Commentarius in Ecclesiasten (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarius in Ecclesiasten
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23

HieStr.CoInEc 23 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

381-382 Memini me ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romae essem, et Ecclesiasten sanctae Blesillae legerem, ut eam ad contemptum istius saeculi provocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo; rogatum ab ea, ut in morem Commentarioli obscura quaeque dissererem, ut absque me posset intelligere, quae legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, o Paula et Eustochium, talem vitae nostrae habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus obmutui: nunc in Bethleem positus, augustiori videlicet civitate, et illius memoriae, et vobis reddo quod debeo. Hoc breviter admonens, quod nullius auctoritatem secutus sum; sed de Hebraeo transferens, magis me Septuaginta Interpretum consuetudini coaptavi: in his dumtaxat, quae non multum ab Hebraicis discrepabant. Interdum Aquilae quoque et Symmachi, et Theodotionis recordatus sum, ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer.

COMMENTARIUS.

383 (Caput primum.) Verba Ecclesiastae filii David Regis Jerusalem. Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem, Scripturae manifestissime docent: pacificum, id est, SALOMONEM ( ); et IDIDIA ( ), hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur COELETH ( ), id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui [ Al. quod] coetum, id est, Ecclesiam congreget, quem nos nuncupare possumus concionatorem, eo quod loquatur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur. Porro pacificus, et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmi quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. Qui tametsi ad prophetiam Christi, et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedunt; tamen secundum historiam super Salomone conscripti sunt.

Is itaque juxta numerum vocabulorum tria volumina edidit, Proverbia, Ecclesiasten, et Cantica Canticorum. In Proverbiis parvulum docens, et quasi de officiis per sententias erudiens. Unde, et ad filium ei sermo crebro repetitur. In Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituens, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca, et brevia universa, quae cernimus. 384 Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo, praeparatum, in Cantico Canticorum sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia, et pompis saeculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non possumus dicere: Osculetur me ab osculo [Al. ab osculis] oris sui (Cant. I, 1). Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt: ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad logicam usque perducant.

Necnon, et hoc diligentius attendendum, quod per tres libros auctoris, diversus est titulus. In Proverbiis enim notatur: Proverbia Salomonis filii David, regis Israel. In Ecclesiaste vero: Verba Ecclesiastae filii David, regis Jerusalem: superfluum quippe est hic Israel, quod male in Graecis, et Latinis codicibus invenitur. In Cantico autem Canticorum nec filius David, nec rex Israel, sive Jerusalem praescribitur: sed tantum, Canticum Canticorum Salomonis. Sicut enim Proverbia, et rudis institutio ad duodecim tribus, et ad totum pertinent Israel: et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est, habitatoribus Jerusalem: ita Canticum Canticorum ad eos proprie facit, qui tantum superna desiderant. Ad incipientes, et proficientes, et paterna 385 dignitas, et regni proprii merito vindicatur auctoritas. Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur discipulus, sed amore, proprium nomen sufficit, et aequalis magister est, et nescit esse se regem. Haec interim juxta litteram.

Caeterum secundum intelligentiam spiritualem: pacificus et dilectus Dei Patris, et Ecclesiastes noster est Christus; qui medio pariete destructo, et inimicitias in carne evacuans, fecit utrumque unum, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). De quo Pater ad discipulos: Hic est, inquit (Matth. III, 17), filius meus dilectus, in quo mihi complacui: hunc audite, qui est catut omnis Ecclesiae: Nequaquam ad synagogam Judaeorum, sed ad gentium multitudinem loquens rex Jerusalem vivis lapidibus exstructae: non illius, de qua ipse ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas (Matth. XXIII, 37); et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Ibid., 38): sed illius, per quam jurare vetat; quia sit civitas magni regis. Hic est filius David, ad quem caeci in Evangelio clamabant; Miserere nostri, fili David (Matth. IX, 27); et omnis turba consona voce resonabat: Osanna filio David (Matth. XXI, 9). Denique non ad eum fit verbum Dei, sicut et ad Jeremiam, et ad caeteros Prophetas: sed quia dives est, et rex, et potens (ipse est siquidem Verbum et sapientia, caeteraeque virtutes), verba loquitur ad Ecclesiae viros: verba insinuat Apostolis, de quibus cantatur in Psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Male igitur quidam opinantur, nos ex hoc libro ad voluptatem et luxuriam provocari: cum e contrario omnia, quae in mundo cernimus, vana doceantur: NEC DEBERE EA nos studiose appetere, quae, dum tenentur, intereant.

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Si cuncta quae fecit Deus, valde bona sunt, quomodo omnia vanitas, et non solum vanitas, verum etiam vanitas vanitatum? Ut sicut in Canticis Canticorum inter omnia carmina, excellens carmen 386 ostenditur: ita in vanitate vanitatum, vanitatis magnitudo monstretur. Tale quid et in Psalmo scriptum est: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Si vivens homo vanitas est; ergo mortuus vanitas vanitatum. Legimus in Exodo, glorificatum vultum Moysi intantum, ut filii Israel eum aspicere non possent. Quam gloriam Paulus Apostolus ad comparationem Evangelicae gloriae, dicit esse non gloriam: Nam nec glorificatum est, inquit, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10). Possumus igitur et nos in hunc modum, coelum, terram, maria, et omnia quae in hoc circulo continentur, bona quidem per se dicere, sed ad Deum comparata, esse pro nihilo. Et quomodo, si igniculum lucernae videns, contentus essem ejus lumine, et postea, orto sole, non cernerem, quod lucebat, stellarum quoque lumina jubare viderem solis abscondi: ita aspiciens elementa et rerum multiplicem varietatem, admiror quidem operum magnitudinem; recogitans autem omnia pertransire, et mundum suo fine senescere, solumque Deum id semper esse, quod fuerit, compellor dicere non semel, sed bis: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. In Hebraeo pro vanitate vanitatum, ABAL ABALIM ( ) scriptum est, quod, exceptis Septuaginta interpretibus, omnes similiter transtulerunt ἀτμός ἀτμίδων, sive ἀτμῶν: quod nos possumus vaporem fumi et auram tenuem, quae cito resolvitur appellare. Caducum itaque et nihil universitatis ex hoc verbo ostenditur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Sive quia vanitati creatura subjecta est, et ingemiscit, parturit, et praestolatur revelationem filiorum Dei, et nunc ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Tamdiu omnia vana sunt, donec veniat quod perfectum est.

Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Post generalem sententiam, quod vana sint omnia, ab hominibus incipit: quod frustra in mundi 387 istius labore desudent; congregantes divitias, erudientes liberos, ambientes ad honorem, aedificia construentes, et in medio opere subita morte subtracti audiant: Insipiens, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? maxime cum ex omni labore nihil secum ferant, sed nudi in terram redeant, unde sumpti sunt.

Generatio vadit, et generatio venit: et terra in saeculum stat. Aliis morientibus, nascuntur alii; et quos videras, non videns, incipis videre quos non videras. Quid hac vanius vanitate, quam terram manere, quae hominum causa facta est: et ipsum hominem terrae dominum, in pulverem repente dissolvi? Aliter, Prima recedit generatio Judaeorum, et succedit generatio de gentibus congregata: terra autem tamdiu stat, quamdiu, Synagoga recedente, Ecclesia omnis introeat. Cum enim praedicatum fuerit Evangelium in toto orbe, tunc erit finis. Imminente vero consummatione, coelum et terra pertransibunt. Et signanter non ait: Terra in saeculis stat, sed in saeculum. Porro laudamus Dominum, non in uno saeculo, sed in saeculis saeculorum.

Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum ducit, et oritur ipse ibi. Sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum ortu suo quotidie indicat et occasu. Qui postquam ardentem rotam Oceano tinxerit, per incognitas nobis vias ad locum, unde exierat, regreditur: expletoque noctis circulo, rursum de thalamo suo festinus erumpit. Pro eo autem, quod Vulgatam editionem sequentes posuimus, ad locum suum ducit, in Hebraeo habet SOEPH ( ): quod Aquila interpretatur εἰσπνεῖ, id est, aspirat. Symmachus vero, et Theodotion, recurrit, quia videlicet sol revertatur ad locum suum, et ibi, unde prius egressus fuerat, aspiret. Hoc autem totum idcirco, ut doceat, mutationibus temporum, 388 et ortu occasuque siderum, humanam aetatem labi et interire, dum nesciat. Aliter, Sol justitiae, in cujus alis est sanitas, timentibus Deum oritur, et pseudoprophetis occidit meridie. Cum autem ortus fuerit, in locum suum nos trahit. Quo? videlicet ad Patrem. Ad hoc enim venit, ut nos de terris ad coelum levet, et dicat; Cum exaltatus fuerit Filius hominis, omnia trahet ad se (Joan. XII). Nec mirum, Filium ad se trahere credentes, cum et Pater ipse ad Filium trahat: Nemo enim, ait, venit ad me, nisi Pater, qui misit me, adducat eum (Joan. VI, 44). Iste ergo sol, quem aliis occidere, aliis nasci diximus: et Jacob quondam Patriarchae de Terra sancta egredienti [ Al. regredienti] occidit, rursumque cum de Syria terram repromissionis intraret, ortus est ei (Gen. XXVIII). Lot quoque, quoniam [ Al. quando] egressus est de Sodomis, et venit ad civitatem, ad quam, ut festinaret, ei fuerat imperatum, ascendit in montem, et sol exivit super Segor (Gen. XIX).

Vadit ad austrum, et girat ad aquilonem: girans girando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus. Hinc possumus aestimare hyemis tempore solem ad meridianam plagam currere, et per aestatem septentrioni esse vicinum, et non per aequinoctium autumni habere principium: sed primum spirante favonio, quando tempore veris in foetum cuncta rumpuntur. Quod autem ait: Girans girando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, sive ipsum solem spiritum nominavit, quod animet, et spiret, et vigeat, et annuos orbes suo cursu expleat, ut ait poeta (Aeneid. III): Interea magnum sol circumvolvitur annum: et alibi (Georgic. II): Atque in se sua per vestigia volvitur annus; sive quod et lunae lucentem globum et astra Titania: Spiritus intus alit: totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet; 389 non de annuo solis cursu, sed de quotidianis semitis ejus loquitur. Obliqua enim et fracta linea per austrum pergit ad boream, et ita revertitur ad orientem. Aliter: Sol quando per austrum currit, vicinior terrae est; quando per aquilonem, sublimis attollitur. Forsitan ergo his qui hyemis et tribulationum frigore coarctantur (ab aquilone enim (Jerem. I, 14), exardescunt mala super terram) vicinior sol iste justitiae est: his vero qui in boreae parte habitant, et calore privantur aestivo, incedit procul, et per suos circulos, unde profectus est, revertitur. Cum enim traxerit omnia ad se, et universos suis radiis illuminaverit, fit restitutio principalis, et est Deus omnia in omnibus. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Vadit ad meridiem, et circumit ad boream; perambulans vadit ventus, et per quae circumierat, revertitur ventus.

Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur. Ad locum de quo torrentes exeunt, illic ipsi revertuntur, ut abeant. Putant quidam, aquas dulces, quae in mare influunt, vel ardente desuper sole consumi, vel salsugini [ Al. salsuginis] maris esse pabula. Ecce Ecclesiastes noster, et ipsarum aquarum conditor, eas dicit per occultas venas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Melius autem Hebraei sub torrentium et maris nomine per metaphoram de hominibus significari arbitrantur, quod in terram, de qua sumpti sunt, redeant: et torrentes vocentur, non flumina, eo quod cito intercidant, nec tamen impleatur terra multitudine mortuorum. Porro, si ad altiora conscendimus [ Al. conscendamus], recte turbidae aquae in mare, unde substiterant, revertuntur. Et, ni fallor, absque additamento nusquam torrens in bonam partem legitur. Nam Torrente voluptatis tuae potabis illos, cum additamento dicitur voluptatis (Psal. XXXV, 9). Et e contrario Salvator ad torrentem traditur Cedron (Joan. XVIII, 1). 390 Et Elias persecutionis tempore ad torrentem Chorath latitat, qui et ipse siccatur (III Reg. XVII, 3). Non adimpletur autem mare insatiabile, quomodo et in Proverbiis filiae sanguisugae (Prov. XXX, 15).

Omnes sermones graves non poterit vir loqui. Non satiabitur oculus videndo, et non implebitur auris auditu. Non solum de physicis, sed et de ethicis quoque scire difficile est. Nec sermo valet explicare causas naturasque rerum, nec oculus, ut rei poscit dignitas, intueri, nec auris, instituente doctore, ad summam scientiam pervenire. Si enim nunc per speculum videmus in aenigmate, et ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, consequenter nec sermo potest explicare quod nescit; nec oculus, in quo caecutit, aspicere; nec auris, de quo dubitat, impleri. Simul et hoc notandum, quod omnia verba sint gravia, et magno labore discantur, contra eos, qui putant otiosis sibi, et vota facientibus venire notitiam [ Al. ad notitiam] Scripturarum.

Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est, quod factum est? ipsum quod fiet. Et non est omne recens sub sole. Videtur mihi de his quae supra enumeravit, generatione et generatione, mole terrarum, ortu solis et occasu, cursu fluminum, magnitudine Oceani, omnibusque quae aut cogitatione, aut visu, vel auribus discimus, nunc communiter loqui, quod nihil sit in natura rerum, quod non ante jam fuerit. Ab initio enim mundi et homines nati et mortui sunt, et terra super aquas librata constitit, et sol ortus occubuit. Et ne plura percurram, et avibus volare, et natare piscibus, et terrestribus ingredi, et serpentibus labi, Deo artifice concessum est. Huic quid simile sententiae et Comicus ait: Nihil est dictum, quod non sit dictum prius. (Terent. in Prolog. Eunuchi).

Unde praeceptor meus Donatus, cum istum versiculum exponeret: Pereant, inquit, qui ante nos nostra dixerunt. Quod si in sermonibus nihil novum dici potest, quanto magis in administratione mundi, quae ab initio sic 391 perfecta est, ut requiesceret Deus ab operibus suis in die septima! Legi in quodam libro: Si omne, quod sub sole factum est fuit in praeteritis saeculis antequam fieret, et homo jam sole condito factus est: fuit ergo homo, antequam sub sole fieret. Sed excluditur, quod hac ratione, et jumenta, et culices, et minuta quaeque, et magna animalia ante dicerentur fuisse, quam coelum. Nisi forte illud respondeat, ex consequentibus ostendi, non de caeteris animalibus, sed de homine Ecclesiastae esse sermonem. Ait enim: Non est omne recens sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. Animalia autem non loqui, sed tantum hominem: quod si loquantur animalia novum esse, et solvi sententiam, nihil novum esse sub sole.

Estne verbum de quo dicatur, vide hoc novum est: jam fuit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Apertius hoc Symmachus transtulit: Putasne est, qui possit dicere: Vide, hoc novum est, et jam factum est in saeculo, quod fuit ante nos. Cum superioribus autem congruit, quod nihil novum in mundo fiat: nec sit aliquis, qui possit exsistere, et dicere, ecce hoc novum est: siquidem omno quod se putaverit novum ostendere, jam in prioribus saeculis fuit. Nec putemus signa, atque prodigia, et multa, quae arbitrio Dei nova in mundo fiunt, in prioribus saeculis esse jam facta: et locum invenire Epicurum, qui asserit per innumerabiles periodos eadem, et eisdem in locis, et per eosdem fieri. Alioquin et Judas crebro prodidit, et Christus passus est saepe pro nobis, et caetera quae facta sunt, et futura, in easdem similiter periodos revolventur. Sed dicendum, quod ex praescientia et praedestinatione Dei jam ea facta sint, quae futura sunt. Qui enim electi sunt in Christo ante constitutionem mundi, in prioribus saeculis jam fuerunt.

Non est memoria primis, et quidem novissimis quae futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in novissimo. Quomodo praeterita apud nos 392 abscondit oblivio: sic ea quae vel nunc fiunt, vel quae futura sunt, hi qui nasci habent, scire non poterunt, et cuncta silentio praeteribunt, et quasi non fuerint abscondentur: et complebitur illa sententia: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Nam et Seraphim propterea faciem suam et pedes velant, quia prima et extrema cooperta sunt. Juxta autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Non est memoria primis, et quidem novissimis qui futuri sunt, non erit eis memoria cum his, qui futuri sunt in novissimo (Matth. XX, 16): ille de Evangelio sensus est, quod qui in isto saeculo primi sunt, sint omnium novissimi. Et quia Deus, ut benignus et clemens, minimorum quoque, et omnium recordatur, his qui propter vitium suum novissimi esse meruerunt, non tantam dabit gloriam, quantam his qui se humiliantes novissimi in mundo esse voluerunt. Dicitur itaque et in consequentibus: Non est memoria sapientis cum stulto in aeternum.

Ego Ecclesiastes fui rex super Israel in Jerusalem. Hucusque praefatio generaliter de omnibus disputantis [ Al. disputans]: nunc ad semetipsum redit, et quis fuerit, quomodo experimento universa cognoverit, docet. Aiunt Hebraei hunc librum Solomonis esse, poenitentiam agentis, quod in sapientia divitiisque confisus, per mulieres offenderit Deum.

Et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientia de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem malam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Verbum ANIAN ( ) Aquila, Septuaginta et Theodotio περισπασμόν similiter transtulerunt, quod in distentionem Latinus Interpres expressit, eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta lanietur. Symmachus vero ἀσχολίαν, id est, occupationem transtulit. Quia igitur saepius in hoc volumine nominatur, sive occupationem, sive distentionem, sive quid aliud dixerimus, ad superiorem sensum cuncta referantur. Dedit ergo Ecclesiastes primo omnium mentem suam 393 ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas, rationesque cognoscere: quare parvuli corriperentur a daemone, cur naufragia et justos, et impios pariter absorberent. Utrum haec, et his similia casu evenirent, an judicio Dei. Et si casu, ubi providentia? si judicio, ubi justitia Dei? Haec, inquit, nosse desiderans, intellexi superfluam curam, et sollicitudinem per diversa cruciantem a Deo hominibus datam, ut scire cupiant, quod scire non licitum est. Pulchre autem causa praemissa, a Deo data distentio est. Quomodo enim in Epistola ad Romanos scribitur: Propter quod tradidit eos Deus in passiones ignominiae (Rom. I, 6). Et iterum: Propter quod tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non oportet (Ibid., 28). Ac deinde: Propterea tradidit eos Deus in desideria cordis sui in immunditiam (Ibid., 24). Et ad Thessalonicenses: Propterea mittet eis Deus operationem erroris (II Thess. II, 10). Et prius causae ostenduntur, quare vel passionibus ignominiae, vel sensui reprobo, vel cordis sui desideriis concedantur [ Al. concidantur], aut quid fecerint, ut operationem erroris accipiant. Ita et in praesentiarum idcirco Deus distentionem malam dedit hominibus, ut distendantur in ea, quia prius sponte sua et propria voluntate haec vel illa fecerunt.

Vidi universa [Al. omnia] opera, quae facta sunt sub sole, et ecce omnia vanitas, et praesumptio spiritus. Necessitate compellimur, ut crebrius, quam volumus de verbis Hebraicis disseramus. Nec enim possumus scire sensum, nisi eum per verba discamus. ROOTH ( ) Aquila, et Theodotio νομὴν, Symmachus βόσκησιν transtulerunt. Septuaginta autem Interpretes non Hebraeum sermonem expressere, sed Syrum, dicentes προαίρεσιν. Sive ergo νομὴ, sive βόσκησις, a pastione vocabulum est: προαίρεσις autem melius voluntatem, quam praesumptionem sonat. Dicitur autem, quod agat unusquisque quod velit, et sibi rectum esse videatur, atque in diversa libero homines ferantur arbitrio, et vana sint universa sub sole, dum invicem nobis in bonorum et malorum finibus displicemus. Dicebat mihi Hebraeus, quo 394 Scripturas sanctas instituente perlegi, quod supra scriptum ROOTH verbum, magis in hoc loco afflictionem, et malitiam, quam pastionem, et voluntatem significaret: non a malo, quod est contrarium bono, sed ab eo, quod in Evangelio scribitur: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Quam Graeci significantius κακουχίαν vocant, et esse sensum: Consideravi universa, quae in mundo fiunt, et nihil aliud deprehendi, quam vanitatem, et malitias, id est miserias spiritus, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur.

Perversus non poterit adornari, et imminutio non poterit numerari. Qui perversus est, nisi ante corrigatur, non poterit adornari. Recta ornatum recipiunt, curva correctionem. Perversus non dicitur, nisi qui depravatus a recto est. Hoc contra haereticos, qui quasdam naturas introducunt, quae non recipiunt sanitatem. Et quia imminutio, hoc est, quod deest, non potest numerari: propterea tantum primogenita Israel numerata sunt. Feminae vero, et servi, et parvuli, et vulgus ex Aegypto, nequaquam plenitudo, sed imminutio exercitus, absque numero praetermissi sunt. Potest et hic esse sensus: Tanta malitia in mundi hujus capacitate versatur, ut ad integrum boni statum mundus redire vix valeat, nec possit facile recipere ordinem et perfectionem suam, in quibus primum conditus est. Aliter, Omnibus per poenitentiam in integrum restitutis, solus diabolus in suo permanebit errore. Cuncta enim, quae sub sole facta sunt, illius arbitrio et spiritu malignitatis eversa sunt, dum ad ejus instinctum peccatis peccata cumulantur. Denique, Tantus est numerus seductorum et eorum qui de grege Domini ab eo rapti sunt, ut supputatione non queat comprehendi.

Locutus sum ego cum corde meo, dicens: Ecce ego magnificatus sum, et adjeci sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Jerusalem, et cor meum vidit multam sapientiam et scientiam. Sapientior fuit Salomon, non Abraham, et Moyse, et caeteris Sanctis, sed his qui fuerunt ante se in Jerusalem. Legimus et in Regnorum libris, multae sapientiae fuisse Salomonem, 395 et hoc a Deo donum prae caeteris postulasse. Mundi ergo cordis oculus multam sapientiam et scientiam contuetur; quia non ait: Multam sapientiam et scientiam sum locutus; sed, Multam sapientiam et scientiam vidit cor meum. Non enim possumus eloqui omnia, quae sentimus.

Et dedi cor meum, ut nossem sapientiam et scientiam, errores et stultitiam: cognovi quia et hoc est pastio venti, sive praesumptio spiritus. Contrariis contraria intelliguntur. Et sapientia prima est, stultitia caruisse. Stultitia autem carere non potest, nisi qui intellexerit eam. Unde et plurima in rebus noxia sunt creata, ut dum vitamus ea, ad sapientiam erudiamur. Aequalis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam et scientiam, et e regione errores et stultitiam: ut in aliis appetendis et aliis declinandis, vera ejus sapientia probaretur. Sed in hoc quoque, ut in caeteris, dicit pavisse se ventos, et non valuisse perfectam comprehendere veritatem. De praesumptione spiritus, sive pastione venti, quae saepius in hoc libro dicitur, supra disseruisse sufficiat.

Quia in multitudine sapientiae, multitudo furoris: et qui apponit scientiam, apponit dolorem. Quanto magis quis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subjacere vitiis, et procul esse a virtutibus, quas requirit (Sap. VI, 7). Quia autem potentes potenter tormenta patientur, cuique plus creditur, plus exigitur ab eo, propterea apponit dolorem, qui apponit scientiam, et contristatur moerore secundum Deum, doletque super delictis suis. Unde et Apostolus ait: Et quis est, qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me (II Cor. II, 2)? Nisi forte et hoc intelligendum, quod sapiens vir doleat tam in abdito et profundo latere sapientiam, nec ita se praebere mentibus, ut lumen visui; sed per tormenta quaedam, et intolerandum laborem, jugi meditatione et studio provenire.

(Cap. II.) Dixi ego in corde meo: Veni nunc, tentabo te in laetitia, et videbo in bono: et ecce etiam hoc vanitas. Postquam in multitudine sapientiae et adjectione scientiae, laborem et dolorem esse deprehendi, et nihil aliud, nisi cassum et sine fine certamen, transtuli me ad laetitiam, ut luxu fluerem, congregarem opes, 396 divitiis abundarem, et perituras voluptates caperem, antequam morerer. Sed et in hoc vanitatem meam ipse perspexi, dum praeterita voluptas praesentem non juvat, et exhausta non satiat. Non solum autem corporalis laetitia, sed etiam spiritualis est tentatio possidenti, ut indigeam corripiente me stimulo, et angelo Satanae, qui me colaphizet, ne elever (II Cor. XII, 7). Unde et Salomon: Divitias, inquit, et paupertatem ne dederis mihi (Prov. XXX, 8): Statimque subdidit: Ne satiatus mendax fiam; et dicam, quis me conspicit (Ibid., 9)? Siquidem et diabolus per bonorum abundantiam concidit. Unde et in Apostolo scriptum est: Ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli (I Tim. III, 6), id est, in tale judicium, in quo etiam diabolus incidit. Sed et hoc possumus dicere, propterea nunc laetitiam spiritualem, sicut et caetera, vanitatem pronuntiari, quod per speculum eam videamus et in aenigmate. Cum autem facie ad faciem fuerit revelata, tunc eam nequaquam vanitatem, sed veritatem vocari.

Risui dixi amentiam, et jocunditati, quid hoc facis? Ubi nos amentiam legimus, in Hebraeo habet MOLAL ( ), quod Aquila πλάνησιν, id est, errorem: Symmachus θόρυβον, hoc est, tumultum, interpretati sunt. Septuaginta vero, et Theodotio, sicut in pluribus locis, ita et in hoc quoque concordant, et transtulerunt περιφορὰν, quam nos, verbum de verbo exprimentes, circumlationem possumus dicere. Quomodo igitur hi, qui circumferuntur omni vento doctrinae, instabiles sunt, et in diversa fluctuant (Ephes. IV, 14): sic qui illo risu cachinnant, quem Dominus in Evangelio (Luc. VI, 25) fletu dicit mutandum, errore saeculi raptantur et turbine, non intelligentes ruinam peccatorum suorum, neque praeterita vitia plangentes; sed putantes brevia bona esse perpetua, et in his exsultantes, quae magis digna sunt planctu. Potest hoc et de haereticis accipi, qui falsis dogmatibus acquiescentes, laeta sibi et prospera repromittunt.

Consideravi in corde meo, ut traherem in vino carnem meam, et cor meum deduxit me in sapientiam, et ut obtinerem in stultitiam, donec viderem quid esset bonum filiis hominum, quod facerent sub sole numero dierum vitae suae. Volui vitam tradere 397 deliciis, et carnem meam ab omnibus curis liberare, et quasi vino, sic voluptate sopire; sed cogitatio mea, et ratio naturalis, quam etiam peccatoribus Deus auctor inseruit, retraxerunt me, et deduxerunt ad sapientiam requirendam stultitiamque calcandam, ut viderem quidnam illud esset boni, quod homines in vitae suae possent agere curriculo. Eleganter autem voluptatem ebrietati comparavit. Siquidem ebrietas evertit animi vigorem, quam qui potuerit sapientia commutare, et (ut in quibusdam codicibus habetur) obtinere laetitiam spiritualem; is poterit ad scientiam rei istius pervenire, quid in hac vita appetendum sit, quid vitandum.

