Migne Patrologia Latina Tomus 96
Commentarius in Nahum (Julianus Toletanus), J. P. Migne
PRAEFATIO. (0705D)Nahum propheta in regnum Assyriorum invenitur: historialiter de Ninive, quae metropolis ejus fuit, destructione loquitur; allegorice, de desolatione mundi; mystice, de reparatione per Christum generis humani; moraliter, de restitutione in pristina dignitate, vel majore gloria peccatoris in sceleribus lapsi.
(0706D)Ninive autem Ninus Assyriorum rex secundus condidit, eique denominatum a nomine suo vocabulum, ut quidam asserunt, vel potius, ut alii, a Ninia filio suo, hujusmodi indidit. Ninus vero de patre Belo et matre Semiramide natus, fraude matris circumventus, ex ea furtivae libidinis ignarus Niniam genuit: quo comperto postquam partu mater exoneravit vicera, (0707A)muros ejus cruentavit sanguine, materna detestatus scelera. Haec civitas et a forma et a situ, quantitate et ornatu juxta tempus clarissime notabilis, et a rege, et a lege, et a plebe, potentia, astutia, constantia, sublime commendabilis, dum regni sui circumquaque dilatare studet pompam atque fastum luxuriae, usque ad Dei populum effrenate laxavit habenas saevitiae. Cujus partem primo Sargon, deinde Phul, dehinc Tegla-Phalassar, deinceps Salmanassar captivavit: ad ultimum sub Osea totus Israel expugnatus a Sennacherib in Assyrios transmigravit.
Unde Nahum ad populi transmigrati consolationem, ad sanctorum probandorum confirmationem, ad posterorum quoque gloriosam exspectationem, ad lapsorum excitandam devotionem, ad omnium vero (0707B)gratiarum actionem eructat prophetiam, contemplatur visionem, qua civitatis eversio et populi interitus edicitur, exsulum utcunque refocillatur memoria, afflictorum fovetur patientia, damnatorum praedicitur redemptio, spes lapsorum innuitur et sublimatio, omnium in commune fidelium honor et incorruptio. Prophetavit autem idem propheta tempore Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae regum Juda, quando regnum Assyriorum destruitur, Romulus nascitur, Olympias a Graecis prima statuitur, Roma conditur, regnum Lacedaemoniorum defecit, Macedonum vero incepit, Hesiodus poeta claruit. Fiunt quidem simul anni regni Assyriorum a primo Nini, qui secundus in eo regnavit, usque ad trigesimum sextum Sardanapalum, qui et ultimus, et ab Arsace signifero (0707C)suo victus, semetipsum incendio cremavit, 1164.
Praemittit vero propheta prologum, in quo more orationis rhetoricae auditorem reddit attentum, docilem et benevolum. Prologus autem hic est: Onus Ninive, liber visionis Nahum Elchesei. Tria quidem posuit, per quae auditorem ad veniam, ad gratiam, ad gloriam moveri voluit. Siquidem in onere miseria, in visione gratia, in consolatione nonnulla videtur gloria. Assyrio persequenti pondus miseriae, Israeli sustinenti respectus gratiae, et eidem redeunti instar cujuscunque attribuitur gloriae. Lector igitur audito onere, redditur attentus; visione, docilis; Nahum, id est, consolatore, benevolus.
Onus Ninive, quia a Chaldaeis est subversa; liber visionis, quia Esdrae, Nehemiae, et aliis indulgentia (0707D)data; Nahum Elchesei, quia urbis, templi, et populi libertas, et gratia, et gloria utcunque reparata. Haec autem historialiter diximus. Nunc ea mystice, vel moraliter succincte disseramus.
Onus Ninive, mundi conflagratio; liber visionis, sanctorum resurrectio; consolatoris, eorum glorificatio.
Onus Ninive, reproborum damnatio; liber visionis, beatorum electio; consolatoris, in saecula saeculorum laudatio.
Onus, quando dicitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41); visio, quando dicetur: Venite, benedicti Patris mei (v. 34); consolator, quando (0708A)omnia existens in omnibus tradet regnum Deo, et Patri (I Cor. XV, 24, 28).
Vel onus, infidelitas gentium; liber visionis, conversio fidelium; consolatoris, consummatio omnium. Meminerit autem lector quia onus in reprobis est angustia; liber visionis, cum electis perseverans gratia, consolatio, divinitus de hoste concepta victoria.
Onus est pondus miseriae, et tribulatio; visio, favor divini muneris, et mentis invocatio; consolatio, in conflictu constantia, et de triumpho adepta laetitia. In his vero omnibus lector redditur attentus, docilis et benevolus.
Benevolentia in rhetoricis a Tullio (Lib. I de Invent. Rhetoric., num. 16 edit. Genev. 1743) ex quatuor (0708B)locis comparatur. Ab ipsa causa, a judicis persona, ab adversariorum, a propria. Sancti vero, qui non sibi, sed Domino moriuntur, vel vivunt (Rom. XIV, 8); qui non sua, sed quae Jesu Christi quaerunt (Philipp. II, 21), non sibi captant favorem, sed omnia Patri deferunt luminum. Hinc per Psalmistam dicitur: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9). Inde illud Apostoli: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14). Benevolentia igitur ex quatuor comparatur: A persona Salvatoris, a forma salutis, a ratione dati, a lapsu reparati. Summus qui dedit, aeternum quod tribuit, gratis praestitit miseris. In primo consideratur potentiae immensitas; in secundo, misericordiae largitas; in tertio, gratiae liberalitas; (0708C)in quarto, naturae benignitas: siquidem summus miseris maxima contulit gratis. In primo igitur comprobatur dantis omnipotentia; in secundo, ejus munificentia; in tertio, ejus sufficientia; in quarto, ejusdem benevolentia.
Aliter. Benevolentiam captat a judicis persona, a sui fortuna, a causa et qualitate negotii; ab immanitate et natura adversarii. A judice, quia ipsa est misericordia; a sui fortuna, quia versatur in miseria; a causa negotii, ex parte adversarii, quia seductus est invidia, ex parte vero sui, quia circumdatur infirmitate et ignorantia; a natura adversarii, tum ex naturae subtilitate, tum ex vitae diuturnitate, tum ex negotii assiduitate; ex immanitate quoque, quia gratis infestant, nec ad momentum desistant, nec (0708D)in minimo pareant. In primo igitur captat per judicis pietatem; in secundo, per confessionis humilitatem; in tertio, per hujus vitae incolatum, et invincibilem infirmitatem; in quarto, per invidiam adversarii, et ipsius crudelitatem. In primo, judicis provocatur clementia; in secundo, propria exponitur indigentia; in tertio, hujus vitae praetenditur tentatio; In quarto, adversarii invidia objicitur, et impugnatio. Primo, quia judicis est sententia: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); secundo loquitur indigentia: Si incluserit, nemo est qui aperiat (Job XII, 14); tertio, hujus (0709A)vitae miseria: Memento mei, quia ventus est vita mea (Job. VII, 7); in quarto: Ab aquilone super faciem orbis terrae exardescunt mala (Jer. I, 14).
Aliter. Salvatoris opera legimus fuisse quadrifaria. Miracula namque fecit; beneficia contulit; amara pro nobis pertulit; vitae monita protulit. In iis autem quatuor auditor redditur benevolus, dum et ejus doctrina illuminatur, et beneficiis sustentatur, miraculis confirmatur, et passionum stigmate ad amorem inflammatur. In primo excluditur ignorantia, in secundo indigentia, in tertio negligentia, in quarto vitae torpor et animi ignavia. In primo suscepit lumen scientiae, in secundo largitatem gratiae, in tertio conjicit regni felicitatem, in quarto suspirat ad Christi charitatem. Per vitae oracula (0709B)illuminatur caecus; per miracula reducitur profugus; per beneficia redditur devotus; per passionis stigmata efficitur consummatus.
Docilis quoque redditur, dum in ejus doctrina, vita, fama docetur quid teneat, suadetur quid caveat, instruitur quid timeat, quo doleat, in quo speret, quid diligat: scilicet cavere vitia, tenere vitae consilia, timere gehennae supplicia, dolere hujus exsilii miseriam, in coelis figere spei suae anchoram, ardenter diligere coelestem patriam.
Attentus etiam redditur, et ex magnitudine supplicii, dum onus praemittitur; et ex qualitate gaudii, dum visio subsequitur; et ex fidelitate praemii, dum consolator subjungitur.
Cum igitur Tullius (Lib. I de Inv. rhetor., n. 15) (0709C)quinque causarum genera statuat: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum, et secundum ea diversa suggerat principia, nos honestum genus, non causae, sed prophetiae hujus dicimus, in qua circa reprobos justa Dei probatur severitas, erga pios clementissima commendatur bonitas. In amico, gratia; in hoste, justitia; in servo, judicii veritas; in mercenario, praemii aequitas; in filio, regni haereditas; in sponsa, spiritualis gaudii identitas.
(0710A)His ita de materia et intentione succincte praelibatis, etiam nunc dicatur cui parti philosophiae supponatur. Cum igitur philosophia quatuor principales habeat species, sub quibus omnium liberalium artium et totius divini eloquii continetur series, theoricam scilicet, practicam, physicam, et logicam; sic inserta alterutrum, et connexa adinvicem saepissime videntur, ut vix ab invicem discerni valeant; sic quandoque sequestrata, et a se alienata prorsus inveniuntur ut conjungi ullatenus nequeant. Quippe mathematica de visibilibus visibilium figuris; practica de invisibilibus visibilium formis; physica de invisibilibus causis; theologia de invisibilibus substantiis; logica vero ut omnium provida, artium magistra, arcanorum clavigera, passim discurrit per (0710B)omnia, formas, modos, causas, nodos solvens, ligans subtilitate nimia, artis excellentia, argumentorum copia. Praesens vero prophetia, quia partim agit de coelestibus, partim tractat de moribus, nonnulla pars ejus ad theoricam, quaedam vero respicit ad practicam.
Modus quoque tractandi hic est. Prius autem comminatur hostibus; dehinc blanditur obsequentitibus. Post haec quasi incidenter introducit adventum Salvatoris. Deinde terribilem inducit praesentiam vastatoris; armat Babylonios; ruunt in Assyrios; Ninive expugnatur, capitur, destruitur; templum a fundamentis evertitur; omnis aetas, sexus, conditio corrumpitur, eliditur, servituti addicitur. Deinceps insultando in eam invehitur, rapinas, fornicationes, (0710C)maleficia exprobrat; civitatem sanguinum exprobrando nuncupat. Alexandriae quoque ferenti auxilium minatur excidium. Deinde insultando, ignaviam principum et populi ingeminat, populum effeminatum nuncupat, frustra eos nisi evidenter enuntiat: ad ultimum inertiam pastorum increpat, et sic prophetiam suam terminat.
Explicit praefatio.
INCIPIT EXPOSITIO. (0709) 1. (0709D)Onus Ninive, liber visionis Nahum Helchesei. Prologum istum prophetiae suae propheta praeposuisse a quibusdam creditur; ab aliis, Esdram eum invenisse, asseritur. Sicut enim post incensam legem a Chaldaeis, et ab eo reparatam novis inventis litteris, singulis psalmorum praefixit titulos, ita doctrinae gratia singulis fere prophetarum praeposuit prologos. Vel si eum propheta praeposuisse dicitur, humilitatis gratia de se, quasi de alio loquitur. Sic Moyses de se loquens, quasi de alio dicebat: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Praecipe filiis Israel, etc. ( Saepe in libris Exod., Lev., Num ). Sic (0710D)Isaias: Visio quam vidit Isaias filius Amos (Isai. I, 1). Sic Jeremias, Verba, inquit, Jeremiae, qui fuit in sacerdotibus de Anatot (Jer. I, 1). Sic Michaeas: Verbum quod factum est ad Michaeam de Morasti (Mich. I, 1). Et ita ferme incipiunt omnes prophetae. Id quoque reperitur in Novo Testamento. Dixit, inquit, discipulus ille, quem diligebat Jesus Petro (Joan. XXI, 7). Tale quid in Apostolo: Paulus, inquit, servus Jesu Christi, etc. (Rom. I, 1). Et multa nobis talia tradunt divina eloquia. Vel sancti incipientes gratiam divinitus accipere, sitientes supplicant divinitati, in hoc maxime proficientes, (0711A)et exemplum gratiae relinquentes posteritati.
2. Onus Ninive. In duodecim prophetis quatuor fuisse legimus qui onus in suis prophetiis posuerunt: Nahum, scilicet, Habacuc, Malachiam et Zachariam. Quorum primi tres posuerunt illud in principio. Zacharias vero duobus locis, in fine scilicet, et in medio. Dicit enim in medio: Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei ejus (Zach. IX, 1); in fine vero sic: Onus verbi Domini super Israel (XII, 1). Sed et apud Isaiam undecim legimus onera, haec scilicet: Onus Babylonis, onus Philistiim, onus Moab, onus Damasci, onus Aegypti, onus deserti maris, onus Duma, onus in Arabia, onus vallis visionis, onus Tyri, onus jumentorum Austri (Isai. XIII, 1; XV, 1; XVII, 1; XIX, 1, XXI, 1, 11, 13; XXII, 1; XXIII, 1; XXX, 6). (0711B)quae ex ipsa qualitate numeri transgressionem significant peccati. In denario namque praeceptorum signatur obedientia; in undenario, qui ipsam transgreditur, praevaricationis malitia. Huc accedit, quod undecim saga cilicina fiunt in tabernaculo (Exod. XXVI, 7); quod Salvator exstincto proditore chorum apostolorum in hoc manere noluit. Onus autem miseriae pondus superius significare diximus. Clamat vero Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24). Si ita est in viridi ligno, quid fiet in arido (Luc. XXIII, 31). Unde Jeremias fidelem sollicitans animam de hujus vitae miseria: Si in terra, inquit, pacis secura non fueris, quid facies in superbia Jordanis (Jer. XII, 5)? Et Job: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et (0711C)in angelis suis reperit pravitatem: quanto magis qui domos habitant luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea (Job IV, 18, 19)? Sicut ergo in divino eloquio cantica simpliciter, et Cantica canticorum pro ineffabilis laetitiae immensitate; et saecula per se, et saecula saeculorum, pro spatii aeternitate; et sabbatum simpliciter, et sabbatum sabbatorum pro secretissimae quietis felicitate; et opera simplicia, et opera operum pro veneranda ac mystica dignitate: ita possunt dici simpliciter onera singula crimina, vel singula tribulationum genera; onera vero onerum, culparum vel tribulationum immensitas nimia. 3. Tria igitur sunt onerum onera. Vanitas, iniquitas, calamitas. Vanitas mundi, iniquitas animi, (0711D)calamitas orci. Vanitas caecat, iniquitas praecipitat, calamitas cruciat. Vanitas mundi coelestium aufert contemplationem; iniquitas animi, Dei et proximi dilectionem; calamitas tartari, affectum boni et animi devotionem. Vanitas mundi facit vitiosum; iniquitas animi reddit odiosum; calamitas orci, suppliciosum. Vanitas facit incestum; iniquitas reddit infestum; calamitas, perpetuo moestum. Vanitas deprimit, iniquitas curvat, calamitas frangit. 4. Est etiam aliud quod de his oneribus dicere possumus, quia scilicet aliud portatur in capite, aliud in brachiis, aliud in humeris. Onus in capite, vanitas in mente; onus in brachiis, iniquitas in opere; onus in humeris, calamitas gehennae. Prima (0712A)foedat affectum, secunda inhonestat actum, tertia mortificat subjectum. De his tribus oneribus per Osee dicitur: Arastis impietatem, messuistis iniquitatem, comedistis fructum mendacii (Osee X, 13). Impietas siquidem aratur, quando quis ex studio mundi vanitatem meditatur; iniquitatem metit, quando ex illicita cogitatione pravum opus colligit; mendacii fructus comedit, quando prout gessit in corpore, apud inferos recipit. Aratur itaque, cogitando illicita; legitur iniquitas, operando nefaria; comeditur fructus ejus, sustinendo supplicia. 5. Sed hoc de vanitate dicendum est, quod illi alii sunt subditi, alii collaterales, alii suppositi. Primi carnales, secundi spiritales, tertii intellectuales. Primi, sensuum curiositati; secundi, humanae (0712B)necessitati; tertii contemplandae student veritati. In primo ordine sensus sordidatur et cogitatio; in secundo, ornatur affectus, et honestatur actio; in tertio, sublimatur intellectus, et vegetatur ratio. Primi se mundo sponte subjiciunt, secundi nolentes mundo serviunt, tertii penitus mundum fugiunt, Primi igitur sunt brusi, secundi activi, tertii contemplativi. 6. Sed et de iniquitate similia possumus dicere. Quidam namque iniquitatem diligunt, sed non praedicant; nonnulli et diligunt, et praedicant: alii praedicant, diligunt et defendunt. Tres igitur principales iniquitas habet species: nefas, scelus, malitiam. Nefas quantum ad Deum; scelus ad seipsum; (0712C)malitia ad proximum. Nefarii sunt, mandata contemnendo; scelesti, seipsos in vitia praecipitando; malitiosi, proximos corrumpendo. Primus ordo eorum est quorum Deus venter est, et gloria (Philipp. III, 19); secundus eorum, qui peccata sua praedicaverunt sicut Sodoma (Isai. III, 9); tertius eorum qui facti sunt quasi scuta fusilia (Job XLI, 6). Primus eorum qui projecerunt in terra intima sua (Eccli. X, 10); secundus eorum qui dicunt: Coronemus nos rosis antequam marcescant; haec enim sors et haereditas nostra (Sap. II, 8, 9); tertius eorum qui dicunt: Via Domini non est aequa (Ezech. XVIII, 25). Primo igitur peccatur in Patrem, secundo in Filium, tertio in Spiritum sanctum. In Patrem, agendo contra ejus voluntatem; in Filium, contra (0712D)illius humilitatem; in Spiritum sanctum, contra ipsius charitatem. 7. Calamitas quoque habet tres species. Prima est amaritudo conscientiae, secunda odium justitiae, tertia desperatio veniae. Primo miseri, quia remordet conscientia; secundo miseriores, quia displicet justitia; tertio, quia veniae nulla restat clementia. Quia ergo vanitatem mundi, iniquitatem animi, calamitatem tartari superius onera diximus, restat nobis quaerere alia quorum ista dominantur onera. Isaiae vero superius undecim onera posuimus, quae vitiorum undecim significant genera, et undecim negotiorum exprimunt onera. Ac primum de vitiis, deinde disseramus de negotiis.(0713A) 8. In onere Babylonis praecipue notatur superbia. In Moab, indignatio maxime et arrogantia; in Philistiim, sigillatim sensuum prava curiositas; in Damasci, expressa rapacitas; in Aegypti, omnino crapula et ebrietas; in deserti maris, singularitatis praesumptio; in Duma, superstitio; in Arabiae, ficta dilectio; in vallis visionis, animi excaecatio; in Tyri, jactantia vitiorum, et elatio; in jumentorum Austri, religionis exprimitur dissolutio. Haec ergo vitiorum sunt genera, nunc subsequenter negotiorum ponantur onera. 