Commentarii in libros Regum (PL 050)

This is the stable version, checked on 2 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarii in libros Regum
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50


AucInc.CoInLiR 50 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Regum tempora post judices, quando David, Saule reprobato, coepit regnare, incipiuntur; unde et liber, ubi res gestae continentur, quem nunc aggredimur, Malachim, id est, Regum vocitatur, quod tertio et quarto volumine continetur; meliusque est multo, Malachim, id est, Regum quam Malachot, id est, Regnorum, dicere: non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur, plus tamen in terrena Hierusalem, tribus Juda, una ex duodecim diuturna successione regnavit: in qua civitate, reprobato Saule, prior David regnavit. In quibus temporibus multa varia sacramenta Christi et Ecclesiae figurantur: nam in ipso exordio Regum, commutatum sacerdotium in Samuele, reprobato Heli, et commutatum regnum in David, reprobato Saule, exclamat, praenuntiari novum sacerdotium novumque regnum, reprobato vetere, quod umbra erat futuri in Domino Jesu Christo venturi. Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una eademque persona utrumque futurum, id est, in uno Jesu Christo regnum et sacerdotium figuravit? Et aspice regum tempora, quia primo judicum, postea regum, sic erit judicium, postea regnum. Hujus autem libri tale principium est: I. De Helcana. Cap. I.-- Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Helchana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrathaeus. Helcana non de Amram ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit Caath, et Caath filius Levi. Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte, filii ejus remanserunt. De cujus stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus David et Salomon, cantatores et prophetae in populo et templo Dei fuerunt. Hujus Caath familiae acceperunt urbes et suburbana ad inhabitandum, ut liber Jesu Nave testatur, in monte Ephraim, ubi fuerunt civitates Sichem, et Gazer, et Cethsain, et Bethoron; fuit enim Helchana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abisaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut Verba dierum narrant. Et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi, etc. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Habebat autem filios de secunda Phenenna, sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata quippe sibi est Scriptura divina. Invenies ibi (Cap. XVI) primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem; secundam vero Aegyptiam Agar, ignobilem fuisse; et ante patrem effectum Abraham de ignobili quam de nobili. Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helchana hic qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater: quoniam quidem concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phenennae, etiam Annae vulva orationibus et precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, obtulit Deo. Quid ergo haec in se sacramenti contineant videamus. Phenenna interpretatur conversio, Anna autem interpretatur gratia. Unusquisque ergo nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores, et cum ipsis sibi nuptias celebret. Primam sibi jungat, quae nobilior est et generosior, gratiam: haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem (Eph. II). Secundae vero conjungimur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiam credulitatis, emendatio fit morum et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima nobis filios parit Phenenna, quia primos fructus de conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus et operibus procreamus: primum namque justitiae opus est, converti a peccatis, quia nisi ante convertamur et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia liberos generare. Videamus ergo nunc uniuscujusque differentias. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt Deo, neque enim tales filii possunt esse conversionis, ut assistant et adhaereant Deo; nec tamen inanes et penitus alieni sunt a rebus Dei: accipiunt namque partes de sacrificiis divinis, et edunt de hostiis Dei. Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato, et ex conversione generat opera justitiae; postea vero excitata in nobis Anna, per zelum et aemulationem boni precem fundat ad Deum, ut ipsa filios generet. Quales ergo Anna, quae est gratia, filios generat, qui assideant Deo? Gratia enim et veritas per Jesum Christum facta est. Hic ergo filius gratiae, qui verbo Dei et Deo vacat.

II. De cantico Annae. Cap. II.-- Post haec oravit Anna, et ait: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo. Dilatatum est os meum super inimicos meos, laetata sum in salutari tuo, etc. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiat supergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen, id est, Anna, gratia ejus interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam civitatem Dei cujus rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam; a qua superbi alienantur ut cadant, qua humiles implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit: nisi forte quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti laudatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis fuerit, unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui; unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi civitas legis magni gratia plena, prole fecunda dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum. Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II). Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus noster. Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa. Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum seducit (Gal. VI). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de sua virtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam, id est, quam dat Deus homini, qui solus est justus atque justificans; et suam volentes constituere, id est, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X): utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, placere se Deo: qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitror conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominum sunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina possint implere mandata; et praecinguntur virtute, quorum in terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est, Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est, quod ex majore minores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est, divinis verbis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans, Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem; sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam Hierusalem, quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erat: nunc vero quoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa virtute infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare quos mortificaverit: id enim velut repetivit, addendo, Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis, inquit. Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo (Col. III); nam qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem deduxit ad inferos, et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat (Jacob. IV). Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat. Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totum habet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia ejus. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur (II Cor. VIII): ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de illo stercore erectus supra omnes opulentos, ille inops. Et sedeat cum principibus populi. Quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes, sed sedem gloriae dans eis haereditatem. Dixerant potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Hoc votum potentissimi voverunt. Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans votum voventi. Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est. Dans, inquit, votum voventi. Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo acciperet quod voveret. Sequitur: Et benedixit dans annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient: ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; ante enim quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur. Quia non in virtute potens est vir (Jerem. IX). Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut vincatur a sanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos. Ac per hoc non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio terrae. Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum: Quid enim habes, ait Apostolus: quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV)? id est, quasi a te ipso tibi sit unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Porro ista charitas, sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est (I Joan. IV). Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judicium et justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo diceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum ad homines utrosque pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset in carne, non fecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videtur dictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita, suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura: proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium atque justitiam, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore: neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id motu corporis non gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medio terrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem quae in die judicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium: ascendit enim in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Eph. IV). Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum ascendisset implevit. De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apud Isaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est. Ipse judicabit extrema terrae (Isa. V), ac si diceretur, etiam extrema hominis; non enim alias partes non judicabit qui omnes homines proculdubio judicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam non judicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam in medio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non eos judicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus, ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos possumus dicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet sacerdotium in Christo, sterilis quippe peperit septem. Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere compulsi sumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa translatione ampliorem et veriorem continet historiam. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot. Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coram Domino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini. Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter scelera puniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, imputatur. III. De prophetia ad Heli et filios suos. Cap. II--Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo sine dubitatione esse propheta: sic enim scriptum est: Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Haec dicit Dominus, Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus filiis Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephot coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua; et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat. Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa; quamquam enim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat a Domino ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Jesum futura erat, adumbrata est, et ad vetus Testamentum proprie pertinebat, figurate vero ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, id scilicet facto significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam: nam fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse completa, quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo patre dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem. Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati essent, quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmus impletum. Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel. Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos secundum ordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees, in die una morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe filiorum hujus significavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. IV. De sacerdote fideli. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero sacerdote dicuntur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat. Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero pontifice debet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim, ut jam supra meminimus, filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel (I Reg. I; I Par. VI), ut Verba dierum narrant. Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae novi Testamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat, de Samuele quidem recte potest intelligi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quod sicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII). In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me (Ps. XVI), ut intelligant homines, de illa ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis ista dici. Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus (Hebr. III); et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice. Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Quod autem ait: Coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus mediator atque salvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum; et paulo post: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui supererit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit: Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo? si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit; nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem, scilicet illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit, Reliquiae salvae fient (Isa. X); unde et Apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI): quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est, Qui remanserit in domo tua; profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant; et impletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante ubi canitur, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum (Ps. XI). Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem corpus Christi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. II). In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. V. De caligine oculorum Heli. Cap. III.-- Factum est autem in die quodam Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur. In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane summo pontifice lucernas vespere concinnante jugiter extra velum praeparatae lucebant, ut Dominus jusserat; isto pontifice intrante in tabernaculum jam grandaeva senectute confecto, oculi ejus intantum caligaverant, ut nec incensam lucernam posset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna Dei Heli fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens justitia claritatis fulgebat, quam exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii potestatem meritorumque lumen amisit. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis jus in terra. Significat quia nihil ex iis quae locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terra verba supervacua, quae pro nihilo habenda, et universorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terra; qui nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut numquam contemptibili laetitia resolveretur, sed quotiescumque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret. VI. De captivitate arcae. Cap. IV.--Igitur posteaquam haec in figura mutationis veteris Testamenti a propheta illo praenuntiata sunt ad Heli, offendente Dominum Israel, instruxerunt aciem Philistaei contra eos; tollunt autem Israelitae arcam ad stationem suam, capta est ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt, et in fugam versi, immo etiam magna strages facta est occisorum. Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec: in prophetia enim arca illa ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est. Transeunte arca Domini ad gentes, periit atque interiit sacerdotium Judaeorum. Duo quoque filii Heli corruerunt, unius uxor viduata, et mox in partu mortua est, propter eamdem perturbationem. Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum, carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem; prostratoque Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii, regnique exstinctam. Sed quid est quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis dei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum atque confractum, caput ejus duaeque manus abscissae? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in gentes, confestim idola quae deceptum possidebant orbem destructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens; nam in manibus praecisis Dagon, potest idololatriae finis agnosci: limen enim finem itineris significat. Etiam et illud, ad magnam pertinet significationem in ipsa ruina Dagon dei sui atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis omnibus ejus membris; dorsum quippe fugam significat: quicumque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant: unde scriptum est de hostibus, Quoniam pones eos dorsum (Psal. XX); ubi enim idola perierunt, et si aliqua remanentia ab aliquibus absconduntur, fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora ii qui arcam Dei captivaverunt, hac poena significatum videtur: quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae, sicut Apostolus, existimare debent sicut stercora: qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut in posteriora respicientes veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt; et illa quidem veraciter etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas omnis, ut flos feni, aruit fenum, et flos decidit (Isa. XL). Arca autem Domini manet in aeternum: secretum scilicet testamentum regni coelorum, ubi manet Dei verbum. VII. De reversione arcae. Cap. VI.--Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur, quarum filios clauserant domi, ut scriptum est: Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsamis, uno itinere gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia signant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant. De quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur, quia sunt plerique qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur; sed non declinat a recto itinere, qui arcam Dei portat in mente; ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis: Propheta ait: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur Sol justitiae. Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus: tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt. Dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non retorquent gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam esse debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arca quippe superposita Bethsamis pergere est, cum superna scientia ad internae lucis habitaculum appropinquare. Sed tunc vere Bethsamis tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera non pro affectu pignorum declinamus. Sic namque, sic necesse est ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi, jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, ne haec eadem mens aut, si affectu non tangitur, dura sit, aut, plus tacta si inflectitur, remissa. VIII. De percussione Bethsamitarum.--Percussit autem de viris Bethsamitis, eo quod vidissent arcam Domini, percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam et ex uno Graeco quod est λαὸς, solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros, viros enim majores natu significat: ut sit sensus: Quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgari hominum quinquaginta millia. Quod ne pateretur in Exodo populus a longe stabat et orabat, solusque Moyses ascendit ad Dominum. Isti ob hoc a Deo percussi sunt, quia non solum appropinquaverunt, sed etiam, ut alia translatio habet, despexerunt, quod rationi plus congruum est. Nam in Exodo, viderunt et audierunt, perspicua divinae potentiae inspexerunt, nec perierunt: et ideo isti, non de visione, sed de despectione et temeritate multati sunt. IX. De eo quod scriptum est, Ex qua die, etc. Cap. VII.-- Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Erat quippe jam annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum. Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quo eam congregata frequentia populi in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos: sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Ahaim, Applica arcam Dei; erat enim arca Dei in die illa cum filiis Israel. Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit de domo Aminadab, in quam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo regnante David affertur in Jerusalem. Est ergo sensus temeratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret; vel certe vicesimus annus, cum adhuc omnis domus Israel post Dominum requievit, abjectis videlicet idolis illi soli serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, quod eodem historico affirmante viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule Spiritus Domini, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem. Cariathiarim ipsa est quae alio nomine Cariath Baal vocatur, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Juda euntibus ab Jerusalem Diospolim milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribitur. Samuel autem post mortem Heli regebat Israel. X. De precibus Samuelis pro populo. Cap. VIII.--Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum. Et cum offerret holocaustum accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et Sicelech; et ut interpretes Septuaginta transtulerunt, inter Masphat novam et veterem et vocavit nomen ejus, Lapis adjutorii, et dixit, Usque adhuc auxiliatus est nobis Deus. Masphat interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii, medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnale regnum, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem quae per novum Testamentum exspectaretur in regnum coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis: qua quoniam nihil est melius, hucusque auxiliatur Deus. Iste Samuel invocato nomine Domini exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit: pluvia enim in sanctis Scripturis, verba sunt Evangelii sive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII). Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quando gentes colligi oportebat, ut sicut frumentum in horreis, sic intra Ecclesiae sinum congregentur. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel. XI. De filiis Samuelis. Cap. IX.--Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem gentium caeterarum postularet: quibus dedit Dominus Saul regem, cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuelem in Ramatha: inter caetera quae locuti sunt, simul praedicens ei signa Samuel, quae ventura erant ei eo die, cum recederet ab eo; cumque ab eo recessisset, venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum; jam primum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei. Et ecce cuneus prophetarum obvius ei, et insiluit super eum Spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius, quod esset cum prophetis, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas? Hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III), et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus; attingit enim ubique propter suam munditiam: afficit enim omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructum mentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione; alios etiam nescientes per informationem spiritus duobus modis: aut per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen videre uterque poterant; aut demonstratione in ecstasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur, mirum si proprie, sed vicine; et tamen cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritus hominis divino Spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli demonstratum est, quod non intelligebat; et Petro illud vas submissum est de coelo quatuor lineis (Act. X): nam et ipse quid illa demonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam, uno modo cum haec ipsa quae demonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est: nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam, sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero mens ita afficitur ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia, omnisque incommutabilis et divina species ad prophetiam non pertinet, de qua nunc agimus. Utroque autem munere prophetiae donantur, qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant simul intelligunt; aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, cum aliud in verbis quae dicebat attenderet, quae non a se ipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo quod positum est, Insiluit in eum spiritus, tamquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saul cor aliud; sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum significantium et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saul apparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebat Balaam propheta (Num. XXII): accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo bestia loqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorio prophetiam, quando ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit; magis enim distat pecus ab homine quam homo reprobus ab electis etiam hominibus: non enim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est; sic nec quisquam, si aliquando prophetavit, jam inter prophetas numerabitur, cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabola, Et Saul inter prophetas (I Reg. X). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, qui prophetiae prius spiritum acceperat, neque hoc mirandum est: illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est, in creatura mutabili, praesertim eodem tempore quo caro corruptibilis mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit: Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI); et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret: Vade post me, Satanas, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Ibid.). Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad illa visa mentis haec differentia, qua Petrus intellexit, Deo Patre revelante, quod Filius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit, quantum valet ad distinguenda visa quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur. XII. De unctione Saul. Cap. X.--Ungitur post haec, jubente Domino, rex prior a propheta in regnum; qui et ipse quidem, in id quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et beatus David, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat Saulum occidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini? Hinc est quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus. In id autem quod reprobatus postea et rejectus est succedente in regnum David, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit; qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel. Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit se esse regem, reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum humilitate, et hoc fuit illud tempus antequam mandatum Domini transgrederetur in Amalech; reliquo vero tempore quo vixit et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit. Post haec exspectans Saul Samuelem in Galgalis, videns quod tardaret, obtulit holocaustum. Veniensque Samuel, inter caetera ait ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandatum Domini quod praecepit tibi: quod si non fecisses, jam nunc parasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, et praecepit ei ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praeceperit Dominus. Non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem in aeternum Deus praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti, neque enim eum nesciebat; sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus, ut saltem per posteros alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est, In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem. Sive David, sive ipsum mediatorem significans novi Testamenti, qui praefigurabatur in chrismate, etiam quo unctus est ipse David et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ista, sibi hominem Deus quaerit, sed hominibus more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo Patri, verum ipsi quoque unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi, ergo dixit, suum habebit. Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et Acquirit dicitur, quod satis apertum est quid significet: quamquam et sine additamento praepositionis, quaerere intelligatur acquirere; ex quo lucra vocantur et quaestus. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni Israel; caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Sicut enim tunc Philistiim caverant ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam, et ne haberent fabros ferrarios qui arma ad repugnandum facerent, ita Chaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagebant ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel posset resarcire dirupta; quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum ultra valeat, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Arma quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Domino nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum in quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant; ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant; vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. XIII. De jejunio indicato a Saul. Cap. XIV.--Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in tantis sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant. Saul autem post haec dum pergeret dimicaturus adversus Philistiim, indixit cuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio; sed Jonathan filius ejus videns supra faciem agri mel, extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus. Non utique ad videndum illuminati, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita tetigerat; tunc enim casus ille, sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum; quo facto admoneremur omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere, qui Deo nitimur militare; non enim potest contra allophylos spiritales, id est, adversus principes tenebrarum viribus animi concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem declinare. Mel enim distillant labia meretricis (Prov. III), quod est delectatio voluptatis carnalis; de quo putatur juxta mysticos intellectus hunc gustasse Jonathan, et forte deprehensum vix precibus populi liberatum. XIV. De praelio Saul contra Amalech. Cap. XV.-- Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, interfectis cunctis hostibus ab Evila usque Sur. Est una Evilath regio, quam circuit fluvius Phison, exiens de paradiso, quae hodie India vocatur; dicta autem Evilath a quodam nepote Noe. Est et alia Evilath, solitudo contra faciem Aegypti; haec enim Evila, illa Evilath debet nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Aegypti confinia. Percusso hoc termino pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini, irasciturque ei Dominus. Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Nos vero cum de Deo hoc in divinis Scripturis audimus, indignum arbitramur hoc de illo sentire; sed necesse est ut aliquid dicatur per quod hoc aliquo modo demonstretur. Cum verba omnia quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtus et divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod etiam hominibus aspernabile videatur, ipsa humana admonetur infirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati; ac per hoc etiam ipsa esse transcendenda, est sanior intellectus, sicut ista qualicumque modo transcensa sunt: quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cuncta praesciente poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est, praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans quaesierit quemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe alteque superari, non miratur utrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur, quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? quid est autem futurum Deo, qui omnia tempora supergreditur? si enim scientia Dei res ipsas habet, et non sunt ei futurae, sed praesentes, ac per hoc non jam praescientia, sed scientia dici potest: si autem sicut in ordine temporalium creaturarum, ita et apud eum nondum sunt, quae futura sunt, sed ea praevenit sciendo: bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum atque falsissimum est; nec enim potest quae ventura praenoscit nosse, nisi cum venerint, nisi bis innotescant, et praenoscendo antequam sint, et cognoscendo cum jam sunt: ita fit ut quod longe a veritate seclusum est, temporaliter aliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia quae praesciuntur, etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur. Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura, nihil novi accidet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat, etiam priusquam venirent quae praesciebantur, quomodo jam praescientia diceretur quando non est rerum futurarum? jam enim praesentia sunt, quae futura cernebat, et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum sicut praesentium, nullo modo potest dici praescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae eisdem rebus futuris erat praescientia, et cum ea quae praescientia erat prius, postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem, et temporalis est, cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitio temporalis. Placet igitur ut non dicamus praescientiam, sed tantummodo scientiam. Quaeramus et hoc quomodo: non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi cum sensa et intellecta memoria retinemus, cum meminimus aliquid sensisse nos vel intellexisse, ut id quod volumus, recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici intelligit et intellexit, sentit et sensit, admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas, quae longe a Dei substantia removenda est, et tamen et scit Deus, et praescit Deus ineffabili modo, sic eum et poenitet ineffabili modo, cum enim scientia Dei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur: et haec quidem humana talis est, ut de illa dicat Apostolus etiam, scientia destruetur (I Cor. XIII): quod nullo modo de scientia Dei recte dici potest, sic et ira hominis turbida est, et non sine cruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio: Sed ira Dei manet super eum (Joan. III); et Apostolus: Revelatur enim Dei ira de coelo super omnem impietatem (Rom. I): illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitate vindictam. Misericordiam quoque hominis nonnulla cordis sequitur miseria. Unde etiam in Latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus, hortatur Apostolus (Rom. XII). Quis autem sano capite dixerit ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubique Scriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus, zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo. Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenduntur multa divina eisdem nominibus appellari, quibus humana cum incomparabili diversitate sejuncta sint. Nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnulla ad intelligenda illa sublimia praebent viam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, qua transitus quosdam a cogitatione in cogitationem recolimus, ut cernamus animo quod in contuitu ejus paulo ante non erat; atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus, unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam. Cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atque inconcussae veritatis, una atque aeterna contemplatione collustrantis; immo non reliquero, non enim habet hoc humana scientia, si pro viribus cogitavero: insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen ex eo quod sciendo aliquid non latet hominem, potuit esse rei utrique commune: quamquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum (I Cor. XII). In Deo autem non sunt haec duo, sed unum; et in hominibus quidem ita discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, non sic ab Apostolo distinguerentur: quod sane si ita est, ut nomen scientiae rebus, quas per sensum corporis experimur, deputandum sit, nulla est omnino scientia Dei: non enim Deus per seipsum ex corpore et anima constat, sicut homo; sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis, cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum est dictum, quod stetit in synagoga deorum: tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli: sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atque ita utcumque surgo ad innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem de eo quod miseraris, participatus es miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi, et a miseria liberandi insinuatur misericordiae divinae qualiscumque cognitio. Zelum quoque non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus; sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem: Poenitet me (Gen. VI): consideremus quod id esse soleat in hominibus opus poenitendi, cum proculdubio reperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore animi est: reprehendit enim in se, quod temere fecerit. Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum, velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod poenitet Deum: cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat, ut esset, sed tamen cum ita esset, ut ita esse debeat, et cum ita esse jam non sinitur, jam non esse debet, ita perpetuo quodam et tranquillo aequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit. Sed quomodo praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus tremere potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vel culpam in se corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici, propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne illa quae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibus intelligi: per haec enim quae displicent, cum ea non videamus sic intelligere, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet, non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, non enim est illis commutatio (Ps. LIV). Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse non possunt, sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicut timor Dei, non tantum in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII), qui utique nullus in Deo est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum recte intelliguntur in Deo, non ita in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus: Poenitet me quod constituerim regem Saul; ipsi Sauli ait de Deo: Quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ubi videlicet satis ostendit etiam cum dicit Deus. Poenitet me, non humano more accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus disputavimus. XV. De objurgatione Samuelis in Saul. Cap. XV.-- Veniens autem Samuel ad Saul . . . . ait ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit ad me Dominus nocte. Dixitque ei: Loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit. At contra David semper de sese humilia sentiens, ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, pepercit; et eidem saevienti adversario humili se professione substravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? canem mortuum et pulicem unum. Et certe jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornu super se oleo fundente didicerat quod eum divina gratia Saul reprobato ad regni gubernacula possidenda servabat; et tamen persequenti adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se postponebat humilem, cui per gratiam electionis incomparabiliter se noverat esse meliorem. Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam, fecisset malum in oculis Domini, parcendo et non interficiendo Amalech, ait Samuel, Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te ne sis rex. Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat, quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur: si enim quasi ariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI). Vir obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI); quid enim si suam faceret, eos qui ad eum veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, qui suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exivit, secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subdit, viam nobis egressionis claudit. Conversus est autem Samuel ut abiret. Saul autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel hodie a te, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem hanc ponere sententiam, quia multo amplius habetur illic; ita enim illic scriptum est: Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini; et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam, ut abiret, et tenuit Saul pinnam diploidis ejus et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te, et dividetur Israel in duo, et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur et non permanet. Iste cui dicitur, Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie. Quadraginta annos regnavit super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui: ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II). Non autem habet Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur, Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua, sicut a nobis positum est, et inventum in Graecis. Disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua, ut hoc intelligatur de manu, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste. Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per novum Testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur, Et dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, Bono super te, potest quidem intelligi meliori te, ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud propheticum, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Ps. CIX), in quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum. De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur, et Israel dividetur in duo, in Israel scilicet inimicum Christo, in Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem; nam ista duo genera primum simul erant velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. Propter peccatum Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo divisum esse, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atque translata. Sed quid hoc ad Saulem? Si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerat potius comminandum, cujus erat filius Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa quam Deus sub persona Saulis, illius populi et regni figuram gerentis, eidem regno et populo comminatus est, aeterna atque immutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est, Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ipse minatur et non permanet, id est, homo minatur et non permanet. Non autem sic Deus, quem non poenitet sicut hominem; ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabiliter manente praescientia divina; ubi vero non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam; quicumque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt, inde non erant, nisi secundum Dei praescientiam, non secundum humani generis unam eamdemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo, perseverant in illo, numquam erunt cum Israelitis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt, sed in divisione quae praenuntiata est, perpetuo permanebunt: nihil enim prodest Testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans, nisi quia testimonium perhibet Testamento novo. Alioquin quamdiu legitur Moyses velamen supra corda eorum positum est, cum quisque transierit ad Christum, aufertur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag (I Reg. XV); quod faciendo Samuel usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Dominus enim jusserat interfici Amalechitas, qui utique non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque vel per quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul cui talia injungerentur, atque Amalechitae, ut talia paterentur, qui divino nomini honorem non dederunt, sed populum Dei, qui sicco vestigio mare transierunt, interimere voluerunt. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque spiritus Domini in eo malignus. Jam vero illud quod etiam malus appellatus est Spiritus Domini, sic intelligitur quomodo dictum est, Domini est terra, tamquam creatura, et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala, omnis enim creatura Dei bona est, illud congruat, quod ipse Saul jam reprobus et sceleratus, atque iratus sancto David, persecutor etiam ejus cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur: sic eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum. Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saul, et ideo dictum Domini, quod occulto judicio Domini Saulem vexabat: utitur enim Deus ministris, etiam spiritibus malis ad vindictam malorum vel ad bonorum probationem, alio modo ad illam rem, alio ad istam: quamvis enim inde quisque sit malignus spiritus, quia voluntate nocere appetit, tamen nocendi potestatem non accepit, nisi ab illo sub quo sunt omnia, certis et justis meritorum gradibus ordinata; quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII); quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque quid possit, vel facere cuiquam, vel a quoquam pati: nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus, humiliter, superbe loquenti homini, et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum et dimittendi, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX). Diabolus enim volens nocere justo viro Job, nocendi quidem voluntate diabolus erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens, Mitte manum tuam et tange carnem ejus (Job II), quamvis et ipse hoc, si permitteretur, esset facturus: ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait: Hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saul quod eum judex omnipotentissimus pati judicabat, quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei, creatura vero quia conditus erat, Dei erat; potestas autem, quam non sua, sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent, XVI. De daemonio Sauli. Cap, XVI.-- Et perrexit Samuel, et abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saul ad eum: Ecce Spiritus Domini malus suffocat te. Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum Spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis: Spiritus malignus a Domino: secundum hoc enim Domini, quod a Domino, quia per seipsum necare velle habebat, id est, comprehendere Saul: posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur; si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus (Rom. I), cum tradit homines ad concupiscentias cordis eorum, non mirum si nihilominus juste vindicans tradit eos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili aequitate servata. Animadvertendum sane cum additamento dici, Spiritus Domini malus. Cum autem tantummodo dicitur, Spiritus Domini, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus: unde apparet, bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei: quamquam quaeri adhuc possit utrum cum Spiritus Dei dicitur, et ex ipso jam etsi nihil addatur, intelligitur bonus ille qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio, Spiritus sanctus; de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (I Cor. III); et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II); et illud, Sic et qui Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei; et multis hic modis dicitur Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur, quoniam ea quae circumstant satis indicant de quo dicatur, ita ut aliquando nec Dei addatur, et tamen intelligatur ille Spiritus Dei principaliter sanctus; nam quem alium commemorat ubi dicit, Ipse Spiritus dat testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei (Rom. VIII), et, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, et omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult; et divisiones donationum, idem autem Spiritus (I Cor. XII): in his enim omnibus sententiis nec Dei nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit alicubi dictum Spiritum Dei sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur; sed aliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus: quae enim praeferuntur dubia, indigent clariore documento, sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I); nam et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat non invenio: cum enim aquarum nomine illa materies insinuaretur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibet intelligere Spiritum sanctum conditoris, qui superferebatur huic materiae non locorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis supra omnia voluntatis, ut omnia conderentur: praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mos est, etiam propheticum quoddam sonet mysterium, quo futuri baptismatis ex aqua et Spiritu sancto populi praefigurarentur. Non ergo cogit quod dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas, illum intelligere spiritum, sicut nonnulli intelligunt, quo mundi moles universa ista corporea velut animatur ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum corporalium creaturarum: creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum est, Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I), non desunt qui eumdem spiritum velint accipere, invisibilem scilicet creaturam, cuncta visibilia universali quadam aspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat Spiritum sanctum intelligere, cum ipse Deus dicat apud prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII); non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est, Replevit orbem terrarum (Sap. I)? Aliter etiam replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur, Repletus est Spiritu sancto, et de caeteris talibus aliter: replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos; aliter astante atque ordinante praesentia, sicut omnia. Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Domini, aliquid aliud significari quam Spiritum sanctum. Sed etsi est forte quod impraesentiarum non occurrat, illud certe arbitror non temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur Spiritus Dei, nec additur aliquid, sive illi Patri et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua creatura invisibilis intelligatur, malum autem non posse intelligi nisi addatur etiam malus; malo enim quia bene utitur Deus ad ministerium judicii sui; appellatur etiam ipse Spiritus Dei ad vindictam malorum et disciplinam vel probationem bonorum. Nec illud jam movere nos debet, quod postea scriptum est eumdem Saulem Spiritu Dei super se facto prophetasse: quomodo post bonum Spiritum, spiritus malus, et rursus post malum bonus: hoc enim fit non mutabilitate Spiritus sancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae: quamquam videri possit etiam idem fuisse Dei Spiritus semper in Saul, malus autem illi quod ejus substantiae capax non esset; sed non recte hoc videtur: tutior est enim ille sensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae, Spiritus Dei bonus bene afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet in munere divino: afficiat autem malus qui propter mysterium divinae aequitatis omnia distribuentis, et omnia recte utentis, dicitur et ipse Spiritus Dei: praesertim quia dictum est, Recessit ab eo Spiritus Dei, ei comprehendit eum spiritus malignus a Domino; nullo pacto enim potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro in nonnullis exemplaribus, et in eis maxime quae de lingua Hebraea ad verbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus, et intelligitur malus ex eo quod arripiebat Saul, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat: ita enim in ejusmodi exemplaribus legitur. Igitur quandocumque Spiritus Dei arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. Sive ergo quod dictum hic non est, Spiritus Dei, sed tantummodo spiritus malus, quod ibi minus dictum erat, tamquam redditum apparet: sive quia superius ita positum erat, Et dixerunt servi Saul ad eum, Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster ut servi tui qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut quando te arripuerit spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras. Non opus erat, cum rursum diceretur, Quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, addere malum, quia notum erat de quo tunc diceretur. XVII. De unctione David. Cap. XVI.--Itaque Saul propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei, unxit in regem David. Sed videamus David quomodo Christum prophetice signaverit. David enim interpretatur Manu fortis, sive desiderabilis. Ecquid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? ecquid desiderabilius illo, de quo dicitur, Veniet desideratus cunctis gentibus (Aggaei II)? Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illam Christum. Christus enim a chrismate appellatur, David ab officio pastorali ad hominum regimen transfertur; noster autem David ipse Jesus ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regno gentium translatus est; a Judaea enim plebe modo Christus ablatus est, unde nunc gentium greges pascit. Erat autem David in canticis musicus eruditus: diversorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus, concordi varietate compactam ordinatae Ecclesiae insinuat unitatem, quae miris modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc puer in cithara suaviter, immo fortiter canens, malignum spiritum qui operabatur in Saule compescuit, non quod citharae illius tanta virtus erat, sed figura crucis Christi quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio cantabatur, in hoc tribuens moraliter exemplum, ut fastum divitum sermone humili ad aliquod bonum provocemus. Plerumque enim superbus dives exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur. Cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur; neque enim negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara ejus vesaniam mitigabat: quid enim per Saulem nisi elatio potentium, et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente ejus vesania temperatur, quia cum sensus potentium per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur. XVIII. De certamine David et Goliae. Cap. XVII.--Post haec David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Dei alienigenae dimicarent. Provocavit diabolus Christum, accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Hic arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit, abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali; his armatus processit et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutemur, in David Christus intelligitur, qui tempore revelationis novi Testamenti, insinuandae et commodandae gratiae praevidens arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis quae non sunt imposita gentibus. Deposuit quae non observamus, quia veterem legem legimus, et non observamus, sed tamen ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. Denique haec arma deposuit tamquam onera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit; quinque enim lapides, quinque libros Moysis significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine, id est, de saeculo; labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum: erant enim in flumine tamquam in populo illo primo lapides, erant illic inutiles et vacabant; nihil proderant, transibant sicut fluvius. Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset? accepit gratiam: lex enim sine gratia impleri non potest: plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII). Quia ergo gratia facit impleri legem, significatur gratia lacte: hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare. Hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur lex in libris quinque, quos conjungere voluit gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus processit adversus Goliam superbum, se jactantem, de se praesumentem; tulit unum lapidem, et dejecit diabolum; in frontem percussit, et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas. Quinque lapides deposuit, unum misit. Quinque libri legis sunt, sed unitas vicit: Plenitudo enim legis charitas ut ait Apostolus (Ibid.); sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV). Deinde illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et deinde illi caput abscidit. Et hoc facit noster David. Dejecit diabolum de suis, qui credunt magis ei quos ille in manu habebat, et de quibus certas animas trucidabat. Convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. Convenit etiam et hoc illi viro qui recta fide plenus, quae sanctis solet ad justitiam deputari, cum ea ipsa Scripturae sacrae, quam haereticus affert, testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit; contra nos namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt unde vincantur. Unde et David typum Domini, qui videlicet manu fortis interpretatur, Golias vero haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt, quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum virga pastorali venit ad praelium; sed eumdem Goliam David superans, suo occidit gladio. Quod nos quoque agimus, qui praemissi David membra ex ejus fieri dignatione meruimus: nam cum superbientes haereticos, et sacrae Scripturae sententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus, quasi elatum Goliam suo gladio detruncamus. XIX. De eo quod Saul pro praeputiis Philistaeorum David generum adsciscit. Cap. XVIII.--Interea victoria David animum Saul regis offendit, indignans quod Saul in mille, et David in decem millibus conclamantium publicae gratulationis ora insonarent. Hinc invidia Saulis et semen odiorum adversus David, quem dissimulator callidus, ut sine insidiis suis posset offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum sibi allophylorum praeputia victor offerret, pro quibus centum ducenta dedit. Et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosiori tropaeo. Ita et Judaei dum contra voluntatem Dei Christum occidere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo filiae Saul nuptus haesit, significabat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret; prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est Synagogae; postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Dupla autem, id est, ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum ut rex ad medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. Sed quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas Christi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae locutionis evangelicae tranquillitate revocentur. XX. De fuga David. Cap. XIX.-- Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet; crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi; neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent, quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam in statuam, et haedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. XXI. De fuga David ad Samuelem. Cap. XIX.--Igitur David regiae manus ictum evitans ejusque persecutionem declinans, fugit, venitque ad Samuelem; et misit Saul nuntios qui apprehenderent David. Samuel autem erat inter prophetas et coetus prophetarum qui illo tempore prophetabant. Nuntii autem qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu, prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Non enim potest hic nisi Spiritus bonus intelligi, per quem sancti prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant, non ex eo tantum quia dictum est, et prophetabat: nam in exemplaribus quae sunt ex Hebraeo hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit Spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. Et in aliis Scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicitur, et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam qui prophetabant in Baal. Non ergo propterea necesse est intelligi bonus Spiritus, qui factus est postea super Saul, quia dictum est, et ambulabat ingrediens et prophetabat; sed quia sine additamento positum est, et factus est Dei Spiritus super eum; non enim sicut in illo loco dictum erat supra Dei spiritus malus, ut ex hoc posset et in consequentibus subaudiri, quinimmo superiora magis magisque attestantur, illum Spiritum Dei bonum fuisse et vere propheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saul nuntios qui apprehenderent David. Quomodo autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetabant, et nuntii qui missi sum, accepto ab eodem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus? Postea cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat; cum enim dicitur, Factus est et super ipsos Spiritus Domini, et prophetabant et ipsi; idem utique spiritus erat qui erat in prophetis; inter quos et Samuel inventus est; et ex hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum; atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt; et Saul ipse, qui miserat, veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare? Hic nimirum illud occurrit, quod apostolus Paulus exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae sancti Spiritus divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo scientiae, alii sermo sapientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII). Satis igitur apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam tamen si quis habeat et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoque coelorum aspergantur quibusdam Spiritus sancti muneribus, non habentes charitatem, sine qua illa munera nonnihil sunt, sed illis nihil prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non perducit ad regnum Dei. Charitas vero sine prophetia utique perducit: cum enim loquens de membris Christi ait, Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae (Ibid.), indubitanter ostendit, etiam eum qui prophetiam non habet, posse in membris Christi numerari, ubi quem locum haberet sine charitate, sine qua homo nihil est, si non habet? Nullo modo autem ita diceret, quando de membris agebat, quibus corpus Christi impletur, Numquid omnes habent charitatem quemadmodum dicit, Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae, numquid omnes virtutes, numquid omnes dona habent curationum? Et caetera hujusmodi. Sed dicet aliquis posse quidem fieri, ut prophetiam quisque non habeat. Nihil est homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat, habens animam; sed quia nihil esset si inveniri posset. Sic etiam dici potest corpus, si figuram habeat, colorem non habeat, videri non potest, non quia est corpus, cui desit color, sed quia, si deesset, cerni non posset. Ita fortasse dictum est, quod si quisque habeat prophetiam, et charitatem non habeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate, sed quia, si esset, prodesse non potest. Opus igitur est ad solvendum istam quaestionem ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae. Quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saul satis ostenderet. Sed tamen et ille Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicio esse damnatum, et tamen prophetiam habebat, quia ei charitas deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israelitico, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat. Dono tamen ille prophetizandi, quo aspergebatur, benedicebat invitus: nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus: in nomine tuo multas virtutes fecimus. Quibus tamen dicturus est, Non novi vos, recedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, Luc. XIII); non enim eos mentientes putabimus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus; aut ullam vocem talium legimus dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbi et reprobi, non autem poterunt dicere, dilectionem quam mandasti, tenuimus. Nam si dicent, tunc eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscitur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII). Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui vel aliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortem sanctorum non pertinent, cum eis dicimus habere posse illos baptismi sacramentum, quod, cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut, quasi non habeant, tradendum: sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus, sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis ineundam, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis per se sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitura est, acceperunt. Non autem bene utitur nisi charitas: et charitas omnia tolerat, atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum; non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum, quam munus utique aliquod divinum. Sed qui habet dabitur ei, qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Luc. VIII). Quod non habet, auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito auferatur quod habet. Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate non prodest. Non igitur mirum, regem Saul et eo tempore, quo primum unctus est, accepisse spiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam reprobatus, recedente ab eo spiritu Dei, arreptum esse maligno spiritu a Domino: qui etiam ipse spiritus Domini appellatus est propter ministerium, quia omnibus et spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad probationem; et quamvis non sit malignitas a Deo, non est tamen potestas nisi a Deo. Dictum est etiam sopor Domini, qui occupaverat ejusdem Saul milites, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis: non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David et servi ejus in eo loco praesentia sentiretur. Neque illud mirum est, rursus eumdem Saul accepisse spiritum prophetiae cum persequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubi erat congregatio prophetarum; sic enim satis demonstratum est, neminem de tali munere securum esse debere, tamquam sit acceptissimus Deo, si non habeat charitatem, quandoquidem illud donum, et Sauli dari potuit, propter arcanum quidem alicujus sacramenti, sed tamen dari potuit reprobato, et invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionem spiritus correcto in melius et mutato. XXII. De foedere David et Jonathae. Cap. XX.--Ivit autem Jonathas ad David, quem in persecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari. Si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si autem mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra. Cum adjungeret Scriptura, Pepigit ergo foedus Jonathas cum domo David, continuo subintulit dicens, Et requisivit Dominus de manu inimicorum David. Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo post tempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem eum injuste persequebantur, juste sunt divinitus ultione mulctati; tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum David, quare virum sanctum afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus David aeque potest intelligi. Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potes, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum est quod foedus pepigerit Jonathas; requisivit enim quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae quo dixerat, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra; non ipso David se adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: Et addidit Jonathas jurare David, eo quod diligeret illum, sicut animam enim suam ita diligebat eum: ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus videretur immunis, qui etsi sit ita morte praereptus, ut regnum cum eo, ut sperabat, habere nequisset commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantopere dilexit, cum esset et ipse vir virtutum, accepit.

