Commentarium in librum Ruth (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentariorum in librum Ruth
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf


Commentarium in librum Ruth (Rabanus Maurus), J. P. Migne 108.1222D

CAPUT PRIMUM. Transitus Elimelech et Noemi uxoris suae cum duobus liberis de Bethleem Juda in terram Moab, ut peregrinarentur ibi.

Scrutantibus ergo historiam Ruth, supplicandum nobis eum esse censemus, qui de ejus stirpe nasci voluit, et homo inter homines conversari, qui idem et Deus est, ut sua gratia nos illustrare dignetur, quatenus aliqua de ipsa historia sensu mystico ad laudem ejus et ad utilitatem sanctae Ecclesiae opportune nos proferre concedat: ut totum sit ipsius muneris, et quod alienigena populo Dei dignanter associata 108.1199D| est, et quod elinguis bonitatem ac misericordiam Dei praedicare permissus est. Unde primum consideremus quid illud significet, quod in capite ipsius historiae scriptum est:

(CAP. I.) In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Quid enim significat fames ista in terra in diebus judicis unius? nisi quod ob raritatem spiritalium doctorum et magistrorum populi Dei, quibus judicandi auctoritas est delegata, fames non panis nec cibi, sed audiendi verbum Dei in terra nata erat synagogae, quando lex ipsa per Judaicas traditiones corrupta est (Amos VIII), ac psalmi atque prophetae, nec non et historiae divinae non secundum suam proprietatem veraciter intellectae, sed secundum carnalem sensum stulta 108.1200C| interpretatione confusa sunt. Abiit itaque homo de Bethleem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua et duobus liberis. Hunc hominem quidam Decalogum legis intelligi voluerunt, uxorem autem ejus Synagogam, et duos filios, duos honores sive ordines dignitatum, qui temporibus Veteris Testamenti regiminis loco dominari videbantur, hoc est, regalis honor atque sacerdotalis. Isti quippe ordines non solum in gente Judaeorum, sed et in caeteris nationibus jure potestatis excellebant, atque ideo duarum plebium, Israelitarum videlicet et proselytorum, quodammodo sibi copulam 108.1200D| acquirebant, sicut temporibus David, et Salomonis atque aliorum regum factum est. Alii autem ipsum hominem ad Dominum Jesum Christum referunt, qui per virginem natus in Bethleem Juda, peregrinationem hujus mundi visitare voluit cum uxore sua, sancta videlicet Ecclesia, quam exhibuit sibi formosam, non habentem maculam aut rugam (Eph. V), et cum duobus liberis, quos intelligere possumus duos ordines, hoc est, prophetarum et apostolorum, qui bene liberi dicuntur, quia Redemptoris nostri sanguine a peccati jugo et vetusta servitute liberati esse noscuntur.

Ipse vocabatur Elimelech, uxor autem ejus Noemi, et duo filii, alter Maalon, et alter Chelion, Ephrathei de Bethleem Juda. Elimelech quippe interpretatur, 108.1201A| Deus meus. Et quis hoc nomine melius censeri potest nominatus quam Salvator noster? ad quem Psalmista ait: Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus (Psal. V). Et Apostolus: Quorum patres, inquit, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Uxor autem ejus vocabatur Noemi, hoc est, pulchra, cui sponsus in Cantico canticorum ait: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Duo autem filii Elimelech erant Maalon et Chelion; quorum prior interpretatur de fenestra, sive a principio; alter autem, consummatio. Sed prior bene potest per typum prophetas exprimere; quia per ipsos, quasi de fenestra, primum fidei lumen in orbem processit, ac 108.1201B| ipsi veri luminis, quod est Christus, primi praedicatores fuere. Sequens vero qui interpretatur consummatio, demonstrat Apostolos, qui hoc quod prophetae per aenigma designaverunt, apertis vocibus explanaverunt, atque ad consummationem pleni intellectus perduxerunt; ad quos ipsa Veritas in Evangelio ait: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae vos auditis. Dico enim vobis quod multi prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). Isti ergo merito Ephrathei et de Bethleem Juda exorti memorantur, quia pane coelesti satiati per praedicationem Evangelii fructus colligebant credentium populorum. Ephratheus ergo frugifer, et Bethleem domus panis, atque Juda confessio dicitur. 108.1201C| Praecepit ergo Dominus discipulis suis in Evangelio, ut turbas ipsi reficerent, dicens eis: Vos date illis manducare (Luc. IX). Et item: Euntes, inquit, praedicate Evangelium regni (Marc. XVI). Et item: Ego, ait, elegi vos de mundo, ut eatis, et fructum deferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV).

Ingressisque regionem Moabitidem, morabantur ibi; et mortuus est Elimelech maritus Noemi. Ordinatis ergo ab ipso Domino doctoribus et ad salutem hominum destinatis, qui in Judaea primitus, secundum praeceptum Domini, oves quae perierant domus Israel, requirere certabant, subito passio intervenit Redemptoris, qui posteaquam resurrexerit a mortuis, cum carne quam assumpsit de homine pro hominibus, ascendit in coelum, et sedit in dextera Dei, remansitque 108.1201D| sponsa ipsius, hoc est sancta Ecclesia in incolatu istius mundi, cum filiis suis sanctis utique doctoribus, qui acceperunt uxores Moabitides, quarum una vocabatur Orpha, et altera Ruth, cum apostoli et praedicatores sancti duarum plebium sibi associabant consortium, quia alii ex ipsis directi sunt ad praedicandum in circumcisionem, alii vero ad gentes convocandas in societatem fidei. Unde apostolus Paulus ad Galatas scribens, ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Johannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in 108.1202A| circumcisionem, et caetera (Gal. II). Quod bene ipsa nomina mulierum exprimunt; Orpha enim interpretatur cervix ejus. Ruth vero, videns, vel festinans, sive definiens. Et quid per Orpham, nisi credentes ex Judaeis designantur? qui cervicis nomine rite nuncupantur; quia robur fidei, et fortitudinem bonae operationis post resurrectionem Domini ipsi primi acceperunt, unde et de primitiva in Hierusalem Ecclesia scriptum est: Quia multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Act. IV). Quid autem per Ruth, quae videntis vel festinantis vel definientis nomine decoratur, nisi obedientia et crudelitas gentium monstratur? de qua Dominus per Psalmistam 108.1202B| ait: Populus, quem non cognovi, servivit mihi. Ab auditu auris obediunt mihi (Psal. XVII). Et item: Aethiopia, inquit, festinavit manus ejus dare Deo (Psal. LXVII). Convocabantur ergo hae duae plebes per doctores sanctos ad consortium fidei, et ad societatem electorum per Evangelium sunt copulatae, quatenus ex diversis gregibus, secundum sententiam Domini, unum fieret ovile et unus pastor (Joan. X).

CAPUT II. Quod ibi eis morantibus decem annis ambo liberi eorum mortui sunt, Mahalon videlicet et Gelion, remansitque mulier orbata duobus liberis et marito.

