PSALMI LI-LX
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum



 PSALMI XLI-L PSALMI LXI-LXX 


5 recensere

TITULUS PSALMI XLI. 1. Iste psalmus intitulatur hoc modo, In finem, intellectus filiis Chore. Sic est titulus in psalmo, quomodo clavis in domo. Sicut enim per clavem reseratur domus, ut interiora videantur: ita per titulum aperitur psalmus, ut spiritualia quae intus sunt, intelligantur. Magni sacramenti (Ex Augustino) res est ut Christiani appellentur filii Chore. Dicti sunt enim Christiani filii Crucifixi. Per Chore autem accipitur Christus, quia Chore interpretatur calvaria: et in loco Calvariae crucifixus est Christus (Matth. 27. Marc. 15. Luc. 23. Joan. 19.). Locus vero ille, sicut quidam dicunt, ideo calvaria appellatus est, quia rei solebant ibi decalvari et decapitari. Igitur intellectus isto quem sequentis psalmi voces nobis generant, attribuitur filiis Chore, id est, filiis crucis: directis in finem, id est ad summam beatitudinem pervenire desiderantibus. Materia justus est secundum utramque vim animae. Vel materia potest dici desiderium summi boni. In prima parte ostenuitur justus secundum vim superiorem animae Deum desiderare, coelestia sola appetere, adversitates hujus vitae non timere. In secunda parte per illam vim superiorem animalitatem confortare, quae cito movetur a tribulatione. Vox est perfectorum se in hoc psalmo spe futurae beatitudinis consolantium, et tribulationem hujus vitae patienter tolerantium. Attendunt enim, non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. 8.). Horum intentio est nos hortari, ut in tribulationibus positi, exemplo suo nos ipsos consolemur, atque in pressura spe futurae remunerationis non deliciamus. Desiderium suum in principio psalmi, qui in finem tendere desiderant, sic exponunt: Vox perfectorum: PSALMUS XLI. 2. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Dicitur natura esse cervi, ut serpentem flatu suo extrahat, atque ipsum ad renovationem suam transglutiat. Quo absorpto, tanta siti propter venenum inardescit, quod non sufficit ei de uno fonte potasse, sed ad plures currit. Ad hunc modum se perhibet haec anima 197 perfecta Deum desiderasse, dicens: Quemadmodum, idest, quam ardenter, desiderat et festinat cervus, absorpto serpente, non ad unum tantum, sed ad plures aquarum fontes: ita, ad illum modum, et ardore et fervore anima mea, absorptis vitiis, desiderat pervenire ad te. Quia sicut plures fontes sitim cervi refrigerant, ita tu eris mihi refrigerium multarum miseriarum: ut per te deponam omnem vetustatem peccati, et in novitate reformer spirituali (Rom. 6. et 12.). Quoniam apud te est fons vitae, ad quem tu ipse animas invitare diguatus es, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. 7.). Et iterum, Qui bibit ex aqua quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. 4.). Ideo, 3. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Hic fit conversio personae ad auditores: ut admoneantur et aedificentur. Hoc enim habent justi proprium, ut in omne quod dicunt aut faciunt, non suum tantum, sed aliorum profectum quaerant. Deus est fons vivus, fons indeficiens. Vel fortis et vivus, idest incorruptibilis et immortalis. Curre ad fontem, vel fortem vivum. Cursus tuus sit affectus tuus. Cursus tuus sit desiderium tuum. Sed noli utcumque, noli ut qualecumque animal currere: ut cervus curre. Cervus, interemtis serpentibus, majore siti inardescit, ad fontes acrius currit. Serpentes vitia tua sunt. Consume serpentes iniquitatis (Prov. 13.), tunc amplius desiderabis fontem veritatis. Sed audiamus, quid foelix anima ista sitivit. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Quando veniam? Quod citius est, tardum desiderio est. Hoc est autem quod sitio, venire et apparere. Apostolus ait, Filii Dei sumus, sed nondum apparet quod erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Hoc est (Ex Augustino) quod sitit. Sitio in peregrinatione: sitio in cursu, satiabor in adventu. Unde alibi dicit: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. 16.). Interim dum meditor, dum curro, dum in via sum, antequam veniam, antequam appaream: 4. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae non amaritudo sed panis. Suaves (Ex Augustino) erant ipsae lacrymae. Sitiens illum fontem, quia bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim dixit, factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse videretur, sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae, dum differor. Et utique manducando lacrymas meas, sine dubio plus sitio fontes. Die quippe et nocte factae sunt lacrymae meae panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines. Nocte dormiunt. Panem lacrymarum die ac nocte comedunt, sive totum accipias diem et noctem, sive diem intelligas pro hujus seculi prosperitate, noctem vero pro hujus saeculi adversitate. Sive, inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi, ego desiderii mei lacrymas fundo. Ego desiderii mei aviditatem non desero. Et cum in mundo bene est mihi, male est antequam apparebo ante faciem Dei. Quid ergo 198 diei quasi gratulari me cogis? Si aliqua hujus saeculi prosperitas arriserit, nonne deceptoria est? nonne fluxa, caduca, mortalis, volatica, transitoria? Nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non ob et ipsa fiant lacrymae meae panis? Si quidem et cum felicitas saeculi circumfulget, quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (1. Cor. 5.). Et dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Quia paganus si mihi hoc dixerit, non illi et ego possum dicere, Ubi est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim digitum ad aliquem lapidem, et dicit, Ecce est Deus meus. Ubi est Deus tuus? Cum lapides irrisero, et erubuerit qui demonstravit, tollit se a lapide, suspicit caelum, et forte in solem digitum intendens, iterum dicit, Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus? Invenit ille quod ostendit oculis carneis. Ego autem non quasi non habeo quem ostendam; sed non habet ille oculos, quibus ostendam. Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem, quibus ego oculis ostendam solis creatorem? Verumtamen audiendo quotidie, Ubi est Deus tuus? et in lacrymis meis quotidianus pastus die ac nocte, meditatus sum quod audivi, Ubi est Deus tuus? Quaesivi etiam ipse ego Dominum meum, ut si possem, non tantum crederem, sed aliquid et viderem. Video enim quae fecerit Deus meus, non autem video ipsum Deum meum qui fecit haec. Sed quoniam sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, et est apud Deum fons vitae: et in intellectum scriptus est ipse psalmus filiis Chore, et invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. 1.): quid agam, ut inveniam Deum meum? Considerabo terram? facta est terra. Est magna pulchritudo terrarum, sed habet artificem. Magna miracula sunt seminum atque gignentium, sed habent ista omnia Creatorem. Attendo magnitudinem circumfusi maris: stupeo, miror, artificem quaero. Caelum suspicio: pulchritudinem siderum admiror, splendorem solis exserendo diei sufficientem, lunam nocturnas tenebras consolantem. Mira sunt haec, laudanda sunt haec, vel etiam stupenda sunt haec. Neque enim terrena, sed etiam caelestia. Nondum tamen stat sitis mea: haec miror, haec laudo: sed eum qui fecit haec, sitio. Redeo ad meipsum, et quis sim etiam ipse intra talia quaero, perscrutor: et invenio me habere corpus et animam: unum quod regat, alterum quod regatur. Corpus servire, animam imperare. Discerno aliquid melius esse animam quam corpus: ipsumque inquisitorem talium rerum non corpus, sed animam video. Et tamen haec omnia quae cellustravi, per corpus ea me collustrasse cognosco. Terram laudabam, oculis cognoveram. Caelum, sidera, solem, lunamque laudabam: oculis cognoveram. Oculi membra sunt carnis, fenestrae sunt mentis. Interior est, qui per has videt, qui quando cogitatione aliqua absens est, frustra patent. Deus meus qui fecit haec quae oculis videam, non est istis oculis inquirendus. Aliquid etiam per seipsum animus ipse conspiciat, utrum sit aliquid quod non per oculos sentiat, quasi colores et lucem: 199 non per aures, quasi cantus et sonum: non per nares, quasi odorum suavitatem: non per palatum et linguam, quasi saporem: non per totum corpus, quasi duritiam et mollitiem, rigorem atque fervorem, asperitatem lenitatemque pertractem: sed utrum sit aliquid quod intus videat. Quid est, intus videat? Quod neque color sit, neque sonus, neque odor, neque sapor, neque calor, aut frigus, aut duritia, aut mollitudo. Dicatur ergo mihi quem colorem habeat sapientia. Cogitamus justitiam ejus, quia intus in ipsa cogitatione pulchritudine fruimur. Quid tamquam sonus ad aures? Quid tamquam vapor surgit ad nares? Quid ori infertur? Quid manu tractatur? Et delectat, et intus est, et pulchra est, et videtur, et laudatur. Et si in tenebris sint oculi isti, animus illius luce perfruitur. Quid est illud quod Tobias videbat, quando videnti filio caecus vitae consilium dabat (Tob. 4.)? Est ergo aliquid, quod animus ipse corporis dominator, rector, habitator videat, quod non per oculos corporis sentiat, non per aures, non per nares, non per palatum, non per corporis tactum: sed per seipsum. Et utique melius quod per seipsum, quam quod per servum suum est prorsus. Seipsum enim per seipsum videt, et animus quoque ipse ut norit se, videt se. Nec utique ut videat se, corporalium oculorum quaerit auxilium. Imo vero ab omnibus corporis sensibus, tamquam impedientibus et perstrepentibus abstraxit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se, collegit se. Sed nunquid tale aliquid Deus ipsius est, qualis est animus? Non quidem videri Deus, nisi animo potest: nec tamen ut animus videri potest. Aliquid enim quaerit animus iste, quod Deus est, de quo illi non insultent, qui dicunt, Ubi est Deus tuus? Aliquam quaerit incommutabilem veritatem, sine defectu substantiae. Non est talis ipse animus, deficit, proficit: novit, ignorat: meminit, obliviscitur: modo illud vult, modo non vult. Ista mutabilitas non cadit in Deum. Si dixero, Mutabilis est Deus: insultabunt mihi qui dicunt, Ubi est Deus tuus? Quaerens ergo Deum meum in rebus visibilibus, et non inveniens: quaerens ejus substantiam in meipso, quasi aliquid sit, et qualis ego sum, neque inveniens: quaero aliquid super animam meam, et ecce sentio Deum meum. Ergo ut eum tangerem, 5. Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam. Quando (Ex. Aug.) anima mea contingeret quod super eam quaeritur, nisi anima mea super seipsam effunderet se? Si enim in seipsa remaneret, nihil aliud quam se videret, et cum se videret, non utique dominum suum. Dicant jam insultatores mei, Ubi est Deus tuus? Dicam ego quamdiu non video, quamdiu differor, Manducabo die ac nocte lacrymas meas. Dicant illi adhuc, Ubi est Deus tuus? Quaero ergo Deum meum in omni corpore, sive in terrestri, sive in caelesti: et non invenio. Meditatus sum tamen inquisitionem Dei mei, et per ea quae facta sunt, invisibilia Dei mei cupiens intellecta conspicere (Rom. 1.), effudi super me animam 200 meam. Et non jam restant quae tangam, nisi Deum meum. Ibi enim domus Dei mei super animam meam. Ibi habitat, inde me creavit, inde me gubernat, inde me consulit, inde me exspectat, inde me vocat, inde me dirigit, inde me ducit, inde me perducit. Ille enim qui habet altissimam in secreto domum, habet etiam in terra tabernaculum. Tabernaculum ejus in terra, Ecclesia ejus est (2. Cor. 5.), adhuc peregrina. Sed inquirendus est qui in tabernaculo invenitur, via qua pervenitur ad domum. Etenim cum effunderem super me animam meam, ad attingendum Deum meum, quare hoc feci? Quoniam ingrediar in locum tabernaculi. Nam extra locum tabernaculi errabo quaerens Deum meum. Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Ecce quanta admiror in tabernaculo. Tabernaculum enim Dei mei in terra, homines sunt fideles. Admiror in eis ipsorum membrorum obsequium, quia in eis non regnat peccatum ad obediendum desideriis ejus, nec exhibent membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. 6.): sed exhibent Deo vivo in operibus bonis: animae servienti Deo vivo membra corporalia militare admiror. Respicio et ipsam animam obedientem Deo, distribuentem Deo opera actus sui, fraenantem cupiditates, pelientem ignorantiam, extendentem se ad omnia dura et aspera toleranda. Justitiam et caritatem impendentem caeteris. Miror et istas virtutes in animo, sed adhuc in loco tabernaculi ambulo. Transeo et haec, et quamvis admirabile sit tabernaculum, stupeo cum venio usque ad domum Dei. Dum miratur membra tabernaculi, ita perductus est ad domum Dei, quamdam dulcedinem sequendo interiorem, nescio quam occultam voluptatem: tamquam de domo Dei sonaret suaviter aliquod organum. Et cum ille ambularet in tabernaculo, audito quodam interiore sono, deductus dulcedine Dei, sequens quod sonabat, abstrahens se ab omni strepitu carnis et sanguinis, pervenit usque ad domum Dei. Nam viam suam, et ductum se sic ipse commemorat, quasi diceremus ei: Miraris tabernaculum in hac terra, et quomodo pervenisti ad secretum Dei? In voce, inquit, exultationis et confessionis, sonus epulantis. In domo Dei festivitas sempiterna est. Non enim ibi celebratur aliquid et transit: festum sempiternum, chorus angelorum, vultus praesens Dei, laetitia sine defectu, dies festus ibi ita est, ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa aeterna et perpetua festivitate sonat nescio quid canorum et dulce auribus cordis. Sed si non perstrepat mundus ambulanti in hoc tabernaculo, et miracula Dei in redemtione fidelium consideranti, mulcet aurem sonus festivitatis illius, et rapit cervum ad fontes aquarum. Sed quia (Ex. Aug.), fratres, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (2. Cor. 5.): et corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.). Et si utcumque nebulis diffugatis, ambulando per desiderium ad hunc sonum pervenerimus, interdum aliquid de illa domo nitendo carpimus: 201 onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consuela recidimus, et ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi in veneramus unde gauderemus, sic hic non deerit unde gemamus. Etenim iste cervus manducans die ac nocte lacrymas suas, raptus desiderio ad fontes aquarum, interiorem scilicet ad dulcedinem Dei, effundens super se animam suam, ambulans in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, et ductus interioris et intelligibilis soni jocunditate, ut omnia exteriora contemneret, et ad interiora raperetur: adhuc tamen homo est, adhuc hic gemit, adhuc carnem fragilem portat, adhuc inter scandala hujus mundi periclitatur. Respexit et ad se, tamquam inde veniens, et ait sibi, constitutus inter has tristitias: comparans haec illis, ad quae videnda ingressus est, et quae post visa egressus est: Quare, inquit, tristis es anima mea, Et quare conturbas me?? Ecce jam quadam interiore dulcedine laetati sumus. Ecce acie mentis aliquid incommutabile (etsi strictim et raptim) perspicere potuimus: quare adhuc quoque tristis es, anima mea? Non enim dubitas de Deo tuo. Numquid enim non est quod tibi dicas contra illos qui dicunt, Ubi est Deus tuus? Jam aliquid incommutabile persensi: quare adhuc conturbas me? Spera in Deo. Et quasi responderet illi anima ejus in silentio: Quare conturbo te, nisi quia nondum ibi sum, ubi est dulce illud, quo sic rapta sum quasi per transitum? Numquid jam bibo de fonte illo, nisi metuens? Jam nullum scandalum pertimesco: jam de cupiditatibus omnibus tamquam edomitis victisque secura sum. Nonne adversus me diabolus vigilat? Hostis meus nonne laqueos mihi quotidie deceptionis intendit? Non vis conturbem te posita in saeculo, et peregrina adhuc a domo Dei mei? Spera in Deo, respondit conturbanti se animae suae, et quasi rationem reddenti perturbationis suae propter mala, quibus abundat hic mundus: Interim, inquit, habita in spe. Spes enim quae videtur, non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. 8.).

Spera in Deo. Quare speras in Deo? [Vers. 7.] Quoniam adhuc confitebor illi. Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei et Deus meus. A me mihi salus esse non potest. Propter hoc dicam hoc, confitebor. Salutare tuum, o Deus Pater, est vultus mei, videlicet est homo: sicut scriptum est, Formam servi accipiens et habitu inventus ut homo (Philip. 2.): et est etiam Deus. Recte autem Fillum tuum dico salutare tuum: quia per eum hominem factum aeternam nobis operatus es salutem. Et quasi diceret aliquis: Cur ita improperas, et videris irasci animae tuae dicens, Quare tristis es anima mea? et caetera. Respondit: Ad meipsum anima mea, idest, animalitas et sensualitas, scilicet illa pars animae inferior, quae animat et vivificat corpus, Conturbata est, propter tribulationes quae mihi inferuntur: et non inde culpandus est auctor, sed ad meipsum ferendum, idest, meo vitio est retorquendum. Ergo (Ex. Aug.) quia ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem fecit superbia: Propterea memor ero tui de terra Jordanis, 202 et Hermoniim, a monte modico. Unde sum memor tui? A monte parvo, et de terra Jordanis, idest, baptismo ubi est remissio peccatorum. Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet sibi. Nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur peccatorem. Nemo se confitetur peccatorem, nisi qui se humiliaverit Deo. Ergo de terra Jordanis memor ero tui, et de monte parvo, ut tu facias magnum. Quoniam qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. 23. Luc. 18.). Si autem interpretationem nominum quaeras, Jordanis est descensio eorum. Descende ergo, ut leveris. Noli extolli (Rom. 9.), ne elidaris. Et de Hermoniim a monte parvo. Hermon anathematisatio interpretatur. Anathematisa teipsum, displicendo tibi. Displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia Deus omnia bona nobis praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni sumus: quia ille misericors, non quia in aliquo promeruimus: de terra Jordanis memor ero tui. Propterea etiam memor ero tui: quia

8. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Abyssus profunditas quaedam est impenetrabilis, incomprehensibilis. Putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim profundius hac abysso? loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur? Cujus cor inspicitur? quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendit? Abyssus abyssum invocat, homo hominem lucratur. Non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum, idest, praedicatorum tuorum, qui per vocem suam regni caelestis nobis aperiunt claritatem. Cataractae enim dicuntur fenestrae. Tamen secundum quosdam cataractae dicuntur proprie aquaeductus unde ebullit aqua. Tales sunt sancti prophetae et Apostoli, a quibus nobis defluit vera doctrina. Vel in voce cataractarum, idest, praedicantium, invocat abyssus abyssum: quia verba quae praedicant, ex novo et veteri Testamento confirmant. Abyssus invocat abyssum, quia duo testamenta quoddam sibi mutuo conferunt adjumentum: quia vetus est prophetia novi, et novum veteris est expositio Testamenti. Audita autem praedicatione, Omnia excelsa tua, idest, omnia judicia tua alta, investigabilia, et fluctus tui, idest, comminationes tuae, terrentes et tundentes super me transierunt. Superaverunt me et in imo demerserunt: sed tamen transierunt. Recessit ira, venit misericordia. Transierunt fluctus, venit tranquillitas. Agitabatur navicula ventis, operiebatur fluctibus: exclamaverunt periclitantes Deo, Salva nos: Et ipse imperavit fluctibus et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. 8. Marc. 6.). Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. 5.): quia in ira sua non continuit misericordias suas Deus. Unde et subditur: 9. In die mandavit Dominus misericordiam suam. Quid est in die, nisi in tempore gratiae. Unde scriptum est, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (2. Cor. 6.). Sed quia et dies habet noctem, et gratia tribulationem (Omnes enim, 203 qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur [2. Tim. 3.] ), ideo in nocte tribulationis mandavit canticum laudis. Et hoc est, quod subdit: Et nocte canticum ejus. Canticum in nocte, est laus Dei in tribulatione. In hoc discernuntur filii irae a filiis gratiae, quia quando succedunt prospera, laudant Deum communiter boni et mali. Sed quando veniunt adversa, mali quidem murmurant, sed boni laudant. Hinc alibi dictum est in psalmo, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. 33.). Vel per diem fide illuminata Gentilitas, per noctem infidelitate caecata Judaea potest intelligi. In die mandavit Dominus misericordiam suam, quia in Gentilitate credente praedicari praecepit peccatorum remissionem, et vitam aeternam. In nocte vero canticum: quia Judaeae orbatae vetus tantummodo reliquit Testamentum. Hinc alibi dicitur, In salicibus suspendimus organa nostra (Psal. 136.). In Judaeis tanquam in salicibus infructuosis, organa suspenduntur, quia legalia et prophetica verba apud illos sunt. Pendent quidem, sed non resonant: quia illi in quibus suspenduntur, artem intelligentiae spiritualis ignorant. Diximus, quia canticum in nocte, est laus Dei in tribulatione. Sed quia dum tribulamur, periclitamur: non solum laudare Deum nos oportet, sed etiam orare. Ideo subditur: 10. Apud me, oratio Deo vitae meae: dicam Deo, Susceptor meus es. Cum Redemtor noster nos orare jubeat, et idem dicat: Scit enim Pater vester, quid necesse sit vobis, antequam petatis eum (Matth. 6.): quaerendum videtur, quare a sciente quibus indigemus, petere praecipimur? Solent enim quidam haeretici objicere, quia scienti frustra loquimur. Quibus praeter exemplum Domini, qui in monte Oliveti oravit Patrem: praeter auctoritatem praecepti, quo nos orare praecepisse cognoscitur: breviter responderi potest, Nos nequaquam ideo orationi incumbere, ut scienti omnia, quibus indigeamus, cupiamus indicare: sed ea quae nobis sunt necessaria impetrare. Aliud est enim narrando te velle aliquid indicare, aliud orando te velle aliquid impetrare. In narratione quippe demonstrandum est studium, in oratione vero exaudiendi meritum. Et quoniam in sciente omnia, ita est misericordia, ut sit etiam in ipso justitia: hoc quod per misericordiam vult indigentibus benigne largiri, vult quoque eosdem indigentes apud justitiam suam orando promereri. Oratio quippe in sacris literis frequentius accipitur, utilis et honestarum rerum apud Deum vel apud sanctos ejus recta postulatio. Nihil est quod utilius possit facere servus Dei, quam orare et laudare Deum. Sed si veraciter volumus orare, valde attendendum et memoriae commendandum est, quod dicitur, Apud me oratio mea Deo vitae meae. Saepe quando oro, mens mea vagatur exterius, non intelligo quod dico. Tunc oratio mea non est apud me, neque ipse ego sum apud me. De talibus Dominus ait, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. 26.). Quomodo autem intendit Deus orationi meae, cui non intendo? Quod si in intimo arcano cordis mei oro Deum meum, et ea quae ad salutem animae meae pertinent, peto: tunc possum veraciter dicere, Apud me oratio mea Deo vitae meae, id est, Deo qui praestat 204 mihi vitam praesentem, et aeternam. Et in ipsa oratione Dicam Deo, Susceptor meus es, id est, me infirmum suscepisti ad curandum, vel susceptor meus es, ne in tribulatione succumbam. Magna nobis fiducia, fratres, quia susceptor noster est Deus. Ergo post tantas iniquitates et negligentiam properemus ad poenitentiam: curramus in fervore spiritus ad gratiam, quae neminem vult perire, sed omnes salvare (1. Tim. 2.). Venite (inquit) ad me omnes qui laboratis, et ego vos reficiam (Matth. 5.). Iterum infirma anima videns se peregrinari, atque inter molestias et tentationes tribulari, dolendo et gemendo conqueritur dicens: Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Videtur oblivisci Dominus servos suos, quando eos permittit contristari, persecutionibus affligi, tentationibus concuti: nec eos cito exaudit, non visibiliter adjuvat, non corporaliter eripit. Ideo autem dicit, Quare? quia nescit aliquis utrum haec patiatur ad probationem, sive ad damnationem. Sed valde tremendum est, quod subdit: 11. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei. Ossa enim (Ex Augustino) fortes sunt: et aliquando ipsi fortes tentationibus cedunt. Haec cum quisque considerat ex corpore Christi, ex voce corporis Christi nonne clamat, Ut quid me repulisti? Ut quid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringit ossa mea? Non carnes meas, sed etiam ossa mea: ut in quibus putabatur esse aliqua fortitudo, videas cedere in tentationibus: ut caeteri infirmi desperent, quando fortes vident succumbere. Quanta ista pericula, fratres mei! Exprobraverunt mihi, qui tribulant me. Iterum vox illa, Dum dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Et maxime ista dicunt in tentationibus Ecclesiae: Ubi est Deus tuus? Quantum haec martyres audierunt, pro nomine Christi fortes et patientes! Et quantum illis dictum est, Ubi est Deus vester? Liberet vos, si potest. Tormenta enim ipsorum extrinsecus videbant, coronas extrinsecus non videbant. Et ego, quoniam propter haec ad me turbata est anima mea, quid ei aliud dicam, quam illud, Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Et quasi respondenti, Non vis, ut conturbem te, hic posita in tantis malis? suspirans ad bona, sciens et laborans, non vis, ut conturbem te? Spera, inquit, in Deum, quoniam adhuc confitebor illi. Dicit ipsam confessionem, et repetit spei confirmationem, Salutare vultus mei, et Deus meus.