9. Horum primum quidem est mandata [ Forte mundana] potentia; secundum, ethnica scientia; tertium, canina facundia; quartum, claritas sanguinis; quintum, venustas corporis; sextum, honestas (0713B)conjugis; septimum, exemplar sobolis; octavum, fides amicorum; nonum, humilis obsequela subditorum; decimum, temporalium affluentia; undecimum, omnium praefatorum possessio quieta. De his vero latius disserere in praesenti, non fuit consilii; hoc enim tractare, alterius erat negotii. Esse autem onera, ostendere his relinquo qui premuntur onere. Vanitas igitur negotiis, iniquitas supponitur vitiis, calamitas gehennae suppliciis. Unde quia illa dicuntur et sunt onera, ista non immerito onerum nuncupantur onera. Quod vanitas suo multos deprimat onere, testatur Apostolus dicens: Vanitati, inquit, creatura subjecta est, non volens (Rom. VIII, 20). In psalmo vero legitur de iniquitatis onere. Iniquitates, inquit, supergressae sunt caput meum, et sicut onus (0713C)grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Calamitas quoque gehennae miserrime aggravat, quam Salvator in Isaia torcular nuncupat dicens: Torcular calcavi solus (Isai. LXIII, 3). De prima legitur in Ecclesiaste: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. I, 2); de secunda in Zacharia: Super talentum plumbi sedet iniquitas (Zach. V, 7, 8); de tertia in psalmo: Contritio in viis eorum, et infelicitas (Psal. XIII, 3). Grave igitur jugum super filios Adam a die exitus matris usque in diem reversionis in ipsam (Eccli. XL, 1), quando de vanitate ad iniquitatem, de iniquitate transeunt ad calamitatem. Sunt quoque alia onera praefatis longe dissimilia 10. Etenim primum dispensationis, secundum religionis, tertium dilectionis. Primum onus portant (0713D)praelati; secundum, huic mundo mortificati; tertium, in cubito consummati. Primi statum Ecclesiae roborant; secundi faciem illius ornant; tertii ejusdem virtutem commendant. Primus ordo dicit: Sollicitudo omnium Ecclesiarum, instantia mea quotidiana (II Cor. XI, 28); secundus: Elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea (Job VII, 15); tertius: Sive Paulus, sive Cephas, sive Apollo omnia nostra (I Cor. III, 22). Primus ordo eorum est qui curvantur sub Deo, et orbem portant (Job IX, 13); secundus, eorum qui carnem suam macerant, ut animam suam ad sapientiam transferant; tertius, eorum qui per singula proximorum se charitate vulnerant. 11. Dispensatio vero tria sub se continet onera. (0714A)Primum, occupationem exteriorum; secundum, sollicitudinem morum; tertium, tolerantiam incommodorum. Primo subditorum militat necessitati; secundo morum providet castitati; tertio, prout expedit, occurrit vel supplicat adversitati. Vel primum, negotium mundi; secundum, circumspectio sui; tertium sollicitudo proximi. Necessarius est in primo; honestus in secundo; utilis in tertio. Necessarius, ne immoderate superflua appetat; honestus, ne effeminate vivendo aliorum mores corrumpat; utilis, quatenus ad veniam, ad gratiam, ad gloriam subditos praecedat. Necessarius igitur vita, honestus fama, utilis doctrina. Honestus exemplo, utilis consilio, necessarius ministerio. 12. Religio quoque in tribus constat: in carnis scilicet mortificatione, in animi devotione, in proximi (0714B)compassione. Hinc per Jacobum apostolum: Religio, inquit, munda et immaculata haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo (Jac. I, 27). Visitationem referens ad proximi compassionem; immaculatam custodiam, ad carnis mortificationem et animi devotionem. Quod etiam Salvator in Evangelio (Matth. VI, 2 seq.) evidenter docuit, ubi de religione disserens, de eleemosyna, oratione, jejunio faciendo discipulos monuit: jejunium referens ad carnis mortificationem; eleemosynam, ad proximi compassionem; orationem, non ad linguae strepitum, sed ad animi devotionem. Vel primum est abstinentia mali; secundum, flagrantia boni; tertium, purificati animi laetitia.(0714C) 13. Dilectionis vero tria sunt onera: siquidem aliud a nobis exigitur a proximo, aliud ab angelo, aliud a Deo. Proximus a nobis exigit humanitatis obsequia; angelus, sinceritatis desideria; Deus, studia omni virtute flagrantia, omni suavitate manantia. Proximus devotum flagitat actum, angelus sincerum quaerit affectum, Deus purissimum exigit intellectum. Exhibenda est igitur proximo actionis pietas, angelo morum sinceritas, Deo omnis conatus animi, et perfecta charitas. 14. Spiritus enim sponsam suam sic ornatam, ita quidem ordinatam in Canticis multa laude prosequitur dicens: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3). Pulchra mundo, suavis proximo, decora coelo. Vel (0714D)pulchra actu, suavis affectu, decora intellectu. Vel pulchra honestate famae, suavis utilitate doctrinae, decora vitae sublimis necessitate. Vel pulchra exemplo, suavis verbo, decora consilio. Vel pulchra operibus, suavis moribus, decora mentis excessibus. Vel pulchra proximo, suavis angelo, decora sponso. Merito ergo terribilis hostibus dicitur, in qua nec mundi ambitio, nec proximi laesio, nec sui praesumptio, nec angeli offensio, nec divinae voluntatis aversio vel etiam ad modicum invenitur. Item de eodem per eumdem in eumdem: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Ibid. IV, 7). Vere quidem pulchra, quae nec hoste vincitur, nec mundo corrumpitur, nec proximo seducitur, nec carne eliditur, nec mente (0715A)erigitur. Tota quidem pulchra, quam nec actus corrumpit, nec affectus inficit, nec intellectus impedit: actus iniquitate, affectus vanitate, intellectus a coelestium claritate. Nulla est igitur in ea macula, in qua nec maligni praevalet suggestio, mundi sordent minae vel promissio, carnis jacet sigillatio, mentis suffocatur elatio. Haec igitur sunt dilectionis onera, quibus felix premitur anima. Hoc mens mea prematur onere, hoc anima moriatur depressa pondere. Onera igitur generalia constat esse quadrifaria. Alia namque sunt Dei, alia animi, alia mundi, alia inferni. Istorum quoque singula superius in aliis subdivisimus. Nunc caetera videamus. 15. Ninive in praesenti potest quadrifarie accipi. Historialiter, est illa metropolis inclyta Assyrii regni; allegorice, (0715B)in designatione mundi; mystice, in typo Ecclesiae; moraliter, in persona animae. De civitate vero superius historialiter aliqua, licet pauca, diximus. Restat ergo ut ad alia exponenda transeamus. Ac primum de interpretatione nominis videamus. 16. Ninive speciosa interpretatur, et de Deo atque mundo in quodam philosophorum legitur: . . . . . . . Tu cuncta superno Ducis ab exemplo: pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine formans. Si enim quis artificem cogitet, et materiam, et ex ipsa creaturarum dissimilium copiam, atque in rebus ordinem divinitus insitum, et gratiam, possunt quidem per ejus situm, ordinem et ornatum, Dei cognosci invisibilia; potest ejus conspici utcunque potentia, sapientia, clementia: potentia per situm, sapientia (0715C)per ordinem, benignitas per ornatum. Unde et idem ab ornatu Graece κόσμος nomen accepit. Mundus autem est universitas omnis, quae constat ex quatuor elementis, globata in speciem absoluti orbis. Quod si universitatis hujus machinam intuearis, invenies quod mirabili ratione et sapientia compositio rerum omnium perfecta sit; quod apta, quod congrua, quod decora, quod cunctis partibus suis absoluta: in qua non solum concordiam servant similia, sed etiam quae creante potentia ad esse prodierunt, dictante sapientia in unam quodammodo amicitiam et foederationem conveniunt. Quid repugnantius potest esse igne et aqua? Quae tamen in rerum natura ita Dei contemperavit providentia, ut non solum adinvicem commune societatis vinculum non dissipent, (0715D)verum etiam nascentibus cunctis, ut subsistere possint, vitale nutrimentum subministrent. Omnis enim natura se diligit, et miro quodammodo plurium dissimilium et in unum redactorum concordia unam in omnibus harmoniam facit. Vide si pulchritudini divinorum operum aliquid desit; et si nihil, vel etiam in minimo, deesse videris, jam aliquid habes unde artificem mireris. 17. Quae cum Psalmista intueretur, vehementer admirabatur dicens: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Item: Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum (Psal. LXXVI, 12). (0716A)Item id: Meditabor in omnibus operibus tuis, et factis manuum tuarum exercebor (Psal. CXLII, 5). Quae si quis investigare sufficeret, mirabilem in eis Dei sapientiae lucem inveniret. Et haec ego utinam possem tam subtiliter perspicere, tam competenter enarrare, quam possum ardenter diligere! Delectat enim me, quia valde dulce et jucundum est, de his rebus frequenter agere, ubi simul et ratione eruditur sensus, et suavitate delectatur animus, et admiratione excitatur affectus, ita ut stupentes cum Psalmista et admirantes clamemus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI, 6, 7). Et haec quidem de mundo dicta sufficiant. Nunc aliqua de (0716B)Ecclesiae decore in medium prodeant. 18. Ecclesia namque sponsa Christi, templum Altissimi, civitas Regis magni, tanta viget potentia, decore, sapientia, quod nec hoste vinci, nec mundo nec proximo seduci, nec adversitate superari, nec prosperitate inclinari, nec aura sinistra ullatenus valet fuscari. Unde Salvator de ea in Evangelio: Venerunt flumina, flaverunt venti, nec potuerunt eam movere, fundata enim erat super firmam petram (Matth. VII, 25). Hinc in ejus laude, et dilectione, et dilatatione nos excitat Psalmista: Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus ut enarretis in progenie altera (Psal. XLVII, 14). Sicut enim (ut Tullius in fine secundi libri Rhetoricae ( N. 56), meminit sunt quaedam de bonis civitatis quae (0716C)ad ejus incolumitatem, quaedam quae ad ejus amplificationem pertinent; ita in Ecclesia, quae civitas Regis magni est optima, quaedam ad decorem, alia ad amplificationem: ad sanitatem justitia, ad firmitatem fortitudo, ad decorem prudentia, ad amplificationem temperantia. 19. Siquidem quatuor sunt quae animam erudiunt et ornant, instruunt et roborant. Haec scilicet: consilia, obsequia, subsidia, remedia. Ad prudentiam consilia, ad justitiam obsequia, ad fortitudinem subsidia, ad temperantiam pertinent remedia. Consilia illuminant caecos, obsequia reddunt devotos, subsidia roborant invalidos, remedia sanant aegrotos. Consilia expellunt ignorantiam, obsequia invidiam, subsidia infirmitatem, remedia cupiditatem. Consilia (0716D)sapientiae faciunt doctores; obsequia, justitiae amatores; subsidia, veritatis defensores; remedia, felicitatis dilectores. Felix ergo civitas, quae nec eget consilio, noc caret obsequio, nec subsidii jacet imbecillitate, nec remedii sordet egestate. Haec Christus eo glorificato, et Spiritu Patris atque suo dato Ecclesiae suae contulit: haec ipsae prior in ea ad ipsius gloriam protulit. Siquidem consilia vitae dedit, obsequia justitiae, subsidia constantiae, remedia poenitentiae. Consilia, homines docendo; obsequia, turbas pascendo (Matth. V, 2 seq.; XIV, 15 seq.): subsidia, viduae, pupilli et advenae, causas judicando (Deut. X, 18): remedia, pertranseundo, et omnes (0717A)oppressos a diabolo sanando (Act. X, 38). Consilia igitur dedit in monte, obsequia juxta mare, in coenaculo subsidia, remedia in cruce. 20. Haec quoque Ecclesia a sponso suo accepit, quae ad ipsius timorem, decorem, honorem, amorem aliis dilatandum ministravit. Siquidem per divinae consilia scientiae, et lucem sapientiae sibi conversos copulavit philosophos; per obsequia misericordiae subjugavit ethnicos; per subsidia gratiae constanter expugnavit haereticos; per remedia poenitentiae clementer revocavit schismaticos. Per consilia veniunt ab ignorantia naturali, tanquam a parte Orientali; per obsequia redeunt a fervore concupiscentiae, tanquam a plaga Australi; per subsidia retrahuntur a frigore malitiae, tanquam a climate (0717B)Septentrionali; per remedia educuntur ab occasu vitiorum, tanquam a plaga Occidentali. 21. Hanc ei futuram numerosae prolis laetitiam sponsus ejus per prophetam promiserat Isaiam. Ecce ego, inquit, adducam ab Oriente semen tuum, et filios tuos ab extremis terrae. Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere (Isai. XLIII, 5, 6). Hanc etiam ei promiserat ore Psalmographi. Magnus, inquit, Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 2, 3). Haec revera civitas est refugii, qua venia, libertas, et fiducia, donatur refugis morte summi pontificis (Num. XXXV, 28, 32). In ea igitur sunt ad sanitatem mandata, ad firmitatem consilia, ad decorem (0717C)charismata, ad amplificationem poenitentiae remedia. Apostoli ad sanitatem, martyres ad firmitatem, virgines ad decorem, confessores ad amplificationis odorem. Ad sanitatem charitas, ad firmitatem humilitas, ad decorem continentia, ad amplitudinem clementia. Ad sanitatem illius poenitentes, ad firmitatem praedicatores, ad decorem mundi contemptores, ad amplificationem conjugati misericordes. 22. Iterum sunt alia hujus civitatis bona pretiosissima, quae et ei sanitatem conferunt, et ipsam roborant, decenter exornant, et amplissime dilatant. Evangelica gratia sanatur, doctrina apostolica roboratur, eloquiis sanctorum doctorum ornatur, decretis patrum orthodoxorum et canonibus dilatatur. (0717D)Cum igitur haec civitas et a rege, et a lege, et a plebe, et a situ, a copia, ab ornatu feliciter sit dotata; quia videlicet ejus rex felicitas, ipsius lex charitas, plebs fidelium et sub rege et lege consors societas, situs fidei et morum sinceritas, et copia doctrinarum, et virtutum affluentia; ornatus, charismatum gratia; processionum [ Fors., professionum] diversa genera; cum tot et tantis, inquam, bonis, et talibus haec civitas largiter supereffluat, quae miseros angit dementia, vitiorum sitire absinthium, hujus mundi sequi naufragium, vitae semper pati infortunium, impiae tyrannidis ferre dominium, et non potius convolare ad auxilium serenissimae civitatis, ad gremium maternae charitatis, ad gaudium angelicae (0718A)felicitatis, decurio hujus regis, ac minister hujus legis, atque civis hujus urbis fieri? De qua dicitur voce Psalmographi: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVII, 3). Item idem de eadem: Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri (Psal. XLV, 2). Haec est illa speciosa, de qua sponsus in Canticis multa profert gloriosa dicens: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es. Oculi tui columbarum (Cant. IV, 1). Item idem in eodem: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, terribilis ut castrorum acies ordinata (Ibid. VI, 3). Item idem de eadem in eodem: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Ibid. IV, 7). Item sponsa in eodem de seipsa: Nigra sum, inquit, sed formosa filia Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles (0718B)Salomonis (Ibid. I, 4). 23. Hic nobis suboritur a latere perutilis divisio, hic nobis quadrifariae divisionis data est occasio. Siquidem mulier alia est non nigra, sed formosa; alia nigra et formosa; alia nec formosa, nec nigra; alia non formosa, sed nigra. Prima est regina coeli; secunda in terris sponsa agni; tertia uxor mundi; quarta conjux diaboli. Prima est eorum qui laetantur cum Christo in coelis; secunda fidelium peregrinantium in terris; tertia eorum quos mundi absorbuit vanitas; quarta eorum quos poenis affligit iniquitas, vel apud inferos cruciat calamitas. 24. Siquidem quatuor sunt genera sponsalium, quibus desponsantur praefatarum genera mulierum. Haec scilicet: contemplationis divinae laetitia, veniae (0718C)gratia, mundi concupiscentia, inferni miseria. Primo desponsatur beatorum angelorum societas; secundo, justorum hominum gloriosa unanimitas; tertio, reproborum perniciosa vanitas; quarto, apud inferos pessimorum horrenda infelicitas. Primi sunt in requie, secundi stant in acie, tertii turpiter sunt prostrati; quarti mancipati misericorditer. Prima est ea quae sursum Jerusalem libera mater nostra (Gal. IV, 26). Secunda et tertia, in Dominica area triticum simul et palea; quarta apud inferos dolore torquetur et miseria. In prima omnia gloriae, sed nihil miseriae; in secunda, multum gloriae, sed quiddam miseriae; in tertia, multum miseriae, sed vix aliquid gloriae; in quarta nihil omnino gloriae, sed omnia miseriae. Prima ergo sursum laetatur cum Christo; tertia fornicetur (0718D)cum mundo; quarta crucietur cum diabolo; secunda praeparetur sponso; ut et nigra sit per poenitentiam, et formosa per obedientiam; nigra per humilitatem, formosa per charitatem; nigra, tentationum pugna; formosa, virtutum constantia; nigra, ministerio; formosa, desiderio; nigra, exercitio religionis; formosa, sinceritate contemplationis; nigra est Ecclesia in carnalibus, formosa in spiritualibus; nigra in activis, formosa in contemplativis. Haec est regina Aethiopiae, quae venit a finibus terrae sapientiam Salomonis audire. Nigra es ergo, quia Aethiopica; formosa, quia aestuans sapientia. Nigra, quia venit a finibus ultimis; formosa quia affluens deliciis.(0719A) 25. Haec autem de ea in libro Regum scripta sunt: Regina Saba, audita fama sapientiae Salomonis, venit in Jerusalem tentare eum in parabolis. Et cum ea cameli portantes onera. Et attulit secum aurum multum, et lapidem valde pretiosum. Ingressaque est ad Salomonem, et locuta est ei omnia, quaecunque erant in corde suo. Et enuntiavit ei Salomon omnia verba sua, et non fuit verbum quod rex omiserat et ei non indicaverat. Et vidit regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificavit, et cibos ejus, et sedem puerorum ejus, et ordinem ministrorum ejus, et vestes ejus, et vini fusores ejus, et holocausta ejus, quae offerebat in domo Domini; et obstupuit, et dixit: Verus est sermo quem in terra mea de verbo tuo et de prudentia (0719B)tua audivi; et ecce nec dimidia pars enuntiata est mihi. Et dedit Salomoni centum viginti talenta auri, et odoramenta multa, et lapidem valde pretiosum (III Reg. X, 1 seq.). Venit ergo regina Saba, id est, Ecclesia ex Gentibus diu sub vitiis capta. Hoc enim interpretatur Saba. Venit audire sapientiam Salomonis, et tentare eum in parabolis. Multa enim apud eam ferebantur incerta, ut pote de mundi conditione, de immortalitate animae, de futuro judicio, de sanctorum glorificatione, et aliis multis. De quibus omnibus accedens ad Christum certificata est ad liquidum. Et cum ea cameli portantes onera, Gentiles scilicet afferentes secum misericordiae opera, vel diversa vitiorum genera. Et aurum multum, rationabilem videlicet sensum. Et lapidem pretiosum, (0719C)naturalem intellectum. Ingressa est per poenitentiam ad verum Salomonem; locuta est ei omnia per confessionem. Sed et Salomon omnia verba ejus enuntiavit ei, quia postquam illi reconciliata est, post in amicam et sponsam versa est. Tunc Jesus eam in cellam introduxit vinariam (Cant. I, 4), hinc ostendit ei ineffabilem divitiarum copiam. Unde in Evangelio: Jam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Vidit quoque sapientiam et prudentiam ejus: prudentiam scilicet, qua disponit humana; sapientiam, qua regit divina. Et domum ejus (Prov. IX, 1), incarnationis ejus mysteria. Ipsa est enim quam sibi aedificavit sapientia. Vidit et cibos Salomonis, diversa pietatis genera, et varios affectus (0719D)ordinatae dilectionis. Vidit puerorum ejus sedem, ecclesiasticum in episcopis et presbyteris ordinem. Vidit ministrorum ejus ordines, inferiorum scilicet graduum status differentes. Sed et ejus vestes, singulos credentium, vel ornamenta virtutum. Vini quoque fusores, electos verbi divini praedicatores. Vidit ejus holocausta, sine dubio orationum supplicationumque mysteria. Ubi vidit haec omnia, admirata est super ejus responsis atque prudentia. Si quis vero unctionum genera, sacramentorum mystica officia, professionum devota studia, gradus ordinum, ordines dignitatum, dignitates ministrorum, ministros sacramentorum, sacramenta et exempla consideret, videt in his potentiam (0720A)regis mirabilem, sapientiam incomprehensibilem, benignitatem ineffabilem, lucem inaccessibilem. Haec de statu et decore sanctae paulo latius diximus Ecclesiae, quatenus evidenter omnibus clareat, si sic in regione dissimulationis, in convalle plorationis nitet ejus tabernaculum, quomodo templum fulsum [ Forte, sursum] fulgeat? Si enim quod evacuabitur tanta fulget gloria, multo magis clarificatum est quod semper in gloria manet. 