Commentarius in Ioel (Rufinus)

This is the stable version, checked on 31 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Ioel
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

Auctor incertus

AuInRuA.CoInJo 21 Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

477 Cum ad haec prophetica, vel abdita, vel si competentius nemora dixerim, audax quidem, sed amminiculis religionis potius quam temeritatis innexus, percunctator accederem: si frui sensibus liceret, haud plebeia luce perspicuis, sed arcano splendore reverendis, quam Editionem assumere (sunt enim plusculae) delegissem: notavi videlicet ultimam quae secundum Hebraeum vocatur, quod in ea magis elocutionum esset integritas, quae vel docentis affectum, vel comminantis exprimeret. Ipsius ergo Translationis judicio [Forte indicio] comperimus, alium esse XII. Prophetarum ordinem apud Hebraeos, quam quem vulgatior Editio continet. Per illud, quod non in omnibus prophetis indices temporum tituli praelegantur, neutiquam incertum fit, quibus aetatibus eorum singuli prophetaverunt: quandoquidem traditio per manus missa commendet, sub illis 478 regibus eorum, qui sine titulis leguntur, viguisse doctrinam, sub quibus ante eos prophetaverint, qui titulis instruuntur. Proinde et beatus Joel videris an aequaevus inter coaevos sancto Oseae, quem ante eum legimus, comprobetur: eorumdem videlicet regum crudelitatem contumeliasque perpetiens, eadem sacrilegia populi furentis accusans, eadem impendentia criminosis tormenta denuncians.

CAPUT PRIMUM.

Incipit autem ab admirantis potius, et quasi commiserantis affectu:

Vers. 1.-- Verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Fatuel. Hoc, inquit, doctrinae, imo censurae munus imposuit famulo suo doctor aeternus: nomine quippe verbi totam, quam visurus est, doctrinam pariter indicavit. Pater quoque prophetae non de nihilo memoratur: sed quoniam sanctitate pollentium, quotiens non solum virtutes, caeterum Majores etiam nominantur, fiat eis cum parentibus suis dignitatis aequatio, sicque et illi, vel justi, vel prophetae, vel pontifices judicentur. Haec ergo caussa laudandae radicis in germine, et honesta et gravis docetur. Illud autem quod quidam Commentatores etymologias etiam nominum 479 prosequuti sunt, de his videlicet laudum semina colligentes, idest, Joel quod ἀρχόμενος incipiens transferre possumus, Phatuel latitudo Dei, et reliqua in hunc modum, ut puerilia et inepta sunt, ita plus negotii videntur habere, quam commodi.

Vers. 2.-- Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum. Habitu concionatoris ingreditur, magnitudinem calamitatis quae Israelitis contigit, narraturus. Ecce, inquit, vocem vestri fletus anticipo, et quod ad invidiam motura erat conquestio, primus enuncio, non vos unis, videlicet alterisque subjacuisse verberibus, excitatas calamitates spumantium instar undarum novis semper praecedentes miserias depulisse. Omnes ergo jam ad audiendum incolae convenite: vel vos, qui senio vitae istius plurima pericula collegistis [Ant. collegisti], vel vos qui minus licet habeatis annorum, tamen vigenti memoria potestis continere, si quid simile a parentibus accepistis, quale in praesentem confluxit aetatem. Immo quid dicam? solos consulamus annales, quasi exemplorum solatia requirentes, cum in eum cumulum miserias gentis nostrae ascendisse perpendam, ut nihil tale vel apud futuros possit existere. Et senes ergo, et habitatores terrae, qui vel percipere auribus, vel audire jubentur, non diversa aut merita signat aut studia, sed simpliciter ut audiant, imperatur. Quale est illud in psalmo: Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem, quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper (Psal. 48.). Pluribus utique modis nihil aliud, quam homines quos convocat judicando, signavit. Quod ideo breviter adnotavi, quia quidam in his vocabulis multam esse differentiam crediderunt, per quae hoc plurimum inutilium expendere verborum. Sed nos quid propheta cum tantae admirationis ambitu deferat, audiamus.

Vers. 4.-- Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruckus, et residuum bruchi comedit rubigo. Diversas calamitatum species comprehendit, quas Judaeorum populo deplorat illatas: quarum singulae cum incidunt, ita fructus anni spemque consumunt, ut agricolarum pectora aerumna pariter et formido comminuant. Quae sane incommoda illis non semel sed plerisque accidisse temporibus, vel ipso quem 480 disserimus propheta, vel Deuteronomio denunciante, colligimus. Unde et illorum opinionem qui haec omnia de hostibus dicta aestimant, refutamus. Nam et erucam, et locustam, et bruchum, et rubiginem, ad Assyrii et Chaldaei, et Macedonici, et Romani populi putaverunt significationem valere: quorum opibus nimirum Judaeorum est attrita Respublica, sub descriptione videlicet locustarum, vicissitudinem hostium publicatam esse credentes. Quod utique viderentur per aliquam consequentiam suspicati, si nihil calamitatum Judaei nisi ab hostibus pertulissent. Cum vero et famem gravissimam, et prodigialem sicut beati Heliae temporibus siccitatem, et mortem subitam variasque corruptiones pertulisse doceantur, quid fuit necesse eam quoque penuriam, quamvis locustarum et bruchorum intulerit mentionem, gentium incursionibus applicare? Intelligentes ergo simpliciter verba prophetica, magis quam eadem alio, quo libuerit, transferentes, locustas et erucas non cataphractos equites aut clypeatos pedites, sed vermiculos raripedes et minutas pennatasque accipiamus animantes: quae ita sibi tunc in profanatae gentis tormenta successerunt, ut sedulo custodirent vices nocendi, et si quid praecedentibus remansisset, id totum quae sequebantur absumerent. Quam sane perniciem sanctus Joel impendentem magis, quam jam illatam prophetali intuetur aspectu: et ideo illis, de quibus agatur, miserabili securitate torpentibus, ipse quasi benignus, et spectaculo tali consternatus, inclamat:

Vers. 5.-- Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro. Moraliter prorsus inchoata conquestio, quae in calamitate communi illos primum, qui gravius caeteris eadem laturi docentur, appellat. Acerbius enim mordet penuria deliciis assuetos, et luxuriosis non solum inopia, sed etiam frugalitas ipsa tormentum est. Cum ergo egestatis esset incommoda narraturus, a mediocribus coepit, et deliciarum tantum damna contingit, quae non in commune cunctis, sed helluantibus tantum possunt esse metuenda: eosque tam viliter aestimat, ut propter solam voluptatem vivere voluisse pronunciet. Proque ut status talium meretur, adjungit, ut diligerent, et expergiscantur, earum saltem rerum imminente dispendio, quarum studuissent 481 indormire consortio. Nulla vos, inquit, studiorum hactenus habuit cura districtos, nec compunctionis stimulum tantorum criminum conscientia suscitavit: sed servistis omnibus desideriis, quasi ageretis a justitia liberi: victa est patientia judicis aeterni impudentia et obstinatione peccantium: decrevit vos debitis subjugare verberibus, et prima isthaec deliciarum, quibus abutimini, instrumenta subducere. Cujus sane penuriae quanquam processus etiam ad mediocres inopesque perveniat, vos tamen etiam exordia ipsa cruciabunt. Quos ergo nihil docuit disciplina justitiae, incipiat saltem timoris stimulus experiri, et date lachrymas vitiis, quas officiis non dedistis: quique nunquam doluistis sauciatam innocentiam, flete demum temulentiam destitutam. Expergiscimini ebrii, et flete: ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. Caussas, inquit, offensionis gravissimae consectatu luxuriae praestitistis: nec lautis tempestivisque conviviis aut simplici ebrietate contenti, sed vinum permiscendis dulcibus corruptis, et irritamentum epulis artificio comparastis, ut omne vitae spacium inter lasciviam et temulentiam disperiret. Ecce nunc tempus ejusmodi ultionis advenit, quae populandis terrarum fructibus deliciarum potissimum instrumenta subducat. Haec vos ergo primos, inquit, aerumna vexabit [ Ant. vexavit], quia frugalitatis ignaris experientia poenarum fit imminutio copiarum. Et quoniam rationis obliti, bestiarum vos similes reddidistis, in ipsis saltem quibus incubatis thoris et cubilibus, ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine, quia periit ab ore vestro. Cum denunciationi propheticae censoris exprobratio permiscetur, ostendit quia homo in honore constitutus non intellexerit (Psal. 48.), et idcirco brutis, quibus se similem reddidit, comparetur, damnum quippe, ut diximus, vitae putans detrimenta, ut quia luxuria aegre sub ipso fragore motae ultionis evigilat, ut quia nescit flere, vel ululet: quale est illud in psalmo: Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. 58.). Oportuerat ergo, ut ratio vos potius compunctionis stimularet, quam aerumna doloris morsibus excitaret: sed quoniam ejulatu nimio consulentiam perdidistis, ut non jam providere, sed tantummodo sentire possitis, ululate percussi, qui non timuistis admoniti. Et quae est caussa talium lachrymarum?