TITULUS PSALMI XLII. Titulus psalmi sequentis est, Psalmus David. Psalmus iste convenit alicui justo ex societate pravorum et miseriis hujus vitae afflicto: dirigens nos in finem, id est, ad Christum. Materiae est in hoc psalmo separatio justi, hic in caussa tantum, in futuro autem separatio et persona et loco. Qui enim a malis hic in caussa discernitur, securus esse potest, quia in extremo judicio totus et corpus, et anima separabitur. In prima parte petit justus separari ab impiis. In secunda parte se affirmat intraturum in secretarium Dei. In tertia parte hortatur animalitatem suam, ut speret in Domino. In quo patet intentio. Seipsum enim confortando intendit 205 confortare et debiles, quosque suo exemplo. Vox fidelis:

PSALMUS XLII. 1. Judica me Deus, et discerne caussam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me. Non me judicet inimicus: non falsa hominum opinio, quae bonum malum, et econverso malum bonum facit. Sed tu me judica, qui justus es atque misericors. Et discerne caussam meam, quam si justam repereris, Erue me a gente non sancta, id est, ab infidelibus: Et ab homine iniquo, id est, a persecutore manifesto, et doloso, qui quaerit me latenter decipere. Non timeo (Ex Augustino) judicium tuum, quia novi misericordiam tuam. Perfecta caritas foras mittit timorem (1. Joan. 4.). Non timeo te poenaliter, quia amo te. Non interim in hac peregrinatione, nondum discernis locum meum, quia simul, cum zizaniis vivo, usque ad tempus messis (Matth. 13.): nondum discernis lucem meam. Vel discerne caussam meam. Distet inter eum, qui in te credit, et eum qui in te non credit. Par infirmitas, sed dispar continentia. Par labor, sed dispar desiderium. Et debes hoc facere. 2. Quia tu es Deus fortitudo mea. Non praesumo de viribus meis, nec aliunde habere aliquam fortitudinem, nisi a te solo: et totam spem meam in te pono. In Deo faciemus virtutem (Psal. 59.), et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Aliquando facit homo in seipso fortitudinem. Appetit regnare, dominari, superior caeteris apparere. Non patitur injurias, vindicat illatas. Qualis fortitudo humana est, non divina: carnalis non spiritualis. Reddit malum pro malo, maledictum pro maledicto. Erubescit apparere victus. Sed dum vincit hominem, ipse deterius a vitio superatur. Talis fortitudo est superbiae. Fortitudo autem, quae a Deo est, non carnis est, sed animae: non contra homines, sed contra vitia et diabolum. Ipsa est patientia, ipsa est humilitas, obedientia, caritas, et caeterae virtutes animi, quae a Deo sunt. Scriptum est, Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isa. 40.). Hinc Apostolus nos admonet dicens: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. 12.). Deus ergo sit fortitudo nostra. In ipso eripiemur a tentationibus, per ipsum superabimus mundum et diabolum, vitia et peccata, ipsam carnem et desideria mala: ipsum etiam regnum caelorum vi capiemus. Juxta quod scriptum est, Et violenti rapiunt illud (Matth. 11.) Sed ad haec, quae dicta sunt, contraria videntur, quae sequuntur, cum ait: Quare me repulisti? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Si Deus est fortitudo ejus, quomodo est repulsus? quomodo contristatus affligitur ab inimico? Nunquid invalida manus Domini? Sed sciendum, quia pius Dominus, quadam dispensatoria misericordia sua plerunque electos suos et repellendo retinet, et retinendo repellit. Sicut cum diabolus beatum Job peteret ad tentandum. Ecce, inquit Dominus, in manu tua est (Job. 1.). Sed quia eum repellendo retinuit, ostenditur cum protinus addit: Tantum animam ejus serva. Quantus autem vir iste fuerit, qui 206 a Deo relinquitur, et diabolo traditur, ipso Domino ad eundem diabolum dicente didicimus: ubi ait, Nonne considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra? vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo (Ibidem). Qui cum talis esset, poterat digne Domino dicere: Quare ergo me repulisti? Et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Cui etiam dignius potuisset Dominus respondere, Ego quos amo, arguo et castigo: flagellat enim Dominus omnem filium, quem recipit (Prov. 1.). Et, Beatus qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. 1.). Ecce quare utiliter repellit Dominus servos suos. Sed quia sancti viri occulta Dei judicia nesciunt, et plerosque deseri, et tentari damnabiliter sciunt: quaerunt (si fieri potest) scire consilium Dei: ut si in aliquo displicent ut deserantur, citius corrigere valeant ne reprobentur. Unde protinus adjungit: 3. Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Nisi enim nos illuminet, in tenebris sumus. Nisi nos doceat veritatem, errabimus. Quid autem (Ex Augustino) aliud lux Dei, nisi veritas Dei. Aut quid veritas Dei, nisi lux Dei. Aut quid utrunque nisi unus Christus? Ego (inquit) lux sum mundi. Ego via, veritas et vita (Joan. 8. et 14.). Recte ergo subjungitur, Ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Ac si dicat, Ipsa lux et veritas tua, deduxerunt me, de errore ad fidem tuam: et adduxerunt in montem sanctum tuum. Id est, in perfectionem et eminentiam virtutum. Et in tabernacula tua, id est, in unitatem et societatem sanctorum. Ideo praesens Ecclesia tabernaculum dicitur, quia in ea Domino militatur. Tabernaculum autem habitatio est militantium: et militia est vita hominis super terram (Job. 7.). Bene autem non ait, tabernaculum, sed tabernacula: quia multae sunt congregationes sanctorum, et in multis locis servit Domino militia Christiana. Nam alia sunt tabernacula conjugatorum fidelium, alia continentium, alia inchoantium, alia provectorum, alia perfectorum, alia auditorum et subditorum, alia praelatorum et praedicatorum. Omnia uni militant Regi. Et si diversa sunt studia, diversorum est intentio una. Cum audis lucem, munda oculum. Illa lux cordis mundum oculum requirit. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5.). Cum audis tabernaculum, bellum intellige, hostem cave. Sed jam ducti in tabernaculum, et positi in monte sancto ejus, quam spem gerimus? sequitur, et dicit: 4. Introibo ad altare Dei. Quod est illud altare? Ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Id est, qui me juvenem factum, deposita omni vetustate, laetificabit, dando immortalitatem et impassibilitatem. Altare Dei est ipse Filius Dei. Ad hoc altare introimus modo per fidem, postmodum introibimus per speciem. Et in hoc altari modo offerimus Deo Patri vota et sacrificia, cor contritum et humiliatum (Psal. 50.), orationes et preces: postmodum repulsa omni tristitia in eodem altari, in ipsa divinitate sacrificium tantummodo offeremus laudis, et non orationis. Laetificabitur juventus nostra in resurrectione, et postquam Deus erit omnia in omnibus (Philipp. 3.). Jam 207 nihil deerit, quod necessarium postulare sit: sed tantummodo laudibus divinis vacare. Sed ad illam laudem quisquis pervenire appetit, prius oportet, ut hic inchoet: ideo subdit, Confitebor tibi in cythara, Deus Deus meus. Ubi repetitio, affectus et devotionis indicium est. In hoc differt cythara a psalterio, quia psalterium a superiori parte, cythara ab inferiori reddit sonum. In his duobus organis in plerisque psalmorum locis praecipimur confiteri Domino. Utraque (Ex Augustino) sunt placita Deo, et suavia auribus ejus. Quando dicebat Apostolus praedicare evangelium Dei, et illud non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum accepisse (Gal. 1.), desuper sonabant chordae. Cum vero dicebat: Gloriamur in tribulationibus, scientes, quia tribulatio patientiam operatur, et caetera (Rom. 5.): cythara sonabat, ex inferiori quidem, sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Dicit ergo, Confitebor tibi in cythara: propter illud, quod dixerat, Quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur ex inferiori afflictione, et in eo ipso volebat placere Deo, et gestiebat gratias agere fortis in tribulationibus: et quia sine his esse non poterat patientia, Deo dicebat. 5. Inter haec alloquitur animam suam, consolans, et dicit: Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Sed quis est, qui loquitur ad animam? Intelligimus habere nos aliquid, ubi imago Dei est: mentem scilicet atque rationem. Ipsa est, quae invocat lucem et veritatem Dei. Ipsa est, qui injustum capimus et justum, qua discernimus verum a falso. Ipsa vocatur intellectus, quo carent bestiae. Intellectus ergo noster alloquitur animam nostram, superior pars animae inferiorem. Ista in tribulationibus marcida est, fessa in languoribus, in tentationibus contracta, aegra in laboribus. Erigit eam mens desuper, capiens veritatem. Audit illam vocem Dei internam. Audit rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat quiddam, non auribus, sed mentibus: ut quicunque illud audit melos, taedio afficiatur ex strepitu corporali, et tota vita ista humana tumultus ei quidam sit, impediens auditum interni cujusdam soni nimium delectabilis et ineffabilis. Et cum ita contingit, et ex aliqua perturbatione vim patitur homo, alloquens animam suam dicit: Quare tristis es, anima mea? Quaedam sonat praesens allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Unde et subdit: Spera in Deo. Expecta Dominum remuneratorem, quia jam confessus, adhuc confitebor illi. Modo confiteor afflictus: futurum est, ut adhuc confitear renovatus et laetificatus. Et haec est, et erit mea confessio, Salutare vultus mei, et Deus meus. Et haec est, magna caussa sperandi, quia Salvator meus est vultus mei, id est, habens vultum meum, formam meam, et pro me est homo factus (Philipp. 2.), et ipse est Deus meus. 208


