Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis)

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Genesin
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentarius in Genesin

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne 115.0243A

INCIPIT PROOEMIUM SEQUENTIS OPUSCULI ANGELOMI DIACONI. 115.0107A|

Istius egregii seriem percurre libelli,
Quem dictante Deo libuit depingere, lector,
Ut prosam reseret, nec non tibi mystica pandat;
Propellat nocuas, nocuoque ex corde tenebras,
Vitalesque legens crebro decerpere sensus,
Atque satis valeas mentis pinguescere fibras.
Historiae hic Genesis reserantur opuscula sacra.
Omnia quae pandunt grandaevi condita mundi
Scilicet aethereique poli, telluris aquaeque
Condidit, aethralique Deus qui regnat in arce.
Materia in species informi transtulit aptas,
Conspicuumque manet visu, et palpabile quidquid
Nostris, exceptumque quidem seu visibus atque
115.0107B| Cum socia Patris, virtute et Flaminis almi
Olim condiderat pariter ratione potenti.
Nam referunt etiam nostrae primordia vitae,
Cum hominem narrant paradisi in sede locatum,
Unde draco saevus detraxit lividus, atque
Tartaream sedem, vetitum quia tollere pomum
Ambro quin voluit, solus nec pertulit iram;
Sed genus humanum poenas, heu! sensit Averni,
Quod genuit totum proprio de femore lapsus
Hic sex annorum mansit per millia trusus,
Filius ille Dei donec descendit ab aula
Sumere nomen Adae voluit qui ac omnia membra
Solvit sic miserum miserans indigna ferendo;
Ut caperet plorans tandem coelestia regna,
Quae tacto poterat sine Christo perdere pomo.
115.0107C| Hic patriarcharum clarissima gesta leguntur,
Mystica quae nimium gravidis typicisque figuris
Signantur Christi, nostraeque et dona salutis,
Hic sacra nam sacrae cernuntur dyndima legis,
Atque evangelica salpix [leg. salpinx] typice intonat orbi.
Texitur eloquium sanctorum hinc purius auro,
Clarius argento, formosius undique electro,
Quod nobis pandit typice moderamina vitae.
Mystica depromit, promittit et alta polorum:
Dorica nam Hebraea fari, nec lingua Latina
Possunt, quae gremio retinet sacra iste libellus.
Ergo age jam calles rutilos discurre libenter,
115.0108A| Istius ut capias sacra tot charismata, lector,
E quibus altithronum possis dignoscere Christum,
Et merearis ovans coeli conscendere limen,
Quoque metas felix multarum gaudia rerum,
Cernendo Dominum semper per saecula verum.
Amen.
  Expliciunt versus.

ITEM PRAEFATIO IN OPUSCULIS EX LIBRO GENESIS, ANGELOMI DIACONI.

Eximio Patri, et floribus virtutum fulcito [ Z., Patri moribus virt. ful.], sapientiaeque nitore ornato LEOTRICO sacerdoti, ANGELOMUS humilis Levita.

Postquam gazophylacia ac thesauros quatuor Evangeliorum, quae omnibus divinarum Scripturarum paginis sua merito auctoritate praecellunt, 115.0108B| scilicet egregio domino permittente, ac imperante abbate, subtili indagatione, Domino largiente, in quantum quivimus, rimati sumus, videlicet magistro, viro quidem eruditissimo Mellino [ Z., Mellilico] sacerdote sermone lampabili, ac toto catholico propalante spiritalem aurem accommodante intelligentiam libenter hausimus, tandem, ut nosti, ad abyssos Veteris Testamenti, Christo praesule, praedicto Patre imperante, quanquam pavidi, ovantes appulimus, atque alta pelagi reumaque gurgitum divinae historiae nostram carinam avidi scrutatores immersimus. Cum enim, auctore lucis afflante, etiam evangelicum clypeum laeva gestantes, gladiumque ancipitem divini verbi dextra ferentes, in tam vastissimos ac mysticos quoque sensus tegmine sublato 115.0108C| didascali promulgatione testimoniis divinarum cincta potissimo labore desudantes, proficuaque collatione meditantes ea quae ab ore doctoris libentissime hausimus, memoriae sensus commendaremus, inter colloquia coelestis oraculi coepisti affabili pioque affamine crebro suggerere, ut ea quae ubertim ac mirabiliter divinarum auctoritatibus approbata exponi videbantur, et thesauro pectoris juxta fragilitatem sensus recondebantur, in membranulis meo stylo digerere non abnuerem, ut haberetur unde in futuro frequentata lectione memoria recrearetur. Quod ego tantae rei pondus pertractans, omnimodis delitescendo facere distuli. Sed nos incoepto opere gravi 115.0109A| labore desudantes, subito, Domino annuente, in onus curae pastoralis, a qua te excusare minime licuit, pro aliorum salute suffectus es. Ergo inibi te subrogatum, quo sub gravi falce depressum etiam lacrymabili ore declamas, eo quod salutaria dicta et mella animarum sedula meditatione, ut prius imbibere non licet, rursus me accersito auctoritate praelationis, coepisti, non suggerendo, ut dudum, sed quodammodo intentando imperare, ut aliqua opuscula ex libro Geneseos, maxime sex dierum opera, a Domino patrata, juxta litteram, quae valde difficillima videntur, sicut a doctore tradita fuerant, liquido sermone depromerem; quoniam spiritalem intelligentiam, quae in nonnullis locis magnam obtinet nebulositatem, in libris Patrum te habere, et 115.0109B| maxime a beato Isidoro, viro eruditissimo, enucleatum testaris, licet omnia quae in praefato volumine continentur mysteria, non ab eo inveniantur compacta, et [Cod. Z. om. et] etiam, quod est gravius, ea quae a tanto doctore praetermissa sunt, secundum quod [Cod. Z., quae] tradita mihi fuerant, et per me invenire potuissem, ut suis insererem locis, libera auctoritate imperasti. Cujus praeceptionis censuram pertimescens, tacita cogitatione assensum praebere decrevi. Sed quanquam multa forent, siquidem prae omnibus duo sunt quae me ab hoc opere maxime deterrent. Unum, quod huic oneri me imparem reperio, praesertim cum nulla sim scientia liberalium artium oppletus, non syllogismorum schematumque ac troporum figuris ornatus, licet aliquid praelibassem. 115.0109C| Non etiam flore veteris scientiae fultus, sed indoctus eloquio, exsors elogio. Aliud, quod tanta obscuritate obnubilatur, ut mihi vix aliquid interlucere videatur. Unde miror quare tantus vir, non solum sapientiam artium indeptus, verum etiam sacrarum Scripturarum divitias nactus, ut merito illud epithalamium decantare gratulabundus valeas: Introduxit me rex in cellaria sua (Cant. I, 4) et reliqua, mihi viribus destituto, acerrima jussione molem tanti ponderis imponere studueris.

Verumtamen, ut affatus sum, perpendens quod tuis me obsecundare oportebat imperiis, memorans illius Dominici praecepti, quo ait: Qui vos audit, me audit, etc. (Luc. X, 16), diu multumque dubitans, virium mearum impossibilitatem anxio animo trutinans, 115.0109D| velut nauta naufragus fluctuum procellis turbatus, tandem portum orationis pavens, fateor, petii; ut largitor rerum, unica spes, orbis Dominus, vires, licet indigno, tribueret, quatenus hoc recto [ Z., rato] tramite, imo intemerata fide explere potuissem. Denique ipso inspirante, quamvis pavido conatu, tamen tuis jussionibus parere studui; ac sex dierum opera juxta historiam, licet tropica permista sint, pauca prout mihi tradita fuerant, impolito sermone enucleavi. Cumque jam finem defigere ultima dictando decreverim, et super hac re reticere ultra penitus disposuissem, repente magister ingressus, 115.0110A| his me verbis blande alloquitur: Quid, inquit, affabilis fili? quid [ Z., quod] cum tanto studio edisseras? Quod cum celare non auderem teste conscientia, humili ore deprompsi. Ipse vero nosse gestiens, ut est sagacis ingenii solers, si quid utilitatis edidissem, coram se relegi praecepit. Quae perlecta, ut ita dicam, laudavit, atque, inquam, approbavit, contulitque etiam mihi librum beati Augustini contra Manichaeos super hac re luculento sermone exaratum, unde ea quae digesseram, comprobare quivissem. Quo ferventi astu lustrato, Christo praeduce, non solum in sensu, verum etiam in quibusdam locis syllabisque concordantem inveni. Deinde [ Z., Dein] imperat juxta suum nomen locutione melliflua, ut ignavia temporis non pigrescerem, et coeptum 115.0110B| opus non sinerem, sed solerti studio peragere tentarem. Rursus pertractans, ne forte ad aliquorum profectum, saltem parvulorum fieri juberetur, jam divino auxilio fisus, tuis, Pater, ejusdemque magistri praeconiis provocatus, orationumque vestrarum suffragiis fretus, opus imperatum, quanquam sermone inculto, texere sum aggressus. At vero ne quis mea inserta conjiceret, sanctorum Patrum hinc inde volumina aggregans [In cod. Petr. deest aggregans], ut ex eorum dictis corroborarem ea quae describerem; unde nonnulla ex eorum quodammodo magnis fluminibus profundisque gurgitibus in rivulum derivavi exiguum, praecipua et propria eorum indidi dicta. Nonnulla quippe causa brevitatis, sensum eorum sequens, propriis intuli verbis; aliqua vero 115.0110C| quae ex traditione didici, et in tomis penes nos invenire non potui, constipulata exemplis subnectere praesumpsi, et in libelli modum finire decrevi, ut qui diversis causarum tumultibus occupatus, latissimos doctorum non vacat percurrere campos, hunc admodum brevitate collectum ocius lustrare quivisses libellum, quem peto, ut sagaci examinatione percurras, et tuis phaleramentis facetae urbanitatis decorare studeas, ne sciolis fastidium generet, et aures sapientium sermo incultior commaculet.

Sed antequam isagoge ad calcem perveniat, notandum est quod in quibusdam locis veritatem videlicet historiae semper pandens, spiritalem moralemque intelligentiam inserere nisi sumus, inibi scilicet ubi praedixisti ut historia veritatem factorum, ac fidem 115.0110D| relationis inculcet, et spiritalis intelligentia ad coelestium figurarum secreta perducat, et moralis persuasio ad meliorationem vitae invitet; ne solummodo historia [ Z., historiae] pressus, sed spiritalis, imo moralisque [ Z., moralis] dulcedine captus lector, excusationis invenire possit anfractus: sed ex hoc cum ambrosios coeperit decerpere gustus, magis libenter campos doctorum satagat lustrare ovans latissimos. Vale.

 Explicit praefatio.

INCIPIT TEXTUS OPUSCULI IN GENESIM. 115.0111A|

In principio creavit Deus coelum et terram.

Adminiculante divina gratia, quae parvulis confidentiam, mutis praestat locutionem, descripturus opusculum in libro Genesis, antequam contextum [ Z., textum] historiae et enthecas spiritalis oraculi attingam, libet inquirere quare volumen istud specialiter Genesis vocetur, cum in eo multa commemorantur quae ad generationem non pertinere noscuntur, nisi quia consuetudo est Hebraeorum ex principiis nomina librorum imponere, sicut Exodus, et multi alii nuncupantur. Unde Bresith Hebraice, Latine non immerito Genesis interpretatur: eo quod in ipso exordio de creatione coeli, ac terrae, et generatione 115.0111B| hominum animantiumque narratur. A nonnullis etiam queritur quis scriptor hujus libri habeatur? Licet supervacue moveatur, cum tamen auctor illius Spiritus sanctus fideliter credatur: quia nemo facta ante homines describere poterat, nisi Spiritus sanctus dictaret, et per scribentis vocem hominibus in principio gesta narraret. Sed sciendum est, quanquam in eo scriptum sit, Erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Num. XII, 3); et: locutus est Dominus ad Moysen, et mile talia; tamen sicut a doctoribus traditur, et multis exemplis comprobatur, unde est: Unum scripsit Moyses canticum, et docuit filios Israel (Lev. XXXI, 22), et alia hujusmodi, ipse Moyses scriptor divinae historiae exstitit. Moris enim Scripturae sacrae est ut ipsi qui 115.0111C| scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur, quia Spiritu sancto impelluntur.

Deinde simul quosdam eitam movet, quae causa accidit ut historiam divinae legis idem Moyses suo tempore describeret, et non olim exarata a quoquam fuerit; nisi quia primis hominibus ante diluvium cognitio Dei, et lex naturalis, atque mira Dei opera in exordio patrata cognita fuerant. Sed post diluvium ista omnia ita oblivioni tradita erant, et maxime temporibus Moysi, ut plane homines ignorarent quod ante acta fuissent [ Z., quod antea actum fuerat]. Unde etiam philosophi principium hujus mundi ignorantes dicebant mundum esse coaeternum ac coaevum. Et forte hoc audiens Moyses [ Z., vel quia] quia cuncta taliter abolita erant a sensibus hominum, 115.0111D| instructus divino Spiritu, ratum duxit texere creationes coeli et terrae, caeterarumque creaturarum, atque legem litterae, Domino imperante, filiis Israel tradere; ut eodem plenius instrueret de Deo, ne ad idola Aegyptiorum redirent, et mundum creatum ostenderet. Unde quia jam sicut in primis hominibus lex bonae naturae non servabatur, sed pene abolita erat, per Moysen lex litterae descripta et data est, ut bona quae sciebantur, auctoritatem haberent, et quae latere coeperant manifestarentur, et ut terror disciplinae corrigeret delinquentes, et fidem reformaret in Deum. Et nunquid Moyses ibi erat, quando Deus cuncta creavit? Minime; sed ipsa coaeterna sapientia Dei Patris, per quem facta 115.0112A| sunt omnia, eidem Moysi, famulo suo, revelavit tempore quo voluit, ut olim facta conscriberet. Et quomodo ei fidem accommodare possumus, vera dixisse, nisi quia futuris saepe probantur praeterita, et praeteritis futura, sicut in Daniele comprobatur, et in hoc libro ostenditur? Denique de illo tempore Moyses scripsit homo, quando non erat homo, cum ait: In principio creavit Deus coelum et terrant. Sicut enim de illo tempore scripsit homo, quando non erat homo; ita etiam futura scripsit eo tempore, quando erat homo, quae postea expleta comprobantur in veritate, sicut in patriarchae Jacob benedictione declaratur, juxta quod ipse ait dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, etc. (Gen. XLIX, 10), quae in figura Christi praedicta fuerant; sed jam in veritate creduntur 115.0112B| completa. Si enim de futuro verum non dixisset, de praeterito, quod certum scripserit, nemo credere voluisset. Nec non etiam interrogatur ubi Moyses libros suos ediderit? Dicunt enim nonnulli quod Genesim et Exodum usque: Cantemus Domino, in Aegypto conscripserit, caetera vero in solitudine. Alii vero asserunt quod, transito mari Rubro, per quadraginta annos in deserto descripserit quod et ratione comprobari [ Z., dicta per rationem probari] potest. Haec enim scire volentibus pauca dieta sufficiant. Nunc, Domino faverente [ Z., largiente], ad historiae seriem transeamus. Ait enim Moyses.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- In principio creavit Deus coelum et 115.0112C| terram. Primum notandum quod mox Scriptura primo verbo aeternitatem atque potentiam Dei creatoris ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, ipsum profecto ante tempora aeternaliter exstitisse, designat; et quem in ipso conditionis initio coelum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem declarat, cui voluisse fecisse est. Et in hoc aperte datur intelligi quia utrumque simul ab eo factum est, quamvis utrumque ab homine dici non possit. In principio. Quod duobus modis accipi potest: in principio scilicet primum [ Z., primo] omnium, hoc est, in initio creaturarum, quod LXX Interpretes, et Symmachus, et Theodotion similiter transtulerunt. Et in Hebraeo scriptum est: Bresith, quod Aquila interpretatur, 115.0112D| in capitulo. Sive quod ait, in principio, intelligendum est, in Filio, qui de semetipso ait: Principium qui et loquor vobis (Joan. VIII, 5). Et de quo Joannes dicit: In principio erat Verbum, et reliqua (Joan. I, 1). Unde et in psalmo de ipso Psalmista ait: In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 8). Et ideo in principio, id est in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritalem corporalemque creaturam, quae coeli et terrae nomine appellata est. Sed magis hoc qui ita dicunt, secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi volunt. Sed forte quaerit aliquis quare fecit Deus coelum et terram? Cui respondendum est: Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae; et ideo major est voluntas 115.0113A| Dei quam coelum et terra; et qui hoc quaerit, majus aliquid quaerit quam est voluntas Dei, et nihil majus invenire potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse desiderat, fiat amicus Dei. Quia si alicujus voluntatem hominis nosse vellet, cui amicus non esset, omnes ejus impudentiam [ Z., imprudentiam] aut stultitiam deriderent. Attamen arbitrari possumus mundum istum hominis causa esse fabricatum, qui domus illius quodammodo factus est; qui, cum diversis constet substantiis, unus est [ Z. om. est] tamen multis membris aptatus, ut ex his invicem mutuis operibus, quae necessaria homini futura erant gignerentur. Denique quod ait: Creavit Deus coelum et terram, 115.0113B| nonnulli simpliciter intelligentes, quibus sacra Scriptura nidus est, et non habentes pennas quibus queant alta petere, dum audiunt Deum, putant eum esse corporeum, et aliqua mole mirae magnitudinis summaque potentia praeditum. Isti enim non sunt per omnia contemnendi, sed potius implorandum est [ Z., om. est] pro eis, ut Dominus mittat angelum suum qui eos in nidum recollocet, et plumescant, atque alas spiritalis intelligentiae accipiant, ut Deum incorporeum et invisibilem intelligant, ne tanquam pulli implumes a viantibus conculcentur.

Alii vero, altioris intelligentiae sapientia [ Z., intelligentia sapientiae] praediti, quibus divina Scriptura non jam quodammodo nidus, sed fructus est atque cibus, qui per ramos hujus arboris gratulando volitant, 115.0113C| attendentes ipsum Deum incorporeum, invisibilem, et intelligunt qualiter in Filio, hoc est, in Verbo suo non transeunter sonando, sed aeternaliter manendo, creavit coelum et terram. Itaque [ Z., jamque] quod sequitur: coelum et terram, diversi diversa sentiunt. Nonnulli nomine coeli volunt intelligi coelum istud conspicuum; et terrae nomine terram hanc visibilem, ex qua gignuntur universa. Alii quippe illud intelligi volunt coelum thronum Dei, quod solius [ Z., solum] praesentiae divinae ab omni volubilitate hujus mundi manet secretum, de quo in sequentibus plenius suo loco dicturi sumus. Alii autem in coelo intelligunt spiritales creaturas, id est angelicam dignitatem; quia prima die ipsam spiritalem condidit, 115.0113D| de qua legitur in libro beati Job: Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei (Job. XXXVIII, 7); in terra vero informem materiam. Alii quippe vocabulo coeli ac terrae ipsam informem materiam, ex qua creatum est coelum et terra. Nec immerito, quia futurum erat ut ex ipsa formarentur. Nam coelum postea scribitur factum. Taliter dictum est quemadmodum si, semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos, et fructus, et folia, non quia jam sunt, sed quia inde futura sunt. Ipsa enim confusa [Petr., inconfusa] materia quasi semen coeli ac terrae erat. Nam illi qui coeli nomine hoc visibile coelum, et terrae vocabulo hanc conspicuam intelligi volunt, si eis opponatur 115.0114A| quid [ Z., quod] Deus fecerit secunda et tertia die, omnino non habent quid respondere queant. Qui vero, ut dictum est, coeli nomine spiritales intelligunt dignitates, ac terrae vocabulo informem materiam, ex qua cuncta formata sunt, hi quoque recto sentiunt, et sensus eorum credendus est, ita tamen si idonei sunt ad discernendum [ Z., discendum] quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Nam duo quae in primo et in ultimo ponuntur loco, difficillima sunt ad intelligendum. Arduum namque est et difficillime comprehendi potest qualiter Deus sua aeternitate cuncta praecedit [Petr., procedit]. Duo vero quae medio ponuntur, id est qualiter tempore flos fructum, et electione fructus florem praecedat, facile valet comprehendi. Caeterum 115.0114B| quomodo origine, ut sonus cantum praecedit, obscurum ad capiendum est. Sed notandum est quia omnis cantus sonus, non omnis sonus cantus. Sonus enim formatus fit cantus, et non solum cantus, sed etiam suavis ac dulcis, ideoque sola origine sonus praecedit cantum. Sic quippe informis materia non aeternitate praecedit formatas creaturas, sicut Deus ipsam. Non tempore, quia tempora non fuerunt nisi post formatas creaturas. Nec electione cum penderet extremior, quia potiores sunt formatae creaturae quam informis substantia; sed sola sua origine praecedit formatas creaturas. Deus enim ex nihilo condidit informem materiam, et ex ipsa cuncta creavit, juxta quod scriptum est in libro Sapientiae: Non enim erat manus tua, Domine, invalida, qua creasti 115.0114C| mundum ex informi materia (Sap. XI, 18). Unde philosophi, prout jam dictum est, non valentes penetrare quemadmodum divina Sapientia mundum creavit ex nihilo, aestimabant coaeternum esse mundum. Ista propterea dicunt, quia attendunt fabrum, et non Deum. Aiunt enim: Lignum adjuvat fabrum, et argentum argentarium, et aurum aurificem. His enim quamvis indigeant, tamen creare nequeunt. Dominus autem nihil horum indiguit, sed ex informi materia condidit omnia, non extra se tanquam faber (non enim faber facit lignum, sed de ligno aliquid facit). Omnipotens autem nulla re adjuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret, alioquin Deus non esset.

Sed quaeritur cur ita dictum est: In principio 115.0114D| fecit Deus coelum et terram, et non dictum est: In principio dixit Deus: Fiat coelum et terra, sicut de luce narratur: Dixit Deus: Fiat lux, et reliqua? Nisi quia prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat, et commendandum quod fecit, et deinde per partes exsequendum, sicuti actum legitur. Sequitur:

VERS. 2.-- Terra autem erat inanis et vacua. Cum superius ait: Creavit Deus coelum et terram, cur dicitur: Terra autem erat inanis et vacua? nisi quia ipsa informis materia, quae nomine terrae dicta est, inanis erat et vacua. Inanis videlicet, id est incomposita et necdum coadunata in species suas. 115.0115A| Vacua vero, quia vacabat a gignendis fructibus. Unde alia translatio dicit: Invisa et incomposita. Invisa propter obscuritatem, Incomposita propter deformitatem, quia adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate tegebatur aquarum. Unde per hoc quod ait: Terra autem erat inanis et vacua, quale sit coelum, quod primum condiderat, potest intelligi, videlicet quod ab omni hujus mundi volubili statu secretum, divinae praesentiae manet semper quietum. Nam de nostro coelo, in quo sunt posita luminaria, qualiter vel quando sit factum, in sequentibus declaratur. Non ergo superius illud coelum inane creatum est et vacuum ut terra, quoniam nihil creatione [ Z., quae nihil creationis] protulit, quia mox beatissimis angelorum agminibus impletum est, de quibus 115.0115B| superius diximus, quos in principio cum coelo, et terra ad laudationem sui creavit, sicut ipse ad beatum Job dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? (Job. XXXVIII, 4.) Et paulo post: Cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? (Ibid.) E quibus uni dicitur: Quomodo cecidisti de coelo? et reliqua (Isa. XIV, 12). Si adhuc in coelo erat positus, quomodo dicit: In coelum conscendam? Sed quia legimus: Coelum coeli Domino (Psal. CXIII, 16), cum esset in coelo, id est in firmamento, in coelum, ubi solium Dei erat, cupiebat ascendere. Seu sicut diximus superius, aut ipsa angelica dignitas, aut ipsa informis materia coelum intelligitur.

Et tenebrae erant super faciem abyssi. Abyssi nomine illa informis materia accipitur, eo quod obscura 115.0115C| erat et profunda. Ait enim: Et tenebrae, et reliqua. Quare ergo nominantur tenebrae, cum superius non commemorantur creatae? Ergo si conditae non sunt, nunquid aeternae sunt? Absit. Sed sciendum est quia tenebrae non est res substantialis, sed proprie nominantur tenebrae absentia lucis. Sicut enim silentium non est substantia, sed absentia vocis; et nuditas nihil est aliud nihil absentia tegumenti, et caetera talia, sic quippe tenebrae est [ Z., sunt] ipsa privatio lucis, et non aliquid sunt; sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Bene namque dicitur: Tenebrae erant super faciem abyssi, quia nondum erat illuminata et manifestata supradicta informis materia. Seu etiam dicere possumus quod Deus non tenebras in aqua aut in aere fecit ullas, sed ordine 115.0115D| distincto providentiae suae, prius aquas cum coelo creavit ac terra, et [ Z., sed] has post modum, cum voluit ipse, lucis gratia venustavit. Quod usque modo eum et, in aqua ipsa, et in aere per quotidianum solis accessum ac discessum facere videmus. Ubi notandum quia cum duobus elementis, aqua videlicet et terra, duo condidit, ignem videlicet et aerem. Ignem in ferro et lapidibus, quoniam [ Z., quae] terrae viscere jam latebant condita, quod calidi aquarum fontes produnt [Petr., producunt]. Aerem vero in ipsa terra, cui esse permistus ex eo cognoscitur, quod cum fuerit humectata et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos.

Et spiritus Dei ferebatur super aquas. Quid est 115.0116A| quod dicitur, ferebatur? Nunquid tali modo quemadmodum sol terrae superfertur? Minime. Sed ferebatur non localiter, sed potentialiter, regendo et sustentando ipsam informem materiam; sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Unde bene alia translatio dicit: Incumbebat [ Z., incubabat ], seu confovebat, in similitudine volucris, ova calore animantis, ut manifeste intelligatur de Spiritu sancto, et non de spiritu hujus mundi, sicut haeretici putaverunt. Quia sicut avis confovet, ut fetus in species producat, ita Spiritus sanctus fovebat ipsam informem substantiam ut cuncta conderet ex ea. Verumtamen quaerendum est quare nominantur aquae, cum supra non legantur creatae? Ergo nunquid aeternae sunt, sicut Manichaei suspicati sunt? Non. 115.0116B| Sed ipsi semetipsos fallunt [ Z., ipsi per semetipsos falluntur], quia non intelligunt quod vocabulo aquae ipsa invisibilis substantia nominetur, et congrue aqua signatur, quia fluida erat, et voluntati divinae adjacebat, ut omnia humorem habentia ex ipsa procrearentur. Cuncta siquidem quae nascuntur et nutriuntur, humore aquae concrescunt atque coalescunt. Sed sciendum est quoniam idcirco aquae appellatione notatur ipsa praedicta informis substantia, quia de illa non poteramus aliquid scire, nisi sacra Scriptura nostro more loqueretur. Una quippe res est, sed diversis nominibus distinguitur; ne si solummodo uno nomine appellaretur, hoc tantummodo crederetur. Et ideo variis nominibus nuncupatur, quia ex ipsa cuncta formanda erant, ut res ignota notis vocabulis 115.0116C| insinuaretur imperitioribus. Dicitur enim coelum, terra, abyssus, et aqua, quia futurum erat ut ex ipsa gignerentur. Sicut enim in parvo grano arboris variae species latent, sic profecto, prout jam praelibavimus, in hac informi materia cuncta occultabantur. Sed notandum est quia in capite hujus voluminis tota Trinitas declaratur. Nam subditur:

VERS. 3.-- Dixitque Deus: Fiat lux, et reliqua. Quid est enim quod ait, dixit Deus? Nunquid sonando transeuntibus sonis locutus est? Minime. Ipse enim incorporeus est, et si loquitur, nunquid lingua Hebraea, Graeca, aut Latina loquitur? Non. Sed quod ait, dixit Deus, non ipse sonus accipitur locutionum [ Z., locutionis], sed illud quod intelligitur in sono. Apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate 115.0116D| linguarum. Dicere itaque Dei facere est, sicut scriptum est: Ipse dixit, et facta sunt, et caetera (Psal. CXLVIII, 5). Verbum vero Dei unigenitus Filius est, Joanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et reliqua. Porro quod ait, dixit, id est, in Verbo suo aeternaliter manente fecit. Caeterum quod ait, fiat lux, ob celeritatem divinae potentiae dicitur. Si enim quarta die describuntur luminaria facta, quae lucem administrant, quid est quod dixit, Fiat lux? An forsitan jam erat aliqua lux creata supra firmamentum, quo lumine sol illuminaretur? Sed nomine lucis angelica dignitas figuratur, quae profecto per superius coelum significatur, nunc lux dicitur. Prius itaque condita est, sed postea convertendo 115.0117A| ad contuendam gloriam sui creatoris lux effecta. Et ideo dictum est: Fiat lux, et facta est lux. Ac si manifeste diceretur: Convertatur ad contemplandum incessabiliter me. Decebat autem ut ipsa angelica dignitas, quae [Z., quia] sua dignitate cunctis creaturis excellebat, inhaerendo summae luci lux vocaretur, licet mutabilis esset condita. Si enim immutabilis esset condita, nullatenus alii merito superbiae ab illa aeterna visione corruerent. Sed quae [Z., quia] mutabilis exstitit natura, caeteris ruentibus, gratia divinae largitionis fecit immutabilem. Sed notandum quod quidam doctorum juxta fidem historiae simpliciter hoc intelligi volunt. Aiunt enim quod in superioribus ejusdem terrae partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, principalis 115.0117B| haec lux emicuit, cujus visione beatissimi angeli frui coeperant. Nec [ Z., non est] mirandum, divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constat eas saepius illustrari, nautarum videlicet (Z., videlicet more], qui in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantam Deus per Spiritum oris sui lucem creare posse credendus est? Lege Hexaemeron Bedae, moderni doctoris, si ita volueris. Nos quidem beati Augustini, prout prius inseruimus, dicta sequi decrevimus.

VERS. 4.-- Et vidit Deus lucem quod esset bona, et reliqua. Cur dicitur, vidit Deus, quasi novum aliquid accidisset, cum nequaquam crearet nisi aeternaliter 115.0117C| videret? Sed vidit Deus pro eo quod est, videre [ Z., videri] fecit. Saepe enim per efficientem id quod efficitur designatur. Dicitur laeta domus, et laeta epistola, et effundens hydriam [ Z., hydria] in canalibus, et caetera talia: quod genus locutionis a grammaticis metonymia vocatur. Vidit ergo Deus, id est, videre [ Z., videri] fecit, ipsi angelicae creaturae, quam bona a Deo condita est. Seu in hoc quod ait, vidit, in praedestinatione nobis videre [ Z., videri] fecit quam bona a Deo creata esset. Tali modo verbis praeteriti temporis rem futuram indicavit, quali modo apostolis ait: Omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15); quod futurum erat ut faceret. Caeterum dum dicit, divisitque lucem a tenebris, ostendit quia distinctio facta est inter lucem 115.0117D| et tenebras, non tenebrae factae; quemadmodum clamando vocem, silentium autem non clamando dicimus, quia cessatio vocis silentium est. Distinguimus tamen sensu quodam inter ea, et illud vocamus vocem, istud silentium. Quemadmodum ergo recte dicimus facere silentium, sic recte Deus dicitur facere tenebras; quia lucem, quibus vult, temporibus et locis vel dat, vel detrahit. Quia, ut Clemens ait: Unam [ Z., imam], inquit, mundi partem illustrans aliam reliquit obscuram. Lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura, inferiora vero ejus priscis in tenebris remanendo. Si cui hoc accipere placuerit, nos, ut coepimus, B. Augustini [Suppl. ex 115.0118A| Z., dicta] sequi, et expositionem magistri nisi sumus.

Et divisit Deus lucem ac tenebras [ Z., a tenebris ], et reliqua. Id est, coelestes angelorum cives ab inmundis spiritibus, quando Lucifer avertendo a Creatore, et convertendo ad se, aestimans sibi sufficere, superbia tumidus, sine auxilio sui conditoris, ejectus est cum suis sequacibus a coelestibus, et caeteri in sua stabilitate permanserunt, hos nuncupans diem, illos noctem, juxta quod sequitur, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Quia ruina ruentium aeterna facta est stabilitas permanentium, licet quidam dicant quod divisio lucis a tenebris distinctio sit formatae rei ab informi; appelatio autem diei et noctis, inquiunt, insinuatio distributionis est, 115.0118B| qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere. Sed quod ait, vocavit, dicitur, vocari fecit. Quia sic distinxit omnia et ordinavit, ut discerni possent et nomen accipere. Sequitur:

VERS. 5.-- Factumque est vespere et mane dies unus. Quaerendum est cur dicatur, vespere et mane, cum adhuc non erat sol in firmamento, cujus occasu vespere et ortu mane efficerentur? An forte tantum spatium prima, et secunda, et tertia dies habuit, quantum est ab ortu solis usque ad occasum, et iterum aquilonem gyrando revertitur ad orientem, ut suo fulgore tenebras mundi propellat, et quod spatium illi qui in antris et in ergastulis, licet luce careant, sentire per usum possunt; quod fortassis ita intelligi valeret, nisi adderetur vespere et mane. 115.0118C| Unde restat ut in [Cod. Z. om. in] vespera intelligatur perfectio praecedentis operis, et mane inchoatio subsequentis. Loquitur enim more nostro Scriptura, ut distinctio operum Dei intelligatur. Porro quod ait, vespere et mane dies unus, potest referii ad angelicam creaturam. Quando enim intuitum avertebat a Deo, et convertebatur ad contuendam creaturam, quodammodo vespere erat; cum vero ad Creatorem convertebatur, ut in ipso clarius intelligeret creaturam, mane erat. Verumtamen si permansisset in consideratione creaturae, non solum vespere, sed etiam nox esset. Dies unus bene additur propter unitatem angelicae dignitatis, quae ita uni Deo contemplando inhaeret, ut nunquam intuitum amoveat a contemplatione.

115.0118D| VERS. 6.-- Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum, et caetera. Firmamenti nomine coelum conspicuum appellatur, jam distinctum ab illa informi materia, de quo in sequentibus dicitur: Vocavitque Deus firmamentum coelum. Sed quaerendum est quale sit firmamentum, quod dividat aquas superiores ab inferioribus? Nam nonnulli dicunt firmamentum esse coelum aereum, a quo aves coeli nominantur, quod dividat aquas nubium ab aquis fluminum. Alii vero intelligi volunt coelum sidereum, sive aethereum, eo quod dividat aquas superiores ab inferioribus. Neque enim incredibile est invisibiles aquas consistere super firmamentum, sed si sunt non fluidae, quia non fluitant, sicut istae visibiles. Unde aliqui glaciali 115.0119A| soliditate persistere aestimant, non vaporali tenuitate, sicut ex stella Saturni, quae frigidissima est, autumant. Quia, inquiunt, ex his aquis frigidam esse, eo quod juxta summum coelum per triginta annos cursum suum peragat, licet hoc negare velint, qui de ponderibus disputant. Nec propriis distinctae locis locatae tanquam flumina, et non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum dicunt; quia cum sit coelum corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura, ut beatus Augustinus ait, excedit etiam pulchritudinem coeli. Ideoque, ut idem doctor eximius putat, aquae super coelos sunt. Ait enim: Quo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse ibi eas minime dubitemus; quia major est, inquit, Scripturae hujus auctoritas, quam omnis humani 115.0119B| ingenii capacitas. Quae aquae universam terrae superficiem in tantam tegebant altitudinem, sicut alii doctores aiunt, ut usque ad illos locos pertingerent ubi nunc usque super firmamentum coeli ex parte residentes, nomen Dei creatoris cum coelis coelorum laudare, non desinunt. Denique si aliquis hoc negare voluerit, iste, si hominem crearet, ut Deus, epitimam non poneret in capite, sed in stomacho. Attamen de hac re non est nostrum temere definire, quia remota est a nostris visibus. Quidam autem aquas supernas accipiunt populos angelorum, de quibus scriptum est: Et aquae, quae super coelos sunt; laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4). Inferiores vero aquas homines terrae [ Z., terra] degentes, de quibus dicitur: Aquas quas vidisti, populi sunt et 115.0119C| gentes, quas utique coelum sidereum ab invicem segregat.

VERS. 9.-- Dixit quoque Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida, et reliqua. Si enim totus mundus erat aquis plenus, ubi congregatae sunt, nisi quod ait: Congregentur in locum unum? ac si diceret: Distinguat, atque producat jam ex se species suas illa informis materia, et appareat species aquarum, et species terrae. Ipsa enim congregatio in unum ipsa est aquarum formatio, quas videmus et tangimus. Et quod ait, appareat arida, quid aliud dici intelligendum est, nisi materies accipiat visibilem formam, quam nunc habet terra ista? Quae bene, inquam, terra arida vocatur, quia, sicut ignis proprie calorem, et aqua humorem, 115.0119D| ita quoque terra ariditatem habet.

VERS. 10.-- Congregationesque aquarum appellavit maria. Notandum quod omnes congregationes aquarum, sive dulces sint sive salsae, juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupantur. Sed in Hexaemeron jam dicti doctoris Bedae ita legimus: Fieri, inquit, potuit, ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris subsidens, alias partes praeberet concavas, quibus fluentes aquae reciperentur, ut appareret arida. Potest etiam non absurde intelligi ac credi rariores primarias fuisse aquas, quae velut nebula terras tegerent, congregatione autem esse spissatas, quae datis sibi locis capi possent, apparente arida in reliquis. Et bene ait, in locum unum, quia jugi unda 115.0120A| atque continua Oceano ac mari junguntur Magno. Sequitur:

 VERS. 11-13.-- Germinet terra herbam virentem, et reliqua, usque cujus semen sit in semetipso. Cur ait, in semetipso, cum multae arbores non proferant fructum, ut in ipso habeant semen? Sed sciendum est quia si non habent in fructu, habent in radice, ex qua germinentur.

Et vidit Deus quod esset bonum, et caetera. Si ergo herbae, et fructus terrae, et ligna pomifera bona sunt, et dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat; et erant valde bona; et ad extremum subjungitur: Requievit Deus ab omnibus operibus; quid de herbis venenosis, et lignis nocivis dicendum est? Et quid est quod ad Adam ait de spinis et tribulis: Terra tua 115.0120B| spinas et tribulos germinabit tibi? nisi ut intelligat qui proponit, quia non absolute dictum est: Terra spinas et tribulos germinabit, sed ait, tibi; ac si diceret: Incipiat tibi germinare ad exercitium laboris, quae prius germinavit pabulum ad usus jumentorum et bestiarum. Nisi enim peccasset, nequaquam noxia illa terra germinaret. Unde apparet quia post peccatum illius coepit terra spinas gignere. Nam de herbis arboribusque venenosis et nocuis sciendum quia valde bona condita sunt; quia si non praebent escam, administrant medicinam; et si nobis noxia videntur, feris et avibus innoxiae sunt, quia eis praebent pabulum, licet nobis non praebeant alimentum. Et ideo, sicut dictum est, omnis creatura valde bona condita est, sed post peccatum primi parentis actum 115.0120C| est ut aliquae infructuosae arbores et steriles apparerent, et herbae venenosae, ut ex ipsis homo peccatum suum quodammodo consideraret, et commoneretur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti, et expavesceret amittere culturam Dei, et sterilis apparere in agro Ecclesiae, si non esset arbor fructuosa. Seu propterea arbores infructuosae, et herbae nocivae creatae; ut nulla indignis aperiantur mysteria [ Z., ministeria], neque ostendatur in qua figura futurorum ista dicta sunt.

 VERS. 14-19.-- Dixit autem [ Z., itaque ] Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et caetera. Si quarta die facta sunt luminaria, quare superius [ Z., prius] dictum est vespere et mane, nisi, prout jam dictum est, in vespere accipitur expletio precedentis 115.0120D| operis, in mane inchoatio subsequentis?

Et sint in signa, et tempora, et annos, et dies. In signa, juxta quod Dominus ait: Erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. 21, 25). Signa dicuntur eo quod in futurum aliquid signant quia sunt talia signa in sideribus quae tempestates, et pluvias, et bella denuntiant, et etiam nonnulla navigantibus in mari viam ostendunt. Et in tempora, quia suis vicissitudinibus tempora distinguunt, veris videlicet et aestatis, autumni et hiemis. Dies et anni ad cursum solis et lunae quia sunt solares dies, sunt et lunares juxta calculatores. Seu quia antequam formarentur, non erat unde diei noctisque horae signarentur. Nam scriptum est: Fecit lunam in tempora [ Z., tempore ]; 115.0121A| sol cognovit occasum suum (Psal. CIII, 19). Sed quaerendum est, si coepta hic sunt tempora, et incipiunt dies articulis et momentis horarum decerni, quid dicendum est de illo spatio quod fuit usque ad quartum diem? Nunquid non [ Z. om. non] tempora fuerunt? Sed quodammodo tempora fuerunt, sed non est illud spatium distinctum articulis horarum ut modo distinguitur [ Z., distinguuntur], sed pertransiit quia sol non erat quo discernerentur. Tali modo factum est quodammodo, sicut nunc agitur quando sol nube tegitur et tempora non possunt distingui, sed tamen spatium diei transit.

VERS. 20-23.-- Dixit igitur Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile, usque, benedixit eis Deus dicens: Crescite, et caetera. Hic ostenditur 115.0121B| quia reptilia et volatilia unius naturae sunt atque originis, sed nomine aquae etiam aer iste intelligitur, qui et a sapientibus aquis deputatur [ Z., qui a sapientibus aqua disputatur], eo quod exhalatione aquarum evaporando pinguescit, et volatus avium suscipit. Nisi enim quamdam crassitudinem haberet, volatus illorum non sustineret. Unde aestivo tempore, quando serenum est, terram irrorat et guttae apparent. Et nisi aqua aliquod solidamentum haberet, corpora hominum natantia et volucrum non ferret; et ideo quidquid undosum est et confluidum [ Z., fluidum] piscibus; quidquid vero crassum est et exhalat, avibus deputatur. Quod enim aer pinguis et ventosus, et flatum praebeat, philosophi in monte Olympo probaverunt: quia, inquiunt, quod in 115.0121C| ejus cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes colligantur, quoniam excessit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volitant, et ideo nec aves ibi volitare asseverantur, solebant per singulos annos causa sacrificiorum cacumen ejus ascendere, et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio anno integras inveniebant; quod fieri non posset si ventos aut pluvias locus ille pateretur: et spongias humectatas naribus applicabant, unde crassiorem et consuetum spiritum ducerent, quia tenuitas illius aeris non eos inspirabat. Qui etiam nullam se avem in eo loco aliquando vidisse asserunt. Nam quod ait: Benedixit eis dicens: Crescite, et reliqua, hic primum ideo benedictionem intulit, quia animantia 115.0121D| creata sunt, sive quia futurum erat ut per aquam baptismi homines benedictionem consequerentur.

 VERS. 24-25.-- Dixit autem Deus: Producat terra animam viventem, et reliqua, usque et vidit Deus quod esset bonum. Si enim Deus vidit quod esset bonum, quid dicendum de putredine arborum et infirmitatibus diversarum creaturarum? nisi quoniam cum creata sunt, non apparebant istae infirmitates, sed in sua origine acceperunt ut in futuro haberent. Sed quid est quod ait: Vidit Deus quod esset bonum, id est in ea bonitate placuit ut maneret, in qua placuit ut fieret quod fecit. Sequitur:

VERS. 26.-- Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quid est quod ait: Faciamus hominem ad imaginem nostram? nisi quia jam rationabilis 115.0122A| creatura condebatur, ut quodammodo cum consilio facere videretur, et ut nobilitas ejus ostenderetur. Ideo ait, Faciamus. Sed quare superius dictum est, dixitque Deus: Fiat; et hic ait, Faciamus hominem ad imaginem, et reliqua, pluraliter? Ut ostenderet, quia trinus est Deus in personis, et unus in deitatis natura [ Z., in deitate natura]. Inde est quod in consequentibus dicitur: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, et reliqua. Homo quippe ad imaginem Dei dicitur, secundum quod animam habet invisibilem et immortalem in sua natura. Sed si imago Dei est ipsa ratio animae, similitudo vero ipsius est aeterna vita, quam daturus est omnibus electis, quando erit illud quod Joannes ait: Similes ei erimus, et reliqua (Joan. III, 2), non 115.0122B| aequales facti Divinitati, sed sociati aeternitati. Aliter: si imago Dei est in interiori homine, similitudo in moribus: sed imaginem Dei omnes habent, similitudinem vero pauci. Illi enim specialiter similitudinem illius tenent, qui sunt imitatores ejus et illud adimplent quod ait: Sancti estote, quia ego sanctus sum, et reliqua (Lev. XI, 44). Nam subditur, et praesit piscibus maris, et caetera. Igitur si cuncta animantia et volatilia ad hoc creata sunt ut homini subjecta essent, quid est quod multa noxia patitur a bestiis? Ecce vult abigere aves nonnullas, et non valet superare bestias [cod. Z. om. bestias], et non potest, et etiam saepe pro fragilitate humana ab ipsis interimitur. Et licet omnibus dominari non queat, tamen nullatenus dominatur a bestiis [ Z., 115.0122C| nullatenus dominatur bestiis]. Sed quisquis ista proponit, attendit qualis factus est homo post peccatum; et non considerat qualis exstitit antequam peccaret. Conditus namque ad imaginem Dei, si persisteret in suo ordine, omnia ei subdita manerent. Verumtamen quia praevaricator factus est mandatorum Dei, quaedam ei ad utilitatem concessa sunt, quaedam vero in flagellum conversa, juxta quod ipse per prophetam ait: Ego Dominus faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV, 7). Creare videtur Deus malum, quando homo a creaturis, quae sibi subjectae esse debuerant, flagella patitur. Igitur si homo teneret ordinem suum, servarent et bestiae obedientiam suam, juxta quod in beato Daniele ostenditur, cui leones subjecti etiam tempore famis fuerunt.

