuteronomio. Et accepimus, ait, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant secus Iordanem, a torrente usque Hermon Sanir (Deut. III, 8) . Amorrhaeus nominavit illum Sanir. Caput ergo Hermon quod est in terra Iordanis, initium vocatur fidei. (0906B) Ideo illic et Ioannes primus praecursor auditur, et Ioanni primum Christus ostenditur: illic Spiritu sancto Dominus adimpletur, illic paternae vocis testimonium redditur: Hic est filius meus in quo complacui (Matth. III, 17) . Hic progrediens initia virtutum, hic initia signorum quibus Filius Dei creditur operatus.

9. Merito igitur caput Hermon initium fidei vocatur: unde memores nos esse oportet salutare vultus nostri Deum nostrum, quotiens in tentationibus anima nostra turbatur. Initium enim fidei simplex prima credulitas, qua via intramus ad fidem Dei per Iesum Christum. Sapientia vero inter perfectos quaeritur (I Cor. II, 6) : quae varietates sint iudiciorum Dei, quae altitudines cogitationum eius. (0906C) Ita etsi in tempore persecutionum, in perturbatione mortis instantis defecerit sapientia, initium tamen fidei non relinquatur: sed saltem simplici illa et nuda credulitate memores simus Dei, scientes quia non habeat in nos inimicus potestatem, nisi quantum permittitur. Non abutamur tamen insipientis mulieris iactatione, qua dictum est: Ubi sunt opera iustitiae Dei? Iob, quid profuit timor Domini (Iob. XXII, 3) ? Sed quoties in hanc perturbationem veniet cogitatio, iustum erit secundum huius psalmi doctrinam dicere: Deus meus, perturbata est anima mea; propterea memor tui ero de terra Iordanis et Hermonis de monte modico. (0906D) Ergo et significanter monti Hermoni modici addit appellationem: fidei enim initium mons pusillus, et cui multae ascensiones usque ad regnum coelorum per contumelias, per iniurias, per tribulationes, per mortem crucis credere in Deum primus ascensus est: quoties enim in illo vertice amarissimo crucis perturbabitur anima mea de initio fidei, de monte modico; memor ero, Domine, qui es salus vultus mei.

10. Abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum tuarum, id est fluctus tentationis Dei, qua terra patietur: quia altitudines cogitationum et iudiciorum eius quis novit? Diluvium est sensus Domini, cuius magnitudinem ostendere volens iustus, quoniam de tribulationibus suis loquebatur: Abyssus, inquit VERS. 8, abyssum invocat, in voce cataractarum eius.

11. Omnes altitudines tuae et fluctus tui super me transierunt. (0907A) Reddit causam cur turbata est anima eius: abyssus enim abyssum invocat in voce cataractarum. Praelocuti quidem iam sumus, quid esse abyssum putaverimus; reddimus tamen rationem quid de hoc ipso propheta ait: Iudicia tua, Domine, abyssus multa (Psal. XXXV, 7) : magnum enim profundum est in altitudines iudiciorum Dei, quasi in nos ita frequenter ut iudicium iudicia consequantur quae caro emergat, quae caro sustineat? Vide apostolum, licet in pace tractaret, intendens tamen mysterium Dei, perturbatus exclamat: O altitudo sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia iudicia eius, quam investigabiles viae eius (Rom. XI, 33)! Haec igitur altitudo cordis Dei recte abyssus nominatur, cuius profundum nemo cognoscit: multae enim altitudines, ubi nullus est finis. (0907B) Et merito hic nos abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Species quasdam abyssorum constituamus, quo tractatus magis luceat. Ecce Filius Dei in multis signis et virtutibus veniens curat multorum varias aegritudines, et accusatur quod faciat sanitates. Quis unquam male audivit qui bene fecerit? Et admittit Pater tam impiam contumeliam Filii sui: ecce una abyssus. Iudicia Dei struuntur, comparantur falsi testes quasi adversus blasphemum et irreligiosum, cum esset solus verus Dei testis: et dicunt impii testimonium, et obtinent causam: ecce altera abyssus consequitur priorem. (0907C) Colaphizatur, flagellatur, in ludibriosum habitum componitur, exsultat et subsannat inimicus, in Filium Dei longa omnis transit impietas: ecce iam tertia abyssus supervocatur, damnatur in cruce gloriae Dominus, inter latrones et impios deputatur. Vide quanta iudicia abyssus consequatur, ut merito ab hoc dici possit: Omnes altitudines et fluctus tui super me transierunt.