TITULUS PSALMI XLIII. 1. In finem filiis Chore ad intellectum. Psalmus iste proponitur filiis Chore, id est, filiis passionis et crucis, ad intellectum habendum subaudis: ut intelligant per temporalia bona data antiquo populo, significata esse spiritualia bona, quae jam dantur Christiano populo, et plenius dabuntur in futuro. Filiis Chore dico, directis in finem, per hunc intellectum. Materia sunt martyres, qui etiam loquuntur. In prima parte ponit distinctionem beneficiorum Dei, quae facit Deus huic populo, et quae fecit priori populo: ostendens haec esse aeterna, illa vero fuisse temporalia. In secunda parte ponit mala, quae sustinent in hac vita, quamvis in futuro sint habituri multa bona. Quod autem justi in hac vita patiuntur mala temporalia: contra hoc est, quod priores populi liberabantur a corporalibus poenis. In tertia parte orat liberari a malis hujus vitae in tempore resurrectionis. Intentio est nos invitare ad patientiam, ne contristemur pro temporalibus poenis. Vox martyrum, ostendentium, quae bona fecit Deus antiquis patribus, cum dicit: PSALMUS XLIII. 2. Deus auribus nostris audivimus. Notandum nobis est, quod non tantum dicit, audivimus: sed jungit, auribus nostris. Consonant verba prophetiae, verbis quae Dominus dicit in Evangelio: Qui habet auros audiendi, audiat (Luc. 8.). Multi habent aures carnis, non cordis, quia exterius audiunt, intus non recipiunt. Propterea dicitur, auribus nostris, ut quae dicuntur, audiamus cum intentione et intelligentia, quae aures sunt cordis. Et ut haec auditu digna commendaret: non quilibet, inquit, homines, sed Patres nostri, Patriarchae et prophetae annuntiaverunt nobis per Scripturas suas, opus quod operatus es in diebus eorum. Quomodo liberasti eos de Aegypto, et per mare Rubrum eduxisti, custodisti in deserto (Exod. 13.), et caetera talia. Et annuntiaverunt etiam nobis opus, quod operatus es. In diebus antiquis: quod fecisti in exordio de creatione caeli et terrae, de his quae contigerunt ante diluvium. Et hoc est opus, quod fecisti in diebus eorum, quod annuntiaverunt Patres nostri. 3. Manus tua, id est, virtus et potentia tua, gentes disperdidit, videlicet Amorrhaeum, Jebusaeum, Pherezaeum, et plantasti eos, scilicet patres nostros. Dictum est a simili arboris plantatae, quae ad hoc plantatur, ut radicetur et fructificet. Hoc modo disperdidit eos manus tua, quia prius afflixisti eos per multa bella, et sic expulisti eos, de terra sua, ut istos introduceres et plantares, eorumque regnum tua misericordia confirmares. Sed forte illi adeo ista potuerunt, quia fortes erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati. Non hoc nobis indicaverunt Patres nostri. Non hoc habet Scriptura. Sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in gladio suo, id est armatura sua, possederunt terram, et brachium, id est, robur, eorum non salvavit eos, ab inimicis. Si enim 211 seipsos non potuerunt salvare ab illis gentibus: multominus constat ut propria virtute terram illorum potuissent possidere. Brachium, inquam, non salvavit eos: Sed dextera tua, id est, favor gratiae tuae, quia saepe eos quibus favemus, ad dexteram nostram collocamus: Et brachium tuum, id est, fortitudo tua: quia in brachiis habet homo fortitudinem: Et illuminatio vultus tui, id est, prudens consilium, sive miracula, quae erant eis demonstratio vultus tui, id est, gratiae et benevolentiae tuae. Quid est quod talibus signis affuisti in eis, ut praesens intelligereris? Numquid enim quando nobis aliquo miraculo Deus adest, faciem ipsius oculis nostris videmus? Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique qui mirantur ad hujusmodi facta, dicunt: Vidimus Deum praesentem. Haec autem ideo fecisti eis, Quoniam complacuisti in eis. Hoc est (Ex Augustino), sic cum eis gessisti, ut placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo cum eis ageretur, diceret: Quia vere Deus est cum illis, et Deus eos adjuvat. 4. Sed quia haec in figura contingebant illis (sicut dicit Apostolus), scripta sunt autem ad aedificationem nostram (1. Cor. 10.): etiam titulus ad intellectum est positus. Hoc opus Domini quod de dispersione gentium audivimus facta temporaliter in patribus antiquis, etiam nunc videmus adimpleri spiritualiter in spiritualibus viris. Harum gentium mentionem Moyses facit, ubi ait: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te Hethaeum et Gergesaeum, Amorrhaeum et Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Jebusaeum: gentes septem multo majores numero quam tu es, et robustiores te: tradideritque eas Dominus tibi: percuties eas usque ad internecionem (Deut. 7.). Septem istae gentes, septem sunt spiritualia vitia, quae per gratiam Dei unusquisque spiritualis miles exsuperans, exterminare penitus admonetur. Quod vero majoris numeri esse dicuntur, haec est ratio: quia plura sunt vitia, quam virtutes. Et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur. Ita enim dicitur, Et deleverit gentes multas coram te (Ibid.). Numerosior est enim quam Israel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. De Gastrimargia namque nascuntur commessationes et ebrietates: de fornicatione turpiloquia, scurrilitas ludicra, atque stultiloquia. De Philargyria mendacium, fraudatio, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentiae, inhumanitas atque rapacitas. De ira homicidia, clamor et indignatio. De tristitia rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio. De acedia ociositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, praevaricatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas et curiositas. De xenodochia contentiones, haereses, jactantia ac praesumtio novitatum. De superbia contemtus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, aliaque plurima similia. Quae cum sint multo majoris numeri 212 quam virtutes, devictis tamen illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua pariter internecione delentur. Quod autem hae pestes etiam robustiores sint, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus. Fortius enim militat in membris nostris (Rom. 7.) oblectatio carnalium passionum, quam studia virtutum, quae non nisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur. Habet enim unumquodque vitium in corde nostro propriam stationem: sed cum Israeli populo, id est, virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retinebat, deinceps castitas obtinebit. Quem furor coeperat, patientia vindicabit. Quem tristitia, mortem operando, occupaverat, salutaris et plena gaudio laetitia possidebit. Quem acedia vastabat, incipit excolere humilitas. Et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus contrarios, possidebunt filii Israel, id est, animae videntes Deum. Quia ergo omnipotens Deus quod corporaliter operatus est in antiquis patribus, etiam nunc operari spiritualiter non cessat in nobis: recte ei dicit Ecclesia quod subditur: 5. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu es ipse (Ex Augustino) non mutatus. Tempora mutata sunt, Creator temporum non mutatur. Tu me soles ducere, ut Rex: tu mihi soles subvenire ut Deus. Qui mandas salutes Jacob. Quid est, Qui mandas? etiam si tu per tuam prorsus substantiam atque naturam, qua es quicquid es, occultus es: nec per hoc quod es, interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent: tamen per quamlibet creaturam tu mandas salutes Jacob. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam affueris, tu mandas, ut fiat hoc pro salute servorum tuorum, quod faciunt quibus mandas. Tu es ipse, inquit, per quem patres nostri inimicos suos destruxerunt, rex meus, regens me spiritualiter secundum bonos mores et virtutes, ut jam non dominetur mihi diabolus, nec vitia: neque regnet peccatum in meo mortali corpore (Rom. 6.). Et Deus meus, quia te adoro, te colo, qui mandas salutes Jacob, id est, qui per salutaria mandata tua salvas eos qui luctantur et vitia supplantant. Jacob enim supplantator interpretatur. Ista praeterita sunt: de futuro quid erit? 6. In te inimicos nostros ventilabimus cornu. In te cornu nostro, id est, fortitudine et defensione nostra, ventilabimus, id est, projiciemus et dispergemus inimicos nostros, tam carnales quam spirituales: quod fiet in judicio, ubi sancti perfecti viri judicando separabunt malos a bonis, quomodo aliquis ventilando dividit paleas a granis (Matth. 13.). Hoc est quod Dominus discipulis suis promittit, dicens, In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel (Matth. 19.). Tunc implebitur quod modo subditur: Et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Modo spernunt, 213 quia tuum nomen reclamamus, quia tibi vindiciam relinquimus, quia humiles et pauperes propter nomen tuum sumus: sed in ipso nomine cui credidimus, eos qui modo insurgunt in nobis ad persequendum, in futuro tamquam victos, sicut viles et reprobatos despiciemus. Et bene dico, in nomine tuo. 7. Non enim in arcu meo sperabo, id est, in calliditate mea. Arcus a longe trahit. Ideo per arcum providentia vel prudentia humana designatur. Quasi in arcu suo sperat, qui in sensu confidit, et prudentiae suae innititur. Unde scriptum est, Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. 5.). Quo contra Salomon nos admonet, dicens: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae (Prov. 3.). Non sperat ergo in arcu suo, qui in sensu suo et in prudentia sua non confidit. Et gladius meus, id est, armatura mea, fortitudo mea, non salvabit me. Quemadmodum et patres nostri non sunt in gladio salvati. Haec sunt duo, in quibus valde confidunt homines saeculi: in calliditate propria, et virtute. Sed iste totam salvationem suam in Deo constituit, cum subjungit: 8. Salvasti enim nos de affligentibus nos. Praeteritum ponit pro futuro. Usus enim prophetarum est, sic quaedam praescire futura, et tam certa habere, ac si jam sint praeterita. Ac si diceret: Salvabis nos in futuro ab his qui modo propter te affligunt nos. Et odientes nos confudisti, id est perseverantes in odio nostro confundes, et erubescere facies, ostendendo eis mala quae fecerunt, damna bonorum quae amiserunt, poenas aeternas quibus puniendi sunt. O quam fera, quam dura confusio erat eis quibus dicetur: Amen dico vobis, nescio vos. Et, Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. 25.). 9. Confusis inimicis, In Deo laudabimur tota die. Tunc erit unus dies, una aeternitas. Tunc laus erit unicunique a Deo. Laudabimus et laudabimur: nos in te, et tu in nobis. Et in nomine tuo, id est, ad honorem nominis tui, Confitebimur tibi in saeculum: quia scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Deus, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. 83.). Haec futura sic certa sunt nobis, quomodo illa praeterita quae audivimus a patribus nostris. Sed quid modo? 10. Nunc autem repulisti, id est, videris repulisse per hoc, quod in praesenti nos permittis affligi et confudisti nos, non in conscientia nostra, sed in facie hominum, et non egredieris in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos nostros, et tu nobiscum non procedis: praevalent illi, nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus involuti? ubi Amalech resistens in crucis signo superatus? Et non ingredieris in virtutibus nostris. 11. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros. Ut quasi illi ante sint, nos retro: illi victores, nos victi deputemur. Et qui oderunt nos, diripiebantur sibi: diripiebant nos tamquam in praedam sibi: alios trahentes, alios flagellantes, alios in carcere mittentes, alios occidentes (Matth. 24.). 12. Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. A nationibus (Ex Augustino) quidam ex nobis manducati sunt. Hi significantur qui 214 sic passi sunt, ut in corpus reverterentur gentilium. Plangit eos Ecclesia, tamquam membra devorata. Vel in gentibus dispersi sunt, quando Petrus Romae crucifigitur, Thomas in India moritur, et innumeri martyres per innumera loca occiduntur. Dispersionem etiam illorum Dominus Jesus pronuntiabat cum dicebat: Si persequuti vos fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. 10.). 13. Vendidisti populum tuum sine pretio. Quasi sine pretio populus sanctorum martyrum vendebatur, quando tam pretiosus sanguis fundebatur, ut exemplo eorum nullus ad redemtionem et salutem convertebatur. Intantum aliquando sine pretio sancti martyres habiti sunt, intantum perditi esse putati sunt, ut qui eos occiderunt, etiam in hoc obsequium se praestare Deo aestimarent (Joan. 6.). Quasi ergo sine pretio dabantur, quando occidebantur, et neminem lucrabantur. Et si aliqui erant qui converterentur, in comparatione martyrum pauci erant. Et hoc est quod subdit: Et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Martyrum scilicet, qui moriebantur propter nomen tuum ampliandum: vel in commutationibus eorum, quando occidebantur martyres, non fuit multitudo congregationum, qui simul Deo servirent in Ecclesiis, in monasteriis, in diversis ordinibus, sicut modo videmus in tempore pacis. Abscondebantur enim propter persecutiones, et alii ab aliis dividebantur: ut melius latitarent, ne citius si simul multi essent, invenirentur, caperentur. 14. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris. Tanta fuit persecutio nostra, quod vicinis nostris, id est, illis qui appropinquabant ad fidem et animum suum affectabant, essemus in opprobrium. Videntes enim mortem nostram ita probrosam, retrahebant se a fide. Et posuisti nos: Subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. Qui nos circumdant, ut capiant et occidant. Subsannatio fit per nasum, derisio per os. 15. Posuisti nos in similitudinem gentibus. Hoc est in similitudinem ponere (Ex Augustino), quando maledicentes homines similitudinem dant de eo quem detestantur: Sic moriaris, sic puniaris, ut ille. Hodieque non desunt hostes Christi Judaei, contra quos quando defendimus Christum, dicunt nobis: Sic moriaris, quomodo et ille. Non enim illam mortem intulissent, si martyrii meritum intelligere potuissent. Posuisti etiam nos commotionem capitis in populis. Commotio capitis, signum est insultationis. Unde alibi dicitur. Loquuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. 21.). Hoc fecerunt Domino. Hoc sanctis ejus, quos persequi, quos tenere, quos illudere, quos tradere, affligere, occidere potuerunt. 16. Tota die, id est, assidue verecundia mea tantorum opprobriorum contra me est, id est, ante conspectum meum. Et confusio faciei meae meae cooperuit me. Hoc a simili dicitur, quia quando confusi erubescimus, facies nostra rubore sanguinis cooperitur. Quae verecundia venit mihi, 17. A voce exprobrantis, idest, a parte resistentis, et obloquentis, id est, occulte detrahentis, vel contra veritatem loquentis; a facie inimici, idest, a praesentia sive instantia inimici in voluntate persequentis, in actu. Quis hic (Ex eodem) intellectus? Quae praeterita sunt, non in nobis fiunt. 215 Quae futura sunt et speramus, non apparent. Praeterita: in magna gloria tua eductus populus de Aegypto, liberatus a persequentibus, ductus per gentes, expulsis gentibus, collocatus in regno. Quid futura? Educendus populus de ista Aegypto saeculi, duce Jesu Christo, et apparente in gloria sua, ponendi sunt sancti ad dexteram, iniqui ad sinistram, damnandi cum diabolo in aeterna poena (Matth. 21.): accipiendum nobis est regnum a Christo in sempiternum cum sanctis. Haec futura et praeterita: in medio tribulatio. Quare? ut appareat animus colens Deum, quantum colat Deum: ut videatur, utrum gratis colat Deum, a quo salutem gratis accepit. Ergo ut haec fides nostra, qua purgamur, ad invisibilia praeparetur, hoc est ad intellectum filiis Chore facta sunt omnia ista, ut detraherentur sanctis ea, quae habebant, detraheretur et ipsa vita temporalis: ut non propter haec ipsa temporalia colerent ipsum aeternum, sed amore illius casto tolerarent haec omnia, quae pro tempore paterentur. Denique, quia intellexerunt hoc filii Chore, quid dicunt? 18. Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo. Secundum praecepta tua nos habuimus. Inter tot adversa, nec fide, nec operatione a te recessimus. Magna hic martyrum constantia et perfectio commendatur. Quid ad hoc de nobis dicturi sumus? Qui si vel leve verbum injuriae nobis ab aliquo illatum fuerit, mox ad iracundiam inardescimus, mentem amittimus, phrenetici more loquimur, vindictam, si possumus, exquirimus: si non possumus, odium in corde (quod est venenum diaboli) portamus. Obliviscimur Deum: obliviscimur caritatem, patientiam: inique agimus, in testamento Dei, mandatorum ejus praevaricatores facti. Ad hoc igitur haec scripta legimus, ut quanta pro amore Dei martyres sancti pertulerunt, vigilanter attendamus, attendentes nostram fragilitatem et impatientiam deploremus, et corrigamus. Sed adhuc, quid dicant, audiamus. 19. Et non recessit retro cor nostrum. Sed semper ad ea, quae ante sunt, nos extendimus, ad promissum bravium festinantes. Quando cor erigitur in spe, fit patiens in tribulatione. Cogitando praemia aeterna, facile transitoria despiciuntur tormenta, et cum via vitae diligitur, via seculi protinus declinatur. Unde et subditur: Et declinasti, id est, declinare fecisti, semitas nostras; semitas carnalium cogitationum, desideriorum, voluptatum; a via tua arcta et angusta, quae ducit ad vitam (Matth. 7.). Commendatio divinae gratiae est. Quisquis viam Domini ingreditur, ne tanquam de justitia sua glorietur, praeteritas vias suas ad memoriam debet reducere, et pensare de quantis concupiscentiis et desideriis malis, de quantis negligentiis et voluptatibus per gratiam suam liberavit eum misericors Dominus. Hinc Apostolus Paulus ait: Qui fui blasphemus et persecutor: nunc autem misericordiam consecutus (1. Tim. 1.). Semitas nostras Dominus declinat a via sua, quando, eo auxiliante, agimus, quod scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. 33.). In hoc autem semitas nostras declinasti. 20. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, id est, in hoc seculo, in tempore nostrae peregrinationis. 216 Quia humiliavit nos Deus affligendo, ideo declinavit nos a superbia nostra: quatenus humiliati semitas nostras relinqueremus, et sequeremur vias Domini. Et ex illa humiliatione cooperuit nos umbra mortis. Non vera mors, sed umbra: non mors animae, sed mors carnis: umbra mortis, carnalis mortalitas: vera mors, damnatio cum diabolo. Dictum est superius, Quia non obliti sumus te. Non enim esset nobis sanitas, nisi nos tu requireres. Et hoc est, quod subdit: 21. Si obliti sumus nomen, id est, honorificentiam Dei nostri, ut a fide recederemus: Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum, venerandum et colendum, qui neque nos creavit, neque bonum nobis fecit: et si sumus idololatrae, 22. Nonne Deus requiret ista? Sed non requiret a nobis. Ipse enim novit abscondita cordis. Ipse novit, quia non obliti sumus eum: quod ex hoc apparet, quia incessanter mortificamur propter eum. Et hoc est, quod subjungit. Quoniam propter te mortificamur tota die. Id est, assidue. Multi laborant in hoc saeculo, multi affliguntur, multi moriuntur propter aliud, non propter Deum. Ideo dicturus, mortificamur, recte praemisit propter te: quia martyrem non facit poena, sed caussa. Hinc beatus Petrus ait: Quae enim gratia est, si peccatores et colaphizati suffertis (1. Petr. 2.)? Sed si bene facientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis. Quia Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus. Qui eum malediceretur, non remaledicebat: cum pateretur, non comminabatur (Isa. 33.). Apte ergo subjunctum est: Aestimati sumus sicut oves occisionis, scilicet, ut nullatenus reputemur esse idonei, nisi ad occasionem. Bene sancti viri ovibus comparantur, quia sunt simplices, innocentes, morsum malitiae non habentes. Hinc est, quod Dominus discipulos suos instruit, ubi ait: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. 10.). Et iterum: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum (Matth. 10.). Moyses dicit ad Pharaonem: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (Exod. 8.). Oves Aegyptii edere dedignantur. Sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt: quia simplicitatem continentiae, quam injusti quique velut infima abjectaque despiciunt, hanc justi in virtutis sacrificium vertunt: et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem, Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant. Duo sunt martyrii genera: unum mentis, aliud corporis; unum manifestum, aliud occultum: Manifestum est, quando propter Deum corpus occiditur: occultum est, quando pro amore Dei vitia resecantur. Unde Apostolus nos admonet, dicens: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, luxuriam, etc. (Coloss. 3.). Quia ergo viri sancti dum Deo vivere, et mundo mori appetunt, sese incessanter affligunt, carnem jejuniis macerando, culpas lacrymis lavando, vitia extinguendo: recte voce eorum nunc dicitur: Quoniam propter te mortificamur tota die. Aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in iis tribulationibus constituti, quia in suis viribus non confidunt, Domini adjutorium petunt, cum subditur: 217 Exsurge, quare obdormis Deus? exsurge, et ne repellas in finem. Dormire quiescentis est, exsurgere pugnantis, vel adjuvantis. Dormiebat Christus, et navicula operiebatur fluctibus. Excitatus est, deprecantur eum discipuli, imperat ventis et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. 8.). Sic et nunc laborat Ecclesia in mundi hujus periculis tanquam in fluctibus maris. Quasi dormit Dominus, quando non eripit. Excitatur deprecationibus, et adjuvat laborantes. Propterea quaerit, Quare obdormis? quia quandiu quisque permittitur laborare, et Dominus non vult adjuvare, incertum est utrum hoc sit ex ira, aut ex misericordia: utrum eum velit ad tempus probare et corrigere, an ex toto relinquere. Propter hoc fit deprecatio, cum subinfertur: Exsurge, et ne repellas in finem, id est, ex toto. Si deseris, non repellas. Si vis ut tribulemur, non velis, ut frangamur. Si permittis ut tentemur, non sinas ut pereamus. 23. Quare faciem tuam avertis? Quasi iratus, quasi non adsis, quasi oblitus sis nostri. Oblivisceris inopiae nostrae, quod propter te reliquimus terrena, et modo sumus quasi sine ope, sine solatio. Et oblivisceris tribulationis nostrae? quod pro amore tuo tribulamur, et. non eripimur. 24. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Afflicta est per eos, qui sunt instabiles et infructuosi, tanquam pulvis: de quibus alibi dicitur, Non sic impii, non sic (Psal. 1.): sed tanquam pulvis: quem projicit ventus a facie terrae. Intantum autem humiliata est in pulvere anima nostra, quod etiam conglutinatus est in terra venter noster. Poenam (Ex Augustino) nimiae humilitatis videtur expressisse, quia quisquis quando prosternitur, haeret in terra venter ejus: ultra quo humilietur non habet. Jam pervenit usque ad summum humiliatio. Veniat et miseratio. Venter Ecclesiae in terra conglutinatur, quando molliores et infirmi terrenis rebus ex desiderio inhaerent. Tales vero luget, et pro eis orat, cum subjungit: 25. Exsurge, Deus, adjuva nos: et libera nos propter nomen tuum. Adjuva laborantes, libera oppressos: adjuva in nobis, libera nos a malis: et hoc non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum dilatandum et glorificandum, ut cognoscaris et lauderis, qui es benedictus in secula. Amen.