 115.0122D| VERS. 27.--Notandum [ Z., Notandumque quod], quia quod homo ad imaginem Dei conditus sit, et bestiis praeesse, in ipsa creatione sui et creaturarum ostensum est. Homo namque creatus est erectus ut coelestia consideraret; bestiae vero pronae, ut ostenderent obedientiam suam. Creavit igitur Dei Filius [ Z., Deus Filius] hominem ad imaginem suam, et creavit ad imaginem Patris, quia ipse est imago Dei Patris, ad cujus imaginem etiam conditus est homo. Secundum enim, prout jam dictum est, interiorem hominem [ Z., in interiore homine], quia rationalis est, et animam habet in sua natura, et immortalis factus est. Unde Apostolus ait: Vir non debet velare caput [ Z., caput suum ], quia imago Dei est: mulier autem velet 115.0123A| caput suum, quia imago est viri (I Cor. XI, 7). In quantum enim homo ad coelestia tendit et divina contemplatur, non debet velare caput, id est, obstaculum peccati menti opponere. Si autem omiserit divina meditari, et converterit ad terrena superflue, non jam vir, sed femina dicitur, et ideo velet caput ut mulier, id est ponat obstaculum justitiae, ne dum licita cogitare coeperit, ad illicita prorumpat, et totum se ad exteriora diffundat, unde Deum offendat.
 Masculum et feminam creavit eos. Cur dicitur feminam creatam esse, cum postmodum narratur formata, nisi quia per originem in viro creavit eam, quia [ Z., quae] ex viro formanda erat? Masculum autem unum et feminam imprimis creavit Deus unam, 115.0123B| non ut animalia et caetera plura, ut humanum genus ardore ad invicem charitatis constringeret, quod se ex uno parente ortum [ Z., ortum esse] meminisset. Unde mulierem ex viri latere formavit, ut mutua illorum conjunctione terram esse implendam doceret.

VERS. 28.-- Benedixitque illis dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam. Hanc sententiam nonnulli historialiter sentiunt, quidam vero spiritaliter; sed melius, qui utroque modo. Sed sciendum, quoniam non est incredibile, secundum benedictionem Dei posse crescere et multiplicari eos per coitum, si obtemperantes fuissent praeceptis divinis, ita vero ut membra genitalia moverentur natura, non aliqua instigante concupiscentia libidinis, ut tot videlicet procrearentur ex eis 115.0123C| electi, quot eligendi sunt ex omnibus gentious ad instaurandum numerum angelorum, et nequaquam sibi succederent moriendo; sed completo numero electorum a corporali paradiso sine morte ad coelestem transirent. Sed quibusdam hoc impossibile videtur, ut membra potuissent moveri absque libidine, cum membra, inquiunt, concupiscentia moventur. Sed attendant quia non solum in hominibus, sed etiam in bestiis irrationabilibus aliqua membra moventur, et caetera immobilia permanent, quae eis, si dicerentur, non crederent nisi cernerent. Saepe namque cutis animalis, muscis stimulata, movetur sola, ut muscas excutiat, caetera membra immobilia perseverant. Sic etiam et auris una movetur, et caetera quiescunt; et multa alia quae incredibilia forent 115.0123D| nisi viderentur. Si itaque ista possunt fieri in membris irrationabilium, quanto magis ex benedictione Domini membra natura, non concupiscentia ad procreandum moveri quiverant? Et sicuti in cultu ruris agitur ad segetes procreandas, ita Adam sine concupiscentia in illa muliere valuit prolem procreare.

Salva historiali narratione, potest referri ad fecunditatem animae, crescite, id est, multiplicamini augmentando virtutes, et replete terram, sub carnis virtutibus fecunditate, et subjicite spiritui, et dominamini bestiis, hoc est, motibus, quos similes bestiis, per temperantiam [ Z., habetis per intemperantiam]; qui si erumpunt in perniciosas delectationes, 115.0124A| similes sunt bestiis; si autem reguntur, omnino mansuescunt. Hinc Paulus ait: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt (Gal. V, 24). Sed quaeritur in quam utilitatem dominationem accepit homo in pisces, et volatilia, et caetera, vel ad quos usus? Non enim comederet si non peccasset, sed ad escam solum arborum sunt fructus in prima conditione concessi. Nisi forte dicendum est quia peccaturum praesciebat eum Deus, et mortalem peccando futurum. Ideoque solatia primordialiter instituit, quibus suam fragilitatem possit tueri, seu alimentum ex his vel caetera necessaria.

 VERS. 29, 30.-- Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam, et universa ligna, etc., usque, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae. Cur 115.0124B| enim herbae, et fructus lignorum dicuntur dati in escam cunctis animantibus terrae, et volatilibus, cum multae sint [Petr., sunt] bestiae, et volatilia, quae carnes comedunt, et non aluntur frugibus terrae, sicut sunt leones et caetera, nisi aut specialiter illa posita sunt quae his pascuntur escis; aut etiamsi carnes comedunt, ex his aluntur, quia corpora eorum comedunt quae his herbis aut frugibus pascuntur, sicuti serpentes, qui morantur in arenosis locis, sed mortes animantium sunt eis in escam.

VERS. 31.-- Vidit Deus cuncta fecit, et erant valde bona. Cum enim superius multa creata sunt, et dictum est per singula, Et vidit Deus quod esset bonum, cur in fine dicitur, et erant valde bona, nisi quia in suis speciebus divisa bona sunt; juncta autem 115.0124C| simul non solum bona, sed etiam in sua generalitate valde bona sunt? Verbi gratia, laudas oculum in corpore per se, etc.; alia membra specialiter; conjuncta autem, ut sit unum corpus, non solum bona dicis, sed etiam valde bona; et in tantum generalitas laudatur in corpore, ut etiamsi aliquod membrum inde praecidatur, non solum est inutile, sed etiam foedat corpus. Seu ideo homine condito bene singulariter non dicitur, vidit Deus quod esset bonum, sicut de caeteris creaturis, sed post cuncta creata dictum est, et erant valde bono, quia propter hominem creata sunt. Nam antea quasi singula erant bona; homine autem, propter quem condita sunt, creato, jam dicitur, valde bona, quia omnia in decorem hominis creata sunt, homo vero in gloriam 115.0124D| et laudem conditoris sui factus est.

CAPUT II.

 VERS. 1.-- Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum. Bene pluraliter coeli ponuntur, quia, secundum auctoritatem Scripturarum, tres esse comprobantur: primum videlicet aereum, a quo aves coeli nominantur; secundum aethereum, vel sidereum, ubi luminaria continentur; tertium spiritale, quod proprium est angelorum, de quo Paulus apostolus ait: Scio hominem raptum usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2). Unde post pauca subdidit, raptum in paradisum. Quod enim praemisit, tertium coelum, hoc iterum iteravit, cum ait, in Paradisum. 115.0125A| Sed sciendum est quia ornatus coeli spiritalis sunt angeli, archangeli, throni, etc.; ornatus vero aetherei coeli, sol, et luna, et stellae: ornatus autem aerei coeli nubes, venti, pluviae, volatilia diversi generis. Terrae namque ornatus est mare [Petr., ornatus in aere], juga montium, subducta vallium, tensa [ Z., densa] camporum, vicissitudines temporum, species fructuum, decursus aquarum, et caetera. Sequitur:

VERS. 2.-- Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo, et caetera. Ideo juxta historiam senario numero mundi creationem perfecit, quia ille numerus perfectus juxta arithmeticae disciplinae legitur rationem, ut ostenderet Deus omnia perfecta et valde bona eum 115.0125B| condidisse. Caeterum altius requiritur quid est quod hic dicitur, requievit, cum ipse in Evangelio ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor? (Joan. V, 17.) Sed de requie Dei trimoda [Petr., tribus modis] expositio a doctoribus ponitur. Primum quod hic ait, requievit, id est a condendis novarum creaturarum generibus cessavit, quia deinceps nihil novi creavit per originem. Sed tamen usque modo operatur regendo et ministrando creaturam suam, quam ex informi materia condiderat. Aliter: quod ait, requievit, ideo dictum est quia futurum erat ut ipse, per quem facta sunt omnia, pro nostra redemptione ipso septimo die quiesceret [ Z., requiesceret] in sepulcro. Seu translato genere locutionis potest referri ad membra capitis. Dicitur namque, 115.0125C| Deus requievit, pro eo quod est, requiescere fecit, quia nimirum in ipso electi perfectam obtinent requiem post hanc vitam aerumnosam, quae per sex dies figuratur velut in septimo die in requie coelesti, quae interim alia in vita suscipit animas electorum, donec tandem adveniat octava dies futurae resurrectionis. Bene namque dictum est, requievit Deus post valde bona opera, ut ostenderet quia aliter electi non valent pertingere ad septimam diem, ad requiem scilicet beatam, nisi post opera valde bona. Movet denique ad quaerendum qua ex causa sex diebus operari voluit omnia opera sua, et septimo quiescere, nisi quia iste numerus magnum retinet mysterium. Si enim dividatur in duo, id est in unum et sex, in uno signatur unitas divinitatis, seu 115.0125D| unio [ Z., unitas] charitatis; in sex vero perfectio bonorum operum, et in septimo aeterna requies animarum. Voluit namque Deus idcirco opera sua sex diebus agere, et septimo requiescere, ostendens quod illi qui modo unitatem charitatis perfectionemque bonorum operum exhibent, pervenient ad requiem coelestem, ut contemplentur unitatem divinae majestatis, licet dicatur et altius. Senarius vero numerus primus opere et actu perfectus est, quia in sex diebus creavit Deus coelum, et terram, et partibus suis impletur. Nam unus, duo, tres, fiunt sex. Significatur enim in requie diei septimi, quod Deus ante creationem mundi in seipso natura et potestate perfectus est, et aeternaliter in seipso habet requiem; 115.0126A| creaturae vero actu ab ipso creationis accepto habent per ipsum in suis naturis perfectionem quamdam, quia unaquaeque creatura creata est perfecta a Creatore, et requiem in operatione obedientiae, et maxime rationabiles creaturae eo bono beatae sunt ut in conditore suo requiescant. Sequitur:

 VERS. 3.-- Benedixitque diei septimo, et sanctificavit illum. Cur de die sabbato dicitur: Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, dum de aliis diebus hoc non legitur eum dixisse? Ideo ut ostenderet sanctorum requiem post sex hujus saeculi aetatum labores in aeterno sabbato, et benedicta requie quieturos, sicut dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, et reliqua (Matth. XXV, 34). Ideo et illa dies sine vespera legitur, quia ultima requies sanctorum 115.0126B| sempiterna erit. Et congrue quippe dicitur, sanctificavit et benedixit, quia sancti ex benedictione Domini aeternam percipiunt requiem.

Sed, his praelibatis, notandum est quod operatio divina quatuor modis distinguitur. Primo, quod in verbi [ Z., verbo] Dei dispensatione omnia aeterna sunt. Secundo, quod in materia informi, qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Tertio, quod per opera dierum sex varias distinxit creaturas. Quarto, quod ex primordialibus seminibus non incognitae naturae oriuntur, sed notae saepius, ne pereant, reformantur. Hactenus historiam succincte tetigimus, licet pauca intermixta sint quae ad spiritalem pertinere videantur sensum. Sed spiritalem intelligentiam praetermittimus causa brevitatis; quam si quis 115.0126C| cognoscere desiderat, librum Isidori legat caeterorumque doctorum campos percurrat, quia nimirum historia divinae legis non est sine mystica significatione conscripta, teste Paulo apostolo, qui ait: Lex enim figuram habet futurorum bonorum (Col. II, 17), non ipsam imaginem rerum. Et alibi: Haec omnia in figura contingebant illis (I Cor. X, 11). Quod etiam exponens exemplum hujus historiae, ubi dictum est: Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem, et caetera, manifestavit inibi sacramentum esse, cum dicit: Sacramentum hoc magnum; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Sed historiam Veteris Testamenti atque prophetarum ita accipere debemus ut neque mysticam significationem in omnibus requiramus, neque etiam historialem, sed 115.0126D| partim mysticum sensum, partim etiam superficiem historiae. Ubicunque enim historialis intelligentia ponitur, tantummodo propterea fit ut in ea contineatur spiritalis intellectus, sicut in vasis musicorum agitur. Ponuntur enim ibi ligna, ponuntur et chordae, ut his contineantur et suaviter sonare possint. Sic et historia ponitur, ut in connectendo spiritalem intelligentiam contineat. Sequitur:

VERS. 4.-- Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram. Sequitur hic recapitulatio sex dierum operum Dei propter illos qui mundum coaeternum dixerunt, et sine initio eum semper fuisse affirmant, ut ore conticescant atque penitus confundantur. 115.0127A| Sed requirendum est quid est quod hic ait, in die quo fecit coelum et terram, cum superius sex diebus omnia opera sua distincte patrasse legitur, nisi quod rerum omnium origo simul creata est in substantia, quae varias restabat producenda formarum in species, juxta quod scriptum est: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). Potest et altius intelligi. Diem namque quo tempore primordialis creaturae posuit, sicut et Apostolus [ Z., sicut dicit Ap.]: Ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2), diem totum tempus intelligi voluit quo sancti in hac vita pro aeterna salute laborant. Sequitur:

 VERS. 5.-- Et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis, priusquam germinaret. Quomodo herba et virentia agri 115.0127B| antequam exorirentur, condita sunt? Et si non erant exorta, quomodo erant facta [Petr., sexta], nisi quod causaliter et originaliter tunc condita sunt quando dictum est: Producat terra herbam virentem? Tunc eam constat producendi accepisse virtutem, et in ea virtute tanquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae tempora erant orienda. Et bene ait, omne virgultum agri, et reliqua, ut celeritatem operis Dei insinuaret; id est antequam aliqui fructus ex terra crescendo orirentur aut germinarent, repente omnes campi et colles herbis erant et arboribus cooperti. Non enim pluerat Dominus super terram, et homo non erat qui operaretur terram. Cur de homine, qui jam sexta die factus fuerat, hoc recapitulatur, nisi quando fecit Deus 115.0127C| omne virgultum agri, nondum pluerat et nondum homo factus erat?
 VERS. 6.-- Sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae. Hic merito quaeritur si fons irrigabat extensa camporum superficiemque universam terrarum, cacumina montium non irrigabat [ Z., irrigabantur]: et si juga ac cacumina montium infundebat, ergo non fons, sed diluvium erat. Sed quod ait, fons ascendebat de terra, et reliqua, juxta litteram tale est ac si dixisset: Nondum pluerat, sed fontes per universam terram, sive in planitie camporum, sive [ Z., sive in] verticibus montium, suis quibusque locis erumpentes, regiones proprias irrigabant. Sed fontem more Scripturarum singulari numero pro plurali posuit propter unitatem 115.0127D| naturae, eo quod omnes unam originem habent.

VERS. 7.-- Formavit igitur Deus hominem de Iimo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et reliqua. Quid est enim quod hominem de limo terrae formavit, et non de angelica creatura, nisi quia ideo voluit de limo terrae creare, ut semper humilitatem teneret, et non superbiret, pulverem se cineremque juxta exemplum Abrahae conspiceret, et ageret gratias conditori suo eo quod de tam fragili materia conditum ad tantam gratiam crexit, ut, si subditus ei foret, regna cum angelis obtineret coelorum? Et inspiravit in faciem ejus, etc. Inspiratio Dei in faciem hominis conditio est animae rationalis. Sed in hoc quod ait, inspiravit in faciem 115.0128A| ejus spiraculum vitae, quaestio oritur: utrum Deus animam insufflando fecit, an eam quam fecerat, corpori dando potius insufflavit? Sed utrumque unum est, et nihil habet quaestionis; quoniam sive insufflando fecit animam sive creando, vel dando corpori insufflavit, tamen credendum est, quia spiraculum divinum non est in animam viventem conversum, sed operatum est animam viventem: et non habet anima participationem cum Divinitate, nec de aliquo flatu suo, nec de seipso condidit, ut cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem, sicut anima, quae modo proficit, modo sapit, modo dissipit. Nam de seipso si animam fecisset Deus, nunquam vitiosa, aut mutabilis, vel misera potuisset esse. Etiam sciendum quia non est de elementis visibilibus facta, quia si 115.0128B| esset, haberet aliquam communionem cum eis, videlicet ex terra soliditatem, ex aqua humorem, ex aere flatum, ex igne calorem. Sed quoniam his omnibus caret, apparet eam inde non esse, quae cum illis nil habere probatur; sed ex nihilo, sicut superius diximus, aut insufflando creavit, aut creando corpori insufflavit. Et factus est homo in animam viventem. Non enim spiritalem hominem debemus intelligere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, quando in paradiso positus praecepta perfectionis accepit. Itaque postquam peccavit, et emissus est de paradiso, in eo remansit ut esset animalis. Et ideo omnes qui de illo nascimur, prius animales efficimur, donec renati per fontem baptismatis assequamur 115.0128C| spiritalem Adam, id est Christum, per quem simus spiritales, juxta quod Paulus apostolus ait: Non prius quod spiritale est, sed quod animale; deinde quod spiritale (I Cor. XV, 46).

VERS. 8.-- Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis, etc. Paradisus hortus, sive voluptas, vel deliciae interpretatur. Sciendum est quia quatuor modis in divinis libris paradisus legitur. Est enim paradisus, de quo in hoc loco Moyses loquitur, qui tamen, in quo loco, quave provincia vel regione situs fuerit, soli Deo cognitum est, praesertim cum toto [ Z., in toto] orbe terrarum nusquam reperiri potest. Sed tamen, ut nonnulli autumant, in Oriente est positus; quia, inquiunt, opportunum erat ut locus prae caeteris amoenissimus in excellentiori parte 115.0128D| mundi plantaretur. Unde nonnulli transtulerunt: In Eden contra Orientem. Dicitur et paradisus mundus propter ornatum suum, ut in Ezechiele, ubi Dominus de regno Assyriorum locutus est: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei (Ezech. XXXI, 8). Legitur etiam et paradisus spiritalis, in quem Paulus se raptum commemorat dicens: Scio raptum hominem in paradisum (II Cor. XII, 2), id est in coelestem amoenitatem. Juxta anagogen vero paradisus Ecclesia est. Unde Salomon in Cantico canticorum ait: Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12). Ait enim: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Nam quod ait, a principio, 115.0129A| nonnulli intelligi volunt ab initio terrae, id est ab Oriente. Sed quod dicit, a principio, id est ab exordio, sive ab initio coeli et terrae, sicuti Symmachus et Theodotion transtulerunt, intelligitur. Et ideo non Orientem, sed exordium, et initium significat. Unde intelligitur quod antequam coelum et terram faceret Deus, paradisum condiderat. Lege librum Locorum beati Hieronymi. Legitur enim in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden a principio. Eden deliciae interpretatur. Bene dicit in Eden, id est, in loco deliciarum. Unde et quod hic dicitur voluptatis, Symmachus paradisum florentem transtulit.

VERS. 9.-- Produxitque Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave. Quid est 115.0129B| ergo quod hic dicitur produxisse lignum pulchrum de humo, etc., cum supra legitur, Germinet terra herbam virentem, et lignum pomiferum faciens, et reliqua? Sed sciendum est non propterea edictum [ Z., dicitur] lignum pulchrum productum, ut novum aliquid condiderit, sed ex his generibus quae jam terra tertia die produxerat, exorta sunt postmodum, et ex illa virtute quam antea terra acceperat, producta sunt. Et hic etiam recapitulatio est, sicuti et de homine superius. Sequitur: Lignum etiam vitae in medio paradisi. Quidam tantum allegorice intelligi volunt lignum vitae divinam sapientiam, de qua Salomon ait: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18). Sed credendum est quia sicut petra percussa a Moyse 115.0129C| praebuit aquas, quanquam significaret Christum, historialiter vera petra fuit: ita et lignum vitae, quamvis eumdem significat [ Z., significet] Christum, tamen erat corporaliter evidentissime lignum; quod propterea lignum vitae nuncupatur, quia si inde sumerent primi parentes, nec morbo, nec aliqua senectute deficerent, et si in obedientia permanerent, nec morerentur, sed propter obedientiam corpus eorum in spiritale converteretur, sicut sanctorum in resurrectione erit, et a terreno ad coelestem transirent immortales paradisum. Denique in caeteris erat alimentum, in isto autem sacramentum, lignumque scientiae boni et mali. Deus enim omnia bona fecit, nec aliquid mali in paradiso instituere potuit. Sed quare dicitur, lignum scientiae boni et 115.0129D| mali, nisi propterea appellatur lignum scientiae boni et mali, non quod illud lignum in sua natura rationabile exstitit, ut haberet scientiam boni vel mali, sed quia homo in eo experiri et scire potuerit [ Z. potuit], quid interesset inter bonum obedientiae, et malum inobedientiae? Et ideo in paradiso lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali creatum est, ut per illud potuisset immortalis esse, per hoc vero mortalis: ligno vitae quasi medicina, ut incorruptibilis esset, utebatur; ligno autem scientiae boni et mali quasi veneno, ut moreretur.

 VERS. 10.-- Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Sciendum est quia nec per hoc paradisus 115.0130A| disus declaratur evidenter ubi sit, quasi per flumina inveniri possit locus ipsius. Qui sicuti nonnulli dicunt, et beatus Augustinus autumat, licet ab uno fonte Scriptura teste procedant, tamen subtus terra profluunt, et post longos tractus suis locis erumpunt et celantur interim amnes.
 VERS. 11-12.-- Nomen uni Phison, ipse est Ganges fluvius Indiae, qui circuit omnem terram Evilat, ubi nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est, ibique invenitur bdellium et lapis onychinus. Bdellium nonnulli dicunt lignum esse pretiosissimum, alii vero lapidem pretiosum. Unde nonnulli pro bdellio et onychino carbunculum et lapidem prasinum transtulerunt. Interpretatur autem Phison inflatio juxta historiam, quia vento tumente inflatur: 115.0130B| seu os pupillae, quod melius est.
 VERS. 13.-- Nomen fluvio secundo Geon, ipse est et Nilus fluvius Aegypti, ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae. Qui ab oriente fluens, a radicibus videlicet Atlantis montis, sicut autumant, et ad septentrionem flexus, autumnalibus pluviis auctus, plana Aegypti irrigat, usque dum in littore maris Rubri sub terra celatur, deinde irrumpens Aegyptum ad occidentem fluit. Interpretatur quippe tenebrosus, quia per Aethiopiam et Aegyptum currit; sed melius terrae gratia, vel fertilitas, quia felices homines reddit, quod magis ad spiritalem intelligentiam pertinet.
 VERS. 14.-- Nomen vero fluminis tertii Tigris, ipse vadit contra Assyrios. Qui propter velocitatem a 115.0130C| bestia nomen accepit, et interpretatur sagitta. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates, fluvius Mesopotamiae; sed propterea terram quam circumit non nominat Scriptura, quia prope erat terrae Judaeorum, et notus erat eis, et interpretatur ubertas. Hactenus historiam succincte descripsimus. Hinc vero breviter, maxime propter interpretationes nominum, aliqua quae ad spiritalem significationem pertinent, inserere nitimur, licet contra morem nostrae descriptionis conemur.

Fluvius qui egrediebatur de paradiso significat Dominum ac Redemptorem nostrum, de paterno fonte procedentem, a quo origo est omnium creaturarum. De quo per Psalmistam dicitur: Apud te est fons vitae; et de quo Propheta ait: Dominus Deus 115.0130D| noster fluvius gloriosus [ Z., gloriosus est], exsiliens in terram sitientem. A quo procedunt quatuor flumina quae irrigant paradisum. Quatuor ista flumina quatuor significant Evangelia, quae habent originem ab ipso Domino Jesu Christo, quibus irrigat Ecclesiam suam, quae per paradisum figuratur, sicut paulo superius praelibavimus, ubi paradisum tripliciter inseruimus. Unde et interpretationes eorum nominum sacris Evangeliis congruunt. Phison, qui interpretatur os pupiilae, significat Evangelium Joannis; os enim ad locutionem pertinet, pupilla ad visum; quia quod ipse per attributam sibi gratiam per oculum mentis de divinitate Salvatoris prae caeteris altius intellexit, loquendo cructavit dicens: In 115.0131A| principio erat verbum, et reliqua. Qui circuit omnem terram Evilat, id est terram orientalem, quia ibi maxime legitur de excellentia Divinitatis ipsius, qui Oriens vocatur, propheta attestante, qui ait: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Ubi nascitur aurum, etc., quia ibi prae caeteris sensus refulget spiritalis sapientiae. Aurum namque sapientiam significat, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Ibique invenitur bdellium. Bdellium, si ad lignum refertur, significat mysterium crucis, quod in hoc Evangelio plenissime declaratur. Si autem ad lapidem, qui alio nomine carbunculus vocatur, significat Divinitatis excellentiam. Et lapis onychinus, qui in quibusdam codicibus prasinus invenitur, significat 115.0131B| humanitatem Salvatoris, quae inibi evidenter declaratur, de qua plenissime in hoc legitur Evangelio. Geon vero, qui interpretatur terrae gratia, praefigurat Evangelium Matthaei, quia ibidem continetur qualiter Dominus sua gratia, nullis nostris meritis exigentibus, terram carnis nostrae assumere dignatus est, de qua et Isaias ad Judaeos loquitur dicens: Interficiet te Dominus Deus tuus, et servos suos vocabit nomine alio, in quo, qui benedicetur super terram, benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra, jurat in Deo amen (Isa. LXV, 15).

 Tigris, qui vadit contra Assyrios, quem sagittam interpretari dicunt, significat Evangelium Marci, qui veloci et brevi sermone comprehendit Evangelium suum. Qui bene contra Assyrios, qui feroces, 115.0131C| et captivantes, vel quasi daemones interpretantur, ire dicitur, quia contra aereas potestates, quae genus humanum captivare non cessant, disputat. Euphrates fluvius Mesopotamiae, qui interpretatur ubertas, significat Evangelium Lucae, quod in magna prolixitate conscriptum est, in quo non solum Christi nativitas, verum etiam sui praecursoris tenetur ascripta, et multae parabolae inibi leguntur quae in aliis non habentur.

Nonnulli etiam moraliter haec quatuor flumina quatuor virtutes principales significare voluerunt, videlicet prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam. Per Phison intelligitur prudentia. Prudentia ergo significat ipsam contemplationem veritatis, ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis. 115.0131D| Unde Phison oris mutatio interpretatur, quam si eloqui velis, parturis eam potius quam paris [ Z., parias], quia ibi audivit Paulus ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4). Et ideo Evilat interpretatur parturiens, sive labor, quam circuit; quia cum labore per prudentiam magis parturis ipsam contemplationem veritatis quam parias quia pleniter nullus eam comprehendere valet. Ibi nascitur aurum, disciplina videlicet vivendi, quoniam [ Z., quae] aliena est, atque decocta nitescit ab omni sorde, velut aurum purum. Ibi invenitur bdellium, qui alio nomine carbunculus inscribitur. Significat vero veritatem, quam nulla falsitas vincit, sicut carbunculi fulgur nullis tenebris noctis superatur. Et lapis onychinus, 115.0132A| qui alio nomine prasinus [ Z., prasius] invenitur, significat vitam aeternam sua viriditate propter vigorem vitae, quia non arescit. Geon, qui circuit omnem terram Aethiopum calidam ferventemque significat [ Z., figurat] fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram, quae superat omnem segnitiem, et pervenit ad fervorem dilectionis. Tertius Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, et voluptuosas frenat concupiscentias, quibus immundi spiritus, qui significantur per Assyrios, qui interpretantur feroces, vel quasi daemones, decipere miseros satagunt, sed hac virtute superantur. Quartus Euphrates non est dictus quo vadat, aut quam terram circumeat. Significat autem justitiam, quae ad universas animae pertinet 115.0132B| partes; quia ipse ordo, et aequitas animae est, qua sibi tria ista concorditer copulantur, et in ista tota copulatione atque ordinatione justitia est. Sed notandum est quia philosophi et nonnulli doctores secundum ethicam disciplinam supradictas virtutes ita ordinant: prudentiam, justitiam, fortitudinem, et temperantiam. Prudentia, inquiunt, in agnitionem veritatis inducit hominem; justitia dilectionem Dei et proximi servat; fortitudo vincit adversa, mortemque contemnit; temperantia vitiosas voluptates reprimit, et omnia moderatur. Hae sunt quatuor virtutes principales, quae mores ornant, merita praebent, diabolum vincunt, coelum aperiunt. Prima intelligit, secunda diligit, tertia victoriam dat, quarta modum imponit. Quisquis enim quatuor Evangeliis instructus 115.0132C| fuerit, et his quatuor virtutibus cor infusum habuerit, ab omni carnalium tentationum aestu temperatur, et habitabit inter ligna paradisi, videlicet sanctae Ecclesiae, et percipiet fructus lignorum atque perveniet ad lignum vitae. Ligna paradisi fructifera, utiles disciplinae vel sancti sunt; lignorum fructus, mores vel opera sunt ipsorum; lignum vitae ipsa bonorum omnium mater sapientia est, de qua Salomon ait: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18). Vel ipse Sanctus sanctorum Christus, ad quem quisquis [Petr., si quisque] porrexerit manum, vivet in aeternum. Sequitur:

VERS. 15.-- Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis. Hic enim ostenditur 115.0132D| quia extra paradisum conditus est. Quidam enim dixerunt quod in Hebron [Petr., quod Hebron] conditus sit, ubi et sepultus jacet, et subito illuc positus. Hoc historia divinae legis non narrat. Ut operaretur et custodiret illum. Quid operaretur, cum nondum erat laboris defectio? vel quid custodiret, cum nullus erat aggressor vel praedo? An propter bestias dicit? Minime. Quia bestiae nocivae non fuerunt, nisi post peccatum. Sed quod ait, ut operaretur et custodiret illum, non pertinet ad servilem laborem, sed ad exercitium jucunditatis, et honestam animi voluptatem, sicut potentes, cum nullis indigent, propter jucunditatem tamen laboribus se exercent. Seu etiam propterea dictum est, ut operaretur, 115.0133A| et custodiret illum, id est, operaretur praecepta justitiae, et perseveraret in mandato, et custodiret semetipsum, ne perderet paradisum. Dicunt et aliter: Tulit ergo Deus hominem, et posuit eum in paradiso, ut operaretur et custodiret illum, id est ut ipsum hominem Deus operaretur, et custodiret illum; operaretur, ut justus esset; et custodiret, ut tutus esset; sicut terra operari dicitur ab hominibus non creando, sed exercendo, ut fructum ferat, quem sensum nonnulli reprehendere voluerunt, quia, inquiunt, si eum custodiret, non peccaret. Sequitur:

 VERS. 16.-- Praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede, etc. Quaeritur quomodo loquebatur Adae Deus? Aut per coelestem substantiam, quomodo 115.0133B| nunc loquitur angelis; aut per corporalem speciem, id est ex aere coelesti sumpta imagine, sicut olim patriarchis; aut inspirando in mente, quomodo prophetis, sicut scriptum est: Dixit mihi, qui loquebatur in me? Sed sciendum est quia prius, antequam peccaret, loquebatur ei per coelestem substantiam, sicut angelis; postquam vero peccavit, per subjectam creaturam, id est per angelum.

VERS. 17.-- In quacunque die comederitis ex eo, morte moriemini. Quaeritur de qua morte dicatur, utrum de morte corporis, an de morte animae, an de morte gehennae? Sed sciendum est quia de utraque morte sentiendum est, animae videlicet et corporis. Animae mors est, dum propter peccatum quodlibet 115.0133C| Deus deseritur [ Z., eum Deus deserit], qui est vita ejus. Mors corporis est, dum propter necessitatem quamlibet corpus deseritur ab anima. Quia sicut Deus est vita animae, ita anima est vita corporis, quam mortem corporis peccando promeruerunt, quoniam immortales forent si non peccassent; et licet non statim fuissent mortui, sed post longum tempus, tamen quia jam spes immortalitatis amissa erat, futura mors praesens dicta est, quoniam haec coepit in spe haberi. Unde Symmachus transtulit, mortales eritis. Et hanc duplam hominis mortem Christus sua simpla morte destruxit. Nam sola carne mortuus est ad tempus, anima vero nunquam, quoniam nunquam peccavit. Possumus etiam mortem gehennae intelligere, qua nunc cruciatur anima privata societate 115.0133D| sanctorum, quae post judicium recepto corpore pariter poenam sustinebit. Unde nonnulli, auctoritate Scripturarum fulciti, quatuor mortes ostendunt: prima mors est, inquiunt, animae, quae deserit suum creatorem. Cum enim deserit, peccat. Hinc Dominus in Evangelio ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Haec namque sententia duas mortes, animae videlicet et corporis ostendit. Tertia est solius animae, quam, dum ex hoc corpore [ Z., quae, dum a corp.] exierit, patitur, quam sustinebat dives in inferno, qui guttam aquae petiit. Quarta, cum anima in futuro receperit corpus suum, et in ignem mittetur, quando Dominus dicturus est: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Quando quippe peccavit 115.0134A| Adam, est mortuus in anima. Haec prima praecessit desertio Dei, tres postea secutae sunt mortes.

VERS. 18.-- Dixit quoque Deus: Non est bonum esse hominem solum. Faciamus ei adjutorem similem sui. Hic enim ostenditur quia uxor propter solatium et adjutorium creata est viro, et ideo solatium ei praebere debet atque subdita esse [ Z., ideo ut solatium ei praeberet, atque subdita esset], teste Apostolo: Mulier sui corporis potestatem non habet [Z., habeat ], sed vir. Sed requirendum videtur quare Adam mundi dominus legem acceperit. Ideo, ne se extolleret dominio, sed in observatione mandati sciret se subjectum esse Conditori.

 VERS. 19.-- Formatis igitur de humo cunctis animantibus terrae, adduxit ea ad Adam. Sciendum 115.0134B| est non circuitu locali adducens, sicut aucupes et venatores, sed occulto nutu suae potentiae voluit ut venirent, ut videret quid vocaret ea. Videret, id est discerneret et intelligeret quid vocaret ea.
 VERS. 20.-- Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et reliqua. Hic enim juxta litteram ostenditur quanta [ Z., in quanta] dignitate homo pecoribus et animalibus irrationabilibus antecellit, qui intellectu suo cuncta distinguere et nominatim discernere potuit, et secundum qualitates, mores et iras bestiarum nomina imposuit; cui hanc dignitatem Dominus ideo conferre voluit, ut intelligeret seipsum et quanto melior esset animantibus, tanto suum auctorem potius diligeret [ Z., addit: quo se meliorem aliis viventibus intelligeret]. Adam vero 115.0134C| non inveniebatur adjutor similis ejus, id est, quia inter omnia animantia nullum rationale inveniebatur nisi ille solus. Adam interpretatur homo, sive terrenus, sive terra rubra, ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. Nam spiritaliter quod terra rubra dicitur, significat Christum ex ejus semine carnem suscepturum, qui ab Apostolo secundus Adam dicitur, cujus caro proprio sanguine in passione erat rubricanda [ Z., rubicunda], juxta quod Isaias interrogat dicens: Quare ergo rubrum est indumentum tuum? et reliqua. (Isa. LXIII, 2.)
 VERS. 21.-- Immisit ergo Dominus soporem in Adam, et reliqua. Quid est quod dicitur: Immisit soporem, ut mulierem formaret? Nunquid non poterat Deus vigilanti costam educere feminamque formare? 115.0134D| An forte ne doleret latus, quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret? Quis est qui sic dormiat, ut ossa non evigilanti evellantur? An quia Deus evellebat, propterea homo non sentiebat? Poterat ergo vigilanti sine dolore evellere, qui poterat dormienti. Sed causa mysterii actum est. Ideo mulier non de terra plasmata est sicut vir, sed de latere viri dormientis, quia futurum erat ut Christus propter Ecclesiam in cruce dormiret, ex cujus latere fons salutis nostrae emanaret et formaretur Ecclesia. Et replevit carnem pro ea. Quid hoc est, nisi quia Christus posuit carnem suam in passione pro Ecclesia? Unde enim Adam infirmatus est, inde mulier fortis effecta [ Z., effecta est]; quia 115.0135A| per hoc quod Christus infirmari dignatus est in passione, inde Ecclesia corroborata est.

VERS. 22, 23, etc.-- Et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, et reliqua, usque quo ait: et vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Quomodo hic feminam aedificatam dicit, qui superius ab omni opere suo requievit? Non enim hic creavit in materia, sed expressit in forma. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et reliqua. Vocavit ergo uxorem suam vir tanquam potior inferiorem, et dixit: Hoc os ex ossibus meis, etc. Os de ossibus meis fortassis propter fortitudinem, et caro de carne propter temperantiam. Hae namque duae virtutes ad inferiorem animae partem, quam prudentia rationalis regit, docentur pertinere allegorice. 115.0135B| Haec vocabitur virago. In quibusdam codicibus invenitur, haec vocabitur mulier. Non enim videtur in Graeco et in Latino resonare cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit; sed etymologia in Hebraeo sermone servatur [ Z., servetur]: vir quippe vocatur Is et mulier Issa. Recte igitur ab Is appellata est mulier Issa. Et hoc est quod hic ait, haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est.

 VERS. 24.-- Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et reliqua. Hic primum Adam prophetavit de Christo et Ecclesia. Quod exemplum [ Z. om. exemplum] exponens Paulus apostolus ait: Mysterium hoc magnum est; ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. V, 22). Quod si quis spiritaliter nosse desiderat, Augustini 115.0135C| et Isidori dicta strenue legat. Bene ait, in carne una, hoc est in una voluntate et consensu, seu quia ex duobus una caro procreatur in prole.
 VERS. 25.-- Erant autem uterque nudi [ Z., nudus], Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant. Non quod eis sua nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia nondum libido membra illa movebat ad concupiscendum. Si enim non peccarent, non erubescerent, quod in parvulis fieri videmus, qui antequam tempus libidinis et motus fragilitatis adveniat, non erubescunt ex nuditate. Et idcirco erant nudi, ut dictum est, sed non erubescebant, quia non videbant aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivos eos ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23). Nihil enim putabant 115.0135D| velandum, quia nihil sentiebant refrenandum. Sed post peccatum erubescebant, quia propter inobedientiam caro quodammodo verecundiae testimonium perhibebat, et peccando promeruerunt ut eis rebellis esset.

CAPUT III.

VERS. 1.-- Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, et caetera. Non ut serpens aliquam astutiam aut sapientiam haberet, sed propter astutiam diabolus intelligitur, qui per illum agebat dolum. Nam Aquila et Theodotion interpretati sunt, nequam et versipellem; ut per hoc magis versutia et calliditas quam sapientia demonstraretur. Quia 115.0136A| quamvis praevaricator angelus per superbiam fuisset dejectus de coelestibus, natura tamen excellentior et callidior est omnibus animantibus; quia si dignitatem amisit, subtilitatem non perdidit. Elegitque sibi diabolus animal naturae suae aptum, tortuosum, lubricum, per quod [ Petr., quem] loqueretur, ut per hoc sua dolositas et tortuositas designaretur. Verum ipse serpens loqui non poterat, quia hoc a Creatore non acceperat. Assumpsit illum diabolus, utens eo velut organo, per quem articulatum sonum emitteret ad perpetrandam malitiam suam. Per illum quippe verba faciebat. Sed ille nesciebat naturae rationalis [ Petr., rationis] expers, sicut daemoniacus et mente captus loquitur quae [ Petr., quia] nescit, sed tantum per eum non quantum voluit, sed quantum a Creatore 115.0136B| concessum est, peregit. Unde nonnulli quaerunt si non intellexit, non sensit serpens, quomodo audiunt verba marsorum incantantium, ut ad eorum incantationes de cavernis egrediantur? Quibus respondendum est: Licet intellectum non habeant, tamen sensibus corporis nullatenus carent. Habent enim visum, auditum, odoratum, gustum et tactum. Et ideo quamvis audiant verba marsorum, nequaquam tamen intelligunt. Non enim obediunt intelligendo, sed ut de antris ad incantationes exeant, permittente Deo, coguntur a diabolo. Sequitur: Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ne comederetis de omni ligno paradisi? Idcirco ad mulierem loquitur, quia vidit quod mulierem seducere posset, et non virum; seu quia virum tantum ad similitudinem 115.0136C| Dei conditum putavit et non illam. Hic movet aliquos cur tentari Deus hominem permisit, quem consentire praesciebat, nisi quia magnae laudis homo non esset, si ita condidisset eum ut malum facere non potuisset, sed foret tanquam animal. Sed condidit in proprio arbitrio, ut, si fortiter perseveraret in praeceptis, remuneraretur; sin autem consentiendo corrueret, damnaretur, sicuti actum est. Nam et hodie sine intermissione per universum genus humanum ex insidiis diaboli homines tentantur, ut ex eo virtus tentati probetur, et palma non consentientis gloriosior appareat.

 VERS. 2, 3.-- Cui respondit mulier: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur, et reliqua. Cur mulier ad interrogata serpenti [ Z., serpentis] 115.0136D| respondit? Ut praevaricatio ejus esset inexcusabilis, cum nullo modo dicere potuit se oblitam esse mandati, quod serpenti prodidit.
 VERS. 4, 5.-- Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Ac si dixisset: Non est ita ut dicitis. Invidit itaque vobis Deus suam gloriam, et dignitatem, propterea vobis ista praecepit. Scit enim quia, si comederitis, similes ei eritis, scientes bonum et malum. Melius consilium dabo: Comedite, et aperientur oculi vestri, et reliqua. Magna promittit, ut facilius decipiat. Ait enim: et aperientur oculi vestri. Ad hoc persuasit ut 115.0137A| sub Deo esse nollent, sicut ipse esse contempsit. Libet inquirere quare diabolus tam infestus exstitit hominum saluti? Videlicet propter odium in Creatorem, et invidiam in hominem, et desperationem suae salutis. Sequitur:
 VERS. 6.-- Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et reliqua. Cur mulier consideravit lignum post serpentis persuasionem? Ut exploraret si quid in eo mortiferum esset, et dum nihil in eo tale aspectu reperit, confidentius gustavit. Tulit de fructu illius, et comedit deditque viro suo. Ideo vir consensit feminae, ut nonnulli dicunt, quia forte illam mortuam non vidit ex cibo. Et potuit fieri ut putaverint alicujus significationis causa dixisse Creatorem: Si manducaveritis ex eo, morte 115.0137B| moriemini, et ideo comederunt.

VERS. 7.-- Qui comedit, et aperti sunt oculi amborum. Ad quid aperti sunt? Nunquid antea caeci erant? Minime. Sed aperti sunt non ad videndum, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant, et malum ad quod ceciderant. Seu etiam aperti sunt oculi eorum ad invicem concupiscendum, quod etiam ad poenam mox post peccatum evenit. Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Hic enim ostenditur qualiter diabolus contra primum hominem in tribus tentationibus se erexit; quia hunc videlicet gula, vana gloria, avaritia, tentavit, sed tentando prostravit. Ex gula tentavit, cum cibum ligni [ Z., lignum] vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit, cum ait: Comedite. 115.0137C| Ex vana autem gloria tentavit, cum dixit: Eritis sicut dii. Et ex avaritia tentavit, cum subjunxit, scientes bonum et malum. Avaritia non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. In hoc diabolus ad-superbiam traxit, quod eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Unde postea secundum Adam, Dominum videlicet ac Redemptorem nostrum, his tentationibus aggredi conatus est, sed eisdem modis devictus succubuit. Nos etiam quotidie his tribus suggestionibus pulsamur: suggestione, delectatione, consensu; et cum tentamur, plerumque in delectationem, aut etiam in consensum, sicuti parentes nostri, labimur, quia de carnis peccato propagati in nobis ipsis gerimus, unde certamina tentationum toleramus. Sed ideo, ut dictum est, Dominus tentari 115.0137D| voluit juxta fidem Evangeliorum, ut nostras tentationes suis tentationibus devinceret, et ipsum quoque hostem humani generis a fastu suae superbiae prostraret. Denique hic notandum est quia ante praevaricationem hominis, priusquam se morti manciparet, non erat inimico potestas, ad [ Petr., se ad] interiora hominis accedere, et cogitationes adversas inserere. Sed postquam eum per serpentem circumvenit, potestatem in eum accepit ut interius pulsaret. Nam juxta metaphoram, potest callidus serpens haereticorum astutiam designare, qui illicita curiositate secreta Dei, quae a nostris sensibus sunt remota, tangenda suadent, tanquam serpens, qui dicebat: Cur praecepit Deus scientiam habere latentem? 115.0138A| Nova semper inquirere, et boni malique scientiam penetrare debetis.

Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata, vel subcinctoria, vel campestria, sicut alia translatio dicit. Cognoverunt se nudos, a gratia scilicet, qua illis fiebat ut nuditas corporis nulla eorum mentem lege peccati repugnantem confunderet. Consuerunt folia ficus, utique inobedientia suae carnis confusi. Bene itaque ex foliis ficus se tegunt [ Z., tenuerunt]; folia ficus quippe designant pruritum carnis, quo jam urebantur post peccatum. Amiserunt enim gloriam simplicis castitatis [ Z., simplicitatis et cast.], et ideo ad duplicem libidinis pruriginem confugerunt, id est, quia aestum ardoris quem patiebantur in mente, 115.0138B| ex foliis fici, ex quibus probatur ardor excitari in corpore, tegendo duplicaverunt. Tradunt namque si virgulta, seu folia ficus quis inciderit, quod liquor quasi lac emanat in modum virus, hominis etiam incendit cutem atque urit humanam. Et ideo, inquiunt, significant pruriginem et ardorem libidinis. Unde aestimant quod ex hac arbore vetitum pomum attigerunt. Possunt etiam, juxta nonnullos, folia ficus amara amaritudinem vindictae significare. Spiritaliter foliis ficus se contegunt, qui saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis utuntur, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Christi nudati, tegumenta mendaciorum tanquam folia ficus colligunt, facientes succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur. 115.0138C| Sequitur:

 VERS. 8.-- Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram, et reliqua. Quid est enim quod post peccatum hominis in paradiso Dominus non stare, sed ambulasse [ Z., ambulare] dicitur, nisi quod irruente culpa se a corde hominis recessisse ostendebat? Etiam per hoc instabilem ejectionem eorum de paradiso ad mortalitatem demonstrabat. Tropice vero deambulat Deus illis, et non stat, qui stabiles in ejus praeceptis non perseverant. Unde consequenter adjunctum est ad auram post meridiem. Solet enim sacra Scriptura per statum temporis merita causarum distinguere. Bene enim ad auram post meridiem, quia ardor charitatis abundante iniquitate in eis refriguerat, et lux ferventior 115.0138D| veritatis abscesserat, appropinquantibus videlicet tenebris errorum, et peccatricem animam jam culpae suae frigore constringebant, et sub peccati umbra, quasi sub frigore aurae torpebat; sicut de eodem peccante homine scriptum est quia secutus est umbram. Ecce hic ostenditur quod Adam meridie transgressionis mortem huic mundo intulit. Unde Dominus hora sexta pro mundi vita crucifixus est, hoc est, recessuro a centro mundi sole, quando et latroni ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc XXIII, 43). Rationis igitur, imo divinae pietatis ordo poscebat, ut eodem temporis articulo quo tunc Adae peccanti obcluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam paradisi reseraret, et qua 115.0139A| hora primus Adam peccando huic mundo mortem invexerat, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.
 Sed quaeritur quare Dominus hominis peccatum per seipsum expiare voluit, et non per angelum? Ideo, quia non sufficiebat unius angeli meritum ad redemptionem totius humani generis. Nec tantum sceleris incurrisset diabolus in nece angeli, quantum incurrit in nece Creatoris. Abscondit se Adam, et uxor ejus in medio ligni paradisi. Juxta litteram, prae nimio pudore vel timore hoc fecerunt. Sed quid est quod post meridiem, nisi quia post lucem paradisi ac felicitatis in hujus saeculi caliginosa miseria se absconderunt? [ Z., paradisiacae felicitatis hujus saec. se absc.] Spiritaliter vero in medio ligni paradisi se 115.0139B| abscondit, qui aversus a praeceptis Creatoris in erroris sui atque arbitrii voluptatibus vivit.

VERS. 9.-- Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? et reliqua. Nunquidnam divina potentia nesciebat post culpam servus ad quae latibula fugerat? Sed quia vidit in culpam lapsum jam sub peccato, velut ab oculis veritatis absconditum; quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator, ignorat. Eumque et vocat et requirit, dicens: Adam, ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat quod ad poenitentiam revocat. Per hoc vero quod requirit, aperte insinuat quia peccatores jure damnandos non ignorat. Et ideo illum increpando admonere voluit, ut attenderet ubi esset et unde cecidisset. Ait enim: Ubi es? ac si aperte diceret: Vide 115.0139C| a quanta dignitate ad quod malum corruisti? Increpavit ergo Adam Dominus deambulans, ut dictum est, ut caecis mentibus nequitiam suam non clausis sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo verbis malum quod gesserat audiret; et per ambulationem amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis, quod ad tenebras appropinquaret, agnosceret. Sed notandum est quia si [ Z., om. si] prius cum illis loquebatur, fortassis sicut angelis, nunc jam per subjectam creaturam apparuisse eis credendum est. Neque enim Adam post culpam Deum in substantia divinitatis videre potuit, sed increpationis verba per angelum audivit. 115.0139D| Sed sciendum est quia vocavit, sed non statim ejecit. Hic itaque figuraliter ostenditur quia quicunque a fide vel bonis operibus ad mendacia sua et desideria labitur, non debet desperare, licet immensitate criminum sit oppressus. Non despicit Deus peccatores, sed adhuc ut redeant per poenitentiam, vocat, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXI, 23). Et ideo non desperandum, dum ipsi [ Z., desperandum. Ipsi, etc.] impii, qui mortem intulerunt, ad spem indulgentiae provocantur.

 VERS. 10.-- Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Miserrimo genere respondit, quasi ideo possit displicere nudus, sicut eum fecerat. Ante peccatum 115.0140A| enim nuditatem suam non advertebat, quia ejus intentio in supernis erat. Nam quod se a Dei praesentia abscondi posse putabat, ei de insipientia poena peccati accidit, eum latere velle quem latere nihil potest.
 VERS. 11.-- Cui dixit Deus: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses? etc. Ideo sic peccatum illius examinare voluit, ut culpam suam respiceret, et confitendo cognosceret quam longe a Conditoris sui facie abesset. Sed adhibere sibimet utrique [ Z., utique] defensionis solatium quam confessionis elegerunt. Unde et sequitur:
 VERS. 12.-- Dixitque Adam: Mulier quam dedisti sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Heu, ubi peccatum finem habere debuit, ibi augmentum coepit! 115.0140B| Non enim culpam ad se retulit, sed quodam modo ad mulierem, quam Dominus dederat, et reatum suum oblique in Auctorem redegit [ Z., rediit], qui ei talem sociam dederat, unde occasio peccati esset. Unde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, et cum de vitio suo quisque arguitur, sub defensionum umbra, quasi sub quaedam se arborum folia abscondit. In qua videlicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit sibi.

VERS. 13.-- Et dixit Dominus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondens ait: Serpens decepit me. Similiter et mulier culpam oblique ad Creatorem retorquere voluit, eo quod illic intrare serpentem permisisset. Ecce! Qui ore diaboli fallentis 115.0140C| audierant: Eritis sicut dii, peccatum excusant; et quando Deo similes esse in divinitate nequiverunt, ad erroris sui cumulum, Deum sibi similem facere in culpa conati sunt. Sic ergo, ut jam superius descripsimus, dum defendere peccatum suum moliuntur, vir per mulierem, mulier per serpentem, auferunt, quod humilitatis confessione delere poterant. Unde nunc usque in usu peccantium agitur, ut culpa cum arguitur, defendatur, et unde finiri debuit, reatus inde cumuletur [ Z., peccatum trahitur, ut culpa, dum agitur, defendatur, et unde finiri debuit, reatus inde cumuletur]. Hic notandum est quod omne peccatum quatuor modis perpetratur in corde, quatuor etiam modis consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, 115.0140D| et defensionis audacia perpetratur, sicut hic demonstratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Culpa enim, quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem diabolus his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit, qui etiam requisitus confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc verum in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente non ignoratur. Serpens suadet, quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est, quia carnalis sensus ad 115.0141A| verba serpentis mox delectationi substernit. Adam vero assensum praebuit, quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri culpam noluit, quia videlicet spiritus quo peccando a veritate disjungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere: prius enim latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur: dehinc et in consuetudinem ducitur; ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus vel obstinatione miserae desperationis enutritur. Hos itaque peccati modos, qui vel in corde latenter fiunt, vel patenter in opere perpetrantur, hic nobis historia primi hominis manifestat 115.0141B| [ Z., manifestatur].

 VERS. 14.-- Qui dixit ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus eris inter omnia animantia et bestias terrae. Super pectus tuum et ventrem gradieris. Ventrem septuaginta addiderunt Interpretes. Caeterum in Hebraeo pectus tantum habetur. Ecce! Serpens non est interrogatus; quia forte non hoc sua natura, vel voluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum fuerat operatus. Ideoque consequenter neque ipse est interrogatus, quia nec confiteri peccatum est diabolo, nec habet omnino unde se excuset. Sed statim excepit poenam maledictionis, et non eam quae ultimo judicio reservatur, quae praeparata est sibi et angelis ejus; sed poena ejus hoc in loco dicitur, ut in potestate 115.0141C| habeat eos qui Dei praecepta contemnunt. Et inde [ Z., in die judicii] major poena est illi, quia de tali infelicitate laetatur. Ait enim: Super pectus tuum et ventrem gradieris. Nomine pectoris significatur superbia mentis, nomine vero ventris significantur desideria carnis. His enim duabus rebus serpit diabolus in eos quos vult decipere, id est aut terrena cupiditate et luxuria, aut superbia et insana doctrina. Dum enim quis luxuriam jam perpetrat actione, huic serpens repit ex ventre. Alius vero dum perpetranda versat in mente, huic serpens repit ex pectore. Sed quia per cogitationem ad opera explenda pervenitur, recte serpens prius pectore, et postmodum repere ventre describitur. Et terram comedes. Id est ad te pertinebunt quos terrena cupiditate 115.0141D| deceperis. Omnibus diebus vitae tuae. Hoc est, omni tempore quo agis hanc potestatem ante ultimam judicii diem.
 VERS. 15.-- Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Semen diaboli perversa est suggestio, semen mulieris est totum genus humanum. Quae duo semina ex praecepto divino continuum inter se gerere odium debent, ut non faciamus quae diabolus vult, quia ille nunquam vult nobis profutura. Licet nonnulli velint intelligi mulierem mentem, semen mulieris fructum boni operis. Potest etiam et de beata Maria virgine, ex qua natus est Dominus, non incongrue accipi. Lege Augustinum et Isidorum. Ipsa conteret caput tuum, 115.0142A| et tu insidiaberis calcaneo ejus. Caput itaque serpentis est cogitatio illicitae suggestionis, quam nos omni intentione atque manu sollicitae considerationis a cordis auditu funditus exstirpare, et ad petram, qui est Christus, allidere debemus. Calcaneum vero mulieris extremum est vitae nostrae tempus, quo diabolus nos acrius impugnare satagit, qui cum ab initio deprehenditur [ Z., reprehenditur], percutere calcaneum molitur. Quia etsi suggestione primae intentionis non percutit, decipere in fine intendit. Cui, si viriliter resistimus, victoriam perseverantiae cum salute nostra accipiemus. Notandum est quia in hoc quod ait: Maledictus eris inter omnia animantia et bestias terrae, ad diabolum refertur, qui maledictus dicitur, quia poenitentiam 115.0142B| agere non potest. Inter omnia animantia, id est quae suam servaverunt naturam. Et bestias terrae, hoc est inter homines, sive universalem Ecclesiam.
 VERS. 16.-- Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et caetera usque: et sub viri potestate eris, et reliqua. Quid est quod ait, sub viri potestate eris? Nunquid ante peccatum sub ejus potestate non erat? Fuit utique; sed ea servitute quae per dilectionem operatur et foras mittit timorem. Postea vero timore conditionalis servitutis, qui [ Z., quae] per disciplinam operatur. Spiritaliter mulier significat mentem, et ideo quod ait, in dolore paries filios, hoc designat quia voluptas carnalis, cum aliquam consuetudinem malam vult vincere, patitur in 115.0142C| exordio dolores, atque ita per meliorem consuetudinem parit bonum opus quasi filios. Quod vero adjecit, et sub viri potestate eris, et reliqua, hoc significat quod illa voluptas carnalis, quae cum dolore reluctaverat ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis erudita doloribus cautior fit, et ne corruat obtemperat rationi, et libenter paret [ Z., servit], quasi viro jubenti.

VERS. 17.-- Adae vero dixit: Quia audisti vocem mulieris, et comedisti de ligno, et reliqua. Non enim opera, ut plerique putant, hic ruris colendi, sed peccata significat. Sed libet inquirere quare Creator in delicto Adae terrae maledixit, et non aquis? Ideo videlicet quia de terrae fructu contra interdictum manducavit homo, non de aquis bibit, et quia praedestinavit 115.0142D| Deus in aquis abluere peccatum quod de fructu terrae contraxit homo. Et terrestria animalia plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus de maledicta terra vivunt quam aquatilia. Et ideo Christus post resurrectionem de pisce manducare voluit, non de aliquo animali terrestri. Ecce! Per peccatum hominis terra maledicitur, ut spinas pareret et venenosas herbas, ad poenam videlicet vel ad exercitationem mortalium, et ut ante oculos haberet homo originale peccatum, et vel sic admonitus aliquando averteretur a peccatis, sicut longe superius dictum est. Dicit enim, maledicta terra, et reliqua. Cum certo novimus quod maledictum Scriptura sacra prohibet, quid est quod nunc peccanti homini 115.0143A| terrae maledictione hoc, quod homo divina voce facere prohibetur, infertur? Sed sciendum est quod Scriptura duobus modis maledictum commemorat: aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae peccanti homini probatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo. Maledictum judicio justitiae profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi. Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII, 4). Et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere 115.0143B| homo prohibetur, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi [ Z., ait, malitia vindictae est; Deus autem non facit nisi, etc.], examine et virtute justitiae. Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant feriri, cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Allegorice quoque spinae in significatione peccatorum ponuntur. Ait enim:

 VERS. 18.-- Terra spinas et tribulos germinabit tibi. Quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi et aculeos vitiorum procreare non desistet. Verumtamen per sententiam quae in virum infertur, 115.0143C| ratio nostra arguitur, quae, peccati concupiscentia seducta, a paradiso beatitudinis remota habet maledictiones terrenae operationis pro concupiscentia peccati: habet et dolores temporalium curarum quasi spinas et tribulos. Sic tamen dimittitur a paradiso beatitudinis ut operetur terram, id est ut in corpore isto laboret et collocet sibi meritum redeundi ad vitam beatam, quae paradisi nomine significatur, possitque manum porrigere ad arborem vitae et vivere in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, vel cruciatum poenitentiae, per quem [ Z., quam] vita aeterna recuperatur. Ait enim:

VERS. 19.-- Pulvis es, et in pulverem reverteris. Quod alia translatio manifestius ponit: Terra es, et 115.0143D| in terram ibis. Primus homo ita conditus fuit ut, manente illo, decederent tempora, ne cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per incrementa tendebat. At ubi vitium contigit, mox offenso Creatore coepit ire cum tempore, et ideo audivit: Terra es, et in terram ibis; statu videlicet inmortalitatis amisso, cursus [ Z., mox eum cursus, etc.] eum mortalitatis absorbuit, et dum in juventute ad senium, a senio traheretur ad mortem, transeundo didicit stando quid fuit. Cujus nos, quia de propagine nascimur, radicis amaritudinem quasi in virgulto retinemus; quia dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus 115.0144A| ad senectutem, senectus transit ad mortem, sic suis augmentis ad detrimenta impellitur. Et comedes herbas terrae, et reliqua. Hic ostenditur quia hominibus ante diluvium non carnes, sed herbae fructusque arborum datae sunt ad edendum. Hinc est quod quidam sapiens versibus alludens ait: Felix nimium prior aetas contenta fidelibus arvis, nec inerti perdita luxu, facilique sera solebat jejunia solvere glande. Hic quoque notandum est quia septem sunt peccata Adae, et ideo totidem, sicut aliqui describunt, subsecutae sunt maledictiones. Primum peccatum superbia, quia dilexit esse in sua potestate plus quam Dei. Secundum, sacrilegium, quia Deo non credidit. Tertium, homicidium, quia semetipsum peccando occidit. Quartum, quod fornicationem 115.0144B| spiritaliter [ Z., spiritalem] habuit, quia integritatem mentis corrupit, Quintum, furtum, quia cibum prohibitum attigit. Sextum, avaritia, quia plus quam debuit appetivit. Septimum, gula, quia vetitum fructum comedit. Quanquam septem sint vitia, et ideo septem poenae subsecutae sunt. Prima, maledictio terrae ejus. Secunda, ejectio de paradiso. Tertia, adventus in terram vilem. Quarta, mors filii. Quinta, labor. Sexta, mors corporis. Septima, descensio ejus in [ Z., ad] infernum. Et quia septies peccavit, septem vindictas recepit. Sed hic placet inquirere quare angelicum [ Z., angeli] peccatum silentio in hoc libro absconditum est, et hominis patefactum [ Z., esset, hominis vero pate], et cur summi angeli scelus insanabile fuit, et hominis 115.0144C| sanabile? Nisi quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero sanare praedestinavit. Et quia angelus sui sceleris inventor fuit, homo vero alterius fraude seductus. Item quanto sublimior [ Petr. om. est hic et infra ] est angelus in gloria, tanto major in ruina. Homo vero quanto fragilior est in natura, tanto facilior ad veniam.

 VERS. 20.-- Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. Eva interpretatur vita, sive calamitas, sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi, et ideo mater cunctorum dicitur. Calamitas et vae, quia per praevaricationem causa exstitit moriendi; a cadendo enim calamitas nomen sumpsit. Alii autem dicunt: Ob hoc Eva vita et calamitas est appellata, quia saepe mulier viro 115.0144D| causa salutis est, saepe calamitatis, et mortis, quod est vae. Spiritaliter in hoc quod vita interpretatur, significat Ecclesiam, quae mater vivorum, id est recte factorum vocatur, quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significantur.
 VERS. 21.-- Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos, et ait. Quid est quod eis tunicas pelliceas contexit? Ut eos [ Z., nisi ut eos] mortales fuisse insinuaret.
 VERS. 22.-- Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum. Ait enim, quasi unus ex nobis. Sic loquitur quasi esset Deus, quod pertinet ad irrisionem insultantis, vel deterrentis ad exemplum timoris, ne quis [ Z., om. quis] peccaret, 115.0145A| quia non solum ita factus est ut fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit. Bene dixit, quasi unus ex nobis, pluraliter propter Trinitatem, et illud: faciamus hominem, et reliqua. Sciens bonum et malum, videlicet per experimentum, quod Deus novit per sapientiam. Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. Ideo noluit sua pietate ut iterum sumeret de ligno vitae, quia si inde comederet, immortalis cum suo peccato tanquam diabolus, ut aliqui volunt, permaneret, et non rediret per poenitentiam. Unde putant quod nunquam de ligno vitae comedisset, quia si edisset, inquiunt, non peccaret. Aliter. Voluit Deus ut sumeret, et per poenitentiam recuperaret; et est ambigua locutio. Loquimur enim sic cum dicimus: Ideo moneo te ne 115.0145B| iterum facias quod fecisti, volentes enim ut faciat. Et iterum: Ideo moneo te ne sis bonus, volentes utique ut sit. Ideo moneo te ne desperes quod bonus possis esse. Tali enim modo ait Apostolus: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem (II Tim. II, 25), cum hoc utique cupiebat.
 VERS. 23.-- Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est. Potest ergo videri [ Petr. fieri] ut propterea homo in labore hujus vitae esset dimissus, ut aliquando manum porrigeret ad arborem vitae.

VERS. 24.-- Et ejecit Adam. Haud dubium quin Dominus. Et habitare fecit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Non quod ipsum Adam, 115.0145C| quem ejecerat, Deus habitare fecerit contra paradisum voluptatis, sed quod illo ejecto ante fores paradisi cherubim et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisum, ne quis possit intrare. Bene cherubim, vel flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendum posuit, id est per angelicum ministerium igneam quamdam custodiam [ Z., ignea quaedam custodia], quae tamen congrue versatilis esse dicitur pro eo quod quandoque veniret tempus ut etiam removeri potuisset, videlicet per adventum illius qui suae incarnationis mysterio iter nobis paradisi aperuit. Caeterum ante adventum ipsius omnes mortui ad inferni claustra descendebant: quoniam [ Z., omnes quanquam mundae probataeque vitae fuerint, ad inferni cl. desc. Dubium vero non est quoniam, 115.0145D| etc]. homo, qui per se cecidit, ad paradisum redire, nisi per Dominum, non potuit. Verumtamen, sicut nonnullis videtur, potest intelligi quia Adam ante paradisum posuit, ante paradisum collocavit, scilicet propter spem poenitentiae, ut aspiciens semper beatitudinis locum fortassis poeniteret, et per veram emendationem rediret ad beatam vitam, quam spiritaliter paradisum nominavit. Sed, heu! proh dolor! noluit, sed in sua miseria peccator remansit. Porro in hoc quod superius dicitur accepisse tunicam pelliceam, et modo sistitur ante paradisum, ubi positum est cherubim, et framea ignea, allegorice hoc significatur 115.0146A| [ Z., significat], quod a carnalibus sensibus abstractae voluptates, qui carnaliter viventes sunt; quia sicut pelles abstrahuntur a corpore, ita pravae voluptates a mente, et divinam legem consequuntur; et dum convertuntur ad Deum per flammeam frameam, id est per tribulationes temporales, peccata sua cognoscendo et gemendo, et per cherubim, id est per plenitudinem scientiae, quod est charitas, perveniant ad arborem vitae Christum, et vivant in aeternum. Cherubim namque plenitudo scientiae interpretatur: framea versatilis, posita ad custodiendam viam ligni vitae, temporales poenae intelliguntur. Nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam videlicet molestiarum, et plenitudinem scientiae, id est per 115.0146B| charitatem Dei et proximi. Plenitudo legis, inquit Apostolus, est charitas (Rom. XIII, 10).

CAPUT IV.

 VERS. 1.-- Adam vero cognovit Evam, uxorem suam, quae concepit, et peperit Cain, et caetera. Cain interpretatur acquisitio sive possessio, unde etymologiam ipsius exprimens mater ait: Possedi hominem per Deum. A nonnullis etiam lamentatio dicitur, eo quod post interfectum Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit.

VERS. 2.-- Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Abel luctus interpretatur. Quo nomine significabatur occidendus. Idem [ Z., Item] et vanitas, sicut aliqui volunt, quia cito solutus est atque subtractus. Hic notandum est quia duae dicuntur civitates, diaboli 115.0146C| videlicet atque Dei, quae ab initio mundi, sicuti hic ostenditur, construi coeperunt, sicut et duae generationes, carnalis scilicet et spiritalis. Unde regula Scripturarum est [ Z., regulae Scripturarum dicunt] duas generationes malorum et bonorum [ F., esse] nosse, sicut multa exempla constant. Natus igitur Cain prior ex illis duobus generis humani parentibus pertinens ad diaboli civitatem, et ad carnalem generationem, de qua per Salomonem dicitur: Generatio quae patri suo maledicit, et matri suae non benedicit, et generatio quae sibi munda videtur, et non est lota a sordibus suis, etc. (Prov. XXX, 11); et in Evangelio: Generatio viperarum (Matth. III, 7). Et: Requirentur omnia a generatione ista. Et multa alia. Posterior Abel pertinens ad civitatem Dei et ad spiritalem 115.0146D| generationem. Unde Apostolus: Non prius, quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV, 46). Quapropter unusquisque, quoniam ex damnata massa exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus atque carnalis. Quod si in Christum renascendo profecerit, postea erit bonus et spiritalis. Sic in universo genere humano primum duae istae coeperunt nascendo et moriendo percurrere civitates. Prior qui est natus, cives hujus saeculi designat, unde et civitatem primus construxisse legitur. Posterior autem isto peregrinus in saeculo, et pertinens ad civitatem Dei, de qua Psalmista: Generatio 115.0147A| rectorum benedicetur (Psal. CXI, 12). Et: Haec est generatio quaerentium Dominum (Psal. XXIII, 46); et his similia. Gratia praedestinatus, gratia electus, gratia peregrinus deorsum, gratia cives sursum.

 VERS. 3-5.-- Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino, et reliqua usque: non respexit Dominus ad Cain, et ad munera ejus, iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Unde scire potuit Cain quod fratris munera suscepisset, et sua repudiasset, nisi quia vera est illa Theodotionis interpretatio, qua dicit: Inflammavit Dominus super Abel et super sacrificium ejus: super Cain vero et sacrificium ejus non inflammavit? Unde creditur quia ignis missus est de coelo, qui illud sacrificium suscepit, ut saepissime viris sanctis 115.0147B| offerentibus factum legitur, sicut in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare.

VERS. 6, 7.-- Ait enim Dominus ad Cain: Quare iratus es? et reliqua. Hoc est, quare irasceris, et invidiae in fratrem livore iratum vultum dimittis in terram? Nonne si bene egeris, recipies, id est si pura mente obtuleris sacrificium, recipies, respiciente Deo ad te et ad sacrificium tuum? vel sicut in quibusdam codicibus invenitur: Nonne si bene feceris, dimittetur tibi omne delictum? sive ut Theodotion ait: acceptum erit? hoc est: munus tuum suscipiam, sicut suscepi fratris tui. Quod si male egeris, statim in foribus peccatum tuum aderit. Vel, sicut quidam codices habent; illico peccatum ante vestibulum 115.0147C| num sedebit. Scilicet intrantem et exeuntem te semper peccatum tuum comitabitur, et desinet Dominus custodire introitum [ Z., intr. tuum] et exitum tuum. Sed sub te erit appetitus tuus, subauditur, si volueris; Et tu dominaberis illius. Ac si apertius dixisset: Quia .iberi arbitrii es, non habet peccatum super te dominium, sed tu [ Pert., non habes peccatum super dominium, sed tu, etc.] super illud, et in tua potestate est sive compescere, sive concupiscere illud. Verumtamen moneo te ut non tibi [ Z., tui] peccatum, sed tu peccato domineris. Nam Septuaginta ita transtulerunt: Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? Quiesce [ Z., quiescet a te conversio ejus ], ad te conversio ejus, et caetera. Sed multo aliter [ Z., altius] in Hebraeo est quam in his translationibus 115.0147D| sensus. Itaque necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Recte autem offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non recte discernitur vel loca, vel tempora, vel res ipsa quae offertur, vel qui offert, et cui offertur. Recte offerunt Judaei Deum Patrem credendo; sed non recte dividunt Filium negando. Recte Vetus Testamentum offerunt recipiendo; sed non recte dividunt Novum respuendo. Sic quoque qui rapacitate, vel de qualibet re fraudulenter acquisita, opus eleemosynarum facit, rectum opus facit, sed mala discretione. Datur propterea intelligi, Deum non respexisse in [ Z., ad] munus Cain, quia hoc ipse male 115.0148A| dividebat. Recte namque offerebat Deo, cui soli offerendum est, bonum opus exhibendo; sed non recte dividebat, non bona voluntate faciendo, dans Deo aliquid suum, sibi autem seipsum, quod omnes qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem faciunt, id est non recto corde, sed perverso viventes. Vel quia fortassis Cain meliora sibi reservabat, et deteriora Deo tribuebat, et humana inventione excogitata, ut putatur, et ideo non recte dividebat, Abel vero optima Deo et naturalia offerebat, et ideo sacrificium ipsius susceptum est. Unde in Evangelio singulariter justus inscribitur, quia videlicet tria maxima justitiae praeconia in eo esse leguntur: virginitas, sacerdotium, et martyrium, in quibus Christum praefiguravit. Nos etiam recte offerimus, cum 115.0148B| bono studio bonum opus agimus, sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus. Quia nisi discretio fuerit, quod putatur causa virtutis, reatus est criminis [ Z., fit reat. crim.]. Ait enim: Quiesce, peccasti. Sed ad te erit conversio ejus, subauditur, peccati, si poenitentiam agere volueris [ Z., nolueris], et tibi tribuere quod gessisti. Ex hoc quod ait, ad te erit conversio ejus, potest intelligi ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere quod peccat. Hoc est enim salubris poenitentiae medicina et veniae petitio. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non differendo praeposuerit, sed poenitendo subjecerit.

 VERS. 8.-- Et dixit Cain ad Abel fratrem suum: 115.0148C| Egrediamur foras. In dolo namque ei locutus est et non est dominatus peccato suo. Cumque essent in agro, consurrexit adversus eum, et interfecit eum. Ecce! Qui primum hominem mortem docuit, ipse et istum secundum occisionem. Denique si obtemperasset Deo quando audivit, peccasti, quiesce, vel sicut in nostra translatione legitur: Si bene egeris, recipies; sin autem, in foribus peccatum tuum aderit, et tu dominaberis illius, adjutus a Domino non peccaret. In foribus peccatum adest, cum in cogitationibus pulsat. Appetitus subter est, eique homo dominatur, si cordis nequitia inspecta citius premitur, et priusquam ad duritiam crescat, reluctanti menti subigatur. Quod quia Cain facere contempsit, fratricidium commisit.
 115.0148D| VERS. 9. 10.-- Dixitque ei Dominus: Ubi est Abel frater tuus? et reliqua. Non tanquam ignarus, sed tanquam judex, reum quem puniat, interrogat. Cui Cain ad cumulum damnationis suae fallaciter ac superbe respondit dicens: Nescio. Nunquid custos fratris mei sum? Dixitque Dominus: Quid est, quod fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quaeritur quomodo sanguis Abel clamat ad Deum? Clamat namque ad Deum, quia homicidii illius reatus in conspectu justi judicis apparebit.
 VERS. 11, 12.-- Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, etc. Terra in Adam maledictionem promeruit; sed Cain in peccato suo, 115.0149A| videlicet quia sciebat ipse damnationem praevaricationis primae [ Z., propriae], et non timuit originali peccato fratricidii superaddere scelus, ideo majore maledictione dignus habebatur.
 VERS. 13, 14.-- Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce desperando locutus est, quod est peccatum maximum. Non enim est confessus scelus suum, sed ad desperationis malum proruit. Unde et subjunxit: Ecce! Ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus. Vel sicut Septuaginta transtulerunt: Gemens et tremens in terra. Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Ideo taliter se damnavit, ut compendio mortis cruciatus evaderet praesentes.

115.0149B| VERS. 15.-- Dixitque Dominus: Nequaquam ita fiet; sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Hic oritur valde complexa quaestio, quia alia translatio ait, septem vindictas exsolvet. Sed antequam de quaestione disseramus, rectum videtur ut editiones interpretum singulorum digeramus, quibus facilius sensus Scripturae possit intelligi. Porro Aquila interpretatus est: Et dixit ei Dominus: Propterea omnis, qui occiderit Cain, septempliciter ulciscetur. Symmachus vero: Propterea omnis qui occiderit Cain, hebdomadas [Z., Cain post septem hebdomadas, aut, etc.] exsolvet, aut, septimus vindicabitur. Septuaginta quippe [ Z., quoque], ut dictum est, et Theodotion: Et dixit Dominus: Non sic omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet. Jam tandem ad 115.0149C| elucidandam quaestionem stylum vertamus. Postquam enim Cain fratrem interfecit, interrogatus a Domino ubi esset, contumeliose respondit: Nescio, etc.; quam ob rem maledictione damnatus est, ut gemens, et tremens viveret super terram, noluit veniam deprecari; sed peccatis peccata congeminans tantum putavit nefas, cui a Domino non possit ignosci. Denique respondit ad Dominum: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear, id est plus peccavi quam ut merear absolvi. Ejicior, inquit, hodie a conspectu tuo, et conscientia sceleris lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar et latitem, eritque omnis qui invenerit me, occidet me; dum ex tremore corporis et furia mentis agitatus eum se esse intelligeret qui mereatur interfici. Verum 115.0149D| Deus, nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradi poenae qua se ipse damnaverat, ait: Non sic, id est, non, ut tu aestimas, morieris, et mortem pro remedio accipies. Verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis, ita ut qui te occiderit secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut a magno te liberet cruciatu; non quod ipse qui percusserit Cain, septem ultionibus subjiciendus sit; sed quod septem vindictas, quae in Cain tanto tempore concurrerunt, solvat in interfecto, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam.

Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae 115.0150A| consuetudinis ponamus exemplum: loquatur inter verbera servus ad dominum: Quia incendi domum tuam, et universam substantiam dissipavi, interfice me; dominusque respondeat: Non ut tu vis, morieris, et finies mortem supplicio; verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicunque te occiderit, beneficium praestet occiso, dum de tam multis te liberet cruciatibus. Secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus videtur. De eo autem quod Aquila posuit, semptempliciter, et Symmachus, hebdomadas exsolvet, sive, septimus ulciscetur, majorum nostrorum ista sententia est quod putent in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Henoch, Henoch genuit 115.0150B| Irat, et Irat genuit Malalehel, Malalehel genuit Mathusalem, Mathusalem genuit Lamech, qui interfecit Cain, ut ipse postea confitetur: Quia occidi virum in vulnere meo, et juvenem in livore meo, et reliqua. Et quidem de Cain, quod septima generatione interfectus sit, et juxta aliam translationem poenam sui sceleris dederit, nihil obscure arbitror remansisse. Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur. Et primum asserunt fuisse peccatum quod non recte diviserit; secundum, quod inviderit fratri suo; tertium, quod dolose egerit dicens: Egrediamur foras; quartum, quod interfecerit eum; quintum, quod procaciter negaverit: Nescio. Sextum, quod seipsum damnaverit: Major est iniquitas mea, quam ut dimittar. Septimum, quod nec damnatus 115.0150C| egerit poenitentiam secundum Ninivitas, et Ezechiam, regem Judae, qui imminentem mortem lacrymis distulerunt. Et dicunt illud a clementissimo Deo ideo usque ad septem generationes fuisse dilatum, ut saltem malis ipsis et longae vitae moerore compulsus poenitentiam ageret ut mereretur absolvi: et hunc esse sensum, quem supra praestrinximus, quod qui interfecerit Cain, ab ingenti eum poena et omnibus suppliciis liberaret. Caeterum quod noster interpres secundum Hebraicam veritatem posuit, dicens: Qui occiderit Cain, septuplum punietur, aliqui intelligunt [ Z., alii sunt qui intelligunt ita] ita: solet enim septenarius numerus saepissime in Scripturis sanctis pro plenitudine cujuslibet rei poni. Ait ergo, septuplum punietur, quasi dixisset: Gravissima 115.0150D| ultione puniendus erit ille qui te occiderit, qui nec tanto damnationis comminatione admonitus, a sanguinis effusione voluit manus cohibere. Itaque terrorem intulit Dominus, ne quis homicidium perpetraret. Ecce, quantum ad historiae superficiem pertinet, ne longius sermo procedat, super hoc enucleatum fore sufficiat. Verumtamen ne modum libelli excedere videremur, ad allegoricam intelligentiam apostropham facere distulimus. At vero si plenius tropice discere volueris, quid duorum filiorum nativitas, quidve Cain Abelque significent, jam saepe praefati viri caeterorumque tegmine sublato doctorum percurre libellos. Nos igitur, ut coepimus, 115.0151A| historiae vela, Domino favente, pandamus. Ait enim legislator Moyses:

 Posuitque Dominus Cain signum [Z., in signum ], et reliqua. Varie quippe de hoc signo Hebraei et nonnulli fidelium suspicantur; sed quale posuerit, ne occideretur, Scriptura innuit, videlicet ut semper tremens et gemens, vagus et profugus viveret, nec auderet [ Z., audiret] eum uspiam orbis terrarum sedes habere quietas. Et fortassis idcirco civitatem condidit, in qua salvari possit.
 VERS. 16.-- Egressusque Cain a facie Domini, habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden. Septuaginta transtulerunt, habitavit in terra Naid, Quod Septuaginta Naid transtulerunt, in Hebraeo non dicitur. Non est igitur terra Naid, ut vulgus nostrorum 115.0151B| putat, sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit. Unde Naid interpretatur instabilis, et fluctuans, ac sedes incertae, vel commotio.
 VERS. 17.-- Cognovit autem Cain uxorem suam, et peperit Henoch. Aliqui dicunt in hoc quod dicit, cognovit uxorem suam, significare quod [ Z., ut significaret quod] vindicta desineret, si uxorem non accepisset. Et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Henoch. Henoch dedicatio interpretatur. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. Hic primus civitatem construxisse describitur, ut aperte monstraretur quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae 115.0151C| patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in imis posuit, qui stationem cordis in terrena delectatione collocavit. Unde in stirpe ejus Henoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie Henoch septimus fuisse memoratur. Quia videlicet reprobi in hac vita, quae ante est, semetipsos aedificando dedicant. Electi vero aedificationis suae dedicationem in fine [ Pert., finem] temporis, id est in septimo exspectant. Hinc est quod Paulo attestante Abraham in casulis habitavit, quia habentem fundamenta civitatem, quam super nos [ Z., supernus] artifex construit, exspectabat.
 VERS. 18-22.-- Porro Henoch genuit Irat, et reliqua usque: et Mathusalem genuit Lamech, qui accepit 115.0151D| uxores duas, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Lamech quippe interpretatur percutiens. Ipse percussit et interfecit Cain. Et ipse primus adulterium commisit, eo quod se in duabus uxoribus divisit. Hic notandum est quod in progenie Seth nulla ibi progenita femina nominatim exprimitur, nisi tantum in progenie Cain commemoratur; per quod significatur terrenam civitatem, qua [ Z., quae] Cain cepit [ Petr., concepit], usque sui in finem carnales habituram generationes, quae marium ac feminarum conjunctione proveniunt [ Z., quae per maritorum ac feminarum conjunctiones perveniunt]. Unde ad testimonium Sella umbra ejus interpretatur.
 VERS. 23.-- Et ait Lamech uxoribus suis: Occidi 115.0152A| virum in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo, et reliqua. Tradunt enim Hebraei quod Lamech occiderit Cain, et hoc confitetur uxoribus. Fuit, inquiunt, Lamech vir sagittarius et gnarus venandi; sed longo senio laesus caligabant oculi ejus, et clare videre non poterat. Habebat quidem praeductorem adolescentulum, qui ei ducatum praebebat. Quadam namque die pergens in silvam, ut feras venatu caperet, praeibat [ Z., praeibat ei] puer, viam praebens. Cumque saltum peragrarent, aspexit adolescens Cain a longe, et discernere non valens, putavit bestiam [ Z., eum putavit esse bestiam], et ait ad Lamech: Video, inquit, bestiam. Dixitque Lamech: Da mihi arcum, et dirige manus illuc, et sagittam, ut jaciam. Quibus directis jecit et percussit jaculo Cain. Et sentiens quod percussisset corpus, coepit palpare 115.0152B| quid esset quod telo peremerat. Quo palpato intellexit quod Cain occidisset. Tunc furore permotus vertit arcum, et eo percussit puerum. Et hoc est quod ait uxoribus suis: Occidi virum, id est Cain, in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo.
 VERS. 24.-- Septuplum, ultio dabitur de Cain; de Lamech vero septuagies septies. Sed nos simpliciter virum et adolescentulum ipsum Cain intelligimus; virum propter aetatem et fortitudinem naturae; adolescentulum propter stultitiam et lasciviam instabilitatis. Verumtamen Lamech spiritaliter Christum interpretatur, qui occidit Cain, id est diabolum. Quo occiso suis uxoribus, hoc est duabus Ecclesiis, annuntiat, quibus imperat, ut suum sermonem auscultent. 115.0152C| Unde quodam modo dicit occidisse se virum, quem propter fortitudinem diabolum nuncupat. In vulnus suum, scilicet morte sua; et adolescentulum ipsum ait propter lasciviam et aeternitatem. In livore suo, hoc est non [ Z., om. non] sine dolore. Sed requirendum est quid est quod legitur dixisse Lamech cum occideret Cain: Septuplum de Cain ulciscetur, de Lamech autem septuagies septies? Quia homicidii peccatum septima generatione diluvio vindicatum esse legitur, ideo dictum est. Seu, ut Judaei tradunt, septuaginta septem animae ex Lamech progenitae repertae sunt in diluvio et deletae sunt. Et in hoc numero de Lamech factam esse vindictam dicunt quod genus ipsius usque ad cataclysmum perseveraverit. Adulterii vero scelus, quod Lamech primus omnium 115.0152D| in duabus commisit uxoribus, non nisi sanguine Christi expiandum esse, qui septuagesima et septima generatione venit in mundum, secundum Evangelium Lucae, qui tulit peccatum mundi, qui lavit amictum suum in sanguine uvae, et torcular calcavit solus.
 VERS. 25.-- Cognovit autem Adam uxorem suam, quae concepit filium, vocavitque nomen ejus Seth. Seth interpretatur resurrectio, seu positio. Resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Positio vero, quia posuit eum Deus pro Abel. Unde et dicitur: Suscitavit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Vel sicut Aquila transtulit: Posuit mihi Deus semen alterum pro Abel. Spiritaliter, 115.0153A| ut quidam volunt, per Adam et uxorem ejus Christus et Synagoga significatur. Unde natus est filius, id est populus gentium in fide. Qui recte Seth nominatur, id est positus in veritate. Quod autem dicit: Semen aliud pro Abel, significat bonos Novi Testamenti pro patriarchis, et prophetis, et martyribus, qui occisi sunt a mala parte populi Judaeorum. Moraliter vero per Adam et uxorem suam sanctus quisque et caro demonstratur; per filium sensus perfectus; per semen aliud pro Abel boni sensus pro bonis intelliguntur.
 VERS. 26.-- Sed et Seth natus est filius et vocavit nomen ejus Enos [ Z., quem vocavit Enos ]. Quomodo Adam homo interpretatur, ita et Enos juxta Hebraeae linguae veritatem homo vel vir dicitur. Et congrue 115.0153B| hoc vocabulum habuit. De eo enim scriptum est: Iste coepit invocare nomen Domini; vel, sicut quidam transtulerunt: Tunc initium fuit invocandi nomen Domini. Licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sint idola. Aliqui [ Z., alii] vero volunt quod ideo dictum sit eo quod unum de decem nominibus Domini, quo apud Hebraeos vocatur, primum Enos reperisset, quod est HEL. Allegorice [ Z., Verumtamen allegorice] successores populi Christiani significantur, qui nomen Domini invocant quod est Deus.
 VERS. 1-4.-- Hic est liber generationis Adam, in 115.0153C| die qua creavit Deus hominem; ad similitudinem Dei fecit illum, et reliqua usque: et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt. Bene ait, et vocavit nomina eorum Adam, id est, homo. Hominis autem nomen tam viro quam feminae convenit.
 VERS. 5-7.-- Et factum est omne tempus quod vixit Adam, nongenti triginta anni, et mortuus est. Juxta tropologiam, ut nonnulli interpretantur, anni Adae nongenti triginta, tres leges, vel fidem, spem et charitatem, vel tempus aetatis Christi significant.
 VERS. 8, 9-21.-- Vixitque Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. Vixit quoque Enos qui [ Z., postquam] genuit Cainan, nongentorum quinque annorum, et mortuus est. Cainan lamentatio 115.0153D| vel possessio eorum dicitur. Sicut enim Cain possessio, ita derivativum nomen, quod est Cainan facit possessio eorum [ Z., derivatum est nomen, quod Cainan facit, possessio eorum]. Sed in hoc quod anni filiorum Adam decrescunt, significabat quod minuendi essent anni generis humani post se. Sequitur:

VERS. 21-27.-- Porro Henoch genuit Mathusalam, et ambulavit cum Deo (subauditur in conversatione) et non apparuit, quia tulit eum Deus. Henoch [ Z., Porro Henoch] dedicatio interpretatur, sicut superius ostendimus. Sed quaerendum est quare tantopere servatus est a morte? nisi ut ostenderetur quid omnes homines potuisssent si non peccassent. Attamen moriturus erit, ut debitum solvat humanae naturae, et quod 115.0154A| Christus noluit, nullus posset, id est non mori. Henoch genuit Mathusalam, et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. Hic oritur quaestio famosa, et disputatione multorum ecclesiasticorum ventilata, quod juxta diligentem supputationem quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse referatur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech. Rursum Lamech, cum esset annorum centum octuaginta octo, genuit Noe, et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe anni vitae Mathusalae trecenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo anno autem vitae Noe diluvium factum est, ac per hoc habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae diluvium fuisse convincatur. 115.0154B| Cum autem supra nongentis sexaginta novem annis vixisse dictus sit, nulli dubium est quatuordecim annis vixisse post diluvium, sicut in Septuaginta invenitur. Et quomodo verum est quod octo tantum animae in arca salvae factae sunt? Restat ergo ut, quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem in Hebraeis et in Samaritanis libris, ut beatus Hieronymus scribit, ita scriptum est: Et vixit Mathusala centum octuaginta septem annis, et genuit Lamech; et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octuaginta duos annos, et genuit filios et filias; et fuerunt omnes dies Mathusalae, ut noster interpres transtulit, anni nongenti sexaginta novem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octuaginta duos annos et genuit Noe. A die ergo nativitatis 115.0154C| Mathusalae usque ad diem ortus Noe sunt anni trecenti sexaginta novem. His adde sexcentos Noe, quia in sexcentesimo anno vitae ejus diluvium factum est: atque ita fit ut nongentesimo sexagesimo nono anno vitae suae Mathusala mortuus est, et anno quo coepit esse diluvium. Unde Mathusala interpretatur, mortuus est. Quomodo enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt [ Z., putabant]? Ob hoc signanter transfertur mortuus est ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo, ut in quodam volumine reperi, fuisse defunctum. Soli enim, Scriptura testante (I Petr. III, 20), octo homines diluvium in arca evaserunt. Sed qui quatuordecim 115.0154D| annis eum vixisse referunt post diluvium, magis ad spiritalem intelligentiam tendunt, videlicet super Christo interpretantur; quoniam ipse est solus cujus vita nullam sentit aetatem. In majoribus quoque [ F. leg. quippe] suis diluvium Noe sensisse [ Z., non sensisse] videtur.