26. Ninive quoque ad decorem referri potest animae. Sed ne prolixius currat oratio, Ezechielis prophetica sufficiat lectio, qua dicitur: Jerusalem, Jerusalem, radix tua, et generatio de terra Chanaan, etc. (Ezech. XVI, 3). Dominus autem infelicem animam alloquens, et eam more rhetoris ex attributis personae et negotio (0720B)convincens, et ei ante rem, cum re, et post rem, adhaerentia praetendens, ante rem, quam sordida, quam deformis, et quam vilis; cum re, quam sincera, quam decora, quam amabilis; post rem, quam fetida, venefica, quantum abominabilis fuerit, intimat. Post haec spretus, et abjectus, et confusus, eam pius insequitur, et clementer revocat: promittendo retrahit, retrahendo perficit, consummando felicitat. Rem vero gratiam electionis nuncupo. Attributa personae, quibus confunditur, convincitur, haec sunt: nomen, victus, fortuna, habitus, affectio, studia, consilia, facta, captus, institutio. Ex attributis autem negotio confunditur, quando praeparatione, perpetratione, exitu, tempore, occasione, loco, facultate, (0720C)modo, convincitur. 27. Super quibus si quis certificari studeat, lectionis seriem propheticae diligenter dissentiat [ Fors., disserat, aut edisserat]. Ego vero non docere rhetoricam, sed lectionem aggressus sum explanare propheticam. Prius ergo quae vel qualis ex vitio fuerit, quae vel quanta ex gratiae officio exstiterit, manifestat dicens: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Hethaea. Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus; non aqua lota in salutem, nec sale salita, nec pannis involuta, etc., quae improperando supponit: Usquequo, ait, et transivi per te, et vidi te, et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi super te amictum meum, et operui ignominiam tuam. (0720D)Et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, et facta es mihi. Et lavi te aqua, et mundavi sanguinem tuum ex te. Et unxi te oleo, et vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho, et cinxi te bysso, et polymito, et multis coloribus. Similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus (Ezech. XVI, 3). 28. Intuere super abundantes divitias divinae clementiae: quomodo meretricum meretrix ex sordido prostibulo in reginam sublimata, ornata cultu regio sedet in culmine virtutum et regni fastigio. Vere (0721A)superabundantes divitiae, cum non solum nobis necessaria, verum etiam commoda apta tribuit, et grata. Si enim sola necessaria tribueret, bonitas quidem esset, sed dives non esset. Cum vero necessariis commoda adjungit, divitias bonitatis suae ostendit. Cum autem commoda congruis superadditis cumulantur, abundantia divitiarum bonitatis ejus demonstratur. Sed dum postremo congruis etiam grata adjicit, quid aliud quam superabundantes divitias bonitatis suae notas facit? 29. Intuere diligenter singula, et vide quanta Salvatoris nostri clementia, quanta nostrae salutis ei sit diligentia. Prius enim aquis compunctionis abluit, deinde virtutum vestimentis induit, postea sapientiae deliciis reficit, domum in honore regiae felicitatis (0721B)erigit. Primo aquis lavatur poenitentiae; secundo indumentis ornatur justitiae; tertio divinae scientiae cibatur ferculo; quarto in regiae dignitatis sublimatur solio. Dicit ergo Dominus: Extendi super te amictum meum. Amictus est angelorum custodia; operimentum ignominiae, virilis poenitentia; pactum, mandatorum observantia; juratio, salutis immobilis ratio; facta est ei, illius in aeternum glorificatio. Lavat eam lacrymis poenitentiae, mundat ejus sanguinem per opera misericordiae, ungit eam oleo laetitiae ex securitate conscientiae. Ornat eam varietate virtutum; munit affectus ejus firma spe coelestium; candore cingit virgineae puritatis; inferius afficit spiritualibus theophaniis. Laetificat ejus mentem scientia varietatis. Dat ei constantiam operum, et perfectionem (0721C)obedientiae, gratiam doctrinae, et odorem bonae famae. Confert illi decorem sapientiae, et nitorem eloquentiae, candorem innocentiae, jucunditatem contemplativae laetitiae. Cibat eam naturalis legis notitia, scriptae legis intelligentia, Evangelii gratia. Vel reficit eam allegorica scientia, morali, ac mystica. Vel erudit eam rerum mundanarum scientia, causarum occultarum intelligentia, divinarum rerum sapientia. Vel reficit eam puritate actionis, dulcedine dilectionis, suavitate contemplationis. Vel docet eam Trinitatis notitiam, Patris scilicet potentiam, Filii sapientiam, Spiritus sancti benignissimam clementiam. Sic est decor animae, sic ei immortales conferuntur divitiae. Sic ornatur pectus, honoratur sensus, purificatur affectus, clarificatur intellectus Sic decoratur vita, (0721D)mundatur conscientia, commendatur doctrina, celebratur fama. De hujusmodi in Canticis voce sponsi dicitur: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum (Cant. VIII, 5)? Item de eodem alibi per eumdem: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI, 29). 30. Haec de speciositate animae breviter dicta sufficiant. Nunc videamus quae onera cui conveniunt. Onus mundi est ipsius vel per Christum in melius, vel in fine destructio. Onus Ecclesiae, haeresum vel schismatum, seu morum carnalium impugnatio. Onus animae, vitiorum subita incursio. Onus primum est in destructione idololatriae; secundum, in defensione (0722A)justitiae; tertium, in reparatione innocentiae. Praevidens ergo propheta Ninivem subverti, mundum destrui, Ecclesiam turbari, animam vitiis impugnari, quasi praemuniens dicit: Onus Ninive. Ac si diceret: Quiescat, videat ne cadat (I Cor. X, 12); et qui tenet, teneat, donec de medio fiat (II Thess. II, 7). 31, 32. Sed qui angustiam oneris praemiserat, ne quis desperando oneri succumbat, post tristitiam oneris laetitiam supplet visionis dicens: Liber visionis Nahum Helcesei. De nomine vero libri multiplex fit mentio in serie divini eloquii. Hinc per Job: Quis mihi adjutorem tribuat, ut desiderium meum Omnipotens audiat? Et scribit ipse librum qui judicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem quasi coronam mihi (Job XXXI, 35, 36). Hinc per Isaiam: Erit, inquit, (0722B)vobis visio omnium, quasi verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum; et respondebit: Non possum, signatus enim est (Isai. XXIX, 11). Hinc Dominus ad Ezechielem: Fili hominis, aperi os tuum, et comede quodcunque ego do tibi. Et vidi, et manus missa ad me, in qua erat involutus liber. Et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris. Et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce (Ezech. II, 8, 9; III, 3). Item Daniel de eodem: Aspiciebam, inquit, et ecce throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli ejus velut lana alba. Thronus ejus flamma ignis, rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur de ore ejus. (0722C)Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VIII, 9, 10). Hinc Zacharias: Levavi, inquit, oculos meos, et ecce volumen volans. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ecce video volumen volans. Longitudo ejus decem cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem orbis terrae (Zach. V, 1 seq.). Item in Apocalypsi de eodem: Et vidi in dextra sedentis super thronum librum scriptum intus, et foris signatum sigillis septem. Et nemo poterat solvere eum nisi leo, qui vicit de tribu Juda. Ipse enim aperuit eum, et solvit ejus signacula (Apoc. V, 1 seq.). Haec omnia ex divino protuli eloquio, quatenus lectori (0722D)clareat, quod in eo sit libri multiplex significatio.
33. Liber igitur alius est naturae, alius disciplinae, alius gratiae. Primus docet humanam aequitatem; secundus, humanam impunitatem; tertius, humanam et divinam charitatem. Primus conscientiae et morum promittit serenitatem; secundus, temporalium bonorum fecunditatem; tertius, regni coelorum felicitatem. Primus, instituta naturae; secundus, corporeae scita disciplinae; tertius monita docuit gratiae. Primi, doctrina honesta; secundi, utilis; tertii, necessaria. Per primum amicus honestatur, per secundum servus ligatur, per tertium filius in haereditatem vocatur. Amicus, ut referat gratiam; servus, ne fugiat ad idololatriam; filius, ut spreto exsilio festinet ad patriam. Primus humanae societatis docet honorem, (0723A)secundus humanae fragilitatis probat timorem; tertius divinitatis ministrat timorem [ Forte, amorem]. Primus igitur est confoederationis; secundus, correptionis; tertius, dilectionis. Primus est ratio animi; secundus, lex Moysi; tertius, Evangelium Christi. Sic humanum genus prius accipiens naturalis legis honorem, transgressor factus incidit in timorem, demum per gratiam liquescens in amorem, tandem ad pristinum rediit honorem. Horum uterque potest dici liber visionis, dum et per primum intelligi divina felicitas, et per secundum deitatis unitas, et per tertium aeternitatis valet identitas. Per primum pacis sinceritas, per secundum prudentia, per tertium pietas. Sinceritas, naturam pacificando; prudentia, consilium legendo; pietas, seipsum pro servis habendo.(0723B) 34. Sunt etiam alii tres libri, quorum doctrina noscuntur invisibilia Dei. Primus est fabrica mundana; secundus, conscientia humana; tertius, praedestinatio divina. Universus enim mundus iste quasi quidam liber est digito Dei scriptus, hoc est, virtute divina creatus, et singulae creaturae quasi figurae quaedam sunt, non humanae placito inventae, sed divino arbitrio institutae ad manifestanda, et quasi quodammodo significanda Dei invisibilia. Quemadmodum autem si illitteratus quis apertum librum videat, figuras aspicit, litteras autem non cognoscit; ita stultus et animalis homo, qui non percipit ea quae Dei sunt (I Cor. II, 14); in visibilibus istis creaturis foris videt speciem, sed non intelligit rationem. Qui (0723C)autem spiritalis est, et omnia dijudicare potest (v. 15), intus conspicit quam miranda sit potentia creatoris, quam veneranda sapientia artificis, quam diligenda benignitas praesidentis. Et ideo nemo est cui opera Dei mirabilia non sunt, dum in eis insipiens solam miratur speciem. Sapiens autem per id quod foris videt, profundam rimatur divinae sapientiae rationem: velut si in una eademque scriptura aliter colorem seu formationem commendet, aliter vero sensum et significationem laudet. Bonum est ergo assidue contemplari divina opera et admirari, sed ei qui rerum corporalium pulchritudinem in usum novit vertere spiritalem. Nam et ideo Scriptura tanto opere nos ad consideranda visibilia Dei excitat, ut (0723D)per ea quae foris cernimus, intus ad agnitionem veritatis veniamus. Unde Psalmista quasi pro magno se jam hoc fecisse commemorat, et adhuc se facturum pronuntiat dicens: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum exercebor (Psal. CXLII, 5). 35. Tria igitur sunt visibilia Dei: potentia, sapientia, benignitas. Tria quoque visibilia mundi: immensitas, formositas, utilitas. Potentia manifestatur per immensitatem, sapientia per formositatem, benignitas per utilitatem. Haec tria praefata sunt quasi quaedam divinae cogitationis expressissima simulacra. Quaerendum est ergo quid horum prius contemplantibus in agnitione occurrat. Omnis autem creatura, quanto vicinius similitudini creatoris appropinquat, (0724A)tanto vicinius creatorem suum declarat. Illud vero visibile simulacrum invisibile exemplar prius ostendere debet, quod divinae similitudinis imagine in se perfectum retinet. Immensitas autem creaturarum magis ad essentiam, decor vero earum magis pertinet ad formam. Essentia vero aliisque [ Leg. absque] forma considerata, informitas est. Quod autem informe est, in hoc quidem quod est, Deo simile est. Sed in hoc quod forma caret, a Deo dissidet. Quod ergo formatum est, magis Deo simile est, quam id quod forma caret. Unde constat quod evidentius simulacrum est decor creaturarum, quod pertinet ad formam; quam immensitas earum, quae ad solam spectat essentiam. 36. Item decor creaturarum propter formam naturalem (0724B)pertinet ad habitum, utilitas vero ad actum, quia in hoc creaturae utiles sunt, quod homini subjectae serviunt, et obsequium reddunt. Quod autem ad habitum pertinet, magis proprium est et magis certum quam id quod pertinet ad actum, quia habitum natura indidit, actum vero institutis adjunxit. Simulacrum ergo decoris immensitatem pariter et utilitatem in cognitione praecedit. Et propterea prius, quia in manifestatione (est) evidentius. Pulchra autem inquirenda sapientia ab ipso sapiente simulacro inquisitionis exordium sumitur, quia per sapientiam suam Pater manifestatur: non solum quando sapientiam suam in carnem misit, sed tunc quoque quando per sapientiam suam mundum creavit.(0724C) 37. Decor vero creaturarum, quem simulacrum sapientiae esse diximus, quatuor complectitur: situm, motum, speciem et qualitatem. Sed in his motus excellentiorem locum habet, quia viciniora vitae mobiliora sunt, quam ea quae moveri non possunt. Motus autem quadripartitus est: localis, naturalis, animalis, rationalis. Ante et retro, dextrorsum, sinistrorsum, sursum, deorsum, et circum; naturalis in augmento et detrimento; animalis in sensibus et appetitibus; rationalis in factis et consiliis. Rationalis vero cunctis superponitur, quia in eo non solum sensus ad animandum, sed ratio quoque ad intelligendum movetur. Hoc simulacro nullum potest in creaturis esse evidentius, quia id quod sapit, invisibilem sapientiam (0724D)ostendit cunctis manifestius. Primum ergo ac principale increatae sapientiae simulacrum est creata sapientia, id est rationalis creatura: quae, quia secundum aliquid invisibilis, secundum aliquid visibilis est, janua contemplationis facta est pariter et via. In quantum invisibilis est, janua; in quantum vero visibilis, via. Janua est, quia ingredienti ad contemplationem animo primum aditum pandit; via est, quia currentem in contemplationem animum ad finem perducit. Janua est, quia quodammodo invisibilia visibiliter ostendit; via est, quia de visibilibus per invisibilia euntes usque ad visibilium pariter et invisibilium creatorem videndum perducit. Hoc valet in seipso noscere vafer homo. 38. Quoniam vero de visibilibus ad invisibilia (0725A)oculos [ Forte leg. oculis] autem contemplationis ingressi sumus, ad hoc usque via investigationis penetravimus, ut jam creatorem rerum sine principio, sine fine, sine mutabilitate esse non dubitemus. Restat igitur considerare utrum ex secundo libro, id est, ex humana conscientia, Dei noscantur invisibilia. In conscientia quidam humana sunt tria, per quae cognoscuntur utrinque Dei invisibilia, personarum scilicet Trinitas, et essentiae unitas. Haec autem sunt: potentia Patris, sapientia Filii, benignitas Spiritus sancti. In anima vero haec tria sunt: mens scilicet, intellectus, et amor. Mens quidem de se intellectum gignit, una unum. Quae dum conspicit, quod subtilis, quod verus, quod conveniens, quod jucundus sit, mox eum diligit, et sibi in ipso complacet. (0725B)Videt pariter et stupet, et se tale quid invenire potuisse miratur, et gaudet. Libet illum semper aspicere, semper habere, semper illo frui, semper in illo delectari. Ipse per se placet, nec aliquid extra illum quaeritur, quia in illo totum amatur. In illo contemplatio veritatis ad videndum delectabilis, ad habendum suavis, ad fruendum dulcis. Cum illo secum mens quiescit, nec unquam secreti sui taedio afficitur; quae hoc unico, non tamen solitario, consorte laetatur. 39. Considera ergo haec tria, mentem, intellectum, amorem. De mente intellectus nascitur, de mente pariter et intellectu amor nascitur: de sola mente solus intellectus, quia sola solum genuit. Amor vero non de sola mente, nec de solo intellectu, quia de utroque procedit. Prius mens, deinde mens et intellectus, (0725C)postea mens, intellectus, et amor. Et hoc quidem in nobis ita est: verum in Deo longe aliter suadet ratio. Semper enim in illo sapientia, quia semper sapientiam habuit, quia semper sapiens fuit. Semper ab illo sapientia, quia genita se a gignente non dividit. Semper genita est, et semper gignitur: nec cum gignitur, inchoans, nec cum genita est, cessans. Semper gignitur, quia aeterna: semper genita est, quia perfecta. Qui genuit, Pater est: qui genitus est, Filius est. Et quia qui genuit semper genuit, aeternus est Pater. Et quia qui genitus est semper genitus est, aeterno Patri Filius coaeternus est. Item qui semper sapientiam habuit, semper sapientiam dilexit. Qui vero semper dilexit, (0725D)semper amorem habuit. Itaque aeterno Patri et Filio coaeternus amor est, quia Spiritus sanctus est. 40. Sed quia superius creatorem omnium summe et vere unum esse asseruimus, haec tria in Deo unum esse oportet ut confiteamur. Quia iterum ille qui genitus est non potest ille esse a quo genitus est, neque item ille qui a gignente et genito procedit ille esse potest qui est gignens, vel genitus, inexpugnabili ratione veritatis in Deo et personarum Trinitatem et substantiae unitatem cogimur asserere. Tres ergo unum sunt, quia in tribus personis una est substantia; sed tres unus non sunt, quia sicut distinctio personarum Deitatis unitatem non dividit, ita et unitas Deitatis personarum distinctionem non confundit. Tribus ergo in Deitate una communis est et aequalis (0726A)aeternitas, et aeterna aequalitas. Quia non potest esse singulis dissimile, quod omnibus facit Deitas una commune. Hoc jam dictum sufficiat ex cognitione divina, quae ex humana trahitur conscientia. Sed sciendum est quod haec cognitio et visio dicitur, et sapientia dicitur, et praescientia dicitur, et providentia dicitur. Visio, quia aspicit; sapientia, quia intelligit; praescientia, quia praevenit; providentia, quia disponit. 41. Primus igitur liber est mundanae conditionis; secundus, humanae rationis; tertius, divinae praedestinationis: per quorum singula noscuntur Dei invisibilia, et mundi desolatio, et ejusdem per Christum reparatio, et status Ecclesiae, et redemptio animae, et felicitas patriae. Primi libri singuli anni sunt quasi quaterniones; folia, menses; paginae, dies; constructiones, (0726B)summae negotiorum; color, prosperitas eorum; litura vel mendositas, adversitas ipsorum. Dum igitur fortuna ridet, litura fulget; dum mutat vultum, oratio patitur defectum. Liber iste scriptus est intus et foris. Foris, apertis negotiis; intus, occultis causis. In eo quoque scriptae sunt lamentationes, carmen, et vae. Vae ethnicorum, lamentationes haereticorum, carmen Christianorum. In mundo namque et miserorum supplicia, et lapsorum poenitentia, et sanctorum innocentia. 