PSALMI LXXI-LXXV
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum



 PSALMI LXI-LXX


8 recensere

TITULUS PSALMI LXXI. 1. Psalmus David, in Salomonem. Tractatus iste tendit in Christum, qui est verus Salomon, id est, pacificus, qui pacem posuit inter Deum et genus humanum (Ephes. 2.). In hoc psalmo Christus materia est secundum utramque naturam, divinam scilicet et humanam. In prima parte petit ei dari judicium, et affirmat quod habebit. In secunda (quae incipit, Orietur in diebus ejus justitia) loquitur de regno, ipsum regnum commendando multis modis. In tertia (quae incipit, Sit nomen ejus benedictum) commendatio est ipsius regis. Intendit nos admonere, ut subjiciamur ipsi Salomoni. Vox Prophetae praevidentis Christum futurum regem, qui orando prophetat, ut detur ei regnum, dicens: PSALMUS LXXI. 2. Deus, judicium tuum regi da: et justitiam tuam filio regis. Hoc confirmat in se Dominus, ubi ait in Evangelio: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. 5.). Qui rex etiam filius regis est, quia et Deus Pater utique rex est: et ipse Filium suum incarnatum constituit regem super populum suum, ut eum secundum justitiam et judicium, secundum bonos mores et virtutes spiritualiter regeret, atque in suo caelesti regno perenniter collocaret. Ac si dicat: O Deus Pater, da regi Christo super homines judicium tuum, ut sicut tu habes judicare, ita habeat et ille. Atque eidem filio regis, idest, tui, qui solus rex es, et in veritate tuos regis, da justitiam tuam, idest, justum judicium: quia rex ille semper justa judicia judicabit. Endiadis est, quia per diversa idem dicit. Idem est enim in hoc loco justitia et judicium. Nec aliud designant, nisi judicium justum. Da ei Judicare populum tuum in justitia, idest, ut juste judicet universos: videlicet bonos et malos. Nec movere debet, quod dicit, Tuum. Sui enim sunt etiam perversi, 361 nec quicquam possunt facere, nisi permissu Dei. Similiter et pauperes tuos in judicio, subaudis da ei judicare. Judicat Christus in hac vita bonos et malos. Judicabit etiam postmodum, quando malos a bonis separabit (Matth. 25.). Et notandum quod cum diceret: Pauperes, mox addidit, Tuos: ut per hoc designaret pauperes veros. Non enim omnes pauperes sunt pauperes Dei, sed divites sui: quia non humiles sunt, sed superbi. Et sunt quidam divites qui facilius omnia sua pauperibus tribuant, quam ipsi pauperes faciant. Propterea ad designandos pauperes suos, dicit Dominus in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Matth. 5.). Non ait pauperes rebus, sed spiritu: quoniam haec beata et Deo acceptabilis paupertas est, ubi praesumtio spiritus non est. Tales pauperes in futuro judicio judicabit, et salvabit Christus: quoniam sicut alibi dicitur: Patientia pauperum non peribit in finem (Psal. 9.). Nec solum da ei judicium, sed fac illum per praedicatores tuos divulgari per totum mundum. Et hoc est quod subdit: 3. Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Eminentes excellenti sanctitate montes in Ecclesia sunt, qui idonei sunt et alios docere (2. Cor. 3.). Suscipiant isti montes pacem praedicandam populo, sicut illis praeceptum est a Domino. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui (Luc. 10.). Colles sunt minores. Ipsi suscipiant justitiam, idest, obedientiam, quae est in hominibus, et in omni rationali creatura omnis justitiae origo atque perfectio. Vel per montes et colles possunt intelligi Evangelicae pacis utrique praedicatores, sive praecedentes, sive subsequentes. Ipsi suscipiant pacem et justitiam, idest, Christum, qui nos pacificat Deo, et justificat per fidem (Coloss. 1.): eumque notificent populo. Primum postulat, deinde affirmat quod re vera judicium hanebit Christus. Unde et dicit: 4. Judicabit pauperes populi, idest, veros et spirituales pauperes, segregando eos a populo, sicut Dominus Discipulis suis ait: Ego vos elegi de hoc mundo. Et salvos faciet filios pauperum, idest, imitatores Apostolorum: Et humiliabit calumniatorem, idest, opprimet diabolum, qui est injustus accusator fratrum nostrorum. Humiliatus est enim, quia quem occiderat resurrexit, regnumque mortis abstulit. Cujus (Ex August.) ille potestatem ita gerebat, ut per unum hominem quem deceperat, omnes per mortem traheret ad damnationem. Sed humiliatus est: quoniam si per unius delictum mors intravit in mundum (Rom. 5.), multo magis qui abundantiam gratiae accipiunt in vita, regnabunt per Christum, qui humiliavit calumniatorem. 5. Et permanebit cum sole, idest, cum deitate: quae ideo dicitur sol, quia vera cognitione justitiae illuminat animam, humiliato calumniatore: cum sole permanet, quia victo diabolo per resurrectionem ad dexteram Patris sedet, ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. 6.). Et hoc ante lunam. Tamquam primogenitus a mortuis praecedens Ecclesiam, quae variando deficit et crescit. In generationem et generationem. Aut generationem dicit, qua generamur mortaliter. Deinde incarnationem divinitatis annuntiat, cum subjungit: 6. Descendet sicut pluvia in vellus. Quid 362 enim tam silenter et sine strepitu fit, quam cum imber in vellere descendit (Judic. 6.)? Nullius aures sono verberat. Nullius corpus humore repercussi roris aspergit: sed sine inquietudine omnium totum imbrem per multiplices effusum partes: toto corpore unius meatus, scissuram nesciens, solida mollicie meatus plures praebet: et quod clausum videtur per densitatem, est patulum per tenuitatem. Recte ergo Mariam velleri comparamus: quae ita concepit Dominum, ut toto eum hauriret corpore, nec ejusdem corporis scissuram pateretur: sed esset mollis ad obsequium, solida ad sanctimoniam. Recte ergo Maria velleri comparatur: de cujus fructu salutaria populis vestimenta texuntur. Vellus plane Maria est. Siquidem de molli sinu ejus Agnus egressus est, qui et ipse matris laniciem, idest, carnem gestans, molli vellere cunctorum operit vulnera populorum. Omne enim peccati vulnus Christi lana suffunditur, Christi sanguine fovetur: et ut sanitatem recipiat, Christi indumento vestitur. Et quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. 1.), apte subjunctum est, Et sicut stillicidia stillantia super terram. Quoniam tota se divinitas infudit in Mariam, descendit sicut pluvia in vellus: quoniam per divisiones gratiarum perfudit Ecclesiam, descendit sicut stillicidia stillantia super terram. Gedeon in praelium iturus, belli exitus signum a Domino petiit (Judic. 6.). Posuit igitur super terram vellus, quod prius madidum, postea vero siccum apparuit. Terra autem prius sicca, postea vero madida fuit. Pluvia Christus, vellus Judaea, terra vero Gentium multitudo intelligitur. Prius pluvia in vellus, primitus Christus in Judaeam descendit. Erat autem terra sicca, quoniam Gentium populus indoctus adhuc et imbaptizatus erat. Sed numquid semper sicca erit? Non ut que semper: vellere excusso, in omnes terras Christi nomen diffunditur. De vellere ergo in terram, de Judaea in Gentes Christi nomen rorisque superni fluxit doctrina. Et quae utilitas erit in adventu Christi? 7. Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Hoc etiam secundum literam impletum est. In tempore enim quo natus est Dominus, sub unius regionis imperio totus mundus quiescebat. Spiritualiter autem et pax et justitia in diebus ejus exortae sunt. Peccatores facti justi, et discordes pacifici. In diebus ejus justitia exorta est, idest, gratia fidei qua justificantur electi. Bene autem dicitur, Et abundantia pacis: quoniam per totum mundum erit abundans reconciliatio, et de omni parte erunt homines reconciliati Deo. Haec autem pax perseverabit in sanctis, Donec auferatur luna, idest, donec fiat immortalis et impassibilis praesens Ecclesia. Quid est enim donec auferatur luna, nisi donec efficiatur, ut non sit? Videlicet ut pacis abundantia usque ad hoc perducatur, ut contradictio ac rebellatio penitus destruatur, et fiat pax intantum crescens, ut morte omnino devicta, inter carnem et spiritum, inter hominem et Deum inconcussa concordia atque unitas indivisa perpetuo habeatur. Deinde ostendit amplitudinem regni, cum subjungit: 8. Et dominabitur a mari orientali, usque ad mare occidentale; et a flumine Jordane, usque ad terminos orbis terrarum, in circuitu totius orbis. Per flumen Jordanem in quo Christus 363 baptizatus est, accepimus baptismum, per quem Christus dilatatur per totum mundum. 9. Coram illo procident Aethiopes: et inimici ejus terram lingent. Per Aethiopes ( Ex Augustino ), a parte totum significavit omnes gentes: eam eligens gentem quam potissimum nominaret, quae in finibus terrae est. Procident (inquit) coram illo, idest, adorabunt illum: et inimici Dei terram lingent, si quando Judaei, haeretici et pagani in Apostolorum doctrina delectantur. Sunt enim Apostoli sal terrae (Matth. 5.). Lingent etiam terram inimici Dei, quando fallaciae blandimentis verbisque adulatoriis sanctos decipere nituntur. 10. Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent. Hoc Magi stella duce (Matth. 2.), etiam corporaliter impleverunt, quos universae terrae reges et principes adhuc quotidie spiritualiter imitari non desistunt. Tharsis interpretatur exploratio gaudii, vel contemplatio. Aliqui enim venientes de exploratione gaudii, experta et despecta inani laetitia hujus mundi, seipsos facientes reges, carnalitatem suam rationabiliter regendo, semetipsos offerunt in munera regi Domino. Per insulas (quae sunt terra sicca et circumdata mari) accipimus eos, qui sicci sunt a fluctibus hujus mundi: cujus tempestatibus nequaquam demerguntur, licet procellis ejus circumquaque tundantur. Tales insulae munera offerunt, quia bona quae operantur, Domino ascribunt. Arabia interpretatur humilitas. Saba succensio. Humiles, et illi qui in se vitia succendunt, nihilominus facti reges, semetipsos dona gratuita Domino adducunt. Ea quippe adduci solent, quae ambulare valent. Numquid de immolandis victimis hoc dictum est? Absit ut talis oriatur in diebus ejus justitia! Sed per haec dona quae Domino adducenda praedicantur, homines fideles designantur, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit auctoritas. 