(IBID.) Manseruntque ibi decem annis, et ambo mortui 108.1202C| sunt, Mahalon videlicet et Chelion. Remansitque mulier orbata duobus liberis et marito. Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide. Audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. Manserunt ergo duo filii Elimelech in terra peregrinationis suae decem annis, et mortui sunt, cum apostoli et prophetae post perfectionem pii laboris, quem habebant in doctrina plebium et exercitio virtutum, de incolatu istius mundi ad coeleste regnum migrarunt, ut pro expleto Decalogo mandatorum, denarium acciperent aeternae beatitudinis. Remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito, cum sancta Ecclesia in peregrinatione hujus mundi persistens, post ascensionem Dominicam in coelos, corporali 108.1202D| praesentia carebat Salvatoris, licet majestate divinitatis cum ipsa sit semper. Sed neque ipsi apostoli et prophetae post obitum praesentis vitae, corporali conversatione, cum ea esse poterant, licet orationibus eorum et scriptis quotidie adjuvetur. Surrexit quidem mulier, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua, eo quod audierat quod respexisset Dominus populum suum, cum maximo studio hoc agit mater Ecclesia, ut plebes quas apostoli et prophetae tempore suo instruebant, ad unitatem fidei, et societatem religionis Christianae perducat; quia veraciter Scriptura referente, didicit, quod justus nunquam sit derelictus (Psal. XXXVI), nec semen ejus eguerit pane, illo videlicet pane, qui de coelo 108.1203A| descendit, hoc est, pane vitae, quem qui veraciter manducaverit, non morietur in aeternum (Joan. VI).

CAPUT III. Quod egressa Noemi de loco peregrinationis suae; cum utraque nuru, in terram Juda reverti disposuit, nurusque suas regredi in terram nativitatis suae suasit.

(IBID.) Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru, et jam in via posita revertendi in terram Juda, dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae, faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum; det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis et osculata est eas, et caetera. Quid est quod haec mulier adversando 108.1203B| nuribus suis resistere videtur, ne secum in terram Israel pergant? Nisi quod sancta Ecclesia non indiscrete, sed rationabiliter ea quae agenda sunt, agit, et quae recipienda recipit: sicut et apostolus Joannes in sua epistola admonet, dicens: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint (I Joan. IV); et ut probet, quod dona Dei, quae in divinis charismatibus consistunt, non invitis, sed voluntariis offeruntur. Gratia enim Christi, quae ultro offertur hominibus, spontaneos quaerit acceptores, nec placebit Deo opus sive donum, quod malo expenditur animo. Unde ipse Dominus in lege ab Israel primitias expetens, locutus est ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis 108.1203C| eas (Exod. XXV). Hinc et ipse Salvator in Evangelio legisperito tentanti respondit: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et item: Si vis perfectus esse vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX). Ubi enim cujusque voluntas requiritur, jam non necessitas imponitur, sed electio melioris proprio arbitrio relinquitur. Caeterum si ad Synagogam praedicta verba reflexeris, potest ei convenire, quia retrahit eos qui ad fidem Christi convenire cupiunt, et maxime illud, ubi superata veritate, infirmum se agnoscit, et effetam, dicens: Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum? Num ultra habebo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? 108.1203D| Revertimini, filiae Moabitae. Jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali. Etiamsi possim hac nocte concipere et parere filios, si eos exspectare velitis, donec crescant, et annos impleant pubertatis, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae, quia vestra angustia me magis premit, et egressa est manus Domini contra me. Vide synagogam confitentem veritatem, et supervenientes in se culpas non tacentem, a viro ac filiis relictam, hoc est, a Deo desertam, et regibus ac sacerdotibus suis privatam, et jam sterilem atque infirmam ad concipiendos atque pariendos filios, aptos ad servitium Dei, quia hoc solummodo post adventum Christi sanctae Ecclesiae reservatum est.

Elevata igitur voce rursum flere coeperunt; Orpha 108.1204A| osculata est socrum, ac reversa Ruth adhaesit socrui suae. Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum tuum et ad deos suos, vade cum ea. Quae respondit: Ne adverseris mihi, ut relinquam te, et abeam quocunque perrexeris pergam. Ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus, populus meus, et Deus tuus, Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar, ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si non sola mors me a te separaverit. Per has duas mulieres, quarum una licet dolorem separationis in luctu ostenderit, tamen a socru secessit; altera destinato animo cum illa perseveravit, significatur distantia credentium. Nam alii post perceptam gratiam baptismi et societatem fidei retro ad 108.1204B| errores pristinos relabuntur: quorum typum gessit Orpha, quae ad deos suos et ad populum suum reversa est; alii vero diffinito consilio et instanti studio sequuntur gratiam quam perceperunt; quorum figuram Ruth expressit. Haec ergo suadenti socrui, ut rediret cum socia in patriam suam, ait: Ne adverseris mihi; quocunque perrexeris, ubi morata fueris, et ego pariter morabor, etc. Quae vox sine dubio typum manifestat fidei gentium: sic enim Ecclesia ex gentibus, ad Dominum convocata, relicta patria sua, quod est idololatria, et omissa carnali conversatione ac desideriis, profitetur Dominum suum esse, in quem sancti crediderunt, et illuc se ituram, ubi caro Christi post passionem ascendit, et pro ejus nomine in hoc saeculo pati usque ad mortem, 108.1204C| et cum sanctorum populo, patriarchis scilicet ac prophetis, consociandum, de quorum societate, quod sanctis ex stirpe Abrahae venientibus consociaretur, Moyses in cantico ostendit, dicens: Laetamini, gentes, cum populo ejus (Deut. XXXII), id est, hi qui ex gentibus estis, credituri cum illis qui primi electi sunt, aeterna laetitia exsultate.

CAPUT IV. Quod Orpha revertente, Ruth cum Noemi permansit ac in terram Judam pervenit.

Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere. Profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis, velox 108.1204D| apud cunctos fama percrebuit. Dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi, quibus ait: Ne vocetis me Noemi, id est, pulchram, sed vocate me Mara, hoc est, amaram, quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. Destinato ergo animo plebs gentium secuta est sanctos praedicatores in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethleem, ut ibi educata praepararetur ad suscipiendum sponsum, qui de stirpe Abrahae natus est; semen videlicet illud, in quo benedicentur omnes nationes terrae (Gen. XXII). Quod autem dicentibus mulieribus Noemi respondit: Ne vocetis me Noemi, id est, pulchram, sed vocate me Mara, hoc est, amaram, etc., significat quod sancta Ecclesia, tribulatione persecutionum pressa, praesentis mundi gaudia non amat, sed futuram gloriam 108.1205A| quaerit in coelis. Unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Nigra sum, sed formosa, filiae Hierusalem, sicut tabernaculum Cedar, sicut pellis Salomonis. Nolite me considerare, quod fusca sum, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I). Si autem ad synagogam referre volueris praedicta verba Noemi, invenitur agnovisse calamitatem suam, quam post adventum Christi merito perversitatis suae perpessa est; atque ob hoc refugit se pulcherrimam vocari, quia tempora prosperitatis suae conspicit finiri.

CAPUT V. Quod messis hordeariae tempus hoc erat, quando Noemi cum Ruth, nuru sua, reversa est in Bethleem.