TITULUS PSALMI XLIV. 1. In finem, pro his, qui conturbantur, filiis Chore ad intellectum, canticum pro dilecto. Hoc epithalamium, id est, carmen nuptiale, est canticum, id est, auditoribus ad delectandum propositum. Habitum pro dilecto, id est, pro Christi commendatione, qui est sponsus Ecclesiae, dilectus Patris, secundum illud: Hic est filius meus dilectus (Matth. 3 et 17. Luc. 3.). Et quare sponsus commendetur, caussa praemissa est, pro his, qui commutabuntur in finem filiis Chore. Id est, pro his qui transformabuntur de corpore humilitatis hujus in configuratione corporis claritatis Christi (Philip. 3.): qui primitus in hac vita fuerunt filii Chore, id est imitatores passionum crucifixi: quod canticum est propositum fidelibus ad intellectum, 218 id est, ad hoc, ut intelligant eminentiam divinitatis et humanitatis Christi, qui Christus commendatur in hoc psalmo, et secundum humanitatem et secundum divinitatem. Materia est in hoc psalmo sponsus et sponsa, subandis Christus et Ecclesia. Hanc hoc modo exequitur. In prima parte ponit commendationem sponsi, id est, Christi. In secunda Ecclesiae. Intentio est prophetae in hoc psalmo Deum Patrem loquentem introducentis, fideles exhortari, ut taliter vivere studeant, quatenus se uni viro (subaudis Christo) virginem castam exhibeant (1. Cor. 11.): ut in nuptiis a dextris sponsi sui sedeant. PSALMUS XLIV. 2. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Cor Dei Patris verbum eructavit, quia ejus secreta et divina essentia Filium generavit, qui vere et singulariter bonus, quia sicut ipse ait, Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. 10.). Quaecunque enim alia bona, aliunde sunt bona: et nihil per se est bonum, nisi ipse solus, qui summum est bonum. Ex his verbis ostenditur, quia Verbum consubstantiale est Patri. Et ipse Pater opera sua regi dicit, quia cum Filio suo omnia disponit: et per hoc quod omnipotens cum Patre intelligitur Filius. Per cor ideo Patris divinitatem accipimus, quia sicut per verbum alicui intimamus secreta cordis, sic per Filium manifestata est divinitas Patris. Nemo enim novit Filium, nisi per Patrem. Ne putares aliquo conjugio indiguisse Deum, unde Filium generaret: Eructavit (inquit) cor meum verbum bonum, id est, ex meipso aeternaliter genui Filium. Hodie cor tuum, homo, generat consilium: nec quaeris uxorem. Per consilium natum in corde tuo aedifica aliquid, et antequam stet illa fabrica, stat consilium, et inest jam quod facturus es, in eo per quod facturus es. Laudes fabricam nondum existentem: sed in probatione consilii. Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo: inspice fabricam factam per Verbum, et in isto aedificio mirare consilium. Dico (inquit) opera mea regi. Miraris quia ita dicit Deus? Sic dicere Dei aeternum est. Legitur (Ex August.) in alio psalmo: Semel locutus est Deus (Psal. 61.). Totiens locutus est Deus per prophetas, per Apostolos, per doctores (Hebr. 1.): hodieque loquitur per sanctos. Unde ergo semel locutus est Deus, nisi propter verbum bonum? Et quare, Opera mea dico regi? Quia in ipso omnia opera Dei (Rom. 11.). Quicquid enim facturus erat in creatura, jam in Verbo erat: sicut in Evangelio dicitur, Quod factum est in ipso, vita erat. Non tantum cum rege dispono omnia, sed etiam per eum omnia facio. Et hoc est, quod subdit: Lingua mea calamus scribae. Lingua mea id est, ipsum verbum (ponitur enim caussa pro effectu) est calamus mei scribae. Sicut enim scriba per calamum imprimit figuras, sic ego per Verbum meum operor creaturas. Est autem ipsa creatura quaedam nobis Scriptura, in qua legimus et cognoscimus Deum, teste Apostolo, qui ait: Invisibilia enim ipsius per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. 1.). Et bene ait, Velociter scribentis. Quoniam ipse dixit, et facta sunt (Psal. 148.). Velociter (Ex eodem) 219 Dei tale est, ut velocius nihil sit. In scripturis enim scribitur litera post literam, syllaba post syllabam, verbum post verbum, nec ad secundum transitur, donec primum finiatur. Ibi autem nihil velocius, ubi non sunt mutata verba: nec tamen aliquid praemissum est, cum in uno sint omnia. Commendavit Filium secundum divinitatem, ostendendo eum consubstantialem et compotentialem Patri: modo commendat eum secundum humanitatem, ita: 3. Speciosus forma prae filiis hominum. Quare non (Ex August.) et apud angelos? Quid voluit dicere prae filiis hominum, nisi quia homo? Ideo prae filiis hominum speciosus, quia immunis a peccato, quod alius nullus extitit homo. Quod ait Speciosus forma, ad exaggerationem dicit: sicut dicitur, Vita vivet (Joan. 8.). Judaeorum personam gerebat Propheta, cum diceret, Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem (Isai. 53.). Quare? Quia non intellectum. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Intelligentibus autem, et Verbum caro factum, est magna pulchritudo. Mihi autem absit gloriari (dixit unus amicorum sponsi) nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. 6.). Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam glorieris. Quare ergo non habuit speciem, neque decorem? Quia Christus crucifixus Judaeis scandalum, Gentibus autem stultitia est (1. Cor. 1.). Quare autem in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines: et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (Ibid.). Nobis ergo jam credentibus ubique sponsus occurrat pulcher. Pulcher Deus Verbum erat apud Deum. Pulcher in utero Virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumsit humanitatem. Pulcher natus infans Verbum, quia cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, caeli loquuti sunt, angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit. Adoratus est in praesepio cibaria mansuetorum. Pulcher erat in caelo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in caelo. In intellectu audite canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas. Summa et vera pulchritudo gratia est, vox Prophetae convertentis se ad Christum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1.). Venit nobiscum, verbo gratiae praedicans poenitentiam in remissionem peccatorum. Tanta gratia diffusa est in labiis Christi, ut ad vocem ejus viderent caeci, sanarentur leprosi, claudi ambularent, mortui resurgerent. De diffusione hujus gratiae dicit Paulus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. 5.). Et Joannes: Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1.), gratiam pro gratia. Et quia talis es: Propterea benedixit te, Deus, in aeternum. Primum testamentum terram promiserat. Et aliud (Ex August.) fuit promissum sub lege, aliud sub gratia: Terra Chananaeorum Judaeis sub lege positis, regnum caelorum Christianis sub gratia constitutis. 220 Itaque id quod pertinebat ad eos qui sub lege erant, transiit; regnum caelorum quod pertinet sub gratia positis, non transiit. Propterea hic Benedixit te, Deus, non ad tempus, sed in aeternum: et hic enim et in futuro semper benedicetur Christus. Et tu talis rex, 4. Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime. Idest, fortiter utere verbo praedicationis tuae, de quo Apostolus ait: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. 6.). Per femur corpus Dominicum intelligimus: quia in femoribus generationis est locus. Accinxit gladium super femur, quia in carne assumta Evangelium praedicavit. Hinc Veritas ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. 10.). Gladius iste separat filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Litigat Pater (Ex August.) cum filio, quia vult filius servire Deo. Ille promittit terrenam haereditatem, iste appetit caelestem. Ille pugnat, iste repugnat. Sed fortior est gladius spiritualis separans, quam natura carnalis copulans. Bene autem ait, Super femur tuum potentissime: quia quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Potentissime usus est hoc gladio in carne, quia non solum vicit homines, sed etiam aereas potestates: non solum vitia destruxit, sed etiam infernum spoliavit. Gladius iste carnem domat, vitia resecat, spiritum roborat, virtutes nutrit, desideria mala consumit. Ecce accinctus est rex noster gladio suo. Audiamus jam quomodo pugnet, quomodo regnet, cum quibus armis procedat: 5. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Species potest referri ad innocen tiam et morum sanctitatem: pulchritudo ad divinitatis decorem. Per haec intendit Christus, idest, intentus factus est, ne remisse ageret, sed prospere procederet ad bellum, et vincendo regnaret. Vel dici potest: Prospere procede de una gente ad aliam, et regna in acquisitis secundum bonos mores et virtutes. Potest etiam intelligi hoc modo: Intende in specie et pulchritudine tua, ut imaginem et similitudinem, quam primo nostro parenti dedisti, in filiis eam renovare et reformare digneris. Prospere procede, prospere ex utero virginali progredere: prospere de sepulcro consurge: prospere ab inferis ad Patrem revertere; haec enim omnia nobis prospera et felicia sunt: et regna totius mundi imperio, precioso sanguine tuo Redemtor Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. Haec enim omnia decent regem. Tu igitur regna, qui verus es et mansuetus et justus. Et deducet te mirabiliter dextera tua, idest, fortitudo, virtus, et potentia tua. Sed quo deducet? Ad Patrem (Joan. 12.). Quare mirabiliter? Quia mortuus diabolum superasti. Vel regnare dicitur Christus, propter veritatem Evangelii, et mansuetudinem qua passus est, et justitiam qua bonos et malos judicaturus. Et deducet (Ex Aug.) eum mirabiliter dextra ejus, faciens divina, patiens humana. Malitias hominum sternens bonitate sua: adhuc deducit eum, et ubi nondum dictum est de gladio, dicatur nunc de sagittis. Multiplex est enim armatura regis nostri. 6. Sagittae tuae acutae. Verba tua cor transfigentia, 221 amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis: Vulnerata caritate ego sum (Cant. 2.). Secundum hoc verba Dei vocantur sagittae, quod occulte alliciunt homines ad timorem et amorem Dei. Secundum hoc gladius, quod manifesta et cogenti ratione homines Deo faciunt adhaerere. Et per hoc, quod ita instructus es ad pugnandum, Populi sub te cadent. Te adorabunt, tibi humiliabuntur. Et ubi cadent? In corde inimicorum regis, idest, in eodem corde, in quo prius inimicabantur tibi regi: ubi se erigebant adversus Christum. Ubi cadent? ante Christum (Ex Augustino), blasphemabant Christum, modo supplicant Christo: ipsum appellant regem. Acceperunt sagittas tuas. Ceciderunt ante e. In corde ubi tu vides, ex inimicis amici facti sunt. Occisi sunt inimici, vivunt amici. Prostrati sunt superbi, surgunt humiles. 7. Et facti sunt Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Tu in illis resides in aeternum: juxta quod scriptum est, Anima justi sedes est sapientiae (Prov. 14.). Virga directionis virga regni tui. Virga haec est justitia. Tali virga rex noster gubernat regnum suum, quod sumus nos. Non autem regit ( Ex eodem ), qui non corrigit. Quomodo sacerdos est ad sanctificandos nos, ita rex ad regendos nos. Curvi erant homines regni sui, distorti erant, sibi regnare cupiebant, se amabant, non voluntatem suam Deo subdebant sed ejus voluntatem ad suas concupiscentias flectere cupiebant. Venit Rex cum directionis virga. Direxit nos in justitia, emendavit nostram tortitudinem secundum regulae suae rectitudinem. De hac virga alibi dicitur, Reges eos in virga ferrea (Psal. 2.). Ideo ferrea, quia dura. Inflexibilis est justitia. Alios regit, alios conterit. Regit spirituales, conterit carnales. Bene dico virgam tuam esse directionis, quia tu 8. Dilexisti justitiam. Et in te et in allis. Et intantum quod etiam Odisti iniquitatem. Et ut talis posses esse, Propterea unxit te spiritualiter, o Deus, Deus tuus, idest, tibi consubstantialis, oleo laelitiae, idest, Spiritu sancto, prae consortibus tuis. Plusquam caeteros homines quos tui regni esse tecum voluisti consortes. Recte Spiritus sanctus oleo laetitiae comparatur, quia sicut oleum et carnem nutrit, et dolorem repellit: ita sancti Spiritus unctio mentem quam repleverit, et suaviter fovet, et hilarem facit. Hoc autem oleo spirituali prae consortibus suis unctus est Christus, quia caeteris datus est Spiritus sanctus per partes: in ipso vero fuit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. 2.). Et notandum quod non ait, Fecisti justitiam, sed, Dilexisti. Neque dixit, Reliquisti iniquitatem, sed odisti. Multi enim bona faciunt plus timore poenae, quam amore justitiae: in quibus etsi actio videtur bona, voluntas tamen tenetur rea. Qui etsi ex opere apparent justi, in eo tamen injusti sunt, quo peccare vellent, si impune possent. Relinquunt iniqua opera, sed adhuc retinent desideria prava. Profectus aliquis est in eo, quod opera justitiae faciunt: sed adhuc ad consequendum regnum Dei non est hoc sufficiens, quia virtutem justitiae nondum in corde habent. Duo ergo sunt quae veraciter faciunt justum: Amor boni, et odium mali. Quisquis 222 haec duo habere potest, unctione sancti Spiritus dignus est, quae sanitatem et laetitiam praestat animae. Unctus est Deus a Deo. Unctum audis? Christum intellige. Christus enim dictus est a chrismate. Hoc nomen (Ex Augustino) quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in alio alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno, ubi Christus prophetabatur. Unctus est ergo Deus a Deo, quo oleo, nisi spirituali? Oleum enim visibile signum, est in sacramento. Oleum spirituale, virtus est. Deus igitur homo, et ideo unctus est Deus, quia homo Deus, et factus est Christus. Audivimus qualis in se fuerit, dicatur nobis qualis fuerit in suis. 9. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis. Tu es unctus oleo prae consortibus, et etiam a vestimentis tuis, idest, ab humanitate tua, vel Apostolis tuis, qui ornant te et decorant, sicut vestis ornat Dominum, procedit myrrha et gutta et casia, idest, boni odores, et bona fama. Myrrha est species valde amara, de qua ungitur corpus mortui, ut non putrescat, et pellit vermes. Per hanc significatur mortificatio carnis, quae valde amara est, et pellit vermes, idest, tentationes diaboli, et servat corpus et animam a putredine vitiorum. Gutta iterum species quae pellit tumores pulmonis, humilitas est, quae pellit inflationem et omnem motum superbiae. Casia herba est quae crescit in aquoso loco, et crescit in magnam altitudinem, et reddit magnum odorem. Fides est, quae oritur in aquis baptismi, et crescit in justis multum, et bonam famam dat aliis. Haec omnia nobis processerunt ex humanitate Christi: vel adsunt Apostolis, qui haec omnia nobis in semetipsis proposuerunt in exemplo. Et haec eadem processerunt nobis a domibus eburneis, idest, ab ipsis sanctis Apostolis: quae dicuntur domus, quia Dominus habitat in eis: eburnei vel propter fortitudinem, vel propter simplicitatis candorem: sive quia diversis tormentis incisi, sculpti, rasi, et elimati fuerunt. Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Ac si diceret, propter haec odoramenta placuerunt tibi Ecclesiae singulae, quarum patres et rectores fuerunt Apostoli, qui eas genuerunt fonte baptismatis in honore non suo, sed tuo. Ad hoc sacramentum (Ex August.) pertinet quod scriptum est in lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem frater ejus, et suscitet semen fratri suo (Matth. 8. Deut. 25.). Mortuus est Christus: absentavit se corpore: susceperunt fratres ejus uxorem ejus Ecclesiam, praedicatione Evangelii filios generaturi, non per seipsos, sed per Evangelium propter nomen fratris. In Christo Jesu (inquit Paulus) per Evangelium ego vos genui (1. Cor. 4.). Itaque suscitantes propter nomen fratris semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulinos, non Petrinos: sed Christianos nominaverunt. Hoc est in honore tuo, quia non quaesierunt honorem suum, sed tuum. Ex his omnibus facta est una sponsa regi una regina, de qua subditur: 10. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Regina ideo dicitur Ecclesia, quia bene regit filios suos. Astitit parata servire a dextris tuis, idest, in bonis tuis potioribus: in vestitu deaurato, in ornatu virtutum, 223 ubi maxime relucet sapientia, quae per aurum significatur, sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Vestitus (Ex Augustino) reginae hujus et pretiosus est, et varius in linguis variis. Alia lingua Afra, alia Syra, alia Graeca, alia Hebraea, et alia illa et illa. Faciunt quinque istae linguae varietatem vestis reginae hujus. Quomodo autem omnis varietas vestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In veste ista varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum, et vestem intelleximus propter unitatem in ipsa varietate. Aurum quid est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit varietas linguarum, unum aurum praedicatur, non diversum aurum, sed veritas de auro: eandem quippe sapientiam: eandem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis. Alloquatur propheta reginam istam, libenter enim illi cantat, et unusquisque nostrum; si tamen noverimus ubi sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus, uniti membris Christi. Nos enim alloquitur. 11. Audi, filia, et vide. Alloquitur eam ( Ex eodem ) tanquam unus de patribus, quia filiae regnum sunt: etsi alloquitur propheta, etsi alloquitur Apostolus tanquam filiam. (Sic enim dicimus: Patres nostri prophetae: patres nostri Apostoli. Sic nos illos, ut patres, illi nos ut filios.) Et vox una paterna alloquitur unam filiam. Audi, filia, et vide. Prius audi, postea vide. Ventum est ad nos, cum Evangelio, et praedicatum est nobis, quod nondum videmus: et audiendo credimus, et credendo vidimus. Audi, ut credas: munda cor fide. Et cum cor mundavero, quid videbo? Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5.). Et inclina aurem tuam. Id est, humiliter audi. Et obliviscere populum tuum. Scilicet sectas Judaeorum, vel Gentium: ritus legales in Judaismo, et idololatriam in Gentilitate. Et domum patris tui. Id est, conversationem diaboli. Vel domum patris tui, hoc est hujus mundi vanitates, in quo quasi in propria domo usque modo diabolus regnavit (Joan. 14.). Cujus filia pro malorum operum imitatione fuisti. 12. Et concupiscet rex decorem tuum. Id est, te decoram, postquam ea, quae dicta sunt, oblita fueris. Et ideo debes libenter audire, quae praecepta sunt tibi. Quoniam ille qui concupiscit te, non solum est rex et sponsus tuus, sed Ipse est Dominus Deus tuus. Id est, creator, et dominator tui. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, sanata, et redemta. Quicquid habes unde illi places, ab illo habes. Haec quae de Ecclesia dicta sunt, unusquisque nostrum ad se referre potest. Anima, quae, errore relicto, recte credit, de alienigena Deo adoptatur in filiam. Adoptata ergo inclinet aurem suam, et totam se tradat doctrinae et intelligentiae eorum quae dicuntur. Obliviscatur primum populum suum: et cum Abraham de Chaldaea egrediens, relinquat terram nativitatis et cognationis suae (Genes. 12.). Nemo dubitat patrem nostrum antequam adoptaremur a Deo, fuisse de quo Salvator ait: Vos de patre diabolo estis (Joan. 8.). Cum ergo, inquit, antiqui patris fueris oblita, et per baptismum, sive per poenitentiam renovata: tunc concupiscet 224 rex decorem tuum. Talem ergo se praebeat anima, ut ametur a rege. Ipse etenim Dominus Deus ejus, cui flectere debet genu et deposita superbia jugum humilitatis assumere (Phil. 2.). Et adorabunt eum etiam, 13. Et filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae sunt Gentium, a parte significans totum. Tyrus vicina huic terrae, ubi prophetia erat, Gentes credituras in Christum significabat: quae adoraverunt Dominum cum muneribus, juxta quod scriptum est: Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Matth. 6.). Et date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. 11.). Tyrus interpretatur angustia, et significat peccatores, quos diabolus comprimebat. Adorant igitur Dominum filiae Tyri, siquidem peccatores, quos arctis vinculis diabolus angebat. Et hoc in muneribus, quia seipsos Domino offerunt. Vultum tuum deprecabuntur. Id est devote precabuntur Deum, ut det eis posse pervenire ad tuam conformitatem. Omnes divites plebis, id est, omnimodi divites, sive consules, sive duces, sive reges, sive imperatores. De talibus divitibus discipulum suum admonet Paulus, dicens (1. Tim. 6.): Praecipe divitibus hujus seculi non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum: sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis: facile tribuant, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Postquam ostendit dignitates Ecclesiae, commendat eam esse laudabilem secundum interiora, dicens: 14. Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (2. Cor. 1.). Fatuae virgines oleum secum non sumserunt (Matth. 23.), quia gloriam intra conscientiam non habuerunt, dum hanc ab ore proximorum quaesierunt. Et notandum quod omnes lampades, sed non omnes oleum habere dicuntur: quia plerunque bona opera in se cum electis et reprobis ostendunt, sed soli ad sponsum veniunt cum oleo, qui de his quae foris egerunt, non foris, sed intus gloriam requirunt. Non solum ergo bona agere, sed eadem cum cautela magna custodire necesse est: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (1. Cor. 10.). Et illa filia regis est, In fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Varietatibus quidem circumamicta est, quia fides, spes, caritas, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia, eam undique circumdant. Hae autem virtutes cum fimbriis aureis sunt in Ecclesia, quoniam sapientia, et scientia, et miraculorum fulgor ab his pendent. Fimbriae ad ornamentum ponuntur in vestimentis. Quasi ergo ex varietatibus vestimenti fimbriae aureae procedunt, quando ex virtutibus miracula clarescunt. 15. Adducentur regi virgines post eam. Apostolicam et primitivam Ecclesiam praecedentem multae aliae subsequuntur: virgines, id est, integri et anima et corpore, adducentur regi, ad serviendum. Et in hoc notat, quod per se ad illam dignitatem venire nequeunt, nisi adducantur praedicatione, et gratia adjuvante. Hinc ipse sponsus ait. Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joan. 6.). Hic fit conversio ad ipsum regem, cum subditur, Proximae ejus afferentur tibi. Non enim (Ex Augustino) quae afferentur alienae sunt, 225 sed proximae ejus, ad eam pertinentes. Per virgines possumus intelligere illas animas, quae semper integritatem carnis servantes, in virginitate sua caelesti sponso servierunt: et ipsae in primo gradu sunt. Sunt aliae, si non virgines, tamen continentes, quae quamvis in eodem gradu non sint, tamen sunt proximae: quia post lapsum carnis continentiam studuerunt servare mentis. Inter has proximas conjugatorum ordo, qui ab aliena conjunctione se custodivit, continetur. Hae ergo, quae sequuntur Ecclesiam, et in primo ponuntur gradu, quae in virginitate corporis et animae perseverant, et proximae, id est, viduae, et in matrimonio continentes: omnes, 16. Afferentur in laetitia et exultatione, quia in praesenti quoque Ecclesia valde laetantur sancti de puritate suae conscientiae. Et de hac deinde, Adducentur in templum regis, id est in supernam Jerusalem. In templum adducentur, quasi sacerdotes Dei, in thalamum quasi sponsae regis, et sponsi. Vel adducentur in templum, id est, ad hoc, ut sint templum regis: ut tanquam in templo Dominus habitet in eis. Juxta quod Paulus ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (1. Cor. 3. 6.). In unitate est templum regis. Lapides vivi sunt fideles Dei. Non est hoc templum ruinosum, non discissum, non divisum. Junctura lapidum viventium, caritas est. Duce ergo gratia, adducentur in templum regis, in unitatem perfectae caritatis: ubi possint in aeternum laudare Deum. Deinde alloquitur Ecclesiam, dicens: 17. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli. Ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi sunt patres, ipsi sunt recepti in gloria: et loco illorum nati sunt filii: constituti sunt episcopi. Non te ergo putes desertam, quia non vides Paulum, quia non vides eos per quos nata es. De prole tua tibi crevit paternitas. Nati sunt filii tibi ad opus tuum. Constitues eos, id est, stabiles facies in fide et opere. Principes magistros et doctores. Super omnem terram. Id est, Ecclesiam per omnes partes terrae diffusam. Et quia ita est ordinata Ecclesia, et confirmata, ideo 18. Memor ero nominis tui, Domine. Id est, famae et gloriae tuae memoriam agam in omni generatione, diffusa in omni terra: et deinde in generationem, succedentem. Propterea etiam Populi, qui futuri sunt, videntes tantam gloriam Ecclesiae tuae, confitebuntur tibi, id est, laudabunt te, tanquam auctorem et gubernatorem, in aeternum, per totam hanc praesentem vitam. Non quia haec vita sit aeterna, sed secundum eorum intentionem et devotionem: quia si semper viverent, hic semper laudarent. Et in saeculum subsecutivum hujus saeculi. O felices illi, qui Dominum laudare merebuntur in saeculum saeculi!

TITULUS PSALMI XLV. 1. In finem filiis Chore pro arcanis psalmus David. Psalmus iste attribuitur filiis Chore, id est, imitatoribus crucifixi, Apostolis scilicet invitantibus futuros filios Chore, ut in finem tendant, id est, in perfectionem: Qui enim perseveraverit usque finem, hic salvus erit (Matth. 24.). Et agunt pro arcanis manifestandis. In hoc psalmo manifestatur adventus Christi, qui multum occultus erat, 226 et conversio Apostolorum a Judaeis ad Gentes, et salvatio Judaeorum in novissimis temporibus, et pax in ejus tempore nativitatis inter Deum et hominem. Materia est adventus Christi, de quo cuncta arcana, quae dicta sunt, processerunt. In prima parte ostendit omnem spem in adventu Christi, et in transitu Apostolorum ad Gentes. In secunda parte ostendit Ecclesiam esse fundatam in Christo, cui subjiciuntur gentes et regna. In tertia admonet nos Deus, ut attendamus opera istius Domini. Intentio est, ut homines spem suae liberationis constituant in adventu Dei: vel certificare nos de ipso adventu, et de salvatione Gentium. Proponit se primitiva Ecclesia in hoc psalmo posteris exemplum patientiae, videlicet, ut non deficiant sub tribulationum pondere, cum eos audiant, qui salutem omnium quaerebant, tot et tanta pertulisse patienter.

PSALMUS XLV. 2. Deus noster refugium et virtus. Ille qui est, Deus omnium potestate, noster autem voluntate et gratia, est nobis refugium, id est, et securitas. Et quia multa sunt refugia, quae non sunt tuta: ideo subjungit, Et virtus, virtuosum, inexpugnabile refugium. Sunt (Ex Augustino) quaedam refugia, ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur, quam confirmatur. Cum fugis (verbi gratia) ad aliquem in seculo magnum, ut facias tibi potentem amicum, refugium videtur. Tanta tamen hujus seculi incerta sunt, et ita mala potentium quotidie crebrescunt, ut cum ad tale refugium confugeris, plus ibi timere incipias. Antea enim caussae tuae tantum timebas: cum ad talem refugeris, et de illo timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis, ad quos confugerunt et ipsi quaesiti sunt, quos nemo quaereret, nisi ad talia confugissent. Non autem refugium nostrum est tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, tuti erimus. Et non tantum defendit nos ab inimicis, sed etiam est, adjutor noster, ut non solum non vincamus, sed ut alios vincere possimus: in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Quoniam tribularemur supra quam ferre posset fragilitas carnis (1. Cor. 10.), nisi juvaremur auxilio divinitatis. Aliud est invenire tribulationes, aliud a tribulationibus inveniri. Tribulationes invenimus; quando jam praemeditatas sustinemus. Ipsae vero inveniunt nos, quando inopinatos intercipiunt. Gravius autem feriunt tela, quae praevisa non sunt. Quia ergo martyres sancti tanta aliquando tormenta passi sunt, quanta nec cogitare ante potuerunt, nimis a tribulationibus inveniri se asserunt. Nimis est, quod cogitari, vel ferri non potest. Sed quoniam ab omnipotenti Deo auxilium et virtutem percipiunt, inter ipsa nimia tormenta invicti atque intrepidi persistentes dicunt: 3. Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Paulo ante soliciti, et subito securi ex tribulationibus nimiis [ Ant. nimis], in magna tranquillitate positi. Nihil timere, magna tranquillitas est in mente. Turbetur terra, turbetur mare, turbentur omnia elementa: Dei servus intrepidus manet. Mare autem (Ex Augustino) significat hoc seculum, in cujus 227 maris comparatione, tanquam terra videbatur gens Judaeorum. Non enim Idololatriae amaritudine tegebatur, sed erat tanquam arida, ipsa amaritudine Gentium tanquam mari circumdata. Futurum erat, ut turbaretur terra, idest illa ipsa gens Judaea, et transferrentur montes in cor maris (Isai. 2.). Et primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem Judaeorum, et factus est in gentibus, translatus de terra ad mare, transferentibus Apostolis, quibus dixerat: Si habueritis fidem in vobis tanquam granum synapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet (Matth. 17.). Id est, per vestram fidelissimam praedicationem fiet ut mons iste, hoc est, ut ego ipse glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, praedicer in Gentibus: et fiat quod de me praedictum est. Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. 17.). Quando autem et illi montes translati sunt, et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus praedicabat, Judaei respuerunt verbum, et ait Apostolus Paulus: Ad vos missi eramus: sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes (Act. 13.). Sic translati sunt montes in corde maris. Vere autem Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes illi, non sicut Judaei, de quibus dictum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. 26.). Hoc enim in novo Testamento promittit Dominus per Prophetam, dicens, Dabo leges meas in cordibus eorum (Jerem. 31.). Hae leges, haec praecepta per Apostolos indita ommum Gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt tanslati, a montibus in corde maris. Tunc non timebimus nos qui compuncti sumus corde, ne fieremus de numero reproborum Judaeorum, tamquam ramorum fractorum. Crediderunt enim et accesserunt Apostolis. Timeant ergo illi, quos deserunt montes. Nos a montibus non recessimus: et quando translati sunt in corde maris, sequuti sumus. Quid jam ( Ex eodem ) sequitur ex eo, quod translati sunt montes in corde maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum comigerant: nunc autem quis jam non facta cognoscat? Liber sit tibi pagina divina, ut haec audias. Liber sit tibi orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus ea non legunt, nisi qui literas norunt. In toto mundo legant et idiotae. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in corde maris? [Vers. 4.]. Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum. Quando praedicabatur Evangelium [ Subaud. dixerunt]: Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse. Hoc Athenienses (Act. 17.). Ephesii autem quo tumultu occidere Apostolos voluerunt, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent, Magna Diana Ephesiorum (Act. 19.). Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud confugerant. Denique Apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est: quia necessarium erat adhuc in carne manere propter ipsos (Philip. 1.). Sed tamen sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Cujus? Numquidnam maris 228 an potius Dei, de quo dictum est, Refugium et virtus, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis? Turbati sunt enim montes, idest, potentes hujus saeculi. Alii enim sunt montes Dei, alii sunt montes saeculi. Quibus caput est diabolus, montes saeculi: montes Dei, quibus caput est Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt leges contra Christianos, quando turbati sunt montes. Sonantibus fluctibus et montes turbati sunt, et factus est terrae motus magnus (Matth. 28.) commotis aquis. Sed cui haec? Civitati illi fundatae supra petram (Matth. 7.). Sonent aquae, turbentur montes annuntiato Evangelio. Quid tu, civitas Dei? Audi quod sequitur:

5. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Cum turbantur montes (Ex August.), cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Qui sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. 7.). Ergo haec flumina fluebant de ventre Petri, Pauli, Joannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificabant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter Evangelista dicit: Hoc autem dicebat de Spiritu sancto (Joan. 7.), quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus. Glorificato Jesu post resurrectionem (Marc. 16.): glorificato post ascensionem die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, loquuti sunt linguis (Act. 2.): praedicare Evangelium coeperunt Gentibus (Matth. 28.). Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes turbarentur, quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo genus Christianorum de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Et sequitur: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intelligendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civitas Dei. Unum flumen unus spiritus est, qui in septem cornua dividitur, quae sunt spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini (Isai. 11.). Ideo Spiritus sanctus dicitur flumen: quia concupiscentias et ardores carnis extinguit. Impetuosum autem, quia nemo ei resistit. Ecclesia dicitur civitas, vel propter concordiam habitantium, vel propter munitionem virtutum, vel quia legem habet et regem. Hanc intantum laetificat spiritus, ut glorietur etiam in tribulationibus (Ephes. 4.). Dicitur et tabernaculum (Rom. 5.), quia in ea Domino militatur. Et hoc tabernaculum sanctificatur per spiritum. Omnis enim qui habet Spiritum sanctum, sanctus est: et qui hunc non habet, sanctus esse non valet. Non solum laetificat et sanctificat Deus Ecclesiam suam, sed etiam in medio ejus est, ne moveatur de bono 229 ad malum. Et hoc est quod subdit:

6. Deus in medio ejus non commovebitur. Ergo (Ex Augustino) ambitur loco Deus? Et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur. Absit: nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco: cui sedes est conscientia piorum. Et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat: non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quando incumbit: ut si se subduxerit, cadas tu. Tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio ejus? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personam non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines: ita Deus in medio esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. In medio est, idest, in communi: quia omnibus aequaliter propositus est. Vel ideo, quia est columna, quae sustentat omnes partes domus. Et non solum sustentat ne corruat, sed etiam Adjuvabit eam Deus ad bene operandum: mane, idest, in principio conversionis, diluculo, hoc est, illuminatione Spiritus sancti. Mane dicitur proprie ante lucem. Diluculum est, quando primo oritur dies. Quando pro peccatis quae fecimus, ad poenitentiam sive ad conversionem properamus: relictis tenebris ad lucem propinquamus: hoc est mane nostrum. Sed post mane, fit diluculum: quia per initium conversionis venitur ad originem et lumen virtutis. Sed quia hoc non fit viribus nostris, sed divino adjutorio, recte nunc dicitur: Adjuvabit eam Deus mane diluculo. Et non solum Ecclesia firma est, quia Deus in medio ejus est: sed per ejus praedicationem venerunt alii ad conversionem. Unde et subditur: 7. Conturbatae sunt gentes. Bona conturbatione ad poenitentiam, et inclinata sunt regna. Et principes vel regiones humiliati. Juxta quod scriptum est: Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei (Psal. 71.). Et unde hoc contigit? sequitur et dicit: Dedit vocem, idest, praedicationem suam, et mota est terra, idest, terreni ad conversionem. Haec est illa vox de qua idem Psalmista alibi dicit: Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia (Psal. 28.). Hanc vocem dedit per apostolos, et mota est terra de infidelitate ad fidem, de vitiis ad virtutes, de diabolo ad Deum. Quis est qui dedit vocem suam? Dicant Apostoli, dicat Ecclesia, dicat populus innovatus: 8. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. Quis non movetur hac voce? Quis non contremiscit gaudio? Quis non de tanta gratia miratur? Dominus virtutum, Dominus angelorum, ipse est nobiscum in carne. Susceptus est a nobis, et suscepit nos. Accepit nostram humanitatem, suscepit nos in suam divinitatem (Philip. 2.). Factus est particeps nostrae mortalitatis, ut nos faceret participes suae immortalitatis (Rom. 8.). Dicant ergo Christiani quod non possunt dicere Judaei, aut Pagani, aut Haeretici: Dominus virtutum nobiscum. Hoc et ipse promiserat per Prophetam suum, dicens: Et inhabitabo et inambulabo in eis, et ero illorum Deus, 230 et ipsi mihi populus (Jerem. 31.). Hinc ipsa Veritas Discipulis suis ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. 28.). Ipse Dominus virtutum, et Deus Jacob, ipse dat virtutes eis qui spiritualiter sunt Jacob, idest, qui luctantur cum carne, et qui vitia supplantant. Jacob enim dicitur supplantator. Et quia admirabilis et salubris est ista gratia, omnes invitando et admonendo subjungit: 9. Venite, et videte, idest, credite, et intelligite opera Domini, quae operatus est propter nos. Eamus, inquit Ecclesia, obliviscamur ea quae retro sunt. Transeamus de terrenis ad spiritualia: et oculis cordis videamus quae posuit prodigia, idest, in signum. Prodigia enim dicuntur, in quibus aliud significatur quam videtur: super terram, idest, super terrenos. Quae sunt illa? 10. Auferens bella usque ad finem terrae. Pacem enim fecit inter Deum, et hominem: et idololatriam, et cultum veteris legis abstulit, per quae discordabant Judaei et Gentes, et fecit utrumque unum (Coloss. 1.). Et illa pax Dei ad homines non fuit in una sola terra, sed usque ad fines terrae. A solis enim ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini (Psal. 121.). Aufert etiam in nobis Dominus bella, quando extinguit repugnantia vitia. Unde et subditur: Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcum (Ex Augustino), arma, scuta, ignis. Arcus, est insidiae. Arma, publica impugnatio: scutum, vana praesumtionis protectio. Ignis quo ista comburuntur, est ille de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. 12.). Et de quo igne dicit in psalmo: Non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. 18.). Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt. Necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis, nullum habens adjutorium tuum, et quo magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Jacob. Valebas enim quasi per te: conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas. Adi Dominum, dicentem: Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu: Quando infirmor, tunc potens sum, Apostoli vox est (2. Cor. 12.). Omnia arma perdiderat tamquam fortitudinis suae, qui dicebat: Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (Ibidem.). Quando autem Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed illis armis Evangeliasticae veritatis, continentiae et salutis, fidei, spei, caritatis (2. Cor. 10.). Haec arma habemus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: sed tamen igne illo sancto accensi sumus. Prius invitati sumus ad videnda opera Domini. Jam ipse Dominus nos invitat ad videndum se, dicens: 11. Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus. Vidistis opera mea. Jam praeparate vos ad videndum artificem ipsum. Et ut ad hoc idonei sitis: Cessate a terrenis: vacuate vos a malis. Nullus tumultus in mente sit. Omnia sint pacata, omnia mundata. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5.). Ad hoc jam relinquimus impedimenta mundi et curas saeculi, atque ad monasterii accessimus secretum: ut liberius vacare possimus Deo, non his rebus, 231 quibus noster delectetur adversarius. Certum est enim, quod quando ociosi et negligentes sumus, quando caelestibus desideriis animum non attollimus, quando ab amore Dei refrigescimus, quando diem expendimus in fabulis, in cogitationibus pravis: magis tunc vacamus diabolo, quam Deo. Hoc significat, quod scriptum est: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I.). Sabbatum requies dicitur. Et sabbata nostra hostes derident, quando nos maligni spiritus otiositatibus et vanitatibus vacare vident. Illud ergo habere studeamus, quod in nobis maxime Dominus desiderat, id est, mentem ab omni malitia liberam et devitatis his quibus Spiritus sanctus offenditur, humilitati, quieti, caritati operam demus; ut impleatur a nobis, quod dicitur: Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Sic enim Deum videre merebimur, si prius ab illicitis cessare, et mente tranquilli esse studeamus. Paulo ante (Ex Augustino) dixeram, terrae nomine significari gentem Judaeorum. Maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in corde maris. Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor Deus Jacob. Facta sunt miracula in gentibus, impletur fides in gentibus, ardent arma praesumptionis humanae, vacatur in tranquillitate cordis, ut cognoscatur Deus auctor omnium munerum suorum. Et post ipsorum clarificationem nunquid deserit et plebem Judaeorum? De qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis sapientes: quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, id est, montes huc transferrentur, ut nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et sic omnis Israel salvus fieret. Ideo et hic ipsum ordinem servans, Exaltabor, inquit, in gentibus et exaltabor in terra. Id est, in mari, et in terra: ut jam omnes dicant, quod sequitur: 12. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per libros suos, Scripturas suas multipliciter nobis varieque diffudit. Sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, non ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo, quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi, quae nostis. Et tamen fortassis aliquam adjuvante et donante Deo suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea, quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et in ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo, qui audit, sic debet in cor mittere, ut non piger sit ea cogitare: ut quando audit, similis sit manducanti. Cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit: fiat similis ruminanti. Alio vero modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare, quae novimus: et eadem ipsa libenter audire: quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur. 232


TITULUS PSALMI XLVI. 1. Titulus psalmi sic habet: In finem, pro filiis Chore, psalmus ipsi David. Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur in persona Apostolorum. Psalmus dico propositus filiis Chore, directis per hoc in finem. Materia est Christus ascendens. Vel materia sunt Gentes conversae scilicet ipsi filii Chore, qui sunt filii Christi. In prima parte monet nos omnes ad laudem Dei. In secunda describit regnum Christi per ascens onem ejus. Intendit autem invitare ad laudes Dei. Pro filiis Chore psalmus cantatur. Ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus enim tanquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt (Joan. 19.). Illi vero meruerunt a bestiis devorari: nos ab angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter calvariae locum. Ipsa enim crux, in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quam suo signo signavit. Denique, ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur. PSALMUS XLVI. 2. Omnes gentes plaudite manibus. Nunquid populus Judaeorum omnes gentes erant (Ex Augustino)? sed caecitas ex parte in Israel facta est, ut pueri insensati clamarent, Calve, Calve (4. Reg. 2.): atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, et sanguine suo fuso redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret (Rom. 11.): insultent ergo vani, et hebetes, et insensati: et dicant, Calve, Calve. Vos autem sanguine illo redempti (1. Petr. 1.), qui fusus est in Calvariae loco; Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam. Quid est Plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Si tantum voce, non bene: quia pigrae sunt manus. Si tantum manibus, nec hoc bene, quia muta est lingua. Concordent manus et lingua. Illa confiteatur, illae operentur. Jubilate Deo, id est, tantam laudem Dei mente concipite, quae non possit exprimi voce: et ita quod jubilatio illa sit in voce exultationis. Id est, non solum Deum laudate corde, sed etiam exultanti voce. Illum aliis annuntiate. Et subjungit caussam quare laudandus sit, dicens: 3. Quoniam Dominus, quia dominatur omni creaturae: excelsus, quia potens et efficax suae voluntatis. Et ne in ejus bonitate confidatis si mala feceritis, quia ipse est terribilis futurus judex: puniet impios, et rex quia suos spiritualiter regit per potentiam. Magnus super omnem terram: quia nulla pars est terrae, ubi ipse non dominetur. Ille qui videbatur parvus et despectus, facius est terribilis et excelsus: et qui erat tantum in regno Judaeorum, jam regnat super omnem terram. Non illi sufficit unam tantum gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Ideo voce praedicatorum subditur: 4. Subjecit populos, id est, Judaeos, nobis, et gentes sub pedibus nostris. Ideo dicit, Sub pedibus, 233 ut omnimodam subditorum humilitatem intelligamus. Sic enim Dominus ordinavit Ecclesiam, ut alios vellet esse praelatos, alios subditos. Unde et in alio psalmo dicunt subjecti: Posuisti homines super capita nostra (Psal. 65.). Praelatorum officium est praedicare, monere, corrigere, et in Ecclesiis Christi vices tenere (1. Tim. 3.). Subjectorum officium est audire, obedire, omnem subjectionem praelatis suis tamquam ipsi Domino Christo exhibere (Hebr. 13.). Neque enim quod dicunt: Subjecit populos nobis, ex sua persona hoc dicunt: sed ex ejus persona, cujus ministerium agunt. Hinc Petrus quosdam admonet dicens: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Dominum (1. Petr. 2.). Illa utique quae propter Deum fit subjectio, non tam hominibus exhibetur quam Deo. In eo ergo quod praedicatores sancti dicunt, Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris: nequaquam ita intelligendum est, ut sibi vellent hoc adscribere: cum Apostolus Paulus quosdam volentes ei subjici tamquam homini, redarguat, dicens: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis (1. Cor. 1.)? Non ergo in hoc verbo seipsos appetunt commendare, sed illum potius, cujus auctoritas erat in ipsis: cui magis obediebatur per ipsos, quam ipsis. Quorum adhuc voce subjungitur: 5. Elegit nobis haereditatem suam. Idest, gentes elegit nobis in haereditatem sociandas. Vel elegit nobis, ut nos subsistentes loco ipsius, in haereditate excolamus eam, spinas vitiorum auferendo: vomere disciplinae arando: semina virtutum mittendo. In eo quod dicitur, Elegit, gratia divina commendatur. Juxta quod ipse auctor gratiae suis dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. 15.). Quae gratia magis declaratur, cum subditur: Speciem Jacob quem dilexit. Duo fratres erant, Jacob et Esau (Gen. 25.): et antequam aliquid egissent boni vel mali, ait Dominus: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. 1. Rom. 9.). Per Jacob ergo intelliguntur gratia electi. Elegit itaque Dominus speciem Jacob quem dilexit: non quia tunc esset speciosus, quando est electus, aut propter speciem quam ante haberet, esset dilectus: sed illam speciem jam diligebat in Jacob, quam per gratiam postmodum erat daturus. Sic elegit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. 5.). Non quia esset immaculata, quando est electa: sed ad hoc elegit foedam, ut faceret pulchram. Deinde ostendit quo ordine gentes electae sint, cum subjungit: 6. Ascendit Deus in jubilo. Nam post ascensionem missus est Spiritus sanctus in Apostolos (Act. 2.), et praedicatum est gentibus Evangelium (Matth. 28.), et sic electae sunt. Quid est (Ex Augustino) jubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes, videntes ire in caelum (Marc. 16.) quem planxerant mortuum? Revera huic gaudio verba non sufficerent. Restabat jubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa angelorum. Dictum est enim, Sicut tuba exalta vocem tuam (Isai. 38.). Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini. Viderunt Discipuli ascendentem Dominum, haerentes, 234 admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde jubilantes. Et vox jam tubae in clara voce Angelorum: Viri Galilaei quid statis aspicientes in caelum? hic Jesus est (Act. 1). Quasi illi non scirent, quia ipse est Jesus. Ante se paulo ante eum non videbant? secum loquentem non audiebant (Joan. 20. Luc. 24.)? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed membra contrectaverunt. Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Jesus? Sed admiratione prae gaudio jubilationis; tamquam mente alienata, loquuntur Angeli, Ipse est Jesus. Ille, quo crucifixo, nutaverunt vobis pedes. Quo occiso et sepulto, spem vobis perdidisse putabatis (Matth. 26.). Ecce ipse est Jesus. Ascendit ante vos: sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem-in caelum (Act. 1.). Tollitur quippe corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris. Ergo vos filii Chore, jam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et gaudetis quia videtis, hic vos 7. Psallite bene operando Deo nostro, id est, ad honorem Dei nostri: psallite mente. Et non solum psallendum est ei, in eo quod Deus est; sed etiam in eo quod homo est. Nec qualiscumque homo, sed rex. Et ideo subjungit: Psallite regi nostro, psallite. Psallendum est Deo, quia nos creavit. Psallendum est, quia nos redemit. Iste rex est Deus, est homo: Deus ante carnem, Deus in carne. Cui etiam ideo psallendum est: 8. Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim (Ex Augustino)? Et ante non omnis terrae Deus? Nonne et caeli et terrae Deus? Cum per illum facta sint omnia, quid posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverant Deum suum, et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Judaea Deus (Psal. 75.). Nondum filii Chore dicebant, Omnes gentes plaudite manibus. Jam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias, Ipse Deus tuus, qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur. Ideo subdit: Psallite sapienter, idest, bene operamini, non pro terrenis, ne sitis comparabiles fatuis virginibus, quae accipientes lampades suas non sumserunt oleum secum in vasis suis (Matth. 25.). Per eas enim designantur animae quae continenter vivunt, et bona opera quae per lampades designantur, faciunt. Sed dum inde hominibus appetunt placere, oleum in vasis, idest, nitorem gloriae in conscientiis negligunt habere. Tales videntur Deo psallere, in eo quod bona agunt: sed insipienter psallunt, quia eadem bona per inanem gloriam amittunt. Sapienter ergo psallere, est recta agere, et de ipsis rectis operibus soli Deo velle placere. Non est autem otiosum, quod totiens dictum est Psallite. Repetens inculcat, ut tardos excitet: frequens quoque repetitio ejusdem vocis, nimiae inculcatio est jocunditatis. Vel quinquies psallite ad quinque sensus corporis possumus referre: ut videlicet visum, auditum, gustum, odoratum et tactum vertamus in bonum usum. Deinde ostendit quomodo sit rex omnis terrae, cum subdit: 9. Regnavit Deus super gentes. Et ne aliquis intelligeret, ut etiam in malis regnaret, 235 determinat ita, Deus sedet super sedem sanctam suam. Id est, ita regnat in gentibus, ut tamen in sanctis maneat. Inde scriptum est, Anima justi sedes est sapientiae (Sap. 7.). Ubi ergo regnabat diabolus, modo regnat Christus. Ille regnabat per superbiam, per luxuriam, per iram, et per vitia. Iste regnat per humilitatem, per castitatem, per mansuetudinem, et per caeteras virtutes: ut jam non simus servi peccati, sed liberi justitiae (Rom. 6.). Si haec agimus, erimus regnum Dei, et sedes Dei. Exponit quomodo factum sit, ut regnet super gentes. 10. Principes populorum congregati sunt, cum Deo Abraham. Ac sic diceret, Reges et aliae potestates, qui prius Deo adversabantur, congregati sunt per fidem, cum Deo cui credidit Abraham (Hebr. 11.). Ex illis principibus erat ille Centurio, cujus fides commendatur in Evangelio (Matth. 8.). Ecce quomodo impletum est, quod Joannes ait, Potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae (Matth. 3.). Nonne lapides erant gentes, quando lapides colebant, sicut de illis al i bi dicitur in psalmo: Similes illis fiant, qui faciunt ea (Psal. 113.)? Et ideo accesserunt ad fidem, Quoniam Dii fortes terrae, id est, Apostoli et praedicatores sancti: Dii per gratiam, fortes per fidem, vehementer elevati sunt: in signis et virtutibus. Et ita factum est, ut multi generentur ad fidem.

TITULUS PSALMI XLVII. 1. Psalmus cantici filiis Chore in secunda sabbati. Psalmus iste proponitur filiis Chore, id est, filiis Christi, qui crucifixus est in loco Calvariae. Chore enim (ut saepe dictum est) Calvaria interpretatur. Qui psalmus dicitur cantici, quia de re agit, unde maxime nobis exultandum est: quoniam magnam exponit Ecclesiae dignitatem. Psalmus, dico, habitus in secunda sabbati, id est, de fundatione Ecclesiae, quae significatur pro fundatione terrae, quae facta fuit in secunda die (Genes. 1.). Prima enim die discreta est lux a tenebris (Ibid.): in qua significatur resurrectio Christi, de qua lux immortalitatis a mortalitate discreta est. In secunda die factum est firmamentum, in quo significatur tempus post resurrectionem, quo fundata est sancta Ecclesia. In prima parte describit eam, et multis modis commendat: modo per fundatorem, modo per positum loci, modo per dilatationem. Laudat etiam eam a muneribus. Per hoc quoque, quod quidam volentes eam destruere, cognoscentes ejus dignitatem, conversi sunt ad eam. Deinde commendat quoddam insigne donum ipsius, scilicet quod misericordia Dei habitat in ea. In secunda parte agit de ordinibus ipsius Ecclesiae. Intentio est hortari, ut omnes istam civitatem amplificent. Vox perfectorum.

