Commentarius in Symbolum apostolorum

This is the stable version, checked on 12 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Symbolum apostolorum
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

RufAqu.CoInSyA 21 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Commentarius in Symbolum apostolorum

51 1. Mihi quidem, fidelissime Papa Laurenti, ad scribendum animus tam non est cupidus, quam nec idoneus, scienti non esse absque periculo, multorum judiciis ingenium tenue et exile committere. Sed quoniam, ut cum venia tui dixerim, temere in Epistola tua per Christi me sacramenta, quae a nobis maxima cum reverentia suscipiuntur, astringis, ut aliquid tibi de fide secundum Symboli traditionem rationemque componam: quamvis supra vires nostras sit pondus praecepti (non enim me latet illa sententia sapientum, quae probe admodum dicit, quia de Deo etiam vera dicere periculosum est), tamen si petitionis a te impositae necessitatem orationibus juves, dicere aliqua obedientiae magis reverentia, quam ingenii praesumptione 52 tentabimus: quae quidem non tam perfectorum exercitiis digna videantur, quam quae ad parvulorum in Christo, et incipientium (Rom. 6.) librentur auditum. Equidem comperi nonnullos illustrium Tractatorum aliqua de his pie et breviter edidisse. Photinum vero haereticum scio eatenus scripsisse, non ut rationem dictorum audientibus explanaret, sed ut simpliciter fideliterque dicta, ad argumentum sui dogmatis traheret, cum in his verbis Sanctus Spiritus providerit, nil ambiguum, nil obscurum, nil a reliquis dissonans poni: quia in his vere completur prophetia, quae dicit, Verbum enim consummans et brevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Act. 2.). Nos ergo simplicitatem suam, vel verbis Apostolicis reddere et signare tentabimus, vel quae omissa videntur a prioribus, adimplere. Sed ut manifestius fiat argumentum verbi hujus, ut diximus, breviati, caussam qua haec traditio Ecclesiis data est, ab origine repetemus.

53 2. Tradunt majores nostri, quod post Ascensionem Domini, cum per adventum Spiritus Sancti, supra singulos quosque Apostolos igneae linguae sedissent ut loquelis diversis variisque loquerentur, per quod eis nulla gens extranea, nulla linguae barbaries inaccessa videretur et invia: praeceptum eis a Domino datum hoc, ad praedicandum Dei verbum ad singulas quemque proficisci nationes. Discessuri itaque ab invicem, normam sibi prius futurae praedicationis in commune constituunt, ne forte alii alio abducti, diversum aliquid his qui ad fidem Christi invitabantur, exponerent. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu Sancto repleti, breve istud futurae sibi, ut diximus, praedicationis indicium, in unum conferendo quod sentiebant unusquique, componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Symbolum autem hoc multis et justissimis ex caussis appellari voluerunt. Symbolum enim Graece et indicium dici potest et collatio, hoc est quod plures in unum conferunt. Id enim fecerunt Apostoli in his sermonibus, in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indicium autem, vel signum idcirco dicitur, quia in illo tempore, sicut Paulus Apostolum dicit (1. Cor. 11.), et in Actibus [Al. Actis] Apostolorum refertur (Act. 15.), multi ex 54 circumeuntibus Judaeis simulabant se esse Apostolos Christi, lucri alicujus, vel ventris gratia ad praedicandum proficiscebantur, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nunciantes. Idcirco istud indicium posuerunt, per quod agnosceretur is qui Christum vere secundum Apostolicas regulas praedicaret. Denique et in bellis civilibus hoc observari ferunt [Al. fertur], quoniam et armorum habitus par, et sonus vocis idem, et mos unus est, atque eadem instituta bellandi: ne qua doli subreptio fiat, symbola distincta unusquisque dux suis militibus tradit, quae Latine signa, vel indicia nuncupantur: ut si forte occurrerit quis de quo dubitetur, interrogatus Symbolum, prodat si sit hostis, vel socius. Idcirco denique haec non scribi chartulis aut membranis, sed retineri credentium cordibus tradiderunt, ut certum esset haec neminem ex lectione, quae interdum pervenire etiam ad infideles solet, sed ex Apostolorum traditione didicisse. Discessuri igitur, ut diximus, ad praedicandum, istud unanimitatis et fidei suae Apostoli indicium posuere, non sicut filii Noe discessuri ab alterutrum turrim ex latere cocto et bitumine construentes, cujus cacumen usque ad caelum pertingeret (Gen. 11.): sed monimenta 55 fidei, quae starent adversus faciem inimici, e lapidibus vivis et margaritis dominicis aedificantes: quam neque venti impellerent, neque fulmina subruerent, neque tempestatum ac procellarum turbines permoverent. Merito igitur illi abinvicem separandi, turrim superbiae aedificantes, linguarum confusione damnati sunt, ne unusquisque posset advertere proximi sui loquelam. Isti vero qui turrim fidei construebant, omnium linguarum scientia et agnitione donati sunt, ut illud peccati, hoc fidei probaretur indicium. Sed jam nobis etiam de ipsis aliquid tractandum est margaritis, in quibus primo in loco fons et origo omnium ponitur, cum dicitur:

3. CREDO IN DEO PATRE OMNIPOTENTE. Verum prius, quam incipiam de ipsis sermonum virtutibus disputare, illud non importune commonendum puto, quod in diversis Ecclesiis aliqua in his verbis inveniuntur adjecta. In Ecclesia tamen urbis Romae hoc non deprehenditur factum: quod ego propterea esse arbitror, quod neque haeresis ulla illic sumsit exordium: et mos inibi servatur antiquus, eos qui gratiam Baptismi suscepturi sunt, publice, id est fidelium populo audiente, Symbolum reddere; et utique adjectionem unius saltem sermonis eorum, qui praecesserunt in fide, non admittit auditus. In caeteris autem locis, quantum intelligi datur, propter nonnullos haereticos addita quaedam videntur, per quae novellae doctrinae sensus crederetur excludi. Nos tamen illum ordinem sequimur, quem in Aquilejensi Ecclesia lavacri gratia suscepimus. Credo igitur primo omnium 56 ponitur, sicut Paulus Apostolus ad Hebraeos scribens dicit: Credere enim primo omnium accedentem ad Deum oportet, quia est, et credentibus in se remunerator fit (Hebr. 11. 6.) Sed et Propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis (Esa. 7. 9.). Ut ergo intelligentiae tibi aditus patescat, recte primo omnium te credere profiteris: quia nec mare quis ingreditur, et liquido ac profundo sese committit elemento, nisi se prius credat posse salvari: nec agricola semina sulcis obruit, et fruges spargit in terram, nisi crediderit venturos imbres, affuturum quoque solis teporem, quibus terra confota, segetes multiplicata fruge producat, ac ventis spirantibus nutriat. Nihil denique est, quod in vita geri possit, si non credulitas ante praecesserit. Quid igitur mirum, si accedentes ad Deum, credere nos primo omnium profitemur, cum sine hoc nec [ Al. ne] ipsa exigi possit vita communis. Haec [Al. Hoc] autem idcirco in principiis praemisimus, quia Pagani nobis objicere solent, quod religio nostra, quia rationibus deficit, in sola credendi persuasione consistat: et ideo ostendimus, nec agi, nec stare aliquid posse, nisi praecesserit vis credendi. Denique et matrimonia contrahuntur, quia creditur successura posteritas: et pueri discendis artibus traduntur, quia magistrorum in discipulos transfundenda creditur disciplina: et imperii insignia unus suscipit, dum credit sibi populos et urbes, et armatum etiam exercitum pariturum. Quod si haec singula, nisi prius crediderit futura, nullus aggreditur: quomodo non multo magis ad agnitionem Dei credendo veniatur? Sed videamus quid jam brevialis hic sermo Symboli proponat.

57 4. CREDO, inquit, IN DEO PATRE OMNIPOTENTE. Orientales Ecclesiae omnes pene ita tradunt: Credo in uno Deo Patre omnipotente. Et rursum in sequenti sermone, ubi nos dicimus: et in Christo Jesu unico Filio ejus Domino nostro: illi tradunt, Et in uno Domino nostro Jesu Christo unico Filio ejus: unum scilicet Deum et unum Dominum, secundum auctoritatem Pauli Apostoli (1. Cor. 8.) profitentes. Sed de hoc in sequentibus [Al. competentibus] locis repetemus: nunc interim, quod ait, in Deo Patre omnipotente, videamus. Deus, secundum quod opinari [Al. inopinari] potest humana mens, naturae ipsius, vel substantiae, quae est super omnia, appellatio est. Pater arcani et ineffabilis sacramenti vocabulum est. Deum cum audis, substantiam intellige sine initio, sine fine, simplicem, sine ulla admistione, invisibilem, incorpoream, ineffabilem, inaestimabilem, in qua [Al. quo] nihil adjunctum, nihil creatum sit. Sine auctore est enim ille, qui est omnino omnium auctor. Patrem cum audis, Filii intellige Patrem, qui Filius supra dictae sit imago substantiae. Sicut enim nemo dicitur dominus, nisi habeat, vel possessionem, vel servum cui dominatur: et sicut nemo magister dicitur, nisi discipulum habeat; ita et pater nullo pacto quis dici potest, nisi filium habens. Hoc igitur ipso nomine quo Deus Pater appellatur, cum Patre 58 pariter subsistere etiam Filius demonstratur. Quomodo autem [Al. sane] Deus Pater genuerit Filium, nolo discutias, nec te curiosius ingeras in profundo arcani, ne forte dum inaccessae lucis fulgorem pertinacius perscrutaris, exiguum ipsum, qui mortalibus divino munere concessus est, perdas aspectum. Aut si putas in hoc omni indagationis genere utendum, prius tibi propone, quae nostra sunt: quae si consequenter valueris expedire, tunc a terrestribus ad caelestia, et a visibilibus ad invisibilia properato. Expedi primo si potes, quomodo mens, quae intra te est, generet verbum, et qui sit in ea memoriae spiritus: quomodo haec cum diversa sint rebus et actibus, unum tamen sint vel substantia, vel natura, et cum e mente procedant, nunquam tamen ab ipsa separentur. Et si haec, quamvis in nobis, et animae nostrae substantia habeantur, tamen tanto nobis occulta videntur, quanto aspectui corporeo invisibilia: de apertioribus requiramus. Fons quomodo ex se generat fluvium, quo autem spiritu rapidus fertur in fluentum? Quid est, quod dum unum et inseparabile sit fluvius et fons, tamen nec fluvius fons, nec fons fluvius intelligi, aut appellari potest: et tamen qui viderit fluvium, videt et fontem? Exerce te prius in horum explanatione, et discute si potes, quae habentur in manibus: et tunc ad horum sublimiora venies. Nec putes, quod te statim 59 de terra ascendere suadeam super caelos, sed prius te si placet ad istud firmamentum, quod oculis videtur, educam et ibi si potes, naturam hujus visibilis luminis discute, quomodo ignis iste caelestis generet ex semetipso splendorem lucis, quomodo etiam producat [Al. producit] vaporem: et cum tria sint in rebus, unum tamen sunt in substantia. Quod et si haec singula investigare potueris, scito adhuc divinae generationis mysterium tanto esse differentius et eminentius, quanto creator creaturis potentior, quanto artifex opere suo praestantior, quanto ille qui semper est, eo qui ex nihilo coepit esse nobilior est. Credendus est ergo Deus esse Pater unici Filii sui Domini nostri, non discutiendus. Neque enim fas est servo de natalibus domini disputare. Contestatus est Pater de caelis, dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. 17.). Pater ipsum dicit esse Filium suum, et ipsum audiri [Al. audire] jubet. Filius dicit, Qui videt me, videt et Patrem. Et, Ego et Pater unum sumus. Et, Ego a Deo exivi, et veni in hunc mundum (Joan. 14. 9.). Quis est, qui inter has Patris et Filii voces medius se discussor interserat, et deitatem dividat, affectum separet, substantiam rumpat, spiritum secet, neget esse verum, quod veritas dicit? Est ergo Deus Pater verus, tanquam veritatis Pater, non extrinsecus creans, sed ex eo quod ipse est, Filium generans, id est quasi sapiens sapientiam, quasi justus justitiam, quasi sempiternus sempiternum, quasi immortalis immortalem, quasi invisibilis 60 invisibilem, quia lux splendorem, quia mens verbum.