108.1205B| (IBID.) Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae, ac reversa est in Bethleem, quando hordea primum metebantur. Rediit quippe Noemi de peregrinatione sua ad populum suum ac urbem Bethleem, quando lex de doctrina populorum narrationis suae ordinem ad mysterium convertit incarnationis Christi, ut eam auditoribus suis exponat atque commendet, et hoc in tempore messis hordeariae. Quid enim messis hordearia exprimit, nisi tempus Dominicae passionis, quae mense novorum, hoc est, primo mense confecta est? Bene ergo dicitur quod Noemi cum nuru sua messe hordearia ad Bethleem veniret, quando lex Dominum Salvatorem, quem docet in Bethleem natum, in Pascha, hoc est mense novorum praedicat 108.1205C| occisum. Similiter et sancta Ecclesia hoc toto nisu agit, ut plebes, quas ad fidem convocat, mysterio imbuat Dominicae incarnationis, passionis ac resurrectionis. Potest et messis hordearia non inconvenienter Judaicae plebis exprimere credulitatem, quae peracto sacramento passionis Christi, praedicantibus apostolis ad fidem primum convenit. Quae et alibi quinque panibus hordeaceis pasta ab ipso Domino legitur (Joan. VI). Unde et in Actibus apostolorum, quando Spiritus sanctus super apostolos in die Pentecostes venit (Act. II), praedicante Petro, et testimonio legis ac prophetarum effusam gratiam Spiritus sancti super centum viginti credentes comprobante, tria millia Judaeorum ad fidem conversa baptizabantur in nomine Domini Jesu.

CAPUT VI. De eo quod Booz, cognatus Elimelech, videns Ruth colligentem spicas remanentes post messores suos, sciscitatus est quae esset haec mulier.

(CAP. II.) Erat autem Elimelech consanguineus, homo potens, ac magnarum opum, nomine Booz. Erat, inquit, vir Elimelech consanguineus. Quis est iste vir, qui consanguineus erat Elimelech? nisi Redemptor noster, qui cognatus erat legis atque legislatoris, quia per legem promissus de patriarcharum stirpe est natus, et originem habuit secundum carnem de gente Judaeorum, de quo etiam Moyses ipse ad Israelitas loquens ait: Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris, tanquam 108.1206A| meipsum audietis (Deut. XVIII). Homo hic potens ac magnaram opum esse describitur. Potens utique, quia mundi principem debellavit atque universum orbem suo imperio subjugavit. Ipse et magnarum opum, quia coeli terraeque possessor est, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; ad cujus opes etiam omnium virtutum bonarum copia pertinet; quia, secundum Apostolum, ipse est Dei virtus, et Dei sapientia. Nomine Booz. Booz enim fortitudo Dei nominatur. Unde et Isaias, parvulum filium natum commemorans, de ejus magnitudine subjunxit, dicens: Factus est principatus super humerum ejus, et vocatur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis, et reliqua (Isai. IX).

108.1206B| Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quae metentium fugerant manus, ubicunque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade fiilia mea. Abiit itaque, et colligebat spicas post terga metentium. Agrum hic Ecclesiam fidelium accipere possumus; messem autem homines sanctos, qui digni sunt recolligere in horrea Domini; messores angelos bonos; spicas remanentes, quosdam credentes, qui translatis quibusdam sanctis post electos angelos ad regnum coeleste relicti sunt ad exemplum in praesenti vita degentium. Item ager disciplinam studii coelestis significare potest; messis intelligentiam spiritalem; messores praedicatores sanctos; spicae remanentes sententias sanctarum Scripturarum, quae 108.1206C| multis per mysterium occultatis quasi planiores remanere videntur ad exercitium meditantium. Plebs ergo gentium inhianter ecclesiasticam disciplinam appetit, ut ad meditationem divinae legis, et ad societatem sanctorum admittatur, ut sive spiritalibus documentis, sive sanctorum exemplis reficiatur: ne forte vacua virtutibus esuriem anima perpetuam sentiat, sed alimenta spiritalia suae saluti competentia acquirat, ut habeat unde veraciter vivat.

Accidit autem, ut ager ille haberet Dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. Ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. 108.1206D| Ager ille Booz esse describitur, qui erat cognatus Elimelech, quia sancta Ecclesia ad nullum alium pertinet, nisi ad Dominum solum Jesum, cujus solummodo sponsa et corpus est, de quo et Psalmista ait: Fortitudo mea et laudatio mea Dominus (Psal. CXVII). Et item: Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). De quo et Hieremias ait: Dominus mecum est, tanquam bellator fortis (Jer. XX). Ipse cognatus erat Elimelech, quia de Bethleem et de stirpe David natus, testimonia habuit a lege et prophetis; qui salutis verba suae familiae attulit, quia in ejus nativitate multitudo militiae coelestis canebat, dicens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Cui etiam ante passionem suam ad Hierusalem descendenti turba, quae 108.1207A| convenerat ad diem festum obviam cum laudibus et ramis palmarum processit, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI).

Dixitque Booz juveni, qui praeerat messoribus: Cujus est haec puella? Qui respondit: Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia; et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Quid est quod Booz interrogat priorem messorum de Ruth, unde esset? nisi quod Redemptor noster quemlibet de apostolis, seu de praecipuis doctoribus qui minori gradui sacerdotum praeest, quasi ignorans, de fide gentium sciscitatur, cum provocat eum ad annuntiandum testimonium 108.1207B| fidei et operibus Ecclesiae gentium. Instanter ergo post metentes, hoc est praedicatores mysteria Scripturarum colligentes sancta Ecclesia perseverat in agro lectionis divinae, quatenus recolligat in sinum mentis suae testimonia atque exempla virtutum suae saluti sufficientia; et hoc agit a mane illucescentis fidei usque ad perfectionem sui operis boni; nec ad domum superstitionis antiquae, unde egressa est, unquam revertitur; quia ea quae retro sunt obliviscens, in anteriora se extendit, si quo modo perveniat ad bravium supernae vocationis.

CAPUT VII. Quod Booz jubet Ruth in agro suo sine molestia cujuslibet spicas colligere, eamque ad prandium vocavit.

108.1207C| (IBID.) Unde et Booz ad Ruth ait: Audi, filia, ne vadas ad colligendum in alterum agrum, nec recedas ab hoc loco. Jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit. Sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. Haec quippe verba nulli melius conveniunt quam Redemptori nostro, qui plebi de nationibus ad se convenienti suadens praecipit, ne ad momentum quidem a statu rectae fidei declinet in errores haereticorum, atque schismaticorum, sed magis jungat se sanctis animabus, quas significant puellae Booz, ut ibi metant ubi illae messuerint, utique Scripturas sacras meditando et bonis operibus eas implendo, sicque haustum sapientiae divinae ex 108.1207D| ibris duorum Testamentorum, unde pueri sui bibunt, sancti videlicet doctores, et ipsa salubriter bibat.

Quae cadens in faciem suam, et adorans super terram, dixit ad eum: Unde hoc mihi, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui, et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es, et veneris ad populum quem antea nesciebas. Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, quod eam respicere misericordiae suae intuitu dignatus est; cui ille indicavit 108.1208A| placere sibi quod post mortem prioris viri, hoc est erroris atque diaboli, reliquerit parentes suos idololatras et terram nativitatis suae, carnalia utique desideria, et associare se appetivit populo sanctorum, qui sibi antea ignotus fuit, cum veteris hominis cupiditatem et actus sequebatur. Reddat, inquit, tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel. Opus Ecclesiae est fides Christi; unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille (Joan. VI). Haec plenam mercedem accipiet a Domino, quia post finitum praesentis vitae laborem aeterna Dei visione perfrui merebitur in gloria coelesti; unde Dominus apostolis suis ait: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. XVI). 108.1208B| Haec merces reddetur Ecclesiae a Deo Israel, sub cujus ipsa confugit alas. Alae quippe Dei sunt duo Testamenta, sub quibus protegit omnes, qui confugiunt ad se Christus unigenitus Dei Filius, ad quem Psalmista desideranter ait: In umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas (Psal. XVI).