XXIII. De adventu David ad Abimelech. Cap. XXI.-- Surrexit itaque David iterum, ut fugeret in die illa a facie Saul, venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Ex qua re et sacerdoti mortem intulit, et animadversionem religiosae civitati. Haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam ad apostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit. Desiderio, enim, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc. XXII); ex quibus Goliae, id est, diaboli arma sustulit, fortis enim spolia ipse diripuit. His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutiones patiuntur (II Tim. III). Et Dominus ait, Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV). Quod vero Dominus in Evangelio Abiathar principem sacerdotum Abimelech appellat, nihil habet dissonantiae; ambo etenim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit et accepit: Abimelech videlicet princeps sacerdotum, et Abiathar filius ejus. Occiso autem Abimelech a Saule, cum viris domus suae generis sacerdotalis 85 fugit Abiathar ad David, et comes factus totius exsilii ejus, postea, regnante eo, summi sacerdotii gradum et ipse accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectus est, ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret. In Doech autem Idumaeo qui sacerdotes Domini prodidit, Judae proditoris persona signatur, per quem ista operatus est diabolus, ut ejus proditione facta in Christo persecutionem postea Ecclesia pateretur, et occiderentur multi discipuli et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutionis exitia paterentur. Quidam dicunt Doech Antichristum significasse, cujus membrum Judas exstitit: quia sicut ille sacerdotes 80 peremit, sic et iste martyres, qui fidem resurrectionis tenent, sit occisurus. XXIV. De fuga David ad Achis. Cap. XXI.-- Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth nomine Achis; sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne per livorem rex ad quem fugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae. Et dixit Achis rex ad servos suos: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit. Achis interpretatur, Quomodo est, per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis, et non agnoscentis: quod in gente Judaeorum impletum est, qui, dum viderunt Christum, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum, et abiit; erant enim praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum Melchisedech. Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud testamentum evacuata carnali operatione; atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostia portae, hoc est, humiliabat se, hoc est procidere ad ostium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem, ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum ea videre facie ad faciem coeperit. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus, Apostolus haec aperit dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero Judaeis vocatis et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). Salivae enim significant infirmitatem, sed quod infirmum est Dei, fortius est hominibus: non tantum salivae attendantur, sed attende quod super barbam decurrunt; quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae, et quod forinsecus infirmabatur tamquam in saliva apparebat, intus autem divina virtus tamquam barba tegebatur. XXV. Quod in spelunca David Saulis chlamydem abscidit. Cap. XXII.--Dehinc in eremo Engaddi cum persequendum David Saul appeteret, ingressus est David in speluncam, et ibi latebat. Sed et rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur inciderat: scriptum est enim: Qui fodit foveam, incidet in eam. David autem bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio oram chlamydis regiae abstulit, cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit? nisi ut occultaretur et non inveniretur. Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in spelunca, terra tegitur ne videatur. Portabat autem terram Jesus carnem quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II).

Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia in spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem solum objiciebat, et majestatem divinitatis corporis tegmine tamquam speluncae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes persecuti sunt hominem, nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit nisi in homine, quia nec teneri potuit nisi in homine.

Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam: fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultans Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul in speluncam? Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi: et certe quod manifestum est, et notum omnibus corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra.

Hoc ergo monumentum spelunca erat, illuc fugit noster David a facie Saul; tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in spelunca. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata noxia factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt: sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate, reservare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de his per prophetam, Ne occideris eos.

Tamen denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed tamen ejus regni gloriam abstulisse, sicque eos persecutione sua vacuos sede vel imperio reliquisse; chlamydis enim abscisio regni est amputatio.

In eo autem quod tantum veneratus est Saul ipse David, ut percusso corde poenituerit, quando, in tenebroso occultatus antro quo etiam Saul urgente intraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis ejus retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret quomodo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo ejus, qua sanctum David putans inimicum suum vehementer persequebatur, auferret, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud quo unctus est pro charismate, ab eo christus est dictus. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule violati, quia vel indumentum ejus sic attrectavit, extimuit; ita enim scriptum est, Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnam chlamydis ejus. Viri autem qui cum illo erant, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant. Non mihi, inquit, contingat a Domino ut faciam verbum hoc domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum, quia christus Domini hic est. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud quod praefigurabat, tanta veneratio exhibebatur. Moraliter vero quid per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis deterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, quia subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui etsi quando propter infirmitatem sese vix abstinere possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, si tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt: quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul (I Reg. XXIV); facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda recte judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium a quo sibi praelatus est perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordini qui nobis eos praetulit obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI).

XXVI. De adventu David ad Nabal. Cap. XXV.-- Posthaec David descendit in solitudinem Aon [Vulg. Maon], ubi Nabal habitabat, nomenque uxoris ejus Abigail. Ad quem David mittens pueros suos, ut quodcumque invenisset manus ejus, misisset David et pueris suis. Quos ille stulte repellens, nuntiaverunt David. Tunc David accinctus armis, voluit eum depraedare. At Abigail abiit obviam David, interpellans pro se et pro domo sua, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae. Pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spiritali morte praeoccupatas insinuet: juxta illud prophetae: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat: fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur: sic etenim in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, ut his admoniti arctius se adinvicem manu sui redemptoris in perpetuum conservent. At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatis propriis velut liberi dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur, Equidem ipsi de manu tua repulsi sunt (Ps. XXVII). Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris cum dicit, Animam viri sancti quasi in fasciculo viventium, apud eum esse custoditam: sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque in finem saeculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat, sine labore tuetur, juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens, Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, nec rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis coetus sanctorum una eademque fide, spe et charitate adinvicem constringitur, uno divinae protectionis munimine circumdatur. Patet sane litterae sensus, quia anima David persequentibus licet hostibus custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus insistentibus sibi adversitatibus sicut lapis funda circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis de finibus essent expellendi, vel etiam ab humanis rebus auferendi. Et in hoc facto Abigail, quid nobis per renuntiationem suam innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa ira sua a commonitione declinamus? Perturbati quippe quid audiant ignorant, sed ad se reducti, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae omne rectum, quod dicitur, perversum videtur. Unde et recte Nabal ebrio culpam suam laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit: idcirco enim malum quod fecerat cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit. XXVII. Quod David dormienti Sauli hastam scyphumque abstulit. Cap. XXVI.--Item David fugiens a facie Saul, castra regis ingressus est, et cum dormientem invenisset, non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus fixa, et scyphum aquae, qui erat ad caput ejus, sustulit. Dormientibus cunctis egressus de castris, transivit in cacumine montis. Quid ergo est hoc? Persequebantur namque Christum Judaei, sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde: duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est, gratiam legis; tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde victor noster David de castris eorum regressus, transcendit in altitudinem montis coelorum. XXVIII. De praelio David in Amalech. Cap. XXVII.--Interea fugiens David dum pergeret ad Achis regem Philistinorum, in praelium adversus Israel insurrexerunt Amalechitae, et irruerunt in Sicelech, succedentes eam, et captivantes omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalechitas, invenit Aegyptium puerum lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant. Hunc autem David inventum cibo reficit, ducem sui itineris fecit: sicque Amalechitas persequitur, epulantesque reperit, et funditus exstinguit. Quid est quod Aegyptius Amalechita puer in itinere lassatus residet, nisi quod: mator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Hos ergo eligit Deus, quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum: is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae, quam perceperat, prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit, Quam multi mercenarii patris mei abundant panibus (Luc. XV)! Longe quippe a se recesserat, quando peccavit: et si non esurisset, in se minime redisset. Qui postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit, quid de spiritalibus amisit. Infirmi quique atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Quod bene jam dictus Amalechitarum puer ille designat, qui Amalechitis praedantibus atque currentibus aeger remansit in via, fame sitique aruit, quem tamen David invenit, ei cibum potumque praebuit, qui illico convalescens dux David factus est, convivantes Amalechitas reperit, et eos qui se debilem reliquerant, cum magna fortitudine prostravit. Amalechitae quippe populus lambens vocatur. Et quid per lambentem populum, nisi mens saecularis, designatur? quae terrena cuncta ambiendo quasi lambit, dum solis temporalibus delectatur: quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de alienis damnis congregant. Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit. Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebuit, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos qui mundum sequi minime valent, quasi in via remanent, ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum porrigit, et quasi duces sibi in via dirigit, dum suos etiam praedicatores facit. Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt: qui convivantes Amalechitas velut David gladio feriunt, quia superbos quosque, qui se in mundo despexerant, Domini virtute prosternunt. Puer ergo Aegyptius, qui in via remanserat, Amalechitas interfecit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hunc mundum currere non valebant. XXIX. De Saulo pythonissam consulente. Cap. XXVIII.--Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philisthim contra Israel, consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei. Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem, statimque suscitatus ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer? et caetera. Quaeritur secundum historiam, utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum fictam. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus Mediolanensi episcopo Simpliciano ita scripsit. Inquiris, inquam, utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo: sed multo majoris miraculi est, quod ipse Satanas princeps immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum, qui etiam apostolos tentandos petiit. Aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est, cui loquitur Deus: interest enim quid loquitur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem: et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici. Si ergo propterea hinc nulla quaestio est, nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit: omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tamquam de abditis mortuorum receptaculis revocare, nonne magis mirandum, quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi (Matth. IV)? Quolibet enim modo fecerit hoc ille, et modus quo Samueli factum est, ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit faciliorem fuisse diabolo licentiam ad Dominum vivum, unde voluit, assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quamquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se et vinciri et illudi et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae Pythonissam illam et Samuelem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis a malis vivis evocata, si venerit, amittere videatur dignitatem suam, cum vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis, quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis? quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus, et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam: quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia quae pinguntur atque finguntur, ex aliqua parte materiae metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur et in somnis, et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis enim est qui hominem pictum dubitet vocare hominem, quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, proprie incunctanter quaeque nomina adhibemus velut cum, intuentes tabulam aut parietem, dicimus, ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubin, cum sint coelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperavit Deus super arcam testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubin illae quoque effigies vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicit vidi imaginem Augustini aut Simpliciani, sed vidi Augustinum aut Simplicianum, cum eo tempore, quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus: usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines videri. Et Pharao se spicas dixit vidisse in somnis, et boves, non spicarum aut boum imagines. Si ergo liquido constat nominibus eorum quorum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiam si forte imago Samuelis apparuit machinamento ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae (II Cor. XI). Jam vero si illud movet, quomodo a maligno spiritu Saul vera praedicta sint, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant: cum enim vult Deus etiam per infimos supremosque spiritus aliquem cognoscere, temporalia dumtaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod imminet eis antequam veniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministrorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impartiat, ut quod audiunt ab angelis, denuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonicus in Actibus Apostolorum attestatus Paulo apostolo (Act. XVI), evangelizare est conatus. Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerunt, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est cum illa imago Samuelis Saulem praedicaret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio (Luc. IX) legimus; cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat jam in requie constitutus, magnum chaos interjectum esse testatur. Aut si propterea Samuel Sauli dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, ut uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus, mortem vivo praenuntiabat: perspicit quantum opinor prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum jam lectionem, quae non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum, vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam, vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci; et si potest, utrum etiam justi anima non quidem cogatur magicis, sed dignetur ostendi, occultioribus imperiis summae legis obtemperans; ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso imaginario, simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae, atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare, atque explicare non datur. XXX. De caede Saulis. Cap. XXVIII.--Igitur exorto praelio percusserunt Philisthaei Israel plaga magna, mortuusque est Saul, et Jonathas filius ejus. Evadens autem quidam, venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam quae facta est in populo, insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul. At David christum Domini vindicans, jussit eum occidi. Et planxit David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus, et praecepit ut docerent filios Juda, sicut scriptum est in libro justorum. Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur, sicut scriptum est in libro Justorum, ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium et piscium: vel quod in libro Dierum dicitur, reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Natham prophetae, et Abiae Salonitis, in visione quoque Addo videntis contra Hieroboam filium Nabath: et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem probat, sed hodie constat non esse: vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opes hostili est igne consumpta, ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Esdrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Esdras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi (I Esdr. VII), velox videlicet, quod promptiones litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit; et in epistola regis Persarum Artaxerxis: Esdrae sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salus. Montes Gelboe, nec rores, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Scire debes quia veraciter Saul, qui post unctionem sancti chrismatis, a quo et Christus Domini vocatus est, occidi meruit, mortem veri Christi, quam sine culpa subire dignatus est, insinuat montes quoque Gelboe, in quibus interiit, superbos Judaicae plebis conatus quibus contra auctorem vitae rebellabant, insinuant. Unde bene Gelboe Volutatio sive Decursus interpretatur; volutabantur enim in sorde peccatorum, juxta illud proverbium, Et sus lota in volutabro luti (II Petr. II); atque a rectitudine vitae salutaris aberrantes, jam jamque ad inferiora, hoc est, hujus saeculi desideria infima decurrebant, ob quorum desiderium regem coeli et terrae in mortem tradere non dubitabant: propter quod eis merito optatur ne rorem de coelo pluviamve suscipiant; quod hodie rebus ipsis videmus expletum, in eo quod illos gratia coelestis deserens ad plebem gentium translata est. Quod etiam Isaias sub figura vineae futurum illis ex persona Domini comminatus est, dicens, Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem (Isa. V). Quod est aperte dicere, Et apostolis atque apostolicis viris omnibus mandabo ne illis ultra verbum vitae praedicent, sed irrigatione verbi coelestis, quod a se protervi repulerunt, indignos in sua sterilitate vacuos, ac perpetuo igni comburendos relinquant. De quibus et benedicitur, ut agni primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipit; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isa. IX; Rom. IX). Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescens e terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam accipiant, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent. Nec tibi absurdum videri debet, ut mala reproborum acta boni aliquid significent, aut rursum bona justorum opera in contraria significatione ponantur. Lege Moralia sancti papae Gregorii, ubi exposuit quomodo beatus Job maledixit diei suo dicens. Pereat dies in qua natus sum, etc. (Job III), et videbis quia usitatissimum est in Scripturis, ut et bona in malorum significatione accipiantur, et e converso. Denique Uriam fidelissimum David regis militem, ac piissima atque innocentissima ejus opera vel dicta in mala significatione, et e contra ipsum David in maximo suo scelere in bono accipiendum interpretantur; alioquin si non per bona malum, et bona per malum significari possent, numquam liceret nigro atramento nomen Dei, sed semper lucido auro deberet scribi: quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; nec rursum in titulis psalmorum nomen Absalon et Doeh hominum reproborum minio fulgente, sed solo atramento deberet scribi. Sicut ergo in paginis librorum quovis colore et mala possunt et bona absque ulla reprehensione figurari, ita et in parte significationum per quaelibet hominum gesta, et bona rectissime et mala possunt exprimi; quamvis et multo saepius contingat, et multo dulcius audiatur, bona per bona, et mala figurari per mala. Sicut autem in pictura parietum neque obscurum Aethiopem candido, neque candidi corporis sive capilli Saxonem atramento decet depingi, ita in retributione meritorum juxta suum quisque opus recipiet, et qualis erit actu, talis etiam vultu apparebit in judicio; neque omnino ad rem, quid quisque figurarit, sed quid egerit, pertinebit. LIBER SECUNDUS. Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini et gentem Israeliticam secundum carnem, et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente, didicimus, quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicavit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere videatur, caetera quae sequuntur attingimus. Hoc itaque tempus ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps donec populus Israel captivus in Babyloniam duceretur, atque inde secundum sancti Jeremiae prophetiam, post septuaginta annos reversis Israelitis domus Dei instauraretur, totum tempus est prophetarum, quamvis enim, et ipsum Noe patriarcham, in cujus diebus diluvio universa terra deleta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura, sive quoquo modo significata, sive praedicata, quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen; tamen dies prophetarum praecipue maximeque ii dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius, et eo reprobato, ipsum David Deo praecipiente unxit in regem, de cujus stirpe caeteri procederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sint praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus, et nascendo succedentibus suis membris civitas Dei per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur: primum quia ipsa Scriptura quae per ordinem reges eorumque facta et eventa disserens videtur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis vel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta; et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare, quam sit operosum atque prolixum, et quam multis indigeat voluminibus, quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat, proinde ita, si potuero, stylum moderabo meum, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea quae supersunt dicam, nec ea quae satis sunt praetermittam. Erat igitur jam in terra promissionis semen Abrahae, id est, populus Israel secundum carnem, atque ibi non solum tenendo ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo regnare jam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei magna jam ex parte, non solum quae tribus illis patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque altae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Mosen, per quem populus idem de servitute Aegyptia est liberatus, et per quem cuncta praeterita revelata sunt temporibus ejus, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Jesum Nave per quem populus ille in promissionis inductus est terram, expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus jusserat Deus, divisit, et mortuus est; neque post ullum tanto tempore judicem impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan, a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur implendum. Impletum est autem per David et ejus filium Salomonem, cujus regnum tanto quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est: universos quippe illos subdiderunt, tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est, in terra Chanaan, sub regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil inde superesset, quo terrena illa promissio Dei non compleretur; nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem attinet temporalem, posteritatis successionum inconcusso statu usque ad mortalis hujus saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus obediret, sed quoniam Deus noverat hoc eam non esse facturam, usus est ejus etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos, et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem revelato novo Testamento per incarnationem Christi fuerat impleturus. Quocirca sicut oracula illa divina ad Abraham, Isaac et Jacob, et quaecumque alia signa vel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt; ita etiam caeterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim vero ad semen illud ejus, in quo benedicentur omnes gentes cohaeredes Christi per Testamentum novum, ad possidendum vitam aeternam regnumque coelorum. Partim ergo ad ancillam quae in servitute generat, id est, terrenam Hierusalem, quae servit cum filiis suis; partim vero ad liberam civitatem Dei, id est, veram Hierusalem aeternam in coelis, cujus filii omnes secundum Deum viventes peregrinantur in terris. Sed sunt in eis quaedam quae ad utramque pertinere intelligantur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate. Tripartita itaque reperiuntur prophetarum eloquia. Siquidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad coelestem, nonnulla ad utramque. I. De unctione David. Cap. II.--Post mortem Saul, venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, quia fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem. Cur ergo isti qui Saulem et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando condolent mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo carnem suam umquam odio habuit, volunt fieri post mortem suam corporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum sentiunt.

II. Isbosethi in regem unctio seditionem peperit. Cap. III.--David uncto super domum Juda rege, Abner filius Ner, Hisboseth filium Saul regem constituit super universum Israel. Egressusque est Abner filius Ner, cum pueris Hisboseth, de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae cum pueris David egressi de Hebron, concitaverunt bellum juxta piscinam Gabaon, et persequebatur Asahel Abner. Locutus est Abner ad Asahel dicens, Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra. Qui contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est. Cujus Asahel typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor, in praeceps ducit, qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt, quanto et insanius rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro Patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, quasi Asahel persequi et insanire non cessat, necesse est ut ii qui furentes reprimere conantur, nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit, non eum recta, sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare; aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asahel autem protinus occubuit, quia commotae mentes dum parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur. III. Bahana et Rechab, militum praefecti, Isboseth dormientem caedunt. Cap. IV.-- Igitur venientes filii Remon, Berothitae, et Rechab, et Bahana, ingressi sunt fervente die, in domum Hisboseth, qui dormiebat supra stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine. Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit, quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt; atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Hisboseth iste morti succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeconi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec error ignorantiae fallat; unde et bene Hisboseth appellatus est, qui custode femina hostium gladiis nudatur. Hisboseth quippe Vir confusionis dicitur; vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est: quia dum virtutes se agere existimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota igitur virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. IV. De adducta arca per David. Cap. VI.-- Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super eam. Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX). Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et spei firmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent, decem propter decalogum legis opera, mille propter sui perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numero millenario major nullus est; si enim decem millia, si triginta millia, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendendo, sed per se vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantes insinuant. Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque stipatus exercitu, Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus mandetur. Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham patrem fidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Allata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes invitat dicens, Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII); alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam curationum, etc. (I Cor. XII). Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam; de qua Joannes ait, Et permundabit aream suam (Matth. III). Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit. Et tenuit, inquit, eam, quoniam calcitrabant boves. Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV); et de quibus Jacobus ad Paulum, Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis (Act. XXI)? Ob causam igitur sacerdotis occisi, noluit David ad se divertere arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domo Obetedom Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas missi sunt. Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae praeparatam demonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum delicto salus gentibus advenit. Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo Dominus ad Patrem, Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi (Ps. XVII). Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi (Ibidem). Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular, significans crucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitas est; sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem veniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Helia praedicantibus, convertet corda patrum in filios. Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae incarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum palam manifestans; hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephot lineo, quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin etiam per speculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere sequantur Antichristum; quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob figurandam instabilitatem carnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul, appellatur, quia qui fide tenus Christo serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate sunt damnandi. Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus arca Domini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis, qui in exemplum David fideles humilesque benedicens, salubris mysteriis pascit alimentis, partitur singulis collyridam panis unam, illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo. Et assaturam bubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus, et igne passionis assatus est dicens: Exaruit velut testa virtus mea (Ps. XXI). Et similam frixam oleo, carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam. Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium. Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes, ac servituti subjicientes. Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum oleo misericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus concepti seminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae mortis exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenam luit; intueri enim libet quanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere (Ex Gregorii lib. XXVII, Moral. c. XXVI)? Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus, admixtus populis ante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino et exaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit; coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret dicens, Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de scurris; protinus audivit: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum; ac paulo post ait: Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram Deo ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribus positi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt dejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt: quae utraque elationis bella, magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit: quia enim de semeptiso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat dicens: Ludam, et vilior fiam. Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis? Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit, minores deterioresque demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt vel facta vel dicta meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi nequaquam veraciter possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quam Levites, qui casurum credens erigere voluit, mox sententiam mortis excepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam perdidit; quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incondita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum putare? Sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam sanctorum recta corrigere praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset, unde et Levites isdem recte Ora dicitur, quod videlicet Robustus Domini interpretatur, quia praesumptores quique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent. V. David a propheta vetatur aedificare templum. Cap. VII, VIII.--Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum scilicet illud excellentissimum diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone completam, multum errat, attendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobile struxit; et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me. Attendat ergo, et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis, colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum; et non audeat existimare Deum vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec, si non in Christo Jesu Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I), jam videremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Judaei; nam et ipsi usque adeo filium quem loco isto regi David promissum legunt, dicunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium se sperare dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum: Salomon quippe Pacificus Latine: et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipsum Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetissa, quodammodo in eo figuram delineat futurorum; nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam LXXI titulo nominis ejus inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto veritas praesentata; notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis, et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Ps. LXXI), quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare Salomon coepit, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum quem prophetia praesignat, ista quae ad patrem ejus loquitur dicens: Et erit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus; et non potius, propter id quod praecedit: Cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Cum enim longo interposito tempore Jesus Christus veniret, proculdubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus; huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Propter quod in psalmo LXXXVIII, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc Regum libro positae sunt, ita et ibi similia dicuntur; sicut est illud: Juravi David servo meo, Usque in aeternum praeparabo semen tuum, etc. Illud vero quod dicit: Si quis inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea; non dixit, Ab eis, sed dixit Ab eo, non enim Christi ipsius, qui est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humana correptione servata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quod populus ejus est. Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David nullo modo praetermittendum est, ubi ait: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subjunctum est, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super populum illum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit; et utique humiliabat eum filius iniquitatis, id est, hostis alienigena per intervalla temporum, quibus leguntur pacem alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eo judice, qui est appellatus Aoth. octoginta pacis anni fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur, multo minus cujuslibet regis alterius; non enim quisquam eorum in tanta quanta ille pace regnavit, nec umquam omnino gens illa regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur in illa Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur Videns Deum, cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est. Nuntiante verba haec Nathan ad David: Ingressus est rex David, et sedit coram Domino. Quid in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini, sive ubi erat arca testamenti per quam jam secretior et commendatior praesentia quaedam Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisi in conspectu Dei, hoc est, in intimis cordis? Potest enim sic accipi quod dictum est. Ante Dominum, ubi nullus esset hominum qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum remotis arbitris, sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictum est: Sedit ante Dominum, nisi forte quod sedens oravit, hoc monet, cum et sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis non esse praescriptum quomodo corpus constituatur ad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam; nam et stantes oramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longe stabat (Luc. XVIII). Et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus (Act. XX). Et sedentes, ut ecce David et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Ps. VI): cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit, pro tempore positi corporis ad movendum animum; cum autem non quaerit, sed infertur appetitus orandi, et aliquid repente venit in mentem quo supplicandi moveatur affectus, gemitibus inenarrabilibus, quocumque modo invenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quo secedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur; gignit enim sibi mentis intentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli partem, vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.

Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis centum viginti millia [Vulg., decem et octo mill. ]. Quid per percussam multitudinem a David in Salinarum valle signatur, nisi quia Redemptor noster suo videlicet discretionis examine, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?

VI. De injuria Ammonitarum in legatos David. Cap. X.-- Factum est post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Annon filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Annon filio Noas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Annon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores, et non potius ut investigaret et exploraret civitatem, et everteret eam, misit servos suos David ad te? Tulit itaque Annon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum fuisset, David misit in occursum eorum, erant enim viri confusi turpiter valde. Et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. Sicut enim Annon rex Ammon servos David ad se missos deturpavit, atque ludibriter foedatos ad eumdem David remisit, ita et diabolus princeps hujus mundi plerosque religiosos per subrepentia vitia deturpare consuevit. Qui dum eorum latentia mala in aperta et flagitiosa perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumentis usque ad nates abscissis, nudos a dignitate castitatis relinquit; et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit, quos tamen verus David, Dominus scilicet et Salvator noster, clementi respectu a poenitentiae indulgentia non exclusit, quos et in Jericho, hoc est, sub anathemate poenitentiae residere jubet, donec sacramenta spiritalia et fortitudinem mentis, quae peccando perdiderunt, satisfaciendo recipiant, et sic demum in conspectu ejus stare valeant. VII. De adulterio David. Cap. XI.-- Factum est autem, dum surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem, mittensque tulit eam, et dormivit cum ea, et concepit; cumque cognovisset David, misit ad Joab dicens: Mitte ad me Uriam Ethaeum. Veniens Urias ad David, misit epistolam David per Uriam ad Joab, ut poneret Uriam ubi fortissimum praelium esset, fecitque Joab ita, et mortuus est Urias Ethaeus. Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando res gesta in causa facta damnatio est, in scripto autem prophetia virtutis, quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacrae Scripturae testimonium ad utraque approbanda ad medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimodis detestetur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, pedes lavare; qui protinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas per quas mori debeat, tradidit. Cujus David in solario deambulans, typum tenuit, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum (Ps. XVIII)? Ecquid est Bersabee ad se producere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim Puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis infusione spiritalis gratiae perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat, cujus nomen interpretatum dicitur: Lux mea Dominus. Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens dum spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam monstravit, sibique conjunxit, quia semper illam praedicando declaravit. Uriam tamen ad domum David ire admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat, ut post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem decurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro; quasi enim arcam sub pellibus dicit esse, quia praeceptis Dei non nisi adhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur; dum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo perfecto isto David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sed rursus per mysterium quid David sacratius, quid Uria infidelius invenitur, quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facta re approbat, ut in mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat. Ad hoc in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic etiam poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat; de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit quo humiles levat, unamquamque rem gestam retulit, et diverso modo; superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumpsit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondemus, nonnulli enim percepto dono virtutum per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt, sed tamen quomodo ceciderint non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptione cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur, luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli per superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur; reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderant; pia enim Domini dispensatione laxatus nonnumquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit; et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit; atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet, intra munitum gratiae sinum quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit, et qui de acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed (ut ita dixerim) medicamento vulneratur; quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille illecebras assumit in arce virtutum, et salutis statum percutit, ut servet: ut qui humilitatem curantis fugimus, saluti cedentis haereamus. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, quo in multis corruunt, arctius ligantur; cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam in se aliquid deliquisse perpendit, saltem per culpam pertrahi ad culpam pertimescat, ut studiose vitentur vulnera quibus frequenter interficitur: quia valde rarum est quod hostis noster electorum salutem etiam vulneribus servet; erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut post paradisi claustra, post tertia coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est: sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei: quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. His ita gestis, misit Dominus Nathan ad David. VIII. Nathan ad David missus. Cap. XII.--Et veniens Nathan proposuit similitudinem de divite et paupere: unus habens oves et boves, alter tantummodo ovem unam; hanc unam ovem pauperi tulit dives. Audito hoc David, indignatus ait adversus hominem illum: Vivit Dominus, quia filius mortis est vir qui fecit hoc Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum toleravit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcit, quod nullatenus sine vindicta dimittit; sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum; et tamen post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpae quod perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvit, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra sive per nos sive semetipsum resecat, etiam cum relaxat; ab electis enim suis iniquitatum studet maculas temporali afflictione tergere, quas in perpetuum non vult vindicare. Quod vero dicit: Duo homines erant in civitate una, Urias et David intelligitur. Et addisce personas. Pauperculi ovem meliorem dicit, hoc est, uxorem ejus quae adulterata est, quae de mensa ejus vescebatur, et de calice ejus potabat, et in gremio ejus cubabat. Considera pauperem incentiva pietatis habere fulcimina, in divitibus autem multa superbia. Apud pauperes uxor, et ancilla et ministra est, et procreat filios, et ipsa mater et nutrix est; apud divites autem non est ita, sed cum generaverit filium, statim eum tradit foris, et pietatis insignia abscindit superbia. Erubescit fieri nutrix, quae facta est mater. Ovis ergo in gremio ejus cubabat. Auxit parabolam narratione pietatis. Venit ergo peregrinus homo ad regem illum. Quis itaque est peregrinus? Concupiscentia videlicet. Ut ergo illius ostenderet castitatem, peregrinam concupiscentiam nominavit; numquam enim alienas nuptias dissipavit, neque iniquis conspexit oculis, sed percussus in illa muliere perdidit castitatem, quia paululum se reddiderat remissiorem securitate pacis. Venit peregrinus, iniqua et agrestis concupiscentia ad illum divitem; venit et ille, accepit non de gregibus suis vel armentis, ut peregrino pararet epulas, sed misit et rapuit ovem pauperis, quae in sinu ejus cubabat, et de mensa edebat. Haec igitur cum audisset David, iratus est valde adversus hominem illum, et dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc; ovem reddet in quadruplum, et ipse gladio punietur. O judicii supereffluentem justitiam! Non enim erat illa amoris fibra, ut juste non diceret. Jubet quidem in quadruplum secundum legem, lex enim praecepit furentem quadrupli restitutione vinciri; iste autem et legem est praetergressus. Jubet quidem et ipsum interimi, et in quadruplum obnoxium detineri. Prompsit itaque sententiam, et judicium elimatum. Cum hoc audisset propheta, jactat omnem umbram imaginis, et in medium profert gladium, cum fiducia dicit: Tu es, rex, qui hoc opus fecisti. O sectura non gladio secans sensum doloris, sed compendio accusationis! Cum enim oportuit, occultavit narrationem: cum vero tempus invenit, statim percussit et abscidit, sine grandi plagae vulnere, hoc solummodo dicens: Tu es, rex. At ille velociter ad conscientiam rediens, tamquam fidelis et idoneus servus, culpam simpliciter confitetur, et dicit: Peccavi Domino, et propheta respondit: Et Dominus transtulit peccatum tuum. Velox confessio, velocior medicina. Facto peccavit, verbo poenituit. Annuit Deus, et correctio facta est; vulnus apparuit, et sanitas rediit. Sed non fuit his propheta contentus: nam post correctionem, post poenitentiam, post peccatorum absolutionem, psalmum eam ob causam scripsit; ita ut etiam posterae generationi fiat illius passio medicina, et illius naufragium sit aliis portus, et quibus ille vulneratus est et emendavit, alii in iisdem incidentibus ipsa possint uti medicina et emendatione sanari. IX. De David fugato per filium. Cap. XV.--Fugiens David Absalom filium suum, nudisque pedibus incedens, transgressus est torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Baurim; et ecce egressus Semei, filius Gera, de cognatione domus Saul, mittens lapides maledicebat regem dicens: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial. Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, et sancto desiderio de imis ad summa supernae contemplationis penna festinat, haec gesta beati David et aliorum sanctorum praecedentium patrum, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante mentis oculos ponat; atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restinguat, vel etiam imitatione, ut dictum est, patrum praecedentium retundat, quod necesse est, ut, sicut proposuimus, exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtute patientiam servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat. Qui cum a Semei tot conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat. Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Ecquis est qui audeat dicere quare sic fecit? Et paulo post: Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. Quibus profecto verbis indicat quia pro perpetrato Bersabeae scelere, exsurgentem contra se filium, fugiens reduxit ad animum, malum quod perpetravit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari sibique misereri posse judicavit; tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus; leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione concipimus, quia pejus est quod meremur, sicque fit ut potius contumeliis gratia quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur. Illud vero quid significet, quod parricida filius Absalon patrem insequens, primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria; qui aspiciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitum parricidae; scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii, et quoniam scriptum est de populo Hierusalem: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem contemnenter spreverunt me (Isai. I); filius ipsius significatur tropice, id est, populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalon autem, sicut quidam interpretantur, intelligitur Patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax possit intelligi, qui patrem bello persecutus est. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, inspiciunt Absalon esse Hierusalem: quia etiam et ipsa, Pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando eam patiendo deserens in gentibus per fidem successit. Alii Absalon, Judam traditorem accipiunt, quem tanta et tam miranda patientia Christus pertulit tamquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cum adhibuit convivio, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit, et tradidit. Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligi Christum pacem exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit. Sed fortasse quis dicet: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores habuisse et concubinas scribitur, cum has res Christus et horrescat et damnet? Hoc enim in prophetia fiebat; multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungerentur; concubinae vero ejus significant haereticorum Ecclesias, quae sub Christi nominis titulo se manere gloriantur; sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur; at nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur. Percusso Absalon cum rediisset David in Hierusalem, dixit Amasae ut congregaret omnes viros Juda in diem tertium, et constitueret eum principem pro Joab, qui moratus extra placitum, praecepit David Joab et Abisai ut irent et apprehenderent Siba filium Bochri; cumque venisset Joab in Gabaon, Joab tenuit manu dextra mentum Amasae, quasi osculans eum, percussit eum in latere, et mortuus est. Quid est quod Joab Amasae mentum manu dextra tenuit, et sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi? dextra namque manu tenere, est quasi ex benignitate blandiri; sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

X. Canticum David. Cap. XXII.--Sequitur psalmus XVII. Et merito quaeritur cur solus iste psalmus in libris Regum reperiatur conscriptus. Nec immerito psalmus iste in Regum libris solus invenitur, quia regnum illud significat ubi adversarium non habebimus; titulus enim ejus est: In die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saul; quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos, unde illi persecutori, quem voce prostravit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, insonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX)? Quando autem meretur eripi hoc corpus de manu inimicorum ejus, nisi cum illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei? Diligam te, Domine, virtus mea. Diligam te, Domine, per quem fortis sum.

Domine, firmamentum meum, et refugium meum, liberator meus. Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi ad te, quia liberasti me.

Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Deus meus qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim.

Protector meus, et cornu salutis meae, et liberator meus. Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est, firmam celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem redemisti me.

Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo Dominum; et non erit unde mihi noceant iniquitatis errores.

Circumdederunt me dolores mortis, hoc est dolores carnis.

Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut conturbarent me.

Dolores inferni circumdederunt me. In his qui me circumdederunt ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortem operantur, perducuntque ad infernum peccati.

Praevenerunt me laquei mortis. Praevenerunt me ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserint jactatione justitiae, cujus non re, sed nomine adversus gentes gloriantur. Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Et exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam.

Et clamor meus in conspectu ejus. Et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introivit in aures ejus.

Et commota est, et contremuit terra. Ita clarificato Filio, commoti sunt et contremuerunt peccatores.

Et fundamenta montium conturbata sunt. Et spes superborum, quae in hoc fuerunt saeculo, conturbatae sunt.

Et commota sunt, quoniam iratus est eis Dominus, ut scilicet jam fundamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.

Ascendit fumus in ira ejus. Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis.

Et ignis a facie ejus exardescet. Et flagrantia charitatis post poenitentiam de notitia ejus exardescet.

Carbones succensi sunt ab eo. Quia jam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.

Et inclinavit coelum et descendit. Et humiliavit justum ut descenderet ad hominum infirmitatem.

Et caligo sub pedibus ejus. Caligo ei sub pedibus est, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur, quae in superioribus dominatur; impii enim, qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non cognoverunt eum, terra enim sub pedibus eis, tamquam scabellum pedum ejus. Et ascendit super Cherubin, et volavit. Cherubin quippe Plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse et volasse perhibetur, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo qui longe in altum ab intellectu nostro se rapuit, ut nemo ad Deum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas. Et cito se incomprehensibilem monstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Super Cherubin Dominus ascendit et volavit, quia super plenitudinem scientiae, quae esse in hominibus potuit, incarnationis suae gloriam exaltare dignatus est; ut hoc ejus volare, sit potentiae suae mysterium ab intellectu humano subducere; quantalibet enim plenitudine scientiae vita spiritalium fulgeat, apprehendere non valet quomodo factum sit ut qui exstitit conciperetur, et ante saecula auctor hominum nasceretur homo in fine saeculorum, Deus caro, Verbum infans fieret. Unde et recte illic additur:

Volavit super pennas ventorum. Quia videlicet transcendit omnes intellectus animarum. Vento quippe animam figurari pro velocitate suae cogitationis, non inconvenienter accipimus. Illa autem celeritas qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis, aeternis timoribus in auras libertatis extollunt.

Et posuit tenebras latibulum suum. Et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse non eos deserens: quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo in aeterna et firma claritate videatur. In his etiam tenebris ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quia vero auctor noster nobis in hoc exsilio dejectis, lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibula abscondit, quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta revocamus; flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit, quo de interiori lumine privatur. Cumque tenebras quibus circumdatur respicit, per splendoris intima ardenti se desiderio affligit, omnique intentionis visu semetipsam concutit, et supernam lucem quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat, et mens, quae in corpore prius caeca jacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi superius vegetata convalescat.

In circuitu ejus tabernaculum ejus. Conversi tamen ad ipsum ambiunt, qui credunt ei, quia in medio ipsorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tamquam in tabernaculo habitat in hoc tempore.

Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Nec propterea quisquam in illa luce quae futura est, cum ex fide ad speciem venerimus, jam esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus doctrina obscura est, quia ante adventum Domini dum occultis sacramentis gravidi in ministeriis mensam gestarent, intuentium oculi eorum intelligentia caligabant.

Prae fulgore in conspectu ejus. In comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus.

Nubes ipsius transierunt. Praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad gentes, et universa mundi spatia miraculorum claritate percurrunt.

Grando et carbones ignis. Objurgationes figuratas, quibus velut grandine corda dura tunduntur, si terra dura et mitis, id est pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae objurgationis, in doctrinam satiantem resolvitur, igne autem charitatis accensa corda reviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt, quia videlicet sancti viri corda audientium et terrentes feriunt, et blandientes infundunt; nam, quemadmodum feriant propheta testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt (Ps. CXLIV). Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.

Et intonuit de coelo Dominus. Et evangelica tuba de corde justi sonuit.

Et Altissimus dedit vocem suam, ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia.

Et emisit sagittas, et dissipavit eos. Et emisit evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed ejus a quo missi sunt, ut aliis essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.

Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos, et apparuerunt fontes aquarum. Et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum, salientium in vitam aeternam.

Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Relati sunt prophetae, qui non intelligebantur super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino.

Ab increpatione tua, Domine. Clamantis, Appropinquabit super vos regnum Dei (Luc. X).

Ab inspiratione spiritus irae tuae. Dicentis: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini (Luc. XIII).

Misit de summo et accepit me. Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Cant. IV; Ephes. V).

Assumpsit me de multitudine aquarum. Assumpsit me de multitudine populorum.

Eruit me de inimicis meis fortissimis. Eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et ad pervertendam istam temporalem vitam meam.

Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me, quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum.

Praevenerunt me in die afflictionis meae. Priores mihi nocuerunt in tempore, quo mortale et laboriosum corpus gero.

Et factus est Dominus firmamentum meum. Et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis contribulatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum.

Et eduxit me in latitudinem. Et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem fidei latitudinem.

Eruit me, quoniam voluit me, quoniam voluit me, antequam illum ego vellem.

Eruit me de inimicis meis potentissimis, qui mihi invident jam volenti eum.

Et ab his qui oderunt me, quia volo eum.

Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis; qui prior praebuit misericordiam antequam haberem bonam voluntatem.

Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem, educendo me in latitudinem fidei.

Quia custodivi vias Domini, ut latitudinem bonorum operum, quae per fidem sunt, longanimitas perseverantiae consequatur.

Nec impie gessi a Deo meo, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper. Quoniam omnia judicia ejus, id est praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero.

Et justitias ejus non repuli a me. Quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertentes ad vomitum suum.

Et ero immaculatus coram eo, et custodiam me ab iniquitate mea. Et retribuet me Dominus secundum justitiam meam. Itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam propter longitudinem perseverantiae retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam.

Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi in conspectu oculorum ejus. Non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus, quoniam quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt, quo pertinet altitudo spei.

Cum sancto sanctus eris. Est etiam occulta profunditas qua intelligeris, cum sancto sanctus eris, quia tu sanctificas.

Et cum viro innocente innocens eris, quia nulli nocens, sed funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.

Et cum electo electus eris, et ab eo quem eligis eligeris.

Et cum perverso subverteris, et cum perverso videris perversus, ob quod eis non faves, perversus esse videris, quoniam dicunt: Non est recta via Domini, et ipsorum via non est recta. Quoniam tu populum humilem salvum facies. Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facis.

Et oculos superborum humiliabis. Ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere, humiliabis.

Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, quoniam non est nostrum lumen ex nobis, sed tu illuminabis lucernam meam, Domine.

Deus meus illuminabis tenebras meas. Nos enim in peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabit tenebras meas. Quoniam a te eripiar a tentatione, quoniam non a me, sed a te eruar a tentatione.

Et in Deo meo transgrediar murum, et non in me, sed in Deo meo, transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Hierusalem peccata erexerunt.

Deus meus immaculata via ejus. Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei, qua veniat ad eos, quia immaculata via ejus.

Eloquia Domini igne examinata. Eloquia Domini igne examinationis probantur.

Protector est omnium sperantium in se et omnes qui non in se ipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur: spes enim sequitur fidem. Quoniam quis Deus praeter Dominum cui servimus?

Et quis Deus praeter Dominum nostrum? Et quis Deus praeter Dominum, quem post bonam servitutem tamquam haereditatem sperantes filii possidebimus? Deus qui praecinxit me virtute. Deus qui praecingit ut fortis sim, ne defluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos.

Et posuit immaculatam viam meam, et posuit immaculatam viam charitatis qua ad illum veniam, sicut est immaculata via fidei qua venit ad me.

Qui perfecit pedes meos tamquam cervi (Ps. XVII). Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta hujus saeculi. Cervos, spiritales viros appellat, propter alacritatem velocis cursus; robustorum enim mentes in Deo immobiliter fixae tanto adversa quaeque despiciunt, quanto cernunt, quod contra praecepta Conditoris excrescunt. Aeternitatis quoque praemia praestolantes, vires ex adversitatibus sumunt, quia, crescente pugna, gloriosiorem sibi non ambigunt manere victoriam. Sic itaque electorum desideria dum premuntur, adversitate proficiunt, sicut ignis flatu premitur ut crescat, et unde quasi exstingui cernitur, inde roboratur. In eo namque ostendimus quanta ad Deum cupiditate flagramus, si non solum ad eum per tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et dura transimus. Bene ergo per psalmistam dicitur, Qui perfecit pedes meos tamquam cervi. Cervus enim cum montium juga conscendit, quaeque aspera, quaeque se objiciunt sentibus illigata, dato saltu transgreditur, etiam absque ullo cursus sui obstaculo in superioribus elevatur. Ita etiam electorum mentes quae sibi in hoc mundo obsistere atque obviare conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum, despectis terrenarum rerum sentibus, in superna se evehunt.

Et super excelsa statuit me, et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut impleatur in omnem plenitudinem Dei.

Qui docet manus meas ad praelium, qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere regna coelestia conantur.

Et posuisti ut arcum aereum brachia mea, et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum.

Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me, id est favor gratiae suscepit me.

Et disciplina tua direxit me in finem. Et correctio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam qui cohaeret mihi.

Et disciplina tua, ipsa me docebit, et eadem correctio tua ipsa me docebit pervenire, quo direxit.

Dilatasti gressus meos subtus me; nec impedient carnales angustiae, quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis, quae subter me sunt, mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea. Et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressi ad imitandum sequentibus.

Persequar inimicos meos et comprimam illos. Persequar affectus carnales meos ne ab eis comprehendar; sed apprehendam illos ut absumantur.

Et non convertar donec deficiant. Et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.

Et confringam illos, nec poterunt stare; confringam illos, nec durabunt adversum me.

Cadent sub pedes meos; dilectos illis praeponam amores quibus ambulo in aeternum.

Et praecinxisti me virtute ad bellum; et constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer.

Supplantasti insurgentes in me subter me; decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse cupiebant.

Et inimicos meos dedisti mihi dorsum; et inimicos meos convertisti et dorsum mihi eos fecisti esse, id est, ut sequerentur me. Et odio habentes me disperdidisti; alios autem eorum qui in odio perdurarunt disperdidisti.

Clamabunt, nec erit qui salvum faciat. Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres?

Ad Dominum nec exaudiet eos; nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditione dignos judicavit, non recedentes a malitia sua.

Et comminuam illos ut pulverem juxta faciem venti; et comminuam illos, aridi enim sunt non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati et inflati superbia, a spe firma et inconcussa, tamquam terrae soliditate et stabilitate rapiantur.

Ut lutum platearum delebo eos. Per latas, quas multi ambulant, vias perditionis, luxuriantes et lubricos delebo eos.

Erues me de contradictionibus populi; erues me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, saeculum post illum abit.

Constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi, serviet mihi; populus gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi, neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obaudivit mihi.

Filii alieni mentiti sunt mihi; filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicebatur: Vos a patre diabolo estis, mentiti sunt mihi.

Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis; et tamquam uno pede debiles, quia vetus tenentes, novum respuerunt. Filii alieni, quibus, ut renovarentur, novum Testamentum attuli, in veteri homine remanserunt. Claudi effecti sunt etiam in ipsa veteri lege, potius suas traditiones sequentes quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis, quibus tales erant semitae, quasi ipsi fererant, et consuetudinem tribuerant, errando ab itinere praeceptorum Dei.

Vivit Dominus et benedictus Deus meus. Secundum carnem autem sapere, mors est, vivit Dominus et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae, et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam, sed aeternam ipsam salutem in excelso de illo sperem. Deus, qui das vindictas mihi; Deus, qui vindicas me, subdendo sub me populos.

Liberator meus de inimicis meis iracundis. Clamantibus: Crucifige, crucifige. Ab insurgentibus in me exaltabis me. Ab insurgentibus in me Judaeis exaltabis me, resurgentem a morte. A viro iniquo eripe me; a regno eorum iniquo erues.

Propterea confitebor tibi in generationibus, Domine. Propterea per me tibi confitebuntur gentes, Domine. Et nomini tuo psallam, et latius innotesces bonis operibus meis.

Magnificans salutes regis ipsius. Deus qui magnificat, ut amabiles faciat salutes, quas ejus Filius dat credentibus.

Et faciens misericordiam Christo suo. Deus qui facit misericordiam Christo suo. David, et semini ejus usque in saeculum. Ipsi liberatori manu potenti, qui vicit hunc mundum, et eos quos credentes in Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino non proprie, id est, capiti Ecclesiae congruere non possunt ad Ecclesiam referenda sunt; totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra ejus. Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai. Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda; non consumenda, sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant. Spiritus Domini locutus est super me, et sermo ejus per linguam meam. Spiritum Domini Spiritum sanctum dicit; sermo Dei. Christus Filius Dei accipitur; ipse est enim Christus Dei Jacob.

Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi. Praevaricatores Judaei atque haeretici, velut spinae de Ecclesia, quae est terra viventium, evulsi, atque incendio combusti aeterno peribunt. Haec nomina fortium David; sedens in cathedra sapientissimus, princeps inter tres. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. Non Jesbaa, ut quidam putant, sed ipse David est dictus quasi tenerrimus ligni vermiculus, per quod virtus simul bellica et modesta viri designatur civilitas; quia videlicet sicut ligni vermiculus, tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum robur exedens consumit, et corrosum reddit, unde et a terendo ligna teredonis nomen habet; sic ille affabilis omnibus domi et quietus atque humilis videbatur, et in certamine publico robustum se ac intolerabilem hostibus exhibebat. Absurdum non est ut ii tres fortissimi David, et Eleazar, et Sama, intelligantur Trinitas, Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ad quorum aequalitatem caeteri fortissimi non pervenerunt.

XI. De siti David. Cap. XVII.--Item ipse David in praelio Philistinorum cum sitiens versaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi potum dabit, ait, de lacu [cisterna, II Reg. XXIII] quae est in Bethlehem? et ad portas erat iter cisternae, et David interfusus hostibus, et media hostilium cinxerat septa castrorum; praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu qui erat in Bethlehem, et obtulerunt regi bibendam, sed rex noluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum qui abierunt, exanimis bibam. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare et introspicere mysterium, sitiebat David, non aquam, quae est in Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere, non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluens: hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Unde etiam non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans se sitire sacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium in quo esset remissio peccatorum: illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula atiena deleret. In hoc facto cogitandum summopere est quantum ad mores hominum pertinet ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, a semetipso abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis deliquisse. Lex certe veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet, regi vero fortia jubere militibus, vel aquam desiderare non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus, alienam uxorem et concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum, quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos se daret, aquam bibere ex cisterna ex desiderio voluit, cujus electi milites inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir Domini flagellis eruditur, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut hic scriptum est: Libavit eam Domino. In sacrificio quippe Domini aqua effusa conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, postea etiam quia aquam concupisset, expavit: qui enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat. Ad hanc aquam hauriendam irruperunt tres fortes: Abisai frater Joab, Asael et Banaias filius Joiadae. Iste Banaias percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis. Quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata; quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset; et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret Banaias, desilivit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem. Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui fortitudine virtutum boni operis et scientia divinae Trinitatis fulti, non tantummodo seipsos ab hostibus malignis defendunt, verum infirmos quoslibet protegunt. XII. De peccato David in populo numerando. Cap. XXIV.--Peccat post haec David populum numerando. Praecepit enim David Joab ut perambularet totum Israel, et afferret populi numerum. Et hoc ideo Scriptura dicit: Quia furor Domini coepit irasci contra Israel. Quid in hoc facto aliud demonstratur, nisi quia sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam viri boni delinquant in vita pastoris? Iste enim Deo attestante laudatus, iste supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebis disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit; nam ira saeviens quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit: certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur, et plebeium, ut saepe ex culpa pastorum, deterior fiat vita plebeium; et saepe ex merito plebeium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est, non temere vitam judicare regentium, neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum effudit, et cathedras vendentium columbas evertit, nimirum significans quia per magistros quidem vita judicatur plebeium. sed per semetipsum facta examinat magistrorum; quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur, vel judicari nequeunt, ejus proculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est toleratur: debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendari; sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio; et dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; nec eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat, contra hunc tumorem superbiae, subditorum mens ad custodium humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur; nam vires nostras veraciter examinare negligimus, et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt, districte judicamus: quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur, quia et subditos omnes ii qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt rectorum suorum actiones judicant; et si ipsos regimen tenere contingeret. se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnumquam is qui subjectus est, hoc, cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimationis singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi etiam cum disciplina venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est imitari appetas, aut quem imitari despicis venerari contemnas; subtilis etenim via tenenda est, via rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat. LIBER TERTIUS. I. De successione Salomonis. Cap. 1.--Senuit David, ungiturque Salomon in regem super Israel in Gion, ut impleretur in illo illa promissio quae facta est ad David: Non tu aedificabis mihi domum, sed filius tuus qui egredietur de utero tuo. In quo quidem futurae rei imago facta est, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur Pacificus, ac per hoc illud vocabulum illi verissime congruit per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Idem ipse est pacificus, ille qui fecit utraque unum et medium parietem solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem his qui longe et pacem his qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV). His et aliis multis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur: nam id quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum significat, qui aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis et lapidibus, sed de omnibus sanctis, hoc est fidelibus, quibus dicit Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent: Pacificum, id est, Salomonem; et Ididam, id est, Dilectum Domini; et Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiam congregat, quem nos nuncupare possumus concionatorem, qui loquitur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigitur. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmus XLIV et LXXI Dilecti et Pacifici titulo praenotantur, qui tametsi ad prophetiam Christi et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedant, tamen secundum historiam, super Salomonem conscripti sunt.