5. Quod autem diximus, Orientis Ecclesias tradere unum Deum Patrem omnipotentem, et unum Dominum: hoc non intelligendum est unum numero dici, sed universitate. Verbi gratia: Si quis dicat unum hominem, aut unum equum, hic unum pro numero posuit [Al. hunc posuisse]: potest enim et alius homo esse et tertius, vel equus. Ubi autem alius vel tertius non potest jungi, unus si dicatur, non numeri, sed universitatis est nomen. Ut si, exempli caussa, dicamus unum solem: hic unus ita dicitur, ut vel alius, vel tertius addi non possit: unus est enim sol. Multo magis ergo Deus cum unus dicitur, unus non numeri, sed universitatis vocabulo nuncupatur, id est qui propterea unus dicitur [Al. dicatur], quod alius non sit. Similiter et de Domino accipiendum est, quod unus sit Dominus Jesus Christus, per quem Deus Pater dominatum omnium tenet. Unde et sequens sermo omnipotentem pronuntiat Deum. Omnipotens autem ab eo dicitur, quod omnium teneat potentatum. Tenet autem omnia Pater per Filium, sicut et Apostolus dicit: Quia per ipsum creata sunt omnia, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Col. 1. 16.). Et iterum ad Hebraeos scribens dicit: Quia per ipsum saecula instituit, et ipsum constituit haeredem universorum (Hebr. 12.). Constituit autem quod ait, genuit, intelligitur. Quod si per ipsum saecula instituit Pater, et per ipsum creata sunt omnia, et ipse 61 est haeres omnium, per ipsum ergo et potentatum omnium tenet. Quia sicut lux de luce, et veritas de veritate, ita de omnipotente omnipotens natus est, ut in Apocalypsi Joannis de Seraphim scriptum est: Et requiem non habebant die ac nocte, dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus sabaoth, qui erat, et qui est, et qui venturus est omnipotens (Apoc. 4, 8.). Omnipotens ergo dicitur, qui venturus est: et quis est alius qui venturus est, nisi Christus Filius Dei? His additur invisibili et impassibili. Sciendum quod duo isti sermones in Ecclesiae Romanae Symbolo non habentur. Constat autem apud nos additos, haereseos caussa Sabellii, illius profecto, quae a nostris Patripassiana appellatur, id est quae et Patrem ipsum, vel ex Virgine natum dicit, et visibilem factum esse, vel passum affirmat in carne. Ut ergo excluderetur talis impietas de Patre, videntur haec addidisse majores, et invisibilem Patrem atque impassibilem dixisse. Constat enim Filium, non Patrem incarnatum, et ex carne natum: et ex nativitate carnis, Filium visibilem et passibilem factum. Quantum autem spectat ad illam deitatis immortalem substantiam, quae una ei eademque cum Patre est: ibi neque Pater, neque Filius, neque Spiritus Sanctus visibilis, aut passibilis creditur. Secundum dignationem vero carnis assumtae, Filius et visus et passus est in carne. Quod et propheta praedixerat, ubi ait: Hic Deus noster, non reputabitur alter ad eum. Invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. 3. 36.). Sequitur post hoc:

6. ET IN CHRISTO JESU UNICO FILIO EJUS DOMINO NOSTRO. Jesus 62 Hebraei vocabuli est nomen, quod apud nos Salvator dicitur. Christus a chrismate, id est ab unctione appellatur. Legimus enim in libris Moysi, quod Auses Navae Filius, cum electus esset dux populi, commutato nomine, de Ause Jesus cognominatus sit, quo scilicet ostenderetur hoc esse nomen, quod principibus et ducibus conveniret, his dumtaxat qui salutem sequentibus se populis darent. Itaque et ille Jesus appellatus est, qui eductum de terra Aegypti populum, et de erroribus eremi liberatum in terram Repromissionis induxit. Et hic Jesus, qui populum de ignorantiae tenebris eductum, et de mundi erroribus revocatum, introduxit ad regna caelorum. Christus quoque, vel pontificale, vel regium nomen est. Nam prius et pontifices unguento chrismatis consecrabantur et reges. Sed illi veluti mortales et corruptibiles, unguento materiae corruptibilis ungebantur: hic vero Sancto Spiritu perunctus Christus efficitur, sicut Scriptura de eo dicit: Quem unxit Pater Spiritu Sancto misso de coelis (Act. 10.). Et Esaias praefiguraverat, dicens ex persona Filii: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare misit me pauperibus (Esai. 61.). Quia ergo ostendimus, quid sit Jesus, qui populum salvet, et quid sit Christus, qui pontifex factus sit in aeternum, nunc ex consequentibus, de quo dicantur ista, videamus. Unico Filio, inquit, ejus Domino nostro. Per hoc docet nos, quia Jesus iste, de quo diximus, et Christus de quo exposuimus, unicus Filius Dei, et noster Dominus sit. Ne forte putes, quod humana ista vocabula terrenum te aliquid doceant, ideo subjungit, unicum hunc esse Filium Dei Dominum nostrum. Unus enim de uno nascitur, quia et splendor 63 unus est lucis, et unum est verbum cordis: nec in numerum pluralem defluit incorporea generatio, nec in divisionem cadit, ubi qui nascitur, nequaquam a generante separatur. Unicus est, ut menti sensus, ut cordi verbum, ut forti virtus, ut sapientia sapienti. Nam sicut solus sapiens Pater ab Apostolo dicitur: ita et solus Filius sapientia nominatur. Unicus ergo Filius est: et cum sit gloria, sempiternitate, virtute, regno, potestate hoc quod Pater est: omnia tamen haec non sine auctore, sicut Pater, sed ex Patre tanquam Filius sine initio, et aequalis habet: cumque sit ipse omnium caput, ipsius tamen caput Pater est. Sic enim scriptum est: Quia caput Christi Deus est.

7. Filium sane cum audis, nolo cogitationem carnalis nativitatis assumas, sed memento hoc de incorporea dici substantia et naturae simplicis. Si enim ut supra jam diximus, vel in eo quod cor generat verbum, vel mens sensum, vel lux ex se parit splendorem, nihil horum requiritur, nec ulla in tali generatione fragilitas cogitatur: quanto purius et sacratius de horum omnium creatore censendum est? Sed fortasse dicas, ista quam memoras insubstantiva est generatio: neque enim lux substantivum facit splendorem, aut cor substantivum generat verbum: Filius autem Dei substantialiter asseritur generatus. Ad hoc [Al. haec] primo omnium illud dicimus, cum etiam in caeteris proferantur exempla, non per omnia tamen 64 similitudinem servare possunt rei illius, cui praebere putantur exemplum: sed unius alicujus partis, pro qua videntur assumta, similitudinem tenent. Verbi gratia, ut cum in Evangelio dicitur: Simile est regnum coelorum fermento, quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus (Matth. 13.). Numquidnam putabimus regnum caelorum per omnia simile esse fermento, ut substantia illa ita palpabilis sit ac fragilis, ut et acida fieri possit et corrupta? Sed ad hoc solum exemplum istud videtur assumi, ut ostenderetur ex parva praedicatione verbi Dei humanas mentes fidei fermento posse coalescere. Similiter et cum dicitur: Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium abstrahit [Al. attrahit] (Ibid. 33.). Et in hoc nunquid putandum est, quod naturae lini, quo rete operamur, ac nodis quibus maculae nectuntur, regni caelorum substantia per omnia conferatur? Sed ad hoc solum videtur assumta comparatio, ut ostenderetur, quia sicut rete de profundo maris pisces adducit ad littus: ita de profundo saeculi hujus errore humanae animae regni caelorum praedicatione liberantur. Ex quibus constat, exempla non in omnibus his, quorum exempla sunt, esse similia: alioqui si eadem essent omnia, jam non exempla dicerentur, sed ipsae potius res, de quibus agitur, viderentur. Deinde etiam illud dicendum est, quod nulla creatura talis esse potest, qualis creator ejus: et ideo sicut sine exemplo est divina substantia, ita et 71 sine exemplo est divinitas. Tum etiam illud addimus, quia omnis creatura ex nihilo est. Si ergo insubstantiva scintilla, quae ignis est, ex se creaturam, quae ex nihilo facta est, gignit, et conditionem in hoc servat originis suae: cur illius aeternae lucis substantia, quae semper fuit, quia insubstantivum in se nihil habuit, substantivum ex se splendorem proferre non potuit? Et ideo recte unicus dicitur Filius. Unicus enim et solus est, qui ita natus est, nec comparationem aliquam potest habere, quod unicum est: nec similitudinem in substantia cum facturis [Al. factis] suis habere potest ille, qui factor est omnium. Hic est ergo Christus Jesus filius unicus Dei, qui est et Dominus noster. Unicus et ad filium referri et ad Dominum potest. Unicus est enim et vere Filius, et unus Dominus Jesus Christus. Caeteri quippe filii, licet filii dicantur, adoptionis tamen gratia dicuntur, non veritate naturae. Et si dicuntur alii Domini, concessa tamen non ingenita potestate dicuntur. Hic vero solus est unicus Filius, et solus unicus Dominus: sicut et Apostolus ait: Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ephes. 4. 6.). Ideo [Al. Igitur] posteaquam propositus ordo fidei ineffabile sacramentum Filii de Patre nativitatis exposuit, nunc ad humanae salutis dignationem dispensationemque descendit: et hunc quem supra dixit unicum Filium Dei, et Dominum nostrum nunc dicit.