Vers. 6.-8.-- Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonum [Al. leonis], molares ejus ut catuli leonis. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam et projecit: albi facti sunt rami ejus. Plange sicut virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. Temporibus quidem illis, quae beati Oseae titulo continentur, frequens etiam Assyriorum narratur eruptio: sed quia non uno genere temeratores legis suae rerum conditor affligebat, ideo inter hostiles populationes, has quoque lues accidisse, quas denunciat propheta, colligimus: in quarum sane descriptionem, multam operam intentus expendit, 482 consilio nimirum et arte medicantis: ut salutarem illum timorem, qui illecebras cogit horrescere, in audientium pectoribus commoveret, nec denunciati terroris stimulos sub indicii brevitate transcurreret, sed consideratione rerum immorari auditorem doceret, cujus emendatui tota haec plagarum ambitio parabatur. Nec solum descripsisse contentus, pergit etiam verborum ponderibus augere, quod gesserit. Denique locustarum agmini gentis nomen adscripsit, quasi per turmas manipulosque gradientis, et cujus non minus esset novitas, quam magnitudo formidini. Hujus enim si efficientiam potius, quam membra consideres, videbis dentes ejus leonum catulis, imo ipsis praedandi peritis leonibus conferendos: neque enim difficilius ab his germina, quam ab illis armenta vastantur. Et quanto minus ad victum mortalibus greges constat commodare, quam fruges: tanto amplius frugum, quam gregum populator incommodat, inhiantiaque sanguini guttura bestiarum. Sed ipsum lac frugum et graminum saeviens locusta consumit, et ideo etiam pecora, qui non mandit [F. quae non mandunt] interficit. Omnes enim sylvas virore despoliat, et quasi naturae ipsius conditionem, vi cladis imitatur: ut quemadmodum sole in hyberno divexo, humor arborum ad interiora compellitur, sicque frondium honore deposito, robora nuda consistunt, quae si rusticandi ignarus aspiciat, desperat posse revirescere: ita istud agmen, quod advenire deploro, haud solum mollia graminum, sed matura etiam vineta consumet, nec pomis albata vindemia temperabit, dulces quippe ficus amaro dente populabitur, et ita dedita opera totum corticem persequetur, per quem vitalis nimirum poterat succus illabi, ut alba pro viridi sylva visatur. Cum ergo, nec [Ant. ne] creditam sibi frugem terra restituat, nec spontaneus palmitem fructus inclinet, nec pomorum solatia aegris annus cultoribus subministret: quid superest, noster popule, nisi ut calamitatem tuam fletibus persequaris? sed ita irriguis et plurimis, ut solent foeminae quas luctus viduitatis oppressit, et eorum virorum societate privantur, quibus fuerant a virginitatis suae tempore copulatae.

Vers. 9.-- Plange sicut virgo accincta sacco super virum pubertatis suae: periit sacrificium et libatio de domo Dei [Al. Domini]. Opportune ad regionem migravit oratio: quia enim dixerat viduitatis luctum totius gentis planctibus exaequandum, cur hanc similitudinem protulisset, commemoratu regionis absolvit. Nam sicut saepe alias, ita et apud beatum Osee, quasi in locum uxoris se Deus noster Synagogam adscivisse pronunciat: sed illam adulterarum more conjunctionis istius pacta violasse, ac se diversorum deorum cultui subdidisse. Ergo quoniam, et hic ab impendentis calamitatis exordio in immensum narratione processit, et post dispendia quasi primae temulentiae, quae luxuriosis dolenda signavit, aerumna cumulatissime est egestatis illata, culta pariter et lustra vastantis, per quae haec non solum communis alimonia, sed nec illa, 483 quae secundum religionem erant offerenda, superessent; ideo quasi ad similitudinem viduatae mulieris convenitur, quippe quae per hoc videatur mariti discessione cruciari, quod oblationis et ceremoniarum instrumenta perdiderit, quibus per diurna sacrificia et placere Deo, et adhaerere credebat.

Vers. 10.-12.-- Luxerunt sacerdotes ministri Domini. Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, et elanguit oleum. Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo: quia periit messis agri. Vinea confusa est, et ficus elanguit, malogranata [Ant. malogravata; al. malogranatum], et palma, et malus, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. Eo usque ad publicam inopiam pervenisse, vastante videlicet locusta, brucho et rubigine, ut hostiarum quoque indigentia sequeretur, nec panes Propositionis imponerentur altari, consequenter primi sacerdotes levitaeque lugebant: plebs autem reliqua, quasi ab aeterno conjuge repulsa, viduarum instar (ut diximus) ingemiscat, quia et ipsa terra ornatu omni viriditatis ac fertilitatis amisso, squalore lugentis adoperta est. Non enim tristi huic populatui frumenta messor eripuit, non fertilitatem suam vitis, qua gravata constiterat, ad dulcia musta perduxit: sed tanta cultores frustratione decepit, ut mendacium suum videatur crubescere. Similis oleas pulsavit invidia, elanguerunt malogranata cum ficubus: nec ullum genus pomorum meliore potuit conditione subsistere: sed cum gaudiis spebusque mortalium, tam germina periere, quam gramina. Non est dissimulandi tempus doloris, omnes lugentium habitum mentemque suscipite: teterrimum enim genus impendit exitii, quibus tam spes anni lamentanda, quam res est.

Vers. 13.-14.-- Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris, ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. Sanctificate [Ant. Sacrificate] jejunium, vocate caelum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum. Magnitudine calamitatis exposita, omnibus quidem populis fletus impendere descripserat, sed quia lachrymarum tantummodo spectaculo commoveri, miserantis potius, quam docentis officium est, propheta autem animo parentis indutus, nihil nisi pro utilitate conciliat. nunc quoque ordinate ad lamenta conducit, ut non vacuis fletibus tempus absumant, miserias suas lugubribus nimirum vocibus persequentes, quod utique, et religiosos et fortes animos deceret: sed ipsa lachrymarum munera secundum sacrae legis regulas ordinantes, messem praeparent gaudiorum, tantumque aerumnis mentis indulgeant, quantum sufficit ad indignationem judicis, offensionem, quam rerum amissionem dolentes. Vos proinde, ait, sacerdotes, asperis vestimenta mollia mutantes, habitum fugentium animumque suscipite, sed et quod ad curam vestram specialiter pertinet allegantes, deesse videlicet, unde divino cultui serviatis. Quod vero spectat ad populum: 484 Sanctificate jejunium, id est indicite sub ea denunciatione, ut si quis forte contemserit, quasi sancta violaverit, arguatur. Hoc est, quod ait, Sanctificate jejunium. Simul autem, inquit, omnes, idest non solum aetate validos, sed quos etiam imbecilles habet vel infantia, vel senectus, pro magnitudine periculi ad communionem officii convocate. Est enim consequens, ut cunctorum repellat afflictio eam calamitatem, quae erat in omnes communiter saevitura. Non autem debet nobis opportunitas intelligentiae subtilis elabi: universis siquidem jejunium communiter imperatur. Convocate, inquit, senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri. At si illa inopia (quae supra descripta est) totis regionem finibus obtinebat, ita ut nec sacrificium solenne possit offerri, quomodo iterum magnae sanctificationis ambitu jejunium eisdem plebibus imperatur: cum utique sub tanta indigentia constitutis, difficilius factu [Ant. factum] esset cibum parare, quam continuare jejunium? Ergo debemus advertere, quia aliud sit esurire, aliud jejunare: hoc ad exercitationem virtutis respicit, illud vero ad mortalitatis angorem. Ideo non placat Dominum afflictio reorum, sed correctio poenitentium: neque opus est cabe, sed compunctione curandis. Sordes enim luxuriae nequaquam aerumna bonis malisque communis, caeterum amica tantum generosis mentibus disciplina depellit. Et ideo jejunium peto, inquit, quod de officio venit, non esuriem quae de supplicio plerumque contingit: vel esurientibus inquam conciliate jejunium, ut quod inopia molestum fecerat, reddat devotio fructuosum. Sed haec nos pro aedificatione audientium dixerimus. Caeterum potest consequentia propheticis sententiis majore compendio vendicari. Impendentem enim calamitatem magis, quam jam irruentem vaticinator annunciat, meritoque admonet sacerdotes, ut plebem ad jejunia convocent, et legitimis supplicationibus occurrant his calamitatibus, quas audiunt imminere.