11. Et adorabunt eum omnes reges, qui prius solebant adorari, idest, aliqui de omni genere regum: et omnes gentes, quae prius solebant servire terrenis regibus, servient ei, nostro videlicet caelesti regi. Et merito, 12. Quia liberabit pauperem a potente. Ille hic (Ex August.) dicitur potens, qui superius calumniator est appellatus. Quem potentem ad homines sibi subjiciendos atque in servitute retinendos, non virtus ejus fecit, sed humana peccata. Sed qui humiliavit calumniatorem, et intravit in domum fortis, ut eo alligato, vasa ejus eriperet (Luc. 11.), ipse liberavit pauperem a potente, et tam desolatum et miserum pauperem, cui non erat adjutor. Non enim hoc efficere potuit vel quisquam homo justus, vel aliquis angelus. Non poterant etiam per liberum arbitrium liberari, nisi tantummodo per Christum. Et quomodo liberabit? 13. Parcet pauperi et inopi. Pauper est, qui nihil habet. Inops, qui alterius ope indiget. Hunc pauperum virtutibus et bonis operibus vacuum et desertum, non damnabit rex pius juxta proprium meritum, sed parcet, relaxando poenam, dimittendo culpam. Et sic: Animas pauperum salvas faciet, Divitum animabus daemoniis traditis. Et quomodo salvas faciet animas pauperum? 14. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Quoniam neque usuras neque iniquitates 364 amplius exercebunt. Sive ex usuris et iniquitate diaboli. Hic enim pessimus foenerator aliis luxuriam, aliis avaritiam, aliis vero superbiam commodat: in quibus postquam peccatores exercitati fuerunt, animam pro usura diabolo reddunt. Pecunia diaboli est iniquitas, quam nos ab ipso suscepimus. Super hanc pecuniam exigit a nobis usuras, idest, poenas, quas non suscepimus et solvimus. Ab his usuris et iniquitate redimuntur animae pauperum, sanguine illo qui effusus est in remissionem peccatorum. Et sic factum est honorabile nomen eorum coram illo. Jam enim (Ex August.) non memor est nominum eorum per labia sua, quibus antea vocabantur idololatrae, sive adulteri, sive homicidae: quoniam relictis vitiis, pro quibus signabantur talibus vocabulis, conversi ad Christum susceperunt novum vocabulum, ut a Christo dicerentur Christiani (Act. 11.). Quod utique nomen coram illo est honorabile, etsi coram inimicis habeatur despicabile. Audi et aliud honorabile nomen, atque omni jocunditate plenum, quod ipse pius Dominus Discipulis suis imponere dignatus est, dicens: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. 151.). Sequitur commendatio ipsius regis de quo ait: 15. Et vivet. Non enim in morte remanebit, sicut Judaei putaverunt: sed resurget a mortuis, Et vivet in aeternum, feste Apostolo, qui ait: Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. 6.). Et dabitur ei de auro Arabiae. Multi enim ex sapientibus Gentium convertentur ad ipsum. Vel aurum Arabiae significat sapientiam in humilitate. Arabiam enim interpretari diximus humilitatem. Hoc thesauro nihil carius, nihil pretiosius aut haberi, aut offerri Deo potest. Et adorabunt de ipso semper, idest, summa et singulari veneratione colent eum. Et hoc quod eum adorabunt, procedet de ipso, idest, de munere ipsius. Nos enim quomodo oremus, nescimus; sed Spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. 8.). De ipso habent, si qui bene orant. Ab ipso trahunt quicquid boni possident. Merito ergo tota die, idest, assidue benedicent ei, gratias referendo, et bona sua non sibi, sed Domino ascribendo. Ostenditur et alia caussa ut benedici debeat, cum subditur: 16. Erit firmamentum in terra. Omnes enim promissiones Dei in illo firmatae sunt (Galat. 3.). Et quicquid prophetatum est pro salute nostra, totum in illo est, vel erit adimpletum. Fideles quoque animae in hac terra positae, non habent aliud firmamentum, nisi Christum. Firmamentum est timentibus eum. Ecce est firmamentum. Numquid altum? Erit utique. Nam In summis montium superextolletur, idest, inter illos montes, qui sunt aliis altiores, cum Christus venerit, solus omnibus eminentior apparebit (Matth. 24.). Hinc alius Propheta dicit: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. 2.). Nam si alii montes extolluntur sanctitate, Dominus noster superextollitur divinitate. Ecce firmamentum est, et altum: numquid fructuosum? Etiam: Super Libanum fructus ejus. Libanum (Ex August.) solemus accipere veluti hujus saeculi dignitatem: quoniam mons est Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur Candidatio. Et quid mirum 365 si super hujus saeculi praeclarum omne fastigium fructus superextolletur Christi, cujus fructus dilectores omnia saecularia cacumina contemserunt? Si autem in bono accipiamus Libanum, propter cedros Libani quas plantavit: quis alius fructus intelligendus est, qui super Libanum exto litur, nisi de quo Apostolus de caritate locuturus dicit: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro? Hoc enim et in primo ponitur munerum divinorum, ubi ait: Fructus autem spiritus est caritas. Atque inde caetera consequenter contexuntur. Apte autem adjunctum est, Et florebunt de civitate sicut foenum terrae. Civitas in hoc loco designatur saeculi hujus societas. Exaltatur itaque fructus Christi super Libanum, idest, super arbores diuturnas, et ligna imputribilia (quia ille fructus aeternus est) omnis claritas hominis secundum temporalem saeculi celsitudinem foeno comparatur, quoniam a credentibus et vitam aeternam jam sperantibus, spernitur foelicitas temporalis, ut impleatur quod scriptum est: Omnis caro foenum (Isai. 40.), et omnis gloria ejus ut flos foeni. Foenum aruit, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Et propter haec omnia beneficia 17. Sit nomen ejus benedictum in saecula, idest, fama et gloria nominis ejus quantum ad homines, accipiat incrementum, et semper magis ac magis divulgetur et magnificetur hic et in aeternum. Merito autem benedicendum est, quoniam etiam Ante solem, idest, ante omnia tempora permanet nomen ejus. Non dicit nomen, illam vocem quae transit: sed substantia divina hic intelligitur, quae per nomen significatur: et est consequens, ut qui Deum benedicit, benedicatur a Deo. Quod sanctus Isaac ostendit, quando in figura Christi Filio suo benedicens dixit: Qui benedixerit tibi, erit et ille benedictus (Genes. 27.). Hinc Abrahae dicitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. 22.). Unde nunc recte dicitur: Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. Tribus dicuntur quasi curiae, improprie tamen. Et Dominus Deus populum suum per diversas tribus dividi praecepit (Num. 34; Josue 13. et 14.): et sanctus Jacob secundum diversas tribus filiis suis benedixit (Genes. 50.). Diversae tribus in Ecclesia Dei electas animas secundum diversa merita designant, propter quod et in domo Patris mansiones multae sunt (Joan. 14.). Ac si dicat: Non solum ipse benedictus erit, sed omnes sui per eum. Unde merito Omnes gentes magnificabunt eum: Non ipsi faciendo ut magnus sit, qui per se magnus est: sed laudando et magnum faciendo. Unde ex parte sua Deum benedixit dicens: 18. Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus. Quoniam quicumque facit, non ipse per se, sed Dominus per ipsum facit. 19. Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum. Nomine majestatis intelligitur gloria divinitatis. Quare autem cum diceret Deus Israel, non potius dixit Deus omnium hominum, aut Deus totius creaturae? Quia intendit ibi Deum commendare secundum gratiam. Nam secundum potentiam postmodum commendavit, ubi nomen suae majestatis apposuit: propter quod et protinus addidit: Et replebitur majestate ejus omnis terra. Qua in re notandum est, quia cum omnipotens Deus cuncta repleat per divinitatis suae potentiam, quaedam tamen 366 specialiter replet per suae inhabitationis gratiam. Unde sicut praemisimus, ad commendandam gratiam suam dictus est Deus Israel, quoniam hanc gentem sibi specialiter elegit: de qua per Prophetam alium dicit: Et inhabitabo et inambulabo in eis, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. 26.). Quatuor ergo benedictiones in his quatuor versibus posuit. Primam de aeternitate Dei. Secundam de benedictione Gentium in ipso. Tertiam de gratia spirituali Israeli collata, in qua etiam solum Deum mirabilem praedicavit, quia in hoc solo opere gratiae longe mirabilior quam in caeteris operibus extitit. Quartam gloriam suae majestatis, in qua consistit nostra beatitudo et finis. Hac enim majestate replebitur omnis terra, replebitur tota Ecclesia. Et ex his omnibus benedictus sit Deus. Fiat Fiat. Quia valde desiderat, ideo ingeminat. TITULUS PSALMI LXXII. Sicut per clavem, vel ostium ingredimur in domum, ta per sensum titulorum intelligentiam intramus psalmorum. Titulus hujus psalmi est: Defecerunt hymni David filii Jesse, Psalmus Asaph. Hymni sunt cantus continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus. Si sit laus, et Dei, et non cautetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus, habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Cum ergo dixit, Defecerunt, molestam rem videtur nuntiare. Nam qui cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat. Qui cantat laudem, non solum laudat, sed etiam amat eum, quem cantat. In laude confitentis est praedicatio, in cantico affectio. Asaph interpretatur synagoga, sive congregatio. Vox est in hoc psalmo synagogae, deficientibus hymnis David, non filii Dei, sed filii Jesse. Ideo addidit filii Jesse, ne in hoc loco sicut in caeteris psalmis, per David intelligeretur Christus: sed per David acciperetur carnalis Judaicus populus, cui praeerat rex et propheta David. Hujus David, id est, carnalis populi laudes defecerunt, deficientibus temporalibus rebus, per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae defecerunt, nisi ut aliae quaererentur meliores, quae deficere non possunt. Materia est ipsa fidelis synagoga. In prima parte jam tanquam confirmata Deum laudat, quae ante dubitans pene erraverat. In secunda parte (qua dicitur, Convertetur populus meus hic ) conversio ab eo, quod dubitaverat commendatur. In tertia (quae incipit, Verumtamen propter dolos ) ostendit hanc prosperitatem fallacem, atque amatores ejus ad mortem trahentem. In quarta (quae incipit, Quid enim mihi est in coelo? ) ostendit se verum habere intellectum, nec jam temporalia quaerere, sed solum Deum. Intentio est compescere simplices, ne de prosperitate bonorum, aut adversitate malorum murmurent adversus Deum, quem constat in omnibus bonum esse, et justum. Ideo ait:

PSALMUS LXXII. 1. Quam bonus Israel Deus. Mire quidem et ineffabiliter bonus est. Sed tamen summa ejus bonitas non omnibus nota est, nisi tantummodo, illis qui recto sunt corde, id est, qui nec extolluntur prosperis nec franguntur adversis: 367 et in utroque bonum et rectum intelligunt Deum. Deinde incipit dubitationem suam quam prius habuit ad aliorum confirmationem declarare, cum subdit: 2. Mei autem pene moti sunt pedes, id est, animi affectiones pene motae sunt a Deo. Pene effusi sunt gressus mei, id est, opera mea. Gressus nostri effunduntur, quando pro diversis et terrenis rebus appetendis operamur. Quando autem pro solis aeternis laboramus, jam non effunduntur bonae actionis gressus, sed ad unum potius tendunt, scilicet ad Deum. Moti sunt (Ex Augustino) pedes, ad errandum: fusi gressus, ad lapsum: non omnino tamen, sed pene. Ac si apertius dicat: Pene recessi a Deo, et secundum voluntatem, et secundum actum. Ideo dicit: Pene, quia resipuit. Nam si non resipuisset, a Deo penitus recessisset. Sed quare hoc? 3. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Vidi illos pacem habere, divitiis florere, qui Deum contemnebant. Ego vero, qui cultor Dei eram, iis omnibus carebam. Propterea zelabam super illos. Ideo indignabar, ideo invidebam. Sed jam video, quare hanc habeant pacem. Quare? 4. Quia non est respectus morti eorum. Non est in eis respectus divinae misericordiae, ut liberentur ab aeterna morte. Ideo hac temporali pace hic fruuntur, quatenus in futuro damnatione perpetua puniantur. Et firmamentum in plaga eorum, subaudis non est. Plagam eorum dicit culpam, in qua non est firmamentum, id est, aliquod poenitentiae, vel salutis medicamentum. 5. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Id est, non laborant sicut caeteri homines, neque affliguntur. Non sunt enim ex filiis Dei, quos flagellat misericors pater, ut recipiat (Prov. 3.). Nunquam autem hic omnipotens Deus magis irasci potest peccatori homini, quam cum in hac vita permitiat eum prosperari. 6. Ideo tenuit eos superbia. Quia enim flagella non sentiunt, propterea elate vivunt. Nam si flagellarentur, fortassis humiliarentur. Ergo superbia tenuit eos, alligavit, astrinxit, subdidit tanquam captivos, tanquam servos. Ex hac retentatione, Operti, id est, ex toto pleni sunt iniquitate, quantum ad proximum: et-impietate sua, quantum ad Deum: O infelices illi, quos tanquam vinctos superbia tenet, tanquam submersos iniquitas operit. Quae unde processerit, ostenditur cum subinfertur: 7. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Id est, ex copia divitiarum, ex tumore superbiae, ex voluntate et delectatione. Ex quo notandum est, quia non ab una semper origine procedit iniquitas. Nam aliquando ex necessitate derivatur, aliquando ex abundantia. Sunt quidam (Ex Augustino) mali quasi ex macie, quia exiles, exigui, pauperes et egentes, tabe quadam necessitatis affecti. Pauper furtum facit: ex macie processit iniquitas. Dives abuudans aliena rapit: quasi ex adipe iniquitas prodiit. Cum dicis macro: Quare hoc fecisti? Humiliter afflictus, et abjectus respondet: Egestas compulit. Si dicas diviti: Quare hoc facis? Vix dignatur audire, etiam contemnit te. Aliud est ergo ex necessitate peccare, aliud ex abundantia. Ecce hi a superbia inceperunt: quo pervenerunt? Transierunt (inquit) 368 in affectum cordis, id est, usque ad pravas voluntates suas adimplendas. 8. Et hoc quod ipsi transierunt, non impraemeditate fecerunt, sed quasi ex mora et lima, quia cogitaverunt, prius diu inter se: et postea locuti sunt ad alios docendos nequitiam suam. Et hoc non in abscondito, sed in manifesto. Unde et subdit: Iniquitatem in excelso locuti sunt. Non cum timore, sed cum audacia, clare et aperte, audientibus omnibus. Nec solum contra homines tumide et perverse locuti sunt malum, sed etiam in Deum. 9. Posuerunt enim in coelum os suum, blasphemantes Deum, ipsis caelestibus detrahentes. Et lingua eorum transivit in terra. Prius in caelum, deinde in terram linguam transtulerunt: quia prius contra Christum, postea vero contra Ecclesiam locuti sunt. Vel linguam eorum in terra transire, est contemto caelesti Domino seipsos in hac vita laudare, magnificare, sicut alibi dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt. Quis noster Dominus est (Psal. 11.)? Et vere in hoc lingua eorum transiit in terra, quia loquacitas eorum metas humanitatis et modum excessit in natura, cum se intantum extollerent, ut Deum esse supra se contemnerent. Et quia intantum erraverunt, atque ad tantam malitiam ex pace, et prosperitate sua pervenerunt, eorum damnatio, fuit aliis occasio conversionis. Propterea subdit: 10. Ideo convertetur populus meus hic. Hic (inquit) in tanta eorum caecitate, in tanta perditione, quam incurrerunt, qui divitias amaverunt. Populus meus hoc ex ratione considerato, ex zelo et invidia, quam prius inde habuit, convertetur, ne simili damnatione, cum amatoribus divitiarum puniatur. Convertetur (inquit) populus meus hic, id est, considerata perditione pravorum. Vel hic, id est, in hoc seculo, dum tempus est acceptabile convertendi, et dies salutis (2. Cor. 6.). De quibus protinus addit: Et dies pleni invenientur in eis, scilicet pleni ad indulgentiam, ad misericordiam et ad gratiam. Venit enim plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terris (Galat. 4.). Vel in his, qui hic ad Deum convertentur, in futuro dies invenientur pleni beatitudine, pleni aeternitate. Vere ibi dies pleni sunt, ubi lucet sol justitiae, ubi divina splendet claritas et aeterna (Sap. 5; Mal. 4.). Deinde narrat qualiter primum erraverunt, et quomodo postmodum conversi sunt. Ait enim: 11. Et dixerunt, videlicet cogitando intra se ante conversionem: Quomodo scit Deus? Id est, quomodo possumus scire, quod ipse sciat, quod boni ita tribulantur et mali prosperantur? et si est scientia in excelso? Si est, quod ipse sciat, quomodo patitur? Aposiopesis est, id est, defectio, ubi additur ut oratio plene intelligatur. Talis erat error eorum. Putabant enim Deum res humanas, aut nescire, aut non curare, cum tribularentur boni, et florerent mali. Unde et subsequenter dicunt: 12. Ecce ipsi peccatores et abundantes in seculo, obtinuerunt divitias. Ego qui Deo servio, egeo: ipsi peccatores sunt, et abundantes divitias in seculo obtinuerunt. 13. Et ideo ego quoque junctus illis ante conversionem, similiter dixi: Ergo sine caussa justificavi cor meum, ut mundus essem in cogitatione: et lavi inter innocentes manus meas, idest, 369 cum innocentibus actiones meas mundavi, et hoc sine caussa feci. Ubi est merces purae conscientiae? ubi praemium innocentis vitae? Bene vivo, et egeo: ille peccat, et abundat. 14. Et fui flagellatus tota die. A me non recedunt flagella Dei. Bene servio, et flagellor: ille non servit, et requiescit. Periculosa sunt haec verba, et pene blasphema. Non dixit, Nescivit Deus: sed quasi quaerens haesitat et nutat. Non (Ex Augustino) dixit, Non est scientia in excelso. Hoc est, quod ait paulo ante: Mei autem pene moti sunt pedes. Non confirmat, sed ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum tamen transit ad sanitatem, unde et subditur: Et castigatio mea in matutinis, id est, sine dilatione. Castigatur autem cum ab errore sanatur. Impiorum differtur castigatio, mea non differtur. Illa sera, vel nulla est: mea in matutinis. Audi jam vocem castigati. Reprimit enim se ab eo, quod dixerat, atque errorem suum recognoscens ait: 15. Si dicebam, Narrabo sic, ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. Hoc ut planius intelligatur, opus est, ut distinguatur sic: Dicebam cogitando intra me, Si narrabo sic, sicut videlicet superius narravi: vel sicut narraverunt illi, qui dixerunt, Quomodo scit Deus? etc. Ecce manifestum est et certum, quod nationem filiorum, id est, justorum tuorum reprobavi. Aliud (Ex eod.) dicturus sum, quam dixit Abraham, quam Isaac, quam Jacob, quam dixerunt prophetae. Illi enim omnes dixerunt, quia curat Deus res humanas. Ego dicturus sum, quia non curat. An major in me prudentia, sive intellectus, quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationes ab impietate. Ne ergo justos Dei reprobaret, imo, ut unum cum eis salubriter sentiret: jam errorem suum tenaciter non deffendit: sed quae nesciat, humiliter dicit. Non enim parvus profectus scientiae est, vel suam ignorantiam non ignorare. Unde quidam ait: Hoc unum scio, quod nescio. Et hoc est quod subdit: 16. Existimabam, ut cognoscerem hoc: labor est ante me. Putabam me scire veritatem, quare floreant mali: quare doleant boni; et jam conversus, jam castigatus recognovi, quia hoc labor est ante me. Quid est ante me? dum apud me maneo, dum in sensu carnali persisto, dum sola visibilia attendo, non possum facile de terrenis rebus vera sentire. Quandiu erit iste labor? 17. Donec intrem in sanctuarium Dei. Donec mente transeam ad spiritualem intelligentiam: et intelligam, id est, intellectum meum figam, in novissimis eorum. Ergo ad habendam rerum temporalium veram scientiam duo sunt nobis necessaria. Primum, ut aeterna bono animo perpendamus. Deinde, ut eorum quae transeunt, finem solicite cogitemus. Quo utroque perfecto, facile colligitur quia vanitas est (Eccles. 