Magnificavi opera mea: aedificavi mihi domos: plantavi mihi vineas, et caetera usque ad eum locum, in quo ait: Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. Antequam de singulis disseram, videtur mihi utile brevi cuncta sermone comprehendere, et quasi in unum corpus sensum redigere, ut possint facilius intelligi, quae dicuntur. Omnia quae putantur in saeculo bona, quasi rex et potens habui. Aedificavi mihi in excelsum palatia, vitibus montes collesque consevi. Et ne quid deesset ad luxum, hortos mihi pomariaque plantavi, diversas arbores instituens, quas collectae in piscinas aquae desuper irrigarent, ut longius viror humore perpeti nutriretur. Servorum quoque sive emptorum, sive vernaculorum, mihi fuit innumerabilis multitudo, et quadrupedum greges multi, boum scilicet et ovium, quantum nullus ante me rex habuit in Jerusalem. Sed et thesauri argenti et auri innumerabiles condebantur, quos mihi diversorum regum munera et gentium tributa contulerant. Unde et accidit, ut nimiis opibus ad majores delicias provocarer, et musicarum artium chori, mihi tibia, lyra, voce concinerent, et uterque sexus in conviviis ministraret: sed quanto ista crescebant, tanto sapientia deerat. Nam in quamcumque voluptatem me cupido traxisset, infrenis ferebar et praeceps, 398 putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in libidine luxuriaque consumerer. Tandem in memet reversus, et quasi de gravi somno evigilans, aspexi ad [ Al. et] manus meas, et opera mea plena vanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum. Nihil enim, quod in mundo putabatur bonum, bonum potui reperire. Reputans igitur, quae essent sapientiae bona, et quae stultitiae mala, consequenter in laudem illius hominis erupi, qui post vitia se refrenans, virtutum possit esse sectator. Magna quippe distantia est inter sapientiam et stultitiam, et quantum dies distat a nocte, tantum virtutes a vitiis separantur. Videtur mihi itaque, qui sapientiam sequitur, oculos in coelum semper erigere, et in sublime os habere surrectum, eaque, quae supra suum verticem sunt, contemplari. Qui vero stultitiae et vitiis deditus sit, versari in tenebris, et in rerum ignorantia volutari. Magnificavi opera mea, etc. Magnificat opera sua, qui juxta imaginem conditoris in superna sustollitur. Et aedificat domos, ut veniant Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et habitent in eis. Et plantat vineas, ad quas Jesus liget asinam suam.

Feci mihi hortos et pomaria: plantavi in illis lignum omne fructiferum. In domo divitis non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. XX). Fiunt igitur et horti propter imbecilliores quosque et infirmos. Nam qui infirmus est, oleribus vescitur (Rom. XIV, 2). Plantantur arbores, non omnes fructiferae, ut in Latinis codicibus habemus: sed omnes fructus, hoc est, diversarum frugum atque pomorum, quia diversae sunt gratiae in Ecclesia: et alius est oculus, alius manus, alius pes, et, quae verecundiora nostra sunt, his majorem honorem circumdamus (I Cor. XII). Inter quas frugiferas arbores aestimo tenere primatum lignum vitae, quod est sapientia. Nisi enim in medio illa plantetur, ligna caetera siccabuntur.

Feci mihi piscinas aquarum, ad irrigandum 399 ex eis saltum germinantem lignum. Ligna saltuum, ligna silvarum, quae non sunt frugifera, quae poma non afferunt, non aluntur imbre coelesti, non supernis aquis, sed his quae in piscinas de rivulis colliguntur. Nam Aegyptus humilis et jacens, quasi hortus olerum, terrenis et de Aethiopia venientibus aquis, irrigatur. Terra vero repromissionis, quae montuosa est et erecta, temporaneam et serotinam pluviam exspectat e coelo.

Mercatus sum servos, et ancillas, et vernaculi fuerunt mihi, et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi. Si volumus Ecclesiasten, ut supra diximus, etiam nunc ad Christi referre personam, possumus servos ejus dicere, qui habeant spiritum timoris in servitute, et spiritualia magis desiderant, quam teneant. Ancillas vero eas animas appellare, quae adhuc corpori terraeque sunt deditae. Vernaculos quoque illos qui sunt quidem de Ecclesia, et servos, et ancillas, de quibus diximus, antecedunt: necdum tamen libertate donati sunt, nec nobilitate a Domino. Sunt autem et alii in familia Ecclesiastae, instar boum et ovium, propter opera et simplicitatem: qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed necdum ad id pervenere, ut homines esse mereantur, et redeant ad imaginem conditoris. Diligentius nota quod in servis, et ancillis, et vernaculis multitudo non additur, in bobus vero et ovibus dicitur, possessio armenti et ovium multa fuit mihi. Plura quippe in Ecclesia armenta, quam homines; plures oves, quam servi, ancillae atque vernaculi. Illud vero, quod in fine dicitur:

Super omnes, qui fuerunt ante me in Jerusalem. Non ad grandem gloriam pertinet Salomonis, uno patre suo rege se ditiorem fuisse, quia sub Saule, necdum regnabatur in Jerusalem, et a Jebusaeis, qui ipsi urbi insederant, tenebatur. Altius itaque tractandum, quae sit Jerusalem: et quomodo Ecclesiastes, ante omnes, qui se praecesserunt reges in Jerusalem, ditior fuerit.

Congregavi mih argentum, et aurum, et substantias regum et provinciarum. Feci mihi cantores et cantatrices, et delicias 400 filiorum hominum, ministros vini et ministras. Argentum et aurum semper Scriptura divina super sermone ponit et sensu. Unde et in sexagesimo septimo psalmo, columba quae interpretatur in spiritu, manifestiores et visui expositas alas deargentatas habet, occultiorem vero intrinsecus sensum in auri pallore operit. Regum autem substantias, et provinciarum, sive regionum, in credentium congregavit Ecclesiam; illorum regum, de quibus psalmista canit: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2): illarumque regionum in quas oculos levari Salvator praecepit: quia jam candeant ad metendum (Joan. IV). Possunt regum substantiae et philosophorum dici dogmata, et scientiae saeculares, quas Ecclesiasticus vir diligenter intelligens, apprehendit sapientes in astutia eorum, et perdit sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobat (I Cor. I). Cantores quoque et cantatrices, illi vel illae sunt, qui psallunt spiritu, psallunt et mente. Cantator quasi vir et robustus et spiritualis de altioribus canit. Cantatrix vero adhuc circa materiam volutatur, quam Graeci ὕλην vocant; nec potest vocem suam in sublime tollere. Ubicumque ergo in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiae intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos vivificari, sed tantum feminas, quae materiae sunt vicinae (Exod. I). Et e contrario nullus Sanctorum, nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaath, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit (Num. XXV). Jacob inter duodecim Patriarchas, unius filiae pater est, et ob ipsam periclitatur (Gen. XXX). Deliciae quoque filiorum hominum super sapientia intelligendae, quae ad instar paradisi habet pomaria varia, et multiplices voluptates. Et de ipsa praecipitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Et in alio loco: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXVIII, 2). Nam de vini fusoribus, et vini fusitricibus (ad distinctionem quippe nunc masculini, feminino genere volui declinare, quod Latinus sermo non recipit) aliud multo, quam in promptu est, Aquila interpretatur. Non enim homines, viros videlicet, et 401 feminas, sed vasculorum species nominavit, κυλίκιον et κυλίκια vocans, quod Hebraice dicitur SADDA ( ) et SADDOTH ( ). Denique Symmachus, licet verbum non potuerit exprimere de verbo, ab hac opinione non longe est, dicens: Mensarum species, et appositiones. Sive igitur urceos, sive scyphos, sive crateres, qui in ministeriis ordinantur, auro gemmisque distinctos Salomonem habuisse credendum est: et quod ex uno κυλικίῳ, id est, cratere, aliis κυλικίοις, minoribus scilicet vasculis, hauriretur: et per ministrorum manus potantium vinum turba susciperet. Quia igitur Ecclesiasten interpretamur in Christo: et sapientia in cratere mixto in Proverbiis praetereuntes ad se convocat: Corpus Domini nunc craterem magnum debemus accipere, in quo non meraca Divinitas, ut in coelestibus fuit, sed propter nos humanitate media temperata est, et per Apostolos, minora κυλίκια, scyphos parvulos et crateras, in toto orbe credentibus effusa sapientia est.

Et magnificatus sum, et adjeci sapientiam super omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem: et quidem sapientia mea stetit mihi. Magnificatum Ecclesiasten, minime videtur Domino convenire, nisi forte ei illud aptemus: Proficiebat sapientia et aetate et gratia (Luc. II, 52). Et: Propter quod illum Deus exaltavit (Phil. II, 9). Quod autem ait: Qui fuerunt ante me in Jerusalem, de his dicit, qui ante adventum suum, congregationem Sanctorum et Ecclesiam gubernarunt. Si spiritualiter intelligimus Scripturas, ditior est Christus omnibus [ Al. ab hominibus]: si tantum carnaliter, melius intelligitur Synagoga, quam Ecclesia. Tulit ergo velamen, quod fuit positum super vultum Moysi (Exod. XXXIV), et pleno lumine faciem ejus videre nos fecit (II Cor. III). Porro stetisse sapientiam sibi, ille sensus est, quod etiam in carne posito sibi 402 permanserit sapientia. Qui profectum habet in sapientia, non ei stat sapientia; qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest: Et stetit mihi sapientia.

Et omne quod postulaverunt oculi mei, non tuli ab eis: nec prohibui cor meum ab omni laetitia: quia cor meum laetatum est in omni labore meo. Et haec fuit portio mea ex omni labore meo. Oculi animae et mentis intuitus contemplationem desiderant spiritualem, quam peccator ignorans, prohibet a vera jocunditate cor suum. Huic ergo se Ecclesiastes totum dedit, et leve tribulationis [ Al. leves tribulationes] in saeculo, aeterna gloria compensavit. Haec enim portio nostra est, praemiumque perpetuum, si hic pro virtutibus laboremus.

Et respexi ego ad omnia opera mea, quae fecerant manus meae, et in labore quo laboraveram faciens. Qui cum diligentia et cautione agit universa, haec potest dicere.

Et ecce omnia vanitas, et voluntas spiritus. Et non est abundantia sub sole. Quomodo in caeteris vilia cuncta reputavit, quae sub sole sunt, et pro voluntatum varietate diversa. Et non est abundantia sub sole (Psal. XVIII, 6). Christus in sole posuit tabernaculum suum. Itaque qui necdum ad solis claritatem, ordinem, constantiamque pervenit [ Al. pervenerit], in hoc Christus nec habitare poterit, nec abundare.

Et respexi ego, ut viderem sapientiam, et errores et stultitiam: quia quis est hominum, qui possit ire post regem atque factorem suum? Quia in superioribus usque ad eum locum in quo Scriptura ait: Sapientis oculi in capite ejus, uno cuncta sermone comprehenderam, volens sensum breviter indicare, et ob id rursum secundum ἀναγωγὴν, aliqua 403 perstrinxeram, nunc juxta id quod coeperam, exponere debeo. Multum enim a Septuaginta interpretatione in hoc loco diversus est sensus. Dicit autem se, post delicias voluptatesque damnatas, revertisse ad sapientiam perquirendam, in qua plus erroris stultitiaeque repererit, quam verae certaeque prudentiae. Non enim posse hominem tam liquido et pure scire sapientiam creatoris et regis sui, quam scit ille, qui conditor est. Itaque, et illa quae novimus, opinari nos potius quam tenere, et aestimare magis quam scire, quod verum est.

Et vidi ego, quia est abundantia sapientiae super stultitiam, sicut abundantia lucis super tenebras. Licet, inquit, ipsam hominum sapientiam mixtam errore perviderim, nec tam pure in nostros animos illabi posse, quam est in rege et conditore nostro; tamen magnam etiam in eo quod est, differentiam inter illam et stultitiam esse cognovi, quantum potest distare dies a nocte, lumen a tenebris.

Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. Et cognovi ego, quia eventus unus eveniet omnibus eis. Qui in perfectum virum pervenerit, et meruerit ut caput ipsius Christus sit, oculos suos semper habebit ad Christum, et eos in sublime elevans, numquam de inferioribus cogitabit. Cum haec se ita habeant, et inter sapientem et stultum tanta distantia sit, quod alter diei, alter tenebris comparetur, ille oculos ad coelum levet, iste in terram deprimat: repente mihi cogitatio ista subrepsit, quare sapiens et stultus communi finiantur interitu, cur eaedem plagae, idem eventus, eadem mors, pares utrumque angustiae premant.

Et dixi ego in corde meo, sicut eventus stulti, ita et mihi eveniet, et ut quid sapiens factus sum? Et locutus sum in corde meo, quoniam hoc quoque vanitas. Non enim erit memoria sapientis cum stulto in aeternum, eo quod ecce diebus qui supervenient, universa oblivio cooperiet: et quomodo morietur sapiens cum stulto? Dixi, sapiens et stultus, justus et impius, aequali sorte morientur, et omnia in hoc saeculo mala eventu simili sustinebunt; quid ergo mihi prodest, quod secutus sum sapientiam, 404 et plus caeteris laboravi? Rursum cogitans et diligenter mecum mente pertractans, sententiam meam vanam esse deprehendi. Non enim similiter sapiens et insipiens habebunt in futuro memoriam, quando consummatio veniet universitatis: et nequaquam pari exitu tenebuntur, quia hic ad refrigeria, ille perget ad poenam. Apertius in hoc loco sensum Hebraicum Septuaginta interpretes transtulerunt, licet verborum ordinem non sint secuti: Et ut quid sapiens factus sum ego? Tunc abundanter locutus sum in corde meo, quoniam insipiens ex abundantia loquitur: quoniam hoc quoque vanitas, quia non est memoria sapientis cum stulto in aeternum, et caetera. Quod videlicet priorem opinationem suam stultam esse convincens, insipienter se locutum esse testatus sit, et errasse, quia ante sic senserit.

Et odivi vitam, quia malum super me opus quod factum est sub sole, quia omnia vanitas et pastio venti. Si mundus in maligno positus est, et in tabernaculo isto Apostolus ingemiscit dicens: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? recte odio habet omne quod sub sole factum est. Ad comparationem quippe paradisi et illius vitae beatitudinem, in qua spiritualibus pomis et virtutum deliciis fruebamur: nunc quasi in ergastulo et carcere sumus et valle lacrymarum, in sudore vultus nostri comedentes panem.

Et odivi ego omnem laborem meum, quem ego laboro sub sole, quia dimitto illum homini, qui futurus est post me. Et quis scit utrum sapiens sit, an stultus? et dominabitur in omni labore meo, quo laboravi, et in quo sapiens factus sum sub sole: sed et hoc vanitas. Videtur quidem de divitiis et opibus rectractare, quod secundum Evangelium repentina morte subtracti, quali moriamur haerede, nesciamus: utrum stultus an sapiens sit, qui nostro est labore fruiturus. Quod Salomoni quoque accidit: non enim similem sui habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus, ne filium quidem patris haereditate dignum esse, si stultus sit. Sed mihi altius contemplanti, de labore videtur dicere spirituali, quod diebus ac 405 noctibus vir sapiens in Scripturis laboret, et componat libros, ut memoriam sui posteris derelinquat, et nihilominus in manus stultorum veniant, qui frequenter secundum perversitatem cordis sui, semina inde haereseon capiant, et alienos labores calumnientur. Si enim de corporalibus divitiis nunc Ecclesiastae sermo est, quid necesse fuit de labore et opibus dicere: Et dominabitur in omni labore meo, in quo laboravi, et in quo sapiens factus sum sub sole? Quae enim sapientia est, terrenas divitias congregare?

Et conversus sum ego, ut renuntiarem cordi meo in omni labore meo, quo laboravi sub sole, quia est homo, cui labor ejus est in sapientia, et scientia, et virtute, et homini qui non laboravit, illi dabit partem suam. Et quidem hoc vanitas et nequitia multa. Quid enim fit homini in omni labore suo, et in voluntate cordis sui, qua ipse laborat sub sole? Quia omnes dies ejus dolorum et iracundiae curarumque, et quidem in nocte non dormit cor ejus; sed et hoc vanitas. Supra de incerto loquitur haerede, quia utrum stultus, an sapiens laborum alterius futurus sit dominus, ignoretur. Nunc eadem quidem repetit, sed in illo diversus est sensus, quod etiam si filio, si propinquo, si noto alicui substantiam laboresque dimittat; nihilominus tamen in eumdem circulum res recurrat, ut alter labore alterius perfruatur, et sudor mortui, deliciae sint viventis. Se unusquisque consideret, et videbit, quanto libros labore componat, quomodo Saepe stylum vertat iterum, quae digna legi sint, Scripturus; (Ex Horat. Sat. l. I, Sat. 10). et homini qui non laboravit, det partem suam. Quid enim, ut ante jam dixi, ad opes terrae pertinent sapientia et scientia et virtus, in quibus se laborasse testatus est, cum sapientiae, scientiae atque virtutis sit, calcare terrena.

Non est bonum homini, nisi quod comedat, et bibat, et ostendat animae suae bonum 406 in labore suo. Et quidem hoc vidi ego, quia de manu Dei est. Quis enim comedet, et quis parcet sine illo? quia homini bono coram se dedit sapientiam, et scientiam, et laetitiam, et peccanti [Al. peccatori] dedit sollicitudinem, ut augeat et congreget quae dantur bono ante faciem Dei. Sed et hoc vanitas, et praesumptio spiritus. Postquam universa tractavi, et nihil injustius esse perspexi, quam alterius labore alterum frui, tunc mihi visum est hoc in rebus esse justissimum, et quasi Dei donum, ut suo quis labore frueretur, bibens et comedens, et pro tempore parcens opibus congregatis. Siquidem munus Dei est, talem viro justo dari mentem, ut ea quae curis vigiliisque quaesivit, ipse consumat. Sicut e contrario, irae Dei est in peccatorem, ut diebus ac noctibus opes congreget, et nequaquam eis utens, his relinquat, qui in conspectu Dei justi sunt. Sed et hoc, inquit, diligenter inspiciens et videns omnia morte finiri, vanissimum judicavi. Haec interim secundum litteram, ne videamur penitus simplicem praeterire sensum, et dum spirituales divitias sequimur, historiae contemnere paupertatem. Quid enim boni est, aut quale Dei munus, vel suis opibus inhiare, et quasi fugientem praecerpere voluptatem, vel alienum laborem in proprias delicias vertere: et hoc putare donum esse Dei, si alienis miseriis et laboribus perfruamur? Bonum est itaque veros cibos et veram sumere potionem, quos de agni Carne et Sanguine in divinis Voluminibus invenimus. Quis enim vel comedere, vel cum opus est, parcere potest absque Deo? qui praecepit sanctum canibus non esse mittendum (Matth. VII, 6), et docet, quomodo in tempore conservis sint danda cibaria (Matth. XXIV, 45); et juxta alium sensum, inventum mel tantum comedere, quantum sufficit (Prov. XXV, 16)? Pulchre autem homini bono Deus dat sapientiam, et scientiam, et laetitiam: nisi enim bonus fuerit, et mores suos 407 proprio arbitrio ante correxerit, sapientiam, et scientiam, et laetitiam non meretur, secundum illud quod alibi dicitur: Seminate vobis in justitia, vindemiate in fructu vitae, illuminate vobis lumen scientiae (Ose. X, 12, juxta LXX). Seminanda quippe ante justitia, et vitae fructus est demetendus, et postea scientiae lumen poterit apparere. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam, et caetera: sic peccatorem suo arbitrio derelinquens, fecit congregare divitias, et hinc et inde perversorum dogmatum consuere cervicalia. Quae cum vir sanctus et placens Deo viderit, intelligit [ Al. intelliget], quia vana sunt, et spiritus praesumptione composita. Nec mirandum, quod dixerit: Peccatori dedit sollicitudinem, et caetera. Ad illum enim sensum de quo saepe tractavi, hoc referendum est: Propterea datam [ Al. dat] ei esse sollicitudinem sive distentionem [ Al. afflictionem], quia peccator fuerit, et non esse causam distentionis [ Al. afflictionis] in Deo, sed in illo qui sponte sua ante peccaverit.

(Cap. III.) Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae in superioribus docuit: nunc vult illud ostendere, omnia sibi in mundo esse contraria, et nihil stare perpetuum, eorum dumtaxat, quae sub coelo sunt, et intra tempus, quia caeterae substantiae spirituales, nec coelo, nec tempore continentur.

Tempus pariendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Nulli dubium quod et ortus et interitus hominum, Deo notus sit et praefinitus, et idipsum esse parere, quod plantare: mori, et quod plantatum est evellere. Sed quia in Isaia legimus: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus: hoc dicendum est, quod perfecto viro, partus iste, qui de timore natus est, cum Deum amare coeperit, moritur. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Hebraei omne hoc, quod de contrarietate temporum scriptum est, usque ad illum locum, in quo ait: 408 Tempus belli, et tempus pacis, super Israel intelligunt. Et quia non necesse est per singulos versus ponere, quid interpretentur et sentiant, perstringam breviter [ Al. leviter] latiorem super hoc dissertionem lectoris ingenio derelinquens. Tempus fuit generandi et plantandi Israelem, tempus moriendi, et ducendi in captivitatem. Tempus occidendi eos in Aegypto, et tempus de Aegypto liberandi. Tempus destruendi templi sub Nabuchodonosor, et tempus aedificandi sub Dario. Tempus plangendi eversionem urbis, et tempus ridendi atque saltandi sub Zorobabel, Esdra, et Neemia. Tempus dispergendi Israel, et tempus in unum congregandi. Tempus quasi cingulum et baltheum circumdari Deo populum Judaeorum, et tempus ducendi eos in Babyloniam captivitatem, et ibi computrescere trans Euphraten. Lege περίζωμα ( lumbare ) Jeremiae (Jerem. XIII, 1 seqq.). Tempus quaerendi illos et servandi, et tempus perdendi, et tempus projiciendi. Tempus scindendi Israel, et tempus iterum consuendi. Tempus tacendi Prophetas, nunc in captivitate Romana, et tempus loquendi eos, tunc quando etiam in hostili terra Dei consolatione et alloquio non carebant. Tempus dilectionis, qua eos sub patribus ante dilexit, et tempus odii, quia in Christum intulerunt manus. Tempus praelii, modo non agentibus eis poenitentiam, et tempus pacis in futuro, quando intrante plenitudine gentium, omnis Israel salvus erit.

Tempus occidendi, et tempus sanandi. Et occidendi tempus est et sanandi, qui ait: Ego occidam, et ego vivificabo (Deut. XXXII, 19). Sanat ad poenitentiam provocans. Occidit, juxta illum sensum: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C, 8).

Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala. Idcirco sic Jeremiae verbum Deo datum est, ut ante eradicaret, et suffoderet, et perderet; et postea aedificaret atque plantaret (Jerem. I).

409 Tempus flendi, et tempus ridendi. Nunc flendi tempus est, et in futuro ridendi: Beati enim flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21).

Tempus plangendi, et tempus saltandi. Idcirco corripiuntur in Evangelio, quibus Dominus ait: Lamentavimus vobis, et non planxistis: cantavimus, et non saltastis (Luc. VII, 32). Plangendum est impraesentiarum, ut postea saltare valeamus illa saltatione, qua David saltavit ante arcam Testamenti: et Saulis filiae displicens, magis placuit Deo (II Reg. VI).

Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi lapides. Miror, quomodo vir disertus rem ridiculam in hoc loco dixerit: De destructione, inquiens, et aedificatione domorum Salomonis sermo est, quod homines nunc destruant, nunc aedificent: alii congregent lapides ad aedificia construenda, alii quae exstructa sunt, destruant, secundum illud Horatianum (Epist. lib. II, ep. 1): Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis. Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto. Hoc utrum recte, an perperam dixerit, lectoris arbitrio derelinquo. Nos prioris explanationis sequamur ordinem: Tempus spargendorum et congregandorum lapidum esse dicentes, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Quod tempus fuerit gentilis populi dispergendi, et tempus rursum in Ecclesiam congregandi. Legi in quodam libro (juxta Septuaginta tamen Interpretes, qui dixerunt: Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi ) severitatem Legis antiquae, Evangelii gratia temperatam. Lex quippe rigida, inbenigna, non parcens, peccantem interficit. Evangelii gratia miseretur, et ad poenitentiam provocat. Et hoc esse tempus mittendorum lapidum, sive congregandorum, quod lapides mittantur in Lege, colligantur in Evangelio. Hoc utrum vere nec ne dictum sit, suo imputetur auctori.

Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. Juxta simplicem intelligentiam manifestus est sensus, Apostolo 410 in eadem verba congruente: Nolite fraudare ad invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5), liberis dandam operam, et rursum continentiae. Vel quod tempus fuerit amplexandi, quando vigebat illa sententia: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Et tempus procul a complexu fieri, quando successit: Tempus in angusto est. Superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29). Si autem voluerimus ad altiora conscendere, videbimus sapientiam amplexari amatores suos: Honora, quippe ait, eam, et amplexabitur te (Prov. IV, 8), intraque ulnas suas et gremium strictiori tenebit complexu. Porro, quia non potest humanus animus semper in sublime tendi, et de divinis et altioribus cogitare, nec jugiter esse in contemplatione rerum coelestium, sed interdum necessitatibus corporis indulgere; propterea tempus est amplexandi sapientiam, et eam strictius continendi, et tempus relaxandi mentem ab intuitu complexuque sapientiae, ut curae corporis, et his quibus vita nostra absque peccato indiget, serviamus.

Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus projiciendi. Sub diversis sermonibus, idem nunc, qui supra et infra, sensus est, in eo quod ait: Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Ac deinde: Tempus scindendi, et tempus consuendi. Quomodo enim Synagoga destruitur, ut aedificetur Ecclesia, et a Lege fit scissio, ut Evangelia consuantur, quod Evangelistae singuli perpetrarunt, de Lege et Prophetis adventus Dominici testimonia consuentes: ita et tempus fuit quaerendi et custodiendi Israel, tempus perdendi et projiciendi illum. Vel certe tempus quaerendi populum ex gentibus, et tempus perdendi populum Judaeorum. Tempus custodiendi credentes ex nationibus, et tempus abjiciendi incredulos ex Israel.

Tempus tacendi, et tempus loquendi. Pythagoricos reor, quorum disciplina est tacere per quinquennium, et postea eruditos loqui, hinc originem sui traxisse decreti. Discamus itaque et 411 nos prius non loqui ut postea ad loquendum ora reseremus. Sileamus certo tempore, et ad praeceptoris eloquia pendeamus, Nihil nobis videatur rectum esse, nisi quod discimus, ut post multum silentium, de discipulis efficiamur magistri. Nunc vero pro saeculorum quotidie in pejus labentium vitio, docemus in Ecclesiis, quod nescimus. Et si compositione verborum, vel instinctu diaboli, qui fautor errorum est, plausus populi excitaverimus, contra conscientiam nostram scire nos arbitramur, de quo aliis potuimus persuadere. Omnes artes absque doctore non discimus: sola haec tam vilis et facilis est, ut non indigeat praeceptore.

Tempus amandi, et tempus odiendi. Tempus amandi post Deum, liberos, uxorem, propinquos, et tempus odiendi eos in martyrio, cum pro Christi confessione rigidos pietas oppugnat inimica. Vel certe tempus amandi Legem, et ea quae a Lege fuerant imperata, circumcisionem, hostias, sabbathum, neomenias, et tempus odiendi ea, Evangelii gratia succedente. Necnon et hoc dici potest, quoniam nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 12), tempus esse praesentia diligendi, et in futurum tempus adveniet, quando cernentes facie ad faciem, et in melius proficientes, incipiemus odisse, et despicere quod amavimus.

Tempus belli, et tempus pacis. Quamdiu in praesenti saeculo sumus, tempus est belli: cum autem migraverimus de hoc saeculo, pacis tempus adveniet. In pace enim locus est Dei, et civitas nostra Jerusalem, de pace sortita est vocabulum (Ps. LXXV, 3). Nemo ergo se nunc putet esse securum: in tempore belli accingendum est, et arma tractanda, ut victores quondam requiescamus in pace.