Denique sequitur: [Vers. 15.-18.]-- A A A diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt? de domo Dei vestri laetitia et exultatio? Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum. Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non sunt pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. Postquam lugentium habitum, ut sacco videlicet operti, id est amicti ciliciis convenirent, propheta composuit: nunc etiam, qua fungi debeant oratione, subjungit, et exclamationem dolentis bis terque congeminans, quasi vim ictuum quibus plagae incutiantur, expressit. Haud ob aliud profecto, quam ut formidinem et compunctionem in cordibus audientium pronunciatae calamitatis ambitio suscitaret, ac si diceret: Credite oculis meis, credite sensibus, acie prophetali non solum illata, sed etiam ventura cernentibus: ejus nimirum quae tolerari nequeat 485 calamitatis pondus insistere, et ad cujus ictus singulos quasi convulsi visceribus collabamur. Sic enim sibi eruca et locusta, bruchus, rubigo succedet, ut cessatio praecedentis incommodi, quae respiramentum videbatur aliquod polliceri, graviora miseris tormenta comportet. Ac dies ille Domini, quo reos videlicet destinavit ulcisci, non quasi tenui sit vexatione terribilis, sed eam vastationem ferat, quam potentissimus quisque ultor inveheret. Cujus videlicet viribus, nec audacia resistentium quiret obsistere, nec subtrahere quippiam calliditas occulentium [Al. oculentum]. Quod igitur ait, Vastitas a potente veniet, vel comparationem positam accipe, ut non minus valituram castigationem sciamus, quam si esset potentissimi alicujus regis saevitura victoria. De quo colore etiam illud in psalmo est: Excitatus tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino; et, Percussit inimicos suos in posterioribus, opprobrium sempiternum dedit illis (Psal. 77.): vel certe, non per exemplum, sed pro singularitate factam intelligamus commemorationem potentis, neutiquam unum aut duos, sed cuncta quae voluerit absque difficultate patrantis, sicque potens Omnipotentem expressisse videatur. Quia prope dies Domini, et vastitas a potente veniet. Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt? Non est, inquit, tempus ut impedimentum mediocre formides, et colligendis tantum fructibus haud etiam collectis calamitas inferatur, sed sub ipsis oculis vestris, ut jam repositis confidatis alimentis: nec solum privatis domibus, sed etiam templi aerario inopiam imminere praedico, ita ut laetitia, imo consolatio universa depereat. Nec sane ablatis frugibus victum pecora ministrabunt, quia et ipsi perniciem depasti montes, et consumtio viroris indicent. Quibus utique propiantibus malis ostendit se propheta pulsari, quod vel ad spiritalium sensuum judicium valet, multum se ultra hos corporeos porrigentium, vel ad pompam (ut diximus) descriptionis, in populorum cordibus affectum formidinis commoventem. Ergo quasi speciem interrogantis assumsit, dicendo: Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? ut a respondentis parte subjiceret, Quia non sunt pascua eis. Sed et greges pecorum disperierunt.

Proinde, cum me ex omni parte intolerabilis circumdet afflictio, ad te unicum Dominum, manus, voces, vota sustollo: et ut calamitates terrae jam dexter, jam mitis aspicias, animo et corpore stratus imploro. Ecce enim [Vers. 19.] speciosa deserti flamma consumsit. In quo sane loco diligens auditor inquirat, quae in desertis pulchritudo praedicetur agrorum, quam nova haec exustio invidiosa consumserit: praesertim cum nusquam incendii praecessisset querela? consequentia proinde lectionis ostendit, pulchritudinem hic agrorum frondentes sylvas et laeta pascua nominari. Ideo autem non culti, sed deserti ruris amoena laudavit, quia armentorum 486 et gregum fecerat mentionem: quia quoniam per nemora laetantur et pascua, his utique aliqua clade corruptis, illi quoque subduntur exitiis. Ignem autem posuit pro vastatione, quam locusta intulisset et bruchus, sicut etiam legimus in psalmo: Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum, et percussit vineas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum (Psal. 104.). Proinde cum omnium sylvarum et graminum virorum ita locusta bruchusque consumserit, ut non adesa, sed exusta videantur: consequenter etiam ferae bestiae ad famis pericula pervenerunt, et ad te unum naturali magisterio doctae suspiciunt, ut remedium periculo propiciatus apportes. Attestantibus quippe sacris cum veritate ac suavitate carminibus, Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore. Dante te, illa colligent: aperiente te manum tuam, universa implebuntur jucunditate: avertente te autem faciem tuam, turbabuntur. Auferes enim spiritum eorum et deficient, et in suum pulverem revertentur (Psal. 103.). Proinde sic a te etiam ferarum greges remedium, etsi liquidarum vocum inopes, tamen diversis faucium sonis postulant: sicut terrarum area susceptis aptata seminibus, aut rorem, aut pluviam, quo germina producantur, exspectat. Quod si bene consideres, noster auditor, inesse videbis pondus exemplo: animarum enim sitim elementorum naturali appetentiae, quae est utique multo vehementior, comparavit. Sed videamus et reliqua.

CAPUT II.

Vers. 1.-2.-- Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae, quia veniet dies Domini, quia prope est. Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis: quasi mane extensum super montes. Cum inquit tempus magnae vastationis appropiet, civitatis incolae agrorumque conveniant, et orationibus atque fletibus tempus denunciatae calamitatis anticipent. Cujus si ego possem ante ipsa rerum experimenta acerbitatem explicare dicendo, videntur mihi fore tales angorum tenebrae, quales si contingat atra geminari, ut cum noctem caligo et tenebrae faciunt densiorem: imo si his nubes densas, turbinesque consocies, ut solatio siderum penitus excluso, per caecum aerem fulminum terror intermicet. Quae tamen imagines solam mali qualitatem laboraverunt indicare, cujus de quantitate in majorem modum acerbitas augeatur. Ita enim vis, de quo loquimur, mali, universa spacia nostrae regionis implevit [Al. implebit], quasi limitibus explicatis, omnes simul montes atque colles mane nitidum, id est, rutilans aurora perfuderit. Unam ergo rem et nocti comparavit, et lumini, ut non contrarium aliquid inferret, sed ut dilatationem ejus et acerbitatem diversitate comparationis exprimeret. Populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Quod de locustis magis, quam de hostibus sit instituta narratio, processu orationis ostendit. Examen quippe 487 ipsum locustarum et bruchorum, cujus irruptio multiplicem calamitatem peperisse describitur, nunc armato exercitui frementique composuit: quod utique per comparationem non posset inferre, si de militibus fuisset instituta descriptio. Pergit itaque effectum, inquam, mali per varias species explicare, et dicit qualem terrarum faciem, cum veniret, invenerit, qualem reliquerit, cum abiret. Nihil, inquit, simile majorum nostrorum vidit aetas, nihil minorum simile videbit.

Vers. 3.-- Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti: non est qui effugiat eum. Ante faciem ejus, quod dixit, ipsum locustarum incursum voluit indicare, non utique ut faciem locustarum aliud periret incendium, et illae exustae deinceps rura corrumperent: sed ita, inquit, totas regiones eorum vastabit incursio, ut non minus quam ignis absumserit. Et quia non efficientia probatur incendii, verum levia quaeque rerum, ut frondes, ut culmos, ut paleas, crepitantibus volitantibusque flammis celeriter solet penitusque consumere: quae vero materiae plus habuerint firmitatis, majore incendii mora superat: ideo, et ante et post, flammam vigere denunciat. Augendi autem ordinem ex arte custodiens, postquam locustam incendio contulit, regionem quae vastata sit, terris amoenis irriguisque ait potuisse conferri. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti: non est qui effugiat eum. Ut tunc utique vis mali grassantis appareat, ut ea quae fuerint nimis amoena consumserit.