PSALMUS XLVII. 2. Magnus Dominus et laudabilis nimis. Idest, magni imperii et magnae potentiae. Et inde dignus laude nimis super quam lingua possit explicare. Et hoc quod magnus et laudabilis sit, maxime perpenditur, In civitate Dei nostri, id est, in constructione Ecclesiae, quae est munita virtutibus, ampla caritate, collecta per fidem 236 ad jure vivendum. Nec talis civitas est Babylonis, id est, confusorum, aut haereticorum: sed est Dei nostri. Hinc commendat Ecclesiam per artificem Deum. Civitate dico posita, in monte sancto ejus. Id est, in Christo, sive in monte virtutum, vel constantiae. Haec civitas a tali domino est possessa. De hujusmodi lapidibus est constructa, id est, de Judaeis et Gentibus. Et hoc est, quod subdit: 3. Fundatur exultatione universae terrae. Id est, firmiter aedificata est de habitatoribus universae terrae exultantibus de peccatorum remissione: vel fundatur exultatione universae terrae, id est, ad exultationem omnium credentium. Et hoc exequitur per partes, cum subjungit: Mons Sion latera Aquilonis civitas regis magni. Mons Sion, in quo caput regni Judaeorum erat, ipsos Judaeos significat. Per latera Aquilonis Gentes designantur, quae torpentes frigore infidelitatis a diabolo possidebantur. Pro eo, quod ventus Aquilo constringit in frigore, non incongrue Aquilonis nomine torpor maligni spiritus accipitur. Quod Isaias quoque testatur, qui dixisse diabolum denuntiat dicens: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isa. 14.). Malignus spiritus montem testamenti tenuit, quia Judaicum populum, qui legem acceperat, sibi in perfidiam subjugavit. Adhuc monti testamenti praesidet, quando corda doctorum tenet: qui etiam in lateribus Aquilonis sedit, quia mentes Gentilium frigidas possedit. Unde et sponsi voce in Canticis dicitur, Surge Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius (Cant. 4.). Recedente enim Aquilone, id est, maligno spiritu, Spiritus Sanctus mentes quasi Auster replet. Qui dum calefaciendo flaverit, statim de cordibus fidelium aromata fluunt virtutum. Tales (Ex Augustino) fiunt civitas regis magni, liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum collimati sunt illi civitati. Occurrerunt in angulo parietis de circumcisione venientis (Rom. 15.). Et facti sunt civitas regis magni, qui fuerant latera Aquilonis. Quicumque adhaerent diabolo, latera Aquilonis sunt. Adhaereant Christo, et erunt de civitate regis magni. In his magna gloria et honor omnipotentis est. Magna enim medici gloria est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Sequitur alia commendatio: 4. Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam. In domibus ejus civitatis, id est, in singulis fidelibus, qui dicuntur domus, quia in eis habitat Dominus, cognoscetur Deus: quia ipsi cognitionem habebunt de Deo, cum suscipiet eam tuendam et protegendam ab inimicis. Vel in domibus dictum est, propter duos parietes Judaeorum et Gentium (Ephes. 2.). Commendatur autem gratia, ubi dicitur, Cum suscipiet eam. Nam quid esset civitas ista, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Nemo ergo de suis meritis glorietur. Sed qui gloriatur, in Domino glorietur (2. Cor. 10.). Jam ecce illa latera Aquilonis quomodo veniant videte. 5. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt. Ecce reges et potestates hujus seculi congregati sunt de multis locis, de multis populis: convenerunt in unum: lapidem angularem, qui de multis facit unum (Ephes. 2.). 237 6. Ipsi videntes sic, intelligentes civitatem Dei sic fundatam, sic constructam, sic decoram, sic firmam: admirati sunt. Post admirationem miraculorum Ecclesiae Christi. Conturbati sunt, de peccatis suis: commoti sunt ad poenitentiam. Tremor apprehendit eos. Pro timore futurae irae. Notandus est ordo verborum. Prius vident, et videndo admirantur: deinde ad se reversi, conturbantur et contremiscunt. Et tu fac similiter. Aperiantur oculi cordis tui. Et vide et admirare gloriam hujus civitatis Dei. Perpende quantis virtutibus polleat, quibus miraculis coruscet, quomodo terrena despiciat: quantis desideriis ad caelestia anhelet, quanta in futuro sit ejus merces et beatitudo. Talia pensans atque admirans, revertere ad temetipsum, plange peccata tua. Pertimesce districtum judicium Dei, contremisce in teipso, ut possis couniri huic beato populo, de quo subditur: Ibi dolores, ut parturientis. In illa conturbatione et tremore fuerunt dolores fructuosi, ut parturientis. Vetus enim homo peperit novum (Rom. 6.). Mulier cum parit, tristitiam habet. Cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum (Joan. 16.). Sic peccatrix anima quando poenitet, magnum dolorem patitur, magnas intra se sentit angustias. Sed postquam fructum poenitentiae, id est, absolutionem et remissionem peccatorum perceperit, jam non meminit pressurae poenitentiae propter gaudium salutis. A timore (inquit Isaias) concepimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis (Isai. 26.). Sic ergo reges conceperunt de timore Christi, ut parturiendo parerent salutem. Et hoc, quod dolores illi fuerunt fructuosi, non ex suis fuit meritis, sed ex gratia Dei. Et ideo subditur: 8. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Secundum Hieronymum, Tharsis idem est, quod Carthago. Primordia autem (Ex Augustino) regni in Carthaginis navibus floruerunt, intantum, ut inter caeteras gentes excellerent negociationibus et navigationibus. Atque hinc nimium superba facta est illa civitas, ut digne per ejus naves intelligatur superbia gentium, praesumens in incertis tanquam in flatibus ventorum. Sed in vehementi spiritu conterentur naves Tharsis, quia in virtute Spiritus Sancti destruuntur omnes elationes hujus mundi. Iste vehemens spiritus omnes auras tentationum expellit, omnes nebulas cogitationum dividit. Omnia in mente serenat, ubi vult spirat (Joan. 3.), et quem vult, immutat: Vitia conterit, virtutes nutrit. Haec autem constitutio Ecclesiae non est impraemeditare facta, sed diu ante prophetizata, et modo completa. Et ideo subditur: 9. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum. Recte Dominus virtutum dicitur, quia Angelis, Archangelis, Thronis, Dominationibus, et cunctis caelorum agminibus dominatur. Et tantus Dominus, qui regnat in Angelis, non dedignatur regnare in nobis. Propterea 238 protinus additur: In civitate Dei nostri. Ipse qui Dominus est virtutum, ipse est, et Deus noster, id est, Dominus et Deus angelorum et hominum. Omnis una civitas, omnium unus Dominus et Deus (Ephes. 4.). Quid est, quod audivimus, et vidimus? sequitur et dicit: Deus fundavit eam: non ad tempus sicut Synagogam, sed in aeternum. Fundare Dei, est incommutabiliter stabilire. quodam tempore vidit. Audivit in promissione, vidit in exhibitione. Audivit in Prophetia, vidit in Evangelio. Omnia quae modo complentur, antea prophetizata sunt. Fundavit autem civitatem suam, mittendo Filium suum, ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et ipse Salvator factus est misericordia nostra. De quo eidem Domino ad laudem ipsius Ecclesia dicit: 10. Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui. Bene misericordia Dei dicitur Filius, quia per eum misertus est nobis Deus. De quo etiam dicitur in alio psalmo: Deus meus misericordia mea (Psal. 58.). Si tantum peccata dimitteret, misericors Christus dici potuisset. Sed quia et culpas dimisit, et insuper aeternam vitam immeritis dedit: non solum misericordem, sed ipsam misericordiam digne appellavit. Qui recte in medio dicitur positus, quia ad omnes aequaliter se habet, tam ad nobiles, quam ad ignobiles: tam ad idiotas, quam ad sapientes: sicut scriptum est, Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. 2.). Et iterum: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1.). Bene ergo subjunctum est: 11. Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae. Quomodo nomen tuum Deus ubique terrarum diffusum est, sic et laus tua usque ad fines terrae universae procedit et crescit. Nulla enim terra est, in qua Christi nomen non sit auditum. Et vere multi erunt justi, qui te laudabunt; quia justitia plena est dextera tua. Quia per omnipotentiam tuam multos justos jam convertisti. Multi sunt illi, qui stabunt ad dexteram tuam (Matth. 25.). Non solum multi erunt qui stabunt ad sinistram: sed ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Et ideo 12. Laetetur mons Sion, et exultent filiae Judae. Id est, uterque populus, Judaea et Gentilitas. Unde? propter judicia tua, Domine. Tu enim judicaturus es vivos et mortuos, et separaturus paleas a granis (Matth. 13. 16. et 25.): et si modo electi tui patiuntur multas molestias, adhuc inter malos positi, quia non discernuntur adhuc judicia tua: tunc profecto erit plenum gaudium, et perfecta exultatio, quando post judicia data audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. 25.). Per Sion montem ideo intelliguntur Judaei, quia sicut jam supra dictum est, ibi est caput regni. Filiae Judae non immerito accipiuntur Gentiles: sed propter confessionem 239 fidei. Judas enim confessio est: et omnes filiae confessionis, filiae Judae sunt. Hinc (Ex Augustino) Apostolus ait: Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque, quae in manifesto et in carne est circumcisio: sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non litera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. 2.). Talis Judaeus esto: Gloriare de circumcisione cordis. Admonentur alii, ut convertantur, cum subditur: 13. Circumdate Sion, et complectimini eam. Circumdate eam per fidem, per operationem, per bonos mores, et complectimini eam dulcissimis amplexibus caritatis. Nolite (Ex eodem) scandalis circumdare, sed caritate, ut qui bene vivunt in medio vestri, eos imitemini: et eorum imitatione Christo, cujus membra sunt, incorporemini (Rom. 12.). Narrate in turribus ejus. Id est, in altitudine munitionum ejus constituti, praedicate laudes ejus. Hinc alius propheta admonet dicens: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion (Isai. 40.). Non enim verbum Dei praedicare debet, qui adhuc prave vivendo in imis jacet. Unde scriptum est in alio psalmo: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. 49.)? Tu vero odisti disciplinam, etc. Ergo in turribus et in monte excelso narrandus est divinus sermo. Justum est, ut alte vivat, qui alta praedicat: ut cum doctrinis concordet vita. Apte itaque subjunctum est: 14. Ponite corda vestra in virtute ejus. Virtus hujus civitatis, ipsa est vis caritatis. Nihil est fortius hac virtute, de qua Salomon ait: Fortis est, ut mors dilectio (Cant. 8.). Quomodo enim quando venit mors, resisti ei non valet quibuslibet artibus, quibuslibet medicinis; sic contra violentiam caritatis mundus nihil potest. Hinc Paulus ait: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an augustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. 8.). Ubi regnat caritas, non regnat cupiditas, non superbia, non ira, non invidia, non luxuria, non caetera vitia. Caritas vitia extinguit (I. Cor. 13.), virtutes nutrit. Ipsa est virtutum virtus, et (ut ita dicam) anima virtutum. Quomodo caro sine anima vivere non potest, sic reliquae virtutes, sine caritate figuram habere possunt, veritatem habere non possunt. Et quomodo anima corpus animat, ita caritas caeteras virtutes vivificat. Nam per caritatem viget humilitas, splendet castitas: per caritatem obedientia servit, patientia vincit. Sic unaquaeque virtus totam speciem suam, totam fortitudinem suam non trahit aliunde, nisi a caritate. Ponite ergo corda vestra in virtute ejus: et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Domus duae intelligendae sunt: una ex praeputio, alia ex circumcisione. Constitutum est (Ex Augustino), ut Apostoli distribuerent, hoc est discernerent, domos istas. Cum vocatus esset Saulus, et factus esset Paulus (Act. 9.), conveniens in unitate coapostolorum suorum, 240 sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem: iste in praeputium (Act. 11.). Ista dispensatione Apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, caritate vinxerunt. Distribuuntur etiam domus istius per diversas regiones, per diversas congregationes, per diversos ordines, per diversa merita. Quae distributio domorum habet in caelo distinctionem praemiorum. Unde Salvator ait, In domo patris mei mansiones multae sunt (Joan. 14.). Sicut modo diversae domus gratiae in una civitate, ita tunc diversae erunt mansiones gloriae in eadem aeternitate (I. Cor. 15.). Sed quid est, quod praecipitur vobis, o sancti Apostoli, ut enarretis in progenie altera? Sequitur et dicit: 15. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in seculum seculi: ipse reget nos in secula. Nos sumus progenies altera. Re vera altera, quia nova. Prophetata sunt haec in progenie carnali, praedicata et impleta in progenie spirituali: narratur ergo nobis, quoniam hic Deus, qui tam magnus est, et tam laudabilis, Deus noster est: non ad tempus, sed in aeternum. O dulce gaudium! ineffabile donum! habuerunt Judaei Deum caeli, sed non in aeternum: quia repulerunt eum. Habuerunt gentes Deos multos aereos, ligneos, lapideos, aureos: sed non in aeternum, quia de corruptibili materia fuerunt: de quibus scriptum est, Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his, quae sub caelo sunt (Jerem. 10.). Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem caelos fecit (Psal. 95.). Ipse est Dominus Deus noster in aeternum, regnaturus, et in hoc seculo et in futuro. Ipse et non alius, reget nos in secula. Si Deus noster est, et rex noster est. Protegit nos, quia Deus est, ne moriamur. Reget nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos. Nam quos non regit, frangit. De his, quos regit, scriptum est; Reges eos in virga ferrea (Psal. 2.). De his, quos non regit, protinus subditur: Et tanquam vas figuli confringes eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari hic, in aeternum, in secula seculorum. Murmurant (Ex Augustino) homines plerumque, qui propterea volunt Deum colere, ut hic illis bene sit, quando viderint eos, qui Deum non colunt, pollere atque florere foelicitate terrena: se autem Deum colentes laborare in angustiis, jejuniis, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra hunc morbum sermo divinus loquitur nobis in hoc psalmo.

TITULUS PSALMI XLVIII. 1. Titulus talis est, In finem filiis Chore psalmus David. Psalmus iste convenit David prophetae qui hic loquitur, propositus filiis Chore ad intelligendum. Materia Christus est, non malorum, sed justorum Redemptor. Vel materia est 241 contemptus mundi. In prima parte ponit prologum, ad commendationem rei quam dicturus est. In secunda parte proponit Christum Redemptorem, non malorum et saeculi amalorum, sed justorum, et in eadem parte reprehendens stultitiam eorum, notat vanitates, quibus amatores istius saeculi sunt intenti. In tertia parte admonet justos pauperes, ne curent istos divites: quia cito peribunt eorum divitiae Intendunt autem Apostoli vel Propheta in hoc psalmo, omnes in fide existentes, tam ex Judaeis quam ex Gentibus, tam liberos quam servos cujuscumque conditionis sint, dehortari ab appetitu terrenorum ad amorem coelestium. Et sic non erit in die judicii timendum. In primis autem multis faciunt eos attientos, tum quia prudenter, id est moraliter eis loquuntur: tum quia parabolice: tum etiam quia illud a magistro interius praesidente addiscent, et quod aliis voce praedicabunt, opere complebunt. PSALMUS XLVIII. 2. Audite haec omnes gentes, auribus percipite omnes qui habitatis orbem. Quod dico, Auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Sicut est ergo aliqua distinctio inter Audite, et Auribus percipite: ita est distinctio aliqua inter omnes gentes, et habitatores orbis. Significantius enim vult nos intelligere quod ait, Omnes qui habitatis orbem: ut gentes intelligamus, omnes iniquos: habitatores autem orbis, omnes justos. Nam qui habitat non tenetur. Qui autem (Ex Augustino) tenetur, non habitat: sed habitatur. Ista verba audituri erant non solum peccatores et impii, sed et justi. Permixte modo audiunt omnes, sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine caussa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo peccatores. Hoc est quod ait, Audite haec omnes gentes. Audiant et justi, qui non sine caussa audierunt, et regunt potius terram, quam regantur a terra. Et hoc est quod subjungit, Auribus percipite omnes qui habitatis orbem. Et iterum dicit: 3. Quique terrigenae, et filii hominum. Quod ait (Ex eodem) Terrigenae, ad peccatores retulit. Quod ait, Et filii hominum, ad fideles et justos. Videtis ergo quia servatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae, nisi filii terrae? Qui sunt filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt: Qui sunt filii hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando jam ista distinximus sanctitati vestrae. Et invenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat. Et Deus non erat ipse Adam: Christus autem et filius hominis erat, et Deus erat. Quicumque pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant. Ego nullis subtraho sermonem meum. Terrigena est? Audiat propter judicium. Filius hominis est? Audiat propter regnum. Simul in unum dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait, Dives, ad terrigenas pertinet. Quod autem Pauper, ad filios hominum. Divites intellige superbos: pauperes humiles. Habeat 242 multas facultates pecuniarum, si in eis non extollitur, pauper est. Non habeat aliquid, cupiat et infletur, Inter divites reprobos deputat eum Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Dominus. Non parva se Propheta dicturum insinuat, cum tantam omnium faciat advocationem. Et ponit cau sam, quare debeat audiri cum subdit: 4. Os meum non loquatur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Sapientia est cognitio divinorum. Prudentia est de instructione morum. Et propheta vel Apostoli hic annuntiant sapientiam, ubi Christum Filium Dei omnium Redemptorem justorum annuntiant. Mores informant, cum docent haec terrena non esse appetenda, et divitum divitias negligendas. Haec autem non puris labiis se dixisse pronuntiant, sed meditate, ut auditores magis attentos reddant. Haec etiam non a seipsis, sed interiore magistro, videlicet Spiritu Sancto, audire et loqui se asseruit, cum subjungit, 5. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. In parabolam aurem inclinare, est eamdem parabolam humiliter audire (Matth. 23.). Quam non audiunt, qui non faciunt quod dicunt: quales erant Pharisaei, quos dicit Dominus sedere super cathedram Moysi (Matth. 5.). Qui vero doctor est (Ex Augustino) et non auditor, alteri prodest, sibi non prodest. Qui autem faciunt, et sic dicunt: audiunt quod dicunt. Et ideo fructuose dicunt quod audiunt. Talis erat iste vir sanctus. Qui prius parabolam humiliter audit, quatenus instructus interiore magistro, deinde aperiat propositionem suam in psalterio. Parabolae sunt similitudines rerum, quae comparantur rebus de quibus agitur. Propositiones sunt quaestiones, in quibus aliquid est quod disputatione solvendum sit. Quare audit parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate, sicut dicit Apostolus. Quandiu hic peregrinamur a Domino, nondum est illa visio nostra facie ad faciem, ubi jam non sunt parabolae neque aenigmata, neque similitudines. Aenigma est obscura parabola. quae difficile intelligitur. Si ergo in aenigmate videmus, inclinemus in parabolam aurem nostram. Et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram. Audiamus quod dicitur, faciamus quod praecipitur. Aperiam (inquit) propositionem meam in psalterio, quia quod propono manifestandum in psalmo hoc, faciam non solum verbo, sed etiam exemplo: ut quod doceo ore, compleam opere. Psalterium enim, in quo manibus feriuntur chordae, ut audiatur melos, idest psalmus, bonam operationem significare saepe jam diximus. In psalterio ergo propositionem aperire, est verba quae ponuntur operibus demonstrare. Inclinabo in parabolam aurem meam. Ac si dicat, audiam in me Spiritum sanctum loquentem, et ea quae futura sunt, in parabolis et propositionibus denuntiantem. Inclinabo ergo et humiliabo in hanc parabolam aurem meam, neque de illis ero, de quibus dicitur: Vae prophetae, qui prophetat de corde suo (Ezech. 13.). Postea vero aperiam in psalterio propositionem 243 meam. Audivit enim propheta, et quid audisset in hoc psalterio psalmi manifestat, dicens: 6. Cur timebo in die mala? idest, in die judicii. Dicit aliquis, Quia fecisti furtum, homicidium, vel aliud grave peccatum. Non ideo, inquit, timebo. Cur igitur timebo? sequitur et dicit, Iniquitas calcanei mei, idest, finalis iniquitas circumdabit me. Idest, ex omni parte ostendit me damnabilem. Non ergo tam iniquitas, quam finis iniquitatis timenda est. Non enim qui male vixerit, sed qui mala vita finierit, periturus est. Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet in viis Dei, non timebit, ut perveniat ad diem malam. Cur ergo timebimus in die mala? Aut quare non nos emendabimus, antequam veniat dies mala? Praeceptum est Evae, ut observet caput diaboli: quia diabolus calcaneum ipsius observat (Gen. 3.). Eva est caro nostra. Per carnem facilius labitur homo. Si igitur iniquitas calcanei circumdabit nos, cur timebimus in die mala? Habemus enim in potestate (Ex Augustino) auxiliante Domino, ut non faciamus iniquitatem: aut si fecimus, ut emendemus. Et sic non erit qui nos circumdet. Et in die novissima non timebimus, sed gaudebimus. 7. Qui sunt ergo quos circumdabit iniquitas calcanei sui? Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Vae vobis, Judaei, qui non in Christo, sed in vestra justitia confiditis. Vae vobis, divites, qui in vestris divitiis gloriamini. Vobis timendum est, quod subditur in psalmo: 8. Frater non redimit, redimet homo? Quis est iste frater, nisi Christus, qui caeteros fratres salvavit? Cujus typum Joseph ille tenuit, qui fratres suos de fame liberavit (Gen. 42. 43.). Frater iste post resurrectionem suam cuidam dixit: Vade, dic fratribus meis (Joan. 20.). Frater noster voluit esse Dominus noster, assumendo nostram naturam. Christus enim qui dicitur Filius Dei, et est, dicitur frater noster (Hebr. 2.). Ergo si Christus non redimet, homo redemturus est? Si ille non redimet qui Deus est et homo, redimet alius qui sit purus homo? Non utique. Unde Non dabit Deo placationem suam. Non poterit Deum placare malus, neque per oblationem, neque per orationem, neque per sacrificium. Hinc Paulus ait: Voluntarie nobis peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato (Hebr. 10.). Quamdiu enim homo est in voluntate peccandi, nullis Deum potest placare muneribus, nullis sacrificiis, nullis operibus bonis. Et ideo subdit: 9. Et pretium redemtionis animae suae: non poterit dare. Non est enim ejus Deo beneplacita eleemosyna, cujus adhuc voluntas retinetur in culpa. Et laborabit in aeternum [Vers. 10.], et vivet adhuc in finem. Qui ad tempus delectatus est in divitiis, in aeternum laborabit in tormentis (Apoc. 9.). Desiderabit mori, sed non poterit. Ad hoc tantum vivet, ut semper laboret. Vae tibi, mala cupiditas, quam male tuos decipis amatores. 11. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Vident sapientes mori. Attendunt temporalem mortem, sed futurum damnationis interitum non provident. Talia plerumque solet dicere: Nonne mortuus est 244 ille sapiens? Si aliquid posset, qui aliquid sapuit, non moreretur. Faciam ergo mihi bene, dum vivo. Hi sunt qui voluptatem summum bonum esse putantes, cunctis corporis delectationibus inhaerent. Hi sunt qui dicunt, Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (Eccles. 7.). Viderunt (Ex Augustino) Judaei Christum pendentem in cruce, et contemserunt illum dicentes: Hic si Filius Dei esset, descenderet de cruce (Matth. 27.): non videntes quid sit interitus. Ille moriebatur temporaliter, ut revivisceret in aeternum. Illi vivebant temporaliter, morituri in aeternum. De quibus mox subinfertur: Simul insipiens et stultus peribunt. Insipiens est, qui non credit in futuram poenam. Stultus qui licet credat, tamen non cavet. Cave ergo insipientiam: cave stultitiam: provide futurum interitum. Fac tibi amicos de mammona iniquitatis (Matth. 6.). Vade ad formicam (Prov. 6.), et disce sapientiam (quae aestate congregat, unde vivat in hyeme) et non peribis in aeternum. Hi autem simul peribunt, Et relinquent alienis divitias suas. Omnes iniqui relinquunt alienis divitias suas: sive filii sint, sive parentes, sive vicini, quibus relinquunt. Tamen in hoc alieni sunt, quia illis de suis divitiis subvenire non possunt. 12. Et sepulcra eorum, idest, pyramides et mausolea, quae quasi magnas aedificant domos, quasi illa sepulcra debeant esse domus illorum in aeternum. Excipiuntur sepulcris pretiosis, et involvuntur pretiosis vestibus: sepeliuntur unguentis et aromatibus. Deinde memoriam qualem habent? Tabernacula eorum in progenie et progenie, vocaverunt nomina sua in terris suis. Domus et famittae eorum usque in tertiam et quartam generationem eos laudant, eisque sacrificant. Tangit consuetudinem Gentilium, qui constitutis diebus aliquos conducebant, ut invocarent nomina mortuorum circa sepulturam eorum. In quo propheta magnam eorum notat stultitiam, quia cum ipsi per haec memoriam aeternam habere putarent, tamen in solis terris suis hoc faciebant. Vel aliter: tabernacula eorum, idest domus lapideae, quas de divitiis construxerunt, in quibus ad horam habitaverunt: manentia in progenie filiorum et progenie nepotum; vocaverunt nomina sua, idest, fuerunt caussa quare nomina eorum haberentur in memoria. Et non ubique, sed in terris suis, idest, in vicinio suo. Hoc totum pertinet ad redarguendam inanem divitum extollentiam, ut in amplis aedificiis operam non insumant: cum tandem praeter sepulcrum nihil eorum possideant. Hoc autem ideo faciunt, quia intellectum suum amiserunt. Et hoc est quod subdit: 13. Homo cum in honore esset, non intellexit. Quis major honor homini dari potuit, quam ratio et intellectus, Deique similitudo? In tanto honore positus non intellexit, idest, non intelligenter egit: sed Comparatus est jumentis insipientibus. Non secundum aliud nisi secundum insipientiam, et in actu Similis factus est illis. Quia sicut jumenta prona sunt terrae, et tantum ventri obedientia, ita amatores mundi terrenis rebus tantum sunt dediti: 14. Haec via illorum scandalum ipsis. Haec via 245 secundum quod ipsi fuerunt in honore, et non intellexerunt, terrena tantum appetendo, erit scandalum ipsis, id est, offensio, quae ducet eos ad interitum. Ipsis sit scandalum (Ex Augustino), non tibi. Quando erit tibi? Si putes, quod beati sint tales. Si vero intelligas, quia non sunt beati, ipsis erit scandalum via ipsorum, non Christo, non membris ejus. Et postea in ore suo complacebunt. Cum facti fuerint tales, ut non quaerant nisi bona temporalia, laudabunt se placentes sibi. Vel postea in ore suo complacebunt, quando dicent in judicio, Domine Deus aperi nobis (Matth. 25.). Sed tunc fiet, quod sequitur: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Quia grege facto divitiis tonsi, et exspoliati a magna nigrorum spirituum multitudine in tenebras deducentur. Et merito, qui Christum pastorem habere noluerunt, a morte depascentur, et a lupo rapace devorabuntur. 15. Et dominabuntur eorum justi in matutino. Quia judices eorum erunt in judicio. Et auxilium eorum, quod habent in hoc seculo, veterascet, id est, deficiet, in inferno a gloria eorum, Id est, propter hoc quod gloriati sunt in divitiis suis. Recte dicitur, Auxilium eorum a gloria eorum veterascere, quia gloria et divitiae eorum in inferno nullum eis auxilium poterunt praestare. 16. Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu, id est, de potestate, inferi, cum acceperit me. Id est, meam humanitatem. Modo justis est labor, pressura, tribulatio: in spe futura est verum gaudium. Modo qui ad laetitiam secularem oculos aperiunt, et cor claudunt, transit eorum foelicitas, et venit poena. Quo contra transit justorum poena temporalis, et venit aeterna foelicitas. Excitat nos ergo spiritus Dei cum subjungit: 17. Ne timueris, cum dives factus fuerit homo. Et non tantum, cum ipse dives factus fuerit: sed, cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Id est, honor divitiarum ejus. Non desperes, neque putes eum a Deo diligi, quia abundat divitiis: et te, quia pauper es, a Deo derelictum. 18. Quoniam cum interierit, non sumet omnia. ! Vides viventem? Cogita morienem. Quid hic habeat attendis? an secum tollat attende. Multum auri habet, multum argenti, multum praediorum, mancipiorum, et caetera alia. Cum interierit, non sumet omnia. Neque descendet cum eo gloria ejus. Quid habebit caro putrescens in sepulcro? Quid habebit anima perdita in inferno? Ideo non descendet cum eo gloria ejus, quia in vita sua quaesivit gloriam temporalem. Hoc est, quod subjungit: 19. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur. Illi enim, qui ista temporalia pro magno habent, quando aliquos in hoc mundo honoribus et divitiis florere vident, solent eos laudare et beatificare: sicut alibi dicitur in psalmo: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae (Psal. 9.), et iniquus benedicitur. Et iterum, Beatum dixerunt populum cui haec sunt (Psal. 143.). Anima ergo ejus in vita ipsius benedicetur, sed in morte torquebitur, et sentiet aeternam poenam, qui transitoriam secutus est gloriam, Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Perfectorum est, Dominum laudare in adversis. Reprobus autem tantum laudat in prosperis. Venit illi lucrum? Confitetur. Venit haereditas? confitetur. Venit 246 damnum? blasphemat. Et ideo subditur: 20. Introibit usque in progenies patrum suorum. Qui sunt patres eorum, nisi diabolus, et angeli ejus? Unde Dominus quibusdam ait: Vos ex patre diabolo estis (Joan. 8.). Progenies vero diaboli sunt omnes reprobi. Hinc per Joannem dicitur: Progenies viperarum, quis ostendet vobis fugere a ventura ira (Matth. 3.)? Ergo in progenies patrum introibit, quia simul cum reprobis in aeterno igne peribit. Et usque in aeternum non videbit lumen. Mittetur enim in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. 8. et 13.). Omnis qui male agit, odit lucem (Joan. 3.). Quia ergo dum viveret, tenebras dilexit, ideo nunquam lucem videbit. Et quod lumen amiserit cordis, ostendit cum subinfertur: 21. Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Sententiae repetitio confirmatio est: vel ideo repetit, quia in hoc versu maxime pendet intentio psalmi, et utilitas. Defende, o homo, honorem tuum. Noli deserere eum quem tibi dedit Deus intellectum, ad hoc, ut divina percipias, aeterna diligas, terrena contemnas. Utere intellectu, utere ratione, despice temporalia, ut pervenire merearis ad caelestia. TITULUS PSALMI XLIX. Agitur in sequenti psalmo de vocatione omnium gentium: de manifesto adventu Christi, de mutatione veteris sacrificii in novum, de damnando peccatore indisciplinato: et quod iter ad Dominum sit laudis sacrificium. Titulus est, Psalmus Asaph. Interpretatur Asaph congregatio. Attribuendus est ergo psalmus iste Asaph, id est, congregationi fidelium ante adventum Christi existentium, credentium esse venturum Christum in carnem, et pro nobis: quod nos credimus esse completum. Materia psalmi hujus est ipse Christus, modo nos per praedicationem vocans: deinde districte judicans. Intendunt autem praenominati fideles, introducendo ipsius Domini Christi personam, ut majori pondere loquantur, suadere auditoribus suis, ut a carnalibus observantiis desistant, et ab umbra ad veritatem se transferant: nec ita voce praedicent, ut opere non impleant. Cur autem praeceptis Christi talia suadentis obtemperandum sit, caussae praemissae sunt in principio psalmi, usque ad eum locum ubi dicitur: Audi populus meus. In principio vero fit praedicationis ejus talis commendatio. Vox est synagogae.