Quae abundantia est facienti, in quibus ipse laborat. Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occupentur in ea. Universa fecit bona in tempore suo et quidem saeculum dedit in corda eorum, ut non inveniat homo opus quod fecit Deus ab initio usque in finem. Non me fugit quid a plerisque in hoc loco dictum sit, 412 quod propterea Deus in praesenti saeculo etiam perversorum dogmatum magistris concesserit occupationem, ne mens hominis otiosa torpesceret, et hoc esse bonum, quod fecit Deus in tempore suo, et nihilominus nequire eos naturam et rerum scientiam comprehendere. Mihi vero ab Hebraeo, qui me in Scripturis erudivit, ita expositum est: Cum omnia suo labantur tempore, et sit tempus destruendi et aedificandi, flendi, atque ridendi, tacendi, atque loquendi, et caetera quae dicta de tempore sunt, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitae labores putamus esse perpetuos? Nec contenti sumus secundum Evangelium, malitia diei: nihilque in crastinum cogitemus (Matth.). Quid enim possumus habere in hoc saeculo amplius laborando, in quo id tantum hominibus a Deo datum est, ut alius alia sectando haberet, in quibus erudiri, et exercere se posset? Deus enim omne quod fecit, bonum est, sed bonum in tempore suo. Bonum est vigilare atque dormire: nec tamen semper vigilare aut dormire bonum est, quia vicissim juxta dispositionem Dei bonum est unumquodque, cum opus est. Dedit quoque Deus mundum ad inhabitandum hominibus, ut fruantur varietatibus temporum, et non quaerant de causis rerum naturalium quomodo creata sint omnia: quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad consummationem fecerit crescere, manere, mutari.

Cognovi quia non est bonum, nisi laetari, et facere bonum in vita sua. Et quidem omnis homo qui comedit, et bibit, et ostendit bonum in omni labore suo, ex dono Dei est. Propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut brevi vitae suae fruatur tempore, et spe prolixioris aetatis abscissa, cuncta quae possidet, quasi ad alia profecturus aspiciat, et quod [ Al. quantum] potest bene faciat in vita sua: nec frustra ob congregandas opes, cogitationibus torqueatur. Neque se putet plus de suo labore lucrari posse, quam cibum et potum, et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit, hoc solum donum 413 Dei est. Ex quibus, non, ut quidam aestimant, ad luxuriam et delicias, et ad desperationem, secundum illud Isaiae: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isai. XXII, 31), instar animalium provocamur [ Al. provocemur]; sed secundum Apostolum: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8), ut [ Al. et] quidquid supra habere possumus, in pauperibus nutriendis et egentium largitione consumamus. Porro, quia caro Domini verus est cibus, et sanguis ejus verus est potus, juxta ἀναγωγὴν, hoc solum habemus in praesenti saeculo bonum, si vescamur carne ejus, et cruore potemur, non solum in mysterio ( Eucharistia ), sed etiam in Scripturarum lectione. Verus enim cibus et potus, qui ex verbo Dei sumitur, scientia Scripturarum est. Nec putet aliquis illud a Balaam prophetatum: Non erit labor Jacob, neque dolor in Israel (Num. XXIII, 23). Huic contrarium esse, quod muneris Dei esse dicitur: Si quis comedat et bibat, et ostendat bonum in omni labore suo. Multae quippe tribulationes justorum. Et de his Apostolus queritur, in labore et dolore sudasse se dicens (II Cor. II). Sed cum de his nos in futuro Dominus liberaverit: Non erit labor in Jacob, neque dolor in Israel. Et quomodo illud legimus: Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21): et risus noster Job prophetantis verba sectabitur: Veracium os replebitur gaudio (Job. VIII, 21); sic nunc labore nostro fruimur in bonis operibus, per quem coangustamur et premimur, ut postea laborare cessemus.

Cognovi quia omnia quae fecit Deus, ipsa erunt in aeternum, super illa non potest addi, et ab illis non potest auferri: et Deus fecit, ut timeant a facie ejus. Nihil est in mundo quod novum sit. Solis cursus, et lunae vices, et terrae, arborumque siccitas, vel viror, cum ipso mundo nata sunt atque concreta. Et idcirco Deus certa ratione cuncta moderatus est, et jussit humanis usibus elementa servire, ut homines haec videntes, intelligant esse providentiam [ Al. prudentiam], et timeant a facie Dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine, atque constantia intelligunt creatorem. 414 Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I, 20). Quod si voluerimus, priori sensu finito, quasi a capite legere: Et Deus fecit, ut timeant a facie ejus, hic sensus est: Deus omnia fecit, ut timeant homines ab eo, quod semel Deus disposuit, in aliud declinare. Pulchre autem temperavit, dicens: Ut timeant a facie ejus (Ps. XXXIII, 17). Vultus quippe Domini super facientes mala.

Quid est quod fuit? ipsum quod est et quae futura sunt, jam fuerunt: et Deus quaeret eum qui persecutionem patitur. Vel praeterita, vel praesentia, vel futura ipsa et fuerunt, et sunt, et erunt universa, quae cernimus. Sol qui nunc oritur, et antequam essemus nos in mundo, fuit, et postquam mortui fuerimus, oriturus est. Solem autem nominavimus, ut ex hoc intelligamus et caetera esse eadem, quae fuerunt. Quod si videantur per conditionem mortis perire, non pereunt, quia rursum rediviva succrescunt, et nihil in perpetuum interit, sed renascitur, et quasi cum quodam fenore reviviscit. Hoc est enim quod ait: Et Deus quaeret eum, qui persecutionem patitur; quod Graece melius dicitur καὶ ὁ Θεὸς ζητήσει τὸν διωκόμενον, id est, quod praeteriit, quod expulsum est, quod esse cessavit. Si autem istud de cunctis quae in mundo sunt, dicitur, de homine nulla dubitatio est, quin mortuus renascatur. Si cui autem placet quasi proprio legere principio: Et Deus quaeret eum qui persecutionem patitur, utatur hoc testimonio in persecutione gentilium, ad consolandum eum, qui in martyrio perseverat. Et quia omnes juxta Apostolum (II Tim. III), qui pie volunt vivere in hoc saeculo, persecutionem patiuntur, habeant consolationem, quia Deus quaerit persecutionem patientem, sicut requirit sanguinem interfecti, et venit quaerere quod perierat, et errantem ovem suis humeris ad gregem reportavit (Luc. XIX, XV).

Et adhuc vidi sub sole locum judicii: ibi impietas; et locum justitiae: ibi iniquitas. 415 Dixi ego [Al. ergo], in corde meo: Justum et impium judicabit Deus: quia tempus omni voluntati super omne factum ibi. Manifestus est sensus, sed nubilo interpretationis obvolvitur. Sub sole, inquit, isto veritatem et judicium requisivi, et vidi etiam inter judicum ipsa subsellia, non veritatem valere, sed munera. Sive aliter: Arbitratus sum aliquid justitiae in praesenti saeculo geri, et vel pium pro suo nunc merito recipere, vel impium pro suo scelere puniri: et e contrario reperi, quam putabam. Vidi enim et justum multa mala hic perpeti, et impium regnare pro scelere. Postea vero cum corde meo colloquens et reputans, intellexi, non per partes Deum et per singulos nunc judicare, sed in futurum tempus reservare judicium ut omnes pariter judicentur, et secundum voluntatem et opera sua ibi recipiant. Hoc est enim quod ait: Et tempus omni voluntati, et super omne factum ibi, id est, in judicio, quando Dominus coeperit judicare, tunc futura est veritas, nunc injustitia dominatur in mundo. Tale quid et in Sapientia, quae filii Sirach inscribitur, legimus: Ne dixeris, quid est hoc aut quid est istud? omnia enim tempore suo requirentur.

Dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis, quia separat illos Deus, et ut ostenderet, quia ipsi jumenta sunt sibi, quia eventus filiorum hominum, et eventus pecoris, eventus unus eis. Sicut mors hujus, ita et mors illius, et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est, quia omnia vanitas. Omnia vadunt ad locum unum, omnia facta sunt de humo, et omnia revertentur ad humum. Et quis scit, spiritus filiorum hominis, si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, si descendat ipse deorsum in terram. Non mirandum est, in praesenti vita inter justum et impium nullam esse distantiam, nec aliquid valere virtutes, sed incerto eventu omnia volutari, cum etiam inter pecudes et hominem, secundum corporis vilitatem nihil differre videatur, et sit eadem nascendi conditio, sors una moriendi: similiter 416 procedamus ad lucem, aeque dissolvamur in pulverem. Si autem videtur haec esse distantia, quod spiritus hominis ascendat in coelum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognovimus? Quis potest nosse, utrum verum an falsum sit quod speratur? Hoc autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, vel unum bestiis et homini praeparari locum, sed quod ante adventum Christi omnia ad inferos pariter ducerentur. Unde et Jacob ad inferos descensurum se dicit (Gen. XXXVII, et XLIV). Et Job pios et impios in inferno queritur retentari (Job. VII et XVII). Et Evangelium, chaos magnum interpositum apud inferos, et Abraham cum Lazaro, et divitem in suppliciis esse testatur (Luc. XVI). Et revera, antequam flammeam illam rotam, et igneam romphaeam, et paradisi fores Christus cum latrone reseraret, clausa erant coelestia, et spiritum pecoris hominisque aequalis vilitas coarctabat. Et licet aliud videretur dissolvi, aliud reservari; tamen non multum intererat perire cum corpore, vel inferni tenebris detineri.

Recurramus ad singula, et commatico genere dicendi, juxta ordinem suum breviter disseramus [ Al. dissolvamus]. Dixi ego in corde meo de eloquio filiorum hominis, ut eligeret eos Deus. Hoc solum, inquit, inter homines et jumenta Deus esse voluit, quia nos loquimur, illa sunt muta, nos voluntatem sermone proferimus, illa torpent silentio. Et cum tantum sermone differamus a bestiis, tamen ostenditur nobis, quod juxta corporis fragilitatem pecora sumus. Sicut jumentum moritur, ita moritur et homo, et unus omnibus flatus est, et aer iste quo alimur. Hoc enim ait: Et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est. Quod ne putaremus dici etiam de anima, intulit: Omnia facta sunt de terra, et revertentur in terram. De terra autem nihil aliud nisi corpus factum est. Et signanter de corpore dicitur: Terra es, et in terram reverteris (Gen. III, 11). Quod autem videtur esse blasphemum: Quis cognoscit, spiritus filiorum hominum, si 417 ascendat ipse sursum, et spiritus jumenti, si descendat ipse deorsum in terram? non inter pecudes et hominem secundum animae dignitatem nihil interesse contendit, sed adjiciendo quis, difficultatem rei voluit demonstrare. Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur. Ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? Et in psalmo quarto decimo: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, et in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1), et caetera, quae sequuntur. Et in Jeremia, licet in Hebraeo aliter sit: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Inter homines igitur et bestias haec sola est differentia, quod spiritus hominis ascendit in coelum, et spiritus jumenti descendit in terram, et cum carne dissolvitur: si tamen hujus rei vir aliquis Ecclesiasticus et disciplinis coelestibus eruditus, et quasi dubiae rei certus assertor sit. Haec interim juxta litteram.

Quantum autem ad spiritualem intelligentiam pertinet: Quoniam homines, et jumenta salvos faciet Dominus (Psal. XXXV, 7); et in alio loco: Ut jumentum sum, inquit, apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23): et in omnibus prophetis homines, et pecora in Jerusalem salvanda [ Al. salvata] dicuntur, et impleri terram repromissionis pecoribus et armentis; quis scit, utrum sanctus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in coelum, et utrum peccator, qui jumentum vocatur, descendat in terram? Fieri enim potest pro incerto vitae hujus, et lubrico statu, ut et justus concidat, et peccator exsurgat, et nonnumquam evenit, ut rationabilior, et eruditus in Scripturis, id est, homo, non circumspecte, et ut scientia sua dignum est, vivat, et deducatur ad inferos, et simplicior quisque atque rusticior, qui jumentum hominis comparatione dicatur, melius vivat, et martyrio coronetur, ac paradisi sit colonus.

Et vidi, quia non est bonum, nisi quod laetetur homo in opere suo, quia haec est pars ejus. Quis enim adducet eum, ut videat id, quod futurum est post ipsum? 418 Pro eo quod nos posuimus: Ut videat id quod futurum est post ipsum, apertius interpretatus est Symmachus, dicens: Ut videat ea quae futura sunt post haec. Nihil est ergo bonum in vita ista, nisi quod laetatur homo in opere suo, faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno coelorum praeparans. Hanc solam habemus portionem, quam nec fur nec latro valet, nec tyrannus auferre, et quae nos post mortem sequatur. Nec enim possumus, cum haec vita fuerit dissoluta, rursum nostris laboribus perfrui, aut scire, quae futura sint in mundo postea. Aliter: Superiori errore turbatus, quod putarem inter homines et bestias nihil interesse, in hanc sententiam prava opinione deductus sum, ut nihil aliud boni dicerem, nisi praesentem carpere voluptatem. Neque enim cum semel nos dissolvisset interitus, posse his perfrui, a quibus recederemus ingrati. Alii de hoc quod ait: Quis enim adducet eum, ut videat ea, quae sunt futura post se, ad illam intelligentiam retulerunt, ut dicerent: Melius esse suis hominem laboribus perfrui; quia hoc solum de substantia sua posset auferre. Cum mors venerit, nescire quali sit haerede moriturus, utrum dignus, an indignus, suis opibus perfruatur.

(Cap. IV). Et conversus sum ego, et vidi universas calumnias, quae fiunt sub sole, et ecce lacrymae eorum, qui calumniam sustinent, et non est qui consoletur eos, et in manibus calumniantium eos fortitudo: et non est eis consolator. Post hanc cogitationem illuc mentem meam oculosque converti, ut viderem calumniatores, et calumniam sustinentes. Et ecce hi, qui injuste a potentioribus opprimuntur, lacrymis, quas solum habere in calamitatibus licet, rei invidiam protestantes, consolatorem non queunt reperire. Et quo major miseria sit, et inconsolabilis dolor, calumniatores vident in suis iniquitatibus fortiores. Et haec est causa, quod non valeant consolari. Plenius hunc locum in psalmo septuagesimo secundo David, et Jeremias in suo volumine exsequuntur.

419 Et laudavi ego mortuos, qui jam mortui sunt, super viventes quicumque ipsi vivunt usque nunc. Et melior super hos duos, qui nondum natus est, qui nondum vidit opus malum, quod factum est sub sole. Ad comparationem miseriarum, quae in hoc saeculo mortales premunt, feliciores judicavi mortuos, quam viventes, secundum illud Job de inferis disputantis. Ibi requieverunt lassi corpore, cum his qui vincti fuerant, jam securi, non audientes vocem exactoris (Job III, 17 et 18). Melior autem est his duobus, vivente videlicet et defuncto, qui necdum natus est. Alius enim adhuc mala patitur, alius quasi de naufragio nudus evasit. Porro qui necdum natus est, in eo felicior est, quod necdum mala mundi expertus est. Hoc autem dicit, non quod qui necdum natus est, ante sit quam nascatur, et in eo felicior sit, quia necdum corpore praegravatus est: sed quod melius sit omnino non esse, nec sensum habere substantiae, quam infeliciter vel esse, vel vivere. Quomodo et de Juda Dominus loquitur, futura ejus tormenta significans: Melius erat non nasci homini illi (Matth. XXVI, 24): quod melius ei fuerit omnino non esse, quam aeternos cruciatus perpeti. Alii vero hunc locum ita intelligunt: Meliores esse dicentes eos, qui mortui sunt, ab his qui vivunt, licet ante fuerint peccatores. Viventes enim adhuc esse in praelio, et quasi clausos corporis ergastulo retentari; qui vero mortem obierint, jam esse securos, et peccare desisse. Sicut et Joannes, quo major non fuit in natis mulierum (Matth. II), minor est eo, qui minimus est in regno coelorum, et corporis onere liberatus, nescit cum Apostolo dicere: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 14)? Meliorem autem his duobus esse eum, qui necdum natus est, nec vidit mala, quibus in mundo homines deprimuntur. Animas enim nostras, antequam ad corpora ista descendant, versari apud superos, et tamdiu beatas esse, quamdiu coelesti Jerusalem, et choro teneantur Angelico.

420 Et vidi ego universum laborem, et simul omnem virtutem operis: quia aemulatio viri a sodali ejus; et quidem hoc vanitas et praesumptio spiritus. Converti me rursus ad alia, et vidi omnem fortitudinem et gloriam laborantium, et deprehendi bonum alterius esse alterius malum, dum invidus aliena felicitate torquetur, et patet insidiis gloriosus. Quid enim vanius, quid instabilius, et sic nihili, quam homines non suas flere miserias, vel propria lugere peccata, sed melioribus invidere?

Stultus complexus est manus suas, et comedit carnes suas (Prov. XXIV). Hic est qui et in Proverbiis piger describitur, continens manibus pectus suum. Cui, tamquam citus cursor, venit inopia, et qui propter nimiam famem (hyperbolice autem dictum sit) comedit carnes suas. Qui melius putat esse unum pugillum habere farris, et otiosum torpentemque vivere, quam laborantem manum utramque complere. Totum autem quod disserit, hoc est, ut ostendat, et eum qui laborat, et habet aliquid, in mundo patere invidiae, et rursus eum qui vivere vult quietus, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. Vel certe sic. Qui alienae felicitati invidet, et quasi spiritus furore raptatur, et invidiam in sinum suum receperit, nutrieritque eam in pectore: iste comedit animam suam, et carnes suas. Quanto enim eum, cui invidet, feliciorem viderit, tanto ipse amplius contabescit et deperit, et paulatim zelo et livore distillat. Aliter: Manus crebro pro operibus accipiuntur, sicut ibi: Verbum Domini quod factum est in manu Aggaei (Aggaei I, 1), sive illius, vel hujus prophetae, quod talia opera gesserit, ut dignus existeret, in cujus opere fieret sermo Domini. Huic congruit et illud David: Qui docet manus meas ad praelium (Psal. CXLIII, 1). Stultus igitur complexus est manus suas, id est, contraxit, et extendere noluit, unde non comedit labores manuum suarum 421 quos nec habet; sed carnes suas, vivens juxta sapientiam carnis, et carnis operibus vescitans.

Melior est plenus pugillus cum requie, quam plenitudo manuum laboris et praesumptionis spiritus. Melius est modicum habere justum, quam divitias peccatorum multas. Et in Proverbiis: Melior est parva acceptio cum justitia, quam multa genimina cum iniquitate (Prov. XVI, 8). Eleganter justitia requiem habet, iniquitas laborem. Et quia singularis numerus in bono semper accipitur, duplex in malo: propterea unus pugillus habet requiem, et duae manus labore sunt plenae.

Et conversus sum ego, et vidi vanitatem sub sole. Est unus, et non est secundus, et quidem filius, et frater non est ei: et non est finis omni labori ejus. Et quidem oculus ejus non satiatur [Al. satiabitur] divitiis: et cui ego laboro, et fraudo [Al. fraudabo] animam meam a bonitate. Sed et hoc vanitas, et distentio pessima est. Conversus sum ad alios, et vidi eos, plus quam necesse est, laborare, congregare per fas et nefas opes, et non uti congregatis, habere omnia, incubare divitiis, servare alteri, et suo labore non perfrui: maxime cum nec filium, nec fratrem habeant, nec propinquum ut videatur pius labor necessariis reservatus. Nihil itaque esse vanius deprehendi, quam eum hominem, qui divitias congregat, cui eas relinquat, ignorans. Quod quidem possumus secundum superiorem interpretationem et de his intelligere, qui libros conscribunt, et eos fastidiosis lectoribus derelinquunt. Quidam hunc locum ab eo quod ait: Est unus, et non est secundus, super Salvatore interpretantur, quod solus et absque ullo comite ad salvandum mundum descenderit. Et quamquam multi filii Dei sint, et fratres ejus adoptione dicantur: tamen nullus dignus exstiterit, qui in hoc ei opere jungeretur. Cujus laboris non est finis, portantis nostra vitia atque peccata, et pro nobis dolentis: et oculus ejus non satiabitur divitiis, semper nostram cupientis salutem, et quanto plus 422 peccare quem viderit, tanto magis ad poenitentiam cohortantis.

Meliores duo, quam unus, quibus est merces bona in labore suo: quia, si ceciderit unus, eriget participem suum. Et vae uni, cum ceciderit, et non est secundus, qui erigat eum. Et quidem, si dormiant [Al. dormierint] duo, etiam calor erit illis; et unus quomodo calefiet? Et si invaluerit super eum unus, duo stabunt adversus eum, et funiculus triplex non cito rumpitur. Post sollicitudines et miserias in quibus correptus est ille, qui in opibus conquirendis absque certo haerede se cruciat; nunc ad sodalitatem sermo confertur. Et dicitur, quid boni habeat amicorum contubernium, et in commune solatium, quia et alterius ruina alterius auxilio sublevetur, et curas domesticas, ipsius quoque noctis requiem melius exigat ille, qui fidum amicum habet, quam qui solis opibus incubat acquisitis. Quod et si robustior inimicus quis contra unum surrexerit, imbecillitatem alterius amici solatio sustentari. Et quanto duo uno differant, si amore conjuncti sint, tanto etiam trium contubernium plus valere. Etenim vera charitas, et a nullo livore violata, quanto augetur numero, tanto crescet et robore. Et haec interim simpliciter dicta sint.

Caeterum, quia in superiori loco super Christo quorumdam intelligentiam posuimus, etiam reliqua eodem ordine disserenda sunt. Melius est duos pariter esse, quam unum. Melius est enim habitantem in se habere Christum, quam solum habitare, et patere insidiis adversantis. Merces quippe contubernii statim in ipsa societatis utilitate monstratur. Si enim ceciderit unus, erigit [ Al. eriget] Christus participem suum. Vae quippe ei, qui, cum ruerit, Christum in se non habet erigentem. Quod si etiam dormierit unus, hoc est, si morte fuerit dissolutus, et secum Christum habuerit, calefactus, et vivificatus citius reviviscit. Et si adversus hominem robustior in expugnando diabolus astiterit, stabit homo, stabit et Christus pro homine suo, pro sodali suo. Non quod solius Christi adversus diabolum virtus infirma sit, 423 sed quod liberum homini relinquatur arbitrium, et annitentibus nobis, ipse in praeliando fortior fiat. Quod si etiam Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus advenerint, non cito rumpitur [ Al. rumpetur] ista sodalitas. Quod autem non cito rumpitur, tamen aliquando rumpetur. Et in Juda enim apostolo fuit triplex iste funiculus: sed quia post buccellam introivit in eum Satanas, funiculus iste diruptus est. Porro quod superius ait: Et quidem si dormiant duo, etiam calor erit illis: et unus quomodo calefiet? de Elisaeo sumamus exemplum, quod ipse contraxerit se cum puero, et dormierit, et calefecerit corpusculum ejus, et ita vivificaverit resurgentem (IV Reg. IV). Nisi igitur Christus nobiscum dormierit, et in morte requieverit, calorem aeternae vitae accipere non valemus.

Melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum. Quoniam de domo vinctorum egreditur in regem, quia etiam in regno ejus natus est pauper. Vidi universos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo. Non est finis omni populo, universis, qui fuerunt ante illos. Et quidem novissimi non laetabuntur in eo: sed et hoc vanitas, et praesumptio spiritus. Symmachus hunc locum ita transtulit: Melior est pauper cum sapientia, rege sene et insipiente qui nescit praecavere vicissitudinem. Alter enim exit [Al. exivit] de carcere ad regnandum: alter vero, cum esset rex natus, paupertate oppressus est. Vidi omnes viventes, qui gradiuntur sub sole 424 cum adolescente secundo, qui surrexit pro eo. Infinitus omnis populus, qui fuit ante utrumque: et posteri non laetabuntur in eo. Sed et hoc aura et pastio venti. Hebraeus meus, cujus saepe facio mentionem, cum Ecclesiasten mecum legeret, haec Baracibam, quem unum vel maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est. Melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris alvo natus est, qui nescit recedere a vitio, et qui de domo vinctorum, de utero videlicet materno, ad hoc exivit, ut regnaret [ Al. regnet] in vitiis. Qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. Vidi eos, qui in priore homine vixerunt, et cum secundo homine postea versati sunt, eo videlicet, qui pro priore decessore generatus est: intellexique omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. Quia vero ad meliora conversi, et post Y litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt, et secundum, id est, novissimum hominem sunt secuti, non laetabuntur in eo, id est, in priore. Hos duos homines et Apostolus contestatur (II Thess. II,) et Leviticus non tacet: Homo, homo si voluerit illud vel illud (Levit. XVII). Vir sanctus Gregorius Ponti Episcopus, Origenis auditor in Metaphrasi Ecclesiastae, ita hunc locum intellexit: « Ego vero praefero adolescentulum pauperem et sapientem, regi seni et stulto, cui numquam 425 venit in mentem, quod possibile sit, quemquam de his, quos vinxerat, ad regnum exire de carcere, et seipsum de iniqua deinceps potestate sua corruere. Evenit enim interdum ut hi qui sub adolescentulo sapiente fuerint, absque moerore sint: ita tamen ut sub sene rege ante versati sint. Qui enim postea nati sunt, quia mala praeterita nescierunt, nec adolescentulum laudare possunt, qui postea consurrexit, abducti opinione perversa et impetu spiritus adversantis. »

Laodicenus Interpres res magnas brevi sermone exprimere contendens, more sibi solito etiam hic locutus est: « De commutatione, inquiens, bonorum in mala nunc Ecclesiastae sermo est, insipientem hominem conantis exprimere, qui futura non cogitans, praesentibus et caducis quasi magnis atque perpetuis delectatur. Et post diversa, quae solent hominibus accidere in vita sua, atque mutari, quasi generalem infert de morte sententiam, quod innumerabilis multitudo intereat, et paulatim consummatur et transeat, unoquoque in suo loco alium relinquente, et rursum alium, successore moriente. »

Origenes et Victorinus non multum inter se diversa senserunt. Post generalem enim illam sententiam, quae omnibus patet: quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens, et quod frequenter evenit, ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore perverso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat: super Christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, Christum velint. Puerum, juxta illud: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6). Pauperem vero, quia pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Iste natus est in regno senis. Et idcirco dicit: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer Judaeis: Nunc autem non est de hoc mundo regnum meum (Joan. XVIII, 36). In illius itaque stulti senis regno, qui ostendit ei omnia regna 426 mundi; et gloriam ejus, natus est optimus puer, et de domo vinculatorum, de quibus Jeremias in Lamentationibus loquitur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus ejus omnes vinctos terrae (Thren. III, 34), processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui super se eum regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reversus est. Praesago itaque spiritu vidit Ecclesiastes omnes viventes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis: Ego sum vita (Joan. XIV, 6), et vetere stulto rege dimisso, Christum sequi. Simulque duo ex Israel populi significantur. Prior qui ante adventum Domini fuerit, et posterior qui Antichristum pro Christo suscepturus est: quod prior non penitus sit abjectus (prima quippe Ecclesia ex Judaeis, et Apostolis congregata est) et in fine Judaei, qui Antichristum pro Christo suscepturi sunt, non laetentur in Christo.