1.), quicquid temporaliter amatur. Nihil sanctuarium Dei, nisi divinum judicium valet intelligi, quo qui ratione intrat, indubitanter intelligendo considerat, quia omnipotens et justus Deus ad hoc permittit florere malos in hoc seculo, ut puniantur gravius in futuro. Ad hoc bonos vult tribulari temporaliter, quatenus purgati, postmodum gaudeant aeternaliter. Jam vero tanquam Dei sanctuarium ingressus, atque ibi spiritualiter eruditus, non solum de novissimis, quae sentienda sunt, agnoscit: sed etiam propter 370 quod data sunt malis bona, intelligens insinuat, cum subjungit: 18. Verumtamen propter dolos posuisti eis, subaudis, divitias, in quibus confidunt, quas fallaciis dolisque adepti sunt. Non hoc ita accipiendum est, ut omnipotens Deus (qui justus est, et bonus) haec temporalia bona malis propter dolos ponat, ut ponendo haec sic eos decipere intendat: sed in his bonis, quae bene ipse qui bonus est, malis ponendo tribuit, ipsa eorum voluntas prona, et perversus usus seipsos corrumpunt. Nam acceptis a bono Deo terrenis bonis, unde meliores bene dispensando et misericorditer largiendo esse debuerunt, inde proprio vitio suae cupiditatis et superbiae corrupti, fallacias, dolos, invidias, et caetera mala exercuerunt. Verumtamen (inquit) propter dolos posuisti eis. Quanquam dicam in novissimis eorum, tamen hic jam quodammodo punis eos occulto judicio. Unde et subdit: Dejecisti eos dum allevarentur. Non dicit, Dejecisti eos, quia elati sunt: sed in eo ipso, quo sunt elati, sunt dejecti. Sic enim efferri, jam cadere est: et quanto magis exaltantur, et superbiunt exterius, tanto magis excaecantur interius. Quo plus ascendunt, eo amplius quemadmodum fumus evanescunt. Unde et admirando adjungit: 19. Quomodo facti sunt in desolationem? Ubi enim superbia, ibi desolatio. Nam dum mens extollitur ab omni virtute, ab omni fructu boni operis vacuatur. Magna quoque desolatio est, ubi Deus non est. Propter quod et Subito defecerunt. Subito amittuntur honores: cito amittitur potentia: subito venit damnum, quicquid temporaliter possidetur, subito evacuatur. Inde de quodam invenitur in Evangelio: Stulte, hac nocte anima tua tolletur a te (Luc. 21.). Et postquam defecerunt, Perierunt propter iniquitatem suam. Hoc jam saepe contigit, et quotidie contingit. Talis est fructus divitiarum. Haec sunt novissima, quae intelligit, qui in Dei sanctuarium intravit. Propter iniquitatem suam pereunt, qui terrena cupierunt, qui in superbia evanuerunt, qui in voluptatibus suis tanquam semper victuri, radicati sunt. Ubi gloria illorum? ubi potentia? ubi pax, ubi divitiarum abundantia? 20. Velut somnium surgentium. Sic omnia defecerunt. Fac hominem (Ex August.) in somnis se invenire thesauros. Pauper dormierat: in somnis dives est, sed donec evigilet. Evigilavit, invenit aerumnam suam, quam dimiserat dormiens. Et isti miseriam suam, quam sibi comparaverant, invenient cum evigilaverint. Quasi enim modo dormiunt in peccato, dum tranquille vivunt, dum venturam miseriam non attendunt. Compellentur post mortem evigilare, cum de seipsis incipient rationem reddere. Et tunc veraciter deficient et peribunt, quando implebitur, quod subinfertur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Nonne digni sunt haec pati, ut Deus in civitate sua imagines ipsorum ad nihilum redigat, quia et ipsi in civitate sua terrena imaginem Dei ad nihilum redegerunt? Vel transitoria bona et terrenam gloriam dici eorum imaginem, quia etsi non dant, tamen promittunt beatitudinem. Quae in civitate Dei ad nihilum rediguntur, quia in sanctorum cordibus, qui sunt Dei civitas, tota haec terrena gloria et divitiae pro nihilo reputantur. 371 Et quasi quis diceret: O tu Asaph, unde tibi, quod ita loqueris? unde tibi tantus rerum temporalium contemptus? ait: 21. Quia inflammatum est cor meum. Nam quoniam igne sancti Spiritus sanctorum corda accensa sunt, nihil nisi spiritualia desiderare possunt. Hinc Paulus admonet, dicens; Spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. 12.). Et quoniam Dei amor carnalem consumit voluptatem, recte subjungit: Et renes mei commutati sunt, id est, carnales delectationes commutatae et ablatae. 22. Et ego ad nihilum redactus sum, abnegans memetipsum: Et nescivi, id est, pro nesciente et stulto me habui. Hinc Paulus: Si quis videtur esse aliquid, cum nihil sit: ipse se seducit (Galat. 6.). Divinus quippe amor, cum perfecte mentem occupat, voluptuosa desideria protinus devastat: et quicquid carnale invenit, totum adnihilat et occidit. Fortis est dilectio, ut mors (Cant. 8.). Tria nobis in hoc versu demonstrantur valde utilia. Primo fervor caritatis: deinde mortificatio carnis: postmodum perfectio humilitatis. In versu vero qui sequitur, duo, id est, obedientia, et perseverantia, commendantur. Ait enim: 23. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Foelix anima, quae potest esse jumentum Dei, ut pro ejus amore mansueta, et mitis omnia libenter ferat, omnia patienter sustineat (1. Cor. 13.): et sicut bene coepit, ita semper proficiat, in proposito sancto semper cum Deo permaneat ita, ut ab eo nullis tentationibus separetur, nullis adversitatibus moveatur: quatenus veraciter possit dicere, et ego semper tecum. Talis erat Paulus, cum se affirmaret nullis tribulationibus, nullis angustiis, nulla demum creatura separari posse a caritate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. 8.). Et ne hoc suis viribus ascribere videretur, gratiam Dei commendat dicens: 24. Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Manum suam dicit opera sua. Dexteram, propter aeternam vitam. Non enim pro terrenis operabatur, sed pro aeternis. Juxta quod scriptum est: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. 6.). Nec hoc faciebat viribus suis, sed tenebat et gubernabat ille qui ait, Sine me nihil potestis facere (Joan. 15.). Quadam hic similitudine loquitur. Sicut enim aliquis puer, vel infirmus per se ire non valet, nisi manu teneatur: sic tanta est imbecillitas nostra, ut in bono per se proficere minime valeat, nisi eam divina virtus semper teneat et trahat. Me quoque (inquit) positum in voluntate tua implenda, ut nunquam faciam nisi quod tu volueris, deduxisti de virtute in virtutem: et tandem, cum gloria suscepisti me, id est, suscipies me. Foelix est illa anima, quae voluntati Dei semper est subdita, ut illud velit, quod vult Deus: et illud reprobet, quod reprobat Deus: et se totam ita sine ulla contradictione divinae committat voluntati, ut quicquid voluerit, tanquam de jumento suo faciat: quo voluerit, ducat. Ducturus est enim Deus talem animam in gloriam suam. Haec gloria sanctis praeparatur in caelo, quae vere mira et ineffabilis est. Unde admirans ait: 25. Quid enim mihi est in coelo? Et coepit cogitare foelicitatem ipsam caelestem, et arguere se, quia terrena desideraverit, dicens: Et a te quid volui super terram? Comparavit (Ex August.) voluntati suae terrenae praemium, quod accepturus est caeleste. 372 Vidit, quid ibi servaretur sibi, et cogitans et aestuans in cogitatione cujusdam rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (1. Cor. 2.): non dixit, illud et illud mihi est in caelo: sed quid mihi est in coelo? Quid illud est? Quantum est? Quale est? Et cum tantum sit, quod habeo in caelo, a te quid volui super terram? Cur unquam terrena volui? Cur unquam transitoria concupivi? Servas (inquit) mihi tu in caelo divitias immortales, teipsum: et ego volui a te in terra, quod habent et impii, scilicet aurum et argentum. Sic dum caelestia admiratur iste Asaph, et terrena despicit, inter utrunque versans animum, semetipsum poenitendo graviter affligit, totumque se, contemptis inferioribus, ad superiora rapit. Unde et dicit: 26. Defecit caro mea, et cor meum. Totum se spiritualem sanctique spiritus igne flagrantem insinuat, dum carnis concupiscentias et pristinas cogitationes in se defecisse pronuntiat. Caro nostra deficit, quando sic per rigorem disciplinae constringitur, ut jam spiritui reluctari non possit. Cor etiam nostrum defectum patitur, cum voluntas propria omnisque praesumptio interius resecatur, et sic factus est (inquit) Deus cordis mei possessor, dum temporaliter vivo. Erit postmodum et pars mea Deus in aeternum. Homines in hoc seculo eligunt sibi partes: alii divitias, alii honores, alii militiam, alii negotiationem: diversi diversa sibi eligunt. Inter hos clamat populus Dei: Pars mea Deus, non ad tempus, sed in aeternum. Talis haereditas bona est et vera, quae in aeternum permanere potest. Et quare elegisti hanc haereditatem tibi? 27. Quia ecce, id est, manifestum est: qui elongant se a te, peribunt, id est, damnabuntur, et verum esse perdent, et vere peribunt: quia tu perdidisti, idest, perdes: vel in praefinitione tua perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Omnis illicita conjunctio dici potest fornicatio. Unde scriptum est: Israel cum diis gentium fornicatus est (Judic. 8.). Et bene dixit, Abs te: quia qui peccat, longe est a Deo (I. Par. 5.). Quando homo incipit deficere ab amore Dei, incipit a Deo elongari. Quod si rebus temporalibus illicito amore conjungitur, jam utique fornicatur. Proprium enim virum, id est, auctorem suum anima deseruit, et ei qui non erat suus, se lascivo amore copulavit. Propter hoc jure incurrit perditionis poenam, quia sponte deseruit salutem suam. Illi ergo quia deseruerunt Deum, perierunt. Tu vero quid? 28. Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc est totum bonum meum, Deo meo adhaerere voluntate, fide, caritate. Et quandiu in peregrinatione sum, ponere volo in Domino Deo spem meam. Quia nondum adhaerere possum Deo meo per speciem, interim vel adhaerebo ei per spem. Et merito: quia (Ex August.) ipse Dominus meus, qui me regit: et Deus meus, qui me creavit. Hoc bonum est mihi, hoc dulce, hoc suave est mihi. Et quid hic agis, ponens in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut laudes, quem diligis, et facias tecum coamatores ejus? Et hoc est quod sequitur: Ut annuntiem omnes laudationes tuas, id est, ut praedicemi quicquid praedicandum est de te, In portis filiae Sion, id est, in auditu filiorum Ecclesiae. 373 Aures enim portae sunt, per quas cordis interiora sanctorum penetrant praedicationes. Vel portae sunt virtutes animae, per quas itur ad caelestem Jerusalem. Laudes ergo Dei praedicantur in portis quando voces doctorum sunt in apertione virtutum. In porta praedicat, cujus sermonem vita commendat. TITULUS PSALMI LXXIII. Psalmi hujus titulus est: Intellectus Asaph, id est, intellectus iste, quem pariunt nobis voces hujus psalmi, est Asaph, id est, Synagogae, non secundum ramos praecisos, sed secundum confirmatos. In hoc psalmo loquitur Synagoga conversa omnibus Judaeis, sive in praesenti, sive in fine mundi convertendis: proponens intelligendum quod intelligit, scilicet ut Christum credant venisse, quemadmodum ipsa credit. Et hoc facit per hanc materiam, scilicet proponendo eis duplicem Judaeorum dispersionem, quae a Prophetis dicta fuerat post adventum Christi futura. Merito ergo per hanc materiam eos hortatur, ut cum videant signa ista completa esse, Christum credant jam venisse. Et modo prius exponit localem dispersionem: post interiorem, Judaeorum scilicet praesentem caecitatem. Vox Synagogae.