42. De secundo quoque libro possumus dicere similia. Hujus namque quasi quaterniones sunt animi dispositiones; folia, dispensationes; paginae, affectiones; orationes, cordis intentiones; litterae color, Dei et proximi amor; eclipsis vel litura, ambitio saeculi, (0726C)et carnis concupiscentia. Scriptus quoque est intus et foris. Intus, desideriis; foris, factis: foris operando, intus diligendo. Et in eo sunt scriptae lamentationes, carmen, et vae. Vae, mentis excaecatio; lamentationes, peccatorum confessio; carmen, veritatis contemplatio. Vae, salutis desperatio; lamentationes, delictorum compunctio; carmen, perfecta dilectio. 43. De tertio vero libro multa possent dici subtilia; sed nos, prolixitatis vitandae gratia, festinare cogimur ad alia. Primus igitur liber historicus; secundus moralis; tertius anagogicus. Primus est bibliotheca negotiorum; secundus, canon vel regula morum; tertius, doctrina et causa cunctorum. Uterque ergo, ut praefatum est, liber est visionis Nahum. 44. Nahum consolator interpretatur: quod congrue (0726D)super Salvatoris intelligitur persona, qui, juxta illud Apostoli, consolatur nos in omni tribulatione nostra (II Cor. I, 4). Quatuor namque sunt ejus principales in nobis consolationes. Alia enim est in temporalium bonorum pacifica fertilitate, alia in corporum sanitate, alia in morum concordia, alia in contemplationis laetitia. Prima propellit mundi miserias; secunda, carnis angustias; tertia, animi molestias; quarta contemplationis excludit tenebras. Prima consolatio est carnalis, secunda animalis, tertia spiritalis, quarta intellectualis. Prima pacificat actum, secunda tranquillat sensum, tertia sedat animum, quarta illustrat intellectum. Prima invitat ad misericordiae opera, secunda ad religionum exercitia, tertia ad (0727A)formam perfectae dilectionis, quarta ad laetitiam contemplationis. Prima, servum; secunda, mercenarium; tertia, filium; quarta, spiritale facit conjugium. 45. Helcheseus interpretatur advocatus. In causae prosecutione opus est advocatione. Est etiam in reconciliatione facienda advocatio necessaria. Tres enim generales causae persecutionis; tres nobis sunt necessariae advocationes. Tres siquidem in causam ducimus. Tertio de moribus et vita ante judicem discutimus. Primo enim stamus ante hominem, secundo ante angelum, tertio ante Deum. Ante hominem, peccata confitendo; ante angelum, pro peccatis supplicando; ante Deum sententiam exspectando. Primo ducit in causam timor poenae, secundo conditio vitae, tertio necessitas justitiae. In prima causa (0727B)advocatum habemus poenitentiam, in secunda justitiam, in tertia solam Salvatoris misericordiam. Prima igitur est in peccatorum confessione, secunda in vitae hujus consummatione, tertia in generali omnium examinatione. Quisquis vero eleganter et pure primam peroraverit causam, in secunda primam, in tertia geminam gloriae induet stolam. Prima igitur recte perorata, justificatur; in secunda honorificatur; in tertia glorificatur. Advocatum igitur habemus Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). In prima suggerendo poenitentiam, in secunda conferendo justitiam, in tertia perducendo ad gloriam. Advocatus igitur est et consolator Jesus, misericordiosissimus Salvator: consolator in miseria, advocatus in causa; consolator in tribulatione, advocatus in peroratione; (0727C)consolator, ne succumbamus; advocatus, ut vincamus. 46. Dominus aemulator, et ulciscens Dominus. Ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis (Nahum I, 2, 3). In prophetae exordio tumentem pro nitore linguae oratorem, ac de flore colorati eloquii se jactitantem adhortamur, ne Demosthenis lepores, Quintiliani flores, Ciceronis colores divini eloquii simplicitati coloratissimae praeferat, nec eloquentiam peccatricem magis quam sanctam simplicitatem diligat. Cum enim regnum Dei non sit in sermone, sed virtute spiritus (I Cor. IV, 20), et animae puritate, tanta tamen in divino eloquio et coloris gratia et virtutis gloria, tanta sermonis et splendida suavitas, et (0727D)honesta operum fecunditas, linguae nitor, verbi color, culpae timor, Dei amor inseritur; ut ejus comparatione Demosthenes sordeat, Quintilianus jaceat, humi Tullius haereat. Sed quia sancti non vento studentes, sed gratiae; et virtuti operam dantes, non cenodoxiae; non laudi hominum, sed patri luminum vivere decreverunt, ornatissimam postponentes urbanitatem, necessariam sequi utilitatem potius elegerunt. Sed haec hactenus. Igitur coeptam expositionem prosequamur. 47. Dominus aemulator, etc. Si ad totam orationem respicias, figura epanaphora est, ubi in imo versu per principia sensuum ulciscens solies repetit. (0728A)Si vero singulas attendas clausulas, alia, quae dicitur hypozeuxis, imminet figura, ubi in singulis sensibus propria unicuique est clausula; quae hic quoque ostenditur, cum sensus quater, sive quinquies, clauditur. Tertia quoque figura, quae dicitur catachresis, se ingerit, quae rei nomen alienae, non habenti proprium, attribuit. Cum enim Deo impassibili, incommutabili furor, ira, aemulatio ascribitur, hoc non proprie, sed figurate dicitur. Color vero, quantum ad negotium, dicitur frequentatio. Frequentatio vero est, cum res in tota causa vel negotio dispersae in unum coguntur locum, quo gravior, aut acrior, aut criminosior sit oratio. Vehemens est exornatio ista, et conjecturalis constitutione causae semper fere necessaria, et in caeteris generibus causarum, et in omni (0728B)oratione nonnunquam adhibenda. Qui color hic patet, ubi summa totius negotii ex frequentatione pendet. Haec quidem scholastice dicernimus [ Forte, disseruimus], nunc ad expositionis seriem redeamus. 48. Proponit ergo propheta primum Domini aemulationem, deinde trifariam ultionem, postea iram ejus et furorem. Acsi Nahum diceret ad Assyrium: Nunquid sponsam tibi derelinquet Assyrio, cujus castitatis aemulatio eripuit eam ex Aegypto, mari Rubro et deserto; super cujus inimicis multiplex et gravissima irrogata est ultio; super cujus hostibus furor Dei accensus est et indignatio? Aemulatio juxta illud Apostoli: Aemulor vos Dei aemulatione, despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2), respicit ad conjugium. Ultio vero (0728C)ad inimicorum excidium. Furor autem et ira Dei ad aeternum supplicium. Hanc utique sponsam in Abraham subarrhavit, sed per legem copulavit: cujus zelo Aegyptum horrendis flagitiis afflixit, Aegyptios submersit, innumeros hostium cuneos prostravit, pane coeli, et carnibus in deserto eam pavit, deinde in terram repromissionis introduxit. Haec est aemulatio, cum triplex videatur. Quod si ultio referatur ad eum, prima fuit idololatriae, secunda luxuriae, tertia gastrimargiae. Prima, quando vitulum in deserto fabricavit (Exod. XXXII, 4); secunda, quando scelus in uxore Levitae perpetratum vindicavit (Judic. XIX, 1 seq.; XX, 1 seq.); tertia, quando Israel pro peccato filiorum Heli praecipitavit (I Reg. IV, 10 seq.). Furor, quando arcam captivavit; ira, (0728D)quando Saul reprobavit (Ibid. XIII, 13 seq.; XV, 11 seq.). In prima ultione ceciderunt viginti quinque millia; in secunda de Israel ceciderunt virorum quadraginta millia, de Benjamin vero viginti quinque millia et centum; in tertia, primo ceciderunt virorum quatuor millia; secundo, quando arca capta est, peditum triginta millia. Si vero de inimicis intelligatur ultio, prima fuit in Aegyptiorum submersione (Exod. XIV, 27, 28); secunda in triginta regum Chananaeorum et unius interfectione, et populorum expugnatione (Jos. XII, 1 seq.); tertia in Philisthaeorum, Moabitarum, Ammonitarum, Idumaeorum, et caeterorum frequentissima oppressione. Et est sensus: (0729A)si dilectus Deo populus traditur tibi, noli adversus Deum gloriari. Si enim ultus est eum in tot et tantis millibus, nullatenus effugies manus ejus. Haec autem historialiter diximus, nunc ea ad Ecclesiam referamus. 49. Praevidens ergo propheta Ecclesiam ex Gentibus futuram, tribulationes, pressuras, pro justitia passuram, alloquitur eam consolando, et ipsius hostes deterrendo, dicens: Dominus aemulator, etc. Acsi diceret: Magno quidem pretio te emit, pretioso sanguine suo te redemit, atque ex prostibularia gratuito te vocavit, baptismatis unda lavit, gratiae muneribus exornavit, et insuper conjugem desponsavit, in reginam sublimavit: cujus si violaverit [ Leg. violaveris] conjugium, rivalem desiderans, vel adulteri (0729B)incestum contubernium, zelo accensus, jura servat conjugii, injurias excludit lenocinii, gravissime nefas vindicat adulterii. 50. Quare vero triplex inferatur ultio, ex ipsius conjugii perpenditur officio. Tria siquidem sunt bona conjugii: fides, prolis spes, unitas sacramenti. Quae, si sponso servaverit, illibata audit voce sponsi sui in Canticis commendata: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3). Vult enim sponsus ut firma sit fides tori, legitimus sit partus uteri, inviolata castitas sacramenti. Fides, ne in Evangelio Judaicam misceat perfidiam; legitimus partus, ne sequatur mundi concupiscentiam; castitas sacramenti, ne labatur ad haeresim, vel schismata, vel idololatriam. Fides Ecclesiae (0729C)firmatur in sacramento baptismatis; partus fit per praedicationem veritatis; sacramentum, in spiritali copula unitatis. Fides est, ut soli Christo placeat; partus, ut ei soli pariat; sacramentum, ut una uni maneat. Ad fidem respicit illud Apostoli: Mulier non habet potestatem sui, sed vir ejus (I Cor. VII, 4). Ad partum: Volo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse (I Tim. V, 14). Ad sacramentum illud: Praecipio autem non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro (I Cor. VII, 10, 11). In aqua igitur desponsatur, in sanguine fecundatur, in spiritu copulatur. Desponsatur baptismatis tinctione, fecundatur incarnationis praedicatione, copulatur in splendoribus sanctorum, et beata retributione. Per (0729D)aquam hic moraliter accipio baptismi plenissimam sanctitatem; per sanguinem, praedicationis novitatem; per spiritum, illam spiritualem, qua Deus omnia erit in omnibus, unitatem (I Cor. XV, 28). Alioqui si de fide agitur, per tria generatur Ecclesia, sicque in baptismate manent individua, quod nullum eorum ab alterius connexione sejungitur; sed, ut nobis asserit beatus Ambrosius, unum sunt, non natura ejusdem substantiae, sed ejusdem mysterii operatione. Nam « Spiritus, ut idem ait (Lib. III de Spirit. sanct., cap. 10), mentem revocat, aqua perficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Spiritus per (0730A)adoptionem nos filios Dei facit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Haec autem sunt tria, quae testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis (I Joan. V, 8). Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequimur spiritali. » 51. Per haec igitur tria generatur Ecclesia, et generat; abluitur, et lavat; liberatur, et liberat; renovatur, et renovat. In aqua signatur vitiorum ablutio; per sanguinem de manu pessimorum fit redemptio; per spiritum vitae renovatio. Quoniam igitur haec tria Ecclesiae sunt collata, et in ejus nativitate, et in ipsius ministerio, atque potestate, quoties in his ab ea fit transgressio, triplex eam sequitur ultio. Quia videlicet antithesi oppositio, et vitiis sordidatur, (0730B)et ab hoste captivatur, et carceri vel crimini in praesenti, gehennae in futuro crucianda mancipatur. Vel quoniam hostium Ecclesiae tria sunt genera: primum sine sacramento Ecclesiae; secundum extra Ecclesiam, sed cum sacramento Ecclesiae; tertium cum sacramento Ecclesiae, et in Ecclesia, quoties Ecclesia ab ipsis opprimitur, in eosdem hostes divinitus ultio funditur. Et hoc est, quod a propheta ulciscens tertio ponitur. 52. Aliter. Propheta fidelem alloquitur animam, admonens eam super statu suo, sive lapsu, semper esse sollicitam: statu, ut maneat; lapsu, ut redeat; ostendens quam distincte [ Fors., districte] exigat justitiam, qui promptus est ulcisci omnem injuriam, et omnem inobedientiam (II Cor. X, 6). Et hoc facit (0730C)quinque modis: vel scilicet a supplicio inimici, vel a contemptu servi, vel a perfidia mercenarii, vel ab inobedientia filii, vel ab irreverentia conjugii. Siquidem quatuor modis Domino servitur, et quinque modis ei delinquitur. Aut enim obtemperatur ei motu supplici, aut spe praemii, vel amore filii, vel affectu conjugii. Quinque vero modis ei delinquitur, his scilicet quos superposui. Quia ergo Dominus aemulatur sponsam et vindicat conjugii irreverentiam: Dominus aemulator est. Quia vero impunitam sibi non deserit inobedientiam, additur, et ulciscens; gratiam, fraudem mercenarii, subsequitur, ulciscens Dominus et habens furorem; ad contemptum vero servi, quarto opponitur, ulciscens Dominus in hostes suos. Si vero juxta traditionem scholasticorum (0730D)hostis et inimici facere velimus distantiam, hostis ad tempus, semper vero in odio manet inimicus; hostis accidentaliter, inimicus naturaliter. De hoste post victoriam exspectatur gratia; ex inimico quidem nullius foederis sperantur vestigia. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Hostibus evictis hostia nomen habet. Sed pro inimico nulla apud antiquos lege supplicatur. Unde hic quoque furor ad hostes additur; ira vero inimicis anteponitur. Furor autem brevis est animi commotio; ira, gravis et diuturna ipsius indignatio. Per furorem ergo hostium intimatur (0731A)conversio; per iram, inimicorum jugis obstinatio. Quia vero Ecclesia quodam tempore habet hostes, quos alio possidet adjutores: quosdam videt nunc contra se furere, quos postea pro sui obsequio gaudet passim discurrere: hos nunc pauperum oppressores, postea facultatum devotos erogatores: nunc veritatis impugnatores, iterum ejusdem fidelissimos praedicatores; hoc praevidens propheta, furorem hostibus addidit, iram nunc obstinatis anteposuit. 53. Haec autem distantia plane designatur in Isaia, ubi a Domino dicitur: Heu! consolabor super hostibus meis, vindicabor de inimicis meis (Isai. I, 24.) Huic vero simile reperies in lamentationibus Jeremiae: Non crediderunt, inquit, reges terrae, et habitatores orbis, quod ingrederetur hostis et inimicus (0731B)per portas Jerusalem (Thren. IV, 12). Et multa talia divina continent eloquia. In Isaia quoque de conversione dicitur hostium: Venient ad te qui detrahebant mihi, et adorabunt vestigia pedum tuorum (Isai. LX, 14). Item idem: Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes (v. 6). Item in eodem: Viri sublimes et gloriosi ad te tunc inclinabunt, et tui erunt, et reges pacifici servient tibi (Isai. XLV, 14). Item: Omne pecus Cedar congregabitur tibi: arietes Nabaioth ministrabunt tibi (LX, 7). Item: In domibus ubi prius habitabant dracones et struthiones, orietur viror calami et junci (XXXV, 7). Item in Job: Ab Aquilone procedet fumus, et ad Deum formidolosa laudatio (Job XXXVII, 22). Et in psalmo: De exsecratione et mendacio (0731C)annuntiabitur consummatio. Item in eodem: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. LVIII, 13, 15). Item in Job: Dominus ad eum: Nunquid illudes ei, Beetmoth scilicet, quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis (Job XL, 24)? Et in Abdia de diabolo sub persona Esau loquente: Quomodo, inquit, scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus? Omnes viri foederis sui illuserunt tibi, invaluerunt adversus te: omnes viri pacis tuae, qui comedunt tecum panem, ponent insidias subter te (Abd. I, 6, 7). Et in Habacuc sub eodem typo: Vae ei (diabolo scilicet) qui multiplicat non sua! usquequo aggravat contra se densum lutum? Nunquid non repente consurgent, qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris eis in rapinam (Hab. II, 6, 7)? Et (0731D)in Sophonia: Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi (Soph. III, 10). Salomon quoad Ecclesiam de hostium conversione: Coronaberis, inquit, de capite Amana, de vertice Sanir, et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum (Cant. IV, 8). Salvator autem loquens ad Pharisaeos, hoc asserit fieri: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31). Ad singula vero negotiorum genera superius Dominus apponitur, quia qui nec timore, nec praemio, nec honore, nec affectu ei obsequuntur, (0732A)ultionis Dominum sentire coguntur. Sequitur: 54. Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciat innocentem Nah. I. 3). Figura, quantum ad litteram, polysyntheton dicitur. Est enim dictio multis catenata conjunctionibus ut hic: Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans, etc. Quantum vero ad sensum, quia Dominus ad utrumque refertur, hypozeuxis esse probatur. Tropus autem, scilicet locutionis modus, catachresis esse a peritis in arte non dubitatur, quo scilicet alienae rei nomen alteri, scilicet patientia a Deo quae proprie aliena est, ab eo annotatur. Proprie enim est patientia, quam comitatur miseria. Haec dicentes de littera, arti satisfecimus: sensus quoque, qui in ea latitant, inquiramus.(0732B) 55. Primum ergo dicitur Assyrio, ne quia ad tempus floret, quia multis praevalet, hoc non suo brachio, sed divino referat judicio: quo dictante, et populi Judaici expiatur iniquitas, et adversariorum augetur infelicitas, juxta illud: Qui justus est, justior fiat, et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Quo enim prolixior est Dei patientia, eo gravius percutit judicis sententia, juxta illud propheticum: Tacui, silui, patiens fui, quasi parturiens loquar (Isai. XLII, 14). Patitur itaque Dominus juste alterutrum affligi, et affligere, quando et hunc per patientiam mundando reducit ad innocentiam, et ille ob meritum saevitiae poenas luit dignas propriae injustitiae. Haec de Assyrio dicuntur. De Ecclesia vero quomodo legendum [ F., intelligendum] sit, referatur. 56. (0732C)Dominus patiens, etc. « Fortitudo, ut ait Cicero in Rhetoricis (Lib. II, num. 54), rerum magnarum et excelsarum appetitio, et rerum humilium contemptio, et laboris cum utilitatis ratione est perpessio. Ejus vero partes sunt quatuor. Magnificentia, fiducia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum quadam animi amplitudine administratio. Fiducia est, per quam magnis et honestis rebus multum sibi animus fiduciae certa cum cum spe collocat. Patientia est, honestatis et utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. » Haec omnia praemisimus, quae non solum ad praesens negotium, sed etiam ad alia fere (0732D)munera necessaria fore cognovimus.