Custodi pedem tuum, cum vadis in domum Dei, et appropinqua, ut audias. Donum enim insipientium sacrificium; quia nesciunt, quod faciunt, malum. Praecepta dat vitae, et non vult nos offendere euntes ad Ecclesiam. Non enim ingredi domum Dei, sed sine offensione ingredi, laudis est. Et si esset omnium qui sunt in Ecclesia Dei, audire sermonem, numquam addidisset, appropinqua, ut audias (Exod. XXIV. 2 et seqq.). Denique Moyses solus prope accedebat ad audiendum Deum: caeteri accedere non valebant. Quod stulti nescientes remedium esse peccati, aestimant oblatione munerum Deo satisfacere se posse, et ignorant hoc quoque malum esse, atque peccatum, non obedientia et operibus bonis, sed donis, et victimis emendare velle, quod fecerint. Huic congruit illud quod alibi dicitur: Obedientiam super sacrificium (I Reg. XV, 21). Et: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6).

(Cap. V.) Noli festinare in ore tuo, et cor tuum non festinet ad proferendum verbum in conspectu Dei, quia Deus in coelo, et tu super terram. Propter hoc sint verba tua pauca, quia veniet somnium in multitudine sollicitudinis, et vox insipientis in multiplicatione sermonum. Plerique arbitrantur hoc in praesenti loco praecipi, ne coram Deo facile aliquid promittamus, et sine consideratione 427 virium voveamus ea quae explere non possumus. Adesse quippe praesentem Deum, et licet ille in coelo, nos esse videamur in terra: tamen audire, quae loquimur, et insipientiam nostram argui ex multiplicatione sermonum. Alii vero melius intelligentes, hoc praecipi affirmant, ne aut loquentes, aut cogitantes plus de Deo quam possumus, opinemur; sed sciamus imbecillitatem nostram, quod, quantum distat coelum a terra, tantum nostra opinatio a natura illius separetur: et idcirco debere verba nostra esse moderata. Sicut enim qui in multis cogitationibus est, ea somniat frequenter, de quibus cogitat: ita qui plura voluerit de divinitate disserere, incidit in stultitiam. Vel certe sic: Verba nostra pauca ideo esse debere, quod etiam ea quae nosse nos arbitramur, per speculum videmus et in aenigmate, et velut somnium comprehendimus, quod tenere nos aestimamus. Cumque plura (ut visum nobis fuerit) dixerimus, finem disputationis nostrae esse stultitiam. Ex multiloquio enim nos non effugere peccatum.

Cum votum feceris Deo, ne moreris reddere illud, quia non est voluntas in insipientibus. Quaecumque voveris, redde. Melius est non vovere, quam vovere, et non reddere. Simplex intelligentia interpretatione non indiget. Melius est non promittere, quam promissa non facere, quia displiceant Deo, et inter insipientes computentur, qui vota non expleant. Quod autem ait: Non est voluntas in insipientibus subauditur, Dei, juxta illud Apostoli (I Cor. XVI, 22): Et utique non fuit voluntas, ut nunc venirem ad vos. Quod si volumus et curiosius aliquid dicere, praecipitur Christiano, ut fidem opere compleat, et non sit similis Judaeorum, qui spondentes atque dicentes: Omnia quaecumque Dominus praecepit, faciemus (Exod. XXIV, 3), adoraverunt idola. Et post verberatos servos, et lapidibus oppressos, novissime ipsum quoque patrisfamilias filium trucidaverunt. Melius est ergo ancipitem diu librare sententiam, quam in verbis facilem, in 428 opere esse difficilem. Servus enim qui scit voluntatem Domini sui, et non faciat eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47).

Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam. Et ne dixeris in conspectu angeli, quia ignorantia est; ne irascatur Deus super vocem tuam, et disperdat opera manuum tuarum. Hebraeus ita sensit: Quod non potes facere, ne promittas. Non enim in ventum dicta transeunt, sed a praesenti angelo, qui unicuique adhaeret comes, statim perferuntur ad Dominum. Et tu qui putas ignorare Deum, quod pollicitus es, provocas eum ad iracundiam, ut omnia opera tua dissipentur. Sed in eo quod ait: Ut non peccare facias carnem tuam, Non diligenter eventilans, ita intellexit, quasi dixisset: Non des os tuum, ut non pecces. Nobis vero alter sensus videtur, quod arguantur hi, qui de vitio carnis queruntur et aiunt, se corporis necessitate compulsos ea facere, quae nolint, secundum illud Apostoli (Rom. VII, 15): Non enim, quod volo, hoc ago, sed quod nolo, et caetera. Noli itaque, ait, vanas excusationes quaerere, et dare occasionem carni tuae ad peccandum, et dicere: Non ego pecco, sed quod habitat in carne mea peccatum. Denique in eo loco ubi ait: Ne dixeris coram angelo, quia ignorantia est: Aquila interpretans verbum Hebraicum SEGAGA, pro ignorantia, ἀκούσιον transtulit, id est, non spontaneum. Si enim, inquit, hoc dixeris, Deum provocas quasi auctorem mali atque peccati, ut iratus, si quid videris boni habere, auferat de manibus tuis. Vel certe talia sentientem, tradat in reprobum sensum, ut facias ea quae non conveniunt.

Quia in multitudine somniorum et vanitates, et verba plurima. Sed Deum time. Et hunc locum ita Hebraei edisserunt. Nec superiora facias, de quibus jam dictum est, ne facile somniis credas. Cum enim diversa videris per nocturnam quietem, et variis anima fuerit exagitata terroribus, sive incitata promissis, tu ea contemne, quae somnii sunt. Et solum Deum time. 429 Qui enim somniis crediderit, vanitatibus se et ineptiis tradet. Aliter: Quia dixi atque praecepi: Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, et quaeras varias excusationes: hoc nunc infero, quoniam in somno vitae istius, et in imagine umbrae nubis, qua vivimus, multa possumus invenire, quae nobis verisimilia videantur, et nostra excusare peccata. Propterea admoneo, ut id solum caveas, ne putes absentem Deum, sed eum timeas, et scias cunctis operibus tuis adesse praesentem: teque liberi arbitrii conditum non cogi, sed velle quod facias.

Si calumniam pauperis, et rapinam judicii, et injustitias videris in regione, ne mireris super negotio: quia excelsus super excelsum custodit, et excelsior est super illos, et amplius terrae in omnibus est rex in agro culto. Christi tunica contexta desuper (Joan. XIX, Luc. VIII), nec a crucifigentibus scindi potuit: et eum a quo Salvator daemonia ejecerat, Apostolorum indutum vestimentis abire praecepit. Itaque et nos nitamur Ecclesiastae nostri vestimenta non scindere, nec pro voluntate nostra opinationum pannos hinc inde consuere, sed unum disputationis servare textum, et eumdem sensum, et ordinem sequi. Supra dixerat: Ne dixeris in conspectu angeli, quoniam ignorantia est, ne irascatur Deus super vocem tuam, et reliqua: et adversus eos fuerat locutus, qui negarent providentia res humanas regi. Quia igitur adversus hoc praeceptum suboriebatur quaestio, quare justi calumniam sustinerent, et quare iniqua fiant in toto orbe judicia, et non est ultor Deus; nunc infert et solvit, quod opponi poterat, dicens: Si videris calumniam pauperis, qui beatus in Evangelio praedicatur, et res vi geri, non justitia, ne mireris, et tibi novum aliquid esse videatur. Excelsus quippe super excelsos haec respicit Deus, qui angelos suos super judices et reges terrae praeposuit, qui possunt utique prohibere injustitiam, et magis in terra valere, quam quaevis hominum potestates. Sed 430 quoniam servat in fine judicium, et in consummatione mundi, quando cum matura seges fuerit, et messores venerint, jussurus est, ut separetur triticum, et lolium tradatur incendio: ideo nunc exspectat et differt sententiam, quamdiu ager mundi istius excolatur. Quod autem ager interpretetur mundus, Dominus in parabola zizaniorum et tritici exposuit (Matth. XIII).

Qui diligit argentum, non implebitur argento, et qui diligit divitias, non fruetur eis. Sed et hoc vanitas. In multitudine enim bonorum multi sunt, qui comedunt ea, et quae est fortitudo habenti illa, nisi ut videat oculis suis? Ubicumque argentum ponimus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem, potest et pecunia transferri: ἀργύριον quippe utrumque significat. Porro Tullius pecuniosos primitus eos dictos refert, qui plura habuissent peculia, id est, pecora. Ita enim ea antiquitus appellabant. Paulatim autem per abusionem, nomen ad aliud devolutum est. Avarus igitur describitur, quod numquam opibus expleatur, et quanto plus habuerit, tanto plus cupiat. Flacci quoque super hoc concordante sententia, qui ait (Horat. l. I, Epistolar., epist. 2, ad Lelium): Semper avarus eget. et nobilis historici, quod avaritia, neque inopia, neque copia minuatur. Nihil ergo, inquit Ecclesiastes, prosunt divitiae possidenti, nisi hoc solum ut videat quae possidet. Quanto enim major fuerit substantia, tanto plures ministros habebit, qui opes devorent congregatas. Ille autem videat tantum, quod habet, et plus quam unius hominis cibum capere non possit.

Dulcis somnus operanti, sive paululum, sive plus comederit. Et saturitas divitis non sinit eum dormire. Adhuc de divite et avaro sermo est, et comparatur operanti, et absque sollicitudine dormienti, sive parum, sive multum comederit, quod ille labore operis et sudore qualemvis cibum digerat, et dulci somno perfruatur. Dives vero distentus dapidus, et cogitationibus 431 in diversa laceratus, dormire non valeat, redundante crapula, et incocto cibo in stomachi angustiis aestuante. Porro, quia somnus, et communis de hac vita exitus appellatur, melior erit requies ejus qui operatur in praesenti, et secundum vires suas in bonis operibus conversatur, quam eorum divitiae, de quibus scribitur: Vae vobis divitibus, quia recepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24).

Est languor pessimus, quem vidi sub sole, divitias custodiri a domino in malum ejus. Et perierunt divitiae illae in distentione pessima. Et genuit filium, et non est in manibus ejus quidquam. Sicut exivit de utero matris suae, nudus revertetur, ut venit, et nihil tollet laboris sui, ut vadat in manibus ejus. Sed et hoc languor pessimus, quia sicut venit, sic et vadit. Quid ergo habebit amplius, quia laboravit in ventum? Et omnibus diebus suis in tenebris comedet, et in indignatione plurima, et in infirmitate, et in iracundia. Cum superiore junge quod sequitur: Ecclesiaste divitem describente, qui nec ipse possit suis divitiis perfrui, et crebro propter eas in discrimen veniat, nec haeredi, quod congregavit, relinquat; sed et ipse et filius ejus, sicut venerunt nudi, ita nudi revertantur in terram, et nihil eos suorum comitetur laborum. Nonne enim languor est pessimus, pro divitiis cogitatione torqueri, et perituras opes, nec quas nobiscum possumus auferre morientes, in tristitia, in gemitu, in indignatione, in litibus, casso labore conquirere? Et haec secundum simplicem sensum. Caeterum ut altius elevemur, de philosophis mihi videtur, vel haereticis dicere, qui congregant divitias dogmatum in malum suum, et nec repertores utilitatem possunt aliquam consequi, nec sectatoribus suis fructum relinquere perpetuum. Sed et ipsi, et discipuli revertuntur in terram, et perdunt divitias ab eo qui dixit: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Vere quippe, sicut egressi sunt de utero matris suae, de perversa videlicet Ecclesia, ejusque contraria, de qua scriptum est: Quae autem sursum est Jerusalem, 432 libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26), sic nudi vadent in ventum, et in nihilum laborantes. Qui defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7), et feruntur omni vento doctrinae, nec habent lucem, sed in tenebris sua comedunt sacramenta. Semper in infirmitate, semper in iracundia sunt, thesaurizantes sibi iram in die irae, nec habentes propitium Deum.

Ecce quod vidi ego bonum, quod est optimum, comedere, et bibere, et cernere jucunditatem in omni labore suo, quo laboravit sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, haec quippe est pars ejus. Sed et omnis homo, cui dedit Deus divitias, et substantiam, concessitque ei, ut vesceretur ex eis, et tolleret partem suam, et laetaretur de labore suo, hoc Dei donum est. Non enim multum recordabitur dierum vitae suae, quia Deus occupat in laetitia cor ejus. Ad comparationem ejus, qui opibus suis in curarum tenebris vescitur, et cum grandi vitae taedio peritura comportat, meliorem dicit esse eum, qui praesentibus fruitur. Hic enim vel parva voluptas est in fruendo: ibi vero sollicitudinem tantummodo magnitudo. Et reddit causas, quare Dei donum sit frui posse divitiis. Quoniam, non multum recordabitur dierum vitae suae. Avocat quippe eum Deus in laetitia cordis sui: non erit in tristitia, non cogitatione vexabitur, abductus laetitia et voluptate praesenti. Sed melius est juxta Apostolum (I Cor. X, 3), spiritualem escam et spiritualem potum a Deo datum intelligi, et videre bonitatem in omni labore suo, quia ingenti labore et studio vera possumus contemplari bona. Et haec est pars nostra, ut in nostro studio et labore laetemur. Quod licet bonum sit, tamen, donec Christus manifestetur vita nostra, nec dum plene bonum est. Et ideo non multum recordabitur Deus dierum vitae nostrae. Notandum quoque, quod hic περισπασμός in meliori parte accipitur pro occupatione spiritualis veraeque laetitiae.

(Cap. VI.) Est malum, quod vidi sub sole, et frequens apud homines. Vir cui dedit 433 Deus divitias, et substantiam, et gloriam, et nihil deest animae ejus ex omnibus, quae desideravit, et non dedit ei Deus potestatem, ut manducaret ex eo, sed vir alienus comedit illud. Haec vanitas est, et languor pessimus. Si genuerit vir centum, et annis multis vixerit, et plures fuerint dies annorum ejus, et anima ejus non repleatur bonis, nec sepulcrum fuerit illi dixi melius ab eo esse abortivum. In vanitate quippe venit, et in tenebris vadit, et in tenebris nomen ejus abscondetur. Et quidem solem non vidit, nec cognovit, requies huic magis quam illi. Et si vixerit mille annos duplices, et bonitatem non vidit, nonne ad locum unum omnia properant? Describit avarum divitem, et hoc malum frequens esse in hominibus asserit, quod nihil eorum, quae in mundo putantur bona, ei desit, et nihilominus stultissima parcitate se cruciet, aliis devoranda conservans. Necnon et illud hyperbolice adjicit, quod etiam si centum liberos procreaverit, et non, ut Adam, prope mille, sed duobus millibus vixerit annis, et anima ejus cupiditate et avaritia contabescat: multo deterioris conditionis sit abortivo, qui statim ut natus videtur, interiit. Ille enim nec mala vidit, nec bona: iste vero, cum bona possederit, semper tristitiis et cogitatione cruciatus est: magisque requiem habeat abortivus, quam avarus ille longaevus: et tamen ambo aequali fine rapiantur, dum et hic et ille morte simili subtrahuntur. Potest hoc et de Israel accipi, quod dederit illi Deus Legem, et Prophetas, Testamentum, et repromissionem, Salvatore dicente: Quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matt. XXI, 43). Haec omnia ad alienum et peregrinum de gentibus translata sint populum, et videant illi bona sua, et non fruantur. Multoque nos conditionis esse melioris, qui quasi abortivi, et novelli putabamur ab eis, qui sibi in antiquitate applaudebant de patribus gloriantes atque dicentes: Pater noster est Abraham (Joan. VIII, 39): et tamen ad unum locum et nos et illos properare, id est, ad judicium Dei. Quod autem in medio ait: Et quidem sepulcrum non fuit ei; sive hoc 434 significat, quod dives ille de sua morte non cogitet, et cum omnia possideat, etiam in exstructione sepulcri avarus sit; sive quod saepe propter istas divitias occisus insidiis, insepultus abjiciatur, sive, quod melius puto, nihil boni facinoris egerit, ex quo sibi queat apud posteros memoriam comparare, et non vitam silentio transire, velut pecudes, cum habuerit materiam, per quam potuerit apparere quod vixerit.

Omnis labor hominis in ore ipsius, et quidem anima non implebitur. Quid enim est amplius sapienti a stulto, quid pauperi, nisi scire, ut vadat contra vitam? Omne quod laborant homines in hoc mundo, ore consumitur, et attritum dentibus ventri traditur digerendum. Cumque paululum gulam delectaverit, tamdiu videtur tribuere voluptatem, quamdiu gutture continetur. Cum vero in alvum transierit, desinit inter cibos esse distantia. Et post haec omnia, non impletur anima comedentis: sive quod rursum desideret, quod comedit, et tam sapiens quam stultus absque cibo nequeat vivere, et pauper nihil aliud quaerat, nisi quomodo [ Al. quod] possit organum sui corpusculi sustentare, nec interire inedia: sive quod nullam utilitatem anima ex refectione corpusculi capiat, et cibus tam sapienti quam stulto communis sit, et illuc vadat pauper, ubi opes esse perspexerit. Melius est autem hoc intelligi de Ecclesiastico viro, qui in Scripturis coelestibus eruditus, omnem laborem habet in ore suo, et anima ejus non impletur, dum semper cupit discere. Et in eo plus habet sapiens, quam insipiens: quia cum pauperem esse se sentiat (pauperem autem illum, qui in Evangelio beatus dicitur) properat ad ea comprehendenda, quae vitae sunt, et ambulat arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam, et pauper est a malis operibus, et scit ubi Christus qui vita est, commoretur.

Melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima. Sed et hoc vanitas et praesumptio spiritus. Dilucide hoc interpretatus est Symmachus, dicens: Melius est providere, quam ambulare, ut libet; 435 id est, melius est juxta sensum cuncta agere, qui animae est oculus, quam voluntatem cordis sequi. Hoc est enim ambulare in anima, sicut Ezechiel ait: Qui ambulant in voluntate cordis sui (Ezech. II, 21). Vel certe superbum et sibi placentem arguit, et meliorem dicit esse eum, qui cuncta provideat, quam illum, cui nihil placet, nisi quod ipse fecerit: quo nihil est deterius, et omni vento inanius. Rursum et hic praesumptionem spiritus, Aquila et Theodotio, pastionem venti, interpretati sunt: Symmachus vero afflictionem spiritus. Porro sciendum est, quod apud Hebraeos, et spiritus et ventus similiter appellentur, id est, RUHA.

Quid est, quod futurum est: jam vocatum est nomen ejus, et cognitum, quia homo est, et non poterit judicari cum fortiore se. Aperte de Salvatoris praedicatur adventu, quod qui futurus est, antequam in corpore cerneretur, jam vocatum est in Scripturis nomen ejus, et cognitum prophetis et sanctis Dei: quia homo sit, et juxta hoc quod homo est, non possit se conferre cum Patre, et in Evangelio dicat: Pater qui me misit, major me est (Joan. XIV, 28). Unde et in consequentibus praecipitur, ne ultra quam de eo nobis scriptum est, requiramus, ne velit homo plus scire, quam Scriptura testata est. Cum enim de statu nostro ignoremus, et vita nostra quasi umbra pertranseat, et futura incerta sint, non nobis expedit, ut majora, quam possumus, inquiramus. Nonnulli illud in hoc loco significari putant, quod omnium, qui futuri sunt, et hominum corpore circumdandi, jam Deus vocabulum noverit: nec possit homo respondere contra artificem suum, quare ita vel ita factus sit. Quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostendi vanitatem nostram et verba superflua: et non ex praescientia Dei liberum tolli arbitrium, sed causas ante praecedere, quare unumquodque sic factum sit.

Quia sunt verba multa multiplicantia vanitatem. Quid est amplius homini? Quis enim cognovit quid sit bonum homini in vita, numero dierum vitae vanitatis ejus? et faciet eos quasi umbram, quia quis 436 annuntiabit homini, quid sit post eum sub sole? Cum, inquit, ignoret homo de statu suo, et quaecumque videtur scire et cernere, non ut se rei habet veritas, sed per speculum, et umbram et imaginem videat, nec futura cognoscat, et in multiloquio non effugiat peccatum; silentium ponat ori suo, et credat eum venisse qui scriptus est, quomodo, et quantus, et qualis venerit, non requirens.

(Cap. VII.) Bonum est nomen super oleum bonum, et dies mortis super diem nativitatis ejus. Considera, inquit, o homo, dies tuos breves, et quia cito esse, soluta carne, cessabis: fac tibi famam longiorem, ut quomodo unguentum nares odore delectat, sic ad tuum vocabulum cuncta posteritas delectetur. Quod perspicue interpretatus est Symmachus, dicens: Melius est nomen bonum, quam unguentum bene olens. Siquidem moris est Hebraeorum unguentum bonum, oleum nuncupare. Quod autem ait: Et dies mortis super diem nativitatis ejus, vel hoc ostendit, melius esse exire de saeculo, et carere tribulationibus atque incerto vitae statu, quam ingredientem mundum, haec omnia sustinere. Vel certe quod in morte, quales simus, notum sit: in exordio vero nascendi, qui [ Al. quales] futuri simus, ignoretur. Aut quod nativitas alliget corpore [ Al. corpori] libertatem animae, mors resolvat.

Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, in quo finis est omnis hominis: et qui vivit, dabit ad cor suum. Utilius est ad exsequias funeris, quam ad domum ire convivii, quia ibi conditionis nostrae et fragilitatis humanae ex praesenti cadavere commonemur. In convivii autem laetitia, etiam si quid timoris habere videbamur, amittimus. Novissimum versum apertius interpretatus est Symmachus, dicens: Et qui vivit, respiciet ad mentem. Ex quibus approbatur, in eo quod superius cibum et potum visus est approbare, non eum voluptatem rebus praeferre cunctis, ut plerique male aestimant: sed ad comparationem avaritiae et nimiae parcitatis, licet breve sit, plus esse, si vel 437 ad momentum quis suis opibus perfruatur. Numquam enim tristitiam luctus, festivitati convivii praetulisset, si bibere et vesci alicujus putasset esse momenti.

Melior est ira quam risus, quia in moerore vultus emendabitur cor. Risus dissolvit ridentem: ira corripit et emendat. Irascamur et nobis, si quando peccamus, irascamur et aliis. Per tristitiam quippe vultus, melior fiet animus, ut interpretatus est Symmachus. Et idcirco: Vae nunc ridentibus, quoniam ipsi lugebunt (Luc. VI, 25).

Cor sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo laetitiae. Beati, inquit Salvator, lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matt. V, 5). Lugebat et Samuel regem Saul omnibus diebus vitae suae (II Reg. XVI). Et Paulus super eos, qui post peccata varia noluerant agere poenitentiam, lugere se dicit (II Cor. XII). Cor igitur sapientis vadat ad domum talis viri, qui se corripiat delinquentem, ut adducat ad lacrymas, qui provocet propria flere peccata, et non eat ad domum laetitiae, ubi doctor adulatur, et decipit, ubi non conversionem audientium, sed et plausus quaerit et laudem. Talis praeceptor plangitur, dives in sermone, dives in verbis, qui quia saturatus est, propterea recipit consolationem suam. Denique huic expositioni etiam sequentes versiculi concordant. Ait enim:

Melius est audire correptionem sapientis, super virum audientem carmen stultorum. Quia sicut vox spinarum sub olla, sic risus stulti. Sed, et hoc vanitas. Melius enim est a sapiente corripi, quam adulatione decipi blandiente. Cui simile est illud: Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Sicut enim vox spinarum ardentium sub olla, strepitum reddit insuavem: sic et palpantis magistri verba non proderunt, vel ad curas saeculi, quae spinae interpretantur, auditores suos cohortantis, vel futuro eos incendio 438 praeparantis. Symmachus pro eo quod nos posuimus: Quia sicut vox spinarum sub olla, sic risus stulti, hunc sensum interpretans quem supra disseruimus, ait: Per vocem enim imperitorum vinculis quispiam colligatur, hoc est, ad vocem talium praeceptorum magis auditor innectitur, dum vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.

Calumnia conturbat sapientem, et perdet cor fortitudinis ejus (Prov. IX, 8). Nunc sapientem in profectu positum accipe, secundum illud: Argue sapientem, et diliget te. Sapiens quippe perfectus, nulla argutione indiget, nulla calumnia conturbatur. Utamur hoc versiculo, si quando justum virum atque sapientem videmus calumniam sustinere, et turbari de iniquitate judicii, nec Deum statim subvenire praesentem. Pro eo vero, quod Septuaginta, et Aquila, et Theodotio interpretati sunt, perdit cor εὐτονίας αὐτοῦ, id est, fortitudinis, sive vigoris ejus; Symmachus ait, et perdit cor MATTHANA ( ), id est, donum: tam verbum Hebraicum, quam interpretationem ejus copulans, et faciens illum sensum, qui alibi scriptus est: Excaecant munera etiam sapientium oculos (Deut. XVI, 19).

Melius est novissimum sermonis, quam principium ejus. Meliores sunt in dicendo epilogi, quam exordium. In his enim dicentis sollicitudo finitur, in illo incipit. Vel certe sic: Qui incipit audire sermonem, et ad praeceptorem vadit, in principio est; qui vero extrema audit, consummatus est atque perfectus. Sed et hoc modo intelligi potest: Dum in isto saeculo sumus, quod scimus, omne principium est: cum autem venerit, quod perfectum est, in novissimis et consummatis erimus. Hebraeus ita hunc locum cum sequenti versiculo disseruit: Melius est te finem considerare negotii, quam principium, et patientem esse, quam impatientiae furore raptari. Discimus 439 quoque ex hac sententiola, nullam in hominibus esse sapientiam, cum melius sit tacere, quam proloqui; et quia cum finita fuerit oratio, intra semetipsum recogitat auditor, quid sit dictum: cum autem coeperimus loqui, necdum quid utilitatis accepit.

Melior est patiens super excelsum spiritu. Quia superius iram concesserat, dicens: Melior est ira, quam risus, ne putaremus iram, quae in passione est laudari, nunc praecipit iram penitus esse tollendam. Ibi enim pro correptione in peccantes, et eruditione in minores iram posuit: hic vero impatientiam refraenavit. Patientia autem non solum in angustiis, sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam condecet, exaltemur. Videtur mihi et qui nunc excelsus appellatur spiritu in Evangelio, pauperi spiritu esse contrarius, qui et in beatitudine ponitur.

Ne festines in spiritu tuo, ut irascaris, quia ira in sinu stultorum requiescit. Non quod concedat tardius irascendum, idcirco nunc dicit: Ne festines in spiritu tuo irasci; sed quod cum furens et recens fuerit ira, dilata facilius sedetur, et possit auferri. Et quia ira semper juncta superbiae est, desiderans ultionem, meliorem supra patientem dixit esse, quam eum qui excelsus est spiritu, et nunc signum insipientiae dedit: quia quamvis aliquis potens existimetur et sapiens, si iracundus sit, insipiens arguitur: Ira quippe in sinu stultorum requiescit.

Ne dixeris: quid factum est: quia dies priores erant meliores, quam isti; non enim sapienter interrogasti de hoc. Ne vetus saeculum praesenti praeferas, quia unus utriusque est conditor Deus. Virtutes bonos dies viventi faciunt, vitia, malos. Ne dicas ergo meliores fuisse dies sub Moyse, et sub Christo, quam modo sunt. Nam et illo tempore plures fuerunt increduli, et dies eorum mali facti sunt, et nunc credentes multi reperiuntur, de quibus ait Salvator: Beatiores qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Aliter: Sic debes vivere, ut semper praesentes dies meliores tibi sint, quam praeteriti, ne cum paulatim decrescere coeperis, dicatur tibi: 440 Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire (Gal. V, 7)? Et iterum: Incipientes spiritu, nunc carne consummamini (Ibid. III, 3). Aliter: Ne dicas meliora tempora olim Moysi, quam nunc Christi, Legis fuisse, quam Gratiae. Si enim hoc volueris quaerere, imprudenter facis, non videns, quantum distet Evangelium a veteri Testamento.