II. De sapientia collata Salomoni et judicio ejus. Cap. III.-- Abiit itaque Salomon in Gabaon, et immolavit ibi holocaustum Domino, ubi apparuit ei Dominus per noctem, et exaudivit deprecationem quam postulavit, deditque ei sapientiam et scientiam, in tantum ut nullus ante similis illi fuerit nec post illum surrecturus sit. Post acceptam autem divinitus sapientiam, mox turpium mulierum de causa judicio tentatur. Ubi notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras lucis suae cognitione illustrat, mox tentationis aculeo visitando probat, quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit; si enim post virtutum munera nulla tentatione concuteretur, hoc jam se habere animus ex se ipso gloriaretur. Ut ergo ea infirmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex se ipso sit probatur: quod bene nobis ex historia sacrae hujus lectionis innuitur, quia Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur; mox enim ut gratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit: quia nimirum cum saepe mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae claritas illuminat, hanc protinus lubricae cogitationes turbant: ut quae sublevata immenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sit inveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit, et tamen probatus subito infirmus per deserta fugiens nimium mulierem expavit. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat; et tamen ad semetipsum rediens contra carnis bellum laborat, legem aliam in membris sustinet, cujus rei bello fatigari spiritus lege dolet. Et post dationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto paululum ipsum sibi hominem monstrat. Quod eousque proculdubio patimur, donec de terra funditus et labe peccati ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. In isto judicio Salomonis, ubi primum habuisse judicium inter duas mulieres describitur de pietate certantes, quarum in una dilectio ardebat, in altera simulatio subripiebat, Christi figura fuit: ubi improba plebs, scilicet Synagogae, vel haereticorum, verae matris, hoc est Ecclesiae filium appetebat; quem non ut reservaret, sed revera ut interimeret, cupiebat. Sed sicut gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu iste verus repertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi qui a matre seducti et capti sunt errore haereticorum, nonnumquam merentur pro semetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem. Unde satis convenienter apparet hanc mulierem haereticorum vel Synagogae figurasse impietatem; qui et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque perdant illiciendo persuadent. Moraliter vero in hac sententia quid aliud per matres lactentium, nisi doctorum ordo; quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona signatur? Nam magistri nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt; et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur: quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi subditorum vitam mortifera negligentia tegant, unde et illic mulier quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum; sed tamen veram matrem Salomon invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, in extremo examine ira districti judicis demonstrat. Ubi et illud solerter est intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnumquam alter apud Deum meritum, alter apud homines laudem habere permittitur. Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur; invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere; unde et illic perversa mulier clamat: Nec meus sit, nec istius; ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat, quia concedunt veraces magistri discipulos, ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant, per quae pietatis viscera vera mater agnoscitur: quia omne magisterium in examine charitatis approbatur, et sola tantum recipere meruit, quae quasi totum concessit: quia fideles praepositi pro eo quod ex bonis discipulis suis, non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam provectius exorant ipsi, et integros et viventes filios recipiunt, quando in superno examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia consequuntur. III. De parabolis, carminibus et disputationibus Salomonis. Cap. IV.-- Locutusque est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia. Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege et Evangeliis a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter per allegoriae sensum sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolae nuncupantur. Carmina ejus quinque millia, pro quinque sensibus corporis intelliguntur, quos qui in diversis virtutibus bene egerit beatus est, et per eos quasi quinque millia carmina Domino canit. Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum. Cedri nomine, celsitudo gratiae in electis accipitur, sicut et propheta testatur, dicens: Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano monte (Ps. XCI). Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia ab excellentia gloriae coeli usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit, siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut per David dicitur: Vox Domini confringentis cedros (Ps. XXVIII). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse pravorum corda et humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit: tunc enim in cedro saeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem, id est, usque ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit. IV. Quomodo Hiram Salomonem in opere templi juvet. Cap. V.--Sequitur dehinc historia quando Salomon aedificaturus domum Domino quaesierit auxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso Salomone, postquam regno potitus est, pacem habere jam coeperat, promptumque mox ad adjuvandum se omnibus ejus invenerit animum, ita ut artifices illi et ligna et aurum, prout opus habebat, dederit, cujus beneficii gratia Salomon ei per annos singulos plurimos tritici et hordei coros, in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium quod Salomon qui interpretatur Pacificus, et ipso nomine et serenissimo regni sui statu, illum significet, de quo Isaias dixit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX). Hiram vero qui Latine dicitur Vivens excelse, credentes ex gentibus et vita simul cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet quin Hiram, quia rex erat, regalique potentia Salomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos ad fidem ipsos rerum dominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam saepius adjutam ac nobiliter augmentatam, et ejus haereticos, schismaticos et paganos, principalibus erectos esse decretis. Petit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia cum veniens in carne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam aedificare disponeret, non de Judaeis tantummodo, verum etiam de gentibus adjutores operis elegit; nam de utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna, quae in domum Domini ponerentur: quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros quondam ad saeculum claros, sed securi Dominicae increpationis de monte suae superbiae jam dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicae veritatis instituti, in aedificio Ecclesiae pro suo quique merito et tempore collocarentur. Misit etiam artifices, quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Domino gentilitas obtulit: qualis ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus et fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit et aurum, quod in eadem significatione accipitur, quia nimirum viros sapientia et ingenio praeclaros ostendit; pro quibus oblationibus cuncta gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis, triticum videlicet verbi Dei, et oleum charitatis et unctionis, atque illuminationis Spiritus sancti. Convenit apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans, ait ad Hiram Salomon: Praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis. Servi quippe Hiram qui praecidebant cedros Salomoni de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est, eos qui in hoc mundo rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad hoc secundum sui Redemptoris eorum vota transferre, cum quibus videlicet servis erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi: quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerunt eruditione in verbo fidei institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris; idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum; sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii, qui a Domino audire noverunt, sed gentiles ab errore conversi, atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant; et quo certius noverunt, eo artificiosius hos expugnare atque evacuare didicerunt. Paulus quidem sacramentum Evangelii, quod per revelationem didicerat, melius novit, sed Dionysius melius revincere poterat falsa ethnicorum dogmata, quorum cum erroribus syllogismos a puero et argumenta cuncta noverat. Cui sensui convenit apte quod sequitur: Scis enim quod non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere, sicut Sidonii. Non enim erat in populo Judaeorum, ubi Dominus corporaliter praesens docebat, ullus virorum qui tam docte nosset refellere errores gentilium, quam ipsi ad fidem conversi gentiles, et ex gentibus facti Christiani. Sidonii namque et Tyrii, quia gentilium fuerunt populi, merito in figura gentium accipiuntur.

V. Numerus caesorum, portantium onera, etc. Cap. VI.--Quod autem servos suos Salomon noster in hoc opus miserit, in sequentibus mystico sermone designatur, cum dicitur: Elegitque Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum, mittebatque eos in Libanum decem millia per menses singulos vicissim. ita ut duobus mensibus essent in domibus suis. Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit, neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur: quia nimirum non nunc de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini, vel exemplo suo vel dicto sufficiant, et ubicumque inventi fuerint mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi; talesque cum ad erudiendos infideles atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano materias templi viri strenui atque electi mittuntur. Equidem numerus, triginta millia, quo iidem ligni caesores censebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulos operi suo instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Domini mittuntur, quia quicumque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis, et ipsi per omnia observare, et auditoribus suis debent observando monstrare, sed et praemia in coelis futura quae denario solent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, perfectionem trium virtutum Evangelicarum typice denuntiant, eleemosynae videlicet, orationis et jejunii; cum enim dixisset Dominus in Evangelio: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; in prosecutione ejusdem sententiae non aliud quam eleemosynae, orationis et jejunii, fecit mentionem, quae non ad hominum ostentationem, sed ad solam interni inspectoris essent gloriam facienda; alioquin a fructu aeternitatis vacua manerent. Quibus verbis aperte docuit omnes virtutum fructus his tribus quasi ramis deuna charitatis radice prodeuntibus insinuari. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi explemus, benevole in fratres operantes, per orationem omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur, per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamus, ut libera mente et corpore casto dilectioni valeamus inhaerere, et nostri Conditoris et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi: nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, per illum plenitudo virtutis cujusque spiritalis ostenditur, in quo mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur. Unus vero mensis, quo ligna ad opus templi caedebantur, eleemosyna est, id est, opera misericordiae, quae erga salutem proximi et in unitatem sanctae Ecclesiae bene proficiendo proveniant, docendo, castigando, temporalia bona impendendo, vitae exempla monstrando. Duo tamen reliqui menses, quibus in domibus suis manere, ac suis sunt necessitatibus vacare permissi, oratio est et jejunium, quibus praeter ea quae erga necessitatem fratrum foris operamur, nostrae salutis propriae curam intus conversa ad Dominum mente gerimus; et quoniam illi solum perfecte vel suae vel fraternae salutis curam gerunt, qui se intuitione divinae gratiae humiliter subdunt, recte sequitur: Et Adoniram erat super hujusmodi indictione. Adoniram, qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam ipsum nomine insinuat Dominum Salvatorem? Et tunc Adoniram operariis templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinetur, quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam redeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua familiarius illustratione informat ad discernendum quando oporteat aedificandi Ecclesiam opus inire praedicando, vel alia pietatis officia praestando, et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam examinandam, quasi ad inspiciendam domum suam reverti, et hanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam reddere.

VI. De numero operariorum Templi. Cap. V.-- Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus. Latomos dicit lapidum caesores. Idem autem lapidum caesores, quod et lignorum figurate designant, hoc est sanctos praedicatores, qui mentes insipientium de labore verbi Dei exercent, et eas ab ea qua inquinati sunt turpitudine ac deformitate transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet domus Dei aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata utraque materia ad montem domus Domini transfertur, patet sensus, quod omnes homines in monte superbiae nati sumus, quia de praevaricatione primi hominis quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicumque autem gratia praeordinati ad vitam excidimur, catechizando ad sacramenta fidei percipienda, de monte superbiae ad montem domus Domini transferimur, qui eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae pervenimus. Notandum autem quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederet, pars item onera portaret. Diversa namque sunt dona spiritus, et quidam majorem dicendi ac protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes et infirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos quibus loquitur Apostolus dicens: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V). Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt conditores sacrae Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo inscios docere, et contemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat. Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive in castigandis eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, vel quietis animarum post mortem, vel beatae corporum immortalitatis exspectat. Unde recte praefati operarii septuaginta millia et octoginta millia esse perhibentur: septuaginta videlicet propter sabbatum animarum, septimus enim dies in sabbatum, id est, requiem consecratus est; octoginta, propter spem resurrectionis quae octava die, id est, post sabbatum in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die simul et aetate octava futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis, in libro Paralipomenon tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem respicit: nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis et justitiae opera docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuerunt de Israel, sed de proselytis, id est, advenis qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israel, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui onera portarent, etc. (II Par. II). Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel triginta millia, qui ad praecidendas de Libano cedros missi sunt; de proselytis, isti de quibus locuti sumus, lapidum caesores; de gentibus, ipse Hiram et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificatione templi praecessit. Judaei namque proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii, unam eamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendo construunt. VII. De lapidibus. Cap. V.-- Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos. Fundamentum templi nullum est aliud intelligendum mystice, quam illud quod ostendit Paulus, dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christus Jesus (I Cor. III). Qui propterea recte fundamentum domus Domini potest vocari, quia, sicut ait Petrus: Non est aliud sub coelo datum hominibus nomen, in quo oporteat nos salvos fieri. In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi ponuntur cum praecipui factis ac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quo firmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere, quod est altitudinem portare sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur, proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Unde et nobis qui corum vitam sive doctrinam studemus pro nostro modulo imitari, fundatos dicit Apostolus super fundamentum apostolorum et prophetarum. Sed et generaliter perfecti quique qui fideliter ipsi Domino adhaerere, et impositas sibi fratrum necessitates fortiter ferre didicerunt, hi possunt lapidibus grandibus ac pretiosis indicari; qui bene lapides primo quadrari, ac sic in fundamento poni jubentur; quadratum namque omne quocumque vertitur, fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur doctorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam sua morte a sui status rectitudine possint inclinari, quales videlicet doctores Ecclesia non solum de Judaea, verum etiam de gentibus perplures suscepit. Unde bene de lapidibus hujusmodi grandibus pretiosis et quadratis subditur: Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram. Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctorum instructione et instantia, quidquid in se habent noxium et inane relinquunt, atque ante conspectum sui Conditoris, solam insitae justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae formam ostendunt. Dolaverunt autem lapides non solum caementarii Salomonis, sed etiam caementarii Hiram: quia ex utroque populo fuerunt doctores sanctae Ecclesiae, immo tam sublimes ex utroque Dei populo fuerunt nonnulli, qui ipsorum quoque doctorum sublimium jure doctores existerent, et quasi quadrantes eos ad sublevandum domus Domini aedificium pararent; neque enim soli Jeremias et Isaias, et caeteri ex circumcisione prophetae, verum etiam beatus Job cum filiis suis, qui erant ex gentibus, maximam vitae suae patientiae formam, maxima doctrinae salutaris praeconia sequentis aevi doctoribus ministrarunt, quo abjectis verbis actibus cogitationum supervacuis, ad portandum onus sanctae Ecclesiae digni et apti inventi sunt.

Porro Byblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum Domino. Byblus est civitas in Syria Phoenicis, a qua Byblii sunt vocati, cujus meminit Ezechiel, dicens: Sapientes tui Tyrii facti sunt; gubernatores tui, senes Bybli et prudentes ejus (Ezech. XXVII). Pro quo in Hebraeo continetur Gobel, sive Gebal, qui interpretatur Definiens, sive Determinans; quod vocabulum convenit eis qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant; sic enim solum suos adjutores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacris paginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum, certa definitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui dissertionem fidei catholicae ignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere alios regulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificanda domo Domini, primo sunt ligna et lapides de monte caedendi; quia eos quos in fide veritatis instruere quaerimus, primo necesse est ut renuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt, doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum vitam in omnibus moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis spiritaliter Domino adhaerere noverimus; quos invincibili mentis stabilitate, quasi quadratos quodam modo atque ad omnes tentationum incursus immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos et grandes merito hac fama comperimus. Post fundamentum vero talibus ac tantis lapidibus compositum aedificanda est domus, praeparatis diligenter lignis ac lapidibus, ac decenti ordine collocatis, quae olim de prisco suo statu vel radice fuerant abstracta: quia post prima fidei rudimenta collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorum humilitate, addendus est in altum paries bonorum quasi superimpositis sibi invicem ordinibus lapidum, ambulando ac proficiendo de virtute in virtutem. Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi, quadrati, primi sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audierunt salutis. Superpositi autem ordines lapidum vel lignorum, sequentes suo quosque tempore designant sacerdotes ac doctores, quorum vel praedicatione ac ministerio fabrica crescit Ecclesiae, vel ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi quas praeparaverat, ostenderet: Omnem pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime praeparavi (I Paral. XXIX). Marmor autem Parium, marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignere consuevit. Unde poeta de illa: Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta concita ventis. (Virg. Aeneid. III) Nivea ergo Paros dicitur, eo quod candidissimi generis marmor mittat. Est autem una de Cycladibus insula, quo videlicet lapide templum fuisse factum, Josephus insinuat, dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram, ex lapide constructum albo. Altitudo fuit viginti cubitorum et centum. Nec mysterii sensus in abdito est: cuivis enim patet quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem, simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales voluit esse sapiens ille architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapides pretiosos, auro argentoque redimitos. Charissimi, inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII).

VII. Quando vel ubi Templum sit factum. Cap. V.-- Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus, regis Salomonis super Israel, et aedificare coepit domum Domino. Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figura facta est sanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad ultimum, qui in fine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis pacifici sui, videlicet Redemptoris aedificatur; quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim evasis peregrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis, ubi peracto ultimo judicio tota est regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita promittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, et filii resurrectionis (Matth. XXII). Ad hanc pertinet ipse Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ipso attestante cum ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Quod exponens Evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (I Cor. III). Dicit autem Apostolus de nobis: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum ejus per inhabitantem ejus Spiritum efficimur, constat utique quia figuram omnium nostrum, et ipsius Domini videlicet et membrorum ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit; sed ipsius tamquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati; nostri autem tamquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum. Quod melius considerata ex ordine ipsius templi aedificatione patebit, ut in quibusdam videlicet figura ad ipsum Dominum, in quibusdam vero ad omnes electos pertineat; in quibusdam intemeratam in coelis angelorum felicitatem, in quibusdam invictam in terris hominum patientiam describat; in quibusdam collata hominibus angelorum auxilia, in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret. Designat eamdem domum Domini spiritalem, etiam tabernaculum quondam factum in eremo per Moysen. Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur, haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in civitate Hierusalem, illud ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portatum, tandem in terra repromissae haereditatis induceretur, haec ut mox in patria ipsa et in civitate regia constructa, inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret: potest in illa praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura quies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibus facta est, possunt in illa principaliter patres veteris Testamenti, et antiquus ille Dei populus; in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter exprimi: quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu discursum, et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae de Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium in Christo, multis modis ostendatur insinuare in figuris. Quod autem dicit: In anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel, ordo sensus est: In anno quarto regis Salomonis, mensa Zio, ipse est mensis secundus: mensem autem secundum, Maium dicit: nam Aprilis, quo Pascha celebratur, principium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste claret quia mox peracto Pascha coepit aedificare domum Domino, et consecratus mystica solemnitate populus manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis de Aegypto, quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque domus transierit, et hujus quoque summae temporis sacramentum spiritale cognoscat. Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt; quatuor autem evangelicae perfectioni apte conveniunt propter ipsum evangelistarum numerum; centum viginti doctrinae legali propter annos totidem legislatoris; in quo etiam numero virorum gratiam Spiritus sancti primaeva suscepit Ecclesia, patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur, jure spiritus ejus gratia replentur, quia in charitate ejus amplius ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto, Synagogam, per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos et octoginta ac sic templum aedificari incoepit, quia Scriptura veteris Testamenti tanta perfectione redundat, ut si quis eam bene intellexerit, cuncta in se novi Testamenti mysteria contineat. Patres quoque veteris Testamenti tanta perfectione arcem perfectionis tenuerunt, ut in nullo apostolis virisque apostolicis putandi sint esse minores. Permanebat tabernaculum usque ad constructionem templi in populo Dei per annos quadringentos et octoginta, id est, centum viginti per quatuor multiplicatos: quia ex tempore datae legis usque ad incarnationem Dominicam et tempus revelatae gratiae, non defuerunt viri qui in lege constituti Evangelica per omnia perfectionem mente et opere servarent; non defuit Scriptura, quae gratiam novi Testamenti, in veteri propheticis intimaret eloquiis. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potest eos referri mystice, quod post expletam dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelis Spiritu sancto Ecclesiae structura coeperit; et quod mense secundo loco post Israel aedificationem in se susceperit Creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, his qui immundi super anima vel in via procul positi, ad faciendum in primo mense Pascha occurere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae nostrae, et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha facere, quod in carne agni et sanguine fiebat. Celebramus autem hoc Pascha secundum, quod in corpore et sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti sumus et mundati, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenon ostenditur, ut scriptum est: Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei (II Par. III). Aedificatur ergo domus Domini in visione pacis, quia dilatata per orbem Ecclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate consistit: nam in scissura mentium Deus non est, sed factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II). Et ipse de se in Evangelio: Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita (Matth. V); ipse enim est mons montium, qui de terra quidem per originem carnis assumptae ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria vocatur, id est, Visionis, quia electos suos quos ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre et adjuvare dignatur: ipse est enim locus in quo obtulit Abraham Isaac filium suum Domino, ac devotione obedientiae videri ab illo meruit. Unde et nomen accepit, de quo Dominus ait: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in terram Visionis, atque offer eum in holocaustum (Gen. XXII). Pro terra Visionis, in Hebraeo terram Moria habet. Et quia immolatio Isaac typus Dominicae passionis exstitit, recte in loco ejusdem immolationis templum aedificatur, quia per fidem et mysterium Dominicae passionis Ecclesia dedicata, crescit in templum sanctum Domino. De quo monte bene subditur: Qui demonstratus fuerat David patri ejus. Ostensus namque fuerat David, sicut et caeteris prophetis venturus in carne Dominus, qui vocatam de gentibus Ecclesiam, per sacramenta ejusdem suae incarnationis ablueret a peccatis, atque in domum sibi fidelem dilectamque consecraret. Bene autem additur: In loco quem paraverat David. Paraverat namque David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locum Domino, vero utique Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorum suorum fide veritatis instituerunt, sedulo admonentes ut venientem in carne Dei Filium fideli ac devota mente susciperent: hinc etenim Dominus de paratis ad credendum sibi populis, ait discipulis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem; et qui metit mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui mittit (Joan. IV). Quasi aliis verbis de aedificatione templi diceret: Levate oculos vestros, et videte locum, quia paratus est jam ad aedificandum domum Domini, et qui aedificat, docendo mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam aeternam; ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat, et qui aedificat, id est, propheta praedicens venturum, et apostolus venientem praedicans Dominum, una simul in illo mercede potiantur. Bene autem idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia Ecclesia vocabulo areae solet designari, dicente Joanne de Domino: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. III). Ornan, qui interpretatur Illuminatus, et erat natione Jebusaeus, natione quidem gentiles significat, nomine autem eosdem illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito dicat Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (I Thess. V). Jebus eadem est civitas quae et Hierusalem. Et Jebus quidem dicitur Conculcata; Hierusalem autem Visio pacis. In qua quamdiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea David locum holocausti emeret, et cum Salomon in ea templum Domino aedificaret, non jam Jebus, sed Hierusalem vocata est: quia nimirum gentilitas quamdiu divini cultus nescia perdurabat, conculcabatur, et illudebatur ab immundis spiritibus, simulacra muta prout ducebatur sequens; cum vero illam gratia sui Conditoris respexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen dicente de ipsa Domino: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Cum ergo Ornan in hac civitate regnum adhuc haberet, Jebus vocabatur; at cum locum areae suae cum bubus ac tribulis venderet David regi, nomen Hierusalem accepit: quia persistens in sua adhuc obstinatione gentilitas, conculcabatur quasi vilis et abjecta a malignis spiritibus. Porro cum omnia sua vendere, ac vero regi offerre didicit, non ultra conculcari a daemonibus ac vitiis potuit, sed internae pacis, quam cum suo conditore haberet, magis compos effecta est. VIII. De mensura Templi. Cap. VI.-- Domus autem quam aedificabat Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Quod in constructione templi dicitur in libro Regum, quia habebat triginta cubitos in altitudine, cum in libro Paralipomenon scriptum sit: Porro altitudo centum viginti cubitorum erat, nequaquam discrepare, sed utrumque verum esse noscendum est. Nam ut Josephi refert historia, triginta erant cubiti a pavimento usque ad medium coenaculum, triginta rursus a medio usque ad tertium, quo usque porticorum, quae templo ab australi et occidentali et septentrionali latere cohaerebant, altitudo pertingebat, id est, simul sexaginta; deinde alii sexaginta usque ad supremum domus tectum. Itaque tota ejus altitudo centum viginti cubitis implebatur. Longitudo autem domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, quae in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam, quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, quae dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos gaudet diligere propter Deum, donec veniat tempus quando sive ad pacem suam conversis, funditus exstinctis, cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur contemnit, usque dum utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium. Unde apte longitudo domus sexagenario cubitorum numero comprehenditur; senarius namque numerus, in quo mundus factus est, perfectionem solet designare bonorum operum. Et necesse est nos ita per longanimitatem molestias ferre nostrae peregrinationis, ut merito bonae operationis, promissam patriam, cum apparuerit, valeamus intrare. Latitudo vicenario numero determinatur, propter geminam ejusdem charitatis, qua Deum et proximum amamus, distantiam. Altitudo tricenarii propter fidem sanctae Trinitatis, quae unus est Deus, in cujus visione cuncta spei nostrae desideria suspenduntur. Sex ergo ad operis perfectionem, duo ad dilectionem Dei et proximi, tria pertinent ad spem divinae visionis. Singuli autem numeri recte per decem multiplicantur, quia non nisi per fidem et custodiam decalogi legis vel patientia nostra salubriter exercetur, vel charitas utiliter accrescit, vel spes sublimiter ad aeterna desideria raptatur. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. De hac porticu in libro Paralipomenon ita scriptum est: Porticus vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti (II Par. III). Patet ergo quia porticus haec ad orientalem templi partem facta est. Templum namque conversum erat ad orientem, sicut et tabernaculum, habebatque ostium porticus ante ostium templi, juxta quod historicus Judaeorum Josephus apertissime docet (Ant. Jud. lib. VIII, c. 3), ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis per ostia tria, portici videlicet, et templi, et oraculi, arcam testamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus quae erat ante templum et prior lumen solis accipere solebat, quid aptius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat, in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo Solem justitiae susceperunt primi, et nascenti Domino in carne testimonium sive vivendo, sive praedicando, sive nascendo, seu etiam moriendo praebuerunt? Ostium ergo templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum, et qui alibi dicit, Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Ostium porticus, sermo propheticus est, qui quasi recto calle ingredientes ad ostium templi perducebat, et gratiam Domini Salvatoris, qua mundum erat redempturus, praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat. Ostium vero in porticu doctores, qui caeteris lucem vitae, januamque intrandi ad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis. Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat, quia nimirum antiqui justi multa diu patientia et longanimitate exspectabant, quando apparens in carne Dominus novam Evangelii gratiam mundo afferret, non acceptis ipsis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes. Aequabant ergo longitudine sua latitudinem templi, quia per longanimitatem mentis devotae desiderabant videre dilatationem Ecclesiae in charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Qui quamvis tempore adhuc fuerint a sacramentis Dominicae incarnationis separati, fide tamen ac praedicatione fuerunt proximi. In hujus sacratissimae porticus prima fronte fuerunt beatus protomartyr Abel, et Seth, et Enos, caeterique justi mundi originalis. In intimo autem penetrali et quasi prope murum templi mysticum, obtinuere locum parentes beati praecursoris Domini, Simeon et Anna, caeterique qui, etsi nativitatem ejus videre meruerunt, ad auditionem tamen doctrinae ejus, et ad perceptionem sacramentorum ejus pervenire nequiverunt. Quae bene porticus decem cubitis erat lata, quia tales etsi necdum verba sive mysteria Evangelii, quae erant per Dominum tradenda, receperunt, praecepta tamen decalogi, quae perceperunt, perfecta dilectione dilatati in Domino servabant. IX. De fenestris et tabulariis Templi. Cap. VI.-- Fecitque in templo fenestras obliquas. Fenestrae templi doctores sunt docti, et spiritales quique in Ecclesia, quibus mente excedentibus Deo, arcana secretorum coelestium specialius caeteris videre conceditur, qui dum ea quae in occulto vident, publice fidelibus pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde bene eaedem fenestrae obliquae, id est, intus latiores et foris angustiores fuisse perhibentur, quia nimirum necesse est ut quisquis jubar supernae contemplationis vel ad momentum percepit, mox sinum cordis amplius castigando, dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitatione praeparet. Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, et in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum quod super erat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur (Matth. IV). Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum in pinnacula templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse audivimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut in his sedentes tabulatis ad circumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam in Scripturis invenimus. Patet ergo ratio sacramenti, quia tabulata haec tria, totidem fidelium gradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant; distinctos quidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis omnes ad domum Domini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes; ubi pulchre dicitur quia tabulatum quod super erat quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex, tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, quia nimirum altior professio virtutis altiorem debet viam tenere vivendi. Nam quicumque, abrenuntiato vinculo conjugali, virginitatem suam Domino consecraverunt, mores simul oportet virginitati condignos ostendant, abstineant ab otiosis eloquiis, ira, rixa, detractione, habitu impudico, comessationibus, potationibus, contentione et aemulatione; et econtrario vigiliis sanctis, orationibus, lectionibus divinis et psalmis, doctrinae et eleemosynis, caeterisque sanctis fructibus operam impendant; ut qui futurae statum vitae in professione tenent, in qua non nubent, nec nubentur, sed sunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII); hujus quoque statum, quantum mortalibus possibile est, in praesenti contendant imitari. At vero infimum tabulatum amplioris erat latitudinis, quia non Deus conjugatis, Vade et vende quae habes, et da pauperibus; sed si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata, Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, etc. (Matth. XIX). Medium inter hos locum tenent continentes, qui quantum virginibus inferiores, tantum eminentiores conjugatis; quorum postea gloriosissimam primitivam in Hierosolymis aedificabat Ecclesiam, scribente beato Luca, quia multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, etc. (Act. IV). Quorum maximam partem eos reliquisse complexus, testatur historia sancti Stephani, ubi feminas eadem religione pellentes non conjuges, sed viduas appellat eorum. Singula autem tabulata in circuitu habebant latera, id est, luricas, ne quis in eisdem tabulatis consistens, sive residens posset ad inferiora decidere, quod Oziae regi contigisse legimus in Samaria. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nos munimina designant. De quibus psalmista, Immittet, inquit, angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Ps. XXXIII). Ascendit quidem in coenaculum Ozias rex Samariae, qui se a domo David separaverat, sed per cancellos decidit, quia etsi haeretici sive schismatici aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, tamen compagem unitatis Ecclesiae non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis, semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio suae pertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa, declaratur cum subditur: Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erant longitudinis, ut capita carum forinsecus prominerent, in infimo quidem ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibus earum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta muros trabibus, quae de muris exierant, superposita. Quid itaque per trabes domus quae tabulata portabant, nisi praedicatores sunt typice designati? qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locum tenent, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorum appetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt, suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon quod trabes templi, sicut et caetera ejus interiora, fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae intus in templo aureis essent laminis vestitae; quae vero foris patebant, hae minime deauratae ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent. In qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis in terris innotescere potuit, designat; quod intus in templo deauratum fulgebat, claritatem illam, qua in coelesti patria in aspectu sui Creatoris justi gaudent, figurare denuntiat. Quae nimirum claritas trabium aurearum illis solummodo, qui templum intrabant, patebat, quia quam sit magna multitudo dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se (Ps. XXX), et perfecit sperantibus in se, soli norunt illi qui regnum coeleste meruerunt intrare. Et tamen cum nos vitam, passiones, doctrinas sanctorum cernentes, sive in Scripturis legentes, ad benefaciendum exemplo eorum excitamur, quasi in capitibus trabium foris apparentium a terra sublevamur: quia quamvis internam sanctorum gloriam perspicere necdum valeamus, ex eo tamen quod exterius videre valuimus, sublimibus Ecclesiae membris fideliter adhaeremus. Possumus haec etiam de sanctis in hac vita adhuc positis intelligere, quorum puritatem dilectionis, qua in secreto cordis coram Domino refulgent, inspicere nequimus; attamen ex eis quae loquendo, vel agendo, vel patiendo foris ostendunt, auxilium nostrae salutis invenimus.

Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur. Haec ad illam Ecclesiae partem quae post hujus saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent; ibi etenim nemo aliquid coinquinatum faciet, vel abominationem et mendacium, sicut in Apocalypsi scripsit Joannes (Cap. XXI). Malleus et securis et omne ferramentum non auditur, quia hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritum congruis disponamur, et castigatione cessante, solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur; hic enim foris tundimur, ut illic sine reprehensione inveniamur. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta; in domo autem Dei nulli istus audiuntur, quia in aeterna patria omnes jam percussionum strepitus conticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit; nequaquam securis incidit, quia receptos interius nulla foris sententia severitatis projicit. Nequaquam ibi ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra jam flagella sentiuntur. Lapides ergo extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absque mallei sonitu ponerentur, quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur: quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificatione concordia charitatis liget: ut hic diversis adversitatibus extra contusus atque expiatus homo erroribus meritorum, ita jam ibi purus purum videat Deum, quo ornamentis ipsius civitatis mereatur affigi, post transitum habens locum sibi solummodo a Domino praeparatum.