Vers. 4.-11.-- Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic current. Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, sicut [Al. velut] populus fortis praeparatus ad praelium. A facie ejus cruciabuntur populi omnes, vultus mutabuntur in ollam. Sicut fortes current, sicut [Al. quasi] viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur. Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. A facie ejus contremuit terra, moti sunt coeli, sol et luna tenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verba [Al. verbum] ejus. Magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum? Paulo ante commonui quia magis magisque processu orationis appareret, non de armatis aciebus (sicut quidam opinati sunt), sed de bruchis et de locustis narrationem simpliciter institutam. Harum itaque ut vim effectumque signaret, armatorum et equitum similitudines congregavit. Nec solum narrandi ambitionem, sed etiam comparandi eruditionem sequutus, ut magnifice quod susceperat, ita etiam eleganter explicuit: et cursum ipsum, videlicet irruentium locustarum, 488 incessui quadrupedantium componendo, et sonitum ei crepitatui, quem in stipula solet ignis efficere, comparando. Quas quoniam imagines vidit decenter assumtas, multa in eis commoratus industria est: et non solum stridorem atque incursus ignibus equitatuique composuit, sed illud etiam sedulo, quod non sparso, sed composito agmine, plenoque gradu [Ant. gradus; et mox signi] vaderent, plane ut legiones aliquae sub signis, et centurionibus agentes (quia id poscebat terroris caussa) signavit. Sicut populus, inquit, praeparatus ad praelium, a facie ejus cruciabuntur populi omnes, vultus redigentur in ollam. Si vim, inquit, copiarum militaris etiam disciplina componat, ut non vagi et latrocinantium similes, sed per turmas aciesque compositi, constantibus et animis et ordinibus in bello procedant, ante certaminis adventum, ipso facile timore solvuntur hostes, ut plerumque eorum facies futurae mortis lurido vestiantur: ita, inquit, agmina nostrae gentis, nec aspectum ipsum ferre ingruentis calamitatis valebunt, sed ad similitudinem ollae, quam fumus infecerit, non solum pallescent, sed etiam penitus attrahentur: quippe quibus nec in campo virium, nec in urbibus murorum succurrat auxilium. Locustarum siquidem agmina, quae ventura denuncio, officium populationis obeuntia, sicut bellicosissimi viri, quocunque indignatio vel cupiditas vocaverit, excurrent. Nec solum arva vastabunt, verum etiam intra urbium tecta penetrabunt. Nulla erit impedimento obsistentium multitudo: nullum quod irruentes moretur obstaculum: inoffensis callibus victrix turba gradietur. Hoc enim ait: Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur. Nec solum, inquit, civitatum aedibus irruentes, quasi publico erunt timore contentae: sed in penetralia privatarum domorum, furantum instar, intrabunt. Sicque universos regionis istius incolas laetabilis anxietas occupabit, ut eis caeli moveri, et tremere terra videatur, splendorem suum astra subtrahere, palpabilibus tenebris sol ac luna vestiri. Nequaquam autem dubitem universa cum tanto malorum cumulo ventura: quando haec agmina, ipse qui est Omnipotens ductor indicet, et in perniciem reorum tali abutatur exercitu: atque ipse signum praecepti, quo incitentur, attollat: eisque vires, quibus exsequantur sententiam, subministret. Magnus enim dies Domini, et ipso ultionis cultu ambituque metuendus: cujus deprimentem ruinam non posse tolerari, facies prima demonstrat. Possumus autem has beati Joelis concionantis querelas, quamvis cum ipso severitatis suae fragore ad aedificandum valentes, tamen per subtiliorem quoque intelligentiam transferre ad animorum figuras: ut per descriptionem calamitatum, quas regionibus totis ob cruciatum peccantium impendere denunciat, squalorem criminosarum mentium signasse credatur. 489 Neque enim censura sapientis magis miseros existimat quos aerumnis, quam quos vitiis viderit subjugatos. Secundum quam regulam, statum profanissimae gentis, nullis omnino sceleribus abstinentis, tum miseratus, tum indignatus arguit: denuncians primo, se nec facta meminisse, nec futura concredere, quae suis videat accidisse temporibus, id est, exiguis quidem mole vermiculis, et qui vix capiant nomen animantium, tantam vim ad undarum similitudinem (quae se continue sequerentur) illatam ut omnem paratum regionis vultumque delerent.

Residuum enim erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Si ergo humanos animos indicanter [Forte judicanter] inspicias, et vitia necdum punita consideres, deprehendes profecto in eis talem statum, qualem regionibus lues miseranda contulerat. Quatuor siquidem species corruptionis incommoda deferentes, quae sibi quadam affinitate jungantur, intulit, id est, erucam, et locustam, bruchum, et rubiginem: quas quatuor illis animorum passionibus possumus competenter aptare, spei videlicet, et gaudio, timori, ac dolori. Ex his enim quatuor affectionibus, sed de una origine motionis (videlicet qua afficiamur) emanantibus, universa mala, et diversa pariuntur incommoda. Nos autem ea tali decisione signemus, ut erucam folia tantum arborum virentia persequentem, et locustam saltibus magis quam gressibus promoventem, ad spem referamus et gaudium, quadam nimirum sua saltatione peccantia: e regione vero bruchum et rubiginem, qui absque ulla operis alacritate insidendo inhaerendoque consumat, pavori secernimus et dolori. Cum ergo viderimus aliquem per ea quae dicuntur laeta peccantem, ut pote modestiae et pudoris alienum, postquam honestatis ornamenta corruperit, etiam patrimonium suum flagitiis victumque submittere, exclamemus licebit: Residuum erucae comedit locusta. Cum vero ediverso alterum adeo ignaviae servientem, ut nullum decus libertatis existimet, sed cum ipse nullo amictu seriae dignitatis exultet, si eum etiam latere cupientem deprehenderit alicujus superioris improbitas, et sceleribus suis vel adjutorem poposcerit, vel ministrum: aut certe abnuere tentanti, malum aliquod aut quodpiam minetur incommodum, statimque illum videris etiam majoribus, quam putaveras, servitum ire criminibus, dicito cum propheta: Residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Secundum hanc itaque regulam, in omnem vitam mortalium si perspicaciter aciem dirigamus, diversis quidem negociis, sed in cunctis fere studiis eorum atque temporibus, ubi his prophetae exclamationibus congrue utamur, offendimus. Tali siquidem vitiorum multiplicatione perfectum est, ut non solum gramina et germina, quasi naturae generositas interiret, sed ipsa et vinearum, et olearum, ac ficorum, quae religionis videlicet fuerant instituta muneribus, et poma corrumperentur, et robora. Cum ergo etiam 490 sub Christiano, inquam nomine constitutos, sacramentorumque adoptione gaudentes, tamen eos nullam virtutum curam habere conspexeris, imo ipsius altaris ministros ambitioni tantum luxuriaeque famulari, miseranter atque indignanter exclama: Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit, nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus, confusum est vinum, elanguit oleum, confusi sunt agricolae, quia messis agri periit. Hic autem ecclesiarum status, qualem hac potissimum tempestate conspicimus, illam indignationem Dei, quam intremuit propheta, succendit, id est, Magnus est dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? Quo autem sit consilio proditus, qui sustineri nequeat, audiamus.

Vers. 12.-14.-- Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens, et multus in misericordia, et praestabilis super malitia. Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? Ergo pompam severitatis, qua stipatur egrediens ad vindicandum aeternus Dominus, intuentes, animos desperatione prohibere, speique melioris effectu scitote, illum non saeviendi, sed parcendi desiderio terruisse. Neque enim propriae benignitatis oblitus, tam multiplici fragore motae animadversionis insonuit, sed ut in vobis affectum formidinis excitaret. Denique ipsa vos rerum voce compellat, ut ad eum aegra demum pectora conferatis, ejusque medicinam aeternis virtutibus obligantes, non solum habitum lugentium, sed totum impleatis affectum, cordaque vestra potius, quam vestimenta rumpatis. Quod cum exaggerantur, tum etiam eleganter admonuit, ut quia mos plangentium est, a pectoribus vestimenta diducere, illos quoque quasi admotae pectoribus manus altius ut imprimerentur, admonuit: ac non solum videlicet indumenta, sed etiam viscera, si fieri posset, ipsa rumperent. Verbum quoque accommodatissimum rei, de qua agebatur, invenit: Scindite corda, et non vestimenta vestra. Quae utique scissio praeter ambitionem lugentis, discretionem quoque boni malique videtur indicere, et separationem a flagitiis, quorum commixtione sorduerant. In melius ergo mutate propositum, vel ea quae sunt prius male gesta, deflete, quippe quibus caussa sit cum benigno, et misericordi Domino, et praestabili super malitia, id est, qui ejus calamitatis, quam malitiam vocat, remissionem, si compunctos viderit quos comminatione eruerat, libenter indulgeat. Ex usu autem Scripturarum, quasi speciem dubitantis assumsit, dicendo: Quis scit, si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem? Quod utique pro reverentia judicantis inseritur, cujus tantum vult esse terrorem, ut etiam tuta timeantur. Relinquat autem post se benedictionem, ideo ait, quia supra dixerat tantam vim egestatis locustis vastantibus 491 inferendam, ut post transitum earum remaneret terra sicut solitudo deserti. Ergo nunc ait, Offerte lachrymas, offerte gemitus. Talibus forte hostiis vis animadversionis denunciata laetabitur: ut si imminuit copiam, non etiam absumat alimoniam. Et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo nostro [Al. vestro]. Per ordinem ad praemissa respondit. Supra enim dixerat, magnitudinem egestatis eo usque venturam, ut periret sacrificium et libatio de domo Domini: hic itaque, cum spem solatii correctis ac poenitentibus vendicaret, adjecit, quod relinqueret benedictionem, quae libamentis serviret altaris.