9. QUI NATUS EST DE SPIRITU SANCTO 72 EX MARIA VIRGINE. Haec jam inter homines dispensationis nativitas est, illa divinae substantiae: haec dignationis est, illa naturae. De Spiritu Sancto ex Virgine nascitur: et jam in hoc loco mundior auditus requiritur et purior sensus. Huic enim, quem dudum de Patre natum ineffabiliter didicisti, nunc a Spiritu Sancto templum fabricatum intra secreta uteri virginalis intellige: et sicut in sanctificatione Sancti Spiritus nulla sentienda est fragilitas, ita et in partu Virginis nulla intelligenda est corruptio. Novus enim huic saeculo datus est hic partus, nec immerito. Qui enim in caelis unicus Filius est, consequenter et in terra unicus est, et unice nascitur. Nota sunt omnibus et in Evangeliis decantata de hoc scripta prophetarum, quae dicunt, quod Virgo concipiet, et pariet filium (Esai. 7. 14.). Sed et partus ipsius mirabilem modum Ezechiel Propheta ante formaverat, Mariam figuraliter portam Domini nominans, per quam scilicet Dominus ingressus est mundum. Dicit ergo hoc modo: Porta autem quae respicit ad Orientem clausa erit, et non aperietur, et nemo transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel transibit per eam, et clausa erit (Ezech. 44.). Quid tam evidens de conservatione Virginis dici poterat? Clausa fuit ea virginitatis porta: per ipsam intravit [Al. introivit] Dominus Deus Israel, per ipsam in hunc mundum de utero Virginis processit, et in aeternum porta Virginis clausa, servata virginitate, permansit. Igitur 73 Sanctus Spiritus refertur dominicae carnis, et templi ejus creator. Incipe jam hinc intelligere etiam Spiritus Sancti majestatem. Contestatur enim et Evangelicus sermo de ipso, quod cum loquenti Angelo ad Virginem, et dicenti, Quia paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic enim salvum faciet populum a peccatis suis (Matt. 1.), illa respondisset, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco (Luc. 1, 3.). Et dixerit Angelus ei, Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus altissimi obumbrabit tibi: et ideo quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Vide ergo cooperantem sibi invicem Trinitatem. Spiritus Sanctus venire dicitur super Virginem, et virtus altissimi obumbrare ei. Quae est autem virtus altissimi, nisi ipse Christus, qui est Dei [Al. Domini] virtus et Dei sapientia? Cujus autem haec virtus est [Al. tacetur est]? Altissimi inquit. Adest ergo altissimus, adest et virtus altissimi, adest et Spiritus Sanctus. Haec est Trinitas ubique latens, et ubique apparens, vocabulis personisque discreta, inseparabilis vero substantia deitatis: et quamvis solus Filius nascatur ex Virgine, adest tamen [Alias tacetur tamen] et altissimus: adest et Spiritus Sanctus, ut et conceptus Virginis sanctificetur, et partus.

11. Verum haec quia ex Scripturis propheticis asseruntur, possunt forte Judaeos, quamvis sint infideles et increduli, confutare. Sed pagani solent irridere nos, cum audiunt praedicari a nobis Virginis partum: propter quod paucis eorum obtrectationibus respondendum est. Omnis partus ex tribus (ut opinor) constat: si adultae aetatis sit femina, si virum adeat, si non sit illius vulva vitio sterilitatis occlusa. Ex his tribus in hoc partu, quem praedicamus, unum defuit, vir scilicet: et hanc partem (quia qui nascebatur non erat terrenus homo, sed caelestis) per spiritum caelestem dicimus, salva Virginis incorruptione, completam. Et tamen quid mirum videtur, si virgo conceperit, cum Orientis avem, quam Phoenicem vocant, in tantum sine conjuge nasci, vel renasci constet, ut semper 74 una sit, et semper sibi ipsi [Al. ipsa] nascendo, vel renascendo succedat? Apes certe nescire conjugia, nec foetus nixibus edere, omnibus palam est. Sed et alia nonnulla deprehenduntur sub hujusmodi sorte nascendi. Hoc ergo incredibile videbitur divina virtute ad totius mundi reintegrationem factum, cujus exempla etiam in animalium nativitate cernuntur? Et tamen mirandum est [Al. tacetur est], cur hoc Gentilibus impossibile videatur, qui credunt Minervam suam de cerebro Jovis natam. Quid ad credendum difficilius, aut quid magis contra naturam est? Hic femina est, hic naturae ordo servatur, hic conceptus, hic [Al. et] partus temporibus suis editur: ibi nusquam femineus sexus, sed vir solus et partus. Qui illa credit, cur ista miratur [Al. miretur]? Sed et Liberum patrem dicunt de femore ejus natum. Ecce aliud portenti genus, et tamen creditur. Venerem quoque, quam Aphroditen vocant, de spuma maris, sicut et omnis ejus compositio ostendit, credunt esse progenitam. De ovo natum Castorem Pollucemque confirmant, et ex formica [Al. formicis] Myrmidones: et alia mille sunt, quae quamvis contra naturam rerum venientia, ipsis tamen sunt visa credibilia, ut Deucalionis et Pyrrhae lapides jactos, et hominum ex his segetem natam. Et cum haec tot et alia figmenta crediderint, unum eis impossibile videtur, quod adolescens femina, divinum germen, non hominis vitio, sed Deo spirante conceperit. Qui utique si ad credendum difficiles sunt, illis tot et tam turpibus monstris fidem nequaquam commendare debuerant. Si vero faciles sunt ad credendum, multo promptius haec nostra tam honesta et tam sancta recipere, quam illa tam indigna et tam foeda credere debuissent.

12. Sed dicunt fortassis, quia possibile si fuerat Deo, ut virgo conciperet, possibile etiam fuerat ut pareret: sed indignum eis videri, ut tanta illa majestas per genitales feminae transiret egressus: ubi quamvis nulla fuerit ex viri commistione contagio, fuit tamen 75 ipsius puerperii obscoenae attrectationis injuria. Pro quo paulisper eis secundum sensum suum respondeamus. Si quis videat parvulum in profundo coeni necari, et ipse cum sit vir magnus et potens, extremum (ut ita dixerim) ingrediatur coenum, ut parvulum liberet morientem, pollutusne a te accusabitur hic vir, qui paululum calcaverit luti, an ut misericors laudabitur, quod vitam contulerit morituro? Sed haec etiam de communi homine dicta sint. Redeamus nunc ad naturam ejus, qui natus est. Quantum putas natura solis illo inferior est? quantum creatura sine dubio creatore. Intuere nunc, si solis radius in coeni alicujus voraginem demittatur, nunquidnam aliquid inde pollutionis acquirit? aut obscoenorum illustratio, solis ducitur in injuriam? Ignis quoque quanto natura est inferior his de quibus sermo est? Et nulla materia, vel obscoena, vel turpis adhibita ei, ignem polluisse creditur. Cum [Al. add. ergo] haec ita esse in rebus materialibus constet, tu in illa supereminenti et incorporea natura, quae super omnem ignem, et super omne lumen est, pollutionis aliquid putas ac [Al. aut] obscoenitatis incidere? Tum deinde etiam ad [Al. tacetur ad] illud adverte. Nos hominem a Deo creatum de terrae limo dicimus. Quod si obscoenitas Deo reputatur opus suum requirenti, multo magis ei reputabitur opus istud ab initio fabricanti. Et superfluum est dicere, cur per obscoena transierit, cum non possis dicere, cur obscoena condiderit. Et ideo obscoena haec esse, non natura, sed observantia docuit. Caeterum omnia quae sunt in corpore, ex uno eodemque luto 76 formata, usibus tantum et officiis naturalibus distinguuntur. Sed nec illud quidem absolutione vacare hujus quaestionis omittamus, quod substantia Dei, quae omnino est incorporea, inseri corporibus, vel capi ab eis principaliter non potest, nisi aliqua sit media substantia spiritualis, quae capax divini spiritus possit esse. Verbi gratia, ut si dicamus, lux omnia quidem membra corporis illustrare potest, a nullo tamen eorum nisi a solo oculo capi potest. Solus est enim oculus qui capax est [Al. sit] lucis. Et Filius ergo Dei nascitur ex Virgine, non principaliter soli carni sociatus, sed anima inter carnem Deumque media generatus. Anima ergo media, et in secreta rationabilis spiritus arce Verbum Dei capiente, absque ulla quam suspicaris injuria, Deus est natus ex Virgine. Et ideo nihil ibi turpe putandum est, ubi sanctificatio spiritus inerat, et anima, quae erat Dei capax, particeps fiebat etiam carnis. Nihil ibi ducas impossibile, ubi aderat virtus altissimi. Nihil de humana fragilitate cogites, ubi plenitudo inerat divinitatis.

14. CRUCIFIXUS SUB PONTIO PILATO, ET SEPULTUS DESCENDIT AD INFERNA. Docet Apostolus Paulus, illuminatos esse debere oculos cordis nostri (Ephes. 1.), ad intelligendum, quae sit altitudo, latitudo et profundum (Ibid. 3.). Altitudo ergo et latitudo, et profundum, descriptio crucis est: cujus eam partem quae in terra defixa est, profundum appellavit. Altitudinem vero illam, quae super terram porrecta sublimis erigitur. Latitudinem quoque illam, quae distenta in dextram laevamque manus 77 protenditur. Cum ergo tot species mortis sint, quibus de hac vita exitus dari hominibus solet, quid vult nos Apostolus, illuminato corde scire rationem, cur ex his omnibus crucis potius species ad mortem delecta sit Salvatoris? Unde sciendum est, quod crux ista triumphus erat. Tropaeum enim insigne: triumphus autem devicti hostis indicium est. Quia ergo adveniens Christus, sicut Apostolus dicit, tria pariter sibi regna subjecit (hoc enim indicat ubi ait: Quia in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum [Phil. 2. 10.] ) et haec omnia sua morte vincebat: conveniens mysterio mors quaesita est, ut in aere [al. aeris] sublimatus, et aereas subjugans potestates, victoriam de his supernis et caelestibus traderet. Expansas autem manus tota die, sanctus propheta dicit eum tenere ad populum qui est in terra (Isai. 65.), ut et incredulos contestaretur, et invitaret credentes. Ea vero parte, qua sub terra demergitur, inferni sibi regna subjiceret.

15. Etenim (ut breviter aliqua etiam de secretioribus perstringamus) ab initio Deus cum fecisset mundum, praefecit ei et praeposuit quasdam virtutum caelestium potestates, quibus regeretur et dispensaretur mortalium genus. Quod ita factum Moyses indicat in Deuteronomii cantico, ubi dicit: Cum divideret excelsus gentes, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. 32.