X. De cochlea templi. Cap. VI.-- Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebatur in medium coenaculum, et a medio in tertium. Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse, non attendentes quod si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret, Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, sed ita potius simpliciter. Et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parte orientali ostium erat in ipso angulo factum juxta terram, in quod introeuntes statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam et ascensum per ipsa parietis interiora. Unde consequenter adjungitur, Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Nec dubitandum quamlibet Scriptura non dicat, quia sic ascendentes creberrimas habebant a meridie fenestras, quarum luce certum per omnia, et sine offensione iter agerent. Ostium vero, quo ad quotidiana templi ministeria, ingrediebantur, erat ad orientem, sicut jam meminimus, ut Josephus refert; et porticus ante faciem illius, et ipsa patens ad orientem: ita ut exoriens sol aequinoctialis sine ullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quae erat in sanctis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertium, in australi erat templi latere; cujus dispositio ascensus mysterium nobis multum memorabile commendat. Claret namque quia templum hoc, quod Salomon fecit, corpus pacifici regis Christi non solum illud quod est Ecclesia ejus tota, verum etiam ipsum quod sacrosanctum de Virgine, ut esset caput Ecclesiae, suscepit, figurate insinuat. Erat autem ostium lateris medii in pariete domus dextrae (Joan. XIX). De quo occulte ab inferioribus in medium coenaculum, et a medio ascenderetur in tertium, quia passo in cruce Domino unus militum lancea latus ejus aperuit. Et bene in parte domus dextrae, quia dextrum ei latus a milite apertum sancta credit Ecclesia. Ubi et apto verbo usus evangelista est, ut non diceret, Percussit latus ejus aut vulneravit, sed aperuit, videlicet quasi ostium lateris medii, per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit, Et continuo exivit sanguis et aqua, aqua scilicet qua abluimur in baptismo, et sanguis quo consecramur in calice sancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medio inde in tertium; quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesenti Ecclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumque de requie animarum adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporum quasi in tertium coenaculum sublimiore profectu penetrabimus, ex quo et magna amborum corporis videlicet et animae beatitudine perpetuo vivamus. Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc, qui intraverant, nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia nimirum actus fidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum etiam reprobi possunt intueri; verum arcana fidei et intimae gratiam dilectionis nullus, nisi qui per haec Domino duce ad coelestia ducitur, agnoscit. Qui enim se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Joan. II). Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur, usque ad medium coenaculum pertingebant; deinde alii triginta cubiti usque ad tertium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erant circa templum, ab austro, et aquilone, et occasu ad tectum perveniebant, ut Josepho narrante didicimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii sexaginta cubiti numerabantur, et sic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon in centum viginti cubitos consummata est. Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad orientem juxta fidem praefati voluminis, eamdem cubitorum summam in altitudine habebat, qui videlicet illas, de quibus supra diximus, porticus circa templum cellaria vocat, et cubicula. Dedit, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum et coenaculi et cubiculorum in abditis et domus propitiationis (I Paral. XXVIII) Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit, Nec non et omnium, quae cogitaverat, atriorum, exedrarum per circuitum in thesauris sanctorum. Quod autem omnis altitudo templi centum viginti cubitorum, ad idem sacramentum respicit, quo et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionem et resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, et in hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit; quindecim namque quae ex septem et octo constant, solent nonnumquam ad significationem referri vitae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium; perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibus annumerata, centum viginti efficiunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo in futura vita designatur. Apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia per praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum plena totius Ecclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuis Dominus atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum in linguis igneis misit, qui eos diversitate linguarum ad invicem cognitione loquelarum communem in laude fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos in carne incorruptibili ascendens, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustratur, quando juxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc erit plena adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei, quia consona mente ac voce omnes gloriam divinae majestatis, quia praesentem vident, collaudant. XI. De interiore domo oraculi in sanctum sanctorum. Cap. VI.-- Et aedificavit domum, et consummavit eam, texitque domum laquearibus cedrinis. Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur clavis. Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirum habebat laquearia: prima videlicet post triginta cubitos a pavimento, secunda post cubitos sexaginta contra summitatem porticorum, tertia post cubitos centum viginti in summitate totius domus. Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta Ecclesia justos significari credamus, quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis intercessionibus et exhortationibus animos infirmorum, ne in tentationibus deficiant, protegunt. Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur. Cedrus namque arbor est, imputribilis omnino naturae, odoris jucundi, aspectus nitidi, serpentes accenso nidore fugans ac perimens; quae perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia, prae cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt, constantissima, qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris sanctis eminentia fulgent. Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitorum altitudinis. Hoc est enim quod in Deuteronomio praecipit Moyses fieri in omni domo, quam quisque aedificaret: Cum aedificaveris, inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente (Deut. XXII); hoc enim tabulatum in supremo domus tecto per circuitum, in extremo murorum, vice cancellorum erat erectum, ne quis ad superiora conscendens, dum ad terminum tecti perveniret, incaute progrediendo dilaberetur ad ima. Quod esse passus rex Ozias in sequentibus invenitur, qui per cancellos coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem. Quibus tabulatis seu muris vel cancellis, cum ad tutelam viae ponuntur, vulgus luricularum nomen indidit. Haec autem tabulata sive luriculae supra sunt latera vocata. Ubi cum dictum est, Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi; continuo subjunctum est, Et fecit latera in circuitu. In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia designata, quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora nitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant; ad cujus formam sensus etiam hunc locum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in hac vita inter crebra vel hostis impacata tentamenta, vel nostrae fragilitatis obstacula, crebro, immo continuo supernae pietatis munere, ne corruamus defendimur. In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus, insinuat, tanta Dei praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra peccare, nec possimus, neque ullo mortis sive doloris, sive tentantis adversarii metu afficiamur. De praesentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum, dicit ipse Dominus loquens de populo suo: Invocabit me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum (Ps. XC). De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur, dicit eidem civitati propheta, Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te; qui posuit fines tuos pacem (Ps. CXLVII). Bene autem hoc tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil factus dulce habeat, nisi, Diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute et proximum tamquam nos ipsos (Deut. VI). Et operuit domum lignis cedrinis. Supremum enim totius structurae domus tegumentum designat, hoc est, tabulatum quod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema, quae praediximus, laquearia subter erant affixa. Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat aequale, quo modo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus facere moris est, quia ad sedendum videlicet vel deambulandum apta construuntur. Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis (Luc. XII). Talis namque locus aptissimus erat, de quo verbum praedicator vel assistentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat. De quo et in Proverbiis Salomon: Melius est, inquit, habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo communi (Prov. XXI): quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma. Sed et porticus ipsae circa templum trina habebant laquearia, prima post cubitos a terra viginti, secunda post quadraginta, tertia post sexaginta: plana enim et ipsorum facta erant tecta. Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta desuper, non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae earum quae erant numero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, vicenos autem in altitudine haberent. De quibus videlicet porticibus frequens in libro Dierum mentio fit; sed quo sint ordine dispositae, plenius explicat Josephus. Id ipsum autem hoc tabulatum quo operta est domus, quod et laquearia, designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes. De quorum uno dicitur, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI). Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid patri ipsius angelus ait, Et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I). Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus. Quid est quod domus cedro erat vestita? Nam forinsecus tanto nitore lapis ipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes sunt templi, populi fideles, ex quibus sancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per orbem latitudo designat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam, altitudo. Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum superinvicem positis constat, praesentis statum signat Ecclesiae, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent; dum enim hi qui nunc praecedentibus erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super se invicem positis ordinibus quinque lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt, justos, qui quasi in summo Dei domus cacumine locati docentur, et portantur ab aliis, sed quos doceant, quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent; qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant: sicut enim cedri natura perfectos homines, ut supra docuimus, typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis bonis insudare non desistunt operibus, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione saeculi omnes virtutibus student, quorum merito jure valeant protestari, quia Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Et texit pavimentum tabulatis abiegnis. Hoc quo modo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicat, ubi scriptum est: Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore stratum decore multo (II Par. III). Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam in terra posuit, sed primo illud marmore protexuit, ac deinde tabulas superposuit, ac tertium his duobus auro vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur. Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad laquearia perveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel certe ipsos electos choros sibimet per tempora variantia succedentes significat, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua in temporali adhuc vita positi socialiter invicem charitate dictante conversantur, non immerito demonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore multo, idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vita justorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde virtutum spiritalium latitudine est adornanda in opere; alioquin quid utilitatis habet decor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquid tacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei intemeratae suffulciendam esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui et robur durabile mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelesti semper contemplationi intentam, virtute quoque patientiae singulariter excellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta: quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce refulget. Unde bene Apostolus cum plurima virtutum bona, quae humilibus essent corde servanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens, Induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Christus donavit vobis, ita et vos facite (Coloss. III); repente velut desuper addendo aureo velamine adjunxit, Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis.