Bona est sapientia cum haereditate, et amplius videntibus solem, quia quomodo umbra sapientiae, sic umbra argenti: et quod plus est, scientia sapientiae vivificabit habentem se. Majoris est gloriae sapiens cum divitiis, quam tantum sapiens. Alii enim sapientia indigent, alii opibus, et qui sapiens est, et non dives, potest quidem docere quod bonum est, sed interdum non potest praestare quod petitur. Et idcirco ait: Quia sicut umbra sapientiae, ita umbra pecuniae, id est, quomodo protegit sapientia, sic interdum protegit et pecunia. Et ne videretur sapientiae detraxisse, dum eam fortuito bono subjecit (non enim in nostra potestate est habere divitias, quas injusti saepe plus possident) propterea majorem esse sapientiam demonstrat, dicens: Et amplius scientia sapientiae vivificabit habentem se. In eo, inquit, major est sapientia divitiis, quod absque ullis opibus vivificat eum, qui se habuerit.

Quidam hunc locum ita interpretantur: Haereditatem, inquiunt, pro conversatione bona posuit, per quam haeredes sumus Dei, et cohaeredes Christi. Vult igitur Ecclesiastes docere, quanto differant hi, qui solem merentur videre justitiae, et habent sapientiam cum conversatione bona, ab his qui absque sapientia, vitae tantum, et conversationis studium commodarunt. Quod quidem et Daniel ostendit, dicens: Intelligentes sermones meos fulgebunt, ut luminaria coeli (Dan. XII, 3). Sive ut Theodotio interpretatus est: Quasi splendor firmamenti. Qui vero fecerint sermones meos, quasi stellae coeli. Umbram autem argenti, sive pecuniae, illam secundum ἀναγωγὴν debemus accipere, de qua talenta et minae in parabolis Evangelii colliguntur (Matth. XXV, Luc. XIX), ut 441 cum fuerimus sub umbra sapientiae, et sub umbra talis argenti: Per diem sol non urat nos, neque luna per noctem (Psal. CXX). Sed et hoc dici potest, quia umbra est vita nostra super terram: Et spiritus vultus nostri Christus Dominus cui diximus: In umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Omnis nostra in hac terra protectio instar umbrae est, sive sapientiae, sive supradicti argenti, donec aspiret dies, et amoveantur umbrae. Symmachus more suo etiam in hoc loco manifestius interpretatus est, dicens: Quomodo protegit sapientia, similiter protegit pecunia. Sequens autem versiculus perspicue ad studium scientiae cohortatur.

Vide opera Dei, quoniam quis poterit adornare quem Deus pervertit? Et in hoc loco ita Symmachus transtulit: Disce opera Dei, quia nemo poterit corrigere, quod ille imminuit, id est, sufficiat [ Al. sufficit] tibi de Scripturis sanctis, sive ex ipsa contemplatione elementorum, scire et intelligere quae facta sunt: non tamen causas rationesque perquirere quare unumquodque sic factum sit, vel aliter fieri debuisse, quam factum est. Verbi gratia, si quis velit quaerere cur Moysi ita loquatur Deus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum, nonne ego Dominus Deus (Exod. IV, 12)? Et dicat: Cur caecus et surdus et mutus ita creati sunt, et caetera his similia? Sumendum in hoc loco testimonium de septimo decimo psalmo, in quo ad Dominum dicitur: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Et dicendum est sanctum Dominum esse cum eo, qui sanctus est, et perverti apud eum, qui sua voluntate fuerit ante perversus. Juxta illud quoque, quod in Levitico scriptum est: Si ambulaverint ad me perversi, et ego ambulabo ad eos in furore meo perversus (Levit. 26, 27). Quod quidem et illud poterit exponere, quare induraverit Dominus cor Pharaonis. Quomodo enim una atque eadem solis operatio liquefacit ceram, et siccat lutum, et pro substantia sua liquescit cera, et siccatur lutum: sic una Dei in Aegypto signorum operatio molliebat corda credentium, et incredulos indurabat, qui juxta duritiem suam, et impoenitens cor, thesaurizabant 442 sibi iram in die irae ex his mirabilibus, quae cum viderent fieri, non credebant.

In die bonitatis esto in bono, et in die malo vide. Et quidem istud congruum huic fecit Deus ad loquendum, ut non inveniat homo post eum quidquam. Scio me audisse in Ecclesia ab eo, qui putabatur habere scientiam Scripturarum, ita hos versiculos edissertos. « Dum in praesenti saeculo es, et boni quid operis potes facere, labora, ut postea ipse securus in die malo, id est, in die judicii, torqueri alios videas. Sicut enim praesens saeculum fecit Deus, in quo nobis fructum bonorum operum possumus praeparare; ita et futurum, in quo nulla boni operis datur facultas. » Visus est quidem suadere, cum diceret audientibus: sed mihi videtur alius esse sensus, quem et Symmachus transtulit, dicens: In die bono esto in bono; diem vero malum intuere. Siquidem hoc simile huic fecit Deus, ut non inveniret homo quod contra eum quereretur. Et bona, inquit, et mala, prout tibi evenerint, sustine. Nec putes vel bonorum tantum, aut malorum in mundo esse naturam, cum ex diversis mundus iste contrariis subsistat, calidis et frigidis, siccis et humentibus, duris et mollibus, tenebrosis et lucidis, malis et bonis. Hoc autem fecit Deus, ut habeat locum sapientia in eligendo bonum, et vitando malum, et liberum homini relinquatur arbitrium, ne se dicat insensibilem, et stolidum a Deo esse generatum; sed eum ideo fecisse diversa, ut homo queri de sua conditione non posset. Simulque hoc testimonium consequenter superioribus copulabitur, in quibus ait: Quis poterit adornare quod perverterit Deus?

Omnia vidi in diebus vanitatis meae. Est justus periens in justitia sua, et est impius longaevus in malitia sua. Huic quid simile Salvator in Evangelio ait: Qui invenit animam suam, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 59). Macchabaei pro lege Dei atque justitia visi sunt in sua perire justitia, et martyres, qui sanguinem fudere pro Christo. E contrario qui et illo tempore suillam carnem 443 comederunt, et post adventum Domini sacrificaverunt idolis, hi visi sunt in hoc saeculo vivere, et propter suam malitiam perseverare longaevi. Sed Dei in occulto patientia est, et tribulare nunc sanctos, ut recipiant mala in vita sua, et peccatores non visitare [ Al. visitari] pro scelere, et quasi ad victimam reservare, ut et illis possit aeterna bona restituere, et his mala inferre perpetua. Hebraei justos pereuntes in justitia sua, filios Aaron suspicantur, quod dum putant se juste agere, alienum ignem obtulerint. Et impium longaevum in malitia sua Manassen dicunt, qui post captivitatem restitutus in regnum [ Al. regno], longo deinceps vixerit tempore.

Noli esse justus multum, et ne quaeras amplius ne obstupescas. Si quem rigidum et trucem ad omnia fratrum peccata conspexeris, ut nec in sermone peccanti, nec propter naturalem interdum pigritiam moranti, det veniam, hunc scito plus justum esse quam justum est. Cum enim Salvator praecipiat, dicens: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37); et nullus sit absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus, inhumana justitia est fragilitati conditionis hominum non ignoscens. Noli ergo esse justus multum, quia pondus grande, et pondus parvum abominatio coram Domino. Unde et apud philosophos virtutes in meditullio positae sunt, et omne quod nimis est, sive sursum, sive deorsum, reputatur in vitio. Quod autem ait: Noli quaerere amplius, ne conturberis, sive, ne obstupescas; mentem nostram scit, perfectam comprehendere non posse sapientiam, et mensuram fragilitatis nostrae jubet nos scire debere. Denique et Paulus ei, qui plus quam homo scire poterat, requirebat, dicens: Quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistit? respondit: O homo tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 19), et caetera. Si enim causas quaestionis ille, qui interrogans introducitur, 444 audisset ab Apostolo, stupore forsitan torpuisset, et gratiam sensisset inutilem. Quia est et donum, juxta eumdem Apostolum, quod non prosit ei cui datum est. Hebraei hoc mandatum, id est: Noli esse justus multum, super Saule interpretantur, qui Agag misertus est, quem Dominus jusserat occidi (I Reg. XV). Sed et ille de Evangelio servus (Matth. XVIII), cui ignoverat Dominus, et ipse conservo noluit ignoscere, huic potest versiculo coaptari, quod fuerit justus multum.

Ne impie agas multum, et noli esse stultus; cur morieris in tempore non tuo. Cum Dominus loquatur: Nolo mortem morientis, tantum revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32): Semel peccasse sufficiat; debemus nos erigere post ruinam. Si enim juxta eos qui de physicis disputant, novit hirundo pullos de sua oculare chelidonia, et dictamnum capreae appetunt vulneratae; cur nos ignoremus medicinam poenitentiae propositam esse peccantibus? Quod autem ait: Ne moriaris in tempore non tuo (Num. XVI); scimus Chore et Dathan, et Abiron propter seditionem adversum Moysen et Aaron, repentino terrae hiatu devoratos, et in emendationem aliorum, ante diem judicii etiam in hac vita plurimos judicatos. Quod dicit ergo, tale est: Noli peccatis adjicere peccata, ne provoces Deum etiam hic tibi inferre supplicium.

Bonum est retinere te istud. Et quidem ab hoc ne dimittas manum tuam; quoniam qui timet Deum, egredietur ad omnia. Bonum est justis benefacere, sed et peccatoribus benefacere, non injustum est. Bonum est domesticos fidei sustentare, sed et omni petenti tribuere, praeceptum est. Timens quippe Deum, et imitator conditoris sui, qui pluit super justos, et injustos, absque respectu personarum omnibus benefacere festinat. Aliter: Quia vita haec miserabilis diversis quotidie variatur eventibus, tam ad adversa, quam ad prospera, justi animus 445 praeparetur, et poscat Domini misericordiam, ut quodcumque evenerit, librata mente sustentet. Qui enim timet Deum, nec prosperis elevatur, nec opprimitur adversis.

Sapientia confortabit sapientem, super decem potestatem habentes, qui sunt in civitate: quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Propterea sapientia confortat justum, et omnium principum civitatis super eum excedit auxilium, quia quamvis aliquis justus sit, tamen dum in hac carne est constitutus, subjectus est vitiis atque peccatis, et majore praesidio indiget. Aliter: Decem qui potestatem habent, et in urbe consistunt, angeli sunt, qui ad perfectum numerum pervenere denarium, et auxiliantur humano generi. Sed si quis consideret omnia auxilia, majus est auxilium sapientiae, id est, Domini nostri Jesu Christi. Postquam enim dixerunt angeli: Curavimus Babylonem, et non est curata, relinquamus eam, et abeat unusquisque in terram suam (Jerem. LI, 8), tunc magister medicorum ipse descendit, et respersos nos sanguine, et peccatorum madentes cruore qui omnem substantiam nostram expenderamus in medicos, tactu fimbriae suae sanavit (Luc. VIII). Sanavit autem in civitate, hoc est, in mundo isto, et confortavit sapientem, sive, ut Septuaginta transtulerunt, adjuvit. Omni enim qui habet, dabitur ei, et adjicietur ei. Quia autem indiguit homo positus in peccatis, et infixus in limo profundi, majore auxilio; idcirco venit ipsa Sapientia. Aliter: Supra dixerat, et domesticis et alienis bene esse faciendum. Poterat [ Al. Poterit] ergo aliquis respondere: Si omnibus benefacere voluero, non habeo unde faciam. Nec potest justus tantas habere divitias, quae solent magis peccatoribus abundare; propterea nunc ait: Quos non potes re, consilio adjuva, solatio fove. Plus enim potest in angustia constituto praestare sapientia, quam quaelibet maximae potestates. Et hoc ipsum cum prudentia facito. Grandis quippe libra justitiae est, et cui, et quantum, 446 et quamdiu, et quale vel in re, vel in consilio tribuere.

Et quidem in omnes sermones, quos loquentur, ne dederis cor tuum: quia non audies servum tuum maledicentem tibi. Etenim frequenter scit cor tuum, quia et tu maledixisti aliis. Fac quae praecepta sunt, et sapientiae auxilio confortatus, vel ad bona, vel ad mala praepara cor tuum, et non cures, quid de te loquantur inimici, qualis foris opinio sit. Quomodo enim prudentis viri est, murmurantem famulum non audire, nec curiosam aurem apponere, quid de se loquatur absente: si enim hoc fecerit, semper in tribulatione erit, et ad mussitationem servi iracundia commovebitur; sic et sapientis hominis est, sapientiam praeviam sequi, et vanos non considerare rumores. Sed et alio exemplo docet penitus non curandum justo homini, quid homines loquantur, dicens: Quomodo novit conscientia tua, quod tu de multis locutus es, et saepe aliis detraxisti: sic et aliis debes ignoscere detrahentibus. Et simul docet, non facile judicandum, et habenti trabem in oculo, de festuca alterius non loquendum.

Omnia haec tentavi in sapientia, et dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius facta est a me, magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam? Dicit se, ut Regnorum quoque testantur libri (III Reg. III, et IV), ultra omnes homines quaesisse sapientiam, et tentasse ad finem illius pervenire, sed quanto plus quaesierit, tanto minus reperisse, et in mediam demersum caliginem, tenebris ignorantiae circumdatum. Aliter: Vir qui eruditus fuerit in Scripturis, quanto plus scire coeperit, tanto ei in his quotidie oritur major obscuritas. Aliter: Contemplatio sapientiae in hac vita in speculo videtur et in imagine: cum ergo recogitavero in futuro facie ad faciem ejus notitiam revelandam, tunc liquido recognoscam longe me nunc ab ejus notitia dissidere.

Circuivi ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem 447 stulti et imprudentium errorem. Et invenio ego amariorem morte mulierem, quae est laqueus, et sagenae cor ejus, vincula manus ejus. Bonus coram Deo eruetur ab ea, peccator capietur in illa. Pro eo quod Septuaginta posuerunt: Circuivi ego et cor meum, ut cognoscerem, Symmachus interpretatus est, dicens: Pertransivi universa sensu meo, scire, et discere, et investigare. Quia igitur supra Ecclesiastes dixerat, omnia se in sapientia pertentasse, et quanto plus eam requisierit, tanto illam longius refugisse; nunc ait etiam aliud in sua se quaesisse sapientia, quod in rebus humanis malum universa antecedat mala, et quae res in impietate, stultitia, errore, vecordia teneat principatum, Et dicit se omnium malorum caput mulierem reperisse: quia et per illam mors in orbem terrarum introivit, et pretiosas animas virorum capit. Omnes quippe adulterantes, quasi clibanus corda eorum: quae fecit adolescentium evolare corda. Et cum in mentem miseri amatoris inciderit, trahit eum in praeceps: nec ante pedes suos respicere patitur, sed quasi laquens, et sagena cor adolescentis innectit. Vincula sunt enim manus ejus. Pro quo Aquila interpretatus est: Vinctae sunt manus ejus, quod Hebraica lingua dicitur ASSURIM ( .) Suadere enim potest, vim facere non potest: nec ad se trahere nolentes. Justus qui fuerit, et bonus coram Deo, eruetur ab ea: peccator vero captus deducetur ad mortem. Non putemus temere hanc Salomonem de genere mulierum protulisse sententiam: quod expertus est, loquitur. Ideo quippe offendit Deum, quia captus est a mulieribus. Et haec secundum litteram. Caeterum juxta intelligentiam spiritualem, aut omne generaliter peccatum, mulierem nominamus et iniquitatem, quae sub specie mulieris sedet in Zacharia super plumbi talentum (Zach. V, 7): aut diabolum τροπικῶς mulierem accipimus, propter effeminatas vires: aut certe idololatriam, et ut propius accedamus, haereticorum Ecclesiam, quae insipientem sensu ad se vocat, ut panes furtivos, et 448 aquam furtivam, hoc est, falsum sacramentum, et pollutum baptisma inductus accipiat.

Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unam ad unam, ut invenirem numerum, quem adhuc quaesivit anima mea, et non inveni. Hominem unum de mille inveni, et mulierem in omnibus his non invem. Solummodo hoc inveni: quia fecit Deus hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes multas. Hoc, inquit, reperi, universa diligenter eventilans, quod paulatim peccando, et ad unum delictum aliud apponendo, grandem nobis summam efficimus peccatorum. Esebon ( ) quippe, quod omnes voce consona λογισμὸν transtulerunt, secundum Hebraei sermonis ambiguitatem, et numerum possumus, et summam, et rationem, et cogitationem dicere. Sed et hoc, ait, requisivit anima mea, an recta mulier inveniatur. Et cum vix paucos de viris bonos invenerim, ita ut de mille unus potuerit inveniri, mulierem bonam omnino invenire non potui. Omnes enim me non ad virtutem, sed ad luxuriam deduxerunt. Et quia appositum est cor hominis diligenter ad malitiam ab adolescentia (Gen. VIII, 21), et pene omnes offenderunt Deum: in hac ruina generis humani, facilior ad casum est mulier. De qua et poeta gentilis: . . . . . Varium et mutabile semper Femina. . . (Virg. IV, Aeneid. V. 35.) Et Apostolus: Semper, ait, discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Et ne videretur communem hominum damnare naturam, et Deum auctorem facere mali, dum talium conditor est, qui malum vitare non possint, argute praecavit, et ait, bonos nos a Deo creatos: sed quia libero sumus arbitrio derelicti, vitio nostro ad pejora labi, dum majora quaerimus, et ultra vires nostras varia cogitamus. Aliter: Quotidie mecum uniuscujusque rei rationem ponens, nullum invenire potui cogitatum, qui non cogitatione perversa extrinsecus turbaretur. In mille autem viris inveni hominem, qui juxta imaginem conditoris est conditus: et in mille non quibuslibet, sed in mille viris: quorum numerum mulier implere non potuit. Et in mille 449 qui non appropinquaverunt ad mulierem, et propterea purissimi permanserunt. Haec autem omnia tropologice accipienda. In multis quippe studiosis [ Al. studiis], et quotidiana meditatione sudantibus, vix invenitur cogitatus purus, et viri dignus vocabulo. Possumus et cogitatus pro viris accipere, mulieres pro operibus, et dicere, quod difficile cogitatio alicujus pura inveniri queat. Opera vero, quia per corpus administrentur, aliquo semper errore commixta sint. Pro eo autem, quod supra sermonem Hebraeum interpretantes diximus: Unam ad unam, ut inveniatur numerus, sive summa, sive ratio, aut cogitatio: apertius interpretatus est Symmachus unam ad unam invenire rationem. Quod enim nos solemus absolute et neutraliter appellare, id est, hoc quaesivi, istud volui invenire, Hebraei feminino genere pronuntiant, sicut in psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4), pro eo quod est, unum.

(Cap VIII) Quis ita ut sapiens; et quis novit solutionem verbi? Sapientia hominis illuminabit vultum ejus: et fortis faciem suam commutabit. Supra docuerat difficile bonum hominem inveniri, et venientem contra eliserat quaestionem: a Deo bonos homines conditos, sed sponte sua ad peccata delapsos. Nunc quid boni homini dederit Deus, quasi gloriabundus enumerat, sapientiam scilicet, atque rationem et providentiam, occulta Dei nosse mysteria, in arcana ejus sensu cordis intrare. Oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic scierit [ Al. sciret] problematum solutiones, et sapientia ejus a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit; sed et in superficie corporis et speculo vultus eluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit. Septuaginta pro eo quod nos posuimus: Quis ita ut sapiens, transtulerunt: Quis novit sapientes. Et pro eo 450 quod nos diximus: Et fortis faciem suam commutabit, posuerunt: Et impudens vultu suo odietur. Et revera cum multi sint, qui sapientiam repromittant, difficile invenitur, qui discernere queat verum sapientem ab his qui videntur esse sapientes. Et cum sint plurimi, qui Scripturarum occulta dicant posse se solvere, rarus est, qui veram inveniat solutionem. Quod autem sequitur: Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et improbus facie sua odietur, ita possumus explanare, ut Pauli verba ponamus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes (II Cor. III, 18): et Psalmistae canentis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Sapientiam autem hic hominis non aliam dicit absque sapientia Dei. Quae cum sapientia Dei sit, juxta possibilitatem capacitatis hominis ejus esse incipit, qui se habere meruerit. Omnis haereticus et falsum dogma defendens, impudenti vultu est. Denique Marcion et Valentinus melioris se dicunt naturae esse, quam conditor est. Et hoc posset aliqua ex parte ferri, si spem se hujus rei habere contenderent, et non jam possidere naturam.

Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei. Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo, quoniam omne quod voluerit, faciet. Sicut dixerit (Al. dicet) rex, potestatem habens: et quis dicet ei, Quid facis? Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, regibus et potestatibus obsequium (Ad Titum, III, 1), maxime Septuaginta Interpretibus imperativo modo dicentibus: Os regis custodi; sed ego puto de illo rege nunc dici, de quo David ait: Domine, in virtute tua laetabitur rex (Psal. XX, 1). Et in alio loco, ut Patris et Filii unum regnum significet [ Al. significetur], Scriptura commemorat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Non enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Qui rex Filius Dei, Patris regis est Filius. Hujus itaque [ Al. utique] custodienda praecepta sunt, 451 hujus voluntas patranda. Et hoc est, quod in Tobiae libro scribitur: Mysterium regis abscondere bonum est (Tob. XII, 7). Et praecipue monet, ne tractemus, quare Deus unumquodque praeceperit, sed quodcumque viderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet. Et in lege Domini erit voluntas ejus. Quia vero Septuaginta aliter transtulerunt, dicentes: Et de juramento et de verbo Dei ne festines a facie ejus ambulare: sciendum juramentum Dei in divinis voluminibus esse conscriptum. Hoc itaque juramentum, de Dei verbo sacrum et arcanum, non debemus quibuscumque narrare, et proferre in medium, et citam de eo ferre sententiam. Neque, ut Moyses, festines videre faciem Dei, sed tamdiu sustine, donec ipse pertranseat, et tantum ejus posteriora conspicias. Necnon et illud quod sequitur: Ne stes in verbo malo, et caetera, super eo intelligamus, qui haereseos errore praeventus est: vel super illo, qui cum Ecclesiae fidem habeat, tamen peccatis vincitur, ut sit infidelis. Ne perseveres in detractione, nec in turpiloquio, luxu [ Al. luxuria] avaritia, libidine. Quod si perseveraveris, rex vitiorum atque peccati diabolus operabitur perditionem in te, et faciet quodcumque voluerit.

Qui custodit mandatum, non cognoscet verbum malum: et tempus, et judicium cognoscit cor sapientis. Notandum quod, non cognoscet verbum malum, positum est pro eo quod est, non patietur, aut non erit in eo. Siquidem et de Salvatore sic scriptum est: Qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Pro verbo quoque Symmachus rem interpretatus est, dicens: Qui custodierit mandatum, non experietur rem malam. Praecepit autem regis imperium conservandum, et scire quid, et quare, et quo tempore jubeat.

Quia omni negotio est tempus et judicium. Afflictio quippe hominis multa super eum, quia nescit quod futurum est; sicut enim erit, quis annuntiabit ei? Licet diversa eveniant, et non possit justus scire quid ei futurum sit, nec singularum 452 rerum causas rationesque cognoscere (nemo enim est conscius futurorum), tamen scit a Deo cuncta in utilitatem hominum fieri, et non absque ejus voluntate disponi. Est enim magna afflictio generis humani, quia ut Poeta ait (Aeneid. X, 501): Nescia mens hominum fati sortisque futurae, aliud sperat, aliudque evenit: de altero loco exspectat hostem, et alterius jaculo vulneratur. Pro eo autem quod Septuaginta Interpretes et Theodotio dixerunt: Quia scientia hominis multa super eum, in Hebraeo malitiam habet, non scientiam: sed quia RES et DALETH litterae Hebraicae, excepto parvo apice, similes sunt, pro RAATH ( ), legerunt DAATH ( ), id est, pro malitia, scientiam. Hoc melius sciet qui ejusdem linguae habuerit notitiam. Illud quoque quod in fine horum versuum scriptum est: Quia nescit quod factum sit; et quid futurum sit post eum, quis annuntiabit ei? de verbo ad verbum nunc ex sermone Hebraeo transtulimus, ut esse sensum alterum noverimus, quod scilicet nec ea quae praeterierint, scire possumus, nec ea quae futura sint, ita ut sunt futura, cognoscere.

Non est homo potestatem habens in spiritum, ut prohibeat spiritum, et non est potens in die mortis, et non est emissio in bello, et non salvabit impietas habentem se. Non est in potestate anima nostra, ne auferatur a nobis, et egrediente ad imperium Domini spiritu, nihil prodest ora concludere, et vitam retinere fugientem. Cumque interitus, inimicus vitae nostrae et hostis advenerit, inducias accipere non possumus. Nec reges quondam in saeculo, et omnia nostra impietate vastantes, obvias morti inferre [ Al. ferre] manus: sed in cinerem terramque solvemur. Non est ergo lugendum, si futura scire non possumus, et saepe ab iniquis potentioribus opprimamur, cum morte omnia finiantur, et superbus et potens, qui cuncta populatus est, non valeat animam suam retinere, cum rapitur. Aliter: Spiritus, qui universa dispensat, non potest 453 a quoquam hominum prohiberi, et leges accipere spirandi. De quo et supra dictum est: Girans girando vadit spiritus. In die mortis non sumus potentes: in die enim vitae facile vitatur inimicus. Similiter qui in bello est, et non habet Dei pacem, quae superat omnem sensum, non habebit emissionem, de qua ad sponsam dicitur: Emissiones tuae paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV). Et quia impietas non salvabit habentem se, pietas e regione salvabit. Potest impietas diabolus appellari, et pietas Dominus noster Jesus Christus.

Omnia haec vidi, et dedi cor meum in omne opus, quod factum est sub sole, et dominatus est homo homini, ut affligeret eum. Et tunc vidi impios sepultos, et venerunt, et de loco sancto egressi sunt, et laudati sunt in civitate, quia sic fecerunt: sed et hoc vanitas. Quia enim non est contradictio facientibus malum cito: ideo repletum est cor filiorum hominis in eis, ut faciant malum. Dedi, inquit, cor meum, ut omne quod sub sole geritur, intuerer, et hoc vel maxime, quod homo accepit in hominem potestatem, ut quoscumque vult affligat atque condemnet. Cum itaque mentem meam ad haec intuenda dirigerem, vidi impios cum tali opinione mortuos, et sic sepultos, ut sancti aestimarentur in terra, qui et cum viverent, putabantur digni Ecclesia et templo Dei, insuper ambulantes tumidi, laudabantur in malis suis, sicut scriptum est: Laudatur enim peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Ps. IX, 24). Hoc autem propterea evenit, quia nemo peccantibus audet contradicere, nec statim scelus ulciscitur Deus, sed differt poenam, dum exspectat poenitentiam. Peccatores autem, quia non statim arguti atque correpti sunt, putantes nequaquam futurum esse judicium, in scelere perseverant. Possumus hoc testimonio uti adversus episcopos, qui acceperunt in Ecclesia potestatem, et scandalizant magis eos, quos docere et ad meliora debuerant incitare. Hi frequenter 454 post mortem laudantur in Ecclesia, et beati in his, quae non probabiliter fecerant, publice sive a successoribus, sive a populis praedicantur. Et hoc itaque vanum est, quia enim non ut egerunt, sic audiunt, nec statim corripiuntur in peccato suo (nemo quippe audet accusare majorem), propterea quasi sancti et beati, et in praeceptis Domini ambulantes, augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in episcopum. Si [ Al. Et si] enim peccaverit, non creditur, et si convictus fuerit, non punitur.