57. Quatuor igitur sunt quibus firmatur, probatur, decoratur, conservatur Ecclesia, scilicet: mandata, flagella, charismata, tentamenta. Mandatis firmatur, flagellis probatur, charismatibus decoratur, tentamentis conservatur. In mandatis igitur habenda est fiducia, flagellis exhibenda est patientia, in charismatibus habetur magnificentia, tentamentis opponenda est perseverantia. Praevidens igitur propheta futuras Ecclesiae afflictiones, et varia gratiarum munera, et consolationes, ordine praepostero exsequitur, (0733A)quod a nobis naturali subsequenter exsequitur. Dicatur Dominus mundans, utique prius mandatis; patiens postea in flagellis; deinceps magnificus in donis; demum reddens innocentiam, dum non ceditur tentamentis. Ex primo igitur surgit fiducia, ex secundo patientia, ex tertio magnificentia, ex quarto comparatur innocentia. Hoc autem sciendum est, quod divina pagina ita loqui consuevit, ut Dominus pati vel facere dicatur quod pati vel fieri ab electis, vel in eis, permittit. Unde et hic patiens Dominus dicitur. Reliquum vero quod sequitur ei satis proprie ascribitur. 58. Aliter quatuor ordinum genera continet. Primus est conjugalis, secundus virginalis, tertius solitarius, quartus sacerdotalis. In conjugalibus ergo (0733B)tenet patientiam, in virginibus magnificentiam, in solitariis perseverantiam, in sacerdotali pro omnibus fiduciam. In conjugali est mundana sollicitudo; in virginali, angelica pulchritudo; in solitario, spiritalis fortitudo militiae; in sacerdotali, coelestis exemplar innocentiae. Conjugalis namque cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33); virginalis, quae Dei sunt (v. 32), quomodo placeat creatori; solitarius, quomodo de virtute in virtutem ascendendo, Verbum in principio apud Deum viva mentis acie contemplari valeat; sacerdotalis, quomodo dignum se divinae praesentare majestatis oculis, qui vel quando doctrinae lumen populis ministrare deceat. Aliter: Patiens Dominus, dum peccatores exspectat ad poenitentiam; Magnus fortitudine, (0733C)dum eorum digne punit impoenitentiam; mundans, dum conversis praestat veniae gratiam; innocentem faciens, dum clementi bonitate sublimat eos ad contemplationis eminentiam. Sequitur: 59. Dominus in tempestate, et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus (Nah. I, 3). Primo ergo in littera insistamus, deinde sensum interius videamus. Ac primum sciendum est quod littera eclipsin patitur, dum nomen tertiae personae, et nominativus, qui intransitive ad aliquid copulari exigit, absolute ponitur; et fit in ea relatio, cum nulla praecesserit, ad quam referri valeat positio. Haec dicens, sensum non arguo, nec gratiam reprehendo ullatenus propheticam, cum locutionem ejus minus dico grammaticam. Nec propheta magni pendit litterae (0733D)negotium, sed visionis sitiens gaudium, loquenti interius spiritui praebuit obsequium. Hinc beatus ait Gregorius: « Absit, inquit, ut verba coelestis oraculi restringantur sub regulis Donati. Spiritus enim qui prophetis subjectus est, et in eis locutus est, obedientiae exigit puritatem, non linguae nitorem, vel facundam urbanitatem. » Corrigatur ergo constructio, et dicatur hoc modo sine vitio: Dominus tempestatem inhabitat, et turbinem, vel in eis graditur, vel aliquid hujusmodi, et tunc competenter subsequitur: et in tempestate et turbine viae ejus. Tropus, qui dicitur catachresis, ponitur et in hac parte, ut superius in aliis. 60. Peracto litterae negotio, primo historialiter dicatur (0734A)de Assyrio. Est ergo sensus: Dominus justo suo judicio magna et innumera crudelia permittit facere saevienti Assyrio, et quasi tempestatem et turbinem, passim discurrendo, omnia conterere: sed ipse, qui habenas ejus laxavit saevitiae, conversi praesidens jure omnipotentiae, incomprehensibilis laus justitiae, illius moderatur frena nequitiae. In hac enim saevitia praesidentis impletur justitia, in qua Assyrius, etsi pravi voluntate animi, sed data ad judicium potestas est officii, ut per eam premat servum, angat mercenarium, erudiat et corrigat filium, prosternat adversarium, justus fiat justior, sordidus sordidior. Hoc quoque sciendum, quod a principio prophetae usque ad id, quod ait: Si perfecti fuerint, et ita plures, etc. (Nah. I, 12), super Assyrio accipiuntur omnia. In omnibus (0734B)ejus evidenter designatur malitia, quam tamen pie moderatur praesidentis omnipotentia. Haec de Assyrio. Nunc autem ad Ecclesiam referatur expositio. 61. Tres igitur Ecclesiae tempestates, tres ipsius turbines secundum temporum articulos differentes. Prima fuit ethnicorum, secunda haereticorum, tertia falsorum Christianorum. Prima apostolorum et martyrum laniavit corpora; secunda fidei apostolicae evertere nitebatur foedera; tertia morum studet quotidie corrumpere genera. Ethnici, fideles persequendo, arbitrabantur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2); haeretici superbia tumidi impugnantes Ecclesiam, nitebantur sibi conventicula facere, haereticam perfidiam praedicando; falsi vero Christiani, quae (0734C)sua sunt quaerentes, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21), Ecclesiae frangunt leges, justitiae turbant mores, post concupiscentias suas eundo. Unde David sub persona Ecclesiae tempestates istas praevidens, succedenter insurgere orat, ne sui redeant ad idololatriam, ne seducti haereticam sequantur perfidiam, ne justitiae fidei mundi praeponant concupiscentiam, ita dicens: Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Aquae vero sunt populi, ut Joannes inquit in Apocalypsi (Apoc. XVII, 15). Rogat ergo ne carnalis eam populi opprimat sordida cupiditas, ne eam in profundo vitiorum tenebrosa dejiciat subtilitas, ne in puteum malitiae rapiat, et de profundo ignorantiae aditum redeundi obstruat caeca impietas. (0734D)Prima est corporalium suppliciorum, secunda venenatorum verborum, tertia carnalium morum. Prima omnipotentiae satagit exinanire Deitatem, secunda fidei corrumpere studet integritatem, tertia conatur ordinatam evertere charitatem. 62. Unde Isaias, multos praevidens a fidei tramite et animorum castitate discedere, sic ait: Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae (Isai. XXIV, 17). Formido scilicet idololatriae, fovea haereticae perfidiae, laqueus carnalis concupiscentiae. Formido surgens ab injuria Deitatis; fovea, quam incidunt superbi expugnatores veritatis; laqueus, quo tenentur servi immundae cupiditatis. Sed ex ipso verborum ordine signatur ordo succedentis malitiae. Sequitur (0735A)enim: Et erit, inquit, qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam, et qui explicuerit se de fovea, tenebitur laqueo (Isai. XXIV, 18). Multi namque sordes spreverunt idololatriae, qui tempestatis haereticae passi sunt naufragium. Istud quoque evaserunt plurimi, quos concupiscentiae absorbuit diluvium. Primus autem turbo fuit coram judicis vultu, secundus in conflictu certaminis, tertius in impetu sordidae cupidinis. Primus, dum a judice catholicus damnaretur; secundus, dum ab haereticis falso contra catholicos acclamaretur; tertius, dum a sanctis et praelatis tibi [ Leg. sibi], et carni licentia obtemperandi, vi et violentia a carnalibus et subditis extorquetur. 63. De his turbinibus per Isaiam dicitur: Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra (0735B)horribili. Visio dura nuntiata est mihi (Isai. XXI, 1, 2). Visio itaque dura ei nuntiata fuerat, qui tempestates et praefatos turbines ab idololatria, haeretica perfidia, mundi concupiscentia, contra unitatem, castitatem, charitatem Ecclesiae succedenter insurgere praevidebat. Visio, inquam, dura, in qua unitas patitur discidium, fidei labitur negotium, charitas sustinet naufragium. In primo vero turbine et tempestate sunt Domini viae: veritas scilicet in confessione, constantia in passione, devotio in gratiarum actione. Veritas, dum unius atque summae Deitatis majestatem confitetur, et praedicat audacter; constantia, dum in causa veritatis flagella sustinet patienter; gratiarum actio, dum coelo spiritum reddit ovanter. Siquidem exeundi tres eis imminent viae. Prima est fidei sanitas; secunda, (0735C)scientiae claritas; tertia, spiritus libertas. Per primum a Deo impetratur gratia, per secundum hostis praevidetur astutia, per tertium ejus perfidiae prosternitur audacia. Per primum excitatur affectus, per secundum illustratur intellectus, per tertium consummatur actus. Primum excludit errorem perfidiae; secundum, tenebras ignorantiae; tertium, ignaviam animi, et torporem negligentiae. Primo sanatur aegrotus, secundo illuminatur caecus, tertio libertate donatur servus. Per primum infirmitas, per secundum ignorantia, per tertium peccandi expellitur industria. Filius sanat, Spiritus illuminat, Pater consummat. Sanat doctrina, illuminat scientia, perficit justitia. Filius sanat fidei puritate, Spiritus illuminat coelestium claritate, Pater consummat aeterna felicitate. (0735D)Haec dicens, opera Trinitatis non divido, quae indubitanter eadem esse assero; sed ut in donis et operatione divina personarum cognosci valeat distantia. In prima vero et secunda via Domini invenitur trifaria. Prima est mortificatio voluntaria; secunda, humilitas perfecta, tertia, charitas consummata. Prima carnis circumcidit actum, secunda honestat sensum, tertia ordinat affectum. Per primam de Aegypto redeunt, per secundam de Babylone veniunt, per tertiam Romanam cladem fugiunt. Siquidem per Aegyptum luxuria, ebrietas et crapula; per Babylonem confusio sensuum vanissima; per Romam, quae interpretatur sublimitas, vel elatio, designatur superbia.(0736A) 64. Sic fugere tempestates et turbines hujus mundi, per has vias ad patriam regredi voce Joannis admonemur apostoli. Si quis, inquit, diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quia quidquid in mundo est concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae: quae non sunt ex Patre, sed ex diabolo (I Joan. II, 15, 16). Per primam igitur redeunt sobrii et casti; per secundam honesti et quieti; per tertiam devoti et perfecti. Possunt etiam haec ad caput Ecclesiae Christum referri, et in ejus persecutione et passione tempestas et turbo inveniri. De hac tempestate per Psalmistam dicitur: Ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos (Psal. LXXXII, 16). Judaeos siquidem Dominus in tempestate sua persecutus est, quia dum ab eis perferret (0736B)passionum stigmata, ab illis juste abstulit legis notitiam, et virtutum charismata. In tempestate sua eos persecutus est, quia dum eis humana pertulit, divina non immerito ab eis abstulit. Sequitur: Et in ira tua turbabis eos. Quosdam quidem turbat Dominus in ira, quosdam vero clementia. Clementer turbat, quos flagellis a gehenna revocat; in ira vero, quos justo judicio flagellari permittit perpetuo. Clementer turbat, de peccatis compungendo; in ira quoque naufragii, in sordibus vitiorum relinquendo. Clementer immittit interius contritionis et poenitentiae turbinem; immisericorditer, in tenebrarum et gehennae induci juste permittit caliginem. De primo turbine dicitur: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII, 8); (0736C)de secundo: Indignationem et iram, et tribulationem per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). Tempestas ergo Domini fuit, dum a Judaeorum vexaretur populo; turbo, dum pio magistro, simulato osculo, Ave, Rabbi (Matth. XXVI, 47), a tradente diceretur discipulo. Tempestas fuit, dum a Romanis flagellaretur (XXVII, 26); turbo, dum a plebe Judaeorum, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21), clamaretur. Tempestas in horto circa villam Gethsemani; turbo, dum duceretur praesuli. Tempestas ante crucem, turbo ante judicem. 65. Sed his via ejus fuit trifaria: veritas, mansuetudo, justitia. Quod evidenter testatur Psalmista dicens: Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam deducet te mirabiliter dextera tua (Psal. XLIV, 5). Veritatem quidem semper tenuit in praedicatione, (0736D)mansuetudinem in passione, justitiam in operatione. Verax fuit praedicando nova; mansuetus, patiendo humana; justus, faciendo divina. Veritatem docuit scientiae, mansuetudinem poenitentiae, opera justitiae. Veritatem in confessione, mansuetudinem in interpretatione, justitiam in dilectione. Primo ut dicas iniquitates tuas, ut justificeris; secundo, ut aequanimiter et mansuete disciplinam patris suscipias, cum probaris; tertio, ut juste diligenda diligas, juxta illud: juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Legis naturalis veritatem; scriptae legis videlicet justitiam; Evangelii mansuetudinem. Veritatem docuit, qua quisque cognosceret seipsum; mansuetudinem, qua sustineret proximum; justitiam, qua coleret (0737A)Deum. Veritatem docuit suae divinitatis, mansuetudinem suae humanitatis, justitiam secundae utriusque proprietatis. Aliter: Veritatem exhibuit in omnium generali examinatione; mansuetudinem, in electorum felici consolatione; justitiam, in reproborum justissima damnatione. Aliter: Veritatem suae divinitatis in judicio ostendendo; mansuetudinem sui laboris, impiis imperando; justitiam, singulis propria reddendo. Propter haec ergo tria mirabiliter eum deduxit dextera sua, quia quem immunem omni malo ac plenum omni bono Deitatis potentia fecit, hunc sibi in personae univit identitate, sponsum fecit Ecclesiae, gratiae opificem, totius mundi judicem, Deitatis ejusdem et gloriae placuit fieri participem. Propter haec utique tria mirabiliter eum deduxit dextera, (0737B)quem Deus, quia verax est (Joan. III, 33), signavit, quem speciosum forma prae filiis hominum fecit (Psal. XLIV, 3, 8), quem oleo laetitiae prae consortibus suis unxit. In quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitavit (Colos. II, 9); cui Pater non ad mensuram spiritum dedit (Joan. III, 34); mirabiliter in Virginis utero creavit; mirabiliter in Aegypto, in mari, in templo, in cruce, in sepulcro servavit; mirabiliter in resurrectione glorificavit; mirabilius usque ad ejusdem felicitatis honorem et gloriae sublimavit. Triplex ergo Domini via in tempestate et turbine fuit. Qui quamvis de torrente in via bibit (Psal. CIX, 7), caput factus est Ecclesiae, statim exaltari meruit, quia in quo mundus, vel ipsius princeps, nil habuit (Joan. XIV, 30), ab eis nullatenus (0737C)teneri vel debuit, vel potuit. Possunt vero haec eadem moraliter discuti, et ad animam ad superna anhelantem, de virtute in virtutem interius ascendentem, non incongrue referri. 66. Quatuor igitur sunt animae tempestates, et quatuor turbines ipsius. Prima est vitiorum, secunda negotiorum, tertia tentationum, quarta utilium affectionum. Prima ergo est irae, secunda miseriae, tertia justitiae, quarta gratiae. Prima virtutum grandinat florem. Secunda conscientiae pessumdat honorem. Tertia contemplationis suavissimum fugat odorem. Quarta ad coelestium provehit ardenter amorem. Prima est a diabolo, secunda a mundo, tertia a miseriae debito, quarta a Deo. Prima religionis annihilat sanctitatem, secunda conscientiae turbat serenitatem, (0737D)tertia divinissimi odoris fugat suavitatem, quarta ad angelicam sublimat puritatem. Prima ergo est divinae indignationis, secunda dispensationis, tertia probationis, quarta dilectionis. Prima spiritalis famis inducit egestatem, secunda spiritalium vinearum et arborum vastitatem, tertia hortum sponsi corrumpit, et aromatum exterminat suavitatem, quarta omnium lapsus reparat, et animum ad coelestium transfert claritatem. Unde Job, in spe lapsorum, in consolatione miserorum, in exhortatione tentatorum, in gloria justorum, dicit: In vastitate et fame ridebis, et calamitatem, cum venerit, non timebis. Et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam (0738A)non peccabis (Job V, 21 seq.). Prima actum corrumpit justitiae, secunda sensum excludit innocentiae, tertia affectum incestat sapientiae, quarta intellectum illuminat immortalis luce sapientiae. Viae primae sunt pura confessio et virilis poenitentia. Secundae, mundi contemptus et vita solitaria; tertiae, devota compunctio et mentis innocentia; quartae, purificati silentium animi, et sponsi laetitia. 