12. Et hic iam satis dictum puto. Sed ne aliquis requirat et studio praeterisse nos existimet, quid sit quod ait: In voce cataractarum tuarum abyssus abyssum invocat, modice de cataractarum voce repetamus. Habent utique hae visibiles aquarum cataractae voces suas, quia emissiones fluminum sonare et strepere necesse est. Et quoties ex infinito lacu stagnorum vel fontium eructatione surgunt in exitum flumina, cuius profundum nequaquam deficere et exhauriri queat; bene de his dicitur abyssus abyssum invocat in voce cataractarum. (0907D) Sed nos meminisse debemus de quibus abyssis loquatur propheta, de quibus etiam praelocuti sumus. Itaque et cataractas horum nosse debemus: omnes autem eructationes iudiciorum Dei per voces prophetarum invenimus sonuisse, quas hic cataractas appellatas existimo. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum. Post praedicationem prophetarum consecuta sunt Dei iudicia, et velut vocarunt se in illam vocem quam praemiserat ut sequerentur. (0908A) Vox cataractae fuit: Opprimamus iustum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et Filium Dei se nominat (Sap. II, 12) . Altera vox cataractae est: Sicut ovis ad victimam adductus, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Est et alia vox: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17) . Est et illa vox: Diviserunt vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ibid. 19) : et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22) . Et quid necesse est nunc omnes voces cataractarum referre, cum pleni sunt libri prophetarum de contumeliis et passione Domini? Quoniam ergo omnes praedicationes etiam rerum gestarum fides secuta est, in hanc vocem cataractarum abyssus abyssum invocavit, ut suppleret scilicet effectus sonos earum. (0908B) Igitur quia de talibus abyssis loquebatur propheta, opportune subiungens ait:

13. VERS. 9 et 10. Inter diem mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte manifestavit: apud me oratio mea Deo vitae meae: dicam Deo, susceptor meus es, quare oblitus es? Dat videlicet doctrinam et consolationem omnibus iustis, ut si ex multis tentationum fluctibus operti, perturbationem sensus patiuntur, quae tenebrae oculorum nox vocatur; meminerint quia semper in hanc noctem manifestatur misericordia Dei potens, nisi sit tempus causa miserandi. Sed cum in periculum venerimus, et perturbatio ex desperatione vitae quamdam cordi nostro fecerit noctem, tunc si potuerimus dicere: Apud me oratio Deo meo: dicam, susceptor meus es, quare me dereliquisti? Hoc ergo in nocte retinendum est; et cum caeteri sensus perturbantur, hoc tamen deficere non debet quod clamemus ad Dominum: quare me dereliquisti? (0908C) de quo sermone prius tractavimus: quia etsi causa iudiciorum Dei non intelligamus quare nos in aliquibus tentationibus relinquat; deficere tamen nos non oportet, quin ab ipso misericordiam deprecemur.

14. Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus, VERS. 11, et confringit ossa mea? Haec ergo semper etiam in nocte apud iustum erit oratio eius. Quod autem ait: Confringit ossa mea: non utique, proxima mors, subintelligendum est; sed quia hic in tribulatione frangebatur patientia eius, quae est stabilimentum et fortitudo mentis nostrae, sicut ossa sunt corporis: ossa patientiam vocavit, quae cum assiduis tribulationibus confringetur: dum confringit, ait, ossa mea, improperabant tribulantes me, cum dicerent quotidie: Ubi est Deus tuus? (0908D) Sed licet hanc gravem manum sentiat iustus, quid tamen fieri necesse sit, et quod remedium obtinendum sit in persecutionibus, docet dicens, VERS. 12: Ut quid tristis es, anima mea, ut quid conturbas me? Spera in Deum, quia confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Quo nobis proposito exemplo, si qua vexatio, si qua pressura, si quod improperium nominis Dei venerit super nos, si tristis erit anima nostra, si perturbabitur, nos dicamus: Spera in Deum, quia confitebor illi, protegente Iesu Christo Domino nostro, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.