Quia peccator facit malum centies, et elongat ei. Ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus Deum, qui timebunt a facie ejus. Ex eo quod peccanti plurimum, hoc quippe significat centies, dat Deus locum poenitentiae, et non eum statim punit in scelere, sed exspectat, ut convertatur ab iniquitate sua: ego intelligo, quam benignus et misericors super eos futurus sit Deus, qui habent timorem ejus, et ad verbum illius contremiscunt. Symmachus hunc locum ita transtulit: Peccans enim malus mortuus est, longanimitate concessa ei. Porro ego scio, quia erit bene timentibus Deum, qui timuerunt a facie ejus. Bonum vero non erit iniquo, neque longo supererit tempore, quia non timuit a facie Dei. Et quia manifestum est quid iste transtulerit, hoc dicendum est quod verbum Hebraicum MAATH ( ), quod Septuaginta ex tunc, transtulerunt, et nos centies posuimus, Aquila et Symmachus et Theodotio, mortuus est, interpretati sunt, ut sit sensus, qui peccavit, et fecit malum, mortuus est: in eo enim quod peccavit, statim mortuus est. Si autem juxta Septuaginta Interpretes, pro eo quod est, mortuus est, legerimus ex tunc, juxta quosdam hic egerit sensus: Peccator non tunc primum peccat, quando videtur facere peccatum, sed jam ante peccavit: Alienati [Al. abalienati] sunt enim peccatores a vulva, erraverunt a ventre (Ps. LVII, 4); et quaerunt hoc, quod sequitur, locuti sunt falsa, quomodo possit exponi: 455 simplex enim intelligentia habere consequentiam non videtur, parvulos peccatores, statim ut de vulva ejecti sunt, mendacium loqui.

Et bonum non sit impio, et non prolonget dies quasi umbra, qui non timet a facie Dei. Imprecatur male his qui non habent timorem Dei, et optat ne diu differatur ad poenam, sed statim morte subtracti, cruciatus recipiant, quos merentur. Simile quid et Apostolus loquitur: Utinam praecidantur qui vos conturbant (Galat. V, 12). Et alibi: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddat illi Dominus secundum opera ejus (II Tim. IV, 14). Quae quomodo clementer dicta sint, requirendum est. Haec juxta sensus Hebraici veritatem. Si quis vero Septuaginta Interpretes sequitur, qui quasi ab alio sensu incipientes, dixerunt: Et ego recognosco, quia erit bonum timentibus Deum, ut timeant a facie ejus, et bonum non erit impio, et non prolongabit dies in umbra: quia non est timens a facie Dei; hoc poterit dicere: Fient quidem et illa, de quibus paulo ante tractavi; ego tamen manifestissime cognosco, quia bene erit his qui timent a facie Dei: Vultus enim Domini super facientes mala (Ps. XXXIII, 17). Et impio non erit bene: non enim timet a facie Dei, et non prolongabit dies in umbra, hoc est, dies vitae suae, qui quasi umbra viventibus sunt. Non enim hi, qui multo tempore vivunt, prolongant dies suos, sed qui grandes eos faciunt bonorum operum magnitudine. Unde et Jacob quasi se peccatorem confitens, dicit: Parvi et mali dies mei (Gen. XLVII, 9). Et in psalmo confitens: Dies, inquit, mei sicut umbra inclinati sunt [Al. declinaverunt ] (Ps. CI, 12), et ego sicut fenum arui. Non quod longam vitam quaesierit in praesenti, in quo omne quod vivimus, breve et umbra est, et imago: In imagine enim perambulat homo (Ps. XXXVIII, 7): sed quod de futuro timeat, ne longitudo vitae ipsius, ubi vera est vita, brevietur.

Est vanitas, quae fit super terram: quia sunt justi ad quos perveniunt quasi facta impiorum, et sunt impii ad quos perveniunt quasi facta justorum. Dixi quia et hoc vanitas est. Inter caeteras vanitates, quae in mundo vario feruntur eventu, etiam hoc deprehendi, quod justis ea 456 frequenter eveniunt, quae impiis evenire debuerant, et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse justissimos. Dabit exemplum Evangelium divitis purpurati, et pauperis Lazari (Luc. XVI). Septuagesimus quoque secundus psalmus de hac re disputat: cur justis interdum mala, et impiis eveniant bona. Pro eo autem, quod nos posuimus: Est vanitas, quae fit super terram. Symmachus absolute transtulit, dicens: Est difficile cognitu quod fit super terram. Hebraei, justos quibus eveniant mala, et impios quibus accedant opera justorum, filios Aaron interpretantur, et Manassen, quod illi sacrificantes perierint, et iste post tanta mala et captivitatem in imperium restitutus sit.

Et laudavi ego laetitiam; quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et laetari. Et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. Hoc plenius supra interpretati sumus, et nunc strictim dicimus: licet brevem et cito finiendam praeferre eum vescendi et bibendi voluptatem angustiis saeculi, et his quae fieri videntur inique in mundo: quod solum hoc homo de labore suo habere videatur, si vel modico fruatur refrigerio. Verum haec interpretatio jejunantes, esurientes, sitientes, atque lugentes, quos beatos in Evangelio Dominus vocat (Matth. V), si sic accipitur, ut scriptum est, miseros approbabit. Et cibum itaque et potum spiritualiter accipiamus, et super eis laetitiam, quam in labore vitae nostrae vix possumus invenire. Quod autem haec ita sentienda sint, ut diximus, demonstrat sequens versiculus, in quo ait: Dedi cor meum, ut viderem sapientiam et occupationem: quod scilicet occupentur homines super terram, et diebus ac noctibus in Scripturarum meditatione versentur: ita ut plerumque pro investigatione veri ab oculis somnus aufugiat.

Quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et viderem occupationem, quae facta est super terram. Quia et in die et in nocte somnum [Al. somnium] in oculis suis non est videns. Et vidi omnia opera Dei: quia non poterit homo invenire opus, quod factum est sub sole, in quo laboravit homo. 457 ut quaereret, et non inveniet. Siquidem et si dixerit sapiens se cognoscere, non poterit invenire. Qui quaerit causas rationesque rerum, quare hoc vel illud factum sit, et quare mundus variis gubernetur eventibus: cur alius caecus et debilis, alius videns nascatur et sanus: hic paupertatem habeat, ille divitias: iste sit nobilis, ille inglorius; nihil aliud proficit, nisi in sua tantum quaestione torqueri, et disputationem pro tormento habere, nec tamen invenire quod quaerit . . . Et cum haec dixerit se cognovisse, tunc ignorationis habere principium, et in profundo errore versari. Subostendit tamen esse causas rerum omnium et justitiam, quare unumquodque sic fiat: sed in occulto eas latere, et non posse ab hominibus comprehendi.

(Cap. IX.) Omne hoc dedi in corde meo, ut considerarem universa: quia justi, et sapientes, et opera eorum in manu Domini. Et quidem charitatem, et quidem odium: non est cognoscens homo omnia in facie eorum. Etiam hunc locum Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: Omnia haec statui in corde meo, ut ventilarem universa: quia et justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt. Et insuper neque amicitias neque inimicitias scit homo: sed omnia coram eis incerta, propterea quod omnibus eveniunt similia, justo, et injusto. Porro hic sensus est: Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset. Et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse, et inter ambiguum fluctuare, utrum ad probationem sustineant quae sustinent, an ad supplicium. In futuro igitur scient, et in vultu eorum sunt omnia, id est, antecedit eos, cum de vita hac recesserint, notitia istius rei, quia tunc est judicium, et nunc certamen. Et quicumque adversa sustinent. utrum per amorem Dei sustineant, ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum.

In omnibus eventus unus, justo et impio, bono et malo, mundo et polluto, sacrificanti et non sacrificanti. Sic bonus ut peccator, sic jurans sicut juramentum timens. 458 Ea quae per se nec bona nec mala sunt, sed a sapientibus saeculi media nuncupantur (quia aequaliter et justis eveniunt et injustis) simplices quosque conturbant, cur ita eveniant, et propterea non putant esse judicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit, et hic confusa sint omnia. Quod autem ait: Eventus est unus omnibus, justo et impio, sive angustiarum, sive mortis significat eventum: et idcirco nec charitatem Dei eos in se nosse, nec odium. Sacrificans quoque et non sacrificans, et caetera quae contraria enumerata sunt, spiritualiter accipienda, secundum illud: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ps. L, 19).

Hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole: quia eventus unus omnibus. Sed et cor filiorum hominum repletum est malitia, et errores [Al. errore] in corde eorum in vita sua, et post haec ad mortuos. Quia quis est qui communicet in omnes viventes? Et hoc apertius more suo interpretatus est Symmachus, dicens: Sed et cor filiorum hominum repletur malitia, et procacitate juxta cor eorum in vita sua. Novissima autem eorum veniunt ad mortuos. Quis enim potest in sempiternum perseverare vivens? Eumdem autem sensum Scriptura repetit, de quo paulo ante tractavimus, quod cum omnia aequaliter eveniant universis, et nulla sit in bonis sustinendis malisve discretio, vel certe aequali morte de hoc saeculo subtrahamur: nihilominus erroribus et procacitate et malitia repleamur, et post haec omnia subito rapiamur interitu [ Al. in interitum], nec ultra possimus cum viventibus habere consortium. Vel certe sic: Quoniam communes angustiae, et justos et injustos premunt; idcirco ad peccata homines provocantur: et tamen post omnes conatus, quibus frustra nisi sunt, dum ignorant, ad inferna descendunt.

Est confidentia, quoniam canis vivens melior est a leone mortuo: quia viventes sciunt quod moriantur, et mortui nesciunt quidquam, et non est eis amplius merces. In oblivione enim venit memoria eorum Sed et dilectio eorum et odium eorum, et zelus eorum jam periit: et pars non est eis adhuc in saeculo in omni quod fit sub sole. Quia supra dixerat, cor filiorum hominum 459 impleri malitia et procacitate, et post haec omnia morte finiri: nunc eadem complet et repetit, donec vivunt homines, posse eos justos fieri, post mortem vero nullam boni operis dari occasionem. Peccator enim vivens potest melior esse justo mortuo, si voluerit ad ejus transire virtutes. Vel certe eo, qui se in malitia, potentia, procacitate jactabat, et mortuus fuerit, melior potest quis pauper esse et vilissimus. Quare? quia viventes metu mortis possunt bona opera perpetrare: mortui vero nihil valent ad id adjicere, quod semel secum tulere de vita: et oblivione involuta sunt omnia, juxta illud quod in psalmo scriptum est: Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde (Ps. XXX, 13). Sed et dilectio eorum et odium, et aemulatio, et omne quod in saeculo habere potuerunt, mortis finitur adventu: nec juste quidquam jam possunt agere, nec peccare, nec virtutes adjicere, nec vitia. Licet quidam huic expositioni contradicant, asserentes, etiam post interitum crescere nos posse et decrescere, et in eo quod nunc ait: Et pars non erit eis adhuc in saeculo, in omni quod factum est sub sole, ita intelligunt, ut dicant eos in hoc saeculo, et sub hoc sole, quem nos cernimus, nullam habere communionem: habere vero sub alio saeculo, de quo Salvator ait: Non sum ego de hoc mundo (Joan. VIII, 23); et sub sole justitiae; et non excludi opinationem, quae contendit, postquam de hoc saeculo migraverimus, et offendere posse creaturas rationabiles, et promereri. Aliter referebat Hebraeus versiculum istum, in quo dicitur: Melior est enim canis vivens super leone mortuo, ita apud suos exponi: Utiliorem esse quamvis indoctum, et eum qui adhuc vivat et doceat, a praeceptore perfecto, qui jam mortuus est. Verbi causa, ut canem intelligeret unum quemlibet de pluribus praeceptorem: et leonem Moysen, aut alium quemlibet prophetarum. Sed quia nobis haec expositio non placet, ad majora tendamus: et Chananaeam illam, cui dictum est: Fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 23): canem esse juxta Evangelium dicamus; leonem vero mortuum, circumcisionis populum, sicut Balaam propheta dicit: Ecce populus, ut catulus 460 leonis consurget, et ut leo exsultans (Num. XXIII, 24). Canis ergo vivens nos sumus ex nationibus: leo autem mortuus Judaeorum populus a Domino derelictus. Et melior est apud Dominum iste canis vivens, quam leo ille mortuus. Nos enim viventes cognoscimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: illi vero mortui nihil sciunt, neque exspectant aliquam repromissionem atque mercedem: sed completa est memoria eorum. Neque ipsi meminerunt quae scire debuerant, neque, illorum jam Dominus recordatur. Dilectio quoque, qua aliquando Deum diligebant, periit, et odium de quo audacter loquebantur: Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam (Ps. CXXXVIII, 21), nec non et zelus eorum, juxta quem Phinees zelatus est, et Mattathiae intremuerunt poplites [ in Graec. νεφρόι]. Perspicuum autem est, quod et pars eorum non est in saeculo. Non enim possunt dicere: Pars mea Dominus (Ps. LXXII, 26).

Vade et comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam jam placuerunt Deo opera tua. In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccl. IX, 7): usque ad eum locum, in quo ait: Sicut pisces qui tenentur in captione pessima, et sicut volucres quae capiuntur in laqueo: similiter capientur filii hominum in tempore pessimo, cum ceciderit super eos subito. Antequam de singulis disputemus, breviter constringenda sunt omnia, ut appareat, quo simul sensu cuncta dicantur. Quia in superiori capitulo fuerat praelocutus, quod postquam mortui fuerint homines, a corde viventium excidant, et nec dilectionem quis in eos habeat nec odium, secundum illud poetae (Aeneid. II): Nullum cum victis certamen et aethere cassis: et quia sub sole ultra nihil possint: nunc quasi errorem humanum et consuetudinem, qua se ad fruenda hujus saeculi bona invicem hortantur, inducit, et προσωποποιΐαν ( prosopopaeian ) facit more rhetorum et poetarum, dicens: O homo, quia ergo post mortem nihil es, et mors ipsa nihil est, audi consilium meum, et dum vivis in hac brevi vita, fruere voluptate, utere dapibus, vino curas opprime, et intellige, quoniam a Deo tibi donata sunt 461 ad utendum. Candidis vestibus ornatus incede, unguentis spiret caput tuum: quaecumque tibi placuerit feminarum, ejus gaude complexu, et vanam hanc et brevem vitam, vana et brevi voluptate percurre. Nihil enim extra haec habebis amplius, quo fruaris: quodcumque te delectare potest, festinus carpe, ne pereat. Neque enim frivola debes formidare commenta, quod singulorum operum, vel bonorum, vel malorum apud inferos tibi reddenda sit [ Al. est] ratio. Non est enim aliqua in morte sapientia: nullus post dissolutionem vitae hujus remanet sensus. Et haec, inquit, aliquis loquatur Epicurus, et Aristippus et Cyrenaici, et caeterae pecudes philosophorum. Ego autem mecum diligenter retractans, invenio non, ut quidam male aestimant, omnia fortuito geri, et variam in rebus humanis fortunam ludere, sed cuncta judicio Dei fieri. Neque enim velox pedibus, suum debet cursum putare, si currat. Neque fortis in suo confidat robore, nec sapiens divitias et opes aestimet prudentia congregari: nec eloquens et doctus per eloquentiam et doctrinam apud populum invenire se posse gratiam: sed omnia Deo fieri disponente. Et nisi ille suo cuncta arbitrio rexerit, et aedificaverit domum, in vanum laboravere [ Al. laborare], qui aedificant eam. Nisi ille custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam (Ps. CXXVI, 1). Non est itaque, ut illi putant, unus eventus, et incertus vitae hujus status: quia quando non aestimant, repentina morte subducti ad judicium venient. Et quomodo pisces hamo capiuntur et retibus, et aves per aerem liberae, laqueo dum nesciunt alligantur: sic et homines pro merito suo ad aeterna supplicia deducentur, cum repente mors venerit, et judicium in eos, qui putabant incerto statu omnia volutari. Haec juxta eum sensum, quo breviter voluimus universa comprehendere: nunc, quasi non ex alterius, sed ex sua persona loquatur, interpretanda sunt singula: Vade, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono 462 vinum tuum: quia complacuerunt Deo opera tua. Quia didicisti, quod morte omnia finiantur, et in inferno non sit poenitentia, nec aliquis ad virtutes recursus, dum in isto saeculo es, festina, contende agere poenitentiam: dum habes tempus, labora. Libenter enim Deus suscipit poenitentem. Aliter: Et simpliciter intellectum prodest, juxta illud: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in nomine Domini facite (I Cor. X, 31). Et in alio loquo: Cum consilio vinum bibe. Non enim habet veram laetitiam et cor bonum, qui creaturis supra modum abutitur. Melius autem est sic sentire: Cujus placuerunt opera coram Deo, nequaquam indigere poterit vero pane et vino, quod calcatum est de vinea Sorech. Dato nobis itaque praecepto, quod dicit: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus ministrabit tibi eam (Eccli. I, 33): servemus mandata, et panem et vinum spiritualia invenire poterimus. Qui autem mandata non servat, et in panis et vini abundantia gloriatur, dicitur ei per Isaiam: Ne dicas etiam cognosco eam: neque cognovisti, neque scis, neque a principio aperui tibi aures. Scio enim quia contemnens contemnes [Al. contemnis, Graec. ἀθετήσεις] (Isai. XLVIII, 8, sec. LXX). Porro quod in Septuaginta Interpretibus dicitur: Veni, comede in laetitia panem tuum: ejus Ecclesiastae vox est, qui in Evangelio loquitur: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37.) Et in Proverbiis: Venite, comedite panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5). In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non desit. Habeto, inquit, corpus mundum, et esto misericors. Vel ita: Non sit tempus in quo candida non habeas vestimenta, cave ne quando pollutis vestibus induaris. Populus quippe peccator in vestibus fuscis luxisse describitur. Tu autem induere lucem, et non maledictionem, quae super Judam scripta est: Induatur maledictione, sicut vestimentum (Ps. CVIII, 18). Induere viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae [ Al. sapientiae] (Coloss. III). Et cum exspoliatus fueris veterem hominem cum operibus ejus, induere novum, qui renovatur de die 463 in diem. Quod autem ait: Et oleum de capite tuo non desit: sciendum naturam hanc esse olei, ut et lumen alat, et fessorum solvat laborem. Est oleum spirituale, oleum exsultationis, de quo scribitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Ps. XLV, 8). Hoc oleo vultus noster exhilarandus est. Hoc jejunantis ungendum caput, quod peccatores habere non possunt, quibus dicitur: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isai. I, 6). Habent enim oleum contrarium, quod vir justus detestatur, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CIV, 5). Hoc oleum haeretici habent, et eo cupiunt deceptorum capita perfundere.

Vide vitam cum muliere, quam dilexisti omnibus diebus vitae vanitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole: quia haec est pars tua in vita et in labore, quo tu laboras sub sole. Sapientiam sequere et scientiam Scripturarum, et hanc tibi in conjugium copula de qua in Proverbiis dicitur: Ama illam, et servabit te: amplexare illam et circumdabit te (Prov. IV, 8). Dies autem vanitatis, dies hujus saeculi nequam significant [ Al. significat]. De quo et Apostolus non tacet. Quod autem ait: Vide vitam cum muliere, quam dilexisti, ambigue dictum est, sive vide et contemplare vitam, et ipse et uxor tua tecum (non enim poteris sine tali uxore solus videre vitam), sive utrumque considera, et vide vitam, et mulierem diebus vanitatis tuae. Et pulchre praecipit, ut in diebus vanitatis nostrae veram vitam cum sapientia uxore quaeramus. Haec enim pars nostra est, et hic laboris fructus, si in hac vita umbratili vitam veram invenire valeamus.

Omnia quae invenit manus tua, ut facias, in virtute tua fac: quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno quo tu vadis illuc. Fac quodcumque nunc potest, et labora: quia cum ad infernum [ Al. inferna] descenderis, locus non erit poenitentiae. Huic quid simile a Salvatore praecipitur: Operamini, 464 dum dies est: veniet nox, quando nemo poterit operari (Joan. IX, 4). Quod autem ait: In inferno quo tu vadis illuc, nota, ut Samuelem quoque vere in inferno credas fuisse: et ante adventum Christi, quamvis sanctos, omnes inferni lege detentos. Porro quod sancti post resurrectionem Domini nequaquam teneantur in inferno, testatur Apostolus, dicens: Melius est dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I, 23). Qui autem cum Christo est, utique non tenetur in inferno.

Converti me, et vidi sub sole, quoniam non est velocium cursus, nec fortium praelium, nec sapientium panis, nec prudentium divitiae, nec scientium gratia: quoniam tempus et eventus occurret omnibus illis. Qui vinctus est compedibus ferreis, et gravibus plumbi nexibus praegravatur: Iniquitas enim sedet super talentum plumbeum (Zach. V, 7): et in Psalmo loquitur: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5): non est aptus ad cursum illum, de quo dicitur: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). Qui autem levis est, et anima illius non gravatur, nihilominus et ipse absque adjutore Deo ad calcem non potest pervenire. Sed et cum praelium fuerit adversus contrarias potestates, de quo scriptum est: Sanctificate bellum (Jerem. VI, 4): licet robustus, tamen propriis viribus vincere non valebit. Perfectus quoque in filiis hominum et sapiens viventem panem atque coelestem habere non poterit, nisi per sapientiam cohortantem: Venite, comedite panes meos: Et quia sunt divitiae, de quibus Apostolus ait: Divites fieri in operibus bonis (I Tim. VI, 18): Et alibi: Divites facti estis in omni sermone, et in omni scientia (I Cor. I, 5): sciendum prudentem virum has non posse divitias congregare, nisi eas a Domino acceperit, cujus ipsae divitiae sunt. De quibus et alibi dictum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XV, 8). Gratia quoque, nisi scientiam comitata fuerit, et concessa a Deo, quamvis eruditus vir eam non poterit invenire. Quod et Paulus sciens: Plus, inquit, ominibus illis laboravi: non autem ego, sed gratia Dei 465 quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et iterum: Gratia ejus in me non fuit vacua. Et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adveniat, in quo varius eventus et finis omnium subsequatur. Haec secundum ἀναγωγήν.

Caeterum, ut simplicius [ Al. simplicibus] disseramus: Epistola ad Romanos huic loco congruit: Quia non volentis neque currentis, sed miserentis Dei sit (Rom. IX, 16). Quod autem ait: Non est sapientibus panis, multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. Et, Non est scientibus gratia. Videas enim in Ecclesia imperitissimos quosque florere: et quia nutrierunt frontis audaciam, et volubilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant, quid loquantur, prudentes se et eruditos arbitrantur: maxime si favorem vulgi habuerint, qui magis dictis levioribus delectatur et commovetur. Et e contrario eruditum virum latere in obscuro, persecutiones pati: et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. Haec autem fiunt, quia incerto statu feruntur omnia, et non est in praesenti retributio meritorum, sed in futuro.

Et quidem nescit homo tempus suum, quasi pisces qui retinentur in captione pessima, sicut volucres quae colligantur laqueo: similiter corruent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo. Jam et supra diximus, quod dum nesciant homines, ita eis [ Al. eis aut] angustiae veniant, aut interitus. Porro secundum allegoriam est sciendum, regnum coelorum simile esse sagenae missae in mari (Matth. XIII). Et e contrario habere sagenam haereticos, per quam pisces capiant ad interitum. Sagena eorum est sermo affabilis, blandum eloquium, simulata aut coacta jejunia, vestis humilis, virtutum imitatio. Quod si coeperint, et de superioribus disputare, et in sublime levare os suum, et Dei altitudines quaerere, laqueum ponunt in excelsis. Quomodo igitur pisces et volucres cito capiuntur a tali sagena, et ab istiusmodi laqueo: sic cum multiplicata fuerit iniquitas, et refrixerit charitas multorum, et signa facta fuerint atque portenta, ita ut seducantur, si possibile 466 est, etiam electi (Matth. XXIV): sciendum est Ecclesiasticos quoque [ Al. quosque] viros, qui filii hominum appellantur, et sunt modicae fidei, cito posse corruere. Notandum etiam, quod per totum librum ubicumque dicitur, filii hominum, in Hebraeo habet ( ) filii hominis, hoc est, filii Adam. Et omnis pene Scriptura hoc idiomate plena est, universum genus hominum, Adam filios vocans.

Sed et hanc vidi sapientiam sub sole, et magna est apud me. Civitas parva et viri in ea pauci: et venit ad eam rex magnus et circumdedit eam, et aedificavit adversus eam machinam magnam. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, et salvavit hic civitatem in sapientia sua: et homo non recordatus est hominis pauperis illius. Aliis omnia incerta dicentibus, et justum ab injusto nihil amplius habere: ego sapientiam etiam in hoc maximam comprobavi: quod crebro evenit, ut parva sit civitas, et habitatores in ea pauci, et innumerabilium hostium cingatur exercitu, et obsidione, et fame populus intus necetur: et repente contra omnium suspicionem inveniri virum humilem et pauperem, qui quia habet sapientiam majorem cunctis divitibus, magnis et potentibus et superbis in periculo positis, et ad obsidionem paventibus, cogitat et inquirit, et invenit [ Al. ut inveniat] quomodo a malis eruat civitatem. Et o ingrata hominum oblivio, postquam fuerint liberati, et soluta captivitas, et reddita patriae libertas, nemo meminit sapientis illius pauperis, nemo refert gratias pro salute: sed omnes honorant divites, qui in periculo nihil subvenire potuerunt. Aliter Hebraeus ita hunc locum interpretatus est: Civitas parva, homo est, qui etiam apud philosophos minor mundus vocatur. Et viri in ea pauci, membra de quibus homo ipse contexitur. Cum autem venerit adversus eam rex magnus diabolus, et quaesierit locum per quem possit irrumpere, invenitur in ea humilis et sapiens, et quieta cogitatio interioris hominis, et servat [ Al. eruet] urbem quae obsessa ab hostibus cingebatur. Cumque homo de periculo sive persecutionis, sive angustiarum, sive cujuscumque 467 adversae rei atque peccati fuerit erutus: homo ille exterior, qui inimicus est illius pauperis hominis, et sapientis, non recordatur interioris hominis, nec subdit se consiliis ejus: sed rursum sua fruitur libertate [ Al. libera voluntate]. Aliter: Parva civitas est, et viri in ea pauci, ad comparationem totius mundi, Ecclesia est: adversus quam saepe consurgit rex magnus diabolus (non quod magnus sit, sed quod magnum se esse jactitet) et circumdat eam obsidione sive persecutionis, sive alio angustiarum genere. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, Dominum Jesum Christum, qui pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII, 9) et est ipsa sapientia: et ille vir pauper liberat urbem in sapientia sua. Quoties vidimus sedentem leonem in insidiis cum divitibus, hoc est, cum senatoribus et principibus hujus saeculi, et adversus Ecclesiam molientem, pauperis istius sapientia corruisse? Cumque pauper hic vicerit, et urbs paci fuerit restituta, vix aliquis ejus meminit, vix illius mandata considerat: sed totos se luxuriae et voluptatibus concedentes, quaerunt divitias, quae in necessitate non liberant.

Et dixi ego, melior [Al. meliorem esse sapientiam] est sapientia super fortitudinem, et sapientia pauperis quae despecta est, et verba ejus quae non sunt audita. Quamquam nullus meminerit sapientis pauperis illius, cum laeta sint omnia; sed universi potentiam, et divitias admirentur: ego tamen secundum omnes supra interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et verba quae nullus audire dignatur.