8.). Sed et horum nonnulli, sicut et ipse qui princeps appellatus est mundi, datam sibi a Deo potestatem, non his quibus acceperant legibus temperarunt: nec humanum genus divinis obedire praeceptis, sed suis parere praevaricationibus docuerunt; et hinc adversus nos peccatorum chirographa scripta sunt, quia ut propheta dicit: Peccatis nostris venundati sumus (Esa. 50.). Pretium namque animae suae unusquisque consequitur, cum concupiscentiae satisfecerit. Per istud ergo unusquisque chirographum 78 illis rectoribus pessimis tenebatur, quod Christus detraxit adveniens, et hac eos potestate denudavit. Idque sub ingenti mysterio Paulus indicat, cum dicit de eo: Delens quod adversus nos erat chirographum, et affigens illud cruci suae, traduxit principatus et potestates, triumphans eos in semetipso (Colos. 2.). Rectores ergo illi, quos humano generi praefecerat Deus, in tyrannidis contumaciam versi, impugnare commissos sibi homines aggressi sunt, et peccati praeliis debellare: sicut Ezechiel propheta mysticis designat eloquiis cum dicit: In illa die procedent angeli festinantes exterminare Aethiopiam, eritque inter eos perturbatio in die Aegypti, quoniam ecce venit (Ezech. 30.). Ergo omnipotentia eorum nudata, Christus dicitur triumphasse, ablatamque ab eis potestatem hominibus tradidisse: sicut ad discipulos suos dicit ipse in Evangelio: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. 10.). Illos itaque qui accepta potestate male abusi sunt, subjectis quon dam suis subjecit [Al. subjicit] crux Christi. Nos vero, hoc est humanum genus edocet, primo omnium usque ad mortem resistere adversus peccatum, et libenter interitum pro pietate suscipere. Tunc deinde obedientiae nobis in hac eadem cruce proponit exemplum, sicut illis, qui aliquando rectores nostri fuerant, posuit contumaciae poenas. Audi [Al. Audite] ergo quomodo Apostolus vult per crucem Christi obedientiam nos docere. Hoc, inquit, sentite in vobis, quod in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem [Al. similitudine] hominum factus, et habitu repertus ut homo, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. 2. 5.). Quia ergo ille magnus magister est, qui fecerit et docuerit, ideo obedientiam, quae piis etiam suscepta morte, servanda est, 79 docuit ipse pro hac prius moriendo servari. 16. Sed fortasse terretur [Al. terreatur] aliquis in hujuscemodi doctrina, quod quem paulo ante cum Deo Patre diximus sempiternum, ac de ejus substantia esse progenitum: quemque regno, majestate, aeternitate, unum cum Deo Patre esse docuimus: nunc de ejus morte tractamus [Al. tractemus]. Sed nolo terrearis, o fidelis auditor: paulo post istum, quem audis mortuum, rursum immortalem videbis. Mors enim ab eo mortem spoliatura suscipitur. Nam sacramentum illud susceptae carnis, quod supra exposuimus, hanc habet caussam, ut divina Filii Dei virtus velut hamus quidam, habitu humanae carnis obtectus, et sicut Apostolus Paulus ante dixit, habitu inventus ut homo (Philip. 2.), principem mundi invitare possit ad agonem: cui ipse carnem suam velut escam tradens, hamo eum divinitas intrinsecus teneret insertum ex profusione immaculati sanguinis. Solus enim, qui peccati maculam nescit, omnium peccata delevit: eorum dumtaxat, qui sanguine ejus postes fidei suae signassent. Sicut ergo hamum esca contectum si piscis rapiat, non modo escam ab hamo non removet, sed et ipse de profundo, esca aliis futurus, educitur: ita et is qui habebat mortis imperium, rapuit quidem in morte corpus Jesu, non sentiens in eo hamum divinitatis inclusum; sed ubi devoravit, haesit ipse continuo, et diruptis inferni claustris, velut de profundo extractus trahitur, ut esca caeteris fiat. Quod ita futurum sub hac eadem figura Ezechiel dudum propheta significaverat, dicens: Et extraham te in hamo meo, et extendam te super terram. Campi implebuntur de te, et constituam 80 super te omnes volucres coeli, et saturabo ex te omnes bestias terrae (Ezech. 32.). Sed et propheta David dicit: Tu confregisti capita draconis magni, dedisti eum in escam populis Aethiopum (Psal. 73.). Et Job de eodem mysterio similiter protestatur: ait enim ex persona Domini loquentis ad se: Aut adduces draconem in hamo, et pones capistrum circa nares ejus (Job. 40.).

17. Non ergo damno aliquo, aut injuria divinitatis Christus in carne patitur; sed ut per infirmitatem carnis operaretur salutem, divina natura in mortem per carnem descendit, non ut lege mortalium detineretur a morte, sed ut per sese resurrecturus januas mortis aperiret. Velut si quis rex pergat ad carcerem, et ingressus aperiat januas, resolvat catenas, vincula, seras et claustra comminuat, et educat vinctos in remissionem, et eos qui sedent in tenebris et in umbra mortis, luci ac vitae restituat. Dicitur ergo rex fuisse quidem in carcere, non tamen ea conditione, qua fuerant caeteri, qui tenebantur in carcere, sed illi quidem ut poenas solverent, hic vero ut absolveret poenas. 18. Cautissime autem qui Symbolum tradiderunt, etiam tempus, quo haec sub Pontio Pilato gesta sunt, designarunt, ne ex aliqua parte velut vaga et incerta gestorum traditio vacillaret. Sciendum sane est, quod in Ecclesiae Romanae Symbolo non habetur additum, descendit ad inferna: sed neque in Orientis Ecclesiis habetur hic sermo: vis tamen verbi eadem videtur esse in eo, quod sepultus dicitur. Sed quoniam erga Scripturas tibi divinas amor et studium subjacet, sine dubio dicis mihi, oportere haec magis evidentibus divinae Scripturae testimoniis 81 approbari. Quanto enim majora sunt, quae credenda sunt, tanto idoneis magis et indubitatis testibus indigent. Vera quippe est, et consequens haec propositio. Sed nos tanquam scientibus legem loquentes, testimoniorum silvam brevitatis caussa derelinquimus [Al. reliquimus]. Pauca tamen ex multis, si etiam [Al. etiam si] hoc requiritur, adhibeamus [Al. adhibemus], scientes studiosis quibusque in Scripturis divinis latissimum testimoniorum pelagus patere.

19. Primo ergo omnium sciendum est, quod ipsa ratio crucis non omnibus una eademque est: sed aliud Gentibus, aliud Judaeis, aliud credentibus sapit: sicut et Apostolus dicit: Nos autem Christum praedicamus crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et ibidem: Verbum enim crucis pereuntibus stultitia est, his vero qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est (1. Cor. 1.). Judaei autem quibus ex lege traditum fuerat, Christum in aeternum mansurum, scandalum patiebantur de cruce ejus, quia resurrectionem ejus recipere noluerunt. Gentibus autem stultitia videbatur, Deum mortem suscepisse, quia ignorabant Mysterium carnis assumtae. Fideles vero qui et natum et passum in carne susceperant [Al. receperunt], et a mortuis resurrexisse, merito virtutem Dei credebant esse, quae vicerat mortem. Primo ergo hoc ipsum, quod Judaei, quibus prophetae haec praedixerant, non essent credituri: sed illi qui nunquam haec a prophetis audierant: audi quomodo per Esaiam prophetico sermone signatur. Quibus non est, inquit, annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt intelligent (Esai. 52.). Quod autem his qui meditabantur legem Dei, a pueritia usque in senectutem non credentibus, ad gentes esset omne mysterium transferendum, idem Esaias hoc modo praedicit. 82 Et faciet, inquit, Dominus Deus sabaoth omnibus gentibus, in monte isto, bibent laetitiam, bibent vinum, ungentur unguento in monte isto: trade haec omnia gentibus (Ibid. 25.). Hoc enim consilium omnipotentis super omnes gentes. Sed dicent fortasse nobis illi, qui se jactant in scientia legis: blasphematis, qui dicitis Dominum corruptioni mortis, et passioni crucis fuisse subjectum. Legite ergo, quod scriptum habetis in Lamentationibus Jeremiae, ubi dicit: Spiritus vultus nostri Christus Dominus comprehensus est in corruptionibus nostris, in quo diximus: sub umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. 4.). Audis quomodo propheta Christum Dominum comprehensum esse dicit, et pro nobis, id est pro peccatis nostris corruptioni traditum: in cujus umbra, quoniam populus ille Judaeorum permansit incredulus, Gentilem subjectum esse dicit: quia vivimus non in Israel, sed in gentibus. 20. Quod si operosum non videtur, quam possumus breviter singula, quae in Evangeliis referuntur, qualiter in prophetis praedicta sint, designemus, ut hi qui prima fidei elementa suscipiunt, testimonia haec habeant in corde descripta: ne ulla [Al. ut nulla] eis unquam de his, quae credunt, ambiguitas inimica surripiat [Al. subrepat]. Edocemur per Evangelium, quod Judas unus de amicis et convivis Christi tradiderit eum. Audi hoc quomodo praenuncietur in psalmis: Qui manducavit, inquit, panes meos, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. 40. 10.). Et alibi: Amici, inquit, mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt (Psal. 37. 12.). Et iterum: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi erunt jacula (Psal. 54.). Vis audire, quomodo molliti sunt? Venit, inquit, Judas ad Jesum, et dixit ei: Ave, Rabbi, et osculatus est eum (Matth. 26.). Per molle igitur osculi blandimentum, exsecrabile jaculum proditionis infixit. Unde 83 Dominus ad eum dixit: Juda, osculo filium hominis tradis (Luc. 22.)? Triginta argenteis audis eum appreciatum esse cupiditate proditoris. Audi et de hoc propheticam vocem. Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in conspectu vestro, date mercedem meam, aut abnuite (Zach. 11.). Et post haec, Accepi, inquit, triginta argenteos, et misi eos in domum Domini in conflatorium. Nonne hoc est, quod in Evangeliis scribitur. Quia Judas poenitentia ductus reportavit pecuniam, et projecit eam in templo, et discessit (Matth. 17.)? Bene autem mercedem suam dixit, velut imputantis et exprobrantis affectu. Etenim tam multa bona opera apud eos egerat, caecos illuminaverat, claudis pedes, paralyticis gressum, mortuis quoque reddiderat vitam. Pro his igitur omnibus bonis, mercedem restituunt ei mortem, triginta argenteorum aestimatione pensatam. Refertur item in Evangeliis, quod vinctus est. Praedixit hoc sermo propheticus per Esaiam dicens, Vae animae eorum, qui cogitaverunt cogitationem pessimam adversum semetipsos dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Esai. 3, sec. LXX.). 21. Sed dicit [Al. dicet] aliquis: Nunquid haec de Domino intelligenda sunt? Nunquid Dominus ab hominibus teneri poterat, 84 et ad judicium pertrahi? Et de hoc te idem propheta convincet. Dicit enim his verbis: Ipse Dominus in judicium veniet, cum senioribus et principibus populi (Esai. 3.). Judicatur ergo Dominus secundum prophetae testimonium, et non solum judicatur, sed etiam flagellis caeditur, et palmis in faciem verberatur, et conspuitur, et omne pro nobis perfert opprobrium indignitatis. Et quia haec stupescenda erant omnibus, cum praedicarentur ab Apostolis: idcirco etiam ex persona ipsorum propheta exclamat, et dicit: Domine, quis credidit auditui nostro (Ibidem 53.)? Incredibile enim est, ut Deus Dei Filius passus ista dicatur, et praedicetur: ergo et praedicuntur per prophetas, ne qua credituris dubitatio nasceretur. Ipse ergo ex sua persona Christus Dominus dicit: Dorsum meum dedi ad flagella, et maxillas meas ad palmas, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Ibidem 50.). Scribitur etiam illud inter caeteras ejus passiones, quod alligantes eum duxerunt ad Pilatum. Praesignavit etiam hoc propheta, ubi dicit: Et alligantes adduxerunt eum xenium regi Jarim (Osee 10, 6.): nisi si objiciat aliquis et dicat: sed Pilatus non erat rex. Audi ergo quid in consequentibus refert Evangelium. Audiens, 85 inquit, Pilatus eum esse de Galilaea, misit eum ad Herodem, qui erat tunc rex in Israel. Et bene addit nomen Jarim, quod est silvester. Non enim erat Herodes de domo Israel, nec de illa vinea Israelitica, quam eduxerat Dominus de Aegypto, et plantaverat in cornu in loco uberi: sed erat silvester, id est ex silva alienigenarum: et ideo recte silvester est appellatus, quia de Israeliticae vitis nequaquam palmitibus pullulasset. Sed ad hoc, quod dicit propheta xenium, convenienter aptavit. Tunc enim Herodes et Pilatus (ut Evangelium testatur) ex inimicis in concordiam revocati sunt: et velut reconciliationis suae xenium, vinctum sibi invicem mittebant Jesum. Quid interest, dummodo Jesus, ut Salvator, dissidentes reconciliet, et pacem reparet, ac etiam concordiam reddat? Unde etiam de hoc scriptum est in Job: Dominus reconciliat corda principum terrae (Job. 12. sec. LXX.). 22. Refertur item, quod cum Pilatus vellet eum dimittere, omnis populus succlamaverit [Al. clamaverit]: Crucifige, crucifige eum. Praenuntiat hoc quoque Jeremias propheta, dicens ex persona Domini ipsius: Facta est, inquit, haereditus mea mihi, sicut leo in silva: dedit super me vocem suam, propterea exosus sum eam: et propterea, inquit, dereliqui domum meam (Jer. 12.). Et iterum alibi dicit, Supra quem aperuistis os vestrum, et adversus quem relaxastis linguas vestras (Esai. 57.)? Cum judicaretur, scribitur tacuisse. Multae de hoc Scripturae testantur. In Psalmis dicitur, Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes (Psal. 37.). Et iterum, Ego tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum (Psalm. 37.). Et iterum alius propheta dicit: Sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est (Esai. 53.). Imposita ei scribitur 86 corona spinea. Audi de hoc in Canticis canticorum, super iniquitatem [Al. iniquitates] Jerusalem mirantis de injuria Filii, Dei [Al. tacetur Dei] Patris vocem dicentis: Exite, et videte, filiae Jerusalem, coronam, qua coronavit eum mater sua (Cant. 2.). Sed et de spinis ita alius propheta commemorat: Et expectavi, ut faceret uvam, fecit autem spinas: et non justitiam, sed clamorem (Esai. 5.). Verumtamen ut mysterii secreta cognoscas, oportebat eum qui peccata mundi venit auferre, etiam terrae maledicta purgare, quae peccante protoplasto, sententiam praevaricationis acceperat, dicente Domino: Maledicta terra in operibus tuis, spinas et tribulos producet tibi (Gen. 13.). Propterea ergo spinis coronatur Jesus, ut prima illa condemnationis sententia solveretur. Ad crucem ducitur, et in ligno totius mundi vita suspenditur. Vis et de hoc propheticis testimoniis confirmari? Audi Jeremiam dicentem de hoc, Venite et injiciamus lignum in panem ejus, et conteramus eum de terra viventium (Jer. 2.). Et iterum Moses deflens eos dicit: Et erit vita tua suspensa ante oculos tuos, et timebis per diem et noctem, et non credes vitae tuae (Deut. 28. 66.). Sed transcurrendum nobis est: jam enim propositae brevitatis modum excedimus, et breviatum sermonem longa dissertatione [Al. disertione] distendimus: pauca tamen addemus, ne penitus quod coepimus, praeteriisse videamur.