PSALMUS LXXIII. 1. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? Non reprehendit, sed quaerit. Ac si dicat: O Deus, qui eo ipso quod Deus es, aeterna dispositione gubernas omnia, qui non modum in aliquo excedis, sed cuncta cum summa discretione disponis (Sap. 8. 9. et 12.), ut quid populum tuum repulisti in finem: ut numquam amplius reducas in Jerusalem? Quasi dicat: Non sine caussa hoc fecisti, nec qualicumque modo iratus es, sed in tantum, quod ira tua devenit in furorem, quantum ad visum hominum. Iratus es, dico, non super quoslibet, sed super oves pascuae tuae, idest, super Judaeos, quos velut bonus pastor per desertum duxisti, et quos manna pavisti: ac deinde in terra lacte et melle manante collocasti (Exod. 13.). Ut quid (Ex August.) hoc fecisti, nisi quia terrenis inhaerebamus, et te non cognoscebamus? Ne irascaris, quaeso, Domine, sed fac quod sequitur. 2. Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Reduc ad memoriam, quod nos ex multis gentibus et locis in unum congregasti, atque ut propriam haereditatem ab initio possedisti, idest, a tempore Patriarcharum quos primitus elegisti. A tempore Patriacharum possessi sunt, videlicet quia erant in lumbis eorum. Ab ipsis possedit Dominus populum Israeliticum, a quibus et nomen sumsit et originem. Semper enim custodivit eum, donec ab eis exacerbatus, eos propter peccatum suum affligi permisit. Memorare quod nos congregaveris atque possederis: et hoc sit caussa tuae miserationis. Et ideo etiam memor esto, quia tu redemisti virgam haereditatis tuae. Quid per virgam, nisi sceptrum, imperium et dominationem? Quid vero per haereditatem, nisi eundem populum intelligimus? Redemit igitur Dominus virgam haereditatis suae, quia Judaeorum 374 regnum de Pharaonis servitute liberavit (Exod. 12.). Vel ipsa haereditas per intransitivam grammaticam dicitur virga, quae per virgam Moysi est figurata. Primo enim quando voluit Deus possidere illam haereditatem, liberaus eam de Aegypto, signum dedit Moysi. Dixerat enim Moyses: Quod signum dabo eis, ut credant mihi, quia tu me misisti? Et Dominus ad illum: Quid in manu tua portas? Virgam, ait. Projice (inquit) illam in terram. Et dimisit virgam, et serpens factus est, et expavit Moyses, et fugit ab eo. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus. Et apprehendit, et reversa est in statum suum (Exod. 4.). Quid significat? Primum a serpente mors. Ergo (Ex Aug.) virga in serpente, Christus in morte. Ideo cum a serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Deus serpentem aereum exaltari, quem intuentes morsi a serpentibus sanabantur (Num. 21.). Quid est intuendo serpentem, sanari a serpente? Credendo in mortuum, sanari a morte. Et tamen expavit Moyses, et fugit. Mortuus est Christus, et expaverunt Discipuli, atque ab illa spe in qua fuerant, recesserunt. Tamen apprehenderunt caudam, quia postmodum crediderunt. Hoc significat et illud: Posteriora mea videbis (Exod. 33.). Et serpens rediit in virgam, quia Christus resurrexit de morte ad vitam (Rom. 6.). In fine quoque saeculi tamquam cauda redimus ad manum Dei, atque ejus regnum stabilitum efficimur, quatenus jam in nobis impleatur, Redemisti virgam haereditatis tuae. Sed quia synagoga haec loquitur, ex verbis sequentibus determinatur, cum dicitur Mons Sion in quo habitasti in eo. Hanc dico haereditatem quae est mons Sion. Ibi enim erat civitas eorum Jerusalem, ibi caput regni, ibi templum et sacrificium, in quo et Deum dicit habitasse. Et ut ejus habitationem expressius commendaret, protinus adjecit, in eo. Nam cum in omnibus habitet ut Deus, in eo tamen specialius. In omnibus per potentiam, in eo per gratiam. Post postulatam de se a Deo misericordiam, deinde de hostibus a quibus devastatur, postulat vindictam, cum subjungit: 3. Leva manus tuas in superbias eorum in finem, idest, exerce virtutem et potentiam tuam ad superbias eorum penitus destruendas. Quomodo nos repellebas in finem, sic eorum superbias opprime in finem. Et bene elevata est manus ejus in superbias eorum in finem, quia divina virtute operante, jam gentes humiliatae Christum cognoverunt, quae prius superbe populum ejus vastaverunt. Et bene ait, In finem: quia finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti, quam bene illis optat. Admiratur autem Romani principis in ejus devastatione malignitatem, dicens: Quanta malignatus est inimicus in sancto? idest (Ex August.), in templo, in sacerdotio, in illis omnibus sacramentis. Et revera inimicus. Rex enim ille et exercitus suus qui hoc faciebat, deos falsos colebat, simulacra adorabat, daemonibus serviebat. Ipsi multa mala operati sunt in sanctis Dei. Et hoc est quod subdit: 4. Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solennitatis tuae, idest, in communi Judaeorum, qui ex omnibus partibus convenerant ad diem festum (Exod. 23.). Diligenter hoc notandum est (Ex eod.). Dicit enim, tunc eversam esse Jerusalem, cum ipsa 375 solennitas ageretur, in qua solennitate Dominum crucifixerunt (Matth. 26.). Congregati saevierunt. Congregati perierunt. Et ostendit quomodo gloriati sunt. 5. Posuerunt signa, non Domini (Ex August.), sed sua signa, vexilla sua, aquilas suas, dracones suos, statuas suas: aut forte signa quae audierunt a vatibus daemonum suorum. Et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Non cognoverunt esse super summum, idest, apud summum Deum, sicut in exitu fiebat, idest, sicut a divina dispositione exibat. Nisi enim potestas a summo Deo exiret, haec malitia eorum exercere non potuisset. Sicut ergo exibat a summo Deo, sic fiebat ab exercitu illo. Nam omnis potestas non ab homine, sed a Deo (Rom. 13.). Deus quippe est dator omnium potestatum, sed non est dator omnium voluntatum. Ideo omnis potestas justa. Voluntas autem alia justa, alia injusta. Si igitur potestas bona, quare actio mala? Affectus tuus imponit nomen operi tuo. Quapropter quod justus Deus juste fieri volebat, quia ipsi injuste volebant, malum erat quod faciebant. Exibat ergo a summo quod fecerunt, sed ipsi non cognoverunt. Exsequitur adhuc malignitatem eorum, dicens: 6. Quasi in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus in idipsum. Hoc totum secundum literam factum est. Sicut enim in silva lignaria exciduntur ligna: ita viliter sine omni reverentia temporali, januas exciderunt securibus, omnes tendentes in idipsum: quia uno corde et una voluntate simul omnes conveniebant in malum. In securi et ascia dejecerunt eam. Securis ad excidendum, Ascia ad comminuendum. Non enim tantum exciderunt, sed etiam dejecerunt. 7. Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Etiam ipsum tabernaculum, quod fuerat sancto nomini tuo dedicatum, ipsum polluerunt. Aras, mensas, libros, vestes et similia projecerunt, pedibusque conculcaverunt. 8. Dixerunt in corde suo, quod utique plus est, quam si dixissent in ore suo. Nam in hoc quod in corde dixisse perhibentur, voluntas, affectus et intentio denotatur. Dixerunt autem non quatuor aut quinque, sed tota cognatio eorum, nec divisa per partes, sed simul. Quid dixerunt? Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Ita dispergamus omnia, quod numquam amplius possint convenire, aut festum facere in terra. Huc usque ostensum est, quanta malignatus est inimicus in sancto. Ostensum est quanta ab hostibus illata sint mala. Deinde insinuat quae ab ipso Deo subtracta sint eis beneficia, dicens: 9. Signa nostra non vidimus. Nostrae (inquit) civitatis destructionem vidimus. Signum tamen a Deo nullum accepimus, sicut olim Gedeon (Judic. 7.) caeterique patres nostri. Jam non est propheta. Qui bona malave pronuntiet. Et nos non cognoscet amplius, idest, omnino nostri oblitus est Deus. Tantis ergo afflictus malis, Domino ingemiscens, ait: 10. Usquequo, Deus, improperabit inimicus, irritat adversarius nomen tuum in finem? Usquequo, usque ad quem finem improperat et irritat inimicus adversarius? An ad hoc irritat, ut iratus corriptas, corripiens cognoscas? Et eo usque, 376 donec veniat in te finem? Attendat haec verba quisquis pro peccato suo affligitur, quisquis a Deo tamquam irato deseritur. Non desperet, gemat, miseriam suam medico ostendat. Ad hoc enim ferit, ut parcat: ad hoc irascitur, ne irascatur. Unde iste Asaph adhuc subjungit: 11. Ut quid avertis manum tuam, idest, Judaeam, per manum Moysi designatam; et dexteram tuam, scilicet praedictam Judaeam, cui magis favete solebas quam Genti, eam educendo prius per mare Rubrum (Exod. 12.), quam etiam manna pavisti (Exod. 16.): ut quid avertis de medio sinu tuo, idest, de communi sanctorum consortio, qui ideo dicuntur sinus tui, quia spiritualibus sacramentis sunt repleti. Facis hoc in finem, vel ad quem finem tendis per hoc? Tangit hic historiam de manu Moysi, quae quamdiu fuit in sinu suo, munda fuit: cum abstraxit eam, invenit leprosam. Deinde in sinu remisit, et sic priorem munditiam recepit (Exod. 4.): in hoc praefigurans Judaicum populum, qui quamdiu in sinu et custodia Domini fuit, mundus extitit: quando vero egressus est, immundus et plenus peccatis effectus est. Iterum in fine mundi ad Dominicum sinum redibit, atque in pristina sanitate permanebit. Ut quid (ait) avertis dexteram manum tuam a sinu tuo, ut foris (Ex August.) immunda remaneat? revoca eam, quaeso, ad sinum tuum. Redeat ad colorem suum, agnoscat Salvatorem suum. Quaerebat utquid, et jam intellexit: sicut intitulatum est, intellectus Asaph. Et ideo subdit: 12. Deus autem rex noster ante saecula, qui est in principio Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. 1.): ipse rex homo factus, operatus est salutem in medio terrae. Ad hoc enim ad tempus avertit manum suam a sinu suo, idest, gentem Judaicam a protectione sua: ad hoc caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. 11.), ut sic rex Deus operaretur salutem in medio terrae, id est, in medio Gentium. Vel in medio terrae, idest, in assumta carne: vel in civitate Jerusalem, quae in medio terrae sita est, ubi Dominus pro totius mundi salute est crucifixus. Deinde ostendit qualiter salutem operatus sit, convertendo se ad ipsum operatorem Deum, et dicendo: 13. Tu confirmasti in virtute tua mare. Per mare significat Gentes, propter vitiorum affluentiam, et morum amaritudinem. Christus autem est Dei virtus, et Dei sapientia. In virtute hac confirmatae sunt Gentes per fidem, spem, et caritatem. In tantum autem confirmavit Deus hoc mare, ut faceret terram, sicut alibi dicitur: Qui convertit mare in aridam (Psal. 65.). Et quo ordine factum sit, sequutus adjunxit: Contribulasti capita draconum in aquis. Comminuisti vitia et peccata, quae a draconibus suggeruntur, idest, a malignis spiritibus, qui sanctis insidiantur animabus. Ipsum quoque principem diabolum, atque universas ejus altitudines et pompas pariter omnipotentem Deum destruxisse ostendit, cum subjungit: 14. Tu confregisti capita draconis. Capita draconis dici possunt pravae suggestiones, quae a diabolo procedunt. Multa capita habet iste inimicus draco. Capita ejus sunt octo principalia vitia. Sed primum horum caput est superbiae vitium, de quo oriuntur caetera. Nam initium omnis peccati superbia (Eccl. 10.). Hinc praeceptum est 377 ut semen Evae caput serpentis debeat observare (Gen. 3.). Admonita est enim Ecclesia peccati initium devitare. Confracta sunt ergo capita draconis, destructa sunt diabolica vitia. Nam ubi regnat Deus, non potest regnare superbia, non vana gloria, non invidia, non ira, non tristitia, non acedia, non ventris ingluvies, non luxuria. Talia sunt capita hujus versuti draconis, quae in virtute sua confregit rex noster. Et sic ea confringendo operatus est salutem in medio terrae, quae prius corrupta erat, et elanguerat talium hostium invasione. Et quid de illo fecit, cujus capita confregit? Dedisti eum escam populis Aethiopum. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri fuerunt. Diciturque eis: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. 5.). De his enim fit Ecclesia, cui dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. 6.)? Nigra sum (inquit) sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. 1.). Isti sunt Aethiopum populi, quibus draco iste in escam datus est. Hoc significat vitulus ille, quem adoravit populus infidelis, quem comminuit Moyses, missumque in aqua populo bibere dedit (Exod. 23.). Quid est hoc, nisi quia adoratores diaboli corpus facti sunt Christi? Hinc (Ex August.) Petro dictum est de Gentibus: Macta et manduca (Act. 10.), idest, occide quod sunt, et fac quod es. Ac si dicatur: Comminue et bibe. Oportebat utique, ut corpus quod erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi: et sic draco comminueretur, amissis membris suis. Hoc etiam figuratum est in serpente Moysi. Nam fecerunt magi similiter, projectisque virgis, exhibuerunt dracones. Sed draco Moysi omnium magorum virgas absorbuit (Exod. 7.). Intelligatur ergo corpus diaboli a credentibus absorberi. Et dicatur recte, Dedisti eum escam populis Aethiopum. Vel hoc modo: Dedisti escam, quia modo omnes mordent eum, redarguendo, accusando, maledicendo. Et quo ordine hoc factum sit, sequutus ostendit: 15. Tu dirupisti fontes et torrentes, ut manarent (Ex August.) liquores sapientiae et fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut sua dulcedine atque irrigatione caeteros converterent. Et notandum quod in aliis fit verbum Dei fons, in aliis torrens. Torrentes proprie dicuntur fluvii, qui aestate defluunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides hominem fidelem perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione, cunctasque molestias sustinentem. Hic unde viget, nisi quia verbum Dei factum est in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. 4.)? Alius accepit verbum, praedicat, non tacet et currit. Aliqua fortassis tentatione tangitur: non potest ferre aestum, deficit, exsiccatur. Aestus ergo probat fontes et torrentes. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae. Tu siccasti fluvios Ethan. Alibi rumpit Deus fontes, ut currant: alibi siccat fluvios, ut non fluant: sed fluvios (inquit) Ethan, quod interpretatur robustus. Quasi robusti sunt, qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non proficiant doctrinae gentium: non artes philosophorum: arescat omnis inanis et tumens doctrina. Inundentur dulci et suavi fonte, Evangelio veritatis. 16. Tuus est dies, et tua est nox. Quis 378 hoc ignorat, quia ipse fecit haec omnia? Sed aliquid (Ex eod.) intelligere debemus, quod pertineat ad salutem, quam operatus est in medio terrae. Qui sunt dies, nisi spirituales? Qui sunt nox, nisi carnales? Non potui (inquit) vobis loqui tamquam spiritualibus, sed tamquam carnalibus. Quando spirituales spiritualia loquuntur, dies diei eructat verbum (Psal. 18.). Cum vero et ipsi carnales non tacent fidem, nox nocti indicat scientiam. Ergo tuus est dies, et tua est nox. Tui sunt spirituales, tui sunt carnales. Illos illustras, incommutabilis sapientiae veritate: istos consolaris, carnis manifestatione. Tu fabricatus es auroram et solem, idest, tu fecisti gratiam et sapientiam. Quomodo enim post noctem aurora, sic post culpam gratia. Et sicut post auroram sol inardescit, ita et per effectum gratiae Dei sapientia in cordibus electorum per caritatem fervescit. Et sicut non est dies nisi per illuminationem solis: sic non est justus, nisi sit illuminatus luce divinitatis. 17. Tu fecisti omnes terminos terrae. Terminat enim Deus gratiam suam, quam dat Ecclesiae suae ad mensuram (Rom. 12.). Non enim proficit in virtute et gratia unusquisque quantum cupit, sed quantum placet ei dividere terrae suae, qui terminos ponit. Volo (inquit Apostolus) omnes tamquam me esse, sed unusquisque proprium habet donum a Deo: alius sic, et alius sic (I. Cor. 7.). Aestatem et ver tu plasmasti ea, idest, maturos moribus: quia in aestate sunt maturi fructus, et florentes, scilicet primordia virtutum emittentes, quia in vere nascuntur flores. Tu plasmasti ea, neutraliter dictum est: ac si diceretur: Et perfectos et novellos omnes tu fecisti. Tu es qui das terram, et tu eam terminas, et quantum vis et quomodo vis, tu eam fructificare facis. Non ergo glorientur, quasi non acceperint; tu plasmasti ea. Magna commendatio gratiae Dei est in Ecclesia Christi. Deinde et pro suis orat, dicens: 18. Memor esto hujus, videlicet congregationis tuae, pro qua oravi superius. Ponit etiam caecitatem ejus, tamquam intelligens et gemens, cum subdit: Inimicus improperabit Domino, Populus enim Judaicus iniquitate et inimicitia plenus dixit Christo, Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. 8.): et alia multa opprobria illi intulit. Unde adhuc subditur: Et populus insipiens incitavit nomen tuum, idest, a te. Vere insipiens, vere stultus, vere durae cervicis (Exod 23.), qui tot miracula vidit, et non credidit: insuper quem adorare debuerat, occidit. Sed quia quidam ex illis qui Christum erant occisuri, et postmodum ad confessionem et poenitentiam de tanto peccato fuerant redituri, postulat pro eis, et dicit: 19. Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis (Ex eod.), nisi quorum capita contrita sunt in aquis? Nam dictus est bestia, leo, serpens, draco, ipse diabolus. Noli malignis spiritibus dare animam confitentem tibi. Locutus est enim Petrus Israelitis, quoniam ipsi occidissent Christum. Qui compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? Agite (inquit) poenitentiam, et baptizetur unusquisque in nomine Christi: et dimittentur vobis peccata vestra (Act. 2.). Dicatur ergo: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Nam serpenti illi in paradiso (Gen. 3.) concessa est 379 peccatrix terra, non confitens anima. Et animas pauperum tuorum, id est, contemtorum mundi, ne obliviscaris in finem. Modo enim quasi oblitae a te videntur, dum esuriunt, dum sitiunt, dum consolationem terrenam a te non accipiunt, dum tribulantur, dum despiciuntur: sed in finem non oblivisceris, quando aeternaliter remunerabuntur. 20. Respice in testamentum tuum. Redde, quod promisisti. Tabulas tenemus, haereditatem expectamus. Et necesse est ut respicias: Quia repleti sunt, qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum. Domus nostrae (Ex Aug.), corda nostra. Ibi libenter habitant beati mundo corde. Respice ergo in testamentum tuum, ut reliquiae salvae fiant, quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit eos. Et factum est, quod alibi dicitur, Obscurentur oculi eorum, ne videant (Psal. 68.). Quare hoc? Quia repleti sunt domibus iniquitatum, id est, cordibus malis, illi qui obscurati sunt, adhaerendo terrae. Et ideo dico Respice, 21. Ne avertatur humilis factus confusus. De illo hoc dicit, de quo paulo ante ait, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Postulat ut ille, qui peccata sua confitens, humilis factus est, non avertatur a misericordia Dei, a respectu suae clementiae: quia si averteretur, confunderetur, et bestiis traderetur. Deinde de paupere illo, de quo ibidem subdidit, hic etiam mentionem facit, subdens: Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Pauper Dei est, qui nihil in hoc mundo appetit, qui de seipso non praesumit, qui bona caelestia ardenter concupiscit. Inops est, qui omni ope humana destitutus, non quaerit aliunde opem, nisi a Deo solo, in quo totam spem suam constituit. Tales (inquit) pauperes et inopes laudabunt nomen tuum. Tales enim idonei sunt ad laudandum Deum, quos cupiditas non angustat, quos caritas dilatat, quos vita commendat. Et sicut pro confitentibus postulavit veniam, ita nunc pro perseverantibus in peccato Deum excitat ad vindictam. Unde non tam orando, quam prophetando subjungit: 22. Exsurge, Deus, judica caussam tuam. Caussam quam nos suscepimus defendendam, fac eis apparere justam, scilicet quia sic oportuit pati Christum et resurgere a mortuis, et sic intrare in gloriam suam (Luc. 24.). Exsurge, ut judices. Nisi enim prius resurgas a mortuis, minime judicabis. Nam (Ex Aug.) non venturus esset ad judicium, nisi quia surrexit a mortuis. Christus venturus praenuntiabatur, venit sicut Scriptura praedixit. Implevit justitiam, praedicavit vitam aeternam. Et tamen contemtus est in terris, et adhuc contemnitur in caelis. Hoc est propter quod venturus est ad judicium omnipotens Deus, ibique caussam suam demonstraturus et judicaturus, ostendet quam justam caussam habuit, quam injustam poenam sustinuit: et in quibus culpam inveniet, districte judicabit. Unde et subjunctum est: Memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die. Insipiens est quidam, non cognovit, aut cognoscens, perverse vivit. Tales improperant Domino Deo et membris ejus, modo blasphemando, modo deridendo, modo minando, modo adulando. Et talium memor erit Deus judicio, 380 ut judicet et damnet: non omnium tamen, nisi eorum tantum, qui in hoc peccato sunt tota die, id est, assidue. Eorum enim Deus non reminiscitur, quae ante finem per poenitentiam emendantur. Valde autem notandum est quod subditur: 23. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum. Voces quidem eorum erant illa improperia, quae Deo inferebant. Quare ergo repetit? quia judex in caussa utrunque diligenter debet attendere: eum scilicet, cui improperium infertur, et eum similiter a quo infertur. Nam quia insipientes illi non homini, sed ipsi Deo, ipsi creatori suo illa improperia intulerunt, magis proculdubio damnandi fuerunt. Rursus etiam in hoc culpa gravior extitit, quia non solum ab insipientibus, sed etiam ab inimicis illata sunt. Longe enim culpabilius est per inimicitiam peccare, quam per ignorantiam: tamen utrumque peccatum eos obligavit. Valde etiam dignum reprobatione est, quod subditur: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Nolunt respicere, sed magis ac magis proficiunt in malum. TITULUS PSALMI LXXIV. 1. Psalmus iste, qui sequitur, hoc modo intitulatur: In finem, ne corrumpas, Psalmus cantici Asaph Psalmus iste, qui est nobis caussa cantici, id est, magnae jocunditatis et delectationis (quia humilibus remunerationem beatitudinis aeternae promittit) proponitur Asaph, id est, infideli Synagogae, ad hoc, ut tendat in finem, id est, in Christi conformitatem. Proponitur, dico, Asaph, Christo eam Synagogam exhortante, ne corrumpas te, id est, superbias. Sicut enim humilitas custos est omnium virtutum, ita econtrario superbia corruptio. Materia est in hoc psalmo ipse Christus, et ea, quam hic exhortatur, Synagoga. Loquuntur autem modo per se, modo in persona membrorum, superbos exhortans ad humilitatem. Et hoc facit proponendo eis damnationem, quam superbi in futuro sunt habituri, et exaltationem, quam humiles sunt assecuturi. Intentio est, omnes ad humilitatem invitare, ut sic omnipotentis Dei districtum judicium valeant evitare. Unde et seipsum in exemplum proponit, atque ex voce membrorum suorum humilium dicit: PSALMUS LXXIV. 