 VERS. 28-30.-- Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium, vocavitque nomen ejus Noe dicens: Iste consolabitur nos, et reliqua. Vel sicut aliqui transtulerunt: Iste requiescere nos faciet ab omnibus operibus nostris. Unde Noe consolatio vel requies interpretatur. Consolatio, quia homines consolati sunt in diebus ejus, dum a peccato exstincti sunt in diluvio. Requies vero pro eo quod sub illo omnia retro opera quieverint per 115.0155A| diluvium, sive quia requiem in arca praestitit animantibus.

CAPUT VI.

 VERS. 2.-- Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, et reliqua. Filios Dei filios Seth, et filios hominum progeniem Cain dicit. Sed postquam filii Seth, concupiscentia victi, ex filiabus Cain semine indignissimo connubia junxerunt, ex tali conjunctione homines immensi corpore, viribus superbi, moribus inconditi, quos Scriptura Gigantes vocat, procreati sunt. Displicuit Deo, et abbreviavit illis tempus vitae. Gigantes enim vocant Graeci juxta sermonis etymologiam fabulose quasi terrigenas, id est terra genitos, eo quod immensa mole, et similes sibi terra genuerit; ge enim terra dicitur. Falso 115.0155B| opinantur, qui putant praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos gigantes, id est nimirum grandes et fortes viros de quibus terra completa est.
 VERS. 3.-- Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, et reliqua. In Hebraeo scriptum est: Non judicabit Spiritus meus homines istos in sempiternum quoniam caro sunt. Spiritus enim iram in hoc loco significat, et caro fragilitatem humanae naturae, quasi dixisset: Quia fragilis est in hominibus conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus [ Z., aeternum servabo cruciatum], sed hic illis restituam quod merentur. Ergo ira non severitatem, ut frequenter in nostris libris legitur, significat; sed clementiam Dei sonat, dum 115.0155C| peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum, cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum, cum adulteraverint (Ose. II, 14). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33). Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit, eruntque dies illius centum viginti annorum, hoc est habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam. Sed quia genus humanum illius temporis agere poenitentiam contempsit, noluit Deus tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, anno centesimo induxit diluvium. Potest etiam spiritus anima intelligi, et 115.0155D| ideo quod ait: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, tale est quasi dixisset: Non permanebit anima in carne in aeternum, quia homo non spiritalis, sed carnalis est. Sequitur:
 VERS. 5-8.-- Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et caetera usquequo ait: Poenituit eum quod hominem fecisset in terra, et reliqua. Quaeritur quid est quod de Deo dicitur poenituisse eum hominem fecisse. Et iterum, tactus dolore cordis intrinsecus? Nunquid in Deum poenitentia aut dolor cordis cadere potest? Sed sciendum est quia Deus non de facto suo poenitet aut dolet, sicut dolet homo, cui est de omnibus rebus omnino tam fixa sententia quam certa praesentia [ F. praescientia]. 115.0156A| Sed utitur Scriptura sacra usitatis nobis verbis intelligentibus, ut coaptet se nostrae parvitati, quatenus ex cognitis incognita cognoscamus.
 VERS. 9-12.-- Hae generationes Noe. Noe vir justus atque perfectus in generationibus suis. Si nullus sine peccato, quomodo aliquis perfectus esse potest? Perfecti aliqui dicuntur, non sicut perficiendi sunt, sicut in illa immortalitate qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti. Unde signanter additum est in generatione sua, ut ostenderet non juxta justitiam consummatam, sed juxta generationis suae justitiam eum fuisse justum. Et hoc est quod in Hebraeo dicitur: Noe vir justus, perfectus erat in generationibus suis, cum Deo ambulabat, hoc est illius vestigia sequebatur.
 115.0156B| VERS. 13.-- Dixitque Dominus ad Noe: Finis universae carnis venit coram me. Universae enim carnis significatur omnium mortalium, praeter illos qui in arca salvandi erant. Illi igitur quasi seminarium secundae originis servati sunt. Sequitur: Et disperdam eos cum terra. Quomodo cum terra, cum terra postea remansit? Tradunt enim doctores terrae vigorem et fecunditatem longe inferiorem esse post diluvium quam ante, et idcirco hominibus carnem edere licentiam esse datam, et ante etiam diluvium fructibus terrae solummodo victitasse.
 VERS. 14.-- Fac tibi arcam de lignis laevigatis. Ligna laevigata, fortia et insolubilia, de quibus alia translatio dicit quadrata, ut arca nec ventorum vi 115.0156C| nec aquarum inundatione solveretur. Et bitumine facies intrinsecus et extrinsecus. Bitumen est ferventissimum et inviolatissimum gluten, cujus est virtus ut ligna ex eo linita nec vermibus exedi, nec solis ardore, vel ventorum flatibus, vel aquarum possint inundationibus dissolvi.
 VERS. 15.-- Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae; quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius. Qualem ergo arcae speciem vel formam debemus intelligere? Ut videtur, quatuor angulis eam ex imo assurgentem, et eisdem paulatim usque ad sinum in angustum attractis, in spatium unius cubiti fuisse collectam. Sic enim dicitur, quia in fundamentis trecenti cubiti, in longitudine quinquaginta sint, et in altitudine triginta, sed collecta in cacumen 115.0156D| angustum, ita ut cubitum sit longitudinis et latitudinis. Et vere nulla potuit tam conveniens et congrua arcae species dari, quam ut summo velut e tecto quodam angusto culmen defenderet imbrium ruinas, et ima in aquis quadrata stabilitate consistens nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium quae intrinsecus erant, aut inclinari possit aut mergi.
 VERS. 16.-- Coenacula et tristega facies in ea. Quod alia translatio, videlicet bicamerata in inferioribus, tricamerata in superioribus dicit; ita ut quinque habitationum distinctiones in ea esse advertamus: inferiora ejus loca stercoribus et spurcitiis esse deputata, ne animalia, et praecipue homines, fimi fetore 115.0157A| vexarentur. Huic autem superior et contigua camera conservandis pabulis animalium deputaretur. In hos ergo usus inferiores partes, quae bicameratae dicuntur, tradunt fuisse distinctas. Superiores vero partes, quae tricameratae dicuntur, ad habitaculum primo bestiis vel animalibus immitioribus vel serpentibus deputatas esse. Ab his vero congrua in superioribus loca mitioribus animantibus stabula fuisse. Supra omnia vero in excelso hominibus sedem locatam, ut pote sicut honore et sapientia antecellit, ita et loco cunctis praecellere animalibus; et sic quinque mansiones in ea esse intelliguntur. Prima stercorina, secunda apothecaria, tertia feris animantibus, quarta mansuetis, quinta hominibus. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus. Fenestra 115.0157B| ideo in consummitate [ Z., summitate] arcae fieri jubetur, ut haberet unde emittere potuisset aves ad explorandam terrae siccitatem. Ostium autem arcae pones ex latere deorsum. Tradunt enim etiam ostium quod ex latere factum dicitur, eo loco fuisse, ut inferiora, quae dixit bicamerata, infra se haberet, et quae dixit tricamerata superiora a loco ostii appellata sunt. Et inde ingressa animalia per sua quaeque loca secundum quae supra diximus, congrua discretione divisa sunt.
 Sed forte quaerit aliquis si habet aliquod sacramentum mensura istius arcae? Habet igitur mysterium perfectum corporis Christi. Sexies enim trecenti habent infra se quinquaginta et decies triginta. Sic quippe humanum corpus, si jacentem metieris hominem, 115.0157C| sexies habet longitudo latitudinem, et decies altitudinem. Nam longitudo jacentis hominis a vertice usque ad vestigia metienda est, et latitudo a latere usque in latus, et altitudo a dorso ad ventrem. Quae figura apte Christo convenit propter longanimitatem omnia sufferentis fidei, et amplitudinem charitatis, et sublimitatem spei aeternae. Sequitur:
 VERS. 19.-- Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena in arca, de immundis vero duo et duo, masculum et feminam. Sed et de volatilibus coeli septena et septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super terram. Quid sibi vult, duo et duo, septena et septena? An quatuor ex immundis, et quatuordecim ex mundis animalibus intelligere debemus introducta fuisse? Minime. Non duo et duo propter 115.0157D| quatuor, sed propter masculum et feminam. Nam de immundis tantummodo duo, et de mundis solummodo septem. Ideo immunda pari numero posuit, munda vero impari, ut haberet unde hostias Deo de mundis immolaret. Et bene pluriora fuerunt munda quam immunda propter futurum usum humano generi, qui ex mundis debebatur hominibus, ut pluriora essent quae prodessent quam quae nocerent. De quibusque animantibus dictum est, in quibus erat spiritus vitae. Non solum de hominibus, sed etiam de caeteris omnibus qui vitali aura vescuntur. Notandum est quod movere solet quosdam utrum tanta capacitate arca describitur, ut esse animalia tanta et tot cum mansiunculis convenientium sibi et escis 115.0158A| eorum ferre potuerit? Tradunt enim Hebraei quod Moyses, ut de illo Scriptura dicit, omni sapientia Aegyptiorum eruditus fuit, et secundum artem geometricam, in qua praecipue Aegyptii callent, cubitorum numero in hoc loco posuerit. Asserunt enim cubitum geometricum tantum valere quantum nostra cubita sex valent. Lege Origenem super hac re contra Apellem disputantem. Denique quod refert Scriptura, ingressa fuisse animalia omnia arcam, non Noe colligente, sed jubente Domino actum est, et ejus nutu coacta sponte praefinito numero veniebant ad arcam.
 Sed quaerunt aliqui quid de piscibus vel alitibus [ Z., altilibus], quae in aquis vel super aquas vivere possunt, intelligendum sit? vel si ciniphes minutissimi 115.0158B| et muscae, mures et stelliones, et caetera talia in arcam introducta fuissent? et utrum amplior eorum numerus fuerit quam qui est definitus, et ubi fuissent [ Z., si ibi fuissent]? Sed admonendi sunt, quos haec movent, sic accipiendum quia dictum est, qui et repunt super terram, et necesse non fuerit conservari in arca quae possunt [ Z., solent] in aquis vivere, non solum mersa, sicut pisces, verum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur, masculus et femina erunt, profecto intelligitur ad reparandum dici. Ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse quae possunt, sine concubitu, de quibusque rebus vel rerum corruptionibus nasci. Vel si fuerunt, sicut in domibus consueverunt esse, sine ullo numero definito esse potuisse. Aut si mysterium sacratissimum 115.0158C| quod agebatur, et tantae rei figura etiam veritate faciliter [ Uterq. cod., faccialiter] non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent quae vivere in aquis, illius natura prohibente, non possunt; non fuit illius hominis cura ista, vel illorum hominum, sed divina. Non enim ea Noe capiens intromittebat, sed venientia et intrantia permittebat. Ea porro quae sic habent sexum ut non habeant fetum, sicut muli et mulae, mirum si fuerunt [ Z., fuerint] ibi, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum videlicet atque asininum genus, et si qua alias sunt, quae commixtione diversi generis genus aliquod gignunt. Sed et hoc ad mysterium pertinebat. Habet enim et hoc genus masculum et feminam. Quid enim de pace, et unde se invicem 115.0158D| non debellarent divisi generis animantia, sentiendum est? Sicut enim Dei nutu adducebantur in arcam, ita et Dei nutu conservabantur in arca. Seu enim secundum genera sua mansiunculis dividebantur, aut sejuncti [ Z., si junctim] manerent, Dei tamen potentia gubernabantur. Lege librum beati Augustini quintum decimum de Civitate Dei de arca disertum.
 Solent etiam nonnulli quaestionem facere quomodo leones et aquilae, et caetera hujusmodi quae carnibus vivere consueverunt, in arca pasci potuerint? Forte, ut doctores opinantur, et alia animalia praeter numerum definitum propter aliorum escam in arcam fuerunt intromissa, vel aliqua cibaria praeter carnes 115.0159A| a viro sapienti, vel Deo demonstrante, quae talium quoque animantium escis convenirent, quod magis credibile est. Nam scimus multa animalia, quibus caro cibus est, etiam pomis vesci [ Z., et poma vesci]. Quid [ Z., Quid vero] de potu animalium sentiendum, de quo nihil dicit Scriptura? Sunt quidam qui putant unius diei escam in arca vel potum in multos prodesse dies illatum animantibus, vel forsitan ad totum annum quod verius esse potest. Sed dimittamus incertas conjecturas, et concedamus divinae potentiae de creaturis suis facere quod voluerit [ Petr., voluit].

CAPUT VII.

 VERS. 1-19.-- Et inclusit eum Dominus deforis. Quomodo enim posteaquam clausum est, ut [ Z., et] 115.0159B| nullus hominum extra arcam fuit, imbituminari extrinsecus ostium potuit? Hoc enim sine dubio divinum opus fuit, ne ingrederentur aquae per aditum, quem humana non munierat manus. Sequitur:
 VERS. 20.-- Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat. Quaeritur, si aqua transcendit quindecim cubitis, altitudo [ Z., cubitis, cujus altitudo] hunc aerem turbulentum, ut fertur, transcendit, ubi dicitur nec nubes videri, nec ventus [ Z., dicuntur nubes videri, nec ventus, etc.] sentiri, sicut de Olympo opinantur? Sed sciendum est, si terra spatium illius tranquilli aetheris invadere potuit, cur et non aqua crescendo illum montem et aerem etiam transcendere potuit? Sunt tamen quidam qui putant nec terrae inaequalitatem [ Z., aequalitatem] 115.0159C| talem esse, nec montium altitudinem tantam ante diluvium esse sicut nunc est.
 VERS. 21.-- Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, et in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt. Si enim ita est, quid dicendum de animalibus quorum natura nec semper in aridis, nec semper in humidis vivere potest, sicut sunt lutri et vituli marini; et multa avium genera in aquis victum requirunt, sed in arduis dormiunt, nutriuntur et requiescunt? Dicendum est quia potuit virtus divina utramque eorum naturam, donec diluvium transiret, temperare; ut aut in humido tantum, aut in arido vivere possent. Nisi forte extra arcam in aliqua ejus parte loca illis praeparata essent unde et in aquis vivere et in aridis requiescere 115.0159D| potuissent.

CAPUT VIII.

 VERS. 12.-- Recordatus autem Dominus Noe, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Tunc enim ferebatur ut, congregatis aquis, in suum [ Z., in unum] locum terra apparuisset. Nunc autem adductus dicitur, ut ablatis de medio aquis diluvii faciem terrae revelaret. Potest et spiritus nomine ventus intelligi, juxta illud Psalmistae: Et stetit spiritus procellae (Psal. CVI, 25), cujus flatibus crebris aqua cogeretur recedere.
 VERS. 3-5.-- Et reversae sunt aquae de terra euntes 115.0160A| et redeuntes. Dum dicitur: Reversae sunt aquae de terra euntes et redeuntes, videtur, juxta litteram, quia omnes fluviorum ac rivorum decursus per occultas terrae venas ad matricem abyssi redeunt, juxta illud Salomonis: Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7).
 VERS. 6.-- Post quadraginta dies aperuit Noe fenestram, et emisit corvum, qui egrediebatur et non revertebatur. In Hebraeo scriptum est exiens et revertens, donec siccarentur aquae de terra. Sed ideo, ut nostra translatio innuit, non est reversus, quia aut ab aquis est absorptus et interemptus, aut aliquo cadavere supernatante est illectus, et desuper sedere est delectatus, quod columba naturaliter refugit, de qua dicitur: quae cum non invenisset ubi requiesceret 115.0160B| pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Verumtamen requirendum est cur quadragenario numero pluvia inundabat, et iterum post quadraginta dies dicitur Noe fenestram arcae aperuisse? Quadragenarius enim iste spiritaliter tribulationem poenitentiae ostendit. Quod vero post quadraginta dies fenestram aperuit, significat jejunio coelum reserari. Ideo Moyses et Elias, etiam et ipse Salvator, jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria ante legem, sub lege, sub gratia. Sequitur:

VERS. 11-- At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae, et reliqua. Quare ramum olivae portat, nisi quia typum Spiritus sancti adumbrabat? Quae columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ad Noe post diluvium, quasi ad Christum post baptismum 115.0160C| devolat, et ramos refectionis ac luminis pacem orbi annuntiat. Sed antequam descriptio hujus arcae ad calcem perveniat, notandum est: si Deus omnia fecerat bona, etiam et valde bona, quid est quod munda et immunda nominantur in ea animalia? Nunquid immundum bonum potest esse? Sed sciendum est quia etiam quod immundum dicitur, in sua natura bonum est. Ad comparationem igitur alterius naturae melioris, quasi immundum putatur. Denique bos est melior leone, videlicet quia magis ejus natura convenit hominis necessitati subvenire, propter quem omnia creata sunt animalia, de quo etiam subditur: Et ut terror vester, et tremor sit super cuncta animantia terrae. Ideo homo terrore caeteris animantibus praepositus est, ut esset in solatium vindictae transactae, 115.0160D| et ne pauci homines a pluribus opprimerentur bestiis, et ut scirent se irrationabilibus dominari debere, non rationabilibus. Unde et primi parentes nostri pastores pecorum, non reges hominum esse leguntur. Caeterum spiritaliter in hoc quod Noe dicit: Fac tibi arcam, consilium Patris ad Filium potest intelligi de acceptione carnis. De lignis laevigatis, id est de Judaeis lege fabricatis. Noe cum filiis suis in superiori loco Christus est cum apostolis suis; aves in secundo, sancti designantur; pecora in tertio, innocentes figurantur; bestiae in quarto, mundiales innuuntur. Quintus vero locus cum stercoribus infernus exprimitur. Aliter: per haec quinque loca quinque ascensiones Ecclesiae ostenduntur, id 115.0161A| est catechumen, baptizati, conjugati, poenitentes, sancti. Quod autem post septem dies pluvia descendit, pluvia voluntaria post veterem legem potest intelligi, de qua dicitur: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, et reliqua (Psal. LXVII, 10). Quod autem dicit, rupti sunt omnes fontes, evangelistas; abyssi magnae profunditas Veteris Testamenti; cataractas coeli apostolos intellige. Sed in hoc quod dicit: Inclusit illum Dominus a foris [ Z., eum Dom. deforis. ], ostendit Christum Ecclesiam suam custodire a persequentibus. Quod igitur intulit omnem carnem consumptam, haereticos praecavet, existimantes aliquos diluvium evasisse, sicut de Mathusala putatum est. Qnodque dicit, euntes et redeuntes, significat in persecutores vindictas et haereses in haereticos revertentes. 115.0161B| Corvus dimissus et non reversus figuram peccatoris vel diaboli tenet, ad regnum Christi non revertentis. Columba vero, quae est reversa, Adam, sicut nonnulli volunt intelligi, significat ad paradisum revertentem per Christum, si lector accipere voluerit; vel potius unumquemque justum ad Ecclesiam, cujus pes, id est sensus, in hoc mundo non requiescit. Ramus olivae in ore columbae confessionem significat Trinitatis in ore uniuscujusque sancti. Cum virentibus foliis, id est operibus perfectis.

 VERS. 21, 22.-- Non igitur ulra percutiam omnem animam, sicut feci cunctis diebus terrae. Sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent. Sementis et messis, id est doctrinae Scripturarum. 115.0161C| Per frigus et aestatem castitatem et fidem designat; per noctem et diem, Vetus et Novum Testamentum. Aliter, per sementem et messem doctores, et scripturas [ Petr. scriptores] haereseos ostendit [ Z., appellat]; per frigus et aestatem, infidelitatem et fidei claritatem; per noctem et diem haereses in utroque Testamento volunt intelligi. Subditur:

CAPUT IX.

 VERS. 3-4.-- Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedatis. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis, et reliqua. Quanti enim effuderunt sanguinem, et sanguis eorum effusus non est, et alii occiderunt 115.0161D| hominem veneno, vel suspendio, et eorum sanguis non est effusus! Quomodo ergo Dominus effusurus est sanguinem eorum, cum illius [ Petr. illi, vel ille] qui occidit, sanguinem effuderit? Et in resurrectione ridiculum est, et in hac vita, et ideo sanguis hominis vitale [ Z., vitalis], quo vegetatur, et sustentatur, et vivit, debet intelligi; quod qui effuderit sive per scandalum, sive perversitate doctrinae, in die judicii effudetur ab eo, qui [ Petr., quod] sibi videbatur habere vitale. Caeterum, historialiter, post diluvium primum esus carnium homini conceditur, videlicet propter infecunditatem terrae, ut aestimatur, et hominis fragilitatem.
 VERS. 13.-- Arcum meum ponam in nubibus, et 115.0162A| reliqua. Datur itaque signum securitatis, quia praescivit Creator formidabiles hominum animos, ne iterum diluvio se deleri crederent, dum saepius inundationes pluviarum cernerent. Et bene idem signum securitatis in coelo positum est, scilicet ut ab omnibus inspici potuisset, et ut pro quacunque tribulatione oculos cordis ad eum attollamus, qui habitat in coelis. Sed quaeritur cur diversi coloris datur hominibus? Propter securitatem et timorem. Unde et in arcu color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte est caeruleus, et ex parte rubicundus, ut utriusque judicii testis sint [ Z., sit], unius videlicet facti, et alterius faciendi, id est quia mundus judicii igne cremabitur. Nam aqua diluvii non delebitur. Hic enim nonnullos movet an pluviae ante diluvium fuerint? 115.0162B| Sed videntur [ Z., videtur] non fuisse, quia arcus non efficitur nisi ex radiis solis et humida nube. Poterat enim fieri ut ex roris et fontium, sicut Aegyptus, irrigatione terra fecundaretur.
 VERS. 18-19.-- Erant igitur filii Noe Sem, Cham et Japheth, et reliqua usque, ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. Ab his enim et nepotibus eorum divisus est orbis. Sem, ut aestimatur, Asiam. Dicamus interpretationes singulorum historialiter. Sem dicitur nominatus, quod nomen praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli, et populus Dei, ex ejus quoque stirpe et Christus, cujus ab ortu solis usque ad occasum magnum nomen ejus in gentibus. Cham Africam calidam, et ipse ex praesagio futuri cognominatur. 115.0162C| Posteritas enim ejus eam terrae partem possidet [ Z., obsidet], quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cam dicitur. Et Japheth Europam sortitus est. Japheth, latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur, et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Japheth dictus est. De Japheth nati sunt quindecim, de Cham triginta, de Sem viginti septem; simul septuaginta duo fiunt: de quibus ortae sunt gentes septuaginta duae, inter quas misit Dominus totidem discipulos ad praedicandum.
 VERS. 20-23.-- Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam, bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Et reliqua. Quare tantus vir inebriatus esse legitur? Forte, ut 115.0162D| beatus Hieronymus, coelestis Bibliothecae interpres, dicit, quia inebriari vino nesciebat. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi fuisse [ Petr., legitur vino homines uti]. Ideo specialiter de Noe dicitur: Plantavit autem vineam. Ut aliquibus videtur, nudatio femorum post ebrietatem secuta est, quia saepius satietatem libido sequitur. Sed quod filii Noe incedentes retrorsum operuerunt verenda patris, faciesque eorum aversae erant, et reliqua, moraliter intelligi valet. Aversari dicimus quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjecti dorsis pallio aversi venientes operiunt, nisi quod bonis subditis sic praeceptorum suorum mala displicent, ut tamen haec aliis occultent? Operimentum 115.0163A| aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magisterium nolunt videre quod tegunt. Sequitur:
 VERS. 24.-- Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor ait: Maledictus Chanaan. Chanaan ipse est filius Cham, ut Scriptura refert. Porro Cham, inquit, ipse est pater Chanaan. Servus servorum erit fratribus suis. Hic a multis requiritur cur Cham in filiis maledictionem accepit? Videlicet, quia peccantibus et non poenitentibus futura imminet poena. Saepe quidem reproborum nequitiae hic quidem inultae proficiunt, sed in posterum feriuntur. Nequaquam enim divina severitas inulta remanere peccata permittit, sed ira judicii a nostra hic correptione inchoat, ut in reproborum 115.0163B| damnatione conquiescat. Sed juxta historiam prophetarum quoque est, quia terram [ Z., a terra] Chanaan, ejectis Chananaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venirent de semine Sem, sicut historia sacra postmodum actum narrat. Unde et dicitur:
 VERS. 26.-- Benedictus Dominus Deus Sem. Sit Chanaan servus ejus. Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum, quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est pro opere ejus, maledictus est.
 VERS. 27.-- Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. Cur hoc intulit? De Sem Hebraei, de Japheth gentium populus nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, 115.0163C| a latitudine, quod Japheth interpretatur, nomen accepit. Quod autem ait, habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione scientiae Scripturarum ejecto Israele versamur. Sed tunc completum est historialiter quando Romani Judaeam ceperunt.
 VERS. 28.-- Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis, et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. Cum enim dicit eum vixisse post diluvium trecentis quinquaginta annis, perspicuum ostendit centum viginti annos generationi illi, ut supra diximus, ad poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos.

CAPUT X.

 115.0163D| VERS. 1, 2.-- Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth. Filii Japheth Gomer, et Magog, et Madai, Jaban, et Tubal, et caetera. Jam incipit describere, qualiter a filiis et nepotibus Noe gentes exortae fuerunt. Sed sciendum est quia non hodie ita reperiuntur sicut in exordio ab eis progenitae singulae fuerunt et nomina acceperunt. Quoniam, ut beatus Augustinus ait, aut ab hostibus interemptae penitus fuerunt, aut a propriis sedibus ad alia loca transierunt et antiqua quoque vocabula perdiderunt. Verumtamen ne indiscusse praeterisse videremur, multa ex eis, sicut in doctoribus reperimus, et nobis tradita etiam fuerunt, qualiter ab hominibus vocabula sumpserunt, inserere conati sumus. 115.0164A| Japheth, filii Noe, prout superius innuimus, nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano, et Tauro, Syriae-Coeles, et Ciliciae montibus usque ad fluvium Tanain, sicut in libris Locorum beati Hieronymi comperi. In Europa vero usque ad Gadira nomina locis et gentibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, et caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer Galatae, Magog Scythae, Madai Medi, Jaban Iones, qui et Graeci, unde et Mare Ionicum; Tubal Iberi, qui et Hispani, qui et Celtiberi, licet quidam Italos suspicentur, Mosoch Cappadoces. Porro Septuaginta interpretes Capturim Cappadocas arbritantur, Iras Thraces. Nonnulli quidem Gog et Magog ad Gothorum gentem transtulerunt, quia Gothos omnes retro 115.0164B| eruditi magis Getas quam Gog appellare consueverunt.
 VERS. 3.-- Filii Gomer Ascenez, et Riphath, et Togorma. Ascenez Graeci Regnos [ Z., Rennos) vocant, Riphath Paphlagones, Togorma Phrygas.
 VERS. 4, 5.-- Filii Jaban Elisa, et Tharsis, Cethim, et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis, vir secundum linguam suam, et cognitionem, et gentem suam. De Ionibus, id est Graecis, nascuntur Helisei, qui vocantur Aeolides, unde et quinta lingua Graeciae Aeolis appellatur. Denique Tharsis Josephus Cilicias arbitratur. Unde et metropolis civitas eorum Tharsis appellatur Paulo apostolo gloriosa. Cethim Cithii [ Z., Scitii,] a quibus hodieque urbs Cypri nominatur. Dodanim, Rhodii. 115.0164C| Denique, sicut in Antiquitatum libris invenitur, omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, a Graecis accolis occupatas usque Oceanum possedere Britannicum, videlicet a Tauro et Amano montibus, ut supra diximus.
 VERS. 6.-- Filii Cham, Chus et Mesraim, et Fut et Chanaan. Chus hodieque ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur, Mesraim, Aegyptus, Fut Libyes, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Fut dicitur. Porro Chanaan obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt.
 VERS. 7.-- Filii Chus: Saba, et Evila, et Sabatha, et Regma, et Sabathaca. Saba, a quo Sabaei, de quibus Virgilius:

115.0164D| . . . Solis est thurea virga Sabaeis. Evila, Getuli in parte remotioris Africae, eremo cohaerentes. Sabatha, Sabathem, qui nunc Astabari nuncupantur. Regma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.

 Filii Saba, et Dadan [Z., filius Saba, Dadan. Vulg., Filii Regma: Saba et Dadan ]. Hic Saba per sin litteram scribitur, supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur ergo Saba Arabia. Nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus: Reges Arabum et Saba munero offerent, in Hebraeo scriptum est: Reges Saba, primum nomen per sin, ut Hieronymus ait, secundum 115.0165A| per samech. Dadan quippe gens est Aethiopiae in occidentali plaga.
 VERS. 8.-- Porro Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra, et erat robustus venator coram Domino, et reliqua. Nemrod iste arripuit insuetam prius in populos [ Z., populis,] tyrannidem, regnavitque in Babylon [ Z., Babylone,] quia ab eo ibi confusae sunt linguae turrem aedificantium, et Babel appellata est, quae interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est in Edissa, et in Archad, quae nunc dicitur Nibisis [ Z., Nobilis. Leg. Nisibis], et in Chalanne, quae postea a Seleuco rege dicta est Seleucia. Qui congrue robustus venator coram Domino dicitur, seu, sicut in quibusdam codicibus invenitur, quod melius nobis videtur, robustus venator 115.0165B| contra Dominum, id est hominum terrenorum suppressor et exstinctor. Erigebat ergo [ Z., iste igitur erig.] cum suis populis turrem contra Dominum, in qua est impia significata superbia; quoniam dominatio imperantis in lingua est, et ibi est damnata superbia, ut non intelligeretur jubens homini, quae noluit intelligere, ut obediret Deo jubenti. Sic illa conjuratio dissoluta est, cum quisque ab eo quem intelligebat, abscederet, nec se nisi ei cum quo loqui poterat aggregaret, et per linguas divisae sunt gentes dispersaeque per terras. Sequitur:
 VERS. 11.-- De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et Roboot civitatem, sicut in quibusdam codicibus invenitur. De hac terra Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini, Belis filii, 115.0165C| Ninum condiderunt, urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven. Quod autem ait, aedificavit Niniven et Roboot civitatem, non putemus duas esse urbes; sed quia Roboot plateae interpretantur, ita legendum est, et aedificavit Niniven et plateas civitatis.
 VERS. 13, 14.-- At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim [ Z., Ananim], et Laabim, Neptuim, et Petrosim, et Cesloim, de quibus egressi sunt Philistiim, et Capturim. Exceptis Laabim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Futei vocabantur, et Cesloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos non corrupte Palaestinos dicimus, caeterae gentes sex ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem praetentorum [ Z., praeteritorum] nominum. 115.0165D| Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.
 VERS. 15-18.-- Chanaan genuit Sidonem primogenitum suum, et Hethaeum, et Gebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Hevaeum, et Aracaeum, Asinaeum, et Aradium, et Samariten, et Amathaeum. De Chanaan primus natus est Sidon [ Z., Sidona], a quo urbs Phoeniciae Sidon vocatur. Dein Aracaeus, qui Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani. Aradii sunt qui Aradum insulam possederunt, angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samariten, emissa nobilis Syriae Coeles civitas. Amath tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones Epiphaniam 115.0166A| vocant. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant.
 VERS. 19-21.-- Et fuit terminus Chananaeorum venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec egrediaris Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim, usque Lesam. Caeterae propria nomina retinent. Hoc tantum adnotandum videtur quod Lesa ipsa sit quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt.
 VERS. 22.-- Filii Sem: Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Elam, a quo Elamitae, principes Persidis. De Assur jam dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad, a quo Chaldaei, Lud, a quo Lydia. Aram, a quo Syri, 115.0166B| quorum metropolis est Damascus.
 VERS. 23.-- Filii Aram Hus, et Hul, et Gether et Mes. Hus, Trachonitidis et Damasci, conditor, inter Palaestinam et Coele-Syriam tenuit principatum, a quo Septuaginta interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur, terram Hus, regionem Ausitidem transtulerunt. Hul, a quo Armenii. Gether, a quo Arcanii sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta interpretes Mosoch dixerunt, hi sunt qui nunc vocantur Maeones.
 VERS. 24, 25.-- At vero Arphaxad genuit Sala [Z., Sela ], et Sala genuit Heber. Et Heber nati sunt duo filii; nomen uni Phaleg et nomen fratris ejus Jectan. Heber, a quo Hebraei, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab 115.0166C| eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt.
 VERS. 26, seq.--Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, et Aduram, et Uzal de Daebal [Z., Dedabal ], et Abimalech, Seba, Ophir, Evila, Jobab. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui; vel ita vocantur ut primum, vel quae immutata sint, ignoratur. Possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiae regionem quae vocatur Heria.

CAPUT XI.

VERS. 1-4.-- Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem, et reliqua, usque et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem, et turrem, cujus culmen pertingat ad coelum, etc. Ideo turrem sua superbia 115.0166D| construere voluerunt, ut celebrarent nomen suum antequam dividerentur, sicut Scriptura testatur, seu ut explorarent quid esset super coelum, sive, ut quibusdam videtur, ut haberent ubi fugerent, quia putabant iterum cataclysmo mundum deleri sicuti prius. Sed quaeritur utrum credibile sit tantae stultitiae esse homines, ut in coelum altitudinem aedificii cujuslibet exigere se posse putarent? Quia solet superbiam stultitia sequi, et humilitatem sapientia, ideo turris hic superbiae loco posita est, et quia sua stultitia atque superbia alta penetrare studuerunt, ideo confusi sunt. Fecit ergo superbia diversitates linguarum; humilitas Christi congregavit diversitates linguarum, ut quos turris dissociaverat, Ecclesia colligeret; de 115.0167A| qua dissolutione superius praelibavimus, ubi de Nembrot mentionem fecimus, qui [ Z., quia] ipse quidem auctor hujus turris exstitit, et primo omnium hominibus dominari et regnum dilatare studuit. Solet enim multos movere, an unum opus fuerit turris, et civitatis, vel duo? A multis enim aestimatur arcem esse et civitatis Babyloniae turrem illam. Hujus enim civitatis mirabilem constructionem gentium commendat historia, cujus nimia disponebatur altitudo, quae in campestribus per situm quadratum ab angulo usque ad angulum muri sedecim millia tenuisse passuum, simul per circuitum sexaginta quatuor [ Z., sexaginta tres], ut Herodotus historiographus dicit. Aliqui vero turrem unam volunt intelligi, quam praecipuam [ Z., praecipue] inter alias erigere moliebantur, 115.0167B| quae in altitudine quatuor millia dicitur tenuisse passuum, quod capitolium, ut idem doctor dicit, de lato in angustias coarctatur, ut pondus imminens facilius a latioribus sustentaretur, in qua describunt templa marmorea, aureas statuas, plateas lapideas auroque fulgentes, et multa alia, quae pene videntur incredibilia. Unde ait Scriptura:

 VERS. 5.-- Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant. Nonnulli autem omnes turres illius civitatis dixerunt, quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur millies, et intelliguntur millia millium. Hinc Scriptura subinfert: et cessaverunt aedificare civitatem. Sequitur:
 VERS. 7.-- Venite igitur et descendamus, et confundamus 115.0167C| ibi linguam eorum. Descendere Dei est humanos actus inspicere, vel eorum sensibus propinquare [ Z., appropinquare]. Sive descendere dicitur tam ad auxilium quam ad vindictam, quando curam humano generi praestat per obsequia angelorum. Angelis enim qui aderant, ut beatus Gregorius dicit, Dominus ait: Venite, descendamus, et reliqua. Qui ascendunt in eo quod Creatorem conspiciunt, descendunt in eo quod creaturam sese illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo est: Descendamus et confundamus linguam eorum, in seipso eis hoc quod recte agatur, ostendere, et per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare. Quod vero plurali numero dixit, descendamus, et iterum singulari, 115.0167D| confudit Dominus labium universae terrae, distinctione personarum sanctam Trinitatem, et operationis unitatem in majestate divina voluit ostendere, sicut in exordio humanae creationis dictum est: Faciamus ominem ad imaginem et similitudinem nostram; ut trinitas in personis, et unitas in potentia divinitatis esse credatur.
 VERS. 9.-- Et idcirco vocatum nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et reliqua. Si Deus requievit ab omnibus operibus suis die septimo, unde subito tanta apparuit diversitas linguarum? Sed sciendum est quia non in hac divisione inguarum novum aliquid condidit Creator, sed dicendi modos et formas in diversis loquelarum generibus 115.0168A| divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras aliter conjunctas, a diversis invenimus gentium linguis; saepe etiam et eadem nomina, vel verba aliud aliquid significantia in alia lingua, atque aliud in alia. Ubi dicimus in psalmo: In virga ferrea (Psal. II, 9), in Graeco habetur: en rabdo sidera [ ἐν ῥάβδῳ σιδηρᾶ]. Igitur in Latino sidera non ferrea significat sicut in Graeco, sed astra. Sed notandum est quia illa lingua in sola familia Heber remansit, ex quo Hebraei dicti sunt, in ea parte hominum quae Dei portio permansit, in qua et Christus nasciturus erat. Oportebat enim ut in ea lingua salus mundo primo praedicaretur, per quam primum mors intravit in mundum. Ostendit quoque titulus in cruce Salvatoris scriptus, hanc esse omnium linguarum primam.
 115.0168B| VERS. 10.-- Hae generationes Sem: Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad, et reliqua. Idcirco Sem repetit, ut ostenderet Abraham ex semine ejus duxisse originem, quia Hebraeorum consuetudo est ut tantummodo primogenitos nominent.
 VERS. 14-28.-- Sale quoque genuit Heber, et reliqua, usquequo ait: mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. Heber interpretatur transitor, quod significabat Ecclesiam futuram, quae transiit ab infidelitate ad fidem, a vitiis ad virtutes. Sed requirendum est quid est quod de Aran legitur fratre Abraham; mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in Ur Chaldaeorum; Ur enim ignis dicitur. 115.0168C| Unde et in Hebraeo legitur: in Ur Chesdi (F. casdim. Z., cesi.), id est: in igne Chaldaeorum. Et Chaldaei ignem colunt pro Deo. Thare vero, ut Chaldaei tradunt (Z., Thare quoque ut Hebraei trad.), cum filiis suis missus est a Chaldaeis in ignem, quia ignem adorare nolebat, in quo igne Aran consumptus est. Et hoc est quod ait mortuum eum esse ante conspectum Thare patris sui, quod in sequentibus plenius dicemus.
 VERS. 29.-- Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen autem uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha filia Aran, patris Melchae et patris Jeschae. Jescha ipsa est Sarai. Denique Aran filius Tharae frater Abram, et Nachor duas genuit filias: Melcham, et Sarai cognomento Jescham, e quibus Melcham 115.0168D| accepit uxorem Nachor, et Sarai Abram. Necdum quippe inter patruos, et fratrum filios nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus etiam inter fratres et sorores initae sunt.

CAPUT XII.

 VERS. 1.-- Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et reliqua. Quaeritur cur eum praecepit de terra sua egredi, cum ipse de terra nativitatis, id est de terra Chaldaeorum, egressus fuerat cum patre? Nisi, ut quibusdam videtur, haec egressio non ad egressionem corporis pertinet, sed ad egressum mentis, ne illuc voluntatem mentis haberet redeundi unde corporaliter 115.0169A| jam exierat. Moraliter ad exemplum illius nobis exeundum est de terra nostra, id est de facultatibus hujus mundi, vel de terreno homine, et de cognatione nostra, de conversatione (Z., nostra, id est, de conv.) et moribus, vitiisque prioribus, quae nobis a nativitate velut consanguinitate conjuncta sunt. Et de domo patris nostri, videlicet de omni memoria mundi hujus, quae domus diaboli dicitur, ut in psalmo: Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 14), veluti gentilitati renuntiantes possimus dilatari in terra quam monstrat nobis idem in populo Dei, et in congregatione fidelium, et in terra coelestis repromissionis, cum advenerit tempus introduci. Sed notandum est quia duae repromissiones ad Abraham factae sunt; una, quod 115.0169B| terram Chanaam possessurus esset in semine suo, quod significatur ubi dictum est: Vade in terram quam monstravero tibi, etc. Alia vero, longe praestantior, quod pater esset non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium quae fidei ejus vestigia sequuntur, quod his verbis promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes. Illi scilicet in semine Abraham benedicentur, qui Abrahae fidem imitantur. Sed juxta historiam ostenditur quod multi in exemplis sanctorum benedictionem consequuntur. Caeterum quod ait: faciamque te in gentem magnam, virtutes ostendit. Magna gens est numerus virtutum. Verumtamen quod dicitur: Egredere de terra tua, etc., in cujusdam dictis ita reperi: Egredere de terra tua, id est de lege naturae, de cognatione vero, 115.0169C| de lege litterae; de domo quippe patris, hoc est de lege Novi Testamenti; in terram quam monstravero tibi, id est in coelum, de qua Isaias ait: Oculi tui cernent terram de longe (Isa. XXXIII, 17).
 Animadvertendum est quod instabilitas Abrae instabilitatem gentis illius significat (Z., significabat). Gens enim ipsius major futura erat de instabilitate sua quam quando habitavit in terra sua. Ita et Ecclesia de itinere suo, videlicet de carnali habitatione et resurrectione, ut aliquibus videtur, majora praemia habebit.

VERS. 4.-- Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Charran. Hic indissolubilis nascitur quaestio: si enim Thara, pater Abram, cum esset in regione Chaldaea, septuaginta annorum 115.0169D| genuit Abram, et postea in Charan (Petr. semper, Charram) ducentesimo quinto aetatis suae anno mortuus est, quomodo nunc post mortem Tharae Abram exiens de Chara septuaginta quinque annorum fuisse memoratur, cum a nativitate Abram usque ad mortem patris ejus centum triginta quinque annorum fuisse doceantur (Z., doceatur)? Nisi quia vera est illa traditio Hebraeorum, quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum, et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus. Unde et Dominus postea ait Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, et ex illo tempore ei dies vitae et tempus reputatur aetatis, ex quo confessus 115.0170A| est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri ut, quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus, venerit in Charran, quam morte obiret, vel certe statim post persecutionem Charran veniret, et ibi diutius sit moratus. Si quis ergo huic solutioni contrarius est, quaerat aliam solutionem, et tunc recte ea quae a nobis dicta sunt, improbabit.

 VERS. 5, 6.-- Et egressus ut iret in terram Chanaan, et reliqua. Hoc enim in figura Christi, cujus typum tenuit, actum est, qui obediens Patri usque ad mortem pervenit. Quodque dicitur: Pertransivit Abram usque ad locum (Z., lucum) Sichem, et usque ad convallem illustrem, ipsum Christum ostendit per patriarchas et prophetas ad Ecclesiam pervenisse, 115.0170B| quae vallis est illustris, videlicet fertilis vel egregia virtutibus, atque in humilitate sita. Unde et congrue subjungitur: Chananaeus autem tunc erat in terra, mundiales videlicet atque gentiles; quanquam super diabolo possit intelligi. Chanaan quoque motus eorum interpretatur.
 VERS. 7-9.-- Semini tuo dabo terram hanc. Juxta illud Psalmographi [ Z. Psalmigraphl]: Postula a me, et dabo tibi gentes, et reliqua (Psal. II, 8), ubi aedificavit altare, unitatem scilicet fidei in Ecclesia. Tetendit igitur tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai. Bethel interpretatur domus Dei. Significat Judaeos, qui aliquando fuerant domus Dei per cognitionem, et quasi in oriente, dum sub lege fuerant, hoc est usque ad adventum Christi, 115.0170C| sed [ Z., et] propter incredulitatem suam deciderunt ad occidentem non credendo in Christum. Hai interpretatur chaos, id est vorago intransmeabilis. Significat gentes quae in voragine et profunditate peccatorum detinebantur usque ad adventum Christi, quae relicto errore crediderunt in Christum [ Z., in Deum], qui est verus Oriens.