Vers. 15.-17.-- Canite tuba in Syon, sanctificate jejunium, vocate coetum. Congregate populum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo: et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur ei nationes. Quare dicunt in populis, Ubi est Deus eorum? Familiare prophetis, ut non sollicite tempora, vel quae dicuntur genera verborum in declinatione custodiant: caeterum sensum implevisse contenti, quasi obviis elocutionibus abutuntur. Unde et nunc cum dixisset, Egrediatur sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo, subjecit, Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, pro eo ut diceret, plorent sacerdotes. Contentus enim officio censoris, non fuit curiosus modorum: vel certe, ut efficacem fuisse hortationem suam proderet, dixit curaturos, quod ut facerent, imperasset. Inter vestibulum itaque et altare, coetus, ait, lamentantium personate: et vos praecipui sacerdotes, quibus sacrorum rituum delegata custodia est, madentes ora fletibus, exclamate: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne hos, quos decrevisti jure haereditario possidere, nunc profanis (quibus cingimur) nationibus exsecratui fieri, despectuique patiaris: et si nihil aliud, nobis id saltem apud tuam clementiam suffragetur, quod absque tua contumelia perire non possumus. Qui ergo nos tuos credi vocarique servos, ac filios, non solum creando, sed etiam adsciendo, voluisti, noli sinere ut dicant gentes: Ubi est Deus eorum? quo videlicet solebant propugnatore gaudere. Quae postquam officio praeceptoris explicuit, vaticinantis continuo fiducia pollicetur, fuisse populi efficaces precatus, et quasi pro zelo stimulatum rerum Dominum, defensionem fidelium recepisse.

Vers. 18.-- Zelatus est, inquit, Dominus terram suam, et pepercit populo suo. Interesse, inquit, propriae dignitati aspiciens, ne gens, quae ipsius proprie nomine censebatur, quasi indiga defensoris periret, et desperatione eam prohibuit, et spe jocunditatis implevit. Ex ejus ergo responsione subjungitur:

Vers. 19. 20.-- Ecce ego mittam 492 vobis frumentum, vinum, et oleum, et replebimini ex eo, et non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus. Et eum qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam et desertam, faciem ejus contra mare orientale, extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet foetor ejus, et ascendet putredo ejus. Beatus quidem Jeremias et alii prophetae, Assyrios et Chaldaeos dicunt ab Aquilone venturos. Et hic ergo Assyrius posset intelligi, nisi, ut supra notavi, alias quoque plagas, secundum quod in Deuteronomio sanxerat, profanato populo constaret illatas. Proinde, secundum institutum ordinem, locustas accipiamus et bruchos, quarum amolitionem placatus Dominus pollicetur: qui hoc sane ad gratiam et dulcedinem liberationis adjecit, quod illa agmina in deserto jussit occumbere, ne foetoris magnitudo de cadaveribus excitati incolis morbum crearet. Ascendet ergo illic foetor ejus et putredo, quia superbe egit: superbe autem eum egisse pronuncians, haud vicium mentis, caeterum magnitudinem calamitatis expressit.

Vers. 21.-23.-- Noli timere, terra, exulta, et laeta re: quoniam magnificavit Dominus, ut faceret. Nolite timere, animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, et ficus, et vinea dederunt virtutem suam. Et filii Syon exultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae. Consequenter ad totam regionem quasi sermo dirigitur, ut ei promittatur recidiva fertilitas, cui fuerat denunciata vastatio. Et per easdem species sermo decurrit, per quas etiam sub adversitate transierat. Dicit itaque, montes pascuis vestiendos, frondosam faciem silvis redire, ficus et vites munera suae foecunditatis offerre. Hoc enim est, quod earum virtutem vocavit, quae quoniam omnia usui sunt hominum mancipata, merito subjecit: Et filii Syon exultate, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem justitiae. Coronavit omnino praecedentes monitus eruditionis plena sententia: quae post depulsionem aerumnarum, et successus optatissimos prosperorum, usurpari a populo gaudia, sed ex qua potissimum deberent parte, signavit: non utique quod fruenda appeterent, sed quod doctorem justitiae reperissent. Et filii, inquit, Syon exultate, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem justitiae. Est quidem, inquit, misericors, et qui una succurrendi virtute depellat tristia, et secunda contribuat; sed tu, popule meus, in eo potissimum exultare debes, quo caeteris nationibus antecellis: quia doctores videlicet justae conversationis acceperis, quorum informatu, et modestus ageres et beatus. Quale est illud apud alium prophetam: Beati sumus Israel, quoniam quae Deo placent, nobis nota sunt (Baruch. 4. 4.).

Vers. 24. 25.-- Et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio. Et sic implebuntur 493 horrea frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. Et reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos. Per diversas species id quod caepit exsequitur, et futuram mutationem de tristibus in laeta describit. Promissurus ergo foecunditatem, tempestivi ac serotini imbris praedicavit in lapsum, descendere, inquiens, faciet imbrem matutinum et serotinum in principio. Quod Septuaginta, non in principio, sed sicut a principio, transtulerunt, ut facerent sensum: quia offensionibus, quibus annuorum temporum opportunitas erat quasi perturbata, sublatis, ad morem suum annus recurrat: ut pro diversitate seminum, vel tempestivis, vel serotinis arva pluviis irrigentur. Quae tantam, sane fertilitatem creabunt, ut et horrea tua superentur, et dolia. Potest ergo hoc quod dixit, tempestivum imbrem et serotinum in principio, sic intelligi, ut signasse videatur ordinem commodorum, nec sit ulla in sensibus contrarietas, quasi quomodo in principio dictus sit imber, qui etiam serotinus vocatur: sed ut foecunditatem fructuum pluvia praecessura dicatur, sitque sensus: Mittam primum imbrem, et postea frugum laetitia subsequetur. Quae cum cultores suos gaudiis viribusque compleverit, obliviones inopiae praecedentis infundat, et aerumnae pergat abolere vestigia: ita ut non solum penuriae molestia conquiescat, sed etiam detrimenta, quae praecesserant, suppleantur. Hoc est enim quod dixit, Reddam vobis annos, quos comedit locusta. Non utique ut momenta temporum, sed ut foecunditas redderetur annorum. Notandum quoque, quia fortitudinem suam et magnam erucam Deus appellavit, et locustam: baud utique, quod ejusmodi vermes ad coaeternam Dei potentiam aliqua ratione referantur, sed quod earum ministerio, atque populatu in afflictionem reorum munus implevere ultionis. Erucarum ergo et locustarum ipsa exiguitas potentiam indicat et creatoris et vindicis: qui ubi populos decrevit atterere, nec dentibus bestiarum aliquarum utitur, nec venenis, sed per bruchum et rubiginem opulenta paulo ante regna consumit. Et ideo virtus Dei appellatur, cujus sententiam, quasi strenuus lictor, impleverit.

Cum ergo istorum temporum damna fertilitas, inquit, optata correxerit: [Vers. 26 27.] Et comedetis, et saturabimini, et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui vobis fecit mirabilia: et non confundetur populus meus in sempiternum. Et scietis quia in medio Israelis ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in aeternum. Venit autem ex more prophetico, ut quotiens quae sunt laeta promiserit, ita etiam in sempiternum mansura denunciet. Quod vel sub conditione duntaxat, quae Scripturis celebrata est, debemus accipere, id est, Si illi studiis probitatis insistant, tunc etiam prospera mansum ire: vel certe, quod ad vaticinantis officium aliquid semper de optantis parte conjungat. Potest autem sensus introferri, cui sane processus ipsius orationis alludit. 494 Nam jam supra dixerat, Filii Syon exultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae. Quod quamvis multipliciter possit intelligi, tamen quantum ad rationem temporum respicit, beatum Ezechiam proprie videtur ostendere: quem magno circa cultum Dei studio ferbuisse, fides pandit annalium: cujusque persona regis, sicut praecipue Esaias propheta demonstrat, ad significationem majoris negocii videtur electa. Ea ergo, quae per Ezechiam gesta sunt, ad Redemtoris nostri negocia transferamus: ut illo quidem tempore mediocriter impleta, sub Evangelio vero ingentes cumulos adquisisse videantur. Verus quippe doctor justitiae ille est, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. 2.): qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexerit propter justificationem nostram (Rom. 4.): ut justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Jesu (Rom. 2.), et a veteribus liberaremur erroribus, et soli justitiae subderemur: omnemque praeteritam rerum salutarium penuriam nova fertilitate pellentes, et doctrina impleremur, et copia, Evangelio pollicente: Quaerite primo regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia apponentur et adjicientur vobis (Matth. 6.). Sicque non conlundetur adquisitionis populus in sempiternum, qui sententiae Redemtoris innititur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi (Ibid., 28.). Illo ergo duce in sui medio commorante, fidelium agmina secura semper alacriaque consistunt: et quaecunque in certaminibus adversa toleraverint, ea ita sentient prosperis succedentibus antiquari, ut ad laetorum tantum commendationem processisse videantur.