2. Confitebimur tibi, Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Initium bonorum est confessio peccatorum. Justus enim in principio accusator est sui (Prov. 18.). Primum ergo peccata tua confitere Deo. Haec est enim inchoatio justitiae. Et non semel, sed iterum, et quotiens peccaveris, totiens confitere. Verbi repetitio perseverantiae commendatio est. Non potes iterum recurrere ad baptismum. Si peccaveris, recurre ad confessionem. Quare confitemur Deo, cum ipse sciat peccata nostra, etiam si non confiteamur? Quia confessio generat compunctionem. Parit humilitatem, quae grata est Deo, per quam reconciliatur homini converso. Sic confitere peccatum, et deinde invoca Deum. Nam si prius invocaveris, non exaudieris. Quid est invocare, nisi intus vocare? Prius ergo expelle peccatum, et sic Deum invita ad cor tuum. 381 Jam enim dignus eris Domini nomen invocare, atque ipsius opera caeteris praedicare. Unde et subditur: Narrabimus mirabilia tua. Quid tam mirabile, quam quod creator creatura efficitur, quod immortalis moritur, quod mors morte destruitur, quod peccator ad gratiam damnatus, ad gloriam revocatur? Haec sunt mirabilia Dei, quae non cessant narrare membra Christi. Sed quia deinde futurum est judicium, jam ipse Dominus loquitur per semetipsum. 3. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae suae, prius praedicat justitias, et sic judicat justitiam. Nam si ante vellet judicare, quam praedicare, non inveniret, quem liberaret. Cum accepero (inquit) tempus. Non potuit tempus accipere in eo, quod est Filius Dei, sed in eo, quod est filius hominis. Hinc Evangelista ait: Dedit ei potestatem et judicium facere, quia filius hominis est (Joan. 5.). Modo ergo est tempus praedicationis. Unde ait: Narrabo mirabilia tua. Audi narrantem. Audi praedicantem. Nam si contemseris, ipse judex minatur tibi judicium, dicens: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Justitias judicare, est unicuique juxta merita sua reddere. Narrabimus (inquit) mirabilia tua. Et hoc quantum opus sit, ostenditur, cum subinfertur: 4. Liquefacta est terra. Et, quid dicis terram? omnes (inquit) qui habitant in ea, id est, qui studio et voluntate in terrenis perseverant: hoc est enim unusquisque, quod amat. Si terram amas, terra es: si Deum amas, ex illis es de quibus ipse Dominus ait: Ego dixi, Dii estis Psal. 81.). Terra est liquefacta, quando vitiis et concupiscentiis defluunt terrena corda. Inde dicitur delinquere, tanquam de liquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque justitiae. Cupiditate enim inferiorum quisquis peccat: et sicut roboratur caritate superiorum, ita deficit, et quasi liquescit cupiditate inferiorum. Sic ergo terra liquefacta, Ego (ait Dominus) confirmavi columnas ejus. Columnas dicit Apostolos. Unde Paulus de coapostolis suis: Qui videbantur (inquit) columnae esse (Galat. 2.). Et quid essent illae columnae, nisi ab illo firmarentur? Nam quodam terrae motu et ipsae nutaverunt, quando Dominum occidi viderunt. Sed resurrexit: mortem non esse timendam demonstravit: Spiritu ab alto misso, corda discipulorum inflammavit: et sic columnas terrae confirmavit. Dicat ergo, Ego confirmavi columnas ejus. Quibus confirmatis, quia ad praedicandum misit, recte adhuc subjungit: 5. Dixi iniquis, Nolite inique agere. Non dixerunt illi, sed ille. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. 28.). Nec dixit justis, sed iniquis. Non enim venit vocare justos, sed peccatores (Marc. 2.) in poenitentiam. Non est, ait, opus sanis medicus, sed male habentibus (Ibid. et Matth. 9.). Lex dicebat, Qui fecerit hoc, vel illud, morte moriatur. Ego dixi iniquis, Nolite inique agere. Sic et adulterae dixit: Vade, et jam amplius noli peccare (Joan. 8.). Ergo quos occidit justitia, reservat gratia: tantum est, ut resipiscant (2. Tim. 2.) atque se in humilitate prosternant. Ideo adhuc subdit: Et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Nolite elevari in superbia. Nolite elate defendere peccata. Duo in hoc versu admonet Deus peccatorem. Primo ut recedat 382 a malo: deinde ne superbiat in peccato. Primo, ut de futuro caveat: altero ut de praeterito poeniteat. Sequitur alia prohibitio. 6. Nolite extollere in altum cornu vestrum, id est, nolite vos erigere contra Deum: intantum nolite superbire, ut culpam peccatorum reflectatis in auctorem vestrum. Non enim defuerunt, qui dicerent, Non est nostra culpa si peccamus, quoniam tales nos creavit Deus. Si Deus vellet, nullus homo peccaret. Sic duobus modis solent iniqui exaltare cornu suum: videlicet aut seipsos defendendo, aut ipsum Altissimum accusando. Propterea subdit: Nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Dicendo, Non judicat Deus de rebus humanis: non curat quid agatur in terris. Neque hoc, neque illo modo debetis loqui adversus Deum iniquitatem, o Judaei. 7. Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus (subaudis) loquuntur adversus Deum iniquitatem. Jam gentes, quae in his tribus mundi partibus habitant, coeperunt de auctore suo bene, et rationabiliter sentire. Vos soli, quibus meridiana plaga ad habitandum concessa fuit, nolite blasphemare. Vel ita dici potest: Judaei, nolite loqui adversus Deum iniquitatem: quod quidem fecerunt qui, Reus est mortis, et, Crucifige, clamaverunt (Matth. 26. 27.): quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus (subintelligitur) est aliquis expers judicii Dei. 8. Quoniam Deus judex est. Desertos montes dixit, propter inhabitabilem plagam, quae est in Septentrione. Si homo judex esset, minus fortassis timeri potuisset. Sed quoniam Deus judex est, jam nullus contra eum loquatur, sed potius ab omnibus serviatur. Et commendat Deum judicem, cum subjungit: hunc humiliat, id est, Judaicum populum: et hunc exaltat, id est, Gentilem: 9. Quia calix in manu Domini. Quia Scriptura sacra in potestate Domini. Quia ipse solus tenet clavem scientiae (Apoc. 5.). Calix dico, vini meri plenus mixto: in Dominico quippe calice vinum merum, mixtumque et faex continetur. Et quasi ex calice sumunt merum vinum, qui ex sacro eloquio divinum capiunt intellectum. Mixtum bibunt, qui quaedam pure intelligunt, quaedam adhuc minime discernunt. Bibunt faecem, qui ex eodem capiunt errorem. Judaei, haeretici, et pagani faecem bibunt, quorum turbulenta foetidaque doctrina nunquam ab errore separatur. Et inclinavit ex hoc, a Judaico populo, in hoc, Gentili. Eliquatus est inde intellectus. Verumtamen faex ejus non est exinanita. Quoniam nec Judaeorum infidelitas, nec haereticorum error, nec paganorum stultitia est penitus diminuta. Bibent omnes peccatores terrae prius faecem, deinde mortem. Sive faex ejus non est exinanita, quoniam apud Judaeos remanent carnalia sacramenta. Bibent omnes peccatores terrae, quoniam omnes in terrenis promissionibus delectantur. Mirabilis est iste calix, de quo bibent omnes et boni et mali: et in quo sumunt boni unde vivant, mali unde pereant. Tale erat et Verbum Patris Dominus noster Jesus Christus, de quo sanctus Simeon perhibet dicens: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. 2.). Sic etiam in superiore psalmo ipsam Scripturam vocans arcum, 383 Paravit (inquit) in eo vasa mortis (Psal. 7.), id est sententias, quae male intellectae mortem propinant multis. Sic de isto calice quidam vivunt, quidam pereunt. Inter haec quid ait Christus? 10. Ego autem annuntiabo in saeculum. Quamdiu enim durabit hoc saeculum, Christus et sui praedicabunt Evangelium. Cantabo Deo Jacob cum gaudio. Laudabo illum, qui specialiter est Deus illorum qui spiritualiter sunt Jacob. Deinde praenuntiat judicium, ubi praedicit malos humiliari, bonos exaltari. Unde et subdit: 11. Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Habent cornua sua peccatores in hoc seculo, scilicet imperium, dominationem, honores, divitias, ipsam quoque, quae praeeminet, superbiam: quibus cornibus tamquam indomiti tauri alios impetunt, alios inferunt et impellunt. Sed omnipotens Deus judicio suo omnia cornua peccatorum confringet, et omnem illorum potentiam et superbiam ad nihilum rediget. Habent etiam justi cornua sua duo Testamenta, sive fidem et caritatem, caeterasque virtutes, quibus se ab inimicis Ecclesiae defendunt: ipsos etiam valenter impetunt et prosternunt. Quae mirabilis Deus cum ad judicium venerit in gloria sua, mirifice exaltabit. Colligat ergo ex his verbis, unusquisque, qualem se debeat exhibere. Caveatque, sicut in titulo praemissum est, ne seipsum corrumpat et pereat, peccatores superbos imitando, et Domino resistendo. Sed potius humiles, justos studeat imitari: quatenus in futuro regno mereatur a Domino exaltari. Haec est quippe intentio et utilitas psalmi. TITULUS PSALMI LXXV. 1. Tituli psalmorum manifestant sensus eorum: propterea iste psalmus intitulatur sic: In finem in laudibus, psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Psalmus iste proponitur Asaph, id est, fideli Synagogae, ut non ex tristitia aut ex necessitate, sed in laudibus et in exultatione perseveret usque in finem vitae suae. Qui psalmus est canticum Synagogae, id est, caussa cantici et jocunditatis: quia in principio dicit eam esse Judaeam et Israel ex Sion. Qui psalmus non tantum propositus est Asaph, sed etiam ad Assyrios, id est, ad omnes recte viventes. Assyrius enim interpretatur dirigens. Materia psalmi hujus est Synagoga. Intentio est, omnes fideles qui se Deo voverunt, tam Judaeos quam Gentes exhortari, quatenus in voto perseverent, ut seipsos quos hic Deo voverunt, in futuro reddant. In prima parte dicitur Deus notus esse in sanctis, et quod habitet in ipsis, et quod ibi cuncta confringat arma diabolica. In secunda parte (quae dicitur: Dormierunt somnum suum ), duritia reproborum atque terribile Dei judicium commendatur. Unde in fine exhortatur, ut sua vota persolvat quisque, ne a terribili rege puniatur. Ait ergo: PSALMUS LXXV. 2. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Fuit aliquando ut gens ista sola, scilicet Judaea, verum Deum agnosceret atque adoraret, et caeterae Gentes idola colerent, et Deum caeli penitus ignorarent. Sed per ipsius 384 gratiam praedicatus est Gentibus (I. Tim. 3; Act. 13.): et nomen suum quod tantummodo notum erat in Judaea, jam admirabile factum est in universa terra (Psal. 8.). Nec jam glorientur Judaei, quia si apud eos magnum nomen Domini dicitur, apud nos etiam admirabile praedicatur. Sed quoniam illa gens a cognitione Dei errando cecidit, et magnum nomen Domini blasphemavit: jam quod in Judaea et Israel notus et magnus dicitur, necesse est, ut tantummodo spiritualiter intelligatur. Judaea quippe confessio interpretatur: Israel vero vir videns Deum. Bene igitur Notus in Judaea Deus dicitur, quia ex confessione peccati habetur notitia Dei. Aperte etiam Judaea ante Israel est memorata, quia per confessionem ad omnipotentis Dei pervenitur visionem. Neque quia dictum est: In Israel magnum nomen ejus: sic accipiendum est, ut alibi major, alibi minor sit Deus: sed ibi profecto magnum nomen Dei dicitur, ubi pro suae majestatis magnitudine nominatur. Sic etiam in oratione petimus, Sanctificetur nomen tuum (Matth. 