VERS. 10-20.-- Descenditque Abram in Aegyptum. Christus videlicet in hunc mundum, juxta quod scriptum est: Ecce enim Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum (Isa. XIX),-- ut peregrinaretur ibi. Sicut ipse ait in Evangelio: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). -- Praevaluerat enim fames in terra illa, de qua dicitur: 115.0170D| Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini (Amos. VIII, 8). Deinde sequitur qualiter Abram descendens in Aegyptum Sarai uxorem sororem suam esse dixit; nec mentitus, quia propinqua erat sanguine, sicut ipse ait. Quam tamen Pharao, rex Aegypti, uxorem volens accipere, sed territus nimis, ubi ejus esse cognovit uxorem, illaesam reddidit. Hic enim innuendum est utrum conveniret Abram, tam sancto viro, ut celaret Sarai uxorem suam esse, et cur non magis poneret in Deo spem suam ne occideretur a rege? Ostenditur itaque in hoc ejus facto quod homo non debet tentare Dominum Deum suum, quando habet quod faciat ex rationabili [ Petr., rationali] 115.0171A| consilio pro anima sua. Fecit enim quod potuit pro vita sua; quod autem non potuit, illi commisit in quem speravit, cui et pudicitiam conjugis commendavit. Nec eum fides ac spes fefellit. Namque Pharao a Deo territus, multisque propterea malis afflictus, ubi ejus uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore reddidit viro suo. Sed movet forte quomodo, cum Sarai a Pharaone rapta fuerit, inviolata permanserit, licet corpus sanctarum mulierum non vis maculat [ Z., maculet], sed voluntas et excusare possit [ Z., posset] Sarai, quod famis tempore sola regi in peregrinis locis, marito connivente [ Z., vivente], resistere nequiverit; tamen potest et aliter foeda necessitas excusari, quod juxta librum Esther quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, 115.0171B| sex mensibus ungebatur oleo myrteo, et sex mensibus in pigmentis variis erat, et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebantur ad regem. Itaque ita potest fieri ut Sarai, postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praeparatur introitus, et Abrahae multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permansit. Sequitur:

CAPUT XIII.

VERS. 1-3.-- Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo ad australem plagam. Erat autem dives valde in possessione argenti et auri; reversusque per iter quo venerat a meridie in Bethel. Pulchre de Aegypto liberatus 115.0171C| ascendisse dicitur ad australem plagam, id est ad meridiem; non enim legitur declinasse aliquando ad occidentem. Sed occurrit huic sensui illud quod sequitur, quomodo potuerit exiens de Aegypto fuisse dives valde? Quod solvitur illa Hebraica veritate, in qua scribitur: Abram gravis vehementer. Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae pecoris, auri et argenti, tamen si Aegyptiae sint, viro sancto, cujus typum tenuit, graves sunt. Denique non, ut in LXX legitur, abiit unde venerat, in desertum usque Bethel, sed sicut in Hebraeo scriptum est, abiit itinere suo per austrum usque Bethel. Idcirco enim de Aegypto profectus est, ut non desertum ingrederetur, quod cum Aegypto reliquerat, sed per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum 115.0171D| Dei, ubi fuerat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai. Igitur Abram in hoc quod ascendit de Aegypto, Dominum ac Redemptorem nostrum significat, qui, ut superius diximus, descendit in Aegyptum, videlicet in hunc mundum, expleto mysterio nostrae redemptionis, ascendit ad Patrem. Unde bene dicitur de Abram quod reversus sit per iter quo venerat in Bethel a meridie; quia ipse unigenitus Filius in suis praedicatoribus in fine saeculi reversurus est ad Judaicam plebem juxta illud: Cum plenitudo temporis subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25).

VERS. 5-12.-- Sed et Lot, qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula; nec poterat 115.0172A| eos capere terra, et caetera, usquequo ait, divisi sunt alterutrum a fratre suo. Lot, qui interpretatur declinans, significat Judaeos qui non credendo declinaverunt a Deo. Abram, prout saepe descripsimus, Dominum significat. Greges Lot et armenta, plebes et diversa conventicula Judaeorum infidelium interpretantur. Unde et bene dicitur: Et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Per pastores Abram significantur apostoli Christi. Per pastores Lot Sadducaei intelliguntur et Pharisaei, qui multum inter se altercati sunt. Sed in hoc quod ait: Chananaeus autem et Pherezaeus habitabant in terra illa, super immundis spiritibus interpretantur, qui potestatem habebant in Judaeis. Seu etiam Lot significat haereticos, quos cum Christiano populo terra, id est 115.0172B| Ecclesia, non capit. Sed pastores Christi et haereticorum seductores, qui pastores se dicunt esse, suis ovibus rixas et contentiones semper excitant in Ecclesia, et ideo dividuntur ab invicem. Recede a me, inquit Abram, obsecro, ad Lot. Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si dexteram elegeris, ego ad sistram pergam. Proprium itaque concedit in hoc Dominus, tanquam Abram arbitrium [ Z., om. arbitrium] fratri suo, Judaico videlicet populo, ex quo carnem assumere dignatus est. Denique per dexteram fides vel vita futura, de qua Ecclesia ait: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Per sinistram vita praesens, quam elegerunt Judaei. Unde et dicitur: Elevatis autem Lot oculis vidit omnem circa Jordanis regionem, et reliqua. 115.0172C| Aliter. Bene ait: si tu ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo, etc.; quia in die judicii multi ex Judaeis credituri erunt in Deum, et multi ex credentibus recessuri. Et hoc est quod ait, ego ad sinistram pergam. Tunc enim Christus tanquam Abram in credentibus, qui videbantur esse ejus membra, ad sinistram declinabit. Si autem ad haereticos referre volueris, tunc adimplebitur hoc quod Scriptura dicit, recede a me, obsecro, quando dicturus est eis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Unde consequenter subjungitur, si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo, etc. Per dexteram prosperitatem mundialem, quam haeretici eligunt, interpretantur; per sinistram infidelitatem vel infernum. Quod vero Abram dexteram plagam elegit, fidem, 115.0172D| vel regnum sanctorum; quod autem sinistram, confractionem voluntatis, qua in membris suis condescendit his qui in amorem praesentis vitae, quae significatur, ut supra diximus, per sinistram, commemorantur. Unde et Jordanis, ut quidam volunt, in hoc loco doctrinam haereticorum ostendit, a quo irrigabantur universa, quia sic videtur suis, ut bene doctrina ipsorum irrigetur. Quapropter rite [ Z., recte] subinfertur, venientibus in Segor. Segor parvula interpretatur, quia illi qui ab haereticis decipiuntur, in magnis videntur esse, sed in exiguitate ac miseria detinentur et ad nihilum tendunt.

 VERS. 13.-- Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. Superflue 115.0173A| additum est, coram Domino, sicut in LXX etiam invenitur; siquidem Sodomorum coloni apud homines mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri, quomodo de Zacharia et Elisabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei, et in psalmo dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2).
 VERS. 14-17.-- Dixit ergo Deus ad Abram: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo tu nunc es, ad aquilonem, et ad austrum, ad orientem, et ad mare, quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo et semini tuo. Si enim terra tantum promittebatur ei, quam tunc in uno loco stans videre potuit per quatuor climata mundi, angusta videtur esse terra repromissionis. 115.0173B| Non hoc solum terrae promissum est quam videre potuit. Non enim dictum est: Tantum terrae tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides, eum et ulterior undique dabatur. Et idcirco subjunxit: Surge et perambula terram in latitudine et longitudine, ut perambulando perveniret ad ea quae oculis uno loco stans videre non posset. Significabatur autem ea terra, quam carnale semen ejus accepturum erat. Nam illud spiritale totius mundi latitudinem possessurum erat. Dum dixit, ad orientem et ad mare, quid dictum est? Solet enim Scriptura sancta, dum de plagis terrae repromissionis loquitur, mare pro occidente ponere, ab eo quod Palaestina regio mare occidentis plagae habeat. Verumtamen, ut quibusdam placet, spiritaliter Christus 115.0173C| cum Ecclesia dicitur levare oculos a mundo ad quatuor partes terrae, per quas quatuor Evangelia figurantur, cuique omnis terra datur, ut alibi: Postula a me, et dabo tibi gentes, et caetera (Psal. II, 8). Usque in sempiternum, id est in longitudine temporis.

CAPUT XIV.

 VERS. 1-6.--Deinde sequitur qualiter reges gentium percusserunt Raphaim in Astarothcarnaim quoque, et Zozim cum eis, et reliqua. Raphaim gigantes interpretantur; Zozim, terribiles et horrendi; Astaroth civitas, quae usque hodie sic vocatur, significat quod quatuor reges interfecerunt gigantes, et robustos quoque Arabiae; Astarothcarnaim, terram gigantum quamdam in supercilio Sodomorum.
 115.0173D| VERS. 7.-- Et reversi venerunt ad fontem Mesfat, ipsa est Cades. Fons Mesfat fons est judicii, hoc est Cades; per anticipationem dicitur quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud petram, qui fons judicii nominatur, quia ibi Deus populum judicaverit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum sedentem in Assasonthamar. Hoc est oppidum quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile, sicut in libris Locorum reperi. Assason autem thamar interpretatur urbs palmarum. Thamar quippe palma dicitur. Sequitur:

VERS. 8, 13.-- Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, etc., usquequo ait: Quatuor reges adversus quinque. Vallis autem silvestris 115.0174A| habebat puteos bituminis multos. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae terga verterunt, cecideruntque ibi, et qui remanserunt, fugerunt ad montes, tuleruntque omnem substantiam eorum, nec non et Lot, et substantiam ejus, et reliqua. Notandum est quod Balae, quae et Segor, tradunt Hebraei, quia sicut in alio loco ostenditur Scripturae hanc eamdem esse Salisa, et interpretantur vitulam consternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit, et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim divino igni subversae sunt, illa parvula nuncupatur; si quidem Segor transfertur in parvulam. Vallis autem Salinarum, quae et vallis silvestris dicitur, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt antea putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam 115.0174B| in mare Mortuum versa est, quod a Graecis stagnum bituminis appellatur. Idipsum est asphaltum. Mortuum autem appellatur mare, quod nihil recipit generum viventium, neque assuetas aquis aves, tauri camelique fluitent. Denique si Jordanis auctus imbribus pisces illuc influens rapuerit, statim moriuntur et pinguibus aquis subnatant. Lucernam accensam fertur supernatare sine ulla conversione, exstincto demergi lumine, et vas demersum arte, quod bibat, difficile haerere in profundo, omniaque viventia, demersa licet et vehementer illisa, statim resilire. Denique Vespasianum praecepisse natandi ignaros revinctis manibus in profundum dejici, eosque omnes illico supernatasse. Aqua ipsa sterilis et amara, caeterisque aquis obscurior, et quasi adustae [ Z., 115.0174C| adustam] praeferens similitudinem. Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quas scaphis appropinquantes colligunt, haerere bitumen, et nequaquam ferro praecidi fertur. Sanguine tantum mulierum menstruo vel urina cedere, utilis ad compagem navium, vel corporibus hominum medendis. Servat adhuc regio speciem poenae. Nascuntur enim poma pulcherrima, quae et edendi cupiditatem exspectantibus generent; si carpas, fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi assidue ardeant. Sane in diebus aestatis immodicus [ Z., non modicus] per spatia campi exaestuat vapor, unde et coalescente vitio nimiae siccitatis, atque humi arido [ Z., humo arida] corruptior aer miserandas incolis conficit aegritudines. Denique 115.0174D| quinque isti reges, allegorice, a quatuor regibus devicti qui venerunt de Babylone, significant quinque sensus corporis, videlicet visum, auditum, gustum, odoratum et tactum. Quatuor reges quatuor vitia principalia intelliguntur, id est cupiditas, gaudium, timor et tristitia. Per haec quatuor vitia expugnavit diabolus non solum Sodomitas, per quos significabantur gentiles, sed etiam et Lot, qui interpretatur declinans, per quem significantur Judaei, qui declinaverunt a rectitudine fidei. Per vallem silvestrem praesentem mundum interpretantur [ Z., praesens mundus interpretatur]; per puteos homines in profunditate vitiorum demersos; per bitumen conglutinationem peccatorum, qua sunt uniti in iniquitate.

 115.0175A| Potest et aliter intelligi: quatuor reges qui quinque superaverunt, possunt nimirum contraria vitia virtutibus significare: haeresim scilicet, gentilitatem, hypocrisin, avaritiam, quae est idolorum servitus. Quae reges nuncupantur, quia in multo jus regni [ Z., regis] exercent. Quinque autem reges qui superantur ab his, quinque sensus possunt intelligi, ut diximus; quia et ipsi reges, quia ex his homo noster exterior regitur, terga vertuntur, donec Abram, pater excelsus, victis quatuor regibus supradictis, spolia revocet, et Lot propinquum suum, declinantem utique a malo, ex eorum potestate eripiat.
 Quod autem recedere quinque reges a quatuor dicuntur, significat quod illos maxime persequitur 115.0175B| contraria potestas, quos ante in servitutem retinuit. Quod autem in trecentis decem et octo Pater ille excelsus, cui in Oratione Dominica dicimus. Pater noster, significat quod per electos, qui in persecutione virtutum constituti sunt, fundati fide Trinitatis, et habentes plenitudinem Decalogi octava die quae sabbato sequitur, cum Christo resurgentes.
 VERS. 14.-- Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos trecentos decem et octo. Expeditos dixit juvenes, ad bellum promptos, et qui non fuerunt uxorati, de quibus in sequentibus dixit, exceptis his, quae comederunt juvenes. Et persecutus est usque Dan. Dan Phoenicis oppidum est, quod nunc Paneas dicitur, ubi unus de fontibus Jordanis oritur, qui dicitur 115.0175C| Dan, alter vero Jor. Ex his duobus fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis appellatur, sicut ex duobus fontibus unus fluvius, ita ex nominibus una appellatio creatur [ Z., procreatur].
 VERS. 18.--Deinde legitur qualiter Abram occurrit Melchisedech rex Salem [ Z., regi Salem]. Movere solet quosdam quis fuerit iste Melchisedech, rex Salem, quem Apostolus dicit (Hebr. VII, 3) sine patre et matre, esse? Ideo Apostolus eum dixit absque patre et absque matre esse, quia genealogiam ejus sacra Scriptura non narrat. Verumtamen, ut in cujusdam [ Z., quodam] reperi vetusto volumine, tradunt Hebraei non absque patre et matre fuisse; sed quia nomen ejus non commemoratur, nisi quando 115.0175D| occurrerit Abram, et nec pater nec mater legitur in divinis Scripturis. Melchi videlicet pater, et Sedech mater. Et inquiunt; quia pater ejus Melchi mortuus fuit, antequam fuisset Melchisedech natus. Item mater ejus Sedech mortua fuit de parturiendo habens in utero Melchisedech, et ex his duobus nominibus Melchisedech filius eorum sit dictus. Propterea, ut Hebraei aiunt, sine patre et matre fuerit, quia mortui fuerunt antequam natus esset. Tradunt etiam hunc, mutato nomine, Sem esse filium Noe, et supputantes annos vitae ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos pontifices fuisse, hostias Deo immolasse usque ad tempora 115.0176A| Aaron, et legis caerimonias, et haec esse primogenita quae vendidit Esau fratri suo Jacob, qui etiam Melchisedech jure de triumphis abnepotis sui decimas accepisset.

Porro Salem ipsam esse volunt quae postea Hierusalem dicebatur. Haec etiam primo Jebus, ut ferunt, postea Salem, deinde Hierusalem, sed postea a Salomone plenius instaurata Jerosolymis est dicta, quasi Hierosolymonia. Caeterum, ut quidam dicunt, Salem non Hierusalem, sed oppidum Satophoim [ Z., Socaphoim], quod usque nunc dicitur Salem, et videtur ibi palatium esse Melchisedech. Unde agitur: transivit Jacob in Salem, civitatem regionis Sichem, quae est in terra Chanaan. Inde dicit Joannes evangelista: Erat Joannes baptizans in Ennon 115.0176B| juxta Salim, quia multae sunt ibi aquae (Joan. III, 23). Nec differt utrum Salem an Salim dicatur, cum vocalibus in medium perraro utuntur Hebraei, et pro voluntate lectorum ac diversitate regionum eadem verba diversis sonis et accentibus proferunt [ Z., proferuntur]. Nos enim opiniones diversorum ponimus; sed prudenti lectori, quid horum verius elegerit, derelinquimus. Sed quantum ad figuram pertinet, iste Melchisedech Christum significat secundum Apostolum, quia Christus sine matre in coelis, sine patre in terris, offerens Deo pro nobis in terris sui corporis panem et sui sanguinis vinum, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Quod si quis plenius nosse desiderat, beati Hieronymi et Isidori dicta 115.0176C| perlustret. Sequitur:

CAPUT XV.

 VERS. 2-4.-- Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer, et reliqua. Non quasi dubius, an fieret, de promissione Dei, cum ait: Domine Deus, quid dabis mihi? sed quomodo futurum [ Z., venturum] esset, exquirens. Sed requirendum est quis fuerit iste Eliezer Damascus, de quo dixit Abram, haeres meus erit? Ille utique fuit filius procuratoris Abrahae, qui postea, ut aiunt Hebraei, Damascum condidit, et nomen civitatis dedit regnumque in ea obtinuit. Attamen notandum, ubi nos habemus, filius procuratoris, nonnulli transtulerunt: filius Masech vernaculi mei. 115.0176D| Aquila vero, filius potum dantis domui meae. Theodotion, filius ejus qui super domum meam est, id est villici, qui universa dispensat, et distribuit cibaria familiae; vocaturque Damascus Eliezer. Porro Eliezer Deus meus adjutor interpretatur, qui, ut diximus, Damascum condidit. Sequitur:
 VERS. 5, 6.-- Suspice coelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Unde in consequentibus dicit: Sicut stellae coeli, et sicut arena quae est in littore maris. In stellis coeli pauciores, firmiores, clariores intelliguntur; in arena autem maritimi littoris magna multitudo infirmorum atque carnalium.
 VERS. 7.-- 115.0177A| Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum. Hoc est quod paulo ante diximus, in Hebraeo haberi, qui eduxi te de Chesdim, id est de incendio Chaldaeorum,

VERS. 8, 9.-- At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? Respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam [Cod., trinam ], et arietem annorum trium: turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et reliqua. Quid igitur in illo mystico signo de posteritate generis sui Abrahae intelligendum erat, vel cur trium annorum animalia illi erant sumenda? vel cur animalia dividit, et volucres non dividit? Trium enim annorum animalia tres temporum articulos designant, 115.0177B| quibus populus ad summum honoris culmen adolevit. A temporibus vero patriarchae Abrahae per repromissiones usque ad tempora Moysi conjunctus est Deo; a tempore autem Moysi legislatoris, a Deo legis acceptione, et miraculorum ostensione, triumphis et terrae repromissionis ingressione glorificatus; a temporibus vero David regio honore et templi civitatisque Hierusalem instructione elevatus est. Aries autem regiam et sacerdotalem dignitatem; vacca sub legis littera servientem; capra etiam eumdem populum peccatorem esse designat. Aves vero spiritales et Deo electos praefigurabant. Divisiones namque animalium schismata inter carnales semper esse ostendunt. Ideo vero quod aves non divisit, pax et unitas spiritalium intelligitur. Quod 115.0177C| circa vesperam pavor irruit super Abram, terrorem in die judicii, qui separabit ad invicem spiritales et carnales, alios statuens in dexteram, alios in sinistram. Aves vero, quae super cadavera volitant, daemoniacae sunt potestates, quae carnalibus insidere quaerunt, quas devotus doctor sedula admonitione abigere debet.

 Intelligitur et aliter iste modus figurae. Per vaccam enim significata est plebs posita sub jugo; per capram criminatrix multitudo gentium; per arietem duces populi gentium. Trium enim annorum animalia tria tempora significant, quia in tertium tempus [ Z., tertio tempore] ista divisio facta est, segregatio videlicet fidelium ab infidelibus. Per turturem enim et columbam spiritales et haeredes ex 115.0177D| utroque populo regni futuri [ Z., regni Dei futuri] praefigurati sunt. Volucres autem descendentes super cadavera immundi sunt spiritus, qui mentibus carnalium semper insidere quaerunt, quos devotus doctor sedula admonitione abigere debet, ut supra ostendimus. Unde et sequitur:
 VERS. 10-12.-- Et abigebat eas Abram. Quod hoc moraliter intelligi volunt. Saepe corda justorum subortae cogitationes polluunt, et terrenarum rerum delectationibus tangunt; sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, quasi aves repelluntur, ne cordis faciem caligo tentationis operiat, quae hanc jam ex illicita delectatione tangebat. Nam saepe in ipso orationis nostrae sacrificio importunae cogitationes 115.0178A| se ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo flentes immolamus. Unde et Abram, cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit. Sic nos, dum in ara cordis holocausta Deo offerimus, ab immundis haec volucribus custodimus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre Domino utiliter poterat.

VERS. 13-17.-- Dixitque Dominus ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti et affligent quadringentis annis, et reliqua. Non sic accipiendum est tanquam in illa durissima servitute quadringentis annis Dei populus fuerit; sed quia 115.0178B| scriptum est: In Isaac vocabitur tibi semen, ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum [ Z., nativitatem] Isaac, non mirum est si quadragintos et quinque annos summa solida [ Z., solidate] quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectionis numeri paululum excrescit, aut infra est, non computetur. Non itaque quod ait, in servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitutem; sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est, peregrinum 115.0178C| erit semen tuum in terra non propria. Quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam haereditatem sumerent in terra, ex promissione Dei, quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut hyperbaton hic intelligatur, ut ordo verborum sit: Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis; illud autem interpositum intelligatur, et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ita ut in quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte summae hujus, hoc est post mortem Joseph, factum est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem. Sed quare dictum est de filiis Abram: Quarta progenie revertentur huc? et in Exodo legitur: 115.0178D| Quinta generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti? Replica genealogiam Levi. Levi genuit Cath, Cath genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Phinees. Cath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est ab Aegypto. A Cath usque ad Eleazar computantur quatuor. Quod autem secundum Exodum quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra, tribus tibi Judae ordo numeretur. Juda genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aran, Aran genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. Phares cum patre suo Juda ingressus est Aegyptum. Naason princeps Juda in deserto describitur, 115.0179A| cujus filius Salmon terram repromissionis introivit. Computa a Phares usque ad Naason, et invenies generationes quinque.

 VERS. 18.-- Semini tuo dabo terram hanc a flumine Aegypti usque ad flumen Euphratem. De quo flumine Aegypti dixit? Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est, Nilo, sed a parvo, quod dividit inter Aegyptum et Palaestinam [ Z., dividit Aegypt. et Pal.], ubi est civitas Rhina curura [Rhinocorura]. Quod vero adjungitur: Cum sol occubuisset, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis, transiens inter media illa, quae divisa erant, significat post finem saeculi futurum diem judicii, quando per ignem segregabuntur sanctorum populi et iniquorum.

CAPUT XVI. 115.0179B|

 Deinde legitur qualiter Abram ad Agar ancillam Aegyptiam ingressus est, et genuit ex ea filium, vocavitque nomen ejus Ismael, de quo dicitur: Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et reliqua.

Quomodo defenditur Abram adulterii reus non esse, dum vivente legitima uxore conjunctus sit ancillae suae? Necdum promulgata erat unius uxoris Evangelica lex. Habebat quoque promissionem a Deo multiplicandi [ Petr., multiplicati] seminis sui; sed necdum sciebat ex qua uxore, quia postea dictum ei de Sara habere filium. Nam propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit, etiam et Sarai prolem, 115.0179C| quam de se habere non potuit, de ancilla habere voluit, consentiebat uterque in facto, quia uterque Sarai sterilem esse sciebat. Sed quomodo manus omnium contra Ismael, vel manus ejus contra omnes? Invenit enim angelus Domini Agar super fontem aquae in deserto ad fontem in via Assur, quae per eremum ducit, quando ad Aegyptum ire festinabat, et vocavit nomen ejus Ismael; quia exaudivit Dominus humilitatem ejus. Ismael interpretatur exauditio Dei. Hic erit ferus homo; manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Significabat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Saracenos vagos incertisque sedibus, qui universas gentes quibus desertum ex latere jungitur, incursant, 115.0179D| et impugnantur ab omnibus. Potest et in loco Judaeorum et haereticorum e regione Ecclesiae tabernacula figentium, ferox et vaga infidelitatis incursio intelligi.

 VERS. 13.-- Dixitque Agar: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Id est angeli, per quae intellecta [ Z., intelligitur] est incarnatio Domini, sicut et Moysi dictum est: Posteriora mea videbis.
 VERS. 14.-- Propterea appellavit puteum illum viventis, et videntis, et reliqua. Hic enim puteus significat gratiam baptismi, sive scientiam Scripturarum. Quicunque enim regenerantur ad vitam, per gratiam baptismatis vivunt et vident gratia Dei illustrati. 115.0180A| Quidam codices habent, bibentis et videntis, quia unusquisque quanto magis sorbuerit scientiam Scripturarum bibendo, tanto magis videt intelligendo.

CAPUT XVII.

 VERS. 1-14.-- Dixitque Dominus ad Abram: Ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te. Dicunt autem Hebraei quod ex nomine suo Deus, quod apud illos tetragrammum est, id est: Jot, et he, vau, e litteram Abrae et Sarae addiderat. Dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur pater excelsus, et postea vocatus est Abraham, pater multarum; nam quod gentium non habetur, 115.0180B| in nomine subauditur. Nec mirandum quare, cum apud Graecos et quosdam a littera videatur addita, nos e litteram Hebraeam additam dixerimus. Idioma enim linguae est per e quidem scribere, sed per a legere; sicut e contra per a scribere et per e legere.

VERS. 15.-- Et dixit Deus ad Abraham: Sarai uxor tua, non vocabis eam Sarai, sed Sara erit nomen ejus. Erant qui putant primum Saram, per unum r scriptum fuisse, et postea ei alterum r additum, quia r apud Graecos centenarius numerus est. Sari igitur primum vocatum est per sin, res, jod; sublato jod, id est i elemento, addita est e, quae per a legitur, et vocata est Sara. Causa autem nominis mutati haec est, quod antea dicebatur, princeps mea, 115.0180C| unius tantummodo domus materfamiliae; postea vero dicitur absolute princeps. Sed notandum est quia de vocabulo istius nominis Sarae diversi diverse legunt. Nonnulli Sari prius vocatam, et postmodum Saram dicunt, eo quod per sin, res, et jod, sicut supra descripsimus, beato Hieronymo propalante, apud Hebraeos describatur, quasi sine uno r, quia non dicit duo res, sed unum; et ideo legendum putant Sari, atque post mutationem Saram. Unde existimant, si ita fuerit, antiquam [ Z. om. antiquam] permansisse consuetudinem in Ecclesia, ut Sarra vitio scriptorum unum r additum diceretur, quod et in authenticis libris semper ita scriptum reperies. Hinc est etiam quod sedulus poeta in carmine Paschali 115.0180D| ait: Saucia jam vetulae marcebant viscera Sarrae. At vero nonnulli Sarai, sicut in vetustissimis invenies tomis, non tantum Sari pronuntiare contendunt, et addita littera e, quae per a legitur, postmodum Saraam nominatam autumant; quia inquiunt, sicut Abrahae una littera, ita Sarae est altera addita, prout supra ostenditur. Unde siquidem ferunt quod Pater Albinus in Bibliotheca quam Carolo principi correxit, quod nos etiam oculis diligenter inibi inspeximus, emendare curavit, videlicet sine uno r Saraam, et duo a; et in nostris quibusdam voluminibus ita legitur, quod et nos similiter legendum putamus. 115.0181A| Verumtamen prudentis lectoris arbitrio derelinquimus quid horum magis placuerit, quoniam potius alieno sensui cedere quam contentionibus volumus deservire. Dixitque ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum, et reliqua usquequo ait: Circumcidetur ex vobis omne masculinnm, et circumcidetur infans octo dierum. Quare Abraham circumcisionem accepit? idcirco Abrahae circumcisio commendata est, ut sub lege esset, sicut et Adam, ne de ligno manducaret, ut probaretur si compleret hoc an non. Credens enim filium se habiturum, per cujus generationem omnibus gentibus benedictio futura esset, et in cujus nepotibus castitatis et sobrietatis unum mansisset exemplar, unde et in ea parte corporis signum fidei accepit, unde filius fidei, non carnis, nasciturus 115.0181B| erat, nec truncata corporis parte deformior, sed fidei in Deum signo gloriosior. Igitur pro Deo aliquid perdere lucrum est, non damnum. Ita Abraham fidei suae signum accipiens, non deformatus est, sed melioratus. Si enim Adam pactum Dei custodisset, non Abraham hoc pactum accepisset. Sed quia ille in hoc membro culpam inobedientiae primo agnovit, decuit ut iste in hoc membro signum obedientiae seeundo accepisset, ut ostenderetur obedientes quandoque generasse filios ad vitam, dum olim praevaricatores generarunt ad mortem. Unde etiam sciendum est quia religio et ritus circumcisionis, quae a beato patriarcha sumpsit exordium, multiformis erat et typos gerebat rerum futurarum. Nam erat signaculum fidei Abrahae et semini ejus, et indicium castigandi 115.0181C| eos qui ad hoc semen et hanc fidem pertinerent ab omni inquinamento carnis et spiritus, et prophetia nascituri de hoc semine Salvatoris, qui nos et in praesenti per baptismum ab omni mortiferae actionis pollutione mundar e t, et in futuro per resurrectionem ab universa mortis ipsius corruptione in perpetuum liberaret, et praecipue donum remissionis, quod solveret a peccato praevaricationis Adae, per hanc id temporis ministrari eidem gratiae legisque latori complacuit. Qui enim nunc dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 3), ipse tunc dicebat: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Non pactum utique circumcisionis, quod non infans, qui 115.0181D| discernere necdum valuit, sed majores, qui id servare noverant, poterant, debuerant, irritum fecerunt, verum pactum, quod cum primo homine Deus iniit, omnis qui vel unius diei vitam gessit in terra, praevaricasse convincitur atque ideo remedio salutis aliquo opus habere non ignoratur.

VERS. 16-19.--Deinde sequitur qualiter Abrahae repromittitur filius, de quo ei dicitur: Eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Cecidit Abraham in faciem, et risit dicens in corde suo: Putasne, centenario nascetur filius, et caetera, usquequo ait, et vocabis nomen ejus Isaac. Quaeritur quomodo dictum sit ad Abraham de filio ejus: Et nationes et reges gentium ex illo erunt? quia non provenit secundum regna 115.0182A| terrena, sed secundum Ecclesiam debet accipi. An propter Esau etiam dicit, quia de eo ad litteram contigit adimpletum? Sed sciendum est quia non dubitandi animo dixit: Putasne, centenario nascetur filius, et reliqua. Non enim haec verba dubitantis diffidentiam ostendunt, sed admirantis gaudium. Ideo pro gaudio ridentis Abrahae filius dicebatur Isaac. Nam risus iste in bono accipi debet, ut in Evangelio: Beati qui lugent nunc quoniam ipsi ridebunt (Matth. V, 5). Isaac enim interpretatur risus. Non enim pro risu Saraae dictus est Isaac, sicut aliqui existimant, sed pro risu Abrahae, quod et nos probamus. Postquam autem risit Abraham, et vocatus est Isaac, postea et risisse legimus Saraam. Inde est etiam quod in consequentibus-Saraam ridentem redarguit 115.0182B| Dominus, cum et Abraham riserit, et eum non redarguerit, quia illius videlicet risus admirationis et laetitiae fuit, Saraae autem dubitationis et diffidentiae, quod ab illo dijudicari potuit, qui corda hominum novit. Unde haec eadem Saraa ridens corripitur, correpta protinus fecundatur, et contra spem ex divina promissione accepit quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Caeterum hic notandum est quia in Veteri Testamento quatuor propriis nominibus nominati sunt antequam nascerentur; Ismael videlicet et Isaac, Salomon et Josias, certis quibusdam ex causis. Quoties enim hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, singularis meriti indicium datur, magnos esse futuros, sicut Abraham, quia pater multarum gentium erat futurus, Abraham 115.0182C| est vocatus. Sic Jacob, quia Deum vidit, Israel appellari meruit. Sic Josias rex ob eximiae virtutis culmen nominatus est a Deo multo antequam natus est. Sic de caeteris sentiendum intellige. Sequitur:

CAPUT XVIII.

VERS. 1, 2.-- Cumque elevasset oculos Abraham, sedens in convalle Mambre, vidit tres viros. Quibus tribus, sicut uni, locutus est. Unde quaeritur, cum tres essent, quomodo singulariter Dominum appellat dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne transeas servum tuum? An intelligebat unum ex eis Dominum, et alios angelos, an potius Dominum in angelis sentiens? Igitur intelligendum est quia in angelis Dominum sentiens, Domino potius quam angelis 115.0182D| loqui elegit. Aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut nunc Abraham, qui non solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere, eorum usibus etiam cibos adhibere. Nisi enim angeli, cum quaedam nobis in terra nuntiant, ad tempus in aere corpus assumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent, nec cibos cum Abraham sumerent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum quod illic ipsi qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus [ Z., dominationes] vocantur, quia angelorum vocabulo exprimuntur qui exterius ministrabant; et appellatione Domini 115.0183A| ostenditur, qui eis interius praeerat, ut per hoc praesidentis imperium et per illud claresceret officium ministrantium.

 Spiritaliter per hos tres viros volunt intelligi quidam Dominum nostrum, et Moysen, et Eliam. Quidam Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut in sequentibus legitur: Cum deduceret eos Abraham, unus remansit cum eo, et duo missi sunt Sodomam. Unde per unum qui remansit [ Z. addit cum eo], volunt intelligi Patrem; per duos qui missi sunt, Filium, Spiritum sanctum, qui frequenter leguntur missi a Patre.

Fervor quoque diei et cursus Abrahae desiderium sanctorum significat qui desiderabant adventum Christi, sicut Simeon, et multi alii, de quibus Dominus 115.0183B| apostolis ait: Multi prophetae et reges voluerunt videre quae videtis, et reliqua (Luc. X, 24). Moraliter, quid per hunc nobis cursum Abrahae innuitur, nisi quia videlicet ut vir ac dominus domus, spiritalis noster scilicet intellectus debet in cogitatione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire? Cura autem carnis, ut femina, foras non appareat, et videri jactanter erubescat; ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus solis necessariis intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Cui tamen saepe cum dicitur ut de se minime praesumat, et totam se in divinae spei fiduciam transferat, despicit, et cessante studio adesse sibi vitae subsidia posse diffidit. Unde et haec eadem Saraa promissiones Dei audiens 115.0183C| ridet, sed ridens corripitur, correpta autem protinus fecundatur, et quae juventute vigens fecundari non potuit, annis fracta senilibus utero marcente [ Z., marcescente] concepit. Quia cum cura carnis sui confidentiam habere desiderat, contra spem ex divina promissione accipit quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Unde bene Isaac, id est risus, dicitur qui generatur, quia dum supernam spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit?

 VERS. 10.-- Revertens veniam ad te tempore isto, et caetera. Id est, revertar ad te in tempore vitae. Quasi dixerit, humano more loquens: Si vixero, si fuerit vita comitata. Tradunt namque medici nonnulli quod cujus corpus viri secundum hoc cum 115.0183D| jam deficit, ut cum femina provectioris aetatis, quamvis adhuc menstrua patiatur, generare non possit, de juvencula potest. Et rursus mulier quae tam provectae aetatis est, quamvis adhuc menstrua fluant, et de seniore parere non possit, de juvene potest. Unde movet etiam quosdam quomodo cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc vivebant, et postea filios de Cethura fecerit, dicatur ab Apostolo (Rom. IV, 19), corpore emortuo, et pro miraculo, quia genuit, praedicetur? Sed secundum hoc emortuum dixit, quod jam de provectioris aetatis muliere generare non posset. Si enim, quod ait Apostolus, corpus emortuum verbo quis promat, quia dixit emortuum, jam ergo nec 115.0184A| animam habuisse, sed cadaver fuisse intelligi debet.
 VERS. 20-26.-- Dixitque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. Quis est clamor Sodomorum? vel quid est quod Dominus dixit, descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint? Peccatum cum voce est culpa in actione; peccatum vero etiam cum clamore et culpa cum libertate et jactantia. Quod autem dixit, descendam et videbo, et caetera ejusmodi, omnipotens itaque Dominus, et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante 115.0184B| praesumamus credere quam probare? Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et mox facinorosos percutit, atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 1), ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est, cum tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii ante diem judicii praevenit! Ecce malum et quasi cum difficultate credidit, cum audit; et tunc sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit! Ut nobis videlicet daret exemplum, quia majora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda cum veraciter agnoscuntur.
 VERS. 27.-- 115.0184C| Dixitque Abraham: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis, et reliqua usquequo ait: non delebo propter decem. Quare Abraham se pulverem dixit esse et cinerem, dum tantas promissiones accepit a Deo? Sublimitatem promissionum humilitatis temperavit subjectione. Aperte enim intelligitur in quo loco se posuerat, qui pulverem se esse ac cinerem etiam dum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur se ita despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est qua poena illi feriendi sint, qui ad summam non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur.
 Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem 115.0184D| justi, speciali quadam sententia de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter parcere Deum loco in quocunque vel decem justi fuerint? Non est necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur. Verumtamen de Sodomis potuit sic dici; quia sciebat Deus ibi non esse vel decem, et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur, nec tot ibi posse inveniri, ad exagerationem iniquitatis illorum [ Z., inveniri ad excusationem iniq. ill.]. Sed sciendum est quia, quantum ad allegoriam pertinet, per quinquaginta significantur poenitentes, per quinque quadraginta hi qui per quatuor Evangelia gradiuntur, et per quinque sensus corporis abstinent se a malo et faciunt bonum. Per viginti vero, qui utriusque Testamenti 115.0185A| scientiam atque observantiam habent. Per triginta quoque illi designantur qui in fide consistunt sanctae Trinitatis vel in spe futurae beatitudinis. In denario autem numero, qui sub mysterio sanctae crucis se humiliter subdunt, et in dilectione Dei et proximi, quae in Decalogo continetur, perfecti reperiuntur. Sequitur:

CAPUT XIX.

 VERS. 1, 2.-- Venerunt duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis, et caetera. Quare Abraham in tribus viris, si Deum intellexit, vel angelos, et iterum Lot in duobus eos humano cibo vesci putabat? Fortasse prius esse homines arbitrati sunt; in quibus Deum loqui intellexerunt, quibusdam divinae majestatis existentibus et apparentibus 115.0185B| signis, postea fuisse angelos cognoverunt, cum eis videntibus in coelum issent.
 VERS. 3-7.-- Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. et reliqua usque: vallaverunt domum a puero usque ad senem. Hinc considerandum est quanta sit virtus hospitalitatis. Ideo angeli quasi hospites coacti domum Lot introisse dicuntur, ut tentata esset charitas Lot, probata et remunerata, ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem vero domum angeli ingressi sunt ad liberandum hospitem suum. Clausas etiam domus hospitibus ignis ingressus est ad perdendos peccatores in eis. Idcirco hospites non sunt evitandi, sed ultro invitandi. Bene enim senes cum pueris cucurrerunt ad scelus, quia 115.0185C| scriptum proverbium est: Adolescens juxta vias suas, etiam cum senuerit, non recedet ab eis (Prov. XXII, 6).
 VERS. 8-9.-- Habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et abutimini eis, et caetera. Quomodo Lot justus dicatur, si filias suas ad tam nefas scelus tradere voluit, nisi quia scelestius ad comparationem judicavit peccatum quod agitur contra naturam quam quod admittitur naturaliter?
 VERS. 10-18.-- Clauseruntque ostium viri, et eos qui erant foris percusserunt caecitate, etc.
 Graeci habent, aorosia [aorasia], quod magis dici potest, avidentia, quae faciat non videre, non omnia, sed quod opus non est. Hac enim aorosia et illi percussi sunt, qui quaerebant Eliseum. Moraliter vero, quid est quod, malis adversantibus, intra domum 115.0185D| Lot reducitur et munitur, nisi quod justus quisque, dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Lot invenire ostium nequeunt, quia corruptores mentium contra vitam justi nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate quasi domum circumeunt, qui invidentes facta dictaque perscrutantur. Sed quia eis de vita justi fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nil aliud quam parietem palpant.
 VERS. 19-25.-- Dixitque Lot ad eos: Nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. Est civitas haec, ad quam possum fugere parva, et salvabor in ea, et reliqua usquequo, pluit Dominus 115.0186A| super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de coelo a Domino, et subvertit omnem regionem. Quaeritur quare Lot, cum jussus esset ad montem fugere, Segor praetulerit, ut ibi salvaretur, et rursum de Segor ad montem migrasse? Tradunt Hebraei quod Segor, frequenter terraemotu subruta, Bale primum et postea Sallisa appellata sit, timuitque Lot dicens: Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est, quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari! Et hanc occasionem infidelitatis etiam in filias coitus dedisse principium. Qui enim caeteras viderat subrui civitates, et hanc stare, seque Dei auxilio abreptum [ Z., subreptum], utique de eo quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodomis 115.0186B| simul cum parentibus cremati sunt? Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit adverti. Peccatum enim eorum advenit usque ad necem filiorum, ne de origine illorum signum aliquod remaneret. Nonne provisum est illis, ne diu viventes exempla sequerentur patrum, et levius in futuro cruciarentur, vel omnino non, in aliena causa occisi? Parentes enim tam pro se quam pro eis rei sunt. Ergo mors filiorum crimen est parentum, et ideo futuri sunt accusatores parentum. Est qualecunque beneficium, reum non esse, qui gloriosus non est. Prodest pauperem non esse, qui rex esse non potest.

Moraliter ardentem Sodomam fugere est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero montium est munditia continentium. Vel certe quasi in monte 115.0186C| sunt, qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est fructum propaginis in carne non quaerere; in monte stare est carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi usus solummodo debiti jura conservent, exiit quidem Lot Sodoma, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor civitas, quae fugientem salvet et infirmum; quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt, 115.0186D| in qua ab ignibus defendantur; quia conjugalis haec vita non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Lot ad angelum dicit: Est civitas haec juxta ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet in ea anima mea? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur; quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in actione hac vitam suam conjuges quasi in parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Unde et recte per angelum ad eumdem Lot dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Quia videlicet 115.0187A| cum Deo deprecatio funditur, nequaquam tais conjugii vita damnatur. De qua precatione quoque Paulus admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Quid in sulphure nisi fetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Cum ergo habitantium Sodomis vel Gomorrhae carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, et ignis ardorem. Qui itaque perversa desideria et carnis fetore arserant [ Z., fetori adhaeserant], dignum fuit ut simul sulphure perirent, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quod fecissent.