23. Scribitur Jesus in latere percussus, aquam simul et sanguinem profudisse. Hoc quippe mysticum est, ipse enim dixerat, quia flumina de ventre ejus procedent aquae vivae (Joan. 7. 38.). Sed produxit et sanguinem, quem petierunt Judaei venire super se et super filios suos. Produxit ergo aquam, quae credentes diluat: produxit et sanguinem, qui condemnet incredulos. Potest tamen etiam intelligi illud quod duplicem gratiam baptismi figuraverit. Unam quae datur 87 per aquae baptismum, aliam quae per martyrium profusione sanguinis quaeritur: utrumque enim baptismum nominatur. Quod et si hoc quaeris, cur non ex alio membro, sed ex latere potius produxisse dicatur aquam, et sanguinem? videtur mihi in latere per costam mulier indicari. Quia ergo fons peccati et mortis de muliere prima, quae fuit primi Adam costa, processit: fons redemptionis ac vitae de secundi Adam costa producitur. 24. Scriptum est, quod in passione ejus ab hora sexta usque ad horam nonam tenebrae factae sunt. Accipe et de hoc prophetae testimonium dicentis: Occidet tibi sol meridie (Amos 8. 9.). Et iterum Zacharias propheta: In illa, inquit, die non erit lux: frigus et pruina erit uno die, et dies illa nota Domino, et neque dies, neque nox, et ad vesperam erit lux (Zach. 15. 6.). Quid tam evidens a propheta dici poterat [Al. potuit], ut jam tum haec non tam futura praedici, quam narrari praeterita videantur? Et frigus et pruinam [Al. etiam pruinam et frigus] praedixit: propterea enim Petrus calefaciebat se ad ignem, quia frigus erat: et patiebatur frigus non solum temporis, sed et fidei. Addit etiam: Et dies illa nota Domino, et neque dies, neque nox (Zach. 14. 7.). Quid est neque dies neque nox? Nonne aperte de insertis diei tenebris, et revocata rursum luce disseruit? Non fuit illa dies, neque enim incoepit [Al. coepit] ab ortu solis. Neque integra nox fuit: non enim peracto diei cursu, spatia sibi debita vel ab initio suscepit, vel ad ultimum determinata perduxit: sed fugata per impiorum facinus lux reparatur ad vesperam. Post horam enim nonam depulsis tenebris sol redditur mundo. Et iterum alius de hoc ipso testimonium dicit: Et obscurabitur super terram in die lux (Matth. 24. 29.). 25. Docet Evangelii praedicatio, quod etiam milites diviserunt sibi vestimenta Jesu, et super tunicam ejus miserunt 88 sortem. Hoc etiam curae fuit Spiritui Sancto prophetarum vocibus protestari, cum David dicit: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. 21. 19.). Sed ne de illa quidem veste quam dicuntur milites illudentes induisse eum, id est, de veste coccinea Prophetae siluerunt. Audi enim quid dicat Esaias: Quis est hic, qui venit de Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosra? Quare rubicunda sunt vestimenta tua, et indumentum tuum tanquam in torculari calcatum (Esai. (63. 1.)? Unde et ipse respondit: Torcular calcavi solus, filiae Sion (Ibidem). Solus est, qui peccatum non fecit, et abstulit peccata [Al. peccatum] mundi. Si enim potuit per unum hominem mors introire, quanto magis per unum hominem, qui et Deus erat, potuit vita restitui? 26. Refertur etiam quod aceto potatus sit, vel vino myrrhato, quod est amarius felle. Audi quid de hoc Propheta praedixerit. Et dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. 68.). Ad quae respondens jam tunc Moses dicebat de populo illo: Ex vineis Sodomorum vitis eorum, et palmes eorum de Gomorris [Al. Gomorra]: uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis ipsis (Deut. 32. 32.). Et iterum exprobrans eos dicit: Populus stultus et non sapiens, haec Domino retribuisti (Ibidem 6.)? Sed et in Canticis eadem praenunciantur, ubi etiam hortus, in quo crucifixus est, designatur. Dicit ergo: Intravi in hortum meum, soror mea sponsa, et vindemiavi myrrham meam (Cant. 5.): ubi evidenter vinum myrrhatum, quo potatus est, declaravit. 27. Et spiritum post haec scribitur reddidisse. Praenunciatum fuerat, et hoc per Prophetam dicentem ex persona Filii ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum (Psal. 30, 6.). Sepultus perhibetur, et lapis magnus appositus ante ostium monumenti. Accipe etiam de hoc quid propheticus per Jeremiam 89 sermo praedixerit: Mortificaverunt, inquit, in lacum vitam meam, et posuerunt lapidem super me (Thren. 3. 53.). Evidentissima haec sepulturae ejus indicia propheticis vocibus designata sunt. Accipe tamen et alia. A conspectu, inquit, iniquitatis ablatus est justus, et in pace est locus ejus (Isai. 57. 1.). Et alibi: Et dabo malignos pro sepultura ejus (Isai. 53. 9.). Et item alius: Recubans dormivit ut leo, et ut catulus leonis; quis suscitabit eum (Genes. 49. 9.) ? 28. Sed etiam quod in infernum descendit, evidenter pronunciatur in Psalmis, ubi dicit: Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. 21.