Vers. 28. 29.-- Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: Senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas, in diebus illis effundam spiritum meum. Hujus loci meminit in Actibus Apostolorum beatus Petrus, dicens hanc prophetiam illo fuisse tempore, cum in Apostolos Spiritus sanctus descendit, impletam (Act. 2.). Animadvertendum proinde, quia hoc solum de contextu propheticae orationis Apostolus, quod suo tempori congruebat, assumserit, idest, Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. Quia enim linguarum scientiam Apostoli fuerant miraculo consecuti, praedictam hanc effusionem spiritus Ecclesiae doctor ostendit, et prophetiam appellavit linguarum scientiam: quae etsi non de futuris, sed de recentibus Dominicae incarnationis mysteriis disputaret, tamen non nisi virtute sancti Spiritus contigisset. Nequaquam vero solam mentionem donorum fecisse contentus, subjungit etiam illa quae ad pompam terroris aspicerent.

Vers. 30. 31.-- Dabo prodigia in coelo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Itaque toto continuatu illo suadere festinat, quod cum 495 dies. Domini, id est, tempus ultimi judicii cum tanta sit potentia et fragore venturum, ut trepidantibus perculsisque sideribus, machina ista velut combusta dissiliat, ac sola fides sit quae agmina piorum, mundo collabente, tutetur: debere illos Evangelio credere, si pervenire cupiant ad salutem. Quia ergo non explanandi prophetae, sed praedicandi Evangelii curam beatus Petrus susceperat, tantum ex dictis ejus quantum sibi conducebat, arripuit: nec per hoc utique illam explanationem, quam facit contextus, prophetici operis abrogavit. Quod ideo breviter admonemus, ut illorum repudietur audacia, qui temere imperiteque contendunt, hoc solum tempus a propheta indicatum fuisse, de quo Petrus Apostolus disputavit: cum operis, inquam, tota contextio primo populi Judaeorum, deinceps vero nostra tempora quasi cumulum doceat [ Ant. doceatur] amplecti. Sicut ergo non officit significatui prophetico, ad Evangelii negocia transferendo, quod historiam Judaicam totum volumen exsequitur: ita etiam imo longe magis apud lectorem duntaxat eruditum, nunquam sinitur consequentia fidem negare, si qua praedicatio ex Gentibus, quoque credentium queat negociis applicari.

Videamus ergo, quemadmodum tenor quasi historicae explanationis incedat. Sub beato nempe Ezechia sanctum Johelem prophetasse colligimus: cujus regis aetate, et gravia institere certamina, et ingentia miracula. Inter caeteras autem clades, quibus et decem Tribus usque ad translationem leguntur afflictae, nonnullae civitates, de Judae quoque et Benjamin sortibus, corruerunt: morbo quoque Judaeos, et penuria laborasse deprehendimus. Denique, cum Rapsaces alloqueretur obsessos, et denunciaret interitum, nisi regi Assyrio se protinus dedissent, mala quoque eis famis ac sitis toleranda promittit. Et propter hoc ergo eis misericors Dominus pollicetur, quia tristibus in laeta mutatis, damna quoque penuriae suppleantur. Sed quam seriem rerum et temporum fecerit, audiamus. Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum, et dabo prodigia in coelo sursum. Prophetico nempe ore instructa promissio. Nam postquam vitae praesentis commoda percucurrit, spiritalia junxit insignia, quibus 496 utique populus Dei praecipue gloriabatur. Consequenter itaque pollicetur, quia praeter ista, ut diximus, corporalia bona, revelationum quoque sint ornamenta capturi, et spiritalium donorum abundantiam consequantur. Ergo quod ait, Effundam spiritum meum super omnem carnem, et utrumque sexum, et variam significavit aetatem. Denique sequitur, Prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: et senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Diversis videlicet revelationum speciebus, ea quae sunt ventura conspicient. Sed et super servos, et ancillas effundam spiritum meum, id est, ab his sanctitatis insignibus sicut nulla aetas, ita nec conditio, quae vilis putatur, excludetur. Caeterum et in servos, si donorum talium inveniuntur capaces, sacra haec inundatio commeabit. Omnia beati Ezechiae temporibus, quasi primo duntaxat gradu dicuntur implenda. Quia enim ingruentibus periculis in graves est coarctatus angustias, et contra spem vicinarum gentium sola religione defensus, ideo tempus ipsum cum magno ambitu, et sub pari schemate propheta describit, ad exprimendam nimirum potentiam Dei, cujus ope ex tanto diluvio civitas potuisset emergere. Secundum quem sensum, ordinata nimirum vatis nostri cucurrit oratio. Nam praeter consolationem redeuntium copiarum, etiam dona Spiritus, id est, revelationum promisit insignia, quibus ille populus ad Deum specialiter pertinere proderetur: et ideo deberet inter adversa confidere, quandoquidem non possit viliter disperire, qui carus Deo perque etiam pretiosus existeret. Ipso autem de quo loquimur attestante propheta, colligimus etiam somniis aliquid quasi minoribus et familiaribus oraculis, quod ad consolandum valeret, fuisse monstratum. Cujus loci sane occasione, distinguendum videtur quod in Deuteronomio (Cap. 18.) legimus, id est, ne somniis crederemus. Quomodo enim nunc somnia ad sancti Spiritus dona referuntur, si illic eis penitus fides abrogata crederetur? Unde apparet, cum utraque sit pari auctoritate sententia, discrimen rationis adhibendum, ac si personae somniantis caussa congruerit: ut sicut illa reverenda de meritis, ita ista sit de suis aestimata ponderibus: intelligamus adminiculum aliquod per somnia contigisse. Si vero nihil adsit testimonii, quod vel tempus, vel persona mereatur, imagines somniorum legali esse auctoritate temnendas.

497 Sed quae jam ab eo late adjecta diximus, audiamus. Dabo, inquit, prodigia in coelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Consuetudo prophetica est, ut quotiens annunciatur Deus vel ad propugnandum, vel ad ulciscendum cum indignatione consurgens, mutata polorum facies, et elementa ipsa trepidantia describantur. Quale est illud apud beatum David, qui occursum et habitum aetherei propugnatoris effugiens, Ascendens, inquit, fumus in ara ejus, et ignis a facie ejus exardescet, carbones succensi sunt ab eo, inclinavit coelos, et descendit, et reliqua. Secundum hunc ergo modum, ut diximus, ex legis more venientem, etiam nunc propheta sub tempus animadversionis caelitus inferendae, elementa ignibus pervadenda, sidera vel fumo vestiendae, vel sanguine, natura praemittit. Non quod ita haec ut dicuntur effecta sint, sed vel quod ejusmodi apparatus caelorum praesuli conveniret, vel ita facilem effectum ejus sententia duceret, quasi eam consternatus orbis, et cursitantia elementa perducerent: quod tanta postremo reorum animos occuparet anxietas, ac si polorum machina solveretur, atque Luna sanguinesceret, terra cine esceret, astra nigrescerent. Quod ergo metuendum animis accidebat, sic narratur, quasi ipsis eveniret elementis: ultima siquidem illa creditur et una convulsio, sub ipso videlicet fine mundi, vel terris, vel sideribus inferenda. Illo autem prophetae (de quo disserimus) in tempore, non caelo ac terris (ut supra dixi) ejusmodi perturbatio, sed solis reorum mentibus incidisse [ Ant. insidisse] est. Cujus quoniam speciem modumque deprehendimus, narrationis quoque seriem investigemus.

Pronunciat ergo illa omnia, quae beati Ezechiae temporibus leguntur impleta. Quia enim decem jam tribubus ad Medorum arva translatis, in Judae fines Assyrius irrupit exercitus: et cum Sennacherib urbes alias obsideret, ad Jerusalem Rapsacem quemdam cum magna copiarum parte direxit, qui ad deditionem populos (ut supra dicere coeperamus) Hebraico sermone, cujus erat peritus, illiceret: coeperunt impendio hi qui muris praeerant postulare, ut Syro sermone, et non Hebraico loqueretur. Tunc Rapsaces pondus maximi terroris adjecit, asserens se clades maximamque perniciem, non paucis stemmatibus, caeterum universae genti, nisi imperium reciperet, attulisse. Quibus minis adeo et beatus Ezechias, et reliquiae sunt ipsius populi comminutae, ut ad Isaiam prophetam toto lachrymarum ambitu verterentur, dicentes: Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi, id est, in eam se coarctationem spiritus pervenisse, quam tempore partus edendi usu filii, si virtus non esset in pariente, sentirent. Sub illo ergo aestu imminentis discriminis Ezechia Judaeisque positis, et Sol nimirum videbatur in tenebras, et in sanguinem Luna converti, antequam veniret dies Domini magnus et horribilis, qui illam videlicet molem atrocis exitii transferret a populo Judaeorum, et ad Assyrios subita virtute converteret. Horribilem 498 proinde diem Domini et magnum vocavit, non quod tristis esset fidelibus, sed quod operis majestate reverendus.