 Quare diebus Noe peccatum mundi aqua ulciscitur, 115.0187B| hoc vero Sodomitarum igne punitur? Quia illud naturale libidinis cum feminis fuit peccatum, quasi leviori elemento damnatur; hoc vero contra naturam cum viris libidinis peccatum acrioris elementi vindicatur incendio, et illic terra [ Z., illic vero ter.] aquis abluta revirescit, hic flammis cremata, aeterna sterilitate arescit.
 Quaeritur, de coelo quare vindicta esset super habitatores impios civitatum illarum? Quia clamor peccantium in coelum ascendisse dicitur, idcirco de coelo puniendi erant. Cur sulphureo igne puniebantur? Ut putidissimus libidinis ardor putidissimo flammarum ardore puniretur.
 VERS. 26-29.-- Respiciensque uxor ejus post se versa est in statuam salis. Cur autem uxor Lot in 115.0187C| statuam salis versa est? Ad condimentum fidelium, quia punitio impii eruditio est justi.
 VERS. 30.-- Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae cum eo. Timuerat manere in Segor, usquequo ait, conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo. Quo enim consilio filiae Lot, dum [ Z., om. dum] concubitum patris petierunt, vel ab incestu purgari possunt, dum hoc scientes fecerunt, ille vero quasi nesciens? Videtur [ Z., dicunt] namque filias Lot didicisse quaedam de consummatione mundi, quae immineret per ignem, sed tanquam [ Z., nec tamen] puellae intelligere perfecte quae didicerant, nescierunt quod Sodomitis igne vastatis multum adhuc spatium integrum resideret in mundo. Suspicatae sunt tale aliquid factum quale in temporibus audierant 115.0187D| Noe, et ob reparandam mortalium posteritatem solas se esse cum parente servatas. Recuperandi igitur, humani generis desiderium sumunt, atque restaurandi saeculi ex sese dandum opinantur exordium; et quamvis grande eis crimen videretur furari concubitum patris, gravior tamen eis videbatur impietas, si humanae, ut putabant, posteritatis spem servata castitate delerent. Propter hoc ergo consilium ineunt, minori, ut arbitror, culpa, [ Z., addit argumentoque majore] patris moestitiam vel rigorem vino molliunt, et resolvunt, singulis ingressae noctibus, singulae suscipiunt ab ignorante conceptum; ultra non repetunt [ Z., nec ultra rep.] nec requirunt. Ubi hic libidinis culpa? Ubi incesti crimen arguitur? 115.0188A| Quomodo dabitur vitio, quod non iteratur in facto? si Lot quasi incestus in hoc facto culpandus est, an non culpandus est quidem in hoc facto Lot, quantum ebrietatis ignorantia meretur? Nam et hanc lex aeterna condemnat, quae cibum et potum non nisi ad salutem corporis sumere mandat. Et hic diligentius intendendum est quantum sit ebrietatis malum, et valde timendum illis quibus hoc malum in usu est non in crimine. Ebrietas decipit, quem Sodoma non decepit. Uritur ille flammis mulierum, quem sulphurea flamma non ussit. Erat ergo Lot arte, non voluntate deceptus. Ideo medius quidem inter peccatores et justos, quippe qui ex Abrahae quidem cognatione descenderat, in Sodomis tamen habitaverat. Nam et hoc, quod evadit ex Sodomis, sicut Scriptura 115.0188B| indicat, magis ad honorem Abrahae quam ad meritum pertinet Lot.
 Fugit itaque Lot a Sodoma, etc. Lot itaque figuram habuisse legis, hujus uxorem illum populum ponimus, qui de Aegypto profectus, et de mari Rubro ac persecutione Pharaonis, tanquam de Sodomiticis ignibus, liberatus, rursum carnes et ollas Aegypti, et cepas cucumerosque desiderans retro respexit, et cecidit in deserto, factusque est etiam concupiscentiae memoria in eremo. Ibi ergo lex primum illum populum tanquam Lot retro respicientem perdidit, ac reliquit uxorem. Inde veniens Lot habitat in Segor, de qua dicit: Civitas haec parva, et salvabo animam meam in ipsa. Ergo quantum ad legem pertinet, civitas pusilla et non pusilla dicitur. 115.0188C| Civitas enim a conversatione multorum est dicta pro eo quod plurimorum in unum contineat vitas. Hi ergo qui secundum litteram legis vivunt, parvam habent conversationem. Nihil enim grande est sabbata et neomenias, circumcisionem carnis et ciborum distinctiones observare carnaliter, spiritaliter vero intelligentibus non est pusilla, sed magna.
 Ascendit ergo Lot post haec in montem, et habitabat in spelunca, ipse et duae filiae ejus. Et lex ascendisse putanda est, quod ei per Hierusalem templum constructum accessit ornatus, cum facta est quidem domus Dei domus orationis; mali autem habitatores fecerunt eam speluncam latronum. Duas filias Lot evidenter propheta describit dicens Oollam et Oolibam duas sorores esse, et esse quidem Oolam 115.0188D| Judam, et Oolibam esse Samariam (Ezech. IV, 4). Istae sapientes patrem, et somnum ei inducentes [ Z., patrique som. induc.], id est, tegentes et obruentes ejus spiritalem sensum, solam ex eo carnis intelligentiam trahunt, et inde concipiunt, inde generant filios tales quos nec sentit nec agnoscit pater. Talis quoque posteritas non intret in Ecclesiam Dei. Ammonitae, inquit, et Moabitae non introibunt in Ecclesiam Domini usque in tertiam et quartam progeniem et usque in saeculum (Lev. XXIII, 3), designans quod carnalis generatio legis non intret in Ecclesiam Christi [ Z., Dei], nec per tertiam generationem per Trinitatem, nec per quartam per Evangelium, nec in saeculum.
 115.0189A| Moraliter vero Lot significat rationabilem sensum, et virilem animum eorum qui arcem contemplationis arripere conantur: uxor autem, quae retro respicit, carnem concupiscentiis deditam; duae filiae ejus, duo principalia vitia, superbiam videlicet et vanam gloriam. Observandum est autem forte cum quis effugerit flammam mundi, et incendia carnis evaserit, etiam cum parvam Segor, id est actualem vitam, quae est civilis, supergressus fuerit, et ad altitudinem scientiae et contemplationis velut ad montem ascenderit, ne insidientur ei duae filiae, superbia scilicet et vana gloria; quae idcirco filiae dicuntur quia non extrinsecus, sed de nobis oriuntur, et in spelunca pectoris insidiantur, ut de nobis dormientibus, neque sentientibus, generare possint filios, sensus 115.0189B| utique et actus reprobos. Sunt enim nonnulli qui arcem contemplationis arripiunt; sed dum has secum duas filias ducunt, quodammodo inebriantur ab eis; quia ita mente alienantur a Deo, ut quoscunque filios genuerint, id est, quaecunque opera exercuerint, non per ea in Ecclesiam Domini intrant, sicut Moabitae et Ammonitae videlicet neque per tertiam, neque per quartam generationem; quia non eis proderit notitia Trinitatis neque intelligentia evangelicae praedicationis. Sequitur:

CAPUT XX.

 VERS. 1.-- Profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur, et peregrinatus est in Geraris. Cades solitudo est ubi fons judicii est, 115.0189C| et Cades Barne in deserto, quae conjungitur civitati Petrae in Arabia, ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur ibidem usque ad praesens, ut beatus Hieronymus ait, sepulcrum Mariae sororis Aaron. Sed et principes Amalech et Codor Lahomor ibi caesi sunt, et interpretatur sancta vel sanctificans, et dicta est fons judicii per anticipationem, sicut supra descripsimus, quia postea sic vocatus est locus ille ubi Moyses judicavit populum Domini. Sur vero solitudo similiter est. Geraris vero, sive Gerara, ut alibi reperi, ex cujus nomine Gerantia vocatur regio trans Daroma (erat enim olim terminus Chananaeorum ad australem plagam), est civitas metropolis Palaestinae, et 115.0189D| fuit Scriptura hic testante inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines, quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit; altera vero Cades usque ad Saracenorum eremum extenditur, ibique peregrinatus est Abraham.
 VERS. 2-11.-- Dixitque de Saraa uxore sua: Soror mea est. Misit ergo Abimelech, rex Gerarae, et tulit eam, et reliqua usquequo ait: quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Cur Abraham sororem suam secundo esse dixit? Quia ex priori Pharaonis correptione certus de Dei defensione, quod violari non potuit, incertus de sua vita, an illorum evaderet manus. Et miranda est Saraae pulchritudinis 115.0190A| forma, quae in tanta aetate tantum amari poterat, ut vir suus propter ejus pulchritudinem se periclitari metuebat.
 Cur dicit Deus ad Abimelech: Peperci tibi, ut non peccares in me? ut adverteretur in Deum peccari quando talia committuntur quae putant homines leviter habenda tanquam in carne peccata. Cur non mox Abimelech mortuus est, dum dixit ei Deus: Ecce tu morieris? Utique Deus praedixit quod sine dubio futurum fuisset, si in hac admonitione a peccato abstinendo non caveretur.
 VERS. 12-15.-- Respondit Abraham: Alias autem vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae. Pater enim, ut nonnulli volunt, pro fratre ponitur, Thara itaque genuit Abraham, et Aran, cujus 115.0190B| filia exstitit, Scriptura teste, Saraa. Et ideo dixit, sororem suam esse, sive quia de semine su patris procreando per filium nata est Saraa, et consuetudo est etiam Scripturarum consobrinos fratres appellari, similiter et sorores. Propterea non immerito ait: Alias soror mea est. Et quia fuerunt Abraham et Aran de uno patre, et non de una matre, idcirco subjunxit, filia patris mei, et non filia matris meae.

VERS. 16 seq.--Saraae autem dixit Abimelech: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et reliqua. Bene ait: Hoc erit tibi in velamen oculorum, id est, in verecundia vel in confusione vultus, ad omnes qui tecum sunt. Confusio namque esse poterat tantae 115.0190C| mulieris a viro suo fuisse sublatam. Et quocunque perrexeris, memento te deprehensam, subaudi, a me, et subtractam a fratre tuo. Ecce historialiter. Caeterum, spiritaliter, Abimelech, qui interpretatur pater meus rex, significat sapientes istius mundi, vel regnum terrenum, qui per humanam sapientiam, in quantum eis attributum fuit, cognoverunt Deum Patrem esse ac regem totius creaturae. Saraa significat Ecclesiam. Abraham quippe, unigenitum Filium Patris, qui frater fieri dignatus est per gratiam. Millenarius autem numerus, perfectionem [ Z., persecutionem] fidei sapientium. Argentum vero, scientiam Scripturarum, per quam cognoverunt quod Saraa uxor esset Abrahae, id est Ecclesia Domino copulata per fidem. Ait enim: Ecce mille argenteos dedi fratri 115.0190D| tuo, qui Filius Dei est per naturam, cujus tu soror es per gratiam. Congrue dixit, fratri tuo, quia sapientes perfectionem suae fidei velut mille argenteos Domino dederunt, per cognitionem sacrarum videlicet Scripturarum. In velamento, inquit, oculorum tuorum, id est in protectionem per sanctos videlicet doctores. Qui ex me, ac si dixisset aperte, ad fidem transierunt ad te. Ipsi namque sunt usque hodie in protectionem sanctae Dei Ecclesiae, maxime qui ex humana sapientia ac sublimitate prodierunt. Mementoque te esse deprehensam. Deprehensam se meminit, quia prius Ecclesia persecuta est, sed intacta permansit. De Abimelech quoque rege Philistinorum moraliter possumus intelligere quod Saraam voluerit 115.0191A| accipere uxorem. Et quomodo Abraham illam sororem suam esse dixerit, vel quod compescuerit Deus Abimelech propter illam. Puto ergo quod Saraa, quae interpretatur princeps, significet virtutem animi. Haec vero virtus conjuncta est viro sapienti. Denique Dominus dicit: Quaecunque dixerit tibi, audi vocem illius in omnibus in quibus consilium dederit tibi. Non vult ergo Abraham virtutem uxorem suam dici; donec [ Z., dum enim] enim virtus cum aliis participari non potest, ne uxor appellari valet. Cum vero ad perfectum venerimus, ut simus idonei et alios docere, non jam virtutem et uxorem intra gremium concludamus, sed ut sororem etiam aliis volentibus copulemus. Unde scriptum est: Dic sapientiam sororem tuam esse (Prov. VII, 4). Secundum hoc igitur 115.0191B| Abraham Saraam sororem suam esse dicebat. Voluit ergo et Pharao aliquando habere Saraam non in corde mundo. Sed virtus nisi cum cordis munditia non potest convenire. Longe autem (aliter) agit Abimelech iste quam Pharao. Unde videtur mihi Abimelech iste formam teneat studiosorum et sapientium mundi, qui philosophiae operam dantes, licet non integram et perfectam regulam pietatis attigerint, senserunt tamen Deum et regem omnium. Isti ergo, quantum ad moralem philosophiam spectat, etiam purificati cordis operam dedisse comprobantur; sed hanc non permisit Deus illos contingere. Haec enim gratia non per Abraham, sed per Christum tradi gentibus parabatur. Sanat autem Deus Abimelech, et uxorem illius, et ancillas, quas putamus 115.0191C| naturalem philosophiam diversa et varia sectationum commenta. Interea Abraham impertiri cupit donum [ Z., domum] cum gentibus divinae virtutis. Sed nondum est tempus a priori populo transire ad gentes gratiam Dei. Secundum hanc ergo allegoriam Pharao, qui interpretatur exterminator, Saraam, id est virtutem, accipere non potuit. Manet ergo apud Abraham virtus, manet in circumcisione, donec tempus veniat ut in Christo Jesu perfecta virtus ad Ecclesiam gentium transiret. Tunc domus Abimelech et ancilla illius pariunt Ecclesiae filios. Hoc enim tempus, quo sterilis parit, et orante Abraham, hoc est populo, per patriarchas, et prophetas prophetantes. Unde et illic dicitur: Redde viro suo uxorem, quia propheta est, et orabit pro te, et vives. Postea intulit, 115.0191D| orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech, et reliqua.

CAPUT XXI.

 VERS. 8.-- Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis filii sui. Quare in die ablactationis Isaac, et non in die nativitatis vel circumcisionis fecit convivium grande? Ut adverteretur quod nisi ad aliquam spiritalem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est. Fecit itaque pater excelsus convivium cum a lacte depellitur Isaac, et fit laetitia magna, quia summo doctori de his fit gaudium, qui jam lacte non indigent, sed cibo spiritali, qui possibilitate sumendi exercitatos habent sensus, et discretionem boni et mali; de quibus dicit Isaias: 115.0192A| In Toramine aspidis, et in caverna reguli mittet manum suam, qui ablactatus est lacte (Isa. XI, 9). Super his autem convivium non potest agi laetitiae, de quibus dicit Apostolus: Lac vobis votum dedi, non escam (I Cor. III, 2).
 Sed requirendum videtur juxta historiam, post quot annos pueri ablactari soleant. Inter Hebraeos autem varia opinio est, asserentibus aliis quanto anno, aliis duodecimo ablactationis tempus impleri, quod apud nos non ita teneri videtur, sed aut tertio, quartove, aliquando autem quinto anno ablactatur. Sequitur:

VERS. 9-13.-- Cum vidisset Saraa filium Aegyptiae Agar ludentem cum Isaac, dicit ad Abraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejus, et reliqua usque: quia 115.0192B| in Isaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam. Quod duobus modis intelligi potest, hoc est: sive quod populus Judaeorum copiosus esset in saeculo regnaturus, sive quia coelestis regni gloriam consecuturi essent qui ex eis credidissent in Christum. Sed libet notare in quo ludo arguit Saraa Ismael, filium Agar. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exprimitur. Sive quod idolothytum fecit juxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Sive quod adversum Isaac quasi majoris aetatis loco sibi et ludo primogenita vindicaret. Quod quidem Saraa audiens non tulit. Et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis: Ejice ancillam hanc cum filio suo, etc.

 VERS. 14-20.-- 115.0192C| Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit in scapula ejus, et reliqua. Si tredecim annorum erat Ismael quando natus est Isaac, adjunctisque aetate ablactationis annis, quomodo convenit tantae aetatis adolescentem matris sedisse cervicibus dum dicitur: Sumpsit Abraham panes et utrem aquae, et dedit Agar ponens super humerum ejus, et parvulum, et dimisit eam? Omnis igitur filius secundum idioma linguae Hebraeorum ad comparationem parentum infans vocatur et parvulus. Et est sensus: posuit ergo Abraham panes et utrem super humerum Agar, et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manum ejus eum tradidit, commendavit, et ita emisit e domo; quod in sequentibus declaratur, dum dicitur: 115.0192D| Surge, tolle puerum, et tene manum ejus, non ut eum de terra velut jacentem tolleret, sed quasi comitem manu teneret. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.
 Quid est quod dicitur matrem flevisse, et Deum vocem pueri exaudisse? Quia mater non suam mortem, sed filii deplorabat, pepercitque Deus puero suo, pro quo fuerat fletus matris.
 Quomodo ad [ Z., quom. autem ad, etc.] puteum Juramenti agrum plantaverat Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit, non acceperat haereditatem nec spatium pedis? Ea est intelligenda haereditas quam Deus munere suo fuerat daturus gratuito, non in ista quae pretio empta est. Intelligitur 115.0193A| autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam juraverunt.
 VERS. 21.-- Habitavitque in deserto Pharan. Pharan nunc oppidum [ Z., Faron oppidum, etc.] trans Arabiam junctum Saracenis, qui in solitudine vagi errant. Per hoc transierunt filii Israel, cum de monte Sina castra movissent. Est autem trans Arabiam, ut diximus, contra australem plagam, et distat ab Aelia contra orientem itinere dierum trium. Ibi habitasse Ismaelem dicitur, unde et Ismaelitae, qui nunc Saraceni dicuntur.

VERS. 22-34.-- Eodem tempore dixit Abimelech, et Fichol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Dominus 115.0193B| tecum est in universis quae agis. Jura ergo per Dominum, ne noceas mihi, et posteris meis, et reliqua, usquequo legitur: tentavit Deus Abraham. Per Abimelech regnum vel sapientes hujus mundi, per Fichol philosophi istius saeculi [intelliguntur]. Unde bene Abimelech pater meus rex, Fichol autem interpretatur os omnium, propter rationalem intelligentiam, quae logica dicitur, quae Deum Patrem omnium confitetur, ut est Abimelech; et propter moralem, quae ethica nominatur, quae in ore est omnium et ad omnes pertinet, et pro communium similitudine praeceptorum in omnium ore versatur, quam designavit iste Fichol. Hi enim veniunt ad Abraham, quia regnum, vel sapientes, seu philosophi istius saeculi per humanam intelligentiam venerunt ad 115.0193C| Christum, intelligentes in signis et miraculis Deum esse cum illo in universis quae ageret. Unde est illud: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Ait quidem: Jura ergo per Deum ne noceas, eo quod tandiu permansi in ignorantia atque in infidelitate; et posteris meis, permansuris in humana sapientia; stirpique meae, meditanti hanc intelligentiam. Sed juxta misericordiam quam feci tibi, id est corpori tuo, quod est Ecclesia, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena; ut est illud: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58).

 Dixitque Abraham: Ego jurabo; juxta illud: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Matth. XVI, 115.0193D| 16).-- Et increpavit Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi illius; quia multos ex credentibus coegerunt ad idola declinare.
 Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem. Sed et tu non indicasti mihi. Subaudi, neque per legem, neque per prophetas.
 Tulit itaque Abraham oves, videlicet simplices, et boves, scilicet doctores, et dedit Abimelech, id est sequentibus hujus mundi. Percusseruntque ambo foedus
 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum, et reliqua. Per septem agnas significantur apostoli, septiformis Spiritus sancti gratia repleti. Sed ideo agnae dicuntur quia membra Christi pariunt, quos 115.0194A| Abimelech, id est regnum, vel sapientia hujus mundi suscepit, testimonium perhibentes quia profunditas sanctarum Scripturarum, sive gratia baptismatis, quae significatur per puteum, ad Abraham, id est ad Dominum Jesum Christum, pertinent specialiter.
 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque juravit. Duplex autem [est] causa cur ita appellatus sit, sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit: septem enim dicuntur Sabee; sive quod ibi juraverint, quia et juramentum Sabee similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra nomen legimus, sciamus per anticipationem dictum esse, sicut et Bethel et Galgala, quae utique usque ad tempus quo [ Z., quod] ita appellatae 115.0194B| sint, aliter vocabantur. Notandum autem, et ex prioribus et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Quae provincia ante non grande tempus ex divisione praesidum Palaestinae [ Petr., Palaestina] Salutaris est dicta. Hujus rei Scriptura testis est, quae ait: Et habitavit Abraham in terra Philistinorum.
 Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et reliqua. Nemus arbores sunt umbrosae et infructuosae. Habent enim lata et amoena folia, et significat eos quos elegit Dominus ex gentibus, qui erant liberalibus artibus instructi, et quasi per hoc videbantur magni et dilatati, et tamen sine fructu spiritalis intelligentiae; quos Abraham, scilicet Dominus ac Redemptor 115.0194C| noster in Bersabee plantavit, id est sacrae Scripturae inseruit, per quorum eloquentiae fecunditatem [ Z., facunditatem] eam in superficie verborum adornavit.

CAPUT XXII.

 VERS. 1.-- Tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum, et reliqua, usquequo dicitur, appellavitque nomen loci illius: Dominus videt.

Quaeri solet quomodo verum sit quod Abraham Deus tentare dicitur; cum Jacobus dicat: Deus neminem tentat? (Jac. I, 13.) Nisi quia locutione Scripturarum solet dici tentare pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Jacobus dicit, non intelligitur nisi qua quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat 115.0194D| (I Thess. III, 5). Nam et alibi scriptum est: Tentat vos Dominus, ut sciat si diligatis eum (Lev. XIII, 3). Etiam hoc genere loquendi, ut sciat, dictum est, ac si diceretur, ut scire vos faciat; quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant. Igitur Abraham tentatus est ut probaretur, justificaretur, coronaretur; ut et ejus obedientia tali probata examine posteris innotesceret.

 VERS. 2.--Quod autem dicit, super unum montium quem monstravero tibi, aiunt Hebraei hunc montem esse in quo postea templum conditum est in area Ornam Jebusaei, sicut et in Paralipomenon scriptum est: Et coeperunt aedificare templum in 115.0195A| monte Moria (II Par. III, 6). Qui ideo illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est dabir, hoc est, oraculum Dei.
 VERS. 4.-- Itinere dierum trium, etc. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est aedem [ Petr., sedem] templi, iter dierum trium sit, et consequenter illuc die tertio pervenisse dicatur. Male igitur quidam Abraham putant illo tempore ad quercum habitasse Mambre, cum inde usque ad montem Moria vix unius diei iter plenum sit. Quaeritur etiam cur in tentatione Abrahae dixit Deus: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac? nisi ut charitatis admonitione, et nominis recordatione, tentationis pondus accumularetur, et paternus affectus torqueretur ex memoria professionis, dum ante Deus dixit 115.0195B| ad eum: In Isaac vocabitur tibi semen. Quasi si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Et cur non statim licuit ei occidere filium, sed triduana itineris mora eum immolaturus secum duci jussus est? Quatenus longitudine temporis tentationis quoque augeretur incrementum. Nam per triduum iter protenditur, et per totum triduum crescentibus curis paterna viscera cruciantur, ut omni hoc spatio tam prolixo intueretur filium pater, cibum cum eo sumeret, tot noctibus puer penderet in amplexibus patris, inhaereret pectori, cubitaret in gremio, quatenus per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii accumularetur.
 VERS. 5-14.--Si Abraham indubitanter firmo animo cogitabat mactare puerum Domino in holocaustum, 115.0195C| quid est quod dixit pueris suis: Vos exspectate hic. Ego et puer, cum adoraverimus, revertemur ad vos? Igitur et indubitanti animo mactare eum credebat, ideo utrumque utrumque laudis est et in constantia offerendi, et in confidere [ Petr., in foedere] suscitandi. Sciebat certissime Deum fallere non posse, et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde et Paulus apostolus per Spiritum sanctum didicerat quid animi habuisset Abraham intra se, dum fidem ejus laudat, dixit: Fide Abraham non haesitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissiones quia a mortuis eum resuscitare potest Deus (Rom. IV, 20).
 Unde aries iste qui pro Isaac immolatus est, venit? Solet quaeri an de terra subito ibi creatus esset, 115.0195D| vel aliunde ab angelo allatus? Aries iste non putativus, sed verus esse credendus est. Ideo magis a doctoribus aestimatur aliunde eum angelum attulisse quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse
 Quare appellavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt? Nusquam est quod Dominus non videat. Vidit pro apparuit dixit, hoc est, videri fecit, sicut ibi: Et nunc cognovi, quia times Deum, id est feci ut cognoscatur: eo genere locutionis dum per efficientem significatur id quod efficitur, sicut pigrum frigus dicimus, eo quod pigros facit. Illud autem quod dixit: Unde usque hodie dicitur: Dominus in monte videbit, exinde apud Hebraeos exiit in proverbium, 115.0196A| ut, si quando in angustia constituti sunt, Domini optant auxilio sublevari, dicunt: In monte Dominus videbit, hoc est, sicut Abrahae miserebitur et nostri. Unde et signum dati arietis solent [ Petr., solet] etiamnum cornu clangere.

VERS. 15-19.-- Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de coelo dicens: Quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Nunquid Abraham propter angelum non pepercit suo filio, et non propter Deum? Aut enim angeli nomine, quo Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a propheta dictus est magni consili angelus. Aut quia Deus in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur 115.0196B| apparere, ubi legitur: Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de coelo: per memetipsum juravi, dicit Dominus. Quid est quod secundo ad Abraham eadem et non aliae promissiones fuerunt factae? Significat duplum semen Abrahae futurum esse, unum carnale, aliud spiritale. Ideo dixit ei Dominus: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et velut arena maris. In stellis coeli spiritales, in arena carnales volens [ Z., volunt] intelligi. Nam quod ait superius: Per memetipsum juravi, ait Dominus, more humano loquitur. Homines enim per majores sui jurant. Deus autem neminem sui majorem habet, et idcirco per semetipsum jurat. Sed jurare Dei est promissiones suas stabiliter firmare. Deinde quod intulit, possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 115.0196C| spiritaliter intelligitur. Ait enim, possidebit semen tuum, id est Christus, vel fideles quique in Ecclesia, quorum tu pater eris per fidem; portas inimicorum, id est infernalia loca, quae destructa fuerunt moriente Domino. Seu portas possidebit, id est peccata, per quae itur ad mortem. Ille enim veraciter possidet portas inimicorum, qui non subjicitur ullis suggestionibus immundorum spirituum. At vero si quis hanc tentationem spiritaliter pleniter ediscere [ Z., addiscere] voluerit, jam saepe praefati viri libellum legere curet. Sequitur:

 VERS. 20.-- His itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nachor, fratri suo, et reliqua. Cur enim nominavit filios Nachor, fratris Abrahae? Quia de illis vel de eorum 115.0196D| stirpe aliquid celebre postea gestum esse legitur. Igitur Chus, de cujus Job stirpe descendit, scriptum est in exordio voluminis ejus: Vir fuit in terra Chus, Job nomine. Male igitur quidam aestimant Job de gente Esau. Secundus natus de Melcha Buzi, ex cujus genere est Balaam ille, divinus, ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Eliu; primum vir sanctus et prophetes Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum caecatus, dum Israel maledicere cupit, divino vocabulo nuncupatus, diciturque in eodem libro: Et iratus Heliu, filius Barachiel, Buzites, de hujus videlicet Buzi radice descendens. Camuel quoque pater est Damasci, ipsa enim vocatur Aran [ Z., Aron], quae hic pro Syria scripta 115.0197A| et ipso nomine legitur in Isaia. Carhet quoque quartus est, a quo Casadei, id est Chaldaei vocati sunt. Batuel, de quo Rebecca, et Laban, pater Liae et Rachel.

CAPUT XXIII.

VERS. 1.-- Vixit autem Saraa centum viginti septem annis, et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, ipsa est Mambre. Quaeritur cur una civitas tribus appellata est nominibus; Hebron proprium et antiquum est nomen, et a gigantibus quondam condita est. Sed nonnulli Chebron per c et h aspirationem, sicut cherubim legendum putant, non per solum e. Lege interpretationes Hebraicorum nominum beati Hieronymi, et ita reperies quia per 115.0197B| chi Graecam scribuntur. Est autem haec civitas in campo latitudinis sito ab Aelia, id est Hierosolymis, viginti duobus millibus separata. Arbee vero, quod in quibusdam codicibus Arboc, sive Arbec corrupte legitur, a numero, id est quatuor, nomen habet, videlicet quia ibi quatuor patriarchae sepulti sunt. Adam magnus, et humani generis pater, ut in Jesu libro apertius demonstratur, et Abraham, Isaac et Jacob. Unde, sicut quidam nostris temporibus Hierosolymis veniens, prodente Beda, moderno doctore, retulit speluncam duplicem, quam emit Abraham, uno ad orientem stadio in valle habens, ubi sepulturae praedictorum patriarcharum quadrato muro circumdantur, versis capitibus ad aquilonem, et singula singulis tecta lapidibus, instar basilicae, dolatis; 115.0197C| trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et vilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum minores et viliores memoriae cernuntur. Mambre namque collis, mille passibus a monumentis his ad boream partem, herbosus valde et floridus, campestrem habens in vertice planitiem, in cujus aquilonari parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus, aede circumdata est. Sed Mambre civitas ex quodam amicorum Abrahae sic vocata est. Et haec est ratio quare tribus vocabulis nominatur.

 Deinde legitur qualiter Abraham emit speluncam duplicem ab Ephron Hethaeo quadringentis siclis argenti probati et monetae publicae, et ibi sepulta est 115.0197D| Saraa. Apud Hebraeos enim primum nomen Efron scribitur, secundum Efran, postquam pretio victus est, ut sepulcrum venderet, et accepit argentum, licet cogente Abraham, vau littera, quae apud illos pro au [f. o] legitur, ablata de ejus nomine est, et pro Efron appellatus est Efran: significante Scriptura non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum. Sciant igitur qui sepulcra venditant, et non coguntur ut accipiant pretium sed a nolentibus quoque extorquent, immutare nomen suum, et perire quid de merito eorum, cum etiam ille reprehenditur occulte ex hoc quod invitus acceperit.

Sed sciendum est quia spelunca duplex potest 115.0198A| significare activam vitam et contemplativam. Abraham vero figuram gessit doctoris. Sicli namque argentei scientiam ostendunt divinorum eloquiorum, videlicet utrorumque Testamentorum. Scriptum namque est: eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Unde et centenarius quater ductus plenitudinem potest designare utriusque vitae, quae per scientiam divina eloquia [ Z., divini eloquii] adimplendo emitur. Quae non immerito probatae monetae publicae dicitur. In moneta publica et imago regis et nomen invenitur, et significat decalogum legis, ubi et cognitio Dei et nomen divinae majestatis invenitur. Sepelivit itaque Abraham Saraam in sepulcro duplici, quia anima quae saeculo moritur ut Deo vivat, geminae vitae requie 115.0198B| suscipitur, id est actione boni operis et contemplatione Divinitatis.

Dicamus et manifestius non nostra inserendo, sed beati papae Gregorii dicta propalando. Ait enim idem praedicator egregius: Quid nobis per Abrahae duplex sepulcrum innuitur, nisi quod perfectus quisque praedicator exstinctam a praesentis vitae desideriis animam suam sub bonae operationis tegmine et contemplationis abscondit, ut a carnali concupiscentia sub activa contemplativaque vita quasi insensibilis lateat, quae prius mundi desideria sentiens mortaliter vivebat. Unde et per egregium praedicatorem dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3). Activa quippe vita sepulcrum est, quia a pravis operibus mortuos 115.0198C| tegit. Sed contemplativa perfectius sepelit, quia a cunctis mundi actionibus funditus dividit. Quisquis ergo jam in se contumelias carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctae operationis exerceat. Et quisquis jam mentem per sancta opera dilatat, superest ut hanc usque ad secreta intimae contemplationis extendat. Neque enim perfectus praedicator est qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit.

CAPUT XXIV.

 VERS. 1.-- Erat autem Abraham senex dierumque multorum. Ut Salomon ait: Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 115.0198D| 8). Et illud: Coram cano capite surge.
 VERS. 2 seq. -- Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Ponam manum tuam sub femore meo, ut adjurem te per Deum coeli et terrae, et reliqua. Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae, nisi ut cognoscatur sacramentum? Per femur enim genus intelligitur. Ergo quae fuit illa conjuratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum Christum in carne? Tradunt Hebraei quod in sanctificatione ejus, hoc est circumcisione, juraverit. Sed melius intelligendum est jurare eum in semine Abrahae, hoc est Christo, quia ipse Dominus Deus coeli in carne venturus est, quae de illo femore propagata est.
 115.0199A| Quomodo servus Abrahae in petitione signi augurationis vitio culpandus non est? Aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipsum miraculum [ Z., ipso miraculo] significat; aliud est etiam humanos errores superstitiosa vanitate in auspiciis, augurationibus et divinationibus observare, quae quaedam pacta sunt diabolicae familiaritatis, et non sine grandi peccato fiunt quando fiunt. Illud igitur superius petitionis genus comprobatio et computatio fidei est ad Deum, hoc posterius infidelitatis conjunctio ad diabolum.
 Quod proficiscente Rebecca: Soror nostra es, crescas in millia millium, et haereditate obtineat semen tuum portas inimicorum suorum, num prophetae fuerunt, quia hoc dixerunt, quod in futuro factum fuerat? 115.0199B| Non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt; sed eos [ Suppl., benedictio] quam promiserat Deus Abrahae, latere non potuit.
 Deinde sequitur qualiter Isaac egressus fuerat ad meditandum in agrum. Quae est exercitatio Isaac, qua se exercere dicitur in campo ad vesperam? Significat autem ista exercitatio orationem secundum illud quod Dominus orabat in monte. Etiam Isaac in typo Domini fuit.
 Quae est illa terra Austri, ubi habitabat Isaac revertente servo patris sui cum Rebecca? Terra Austri Gerara significat, unde a patre ad immolandum fuerat adductus.
 Quid est theristrum quo se operuit Rebecca? Theristrum autem pallii dicitur genus etiam nunc Arabici 115.0199C| vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur.

Spiritaliter, per Abraham Deus Pater significatur; non ut Deus senescat, sed ipsa prophetia de Christo et Ecclesia quasi jam per aetates senuerat. Per Isaac vero Dominus Christus, per servum autem sermo propheticus vel apostolicus. De quo etiam dicitur: Qui praeerat omnibus bonis Domini tui. Quia apostoli, qui praesules fuerunt omni Ecclesiae Dei, omnibus virtutibus exstiterunt ditati. Per camelos autem significantur hi qui ex circumcisione crediderunt et doctores et adjutores apostolorum fuerunt. Qui bene decem dicuntur propter Decalogum legis, quanquam praedicatores electi ex gentibus velint quidam intelligi. Sive per camelos motus carnis intelliguntur, ut 115.0199D| Paulus ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, etc. (Rom. VII, 23). Seu etiam senior servus imaginem habuit legis, per quam sponsa Christi Ecclesia despondebatur, quam ipsa Rebecca significabat. De qua ei dicitur: Non accipies eam de filiabus Chananaeorum. Chananaei enim interpretantur commotio eorum, corda videlicet instabilium. Unde Psalmista: Non des in commotionem pedes meos (Psal. CXX, 3). De qua etiam subjungitur: Sin autem noluerit sequi te, non teneberis juramento. Hoc est quod Dominus ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quae mulier vespere, hoc est in sexta aetate, juxta fontem 115.0200A| (subintellige: baptismatis) inventa est ab apostolis. Et deposuit hydriam super ulnam suam, elatam scilicet facundiam, et inclinavit se ad humilitatem; suscepitque fidei ornamenta; accepit videlicet inaures aureas, Scripturarum quoque sensus, et clarum eloquium argenti. Secuta est servum, id est sanctos praedicatores. Ecce stylo currente praelibavimus. Sed plenius beato papa Gregorio exponente, ut legentibus elucescat, inserere nisi sumus.

 Ait enim Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et reliqua. Quid est quod Abraham puerum jubet sub femore suo manum ponere, et per coeli Dominum jurare, nisi quod illius caro per illud membrum descensura erat, qui et Abrahae filius esset ex humanitate, et Dominus ex divinitate? Sic 115.0200B| itaque dicitur puero: Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli; ac si aperte diceretur: Tange filium meum, et jura per Dominum meum. Unde nec super femur, sed sub femore manum ponere jubetur, quia ex illo femore ille descensurus erat qui homo quidem, sed super omnes homines veniret. Unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam carnem est quam in redemptione nostra sibi Patris Unigenitus univit.
 Quid est quod Isaac dilecto filio uxor de filiabus Chananaeorum duci prohibetur, nisi quod illi de quo scriptum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17), nullae reprobae animae conjunguntur? De cognatione autem uxorem filio deducere servus praecipitur, quia sola sancta electorum 115.0200C| Ecclesia unigenito Filio copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex praedestinatione jam et praescientia extraneam non habebit.
 Quis vero est puer qui ad deducendam uxorem mittitur, nisi prophetarum ordo atque apostolorum, omniumque doctorum, qui dum verbum praedicationis bonis mentibus faciunt, ad unamquamque animam unigenito Filio conjungendam quasi provisores fiunt? Qui pergens secum de bonis omnibus domini sui detulit; quia in his quae de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum pertrahant, quanto auditoribus suis in semetipsis monstrant quae narrant. Atque isdem puer juxta fontem stetit, atque ex praefixa sententia quae puella eligenda esset, proposuit; 115.0200D| quia praedicatores sancti sacri eloquii fluenta considerant, atque ex ipsis colligunt quae vel quibus praedicationis suae verba committant, et ex quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant. Potum vero petiit, quia praedicator omnis animam sui auditoris sitit. Sed Rebecca potum praebuit, quia sancta electorum Ecclesia praedicatorum suorum desiderio ex virtutis suae fide satisfecit. Quia enim Deum, quem audivit, confessa est, praedicatori suo aquam refectionis obtulit ejusque animum refrigeravit.

Et notandum quod hydriam ab humero in ulnas posuit, quia illa est est placita confessio quae a bono opere procedit. Vel certe aquam praebuit, quia in eo 115.0201A| quod credidit, vacua non remansit. Nam mox praedicare studuit quod audivit, et docendo multos ex se praedicatores protulit. Aqua quippe in hydria est scientia praedicationis in mensura, quia sancta Ecclesia studet non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et hydria aquae in ulnis est doctrina praedicationis in opere, quae non solum ejus comitibus, sed potum etiam camelis praebet, quia verbum vitae non solum prudentibus, sed etiam stultis praedicat, juxta Pauli vocem dicentis: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Vel certe aqua etiam jumentis datur quando cura carnis quomodo sit habenda, disponitur; ut ex voluptate impendi non debeat, et tamen in necessitatibus non negetur, sicut scriptum est: Carnis curam ne feceritis 115.0201B| in desideriis vestris (Rom. XIII, 14). Qui enim hanc in desideriis fieri prohibet, procul dubio in necessitate concedit, juxta hoc quod rursum dicitur: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. II, 30).

Puer autem Rebeccae inaures et armillas dedit, quia praedicator quisque et auditum sanctae Ecclesiae per obedientiam et manus per bonae operationis meritum exornat. Sed inaures duorum siclorum sunt, armillae autem siclorum decem, quia prima virtus obedientiae in charitate est; quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur, et recta operatio ex Decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. Rebecca autem esse in domo 115.0201C| patris sui locum spatiosum ad manendum perhibuit, quia a priori jam populo naturae legem sancta Ecclesia se scisse monstravit, et praedicatoris verba in amplo charitatis gremio suscepit. Doctori enim spatiosus ad manendum locus est in auditoris corde latitudo bonitatis. Unde et quibusdam dicitur: Capite nos: neminem laesimus, neminem corrupimus; non angustiamini in nobis; angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VII, 12). Ac si eis aperte diceretur: ad suscipiendam doctrinam spatiosum locum mentis facite, sed ad cogitanda carnalia angusti remanete. Quod palearum ac feni plurimum haberet, indicavit, quia sancta Ecclesia verba vitae audiens, terrena stipendia praedicatoribus reddidit, quae dum Paulus quasi pro nihilo acciperet, dixit: 115.0201D| Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si a vobis carnalia metamus? (I Cor. IX, 11.)

 Frater autem Rebeccae erat Laban, qui concite egressus inaures et armillas sororis aspiciens, intus puerum vocavit. Quia sunt carnales qui fidelibus conjuncti, qui dum spiritualium dona aspiciunt in admiratione suspensi, etsi non usque ad opera, tamen in animam usque ad suscipiendam fidem verbum praedicationis admittunt. Quia enim bonos saepe miraculis fulgere considerant, ea quae de aeternitate audiunt, non recusant, quamvis sanctam electorum Ecclesiam moribus non sequentes in carnali operatione remaneant. Qui Laban paleas, fenum, aquam, panem obtulit; sed puer, nisi causam prius conjugii 115.0202A| obtineret, accepturum se esse recusavit. Quia sunt plerique qui doctores suos ex temporalibus stipendiis continere parati sunt, sed praedicatores sancti percipere nolunt temporalia nisi prius obtineant aeterna. Si enim in manibus factum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt. Nec pedes aqua lavant, quia laborem sui desiderii nulla consolatione levant. Mox vero causam conjugii domini sui puer obtinuit, vasa aurea atque argentea, ac vestes protulit, quas Rebeccae dedit; quia doctores sanctae Ecclesiae suis tot ornamenta praebent quot virtutum dona docuerunt. Quae etenim prius inaures et armillas acceperat, jam nunc vasa aurea atque argentea, ac vestes accipit; quia sancta Ecclesia, quae ante per fidem, obedientiam et operationem 115.0202B| percepit, excrescens postmodum etiam ad spiritalia dona convalescit, ut prophetiae spiritu et virtutum gratia repleta, ampliatis jam muneribus discat. Puer vero matri ejus ac fratri dona obtulit; quia gentilitas, ex quo Ecclesia ad fidem venit, post conversationem ejus in gloria temporali convaluit, sicut et nunc cernimus, quia ubique Christiani afflictionem sentiunt, et gentiles quique in terrena virtute gloriantur. Sed et fratres ejus dona percipiunt, quia hi qui in ea fidem verbotenus tenent, sed tamen professionem suam moribus non sequentes carnaliter vivunt, benigne a fidelibus honorari solent pro eo quod esse fideles videntur. Mater ergo et fratres dona percipiunt, a sorte tamen haereditatis alieni; quia sive infideles, seu carnales, qui intra fidei professionem 115.0202C| tenentur, ad haereditatis aeternae sortem non veniunt, sed tamen supernae largitatis gloriam temporaliter consequuntur.
 Rebecca autem cum puellis suis virum secuta est, quia sancta Ecclesia habet secum minoris meriti animas sodales suas. Nam etsi in quibusdam per ascensum mentis in thoro contemplationis non habitet, quae videlicet tales animae quasi puellae Rebeccae sunt, quia sequuntur moribus, sed tamen ad contemplationis thorum minime ascendunt. Nam et isdem puer quosdam habuit in comitatu; quia et cum sanctis prophetis fuerunt quidam qui bene viverent, et prophetiae spiritum non haberent, et cum beatis apostolis atque doctoribus fuere plerique qui vitam moribus tenerent, at praedicationis verba non 115.0202D| promerent. Festinus autem puer ad dominum redit, quia praedicatores sancti cum praedicando vitam audientium obtinent, illi mox gratias reddunt de cujus hoc munere perceperunt, ut sibi in ea operatione nil tribuant, sed Auctori.
 Eo autem tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis. Quis est vivens et videns, nisi omnipotens Deus, de quo scriptum est: Vivo ego in aeternum, dicit Dominus? De quo rursum scriptum est: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Puteus vero viventis est sacrae Scripturae profunditas, quam nobis ad irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Quae est autem via quae ducit ad puteum 115.0203A| viventis et videntis, nisi humilitas passionis Unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae sacrae fluenta loquebantur? Nisi enim Unigenitus Dei Filius incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis caesus, sputis illitus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus putei, id est Scripturae sacrae, profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus facta est, nisi clavis apertionis, per quam mysterium Dei potum invenimus, ut aquam scientiae de profundo libaremus? Incarnationem quippe, passionem, mortem, resurrectionem atque ascensionem illius sacri eloquii paginae loquuntur; quae quia facta cognovimus, jam nunc intelligimus audita. Haec autem prius legi poterant, sed quia necdum venerat, intelligi non 115.0203B| valebant. Unde et per Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V, 9). Ipse enim librum aperuit et signacula illius solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo atque ad coelos ascendendo Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et notandum quod non dicitur: Ambulabat per viam quae ducit ad puteum, sed deambulabat. Deambulat quippe qui viam per quam ambulat, eundo et redeundo conculcat. In humilitate autem passionis Dominus deambulavit, quia modo a Judaeis verborum contumelias, modo contra se falsum testimonium, modo alapas, modo sputa, modo spineam coronam, modo crucem tolerando sustinuit. Deambulasse ergo in humilitate passionis est, tot adversitates et probra diversis modis iterando pertulisse.

115.0203C| Qui Isaac, Rebecca veniente, in terra australi habitat; quia unigenitus Dominus ac Redemptor noster, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos ex Judaea editos non torporis frigus, sed fervor charitatis tenuit. Ex illo quippe populo Anna prophetissa, ex illo Simeon exstitit, qui in ulnas Dominum accepit. Egressus autem fuerat ad meditandum in agro. Quia ager mundus accipitur, ipse per se Dominus exponit dicens: Ager autem est mundus (Matth. VI, 38). Qui in hoc expressus est, quod visibilis apparere dignatus est, sicut scriptum est: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos (Habac. III, 13). Solent autem exerti juvenes in armorum usum meditari. Isaac 115.0203D| ergo ad meditandum in agro exiit, quia Redemptor se sequentibus formam humilitatis praebens per exercitium longanimitatis suae passionis in se et patientiae exempla monstravit. Meditatio quippe armorum est frequentia passionum. Qui enim verbera manuum, lanceam, crucem pertulit, passionem suam usque ad mortem in se frequentare permisit. Passiones vero arma dicimus, quia per ipsas ab adversario occulto liberamur, sicut per se ipsum Dominus dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Qui ad meditandum in agro inclinata jam die exiit, quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit, sicut per Psalmistam de crucifixionis suae expressione loquitur 115.0204A| dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Quid est autem quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod per Rebeccam, sicut praefati sumus, Ecclesia, et per camelum cui praesedit, tortus moribus atque onustus idolorum cultibus gentilium populus designatur? Qui enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat quod portarent. Rebecca ergo ad Isaac veniens dorso cameli deducitur, quia ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae ut Isaac vidit, de camelo descendit, quia sancta Ecclesia quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae studia humilius deserit, atque 115.0204B| in semetipsam tortitudini vitiosae contradicit. Isaac igitur viso descendit, quia Domino cognito vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petiit.