16.). Et iterum: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem (Psal. 29. 10.)? Et iterum: Descendi in limum profundi, et non est substantia (Psal. 68. 3.). Sed et Joannes dicit: Tu es qui venturus es, (in infernum sine dubio) an alium expectamus (Matth. 11. 3.)? Unde et Petrus dicit: Quia Christus mortificatus carne, vivificatus autem spiritu qui in ipso habitat, eis quis in carcere conclusi erant, descendit spiritibus praedicare, qui increduli fuere in diebus Noe (I. Pet. 3. 18.). In quo etiam, quid operis in infernum [Al. inferno] egerit, declaratur. Sed et ipse Dominus per Prophetam dicit, tanquam de futuro: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. 35. 10.). Quod rursum prophetice nihilominus ostendit impletum, cum dicit: Domine, eduxisti animam meam ab inferno, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. 29.). Sequitur post haec: 29. TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS. Resurrectionis quippe gloria in Christo clarificavit omne, quod prius infirmum et fragile videbatur. Si tibi paulo ante non putabatur esse possibile, usque ad mortem venisse immortalem: aspice nunc, quia qui devicta 90 morte, resurrexisse dicitur, non potest esse mortalis. Sed bonitatem in hoc intellige creatoris, quia ille eousque te sequendo descendit, usquequo tu peccando dejectus es. Nec creatorem omnium Deum impossibilitatis accuses, ut ibi putes opus ejus caduco lapsu potuisse concludi, quo ille salutem operaturus pervenire non posset. Inferna et superna nobis dicuntur, qui certa corporis circumscriptione conclusi, intra regionis praescriptae nobis terminos continemur. Deo autem qui ubique est, et nusquam deest, quid infernum est, aut quid supernum? Veruntamen in assumptione corporis etiam ista complentur. Resuscitatur caro, quae reposita fuerat in sepulcro, ut adimpleretur illud, quod dictum est per Prophetam: Quia non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. 15. 10.). Rediit ergo victor a mortuis, inferni spolia secum trahens. Eduxit enim eos, qui tenebantur a morte, sicut et ipse praedixerat, ubi ait: Cum exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum traham (Joan. 12. 32.). Attestatur autem de hoc Evangelium, cum dicit: Monumenta aperta sunt, et multa corpora dormientium sanctorum resurrexerunt et apparuerunt multis, et ingressi sunt in sanctam civitatem (Matth. 27. 52.): illam sine dubio ingressi sunt civitatem, de qua Apostolus dicit: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. 4. 26.). Sicut et ad Hebraeos iterum dicit: Decebat enim eum propter quem omnia, per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari (Heb. 2. 10.). Igitur consummatam passionibus carnem humanam, quae in mortem ceciderat per protoplasti lapsum, resurrectionis virtute 91 reparatam, in dextera Dei sedens in altissimis collocavit: ut et Apostolus dicit: Qui simul excitavit nos, simulque sedere fecit in coelestibus (Ephes. 2.). Hic enim erat figulus, qui ut Jeremias propheta docet, Vas de manu sua collapsum et confractum, rursum elevavit manibus suis, et reformavit, sicut placuit in conspectu ejus (Jerem. 18.). Placuit autem ita, ut corpus quod mortale et corruptibile susceperat, de sepulcri petra levatum, et immortale atque incorruptibile effectum, jam non in terrenis, sed in caelestibus et Patris dextera collocarit. Plenae sunt his sacramentis Scripturae veteris Testamenti. Nullus super hoc propheta, nullus legislator, aut psalmographus siluit, sed omnis pene sacra de his pagina loquitur: ideo superfluum videtur immorari nos ad congreganda testimonia. Pauca tamen admodum ponemus, ad ipsos fontes divinorum voluminum remittentes eos, qui potare abundantius cupiunt. 30. Dicit ergo statim in Psalmis: Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me (Psal. 3.). Item in alio: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. 11.). Et alibi, sicut jam superius diximus: Domine, eduxisti de inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. 29.). Et in alio loco: Quoniam conversus vivificasti me, et de abysso terrae iterum reduxisti me (Psal. 70.). Evidentissime in octogesimo septimo Psalmo de eo dicitur: Et factus est sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber. Non dixit homo, sed sicut homo. Sicut homo enim erat, qui [Al. add. etiam] descenderat in infernum: sed inter 92 mortuos liber erat, quia a morte teneri non poterat. Et ideo in [Al. una] uno natura humanae fragilitatis, in alio divinae majestatis potestas ostenditur. Osee autem propheta etiam de tertia die manifestissime pronunciat hoc modo. Sanabit, inquit, nos post biduum: in die autem tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus (Osee 6.). Haec autem ex persona eorum dicit, qui cum ipso die tertia resurgentes, de morte revocantur ad vitam. Et ipsi sunt, qui dicunt: Die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus (Hebr. 13.). Esaias vero aperte dicit: Qui eduxit de terra pastorem magnum ovium (Esa. 63. 11.). Sed quod et mulieres visurae essent resurrectionem ejus, Scribis et Pharisaeis et populo non credente [Al. credentibus], etiam hoc praedixit Esaias his verbis: Mulieres, quae venitis a spectaculo, venite: non enim est populus habens intellectum (Isai. 27. 11.). Sed etiam [Al. et] de illis mulieribus, quae post resurrectionem perrexisse ad sepulcrum dicuntur, et quaesisse eum, et non invenisse, sicut de Maria Magdalene, quae refertur venisse ad monumentum ante lucem, et non invento eo, flens dixisse ad angelos qui aderant: Quia tulerunt Dominum, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. 20.): etiam de hoc ita praedicitur in Canticis Canticorum: In cubili meo quaesivi, quem dilexit anima mea: in noctibus quaesivi eum, et non inveni (Cant. 3.). De illis quoque, [Al. quae] qui invenerunt eum, et tenuerunt pedes ejus, praedicitur in Canticis Canticorum: Tenebo eum, et non dimittam eum, quem dilexit [Al. dilexerit] anima mea (Ibidem). Haec interim pauca de multis: brevitati enim studentes, plura coacervare non possumus. 93 31. ASCENDIT AD CAELOS, SEDET AD DEXTERAM PATRIS: INDE VENTURUS EST JUDICARE VIVOS ET MORTUOS. Consequenti brevitate in fine sermonis haec continentur, in quibus, quod dicitur quidem palam est: sed requiritur, quo sensu intelligi debeant quae dicuntur; nam ascendisse, et sedere, et venturum esse, nisi secundum dignitatem divinitatis intelligas, aliquid per haec humanae fragilitatis videbitur indicari. Consummatis etenim his quae in terra gerebantur, et animabus de inferni captivitate revocatis, ascendere memoratur ad caelos, sicut propheta praedixerat: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. 63; Ephes. 4.). Illa scilicet dona, quae Petrus in Actibus Apostolorum de Sancto Spiritu dicebat: Exaltatus igitur dextera Dei, effudit hoc donum quod vos videtis et auditis (Actor. 2.). Donum ergo Spiritus Sancti dedit hominibus, quia captivitatem, quam prius diabolus per peccatum deduxerat in infernum, Christus per mortis suae resurrectionem revocavit ad caelos. Ascendit ergo ad caelos, non ubi Verbum Deus ante non fuerat (quippe qui erat semper in caelis, et manebat in Patre), sed ubi Verbum caro factum ante non sederat. Denique quia novus iste ingressus portarum caeli aedituis et principibus videbatur, videntes naturam carnis secreta caelorum penetrantem, dicunt adinvicem, sicut David plenus Spiritu Sancto denunciat, dicens: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. 23.). Quae vox utique non propter divinitatis potentiam, sed propter novitatem carnis ascendentis ad Dei dexteram ferebatur. Dicit et alibi 94 idem David: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. 46.). In voce etenim tubae mos est victorem redire de praelio. De ipso quoque et illud dicitur: Qui aedificat in coelo ascensionem suam (Amos 9.). Et item alibi: Qui ascendit super Cherubim, volavit super pennas ventorum (Psal. 17.). 32. Sedere quoque ad dexteram Patris, carnis assumtae mysterium est. Neque enim incorporeae illi naturae convenienter ista absque assumtione carnis aptantur: neque sedis caelestis perfectio divinae naturae, sed humanae conquiritur. Unde et dicitur de eo: Parata est sedes tua, Deus, ex tunc, a seculo tu es (Psal. 92.). Parata igitur a seculo sedes est, in qua Dominus Jesus sessurus erat: in cujus nomine omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur ei, quia Dominus Jesus est in gloria Dei Patris (Phil. 2.). De quo et David ita refert: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. 109.). Quae tamen dicta Dominus in Evangelio disserens, dicebat ad Pharisaeos: Si ergo David in spiritu Dominum vocat eum, quomodo Filius ejus est (Matth. 22.)? Per quod ostendit se secundum spiritum Dominum, secundum carnem filium esse David. Unde et ipse Dominus iterum dicit: Veruntamen dico vobis, Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Ibid. 26.). Et Petrus Apostolus dicit de Christo, Qui [Al. quod] est in dextera Dei sedens in coelis (1. Pet. 3.). Sed et Paulus ad Ephesios scribens, Secundum operationem, inquit, potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et sedere faciens in dextera sua (Ephes. 2.). 33. Quod autem veniat judicaturus vivos et mortuos, multis quidem divinarum Scripturarum testimoniis edocemur. Sed prius quam propheticis 95 haec eloquiis praedicta doceamus, illud necessarie arbitror admonendum, quod ista fidei traditio quotidie nos vult de adventu judicis esse sollicitos, ut actus nostros ita praeparemus, tanquam reddituri imminenti judici rationem. Hoc enim erat quod et Propheta dicebat de viro beato: Quia disponit sermones suos in judicio (Psal. 111.). Quod autem dicitur judicare vivos et mortuos, non ideo dicitur, quod alii vivi, alii mortui ad judicium veniant: sed quod animas simul judicabit et corpora, in quibus vivos animas, mortuos corpora nominavit. Sicut et ipse Dominus loquitur in Evangelio, dicens: Nolite timere eos, qui possunt corpus occidere, animae autem nihil possunt facere: sed timete potius eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. 10.). 34. Nunc jam paucis, si videtur, etiam per prophetas haec praedicta esse doceamus. Plura autem testimonia cum volueris, ipse tibi de Scripturarum latitudine congregabis. Dicit ergo Malachias propheta: Ecce veniet Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem adventus ejus, aut quis sustinebit aspectum ejus? Quia ipse ingreditur sicut ignis conflatorii, et sicut 96 herba lavantium: et sedebit conflans et purgans sicut argentum et sicut aurum (Malach. 3.). Ut autem evidentius cognoscas, quis sit iste Dominus de quo haec dicuntur, audi quid et Daniel propheta praenunciet [Al. pronuntiat]. Videbam, inquit, in visu noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus oblatus est: et ipsi datus est principatus et honor et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: et potestas ejus potestas aeterna, quae non praeteribit, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. 7.). Ex his ergo edocemur, non solum de adventu et de judicio, sed de potestate ejus et regno, quia potestas aeterna sit, et sine corruptionis fine sit regnum: sicut et in Symbolo dicitur: Et regni ejus non erit finis (Luc. 1. 33.). Unde valde alienus a fide est, qui regnum Christi dicit aliquando finiendum. Scire tamen debemus, quod salutarem hunc Christi adventum conatur inimicus ad decipiendos fideles callida fraude simulare, et pro filio hominis, qui expectatur venturus in majestate Patris sui, filium perditionis in prodigiis et signis mendacibus praeparare, ut pro Christo, mundo huic introducat Antichristum, de quo et 97 Dominus in Evangeliis praedixit Judaeis: Quia ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: alius veniet in nomine suo, et ipsum recipietis (Joan. 5.). Et iterum dicit: Cum videbitis abominationem desolationis stantem in loco sancto, sicut dicit Daniel propheta, qui legit intelligat (Matth. 24.). Daniel ergo de adventu erroris istius plenius et latius in suis visionibus edocet, ex quibus valde operosum est, nunc exempla ponere, quia [Al. qui] satis amplis narrationibus dilatatur: et ideo scire de his plenius volentem, ad ipsas magis recensendas remittimus visiones. Sed et Apostolus dicit de eo: Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam ipse sit Deus (2. Thes. 2. 3. 4.). Et paulo post: Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit eum illuminatione adventus sui, cujus est adventus secundum opera satanae in omni virtute, signis et prodigiis mendacibus (Ibid. 8. 9.). Et item [Al. iterum] paulo post: Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati (Ibid. 10. 