PSALMUS XLIX. 1. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum. Non quicunque homo, aut quicunque angelus loquutus est, sed ipse deorum Deus, scilicet Dominus noster Jesus Christus, qui est operator et deificator sanctorum, sicut ipse alibi ait quibusdam sanctis diis per gratiam factis: Ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes (Psal. 81.). Hinc Apostolus ait, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1.). Et iterum: Filii Dei sumus, sed nondum apparet, quod erimus (1. Joan. 3.). Iste tantus ac talis locutus est per angelos, per prophetas per semetipsum (Hebr. 1.), per fideles suos, et vocavit terram, id est, homines habitantes in terra. Et non in una terra tantum, sed a solis ortu usque ad occasum. Datus est enim Apostolis Spiritus sanctus, 247 et dictum est eis, Ite, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. 16.). Et quia praedicatio incepit ab Jerusalem, recte subjunctum est: 2. Ex Sion species decoris ejus. Hinc alius propheta dicit: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. 2.). Inde coepit praedicari species decoris, id est, pulchritudo divinitatis Christi. Ipse est speciosus forma prae filiis hominum (Psal. 44.), de quo et subditur: 3. Deus manifeste veniet: Deus noster, et non silebit. Prius occultus venit, infirmus in carne apparuit. Erat gloriae species in divinitate, sed haec talebat in humanitate. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (1. Cor. 2.). Occultus ergo venit, ut judicaretur. Manifeste veniet, ut judicet (Matth. 16.). Et hoc est (Ex Augustino), quod ait, Et non silebit. Silet modo a judicio, occultus in caelo. Patiens est super peccatores; non exercens iram, sed expectans poenitentiam. Tacui, inquit: nunquid semper tacebo? Et notandum, quod ait Deus noster. Non enim est Deus, qui non est Deus noster. Quoniam omnes dii gentium daemonia (Psal. 95.), Deus autem Christianorum est verus Deus. Quia vero ad judicium veniet, sequentia docent, cum dicitur: Ignis in conspectu ejus exardescet. Veniet enim judicare seculum per ignem. Hinc Apostolus ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (1. Cor. 3.). Qui dulcedinem Dei nondum gustaverunt, si nondum desiderant Dei faciem, timeant vel ignem. Supplicia terreant (Ex eod.), quem praemia non invitant. Vile tibi est, quod Deus pollicetur? Contremisce, quod minatur. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. 7.). Aliter: Christus venit ad judicium, et tunc ignis pravae concupiscentiae exardescet, et exuret reprobos, qui erunt in conspectu ejus: quia videbunt in quem transfixerunt (Zach. 12. Joan. 19.). Et in circuitu ejus tempestas valida. Id est, angeli, quia sicut valida tempestas sufflat paleas ad ignem, sic malos sufflabunt ad inferos (Matth. 13.). Valida tempestas ventilatura est tam magnam aream. Hac tempestate (Ex eod.) erit illa ventilatio, qua separabitur a sanctis omne immundum: a fidelibus omnis simulatio, a piis et trementibus verbum Dei omnis contemtor et superbus. Veniens itaque Dominus ad judicium, quid facturus est? 4. Advocabit coelum de sursum. Per caelum (Ex eod.) vult intelligi omnes sanctos et perfectos, quos advocabit sursum sessuros, secum judicaturos. Vocabit et terram discernere populum suum. Caelum vocabit, ut judicet cum eo. Terram vocabit, ut discernat populum suum a populo malo. Audi vocationem terrae, et populi sui discretionem: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. 25.). Percipite dico. Quare? Esurivi enim, et dedisti mihi manducare, etc. Ecce quare dicuntur terra: videlicet propter boni operis fertilitatem. Hi si non potuerunt caelum esse, omnia contemnendo, vel bona terra fuerunt, fructum misericordiae faciendo (Matth. 5. et 25.). Deinde propheta videns futura, tanquam praesentia, exhortatur angelos congregantes. Mittet enim Dominus angelos suos, et congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. 13. et 25.). 5. Congregate illi de diversis partibus orbis, sanctos ejus. Et non tales sanctos, qui insistant 248 carnalibus observantiis, sed tales, qui ordinant, et proponunt novum testamentum ejus super sacrificia legalia. Illa enim sacrificia veteris Testamenti, umbra, et prophetia fuerunt veritatis. Testamentum ergo super sacrificia ordinare, est seipsum in sacrificium Domino offerre, et quod litera praecipit, spiritualiter adimplere. Vel super sacrificia testamentum ordinatur, quando veteribus nova praeponuntur: quando animalium sacrificiis destructis, Melchisedech ordo ubique praedicatur (Hebr. 5. 7. et 10.). Ad cujus novitatis ordinem pertinet, quod subditur. 6. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. Caeli justitiam Dei annuntiant, quando spirituales viri fidem Domini nostri Jesu Christi, et bona opera praedicant. Unde alibi dicitur: Caeli enarrant gloriam Dei (Psal. 18.). Quae profecto justitia ideo nobis praedicatur, quatenus illam exequentes iram judicis evitare mereamur. Quoniam Deus judex est, qui judicabit vivos et mortuos (Matth. 16.): quia secundum opera unicuique retribuet merita. Hoc incessanter mentis oculis attendentes sancti viri, quoniam Deus judex est, vitam suam inquirere, peccata sua deflere, sese semper ad meliora promovere non cessant: ut postmodum ante districtum judicem injudicabiles apparere valeant. Huc usque Synagoga commendavit Christum, vel exponendo ordinem praedicationis ejus, vel secundum adventum commendando: amodo introducit eum loquentem sic: 7. Audi, populus meus, et loquar Israel: Israel nomen electionis est. Non vocaberis Jacob, sed vocaberis Israel (Genes. 32.). Ergo audi sicut Israel, sicut videns Deum (Et si nondum spe, sed jam fide), hoc enim interpretatur Israel, videns Deum. Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. 8.). Captat autem ejus benevolentiam, cum ait: Populus meus. Ac si diceret: Populus electus, populus peculiaris (1. Petr. 2.). Et testificabor tibi. Id est, testimoniis Scripturarum approbabo. Quid? Deus, Deus tuus ego sum. Id est ego Deus sum, Deus tuus. Quicunque enim Apostolorum et Prophetarum Scripturas intelligit, Dominum Jesum esse Deum nostrum agnoscit. Deus tuus, et proprie dicitur, quem familiarius habet Deus tanquam in mancipio suo, tanquam ex peculio suo. Quid vis amplius? Primum quaeris a Deo? Ecce Deus, ipse Deus tuus est. Quid Deo dicimus? dona tibi quaerebas, ipsum donaturum habes. Et quid exigit a nobis Dominus Deus noster? Audiamus quid adjungat: 8. Non in sacrificiis tuis arguam te. Non tibi dicam (Ex Augustino), Quare non mihi pinguem taurum mactasti? Quare non de grege tuo hircum optimum obtulisti? Quare aries ille ambulat in ovibus tuis, et in ara mea non imponitur? Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Holon, totum est: caustum, incensum. Holocaustum autem totum igne absumtum. Sunt quaedam holocausta, quae non recipit Deus, de quibus in alio psalmo dicitur: Utique holocaustis non delectaberis (Psal. 50.). Haec sunt holocausta brutorum animalium, quibus Deus non delectatur. Quae sunt ergo illa, quae in conspectu meo sunt semper? Benigne fac, inquit Deus, in bona voluntate tua Sion. Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes, et holocausta. Est ignis flagrantissimae caritatis. Animus inflammetur caritate, 249 arripiat eadem caritate membra in usum suum. Non ea permittat militare cupiditati, ut totus exardescat igne amoris divini. Talia holocausta dicit Deus, in conspectu meo sunt semper. Adhuc forte Israel cogitat de bobus, de ovibus, de hircis. Ideo subjunctum est: 9. Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. Praenuntiat (Ex Aug.) Testamentum novum, ubi omnia illa vetera sacrificia cessaverunt. Erat enim tunc praenunciatum futurum, quoddam sacrificium, cujus sanguine mundaremur. Quare non accipiam de domo tua vitulos, hircos, et caetera talia? 10. Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum. Ac si diceret: Qui omnes feras possideo, illo qui in domo tua est, vitulo, vel hirco non indigeo. Sed forte ( Ex eod. ) ait Israel, Bestiae Dei sunt illae bestiae ferae, quas non includo in corte mea, quas non alligo ad praesepe meum. Ea vero, quae apud me sunt, non Dei, sed mea sunt. Ideo Dominus adjungit: Jumenta in montibus et boves, mea sunt. Et illa, quae possides, et illa, quae non possides, mea sunt omnia. Si enim servus meus es tu, totum peculium tuum meum est. 11. Cognovi omnia volatilia coeli. Id est, appendi omnia et numeravi. Alia est notitia Dei, alia hominis. Sicut (Ex eod.) aliud est possidere Dei, aliud est possidere hominis. Non enim tu, quod possides, totum habes in potestate: ut quandiu vivat bos tuus, in potestate tua est. Haec volatilia caeli de aqua nata sunt a verbo Domini dicentis: Producant aquae volatilia caeli (Genes. 1.). Ubi noverat, quae imperaverat, ut aquae proferrent? Jam certe noverat, quod creaverat et antequam crearet, noverat. Tanta ergo notitia Dei: ut apud ipsum essent quodam ineffabili modo, antequam creata essent. Et a te expectat, ut accipiat, quod antequam crearetur habebat. Et pulchritudo agri mecum est. Id est, ubertas omnium in terra gignentium mecum est. Cum illo ager, cum illo species terrae, cum illo species caeli, cum illo omnia volatilia caeli et omnis creatura (Jerem. 23.), quoniam ipse ubique est (Joan. 1.). 12. Si esuriero, non dicam tibi. Non esuriet neque sitiet, non laborabit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Ps. 120.). Sed haec secundum carnalitatem tuam dicta sunt: quia tu antequam manduces, famem pateris, forte putas, et Deum esurire, ut manducet. Etiam si esse posset, ut esuriret, non diceret tibi. Omnia quae ante illum sunt, unde vult, tollit. Nihil illi necessarium est. Et ideo subdit: Meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Noli ergo laborare, quod mihi des: sine labore habeo, quod volo. 13. Nunquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? Quia ista non quaeris, dic ergo: Domine Deus noster, quid velis, ut offerat tibi populus tuus Israel. Sequitur et dicit: 14. Immola Deo sacrificium laudis. Interiora sacrificia semper plus diligit Deus. Magis enim attendit affectum, quam censum. Ideo protinus addit. Et redde altissimo vota tua. Sit ara tua conscientia tua. Ignis tuus amor divinus. 250 Sacrificium tuum laudes Dei. Sic ergo Deum lauda in corde tuo, ut in ipsa oblatione laudis spirituali igne accensus teipsum immoles et mortifices, et sacrifices Deo. Et bene cum sacrificio praecipimus votum reddere altissimo. Nam secundum vota pensat Deus sacrificia. Tanto apud Deum majus erit sacrificium tuum, quanto majorem in ipso sacrificio habueris devotionem. Unde scriptum est: Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus (Hebr. 11.). Cor namque et non substantiam pensat Deus. Nec perpendit, quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur. Hinc alibi dicitur in psalmo: In me sunt Deus vota tua, quae reddam, laudationes tibi (Psal. 55.). Ac si aperte dicat: Et si exterius munera offerenda non habeo, intra memetipsum tamen invenio, quod in aram tuae laudis impono. Quia qui nostra datione non pasceris, oblatione cordis melius placaris. Immola, inquam, Deo sacrificium laudis, ut sic habeas eum placatum et propitium. Et quid deinde? 15. Et invoca me in die tribulationis: et eruam te, et honorificabis me. Quando tribularis noli desperare, nec velis in tuis viribus confidere. Invoca me, et eruam te. Ad hoc enim permissus est dies tribulationis fieri, quia forte si non tribulareris, non invocares me. Cum tribularis autem, invocas me: et quia voces, eruam te. Cum fueris erutus, honorificabis me, ut jam non discedas a me. Valent ergo nobis tribulationes, quia nos excitant ad honorandum Deum. Tribulati propriam infirmitatem cognoscimus, eruti divinam gratiam sentimus. Tanto magis autem eum honoramus, quo liberationem nostram non a nobis, sed ab ipso procedere scimus. Et sciendum, quod tota vita ista mortalis tribulatio est (Job. 7.) sanctis viris. Nam praeter innumeras mundi hujus anxietates, in eo quod a Deo separantur, quod adhuc in mundo peregrinantur (2. Cor. 5.), quod corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. 9.), vehementer tribulantur. Et quanto crebriores tribulationes sunt apud nos, tanto frequentiores debent orationes esse apud Deum. Sed cavendum est, ne vivamus male, dum cantamus bene. Nam sequitur: 16. Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? Id est praecepta mea justificantia praedicas? De talibus dicit Apostolus (Rom. 2.): Qui praedicas non furandum, furaris: qui doces non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis. Et assumis testamentum meum per os tuum? Id est corpus Christi et calicem novi Testamenti, qui pro multis effusus est, in remissionem peccatorum (Matth. 26; Marc. 15; Luc. 22; 1. Cor. 11.). Vel assumis testamentum meum per os tuum, id est, Evangelium meum, tam pollutis labiis praedicare praesumis? 17. Tu vero odisti disciplinam. Id est corruptionem: Et projecisti sermones meos retrorsum. Quia eos negligens non custodisti. In odiendo disciplinam, redarguitur voluntas mala. In projiciendo sermones Dei retrorsum, reprehenditur negligens et prava vita. Sermones Dei projicere, est, illis contemtis, perversa agere. 251 Ecce quomodo projecisti sermones meos: 18. Si videbas urem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas. Ne forte (Ex Augustino) non diceres, Non feci furtum. Non feci adulterium. Quid si placuit tibi qui fecit? nonne ipso placito cucurristi? Nonne portionem tuam cum illo qui fecit, laudando posuisti? Et si non facis malum, si tamen laudas malum, si ex voto consentis, curris cum malo, et portionem mali recipis. 19. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Malitiam et dolum quorumdam hominum insinuat, qui quamvis sciant mala esse quae audiunt, minime reprehendunt. Et parum est quia non dicunt, Mala fecisti; sed adulando dicunt, Bene fecisti. Et norunt mala esse, sed abundant malitia, et lingua eorum concinnat, id est, adornat dolos. Dolus autem est fraus quaedam in verbis, quando aliud promittitur, aliud sentitur. Parum est quod facis malum, insuper laudas adulando, et irrides et fallis peccantem. Vel os peccatoris malitia abundat, quando maledictis et conviciis alios exasperat. Dolos vero labia concinnant, quando auditu placida verbis pronuntiant. Unde adhuc subinfertur: 20. Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris. Hoc fit quando aliquis quasi firmus, aut alicujus jam momenti doctor detrahit fratri suo forte bene agenti et recte viventi. In eo autem quod ait Sedens, mora vel studium designatur. Est alius infirmus et imperfectus, adversus quem ponit scandalum similiter prave loquendo. Ideo infirmus ille dictus est matris filius, nondum patris, adhuc lacte indigens et uberibus adhaerens. Portatur adhuc sinibus matris Ecclesiae, nondum valens ad solidum cibum mensae Patris sui accedere Scandalizatur autem, quia adhuc perfectus non est. Si enim perfectus esset, scandalizari nullatenus potuisset. Nam pax multa est diligentibus legem Dei, et non est illis scandalum (Psal. 118.). Et Dominus in Evangelio: Qui scandalizaverit (inquit) unum de pusillis meis (Matth. 18.). Non ait de majoribus, sed de pusillis: quia pusillorum est tantum scandalizari. Pravorum autem usus est, perfectis derogare, imperfectis scandalum ponere, et semper discordias seminare. 21. Hoc fecisti (inquit Dominus) et tacui, id est, non reprehendi, non vindicavi. Modo enim tempus est misericordiae, quo nos pius Dominus patienter exspectat, ut convertamur. Non enim irascitur per singulos dies (Psal. 7.), sed sicut dicitur in alio psalmo: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit (Psal. 17.). Hinc est quod subjungit: Existimasti inique quod ero tui similis. Parum est (Ex August.) quia mala facta tua placent tibi. Placere putas et mihi. Deum, quia non pateris ultorem, vis tenere participem. Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Quanto modo patientius misericors Dominus peccatores sustinet, tanto eos districtius in judicio arguet. Et quia (Ex eodem) hic seipsos attendere et emendare negligunt, statuet eos ibi ante faciem suam, ut videant foeditatem suam. Nec tamen ad hoc, ut corrigant: sed ut magis erubescant. Modo ergo tu fac quisquis talis es, quod tibi minatur 252 facere Deus. Tolle te a tergo tuo, ubi te videre non vis dissimulans a factis tuis, et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae. Esto tibi judex. Torqueat te timor. Erumpat confessio. Et dic Domino tuo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. 50.). Si enim (ut Paulus ait) nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (1. Cor. 11.). Propterea admonendo subdit: 22. Intelligite haec qui obliviscimini Deum. Vos qui Deum obliti estis, dum mala agitis, ex ratione perpendite quae dicta sunt: ut vosmetipsos corrigatis. Attende in hoc versu viscera divinae misericordiae. Etiam obliviscentes se non obliviscitur, non repellit, imo revocat ad intellectum, ut resipiscant, et non pereant. Non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. 18.). Et quare, o misericors Domine, admones obliviscentes te, ut intelligant? Audi caussam: Ne quando rapiat adversarius ille diabolus, qui tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (1. Petr. 5.), et non sit qui eripiat. Si vos intelligere non vultis. Non enim eripit Dominus eos, qui obliviscuntur eum: qui ea quae ad salutem animarum suarum pertinent, intelligere contemnunt. Unde scriptum est: Omnis ignorans ignorabitur (1. Cor. 14.). Quo contra de intelligentibus et laudantibus Deum quid subjungat, audiamus: 23. Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei. Quod Latine salutare, hoc Hebraice Jesus dicitur. In sacrificio igitur laudis fit Jesu iter ostensionis, quia dum per psalmodiam compunctio effunditur, via nobis in corde fit, per quam ad Jesum in fine pervenitur. Sicut ipse de sua ostensione loquitur dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. 14.).