Quid est autem quod Isaac in camelum sedens Rebecca conspexit, nisi quod ad Redemptorem suum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritalibus sed animalibus motibus inhaereret, accessit? Nec movere debet quod puer quoque cum camelis venerat, in quibus sui domini divitias ferebat. Quia ipsi quoque praedicatores sancti, quamvis jam ad superiora intelligenda atque proferenda et intellectu et vita emicent, adhuc tamen in semetipsis contradictionem carnis sentiunt. Nam vident aliam legem in membris suis repugnantem 115.0204C| legi mentis suae, et captivantem in lege peccati. Et divitias in camelis portant, quia ne magnitudo revelationum extollat eos, datur eis stimulus carnis suae. Habent enim thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non eis. Qui ergo per carnem coelestia loquuntur, et tamen adhuc in carne contradictionem de vitio sentiunt, quid aliud quam super tortuosa camelorum dorsa divitias ferunt?

Rebecca vero Isaac viso, quis ille homo sit, requisito puero, cognoscit, quia quotidie sancta Ecclesia adhuc per prophetarum atque apostolorum dicta quid de Redemptore suo credere debeat, intelligit. Quae sese mox pallio operuit, quia quanto subtilius Salvatoris sui mysteria penetrat, tanto altius 115.0204D| de anteacta vita confunditur, et quia perverse egerit verecundatur. Pallio se operire curavit, quia viso Domino infirmitatem suae actionis erubuit, et illa quae prius in camelo libere gestabatur, descendens, postea verecundia tegitur. Unde eidem Ecclesiae a priori elatione conversae per apostolicam vocem, quasi Rebeccae de camelo descendenti, sibique pallium superducenti dicitur: Quem enim fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.)

Quam Isaac in tabernaculo suae matris introduxit atque uxorem accepit, quia loco Synagogae Dominus, ex qua per carnem natus est, sanctam Ecclesiam diligit, eamque sibi in amore et contemplatione 115.0205A| conjungit; ut quae prius proxima ex cognatione, id est cognita per praedestinationem fuerat, postmodum jam conjuncta in amore continuo uxor fiat. Quam in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris accesserat, temperaret. Quia ex lucro sanctae Ecclesiae Redemptor noster eam quae ex perditione Synagogae accidere potuit, tristitiam detersit: dum enim Rebecca conjungitur, dolor de matris morte amputatur. Quia dum sancta Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judaea pro nihilo habetur.

Interpretari quoque ipsa eorum nomina curamus. Isaac risus, Rebecca autem patientia dicitur. Risus vero ex laetitia est, patientia autem de tribulatione. Et quamvis sancta Ecclesia jam coelestis sit gaudii 115.0205B| contemplatione suspensa, habet tamen adhuc quod tristis [Petr., triste] de mortalis carnis pondere toleret. Isaac vero et Rebecca jungitur, id est, risus et patientia permiscetur [Z., miscetur], quia fit in sancta Ecclesia hoc quod scriptum est: Spe autem gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); ut hanc et prospera de contemplatione laetificent, et adhuc adversa de tribulatione perturbent.

CAPUT XXV.

 VERS. 1-5.--Deinde sequitur qualiter Abraham, mortua Saraa, aliam, videlicet Cethuram, duxerit uxorem. Cur Abraham post promissum sibi et natum Isaac, in quo ei multiplicatio prolis et benedictio 115.0205C| gentium promissa est a Deo, aliam voluit ducere uxorem? Non propter incontinentiam, cum etiam esset grandaevus; sed sicut Agar et Ismael significant carnales Veteris Testamenti, sic et Cethura et filii ejus significant haereticos, qui se existimant pertinere ad Novum Testamentum. Sed utraeque concubinae dicuntur. Sic enim dicitur:

VERS. 6,7.-- Filiis autem concubinarum largitus est munera. Sola Saraa semper uxor vocatur. Quae est ista Cethura, aut unde genus duxit? Cethura interpretatur copulata, aut vita, quam ob causam suspicantur Hebraei eamdem esse Agar, quae, Saraa mortua, de concubina transiret in uxorem, Et videtur depositi jam Abrahae excusari aetas, ne 115.0205D| senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse. Fertur quoque quia filii Abrahae, qui ei de Cethura nati sunt, occupaverunt Arabiam usque ad maris Rubri littora. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Asser, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, ejusque posteros ex nomine atavi Africam nuncupasse. Alios quoque filios Abrahae ex Cethura occupasse Indiae regiones aestimatur [Z., aestimant].

 VERS. 8-23.--Hinc sequitur qualiter Abraham deficiens mortuus est. Quomodo convenit Abrahae, tam sancto viro, et deficiens mortuus est? In Hebraeo non habetur, deficiens, sed a LXX Interpretibus additum 115.0206A| est. Quid est quod plenus dierum dicitur? Id est, lucis et diei operibus plenus occubuit.
 Quid est quod dicit Scriptura de filiis Ismael: Habitaverunt ab Evila usque Sur, quae est contra faciem Aegypti? Evila est regio quam circuit Phison de paradiso fluens, dicta de quodam Evila, nepote Noe, et est solitudo contra faciem Aegypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Aegypti confinia.
 Quid est quod dicitur de Ismaele quod duodecim generasset principes? Vel duces regionibus, vel tribubus nomina dederunt. Significat quod singuli filiorum Ismaelis e quibus primogenitus ejus fuit Nabejoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae 115.0206B| pars Arabiae est. Nam et familiae eorum, oppidaque, et pagi, ac munita castella, et tribus horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his Cedar in deserto Eoduma, alia regio, et Hemana ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam dicitur.
 Quid est quod dicitur de Ismaele, coram omnibus fratribus suis obiit, vel qui sunt fratris nomine censiti? id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus omnium liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, Jacob quoque ad Laban demonstrat dicens: Ponatur coram fratribus nostris, ut judicent inter nos. Nec enim legimus alios fratres Jacob ibi habere, exceptis liberis suis.
 Quaeritur quo ierit Rebecca interrogare Dominum, 115.0206C| cum parvuli in utero ejus collidebantur? Forte ad locum ubi aram constituerat Abraham, orare venit, vel etiam erant aliqui tales etiam illo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari.

An secundum historiam vel etiam allegoriam intelligendum est, quod Dominus respondit Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori? Secundum utrumque modum. Spiritaliter vero sic solet intelligi quod dictum est, ut Esau figuratus sit major populus Dei, hoc est Israeliticus secundum carnem. Per Jacob autem figuratur Christus in populo Christiano secundum spiritalem progeniem propagatus. Sed etiam historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, 115.0206D| ubi populus Israel, hoc est Jacob minor filius, superavit Idumaeos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque fecerunt tributarios per David. Sed postea Idumaei rebellaverunt, et jugum Israeliticum a cervice sua deposuerunt.

Sed requirendum est, quid est quod superius dicitur, Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, et reliqua? Ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore orationis perveniant [Petr. om. orationis], quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit 115.0207A| donare. Quod vero ita sit, concite valet probari. Certe etenim novimus quia ad Abraham Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te. Cui rursum promisit dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinaverat. Et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicari semen 115.0207B| Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset.

VERS. 24.-- Factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitavit in tabernaculis. Vel sicut in alia translatione dicitur, habitabat domi. Quid per venationem Esau nisi eorum vita figuratur qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores hujus saeculi tanto magis exteriora incolunt quanto interiora sua inculta derelinquunt. Jacob vero simplex in tabernaculis vel in domo habitare perhibetur. Quia nimirum omnes qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cognitione atque in conscientiae suae habitatione consistunt. In tabernaculis enim aut in domo habitare 115.0207C| est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare; ne, dum ad multa foras inhiant, a seipsis alienati cogitationibus recedant.

VERS. 31-33.--Denique sequitur qualiter Esau primogenita sua propter lentis edulium Jacob vendidit. Quae sunt primogenita quae Esau vendidit Jacob fratri suo? Tradunt Hebraei omnes primogenitos fungi officio sacerdotum, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur, et habuisse vestimentum sacerdotale, quibus induti victimas offerebant, et haec esse vestimenta Esau quibus Rebecca induit Jacob filium suum, quorum odore pater delectatus benedictionis initium astruit. Et haec sunt primogenita quae propter vitium gulae perdidit. Sed sciendum est quia quinque 115.0207D| nos modis gulae vitium tentat. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit. Aliquando autem et qualitati ciborum et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. Quae vitiorum tempora melius ostendimus, si haec exemplis evidentioribus approbemus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit. Et ex Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia despecto 115.0208A| manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et prima filiorum Heli culpa suborta est quod ex eorum voto sacerdotis puer non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Hierusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia aquae (Ezech. XVI, 49), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit quia cum superbiae vitio mensuram moderatae refectionis excessit. Hinc primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderabilem cibum, id est lenticulam concupivit, quam, dum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illa appetitu anhelaret, indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque 115.0208B| sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe, quem diximus, primatum per lenticulam perdidit, et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit: hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam cum abjecta et vilia sumuntur. Neque enim Adam solus, ut a vetito se pomo suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit.

CAPUT XXVI.

 Hic interposita [Petr., Hic item posita] est historia. 115.0208C| Si viri justi voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau, quem voluit sed Jacob, quem noluit, benedixit?

Justi hominis, quantum ad conscientiam pertinet, voluntas bona est; quantum autem ad praescientiam, immunis est ab adversis: Deus enim solus est qui de futuris judicat. Ac per hoc Isaac justus, quantum ad praesentem humanitatem dignum est, majorem filium a se benedicendum magis putabat. Sed Deus, qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit, ut in benedictione non hominis ostenderet esse benedictionem, sed Dei. Ideo dictum est in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes: Ponite nomen meum super filios Israel: ego Dominus benedicam eos (Num. VI, 27). 115.0208D| Sacerdotis est benedicere; Dei est effectum tribuere benedictionis. Unde intellexit Isaac per spiritum prophetiae, a Deo benedictionem super minorem filium praedestinatam.

Dixit: Benedixi ei, et erit benedictus. Spiritaliter vero isaac Judaicum populum designavit, qui caligans oculis et prophetans in praesenti filium non vidit, cui tamen multa in posterum praevidit. Quia nimirum Judaicus populus, prophetiae spiritu ple nus, et caecus, eum de quo multa in futuro praedixit, in praesenti positum non agnovit. Qui etiam ad damnationis suae cumulum eum quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praesciverunt, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti locum 115.0209A| nativitatis ejus exprimunt, videlicet Bethlehem, ut ipsa eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adjutorium credulitatis.

VERS. 12-16.-- Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Licet in aliena terra seminaverit, non puto quod tanta ei fertilitas frugum fuerit. Unde melius puto illud esse quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: Et invenit in anno illo centuplum aestimatum. Tacens enim Scriptura genus frugum quod centuplicaverat, videtur mihi cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem. Denique sequitur: Et benedixit ei Dominus, et magnificatus est vir, et ambulabat videns, et magnificatus est, donec magnus 115.0209B| fieret vehementer. Fertilitas autem et multiplicatio hordei, ignoro, si quem possit facere gloriosum. Verum in quibusdam codicibus invenitur: Seminavit post haec hordeum, et invenit centuplum. Quod hordeum seminat, et non frumentum, et tamen benedicitur in eo, et magnus efficitur, apparet quod nondum erat magnus; sed posteaquam seminavit, et collegit centuplum, tunc factus est magnus valde. Hordeum quippe jumentorum maxime cibus est et servorum. Nam Isaac significat sermonem Dei. Qui sermo in lege hordeum seminat, in Evangeliis triticum. Ille enim cibus perfectioribus et spiritalibus, hic imperitioribus et animalibus paratus est; quia scriptum est: Homines et jumenta salvos facias, Domine (Psal. XXXV, 7). Et tamen in ipso hordeo invenit 115.0209C| centesimum fructum. Invenis enim in lege martyres, quorum est centesimus fructus. Seminavit hordeum, legem videlicet exponendo, et manifestavit, quod lex spiritalis est. Tunc seminavit triticum, evangelicam videlicet praedicationem. Inde est quod prius quinque millia hominum de quinque panibus, deinde quod quatuor millia de septem panibus saturavit.

 VERS. 17-22.--Deinde venit in valle Geraris, et habitavit ibi. Pro valle torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente, postquam magnus factus est. De quo scriptum est: De torrente in via bibet (Psal. CIX, 7). De quo etiam Elias bibit. Sed quia Elias non erat perfectus ut Christus, ideo torrens 115.0209D| ille aruit. Dominus vero noster etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.

VERS. 23-25.--Porro quibusdam interpositis sequitur historia, quod ascendit ab illo loco in Bersabee, ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, et reliqua usquequo ait: Ad quem locum cum venissent Abimelech, et Ochoza, amici illius, et Ficol, dux militum, etc. Et ait: Ego sum Deus Abraham patris tui. Ac si diceret: Dum patris tui Deus sum, misericors ero tui sicut et illorum. Caeterum Isaac spiritaliter, Dominus scilicet noster, extendit tabernaculum, id est Ecclesiam. Praecepitque servis suis, id est apostolis, ut foderent puteum, id est doctrinam apostolicam; 115.0210A| propriis manibus, videlicet propriis scriptionibus. Sed quid diversi putei Isaac, quos foderunt pueri ejus, significent, jam saepe praefati viri liber indicat, si quis nosse gestierit. Sequitur:

VERS. 26-29.-- Ad quem locum cum venisset Abimelech, et Ochoza amici illius, et Ficol, dux militum, locutus est eis Isaac, et reliqua. Sciendum est autem quod Abimelech iste, quem diximus significare superius philosophos, et studiosos quosque qui per eruditionem philosophiae multa etiam ex veritate comprehenderunt, non semper habuit pacem cum Isaac, sed aliquando dissidet, aliquando pacem requirit. Neque enim philosophi semper cum verbo Dei consentiunt, nec semper contrarii sunt. Multi enim philosophi unum Deum esse, qui cuncta creaverit, 115.0210B| scribunt. Nonnulli etiam hoc addiderunt quod cuncta per Verbum suum fecerit, et Verbum Dei sit quod cuncta moderetur. In hoc cum lege et Evangelio consentiunt. Dissident vero a nobis cum dicunt Deo coaeternam materiam esse, cum negant Deum curare mortalia, sed providentiam illius supra lunaris globi spatium cohiberi, cum nascentes stellarum cursibus pendunt. Dissident, cum perpetuum dicunt hunc mundum et nullo fine claudendum. Sunt et alia in quibus dissident et concordant. Et ideo Abimelech secundum hanc figuram aliquando in pace esse cum Isaac, aliquando dissidere describitur. Sed non otiose scribitur quod duo alii cum Abimelech venerint, id est Ochoza, gener ejus, et Ficol, dux militum. Interpretatur autem Ochoza tenens, 115.0210C| et Ficol os omnium. Ipse autem Abimelech pater meus rex. Qui tres, sicut longe superius ostendimus, imaginem totius philosophiae tenent, quae apud eos in tres partes dividitur, logicam, physicam, ethicam, id est rationalem, naturalem et moralem. Rationalis est, quae Deum Patrem omnium confitetur, ut est Abimelech. Naturalis est illa quae fixa est, et tenet omnia velut naturae illius viribus nitens, quam profitetur Ochoza, qui dicitur tenens. Moralis est, quae in ore est omnium, et ad omnes pertinet, et pro communium similitudine praeceptorum in omnium ore versatur, quam designat iste Ficol, qui os omnium interpretatur. Hi ergo omnes in hujuscemodi institutionibus instituti veniunt ad legem, et dicunt: Vidimus tecum esse Dominum, et 115.0210D| idcirco diximus: Sit juramentum inter nos, et reliqua usque, sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

Possunt quidem isti tres, qui pacem requirunt a verbo Dei, et pervenire cupiunt pacto et societati ejus, figuram tenere trium Magorum, qui ex Orientis partibus veniunt, eruditi paternis libris, et institutione majorum, et dicunt: quia videntes vidimus natum regem, et vidimus, quia Deus est cum illo, et venimus adorare eum. Istiusmodi accedens ad legem Dei necessario dicit: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII, 106). Sed dum petunt ut non facias nobis quidquam mali, et reliqua, remissionem peccatorum per haec [Z., hoc.] 115.0211A| deposcere videntur, et ne recipiant mala, benedictionem postulant, non retributionem.

 VERS. 30.-- Et fecit illis convivium. Certum est enim quia qui ministrat verbum, sapientibus et insipientibus debitor est.

CAPUT XXVII.

 VERS. 42.-- Dixitque Rebecca ad Jacob: Audivi, quod frater tuus Esau minatur occidere te. Q aeritur quomodo annuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum; cum Scriptura dicat hoc cum in sua cogitatione dixisse? Nisi quia hic nobis datur intelligere quod divinitus ei [Z., eis] revelabantur omnia.

CAPUT XXVIII. 115.0211B|

VERS. 11-19 passim. --Inde sequitur qualiter Jacob in itinere dormiens, lapidem capiti suo supposuit, et obdormivit, et vidit scalam a terra coelo inhaerentem, innixum scalae Dominum, ascendentes quoque et descendentes angelos conspexit. In itinere quippe dormire est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere, et ab appetitu visibilium mentis oculos claudere. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere est cives coelestis patriae contemplari, vel quanto amore conditori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant. Et notandum valde est quod ille dormiens angelos videt et in lapide caput ponit. Quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna 115.0211C| penetrat, qui intenta mente, quod principale est hominis, imitationem sui Redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere est mente Christo inhaerere.

 Quid est quod Jacob dixit: Terribilis est locus iste. Non est hic aliud, nisi domus Dei et porta coeli? Haec verba ad prophetiam pertinent, quod futurum erat in terra repromissionis Deum verum timere, et colere, tabernaculumque ei fieri, eumque, qui est super omnia benedictus Deus, pedibus suis ambulare in ea. Portam coeli autem sic intelligere debemus tanquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum.
 Cur Jacob oleum fudit super lapidem quem erexit in titulum? Non idololatriae fecit simile. Non enim 115.0211D| vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum quae pertinet ad unctionem. Unde Christi nomen a chrismate est. Prodamus manifestius per singula.

Viditque Dominum Jacob innixum scalae, dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Terram in qua dormis tibi dabo. Subauditur, in spe, et semini tuo, in re. Id est Christo, juxta illud: Postula a me et dabo tibi gentes (Psal. II, 8). Vel semen illius, apostoli designantur. Eritque germen tuum, id est fideles, sicut pulvis terrae, prae multitudine [Z., magnitudine] subauditur, dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem. 115.0212A| Quod impletum videmus quia in quatuor partibus mundi Ecclesia Christi est dilatata. Et benedicentur in te, id est in Christo, quem tu praefiguras; et in semine tuo, hoc est in apostolis, cunctae tribus terrae, id est omnes nationes terrae.

 Et ero custos tuus, quocunque perrexeris. Quia Deus Pater custodivit eum, vel corpus ipsius, quod est Ecclesia. Et reducam te in terram hanc; juxta quod Paulus ait: Caecitas ex parte contigit in Israel. Cum autem plenitudo temporis introierit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25).
 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto. Prophetando dixit, sicut jam manifeste demonstravimus. Quia futurum erat ut Dominus in eadem terra visibiliter appareret. Et ego 115.0212B| nesciebam. Hoc ex persona Judaici populi dixit, qui nescierunt Christum pro salute mundi in terris advenisse. Sequitur:
 Appellavitque nomen urbis Bethel. Quae interpretatur domus Dei. Significat Ecclesiam, quae domus Dei est. Quae prius Luza vocabatur, quae interpretatur amygdalum. Significat Judaeam. Sicut amygdalus enim ante omnes arbores folia emittit, ita et Judaea ante omnes gentes notitiam Dei et legis habuit, et quasi fide floruit; et sicut quidem poma amygdali tria continent in se, hoc est corium, testam et nucleum; ita sacra Scriptura, quam Judaea plebs percepit, trinam continet in se intelligentiam, id est physicam, ethicam, et logicam, hoc 115.0212C| est historialem, allegoricam, et moralem significationem.

CAPUT XXIX.

VERS. 1.-- Profectus ergo Jacob, id est Dominus Jesus Christus, cujus typum tenuit in hoc loco, ad terram orientalem, hoc est ad populum Judaeorum, qui videbantur notitiam legis et Dei habere, de quo Propheta ait: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12).

 VERS. 2.-- Et vidit puteum in agro. Profunditatem videlicet Scripturarum in populo Judaico, seu gratiam baptismi, in libris legis et prophetarum praefiguratam. Tresque greges ovium accubantes juxta eum. Quia Judaicus populus tripliciter divisus erat, id est in Pharisaeis, et Sadducaeis, et populo vulgari. Nam ex illo pecora adaquabantur. Id est, Judaei in 115.0212D| bonis terrae sperantes, qui dictis Veteris Testamenti instruebantur; vel patres antiqui, baptismum in libris legis et prophetarum intelligentes [Z., non intel.]. Et os ejus grandi lapide claudebatur. Lapis enim Christum, qui occultabatur incredulis, vel duritiam legis, qua spiritalis intelligentia vel gratia Baptismi celabatur, significat.
 VERS. 3-6.-- Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem. Quia cum plenitudo temporis advenit, ut per Unigenitum genus humanum salvaretur, ipse revelare dignatus est, et tunc duritia legis manifestata est. Scriptum namque est: Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45) .-- Et refectis gregibus, hoc est credentibus 115.0213A| fidelibus. Rursum super os putei ponerent. Quia gentibus credentibus Judaei in sua infidelitate permanserunt, et neque Christum, neque profunditatem Scripturarum intelligunt.

VERS. 7.-- Dixitque Jacob pastoribus: Adhuc multum tempus diei superest. Quomodo Dominus ista loquitur praedicatoribus, videlicet, quia multum spatium est amodo usque ad futuram resurrectionem, quod spatium diei non immerito comparatur; quia modo licet in claritate fidei consistentes bona usque ad finem saeculi operari. Nec tempus est ut ad caulas greges, id est ad mansiones coelestes, quia prius perfecte fideles instruendi sunt cognitione fidei. Unde et subditur: Date ante potum ovibus. Scilicet ac si dicatur: Instruite simpliciter simplices, 115.0213B| et sic ad pastum, hoc est ad meditationem Scripturarum, reducite.

 VERS. 8.-- Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges. Bene quidem aiunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur. Quia antiqui praedicatores nec profunditatem Scripturarum, nec gratiam baptismi aliis pandere potuerunt, donec adveniret tempus quo omnes gentes per Christum ad profunditatem Scripturarum et ad fontem baptismi aggregarentur.
 VERS. 9.-- Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui. Nam gregem ipsa pascebat. Potest enim per Rachel, quae ovis interpretatur, Ecclesia significari, quae pavit olim et pascit 115.0213C| modo populum catholicum, quae cum fidelibus venit ad Christum.
 VERS. 10.-- Quam cum vidisset Jacob. Dominus scilicet, verus supplantator; et sciret consobrinam suam, Ecclesiam videlicet de gentibus collectam, quae filia exstitit Synagogae, quae est soror unici Filii Dei Patris, cujus filia dicitur esse per gratiam. Oves Laban, avunculi sui, id est gentilis populi, ex quo processit prius Synagoga Judaeorum, de qua Dominus carnem assumere dignatus est. Quanquam Laban divinam significet gratiam, cujus oves sunt omnes electi. Amovit lapidem quo puteus claudebatur, id est duritiam legis, qua spiritalis intelligentia claudebatur.
 VERS. 11.-- Et adaquato grege. Refecto videlicet 115.0213D| populo fideli ex profunditate Scripturarum, seu renato fonte baptismatis. Osculatus est eam. Quia postea reconciliatus est Ecclesiam suam. Elevataque voce flevit. Flevit, quia misertus est generis humani.
 VERS. 12.-- Et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae. Bene ait, et indicavit quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae. Quia ex stirpe patriarcharum et ex Synagoga Judaeorum Dominus incarnari dignatus est: At illa festinans nuntiavit patri suo. Quia Ecclesia non exstitit contenta solummodo propria salute, sed gentibus atque sapientibus hujus mundi praedicare studuit.
 VERS. 13.-- Qui cum audisset venisse Jacob, filium 115.0214A| sororis suae, cucurrit, gressibus fidei, et amplexatus est eum brachiis dilectionis, et fidei; et in oscula ruens, videlicet societatem reconciliationis, promeruit et charitatis. Duxit in domum suam. Quia hospitium mentis ei praeparavit per fidem, ut in ipso habitare dignaretur, juxta quod ipse ait per Prophetam: Et inhabitabo, inambulabo in eis, eroque eis pater, et ipsi erunt mihi in filios, dicit Dominus (II Cor. VI, 16, 18).

Deinde jam sequitur quatenus Jacob serviendo apud Laban duas accepit uxores, hoc est, primo Liam, secundo Rachel, pro qua servivit septem annis aliis. Sed animadvertendum est quia nunc quidam male aestimant post septem annos alios eam accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum primae 115.0214B| uxoris. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis. Inde sibi accepit Liae ancillam, nomine Zelfam, et ancillam Rachelis Balam, ex quibus quatuor genuit duodecim filios et unam filiam. De Lia scilicet genuit Ruben, Simeon, Levi, Judam, Isachar, Zabulon; de Rachel autem Joseph et Benjamin; de Bala, ancilla Rachelis, Dan et Nephthalim; de Zelfa, ancilla Liae, Gad et Aser. Hi sunt duodecim filii Israel patriarchae.

Sed antequam inde [Petr., in] longius stylum vertamus, libet istorum propter compendium lectionis etymologias nominum pariter dicere, ut compendioso sermone ostendamus legentibus quid in suis vocabulis resonant. Nam ex causis propriis nomina 115.0214C| propria acceperunt, ut aut futuris quibusdam aut praecedentibus eorum causis conveniant. Verum manente in eis spiritali sacramento, nunc prius tantum ad litteram interpretationes historiae prosequimur, ut postea valeamus manifestius spiritales eorum significationes depromere. Jacob quippe interpretatur supplantator, sive quod in ortu plantam nascentis fratris apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob; supplantavit enim me en altera vice. Lia interpretatur laboriosa, utique generando. Plures enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. Rachel interpretatur ovis. Pro ea enim Jacob pavit primum oves Laban.

 VERS. 20.-- Et videbantur ei pauci dies. Quid est 115.0214D| hoc, cum magis breve tempus longum esse soleat amantibus? Sed dictum est propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor facieba

Ruben, videns filium, vel filius visionis. Sic enim, quando eum peperit Lia, vocavit nomen ejus Ruben dicens: Vidit Deus humilitatem meam. Simeon auditio vel exauditus. Sic enim dixit Lia quando eum peperit: Quia exaudivit me Deus. Nonnulli enim interpretantur audivit tristitiam, vel nomen habitaculi, quod spiritaliter congruit. Levi additus, vel assumptus. Dixit enim Lia quando eum genuit non ambigens de amore viri: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios. Juda confessio dicitur; quando enim peperit eum Lia, laudem Domino retulit, 115.0215A| dicens: Nunc super hoc confitebor Domino. Et ob id vocatus est Juda. A confessione itaque nomen ejus est dictum, quod est gratiarum actio. Isachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur: est merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia: Unde et dum natus est, Lia dixit: Dedit Deus mercedem meam. Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia. Propterea jam secura dixit: Habitabit mecum vir meus. Unde et filius ejus vocatus est habitaculum. Nephthalim e conversione, sive comparatione causa nominis ejus est. Unde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla ejus Bala: Habitare me facit Deus habitatione cum sorore mea. Dan interpretatur judicium. 115.0215B| Bala enim, dum eum peperisset, dixit Rachel, domina ejus: Judicavit Dominus, et exaudiens dedit mihi filium, causam nominis ejus expressit, ut ab eo quod judicasset Dominus, filio ancillae judicii nomen imponeret. Gad ab eventu sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelfa, dixit domina ejus Lia: In fortuna, id est quod dicitur in procinctu, vel eventu, et ut apertius dicatur, interpretatur tentatio vel accinctus. Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelfa, dixit Lia: Beata ego et beatificant me mulieres, et ab eo quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. Joseph ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hinc Pharao Saphaneth Aegyptio sermone appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem 115.0215C| sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur enim Saphaneth Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminenti famis excidio liberavit. Benjamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur Iamin. Mater quippe ejus moriens vocavit nomen ejus Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. Dina transfertur in causam. Jurgii enim in Sicimis causa exstitit.

Verumtamen Jacob spiritaliter significat Dominum ac Redemptorem nostrum, vel perfectos viros qui, omnia desiderantes, volunt quieti vivere in vita contemplationis. 115.0215D| Rachel vero, vitam contemplativam; Lia autem, activam. Laban quippe, qui interpretatur dealbatio, gratia Dei omnipotentis, per quam fit remissio peccatorum, cui serviunt perfecti viri ob vitam contemplativam. Quod si libitum tibi fuerit, lector, plenius nosse, beati papae Gregorii summi praedicatoris, et Isidori strenui doctoris dicta vigilanti cura perlustra, quae prae angustia nos temporis inserere non libuit. Quanquam Victorinus martyr aliique doctores, super Synagoga et Ecclesia intelligi velint has duas uxores Jacob. Lia, inquiunt, major natu, typum tenuit Synagogae, quia prior Dei [Z., prioridie] genuit populum. Et quid est quod oculis legitur gravida [F., gravata], nisi quia lex per 115.0216A| Moysen data cooperta est atque signata? Quod autem in nocte conjungitur Jacob, significat ipsam Synagogam Deo conjunctam in tenebris litterae [Z., latere]. Turba vero amicorum ipsius designat turbam patriarcharum et prophetarum, ut quibusdam videtur. Rachel autem, junior et pulchra, prius sterilis est, postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae. Junior, quia tempore posterior. Pulchra, quia corpore et spiritu sancta. Oculi ejus decori, quia Evangelium perspicere meruerunt. Quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synagoga populum generabat. Quae in die copulata est Jacob, quia Ecclesia gentium in die Novi Testamenti sociatur Christo. Ad cujus etiam nuptias turbae amicorum conveniunt, quia per sanctos apostolos, qui sunt amici 115.0216B| ipsius, Ecclesia incorporatur Domino. Habuit etiam ancillas earum Jacob, et ex eis genuit filios, quia sunt in utroque populo docentes carnales, atque in vita veteris hominis permanentes, quorum praedicatione filii Domino generantur. Unde Bala interpretatur inveterata, illos demonstrans qui carnalibus sensibus dediti, tamen spiritalia etiam de ipsa incommutabilis substantia Divinitatis annuntiant. Zelfa vero, quae interpretatur os hians, illos figurat quorum praedicatione os aperitur et cor non sequitur; de qualibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8). Et alibi: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII, 2).

Cur autem Jacob pro Rachel servit, et supponitur 115.0216C| Lia, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius Synagogam sibi conjunxit? Sed videamus quales filii nascuntur. Ex Lia namque nascuntur Ruben, Simeon et Levi, et reliqua. Ruben, qui interpretatur videns filium, significat perfectum doctorem ex synagoga Judaeorum in fide nascentem. Qui bene videns filium [dicitur]. In filiis opera designari Psalmista testatur, qui in beati viri benedictionibus inter caetera dicit: Filii tui sicut novellae olivarum (Psal. CXXVII, 4). Et infra: Et videas filios filiorum tuorum (Ibid., vers. 7). Non enim qui timet Dominum, nisi genuerit filios nepotesque susceperit, beatus esse non potest, cum virgini fideli potior merces exspectat. Sed in filiis, ut diximus, opera, in filiis vero filiorum fructus operum, id est mercedem 115.0216D| designat aeternam. Denique iste Ruben egressus tempore messis triticeae in agrum reperit mandragoras, quas matri Liae attulit, et reliqua. Significat sanctos apostolos caeterosque praedicatores, qui possunt in agrum praedicationis exire, et ad publicum procedere, verbumque annuntiare, operibusque adimplere, et prolem spiritalem gignere. Possumus per agrum etiam libros legis prophetarumque praeconia; per mandragoras vero, quae bonum habent odorem, sed insipidum saporem, Dominum Jesum Christum intelligere, habentem bonum odorem apud eos qui crediderunt in eum, insipidum apud illos qui in infidelitate permanserunt et qui prave de illo senserunt, juxta quod scriptum est: Alii dicebant: 115.0217A| Bonus est; alii vero, Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Sed bene tempore messis triticeae exiit, quia eo tempore destinati fuerunt ad praedicandum, quando jam tempus erat ut populus colligeretur ad fidem, secundum quod de eis dicitur: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad metendum (Joan. IV, 35). Ipse attulit Liae matri, quia Dominum prius praedicaverunt Synagogae matri. Sed per Liam pervenit ad Rachel, quia per primitivam Ecclesiam pervenit ad Ecclesiam gentium Christus.

Deinde sequitur Simeon. Simeon vero, qui interpretatur audivit tristitiam vel nomen habitaculi, ut quibusdam videtur, illos significat qui hic studiose laborant, et tristantur pro suis aliorumque delictis, 115.0217B| audiuntque quidquid eis poenitendo praedicatur. Unde bene audivit tristitiam vel nomen habitaculi dicitur, ut etiam hujus qualitate vocabuli evidentius inculcaret et quid hic habendum et quid sit salubriter exspectandum. Illis enim coelestis habitaculi gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur, quibus et dicitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20).

Levi proinde Simeoni succedit, id est additus. In quo intelligimus sive eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit: Redemptio animae viri propriae divitiae ejus (Prov. XIII, 8); seu illos qui Dei sequendo consilium percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus, in futuro autem saeculo vitam aeternam. His etiam quod scriptum 115.0217C| est convenit: Qui addit scientiam, addit laborem (Eccl. I, 18). Nam et sancto Jacob ad hoc tribulationum acerbitas addebatur ut probato praemiorum merces amplior redderetur.

 Judas. Judas enim, qui interpretatur confessio vel laudatio, illos significat qui in vera confessione fidei perseverant, et laudes gratiarum Domino rependunt. Sive illos qui delicta sua veraciter confitentur, quia sine confessione malorum, culmen bonorum nullus apprehendit, et nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis.
 Isachar. Isachar interpretatur merces. Significat illos qui tentationes praesentis vitae, patientia fulti, solummodo pro superna mercede libentissime tolerant, et futurae mercedis contemplatione firmantur, 115.0217D| quia sciunt juxta Apostolum, Quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in eis (Rom. VIII, 18). Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces speratur.
 Dan. Dan interpretatur judicium. Eximios videlicet atque summos sui interpretatione nominis significat, qui spiritaliter conversantes sciunt judicare omnia, juxta quod Paulus ait: Spiritalis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 15).

Zabulon. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis. Illos designat qui pro Christo animas suas ponunt, in quibus Dominus haec, quae superius diximus, operatur et perficit; videlicet quando virtus in infirmitate perficitur, ut corpus quod ab inimicis 115.0218A| putatur infirmum, et per cujus materiam animo quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante experiatur invictum.

 Nephthalim, qui interpretatur latitudo, illos signat qui dilatati sunt largis operibus misericordiae, atque dilatato corde ad coelestia tendunt, et carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate requirunt, sicut Apostolus ait: Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14).
 Gad. Gad interpretatur tentatio vel accinctus. Significat eos qui in exercitio tentationum sunt fortes; qui postquam bona inchoant, majoribus tentationibus necesse est ut probentur, atque ad bella graviora accingantur, ut fide illorum fortitudo comprobetur, dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem 115.0218B| Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, ad bellum (Psal. XVII, 40).

Et quoniam beatificamus eos qui sustinuerunt sufferentiam. Aser: Aser interpretatur beatus, illos praefigurat qui tentationes patienter sufferunt, securi de promissione coelestis praemii ac felices de victoria certaminum. Unde post Gad Aser, id est beatus, congruo satis ordine ponitur. Beatus vir qui suffert tentationes, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jac. I, 5). Quia hujus beatitudinis fida promissione patientes non angustantur; sed spe gaudentes, in tribulatione patientes cum Psalmographo decantant: In tribulatione dilatasti me (Psal. 115.0218C| IV, 1). Et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum (Psal. CXVIII, 32).

 Joseph. Joseph interpretatur augmentum vel addens. Significat illos qui pro augmento spiritalis substantiae virtutumque student. Unde et augmento felici succedente gratiarum dona tribuuntur eis, et insuper additur gloria coelestis muneris, quia super praecepta Dei aliquid amplius vel in virginitate vel ex facultatum suarum quantitate offerunt.

Benjamin. Benjamin interpretatur filius dexterae, illos demonstrans qui omnia sua ideo faciunt ut ad dexteram judicis statuantur. Et bene extremo Benjamin ponitur loco; quia cum novissima inimica mors destruetur, felicitas haereditatis aeternae donabitur 115.0218D| electis: sive unusquisque fidelium filius dexterae jure dicatur, seu omnis coetus Ecclesiae, de qua canimus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10). Et haec videlicet Ecclesia, ex utroque populo collecta, tanquam duae uxores Jacob parit hos filios, et pro his deservit Jacob septem annis. Servitus itaque Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, hujus vitae praesentis tempus significat, qui per septem dies volvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servit; et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Ille oves pavit [Z., pascit]; et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus 115.0219A| (Joan. XI, 14). Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum apposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves; et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisque hoc pleno corde perspexerit, efficiatur opus Dei.

Aliter. Quid est enim virgas virides amygdalinas atque ex platanis ante gregum oculos ponere, nisi per Scripturae seriem antiquorum patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum, quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem 115.0219B| subtrahit, ut in his quae exspoliantur intimus candor appareat. Et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant exterius, in viriditate permaneant. Variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus, dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus; et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur; et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, 115.0219C| quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, et diversum colorem prolis boni operis habeat; quia et nonnunquam subtracta litterae cortice acutius interna considerat, et reservato nonnunquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format.

Verumtamen requirendum est juxta historiam quomodo pro aspectu virgarum variarum varii pecorum fetus nascebantur. Observabat ergo Jacob tempore quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant. Discolores virgas ponebat 115.0219D| in canalibus, et admissis arietibus et hircis in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, et ex duplici desiderio dum avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum specula contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut, quales perrexerint [F., perspexerint] sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quo concipiunt, talem sobolem procreent, cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri; et Quintilianus in ea controversia in qua accusabatur matrona quod Aethiopem peperit, pro defensione 115.0220A| illius argumentetur hanc conceptus esse naturam quam supra diximus. Et multa dicuntur similiter fieri in animalium fetibus. Sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inventa mulier a suspicione liberata est.

VERS. 42.--Quare Jacob primi temporis sua esse voluit, et serotina Laban? Vel cur hac arte sua non magis omnia esse fecisset? Jacob, prudens et callidus, justitiam et aequitatem etiam in nova arte servabat. 115.0220B| Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit ut ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur; si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur; quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecunque oves et caprae sero quaerebant marem, ante harum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur, et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat, et quidquid postea, Laban; unius enim tam in nigro quam in albo coloris pecus oriebatur.

 Cur nec Jacob fraudis in hoc facto arguendus est? Per hoc cogit inquiri prophetiam et aliquam figuratam 115.0220C| significationem res ista, quanquam sine dubio ut propheta fecit Jacob. Non enim tale aliquid nisi revelatione spiritali eum fecisse credendum est.

Quomodo sexdecim vicibus dicit Jacob socero suo mutasse eum mercedem suam? Hic est enim sensus quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat: Volo ut in futurum mihi varia nascantur. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora (Jacob quippe hoc audito virgas in canalibus non ponebat), dicebat, ut futuros fetus unius coloris sibi pecora procrearent. Et quid plura? Usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui Jacob mutata conditio, et quodcunque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem 115.0220D| in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidae pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse perhibetur.

Spiritaliter vero Laban, qui separavit, sicut superius legitur, capras et oves, hircos et arietes varios atque maculosos, cunctum autem gregem tradidit in manus filiorum suorum, significat Judaicum populum. Unde et Laban dealbatio interpretatur; quia idem populus dealbatus siquidem est apud semetipsum per hypocrisin et simulationem. Laban accepit alba et nigra, quia populus Judaeorum albus quidem est apud semetipsum, ut diximus, hypocrisi, sed niger multitudine peccatorum. Filii vel pastores 115.0221A| Laban significant Pharisaeos et Sadducaeos, qui videbantur praeesse populo Judaeorum, quasi ovibus. Jacob quippe typum tenuit Salvatoris. Spatium vero trium dierum inter eos significat, quia fide sanctae Trinitatis, seu in cognitione, locutione, et opere peccaverunt contra Dominum. Sequitur:

CAPUT XXXI.

VERS. 19.-- Eodem tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. Ubi nunc idola legimus, in Hebraeo theraphim scriptum est, quae Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo ut sciamus quid in Judicum libro (Jud. XVII et XVIII) theraphim sonet, diximus.

 VERS. 25.-- Jamque Jacob extenderat in monte 115.0221B| Galaad tabernaculum. Non quod eo tempore Galaad mons diceretur, sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo vocatur nomine quo postea nuncupatus est.
 VERS. 45, 46.-- Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, dixitque fratribus suis: Afferte lapides, et reliqua. Quaeritur quare constituit Jacob lapidem super titulum? Sed diligenter advertendum [Z., animadvertendum] est quod istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant, non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.

VERS. 47.-- Quem vocavit Laban: Tumulus testis, et Jacob. Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem 115.0221C| linguae suae. Acervus lingua Hebraea gal dicitur, aad vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus igar appellatur, testimonii, sedutha. Jacob igitur acervum testimonii, hoc est Galaad lingua Hebraea appellavit; Laban vero idipsum, hoc est acervum testimonii, igar sedutha gentis suae sermone vocavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in qua habitabat, sermone non mutaverat.

 VERS. 53.-- Juravit Jacob per timorem patris sui Isaac. Quid est quod juravit per timorem patris sui Isaac? Per Deum utique, quem timebat Isaac pater ejus jurare intelligitur, quem timorem etiam superius commendavit cum diceret: Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac.

CAPUT XXXII. 115.0221D|

 VERS. 1-10.-- Fueruntque ei obviam angeli Dei; quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec. Nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in Scripturis militia coeli nominari solet.
 VERS. 11.-- Dixitque Jacob ad Dominum: Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo. Quaeri solet quomodo fidem habuerit Jacob, quandoquidem tantum timuit Esau fratrem suum? Satis enim in verbis ejusdem Jacob, quae sequuntur, et humana infirmitas et fides pietatis apparet; ut et Deus liberaret eum, et quae promisit impleret. Admonendi tamen fuimus hoc exemplo ut, quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt 115.0222A| ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur.
 VERS. 22.-- Et transivit vadum Jaboc. Non enim legendum est, ut falso in quibusdam codicibus invenitur: Et transivit vadum Jacob, sed Jaboc, quod est proprium nomen ipsius vadi. Itaque,

VERS. 23-29.-- Transductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane, et reliqua usquequo ait, nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Quomodo ergo Jacob ab eo postulabat [Petr., postulat] benedici, cui luctando praevaluit? Magna haec est de Christo prophetia. Duplex enim hic Jacob intelligitur, id est carnalis et spiritalis. Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est. Per eos 115.0222B| enim Israeliticos, a quibus crucifixus Christus, et ab eo benedicitur in eis Israeliticis, qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: Nam et ego Israelita sum ex genere Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus; claudus in latitudine femoris tanquam in multitudine [Z., magnitudine] generis, de quibus dictum est: Claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46). Benedictus autem in eis de quibus dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).

Quae est causa immutati nominis Jacob, ut Israel vocaretur? Varia hujus nominis interpretatio aestimatur. Sed beatus Hieronymus taliter de ejus interpretatione dixit: Sensus itaque hic est: non vocabitur 115.0222C| nomen tuum supplantator, hoc est Jacob, sed vocabitur princeps cum Deo, hoc est Israel. Quomodo enim ego princeps sum, sic tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum, Deo, sive angelo, quoniam plerique varie interpretantur, pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau pugnare formidare non debes. Illud autem quod in libro Nominum interpretantur Israel vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur.