67. Sed quia in tempestate, non in tempestatibus Domini vias esse propheta asserit (Nah. I, 3), de quarta, ut datur intelligi, specialiter loquitur. De qua in libro Regum manifeste legitur. Ait enim: Elias stabat in ostio speluncae, et ecce spiritus Domini transiens, subvertens montes, et conterens petras; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; (0738B)et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae tenuis. Ibi Dominus (III Reg. XIX, 11 seq.). Per spiritum transeuntem, et praefata facientem designatur animi tempestas; amara scilicet, sed utilis peccatorum contritio. Per commotionem, devota mentis compunctio. Per ignem, fervens et ordinata dilectio. Per silentium, beatae contemplationis secretissima infusio. Sed in neutro praedictorum Dominus esse dicitur. In sibilo forte esse asseritur, quia licet mens compuncta ad integrum de peccatis, et devota in mandatis, quae retro sunt obliviscens, ad anteriora se extendens, de virtute in virtutem viriliter ascendat, ad sublimia ardenter sese rapiat; sui tamen curam agens, cura sui statum manens, creaturam se cognoscens, dum statum creaturae omnino excedere (0738C)non sufficit, ab intima contemplationis claritate, in qua incircumscripti luminis praesentia utcunque cognoscitur, deficit. Negotium enim non agitur ex humana ratione, cum mens interius divina perfunditur unctione. Donec ergo mens circumscripta transcendat omnia, transcendentis universa non attingit secreta gaudia. Donec coeli tertii transcenditur regio, paradisi non sentitur amoenitas, nec coelestis unctio. Hinc per Isaiam dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum; et ea quae sub ipso erant, replebant templum (Isai. VI, 1). Solium est mens sequestrata a terrenis actibus; excelsum, decorata puris affectibus; elevatum, divino sublimata intellectu et angelicis sensibus. Solium est mens proposito religionis, excelsum rigore mortificationis, elevatum (0738D)virtute dilectionis. Solium est mens contemnendo visibilia mundi; excelsum, visibilia sui; elevatum, transcendendo invisibilia animi. Solium est mens propria sui cognitione; excelsum, devota fervens dilectione; elevatum in arcanorum coelestium subtili inquisitione. Sed super haec Dominus sedet, non in eis habitat, quia mens his ordinata moribus, applicata studiis, decorata virtutibus, ei placet; nullatenus vero per haec ei praesentiam suae felicitatis indicat, neque sibi per contemplationis gratiam copulat. At cum solio excelso atque elevato sese superextulerit, mundi calcans tenebras, humanae scientiae excedens angustias, mox ad immortales sublimatur divitias. (0739A)Per contemplationis eminentiam in cellam introducitur vinariam. Tunc audit verba, quae non licet homini loqui, ineffabilia, atque prae sponsi sui dulcedine nimia, angelica etiam fastidit colloquia. Hinc legitur in psalmo: Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus (Psal. LIX, 9). 68. Quatuor posuit, per quae quatuor provectionis gradus spiritales designare voluit. Judas, qui extremus ponitur in ordine psalmi, primus est naturaliter in ordine recte vivendi. Secundus est Galaad, tertius Manasses, quartus Ephraim. Judas interpretatur confessio, Galaad acervus testimonii, Manasses oblivio, Ephraim fructificatio. Confessio vero trifaria est. Prima namque est fidei, secunda peccati, tertia gaudii. (0739B)Primo enim quis recte credit, secundo bene vivit, tertio fidei et operis praemium percipit. Prima tradit civibus patriae foedera; secunda lapsorum in conflictu vitiorum clementer curat vulnera; tertia gratissima stipendiorum luctatoribus largitur munera. De prima legitur in Evangelio: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. X, 32). De secunda per Salomonem dicitur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; et qui confitebitur ea, ipse justificabitur (Prov. XXVIII, 13). De tertia per Psalmistam in persona animae in spe coelestium exsultantis: In voce exsultationis, et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI, 5). Prima duxit martyres ad gloriam, secunda trahit peccatores ad veniam, tertia pugnatores perducit ad bravii laetitiam.(0739C) 69. Judas ergo rex Dei dicitur, quia nisi per viam fidei, vel per confessionis veritatem ad vitam nemo ingreditur. Rex itaque Judas merito esse dicitur: quia praecedit confessores, antecedit peccatores, munerat triumphatores. Rex revera, cujus ope, consilio, et virtute pessumdatur idololatria, haeretica expugnatur perfidia, mundi calcatur vanitas, et concupiscentia, regni praelibatur felicitas, et possidetur gloria. Per Judam ergo designatur confessio; per Galaad, mentis compunctio; per Manassen, valida ut mors dilectio (Cant. VIII, 6); per Ephraim, coelestium felix contemplatio. Judas ergo, Gaalad et Manasses serviunt decenter, et Domino placent; sed fructus Ephraim prae omnibus nitet, quia etsi lamenta poenitentiae, (0739D)si opera misericordiae, si lacrymas pietatis, vota quoque charitatis magni pendit, et arctius amplectitur, in his tamen felix ejus praesentia nullatenus apprehenditur; sed Ephraim caput ejus, praesentiam videlicet divinitatis suscepit, quando mens divinitus sublimata, sponso suo feliciter copulata, fructus ex eo spiritus concipit. 70. Praefatorum trium magna quidem fit approbatio, sed Ephraim solus capitis fit susceptio, quia licet ei juste placeant confessionis indicia, licet compunctionis suave oleant desideria, licet dilectionis odore nectareo flagrent suspiria, fructus tamen praecipue supercoelestes sunt, et oscula secretae contemplationis aperiunt sponsae suae gaudia. Maria quaeritur, (0740A)sed Martham tolerat, Rachel diligitur, sed Lia generat. Placet ergo puri Judas oris, vel fidei sana confessio; placet quoque Galaad, defaecati animi devotio; diligitur quae retro sunt obliviscens, fortis ut mors dilectio; sed praecipue quaeritur, prae omnibus exigitur intellectualis fructificatio, in qua fit veritatis contemplatio, in qua sponsa de spiritu divinitus fecundata, speculatur verbum apud Deum in principio, quae revera capitis est susceptio. Hinc Salomon in Canticorum cantico: Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae. Una est columba mea, sponsa mea, immaculata mea (Cant. VI, 7, 8). Hinc Salvator in Evangelio, Martha, inquit, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 41, (0740B)42). Quod ergo in libro Regum per spiritum, commotionem, ignem, et sibilum, hoc in Isaia per solium excelsum et elevatum, et sedis Dominicae supercilium; hoc designatur in psalmo per Judam, Galaad, Manassen, et Ephraim, qui capitis dicitur susceptio. Haec de quarta tempestate diximus animae, postquam grata redditur aeris temperies, postquam coeli redditur serena facies, postquam tribuitur animae plena felicitas, et summa requies. 71. Quatuor quoque turbines esse diximus animae. Primus est subita justorum oppressio; secundus, improvida negotiorum incursio; tertius, momentanea tentationum invasio; quartus est repentina et vehemens ex diversis causis praecedens animi commotio. Primum turbinem sequitur tempestas vitiorum; (0740C)tempestatem vero subsequitur calamitas suppliciorum. Secundum, tempestas sollicitudinum; cui succedit diluvium criminum. Tertium praecedit tempestas tentamentorum, quam subsequitur tranquillitas conscientiae, et gratia donorum. Post quartum, tempestas justorum affectuum; cui succedit ordinatae dilectionis amoenitas, et contemplationis divinae jucunda serenitas. Sequitur: 72. Et nebula pulvis pedum ejus (Nah. I, 3). Sicut superiorum quadrifaria fuit expositio, ita quod sequitur expendendum est quadrifario. Ac primum legatur super Assyrio. Acsi diceretur: Dominus per Assyrium sua super multos exercere dignatus est judicia: cujus tanta fuit potentia, tanta fuit populorum frequentia, tanta rerum diversarum dives affluentia, (0740D)adeo robustorum copiosa fiducia, ut dum castra moverentur pro fortunae vel eventus bellici negotio, quasi turbo regionem circumvolans, pulvis pedum se erigens, verteretur in nebulas, lucifugas superinducens tenebras, aurae solis stante coeli medio. Unde in Job historialiter de eodem Assyrio: Ab Aquilone veniet fumus, et ad Deum formidolosa laudatio (Job XXXVII, 22); et Isaias: Sicut turbines, inquit, ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi (Isai. XXI, 1, 2). Sed haec historialiter. Allegorice vero prophetae pedes Salvatoris fuerunt, qui eum nobis in finem saeculorum eloquiis suis incarnatum detulerunt. 73. Hunc nobis Psalmista detulit dicens: In sole (0741A)posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Item idem: Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Hinc Isaias: Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14). Item in eodem: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Ibid. XLV, 8). Jeremias quoque: Novum, inquit, creavit Dominus super terram. Femina circumdabit virum (Jer. XXXI, 22). Item idem in eodem: Hic est qui adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel electo suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus versatus est (Bar. III, 37). Ezechiel sub persona Salvatoris metientem situm templi videt (0741B)virum indutum lineis (Ezech. XL, 3). Item ipse sub principis et portae nomine de Salvatore loquitur, et ejus matre virgine dicens: Haec porta clausa erit principi. Dominus enim Deus ipse ingredietur, et egredietur per eam (Ibid. XLIV, 2). Daniel quoque de ipsius incarnatione: Aspiciebam in visu noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit; et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, et tribus, et linguae, servient. Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur (Dan. VII, 13 seq.). Item idem: Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, (0741C)et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Ibid. IX, 24). Osee vero de Salvatoris nativitate et passione ita: Puer, inquit, Israel, et dilexi eum, ex Aegypto vocavi Filium meum. Item idem: Ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis; et ero quasi exaltans jugum super maxillas eorum. Et declinavi ad eum ut vesceretur (Osee XI, 1, 3 seq.). Joel quoque de ipsius nativitate, et Spiritus sancti missione, ita: Nunc, inquit, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad (0741D)vos imbrem matutinum et serotinum sicut a principio (Joel. II, 23). Item in eodem: Effundam, inquit, de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (v. 28). Item idem in eodem de apostolorum praedicatione: In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae, et fons egredietur de domo Domini, et irrigabit torrentem spinarum (Joel III, 18). Amos autem de nativitate ejusdem et passione, et apostolorum praedicatione: In die illa, inquit, suscitabo tabernaculum David, reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerunt instaurabo et reaedificabo sicut a diebus antiquis (Amos IX, 11). De passione: In die illa occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis, et ponam eam quasi luctum unigeniti, (0742A)et quasi diem amaram (Amos VIII, 9, 10). De praedicatione: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen. Et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt (Ib. IX, 13). Abdias de eodem ita: In monte Sion erit salvatio, et erit et sanctus (Abd. 17). Jonas et in gestis, et in verbis, typum gessit Salvatoris. In gestis, ut Salvator testatur in Evangelio dicens: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae (Matth. XII, 40). Item aliter: Hedera virente Jonas laetatur, Ninive periclitatur; arescente cucurbita, tristatur propheta, salvatur speciosa (Jon. IV 6 seq.). Michaeas quoque de partu Virginis, nativitate Salvatoris, privilegio gratiae, dignitate potentiae, (0742B)contumelia passionis, virtute praedicationis. De partu et nativitate: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator Israel. Et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens parturiet (Mich. V, 2, 3). De privilegio gratiae, et virtute potentiae: Et erit iste pax: Assyrius cum venerit in terram vestram, quando calcaverit in domibus nostris. Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines (v. 5). De virtute praedicationis: Et pascent terram Assurin gladio, et terram Nemrod in lanceis suis (v. 6). De contumelia passionis: Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam judicis Israel (v. 1). Nahum officio (0742C)et nomine typum gerit Salvatoris: officio scilicet advocati, et nomine consolatoris. Nahum enim consolator dicitur, Helchaeseus advocatus interpretatur. Ait enim: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adjiciet ultra, ut pertranseat in te, Belial: universus interiit (Nah. I, 15). Ascendit qui dispergat coram te, qui custodit obsidionem. Contemplare viam, conforta lumbos, robora valde virtutem (Ib. II, 1). Habacuc de nativitate ejusdem, et passione, et apostolorum praedicatione. De nativitate ita: Scribe, inquit, expone eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. (0742D)Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit (Hab. II, 2, 3). Item: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo (Ib. III, 13). De passione: Splendor ejus ut lux erit: cornua in manibus ejus. Ibi abscondita est fortitudo ejus (Ib. IV, 5). Item ad populum Judaeorum comminando de eadem: Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae (Ibid. II, 8). De praedicationis officio: Qui ascendens super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio (Ibid. III, 8). Sophonias de nativitate: Lauda, inquit, filia Sion, jubila, Israel, laetare et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Rex Israel in medio tui Dominus, non timebis malum ultra. In die illa dicetur: Jerusalem, noli timere. Sion, non (0743A)dissolvantur manus tuae. Dominus Deus in medio tui fortis ipse salvabit (Soph. III, 14 seq.). Idem de resurrectione: Exspecta me in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum est, ut congregem gentes, et colligam regna (v. 8.) Aggaeus de ejusdem nativitate, et Ecclesiae gloriosa constitutione: Adhuc modicum, inquit Dominus, et ego movebo coelum, et terram, et mare, et aridam. Et movebo omnes gentes; et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plusquam primae, dicit Dominus (Agg. II, 7 seq.). Zacharias de nativitate ita: Exsulta, inquit, satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus venit tibi, justus et salvator, et ipse pauper. Et ascendet super asinam, et super pullum (0743B)filium asinae (Zach. IX, 9). Idem de passione: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (v. 11). Item sub persona interrogantis Salvatorem de eadem: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet eis: His plagatus sum in domo eorum, qui deligebant me (Ibid. XIII, 6). Item: Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi (v. 7). De Salvatoris personali praedicatione, et gentium ad eum devota conversione. In diebus, inquit, illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Judaei dicentes: Ibimus vobiscum. Audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Ibid. VIII, 23). Item de passione: Vidi, inquit, per noctem. Et ecce vir ascendens super (0743C)equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo (Ibid. I, 8 seq.). De praedicatorum missione: Et post eum equi rufi, varii et albi. Et dixi: Qui sunt isti, Domine mi? Et respondit: Isti sunt, quos misit Dominus perambulare terram. Qui responderunt: Perambulavimus terram. Et ecce omnis terra habitabitur et quiescet. De Ecclesiae dilatatione: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem (v. 17). Item: Absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum, et jumentorum in medio ejus. Et ego ero, ait Dominus, murus, et ignis in circuitu ejus: et in gloria ero in medio (Ib. II, 4, 5). Haec de Judaeorum vocatione. Item de ipsorum reprobatione, et Gentium inquisitione: Post gloriam, inquit, misit me ad (0743D)gentes: spoliaverunt nos (v. 8). Item: Lauda, filia Sion, et laetare, quia ecce venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et applicabuntur gentes multae in die illa ad Dominum, et erunt mihi in populum (v. 10, 11). De diversitate gratiarum collatarum Ecclesiae: Adhuc habitabunt anus, et senes in plateis Jerusalem; et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum. Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis ludentibus (Ibid. VIII, 4, 5). Item: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem (v. 8, 9). Item de Judaeorum ultima vocatione: Nunc autem non juxta priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus, sed semen pacis erit. Et (0744A)erit, sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda, et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio (Zach. VIII, 11 seq.). De ecclesiarum fiducia ad Dominum, et earum pro necessitatibus populorum supplicatione: Virgines, petite pluviam a Domino in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam nivis. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egreditur omnis exactor simul (Ibid. X, 1, 4). Item de Salvatoris nativitate, et gratiarum in ipso plenitudine: Ecce ego, inquit, adducam servum meum Orientem. Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt (Ibid. III, 8, 9). De exemplo operum ipsius, et miraculorum patratione: Ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus; et auferam iniquitatem terrae illius in (0744B)die illa (v. 9). Malachias de ejusdem Salvatoris nativitate, ita: Vobis, inquit, timentibus Deum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV, 2). De credentium gloria et exsultatione: Et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento, et calcabitis impios cum fuerint cinis sub plantis pedum vestrorum, dicit Dominus exercituum (v. 3). Item: Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis (Ibid. III, 1). Item Pater loquens de Filio in eodem: Pactum, inquit, meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. Lux veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus. In pace, et aequitate ambulavit (0744C)mecum, et multos avertit ab iniquitate (Ibid. II, 5, 6). 