Denique sequitur: [Vers. 32.] Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quia in monte Syon, et in Jerusalem erit salvatio. In illo inquam monte, in quo minimum defensionis fere paulo ante virium pollicebatur attritio: in illa, inquam, urbe, quae populos suos libertati, sicut edendos mundo huic filios mater imbecilla [imbecillis] conceperat, imo quae pariendi viribus destituta, indubitatum foetui minaretur exitium, apparuit subito tam gloriosa defensio, ut praeter eam nusquam esset certa salvatio. Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quia in monte Syon et in Jerusalem erit salvatio, sicut dicit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. Haec autem universa, quae cum summa propugnatoris Dei nostri laude perfecta sunt, tempore Incarnationis Dominicae cumulatius in donis spiritalibus docentur impleta: ita ut ipsa quae patrum temporibus praecessere miracula, non solum historicam, sed etiam propheticam vim habuisse vim habuisse videatur: quippe ad eorum significationem valentia, quae longe post redderentur. Sic enim tempore Dominicae Passionis, cum acerbissimam mortem vitae auctor intraret, diem medium nox improvisa subduxit. A sexta, inquit, hora tenebrae factae sunt usque ad horam nonam (Matth. 24.): ut quod splendoris ingeniti decus atro sydus ore deposuit, ad officium videretur vel lugentis respicere, vel timentis: quia nollent contumeliam creatoris, vel Judaeorum facinus intueri, antequam dies Domini magnus et horribilis adveniret: videlicet, antequam gloria resurrectionis emicaret: vel certe dies ille quem Dominus noster in Evangelio, quasi sub gemina narratione digesserit. Nam cum ultimi temporis signa contraderet, prius Jerosolymorum descripsit exitium, et quibus calamitatibus Judaeorum regio compleretur. Sicut ergo illic eversioni Jerosolymorum finem orbis adjunxit, ita etiam omnis ista apud prophetam elementorum astrorumque concussio, plene sub mundi fine peragetur: Quando, ut ait Beatus Petrus, coeli ardentes magno impetu transibunt: et elementa ignium ardoribus decoquentur (2. Petr. 3. 10.). Tunc [ Ant. Nunc] enim fides sola proteget suos, et qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quia in monte Syon, et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus; et in residuis, quos Dominus vocaverit. Jerusalem, inquit, caelestis, quae est mater piorum, municipatui adscribentur omnes qui ad gaudia aeterna migrabunt: qui tamen omnes residui nominantur, quia multi sunt vocati, pauci autem electi (Matth. 13.). Sed videamus et reliqua.

CAPUT III.

Vers. 1.-3.-- Quia ecce in diebus illis et in tempore illo, cum convertero captivitatem Judae et Jerusalem; congregabo omnes Gentes, et adducam [Al. deducam] eas in vallem Josaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram diviserunt meam. Et super populum meum miserunt sortem, et posuerunt puerum in prostibulum, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. Terminato illius, quae in longum processerat [ Ant. praecesserat], significationis excursu, 499 revertitur ad tempora, de quibus vaticinium fuerat exorsus, et immoratur eis quae propediem cernit implenda: ut vel eorum attestatione confirmet etiam illorum fidem, quae longe post ventura promisit: vel ut ostendat se non deposuisse studium consulendi, per hoc quod impetum vaticinantis assumserit; ac si diceret: Si illa quae olim ventura sunt temporis sui rationibus invitentur, nunc vero quod instat et imminet, exsequamur. Nempe jam decem Tribus, Assyrio transferente, migrarunt, Judae in sortem infestus populatur exercitus, nec spes ulla virium, quibus obsistamus, remansit. Denuncio ergo quod nunc potissimum propugnator occurrat, et captivitatem populi sui, Judae scilicet, quae jam videbatur inhiare, depellat, ac post desperationem salutis ejus, ultionis gloriam quae toto celebretur orbe, contribuat. Cum enim ad obsidionem Jerosolymitarum Assyria multitudo convenerit, ita eos, inquit, faciamus subjacere vindictae, ut non tam ad bellum concitati, quam ad tribunal videantur exhibiti. Cum ergo coepero disceptationem movere in vallem Josaphat, remunerabo Assyriis diversisque hostibus, quod merentur, ut et proceres absumat immissa pernicies, et malis captivitatis gens relicta subjaceat: atque populi mei filios qui in servitutem, aut turpitudinem vendiderunt, ipsi quoque patiantur arbitria nundinantium: sentiantque quales sint anteactae fructus audaciae, qui ob hoc, quod mea nuper arva pervaserint, patiuntur agrorum suorum acerbissimos divisores.

Vers. 4.-8.-- Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? Nunquid ultionem vos redditis mihi, et ulciscimini vos contra me? Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Argentum enim meum et aurum tulistis: et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra. Et filios Judae, et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum. Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus loquutus est. Vicinorum, quibus circumdati erant Judaei, iniquitatem et odium, vel levis saepe detegebat occasio. Nam 500 quoniam propriis viribus Judaeos oppugnare non poterant, majorum hostium jungebantur agminibus. Quod eorum facinus carmen accusans, Tabernaculum, inquit, Idumaeorum, et Ismaelitae, Moab et Aggareni, Gebat et Ammon, et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in susceptionem filiis Loth (Psal. 82.). Secundum hunc ergo morem, conterminae nationes ad evertendam Syon cum Assyriis copias miscuissent, convenit eos divini censura sermonis, et quasi caussam ab eis talis poscit injuriae. Deinceps vero convictorum et tacentium parti respondit, ne forte memoriam praeteriti doloris assumserint; quando videlicet filii Israel egressi de Aegypto, Jesu Nave duce, terram Repromissionis intrarunt, et traditam sibi certis dimensionibus possederunt. Nunquid ergo rebelli spiritu illud, ait, tempus paratis ulcisci? et quasi inventa opportunitate, occupatos fines recuperare contenditis? Sed si ejusmodi vos meditatio concitavit, et imbecillitatem, et profanitatem vestram irruens vindicta convincet. Non solum enim nihil valebitis de antiquis mutare decretis, sed sub ipsorum potestate sistetis, quos oppressum ire vestris conspirationibus aestimatis. Per species autem varias mala captivitatis enumerat, quae pro nocentium nimirum arbitriis inferuntur. Atque ideo, cum dixisset, quia aurum et argentum aviditate praedantium sustulissent, addidit, et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra, ut vel reliquam videlicet supellectilem, vel monilia diversa signare. Cum his etiam domorum ornamentis etiam pignora miserorum venumdedistis: quod qualem orbatis parentibus creet dolorem, illatu [ Ant. illatum] vicissitudinis sentietis. Eo quippe, cujus judicia convulsum ire tentatis, vindicante, tempus adveniet, ut non solum gaudia Judaei liberationis adquirant, sed etiam vindictae voluptate pascantur, dentque venum vestros filios non vicinis gentibus (a quibus sperent recursum), sed populis Saba, quem Gentiles literae Meroen vocarunt. Quod totum sane vel statim post Assyriorum exitum, vel post reversionem de captivitate Babylonia, Machabaeorum temporibus videtur impletum. Notandum autem, quia non omnia quae illis sunt gesta temporibus, ad spiritalem intelligentiam, id est, significationem Evangelici muneris probabiliter 501 transferuntur, sicut alia quae paulo ante diximus de commotione siderum, de magnitudine prodigiorum, de effusione donorum: quae et illis videlicet temporibus contigerunt, et sub Dominica passione, vel ultimo ejus Judicio cumulatius impleta implendaque creduntur. Haud ergo, inquam, eo modo cuncta, quae his propheta subtexuit, ad spiritalem intelligentiam copulantur. Quos enim Tyrios, quosve Sidonios, vel reliquos Palaestinorum terminos ambientes, praeter simplicem intelligentiam suspicabimur, ut eos fidelium liberos vendidisse fingamus? Quos si tamen, quia pellexerunt ad vitia, venum etiam tradidisse fingamus [ Ant. fingantur], quomodo eis eandem vicissitudinem comminabitur, ut nos videlicet mercatoribus Sabaeis eorum denuo filios contradamus? Proinde tenenda illa intelligentiae regula, ut cum tenore simplici instituta currat oratio; per excessus interdum vaticinio congruentes, ea intersonent, quae futuris etiam possint convenire mysteriis. Sed peracto rursus officio, ad propositum sui temporis res ducatur; ac per consequentiam, vel comminationis, vel exhortationis incedat. Unde et beatus Joel, postquam impetu prophetandi extremis etiam seculis ventura, sed breviter, indicavit, ad temporis sui rationem revertitur: conterminisque hostibus exitia comminatus, pergit ea gaudia, quae jam appropiare conspexerat, explicare, ut et longe post venturis fidem faciant, quae propediem denunciat exhibenda: et eos, quibus consolationem parat, percipienda jucunditate perfundat. Pompam autem subrogat, ut instituerat, nunciandis.