TITULUS PSALMI L. 1. In finem psalmus David, [Vers. 2.] cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Beth-sabee (2. Reg. 12.). Psalmus iste attribuitur David prophetae in finem respicienti, id est, Christum, a quo per peccatum recesserat, qui est finis legis et prophetarum. Vel finis, id est, perfectio omnium bonorum operum. Psalmus, dico, compositus pro eo negocio, pro quo venit ad eum arguendum Nathan propheta. Et quia Nathan multotiens venerat ad eum, ut sciretur in quo adventu ipse fuit caussa hujus psalmi, determinat sic: eo scilicet tempore, quando intravit ad Beth-sabee. Hujus mulieris, uxoris alienae, pulcuritudine captus est rex et propheta David. Hoc in isto psalmo non legitur, sed in titulo ejus apparet. In libris autem Regnorum (Ex Augustino) plenius legitur. Hujus maritum in bello curavit occidendum. Et post hoc factum missus est ad eum Nathan propheta a Domino, qui eum argueret de tanto commisso (2. Reg. 11.). Multi volunt cadere cum David, et nolunt resurgere cum David. Non cadendi exemplum propositum est: sed si cecideris, resurgendi. Attende ne cadas. Non sit delectatio minorum, casus majorum: sed sit casus majorum, tremor minorum. Audiant qui non ceciderunt, ne cadant. Audiant qui ceciderunt, ut surgant. Admonet etiam tale exemplum, 253 non se quemquam extollere debere in prosperis rebus. Multi enim res adversas timent, prosperas non timent. Periculosior est autem res prospera animae, quam adversa corpori. Hoc peccatum non fecit, cum persecutorem Saulem pateretur. Semper vero adversus felicitatem vigilandum est. Materia hujus psalmi est David, sive quilibet alius poenitens. Intendit autem propheta in hoc psalmo principaliter orare pro triplici reatu hujus criminis supradicti, scilicet pro adulterio, homicidio, et fraude. Deinde etiam pro omnibus aliis delictis, ut Deus hanc noxam et omnes alias sibi indulgeat, et gratiam sancti Spiritus restituat: ita ut illam numquam amplius amittat. Proponitur autem David in hoc psalmo omnibus justis exemplar, non peccandi: sed si ceciderint, resurgendi. Et ne in virtute sua praesumant cum scriptum sit, Qui stat, videat ne cadat (1. Cor. 10.). Injustis ad hoc proponitur, ut de magnitudine delicti sui aliqui non desperent, respicientes David, tanti delicti per condignam satisfactionem consequutum veniam. Dicit ergo sic David: PSALMUS L. 3. Miserere mei, Deus. Dictum est a simili alicujus in caussa deprehensi, cujus crimen, quia jam manifestum est judicibus, non jam studet illud defendere: sed solam veniam nititur deprecando impetrare, suam poenitentiam ostendens, et merita praeterita praetendens: et sic facturum bona in futuro promittens. Prius orat pro peccato: deinde crimen suum sponte confitetur. Ac si diceret, Deus, id est, Creator meus, quem magna et multiplex iniquitas mea non latet, Miserere mei, secundum magnam misericordiam tuam. Idest, ad modum misericordiae tuae, quae magna est, dimitte magnum peccatum meum. Et secundum multitudinem miserationum tuarum. Idest, ad modum miserationum tuarum, quae multae sunt in effectis, dele iniquitatem meam: quae multiplex est. Idest, dele homicidium, fraudem, et adulterium. Hic ostendit et peccatum suum magnum esse (erat enim adulterium [1. Reg. 11.] ) et multiplex. Ibi namque homicidium et fraus, et multa alia denotari possunt. Hoc distat inter misericordiam et miserationem: quia Deus naturaliter semper est misericors in se, actualiter autem miserator in nobis. Misericordiae virtus inseparabiliter in Deo est. Cum autem ex hac misericordia nobis aliqua beneficia tribuuntur, miserationes dicuntur. Et notandum quod qui magnam misericordiam deprecatur, magnam miseriam confitetur. Opponitur ergo magna misericordia magno peccato. Opponitur multitudo miserationum multiplicitati culparum. Propterea adhuc subjungit: 4. Amplius, quam ego te deprecari valeam, lava me ab iniquitate mea: ut dimittas quae conscientia metuit, et adjicias quod oratio non praesumit. Et a peccato meo munda me. Quamvis inter iniquitatem et peccatum nihil distare perhibeat Joannes Apostolus, qui ait, Iniquitas peccatum est (1. Joan. 1.): ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat. Et omnis 254 se homo libere peccatorem fatetur, iniquum vero dicere, nunnunquam erubescit. Cum ergo poenitens iste orat, ut ab iniquitate lavetur, et a peccato mundetur: tam a graviori, quam a leviori culpa curationem postulare videtur. Et supponit caussam, quare sibi dimitti postulat quod deliquit, dicens: 5. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, secundum poenitentiam et satisfactionem: et hoc non ad horam, sed continue. Ideo subdit: Et peccatum meum contra me est semper. Contra me, id est, ante oculos meos. Non est oblitus peccati sui et iniquitatis, quamvis jam a propheta audisset: Transtulit a te Deus peccatum tuum (2. Reg. 12.). In conscientia sua tamquam in imagine, adulterium et homicidium depictum habebat: per singulos dies videbat putredinem: et ideo dicebat, Et peccatum meum contra me est semper. Ego illud video. Tu id ne consideres. Attende quid facit Deus. Si memor sis peccati tui, ille non erit memor. Si tu ejus oblitus fueris, Deus ejus memorabitur. Ego sum (inquit Dominus) qui deleo iniquitates tuas (Isai. 43.). Tu vero memor earum esto. Sed forte dicet aliquis, Ut quid ego memor sum? Ut sit gratior, inquit, misericordia mea, ut sentias quid tibi concesserim. Si enim fueris memor cumuli peccatorum tuorum, eris memor et magnitudinis beneficentiae Dei. Tales erant sancti: virtutes suas non emittebant, sed peccatorum suorum memoriam revocabant: non sicut nunc homines, qui peccatorum suorum obliviscuntur, et celare cupiunt: si quippiam autem boni fecerunt, in medio proferunt, et omnibus propalare festinant. Fecisti aliquid boni? Cela illud, ut Dominus tuus videat, et laudet. Fecisti mala? agnosce et emenda, et ignoscit Deus. Confitere Deo, et dic quod sequitur: 6. Tibi soli peccavi. Cui soli reddenda est ratio de peccato, qui solus est sine peccato (Joan. 8.). Et malum coram te feci. Quid est hoc (Ex Augustino): Coram hominibus non est adulteri uxor aliena, et maritus occisus. Sed in hoc soli Deo peccat omnis homo, quod solus Deus potest curare hominem a peccato. Ac si egregio medico dicat aegrotus: Tibi soli aegroto: passionem meam nullus sanare potest, nisi tu solus. Hinc in alio psalmo de hoc caelesti medico animae peccatrici dicitur, Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis (Psal. 102.). Qui sanat omnes infirmitates tuas. Recte autem coram Deo malum fecisse se dicit, quia solus Deus quale et quantum sit malum cujusque cognoscit. Homo enim videt in facie, Deus videt in corde (Job. 35.). Homo videt peccatum operis, Deus inspicit etiam radicem intentionis. Vel, tibi soli sine peccato, peccavi et malum coram te feci, quem nullum latet secretum. Ille justus punitor est, qui in se non habet quod puniatur. Et ideo oro, munda me. Quare? Ut justificeris in sermonibus tuis. Sermo tuus est, Convertimini ad me et salvi eritis (Isai. 45.). Sermo tuus est, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. 11.). Sermo tuus est, Quacumque hora peccator conversus fuerit, vita vivet, et non morietur (Ezech. 18.). Et ego quidem conversus sum, et ad te veniens misericordiam peto. Dimitte ergo quae commisi, 255 ut in sermonibus tuis justus et verax inveniaris. Et vincas cum judicaris. Idest, cum quidam prave intelligentes judicent te non misereri criminaliter lapsis. Vince illos, et sententiam eorum destrue, mihi parcendo criminaliter lapso. Aliter: Ideo tibi soli peccata mea confiteor: ideo coram te mala mea detego, ut te justificem in sermonibus tuis, et me inculpem in operibus meis: et tamquam judicio constituto, vincas tu, vincar ego. Saepe enim dum caussam Dei erga nos, et nostram erga Deum diligenter discutimus, ipsum Deum apud nos ex ratione judicamus. Ascendit homo tribunal mentis suae: fit accusatrix cogitatio, testis conscientia: fit judex ratio, carnifex timor: et cum se injustum et convictum deprehendit, humilior factus gratiorem se Domino reddit. Vel, vincas cum judicaris, idest, in judicio Filii tui, quo condemnatus est morti, victor appareas, secundum clarificationem resurrectionis et ascensionis. Superas enim omnes judices: et qui se putat justum coram te, injustus est. Nec (Ex Augustino) sufficit David tantum sua criminalia peccata confiteri: etiam ipsam ad medicum ducit originem peccati. Omnia confitetur, in omnibus se humiliat: ut omnium peccatorum veniam mereatur. Unde nunc tam sua, quam totius humani generis voce subjungit, dicens: 7. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Mater mea me concepit cum delectatione peccati. Ego conceptus contraxi mecum iniquitatem originalis delicti. Numquid de adulterio David, natus erat de Jesse justo viro et conjuge ejus? Quid est ergo (Ex eod.) quod se dicit in iniquitatibus conceptum esse, nisi quia detrahitur iniquitas ex Adam (Rom. 5. et 13.)? Nemo nascitur, nisi trahens culpam, et culpae poenam. Quod dicit, Ecce: significat in manifesto. Omnes enim hoc vident. Omnes hoc sentiunt. Homo enim in corruptibili carne vivens, habet tentationum immunditias impressas in semetipso: quia nimirum eas traxit ab origine ipsa: quippe propter delectationem carnis, ejus conceptio immunditia est. Hinc est quod plerumque tentatur, et nolens. Hinc est quod immunda quaedam in mente patitur, quamvis ex judicio reluctetur: quia conceptus de immunditia dum ad munditiam tendit, hoc conatur vincere quod est. Qui ergo ad munditiae locum jam pervenit, conceptionis suae viam respiciat per quam venit: atque inde colligat, quia ex sua virtute non habet munditiam vivendi, cui de immunditia factum est initium subsistendi. 8. Ecce enim veritatem dilexisti. Ideo cognosco peccatum secundum poenitentiam, quia, Ecce, idest, patens est, quod tu dilexisti veritatem: idest, veram confessionem: vel veritatem dilexisti, impunita etiam (Ex eod.) illorum peccata, quibus ignoscis non reliquisti. Sic misericordiam praerogasti, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, sed seipsum punienti. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Ita me dilexisti, ita me honorasti, ut occulta mysteria sapientiae tuae, idest, Filii tui, prophetico spiritu revelares mihi: videlicet incarnationem, passionem, resurrectionem, ascensionem, et alia plurima. Incerta dicit, propter Judaeos, qui ea legebant, et dubitabant. Occulta propter Gentes, quae haec omnino nesciebant. Dic nobis, 256 o sancte David, de adventu Christi si quid tibi fuerit revelatum. Descendet, inquit, sicut pluvia in vellus (Psal. 71.). Dic conventum persecutorum. Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. 2.). Dic passionem crucis. Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. 21.). Dic cibum et potum. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. 68.). Dic sepulturam. Posuerunt me in lacu inferiori (Psal. 87.). Dic resurrectionem. Non derelinquas animam meam in inferno (Psal. 15.). Dic ascensionem. Ascendit Deus in jubilo (Psal. 46.). Dic gloriam Ecclesiae. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. 44.). Longum esset enarrare, quot et quanta revelata sunt ei secreta. Cum ergo tantus vir ceciderit, quis est, qui de se securus esse possit? Et tamen si contingat aliquem cecidisse, attendat hunc poenituisse, et non solum percepisse veniam, sed etiam in ordine pristino restitutum esse. Unde et subdit: 9. Asperges me hyssopo et mundabor. Hyssopum (Ex Augustino) herbam novimus homilem, sed medicinalem, quae saxo haerere radicibus dicitur. Apprehende et tu radice dilectionis petram tuam, idest, Christum (1. Cor. 10.) Esto humilis Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo. Noli herbam contemnere, vim medicamenti attende. Hyssopus pulmonis deponit tumorem. In pulmone solet notari superbia. Illic enim inflatio, illic anhelitus. Talem autem passionem curat humilitas. Hyssopo in veteri lege sanguis spargebatur vitulae ad mundandos filios Israel (Levit. 14.), Aspergamus et nos hyssopo, imitemur humilitatem passionis Christi, et mundabimur a peccatis. Sed parum est mundari nos a sordibus peccatorum, nisi contingat decorari candore virtutum. Ideo subjungit: Lavabis me, sanguine sacrato: Et super nivem dealbabor. In qua nulla nigredinis vestigia cerni possunt. Bene dicit se super nivem dealbari, quia candor justificatae animae candorem omnem superat visibilis creaturae. Vestis Christi in monte tamquam nix dealbata effulsit (Matth. 17.), quae Ecclesiam omnium macula peccatorum mundandam significavit. Sic me mundato et dealbato: 10. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam. Valde delectat veritas intus audita. Et vehementer gaudet servus Dei et laetatur, cum de remissione peccatorum, sive de promissione salutis aeternae, sive de aliquibus divinis conditionibus intus instruitur. Inde de Joanne dicitur: Amicus autem sponsi stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. 3.). Gaudium ad praesentem gratiam referri potest. Laetitia ad futuram gloriam. Et, propter gaudium mihi redditum, exultabunt ossa humiliata. Idest, virtutes quae per peccatum fuerunt depressae, erunt mihi exultationis caussa. Vel perfecti viri possunt intelligi, quoniam humiliati sunt, exultabunt: juxta quod scriptum est: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. 18; Matth. 23.). Et ut hoc fiat, sequutus adjungit: 11. Averte faciem tuam a peccatis meis. Hoc facit Deus, quando dissimulat peccata hominum propter poenitentiam. Quasi avertita peccatis faciem, quasi non reminiscitur, quando non punit. Merito rogas, et bene rogas, ut Deus avertat faciem suam a peccatis tuis, si tu faciem tuam non inde avertis. Hinc est quod superius dicit, Et peccatum meum contra me est semper. 257 Nec solum rogo pro his peccatis, sed etiam pro omnibus aliis. Et hoc est, quod dicit: Et omnes iniquitates meas dele. Quas, cum deleveris, 12. Cor mundum crea in me Deus. Crea, ut Deus, novum aliquid: munda cor meum: aufer malas cogitationes. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Bene dixit, Innova: denuo namque domus aedificata est, quam inveteraverat peccatum; rogo ut innovet gratia. Per factum meum curvata erat rectitudo spiritus mei: per gratiam tuam dirigatur: ut sicut prius recte, et in veritate in conspectu tuo ambulem. 13. Ne projicias me a facie tua. Id est, a praesentia tua. Projiciantur a te peccata mea, non ego. Hactenus, inquit, ante faciem tuam steti, secreta tua intellexi. Te deprecor, Domine, ne me repellas a tanta tua cognitione. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14. Redde mihi laetitiam salutaris tui. Ut sicut olim, ita et nunc Filii tui adventus, incarnatio, passio, resurrectio, ascensio mihi sint manifesta: et spiritu principali confirma me. In quo (Ex Augustino) confirma? quia ignovisti mihi: quia certus sum non mihi imputari, quod donasti. Et ex hoc factus securus, atque ita gratia confirmatus, non ero ingratus. Quid dabis pro hoc munere? 15. Docebo iniquos vias tuas. Hoc enim habent sancti viri proprium, ut bona spiritualia, quae a Deo percipiunt, aliis ex caritate impartire studeant: et sicut ipsi suam, ita aliorum salutem quaerant. Unde et subdit; et impii ad te convertentur. Non enim ad hoc docent alios, ut se velint commendare, aut ex sua doctrina lucrum aliquod temporale quaerere: sed hac tantum intentione, ut impios ad conversionem possint trahere. Magna est divinae misericordiae commendatio, et peccantium consolatio, cum dicitur, Et impii ad te convertentur. Ita (Ex eod.) plenus est Deus adipe misericordiae, ut non solum conversis, sed etiam ipsis impiis promitiatur salus. Hinc Paulus ait, Ut credentes in eum, qui justificat impium, deputetur fides eorum ad justitiam (Rom. 4.). Attendens autem multas suas iniquitates, et eas tribuens corruptioni carnis et sanguinis, adjungit: 16. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Tu Deus, qui es Deus, et auctor salutis meae, libera me de sanguinibus, id est, corruptionibus carnis. Expressit (Ex eod.) Latinus interpres verbo minus Latino proprietatem tamen ex Graeco. Nam omnes novimus Latine non dici sanguines: tamen quia ita Graecus posuit plurali numero, non sine caussa, quia hoc invenit in prima lingua Hebraea, maluit potius interpres minus Latine aliquid dicere, quam minus proprietatem designare. Quare ergo pluraliter dixit, De sanguinibus? In multis sanguinibus, tanquam in origine carnis peccati, peccata multa intelligi voluit: ad ipsa peccata respiciens, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis. Unde Apostolus ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (1. Cor. 15.). Libera me de sanguinibus, id est, de iniquitatibus. Et exultabit, id est, exultando annuntiabit lingua mea 258 justitiam tuam. Si potero justitiam tuam enarrare: Si tu me prius liberaveris ab iniquitate. Et quia dixit, Labia mea exultabunt justitiam tuam, ne videretur hoc viribus suis attribuere, tanquam in potestate habens sermonem: commendans gratiam Dei subjungit: 17. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Labia mea idonea facies ad praedicandum, quae prius clausa fuerant propter peccatum. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris (Eccles. 15.). Unde peccatori dixit Deus, Quare tu enarras justitiam meam (Psal. 49.)? Quo contra rectos decet laudatio (Psal. 32.). Tuum est ergo aperire labia mea: meum est deinde annuntiare laudem tuam: quod tibi magis acceptabile est, quam legalia sacrificia offerre. 18. Quoniam si voluisses sacrificium, legale magis, quam oblationem laudis, dedissem illud. Sed ideo magis decrevi offerre sacrificium laudis, quia utique holocaustis veteribus non delectaberis. Quid ergo? Nunquid non offerebat Deo sanctus David sacrificia et holocausta vitulorum et taurorum, sicut in lege praecipiebatur? Offerebat plane: sed in ipsa oblatione plus novum, quam vetus exhibebat sacrificium. Cum enim animalia mactabat, seipsum intus in contritione cordis Deo immolabat, ibique Deo offerebat vota et laudes, quae magis acceptabilia Deo sciebat, quam offerre animalium carnes. Et hoc est verum, quod nobis insinuat sacrificium, cum subjungit: 19. Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Carnale tantum sacrificium non placet Deo, sed spiritus contribulatus, id est, pro peccatis plurimum anxiatus, est Deo placens sacrificium. Et hoc probat ex verbis sequentibus, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Ex hoc apparet, quia contribulatus spiritus sit tibi gratum sacrificium; quia o Deus, non despicies, imo gratanter accipies cor contritum, per compunctionem et humiliatum. Commendato novo sacrificio, orat, ut constituat Ecclesiam ex utroque pariete, quae exhibeat hujusmodi sacrificium. Ait ergo: 20. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Tu Domine, cui tale placet sacrificium, benigne fac Sion, id est, largam benedictionem et misericordiam impende tuae futurae Ecclesiae, et non ex meritis suis, sed In bona voluntate tua, id est, cum gratuita gratia tua. Et ex vivis lapidibus, videlicet fidelibus animabus, aedificentur muri Jerusalem, id est, uterque paries Ecclesiae, scilicet Judaicus et Gentilis, in fide, spe et caritate construatur (Ephes. 2.). Interpretatur Sion speculatio, et Jerusalem visio pacis. Agnoscitis ergo vos in Sion, et Jerusalem, si certam expectatis spem futuram: et si pacem habetis cum Deo. 21. Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Modo sacrificium pro iniquitate (quod est spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum) Deus non despicies. Tunc, id est, in futuro seculo, gratanter accipies sacrificium justitiae tantum, et laudis: sicut scriptum est: Beati, qui habitant in domo tua Deus, in secula seculorum laudabunt te (Psal. 85.). Acceptabis etiam Oblationes et holocausta. Quando totum pecus imponebatur 259 arae igne consumendum, hoc dicebatur holocaustum. Totos nos divinus ignis absumet. Non enim tantum absumetur anima nostra divino igne sapientiae, sed corpus nostrum ibi merebitur immortalitatem. Tunc imponent super altare tuum, id est, super memoriam venerandae tuae passionis et resurrectionis, vitulos, significatos, id est, seipsos, innocentes, novos, a jugo Legis liberos.