Verba sapientium in quiete audiuntur, plusquam clamor potestatem habentis in stultis. Quemcumque in Ecclesia videris declamatorem, et cum quodam lenocinio ac venustate verborum excitare plausus, risus excutere, audientes in affectus laetitiae concitare: scito signum esse insipientiae, tam ejus qui loquitur, quam eorum qui audiunt. Verba quippe sapientium in quiete, et moderato audiuntur silentio: qui vero insipiens est, quamvis sit potens, et clamorem sive suae vocis, sive populi habeat acclamantis 468 inter insipientes computabitur.

Melior est sapientia super vasa belli, et peccans unus perdet bonitatem multam. Nunc quoque sapientiam praefert fortitudini, et dicit plus eam valere in praeliis, quam arma pugnantium. Quod si unus insipiens fuerit, quamvis parvus et nihil sit, crebro tamen per illius stultitiam, opes magnas divitiasque subverti. Quia vero in Hebraeo potest legi: Et qui peccat unum perdet bonitatem multam, etiam sic sentiendum est: quod propter unum peccatum, multae justitiae retro pereant, et invicem se virtutes sequi, et qui unam habuerit, habere omnes. Et qui in uno peccaverit, eum omnibus vitiis subjacere (Jacob. II, 10).

(Cap. X.) Muscae mortis polluunt oleum compositionis: pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parva. Exemplum superioris sensus dedit, in quo ait: per unum stultum multa bona posse subverti, quod sic malus mixtus bonis contaminet plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdant et odorem illius et colorem. Et quia saepe calliditati mixta est sapientia, et habet malitiam prudentia, praecipit ut sapientiam simplicem requiramus, mixtaque sit cum innocentia columbarum: prudentes simus ad bonum, simplices autem ad malum. Et est sensus: Convenit justo parum habere simplicitatis, et propter nimiam patientiam, dum ultionem reservat Deo, stultum videri, quam statim se vindicantem sub velamento prudentiae exercere malitiam. Aliter: Muscae quae juxta Isaiam (Cap. VII, 18) principantur parti fluminis Aegypti, perdunt olei suavitatem, in unoquoque credentium relinquentes immunditiae suae odorem atque vestigia. Ab his muscis etiam princeps appellatus est daemoniorum Beelzebub (Matth. XII, 24), qui interpretatur aut idolum muscarum, aut vir muscarum, aut habens muscas.

Cor sapientis in dextra ejus, et cor stulti in sinistra illius. Sed et in via, cum stultus ambulat, cor ejus minuitur: et dicit, omnis insipiens est. Et in Evangelio 469 praecipitur, ut nesciat sinistra quid faciat dextera sapientis (Matth. VI, 3; V, 39). Et quando percutimur in maxillam dexteram, non jubemur sinistram genam percutienti praebere, sed alteram dexteram (Matth. V, 39). Justus enim sinistram in se non habet, sed totum in eo dextrum est. Et cum ad judicandum Salvator venerit, agni stabunt a dextris: hoedi vero a sinistris erunt (Matth. XXV, 33). Et in Proverbiis scribitur: Dextras vias novit Dominus; quae autem perversae sunt, a sinistris sunt (Prov. IV, 27). Qui ergo sapiens est, semper de futuro saeculo cogitat, quod ducit ad dextram. Qui vero insipiens, de praesenti, quod positum est in sinistra. Quae quidem secutus idem philosophus et poeta, ait (Virgil. Aeneid. VI): Dextera quae magni ditis sub moenia ducit [ Al. tendit]. Hac iter Elysium nobis: at laeva malorum Exercet poenas, et ad impia tartara mittit [ Al. ducit].

Firmianus quoque noster in praeclaro Institutionum suarum opere Y litterae meminit, et de dextris ac sinistris, hoc est, de virtutibus et vitiis plenissime disputavit. Nec putemus huic sententiolae illud esse contrarium, in quo dicitur: Ne declines in dexteram, neque in sinistram (Prov. IV, 27). Hic enim pars dextera pro bono accipitur: ibi vero non tam dextera, quam declinatio dextrae accusatur: ne plus sapiamus quam sapere nos necesse est: quia virtutes in medio sunt, et nimietas omnis in vitio est. Sequentis autem versiculi in quo ait: Sed et in via cum stultus ambulat, cor ejus indiget, et dicit: omnis insipientia est, sive insipiens, hic est sensus: Stultus ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio universos judicat. Denique Symmachus ita intepretatus est: Sed, et in via stultus cum ambulat, ipse insipiens suspicatur de omnibus, quia stulti sunt. Septuaginta vero alium fecere sensum, quo dicerent: Omnia quae insipiens cogitat, esse vanissima.

Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia sanitas requiescere facit peccata magna. 470 Principem mundi istius et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cujus et Apostolus meminit (Ephes. II, 2: et VI, 12), nunc Scriptura significat. Quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus [ Al. debeamus] locum ultra tribuere, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberare nos a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. De quo grandi peccato et in psalmo scribitur: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 4). Symmachus verbum Hebraicum ( ) MARPHE, quod omnes ἴαμα, hoc est, sanitatem, vel curationem similiter transtulerunt, interpretatus est ad sensum, et ait: Si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas: quia pudicitia comprimit peccata magna. Id est, si titillaverit mentem tuam diabolus, et te ad libidinem concitaverit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem voluptatem: sed sta fortis et rigidus, et frigore castitatis flammam voluptatis exstingue. Hebraeus in hoc loco tale nescio quid suspicatus est. Si aliquam in mundo acceperis dignitatem, et ordinatus fueris major in populis, noli relinquere priora opera tua, et antiquarum virtutum ne incipias oblivisci, laboremque pristinum non habere: quia peccatorum remedium ex conversatione bona nascitur, et non ex tumenti et superflua dignitate.

Est malum quod vidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis: dari stultum in sublimitatibus magnis, et divites in humili sedentes. Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram. Pro eo quod nos posuimus: Quasi ignorantia egrediens a facie potentis, Aquila et Theodotio et Septuaginta interpretati sunt: Quasi non spontaneum, id est, ὡς ἀκούσιον, a facie principis. Cui subnectens Symmachus, ait: Positum stultum in sublimitate magna: divites autem sedere humiles. Et hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod videatur 471 injustum esse Dei judicium: et sive per ignorationem, sive absque ejus fieri voluntate, ut vel in mundi potestatibus, vel in Ecclesiae principatu, hi qui divites sunt in sermone atque sapientia, divites etiam in operibus bonis, ignobiles sedeant, et imprudens quisque in Ecclesia principatum teneat. Hoc autem fieri Apostolus non tacet a diabolo, qui in saeculo habet potestatem, ut [ Al. dum] potentes quosque et doctos viros premat, nec eos in populis apparere permittat. Illos vero quos scit imprudentes esse in Ecclesiis, faciat esse majores, ut caeci a caecis ducantur in foveam. In hunc sensum facit et illud quod sequitur: Vidi servos super equos, et principes ambulare quasi servos super terram. Quod hi qui servi sunt vitiorum atque peccati, sive tam humiles, ut servi ab hominibus computentur, subita a diabolo dignitate perflati, vias publicas mannis terant: et nobilis quisque et prudens, paupertate oppressus, gradiatur itinere officioque servorum. Hebraeus potentem et principem, a cujus facie ignoratio videatur egredi, Deum exposuit, quod putent homines in hac inaequalitate rerum, illum non juste, et ut aequum est, judicare. Porro alii cum superioribus aestimant esse jungendum: Ut ipse sit potens, de quo ante hos versus dicitur: Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Non simus itaque tristes, si in hoc saeculo humiles esse videamur, scientes a facie diaboli et stultos sublevari, et divites dejici: servos insignia habere dominorum, et principes servorum ingredi vilitate. Notandum autem quod et hic equus in bonam partem accipitur, ut ibi: Et equitatio tua salus.

Qui fodit foveam, in ipsam incidet, 472 et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens. Ex parte simplex et ex parte mysticus intellectus est. Siquidem et alibi ipse Salomon ait: Qui statuet laqueum, capietur in illo (Eccli. XXVII, 29). Et in psalmo septimo: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Sepis autem maceriaeque convulsio, Ecclesiastica dogmata sunt, et institutio ab Apostolis Prophetisque fundata, quae qui dissolverit, et voluerit praeterire, in eo ipso quo negligit, a serpente percutitur. De quo serpente et in Amos scriptum est: Si descenderit in infernum, mandabo serpenti, et mordebit eos [Al. eum ]. (Amos IX, 3).

Qui subtrahit lapides, dolebit in eis: et qui scindit ligna, periclitabitur in eis (Zach. IX, 16). Volvuntur et in Zacharia sancti lapides super terram. Non enim firma in ea statione consistunt: sed praetereunt, et semper ad altiora nitentes, hinc abire festinant. De his vivis lapidibus et in Apocalypsi (Cap. XXI, 18 seqq.) urbs Salvatoris exstruitur, et Ecclesiam aedificari Apostolus non tacet. Si quis ergo haeretica arte perversus de Ecclesiae aedificio istos abstulerit lapides (unde et signanter Aquila et Symmachus, pro eo, quod nos posuimus, qui subtrahit lapides, dolebit in eis, dixerunt: Qui transfert lapides, dilacerabitur in eis), postea tormenta patietur. Quia vero absolute Scriptura ait, Qui subtrahit lapides, sive, qui transfert lapides, et non adjecit bonos, sive malos; propterea et e contrario intelligendum, quod Ecclesiasticus vir, episcopus videlicet et presbyter, si juxta mandatum Levitici (Cap. XIV, 45), de leprosa [ Al. leprosi] domo lapidem abstulerit, in cinerem et pulverem conterendum: dolebit in eo ipso, quod de Ecclesia Christi lapidem auferre cogatur [ Al. cogitur], dicens secundum Apostolum: Flere cum flentibus, lugere cum lugentibus (Rom. XII, 15); et, Quis infirmatur, et ego non infirmor? 473 quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ligna quoque scindens, periclitabitur in eis. Haeretici [ Al. haeretici] ligna infructuosa sunt, et saltus absque utilitate pomorum. Unde et in templo Dei prohibetur plantari nemus, et vana foliorum, id est, verborum tantum sonantium spernuntur umbracula. Quamvis igitur sit prudens et doctus vir, qui gladio sermonis sui haec ligna conscindat, periclitabitur in eis, nisi diligenter attenderit; maxime si ei hoc quod sequitur, acciderit: Si refusum fuerit ferrum, et faciem ejus turbaverit, id est, si disputatio ejus infirmior fuerit inventa, nec acumen habuerit, quo contraria quaeque secet: sed principale cordis ejus hebetetur; in partem transibit adversam, et confirmabit eum fortitudo perversa. Hoc enim est, quod Septuaginta Interpretes transtulerunt: Et fortitudine confortabitur; et superflua roboratus sapientia incipiet, inquit, fortitudinem habere, et sapientiam, quae superflua est, et non adjuvat possidentem.

Si retusum fuerit ferrum; et hoc non ut prius, sed conturbatum fuerit, virtutibus corroborabitur: et reliquum fortitudinis sapientia est. Si se, inquit, aliquis viderit per negligentiam amisisse scientiam Scripturarum, et acumen ingenii ejus fuerit obtusum: et conturbatus nequaquam manserit, qualis esse jam coeperat: Evenit quippe interdum, ut cum modicum scientiae quis habuerit, elatus in superbiam, discere desistat et legere, et paulatim ex eo, quod nihil ei additur, subtrahatur, et vacuum disciplinis pectus remaneat, ferrumque, quod acutum fuerat, hebetetur: otium enim et desidia quasi quaedam rubigo sapientiae est. Si igitur quis hoc passus fuerit, non desperet remedium sanitatis, sed vadat ad magistrum, et rursum instruatur ab eo, et post laborem et industriam, sudoremque nimium, valebit sapientiam recipere quam amiserat. Hoc est, quod in Hebraeo significantius dicitur: Et fortitudinibus corroborabitur, id est, labore et sudore, et industria, et quotidiana lectione, sapientiam consequetur, et fortitudo ipsius habebit hunc finem, ut accipiat sapientiam.

474 Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam. Simplex hic sensus est: Serpens et detractor aequales sunt. Quomodo enim ille occulte mordens venenum inserit; sic iste clam detrahens, virus pectoris sui effundit in fratrem, et nihil habet a serpente amplius. Cum enim lingua hominis ad benedicendum, et ad aedificationem proximi sit creata, ille eam serpenti aequalem facit, dum virtutibus ejus in perversum abutitur. Aliter: Si quem serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio, cum peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister et frater, qui linguam habent ad curandum, facile ei prodesse non poterunt. Si enim erubescat aegrotus, vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat.

Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. Stultitia, si sua esset rusticitate contenta, minus aliquid haberet mali. Nunc autem contra sapientiam bellum gerit, et quicquid prudentiae in docto viro viderit, zelo stimulata non recipit. Loquitur enim vir sapiens verba scientiae, et verba gratiae, quae utilitatem possunt praebere audientibus, et aures stulti non ita suscipiunt quae dicuntur, ut dicta sunt; sed e contrario virum prudentem supplantare conantur, et sui similem lacere. Et revera praecipitatur vir sapiens, quando in aurem loquitur imprudentis, et verba ejus in profundo, ut ita dicam, gurgite pereunt. Unde beatus, qui in aurem loquitur audientis.

Initium verborum ejus insipientia, et novissimum oris ejus error pessimus. Et stultus multiplicat verba. Ignorat homo quid sit, quod factum est: et quod futurum est post eum, quis annuntiabit ei? Adhuc ei de stulto disputatio est, cujus labia praecipitant sapientem, sive juxta aliam interpretationem, stultum ipsum corruere faciunt. Initium enim sermonis ejus, et finis stultitia est et error pessimus; sive ut Symmachus transtulit, tumultus, et quaedam verborum inconstantia; dum non manet in 475 sententia, sed putat in multiplicatione sermonum effugere se posse peccatum. Cum enim nec praeteritorum meminerit, nec futura cognoscat, et in ignorantia et tenebris volutetur, falsam sibi scientiam repromittens; in eo doctum, in eo se putat esse sapientem, si verba multiplicet. Potest hoc et de haereticis accipi, qui prudentium virorum dicta non capiunt; sed se ad disputationes contrarias praeparantes, et initium, et finem loquendi vanitate, tumultu, errore convolvunt: et cum nihil sciant, loquuntur plura quam norunt.

Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in civitatem. Cum superioribus etiam hos junge versiculos: aut generaliter de omnibus stultis, qui ignorant Deum, aut specialiter de haereticis disputat. Lege Platonem; Aristotelis revolve versutias, Zenonem et Carneadem diligentius intuere, et probabis verum esse quod dicitur: Labor stultorum affliget eos. Veritatem illi quidem omni studio quaesierunt; sed quia non habuerunt ducem, et praevium itineris, et humanis sensibus rati sunt se comprehendere posse sapientiam, ad civitatem minime pervenerunt, de qua in psalmo dicitur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Psal. LXXII, 20). Omnes enim umbras et diversas imagines atque personas, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, in urbe sua Dominus dissipabit. De qua et alibi scribitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLVI, 5). Et in Evangelio: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Et in Isaia: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isai. XXVII, 30, sec. LXX). Siquidem hanc veritatis et sapientiae civitatem, cum firma sit et robusta, omnes et sapientes saeculi et haeretici impugnare conantur. Et quod de philosophis diximus, hoc idem etiam de haereticis sentiendum, quod frustra laborent et affligantur in studio Scripturarum, cum ambulent in deserto, et civitatem invenire non valeant. De quorum errore et Psalmista commemorat, dicens: Erraverunt in deserto et in inaquoso, viam civitatis et habitationis ejus non invenerunt (Psal. CVI, 4).

476 Vae tibi, terra, cujus rex adolescens, et principes tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Videtur quidem reprobare juvenum principatum, et luxuriosos judices condemnare, quod in altero per aetatem sit infirma sapientia, in aliis etiam matura aetas deliciis enervetur. Et econtrario principem probare bonis moribus, et liberaliter institutum; et eos judices praedicare, qui nequaquam voluptatem negotiis civium praeferant: sed post multum laborem et administrationem reipublicae, cibum capere quasi necessitate cogantur. Verum mihi sacratius quid latere videtur in littera, quod juvenes dicantur in Scriptura, qui a veteri auctoritate desciscunt, et cana praecepta parentum contemnunt: qui neglecto Dei mandato, cupiunt statuere traditiones hominum. De quibus et in Isaia (Cap. VIII) Israeli Dominus comminatur, eo quod noluerit aquam Siloe, quae vadit cum silentio, et veterem piscinam averterit, eligens sibi fluenta Samariae, et gurgites Damasci. Et dabo, inquit, juvenes principes eorum, et illusores dominabuntur eis (Isai. III, 4). Lege Daniel, et vetustum dierum invenies Deum (Dan. VII). Lege Apocalypsim Joannis, et caput Salvatoris candidum ut nivem, et quasi lanam albam reperies (Apoc. I). Jeremias quoque quia sapiens erat, et cani ejus in sapientia reputabantur, prohibetur juvenem esse se dicere (Jerem. I). Vae ergo terrae cujus rex est diabolus, qui semper novarum rerum cupidus etiam in Abessalon adversus parentem rebellat: quae judices et principes eos habet, qui ament hujus saeculi voluptates, qui antequam dies mortis adveniat, dicunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai. XXII, 13). Econtra beata terra Ecclesiae, cujus rex est Christus Filius ingenuorum: de Abraham, Isaac, et Jacob, prophetarum quoque et sanctorum omnium stirpe descendens, quibus peccatum non fuit dominatum; et ob id vere fuerunt liberi. Ex quibus nata est Virgo liberior sancta Maria, 477 nullum habens fruticem, nullum germen ex latere: sed totus fructus ejus erupit in florem, loquentem in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Principes quoque ejus sunt Apostoli et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, filium liberae: non de ancilla Agar, sed de Sarae libertate generatum. Nec comedunt mane, nec velociter. Non enim in praesenti saeculo quaerunt voluptatem, sed tempore suo manducabunt, cum retributionis tempus advenerit, et manducabunt in fortitudine, et non in confusione. Omne bonum praesentis saeculi confusio est, futuri perpetua fortitudo. Tale quid et in Isaia dicitur: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt: vos autem esurietis: Et iterum: Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur: vos autem pudebit (Isai. LXV, 13 et 14).

In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum stillabit domus. Domus nostra, quae cum statu hominis erecta [ Al. creata] est, et habitatio quam habemus in coelis, si pigri sumus, et ad bona opera tardiores, humiliabitur. Et omnis contignatio quae debet culmen portare in sublime, ad terram corruens, habitatorem suum opprimet. Cumque auxilium manuum virtutumque torpuerit, omnes desuper tempestates, et nimborum ad nos turbo prorumpit. Porro quod in homine uno interpretati sumus, melius potest super Ecclesia accipi: quod per negligentiam principum omnis ejus corruat altitudo: et ibi vitiorum illecebrae sint, ubi tegmen putabatur esse virtutum.

In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur viventes. Et argento obediunt [Al. obediens] omnia. Existimo ex superioribus pendere quod sequitur. In pigritia enim et in socordia magistrorum humiliari Ecclesiam, et culmen ejus concidere, et tigna perflui, supra exposuimus. Nunc ergo de eisdem magistris loquitur. Et quia visus fuerat accusare eos, cur tacerent, et non uterentur officio magistrorum, et episcopi et presbyteri in Ecclesia constituti, non laborarent in sermone et doctrina, quod 478 et Titus commonetur, ut faciat (Tit. I, 5), et Timotheo praecipitur, ne gratiam negligat, quam per impositionem manuum acceperat: sed et in eo se aestimarent presbyteros et episcopos, ut salutaria acciperent, et uti praeceptores honorem duplicem quaererent, qui laborantibus in doctrina et sermone debetur (I Tim. IV, 14); nunc econtrario accusat eos qui loquuntur quidem in Ecclesia, et docentpopulos, sed ea docent quae populum audire delectet, quod peccatores palpet in vitio, et strepitus concitet audientium. Nonne quando in Ecclesia lascivit oratio [ Al. orator], et beatitudinem, et regna coelorum multitudini pollicetur, videtur tibi in risu panem facere, et vinum ad laetitiam miscere viventium? Sive quod ipsi qui docent, divitias, et cibos, et opes per delectabilia promissa conquirant: sive quod Ecclesiae panem, qui panis lugentium est, et non ridentium (beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt) in laetitia gaudioque conficiant. Quod autem sequitur: Pecuniae vel argento obediunt omnia, dupliciter accipiendum. Vel ipsos doctores postquam adulatione ditati sint, regnum in populos exercere: vel certe, quia argentum pro sermone semper accipiatur: Eloquia enim Domini, eloquia casta: argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. II, 7): hoc asseverat, quod eloquentiae, et orationi, quae verborum sit fronde composita, facile vulgus cedat ignobile. Aliter: Qui habent apud se sponsum, et propterea lugere et jejunare prohibentur, in risu faciunt panem. A quo risu, et Isaac nomen accepit, et in laetitia bibentium vinum praeparant. Omnis itaque vir sanctus qui, ut Christus praecepit, magister Ecclesiae est, in risu et laetitia panem facit, et vini pocula ministrat in gaudio. Argentum quoque, cui obediunt [ Al. obediens] omnia, quinque illa de Evangelio, et duo, et unum patrisfamilias sunt talenta, et decem mnae, quae servis in negotiatione creduntur (Matth. XXV, 15. et seqq).

In mente tua regi ne maledixeris, et in secreto cubilis tui, ne maledixeris diviti: 479 quia avis coeli auferet vocem, et habens pennas, annuntiabit verbum. Et simplex praeceptum aedificat audientes: ne ira et furore superati, in maledictum et in detractionem regum et principum prorumpamus: quia contra spem interdum evenit, ut his quibus malediximus, nuntietur, et incurramus periculum immoderatione linguae. Quod autem ait: Avis coeli auferet vocem, et habens pennas annuntiabit verbum, hyperbolice intelligendum, quomodo solemus dicere, etiam ipsos parietes, quibus consciis loquimur, quae audierint non celaturos. Sed melius est sic audire praeceptum, ut sciamus nobis esse mandatum, non solum contra Christum temere nihil loquendum, verum etiam in arcanis cordis, quamvis variis tribulationibus coarctemur, nihil blasphemum, nihil impium sentiendum. Et quia dilectionem quam Christo exhibemus, debemus et proximo: Diliges quippe Dominum Deum tuum, sed et proximum tuum tamquam teipsum, etiam nunc jubemur, ne post regem de Sanctis quoque facile detrahamus: et eos quos viderimus sapientia, scientia, virtutibusque ditatos, linguae mordacitate rodamus: quia Angeli qui terram circumeunt, et sunt administratorii spiritus, et in Zacharia loquuntur: Circumivimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et silet (Zach. I, 11): ad instar avium, nostra verba, et cogitationes ad coelum perferant: et quod clam cogitamus, Dei scientiam non latere.

(Cap. XI.) Mitte panem tuum super faciem aquae: quia in multitudine dierum invenies illum. Ad eleemosynam cohortatur, quod omni petenti sit dandum, et indiscrete faciendum bene. Quomodo enim, qui super irrigua seminat, fructum sementis exspectat: ita qui largitur egentibus, non granum seminis, sed ipsum panem serit, fenore quodam multiplicationem illius praestolans: et cum dies judicii advenerit, multo amplius quam dederat recepturus [ Al. reperturus]. Aliter: in quocumque homine illam aquam videris, de qua dicitur: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38), ne te pigeat panem sapientiae, panem rationabilem, panem praestare sermonis. Si enim hoc frequenter feceris, 480 invenies te non incassum doctrinarum jecisse sementem. Tale quid et in Isaia dictum puto: Beatus qui seminat super aquam, ubi bos, et asinus calcant (Isai. XXXII, 20). Quod ille magister beatitudine dignus habeatur, qui super irriguum pectus seminet audientium, tam ex Judaeis, quam ex gentium populo congregatum.

Da partem [Al. partes] septem, et quidem octo: quia non scis quid futurum sit malum super terram. Et in Ezechiele septem et octo gradus ad templi leguntur ascensum (Ezech. XL, 26, 31). Et post ethicum illum psalmum, id est, centesimum octavum decimum quindecim graduum psalmi sunt, per quos primum erudimur in lege, et septenario numero expleto, postea per ogdoadem ad Evangelium scandimus. Praecipitur ergo, ut in utrumque instrumentum, tam vetus scilicet quam novum, pari veneratione credamus. Judaei dederunt partem septem, credentes sabbato [ Al. sabbatum]: sed non dederunt octo, resurrectionem diei Dominicae denegantes. Econtrario haeretici, Marcion, et Manichaeus, et omnes qui veterem Legem rabido ore dilaniant, dant partes [ Al. partem] octo, suscipientes Evangelium: sed eamdem septenario numero non tribuunt, Legem veterem respuentes. Nos igitur utrique Instrumento credamus. Non enim possumus dignos cruciatus, dignamque poenam jam nunc mente comprehendere, quae reposita est his qui versantur in terra, Judaeis atque haereticis, e duobus alterum denegantibus. Hebraei ita hunc locum intelligunt: Et sabbatum et circumcisionem serva: ne si hoc forte non feceris, inopinatum tibi superveniat malum.

Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit. Serva mandata quae tibi superius sunt praecepta, ut nubes super te effundant imbrem suum. Ubicumque enim tibi locum praeparaveris, futuramque sedem, sive ad austrum, sive ad boream: ibi cum mortuus fueris, permanebis. Aliter: Propterea supra diximus: Mitte panem tuum super faciem aquae, et omni petenti te tribue: quia et nubes cum plenae fuerint, divitias suas mortalibus largiuntur, et tu quasi lignum, 481 quamvis longaevus sis, non eris in perpetuum, sed subito ut ventorum, ita mortis tempestate subversus, ubicumque cecideris, ibi jugiter permanebis, sive te rigidum et trucem, sive clementem et misericordem, ultimum invenerit tempus. Aliter: Dicitur in Psalmis ad Deum: Veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Et in Isaia, peccanti Deus vineae comminatur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Nubes igitur sunt Prophetae, et omnis vir sanctus, qui cum plures in corde suo congregaverit disciplinas, tunc valebit praecepta pluere doctrinarum, et dicere: Exspectetur sicut pluvia sermo meus, et effundent super terram imbrem (Deut. XXXII, 2): ad quam dictum est: Audiat terra verba oris mei. Quod autem sequitur: Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit: illud de Abacuc sumamus exemplum, in quo scribitur: Deus de Themam veniet (Abac. III, 3), quod alii interpretes ediderunt, Deus ab austro veniet. Et quantum ego aestimo, semper in bonam partem auster accipitur. Unde et in Cantico Canticorum dicitur: Exsurge Aquilo (Cant. IV, 16), hoc est, recede, et abi, et veni auster. Lignum igitur quod in hac vita corruerit, et conditione mortalitatis fuerit incisum, aut peccavit ante dum staret, et in boreae parte postea ponitur [ Al. ponetur]: aut si dignos austro fructus attulerit, in plaga jacebit australi. Nec est aliquod lignum, quin aut ad aquilonem sit, aut ad austrum. Hoc idem significat, et illud quod scriptum est in Isaia: Dicam aquiloni, adhuc, et Africo, noli prohibere (Isai. XLIII, 6). Numquam enim austro et orientali vento praecipitur, ut adducant: quia apud alias plagas esse eos oportet, qui ad orientem et austrum postea deducantur. Aquilo igitur ad austrum adducit, et Africus ad orientem habitatores suos. Nec enim possunt proficere, si in pristinis sedibus perseverent.