Vers. 9.-12.-- Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos. Accedant, ascendant omnes viri bellatores. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat, Quia fortis ego sum. Erumpite, et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. Et consurgant, et ascendant gentes in valle Josaphat. Quanta belli cupiditate ad eversionem Judae conscenderent, imagine exhortationis hujus, vim judicii continentis, expressit. Omnis, inquit, cultor agrorum arma corripuit, in gladios falces, et vomeres in pila mutarunt. Nonnulli etiam vel imbecillitate corporis, vel praejudicio senectutis negociis bellicis abnuentes, tamen sponte ad praelia cucurrerunt: prae multitudine videlicet copiarum, quas tam Assyrius belli princeps, 502 quam reliqui minuti et contermini hostes trahebant, indubitata se potituros victoria suspicantes: qui sane propugnatoris nostri profundum consilium noscitis. Nam cum ad vallem Josaphat, id est, ad obsidionem Jerosolymorum superbo, inquit, ac truci spiritu omnis vestra convenerit multitudo, tunc in vos capiet versuram justa pernicies. Et quoniam sic in me contumelias direxistis, sicut solebatis in obvios tela jaculari: inde trepidabitis, id est, sentietis exitium, unde neutiquam suspicari omnino poteratis. Id est, nullae acies laborabunt adversum vos signa proferre, nec aliquis clamor pugnantium personabit: caetorum omnes una nocte, feriente Angelo, corruetis: et quasi magni certaminis incapaces, cum quodam despectu atque derisu, nocturna atque jocunda antea quies aeterno deceptos tradet sopori.

Vers. 13.-16.-- Populi, populi in valle concisionis: quia juxta est dies Domini in valle concisionis. Sol et Luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Et Dominus de Syon rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Et movebuntur coeli et terra, et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel. Rite, inquit, Josaphat vallis concisionis locus vocatur: sicut enim opinabantur hostes, istic erat Judaeorum futura concisio. Verum quia eos spes profana destituit, et in ipsos est directa sententia ultionis, vallis haec concisionis, sed Assyriae, nominabitur: ad quam primo cum hostiles copiae convenissent, tanta in Jerosolymis conclusos anxietas et formido pervasit, ut eis neque magna quicquam astra lucerent. Verum cum ulciscendi operam Omnipotens propugnator assumeret, illae tenebrae quas angor animi creabat, barbarorum et animis et oculis inciderunt: atque ad vindicandum Deus noster tanta majestate prosilivit, ut non solum clamorem instar bellantium ducum, sed rugitus quosdam videretur et fremitus edidisse. Quorum videlicet virtutem et magnitudinem haud solum corda hominum, sed nec ipsa possent elementa proferre. Ait quippe: Dominus de Syon rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et movebuntur coeli ac terra. Et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Jerusalem. Fiet ergo, ut diximus, ista conversio, ut tenebras, quas nequaquam astris, sed timentium pectoribus insidentes, Judaeorum primo gens senserat, deinceps ita hostium turba patiatur, ut videantur et astra nigrescere, et elementa nutare. Filiis ergo Israelis fortitudo continget, 503 scientque docti rerum periculis, quia Deus eorum dominus sit universae terrae, qui tamen in monte Syon ob nimiam clementiam dignetur habitare.

Vers. 17. 18.-- Et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae. Facies, inquit, totius regionis de tristibus in laeta mutabitur. Et quoniam peculiare nostrae gentis insigne est, ut sancta dicatur, non solum Templum, sed etiam tota urbis maenia ita reverenda faciet admiratio prosperorum, ut nemo eam profanus adire posse credatur. Dulcem autem libertatem tanta consequetur ubertas, ut non solum de alveariis [ Al. alvariis] aut arboribus, sed de ipsis montibus videantur mella defluere, atque in fontanorum rivorum gratiam torrentes quique mutari, ut continue videlicet fluentium copiam non deponant. Hanc autem, inquit, novam venarum foelicitatem, de illo fonte, qui de domus Dei erumpit adytis, consequentur. Quae omnia utique vel pro exaggeratione dicuntur, vel quod populi, recuperata salute gaudentes, ejusmodi patiantur affectus: ut sicut supra tristibus, et in ultimo discrimine constitutis obscurari astra et elementa tremere videbantur; ita rursus gaudii effusione, temulentis lac videatur manare de rupibus, mella de montibus, torrentes cumulari fontibus, variisque floribus non solum prata, sed etiam saxa vernare: fontem quoque egressum iri de domo Dei, qui torrentem spinarum riget, idest, loca quae erant vepribus occupata, faciat opportuna culturis, per id quod continuo rigationis fomenta suppeditet. Capit jam iste contextus, quo Jerusalem foelicitas praedicatur, etiam Ecclesiae sacramenta, quae et impugnationem adversariae potestatis, et Judaeorum pariter Gentiliumque perpessa est, sed cunctis eis ad nihilum, aquae instar, dilabentibus mirabili more convaluit, et ad fines orbis terrae vinea dilatata processit, oppressaque idolorum profanitate, convaluit, atque in quodam solio perceptae dominationis augusta dignitate consedit: quantumque ad institutionis ejus regulas aspicit, ita praeceptorum sanctitate vallata est, ut nemo valeat per eam alienus, id est, profanus criminosusque transire. Quidni! cum pro ea se Christus tradiderit, ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. 5.), sed quae sancta et immaculata consisteret. Haec ergo virgo aeterni regis dicata consortio, sicut in praesenti ab improbis quibusque virtutum institutione, ita in futuro seculo, praemiorum quoque 504 foelicitate dirimitur, ut nemo in eis tabernaculis conquiescat, nisi qui ingreditur sine macula (Psal. 14), operaturque justitiam. Cui ergo municipatus illius foelicitate [ F. felicitas] aeterna contigerit, ita inebriabitur ubertate domus Dei (Psal. 35.), ut voluptatis sanctae quodam torrente potetur, sentiatque, dolorem aut moerorem pariter aufugisse. Quae beatitudo sicut plena resurrectionis tempore conferetur, ita et in hac vita partem ejus maximam sibi Apostoli eorumque discipuli vendicarunt. A persecutoribus siquidem verberati, laetabantur, quia meruissent pro nomine Christi contumetiam pati (Act. 5.). De his ergo celsis montibus doctrinarum salutarium videmus mella fluxisse. Teste enim propheta, dulcia sunt piorum faucibus eloquia Dei, super suavitatem mellis ac favi (Psal. 18.). De Apostolorum, inquam, pectoribus vivificantia mundo fluenta manabant, et ex dumetis, in quae [ Ant. qua] inciderant, picta floribus ingravata frugibus arva reddebant. Quidni? cum abundantiam de illo fonte perciperent, ex quo qui bibisset, non sitiebat ulterius, sed flumina de ventre illius fluebant aquae viventis (Joan. 14.). Per haec itaque donorum incrementa conspicuis ad cumulum foelicitatis, vindictae dulcedinem pollicetur.

Vers. 19.-- Aegyptus, inquit, in desolatione erit, Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda. Et effunderunt sanguinem innocentem in terra sua. Conclusit ad temporis sui vaticinium propheta sermonem. Et sicut supra Tyriis ac Sydoniis denunciavit vicissitudinem calamitatis: ita nunc Aegyptiis, et Idumaeis ob eadem scelera comminatur. Quod quidem nos ad Ecclesiae negotium ea poterimus ratione transferre, si Idumaeos et Aegyptios, crudeles ac tenebrosos animos nominemus.

Vers. 20. 21.-- Et Judaea in aeternum aedificabitur, et Jerusalem in generatione et generationem. Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram, et Dominus commorabitur in Sion. Assyriis, inquit, aliisque populis, qui cum eis arma sociaverant, mirabili ultione deletis, incolae Syon in omnibus spebus et actibus augebuntur, curamque religionis assument meque fient protectore, conspicui. Quod sicut ex parte sub Ezechia legimus effectum, ita etiam cumulatius sub Dei et hominum mediatore praedicamus impletum. Mortuus est siquidem propter delicta nostra, resurrexit propter justificationem nostram (Rom. 4.), ut justificati ex fide pacem habeamus ad Dominum: qui commorari se in media Syon urbe promisit dicendo, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi (Matth. 28.).