74. Sic, sic pedes isti detulerunt nobis Salvatorem saeculi, typum ejus personaliter multis gestorum argumentis gerendo, mysticis eum eloquiis vaticinando. Unde et praefati pedes orichalco dicuntur esse similes, tum pro decore sapientiae, tum pro nitore turbinis eloquentiae (Apoc. I, 15; II, 18). Siquidem orichalcum metallis est universis sonorius, auri tenet speciem, sed eo longe est inferius. Quia sancti adventum praecedentes Jesu Christi, sequentibus clamaverunt diutius, et anxius, sobrie, juste et pie in hoc saeculo viventes (Tit. II, 12, 13), beatam spem et adventum gloriae magni Dei exspectantes. Qui licet pro temporum qualitate perfecte viverent, omnes (0744D)tamen famuli, sed nullus ex eis Dominus: unus supercoelestis magister omnium erat: unusquisque discipulus. Hinc per Job: Ecce, inquit, Deus vincens scientiam nostram: nullus ei similis in legislatoribus (Job XXXVI, 26). Inde Apostolus: Moyses quidem tanquam famulus erat in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus autem tanquam filius in domo sua (Heb. III, 5, 6). Auri quidem tenebant speciem, sed rem longe dissimilem; quia etsi corde sinceri, ore sobrii, carne liberi, fide sanctissimi, spe firmati, charitate radicati, necessitati servientes, utilitati studentes, honestati consulentes; nullus tamen eorum omnino immunis a peccato, nullus ex eis passer fieri potuit solitarius in tecto, nemo ex eis inter (0745A)mortuos liber fieri valuit (Psal. CI, 8), nemo animam suam ponere (Psal. LXXXVII, 6), et iterum eam sumere potuit (Joan. X, 18). Unde per Job: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; quanto magis, qui domos habitant luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea (Job IV, 18, 19)? Iterum in eodem: Nunquid Deo comparari potest homo, etiamsi fuerit perfectae scientiae (Ibid. XXII, 2)? Item idem in eodem: Num justificari poterit homo comparatus Deo, aut apparebit mundus natus de muliere? Ecce luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus; quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Ibid. XXV, 4 seq.)? Pedes ergo Domini pulvis sunt per humilitatem conscientiae; nebulae (0745B)per obscuritatem eloquentiae. Pulvis sunt, humilia de se sentiendo; nebulae, arcana coelestia velamine litterae tegendo: humiles vita, obscuri doctrina. Pulvis sunt, ut placeant; nebulae, ne margaritas porcis praebeant. Aliter. 75. Nebulae pulvis pedum ejus (Nah. I, 3). Pulvis est terrena intelligentia: nebula est obscuritas transitoria. Sole vero radiante, dissipantur nebulae. Pulvis ergo pedum Domini sunt nebulae, quia sole justitiae radiante, Christo videlicet praedicante, miracula faciente, terrena calcata est intelligentia, spiritalis ac mystica reserata scientia. Unde in psalmo legitur: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Latibulum enim suum tenebras posuit: quia sub litterae prophetarum velamine opertus diu (0745C)latuit. Unde sequitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris, quia videlicet obscura est scientia in prophetis. Sequitur: Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt (v. 13). Quia dum Salvator miracula faceret, dum prophetarum aenigmata de se praedicta, in se completa evidenter ostenderet, pulvis statim historiae, ut nebula, evanuit. Spiritalis lux intrinsecus emicuit, et remoto velamine Sanctum sanctorum patuit. Unde ipse in Evangelio: O stulti, inquit, tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne sic oportebat Christum pati, et tertia die resurgere, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et prophetis, interpretabatur illis Scripturas (Luc. XXIV, 52, seq.). Pulvis ergo pedum (0745D)Domini sunt nebulae. Umbra fugit, dum redit claritas: typus transit, dum adest veritas. Aliter. 76. Possunt per pedes Domini ejus designari apostoli, de quibus legitur in Isaia. Quam pulchri, inquit, super montes Domini pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LIII, 1)! Item alibi de iisdem: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient (0746A)de doctrina ejus (Deut. XXXIII, 3). Isti ergo pedes Domini fuerunt, qui eum praedicando per universum mundum detulerunt. Petrus enim eum Romae, Andreas Achaiam, Joannes Asiam, Philippus Galliam, Bartholomaeus Parthiam, Simon Aegyptum, JACOBUS HISPANIAM, Thomas Indiam, Matthaeus Aethiopiam, Judas Thaddaeus eum retulit Mesopotamiam. Jacobus Alphaei eum retinuit Hierosolymam. Quisque sua sorte Christum sparsit sine sorde; Per Paulum vero toto dispergitur orbe. Sed quia officium praedicationis vix potest diutius exhiberi sine naevo, sine fuco sinistrae commotionis (aut enim recipitur decenter, et gaudet; vel auditur negligenter, et torpet; aut contemnitur impudenter, et dolet): ideo pulvis inesse dicitur pedibus, quia (0746B)fermentum gloriae pauxillulum adhaeret moribus. At quoniam compunctionis mox fervente fugatur lumine, pulvis evanescit in morem nebulae. Unde a praedicatione redeuntibus apostolis, et dicentibus. Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis, quasi redarguens docuit eos dicens: Nolite in hoc gaudere, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Item: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 17, 20, 18). Acsi decenter ad eos et clementer, sed latenter diceret: Si hic qui factus est signaculum similitudinis, qui in paradisi Dei fuit deliciis, cujus operimentum omnis lapis pretiosissimus (Ezech. XXVIII, 12, 13), qui creatus omnium exstitit decentissimus, expertus est superbiae periculum, cenodoxiae passus est infortunium, gehennae dolet (0746C)jugiter praecipitium, perpetuae miseriae gemit exitium; ipsius secuti vestigia, nullatenus ejusdem poteritis evadere supplicia. Quos enim similes facit qualitas culpae, necessario reddit participes retributio poenae. Cui enim non inest medium, hic omnem vel nullum sequitur praemium. Nulla enim participatio lucis ad tenebras: falsitatem semper infestat veritas; umbram vitiorum, virtutum claritas; coelorum gloriae mundi adversatur vanitas; felicitati gloriae, gehennae calamitas. Unde in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire. Nemo enim potest Deo servire, et mammonae; aut enim unum sustinebit, et alterum contemnet: aut unum odio habebit, et alterum diliget (Matth. VI, 24). Pedum ergo Domini (0746D)pulvis fit nebula: quia licet victoriae, et munerum mentem titillet gloria, timorata tamen conscientia fervens dilectione nimia, si quid terreni surripuerat pulveris, fletu statim diluit, et affectu divini muneris. Alioqui nullatenus perseveraret in eis gratia, nisi sese creatori subjiceret creatura, humana Deo humiliter subesset conscientia. Unde per Salomonem: (0747A)Ad locum unde exeunt, redeunt flumina, ut iterum fluant (Eccle. I, 7), quia videlicet mens inde supernae gratiae largiora possidet munera, unde se indigniorem judicat ad tanta foedera. Fit igitur pulvis pedum nebulae quia, si quid sinistri surripuerit sanctorum conscientiae, continuo evanescit divinae fervore justitiae. Fugiendum ergo est omnimodis vitium cenodoxiae, quo virtus infirmatur animae, munus attenuatur gratiae, risus tenebratur conscientiae, felicitas amittitur gloriae. 77. Cenodoxiae namque initium serpentuli cujusdam in moribus exercet officium. Est enim serpentulus quidam, qui hispalis dicitur, a quo vulneratus aliquis, statim somno mortis excipitur. De hujusmodi per Osee dicitur: Comederunt alieni (0747B)robur ejus, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit (Osee, VII, 9). Alieni robur cenodoxorum comedunt, ipsi vero se devorari nesciunt, quia laudis amore flagrans misera conscientia, dum pro terrenis commutat coelestia, dum pro felici et aeterna claritate ventus placet hominum, et caduca gloria peccatoris oleo delinitur; sensu ad superna redditur insensibilis, pedetentim ad virtutem fit impossibilis; et quo ad divina fit tardior et invalidior, eo ad humana proclivior atque ferventior. Fitque ut gloria extrinseca eam obdormiat, intrinsecus vero malignior spirituum incentiva suggestio eam interimat, atque more phrenetici, dum moritur, se putat vivere; dum insanit, se putat ludere; dum agere (0747C)partes se opinatur gloriae, negotium pro viribus tractat miseriae. Cani effusi sunt in ea, et ignorat, quia dum flos saeculi, dos Aegypti, et ros mundi ditat eam, sublimat, et laetificat, in his novum deponens hominem, dum se putat innovari, induit veterem. Hinc per alium prophetam dicitur: Olivam fructiferam, uberem, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ad vocem grandis loquelae ignis exarsit in ea, et combusta sunt omnia fruteta ejus (Jer. XI, 16). Hinc etiam per Jeremiam: Cursor levis, explicans vias suas. Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui (Ibid. II, 23, 24). Revera cursor levis hujusmodi fit anima, quia celeriter, licet cum difficultate nimia, quaecunque ad sui videt facere temporalem gloriam, (0747D)quae ad famam celebrem, et nominis caducam eminentiam pertinere respicit, postposito rationis judicio indubitanter peragit. Vias suas explicat, quia ad gloriam festinando, de alio in aliud transeundo, sine divinae respectu gratiae actiones utiles et honestas dissipat. Onager quandoque fit in solitudine, quia quaedam aggreditur ardua, quaedam proponit sibi multis difficilia, nonnulla incipit singularia, sine quibus desiderata non potest retineri gloria. Onager est in solitudine anima, inanis amore gloriae in operum singulari sublimata celsitudine. Onager est in deserto anima, spe gloriae anxia in arduo suo proposito. Onager est in terra arida, obtentu gloriae raro portans abstinentiae (0748A)stigmata, et exspoliata disciplinis religionis anima. Sed onager iste in desiderio animae suae, ventum amoris sui attrahit, quia anima amore laudis anxia damnum, lucrum, risum, luctum, famam et infamiam, egestatem, miseriam, utilitatem, gratiam, et quaecunque hujusmodi alia sunt, exponit ut venalia, tantummodo ut in eis et ex eis sola comparetur gloria. In desiderio ergo animae suae ventum amoris sui attrahit, quia mens humanum favorem sitiens, omnia aggreditur, tolerat, exquirit, amplectitur, quaecunque argumento suae gloriae militare perspicit. Hinc per Osee: Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum (Osee, XII, 1); quia videlicet mens aura pascitur elationis, et humanae vento sublimatur laudationis, dum aestum arduae sequitur, et tolerat religionis. (0748B)Sequitur aestum, et pascit ventum, quia unde forinsecus vultum portendit abstinentiae, quo religiosiores semitas ingreditur ad oculum observantiae, eo fructus floccissimos celerius carpit inanis gloriae. 78. Item per eumdem de eodem: Ephraim ut vidit, Tyrus evanuit, quae fundata erat in pulchritudine. Avolavit gloria eorum a partu, ab utero, a conceptu (Ibid. IX, 13, 11). Cujusmodi sui fundatio, quae, vel quanta, sive qualis ejus fuit pulchritudo, Ezechielis evidenter ostendit lectio, qua dicitur: Haec dicit Dominus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum. Abietibus de Sanir te exstruxerunt, cedrum de Libano tibi tulerunt: (0748C)quercus de Basan tibi dilataverunt: transtra tua ex ebore Indico, et lapide ex insulis Italiae pretioso tibi fecerunt. Byssus ex Aegypto varia: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum: habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Vanae fuerunt et pretiosae supellectiles tuae. Et viri bellatores tui clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. De argento, ferro, stanno, plumboque Carthaginenses negotiatores repleverunt nundinas tuas (Ezech. XXVII, 3 seq.). Haec est Tyri pulchritudo, qua fundata fuerat, ut lectio habet prophetica. Postea subsequitur, quomodo ejus avolavit gloria. Ecce, inquit, assument super te carmen lugubre, et plangent te. Quae est ut Tyrus, quae obmutuit (0748D)in medio mari? In multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae. Nunc contrita es a mari in profundum aquarum multarum. Opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erant in medio tui, ceciderunt. Universi habitatores insularum super te obstupuerunt, et omnes reges tempestate tua perculsi vultus mutaverunt. Negotiatores populorum super te sibilaverunt. Ad nihilum deducta es, et non eris in perpetuum (v. 32 seqq.). Item ad principem ejusdem: In signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. In Cherub extentus, et protegens, (0749A)posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti perfectus in viis tuis a die conditionis tuae. Repleta sunt interiora tua iniquitate: et peccasti, et ejeci te de mente Dei. Et elevatum est cor tuum in decore tuo. Perdidisti sapientiam tuam in ornatu tuo. In terram projeci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate fornicationis tuae polluisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te. Inter caetera regna eris humillima, et non elevaberis super nationes ultra (Ibid. XXVIII, 12 seq.). Ecce Tyri fundatio eximia, operum [ Fors., opum] affluentia, regum, optimatum, populorum amica frequentia; sed postea (0749B)subsequitur quomodo ejus multiplex avolavit gloria. 79. Sciendum est autem quoniam lectio prophetica, et quae [ Fors., ex qua] praefata legimus testimonia, specialiter loquitur de cenodoxia. Unde quia satis per se clarent, nec expositione onerosa indigent, de his latius dicere supersedeo: maxime quia ad alia prolixius indaganda, ad arcana propheticae lectionis expressius intimanda, lucidius reseranda, mihi festinandum video. Gloria ergo Ephraim a partu, ab utero, a conceptu transit, quando mens prius honore gloriae quasi semidea, pro fama infamiam, pro gloria miseriam, odium pro gratia, contemptum pro reverentia, lucrum pro jactura, inediam pro copia justo Dei judicio incipit [ Fors. leg. pati incipit]. Partus est operatio; venter intentio; conceptus cogitatio. (0749C)Gloria igitur Ephraim avolat a partu, a conceptu, ab utero, quando prius splendide forinsecus viventium, et de vitae extrinseca honestate in se gloriantium inhonestatur actio, corrumpitur intentio, foedatur cogitatio. Huc perducit reproborum gloria: sed sanctorum si quandoque mentem titillaverit, evanescit ut nebula; quia ex quo sentiunt extrinsecus hujus titillationem impuritatis, statim fugiunt ad antidotum humilitatis. Pulvis ergo pedum Domini fit nebulae, quia etsi sancti tentantur ex infirmitate corruptionis, superant tamen ex vi rationis, et vincunt in omnibus gratuito munere divinae consolationis. Haec de Christi pedibus dicta sufficiant: nunc quomodo ad Ecclesiam referenda sunt, sequentia (0749D)doceant. 80. Fere autem similia vel eadem videntur quaecunque alterutrum de utrisque dicuntur. Sicut enim sponsus et sponsa duo sunt in carne una ( Hoc autem sacramentum magnum est, ut ait Apostolus [Ephes. V, 32], in Christo, et in Ecclesia ); ita attributa eorum impariter videntur paria, et similiter sunt dissimilia. De pedibus vero Ecclesiae sic legitur in Canticis: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis (Cant. VII, 1)! Calceamenta de pellibus fiunt animalium mortuorum, et significant exempla justitiae sanctorum. 81. Hic se incidenter intulit occasio, quadrifaria qua fiat divisio. Quaedam enim filia est principis, et ejus uxor; quaedam filia, et non (0750A)uxor; alia uxor, sed non filia; alia nec uxor, nec filia. Filiam facit expressa justitiae similitudo, Uxorem, sana veritatis praedicatio. Filia est ergo Patris in se coelestis retinens imaginem; uxor vero ex doctrina veritatis Christo pariendo sobolem. Prima igitur est unanimis perfectio sanctorum praedicatorum; secunda, devota societas simplicium justorum; tertia, curiosa caterva carnalium doctorum; quarta, murmuriosa turba carnalium, vel infidelium sudditorum. Prima sedet in cathedra justitiae, secunda jacet in thalamo innocentiae, tertia sordet in cathedra Moysi, quarta in tugurio fetet lenocinii. Prima foris gloria coronatur et honore; secunda intrinsecus ornatur scientiae muneribus, et charismatum splendore; tertia intus pallet in conscientia, extrinsecus (0750B)nitet ore; quarta solius est malitiae laqueus, et fovea. De prima legitur: Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. De secunda: Fortitudo, et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 24, 25). De tertia: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra, et fatua (Ibid. XI, 22). De quarta: Non est caput super caput colubri, non est malitia super mulieris nequitia (Eccli. XXV, 22, 23). 82. Dicitur ergo Ecclesia uxor sponsi, principis filia. Uxor fidei castitate, filia dilectionis sinceritate. Uxor secundum humanitatem, filia secundum divinitatem. Filia dignitate conditionis, uxor benignitate redemptionis. Filia mandatis obsequendo, uxor praedicatione pariendo. Hujus vero gressus sunt (0750C)opera justitiae; calceamenta, exempla innocentiae. Gressus ergo filiae principis pulchri sunt in calceamentis, quia inde magis magisque dilatatur Ecclesia unde praedicatores ejus populis accepta ab aliis exempla ministrant innocentiae; in se vero ostendant opera justitiae. Quod in se praedicator ille egregius, vas electionis Paulus, qui per circuitum usque ad Illiricum seminavit Evangelium (Rom. XV, 19), ostendebat dicens: Mihi, inquit, pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 3, 4). Ecce innocentia. Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Judaeis factus sum (0750D)Judaeus, gentilis gentilibus: omnia omnibus factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor. IX, 20 seq.). Ecce justitia. 