6.). Quod non sic petitur, quasi non sit nomen sanctum Dei: sed ut sanctum habeatur ab hominibus, idest, ita illis innotescat Deus, ut non existiment aliquid sanctius, quod magis offendere timeant. Dixit nobis ubi sit notus, ubi sit magnus. Dicat nobis etiam ubi habitet Deus. 3. Factus est (inquit) in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Quamdiu (Ex Augustino) non confiteris peccata, quodammodo rixaris cum Deo. Sed confitendo incipis pacem habere cum eo, et ita fit ei locus in corde tuo. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat. Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes motus animi sui componunt et subjiciunt rationi, carnalesque concupiscentias habent edomitas. In quibus ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum, idest, ratio, imperet caeteris non reluctantibus, et subjiciatur potiori, idest, Deo. Haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. 2.). Haec est vita consummata, perfectique sapientis. De hujusmodi regno pacatissimo atque ordinatissimo princeps saeculi hujus foras mittitur (Joan. 12.), qui perversis inordinatisque dominatur. Sion vero interpretatur speculatio. Ipsa est Ecclesia, quae in altitudine moratur divinae contemplationis, postmodum fruitura beatitudine ipsius apertae visionis. In ista Sion est habitatio ejus, sicut ipse dicit: Et inhabitabo, et inambulabo in eis (Ezech. 43.). 4. Ibi confregit potentias (scilicet) arcum, scutum, et gladium, et bellum. In Sion, vel in pace confregit quicquid pro magno habebant, unde se temporaliter protegebant, et bellum quod adversus Deum, defendendo peccata sua, gerebant. Est etiam arcus deceptionis in haereticis, scutum duritiae in incredulis, gladius in tyrannis, bellum in vitiis. Haec sunt diabolicae potentiae, quas omnipotens Deus destruxit et confregit in pacifico corde. Deinde convertit se ad ipsum Deum, quasi dicens: Tu, Domine, qui confringis tantas potentias, hoc ordine facis. 5. Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Vere tu et non alius. Magno pondere dictum est, Tu: ut videlicet nullum alium intelligas illuminatorem, nisi solum Deum. Homo praedicat, Deus illuminat. Nec exterius sermo proficit praedicantis, nisi interius gratia operetur 385 illuminantis. Et qui sunt isti montes aeterni, nisi praedicatores sancti? Montes propter altitudinem justitiae; aeterni, quia semper cum Domino mansuri. Istos montes prius illuminavit aeternus sol, ut per eos postmodum terram suam illuminaret, idest, Ecclesiam: et hoc mirabiliter, quia spiritualiter. Vel mirabiliter, idest, cum signis et prodigiis, sicut scriptum est: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. 16.). Quibus praedicantibus, 6. Turbati sunt omnes insipientes corde. Praedicata est veritas. Dicta est aeterna vita, quae non est de ista terra. Contemserunt homines vitam praesentem: amaverunt futuram. Illum nasti per illuminatos montes. Insipientes autem conturbati sunt. Inde illa persecutio martyrum. Inde strepitus haereticorum. Inde dissensio carnalium. Inde inimici Ecclesiae. Adhuc dum praedicat sapiens, turbatur insipiens. Ille vult corrigere, iste indignatur et irascitur. Corripe (inquit) stultum, et odibit te. Corripe sapientem, et amabit te (Prov. 9.). Quid fecerunt turbati illi? Dormierunt somnum suum. Amaverunt praesentia, et dormierunt, idest, delectati sunt ipsis praesentibus. Somnus eorum est vita praesens. Ibi dormierunt, ibi delectando quieverunt. Et sic illis facta sunt ista praesentia deliciosa. Quomodo qui videt per somnium invenisse se thesaurum: somnium fecit illum divitem, evigilatio fecit pauperem. Transiit somnus iste, transiit vita ista, Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Quia nihil posuerunt in manibus Christi. Tales sunt terrenae divitiae. Talis est somnus praesentis vitae. In praesenti florent et delectantur, in praesenti aliquid promittunt: sed in fine ad nihilum tendunt. Deinde commendat duritiam cordis eorum, quia cum terrena diliguntur, cor a supernis induratur. Unde et subditur: 7. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Intantum sopiti sunt in terrenis, ut miras omnipotentis Dei increpationes non audirent. Non vigilaverunt in corde, quia de increpatione durum cor habuerunt. Duritia enim cordis obdormitio est. Ecce ipse Deus Jacob, non recens Deus, sed qui tanta mirabilia fecit in domo Jacob: ipse nunc increpat peccatores, intonat iras suas, sonat evangelica tuba, minatur judicium, minatur aeternales poenas. Inter tanta tonitrua adhuc dormiunt superbi, adhuc vitam veterem nolunt damnare, neque in novam vigilare. Quare hoc, nisi quia ascenderunt equos, idest, extulerunt se in superbia, in honoribus, in potestatibus, in incerto divitiarum? Tales sunt equi eorum, quibus tamquam indomitis in aeternum feruntur supplicium. Et bene ait, Dormitaverunt: quia hic incipiunt dormire. Nam perpetuus eorum somnus erit in aeterna morte. Sive ab increpatione tua, qua dicturus es: Ite in ignem aeternum (Matth. 25.): incipient dormire, idest, ire in aeternum somnum mortis, illi qui ascenderunt equos, idest, qui fuerunt superbi. Qui hic modo dormiunt in divitiis, ibi postmodum sepelientur in tormentis. 8. Tu, Deus qui hoc facies, terribilis es, idest, terribilis apparebis: et quis resistet tibi? in tanto tuo terrore quis homo poterit contraire? 386 Nec tunc ibi primum incipies irasci. Ex tunc, cum ascenderunt equos, ira tua fuit in eis. Irascebaris tunc, et minabaris: increpabas, quia converti desiderabas. Et quia iratum contemserunt, postmodum terribilem inventuri sunt. Unde et subditur: 9. De coelo auditum fecisti judicium. Nullam habent excusationem. Nam audiri ante fecisti judicium tuum, etiam de caelo fuit eis praenuntiatum. Caeli enarrant gloriam Dei (Psal. 18.). Caeli pronuntiant judicium Dei. Vel, de caelo descensurus es, ut audiri facias judicium tuum. Sic enim testatur Evangelium: Tunc videbunt Filium hominis descendentem in nubibus, cum potestate magna et majestate (Matth. 24.). Nam virtutes caelorum movebuntur (Luc. 21.). Tunc fiet quod subjunctum est: 10. Terra tremuit, et quievit. Terrena conscientia, quae modo se turbat et laborat, tunc tremere habet et quiescere. Jam non inveniet quae faciat mala: sed multa sentiet unde contremiscat tormenta. Hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia, subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus judex: intus urens conscientia, foris ardens mundus. Justus vix salvabitur, peccator ubi parebit (1. Petr. 4.)? Cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. Non eos qui ascenderunt equos, sed omnes qui in hac terra propter Deum fuerunt mansueti, simplices, patientes, in judicio suo salvos faciet Deus. Hoc ipsa Veritas in Evangelio testatur, dicens: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. 5.). Mites sunt, qui cedunt improbitatibus, et non resistunt in malo, sed vincunt in bono malum. Ipsi haereditabunt illam terram, de qua alibi dicitur: Portio mea Deus in terra viventium (Psal. 141.). Ipsa est utique requies et vita sanctorum, quoniam mansueti fuerunt, quoniam bonam et humilem confessionem habuerunt: propterea in Domino gaudebunt. Hoc est quod subjungit: 11. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Primum quippe quando homo convertitur ad Deum, et recogitat omnia mala quae fecit, quae locutus est, quae cogitavit, atque ea per confessionem humiliter aperit: habet confusionem, habet tristitiam, et compunctionem. Sed deinde post actam poenitentiam, post consequutam a Deo remissionem et gratiam, cum incipit recogitare quae cogitavit, et pensare de quantis sordibus et vitiis et peccatis pius Dominus eum liberaverit, quanta insuper ei bona spiritualia contulerit: incipit intra se gaudere, divinae bonitati gratias agere: sicque gaudens in seipsum Domino diem festum agit Deo. Prima ergo (Ex August.) cogitatio confessionem habet et recessionem a veteri vita. Reliquiae cogitationum celebrant Deo solennia, si liberatus a peccato meminerit quod fuerit, nec excidat a memoria qui sanavit. Deinde postquam ostendit qualiter propter superbiam et mundi delectationem damnentur reprobi, et quomodo per humilitatem et bonam confessionem salventur mansueti: sequitur utilis admonitio omnibus, cum dicitur: 12. Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Justum est quidem et utile nobis, ne similiter pereamus cum reprobis, sed potius salvemur, cum justis, ut terribilem Deum quibus possumus votis, et 387 muneribus placare studeamus. Vovere autem nostri arbitrii est: sed persolvere non est nostrarum virium, sed gratiae Dei. Nec tamen propter hoc debemus diffidere, quia si incipiamus, quod nostrum est, dabit vires ille, qui jussit, ut voveremus, et supplebit, quod suum est. Sed cum incircumscriptum lumen sit Deus, et majestate sua omnia impleat, cuncta contineat, quomodo omnes esse possunt in circuitu ejus? Sed Deus est veritas (Joan. 14.), et ipsa omnibus communis est, nec mea, nec tua, nec istius, aut illius. Non est (inquit Paulus) distinctio Judaei, Graeci, aut barbari: sed quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. 11; Joel. 2.). Quia ergo (Ex Aug.) omnibus communis est veritas, ideo media, ut in circuitu ejus sint omnes, qui diligunt veritatem. Qui sic de Deo intelligunt, ejusque, ut dignum est, servituti seipsos subjiciunt, in circuitu ejus munera offerunt. Et sciendum, quod votum aliud est commune, aliud singulare. Credere in Deum, sperare in illo vitam aeternam, ipsum diligere et secundum Deum vivere, omnibus communis est modus. Non superbire, non occidere hominem, non odire fratrem, non violare in se templum Dei, praecipitur omnibus. Hoc totum omnes communiter vovere et reddere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum, cum alius vovet Deo jejunium, alius castitatem, alius virginitatem, alius relinquere omnia, et ire in communem vitam. Voveant ergo omnes votum Domino, aut hoc, aut illud, sicut divina gratia unicuique donaverit et sic in circuitu ejus omnes offerant munera. Cui? 388 13. Terribili et ei qui aufert spiritum principum. Quia psalmus Synagogae, id est, carnali populo loquitur: recte illis Deus terribilis commendatur, ut qui adhuc Dominum tanquam pium, tanquam clementem nesciunt amare, audientes terribilem, vel discant formidare. Et notandum quod non ait, Qui aufert spiritum hominum, sed ipsorum etiam principum: ut intelligatur Deus princeps esse super principes, potestas super potestates: tanquam rex regum et Dominus dominantium (Apoc. 1. et 19.). Recte ergo subditur: Terribili apud reges terrae. Nec dicit, quia aufert vitam, quod utique et illi faciunt, qui occidunt corpus, sed et ipsum spiritum auferre dicitur: ut tanto magis ille timeatur, qui potestatem habet, et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. 10.). Vel quia spiritus principum est spiritus superbiae, potest ita legi, Qui aufert spiritum principum, id est, audaciam superborum. Est et alius intellectus quare in hoc loco terribilis dicatur Deus. Sancti etenim et perfecti viri, ut mirabilem Deum in judicio suo placatum inveniant, semper hic apud se terribilem pensant, suasque culpas districte judicant: quatenus in illo districto judicio injudicabiles fiant. Dicatur ergo recte, Terribili apud reges terrae sunt, qui carnem suam spiritualiter regunt. Rex terrae erat Paulus, cum diceret: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis Deus.