Quae ait: Inveni gratiam ante oculos tuos, Domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. His verbis humilitas Ecclesiae ex gentibus declaratur, quae se imparem tantae gratiae asseverat, nec se Ecclesiae primitivae de Judaeis aliquo modo aequiparare audet. Unde in Evangelio sub typo Chananaeae mulieris Domino dicent: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus; respondit, dicens: 108.1208C| Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV). Hinc et centurio praesentiam Domini ad se ire volentis reverebatur, dicens: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII).

Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intingue buccellam tuam in aceto. Hora quippe vescendi fuerat, quando post resurrectionem suam Dominus discipulis suis praecepit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Antea ergo dictum est eis: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum 108.1208D| ne introieritis (Matth. X). Intingue, inquit, buccellam tuam in aceto. Quid ergo per acetum, nisi lex vetus, exprimitur, quae diu in populo priore perseverans, Pharisaeorum traditionibus corrupta, nativum saporem servare non potuit? Jubetur ergo Ecclesiae, ut intinguat buccellam suam in aceto, hoc est, ut mysterium incarnationis Christi discat in Veteri Testamento esse praenuntiatum, et eo fortius illud fide teneat, quo tam longe antea praefiguratum non ignorat.

Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polenta sibi, comeditque, et saturata est, et tulit reliquias atque surrexit, ut spicas ex more colligeret. Ad latus ergo messorum Ruth sedit, cum gentilitas sanctis 108.1209A| praedicatoribus per fidem se conjunxit; congessit sibi polenta, cum singula verba quae audivit, subtili discretione rimavit; comedit, et saturata est, cum scientiam divinae legis devota mente capescens salubriter refecta est: tulit reliquias, atque inde, ut spicas ex more colligeret, surrexit, quia in corde retinens verba quae audivit, ut majora perciperet instanter meditando laboravit.

Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam; et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, et absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. Agnoscitur pietas patrisfamilias, qui advenientem ad se mysticam Ruth non solum relictas spicas testimoniorum colligere permisit, 108.1209B| quin etiam manipulos scientiae insperatae ex largitate sua insuper ultro expendit. Et nota quod absque rubore eam colligere praecepit, et ut colligentem nemo spernat; quia rudis plebis infirmitatem non despicit, nec pristinae vitae errores ei improperare conversae permittit; sed studii sui sagacitatem efficaciam habere concedit.

CAPUT VIII. De eo quod Ruth usque ad vesperam in agro suo morans, et quae collegerat virga excutiens, invenit tres modios quos portans reversa est ad socrum suam.

(IBID.) Collegit ergo in agro usque ad vesperam, et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios, quos portans 108.1209C| reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae. Insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. Excutit Ruth de manipulis grana, cum sancta Ecclesia virga discretionis sensum spiritalem de legis elicit littera; invenitque hordei quasi ephi mensuram, cum in ipsa lectione per sanctae Trinitatis confessionem fidem discit catholicam. Nihil aliud ergo in ephi mensura, quae tres modios habet, designari puto, nisi in una fide trinam confessionem, quia in una deitatis substantia trium est personarum proprietas. Haec ergo portans in civitatem ostendit socrui suae, cum plebs gentilis credulitatem suam integram sanctae matri ostendit Ecclesiae. Vel secundum alium sensum, Ecclesia gratiam, quam sponsi sui munere percepit, 108.1209D| Synagogae genitrici praesentat, quatenus eam provocet ad fidem, et de concesso secum laetetur dono. Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa, ante inops atque jejuna; sed jam Christo messe diviti innuba, quae manipulos fecundae segetis, verbique reliquias gremio ligat mentis interno, ut exhaustam illam viduam morte filii, atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam, et novos quaerens. Solus ergo sponsus est Christus, qui nec synagogae ipsi manipulos suae messis invideat, utinam se non ipsa excluderet. Habuit quoque per se colligere, sed quia populus ejus est mortuus, quasi filio egena defuncto, per Ecclesiam 108.1210A| manipulos, quibus viveret, colligebat, quos venientes in exsultatione portabunt, sicut scriptum est: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. CXXV).

Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus, sit benedictus, qui misertus est tui. Indicavitque ei, apud quem fuisset operata, et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino, quoniam eamdem gratiam, quam praebuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque: Propinquus, ait, noster est homo. Et Ruth: Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tandiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. Agnoscit propinquum mater Ecclesia per beneficia gratuita, quae pietas summi 108.1210B| patrisfamilias contulit populo gentium, et nominis sui ratione recordatur beneficiorum antiquorum, quibus saepius usa est. Unde cum Psalmista ad Dominum dicit: Memor fui dierum antiquorum, et meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabor (Psal. CXLII). Cognoscit etiam Synagoga, praedicata Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini, fortitudinem ac benignitatem sui protectoris, et tandem, veritate cogente, nomen Domini benedicit, eo quod servaverit gratiam mortuis, quam praebuerat vivis. Mortuis utique gentilibus, qui peccatis et idololatria dudum sepulti erant, gratiam suae largitatis impendens, quam quondam populo Judaeorum exhibuerat, cum beneficiis ipsius largissime utebantur, profitetur 108.1210C| eum suum esse cognatum, quia reminiscitur de sua stirpe Salvatorem sibi esse promissum. Propinquus ergo Synagogae Christus est secundum carnis cognationem, propinquus Ecclesiae secundum spiritus conjunctionem, quia ipse caput Ecclesiae, et Ecclesia corpus ipsius est. Quod autem Ruth commemorat sibi Booz praecepisse quatenus cum messoribus ejus jungeretur, donec segetes omnes meterentur, notissima vox est ipsius veritatis, quae omnibus ad se venientibus persuadet, ut magis cum suis ad messionem spiritalis segetis jungantur quam cum alienis. Cui persuasioni etiam consentit ipsa socrus, dicens: Melius est filia mea, ut cum puellis ejus eas ad metendum, nec in alieno agro quispiam resistat tibi. Quia hoc laudat Ecclesia, hoc contradicere 108.1210D| non potest synagoga, quod veritatis amatores majorem profectum habeant in conjunctione praedicatorum Evangelii, quam in societate haereticorum atque schismaticorum. Ager enim alienus est doctrina nefanda haereticorum, ubi semper jurgia et contentiones sunt, et nunquam verae pacis tranquillitas.

Juncta est igitur puellis Booz, et tandiu messuit cum eis, donec hordea et triticum in horreis conderentur. Quid per hordea, quae pabula sunt brutorum animalium, nisi littera legis veteris, quae Judaeis, tanquam brutis et insensatis jumentis, ad pastum data est, exprimitur? Et quid per triticum, nisi gratia Novi Testamenti, quae quasi rationabilibus 108.1211A| animantibus ad refectionem collata est, designatur? Ubi non jam taurorum, arietum atque hircorum carnes ad altare offeruntur; sed agni immaculati caro et sanguis in panis ac vini specie quotidie a fidelibus in ara mystica immolatur. Juncta est ergo spiritalis Ruth puellis Booz, mystice in metendi officio, donec hordea et triticum in horreis conderentur, id est, tandiu adhaesit doctoribus in meditatione sacrarum Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam pleniter in cellaria cordis sui reconderet, quatenus haberet sufficientem animae suae pastum, nec egena stipe ultra juxta portas alienas mendicare indiguerit.