11.). Propterea ergo propheticis et evangelicis, atque Apostolicis vocibus nobis praenunciatur hic error, ne qui pro adventu Christi adventum credant Antichristi: sed sicut ipse Dominus dicit: Cum dixerint vobis: ecce Christus hic, aut ecce illic, nolite credere. Venient enim multi pseudochristi, et pseudoprophetae, et seducent multos (Matth. 24.). Sed quomodo demonstraverit judicium veri Christi, videamus. Sicut fulgur, inquit, de Oriente resplendet usque in [Al. ad] Occidentem, 98 ita erit adventus filii hominis (Ibid.). Cum ergo advenerit verus Dominus Jesus Christus, sedebit, et judicium statuet: sicut et in Evangeliis dicit: Et segregabit oves ab haedis (Matth. 25), id est, justos segregabit ab injustis. Sicut Apostolus scribit: Quia omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bona sive mala (2. Cor. 5. 10.). Judicabitur autem non solum pro gestis, sed etiam pro cogitatis: secundum quod ipse Apostolus dicit: Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus in die, quo judicabit Deus occulta hominum (Rom. 2.). Sed et de his ista sufficiant. Post haec ponitur in ordine fidei. 35. ET IN SPIRITU SANCTO. Ea quae in [Al. hoc] superioribus paulo latius de Christo sunt tradita, ad incarnationis et [Al. vel] passionis ejus mysterium pertinent. Quae dum media intercedunt personae ipsius coaptata, Sancti Spiritus commemorationem paulo longius reddiderunt. Caeterum si solius divinitatis ratio habeatur, eo modo, quo in principio dicitur, Credo in Deo Patre omnipotente: et post haec, In Jesu Christo Filio ejus unico Domino nostro: ita jungitur: Et in Spiritu Sancto. Illa vero omnia quae de Christo memorantur, ad dispensationem carnis, ut diximus, spectant. Igitur in Sancti Spiritus commemoratione adimpletur mysterium Trinitatis. Sicut enim unus dicitur Pater, et alius non est Pater: et unus dicitur unigenitus Filius, et alius unigenitus filius non est: ita et Spiritus Sanctus unus est, et alius non potest esse Spiritus Sanctus. Ut ergo fiat distinctio personarum, affectionis 99 vocabula secernuntur; quibus ille Pater intelligatur, ex quo omnia, et quia ipse non habeat patrem; iste Filius [Al. Filius vero], tanquam qui ex Patre natus sit; et [Al. tac. et] hic Spiritus Sanctus, tanquam de utroque procedens, et cuncta sanctificans. Ut autem una eademque in Trinitate divinitas doceatur: sicut dictum est, in Deo Patre credi, adjecta praepositione in: ita et in Christo Filio ejus, ita et in Spirito Sancto memoratur. Sed ut manifestius fiat, quod diximus, ex consequentibus approbabitur. Sequitur namque post hunc sermonem: 36. SANCTAM ECCLESIAM. REMISSIONEM PECCATORUM. HUJUS CARNIS RESURRECTIONEM. Non dixit [Al. dixi], in sanctam Ecclesiam, nec in remissionem peccatorum, nec in carnis resurrectionem: si enim addidisset in praepositionem, una cum superioribus eademque vis fieret. Nunc autem in illis quidem vocabulis, ubi de divinitate ordinatur fides, in Deo Patre dicitur, et in Jesu Christo Filio ejus, et in Spiritu Sancto. In caeteris vero ubi non de divinitate, sed de creaturis, et de mysteriis sermo est, in praepositio non additur, ut dicatur, in sancta Ecclesia: sed sanctam Ecclesiam credendam esse, non ut Deum, sed ut Ecclesiam Deo congregatam. Et remissionem peccatorum credant esse, non in remissionem peccatorum: et resurrectionem carnis credant, non in resurrectionem carnis. Hac itaque praepositionis syllaba, creator a creaturis secernitur, et divina separantur, ab humanis. Hic igitur Spiritus Sanctus est, qui in veteri Testamento Legem et Prophetas, in novo Evangelia, et Apostolos inspiravit. Unde et 100 Apostolus dicit: Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum (2. Tim. 3.). Et ideo, quae sunt novi ac veteris Testamenti volumina, quae secundum majorum traditionem per ipsum Spiritum Sanctum inspirata creduntur, et Ecclesiis Christi tradita, competens videtur hoc in loco evidenti numero, sicut ex Patrum monumentis accepimus, designare. 37. Itaque veteris Testamenti, omnium primo Moysi quinque libri sunt traditi, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Post haec Jesus Nave, Judicum simul cum Ruth. Quatuor post haec Regnorum libri, quos Hebraei duos numerant: Paralipomenon, qui dierum dicitur liber: et Esdrae duo, qui apud illos singuli computantur, et Hester. Prophetarum vero Esaias, Jeremias, Ezechiel, et Daniel: praeterea duodecim Prophetarum liber unus. Job quoque, et Psalmi David singuli sunt libri. Salomon vero tres Ecclesiis tradidit, Proverbia, Ecclesiastes, Cantica Canticorum. In his concluserunt numerum librorum veteris Testamenti. Novi vero quatuor Evangelia, Matthaei, Marci, Lucae, et Joannis. Actus Apostolorum, quos describit Lucas. Pauli Apostoli Epistolae quatuordecim. Petri Apostoli duae. Jacobi fratris Domini et Apostoli una. Judae una. Joannis tres. Apocalypsis Joannis. Haec sunt quae Patres intra canonem concluserunt, et ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluerunt. 38. Sciendum tamen est, quod et alii libri sunt, qui non canonici, sed Ecclesiastici a majoribus appellati sunt, id est, Sapientia, quae dicitur Salomomonis, 101 et alia Sapientia, quae dicitur filii Syrach, qui liber apud Latinos hoc ipso generali vocabulo Ecclesiasticus appellatur, quo vocabulo non auctor libelli, sed Scripturae qualitas cognominata est. Ejusdem vero ordinis libellus est Tobiae et Judith, et Machabaeorum libri. In novo vero Testamento libellus, qui dicitur Pastoris sive Hermes: qui appellatur Duae viae, vel Judicium Petri. Quae omnia legi quidem in Ecclesiis voluerunt, non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. Caeteras vero Scripturas apocryphas nominarunt, quas in Ecclesiis legi noluerunt. Haec nobis a Patribus tradita sunt, quae (ut dixi) opportunum visum est hoc in loco designare, ad instructionem eorum qui prima sibi Ecclesiae ac fidei elementa suscipiunt, ut sciant, ex quibus sibi fontibus verbi Dei haurienda sint pocula. 39. Tenet deinde ratio fidei, SANCTAM ECCLESIAM. Caussam jam superius diximus, cur non dixerint etiam hic, in sanctam Ecclesiam. Hi igitur qui supra in uno Deo credere edocti sunt sub mysterio Trinitatis, credere etiam hoc debent, unam esse Ecclesiam sanctam, in qua est una fides et unum baptisma, in qua unus Deus creditur Pater, et unus Dominus Jesus Christus Filius ejus, et unus Spiritus Sanctus. Ista est ergo sancta Ecclesia, non habens maculam, aut rugam. Multi enim et alii Ecclesias congregaverunt, ut Marcion, et Valentinus, et Ebion et Manichaeus, et Arius, et caeteri omnes haeretici. Sed illae Ecclesiae non sunt sine macula, vel ruga perfidiae: et ideo dicebat de illis Propheta, Odi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. De hac autem Ecclesia, quae fidem 102 Christi integram servat, audi quid dicat Spiritus Sanctus in Canticis Canticorum: Una est columba mea, una est perfecta genetrici suae (Cant. 6. 8.). Qui ergo hanc fidem in Ecclesia suscipit, non declinet in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introeat. Concilium namque vanitatis est, quod agit Marcion, qui negat, Patrem Christi Deum esse creatorem, qui per Filium suum fecerit mundum. Concilium vanitatis est, quod Ebion docet, ita Christo credi debere, ut circumcisio carnis, et observatio sabbathi, et sacrificiorum solemnitas, caeteraeque omnes observantiae secundum legis literam teneantur. Concilium vanitatis est, quod docet Manichaeus, primo quod seipsum paracletum nominavit: tum deinde, quod mundum a malo factum dicit, Deum creatorem negat, Testamentum vetus repudiat: unam bonam, aliam malam naturam sibi invicem adversantes asserit: coaeternas Deo animas hominum secundum Pythagoraeos [Al. Pythagoricos] in pecudes et animalia et bestias redire per diversos nascendi circulos adstruit: resurrectionem carnis nostrae negat: passionem Domini et nativitatem non in veritate carnis, sed in phantasiis fuisse confirmat. Concilium vanitatis est, quod Paulus Samosatenus, et ejus post hunc successor Photinus asseruit, Christum non fuisse ante secula natum ex Patre, sed ex Maria coepisse: et non eum Deum hominem natum, sed ex homine Deum factum existimat. Concilium vanitatis est, quod Arius atque Eunomius docuit, qui Filium Dei non ex ipsa Patris substantia natum, sed ex nihilo creatum volunt: et Filium Dei habere initium, et minorem esse Patre; sed et Spiritum Sanctum non 103 solum minorem esse Filio, sed et mittendarium asserunt. Concilium vanitatis est et quod illi ajunt, qui Filium Dei quidem de substantia Patris fatentur, Sanctum vero Spiritum separant et secernunt: cum utique unam eamdemque virtutem et divinitatem Trinitatis ostendat Salvator in Evangelio, cum dicit, Baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Matth. 28.). Et est aperte impium separari ab homine, quod divinitus jungitur. Concilium vanitatis est et hoc, quod olim congregavit pertinax et prava contentio, asserens Christum carnem quidem humanam suscepisse, non tamen et animam rationalem: cum utique et carni et animae, et sensui humano ac menti una eademque salus a Christo collata sit. Sed et illud concilium vanitatis est, quod Donatus per Africam traditionis Ecclesiam criminando contraxit: et quod Novatus sollicitavit, lapsis poenitentiam denegando: et secundas nuptias, cum forte iniri eas necessitas exegerit, condemnando. Has ergo omnes velut congregationes malignantium fuge. Sed et eos, si qui illi sunt, qui dicuntur asserere, quod Filius Dei non ita videat, vel noverit Patrem, sicut noscitur ipse et videtur a Patre: vel regnum Christi esse finiendum, aut carnis resurrectionem non in integram naturae suae substantiam reparandam: futurum Dei justum erga omnes negare judicium: diabolum a debita absolvi damnatione poenarum. Ab his, inquam, omnibus fidelis declinet auditus. Sanctam vero Ecclesiam tene quae Deum Patrem omnipotentem, et unicum Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum Sanctum concordi et consona substantiae ratione profitetur, Filiumque 104 Dei natum ex Virgine, passum pro salute humana, ac resurrexisse a mortuis in ea carne, in qua mortuus est, credit. Eumdem denique venturum judicem omnium sperat in quo et remissio peccatorum, et carnis resurrectio praedicatur. 40. Verum de remissione peccatorum sufficere debet sola credulitas. Quis enim caussas aut rationem requirat, ubi indulgentia Principis est? Cum terreni Regis liberalitas discussioni non sit obnoxia, ab humana temeritate discutitur diviua largitio. Solent enim cum irrisione adversum nos dicere Pagani, quod ipsi nos decipiamus, qui putemus crimina, quae opere commissa sunt, verbis posse purgari. Et ajunt, Numquid potest, qui homicidium fecit, homicida non esse: et adulter non videri, qui adulterium perpetravit? Quomodo ergo hujuscemodi criminum reus, sanctus vobis effici subito videbitur? Sed ad haec, ut dixi, melius fide, quam ratione respondeo. Rex enim est omnium qui hoc promisit: terrae caelique dominus est, qui haec pollicetur. Non vis, ut qui me ex terra hominem fecit, credam quod ex criminoso me faciat innocentem? Et qui me, cum essem caecus, fecit videre: vel cum essem surdus audire: qui mihi claudo gressum reddidit, innocentiam mihi perditam non poterit recuperare? Et ut veniamus ad ipsius naturae testimonium. Occidere hominem non semper criminosum est, sed malitia, non legibus occidere criminosum est. Non ergo factum me in talibus, quia interdum et recte fit, sed animus male consulens damnat. Si ergo animus in me, qui criminosus est effectus, et in quo fuit origo vitii corrigatur, cur tibi videar non posse innocens effici, 105 qui prius fueram criminosus? Si enim, ut supra ostendi, constat, quod non in facto, sed in voluntate sit crimen: sicut mala voluntas, auctore malo daemone, peccato me et morti fecit obnoxium: ita in bonum voluntas mutata, auctore bono Deo, innocentiae me reddidit [Al. reddit] et vitae. Similis caussa et in caeteris est criminibus. Hoc modo fides nostra non invenitur naturalibus rationibus adversari, dum remissio peccatorum, non gestis, quae mutari non possunt, sed animo quem de malo in bonum converti certum est, deputetur. 41. Sed et ultimus sermo iste, qui resurrectionem carnis pronunciat, summam totius perfectionis succincta brevitate concludit: quamvis etiam de hoc non solum a Gentilibus, sed et ab Haereticis fides impugnetur Ecclesiae. Nam Valentinus resurrectionem carnis omni modo negat, et Manichaei, sicut supra ostendimus. Sed isti Esaiam quidem prophetam dicentem, Resurgent mortui et suscitabuntur, qui sunt in sepulcris (Esai. 26. 