83. Pulvis ergo pedum fit, nebulae ut quia veritatis doctores, Ecclesiae praedicatores, omnia terrena amore justitiae reputantes ut stercora, unde mundi potiora vilipendentes fugiunt, inde facilius expugnando, eum sibi subigunt. Et quia magis dilatatur Ecclesia, quo doctores perfectius calcant transitoria; (considerant enim quia Omne quod est genitum, tendit ad interitum. Item: Omnia praetereunt more fluentis aquae. Item: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt; (0751A)et quia hic manentem civitatem non habemus, sed futuram inquirimus [Hebr. XIII, 14] ): omnem igitur mundi gloriam reputantes miseriam, summo nisu, et anxio conamine festinant ad patriam. Et quia perfecta flagrant dilectione, summa student devotione, ut quos habuere comites in aerumna mundi, et exsilii peregrinatione, participes habeant in gloria et felici retributione. Animae vero pedes illius sunt affectiones. Sicut enim corpus portatur pedum officio, sic anima movetur ad diversa affectionum studio. Nebula in aere vis compunctionis est in mente. Pulvis ergo pedum animae fit ut nebulae, quia si qua humanae vitae negligentia perfectorum foedatur conscientia, statim ex proprio judicio in mente devota nascitur compunctio, unde prius sordidata mundatur affectio. Sic (0751B)enim intelligo quod legitur in Evangelio: Justus in die septies cadit, et resurgit (Prov. XXIV, 16). Item in Proverbiis de eodem: Justus ut leo confidens absque terrore erit (Ibid. XXVIII, 1). Non quod leo quandoque non paveat, sed quod metum superando, mox ad naturam redeat. Sic et justus si quando deliquerit, statim currens ad lacrymas, naevum imbre compunctionis abluit. Hinc ad sponsam dicitur in Canticis: Oculi tui sicut piscinae in Esebon, quae sunt in porta filiae multitudinis (Cant. VII, 4). Pulvis pedum animae revera fit ut nebulae, quia si sanctorum affectiones aliquibus inficiuntur sordibus, statim ad cor redeuntes vivunt in fletibus, dicentes illud Psalmographi: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem (0751C)Dei (Psal. XLI, 3)? Hinc filiis Israel paxillum gestare praecipitur in balteo, ut terra operiatur sordida ventris egestio (Deut. XXIII, 13, 14), quia ad excelsa suspirantes, et superna diligentes, germanam semper habent compunctionem, qua operiunt et diluunt viriliter impurae cogitationis superfluam egestionem. Sequitur. 84. Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum adducens (Nah. I, 4). Legatur ergo de Assyrio, postea de anima, deinceps de Christo, demum de Ecclesia. De Assyrio ita. Mare Dominus increpat, quia amarissimam persecutionem Assyrii cessare facit tempus examine justi judicii. Mare vero exsiccat, quando eam omnino annihilat. Omnia ejus flumina deducit ad desertum: quando (0751D)regum, optimatum, populorum varia genera permittit infirmari, patitur expugnari, tolerat pessumdari, et pertrahi funditus ad nihilum. Hoc autem factum est, quando Sennacherib hostilis exercitus cum furore Hierosolymam veniens, muros ejus hostiliter ambiens, ab angelo percussus, et omnino deletus est. Hinc in libro Regum ita legitur: Angelus autem Domini in castra Assyriorum descendit nocte media, et percussit eos, et ceciderunt nocte illa hominum (0752A)octoginta quatuor millia. Et fugit ipse solus fere in Ninivem civitatem suam (IV Reg. XIX, 35). Post non multum temporis duo ipsius filii occiderunt eum in templo Nesrach dei sui. Vel mare increpuit, Sennacherib cum suo exercitu occumbente; exsiccavit, Sardanapalo regum Assyriorum ultimo, et omnium hominum infimo regnante. Omnia ad desertum deduxit flumina, Macedone [ Fors., Medo] Assyrium superante, ipsum sibi hostiliter subjugante. Moraliter de anima: Mare est amaritudo conscientiae, surgens de profundo malitiae. Mare vero Dominus increpat, quando clementi suae respectu gratiae mentem inquietam vitiis, et amaram de peccatis compungendo stimulat. Exsiccat, quando voluptates pestiferas ad integrum obliterat. Omnia flumina (0752B)ad desertum adducit, quando universa omnino vitiorum genera, vel minima funditus evacuat. Hinc per Psalmistam: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Mare igitur increpat, ducendo ad confessionem; exsiccat infundendo compunctionem; omnia deducit flumina ad desertum, supplendo carnis mortificationem. Mare increpat, hortando ad poenitentiam; exsiccat, inspirando virtutum gratiam; omnia flumina ad desertum adducit, ad perfectam sublimando justitiam. 85. Primo infundit amaritudinem poenitentiae, secundo praebet tranquillitatem conscientiae, tertio confert serenitatem gratiae. Mare increpat, auferendo crimina; exsiccat, delendo delictorum minima; flumina deducit ad desertum, immunda amputando (0752C)desideria. Mare increpat, delendo iniquitatem; exsiccat, mortificando voluntatem; flumina ad desertum adducit, animae conferendo puritatem. Primo praestat odium mali, secundo contemptum mundi, tertio abjectionem sui. Primo anima vivificatur, secundo caro mortificatur, tertio spiritus purificatur. Vivificatur per veniam, mortificatur per abstinentiam, per consummatam purificatur justitiam. Vel flumina ad desertum adducit, dum animae defaecatae vitiis, eliquatae spurcitiis, coelestibus ad integrum exspoliatae disciplinis, spiritus charismata, gratiarum munera, spiritalis lumen intelligentiae, contemplativae dulcedinem laetitiae clementissime tribuit. Primo igitur oportet mundari animam per compunctionem; secundo petulantiam carnis defaecari per mortificationem. (0752D)Tertio spiritum muneribus gratiarum perornari, scientia spiritali sublimari, divinitus illustrari per contemplationem. Hinc per Psalmistam: In terra deserta, invia et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam (Psal. LXII, 3). Primo namque confitendo vitia, fit desertum anima; secundo abstinendo, jugum quoque disciplinae viriliter sustinendo, malignis spiritibus fit invia; tertio inaquosa fit, calcando immunda desideria: (0753A)tunc videtur virtus Dei, et gloria. Virtus ex subjectione hostium, gloria in splendore munerum. Virtus Dei ostenditur in odio iniquitatis, gloria in gaudio contemplandae veritatis. Virtus Dei manifestatur, dum peccator eligitur de profundo malitiae; gloria, dum ad statum sublimatur perfectae innocentiae. Virtus Dei ostentatur, dum mundi contemnitur vanitas; gloria, dum superna utrinque sentitur felicitas. Dicat ergo: Sciens quia creaturae tuae diligis puritatem, purificando mentem, et mortificando carnem, mox me contuli ad sanctitatem: ut his conscendens gradibus, tandem utrumque valeam attingere virtutis et gloriae tuae felicitatem. Unde per Salomonem: Cogitavi, inquit, abstrahere carnem meam, ut transferrem eam ad sapientiam (Eccle. II, 3).(0753B) 86. Hinc legitur in libro Judicum Samsonem respondisse solutae quaestioni suorum consodalium: Nisi, inquit, in vitula mea arassetis, propositionem meam non invenissetis (Judic. XIV, 18). Est autem vitula, caro lasciva; propositio, obscura locutio. De vitula legitur in libro Jeremiae: Vitula elegans et formosa Aegyptus: stimulator veniet ei ab aquilone (Jer. XLVI, 20). Caro enim petulans intrinsecus, voluptati exterius et nitori serviens, dum, contempto rationis judicio, officinam odit lenocinii; incentiva libidinis se ingerunt ex parte pessimi adversarii. Ab aquilone venit simulator vitulae, quia carni pompatice saginatae, diligenter appositae, statim adest stimulator totius malitiae, incentiva suggerens omnis immunditiae. Samson vero, qui sol eorum dicitur, (0753C)typum tenet solis justitiae; et illius consodales, studentium sapientiae. Dicatur ergo: Nisi in vitula mea arassetis, propositionem meam non invenissetis. Acsi dicatur: nisi caro restringatur, et fiat sobria, mens nequaquam se libere erigere valet ad coelestia. Vitula namque aratur, cum caro mortificatur. Invenitur propositio, cum coelestium arcanorum aperitur contemplatio. Nisi ergo in vitula aratur, propositio nullatenus manifestatur, quia ni carnis atteratur voluptuosa vanitas, ineffabilis gaudii minime aperitur suavitas. Sodales igitur Samsonis in vitula diligenter exarant, ut aenigma propositum intelligant, quia veritatis amici Jesu Christi discipuli carnem sobrie macerant, corpus suum competenter attenuant, devote se affligunt, et funditus humiliant; (0753D)ut obscura scientiae intelligant, arcana sapientiae penetrare valeant, divitias immortales videant, cellae vinariae jucundissima secreta introeant. 87. Est igitur magni momenti abstinentia, qua purgantur vitia, impetratur venia, possidetur gratia, reparatur innocentia, arcana patefiunt coelestia. Abstinentia vero est quadrifaria. Prima est enim vitiorum, secunda alimentorum, tertia negotiorum, quarta immundorum desideriorum. De his vero omnibus ita legitur in Zacharia: Jejunium quarti, et jejunium quinti, jejunium septimi, et jejunium decimi, erit vobis in gaudium magnum, et solemnitates praeclaras, (0754A)ait Dominus exercituum (Zach. VIII, 19). Ex quatuor elementis compaginatur humanum corpus. Omnia negotia quinque peraguntur sensibus. Decalogi custodia exstirpantur vitia. A septenario contemplativa designatur perfectio. Per decimi ergo jejunium, mandatorum custodia exstirpantur vitia. Quaternarii abstinentia ebrietas pessumdatur et crapula. Quinarii jejunio negotiorum singularium fit abrenuntiatio. Septenarii parcitate eximia immunda fugantur desideria, et contemplationis possidetur laetitia. Item quarto die creavit Deus coeli luminaria (Gen. I, 14 seq.). Quinta ex aquis produxit animalia. Ab omnibus operibus requievit in septima. Denario felicitantur omnia. Quarti ergo jejunio lumen nobis ministratur scientiae, intellectus rationis. Quinti abstinentia (0754B)nova et munda producitur creatura ex aquis compunctionis. Per septimi jejunium in Sabbato quiescimus secretissimae contemplationis. Per decimi jejunium, denarium accipimus beatissimae retributionis. Per quarti ergo illuminamur, per quinti purificamur, per septimi honoramur, per decimi jejunium felicitamur. Primum iniquitatem excludit, et ignorantiam; secundum, vanitatem mundi et concupiscentiam; tertium infirmitatem animi pellit, et ignaviam; quartum, calamitatem et miseriam. 88. Erunt igitur nobis praedicta jejunia, ut ait Zacharias, in gaudium magnum et solemnitates praeclaras (Ubi supra ), quia jejunia praefata a nobis rite celebrata lumen nobis divinae conferunt scientiae, serenitatem conscientiae, perfectae gaudium justitiae, (0754C)et insuper ad solemnitatem supernae transferunt laetitiae. Quaternarius numerus est conjugatus generalis; quinarius, conjugatus, sed singularis; virgo, septenarius; caelebs vero denarius. Primus namque generat et generatur; secundus generat, sed non generatur; tertius nec generatur, nec generat, sed est subditus; quartus quoque idem manet, sed superpositus. Primi ergo jejunium foeditatem amputat illicitae libidinis; secundi, necessitatem imperat propagandae sobolis; tertii, praestat honorem virginitatit; quarti, ad felicitatem sublimat angelicae dignitatis. Primo conjugatus ligatur, ne passim effluat; secundo arctius stringitur, ne delinquant; tertio virgo decoratur, ut placeat; quarto sublimatur caelebs ad (0754D)summa, ut semper gaudeat. 89. Tanti fuit apud antiquos momenti abstinentia, tanta ejus reverentia, tanta ipsius observantia, ut etiam apud Aegyptios religione gentili praecipuus nullus sui mystes fieret, vel mystica tractaret mysteria, nisi quem praecipue omnium praecipuum commendaret abstinentia. Abstinentia Christianae militiae firma custodia, virtutum sera, vitiorum crudelissima fera, charismatum apotheca, gratiarum hospita, contemplationis fidissima nuntia. Jejunium scimus esse Dei arcem (Ex serm. XII Chrysolog.), Christi castra, murum spiritibus, vexillum fidei, castitatis signum, sanctitatis tropaeum. Hoc Adam (0755A)in paradiso servavit, quem gula ab eo dejecit (Gen. II, 16, 17; III, 6 seq.). Hoc Noe in arca custodivit, quando mundum ebrietas demersit. De hoc Lot ignem restinxit Sodomiticum, qui per ebrietatem incesti passus est incendium (Gen. XIX, 31 seq.). Hoc Moyses amicus Dei, et divini particeps consilii fieri meruit, quando populus crapula et ebrietate ad idololatriam rediit (Exod. XXIV, 18; XXXII, 1 seq.). Hoc Eliam ad coelum provexit (III Reg. XIX, 8; IV Reg. II, 11). Hoc Joannem in natis mulierum majorem fecit. Hoc, jejunante Domino, diaboli insidias patefecit. Diabolus enim, qui manducantem contempserat Christum, ubi non manducantem vidit, suspicatur Deum, Dei confitetur Filium. Si Filius Dei, inquit, es, dic, ut lapides isti (0755B)panes fiant. Vel mitte te deorsum (Matth. IV, 3, 6). Jejunium est mors vitiorum, vita virtutum (Ex serm. 8, circa medium). Est jejunium pax corpori, decus membrorum, ornamentum vitae. Est jejunium robur mentium, vigor animae. Est jejunium castitatis murus, pudicitiae propugnaculum, civitas sanctitatis. Est jejunium religionis gymnasium, magisterii magisterium, disciplinarum disciplina. Est jejunium ecclesiasticae viae viaticum salutare. Est jejunium invictus Christianae militiae principatus. 90. ( Ex eodem. ) Sed in his omnibus jejunium tunc viget, tunc triumphat, duce misericordia, cum repugnat. Misericordia et pietas jejunii sunt alae, per quas tollitur, et ad coelum portatur, sine quibus jacet, et in terra volutatur. Jejunium sine misericordia (0755C)simulacrum famis est, sanctitas vero nulla. Sine misericordia jejunium non parcitatis est propositum, sed avaritiae occasio. Pessima haec est parcitas, quae quantum siccatur in corpore, tantum tumescit in animi, vel lini sacculo. Jejunium sine misericordia non est virtus, sed hypocrisis, Domino dicente: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae (Matth. VI, 16). Qui jejunans, prandium suum non erogat, sed reponit, cupiditati probatur jejunare, non Christo. Jejunantes ergo, prandium nostrum in manu pauperis reponamus, quod venter nobis fuerat perditurus. (0756A)Pauperis manus est Abrahae sinus, ubi quidquid pauper accipit, mox reponit. Manus egeni thesaurus est coeli: quod suscipit, ne in terra pereat, coelo commendat. Thesaurizate vobis, inquit, thesauros in coelo (v. 20). Manus mendici gazophylacium est Christi; quia quidquid pauper accipit, Christus in suae gratiae arcam reponit. Da ergo pauperi terram, ut accipias coelum: da nummum, ut accipias regnum: da micam, ut accipias totum: da pauperi, ut des tibi, quia pauperi quidquid dederis, tu habebis. Pauper humanam petit misericordiam, ut accipias divinam. Est enim in coelo misericordia, ad quam pervenitur pietate terrena. Qui de patrocinio jejunii et misericordiae est certus, de venia sit securus, de absolutione non suspectus.(0756B) 91. (Ex eod. serm. 8, paulo post initium.) Fratres, jejunium esurit, jejunium sitit, quod non pietatis cibo pascitur, quod potu misericordiae non rigatur. Alget jejunium, abstinentia deficit, quod non misericordiae vellus [ Fors., velum] tegit, quod miserationis vestimentum non operuit. Quod ver est solo, hoc misericordiam scimus esse jejunio. Sicut enim verni flatus florere facit camporum gramina, ita jejunio solum producit florem misericordiae. Quod oleum lucernae est, hoc jejunio pietas. Sicut enim olei pinguedo lumen lucernae facit perlucere, sic pietas jejunium facit splendere. Quod diei sol est, hoc eleemosyna sentitur esse jejunio. Sicut enim jubar solis clariorem facit diem, et totam nubium dispergit obscuritatem; sic eleemosyna jejunii sanctificat (0756C)sanctitatem, totamque cupiditatis mortem lumine pietatis excludit. Ac ne multis morer, quod corpori anima est, hoc jejunio largitas habetur. Quod si absit a jejunio hypocrisis, et cupiditas, splendidior est animae, quod mundo [ Leg. quam mundo] solis claritas. 92. (Ex serm. 7.) Hypocrisis subtile malum, secretum virus, venenum latens, virtutum fucus, tinea sanctitatis. Hypocrisis secura simulat, prospera fallit, curiosa mentitur, crudeli arte virtutes truncat mucrone virtutum: jejunium jejunio perimit, orationem (0757A)oratione evacuat, misericordiam miseratione prosternit. Quod corporibus est hydrops, hoc animabus est hypocrisis: bibendo sitit hydrops; siti inebriata est hypocrisis. Hypocrita, licet tibi facies sit inculta, cutis neglecta, tristis vultus, exterminatus aspectus, nec ab hominibus laudem invenisti, et apud Deum fructum jejunii perdidisti. Hypocrita, abstinentiae fluctus intrasti, continentiae undas conscendisti, jejunii pelagus enatasti; et in ipso jejunii portu naufragasti; quia non comparasti lucra, sed mercatus es vanitatem; quia Dei credito perfecisti humanam negotiationem. Fugiendum est igitur hypocrisis virus, pestilentia cavenda, quae de remediis (0758A)creat morbos, conficit de medicina languorem, sanctitatem vertit in crimen, placationem facit reatum, generat de propitiatione discrimen. Facies moerore dejecta invitat [ Fors., indicat] famem, non jejunium voluntarium profitetur. Si vult, quare tristis? Si non vult, jejunus quare? Merito tali cruciatur commercio, qui sibi facit de virtute vitium, de veritate mendacium, de mercede dispendium, de remissione peccatum. ( Hucusque ms. Bavaricus, inquit Canisius: Proinde vel mutilus est commentarius, vel certe morte praeventus est viri sancti labor: hactenus enim quatuor duntaxat versus, nec eos totos exposuit. )