Moraliter vero designat angelus Deum et Jacob, qui cum angelo contendit uniuscujusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit. Is 115.0222D| enim qui certat in luctamine, aliquando superiorem se, aliquando vero eum cum quo contendit inferiorem invenit. Quia videlicet anima quae contemplari Deum nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto nomine aliquid degustat; modo vero succumbit, quia et de gustando iterum deficit. Quasi ergo vincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus Sed notandum quod isdem victus angelus nervum femoris Jacob tenuit, eumque marcessere statim fecit atque ab eo Jacob tempore uno claudicavit pede. Quia scilicet omnipotens Deus, cum jam per desiderium et intellectu cognoscitur, omnem in nobis voluptatem carnis arefacit, et qui prius quasi duobus pedibus innitentes et Deum videbamur 115.0223A| quaerere, et saeculum tenere, post agnitionem suavitatis Dei unus in nobis pes sanus remanet atque alius claudicat. Quia necesse est ut debilitato amore saeculi solus in nobis amor convalescat Dei. Si enim tenemus angelum, uno claudicamus pede; quia dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmatur procul dubio fortitudo carnis. Omnis quippe qui uno pede claudicat, soli illi pedi innititur quem sanum habet, quia hic cui desiderium terrenum jam arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota virtute se sustinet. Et in ipso stat, quia pedem amoris saeculi, quem ponere in terra consueverat, jam a terra suspensum portat. Et nos ergo, si ad parentes proprios, id est ad spiritales patres, redimus, teneamus in via angelum, ut suavitate intima 115.0223B| apprehendamus Deum. Contemplativae etenim vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsum animum rapit, coelestia aperit, terrena autem debere esse contemptui ostendit, spiritalia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Vigilanti etenim corde dormit, qui per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit. Sequitur:

CAPUT XXXIII.

VERS. 1-9.-- Divisitque Jacob filios Liae et Rachel, ambarumque famularum, et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio; Liam vero et filios ejus in secundo loco; Rachel autem et Joseph novissimos. 115.0223C| Et ipse progrediens adoravit pronus in terram, et reliqua. Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus, divisit, Aquila posuit, dimidiavit; ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis; et alium Liae et Rachel, quae liberae erant cum filiis earum; primasque ire faceret ancillas, secundas liberas, ipse autem ante utrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret.

VERS. 10-16.-- Dixitque Jacob: Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderem vultum Dei, et reliqua usque praecedat Dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia ejus. Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo: Vidi faciem tuam quasi viderem faciem Dei? Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? Haec 115.0223D| verba fraterna sunt et benigno animo dicta. Quoniam post benignam susceptionem metus ipse transierat. Et fortassis Dei nomen, et angelorum, vel aliquem sanctum hoc loco intelligere debemus, secundum Apostolum, qui dixit: Etsi sunt qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi (I Cor. VIII, 5).

 Quomodo promisit Jacob fratri suo ut sequeretur vestigia ejus, cum alio itinere tenderet? Forte ad horam sequebatur, vel primo veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit.
 VERS. 17.-- Et Jacob venit in Socoth, et aedificata domo, et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Socoth, id est Tabernacula. Quia enim pecoribus suis 115.0224A| aedificavit tabernacula, ideo vocavit nomen loci illius Tabernacula. Ubi nos Tabernacula habemus, in Hebraeo legitur Sotheoth. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo inter partes Scythopoleos.

VERS. 18.-- Transivitque in Salem, urbem Sicimorum, quae est in terra Chanaan, et reliqua. Error oboritur: quomodo Salem civitas appellatur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta? Aut igitur unius nominis urbs utraque est, quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu, ita ut aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichima nominatur, dicimus hic interpretari consummatam, atque perfectam; et illam quae 115.0224B| postea Hierusalem dicta est pacifica nostro sermone transferre. Utrumque enim accentu [Petr., acceptu] paululum declinato hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit et sanatum sit, propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

CAPUT XXXIV.

VERS. 1-4.-- Egressa est Dina ut videret mulieres regionis illius, et reliqua usque tristemque blanditiis delinivit. Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis egreditur, quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem positum evagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet inventam 115.0224C| in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et agglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit, et quia cum mens a culpa resipiscit, atque admissum flere conatur, corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat, recte illic adjungitur, tristemque blanditiis delinivit. Modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur; modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur: quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla constristant: et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc gaudent 115.0224D| etiam in delictis.

 VERS. 7.--Deinde sequitur quomodo duo filii Jacob, Simeon et Levi, Emmor et Sichem pariter interfecerunt, et reliqua.
 Quomodo duo filii Jacob tantam caedem et depraedationem per se in terra aliena facere potuerunt? Multitudo enim non parva erat cum Jacob, qui plurimum ditatus fuit. Sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt.

CAPUT XXXV.

 VERS. 1-29.-- Dixit Jacob: Abjicite deos alienos, qui in medio vestri sunt. Et dederunt ei postea omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant 115.0225A| in auribus eorum. Deinde etiam sequitur quemadmodum apparuit iterum Deus Jacob, et benedixit ei, et ipse postmodum egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam, et reliqua usque hae sunt autem generationes Esau.

Quomodo [Z., Quid est, quod Jac.] Jacob dixit domui suae: Projicite deos alienos qui in medio sunt vestri? Et iterum: Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, inaures quae in auribus eorum erant? Quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant. Intelligendum est has inaures phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur, quod non fieret si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, 115.0225B| ut dictum est, idolorum phylacteria fuerant.

 Quare secundo dicitur ad Jacob: Non vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum, et appellavit eum Israel?
 Dudum nequaquam ei ab angelo nomen imponitur; sed quod imponendum a Deo sit, praedicatur. Quod igitur futurum promittitur, hic dicitur expletum. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea a patribus visus.
 Quae est Ephrata, ubi Jacob Rachel uxorem suam condidisse dicitur, quaerendum videtur. Ephrata vero et Bethlehem unius urbis vocabulum est sub interpretatione consimili; siquidem in frugiferam domum et domum panis vertitur, propter eum panem qui de 115.0225C| coelo descendisse dicitur.
 Sed movet ubi est turris gregis, juxta quam dicitur Jacob habitasse? Juxta Bethlehem, ubi vel angelorum grex Domini in ortu cecinit; vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens; vel, quod verius est, quod vaticinatio [F., vaticinio] futurorum jam tunc mysterium monstrabatur.
 Quid est quod de Isaac dicitur: Et consumptus aetate mortuus est, et appositus populo suo? Quomodo comsumptus, vel a quo populo appositus? Consumptus aetate, id est perfectus aetate. Verum angelorum populo, vel sanctarum animarum apponuntur, qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. Quod intuens ait 115.0225D| Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).

CAPUT XXXVI.

VERS. 7, 8.--Quomodo Scriptura dicit post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaam, et habitasse in monte Seir, cum veniente de Mesopotamia Jacob, legitur misisse eum nuntios ad fratrem suum in terra Seir regionis, Idumaeumque ibi habitasse tum temporis? In promptu est cogitare quod scilicet Esau posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat, benedictione se fraudatum, sive causa uxorum suarum, 115.0226A| quas odiosas videbat esse parentibus, et coeperat habitare in monte Seir. Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent quia eos plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.

 Erant autem filii Jacob duodecim, et computatis omnibus, Benjamin, quod et addidit, hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia Syria [Z., Syriae]. Dum constat Benjamin natum esse in Chananaea, quomodo tunc duodecim nasci dicuntur in Mesopotamia?
 Nulla enim est facilior solutio hujus quaestionis, quam ut per synecdochen accipiatur. Ubi enim 115.0226B| major pars est, aut fortior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet.

VERS. 8-21.-- Habitavitque Esau in monte Seir; ipse est Edom, et haec nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada, uxoris Esau, et reliqua usquequo ait, hi duces eorum, ipse est Edom, et isti filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotha, et Sobal, et Sebeon, et Ana. Eliphaz, filius Esau, ipse est qui in libro beati Job legitur. Edom vero, et Seir, et Esau unius nomen est hominis: trinomius enim fuit, et ex propriis causis varie nuncupatus. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cujus edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus 115.0226C| dicitur. Seir vero, quod fuerit hispidus et pilosus: quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat et non habebat lenitatem. Quod autem sequitur:

 Et Horraei habitantes, seu, sicut in quibusdam codicibus invenitur, Corraei, et reliqua. Postquam numeravit filios Esau, altius repetit, et exponit quanti Esau in Edom terra principes fuerint ex genere Horraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. Legamus diligenter Deuterononium, ubi manifestius scribitur quomodo venerint filii Esau, et interfecerunt Corraeos, ac terram eorum in haereditatem possederunt [Z., eor. haereditate possed.].
 VERS. 22, 23.-- Et fuerunt filii Lothan Bosri, et Emman, et soror Lothan Tamna. Haec est autem 115.0226D| Tamna, de qua supra dictum est: et Tamna concubina erat Eliphaz, filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Corraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur: Theman, et Cenef, et Amalech, et reliqua, sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.
 VERS. 24.-- Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. Judaei asserunt quod iste Ana nepos Esau equarum greges in deserto ab asinis fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi reperisse 115.0227A| concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. Industria quippe humana diversum animal in coitu coegit, sicque adulterina commistione genus aliud reperit, sicut et Jacob contra naturam colorum similitudines procuravit.

CAPUT XXXVII.

VERS. 2.-- Joseph, cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer, et erat cum filiis Balae et Zelfae uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Quaerunt enim quale sit hoc crimen? Nonnulli volunt intelligi idololatriam [ f. idololatricam] superstitionem, quasi idolum adorassent. Alii vero super crimine Sodomorum et Gomorrhaeorum interpretantur. Verumtamen movere potest quid est quod hic ancillae 115.0227B| uxores appellantur, cum superius concubinae dicantur, nisi quia more Scripturarum forte omnis concubina uxor, non autem uxor concubina. Nam Saraa, et Rebecca, et Lia, et Rachel concubinae dici non possunt: Agar vero, et Cethura, et Bala, et Zelfa, et uxores et concubinae dicuntur.

 VERS. 3.-- Fecitque Jacob tunicam Joseph polymitam. Pro polymita variam nonnulli interpretati sunt, quod Aquila interpretatus est tunicam astragalon, id est talarem.

VERS. 9-24.-- Aliud quoque Joseph vidit somnium, quod narrans fratribus suis, ait: Vidi somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. Quomodo impletur somnium Joseph, quod dicit se vidisse 115.0227C| solem, et lunam, et undecim stellas adorasse se; dum constat eo regante in Aegypto matrem ejus Rachel multo ante esse defunctam; imo nec patrem eum legimus adorasse? Ergo in Christo facile [ uterque cod., facilis] est somnii perfectionem intelligere, cui donatum est nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et reliqua (Philipp. II, 10).

 VERS. 25-34.-- Viderunt viatores Ismaelitas venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum, et reliqua usque et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus vendiderunt viginti [Z., triginta] argenteis. Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet cum Ismael sit de 115.0227D| Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? Quia Scriptura dixerat de Abraham quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethura, et dimisit eos ab Isaac filio suo, in terra Orientis unam gentem fecisse intelligendi sunt. Spiritaliter vero aromata quae in camelis portantur, duas leges significant: per resinam autem legem librorum, per stacten quippe legem prophetarum. Per camelos namque doctores designantur. Quod autem Joseph non est liberatus per consilium Judae, significat Christum non liberatum ex parte carnis per seram poenitentiam Judae Scarioth.
 VERS. 35.-- Dixitque Jacob: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Quomodo intelligitur quod 115.0228A| Jacob dicit: Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum? Perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis. Vel etiam inferni nomine sepulcrum significavit: quasi dixisset: In luctu maneo donec me terrae suscipiat [Z., suscipiet] sepulcrum sicut illum.

CAPUT XXXVIII.

VERS. 1-30.-- Eodem tempore descendens Judas, a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram, et caetera usque postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum, quem appellavit Zaram. Qualiter historia de Juda, et tribus filiis ejus, et uxore Thamar intra tam paucos annos compleri potuit? cum ergo ipse Joseph anno septimo decimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim 115.0228B| annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni. Ad hos enim tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni quibus abfuit Joseph a patre et a fratribus suis; quo medio tempore quomodo fieri potuerunt?

 Solet enim Scriptura sancta pro capitulatione multa praeferre. Aliquot annos ante venditum Joseph haec fieri coepisse intelligi datur. Etiam mox, ut adolesceret Judas, coeperit incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum. Cur dixit de Thamar, depositis vestimentis viduitatis suae? Quatenus intelligeres ex temporibus patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta 115.0228C| viduarum, non utique talia qualia conjugatarum.

Quare dixit Judas: Justior est Thamar quam ego? Thamar vero in bivio sive in compito sedens, ubi diligentius debet viator aspicere quod iter gradiendi capiat, non ut vagans turpitudinis libidinem impleret, sed ut liberos a socero acciperet, justior est causa quam socer. Ille libidinis, illa liberorum. Et ideo in comparatione ejus minus male fecerat.

 Si enim Phares inde sortitus est nomen divisionis, quia diviserat membranam secundarum, unde Zara sic nomen accepit? Zara interpretatur Oriens. Sive igitur quia primus apparuit, sive quia plurimi ex eo nati sunt justi, sicuti in Paralipomenon legimus.

CAPUT XXXIX.

 VERS. 1.-- 115.0228D| Igitur Joseph ductus in Egyptum, emitque cum Puliphar, eunuchus Pharaonis. Ubi quaeritur quomodo postea uxorem habere dicatur? Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino viribus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos, et hujus filiam esse Asenec [Z., Asanez], quam postea Joseph uxorem acceperit.

CAPUT XL.

VERS. 6.-- His itaque gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegyptii et pistor, domino suo. Iratusque est Pharao contra eos, et misit 115.0229A| eos in carcerem in quo erat vinctus et Joseph, et caetera usquequo ait fratribus suis: Ego sum Joseph, quem vendidistis in Aegyptum. Hic enim spiritalem intelligentiam praetermittimus, sicut in praefatione praediximus, et historialem intellectum prosequi nitimur, ne modum libelli excedamus. Denique quaeritur, salvo spiritali intellectu, cur gentiles homines fuerunt in carcere cum Joseph, et praesagia futurorum viderunt? Non pro suis meritis, sed ut magnificaretur Joseph, et manifestaretur qui latebat.

 Quae sunt tres propagines? Tres propagines sunt tres rami.

Cur Pharao vel Herodes dies nativitatis suae honoribus festivos habuerunt? Eo quod putaverunt 115.0229B| quod hora nativitatis eorum se ordinasset in regnum, similem rem facientes adorationis, ut dicitur, quorum erat par impietas, esset et una solemnitas.

 Quid est quod Pharao dixit: Putabam me super fluvium stare? Id est quod et in alio loco dicitur in Genesi: Ecce ego super fontem sto. Atque hoc genere locutionis et in psalmo dicitur: Qui fundavit terram super aquam (Psal. XXIII, 2). Non cogantur homines putare: Fundavit terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur quod altior sit terra quam aqua; ab his quippe aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.
 Quomodo multitudo frugum arenae multitudini comparatur? Quia sicut arena innumerabilis est, ita multitudo frugum usitato numero comprehendi non 115.0229C| poterat.
 Quomodo de viro sancto Joseph intelligere debemus quod fratres suos inebriasset? Ebrietas autem secundum idioma Hebraicae linguae pro satietate ponitur, sicut ibi: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psal. LXIV, 10). Et iterum: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 9).
 Quid sibi vult quod Joseph fratres suos toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit antequam manifestare se voluisset? Tribulabat eos non ut se vindicaret in eis, sed ut illos purgaret a crimine transacti sceleris in eum. Vel magis, ut hac dilatione accumularetur gaudium eorum, dum ostenderetur, et tantam gloriam ejus vidissent quem a se exstinctum esse arbitrabantur.

CAPUT XLVI. 115.0229D|

VERS. 5.-- Surrexit autem Jacob a puteo Juramenti et descendit in Aegyptum, et filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies, usquequo ait, omnes animae domus Jacob quae ingressae sunt Aegyptum fuerunt septuaginta. Quomodo dicitur: Filii ejus et filiae ejus descenderunt cum eo in Aegyptum, cum Jacob pluriores non habuit filias quam Dinam tantummodo? Aut etiam nepotas filiarum nomine significatas intelligere debemus; aut pluralis numerus pro singulari positus est, sicut ibi: Misit in eis muscam caninam.

 Quod dicit Scriptura: Omnes animae quae egressae 115.0230A| sunt de femoribus Jacob: quid respondendum est eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari? Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus debet dubitare.
 VERS. 15.-- Hi filii Liae, quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina; animae filiorum et filiarum triginta tres. Nunquid istae omnes triginta et tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt, dum ibi Jacob non plus viginti annis cum socero suo moratus est, et septem anni transierunt antequam Liam uxorem duxisset? Ideo etiam Scriptura sancta hos omnes in Mesopotamia ortos esse dixit, quoniam eorum patres ibi orti sunt.
 VERS. 26-27.--Si sexaginta et sex sunt quae ingressae 115.0230B| sunt animae cum Jacob in Aegyptum, et ibi Joseph cum duobus filiis suis inventus est, quomodo septuaginta postea dicuntur esse animae domus Jacob? Ipso vero patre Jacob quasi radice annumerato septuaginta esse noscuntur.
 Dum enim in Genesi legimus septuaginta animas esse domus Jacob, quomodo in Actibus apostolorum dicitur in animabus septuaginta quinque descendisse Jacob in Aegyptum? Non enim aliquid poterat Lucas contrarium scribere adversum eam Scripturam quae jam fuerat gentibus divulgata; ut utique majoris opinionis illo duntaxat tempore septuaginta Interpretum habeatur auctoritas quam Lucas, qui ignotus, et vilis, et malae fidei in nationibus ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod, ubicunque 115.0230C| sancti apostoli aut apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur quae jam fuerant in gentibus divulgata. Licet plerique tradunt evangelistam, ut proselytum Hebraeas, litteras ignorasse.

CAPUT XLVII.

VERS. 3-31.--Filii Jacob, interrogati quid operis haberent? responderunt: Pastores ovium sumus, sicut et patres nostri, et reliqua, usquequo ait, vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis. Filii Jacob, interrogati quid operis haberent, responderunt: Pastores ovium sumus, sicut et patres nostri. Quare patriarchas primos pastores ovium, et non reges gentium legimus esse? Quia sine ulla dubitatione 115.0230D| justa servitus et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium quae sunt super terram. Ubi insinuatur rationem [Z., rationalem] debere dominari irrationali vitae. Seryum autem hominem homini vel iniquitas vel adversitas fecit. Iniquitas quidem, sicut dictum est: Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis. Adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret. Itaque primos servos quibus hoc nomen in Latina lingua inductum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab 115.0231A| homine superatus jure belli posset occidi, quia servatus est, appellatus inde servus; et mancipia, quia manu capta sunt.

 Quae est terra Gessen vel Ramesses? Ut Judaei autumant, quae nunc Thebaida vocatur. Ramesses igitur pagum Arsenoiten sic olim vocatum putant.
 Quaeritur quomodo in terra Aegypti pascua pecoribus invenire potuissent, dum terra Aegypti pluviis non irrigatur, dum fratres Joseph ideo terram Chanaan reliquisse se dicunt quod herbam gregibus suis non invenissent? Perhibetur ab eis, qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus potuisse pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire. Magis enim dicuntur paludes illae feraces pascua gignere, 115.0231B| quando aqua Nili minus excresceret [Z., excrevisset]. Unde Gessen vertitur in imbrem.

Quid sibi vult a tanto viro et tali patriarcha tam sollicita corporis commendantia, ut non in terra Aegypti sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos? In his ergo sacramenta tibi quaerenda sunt et admirationis gaudium invenies. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est. Hinc illa sententia dicta est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit [Z., prodest] lavatio ejus? (Eccli. XXXIV, 30.) Sic et qui jejunat super peccato suo, et iterum ambulans haec eadem facit. Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum. Eo pertinet quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et 115.0231C| quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 25). Ubi ergo sepelienda erant haec significantia cadavera patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cujus sanguine facta est remissio peccatorum?

 Quid est quod Jacob conversus ad caput lectuli sui oravit Deum? Scilicet postquam juraverat ei filius de petitione quam rogaverat, adorare Deum contra caput lectuli sui voluit. Sanctus quippe et Deo deditus vir, oppressus senectute, habebat lectulum positum, ut ipse jacens habitus absque difficultate ulla ad orationem esset paratus.

CAPUT XLVIII.

VERS. 5-22.--Quid est quod Jacob dicit: Duo filii tui, Ephrem et Manasses, sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et suis vocabulis vocabuntur? Sicut 115.0231D| Ephraim et Manasses duae tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram sicut et filii mei [ Z., duo filii tui Ephr. et Ma. sicut Rub. et Simeon erunt mei? Significat, sicut Rub. et Sim. duae tribus erunt, et suis vocabulis vocabuntur, sic Ephr. et Ma. duae tribus erunt, duosque pop. procreabunt, et sic h. r. t. s. et f. m. ]. Reliquos autem filios quos post mortem meam genueris, tui erunt. In nomine patrum suorum vocabuntur in haereditate sua. Qui non accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliquae tribus: in tribu Ephraim et Manasse quasi appendices populi commiseebuntur.

 115.0232A| Cur Jacob Joseph filio suo, quasi nescienti, indicare voluit ubi et quando sepelierit matrem ejus? Forte prophetice commemorare voluit ibi sepultam matrem Joseph ubi Christus fuerat nasciturus.

Quae est pars una quam Jacob dedit Joseph filio suo extra fratres suos, quam tulisse se de manu Amorrhaeorum dicit in gladio et arcu suo? Significavit urbem, quae Hebraice Sichem dicitur, et secundum Graecam et Latinam declinationem Sicma appellatur, et corrupte a plurimis Sychar nominatur: quae et nunc Neapolis dicitur, urbs Samaritanorum. Sichem Hebraea lingua transfertur in humerum. Unde Septuaginta ita interpretati sunt. Quod autem dicit se eam in arcu et in gladio possedisse, arcum hic et gladium justitiam vocat, per quam meruit peregrinus 115.0232B| et advena, interfecto Sichem et Emor, de periculo liberari. Timuit enim, quod supra legimus, ne vicina oppida atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum se consurgerent: et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum: Dabo tibi Sichimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est, in pecunia, quam multo labore et sudore quaesivi. Quod autem ait, super fratres suos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Joseph, et mausolaeum ejus ibi hodieque cernitur. Sequitur:

CAPUT XLIX.

VERS. 2, 3.-- Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et reliqua, usquequo ait, benedixitque 115.0232C| singulis benedictionibus propriis. Quid intelligendum est de benedictionibus quibus Jacob patriarcha benedixit filios suos? An historice vel allegorice intelligendae sint, dum dixit: Congregamini, filii Jacob, ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis diebus? Et videtur ex his verbis magis allegoriam sonare quam historiam. Utrumque et historiam et allegoriam. Historiam in divisione terrae repromissionis, quae divisiones dividendae erant nepotibus illorum. Igitur allegoriam de Christo et Ecclesia in novissimis temporibus futuram. Sed prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut aptius allegoriae culmen priori structurae superponatur.

VERS. 3, 4.-- Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, prior in donis, 115.0232D| major imperio, effusus es sicut aqua, non crescas: ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Est autem sensus hic: tu es primogenitus, major in liberis, et debebas ordine nativitatis tuae haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe importat honorem, et praevalidum robur quod monstrat. Dicamus per singula manifestius; patet litterae sensus. Quia beatus Jacob primum filium Ruben ex Lia uxore sua susceperit, qui se digne tanto patre tractaret, ad eum primogenita regnumque pertineret. Unde dicit eum sibi primogenitum, quasi cui deberentur dona primogeniti. Sed et fortitudinem suam eum nominat, eo quod robur imperii ad cum debuerit declinare. 115.0233A| Haec autem non ideo indicative protulit quod ita futura esse praeviderit vel voluerit, sed ut per haec dicta ad poenitentiam cohortaretur, cum recoleret a quanta dignitate peccando decidisset. Unde et dicit, principium doloris, et reliqua. Principium namque doloris illius fuit qui, ruptis castimoniae habenis, infrenis ruit in constuprandam conjugem patris, quae res non mediocri dolore eum stimulasse credenda est. Verum quia peccasti, et quasi vasculo aqua quae quolibet non tenetur, voluntatis effusus es impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero poenas peccati lugens, quod primogeniti ordinem perdidisti. Principium autem doloris est omnis primogenitus; quia pro eo commoventur primum viscera parentum.

VERS. 5-7.-- 115.0233B| Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia: in consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio illorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Significat autem non sui fuisse consilii quod Sichem et Hemor, foederatos viros, interfecerint contra jus pacis, et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati murum hospitae urbis everterent. Unde dicit: Maledictus furor eorum, quia pertinax, et reliqua. Et: Dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus 115.0233C| sceptris paucas urbes ad inhabitandum [Cod., ad inhabitandas] habuit. De Simeone vero in libro Jesu scriptum est quod et ipse proprium funiculum non acceperit, sed de tribu Juda quiddam acceperit. In Paralipomenon autem manifestius scribitur quod, cum multiplicatus fuisset et non haberet possessionis locum, exierit in desertum.

VERS. 8-10.-- Juda, te laudabunt fratres tui; manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti [sive, ut in Hebraeo scriptum est: de captivitate, fili mi, ascendisti): requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum? Quia Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur: Juda, confitebuntur tibi fratres, vel laudabunt 115.0233D| te. Et licet de Christo grande mysterium sit, sed tamen secundum litteram significat quod per David stirpem generentur reges, et quod adorarent eum omnes tribus. Non enim ait, Filii matris tuae; sed, filii patris tui. Et quod sequitur, ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit eum captivos populos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem, ascendisti in altum, captivam duxisse captivitatem, sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significat.

VERS. 11-13.-- Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam. Quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentium populum vineae apostolorum, qui ab Judaeis sunt, copulaverit. 115.0234A| Et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur, ad Sorech, id est, electam vitem, alligaverit asinam cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, couversionem ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Quod autem dicitur: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat ille qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium; significat quod non deficerent principes de tribu Juda usque ad tempus quo natus est Christus, qui missus a Patre exspectatio est gentium.

VERS. 14, 15.-- Isachar, asinus fortis, accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quia de 115.0234B| Zabulon dixerat quod maris Magni littora esset possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Isachar, qui juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum ad portandum; quia in labore terrae et vehendis ad mare, quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro dona portantes.

VERS. 16-18.-- Dan judicabit populum suum sicut 115.0234C| et alia tribus Israel. Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Samson judex Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem: Nazaraeum tuum caesis hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: sed etiam, si quis temerarius virtute sua, quasi velocitate equi confisus eam voluerit praedonis more populari, non effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum 115.0234D| Filium tuum. Verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi salvator mundi, et mei generis praestolandus est, ut veniat cui repositum est. Ipse erit exspectatio gentium.

VERS. 19.-- Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Significat quod ante Ruben, et dimidiam tribum Manasse, et filios quos trans Jordanem in possessione dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande reperiret, et victis hostibus fortiter dimicaret. Lege librum Jesu Nave et Paralipomenon.

VERS. 21.-- Nephthalim cervus emissus, dans eloquia 115.0235A| pulchritudinis. Sive Nephthalim ager irriguus; utrumque enim significat Hebraeum verbum nalasylva. Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu. Sive quod super lacum Genesareth fluenta Jordanis irrigua sint. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irrignum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus propter temporaneas fruges, et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus; quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est.

VERS. 22-26.-- Filius meus Joseph accrescens, filius meus accrescens et decorus aspectu. Filiae discurrerunt super murum; sed exasperaverunt eum, et 115.0235B| jurgati sunt, invidentesque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et desolata [dissoluta] sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est, lapis Israel. O fili Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota die de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectant. Inviderunt tibi, et ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli jaculis vulnerati. Verum arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator, et vincula tua quibus te fratres ligaverunt absoluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim fortis, et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.

 VERS. 27.-- Benjamin lupus rapax, mane comedit 115.0235C| praedam, et vespere dividet spolia. Quia de Paulo apostolo manifestissima sit prophetia, omnibus patet quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit. Hebraei autem ita dixerunt, altare, in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem ipsius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significans quod sacerdotes immolent mane hostias, ad vesperam dividant ea quae sibi a populo ex lege collecta sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari vivunt de altari. Haec autem historice.

Spiritaliter autem in Ruben prioris populi Judaeorum ostendisse personam, cui a Domino per prophetam 115.0235D| dicitur: Israel primogenitus meus. Etenim juxta quod primogenitis debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur tu virtus mea, utique quia ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaret injuriam, dum convertat ad eum dorsum et non faciem? Iste prior in donis, quia primum ipsis credita sunt eloquia Dei, et legislatio, et testamentum, sive promissio. Iste major imperio, utique pro magnitudine virium, quia copiosis caeteris in hoc saeculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando in Christo. Quae vasculo non tenetur, voluntatis effusus est impetu; et idcirco addit ultra non crescas, quia ipse 115.0236A| populus, postquam universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit, quia ascendisti cubile patris tui. Primogenitae autem plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus Dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat, raptum in cruce suspendit et ferro commaculavit.

Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeonem et Levi scribae et Pharisaei, et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim Scribae Judaeorum erant. Et de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. De quo consilio dicit: In consilium eorum non veniat anima mea. Horrebat 115.0236B| enim tanta scelera jam videre, quae novissimis temporibus facturi erant Judaei; quia in furore suo occiderunt virum, id est Christum, de quo dicitur: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Et alibi: Femina circumdabit virum (Jer. XXXI, 22).-- Suffoderunt murum, id est illum spiritalem fortissimum murum qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax; utique quando, furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). -- Et indignatio eorum, quia dura; dum Barabbam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel, quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi 115.0236C| hi qui ab eis separantur et veniunt ad fidem. Dispersi autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus spargitur.

Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui, apostoli scilicet et omnes cohaeredes ejus, qui per adoptionem filii Deo Patri effecti sunt, et Christi fratres effecti per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Iisdem enim manibus, id est crucis tropaeo, et suos texit et inimicos, et adversarias potestates curvavit, juxta quod et Pater promisit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2). 115.0236D| -- Adorabunt te filii patris tui; quoniam multi ex filiis Jacob adorent eum, per electionem gratiae salvi facti. Catulus leonis Juda, quando nascendo parvulus factus est nobis. Ad praedam, fili mi, ascendisti, id est ascendens in crucem, captivos populos redemisti, et quos ille contrarius invaserat, tu moriens eripuisti. Denique rediens ab inferis ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti ut leo. Manifestissime in passione Christus recubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum: sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quia non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit, sicut 115.0237A| ipse dicit: Nemo tollit animam meam, sed ego pono eam (Joan. X, 18). Quod vero addidit, et ut catulus leonis. Inde enim mortuus est unde et natus. Bene Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum? quia nullus nisi ipse dicit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud.--Non deficiat dux de Juda, et reliqua. Hic manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur. Et hoc supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus est ex gentibus, cui adhuc nunquam fuerat legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam apostolorum, qui ex Judaeis sunt. 115.0237B| Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V, 7). -- Et ad vitem asinam suam. Ipse dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, Synagogam tardigradam scilicet, et gravi legis pondere depressam. Lavabit in vino stolam suam, sive carnem suam, in sanguine passionis; sive sanctam Ecclesiam, illo vino quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum.--Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo junxit, sicut scribitur: Vivo ego, dixit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi apostoli sunt et evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant: quorum praecepta austeritatem vini priscae legis superant, quia longe clariora sunt quam Veteris 115.0237C| Testamenti mandata. Et dentes lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transmutant [Cod., transmittunt]. Nomine autem lactis doctrina legis significatur, quae carnalem populum tanquam parvulos poculo lactis alebat. Cujus quidem candidiores effecti sunt praedicatores Ecclesiae, quia fortem et validum verbi cibum mandunt atque distribuunt; de quibus dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos: Perfectorum autem est solidus cibus (Hebr. V, 1, 4). Et bene candidiores lacte dentes ejus dicit. Omnes enim qui perfecti sunt, et qui Scripturarum cibos explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui spiritalis dicitur, Ecclesiae corpori subministrant, candidi esse debent et puri, 115.0237D| atque ab omni macula liberi.

Isachar asinus fortis. Isachar, qui interpretatur merces, ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus [est, refertur]. Hic Isachar asinus fortis scribitur, quia prius gentilis populus, quasi brutum animal et luxuriosum erat, nullaque ratione subsistens; nunc vero fortis est, Redemptoris dominio colla subjiciens, et jugum disciplinae evangelicae perferens. Hic accubans inter terminos vidit requiem, quod esset bona, et terra, quod optima. Inter terminos namque accubare est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc versantur in medio, quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem videt, et terram 115.0238A| optimam, cum simplex gentilitas idcirco ad robur boni operis se erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Unde etiam et ponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, Regi et Christo suo fidei dona, operumque bonorum munera offerens.

Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium. Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, Ecclesiam significat, fortissimam ad omnem tolerantiam passionis. Haec in littore maris habitat, et in statione navium; ut credentibus sit refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi immobili et inconcussa 115.0238B| firmitate solidata exspectat naufragium Judaeorum, et haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento: quorum etsi tunditur fluctibus, frangit tamen ipsius fluctus, non frangitur, nec ullius haereseos tempestatibus cedit, nec ulli vento schismatum commota succumbit. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est usque ad gentes pervenit. Legitur etiam in Evangelio inde assumptos aliquos apostolorum, et in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. IX, 1, 2).

Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus Israel. Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita, 115.0238C| etc. Alii dicunt Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum; alii de Juda, a quo traditus est Christus, haec scripta pronuntiant, et equitem atque equum Dominum cum carne suscepta designare volunt. Retrorsum autem cadere, ut in terram reverteretur unde sumptus est. Sed quoniam die tertia resurrexit, ideoque ait: Salutare tuum exspectabo, Domine. Sicut et per David dicit: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10) Haec quidam ita exponunt. Alii vero hanc prophetiam ad Antichristum transferunt. De tribu enim Dan venire Antichristum ferunt pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde et non immerito, dum Israeliticus populus terram in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad 115.0238D| aquilonem castra metatus est, illum scilicet significans qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13) De quo et per Prophetam dicitur: A Dan auditus fremitus equorum ejus (Jer. VIII, 16). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Cerastae enim Graece cornua dicuntur, serpensque hic cornutus esse perhibetur. Per quem digne adventus Antichristi asseritur, qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare 115.0239A| provocat, quibus quasi parcendo blanditur. Sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit et sese ad coepta angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe mordere est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est quisquis extollitur in dignitatibus 115.0239B| mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur. In faciem enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas agnoscere easque poenitendo deflere. Retro vero, quod non videtur, cadere est ex hac vita repente decidere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. Et quia Judaea, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat, bene Jacob eodem loco repente in electorum voce conversus est dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine. Id est, non sicut infidelis Antichristum, sed eum qui redemptione nostra venturus est, verum credo fideliter Christum.

Gad accinctus praeliabitur ante eum. Iste Gad accinctus personam Domini exprimit, qui in primo adventu humilitatis suae ante adventum Antichristi 115.0239C| praeliaturus occurrit, accinctus gladio verbi sui circa femur potentissime, quo inimicos divisit, id est filium a patre, filiam a matre, nurum a socru, juxta quod legitur in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Quod autem ait, et ipse accingetur retrorsum, claritas Domini nostri in secundo regno ejus ostenditur. Quia cum venerit Antichristus, occurret retrorsum, id est post ejus vestigia Christus celeri adventu progrediens, ut interficiat eum gladio oris sui. Unde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo quod posterior, id est secus pedes, quasi latrunculus rapido atque improviso adventu exsiliat contra apertam Antichristi oppugnationem. Hinc est quod Evangelista proclamat dicens: Quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet (I 115.0239D| Thess. V, 2). Christus ergo et ante, et retro praeliari contra Antichristum scribitur. Ante eum namque in occulto adventu humilitatis, post eum manifestus in gloria majestatis. Demonstrat aperte Moyses prophetiam patriarchae hujus specialiter pertinere ad Christum. Sic enim ait: Benedictus, inquit, in latitudine Gad; quasi leo requievit, coepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Agnoscant itaque, quis requieverit sicut leo, nisi Christus in sepulcro suo: quis confregerit verticem brachiaque potentum, nisi Redemptor noster, qui humiliavit virtutem et superbiam excelsorum. Quis vidit principatum suum, nisi ille cui datus est principatus, et honor, et regnum?

115.0240A| Aser pinguis panis ejus, et praebet delicias regibus. Aser, cujus nomen significat divitias, idem Christus est, cujus est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae. Qui propter nos pauper factus est, cum dives esset. Cujus panis pinguis factus est, caro scilicet ejus, quae est esca sanctorum, quam si quis manducaverit, non morietur in aeternum (Joan. IV, 52). Ita etiam praebet delicias sapientiae regibus, id est qui sensus proprios bene regunt, qui dominantur vitiorum suorum, qui castigant corpora sua et in servitutem subjiciunt.

Nephthalim, quod interpretatur dilatatio, apostolos et praedicatores sanctos significat, quorum doctrina in latitudine totius mundi effusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli, qui sunt principes 115.0240B| Ecclesiarum et duces, principes Zabulon, et principes Nephthalim (Psal. LXVII, 28), qui sine dubio ad personam referuntur apostolorum. Ipsi sunt, filii excussorum (Psal. CXXVI, 4), id est filii prophetarum, qui in manu potentis Dei positi, tanquam sagittae excussae pervenerunt usque ad fines terrae. Unde et bene hinc Nephthalim cervus emissus scribitur, quia nimirum apostoli sive praedicatores veloci saltu exsilientes in morem cervorum transcendunt implicamenta saeculi hujus, sicque excelsa ac sublimia meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est, praedicant cunctis gentibus doctrinam Domini Salvatoris.

Filius accrescens Joseph. Haec prophetia post patratam ascensionem paternae vocis imaginem praetulit, 115.0240C| qua redeuntem in coelum post victoriam Christum Pater alloquitur dicens: Joseph filius accrescens, utique in gentibus, quia cum ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit dicens: Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). Filius accrescens, et decorus aspectu: omnes enim superat illius pulchritudo, juxta quod et de ipso in Psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Filiae decurrerunt super murum. Id est gentes vel Ecclesiae, quae crediderunt in Christum, hae super soliditatem fidei quasi super murum, pulchritudinis Christi accensae, discurrunt, ut verum sponsum per contemplationem 115.0240D| aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. Sed objurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes sanctum Domini opprimere Synagogae populi tentaverunt. Invideruntque illi habentes jacula. Neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittas, vel aliquod vulneris telum, sed hoc specialiter evenit in Christo. Sedit in forti arcus ejus. Christus enim arcum suum et arma pugnandi posuit in Deo, qui fortis est propugnator; cujus virtute conciditur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres eum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eum suspensum ligno crucifixerunt. Recisa sunt enim ver manus potentis Jacob, hoc est, per manus omnipotentis 115.0241A| Dei Jacob, ex cujus ore ipse Dominus, bonus pastor, egressus est lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit Filium nisi Deus Pater, qui dixit: Jacob puer meus, suscipiet eum anima mea? Et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Universa enim subjecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi jacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominaretur. Benedictionibus uberum, id est sive duorum Testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratus. Sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erat; quia eadem sancta virgo de se Domino potum lactis immulsit. Unde illa mulier in 115.0241B| Evangelio ait: Benedictus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI, 27).-- Benedictionibus uberum et vulvae. Etiam benedicitur vulva ejusdem matris, illa utique virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit, de qua Pater per Jeremiam prophetam dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I, 5). Benedictiones patris tuis confortatae sunt benedictionibus patrum tuorum. Benedictiones, inquit, Patris tui coelestis, quae datae sunt tibi a summo coeli et abyssi, confortatae sunt, id est praevaluerunt, benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum sive prophetarum convaluit benedictio omnipotentis Patris in Filio, ita ut ei nullus sanctorum aequetur. Donec veniret desiderium 115.0241C| collium aeternorum. Colles isti sancti sunt qui, Christi adventum prophetantes, magno cum desiderio incarnationem ejus exspectaverunt; de quibus Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis (Matth. XIII, 17). Hi ergo sancti dicti sunt colles propter excellentiam sanctitatis. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Joseph, omnes scilicet benedictiones istae super Christo ponuntur, quas incarnatus accepit, et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 23), id est sanctus Dei inter fratres suos, quia ipse caput omnium eminens universorum sanctorum, quos etiam et fratres vocat in Psalmis.

115.0241D| Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam et vespere dividet spolia. Quibus dictis apostolus Paulus designatur, de Benjamin stirpe progenitus, qui mane rapuit praedam, id est in primordiis fideles, quos potuit, devastavit. Vespere autem spolia dividit: quia, fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus descriptione mirifica dispensavit. Legimus quemdam ex doctoribus, ad urbem Hierusalem ea quae de Benjamin scripta sunt, referentem. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur. Hic sorte haereditatis eum locum accepit, in quo terrena est Hierusalem, quae nunc propter incredulitatem abjecta est atque repulsa. Haec enim in filiis suis sub persona Benjamin designatur. Nam sicut Benjamin 115.0242A| ultimam consequitur benedictionem, ita et idem populus ultimus est salvandus, posteaquam plenitudo gentium introierit. Dixit enim: Benjamin lupus rapax, lupus scilicet, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum atque justorum. Rapax autem propter aviditatem dicitur. Ex multa enim fame verbi Dei et inedia venit rapax, quia et ipse violenter diripuit regnum Dei. Hic autem mane comedit praedam. Mane illud tempus creditur quo legem accepit. Tunc mundo prima quidem illuminatio scientiae data est. Comedit autem mane, quia legem, quam mane accepit, comedit adhuc, et meditatur; licet sequens legem justitiae in legem fidei non pervenit. Ad vesperam autem dividet spolia. Vespere est illud tempus novissimum quo convertetur. Tunc 115.0242B| ergo dividet escam, tunc intelliget dividendam esse litteram ab spiritu, et tunc cognoscet quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Quia ergo jam per gratiam Domini illummatus incipit in lege spiritalia a corporalibus dividere et separare, ideo dicitur, ad vesperam dividet escam, quod tota die in lege meditans ante non fecit.

Quaeritur autem de Jacob cur omnes quos de liberis et ancillis genuit, aequales honore filios et haeredes constituerit? Nisi ut ostenderet quod Christus Dominus omnibus gentibus, qui per fidem corpori ejus conciliantur, cunctis pari honore et gloria habitis coelestia praemia largiatur. Non est enim discretio: Judaeus an Graecus, barbarus an Scytha, servus an liber sit; quia per omnia et in omnibus Christus 115.0242C| est (Col. III, 11). Propterea enim figuram servi Salvator noster et Dominus induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus credentibus in se aequale donum bonorum coelestium largiatur. Nec praefertur apud illum qui secundum carnem nobilior sit. Quicunque enim fidem promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Nam hoc ita futurum etiam per prophetam significatur, dicente Domino: Erit in diebus novissimis, effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Sequitur.

VERS. 23.-- Vocavit autem Joseph fratres suos, dixitque eis: Post mortem meam visitabit vos Deus, 115.0242D| et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. Asportate vobiscum ossa mea de loco isto. Quid est quod tantus vir ossa sua ab Aegypto asportari praecepit? Non enim otiose mandasse credendus est. Qui prophetare potuit, non improvide ista praecepit. Cum enim esset in Dei creatoris devotione propensior, sciens ab ipso percepisse quod Aegyptum in tanta majestate gubernaret, noluit ut sibi honor, sed debitus Creatori deferretur: et ideo errorem post mortem suam expetiit auferri, perpendens, ab Aegyptiis causa vanitatis illicitum honorem impendi sibi post mortem, certus vanitatem vulgi mortuos magis ut deos venerari quam vivos. Et ideo ut esset alienus a vana superstitione Aegyptio rum, ne aliquando ad Dei injuriam ista fierent, praecepit 115.0243A| ossa sua asportari ab Aegypto; quod quidem et apostolos invenimus secutos, Paulum scilicet et Barnabam. Nam cum sacrificari sibi vidissent, scientes exosum esse Deo, sciderunt vestimenta sua dicentes: Quid facitis? Nam et nos homines sumus vobis similes (Act. XIV, 14). Et sic compescuerunt turbas. Verum si cui spiritaliter interpretari placuerit, videlicet ut Joseph significet Dominum ac Redemptorem nostrum. Aegyptus, qui interpretatur tenebrae, Judaeam propter obscuritatem suae perfidiae; ossa ejus, virtutes fidei, quam Judaea retinere indigna, suis exigentibus tenebris ignorantiae, fuit; et fratres Joseph, sanctos apostolos, quorum figuram multis in locis obtinent; terram ipsorum, Ecclesiam ex gentibus, ubi fidem Salvatoris praedicarunt; 115.0243B| nos contradicere nolumus; sed suo judicio sine contentione delinquere decrevimus.

115.0244A| Liber enim jam finem exposcit; clausula terminum petit. Unde in calce lectorem humiliter precamur ut si hoc opusculum lectione dignum duxerit, et utile si quid invenerit, auctorem quidem scriptionis Domino commendare non abnuerit, quia ejus est donum quod aliquid utilitatis ediderim. Nam si aliqua digna reprehensione repererit, nostrae stultitiae ac infirmitati deputet, quoniam non grata nec praesumptuosa, sed imperata potius describere conati sumus; et si de artificiosa compositione causatus fuerit, sciat quia prudentes viri non compta sed utilia in Scripturis requirunt, et eis non verba artificiosa, sed dicta proficua placent; quia sciunt quod non res pro verbis, sed verba pro rebus describendis sunt instituta.

(no apparatus)