CAPUT IX. Consilium Noemi ad Ruth, qualiter sibi provideat per ingenium futuras nuptias Booz.

(CAP. III.) Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. Lavare igitur et ungere, et induere cultioribus vestimentis, ac descende in aream. Dat consilium Ecclesia primitiva gentium plebi, qualiter perveniat ad consortium veri sponsi, et ad copulam Filii Dei. Nocte, inquit, hac Booz aream hordei ventilat. Area autem haec hordei, quae est alia, nisi synagoga Judaeorum, ubi legis hordeum conditum est? Hanc Booz noster tunc ventilavit, quando in Judaea Evangelium praedicans, singulorum consilia et voluntates erga se discussit. Unde de eo 108.1211C| scriptum est in Evangelio: Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non opus ei erat, ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse autem sciebat quid esset in homine (Joan. II). Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, ac descende in aream. Lavare, ait, hoc est, munda temetipsam aqua baptismatis, seu poenitentiae lacrymis, et ungere oleo chrismatis, seu spiritali unctione Spiritus sancti. Induere cultioribus vestimentis, hoc est, ornamento omnium virtutum temetipsam praepara; ac descende in aream: illuc utique propera, ubi cognoscis Filium Dei conversari in terra, et humanum genus ad suam fidem et gratiam convocare. Sequitur: Non te videat homo, donec esum potumque finierit. Quid est quod eam videri 108.1211D| prohibet, donec esum potumque homo finierit; nisi quod Ecclesiae gentium credulitas non antea manifestata apparuit, quam Salvator mysterium incarnationis suae implevit, quando inter homines corporaliter vivens, cibo ac potu usus est, et novissime ante passionem suam cum discipulis suis coenans, corporis et sanguinis sui sacramenta illis commendavit. Postquam enim impletum est mysterium dispensationis Christi, jam Ecclesia de gentibus ad fidem catholicam fiducialiter accessit.

Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur, a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis; ipse autem dicet tibi quid agere debeas. 108.1212A| Dormitionem somni non aliam hic significari puto quam soporem mortis, quem Christus in passione sua pro nostra salute suscepit, unde omnium rerum possessionem sibi acquisivit. Ait autem: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII). Praecipit ergo Ecclesia gentium, ut notet locum passionis ac mortis Christi, veniatque et discooperiat pallium quo operitur a parte pedum, et projiciat se, et ibi jaceat; ac si dicat: Agnosce Christum pro te passum, veniasque mente devota, et discutias operimentum litterae Veteris Testamenti, in quo sub velamine figurarum tegitur incarnationis Christi sacramentum; et cum cognoveris inde salutem tibi esse promissam, humilitate praecipua ad ejus auxilium confugias, ibique omni tempore sine 108.1212B| ulla erroris mutatione permaneas. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas; quia necesse est tibi, ut ab ipso salvationis tuae ordinem discas. Si autem ad synagogam haec verba Noemi retuleris, reperies hoc in legis et prophetarum omnium vocibus resonare, quod post Christi passionem ventura ad fidem de gentibus fieret Ecclesia. Unde est illud Isaiae prophetae: Propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse 108.1212C| justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in morte animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isai. LIV). Lauda, sterilis, quae non paris, decanta laudem, et hinni quae non pariebas, quoniam multi filii tui, desertae magis quam ejus quae habebat virum, dicit Dominus (Isai. LIV).

CAPUT X. Quod Ruth obediens consilio socrus suae notavit locum ubi Booz dormiebat, et veniens juxta pedes se projecit.

(IBID.) Quae respondit: Quidquid praeceperis, faciam. 108.1212D| Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus. Obedientia Ecclesiae meruit desiderii sui effectum; consensit verbo et statim impleverat facto, et ideo justissimus judex ipsius annuit voto. Unde et ipse Dominus, laudans fidem ipsius Ecclesiae in Chananitide muliere, mox concessit quae petivit dicens illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Matth. V).

Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, ivissetque ad dormiendum, juxta acervum manipulorum venit abscondite, et discooperto a pedibus ejus pallio se projecit. Comedit Dominus noster et bibit, cum in coena mystica corporis et sanguinis sui sacramenta apostolis suis tradidit, unde pueri ejus, sicut scriptum est, communicaverunt corpori et 108.1213A| sanguini, et ipse similiter participavit idem. Factus est hilarior, quia certus erat de sua resurrectione et nostra redemptione; ivitque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, cum complevit passionem suam juxta testimonia sacrarum Scripturarum. Unde in eadem nocte qua tradebatur, ad discipulos ait: Filius hominis vadit, sicut scriptum est de illo (Matth. XXVI). Et alibi: quoniam, inquit, necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis, et psalmis de me (Luc. XXIV). Vel certe ejus dormire juxta acervum manipulorum est, turmas fidelium animarum in morte sua de claustris eripere inferorum; quia ipse postquam in cruce emisit spiritum, descendit ad inferos, portas mortis confregit, indeque triumphans resurrexit in gloria. Ad istum lectum 108.1213B| Redemptoris nostri properavit Ecclesia, et discooperto a pedibus ejus pallio, hoc est, revelato de incarnatione ejus sacramento, illuc se humiliter veniam deprecando et salutem quaerendo prostravit.

Et ecce nocte jam media expavit homo, et conturbatus est, viditque mulierem jacentem ad pedes suos, et ait illi: Quae es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua; expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. Quid est quod in media nocte homo hic videns mulierem expavit, nisi quod mundo tenebris errorum involuto, Christus Ecclesiae post fidei adventum celerem mirandum nobis ostendit: unde legitur ipse mirari in centurionis fide, qui praefiguravit incredulitatem populi gentilis (Matth. VIII); non quod ipse quasi ignorans aliquid novum 108.1213C| obstupesceret, sed ut omnia sciens nobis mirandum ostenderet in fide gentium, quod apud eum semper fiebat certum. Vidit mulierem jacentem ad pedes suos, quia Ecclesiam incarnationis suae sacramentum humiliter venerari conspexit. Quae esset, quaesivit; quia ejus professionem expetivit. At illa pallium super se expandi postulavit, quia ejus fidei ac protectionis gratiam ante omnia desideravit.

Et ille: Benedicta, inquit, es filia, quia priorem misericordiam posteriore superasti, quia non es secuta juvenes pauperes sive divites. Noli ergo metuere; sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Quae pallium super se expandi postulavit, benedictionem accipere meruit: quia quisquis gratiam fidei pleniter percipit, benedictionem virtutum spiritalium pariter possidebit. 108.1213D| Priorem, inquit, misericordiam posteriore superasti, quia non es secuta juvenes pauperes sive divites. Prior misericordia erat, quod sibimetipsi consulens errores idololatriae deseruit. Posterior misericordia est quod postquam ad Christum venit, constanter in ejus fide perseveravit. Non es, inquit, secuta juvenes pauperes sive divites. Juvenes appellat haereticos sive schismaticos, qui non maturitatem veri consilii habent, sed semper instabiles, varios errores sequuntur. Hos ergo Ecclesia nullo modo est secuta, quia omnem perfidiam haereticorum atque lasciviam peccantium est abominata. Quidquid, ait, dixeris mihi, faciam tibi. Taliter et in Evangelio Dominus discipulis suis locutus est, dicens: Petite, 108.1214A| et accipietis (Joan. XVI). Et item: Petite, dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Matth. XVII). Et iterum: Si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis (Joan. XVI). Quidquid ergo fides plena postulat salubriter petentis, benignitas concedit summi largitoris.

Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis; nec abnuo me propinquum. Sed est alius me propinquior; quiesce hac nocte, et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est. Si autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam. Portae urbis Christi sunt prophetae et apostoli, de quibus Psalmista ex persona Ecclesiae ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, 108.1214B| ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Psal. LXXII). Sive portae sunt ipsius urbis divini libri, quorum documento ad fidem catholicam intravimus. Sciunt ergo omnes, qui juxta has portas inhabitant, hanc mulierem esse virtutis, quia omnium fidelium cordibus hoc firmiter persuasum est, quod Ecclesia gentium virtutum ope ditissima sit de qua muliere in Proverbiis ita scriptum est: Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus, et caetera. Unde et doctrinae ejus claritas, scientiae magnitudo, fidei veritas, bonorum operum copia, patientiae constantia, et charitatis perfectio ubique praedicatur. Quid est autem, quod Booz hic non abnuit, se Ruth esse propinquum, sed alium asserit 108.1214C| sibi esse propinquiorem? Quomodo ergo alius est propinquior Ecclesiae, quam Christus qui caput ipsius est? Sed haec propinquitas secundum mysterium non ad cognationem generis, sed ad moram temporis. Iste enim propinquus intelligitur esse Joannes Baptista, qui putabatur a Judaeis esse Christus (Joan. I), sed ille sibi nomen sponsi nullo modo usurpavit; quin potius illud vero sponso venerabiliter reservavit, dicens: Qui habet sponsam, sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit vocem ejus (Joan. III). Propinquior enim erat Joannes, quia in mundo prior natu; sed, ipso renuente consortium conjugii, sponsam suam verus accepit sponsus. Sunt qui hunc propinquum ipsum Decalogum legis intelligi volunt, hic in eo videbatur propinquior esse Synagogae 108.1214D| quam Evangelium, quod specialiter illi populo datus est per Moysen, et prior erat tempore quam gratia. Dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum; surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo. Dormivit Ruth spiritalis ad pedes Christi, cum in spe incarnationis ejus, unde sibi certam salutem credebat esse venturam, quasi requiescens, patienter eum exspectabat: et hoc usque ad noctis abscessum, scilicet usque ad tenebrarum infidelitatis remotum. Surrexit antequam homines se mutuo agnoscerent; quia antequam carnales Judaei, per doctrinam legis imbuti, naturae suae jura bene cognoscerent, Ecclesia de gentibus convocata, de inertiae somno se excutiens, diluculo nascentis fidei surrexit, 108.1215A| atque ad Christi gratiam venire properavit. Et dixit Booz: Cave, ne quis noverit, quod huc veneris. Quomodo ergo latere potuit conversio gentium ad fidem Christi, cum in toto orbe terrarum hoc praedicatur, hoc laudatur, hoc celebratur? Sed cavere eam praecepit, ne quis noverit, hoc est, ut caveat, ne de conversatione sua laudem humanam, sed gloriam divinam quaerat. Sic et in Evangelio ipse Dominus de eleemosynarum donatione, et orationis exhibitione praecepit, dicens: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua, ut sit eleemosyna tua 108.1215B| in absconso, et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi in propatulo. Et cum oratis non eritis, sicut hypocritae, qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo ora Patrem tuum in absconso; et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi in propatulo (Matth. VI).

CAPUT XI. Reversio Ruth ad socrum quae portavit sex modios hordei, narrans socrui suae omnia quae facta fuerant.

(IBID.) Et rursum: Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei, et 108.1215C| posuit super eam. Expandere jubet pallium, hoc est, dilatare fidem, et tenere utraque manu, opere scilicet exercendo, quod corde percepit credulo. Mensus est sex modios hordei et posuit super eam, cum juxta intellectus capacitatem ei tribuit perfectae operationis modum, ut intus forisque fidei atque virtutum ditaretur munere, et gloriosa ubique appareret divina largitione. Nec non et illud senarius numerus hoc loco significare potest, quod sexta aetate Dominus ipse hordeum legis Ecclesiae gentium ad pabulum per mysterium concessit, quatenus egena hactenus cibo spiritali per gratiam ipsius deinceps ditaretur.

Quae portans ingressa est civitatem, et venit ad socrum suam, narravitque et omnia quae sibi fecisset 108.1215D| homo, et caetera. Ditata Ecclesia gentium donatione Christi, atque onerata fructibus virtutum, redit ad socrum, hoc est, ad primitivam Ecclesiam, sive ad synagogam Judaeorum, narrans ei omnia magnalia quae sibi fecisset Dominus, quatenus Ecclesiam antiquam incitaret ad congratulationem, vel synagogam provocaret ad conversionem: quia hoc proprium est pietatis, ut non parca nec invida in datis, sed larga ac benevola sit in bonis possessis.

Dixitque Noemi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit, quod locutus est. Hoc fideliter praedicat Ecclesia omnibus gentibus, hoc fiducialiter, quod Veritas sua verba impleat, nec ullo modo 108.1216A| sua promissa implere cesset, dicens illud evangelicum: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV). Et item: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI). Et iterum: Sic enim Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret, ut omnis qui credit in eo non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III).

CAPUT XII. De ascensu Booz ad portam civitatis et collocutio ejus ad consanguineum suum de accipienda Ruth ut suscitet semen consanguinei sui defuncti.

(CAP. IV.) Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Quid est Booz nostrum ascendere ad portam nisi Christum ad effectum perducere prophetiam, 108.1216B| quae de ejus incarnatione conscripta est? Ibi sedebat, quia in virginis alvo, unde hominibus apparere posset, carnem sumebat; de hac quippe porta Ezechiel dudum scripserat, ita dicens: Et converti me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem; et erat clausa; et dixit Dominus ad me. Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transibit per eam, quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa. Princeps ipse sedebat in ea, ut comedat panem coram Domino. Per viam vestibuli portae ingredietur, et per viam ejus egredietur (Ezech. XLIV).

Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo. Qui divertit 108.1216C| et sedit. Vidit Booz propinquum praeterire, dum Christus voluit legem temporaliter plebi Judaeorum constitutam esse; quam ad se declinare jussit, quia ad suae dispensationis mysterium testificandum eam inclinavit. Aliter: Vidit propinquum praeterire, cum praecursoris sui adventum, quem more vitae humanae properare conspexit, ad officium praeconis misericorditer convertit, vocans eum nomine suo, quando illi videlicet per Gabrielis archangeli relationem, nomen, quod Joannes vocaretur, praeordinavit.

Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. Quibus residentibus locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione 108.1216D| Moabitide; quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme et posside. Sin autem tibi displicet, et hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. Decem viri isti seniores Patres significant Veteris Testamenti, qui Decalogum legis pleniter servaverunt, Christique incarnationem ibidem praefiguratam esse cognoverunt. Hos ad se Booz noster provocavit, cum sibi testes adventus sui adhibere voluit, conveniensque legisperitos partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum plebis partem, quae temporibus apparentis jam gratiae remansit, ad sanandam 108.1217A| magistris synagogae ostendit, quatenus cognoscerent suam infirmitatem, et quod ipsi agere nequirent, ad perficiendum vero medico committerent. Unde et in Evangelio legitur, quod ipse Dominus leprosos a se mundandos ad sacerdotes primum ire praeceperit, et offerre munus quod praecepit Moyses in testimonium illis; qui cum abirent, statim mundati sunt (Luc. XVII).

CAPUT XIII. Quod ipse nolens coram testibus suis solvebat homo calceamentum suum de pede, et tradidit Booz.

(IBID.) At ille respondit: Ego agrum emam. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen propinqui tui in haereditate 108.1217B| sua. Qui respondit: Cedo jure propinquitatis, neque enim posteritatem familiae meae delere debeo; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. Quando per agri emptionem, uxoris simul copulationem emptori praedixit, significavit quod non alia est possessio plebis, quam copulatio Ecclesiae in spiritale conjugium Christi, qui nomen antiquum filii Dei, quod habuerunt sancti ab initio, sicut legitur in Genesi, quod vidissent filii Dei filias hominum, eo quod essent pulchrae (Gen. VI); et Adam, scripsit Lucas, fuisse filium Dei (Luc. VI). Hoc Christus in Ecclesia gentium per gratiam suam suscitavit. Unde legitur in Evangelio Joannis, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, 108.1217C| neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I). Hoc ergo nomen in nationibus Decalogus legis, licet multos proselytos sub se haberet, ullo modo suscitare non potuit. Sed postquam venit plenitudo temporis quo defungi, hoc est, finiri legem ordinatio omnipotentis Dei decreverat, ut ipse veniret benedictionem dans, qui ante legem dedit, veraciter effecit ut, ubi antea dictum est, non plebs mea vos, ibi vocarentur filii Dei vivi (Ose. I). Si autem haec verba ad Joannem praecursorem Domini retuleris, invenies eum cedentem Christo jure propinquitatis, quia his verbis similia in Evangelio dixisse probat. Nam iste propinquus historicus dixit ad Booz: Cedo jure propinquitatis; 108.1217D| neque enim posteritatem familiae meae delere debeo, tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor; et Joannes sciscitantibus a se turbis de ejus baptismate respondit, dicens: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis: ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti (Joan. I). Et alibi, altercantibus ipsius Joannis discipulis cum Judaeis de purificatione dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi; hoc ergo gaudium meum impletum 108.1218A| est. Illum oportet crescere, me autem minui. Qui de sursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur (Joan. III). Cedebat ergo Joannes Christo, quia ejus dignitatis privilegium nullo modo sibi usurpavit. Cedit et lex vetus Evangelio, quia nequaquam salutem gentium sua industria efficere potuit: Lex enim, ut Paulus testatur, subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V). Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: Nihil enim ad perfectum adduxit lex (Heb. VII). Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum, collata est nobis per gratiam Domini nostri Jesu Christi.

108.1218B| Hic enim erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, si quando alter alteri suo jure cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israel. Dixit ergo propinquus Booz: Tolle calceamentum: quod statim solvit de pede suo. Et quid hic per calceamentum nisi velamen mysteriorum intelligere possumus? Lex ergo de pede suo calceamentum solvit et Christo dedit; quia velamentum sacramentorum in progressu litterae per magistros suos ad intellectum populo manifestando perducere non potuit; sed Redemptori nostro hunc honorem attulit, quia ab ipso, et non ab alio, haec gratia speranda et adipiscenda omnibus gentibus fuit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum 108.1218C| vindicavit; quia non sibi, sed ipsi sponsam nobilissimam competere intellexit. Unde et se indignum solvere ejus calceamentum perhibuit. Denique quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendam corrigiam ejus calceamenti denuntiat; ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat, quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? In carne vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumaeam extendam calceamentum 108.1218D| meum (Psal. LXIX). Per Idumaeam quippe gentilitas, per calceamentum vero assumpta mortalitas designatur. In Idumaeam ergo Dominus calceamentum se extendere asserit quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit; investigare enim nullatenus potest quomodo corporatur verbum, quomodo summus et vivificator Spiritus intra uterum matris animatur, quomodo etiam is qui initium non habet, existit et concipitur; corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis ejus mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quid est ergo dicere: 108.1219A| Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum, si mihi ille prolatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis ejus mysterium non apprehendo?

CAPUT XIV. Quod Booz coram testibus firmavit nuptias Ruth, et quod eis cuncti deprecabantur prospere.

(IBID.) At ille majoribus natu et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnia, quae fuerunt Elimelech et Cheleon et Mahalon tradente Noemi, et Ruth Moabitidem uxorem Naalon in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac 108.1219B| fratribus et populo deleatur; vos, inquam, hujus rei testes estis. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus. Booz testes de acquisita sibi legitime uxore defuncti et de possessa substantia Chelion et Mahalon, tradente Noemi, adhibet: quia Christus ex utroque Testamento testificationem sufficientem habet, quod gentium plebem, quam Decalogus finitus ad spiritalis sobolis procreationem perducere non potuit, hanc ipse semine verbi fecundatam spiritalis germinis effecit parentem, omnia possidens quae priores et posteriores sancti de virtutum possessione habuerint, quia ad ejus gloriam et largitatem pertinet quidquid usquam aut unquam verae dignitatis et honoris fuit. Decem autem majorum natu benedictio hoc ostendit, 108.1219C| in nomine Jesu omnes esse gentes salvandas ac benedicendas. Iota enim apud Graecos decem significat, quae prima littera nominis Domini Jesu summam praescripsit: quae res, ut diximus, omnes gentes per ipsum salvandas ac benedicendas esse demonstrat. Ne dubitet ergo quispiam haec, ut dicta sunt, credere, cum videat universa et ab initio figuris antecedentibus praecurrisse, et per adventum Domini manifestata et adimpleta sic esse, et quae super sunt, hoc modo perficienda, in veritate consonantibus omnibus vocibus et figuris sanctarum Scripturarum, et impletis his quae pollicitus est per filium suum Jesum Christum, Dominum, Regem et Salvatorem nostrum.

Faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur 108.1219D| domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel, ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethleem. Omnis populus sanctorum imprecatur prospera Ecclesiae gentium, quatenus eamdem gratiam fecunditatis, quam habuere primi parentes stirpis Israelitarum, hanc ista pleniter percipiat. Et quia hic partus spiritalis est, quid per has praedictas mulieres mystice significetur, dicamus. Quanquam enim duae liberae uxores Jacob ad Novum Testamentum, eo quod in libertate vocati sumus, existimentur pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una quidem temporalis in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem 108.1220A| Dei contemplabimur. Lia namque interpretatur laborans; Rachel autem, visus, principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum, quibus consulere volumus. Ipsa est Lia, prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX). Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel, unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie (Gen. XXIX). Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur (Isa. I).