19.), audire noluerunt: nec Danielem sapientissimum, protestantem, Quia tunc resurgent, qui sunt in terrae pulvere: hi quidem in vitam aeternam, hi autem in opprobrium et confusionem aeternam (Dan. 12.). Tamen vel in Evangeliis, quae recipere videntur, discere debuerunt a Domino et Salvatore nostro, Sadducaeos docente, dictum: Quod autem resurgant mortui, non legistis, quo modo dicit Moysi in rubo, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob? Deus autem non est mortuorum, sed viventium (Marc. 2. 26. 31). In quo etiam quae sit et quanta resurrectionis gloria, in superioribus memoravit, cum dixit: In resurrectione autem mortuorum neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli 106 Dei (Matth. 22. 20.). Resurrectionis autem [Al. ergo] virtus, angelicum hominibus confert statum, ut qui de terra resurrexerint [Al. resurrexerunt], non iterum in terra, cum pecudibus, sed in caelo cum Angelis vivant: quos tamen ad hoc ratio vitae purioris admiserit: illos scilicet, qui jam nunc conservantes animae suae carnem in castis pudicitiae actibus, obedientiae Sancti Spiritus subjugaverunt, et omni eam vitiorum labe tenuatam, atque in spiritualem gloriam sanctificationis virtute mutatam, Angelorum quoque meruerunt inferre consortiis. 42. Sed infideles clamant, et dicunt: Quomodo potest caro, quae putrefacta dissolvitur, aut in pulverem vertitur, maris etiam interdum profundo sorbetur, fluctibusque dispergitur, recolligi rursum et reintegrari in unum, et corpus ex ea hominis reparari? Ad quos primam interim responsionem sermonibus Pauli faciamus, dicentis eis: Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est seminas, sed nudum granum tritici, aut alicujus caeterorum seminum. Deus autem dat illi corpus prout vult (I. Cor. 15.). Quod autem [Al. ergo] in seminibus, quae tu in terram jacis, per annos singulos fieri vides, hoc in tua carne, quae lege Dei seminatur in terra, futurum esse non credis? Cur quaeso tam angustus et invalidus divinae potentiae aestimator es, ut dispersum uniuscujusque carnis pulverem, in suam rationem colligi et reparari posse non credas? An non censeas, cum videas, quod etiam mortale ingenium demersas in profundum terrae metallorum venas rimatur? Et artificis oculus aurum videt, in quo imperitus terram putat. Haec cur non 107 concedimus ei, qui fecit hominem, quando tantum is, qui ab ipso factus est, assequi potest? Et cum auri esse propriam venam, et argenti aliam, aeris quoque longe disparem, ferri ac plumbi diversam intra speciem terrae latere, mortale deprehendat ingenium: divina virtus invenire posse ac discernere non putabitur uniuscujusque carnis proprium censum, etiam si videatur dispersus? 43. Sed ad haec tentemus, animas quae deficiunt in fide, naturalibus rationibus adjuvare. Si quis diversa semina in unum permisceat, et haec indiscreta seminet, vel passim spargat in terram: nonne uniuscujusque seminis granum, quocumque loci jactum fuerit, competenti tempore secundum naturae suae speciem germen producet, ut statum suae formae suique corporis reparet? Ita ergo uniuscujusque carnis substantia, quamvis varie diverseque dispersa sit, ratio tamen ipsa, quae inest unicuique carni, est immortalis: 108 quia immortalis animae caro est ex eo tempore, quo seminatis in terram corporibus primum veri Dei voluntati arrisit, collectum terrae attractumque substantiae suae censum reddit, ac reparat in illam speciem, quam mors aliquando dissolverat. Et ita fit ut unicuique animae non confusum, aut extraneum corpus, sed suum quod habuerat reparetur, ut consequenter possit pro agonibus praesentis vitae, cum anima sua caro vel pudica coronari, vel impudica puniri. Et ideo satis caute Ecclesia nostra fidem Symboli docet, quae in eo quod a caeteris traditur, Carnis resurrectionem, uno addito pronomine, tradidit, Hujus carnis resurrectionem. Hujus sine dubio, quam habet is, qui profitetur, signaculo crucis fronti imposito: quo sciat unusquisque fidelium carnem suam, si mundam servaverit a peccato, futurum esse vas honoris, utile Domino ad omne opus bonum paratum: si vero contaminatam in peccatis, futurum esse vas irae ad interitum. 109 Jam vero de ipsa resurrectionis gloria, et de repromissionis magnitudine, si quis plenius scire desiderat, in omnibus pene divinis voluminibus inveniet indicari. Ex quibus nos commonitionis tantummodo gratia pauca in praesenti loco memorantes, finem injuncti a te Opusculi faciemus. Igitur Apostolus Paulus, quod resurgat mortalis caro, talibus asserit argumentis, dicens: Quod si resurrectio mortuorum non est, ergo nec Christus resurrexit (1. Cor. 15.). Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides nostra (Ibidem. 51.). Et paulo post: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, initium dormientium: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur: unusquisque autem in suo ordine: initium Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus; deinde finis. Et in sequentibus addit et haec: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, non omnes autem immutabimur (sive ut in aliis exemplaribus invenimus). Omnes quidem dormiemus, non omnes autem immutabimur: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Sed et ad Thessalonicenses nihilominus scribens dicit: Nolo autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus, quod Jesus mortuus est, et resurrexit: 110 ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui reliqui [Al. relicti] sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt: quia ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui reliqui [Al. relicti] sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (1. Thess. 4.). 44. Verum ne existimes haec Pauli solius, quasi novella praedicatione signari: audi etiam quid Ezechiel propheta olim per Spiritum Sanctum praelocutus sit. Ecce, inquit, ego aperiam sepulcra vestra, et educam vos de sepulcris vestris [Ezech. 42.]. Job quoque mysticis redundans eloquiis, audi quam evidenter resurrectionem mortuorum praedicet. Est. inquit, arbori spes: si enim abscissa fuerit, iterum pullulabit, et virgultum ejus nunquam deficiet. Quod si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus ejus, ab odore aquae reflorebit, et faciet fruticem sicut novella. Vir vero si mortuus fuerit, abiit, et mortalis si ceciderit, ultra non erit (Job. 14. 7.)? Non tibi videtur in verbis his, cum quodam pudore arguere homines, et dicere: Itane stultum est hominum genus, ut cum videant exscissae arboris truncum rursum pullulare de terra, et lignum emortuum iterum vitam recipere, ipsis ne lignis quidem aliquid simile de semetipsis, 111 nec arboribus opinentur? Ut autem scias, quod veluti interrogantis modo legendum sit quod dixit: Mortalis autem cum ceciderit, non resurget? de consequentibus probationem accipe. Subjungit namque statim: Si enim [Al. autem] mortuus fuerit homo, vivet. Et paulo post dicit: Exspectabo usquequo iterum fiam. Et iterum idem dicit: Qui resuscitaturus est super terram pellem meam, quae haec nunc haurit. 45. Haec quidem ad probationem dicta sunt professionis nostrae, qua confitemur in Symbolo hujus carnis resurrectionem. Quod enim adjunctum est, hujus, vide quam consonum sit omnibus his, quae de divinis voluminibus memoravimus. Quid enim aliud indicatur in dictis Job, quae superius exposuimus, cum dicit: Quia resuscitabit pellem meam, quae haec nunc haurit, id est, quae ista tormenta perpetitur: nonne aperte dicit hujus carnis resurrectionem futuram, hujus, inquam, quae tribulationum et tentationum cruciamenta nunc sustinet? Sed et Apostolus cum dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (1. Cor. 15. 53.): nunquid non corpus suum, quodammodo contingentis et digito palpantis est vox? Hoc ergo quod nunc corruptibile corpus est, resurrectionis gratia incorruptibile erit: et hoc quod nunc mortale est, immortalitatis virtutibus induetur. Ut sicut Christus resurgens a mortuis, ultra jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. 6. 9.): ita et qui in Christo resurgent, nec corruptionem sentient ultra, nec 112 mortem: non natura carnis abjecta, sed conditione ejus et qualitate mutata. Erit ergo corpus quod resurget a mortuis incorruptibile et immortale, non solum justorum, sed etiam peccatorum. Justorum quidem, ut semper possint permanere cum Christo. Peccatorum vero, ut absque interitione sua debitas luant poenas. 46. Quod autem justi semper cum Domino nostro Christo permaneant, jam et in superioribus edocuimus, ubi ostendimus, quia Apostolus dicit: Deinde nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (1. Thes. 4. 16.). Nec mireris, si caro sanctorum in tantam gloriam ex resurrectione mutabitur, ut in occursum Dei suspensa nubibus, et in aere vecta rapiatur, cum ipse Apostolus, exponens quantum conferat Deus his, qui diligunt eum, dicat: Quia transmutabit corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori claritatis suae (Phil. 3. 21.). Nihil ergo absurdum est, si sanctorum corpora dicantur nubibus in aera sustolli, cum ad formam corporis Christi, quod in dextera Dei sedet, dicantur reformanda. Sed et hoc sanctus Apostolus, vel de se, vel de caeteris sui loci vel meriti addit, et dicit. Quia consuscitabit nos cum Christo, simulque faciet sedere in caelestibus (Ephes. 2. 6.). Unde cum haec et eorum similia quamplurima sancti Dei in repromissionibus habeant in resurrectione justorum, non erit jam difficile credere etiam illa, quae prophetae praedixerant, Quod justi scilicet fulgebunt sicut sol, et sicut splendor 113 firmamenti in regno Dei (Sap. 3. 7.). Cui enim difficile videbitur, eos fulgorem solis habituros, ac siderum, ac firmamenti hujus splendore decorandos, quibus vel vita, et [Al. vel] conversatio Angelorum Dei paratur in coelis, vel conformandi dicuntur ad gloriam corporis Christi, ad quam gloriam Salvatoris ore promissam, respiciens sanctus Apostolus dicit: Quia seminatur corpus animale, resurget [Al. surget] corpus spirituale. Si enim verum est, sicut certe verum est, quod justos quosque et sanctos, Angelorum consortiis sociabit divina dignatio, certum est, quod et corpora eorum in spiritualis corporis gloriam vertet [Al. vertat]. 47. Nec hoc tibi contra naturalem corporis rationem videatur esse promissum. Si enim credimus secundum ea, quae scripta sunt, quod accipiens Deus limum terrae, plasmavit hominem: et haec fuit [Al. est] natura corporis nostri, ut voluntate Dei terra verteretur in carnem: cur tibi aut absurdum, aut contrarium videtur, si iisdem rationibus quibus terra profecisse dicitur in corpus animale, rursum corpus animale in corpus proficere spirituale credatur? Haec quidem atque his similia multa invenies in Scripturis divinis de resurrectione justorum. Dabitur autem etiam peccatoribus, ut supra diximus, incorruptionis et immortalitatis ex resurrectione conditio, ut sicut justis Deus ministrat ad perpetuitatem gloriae: ita peccatoribus ad prolixitatem confusionis ministret et poenae. Sic enim propheticum definivit eloquium, cujus et paulo ante meminimus, ubi dicit: Et multi resurgent de terrae pulvere, hi quidem in vitam aeternam, hi autem in confusionem et opprobrium aeternum (Dan. 12. 2.). 114 48. Si ergo intelleximus, qua veneratione Deus omnipotens Pater dicatur, quove sacramento Dominus noster Jesus Christus unicus ejus Filius habeatur, et qua perfectione sanctus ejus Spiritus nominetur, utque sancta Trinitas unum sit per substantiam, sed affectu personisque discreta: quid etiam partus Virginis, quid Verbi in carne nativitas, quid sacramentum crucis, quae utilitas divini ad inferna descensus, quid resurrectionis gloria, et animarum de infernis revocata captivitas, quid etiam ascensus ejus ad caelum et venturi judicis exspectatio: sed et sanctae Ecclesiae adversus congregationes vanitatis qualis haberi debeat agnitio, qui sacrorum Voluminum numerus, quaeve haereticorum vitanda conventicula: et quod in peccatorum remissione divinae libertati nequaquam ratio naturalis obsistat: et ut carnis nostrae resurrectionem, non solum divinae voces, sed et ipsius Domini et Salvatoris nostri exemplum et consequentia naturalis rationis assignet. Si inquam haec secundum traditionis supra expositae regulam consequenter advertimus, deprecamur ut nobis et omnibus, qui haec audiunt, concedat Dominus, fide quam suscepimus custodita, cursu consummato, exspectare justitiae repositam coronam, et inveniri inter eos qui resurgunt in vitam aeternam: liberari vero a confusione et opprobrio aeterno, per Christum Dominum nostrum, per quem est Deo Patri omnipotenti cum Spiritu Sancto gloria et imperium, in saecula saeculorum. Amen.