Qui observat ventum, non seminabit; et qui aspicit nubes, non metet. Qui considerat cui benefaciat, et non omni petenti se tribuit, saepe praeterit eum qui meretur accipere (Luc. VI, 30). Aliter: Qui tantum eo tempore Dei verbum praedicat, 482 quo populus libenter auscultat, et secunda aspirat aura rumoris, sator negligens et ignavus agricola est. In ipsis enim prosperis, dum nescimus, adversa consurgunt. Sed opportune, importune, suo tenore, Dei sermo est praedicandus (II Tim. IV, 2): nec fidei tempore adversariarum nubium consideranda tempestas. De qua in Proverbiis dicitur: Sicut pluvia vehemens et inutilis: sic qui derelinquunt sapientiam, et impietatem laudant (Prov. XXVIII, 3 et 4). Absque consideratione ergo nubium et timore ventorum, in mediis tempestatibus seminandum est. Nec dicendum: illud tempus commodum, hoc inutile, cum ignoremus quae via, et quae voluntas sit spiritus universa dispensantis.

Quomodo non cognoscis tu quae sit via spiritus, et sicut ossa in utero praegnantis: sic nescis opera Dei, qui facit omnia. Sicut nescis viam spiritus et animae ingredientis in parvulum, et ignoras ossium et venarum varietates in ventre praegnantis: quomodo ex vili elemento corpus hominis in diversas effigies artusque varietur, et de eodem semine, aliud mollescat in carnibus, aliud durescat in ossibus, aliud in venis palpitet, et aliud ligetur in nervis: ita Dei opera scire non poteris, qui factor est omnium. Ex quo docet contraria non timenda, nec temere de ventis et nubibus, quas supra diximus, judicandum: cum suo tenore et cursu debeat sator pergere, et eventum Domini sententiae reservare. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est (Rom. IX, 16).

In matutino semina semen tuum, et ad vesperum ne dimittas manum tuam: quoniam nescis quid placeat, hoc [Al. aut hoc], an illud. Etsi utrumque, quasi unum bonum est. Et dulce lumen, et bonum oculis videre solem: quia si annis multis vixerit homo, in omnibus his laetetur, et meminerit dies tenebrarum, quia plurimae erunt. Omne quod venturum est, vanitas. Ne eligas cui bene facias: sed et cum benefeceris, nunquam a bono opere desistas. Matutinam justitiam vesper inveniat. Et vesperis [ Al. vesperi] misericordiam sol [ Al. solis] ortus accumulet. Incertum est enim quod opus magis placeat Deo, et ex quo tibi fructus 483 justitiae praeparetur. Potest autem accidere, ut non unum, sed utrumque placeat Deo. Aliter: Et in adolescentia, et in senecta, aequus tibi labor sit. Nec dicas: dum potui, laboravi: debeo in senectute requiescere. Nescis enim utrum in juventute, an in aetate longaeva placeas Deo. Nec prodest adolescentiae frugalitas, si senecta ducatur in luxu. In quacumque enim die justus erraverit, veteres eum justitiae a morte liberare non poterunt. Quod si juxta utramque interpretationem semper benefeceris, et omni aetate aequalem cursum habueris, videbis Deum Patrem, dulcissimam lucem; videbis Christum, solem justitiae. Porro si et multis annis vixeris, et omnia bona habueris, vel bona opera perpetraris, et scieris te semper esse moriturum, et ante oculos tuos tenebrarum semper versetur adventus: praesentia quasi fluxa, fragilia et caduca contemnes. Symmachus finem hujus sententiae ita interpretatus est: Si annis multis vixerit homo, et in omnibus his laetatus fuerit, recordari debet et dies [Al. dierum] tenebrarum: quia multae erunt, et in quibus omnibus veniet esse desinere. Aliter: Repromittit in alio Scripturae loco, Deus dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam (Deut. XI, 14), vetus scilicet Testamentum, et novum, et utroque vos imbre irrigabo. Unde et nunc admonemur, ut sic legamus Legem veterem, ne Evangelium contemnamus: sic quaeramus spiritualem in veteri Instrumento intelligentiam, ne in Evangelistis, et Apostolis hoc tantum putemus sonare quod legitur. Ignorare enim nos in quo magis scientia nobis a Deo tribuatur et gratia, felicemque eum esse, qui utrumque in commune sociaverit, et quasi unum corpus effecerit. Quod qui fuerit consecutus, videbit lucem, videbit Christum, solem justitiae. Et si annis pluribus vixerit, in summa laetitia, et delectatione versabitur, habens scientiam Scripturarum, et magis ad hunc laborem recordatione futuri judicii compelletur: quia perpetuum tenebrarum tempus adveniet, et aeternae poenae praeparabuntur eis, qui non seminaverint mane et ad vesperam, et nequaquam 484 utrumque sociaverunt: nec viderunt lucem, nec solem, unde ipsum lumen egreditur [ Al. egredietur].

(Cap. XII.) Laetare adolescens in juventute tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum. Et scito hoc, quia super omnibus his adducet te Deus in judicium. Et repelle iram a corde tuo, et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia et stultitia vanitas est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni in quibus dices: Non est mihi in illis voluntas [Al. voluptas ]. In hoc capitulo, diversa omnium explanatio fuit, et tot pene sententiae, quot homines. Unde quia longum est opinationes omnium recensere, et argumenta quibus sententias suas approbare voluerint, explicare, prope res unius voluminis est: sufficiat prudentibus significasse quid senserint, et quasi in quadam brevi tabella, situs pinxisse terrarum, totiusque orbis vastitatem et ambitum Oceani, angusto monstrasse compendio.

Hebraei ad Israel aestimant pertinere mandatum, cui praecipitur, ut fruatur divitiis suis, antequam ei captivitatis tempus adveniat, et adolescentiam senectute commutet: quidquid delectabile vel jucundum, tam cordi, quam oculis apparuerit, eo, dum in promptu est, abutatur: ita tamen ut se noverit in omnibus judicandum: et tam cogitationes malas, quam libidines fugiat, sciens stultitiam adolescentiae copulatam: recordeturque semper Creatoris sui, antequam dies Babyloniae ac Romanae captivitatis adveniant, in quibus non poterit habere voluntatem. Et totum hunc locum ab eo quod ait: Antequam tenebrescat sol, et luna, et stellae, usque ad eum locum, in quo Scriptura commemorat: Et convertetur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum: super statu suae conditionis explanant. Quae quia, ut supra diximus, laciniosa sunt, et prolixa, strictim a nobis breviterque tangentur. Laetare ergo in juventute 485 tua, o Israel, et fac illa vel illa, de quibus jam dictum est, antequam captivitas adveniat, et a te tuus honor recedat et gloria: et judices, et sancti tui (quos in sole, et luna, et stellis intelligi volunt) auferantur. Antequam veniat Nabuchodonosor, sive Titus Vespasiani filius, accitus a prophetis, et eorum vaticinia compleantur. In die qua angeli templi praesides recedent, et turbabuntur robustissimi quique in exercitu tuo, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et prophetae, qui de coelis solebant visionum suarum lumen accipere, contenebrescent: quando claudentur templi januae, et humiliabitur Jerusalem, et Chaldaeus veniet, quasi cantu [ Al. cantus] volucris, ita Jeremiae vocibus provocatus (Jerem. IX), et conticescent filiae cantici, in templo psallentium chori. Illo tempore, quando venientes in Jerosolymam, ipsi quoque hostes Dei pertimescent magnitudinem, et in via dubii, Sennacherib interitum formidabunt. Hoc enim dictum putant: Et ab excelso timebunt, et formidabunt in via (Isai. XXXVII). In illis diebus florebit amygdalum [Al. amygdalus ], ille baculus, et virga quam Jeremias in prophetiae suae vidit exordio, et impinguabitur locusta, Nabuchodonosor cum suo exercitu, et dissipabitur capparis (Jerem. I), amicitia Dei cum Israel. Quid sibi autem velit capparis, cum de singulis coeperimus dicere, plenius explicabitur. Hoc autem totum eveniet Israeli: quia abiturus est homo in domum aeternitatis suae, et a praesidio Dei ad coelestia reversurus, quo abeunte in tabernaculum suum, circumibunt in platea flentes atque plangentes, et hostium obsidione vallati. Laetare ergo, Israel, in juventute tua, antequam rumpatur funiculus argenteus, hoc est, donec gloria vestra vobiscum est, antequam recurrat vitta aurea, id est, antequam arca testamenti auferatur: priusquam conteratur hydria ad fontem, et convolvatur rota super lacum, id est, donec intra sancta sanctorum praecepta legis, et Sancti Spiritus est gratia, et antequam revertaris in Babylonem, unde in lumbis 486 egressus es Abrahae, et incipias in Mesopotamia conteri, unde et quondam profectus es: omnisque gratia prophetiae, qua quondam fueras inspiratus, revertatur ad datorem suum. Haec Judaei usque hodie disserunt, et ad personam suam intelligentiam hujus capituli trahunt.

Nos autem ad superioris disputationis ordinem revertentes, singula conabimur explanare. Laetare, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in aspectu oculorum tuorum. Et scito super omnibus his: quia adducet te Deus in judicium. Dixerat lucem mundi hujus esse dulcissimam, et laetari debere hominem in diebus vitae suae, omnique studio carpere voluptatem: ingruere enim noctem mortis aeternam, quando non liceat perfrui congregatis, et quasi umbram, universa quae habuimus pertransire. Nunc ergo hominem cohortatur, et dicit: O adolescens, antequam tibi senectus, et mors ingruat, laetare in juventute tua, et quidquid tibi corde bonum, aspectu jocundum videtur, assume, fruere, ut libet, mundi rebus. Rursum ne putaretur haec dicens, hominem ad luxuriam provocare, et in Epicuri dogma corruere, suspicionem hanc abstulit, inferens: Et scito, quoniam super omnibus his adducet te Deus in judicium. Sic, inquit, abutere mundi rebus, ut scias te in ultimo judicandum. Et repelle iram a corde tuo, et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia, et stultitia vanitas est. In ira, omnes perturbationes animi comprehendit. In carnis malitia, universas significat corporis voluptates. Sic ergo, inquit, bonis saeculi hujus fruere, ne aut desiderio, aut carne delinquas. Relinque antiqua vitia, quibus in adolescentia tua vanitati stultitiaeque servisti: quia juventus insipientiae copulata est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni, in quibus dices: Non est mihi voluntas in eis. Semper memento conditoris tui, et sic adolescentiae tuae viam gradere, ut 487 mortis ultimae recorderis: antequam tibi tempus adveniat, quo tristia quaeque succedant.

Antequam obtenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam. Si de generali consummatione mundi accipimus, verbis Domini hoc capitulum congruit, in quibus ait: Erit tribulatio et angustia, qualis non fuit a principio creaturae, sed neque fiet. Sol enim tenebrescet, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV), quae sunt custodes domus: ita ut domus intelligatur hic mundus, viri vero fortes, errore decepti, et dissipandae contrariae fortitudines. Quod si specialis uniuscujusque consummatio, ad vitae hujus finem refertur: et sol, et luna, et stellae, et nubes, et pluviae ei esse cessabunt, qui mortuus fuerit. Aliter: Laetare, adolescens, o popule christiane, et fruere bonis quae a Deo tibi concessa sunt, et in his omnibus scito te a Domino judicandum. Nec putes, quia priores rami fracti sunt, et tu insertus es in radicem bonae olivae, idcirco te esse securum: sed aufer iram a corde tuo, et a corpore voluptates, et caeteris vitiis derelictis, memento creatoris tui, antequam tibi dies malitiae adveniat, et insanabilis, in qua peccantibus poenae sunt praeparatae: ne cum peccaveris, occidat tibi sol justitiae meridie, et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est, Ecclesiae subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: In quibus lucetis quasi luminaria in mundo rationem vitae [Al. vita] habentes (Philip. II, 15). Et alibi: Stella a stella differt in gloria [Al. claritate]. Antequam revertantur nubes post pluviam (III Cor. XV, 1), ne Prophetae qui corda credentium, suo sermone suisque pluviis irrigant, postquam te imbre suo indignum esse perspexerint, revertantur ad sedem suam: ad eum scilicet, a quo missi sunt.

In die quo moti fuerint custodes domus, et perierint viri fortitudinis. Custodes domus, aut sol intelligitur et luna, et reliquus astrorum chorus, aut Angeli qui huic mundo praesident. Viri vero fortitudinis, sive fortes, ut interpretatus est Symmachus, qui peribunt, 488 sive ut Aquila [ Ad. qui] transtulit errabunt, daemones sentiuntur, a forti diabolo etiam ipsi fortium sortiti vocabulum. Quem superans Dominus, et ligans, juxta Evangelii parabolam [ Al. sententiam], vastat domum ejus (Luc. XI). Aliter: Custodes domus, qui ad corpus hominis referunt cuncta quae scripta sunt, costas significari putant, quod ab ipsis intestina vallentur, et tota ventris mollitudo servetur. Viros vero fortes, crura aestimant: solem, et lunam, et stellas, ad oculos, aures, nares, et totius capitis sensus coaptant. Hoc autem ideo, quia inferius necessitate coguntur, non de angelis et daemonibus, sole, et luna, et stellis, sed de hominis membris intelligere quae sequuntur.

Et cessabunt molentes: quoniam imminutae sunt: et contenebrescent quae vident in foraminibus. In consummatione mundi cum refriguerit multorum charitas, et imminutae fuerint animae magistrorum, quae possunt coelestem cibum praebere credentibus, translataeque in coelestia: tunc incipient hi qui ex parte in hoc mundo intuebantur lumen scientiae, involvi tenebris. Si enim Moysi dicitur: Ponam te in foramine petrae: et sic posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 22): quanto magis unaquaeque anima per foramen, et quasdam tenebrosas cavernas aspicit veritatem! Aliter: Duae molentes sunt, ex quibus unam recipi, et alteram relinqui, Evangelium non tacet (Matth. XXIV, 41). Quae cum imminutae fuerint, atque cessaverint, necesse est ut omne lumen scientiae auferatur ex oculis. Aliter: Cessare molentes, quia imminutae sint, de dentibus dictum putant. Quod cum extrema senectus advenerit, dentes quoque aut atteruntur, aut decidunt: quibus permoliti cibi in alvum transmittuntur. Tenebrescere autem videntes in foraminibus, oculos arbitrantur: quod aetate confectis caliget acies, et intuitus obscuretur.

Et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis: et consurget ad vocem volucris; et obmutescent omnes filiae carminis. Cum vox molentis fuerit infirmata, et magistrorum doctrina cessaverit, 489 consequenter cessabunt omnia: inter quae, et ostia claudentur in platea, ut juxta fatuas Evangelii virgines (Matth. XXV), unusquisque habeat clausas suae plateae januas, et illae oleum emere non possint. Vel certe, fatuis virginibus circumeuntibus in platea, claudent cubiculum sponsi quae cum eo intraverint. Si enim arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et lata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII): recte, refrigerata charitate multorum, ostium doctrinarum clauditur in plateis. Sequenti autem versiculo, in eo quod ait: Et consurget ad vocem volucris, sive passeris, utemur [ Al. utimur] in tempore, si quando viderimus peccatorem ad vocem episcopi, sive presbyteri per poenitentiam consurgentem. Potest quoque hoc extraordinarie, tametsi contextum capituli non sequamur, et de ultima resurrectione accipi, quando ad vocem archangeli resurgent mortui. Nec mirandum, si angeli tubam passeri comparemus, cum omnis vox ad Christum comparata, sit tenuis. Et quantum ego possum animo recordari, numquam passerem in malam partem legisse me novi. Loquitur in decimo psalmo justus: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer. Et alibi: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8). Necnon et in alio loco: Etenim passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII, 4). Aliter: Clausas in plateis januas, infirmos senis gressus accipi volunt: quod semper sedeat, et ambulare non possit. Humilitatem autem vocis molentis, de mandibulis interpretantur, quod cibum terere nequeat, et vix spiritu coarctato, vox ejus tenuis audiatur. Porro consurgere eum ad vocem volucris, 490 ostendit, quod frigescente jam sanguine, et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat: nequaquam valens strato saepius membra convertere. Obmutescere quoque, sive ut melius habet in Hebraeo, surdescere filias carminis, aures significat, quod gravior senum auditus fiat, et nulla inter voces valeant scire discrimina, nec carminibus delectari. Quod quidem et Berzellai loquitur ad David, nolens transire Jordanem.

Sed et ab excelsis timebunt et formidabunt in via. Id est, ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus, ac trementi vestigio, etiam in plano itinere fluctuantes, offensam gressuum formidabunt.

Et florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae: et circumibunt in platea plangentes. Per metaphoram etiam nunc de membris hominis Ecclesiastae sermo est: quod cum senectus advenerit, capillus incanuerit, tumuerint pedes, libido refrixerit, et homo morte fuerit dissolutus: tunc revertetur in terram suam et in domum aeternitatis suae sepulcrum: exsequiisque rite celebratis, plangentium funus turba praecedat. Florem autem amygdali, quem nos pro canis posuimus, quidam sacram spinam interpretantur, quod, decrescentibus natium carnibus, spina succrescat et floreat. Porro quod ait: Impinguabitur locusta, sciendum ubi in nostris codicibus legitur, locusta, in Hebraeo scriptum esse, AAGAB ( ): quod verbum apud eos ambiguum est. Potest enim et talus et locusta transferri. 491 Quomodo igitur in Jeremiae principio, verbum SOCED ( ), si varietur accentus, et nucem significat et vigilias; et dicitur ad eum: Quid tu vides Jeremia? Et respondit: Baculum nuceum. Et ait Dominus ad eum: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum meum, ut faciam illud (Jerem. I, 11), vel illud: et habet etymologiam nucis, quod vigilaturus sit Deus, et retributurus populo quod meretur [ Al. debetur], idque sermonis occasio est. Ita et nunc ambiguitas verbi per etymologiam ejus, indicat senum crura tumentia, et podagrae humoribus praegravata. Non quod omnibus senibus hoc fiat, sed quod plerumque accidat, συνεκδοχικῶς a parte, id quod totum est, appelletur. In eo vero ubi nos habemus, capparim, in Hebraeo habet ABIONA ( ): quod et ipsum ambiguum est, interpretaturque amor, desiderium, concupiscentia vel, capparis. Et significatur, ut supra diximus, quod senum libido refrigescat, et organa coitus dissipentur. Hoc autem ideo, quia haec verba ambigua, cum in vocabulis suis, et amygdalum, et locustam, et capparim sonent, aliud derivata significant, et per figuram ad sensus qui seni conveniunt, derivantur. Sciendum quoque, quod ubi nunc Septuaginta Interpretes posuerunt amygdalum, ipsum verbum sit SOCED ( ), quod in Jeremiae principio est: sed ibi in nucem versum est, hic in amygdalum. Symmachus nescio quid in hoc loco sentiens, multo aliter interpretatus est. Ait enim: Super haec etiam de excelso videbunt, et terror erit in via, et obdormiet vigilans, et dissolvetur spiritus fortitudo. Ibit enim homo in domum aeternitatis suae, et circumibunt in platea plangentes. Cujus interpretationem Laodicenus 492 secutus, nec Judaeis placere potest, nec Christianis: dum et ab Hebraeis procul est, et sequi Septuaginta Interpretes dedignatur.

Antequam rumpatur funiculus argenti, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum. Et revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas. Revertitur ad superiora, et post grande hyperbaton (quod ab eo loco interjecerat, in quo ait: Et memento creatoris tui, in diebus juventutis tuae: antequam veniant dies malitiae, et antequam tenebrescant sol et luna, et caetera, in die qua movebuntur custodes domus) nunc coeptam sententiam simili fine concludit, dicens: Antequam rumpatur funiculus argenti, et illud vel illud fiat. Funiculus autem argenti, candidam hanc vitam, et spiramen quod nobis de coelo tribuitur, ostendit. Recursus quoque vittae aureae animam significat, quae illuc recurrit, unde descenderat. Porro duo reliqua quae sequuntur, contritio hydriae super fontem, et confractio rotae super lacum, per metaphoram, mortis aenigmata sunt. Quomodo enim hydria quae conteritur, cessat haurire, et rota per quam de lacu et puteis levantur aquae, si confracta fuerit: vel ut Septuaginta [ Al. alii] Interpretes voluerunt, in suo funiculo convoluta, aquae usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrit ad fontem, interibit homo. Et ut manifestius sequitur: Revertetur [Al. convertetur] pulvis in terram suam, unde sumptus est: et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum. Ex quo satis ridendi, qui 493 putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. Cum enim caro revertatur in terram, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum; manifestum est, Deum parentem [ Al. patrem] animarum esse, non homines. Post descriptionem interitus humani, pulchre exordium libri sui repetens, ait: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas. Cum enim cunctus mortalium labor, de quo in toto volumine disputatum est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat, unde sumpta est, magnae vanitatis est in hoc saeculo laborare et nihil profutura conquirere.

Et amplius, quia factus est Ecclesiastes sapiens: adhuc docuit scientiam populum, et audire eos fecit: et scrutans composuit proverbia. Multum quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba voluntatis, et scriberet recte verba veritatis. Sapientiam qua praevertit Salomon omne hominum genus, nunc quoque in fine opusculi sui profitetur, quod non fuerit veteris Legis institutione contentus: sed in profundas se ultro [ Al. ultra] demerserit quaestiones, et ad docendum populum, proverbia, et parabolas composuerit, aliud habentes in medulla, aliud in superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, etiam in Evangeliis edocemur (Matth. XIII, et XV): quod Dominus populo in parabolis et proverbiis sit locutus: secreto autem Apostolis dissolverit ea. Ex quo manifestum est, et Proverbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta: sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinum sensum altius perscrutandum. Super haec addidit causas naturasque rerum se voluisse cognoscere, et Dei dispositionem et prudentiam: quare unumquodque, vel quomodo factum 494 sit, scire voluisse: ut quod David post dissolutionem corporis et animae, ad coelos recursum se sperat esse visurum, dicens: Videbo coelos [Al. coelos tuos], opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4): hoc nunc in praesenti Salomon nisus fuerit invenire, ut veritatem soli Deo cognitam, corporis vallata septo mens humana comprehenderet.

Verba sapientum, ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, habentibus coetus, data sunt a pastore uno. Ne videretur post legem Dei temerarius subito praeceptor erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quam Moyses non tam sua sponte, quam Deo irascente primum, dehinc inspirante susceperat: dicit verba sua verba esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium gressus aculeo pungente commoveant: sicque sint firma quasi clavi in altum solidumque defixi: nec auctoritate unius, sed concilio atque consensu magistrorum omnium proferantur. Et ne contemneretur humana sapientia, ait eam ab uno pastore concessam: id est, licet plurimi doceant, tamen doctrinae auctor unus est Dominus. Facit hic locus adversus eos, qui alium Legis veteris, alium Evangelii aestimant Deum, quod unus pastor concilium prudentium instruxerit. Prudentes autem tam Prophetae sunt, quam apostoli. Simul et hoc notandum est, quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrectare lasciviam: sed errantibus et (ut supra diximus) tardis poenitentiae dolores et vulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba quippe sapientium ut stimuli. Quae quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firma sunt, et a concilio sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata sunt. 495 Hoc stimulo, necdum Paulum, sed adhuc Saulum puto in via confossum erroris audisse: Durum tibi est adversum stimulum calcitrare [Al. contra stimulum Dei ] (Act. IX, 5).

Et amplius ab his, fili mi, cave. Faciendi multos libros non est finis: et meditatio plurima labor est carnis. Exceptis his verbis quae ab uno pastore sunt data, et a concilio atque consensu probata sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices: majorum sequere vestigia, et ab eorum auctoritate non discrepes. Alioqui, quaerenti multa, infinitus librorum numerus occurret: qui te pertrahat ad errorem, et legentem frustra [ Al. addit multa] faciet laborare. Vel certe docet brevitati studendum, et sensus magis sectandos esse quam verba, adversus philosophos et saeculi hujus doctores, qui suorum dogmatum falsitates conantur asserere vanitate ac multiplicatione [ Al. multitudine] sermonum. Econtra Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur. Quia consummatum breviatumque sermonem fecit Deus super terram, et verbum ejus juxta est in ore nostro, et in corde nostro (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14). Aliter: Frequens lectio, et quotidiana meditatio, animae solet magis labor esse quam carnis. Quomodo enim quidquid manu et corpore fit, manus et corporis labore completur: ita quod ad lectionem pertinet, magis mentis est labor. Ex quo mihi videtur, superiora de multitudine librorum aliter sentienda, quam plerique aestimant. Moris est Scripturarum, quamvis plures libros, si inter se non discrepent, et de eadem re scribantur, unum volumen dicere. Siquidem et Evangelium, et Lex Domini immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8), singulariter appellantur, cum plura Evangelia, et multa sint mandata legis. Sic et volumen in Isaiae sermone signatum, omnis Scriptura divina est (Isai. XXIX), et uno capitulo libri, Ezechiel Joannesque vescuntur (Ezech. VIII; Apoc. X). Salvator quoque omnium retro sanctorum vocibus prophetatus, ait: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 9). Juxta hunc igitur sensum 496 arbitror nunc praeceptum, ne plures libri fiant. Quidquid enim dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 2), unum volumen est: et innumerabiles libri una Lex, unum Evangelium nominantur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris [ Al. deduxeris], etiam in uno libro, multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Talibus igitur libris non est finis. Bonum enim omne, et veritas certo fine concluditur: malitia vero atque mendacium sine fine sunt. Et quanto plus requiruntur, tanto major eorum series nascitur. Super hac re studium atque meditatio, labor est carnis. Carnis, inquam, non spiritus. Habet siquidem et spiritus laborem suum, juxta illud quod ait Apostolus: Plus autem illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et Salvator: Laboravi clamans (Psal. LXVIII, 4).

Finis sermonis verbi universi auditu perfacilis est: Deum time, et mandata ejus custodi. Hoc est enim omnis homo, quia omne factum Deus adducet in judicium de omni abscondito, sive bonum, sive malum sit. Aiunt Hebraei cum inter caetera scripta Salomonis quae antiquata sunt, nec in memoria duraverunt, et hic liber oblitterandus videretur, eo quod vanas Dei assereret creaturas, et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et potum, et delicias transeuntes praeferret omnibus, ex hoc uno capitulo meruisse auctoritatem, ut in divinorum Voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum hac quasi ἀνακεφαλαιώσει ( recapitulatione ) coarctaverit, et dixerit finem sermonum suorum auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus praecepta faciamus. Ad hoc enim natum esse hominem, ut creatorem suum intelligens, veneretur eum [ Al. cum] metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare 497 sub judice, et ancipitem diu exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni. Pro eo autem quod nos posuimus: De omni abscondito, sive bonum, sive malum sit, Symmachus et Septuaginta interpretati sunt, de omni contempto, vel certe de omni ignorato, quod etiam de otioso verbo, et non voluntate, sed ignoratione prolato, reddituri simus rationem in die judicii. Aliter: Quia timor servorum est, et perfecta dilectio foras mittit timorem (I Jo. IV, 18), et in Scriptura divina tam incipientium, 498 quam perfectorum duplex appellatus est metus: nunc de consummato in virtutibus metu dici puto, secundum illud: Nihil deest timentibus eum (Ps. XXXIII, 10). Vel certe, quia adhuc homo est, et necdum nomen Dei accepit, hanc habet rationem substantiae suae, ut in corpore positus Deum timeat. Quia omne factum, id est, omnes homines adducet Deus in judicium super universis, quae aliter quam ab eo disposita sunt et dicta, senserunt, sive in hanc partem, sive in illam. Vae quippe his, qui dicunt malum bonum, et bonum malum (Isai. V, 20).