108.1220B| Fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Juda de semine, quod dederit tibi Dominus ex hac puella. Convenienter quidem in benedictione Booz cum Ruth Phares nativitas de Thamar commemoratur, quia ille populi gentilis figuram tenuit in eo quod praevenit in partu fratrem suum Zara (Gen. XXXVIII), qui prius misit manum suam, in qua obstetrix ligavit coccinum, sed illo manum intrinsecus retrahente, posterior, qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo processit. Figuraliter quippe hoc ostendit, quod Israel in legis opera manum suam primus miserit, et eam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit; postea vero proruperit populus gentium, scilicet ut futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri 108.1220C| essent qui erant novissimi (Matth. XX). Nec non et ipsum nomen Thamar ad idem mysterium competit, nam Thamar commutans interpretatur, sive amaritudo; ergo mutans habitum, mutat et nomen; quia quae fuit ante in idololatria foeda et amara, modo in poenitentia fit dulcis. Sed quod in ea prorsus nomen amaritudinis manet, non illius est amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit; nam et Juda Latine confessio est; confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta: Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 108.1220D| (Luc. XXIV). Nam et ipse habitus meretricis confessio est peccatorum; typum quippe Ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae (Gen. XXXVIII) sedens cum hoc habitu ad portam Evam vel Enahin, quod interpretatur fontes: cucurrit enim, velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Thamar enim nostra, Juda mystico non cognoscente, fetatur, quia de illo praedictum est: Populus, quem non cognovi, serviet mihi (Psal. XVIII). Accepit illa in occulto annulum, et monile, et virgam: quia vocatione significatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII). Sed 108.1221A| haec, ut dixi, adhuc in occulto sunt, ubi fit et conceptio sancta ubertatis.

CAPUT XV. De eo quod Ruth peperit filium Booz, nomine Obed, quem Noemi ponens in sinu suo, nutricis ac gerulae officio fungebatur.

(IBID.) Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem, ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. Postquam enim Christo per fidem gentium coadunata est Ecclesia, Spiritus sancti illi gratiam tribuens, spiritalis sobolis eam fecit esse parentem, ut quae prius sterilis et despecta habebatur, postmodum multorum filiorum mater efficeretur. De qua per Annam prophetissam dicitur: Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios, 108.1221B| infirmata est (I Reg. II). Unde consequenter subjungitur: Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus qui non est passus, ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel, et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. Semper enim mater Ecclesia, quam Christus Spiritus sui munere fecundavit, spiritalis germinis abundans et dives est, et aliis de hoc saeculo decedentibus, atque ad lucem perpetuam migrantibus, alii statim in locum eorum succedunt, ut nomen Christianum perpetualiter in orbe terrarum permaneat, et ut mater haec sanctissima de nova progenie consolationem habeat senectutis suae, cum viderit genus suum de die in diem dilatari et crescere, ac nequaquam marcescere (Psal. LXX). Post 108.1221C| enim haec sententia ad patres Veteris Testamenti transferre, qui sub synagoga fuerunt, decedentibus enim patriarchis et prophetis succedebant apostoli atque evangelistae: et sic fiebat, quod civitas Dei Hierusalem nunquam fuisset divino munere egena, sed semper plena, laudans et laetabunda. Unde Psalmista ad regem et ad regis filium loquens ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et progenie (Psal. XLIV). Sequitur:

De nuru enim tua est qui te diligit, et multum tibi est melior quam si septem haberes filios. Nurus enim synagogae Ecclesia est de gentibus congregata, quae nupsit Christo Filio Dei de gente Judaeorum nato. 108.1221D| Dicunt enim mulieres, hoc est, singulae animae sanctorum, ad spiritalem Noemi, quae est synagoga, quod melior sit ei filius qui de nuru natus est, populus videlicet Christianus, natus de Ecclesia matre, quam septem filii, hoc est, multitudo hominum, qui temporibus Veteris Testamenti per legis doctrinam imbuti nascebantur, de quibus scriptum est, quod semper aversi fuerint cordibus in Aegyptum, et quod irritaverunt Deum ascendentes in Rubro mare, et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, nec crediderunt in verbis ejus, et murmuraverunt in tabernaculis suis, nec exaudierunt vocem Domini, et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum 108.1222A| suorum et filiarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Novissime autem post confectam caedem servorum, ipsum haeredem interfecerunt, ejicientes eum extra civitatem, et pupillos ejus occiderunt (Matth. XXI), utique apostolos, dicentes: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob (Psal. XCIII).

Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae officio fungebatur. Puerum ergo Noemi intelligibilis, quem ipsa per legem non meruit gignere, susceptum per prophetiae mysterium sub velamine litterarum ac figurarum typo portabat occultatum, et quodammodo nutricis ac gerulae officio fungebatur, quae matris privilegio honorari non merebatur.

108.1222B| Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est filius Noemi, vocaverunt nomen ejus Obed. Vicinas autem mulieres ipsas hic intelligere possumus, quae in Evangelio mulieri dragmam perditam invenienti congratulabantur (Luc. XV), potestates utique coelestes, quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Gaudent ergo angelicae virtutes atque potestates in partu spiritali Ecclesiae, atque nomen ejus vocant Obed, quod interpretatur serviens, cum in superni regis castris secum militare illum ac servire exoptent. Unde in Apocalypsi angelus, debitum Deo cultum sibi ab homine exhibere metuens, Joannem se adorare volentem porhibuit, dicens: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum 108.1222C| et eorum qui servant verba libri hujus: Deum adora (Apoc. XIX et XXII). Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur et tacent, postmodum vero adorari refugiunt? nisi quod naturam nostram, quam prius despexerant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt; nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se, videlicet in coeli rege, venerantur nec habere dedignantur hominem socium, qui super se adorant hominem Deum. Quod autem de Obed subjungitur quod ipse esset pater Isai patris David, demonstrat spiritalis generatio prosapiam. Obed enim, ut praediximus, serviens interpretatur; Isai, insulae sacrificium vel incensum; et David, fortis 108.1222D| manu vel desiderabilis. Qui enim Deo strenue deservit, sacrificium illi gratum atque incensum suavissimi odoris per virtutum opera et orationis studium impendit, sicque roboratus fide et devotione desiderabilis erit, et nimium Deo placitus. Unde et Cornelio centurioni angelus in visione apparens, orationes ejus assiduas et eleemosynas frequentes Deo asseruit esse acceptabiles (Act. X). Hinc et per sapientiam dicitur: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo; super scutum potentis et super lanceam adversum inimicum tuum pugnabit (Eccl. XXIX). Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit et liberabit ab omni malo (Eccl. XXXIII).

CAPUT XVI. Recapitulatio generationis Booz a Phares filio Judae usque ad David filium Jesse.

(IBID.) Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, Isai genuit David. Prudens lector, nota quod generationes decem sunt a Phares, filio Judae, filii Jacob usque ad David: et cognosces quod totius legis intentio ad Redemptorem nostrum, qui de semine David natus est, tendit, quatenus illius adventum mundo salutarem praedicet, et totius legis plenitudinem atque perfectionem in eo consistere 108.1224A| manifestet: Finis enim legis, Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Ante legem ergo datam Jacob patriarcha in Judae benedictione de incarnatione mediatoris Dei et hominum ita testatus est, dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Ad David autem, qui decimus natu erat de semine Juda, taliter Scriptura refert, dicens: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: de fructu ventris tui ponam super sedem meam (Psal. CXXXI). Et sic tibi patebit omnium patriarcharum atque prophetarum oracula ad dispensationem pertinere Domini Salvatoris ac Redemptoris nostri Jesu Christi.