XII. De mensura Templi et oraculi. Cap. VI.-- Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum. Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis ingressum habebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, sancta sanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia, quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jam dictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur: reliquum vero erat supra haec tabulata apertum et inane usque ad laquearia cubitis decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinem domus. In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et Apostolo exponente, luce clarior est. Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes piis operibus Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa est promissa nobis vita in coelis. Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in praesentia Regis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum solemnitas agitur: unde de ea bene merito servo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius ingressum perducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustra coeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum Dominus donaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare liceat, pulsamus. Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam tamen habemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum, jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata praemittamus. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysterium geminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim vita ex parte maxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria, cessantibus aliarum virtutum operibus sola perpetuo regnat. Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus oraculi. Diximus ipsum templum pro foribus oraculi, praesentis Ecclesiae typum gessisse. Unde recte fuit quadraginta cubitorum, qui numerus saepe in significatione ponitur praesentis fidelium laboris, quo modo quinquagenarius in significatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitam venitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro qua laboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens, aiebat: De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu; ab aquilone et mari (Ps. CVI). Decem autem quater ducta quadraginta faciunt. Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae quadraginta annis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane coelesti reficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam pervenit. Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae, quibus totum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur. Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur ipse quas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est, aeternae beatitudinis esse levigandae. Ubi ii qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur (Matth. V); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria tua. Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut sit illud Apostoli, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII). In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis suae jejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post resurrectionem carnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens de regno Dei, et convescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se laborem; manducando autem cum discipulis, ostendebat in nobis suam consolationem; jejunans velut clamabat, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae. Manducans autem et bibens, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Luc. XXI). Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum non tolletur a vobis (Matth. XXVIII); simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes, quia illic pascentes sursum est cor. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes. Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo nimirum ligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, et conjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad invicem pulcherrima charitatis copula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor, unam habere animam pro communis fidei ac dilectionis societate merito dicantur. Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibus fieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris, quales sint ipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo fecit apostolus Paulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et patiendo ipse pro Christo quantum emineret ostendebat, verum etiam in Epistolis ad Ecclesias destinatis quot pericula pro Christo toleraret, quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione declarabat. Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilem praebuit? XIII. Quod domus sit cedro vestita et auro. Cap. VI.-- Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. Et lapis parietis sive pavimenti et tabulae et aurum, sanctorum in Ecclesia vitam omnia designant: sed ea distinctione cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam sibimet agglutinati; tabulae cedrinae sive abiegnae sint sancti, latitudine variarum virtutum, secundum donationes sancti Spiritus, in una eademque fide sibimet alterutrum connexi; auri laminae sint sancti supereminentem scientiae charitatem habentes, hi sunt qui fulgore gratissimo ad invicem congaudent. Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est dicens; Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Gal. V). Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus sanctionis odoriferae, aurum transcendentis omnia dilectionis; vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne sine operibus otiosa judicetur aut mortua. Verum quia lex in lapide scripta, doctrina vero Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata, unde et populus lapide circumcisus in praeputio, nos signo crucis consecramur in fronte, possunt non incongrue parietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorum qui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum gerere; tabulae vero cedrinae, sive abiegnae, novi Testamenti justos indicare, qui volentes post Dominum venire abnegant semetipsos, et sumpta cruce sua quotidie sequuntur illum (Luc. IX). Et quoniam utriusque temporis justos communis manet supernae gloria retributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia est species aurearum laminarum. Econtrario debet videri quae supra diximus. Porticus quae erat ante templum, antiquorum fidelium debet figuram gestare; ipsum vero templum eorum qui post incarnationis Dominicae tempus, in mundum venerunt. Porro domus interior regni coelestis gaudia, quae utrisque justis dantur figurabat. Nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulas cedrinas novum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare, cum iidem parietes templi, et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis sanctorum pari fuerint modo de lapidibus et lignis et auro compacti. Multiplex namque est in diversis rebus earumdem repetitio figurarum. Sed hoc dicendum, quod fuerunt in lege et ante scriptam legem plurimi, qui legaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non furtum facientes, non falsum testimonium loquentes, honorantes patrem et matrem, et diligentes proximos sicut se ipsos. Hi ad parietes porticus lapideos pertinebant. Fuerunt alii, qui majori perfectione relictis mundi negotiis, et assumpta cruce sua sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit, Ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). Hi qui ante manifestata tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam, quid nisi ante ingressum tabulata cedrina in porticu fulgebant? Quos utrosque quia idem regnum coeleste communiter in mansionibus discretis recepit, quasi porticus templi post lapidem et cedrum intrinsecus est auro cooperta. Sunt hoc tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae supra commemoravimus, sufficere sibi credunt tantum, si ad vitam venire mereantur. Sunt alii ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus, memores promissi illius quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed et specialem praedixit honorem esse tribuendum, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad cedrinas pertinent tabulas. Et quia utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas quibus decorentur, exspectant, sunt in abditis templi lapides pretiosi, sunt tabulae ligni aromatici, utraque auro cooperta: quia et illi, qui in lege Domini immaculati ambulaverunt, et qui gratiam Evangelii perfecte susceperant, pariter aeterna vita perfruuntur. Oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. Hoc superius praeoccupando expositum est, quia videlicet interior domus secreta patriae coelestis, arca foederis Dominum Salvatorem, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus, designaret; qui post resurrectionem suam ascendens in coelum, carnem, quam assumpsit ex Virgine, in Patris dexteram locavit. Porro oraculum habebat viginti cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et viginti cubitos in altitudine. Quod dicitur viginti cubitos in altitudine, parietem significat cedrinum, qui oraculum, id est, sancta sanctorum, ab aede exteriore segregaret, sicut et supra diximus. Oraculum ergo ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine, et latitudine, et altitudine id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubi Regem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae ac fraternae gratia per omnia fulget. Quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur. XIV. Quod altare cedro et auro vestitum. Cap. VI.-- Et operuit illud atque vestivit auro purissimo. Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia charitatis implevit. Sed et vestivit altare cedro. Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum. De quo paulo post subinfertur, Et totum altare oraculi texit auro. Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo sunt positi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola incendebantur thymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus habent; sed tantum orationum spiritalium et coelestium desideriorum odoramenta, per ignem amoris in conspectu sui Conditoris offerunt. Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex his quae superius dicta sunt, facile potest intelligi, Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit laminas clavis aureis. Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi ita Redemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad faciem valeamus. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus erat medius paries ob oraculi secreta. Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio, vel secretorum quorumque revelatio conceditur. Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est, quia in superna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentia revelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se pollicetur, dicens, Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam cum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV). Et iterum, Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI). Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum palam videre queunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem et plenam Dei cognitionem mereamur. Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt multifariae pietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae necessitatis amor castus exhibet. Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta charitatis, sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio studioque virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia, continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et gratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus psalmus est poenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus; quinquagesima die post Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam Ecclesiam consecravit; et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus laminae aureae affigebantur parietibus domus Domini, quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorum operum proficimus et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratia sancti Spiritus, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum ad perfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et voluptatem mortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus institutione carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur. Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Ps. CXVIII). Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis, Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur, sed et totum altare oraculi texit auro (II Par. III). Supra de altari dictum est. Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus quoque erat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque auro tecta esse perhibentur. Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc saeculo et in futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono charitatis abundat; et sola haec quasi singulariter eminens, caeteras caelare videtur. Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris Testamenti Deo per charitatem placuerunt. Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat. Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas, videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui solus paternorum est conscius secretorum, velut arca testamenti semper aspicitur. Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum respicit: sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, aeternam sanctorum, vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris significat, juxta illud psalmistae, Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum (Ps. XXX): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et non in hoc mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt terrena. XV. De factura Cherubin. Cap. VI.-- Et fecit in oraculo duo Cherubin de lignis olivarum decem cubitos altitudinis. Cherubin, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae dignitatis vocabulum est; numeroque singulari Cherub dicitur, plurali Cherubin. Unde apte in figuris Cherubin, quae erant in oraculo facta, angelica ministeria, quae Conditori suo in coelis semper assistunt, possunt intelligi. Quae recte de lignis olivarum facta esse perhibentur, quia nimirum virtutes angelicae gratia Spiritus sancti, ne umquam ab amore Dei arescant, unctae sunt. Ipsae enim una nobiscum sunt participes illius, de quibus ait in laude Christi propheta, Unxit te Deus tuus oleo laetitiae, prae participibus tuis (Ps. XLIV). Recte de lignis olivarum figuraliter sunt facti, quos luce sapientiae coelestis, mox ipse qui creavit, implevit. Unde Cherub appellare voluit, quod Latine multiplicata scientia, sive scientiae multitudo interpretatur. Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae fruuntur, habentes inviolatam in se sui Conditoris imaginem, servata in perpetuum sanctitate, et justitia, et veritate, quae prima conditione perceperunt. Denarius quippe obolis constat, et continere in se nomen regis et imaginem consuevit. Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angeli sancti in imagine sui Conditoris, ad quam facti sunt, semper manent; et electi homines imaginem ejus, quam peccando amiserant, recipiunt. Scimus enim, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quinque cubitorum ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera; id est, decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. (I Joan. III). Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significant eorum quibus ad coelestia volare semper, atque in his conversationem delectantur habere. Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid apertius quam gratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum qui semper in coelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe quia levitate spiritalis naturae sunt praediti, ita ut ubicumque voluerint, statim quasi volando perveniant; et hic cum alis figurati, et prophetae cum alis sunt ostensi. Bene autem dicitur quia quinque cubitorum fuerit alia Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera: quia virtutes angelicae legem Dei, quae in quinque libris descripta est, indefessa devotione custodiunt: diligendo videlicet Deum et Domiminum suum ex omnibus viribus suis, diligendo et proximos tamquam seipsos: plenitudo enim legis est charitas. Proximi autem eorum, et ipsi ad invicem sunt angelici spiritus et homines electi, eorum aeque concives. Unde utraque alia ejusdem esse mensurae perhibetur, quia videlicet eadem ipsa devotione, qua se alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant; sicque simul alae decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli de Conditoris praesentia laetantur. Decem quoque cubitorum erat Cherub unum, mensura parietis, et opus unum erat in duobus Cherubin. Duo erant facti Cherubin propter consortium ejusdem, de qua loquimur, charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas stare non potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit (Luc. X), ut tacite doceret eos, qui verbum fidei praedicarent, virtutem dilectionis ante omnia opera esse tenendam. Uniusque mensurae et operis duo Cherubin, quia disparilitas voluntatum, sive cogitationum, in superna patria nulla est, ubi una omnes eademque praesentis visione et gloria illustrantur. Posuitque Cherubin in medio templi interioris; extendebant autem alas suas Cherubin, et tangebat ala una parietem, et ala Cherub secundi tangebat parietem alterum: Alae autem alterae in medio pariete templi se invicem contingebant. Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare Cherubin in medio templi interioris sint positi, quorum habitatio est in coelis. Extendebant autem alas Cherubin, quasi ad volandum, quia spiritus angelici semper habent animum ad obsequium divinae voluntatis praeparatum. Quod vero ala una tangebat parietem, ad illam charitatis administrationem pertinet, quam nobis exhibent angeli. Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit. Bene autem sequitur, Texit quoque Cherubin auro, quia et naturam eorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem vera dilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane quia Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos Cherubin aureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret, sub quorum alis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et Cherubin prioribus; sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent Cherubin duo, in templo autem quatuor. Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent, sed repetitum est opus augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur, multiplicata post incarnationem Domini sancta Ecclesia, latius esse gentibus sublimitatem civium coeli pandendam, qui sic Conditorem de collato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de nostra quoque ereptione atque ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant; extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alas alteras ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur, eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes atque imitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt: quia fideles utriusque populi, Judaei scilicet et gentilis, secum possessores habent aulae coelestis. Namque in illa patria distinctio fit localis inter utrumque populum. Sed quia major fit festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae fraternitatis, extendunt Cherubin ad utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria justos utriusque plebis visione quoque suae gloriae ad laudem Creatoris excitant; nec solum de illorum, quos secum intus habent, hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiam nostri, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam genunt sedulam. Unde bene de eisdem Cherubin in libro Paralipomenon scriptum est, Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum (II Par. III); stabant etenim erectis pedibus Cherubin, quia a via veritatis, in qua mox conditi positi sunt, numquam aberraverunt angeli. Habent facies ad exteriorem domum, quia nos, ab hujus aerumna peregrinationis ereptos, ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant rectis, sic alas suas auro tectas ad oraculi parietes extendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia angeli sic suam perpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelis beatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari conspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestem patriam introducant; omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Possunt etiam per duo Cherubin duo testamenta figurari, qui nimirum Cherubin in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae promissionis nobis utique inaccessibili atque incomprehensibili ante saecula dispositum est, quando, et qualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De lignis olivarum sunt facti, quia per viros misericordiae, quorum pietati non defuerunt vires, unctione sancti Spiritus illustratos, divini sunt libri conscripti. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti; quia per observantiam decalogi legis, Deo serviendum praedicant, et Deo fideliter servientes denario remunerandos esse regni perpetui ostendunt. Geminas habent alas, quia Testamenta per aspera aeque et prospera, indefesso proposito semper ad coelestia tendisse ac pervenisse declarant; et hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum erat ala Cherub una, et quinque cubitorum ala Cherub altera; quia in omni labentium rerum varietate, sancti universos corporis sui sensus in obsequium sui Conditoris extendunt: oculos habentes semper ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et narrare universa mirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius, super mel et favum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus; et donec superest halitus in eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loquentes labiis iniquitatem, nec in lingua sua stultitiam personantes: sicque per arma justitiae a dextris, et a sinistris incedentes, ad perceptionem coelestis denarii, quem summus paterfamilias cultoribus suae vineae repromisit, perveniunt. Et opus unum erat in duobus Cherubin, quia utriusque Testamenti scriptores una eademque castitate operis et charitatis devotione Deo servierunt, una et consona voce ac fide Deum praedicant: quia quae novum Testamentum de Dominica incarnatione, passione, resurrectione, ascensione, gentium vocatione, Judaeorum expulsione, multimoda Ecclesiae tribulatione facta narrant, haec eadem vetus Testamentum, si recte intelligitur, veraciter fienda praedicabat. Adventum vero Antichristi, finem saeculi, extremi discrimen judicii, et aeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum, concordi utrumque Testamentum veritate probat. Alae ergo Cherubin interiores super arcam se invicem contingebant, quia utraque Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus, iste unum parietem, ille alterum contingebat, quia vetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est; novum vero nobis, qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti h. e. septentrionali, recte comparamur, quibus post frigus ac tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est: nam et si primitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel circa finem saeculi salvandus esse creditur, plurimi fidelium hujus corporis congregantur ad Evangelii suscipiendi sacramenta, quibus etiam hoc divinitus donatum est, ut revelatis oculis cordis sui, manifeste cognoscant litteram veteris Testamenti, evangelicae gratiae plenam esse mysteriis. Versas habent facies Cherubin ad exteriorem domum, quia nobis qui adhuc foris stamus, nec re, sed spe salvi facti sumus Divini sunt libri conditi; quia scriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque collaudantes in coelis, curam nostrae gerunt salutis, qui pro nostris erratibus apud ejus pietatem interpellant. Circumdati sunt auro Cherubin, quia praeclaris scriptorum suorum operibus confirmatur auctoritas Testamentorum, manifestata jam per orbem cognitione divinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium agminum: utrumque enim Cherub, ut diximus, et angelos videlicet, et Testamenta designant, cum plures ad fidem converti et bonis abundare coeperint operibus. Unde et apte subditur: Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno. Omnes parietes templi per circuitum omnes sanctae Ecclesiae populi sunt, quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis replevit, coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum suorum progenie, quasi lapidum pretiosorum appositione superaugmentare non desistit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur: Cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII). Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes, charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, modestia, continentia (Gal. V), et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturae parietum templi quae ornatus sunt mentium populi Dei. Sculpuntur et iidem parietes torno, cum prompto pollent animo fideles ad faciendum cuncta quae Dominus praecepit, ad patiendum cuncta quae permittit, dicentes ex animo per singula quae occurrunt: Benedicam Dominum in omni tempore (Ps. LXII). Et, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino (Ps. CVII). Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab harum tramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possint blandimentis averti: quia enim tornatura caeteris artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore opus perficiat, servat, apte per hanc pia sanctorum vita signatur, quia et parata est semper ab obsequium divinae voluntatis, et hoc absque diverticulo errandi complere longo virtutum usu exercitata didicit. Unde et sancta Ecclesia in Canticis canticorum, Sponsi ac Redemptoris sui virtutes admirata, dicebat, Manus ejus tornatiles, aureae plenae hyacinthis (Cant. V). Tornatiles quippe sunt manus ejus, quia apparens in carne sanitates et miracula quaecumque voluit, absque omni morarum tarditate, absque ullis errorum ambagibus, Dei virtus et sapientia perfecit. Aureae sunt, quia ea quae foris verbo jussit, intus divina plenus potentia dedit. Plenae sunt hyacinthis, quia ad gloriam Patris universa quae fecit retulit; et per opera quae fecit nostros ad quaerenda coelestia sensus erigit. XVI. De sculptura parietum. Cap. VI.--Omnes ergo parietes templi per gyrum variis caelaturis et tornis sculpuntur, cum tota per mundum Ecclesia virtutum spiritalium exsecutioni absque ullo prorsus errore prompta devotione insistit. Ubi bene subditur, Et fecit in eis Cherubin et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. Cherubin namque in parietibus templi facit Salomon, cum electos suos Dominus ad regulam Scripturarum sanctarum, in quibus est multitudo scientiae, vitam suam dirigere donat. Cherubin facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conversationis pro modulo suo docet imitari, quae maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectione sincera Conditoris et proximi geritur. Palmas fecit cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, ut eo minus ab arce justitiae labi queant, quo mercedem justitiae semper ante cordis oculos habent. Facit picturas varias prominentes de pariete, et egredientes, cum multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit: verbi gratia, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam sufferre invicem, et donare sibimetipsis, super omnia autem haec charitatem habere, quod est vinculum perfectionis. Quae videlicet virtutes cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut velut naturaliter eis videantur insitae, quid aliud quam picturae domus Domini prominentes, quasi de pariete exeunt, quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed ut sibimet infixa radicitus, parata semper ab intimis cordis quae sunt agenda sive docenda proferunt? Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus, in oraculo et in ipso templo. Significare autem diximus supra, quod pavimenti aequalitas humilem concordiam designaret sanctae fraternitatis, ubi cum sint Judaei et gentes, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles, cuncti se in Christo fratres esse, universi eumdem se habere Patrem in coelis gloriantur; neque enim de concordissima humilitate supernorum civium dubitare cuiquam fas est. XVII. De ingressu oraculi. Cap. VI.-- Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia Rex noster pacificus et angelos atque animas justorum in coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis implevit, et peregrinantes in hoc saeculo cives ejusdem patriae coelestis signaculo dilectionis a caeterorum mortalium vilitate segregavit: In hoc cognoscent, inquiens, omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII). Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. Quod primo dixerat, Fecit ostiola de lignis olivarum, hoc ipsum videtur apertius explicare voluisse, cum adjunxit, Et duo ostia de lignis olivarum. Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus ostiis claudebatur, rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut templum, et sicut porticus ante templum. unum non amplius habebant introitum, certi utique causa mysterii: quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Eph. IV), unus in Ecclesiam praesentem per baptismum, unus in regnum coeleste per opera fidei est sperandus introitus: nam quod unus esset introitus oraculi, testatur hoc quod inferius de arca scriptum est: Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus; ubi patenter ostenditur, ni fallor, quod unus erat ingressus oraculi, et hic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem oraculi fuit. Cujus ingressus et ostiola per significationem multifarie possunt accipi: nam et angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem coelestis patriae introducimur, aptissime designant, et apostolorum atque virorum apostolicorum figuram tenent. quibus claves regni coelorum sunt datae, qui accepta a Domino potestate ligandi atque solvendi, et dignos intra regni januam admittunt; et contumaces, impuros ac superbos excommunicando vel anathematizando, ab ingressu vitae perennis eliminant. Sed et opera justitiae quorum merito ad regnum coeleste pervenitur, recte per ostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt typice designari, juxta quod in libro Sapientiae scriptum est, Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Quibus omnibus apte congruit, quia ipsa eadem ostiola de lignis fiunt olivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti fructu misericordiae et operibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent, immo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. Duo sunt autem ostiola, sive quia Dominum et proximos diligunt angeli et homines sancti, neque januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem poterit quis intrare; seu quia utriusque populi fidelibus, et Judaei videlicet et Gentilis, eadem vitae janua reseratur. Postes sunt angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis, in judicio suas fores aperit; quinque enim sunt sensus corporis nostri, ut supra meminimus, visus, auditus, gustus, olfactus, tactus. Certe vel postis uterque oraculi quinque factus est cubitorum, quia solis illis supernae patriae aditus panditur, qui omnibus sui corporis et cordis sensibus Domino servire studuerunt: corporis videlicet, cum per eosdem sensus aliquid pro illo agunt: cordis vero, cum sobrie et juste et pie cogitant de eis quae per ipsos corporis sensus agere decernunt. Sculpsitque in eis picturam Cherub et palmarum species, et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, operuitque tam Cherubin quam palmas et caetera auro. Anaglypha Graece, dicuntur Latine caelaturae. Caelata sunt autem vasa aurea vel argentea, signis eminentioribus extra intusque expressa. Haec et alio nomine sculpta vocantur, anaglypha vasa dicta, quod superius sunt sculpta: Graeci enim ana, sursum glyphen, sculpturam dicunt, id est, sursum sculpta. Cuncta autem haec supra eadem Cherubin in ornatu parietum templi posita, pro captu nostro exposita sunt, nec laborandum in astruendo; quin virtutum operibus quae per totum orbem Ecclesiae in suis sanctis ac perfectis exercet, illi praecipue quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debeant solertia insistere ut quantum gradu praeminent caeteris, tantum et merito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam Cherubin insculptam, cum angelicam in terris vitam, quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur et opere. Habent palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa semper intentione meditantur. Palma namque manus victricis ornatus est. Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operam documenta, et quae nemo in sinistram partem interpretari valeat, cunctis se intuentibus ostendunt. Et haec omnia opera sunt aureis laminis cooperta, cum, sicut saepe dictum est et semper dicendum est, caeteris virtutum floribus specialius in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris. His ostiolis est velum fuisse additum, Verba dierum narrant. Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, coccino et bysso, et intexuit ei Cherubin; quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos et holosericum fulgeret, sed in ejusdem mysterii significatione, cujus et ostiola, ante arcam atque ingressum oraculi appensum, ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, sic et velum revelaretur, quoties adveniret qui in sancta sanctorum esset ingressurus. Hujus ergo veli sedula revelatio sedulam apertionem regni coelestis significat, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris nostri donata est; unde et baptizato eo, coeli aperti sunt, ut ostenderetur quia per baptisma quod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi; et moriente illo in cruce, idem velum scissum est medium a summo usque deorsum, ut aperte doceret quia figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritas Evangelii arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus, non adhuc prophetandus ac figuraliter significandus, sed jam jamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt; nam die post resurrectionem Domini quadragesimo universi cum eo coelum petierunt, remotoque omni velamine multifarias in domo Domini mansiones pro suis quique meritis acceperunt; sed et nobis, qui adhuc futuri eramus, eadem hora reseratus est supernae illius civitatis ac domus Patris ingressus. In quam profecto civitatem non nisi per interna aeternorum bonorum desideria, per fidem et sacramenta Dominicae passionis, per verba sincerae dilectionis, per mortificationem concupiscentiae carnalis, et per quotidiana angelorum auxilia conscenditur. Unde bene idem velum sub quo in oraculum intrabatur ex hyacintho, purpura, coccino, et bysso factum est, eique Cherubin intexti esse memorantur. Hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, purpura quae sanguine conchyliorum conficitur, et sanguineam ipsam profert speciem, non immerito sacramentum signat Dominicae passionis, quod nos imitari crucem nostram portando debemus. Coccino, qui rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris, de qua mirantes dixerunt, qui cum Domino ambulaverunt discipuli, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Byssus, quae de terra virenti germine nascitur, et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem deducitur speciem, congrue castitatem nostrae carnis insinuat, cujus quasi humorem ingenitum exsiccari jubet Apostolus dicens, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III). Ad quantam vero candoris gloriam hanc velit perduci, ostendit alias dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). Intexuit velo Cherubin, eademque quatuor coloribus eximiis conficiuntur, cum in universis quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelica praesidia Domino donante protegimur. Item texuit velo Cherubin, cum in bonis quae agimus, multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu continue vestigia nostra regamus. Fecitque in introitu templi postes quadrangulatos, et duo ostia de lignis abiegnis intrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini Cherubinque perveniebatur, introitum regni coelestis significat, quo ad Conditoris visionem nostri supernorumque civium nos introduci speramus ac desideramus; ita introitus in templum primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiam ingredimur, typice demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem: unde apte postes hujus introitus quadrangulati sunt facti, propter quatuor sancti Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur; seu propter totidem quatuor virtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, quarum veluti fundamini quodam firmissimo omnis bonorum actuum structura innititur. Prudentia namque est qua discimus quid nos agere, qualiter vivere deceat. Fortitudo, per quam ea quae didicimus agenda implemus, quas uno versiculo virtutes propheta breviter complectitur dicens: Dominus illuminatio mea et salus mea (Ps. XXVI). Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus edoceat; salus vero, ut nos ad agenda confirmet; temperantia, qua discernimus ne plus aut minus justo prudentiae sive fortitudini operam dare inveniamur. Et quisquis prudentia, fortitudine, temperantia utitur, absque ulla contradictione justus esse probabitur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitia sequitur. Duo ostia, quae in hunc ingressum acta sunt, dilectio est Dei et proximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt, adeo ut una sine altera nequaquam possit haberi: Omnis enim qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo. Et sicut iterum dicitur: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (Joan. IV)? Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius est dilectio intelligenda divina: quia illa prior tempore, haec dignitate sublimior; et per illam ad hanc intratur, quia in amore proximi discitur qualiter amari Conditor debeat. Utrumque autem ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur, quia in utraque dilectione duo sunt quae principaliter observare debemus. In dilectione etenim Dei fidem veritatis et puritatem necesse est ut habeamus bonae operationis; sine fide enim impossibile est placere Deo, et fides sine operibus mortua est; in amore enim fraternitatis patientia est et benignitas servanda, dicente Apostolo, Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII); patiens videlicet ad tolerandas molestias injuriasque proximorum; benigna, ad dimittendum ex corde, et benefaciendum eis quorum injurias sustinet: qualem nos charitatem habere Dominus voluit, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis. Dimittite injurias laedentibus vos, date subsidia eis pietatis, quibus laxatis injurias: qualem nobis impendere dilectionem desiderat, ipse qui nos in oratione dicere praecepit: Panem nostrum quotidianum da nobie hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Utrumque ergo ostium duplex erat, quia dilectio utraque gemino ordine perficitur; utrumque se invicem tenens aperiebatur, quia junctae sunt virtutes, neque ab invicem possunt dividi: namque fides sine operibus, neque sine fide Deo possunt opera bona placere; neque item injurias ferre sufficit, qui ei quem tolerat, etiam ea quae necesse habet, cum possit ministrare, contemnit; neque ei qui substantiam mundi habuerit, satis est de hac egenti proximo dare, si non etiam eas quas sibi forte irrogaverat injurias, sincero ex corde dimittit: quod enim de utroque illo ostio dicitur, quia se invicem tenens aperiebatur, non haec apertio separationem ab invicem spiritalium designat virtutum, sed hoc potius indicat quod post harum conjunctionem ingressus nobis sanctae Ecclesiae magis magisque patescat; ut quo his amplius abundemus, eo verius sanctorum coetibus associemur: sicut etiam divisio Rubri maris, per quam populus Dei Aegyptum persequentem evasit, non divisionem unici baptismatis, sed apertionem potius signavit qua, exstinctis peccatis omnibus, ad littus ac solitudinem transeamus virtutum. Vel certe ostium quod invicem se tenet aperitur, cum post ministerium praedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat. Quae tamen utraque a sua nequeunt connexione separari, quia non distat inter proximorum mala tolerare, et eis bona commodare, cum haec certissime soleant in uno eodemque perfectorum indissolubilia permanere. Notandum sane quod in ingressu oraculi duo quidem ostia dicuntur, sed haec duplicia fuisse non dicuntur; in templi vero, id est, domus prioris introitu, ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque: quia nimirum in praesenti Ecclesia talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est, in qua dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per patientiam et benignitatem servemus. In futura autem vita, ubi Dominum et proximos in luce internae beatitudinis videbimus, eadem utique gemina dilectione absque ullo prorsus labore, immo in magna multitudine divinae dulcedinis perfruemur. Unde apte introitus interioris domus duo quidem ostia, sed haec simplicia habebat: non enim fides ibi necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus, omnia manifesta luce videbimus. Non est labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae hic laboramus donabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irrogat. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget quod opus est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum vestigia, disseruimus. Verum, juxta formam operis, decoris gratia provisum est, ut in uno eodemque templi ingressu duo essent ostia; necesse etenim erat parietes domus, qui centum et viginti cubitos habebant, nonnullas etiam crassitudines habere; in cujus nimirum crassitudinis extrema parte ostia erant affixa, ita ut aequali pariete esset ostium utrumque, et sive intus, sive foris templum quisque positus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse videretur; similiter et cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et altitudine esset cubitorum, non parvam et ipse debuit habere crassitudinem. Quapropter et in hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere, hoc est, intus et foris aequali pariete ostium pateret. Et quoniam easdem picturas aequas ostium et paries habebat, ut veraciter unus per omnia continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratia praetendens, aliud mysterii dispensatione praefigurans. Quod vero descriptis templi ostiis sequitur: Et sculpsit Cherubin et palmas, caelaturas valde eminentes, operuitque omnia aureis laminis opere quadro ad regulam, jam supra expositum est, quia in parietibus domus et in ostiis interioribus eaedem picturae sive caelaturae sunt factae; patetque ratio figurae, quare easdem ipsas picturas et caelaturas, eosdemque Cherubim prima templi janua quos et interior recipiat: quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, quae sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt, quaeque omnes electi in coelis plene in divina visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus quibusque discenda et confitenda traduntur, quatenus sacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie crediderunt, perveniant. Quod autem nostra translatio habet, Operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam, in Septuaginta habet, Expandit per eas bracteas, et deauravit eas auro inducto per sculpturam. XVIII. De atriis domus Domini. Cap. VI.-- Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacere videtur. Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere. Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae in eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum ab Oriente; unde templi ingressus multo longius a templo quam a caeteris tribus plagis positus erat: quia nimirum in ea, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum; ibi altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad lavandas easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesque sacerdotum, cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinem, ut Josephus narrat (Lib. VIII, c. 3, Antiq. Jud.), quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solum sacerdotibus hoc licere significaret; eratque janua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas sacrificia inferebat; inde suscipienda a sacerdotibus, atque ad altare perferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita scripsit Josephus. « Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo schemate factam, erigens maximas porticus atque latas portas et excelsas et amplas, per quatuor mundi partes, in ea constituens; quarum singulae ad unumquemque ventum, quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas collocavit. » Et paulo post: « Hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et observatio legitimorum inerant, introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi quam in pariete posuit, ut ipse in psalmorum expositione commemorat, triplici ordine distinxit: primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte quadrum, secundum eodem modo extra intimas porticus, undique vero in gyrum extremum, similiter ex omni latere priorum porticum in circuitu; sicque templum triformi aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum, facto pavimento sub dio inter aedificia singula de marmore; et parietibus domorum interioribus, hoc est, eis qui ad templum respiciebant, factis in columnis: exterioribus vero solidis; sicque fiebat ut omnis structura templi per gradum esset varietate rationabiliter distincta. Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templum sacerdotes purificati, in atrium sacerdotum sacerdotes purificati et non purificati, una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium basilicae majoris viri Judaei stantes purificati, et orantes sub dio si serenum esset, si tempestas in porticus proximas sese recipientes, in exterius autem mulieres Judaeae purificatae, in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec in pictura Cassiodori distincta reperientes, breviter annotare curavimus, rati eum ab antiquis Judaeis haec didicisse, neque virum eruditum voluisse in exemplum legendi, proponere, quae non ipse prius veraciter cognovisset. Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis Domini Dei nostri (Ps. CXXXIII). In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli verbum populo praedicabant; in harum aliqua Dominus sedebat docens, quando a tentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda oblata est; in his invenit vendentes et ementes oves et boves et columbas, hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo (Marc. XI, Luc. XIX); in his Petrus et Joannes claudum invenientes sanaverunt, ac secum ingredientes interius ad orandum duxerunt; in his orabat omnis multitudo populi, quamdiu incensum ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit: nam haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo templum erat situm multo sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuerant: nam, sicut Josephus scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentis cubitis essent erectae, tantum usque ad verticem montis, in quo templum aedificatum est, pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda. Verum in eis quaecumque Scriptura referre sacra commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent impendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accipit, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeat. Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed pluribus prosunt, dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibent; neque enim episcopis solis et presbyteris, verum omni Ecclesiae Dei loquebatur apostolus Petrus, cum ait, Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus, dicente ipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob. et annuntiabis filiis Israel (Exod. XIX); et paulo post: Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta. Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis populi multitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, quibus dicit Apostolus: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen in interiora templi deaurati, non ad altaris officium, non ad ipsum saltem atrium sacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi in Ecclesia, etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Deo devoti ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest ut illis aequentur, qui cum fiducia dicere possunt: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis (Rom. XV). Et iterum, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona (II Tim. IV). Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque ad hujus januam deferebat, susceptas a sacerdote atque in altari oblatas oculis prosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen in atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat, verum de inferioribus clamabat ad Dominum; quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent vota pietatis offerunt; dirigunt enim visum a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere et admirari sedulo gaudent, et quos virtutum imitatione sequi nequeunt, piae venerationis amplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magna magnatum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona quae praevalent operantes, majorum et doctiorum firmantur exhortatione, et intercessione commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente ac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI); et, Quicumque, inquit, potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam (Marc. XIX). Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altare Dei assumit, cum Dominus eleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum magnis eorumdem sanctorum virtutibus, suo intuitu ac retributione dignas judicat. Multitudo ergo credentium, quae relictis possessionibus uno corde et anima Domino serviebat, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium sacerdotum specialiter illi consecratus. Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in gyro, figuram gestant eorum qui idem templum ingrediebantur ex gentibus in Syria et Antiochia, caeterisque provinciis et civitatibus; quibus apostoli et seniores qui erant in Hierosolymis nihil amplius imponebant oneris quam ut abstinerent se ab idolis, immolato et suffocato, sanguine et fornicatione. Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant in Hierosolymis sustentari; quatenus eis carnalia sua ministrantes, spiritalium eorum possent fieri participes. Barnabas vero et Paulus cum sociis suis, qui oblationes horum accipientes Hierosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui hostiam suscipientes ad altare Domini consecrantes perducebant; quae dona devotionis eorum sanctis qui pro illis orare deberent, attulerunt. Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium erat, divisionem significat illam quae carnales in sancta Ecclesia, nuperque incipientes viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem sorte electionis, sed meritorum quantitate secernit. Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem, operum quoque munditiam habeant. Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando laborant, pauperibus omnia sua tribuunt, vigitiis, jejuniis, hymnis et canticis spiritalibus, sacris quoque lectionibus operam dant, persecutiones, pericula propter justitiam tolerant; et caetera quae fecisse cum sociis Paulus gloriatur, prompta devotione mentis exsequuntur. Unde bene atrium sacerdotum, tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri, aedificatum esse memoratum. Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes et charitas. Et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut quisque quo modo credere, quid sperare, quid diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes et charitas vera esse non valet. Dictum namque est saepius quia ligna cedri propter odoris gratiam et imputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque piae designant actionis. Ad hoc usque atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione et opere Deo placere appetunt; hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint, Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi (I Cor. IV); glorianturque et dicunt: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia (II Cor. VI)? XIX. Quarto anno templum aedificatum. Cap. VI.-- Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, et in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus Domini in omni opere suo, et in universis utensilibus; aedificavit autem eam annis septem. Patet allegoriae sensus, quare septem annis aedificata sit domus Domini: quia nimirum sancta Ecclesia toto hoc saeculo, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus, et in fine saeculi suum quoque incrementum ad finem ipsum perducit. Vel certe septem annis aedificatur, ob significationem gratiae spiritalis, quam Ecclesia sola, ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona sancti Spiritus enumerat Isaias, sine quibus nemo fidelis, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest venire justitiae. Quod autem in septimo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judicii pertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quid ei amplius addi possit, inveniri non possit: habebit enim tunc quod pius ille desiderator supplex a Domino quaerebat dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV): constat enim quia dies judicii saepe in Scripturis octonario numero typice exprimitur, eo quod hoc saeculum, quod septem diebus currit, sequatur; unde et propheta psalmi titulum pro octava imposuit, quem ob meritum ejusdem districti judicii cantavit, ita incipiens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI). Sed non contemnenda nascitur quaestio, quo modo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum in sequentibus legatur, mense septimo dedicationem ejus esse completam. Neque autem credibile est quia septem quidem annis templum aedificans Salomon, octavo mense anni octavi fecerit dedicationem, sed usque ad septimum mensem anni octavi distulerit; unde potius mihi simile videtur, domum septem annis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationis sit celebrata solemnitas, ac die vigesimo tertio ipsius mensis, ut Verba dierum narrant, populum Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unam septimanam, adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, in operibus videlicet ejus universis, et ipsa ejus dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est post dedicationem aliquid adhuc utensilium in ministerium ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis; accelerante rege ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur; atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet mense octavo, in omni opere suo atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dicatum fuisse. Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae, de tribu Nephtalim, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae de Israel, in qua persona solet nonnumquam praesentis temporis Ecclesia figurari, pro qua vir suus videlicet Christus gustata morte resurrexit, atque in coelos ascendens, eam interim a se praegnantem reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando quo modo hujus viduae filii sancti sunt praedicatores, cum omnes electi viri se filios esse fateantur Ecclesiae, cum etiam de iisdem praedicatoribus novi Testamenti specialiter promittatur, dicente propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, etc. (Ps. XLIV). Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti, dum fideliter ministerio verbi insistunt, opus utique Dei operantur, quo illis loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad vitam praeordinavit aeternam. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dat (I Cor. III). Fecit autem opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctor strenuus, qui aut pie suscipere, aut perseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi didicerint recte satagunt. Aes namque valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum. XX. De palatio Salomonis. Cap. VII.-- Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam utramque. Eae sunt columnae de quibus Paulus ait: Jacobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem (Gal. II). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolus namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide et opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum (Joan. XIV); et sicut alibi dicit, Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Quod videlicet ostium, columnae ab utroque latere coram positae circumstant cum minister sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendit, ut si a luce scientiae legalis quisque seu ex rigore gentilitatis, ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo. Vel certe quia de eis columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris (II Par. III). Ideo factae sunt duae columnae, atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum esse doceant: hinc enim Paulus, columna utique domus Domini excellentissima, per arma justitiae nos a dextris et a sinistris communiendos esse suis suorumque sedulis hortatur exemplis: ut nec prosperis delectati, nec fracti adversis, a regia vitae via, qua ad promissam nobis haereditatem patriae coelestis gradiendum est, ulla in parte declinemus. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocabatur; et quod in prophetis legimus, inter vestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altera holocaustorum debemus intelligere. Bene autem utraque columna decem et octo cubitorum altitudinem habere memoratur; ter etenim seni decem et octo faciunt, tria vero ad fidem pertinere propter sanctam trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit, et cognitionem piae credulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna namque ante fores templi decem et octo cubitorum alta est, cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat, non nisi per fidem et opera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire; quamvis possit et his altius intelligi, quod nomen JESU apud Graecos ab hoc numero incipiat. Prima littera nominis Jesus apud eosdem decem secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitorum altae sunt columnae domus Dei, quia doctores sancti, immo omnes electi ad eum finem bene vivendo intendunt, ut Conditorem suum facie ad faciem videre mereantur; neque enim ultra quid quaerant habebunt, cum ad eum qui est super omnia pervenient. Et linea cubitorum duodecim ambiebat columnam utramque. Linea duodecim cubitorum norma est apostolicae institutionis, quae nimirum linea ambit columnam utramque, cum doctor sive Judaeis, sive gentibus praedicare missus, ea tantum facere curat ac docere, quae sancta per apostolos accepit ac didicit Ecclesia: nam si quis aliter vivere sive praedicare voluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibet statuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quae dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationis tumidae crassitudine, duodecim cubitorum lineae non convenit. Has nimirum lineas Dominus columnis sui templi circumdedit, cum missis ad docendas baptizandasque omnes gentes discipulis ait, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Quisquis ergo servat ac docet omnia quaecumque mandavit apostolis Dominus, nec alia superadjiciens, neque horum quippiam praeteriens, ipse profecto columna in domo Dei, quae est Ecclesia, et firmamentum est veritatis, qualem fore Timotheum monuit apostolus Paulus (I Tim. III). Verum quia absque scientia Scripturarum non potest esse firma vel vita vel loquela doctorum, apte subditur: Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum; capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum, corda sunt fidelium doctorum; quorum Deo devota cogitatione, sicut capite membra, ita ipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo sunt Testamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores toto animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quia nimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est, quinque etiam saeculi aetates tota veteris Instrumenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moyses praedicanda esse praedixerat, et prophetae. Unde Dominus Judaeis veteris Testamenti litterae frustra adhaerentibus, et gratiam novi spernentibus ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V): scripsit enim de Domino Moyses, et multa figuraliter, et illud apertissime, cum promissum narrat Abrahae per Dominum, quia in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (Gen. XXII); et cum per se ipse dicit filiis Israel, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis (Deut. XXVIII). Cujus praesagii discipulos vox Patris de coelo monuit, cum apparente illis Domino in gloria, inter ipsum Moysem et Eliam in monte sancto, ita intonuit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Matth. III). Cum admirabili divinae operationis concordia, primo novi gratia Testamenti in velamine erat veteris abscondita, et nunc sacramenta veteris Testamenti sunt per lucem novi revelata, quasi capitellum utriusque columnae quinque est cubitis altum, quia videlicet manifestum est quod in Testamento veteri ejus sacramenta, vel in quinque libris legis praesignata, vel in quinque aetatibus sunt omnia plenius comprehensa, evangelicae quoque perfectionis est insita gratia; sicque fit ut praedicator quisque egregius sive ad Judaeos, sive mittendus ad gentes, consono divinorum eloquiorum testimonio confirmatis, certam fidei et operis rectitudinem absque errore conservet, noveritque docens proferre de thesauro suo nova et vetera. Non solum autem Testamenta sibi invicem divinorum sacramentorum relatione consentiunt, sed et omnes qui in eorumdem Testamentorum libris scripti continentur electi, una fide praediti, eademque sunt ad invicem charitate connexi. Unde apte de ipsorum capitellorum factura subinfertur: Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, utrumque capitellum columnarum fusile erat (II Par. III). Quod in libro Paralipomenon ita scriptum est: Necnon et quasi catenulas in oracula, et superposuit eas capitibus columnarum. Species namque virtutum et similitudo in capitellis, varietas est virtutum spiritalium in sanctis; de qua Domino canitur in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV): hoc est, in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorum charismatum; vel certe multiplex contexio catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat; quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositae retis e catenulae, miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent. Eae etenim catenae miro sibi in vicem sunt opere contextae, quia admirabili prorsus gratia sancti Spiritus actum est ut vita fidelium et locis, et tempore, et gradu, et conditione, et sexu, et aetate multum secreta ad alterutrum, una eademque fide ac dilectione sit conjuncta; nam quia haec conjunctio fraterna justorum, et locis et temporibus disjunctorum adunatione fiat doni spiritalis, sequentibus quoque verbis ostenditur, cum de factura capitellorum adjungitur: Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. Septenario namque numero Spiritus sancti gratia solet designari, Joanne attestante in Apocalypsi; qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem, et oculos septem, mox exponendo subjunxit, qui sunt septem spiritus Dei missi in universam terram (Apoc. V). Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Domino loquens, Et requiescet, inquit, super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia Patres utriusque Testamenti per gratiam unius ejusdemque Spiritus septiformis, ut essent electi, acceperunt. Et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella. Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordo septemplici versuum numero currebat, donec circumacto capitello, rursum in se ipsum quasi circulo facto rediret. Haec figura testamenti in abdito est quare duo sint ordines retiaculorum, cum constet geminae dilectionis esse virtutem, quando videlicet Deum ex toto corde, et tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amare praecipimur. Sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratia Spiritus sancti potest amari, nec proximus; manet namque sententia veridica, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non ex merito nostro, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem charitas Dei, ibi profecto et proximi diffunditur in cordibus fidelium, quia nimirum una sine altera nequaquam valet haberi. Facta sunt autem retiacula haec ut tegerent capitella, hoc est undique in gyro circumdarent: quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recte intelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis: capitella etenim volumina divinorum eloquiorum, retiacula sunt vincula mutuae dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia, ut ita dixerim, dono charitatis undique probantur esse vestita: nam et in eis quae in Scripturis non intelligimus, charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur: Quae erant super summitatem malogranatorum. Malogranata namque, quorum natura est uno foris cortice multa grana interius circumdare, apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico unius fidei munimine, innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et uniuscujusque justi vitam moresque designare, velut plurima uno cortice grana circumplectens, multa cogitationum virtutumque spiritalium insignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis vallat custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyro circumdata, quia doctores sanctos necesse est vitam fidelium ad memoriam revocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex parte communire; ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint, errent. Sicut ergo retiaculorum admiranda connexio unitatem designat fidelium, quae est in vinculo pacis, ita etiam malogranatum eamdem ipsam typice insinuat unitatem; quae et innumeros per orbem populos, in una fidei catholicae regula cohibet. Vel certe mirabilis retiaculorum concatenatio manifestam omnium fidelium concordiam demonstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes, quae ab aliis nequaquam videri queunt, exprimit, patientiam videlicet, humilitatem, benignitatem, modestiam et caetera hujuscemodi. Et quasi pulcherrima foris pomorum superficies apparet, sed inclusa intus granorum copia non apparet, cum pia sanctorum operatio palam cunctis ostenditur, sed ea quae intus est, fidei, spei, ac dilectionis, caeterorumque animi bonorum gratia non cernitur. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum, videtur, juxta ordinem operis ipsius, quia malogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque ex eisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura mysterii, quare facta sint retiacula, quibus capitella fuerint malogranatorum annexa: quae ad unam pene significationem, sive personarum, sive virtutum pertinent, spiritalium; scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion, qua virtute nulla potest major largiri. Unde et Apostolus, Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem (Rom. V). Sed in ipso universali electorum collegio varie sibimet invicem succedunt personae justorum, minoresque majorum ac praedecessorum suorum gaudent fideliter adhaerere vestigiis, eorumque dictis sive scriptis, ne forte in errorem labi possint, inniti. Retiacula ergo super summitatem malogranatorum sunt posita, cum concordia charitatis perfectis fuerit superadjecta operibus; et cum utroque virtutis munere et operatione videlicet et charitate sanctorum vita clarescit, quasi circulum malogranatorum in capitellis columnae concatenatio retiaculorum superaddita comitatur. Et quoniam omnia virtutum dona praesentia ad aeternae gloriam remunerationis, quae per Evangelium nobis est promissa ac ministrata, respiciunt, apte subjungitur: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opera lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum. Quid per lilia, nisi supernae claritatis patria, atque immortalitatis floribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos, nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae beatitudinis illius promittit, et iter quo ad hanc perveniatur, ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum opus in se lilii quatuor cubitos exhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis aut altitudinis, lectoris utique judicio, utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat, relictum est. Constat autem, absque ulla prorsus dubietate, quia columna quam duodecim cubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat crassitudinis: omnis etenim circulus quantum habet spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum, quod in diametro erat decem cubitorum, ut in sequentibus legitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seu designet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisi per Evangelium ex optatissima illa vox mundo insonuit, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Quod vero sequitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae ejus, retiaculum juxta mensuram columnae dicitur, tantae altitudinis quantae erat et columna: cujus tamen altitudo quanta fuerit, minime narratur. Haec autem capitella, qualiacumque et quantacumque fuerint, non enim mensuram eorum aperte Scriptura designat, more liliorum videntur apposita esse. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illam regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam nec oculus vidit, et caetera, usque diligentibus se. Post lilia etenim quatuor cubitorum, alia sunt apposita capitella, quorum altitudo quanta fuerit, non dicitur: quia multa quidem de coelesti beatitudine in Evangelio legimus: quod videlicet ibi mundicordes Deum videbunt (Matth. V); quod erunt aequales angelis Dei; quod non nubent, neque nubentur (Luc. XX), quia nec mori ultra poterunt (Joan. XII); quod ubicumque est Christus, et ministri ejus erunt (Joan. XIV); quod manifestabit seipsum illis quod palam de Patre annuntiavit eis (Joan. XVI); quod gaudium visionis ejus nemo tollet a vobis (Ibid.); sed ipsae species horum quae diximus, ipse status et conversatio illius patriae coelestis, quo modo sese habeat, solis eis qui hanc intrare meruerint, ejus civibus patet. Unde bene factura sive altitudo horum capitellorum supra lilium erant, ut incomprehensibilis esse terrestribus qualitas coelestis habitationis insinuetur. De qua tamen hoc minime latet, quod omnes ibi communi felicitate divinae visionis fruuntur, tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum eum oculos cordis habuerit; qui enim dixit, Omnes timentes Dominum, pusilli cum majoribus (Apoc. XIX), ipse dixit, Quia tu reddes unicuique secundum opera ejus (Rom. II). Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum; attamen pro distincta qualitate operum multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patris aeterna in coelis. Quod in harum quoque factura columnarum mystice reor esse designatum, cum dicitur, Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper. Juxta mensuram quippe columnae fiunt capitella desuper, cum sancti doctores, immo omnes electi eorumdem doctorum vestigia sequentes, praemia supernae retributionis secundum merita piae recipiunt operationis. Retiacula quoque fiunt secundum capitella, quia juxta modum dilectionis qua sibi ad invicem in hac vita fraternitatis sancta copulata est, supernorum quoque civium societati, in praesentia sui Conditoris conjungitur in coelis. Verum quod eadem supernorum societas civium, utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur, Malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. Diximus autem malogranata totius sanctae Ecclesiae typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnumquam in aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur mystice quod utriusque Testamenti populus adunandus in Christo, ad aeternae vitae sit introducendus coronam. Cui figurae convenit hoc quod de apostolis post resurrectionem Domini piscantibus scriptum est, eum ipsum in littore stantem viderent: Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium (Joan. XXI); per ducentos etenim cubitos rete plenum magnis piscibus discipuli ad Dominum trahunt, effectum suae resurrectionis in littore jam monstrantem: cum sancti praedicatores et Judaeis et gentibus verbum fidei committunt, atque utriusque populi electos a fluctibus saeculi praesentis extractos, ad futurae gloriam pacis et immortalitatis perducunt. Circuitus ergo capitelli secundi ducentos habet ordines malogranatorum, cum sublimitas regni coelestis utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligit. Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachim, Firmitas; similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz, In robore. Dextera columna, ut supra diximus, exprimit figuram doctorum qui primitivam in Hierosolymis instituerunt Ecclesiam; secunda eorum qui ad praedicandum gentibus destinati sunt. Vel certe dextera columna eos significat qui venturum in carne Dominum prophetando praedixerant; secunda illos qui hunc jam venisse et mundum sanguine suo redemisse testantur. Et apte vocabulo simili ambae censebantur columnae, cum una Firmitas, altera In robore dicta est: ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur, nostrisque temporibus inertia taciturnitatis notaretur. Ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atque appellari volunt, cum nihil in se prorsus firmae Dei ad contemnendas saeculi pompas ac desideranda bona invisibilia, nil habeant roboris ad corrigendum, nil industriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores. XXI. De mari aereo. Cap. VII.-- Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu. Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris, quo in remissionem peccatorum emundamur, factum est. Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo quod sint membra summi sacerdotis Domini Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura maris nomen indidit, in memoriam videlicet maris Rubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei liberationem, baptismi forma praecessit; exponente Apostolo ac dicente, Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X). Sacramentum autem baptismi et vitae a nobis munditiam quaerit in hoc saeculo, et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro. Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse decem cubitorum a labio usque ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere debeamus expressit; denario aeque mercedem benefactorum signavit, cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit. Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium; quia a primo baptizato usque ad ultimum, qui in nomine Jesu Christi in fine saeculi baptizandus est et crediturus, omnis fidelium chorus unam eamdemque viam veritatis ingredi, et communem a Domino debet coronam sperare justitiae. Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene subditur, Quinque cubitorum altitudo ejus, quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquid tactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque bonis deinceps insistere studuerit operibus. Alioquin diabolus qui exierit ab homine, si hunc a bonis vacare actibus viderit, multiplicius redit, facitque novissima hominis illius pejora prioribus. Unde apte subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. Per resticulam namque disciplina praeceptorum coelestium, qua a nostris voluptatibus religamur, potest apte signari, Scriptura dicente, Quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccles. IV): quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum, fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata est, nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi. Et resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accipimus, piis communire operibus studemus. Quae nimirum retiacula apte triginta dicitur esse cubitorum; quinquies etenim seni triginta faciunt. Senario autem numero in quo Dominus hominem et fecit cum non esset, et cum periisset refecit, recte bona operatio etiam nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta pervenias, cum omnes nostri corporis sensus divinis humiliter subjugamus imperiis. Possumus autem et aliter hunc tricenarium mystice maris numerum non inconvenienter accipere: ter enim deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium ex progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbis implevit. Seni quippe prosapia Asiam, Cham posteri Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit: quia et mysterium baptismi cum exsecutione bonorum operum et spe coelestium praemiorum cunctis erat nationibus ministrandum, apte resticula triginta cubitorum mare illud in quo baptismatis unda figurabatur, cingebat. Sed hoc dicendum, quod Dominus triginta habebat annos aetatis, cum venit ad Jordanem baptizandus a Joanne: qui quoniam suo baptismate, quod tricenarius accepit, undam nobis lavacri salutaris consecravit, recte mare, quod nostrum baptisma figurabat, triginta cubitorum restis circuibat: ut significaretur dono illius qui baptisma sine peccato subiit, baptisma nobis omnibus in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare, et duo ordine sculpturarum striatarum erant fusiles. Cum praedictum sit supra quod resticula triginta cubitorum mare circuierit, et nunc addatur quia sculptura haec subter labium posita decem cubitis ambierit, patet ex utraque relatione, quia vas erat in modum phialae, repandum ac diffusum; quod a triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque ad decem est cubitos coaptatum. Sculptura autem striata est quae historias rerum aliquas imitatur. Unde et recte per sculpturas striatas quibus mare circumdabatur, exempla sunt priorum temporum designata, quae necesse est nos solerter intueri, ut videamus quibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio; qua obstinatione in sceleribus perdurarunt, quantave iniquitate ob scelera perierunt reprobi; quomodo exordio nascentis saeculi, Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel sit ob justitiae merita coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum deductus; quomodo post diluvium Cham ob impietatem a patre detestatus, Sem et Japhet ob obsequium reverentiae perpetua sint benedictione donati, Abraham ob meritum fidei haeres sit divinae promissionis effectus, et caetera gentium multitudo inaudita sit infidelitate relicta; qualiter adveniente in carne Domino, Judaea ob perfidiae noxam repulsa, et gentilitas sit ob gratiam fidei ad salutem reducta; et caetera hujusmodi, quae in utroque Testamento solerter ac pie considerata multum studiosis quibusque prosunt. Et ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum striatarum in mari aeneo facti, ut hi qui in fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque Testamenti diligenter auscultent historias. Ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscumque in eisdem historiis deditos jussis coelestibus, ac tota intentione ad superna praemia suspensos esse perspexerint, hos imitari contendant. Bene autem sequitur, Et stabat super duodecim boves, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem. Per boves quippe apostolos et evangelistas, immo omnes verbi ministros debere intelligi, Apostolo docente, cognoscimus, qui exponens mandatum legis, quo dictum est, Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV); Numquid de bobus, inquit, cura est Deo? an propter nos utique dicitur? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare, et qui triturat, spei suae fructum percipere (I Cor. IX). Duodecim ergo boves, duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendam Ecclesiam in Christo susceperunt. Qui nimirum boves mare sibi superimpositum portant, cum apostoli apostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi officium prompta implere devotione satagunt. Tresque ad aquilonem, tresque ad occidentem, tres ad meridiem, et tres ad orientem respiciunt, cum in universi quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae Trinitatis; nam et apostoli eo mysterio duodecim, hoc est quaterni sunt electi, ut fidem et confessionem sanctae Trinitatis per quatuor mundi partes evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; quorum apostolorum, successorumque eorum verba, actus et passiones perfacile in praesenti videre vel legendo cognoscere possumus; quae vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nec dum videre valemus. Unde apte subditur, Quorum posteriora universa, intrinsecus latitabant. Intrinsecus namque latitant universa bonorum posteriora, quia qua mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitri examine jam dispositum est; sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omni modo occultum, quod tunc esse occultum nullatenus potest. Sed omnis qui lavacrum baptismi accepit ad salutem et vitam, fidem, spem et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus quisque aliquid boni jam operari vel intrare ad vitam valet. Unde recte subjungitur, Crassitudo autem luteris trium unciarum erat. Crassitudo etenim luteris in mari firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore fidei, spei et dilectionis perceptio baptismi communitur. Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudo virtutum mentem accipientium simul et opera confirmet. Accipitur autem et celebratur baptismi lavacrum in exemplum Dominicae passionis et resurrectionis a mortuis, juxta quod Apostolus exponens ait, Quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus; si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI). Quod in factura quoque maris aenei typice signatum est, cum sequenter adjungitur: Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. Per labium namque calicis, gustus Dominicae passionis, per folium repandi lilii, patefacta claritas resurrectionis exprimitur: nam quod in calice poculum passionis designetur, testatur ipse Dominus, qui veniens ad passionem oravit Patrem, dicens, Pater, si vis, transfer calicem istum a me (Marc. IV). Lilium vero quod comitante odoris jucundissimi gratia candidum foris calicem, intus aureolum ostendit, apte gloriam resurrectionis ejus insinuat, qui et corporis immortalitatem foris ostendit discipulis, et animam divina luce coruscam sibi simul inesse perdocuit. Potest etiam in lilio repando ipse Mediator Dei et hominum propter passionem mortis gloria et honore coronatus non inconvenienter accipi; qui ante passionem quidem suam, quasi clausum adhuc lilium fuit, cum signis miraculorum quae fecit clarus homo refulsit; post resurrectionem vero et ascensionem suam repandum se lilium supernae patriae civibus exhibuit, quod in assumpta humanitate potentiam divinae claritatis, quam habuit apud Patrem priusquam mundus esset, ostendit. Unde in amoris Cantico, lilii se vocabulo designare voluit, dicens, Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II). Labium ergo maris, in quo sacerdotes lavabantur, quasi labium fuit calicis, et folium repandi lilii; quia lavacrum salutare quo membra summi Sacerdotis efficimur, in fide nos sacrosanctae passionis ejus a peccatorum omnium labe purificat, ac purificatos ad visionem gloriae ipsius perennis intromittit. In quo nimirum lavacro uterque populus, et circumcisionis videlicet, et praeputii, per fidem, spem et dilectionem unum in Domino efficitur, ipso attestante, qui circumcisionem post praedicans, ait inter alia, et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X): quod in hoc quoque mari typice figurabatur: nam subditur: Duo millia batos capiebat. Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum denarii numerus quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta, centum faciunt, quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plana est. Verum ut in altitudine surgat, et solida efficiatur, multiplicata centum per decem fiunt mille; quo profecto numero stabilis et insuperabilis, et velut conquadrata justorum conscientia designatur: quocumque enim verteris quadratum, stabit, sic et animus electorum nullo tentationum occursu novit a statu suae rectitudinis inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bath nominant, habens modios quatuor. Ipsa et ephi, quam epha nuncupant. Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici, hordei, leguminum: batus vero est speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque batus, qui certa norma mensurae, opera designat aequitatis et justitiae, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batos mille illud capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte renatas et operibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit esse participes. XXII. De basibus decem. Cap. VII.-- Et fecit bases decem aereas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et tres cubitorum altitudinis. Multifariam multisque modis una eademque nostrae salutis sacramenta praefigurantur: nam iidem apostoli virique apostolici, qui per boves mare portantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae portandis erant luteribus praeparatae, quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujus et mare, typum gerebant: siquidem, ut Verba dierum narrant, omnia in eis quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant. Holocaustum autem Domini, generaliter omnis electorum multitudo potest intelligi, quae juxta vocem praecursoris baptizata est ab ipso in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavabantur, formam exprimunt eorum qui per baptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii, quod est in Domino Jesu Christo, ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt, cum per ablutionem baptismi gratia Spiritus sancti impletur: lavatur namque in lutere hostia, cum quis fidelium aqua baptismi perfunditur; offertur vero in holocaustum cum per impositionem manuum episcopi donum Spiritus sancti accipit. Philippus evangelista cum praedicaret in Samaria, quid nisi in lutere templi hostias Domini lavabat? Sed quia necdum in quemquam eorum Spiritus sanctus descenderat, sed baptizati tantum erant in nomine Jesu, vel ablutae hostiae necdum ad sacrosancti altaris ignem pervenerant. At cum missi illuc Petrus et Joannes imponebant baptizatis manus, et accipiebant Spiritum sanctum, loquebanturque linguis, jam ad ignem altaris pervenerant hostiae, ut fierent holocaustum quod Latine totum incensum dicitur, quia videlicet conscientiam illorum gratia sancti Spiritus adimplens, divino fecit amore fervescere. Quod vero ad portandos luteres, decem sunt bases factae, poterat ita mystice interpretari, quia ministri lavacri vitalis ad aeternae gaudia beatitudinis, quae denario solet numero figurari, eos quos imbuunt vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte in sequentibus scriptum est, quod videlicet quinque ex his positi sunt ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram, magis in eis quinarii numeri intuenda sunt mysteria. In utraque etenim parte templi sunt bases positae luterum, ut utrique Dei populo sacri fontis gratia signaretur esse pandenda; et quinque sunt in utraque parte, ut sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum est, jam diximus, demonstraretur typice, universa fidelibus, quae per quinque sensus corporis deliquerant, per lavacrum Baptismi esse remittenda. Sicut ergo in uno mari super duodecim boves posito, unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos toto erat orbi praedicanda, ita et per duos ordines luterum mystice ostenditur quia gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium post baptismatis erat undam colligenda: nam etsi in geminis luteribus hostiae lavabantur, quaedam quidem a dextris atrii, quaedam vero a sinistris, uno tamen in igne consumebantur altaris, ut holocaustum fieret: quia sive quis in parte circumcisionis, sive praeputii lavacrum susceperit, uno omnes spiritu, ut filii Dei fieri possint, sanctificantur; hinc etenim Apostolus, Sed accepistis, inquit, spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII). Unum, inquit, spiritum accepistis, in quo omnes filii adoptionis efficiamini, in quo nimirum spiritu clamamus, Abba, Pater. Abba videlicet, qui ex Hebraeis venimus ad fidem; Pater, qui ex gentibus variis quidem linguis pro diversitate nationum, sed unum eumdemque Deum Patrem, per unius donum Spiritus invocantes. Quod autem cubitorum quatuor longitudinis, et quatuor latitudinis, et quatuor altitudinis bases singulae fuere, intelligendum est: longitudo etenim ad patientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudo pertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus tota virtutum structura imminet, prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia; et ideo quatuor cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia sancti praedicatores sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, ac laborum praesentium mala tolerent, seu cor in dilectione sui Conditoris, suorumque proximorum interna exsultatione dilatent; saepe operam dant virtutibus cura prudenti videlicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, corde appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quas cum patientia malorum et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad visionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt. Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter juncturas. Juncturas dicere videtur ea quibus ipsae luterum tabulae sibimet invicem connexae sunt, ut scilicet ex quatuor sive quinque tabulis una fieret basis. Quales autem sculpturas inter has juncturas, id est, in ipsis suis lateribus ante et retro, a dextra et sinistra, et supra quoque habuerunt, subdendo aperitur, cum dicitur:

Inter coronas et plectas, leones et boves et Cherubin, et in juncturis similiter desuper. Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium, sed erat mysticis sculpta figuris, quae sanctorum mentes, immo universas eorum actiones virtutum gratia in omnibus praetendunt, neque aliqua illas hora inanis et vacua praeteriit, in qua piis vacare operibus vel sermonibus, vel certe cogitationibus desistant; coronulas quippe in se sculptas habent, cum ad ingressum vitae perennis infatigabili desiderio anhelant. Plectas habent, cum inter desideria vitae coelestis, quae sursum est, numquam fraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas, leones, cum ita ad speranda coelestia mentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosque qui sibi commissi sunt, fervorem asperae invectionis exercere non tardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum spiritu mansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi numquam fessam habere vigilantiam discretae actionis ac loquelae, numquam verba divinae lectionis velut ruminando in ore voluere cessant. Denique beatus Stephanus basis videlicet templi Domini eximia, saevi leonis dentes atque ungues ostendere videbatur, cum suis persecutoribus aiebat: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis; quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti? etc. Verum haec loquens quantum pietatis, ut ita dicam, bubulae mansuetudinis intus in corde gestaret, ostendit, cum pro eisdem persecutoribus usque ad necem suam saevientibus, genu flectens dicebat, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Ibid.). Sed quia neque spem aeternorum in coelis, neque amorem proximorum in terris, neque fervorem zeli mordentis, neque lenitatem modestiae compatientis, absque scientia sanctarum Scripturarum habere possumus, apte post coronulas et plectas, post leones et boves, Cherubin sculpti esse memorantur. Cherubin namque constat Scripturae sacrae typum tenere: sive quia duo Cherubin in propitiatorio arcae in figuram duorum Testamentorum concorditer de Christo canentium fabricati sunt, seu quod nomen istud scientiae multitudinem sonat. Quanto autem quisque studiosius legendis divinorum eloquiorum paginis institerit, tanto necesse est in omnibus amplius, quae agit aut judicat, interni testis aut judicis examen pertimescat, ne aut plus juste in peccantes vindicans, aut rursum absque moderamine justae discretionis ignoscens, iram justi judicis incurrat: qui enim addit scientiam, addit et dolorem. Unde hic quoque propter sculpturas Cherubin convenienter adjungitur, Et super leones et boves quasi lora ex aere dependentia. Super leones quippe et boves lora dependent, quando sancti doctores et in severitate districtionis qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatis qua poenitentibus remittunt, judicium sui timent auctoris, ne forte injuste ligando, ipsi ab eo cujus judicium errare nequit, ligare mereantur.

Et quatuor rotae per bases singulas, axesque aerei per quatuor partes, quasi humeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes. Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri, qui aptissime rotis comparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu quocumque ducitur currit, ita sermo evangelicus, juvante Domino, per apostolos in brevi universas mundi plagas implevit. Sicut rota superimpositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum, quo auriga dirigit, portat, ita evangelica praedicatio mentes electorum a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum bonae operationis, sive ad ministerium praedicationis, quocumque adjuvans gratia spiritus voluerit, ducit. Nam in sequentibus dicit: Quia tales erant rotae, quales in curru fieri solent. Legimus autem de sanctis, Currus Dei decem millibus multa millia laetantium (Ps. LXVII). Quid est ergo quod rotae basium rotis assimilantur curruum, nisi quia unus idemque sermo evangelicus quosdam eorum quos instituit, currus Dei, quosdam bases templi Dei facit? Quicumque enim ad evangelizandum verbum doctores longe lateque mittebantur in mundo, utique currus Dei, et quidem velocissimi fuerunt, quia per cuncta discurrentes, Deum ad corda credentium inducebant. At vero illi qui uno in loco commorantes verbum salutis proximis annuntiabant, eosque ad lavacrum vitae, quod vel in baptismo vel in compunctione lacrymarum celebratur, accendunt, quasi bases sunt templi, quae portant luteres ad lavandas hostias, quia ita fidelibus quibus praesunt, ministerium salutis impendunt, ut longius excurrentes ad acquirendos novos populos labores non subeunt. Rotae ergo basium rotis sunt curruum similes, quia iidem libri Evangeliorum qui hos doctores ad praedicandum fidem veritatis ignorantibus mittunt, illos ad confirmandam amplius fidem inter doctos jam ac sacramentis coelestibus imbutos manere praecipiunt. Rotae quatuor basim luteris sustentabant, cum Evangelia Jacobum fratrem Domini ad conservandam in Hierosolymis Ecclesiam residere jusserunt. Rotae earum similes currui Dei suppositae ad currendum parabant, cum eadem Evangelia Paulum et Barnabam ad praedicandum gentibus per omnia discurrere voluerunt. Rotae basibus suppositae ad portandum luterem templi a terra sustollebant, cum nostris nuper temporibus beatus papa Gregorius evangelicis roboratus eloquiis Romanam rexit Ecclesiam. Rotae eaedem curribus Dei subnixae longe portabant, cum reverendissimi patres Augustinus, Paulinus et caeteri socii eorum, eisdem evangelicis confirmati eloquiis, jubente illo venere Britanniam, et verbum Dei incredulis dudum commisere gentibus. Si ergo bases luterum sancti doctores sunt, qui lavacrum nobis vitae ministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt Evangeliorum libri, qui axes rotarum, quae bases gestant, nisi ipsa eorumdem corda sunt doctorum, quae dum praeceptis Evangelii sedulo intenta, eos ab infimorum appetitu sustollunt, velut immissis rotis axes altius basem a terra sublevant? Porro humeruli qui rotis antepositi, ne ab axibus dilabi possent obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; et apostolus Petrus de Domino loquens ait, Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes (II Petr. I). Sed et omnes evangelistae atque apostoli, in eis quae scripsere legis et prophetarum mentionem facere solebant. Denique Marcus ita incipit, Initium Evangelii Jesu Christi filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta (Marc. I). Et Matthaeus, Hoc totum factum est, ut adimpleretur scriptura prophetarum (Matth. I), et caetera hujusmodi. Bene autem dicitur quod humeruli per quatuor partes subter luterem erant positi, et contra se invicem fuerunt respectantes, quia nimirum omnis scriptura prophetica sibimet consentanea est, utpote uno Dei spiritu condita. Quatuor autem fuerunt per bases singulas humeruli, videlicet juxta numerum rotarum: non quia quatuor tantum sunt libri prophetici, sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae et Moyses, dictis quatuor evangelistarum testimonium praebuerunt, ut ex consensu utriusque una fides et dilectio Christi nostra omnium corda confirmet. Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium. Os luteris unius erat cubiti, propter unitatem confessionis et fidei: quia omnes in confessione Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamur, dicente Apostolo, Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Eph. IV). Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna, per baptisma iter esse patefactum doceret; ipse vero luter in amplitudine cubitum habebat unum et dimidium, propter operis nimirum perfectionem et initium contemplationis: integer etenim cubitus in lutere perfectionem bonae actionis designat, quam absque ulla dubietate habebat ille; de quo tentatori antiquo Dominus aiebat, Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei homo similis in terra, simplex et rectus, ac timens Deum, ac recedens a malo (Job. I)? Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idem Job devicto adversario cum Domino loquens ait, Auditu auris audivi te (Job. XLII): ut Moysi Dominus facie visus est ad faciem; ut Isaiae sedens in solio regni, circumstantibus cum laude debita coeli civibus; ut caeteris saepe visus est prophetis; ut beato Stephano in articulo passionis apertis coeli januis gloria Dei ostensa est; ut Paulo introitus paradisi et tertii coeli sunt patefacta mysteria. Sed universa haec ex parte sunt permodica, in comparatione ejus quae in futuro revelanda est gloriae. Ideo post cubitum bonae operationis, quae in hac vita perfici potest in sanctis, incipit cubitus supernae contemplationis, quae in futuro in cunctis perficienda constat electis: quae videlicet mensura unius et dimidii cubiti, non luteribus tantum, sed et rotis eorum inerat ac basibus. Scriptum namque est in sequentibus: Una rota habebat altitudinis cubitum et semis; et paulo post: In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi. Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare mereamur aeternam; quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequimus: ipsam vero vitae coelestis dulcedinem gustare ex parte ac diligere in hac vita interim, perfecte autem videre nulla ratione valemus. Rotae quippe uno et dimidio cubito mensurantur, quia Scriptura lectionis evangelicae, qualiter hi qui perfecti esse velint vivere debeant ostendit, spemque nobis aeternae retributionis in praesenti demonstrat; ipsam vero retributionis illius qualitatem, in futuro nobis pandendam simul et donandam esse promittit. Bases etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis, in summitate sui ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores ac ministri summi lavacri salutaris, opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis ex parte fruiti. Unde et aiunt, Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). In hunc modum fecit decem bases, figura una, et mensura sculpturaque consimili, Fecit quoque decem luteres aereos. Quare decem sunt bases factae, totidemque eis superpositi luteres, supra jam dictum est. Quod vero una erat figura mensuraque et sculptura consimilis omnium basium sive luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnia merita doctorum; sed in ea potius, quia una fides Evangelii quo instituuntur, unum baptisma quo abluuntur, unus idemque spiritus est quo omnes consecrantur electi; tametsi donationes habent diversas in ipso spiritu, qui dividit singulis prout vult.

Quadraginta batos capiebat luter unus. Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirum quater deni faciunt quadraginta. Decem autem sunt praecepta, quibus omnium nostrum operatio in lege divina praefixa est. Quatuor sunt autem Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad ministerium sacri baptismatis pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii fructum debent facere rectae operationis, apte luteres singuli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur, Eratque quatuor cubitorum, sive in altitudine, sive in latitudine, significat intellectus mysterii in promptu esse; luter enim unus quatuor erat cubitorum, vel propter quatuor sancti Evangelii libros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardines virtutesque quibus quisque fidelis est debet institui; vel certe propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicente psalmographo, Quos redemit de manu inimicorum, de regionibus congregavit eos; a solis ortu et occasu, ab aquilone et meridie (Ps. CVI). Quod vero supra dixit, Pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et neque ibi altitudinem vel amplitudinem significavit, videtur fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis: quo ex mensura, ni fallor, basis, in qua positus erat luter, quisque facillime conjicit; quod ita describitur, In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabricata, ut luter desuper possit imponi. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii; ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos; sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque dicat, quis noverit?

Et constituit decem bases, et quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram. Dextram partem templi, et sinistram, non intus in ipso templo, sed ante templum dicit, ad orientalem plagam videlicet, in atrio interiori, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dextram partem templi, propter Judaeos, qui solstitio propter doctrinam legis uti solebant antiquitus; et quinque ad sinistram, propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait, Ponam sedem meam ad aquilonem. Quod est aperte dicere: Illis in corde requiescere desidero, quos a luce veritatis, et flammae divinae charitatis, alienos esse considero.

Mare autem posuit ad dextram partem templi, contra orientem ad meridiem. Et hoc in eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ad dextram partem templi, hoc est quod repetit, dicens, Ad meridiem; ingredientibus enim atrium ab oriente, primo divertendum erat ad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum; deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi. Intra hos basis erat aenea quinque cubitorum longitudinis, et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomon dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti contra meridianum atrii; deinde porticus templi, sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi, significat nos per lavacrum baptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dexterae figuratur, debere pervenire; qui enim crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Namque ubi dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam et gentilitatem, ut in expositione basium supra diximus; vel praesentem Ecclesiae vitam, et futuram: vel gaudium saeculi, et tristitiam; vel aliquid hujusmodi: ubi vero absolute dextera in bono ponitur, aeterna gaudia saepius demonstrat. Quod vero contra orientem posuit mare, ad eamdem proprie significationem respicit, quod videlicet per lavacrum sancti fontis, splendor nobis internae claritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles perceptione sancti Spiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi: fervor et enim meridiani solis consuevit in Scripturis ardorem dilectionis et illustrationem significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibus electorum.

XXIII. Quod in regione Jordanis facta sunt vasa templi. Cap. VII.-- Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant, in regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra. Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus noster baptizari dignatus est; ejusque tinctus undis, aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum convertit: quia omne fidelium baptisma quo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse aquas sanctificavit. Recte in Jordanis regione vasa sunt domus Domini facta: neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi ad baptisma illius quod illo in flumine subiit respicientes, et ipsi vitali flumine satagamus ablui. Notandum autem quia non tantum in regione Jordanis, sed et in campestri regione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, qui non solum in Judaea, sed in omnium nationum erant futuri latitudine, expleta prophetia quae dicit, Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt (Ps. XCV). Cui simile hoc quod idem psalmista de sacramentis Dominicae incarnationis loquens, ex persona eorum qui post completa ejus incarnationis arcana ad fidem venerunt, ait, Ecce audivimus ea in Ephrata, invenimus ea in campis sylvae (Ps. CXXXI). Audivimus quippe in Ephrata, id est in Bethleem, sacramenta Dominica, quia promissum legimus David patriarchae, qui erat ex eadem civitate de fructu ventris ejus Christum in carne venturum. Invenimus ea in campis sylvae, quia revelata jam in latitudine gentium per orbem ipsi cognovimus, ipsi vidimus, ipsi participes facti sumus. Fudit ergo rex vasa domus Domini in regione campestri Jordanis, quia Dominus ut baptismo salutis vasa misericordiae faceret, totam mundi latitudinem implevit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quid melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata, formam vasis Domini quanta et qualia fieri debeant, exhibet, cum nobis regulam justitiae, quam sequamur, ostendit; sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perdurarunt, in omnibus sequenda praemonstrant, si vasa domo Domini electa esse ac pretiosa concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma sive divinae charitatis, sive etiam humanae adversitatis emolliti, viam patrum bene operando intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus: neque enim semper nos regulis necesse est bonae operationis aptari, sed completa operatione bona, palma est beatae retributionis speranda; quia nec semper vasa in forma argillae tenebantur inclusa, sed ubi ad perfectionem sui pervenerant, fractis formarum claustris perducebantur in lucem, et in templo Domini pro suis quaeque locis disponebantur. Hoc autem dicimus, non quod opera sanctorum umquam sint interitura, sed quia ubi coronam justitiae, quam bene operando meruere, acceperint, laboriosae operationis jam cuncta cessent officia: quis enim in illa vita pro fide Christi martyrium patiatur, ubi expulsis adversariis omnes electi in praesentia Christi laetantur? Quis ibi mortuum sepeliat, ubi sola viventium terra est? Quis lugentem consoletur, ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum? Quis ibi domum peregrino et hospiti paret, ubi omnes simul electi habitationem ex Deo habent domum non manufactam, aeternam in coelis? Quis illic panem esurienti potumve afferat sitienti, ubi Dominus pascit me, et nihil mihi deerit? Diruptis ergo formis vasorum quondam necessariis, vasa ipsa in domo Domini splendida jam refulgent, quia cessantibus in fine saeculi non solum persecutionibus quas propter justitiam patiuntur, verum etiam laboriosis justitiae operibus quibus sponte pro aeterna beatitudine insudant electi, in sola visione sui Conditoris, percepta immortalitatis claritate, laetabuntur. XXIV. De altari. Cap. VII.-- Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini, et altare aureum. Altare aureum corda significat perfectorum justorum internae charitatis et castitatis luce corusca; quorum sublimitati significandae etiam locus convenit ejusdem altaris: stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste legimus, in quo videlicet altari, non hostiarum sanguis, neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum fumus ad superiora ascendens operiebat arcam atque oraculum, et odore suavitatis implebat. In quo figuram exprimebat sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerum cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in vicinia oraculi sunt positi; nec longe sunt remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur, quia corpore tantum terram incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam habent conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum in sancta sanctorum ubi arca est recondita, cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum usque perveniunt, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiamata tantum incenduntur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantes, Domino mactent; sed tantummodo lacrymarum et orationis vota, ei pro desiderio regni coelestis offerunt. Verum quia nemo repente fit summus, sed per oblationem carnalium voluptatum sollicite ad desiderium coeleste ascenditur, non praetermisit Scriptura in mystica domus Domini factura et illorum ponere figuram, qui carnales adhuc in se concupiscentias, quae militant adversus animam, flamma superni timoris incendere laborant: quatenus his de corde sive corpore exstirpatis, consequenter ad majora possint ascendere, ac Deo spiritalium thymiamata orationum et compunctionis offerre. Factum namque est aliud altare ad offerendas victimas multo quidem majus, sed quantum magnitudine praestans, tantum situ loci et specie metalli inferius; nam et de aere factum, et ante fores erat positum templi, in quo illi nimirum figuraliter sunt expressi, qui tali devotione Domino deserviunt, ut caro adhuc eorum concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; soleantque dicere, quia mente servimus legi Dei, carne autem legi peccati; qui cum incentiva carnis edomare, fluxa luxuriae restringere, frequentibus jejuniis et orationibus, vigiliis et eleemosynis, caeterisque fructibus spiritus ad tranquillitatem castimoniae Deo digne ascendere contendunt, quid nisi victimam illi suae devotionis immolant, implentes illud Apostoli, quo obsecrat nos per misericordiam Dei, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII); qui quoniam fervore flagrant spiritalis amoris, sed nondum eminent triumpho victae concupiscentiae carnalis, altare holocausti ignem quidem de coelis sanctum habent, sed speciem aeris et non auri praetendit. Verum quia plures sunt in sancta Ecclesia carnales quam spiritales, plures qui vitiorum illecebras refrenando cohibent, quam qui superato ac sopito vitiorum certamine adepta virtutum securitate laetantur, merito altare holocausti majus esse multo quam altare thymiamatis asserebatur. Scriptum namque est de eo in libro Paralipomenon: Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. Equidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum longitudinis et latitudinis, et duos cubitos in altitudine. Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, non dicit Scriptura, sed tantum quia altare aureum fecerit dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti, quia si viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset, totam templi latitudinem impleret. Quantum igitur exterius erat positum altare holocausti quam incensi, et quantum genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius fuit, tantum quantitate mensurae et hostiarum frequentia praestabat: quia nimirum plures sunt multo quibus dicatur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX), quam quos audire delectat: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes (Ibid.), et reliqua. Nec tamen hujus mensura altaris ratione mystica caret numeri: habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem cubitos latitudinis, et decem cubitos altitudinis. De quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus diximus, sed et nunc dicendum breviter. Quod si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus et animam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt, perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris; amplitudo in charitate Dei et proximi per latitudinem; spes in exspectatione divinae visionis per altitudinem figuratur. Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae longanimitatis ac sincerae dilectionis, quae per utriusque Testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater quini vicenarium numerum complent, quinque enim libri Mosaicae legis, quatuor evangelicae libertatis: cum ad intelligentiam atque custodiam legis spiritalis, illustrante Evangelii gratia, pervenimus, vicenarium profecto numerum perficimus. Fitque idem numerus vicenarius in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum, docente utroque Testamento, et adjuvante ipso uno utriusque Testamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis in eos qui persequuntur exhibent. Denario autem numero spes coelestium praemiorum designari solet, Domino affirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborabant, denario remunerandos esse testatur. Et merito per hunc numerum merces aeterna figuratur, in qua nostra natura in aeternum divinae visioni conjungitur, quia in ipso numero mystice divina simul et humana natura designatur. Deus quippe Trinitas est, homo autem numero septenario comprehenditur, quaterno videlicet propter corpus, quod ex quatuor elementis constat; ternario vero propter interioris hominis triplicem differentiam, quam Scriptura nobis sancta ostendit, cum diligere nos jubet Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute. Unde et in decalogo legis tria sunt mandata quae nos ad cultum divini amoris excitant, septem quae dilectionem commendant proximi. Qui ergo decalogum legis in Dei et proximi dilectione custodiunt, jure mercedem hujus custodiae in Dei simul et proximi visione percipiunt: quique in hac vita et proximum quem vident, et Deum quem non vident, diligunt, hi in futura vita et Deum regem in decore suo, aeque et proximum in Deo glorificatum ac decoratum videbunt. Et ideo altare quod in figura factum est electorum, ob significandam eorum perpetuam vitam, decem erat cubitis altum. Cum vero dictum esset quia fecit Salomon altare aureum, additum est continuo, Et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream. Mensa autem Scriptura est sacra, spiritalis intelligentiae claritate fecunda, de qua psalmista Domino, Parasti, inquit, in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Ps. XXII); ne enim adversarii tribulantes ab errore inflectant, mensam nobis Conditor noster scientiae, per quam in fide veritatis eum confitemur, paravit. Namque panes propositionis sancti sunt doctores, quorum vel opera nobis, vel verba salutaria ad exemplum vitae proposita semper in divinis paginis quisquis quaerit invenit. Unde apte iidem panes in Exodo (Cap. XXV) duodecim fieri praecepti sunt, videlicet propter apostolos duodecim per quorum ministerium novi scriptura Testamenti condita est, et Instrumenti veteris, donante Domino, revelata mysteria. Quo nimirum non tantum iidem apostoli, sed et omnes sunt designati, qui praedicando verbum pabulum vitae fidelibus ministrant, quia omnes utique ipsam doctrinae formam, quam apostoli a Domino accepere, sequuntur. Legimus autem de his panibus in Exodo (Ibid.), per singula sabbata eos mutari debere, et novos pro veteribus in mensa Domini proponi, unius quoque mensurae farinae similae semper eos parari praeceptos. De quibus omnibus mysticus de interna refectione sensus luce clarior refulget: ablatis enim veteribus, novi restituuntur panes, cum assumptis de hac vita aliquibus doctorum fidelium, alios loco eorum sancta ordinat Ecclesia, et hoc non nisi die sabbati, quia quisquis bonum certamen certaverit, cursum consummaverit, fidem servaverit, tempore suae resolutionis, requiem beatae perennitatis intrabit. Unius mensurae et non dispares ex simila semper fiebant panes, quia nimirum una eademque forma veritatis et fidei, quam primo apostoli suis auditoribus ostendebant, ac deinde successores eorum, et omnes usque ad finem saeculi pii doctores Ecclesiis Christi per orbem praedicare non desistunt. XXV. De mensis decem. Cap. VII.--Quod vero in Verbis dierum legimus, quia fecit Salomon mensas decem et posuit eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum (II Par. IV), has mensas tam ad panes propositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est; phialas videlicet quas pariter factas Scriptura refert; thymiamateria, thuribula, mortariolia, etc., quae in sequentibus leguntur: nam quod paulo post in eodem Verborum volumine subinfertur, Fecitque Salomon omnia vasa domus Domini et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis; vel pluralem numerum pro singulari posuit, more Scripturae usitatissimo, ut in Jesu Nave: Filii autem Israel praevaricati sunt mandata, de anathemate (Jos. VII); cum Acham solus et non plures filii Israel hoc fecerint. Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut in sabbato mox poni potuissent in mensam propositionis, potuit fieri ut panes noviter cocti mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane, ablatis veteribus, super mensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae decem a figura hujus mensae propositionis discrepant: nam sicut una mensa duodecim panibus onusta, unitatem totius Scripturae, et concordiam auctoritate apostolica unitam designat, ita non immerito decem mensae aureae divinae legis et prophetarum eloquia figurate denuntiant, quae vel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes propositionis offerunt, vel in nobis exempla fidelium quasi positorum in se vasorum Domini claritatem et miracula proponunt. Recte autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinque volumina scripsit, verum etiam quia tota Testamenti veteris series quinque aetates saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, et quinque a sinistris ponuntur, cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura, sive utrique Dei populo, Judaeo scilicet et Gentili, committitur, sive evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam Dei populo antiquo juxta litteram solam intelligenda putabatur; cum enim legentes in sancta Scriptura, verbi gratia, Abel coronatum martyrio, Enoch translatum de mundo, Noe pereunte mundo mirabiliter salvatum, hospitalitatem Loth exterminatis impiis sublimiter remuneratam, Abraham merito obedientiae patrem cunctarum gentium constitutum, Joseph post venditionem merito castitatis et innocentiae exemplo sublimatum ( Genes., passim ), haec et hujusmodi innumera nobis exempla virtutis assumimus, quid nisi mensae quinque aureae, sive vasa Domini, seu panes propositionis adhuc in sinistris templi, divinae litterae juxta historicum sensum januam nobis et recte vivendi aeterna praemia a Domino speranda aperiunt? At cum eamdem altius intelligentes vel dispensationem Dominicae incarnationis, vel alia quaelibet sanctae Ecclesiae sacramenta sonare viderimus, quasi alias quinque mensas ad portanda vasa electionis et alimoniam vitae spiritalis in dextris templi invenimus; qui eadem ipsa verba sacrae historiae novum omnino fulgorem nobis sapientiae coelestis, novos aperire sensus de veteribus agnoscimus, in qua profecto figura et candelabra sunt quina facta in templo: cum enim dixisset Scriptura regem Salomonem fecisse mensam in qua ponerentur panes propositionis, auream, adjunxit sequenter, et ait: XXVI. De decem candelabris. Cap. VII.-- Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo, et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas. Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia et justitiam esurientibus panem verbi ministrant, et vasa ferunt ministerii coelestis, id est justorum nobis actus in exemplum ponunt, ita et aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiae errantibus proferunt: hinc etenim psalmista, Lucerna, inquit, pedibus meis, etc. (Ps. CXVIII); hinc etiam Salomon ait, Quia mandatum lucerna est, et lex, lux (Prov. VI). Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter addidit contra oraculum. Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aperte designat patriam coelestem, ubi Christus est in dextra Dei sedens, paternorum utique conscius arcanorum; et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, cum divina eloquia ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac desiderium nostris cordibus infundant; et eos qui originem carnis a terra habent, ad appetendam promerendamque in coelis perpetuam mansionem accendant. Sunt autem qui hoc quod de candelabris dicitur, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram, ita putant intelligendum, quod quinque fuerint a dextris illius candelabri quod fecit Moyses in deserto, et quinque a sinistris, utraque tamen ad meridianam plagam, in qua candelabrum unum quod fecit Moyses stare praeceptum est; quod eodem ordine etiam de mensis decem intelligant, quia omnes quidem ad septentrionalem plagam fuerint positae, sed quinque ad dexteram Mosaicae illius mensae, et quinque ad laevam. Verum, si consideres verba sacrae Scripturae, quibus dicitur, Et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, patet, ni fallor, quod aeque utraque quinque oraculum respiciebant: utpote juxta utrumque latus templi in longum posita: nam si omnia candelabra ad australe latus templi in longum posita essent, non dicerentur contra oraculum posita, sed potius contra aquilonem, sive contra mensas, si etiam mensae ibi stabant; quod dictum est in Exodo de illo uno candelabro quod absque ulla dubietate ad meridiem stabat: Posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi (Exod. XL). Itemque in libro Numerorum, Cum posuerit septem lucernas contra eam partem qua candelabrum lucem dabat (Num. VIII). Ex utraque ergo parte templi candelabra, ex utraque erant mensae, quia Scriptura divina ad illustrationem ac refectionem utrique Dei populo condita est, quae nos in prosperis et adversis, in tristibus ac laetis eventibus reficere ne deficiamus, et ne caeci remaneamus, illustrare consuevit. Vasa quoque misericordiae sunt superposita: hoc est, Scriptura in se justorum opera utrisque nobis, per quae in actione justitiae et ipsi confortemur, proponit. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet, possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo sancti Spiritus infusi, et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucem scientiae proferunt lingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe lateque videri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et exempla sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxta illud psalmistae, quod et supra posuimus, Lucerna pedibus meis verbum tuum (Ps. CXVIII). Candelabra autem lucernarum harum, sancti sunt omnes, qui sua corda et corpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, sed in omnibus quae Scriptura sancta dicat, attendit, ejusque sese subjicere mandatis satagit, quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas: quia casta corporis sui membra castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet, supponere contendit, et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse est firmiter ad superna erectum, impositas sibi lucernas non solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui mutatione servare. Cum vero dixisset, Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo, addidit, Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas; videtur, juxta litteram, quia suprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi formata: quod in candelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus et stirps medius, et calami ex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisse plurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis terrae viventium designant, de qua dicit beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis (I Petr. I). Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia Scriptura divina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocare consuevit; et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse probantur. Fecitque forcipes aureos, hydrias quoque et fuscinulas, phialas, et mortariola, et thuribula de auro purissimo. Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctiones eloquii divini pro dispari capacitate audientium: non enim una eademque omnibus potest convenire doctrina, ac per hoc diversa altaris vasa, vel diversas fidelium personas, vel certe multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes in famulatum sui Conditoris dispositas accipere debemus. Forcipes namque ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum est. Unde recte per eos sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobis charitatis, quasi in altari Dei accendere suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipis ad hunc ignem accendendum titiones in altare componunt, quando consonis utriusque Testamenti nos paginis instruunt, et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideria inflammemur, collocant. Fuscinulae, quae Graece κρεάγραι, ad hoc in ministerio altaris habebantur, ut carnes victimae per eas de caldariis coctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur; quarum usus aeque sanctis praedicatoribus figurate congruit, quorum ministerii est animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicae discretionis rudibus adhuc discipulis rationabile et sine dolo lac doctrinae simplicis adhibere; perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimioris ministrare: quicumque enim sacramenta Christi ad ejus imitationem suscipere norunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur, quia doctorum est spiritalium, quae cuique personae mysteria audienda committant, solertissime discernere; recte fuscinulas intulit Salomon sacerdotibus in domo Domini, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant; et alia quidem hominibus, sed mundis edenda offerant: alia vero altaris ignibus consumenda relinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare, ac epulas nostrae refectioni concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant: quid enim per phialas, nisi mensura praedicationis accipitur, qua oportet ut exhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur: debet enim hic subtiliter qui docet perspicere ne plus studeat quam ab audiente capitur praedicare, debet ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo condescendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Diximus plenius de mensa et candelabro, et utroque altari, ac vasis domus Domini, in libris quos de factura tabernaculi et habitu sacerdotali scripsimus. Si quis ergo capacitatem nostri sensus ex Patrum traditione progenitam, de his scire desiderat, in opere illo requirat. Sequitur:

XXVII. De cardinibus. Cap. VII.-- Et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant. Si ostia domus interioris sancti sanctorum, angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et ostia domus templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, Dominici corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt: quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorum, sive sanctorum, quibus immobiliter complexationi ac dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant? quia voluntati illius cum ministrant, numquam oculos avertunt: aperiuntur enim et clauduntur ostia, tempore congruo, sed numquam cardinem templi deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in hanc vitam fidei, sive in illam speciei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radice dilectionis fixum tenent. Unde bene idem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicet meritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum charitatis. Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini. Cum Rex pacificus noster in die novissimo omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quamdiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat, nullum tamen in hac vita dumtaxat commorantem absque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad regnum. Quod bene significatur in eo quod templum septem annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Septem namque diebus omne hoc opus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis futurae, de quo psalm. VI et XI attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:

Et intulit quae sanctificaverat David pater ejus argentum et aurum, et vasa reposuit in thesauris domus Domini. Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus pater eloquentes quosque gratia sancti Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat; sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos, suo replens spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia, illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem spiritus gratiam largitur, et illos ad appetenda dona perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert in templum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos, et doctorum videlicet et caeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea, in thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur; sed una domus Domini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantislibet meritis distent; et una ac non diversa est patria illa coelestis quae promittitur omnibus; quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum; quod utrumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus una sententia demonstravit, cum ait, In domo Patris mei multae sunt mansiones (Joan. XXIV). Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros ad recipienda vasa diversi generis, una tamen benedictione sanctificata paravit: quia nimirum una est domus Patris non manufacta, aeterna in coelis; sed multae in ea mansiones, ad recipiendos omnes timentes se ac diligentes. Dominus benedicet pusillos cum majoribus.

XXVIII. De arca in oraculum illata. Cap. VIII.-- Veneruntque cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Hierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculum templi, in sanctum sanctorum, subter alas Cherubin; siquidem Cherubin expandebant alas super locum arcae, protegebantque arcam et vestes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus. Qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem (II Par. V). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur. Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum; si vero quis paululum fuisset foris, eos videre non poterat. Ubi notandum quia etsi capita vectium antecedentibus potius ac diligentius intuentibus parebant ante oraculum, non tamen fieri poterat ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et Cherubin abderentur interius; quod fieri non poterat si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent; quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter expedire curavit: constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designant. Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humanitatem, et intra velum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant: apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque haec omnibus, sed eis solummodo qui propius accedentes attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quo modo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia nullus sanctorum in hac vita positus, tametsi multum se in altitudine mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo, in abdito vultus Dei a conturbatione hominum. Quorum tamen summitates vectium nonnumquam aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit, quae nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur, quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae sint interna gaudia vident. Deinde sequitur: XXIX. De tabulis lapideis arca inclusis. Cap. VIII.-- In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum fillis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti. Quaeri potest quo modo dicat hic quod in arca non esset aliud nisi duae tabulae testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis, id est, filiis Israel scribat, dicens: Tabernaculum enim factum est primum, in quo erat urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti (Hebr. IX). Ecce, teste Apostolo, didicimus quod et ista ibidem fuerint: non enim ausus est aliud eis scribere, nisi quod certum tenebant illi, omnia haec in ipsa arca fuisse: sed non plenius apparet quando intromissa ibidem sint, excepto quod in libro Numeri scriptum est, Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel, videruntque et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur (Num. XVII). Denique et de manna in Exodo ita scriptum est, Dixitque Moyses ad Aaron. Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino, ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo ad reservandum (Exod. XVI). Erat autem in arca urna aurea, habens manna: quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione, gaudent gloriae Christi; quod enim unus eorumdem dixit, Cupio dissolvi et esse cum Christo, de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. XXX. De nebula in templo. Cap. VIII.-- Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini Gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide impletus est universus mundus, de qua gloria cum pro adorato vitulo Dominum precaretur Moyses ut parceret populo peccatori, respondit Dominus, Propitius ero illis, verumtamen vivo ego et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra. Et septuagesimus primus psalmus canit, Implebitur gloria ejus omnis terra. Unde et angeli clamabant pastoribus, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. III). Quod autem nebula implevit domum Dei, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt; ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis, non agnoscant cultum credulitatis. XXXI. De classe Salomonis. Cap. IX.--Post perfectum omne opus Domini, et longam orationem Salomonis, et divina ad eum oracula facta, inter caetera refert Scriptura quod classem navium fecerit rex Salomon in Asion Gaber. Asion Gaber portus est maris Rubri, et fuit tricesima prima mansio filiorum Israel, quando profecti sunt de Aegypto. ipso etiam post loco classis Josaphat, ut Scriptura testatur, vi tempestatis attrita est. Classes sunt navigia maris, classis etiam dicta navium multitudo. Post haec iterum refert Scriptura quod venerint servi Hiram cum servis Salomonis in eisdem navibus in Ophir, sumptumque inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem in Hierusalem. Ophir unde, sicut jam diximus, aurum efferebatur Salomoni, fuit unus de posteris Heber nomine Ophir; ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophene usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, eos habitasse refert Josephus, a quo et regio ipsa tale vocabulum est consecuta. Unde et Septuaginta interpretes, derivato vocabulo, non Ophir, sed Ophiram transtulerunt. XXXII. De regina Saba. Cap. X.-- Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini venit tentare eum in aenigmatibus. Sicut enim haec regina venit a finibus terrae, id est, India, ut quidam dicunt, audire sapientiam Salominis, ita venit Ecclesia post multa saecula ad Redemptorem et eruditorem suum, ut post stultitiam erroris, doctrinam perciperet veritatis. Haec est illa regina de qua ad Dominum dicitur, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV): id est, diversarum circumdata pretioso decore virtutum; haec enim omnium credentium mater est, quae natos ad mortem regenerat ad salutem, per quam Christus plus restituit in gratia quam periit in natura, et de Adae transgressoris genere prolem in adoptionem divinae paternitatis assumpsit, et de paradiso exhaeredatos coelo reddidit cives. Haec post Synagogam quidem vocata, sed ante Synagogam promissa; haec enim jam in primo homine praefigurata est: nam sicut ex Adae latere fabricata est Eva, ita ex Christi corpore et vulnere redempta crevit Ecclesia. Ingressa regina Saba Hierusalem, cum multo comitatu et divitiis, cum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo. Ergo in figura reginae hujus Ecclesia venit ex gentibus a finibus terrae, imponens finem cupiditatibus vitiisque terrenis, audire sapientiam Salomonis, id est, viri pacifici Domini nostri Jesu Christi, qui fecit utraque unum, solvens inimicitias inter Deum et hominem in carne sua; venit post veteres et profanas superstitiones audire et discere de fidei illuminatione et judicio futuro, de animae immortalitate, de spe resurrectionis et gloria. Venit ergo in Hierusalem cum multo comitatu, id est, non jam cum una tantum gente Judaeorum, sicut prius Synagoga solos habuit Hebraeos, sed totius mundi gentibus diversisque nationibus.

Venit ergo exhibens munera digna Christo, aurum et gemmas pretiosas; et hoc camelis portantibus aromata, id est, ex gentili populo venientibus, qui prius fuerant vitiorum foeditate distorti, et malorum onere curvi, ac peccatorum pravitate deformes; cum his tamquam muneribus regina haec ingreditur ad pacificum regem Christum, exhibet secum fidei aurum, puritatis in sensu, pretiosas splendoris gemmas, morum videlicet insignia ornamenta virtutum. Et locuta est ei quae habebat in corde suo, id est, aperuit ei cor suum, manifestavit ei occultam conscientiam in confessione et poenitudine praecedentium delictorum. Videamus quid agat haec regina.

Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificavit, et cibos mensae ejus, et holocausta quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum. Quid erat rationis ut praepotens regina domum, expensas et cibos regios tantopere miraretur? Ergo hoc loco aliqua majora nos oportet inquirere. Vidit ergo Ecclesia ex gentibus congregata sapientiam Christi, id est, post carnalia instituta gentilium, post humanam et animalem doctrinam philosophorum, accepit intellectum salutis et vitae, inspexit spiritalium mirabilia bonorum, agnovit virum fabricatorem coeli et terrae, ac potentissimum humani generis Conditorem. De cujus sapientia dicitur: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti (Sap. XI). Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Vidit et cibos Salomonis, videlicet illos de quibus dicebat, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV). Cibus Christi est salus nostra, reficitur coelestibus epulis, profectibus nostris. Cibus ejus sumus, dum acquisiti ab Ecclesia in membra ejus corpusque transimus; vel cibus ejus altaris sacramenta coelestia de quibus dicitur, Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducabit homo (Joan. VI). Vidit et holocausta ejus, orationem sine dubio supplicationum mysteria, et obstupuit; ibi vidit inaestimabiles divitias Domini sui.

Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis, et super sapientia tua; et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veniens vidi oculis meis, et probavi quod media pars nuntiata mihi non fuisset. Major est sapientia tua et opera quam rumor quem audivi. Cum ergo haec sive Ecclesia, sive quaeque anima sancta, cum pervenerit in aeternam Hierusalem, id est, Visionem pacis, et ingressa fuerit beatam requiem et gloriam coelestium promissorum, multo plura et magnificentiora perspiciet quam ei sunt in hac vita per sacra eloquia, per prophetas atque apostolos nuntiata; nunc enim tamquam in speculo et in aenigmate, tunc autem oculis videbit, id est, facie ad faciem; cum, inquam, unaquaeque anima fidelis et sancta in illo saeculo plena bonorum operum fructibus, divinis fuerit praesentata conspectibus, exhibens in se, immenso se ipsam xenium Deo suo proferens, digna coelo et valitura coelum multiplicia munera, gemmas misericordiae, justitiae margaritas, diversorum ornamenta meritorum, id est, aromata compunctionis, et suave olentis balsama castitatis, praeferens, sicut dixi, aurum infinitum nimis, id est, integrum in se reconsignans pro inaestimabile pretium Redemptori, spiritalibus cordis et corporis oblationibus placitura, ut possit coelestium mirabilibus inserta, vocem propheticae exsultationis assumere, Introibo in domum tuam cum holocaustis (Ps. LVI); tunc beata et illustris anima inter stupendas Remuneratoris sui constituta divitias, ineffabilibus reginae hujus verbis uti ad Deum poterit, dicens: Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis; majora sunt opera tua quam rumor quem audivi. Hoc est dicere: O Domine, de tribulationibus meis magna quidem sperare praesumpsi, sed majorem percepi veniam manifestam quam cerno, dulcedinis magnitudine cogitationis meae sensum exsuperat remunerationis praemium. Et revera id quod parat Deus diligentibus se fide non comprehenditur, spe non attingitur, charitate non capitur, desideria et vota transgreditur, acquiri potest, aestimari non potest. Videbit homo merita sua insuspicabili retributionum largitate succrescere, habebit de perceptione fructum, non habebit de satietate fastidium.

XXXIII. De throno Salomonis, et auri copia. Cap. X.-- Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori. Thronus eburneus aeterni judicii potestatem, auro divinitatis fulgentem, quam Dominicus homo a Patre accepit, figuram gestasse non dubium est. Sex gradus hujus throni omnem creaturam visibilem et invisibilem, quae sex diebus facta est, et Christo Domino a Patre subjecta, typice demonstrabant. Quod autem ipse thronus in posteriore sui parte rotundus esse describitur, hoc proculdubio datur intelligi, quia praesens mundus qui per metas temporum volvitur, in sua extremitate a Domino sit judicandus. At vero duodecim leunculi per sex gradus bini stantes, sanctorum apostolorum lineabant potestatem, quibus dictum est a Domino: Sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII). Post aliquanta iterum refert Scriptura quod fecit Salomon: Quod tanta esset abundantia argenti in Hierusalem, quanta lapidum. Haec locutio tropica, non propria est. Tale est hoc quale in Genesi legimus, ubi dixit Deus ad Abraham, Faciam semen tuum quasi pulverem terrae (Gen. XIII), quod ea locutione dictum est, quam Graeci vocant hyperbolem, quae utique tropica, non propria est, quo tamen modo ut caeteris tropis uti solere Scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus, id est, modus locutionis, fit quando id quod dicitur longe est minus quam quod eo dicto significatur. Quis enim non videat quam erat incomparabiliter amplior lapidum numerus quam argenti pondus in civitate Hierusalem?

XXXIV. De casu Salomonis. Cap. XI.-- Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Cethaeas de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediamini ad eas, neque de illis ingredientur ad vos; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore, fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae; et averterunt mulieres cor ejus. Admonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibus hujus mundi feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia eum funditus deseruit, eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina custodivit, nisi postquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero de caeteris operibus ejus quae dicit, eum vehementer arguit Scriptura sancta atque condemnat, et nihil de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat. Nec prorsus occurrit quid posteriora ejus male gesta, quid saltem in allegoria boni aliquid significet haec flenda ejus submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas quarum amore deceptus est, significasse electas Ecclesias de gentibus; posset enim fortasse hoc non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus; cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjici possit, nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significare potuisse, sed malum; apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentia et subversio terribilis. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit prius bonum et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul et uno tempore ostenditur; nam bono illius bonos Ecclesiae, malo autem illius malos Ecclesiae significatos puto, tamquam in unitate areae: sic in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis, aut certe in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizania. Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur Hierusalem, et inveniret eum Ahias Selonites propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus: porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et alia tribus propter Hierusalem quam elegi ex omnibus tribubus Israel. Illud vero quod post mortem Salomonis decem tribus a templo separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per electionem salvae factae sunt (Rom. XI). Quod vero unitas pallii prophetae in duodecim partes scissa est, ex quibus scissuris Jeroboam decem accepit, hoc figurasse videtur, quod concordia Ecclesiae ab haereticis conscissa, ipsi magistri erroris a quibus unitas divisa est, plebem deceptam quam suo errore a catholicis dividunt, tyrannice sibi subditam detinent. Post multa alia refert Scriptura, et dicit: Reliqua autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro Verborum Salomonis. In libro vero Paralipomenon, quem Graeco vocabulo taliter nuncupamus, quem nos Latine Praeteritorum possumus dicere, ita de Salomone scriptum est: Reliqua vero operum Salomonis primorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Achiae Selonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam (II Par. IX). Hos libros hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est, neque librum Justorum, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium et piscium; vel quod jam ex libro Dierum protulimus, ubi dicit: Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Achiae Selonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam Nabath; et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem probat, sed hodie constat non esse; vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Esdrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati.

LIBER QUARTUS. Post divisionem regni Israel inter Roboam et Jeroboam, postquam recessit Israel a domo David, sequitur Scriptura et dicit: I. De propheta a pseudopropheta decepto. -- Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt eum regem super Israel. Non est itaque dubitandum voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, et qui etiam illa quae futura sunt fecit, humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult, quandoquidem etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, et cum vult facit; nisi forte, ut ex multis ista de Jeroboam sufficiant, quando Deus voluit ei propter peccatum Salomonis regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato regi, sive non subdere, quod utique in eorum positum erat voluntate, ut etiam Deo valerent resistere; qui tamen hoc nisi per ipsorum hominum voluntates facere noluit, sine dubio habens humanorum, quo placeret, animorum inclinandorum potestatem. Sic ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum, quam ipsi suas voluntates. Deinde refert Scriptura quod venit propheta de Juda in Bethel, ad Jeroboam regem sacrilegum, objurgare eum propter sacrilegia idolorum quae fecerat, unde avertit filios Israel a Domino Deo patrum suorum, jussusque est ibi non manducare neque bibere; qui pro eo quod deceptus est a pseudopropheta, et inobediens fuit verbo Domini, a leone in via interemptus est (III Reg. XIII). Equidem homo cujuslibet sit meriti, si Conditoris sui protectione deseratur, quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur, sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quia sine illa nihil sit ostendatur. Manus ergo Domini aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiam nescientes nos in prosperis portat: qua destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur, et doctrina fit quod in lapsu trepidavimus, et custodia quod in statu permaneamus. Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit, quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur, ubi se valenter stare gloriatur; quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae ad prophetandum directus, praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit, cujus in domum invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis Dominicae praecepta servavit, qui tamen in eadem via et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re quid subtili consideratione colligimus, quid, ut ita dixerim, formidandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus, et pro praeceptis Dominicis regem se contempsisse gloriatus, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde ei in opere culpa subripuit, unde gloria in corde subrepsit; unde prophetae falsis verbis deceptus diceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae praecepto deviavit, ut inde poenam veraciter assumeret, unde culpam negligenter admisisset. Sequitur:

Haec dicit Dominus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepi tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inseretur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum, et reliqua. Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi post corpus occisum, nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanimata patiantur, nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri vel contristari vivus, quod sensurus non erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamvis cum fieret non doleret; hactenus enim voluit Dominus servum suum plectere, qui non sua contumacia spreverat praeceptum implere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando non obedivit; neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum ejus deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum ejus corpus ideo leo qui occiderat custodivit, jumento etiam quo vehebatur illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad Domini sui funus astante; quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus cum propter quorumdam offensas commemorasset infirmitates quoque multorum: Si enim, inquit, nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur; cum judicamur autem a Domino, corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI). Eum sane ipse qui deceperat, in monumento proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum juxta ejus ossa curavit: ita sperans parci posse ossibus suis cum veniret tempus quando, secundum illius hominis Dei prophetiam, Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus tum sacrilega altaria, quae sculptibilibus constituta fuerant, funestavit: pepercit quippe illi monumento, ubi jacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ipsa praedixerat, et propter ipsum nec illius qui eum seduxerat, sepultura violata est. Affectu namque illo quo nemo umquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur quod quisque carnem suam naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere, non eum futurum in sepulcro patrum suorum, et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si juxta eum jaceret, cujus sepulcrum nemo violaret. Hunc affectum Christi martyres certantes pro veritate vicere; nec mirum quod contempserunt quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci, poterat utique Deus qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit attingere, et fecit de peremptore custodem; poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes quibus fuerant projecta prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saevitiam, ne cadavera incendere, nec in aera dispergere auderent; sed hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, sepulcri honore trepidaret, postremo ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret.

Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione ferventes, et hujus quoque testes fierent veritatis, in qua didicerant eos a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni vita carente, nec aliquid sentire posset qui inde migravit, nec aliquid inde perdere qui creavit.

II. De impiissimo rege Achab. III Reg. XVI.--Praetermissa multa libri Regum historia ad Achab sceleratissimi regis et sacrilegae uxoris ejus Jezabel tempora cursim tendimus, ut de virtutibus sanctorum prophetarum Eliae atque Elisaei saltem tenuiter aliquid disseramus. Interea refert Scriptura quod Achab filius Zambri, mortuo patre, super Israel regnaverit in Samaria viginti et duobus annis, feceritque malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum; nec satis fuit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath, insuper duxit uxorem filiam Etabahel regis Sidoniorum, abiitque et servivit Baal in templo quod aedificaverat in Samaria, et plantavit illic lucum, et addidit Achab in opere suo irritare Dominum Deum Israel, qui fuerunt ante eum. Lucus locus est silvestris spissus, dictus ab eo quod parum luceat, multis vestitus arboribus, locus amoenus, ubi multae arbores sunt; dictus lucus per antiphrasim, quia caret luce prae nimia nemorum umbra, densis arboribus septus, solis lucem declinans. Potest et a collucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. Solebant autem pagani in lucis daemones consulere, et responsa ab illis non signis, sed vocibus accipiebant; unde et a fando fana sunt appellata; cum enim in diebus Eliae, scisso jam in duas partes populo Judaeorum, Achab per successionem regni Israelitarum apicem obtineret, Jezabel externae feminam gentis et profanae mentis duxit uxorem, cujus cura et instantia idolorum profecerat cultus, ut ad sacrilegum ritum rex pariter traduceretur et populus. Grassabatur in injuriam Dei diabolus antiquae artifex tyrannidis, multimodam Dei religionem destruere satagens; grassabatur in corde mulieris, cujus instinctu divina lex et ejus sacerdotium spernebatur, occidebantur prophetae, et altaria tollebantur. Stupebant omnia, et tantum commissum facinus perhorrebant; mundum dico in omnibus tabescentem, quod membris speciebusque suis nomen Creatoris ascriberet error humanus. Sed quaeris forte ut tibi probetur utrum peccantibus hominibus metuant elementa. Audi Jeremiam magnificum prophetam, divino ore clamantem: Expavit, inquit, coelum in istum, et terra commota est, quia duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere (Jerem. II). Turbata ergo erant elementa, turbata non officio; sed affectu, quod unicum, ut dixi, nomen deitatis hominum eis error imponeret, famulatumque debitum Conditori caeca devotione praeberet. Erat hic Elias medius in tanto discrimine animarum; erat medius in ipso mundi naufragio; quod non aquarum inundatio, sed poenalis et caeca diaboli aemulatio invexerat orbi terrarum; solus enim hic, latentibus caeteris, velut lucerna ardens offerebat se his quos videbat profundae noctis mersos caligine, nunc monendo, nunc arguendo, nunc curando, nunc etiam comminando; sed nec lumen caeco, nec surdo prodest inferri sermonem. Crescebat in dies singulos error infaustus, et omnem creaturam mortis umbra contexerat; ad omnem formam omnemque speciem inclinabatur miserum hominum genus; quid enim de sole, luna ac stellis, de terra ac mari, principalibus dicam et clarissimis elementis? Cunctis animantibus, volatilibus, quadrupedibus et reptilibus, muscis quoque et vermibus, aeterni et singularis Dei prosternebatur imago. Quemadmodum igitur ferret illa mens tota pietatis et fidei, Eliae dico prophetae, tantam ruinam tantamque perniciem animarum? Jacebat populi illius corpus regio morbo constrictum, et velut exanime jam et sine sensu discerptis membris, et per rupes et scopulos, per nemora lucosque jactatis, nullas in se divinae imaginis reliquias possidebat. Nullum huic poculum, nullum medicamenti genus proderat, si daretur, quia membra, si quid apponeret, propellebant; ferro erat utendum, vulnus cruore sanandum, cauterio violento curandum; consequenter tamen ut creverat, a capite, inquit Isaias, usque ad pedes.

In diebus autem regni Achab aedificavit Achiel de Bethel Hiericho; in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus (Isa. LVI). Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum, urbe aedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segub amisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit, Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Jos. VI). Quia vero Achiel Vivens Deo, Bethel interpretatur Domus Dei, Achiel de Bethel destructa a Josue, atque anathematizata Hiericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, et errorum dogmata, vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, anteponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Hiericho resuscitat; meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit, quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis, quibus perfici debuerat, perdidit. Haec et allegorico sensu exposui, ut reminiscaris quia verus sit Apostoli sermo, qui dicit, Quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (I Cor. X). Sequitur:

Dixitque Elias Tespites de habitatoribus Galaad ad Achab, Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. Sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus, uno quidem quo hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus; alio vero modo in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus; nam quoties Conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. Qui jam non, ut solebat, lenis ac mitis, sed immitis ac severus accedit ad ipsum corporis caput, accedit ad regem Achab, et dicit ei: Vivit Dominus, Deus virtutum, Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit pluvia aut ros in his annis, nisi in oris mei sermone. Magna vis propheticae dignitatis, humanus sermo est, divinus effectus. In terris homo loquitur, et imperio ejus coelestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo prophetae, et miro modo humi sonans aera coelumque concussit, turbatus est humani ministerii ordo, et a saeculis instituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidum negaretur; sed elementa poenam suam laeta suscipiunt, dummodo vel in salute hominum, vel in honore proficiat Conditoris. Jubetur Elias secedere ac latere; ab avibus coelitus ei cibus ministratur; siccatus deinde torrens, pocula deficiunt; procedens enim, velut ignis, sententia ipsa quodammodo terrae vitalia penetravit, confestimque omnia arefecit; nulla agrorum gratia, pratorum nulla venustas, ripae quoque virgultis quondam florentibus praetextae squalore turpissimo fatiscebant, cum fontes aquis, flumina cursibus privarentur. Migrat inde propheta, et ex Dei praecepto transit ad praeparata cellaria, totiusque afflictionis oblitus de se cogitat solo; non commovetur humanitate, nec ulla flectitur pietate; non respicit ad ipsa jura naturae, non parvulum sub sicco ubere matris exhalantem; senum ac juvenum profunda inediae nece defessa, non jam corpora, sed cadavera, turbido praeterit vultu; non exoranti colono, non supplicanti respondet agricolae, sed crudelior feris, et belluis effectus immanior, omne humanum despicit genus.

III. De pastu Eliae a corvis. III Reg. XVII.-- Et factum est verbum Domini ad Eliam dicens: Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Charith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes, corvisque praecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo et fecit juxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane, similiter panes et carnes vespere, et bibit de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram. Elias igitur recte Dei filio assimilatus est, cui et auctoritas et nomen veridice congruit. Elias enim Deus meus interpretatur, quod nomen substantialiter Dei Filio inest, auctoritatem videlicet sibi faciendi quod velit originaliter vindicans, quoniam omnia quae sunt Patris, sua quoque testatus est esse. Tespites autem, Captivans sive Convertens interpretatur. De Domino enim Psalmista ait, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Ps. CXLV); et iterum: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Ps. LXVII). Ac ne forsitan moveat quempiam quod Eliam Dei comparaverim Filio, legat Epistolam ad Hebraeos, et id Apostolum protulisse reperiet, dicens quodammodo: Hic Melchisedech assimilatus Filio Dei; permanet pontifex in aeternum, sine patre, inquit, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum habens, neque finem (Heb. VII); quod utique nulli homini nisi Dei Filio soli congruere poterit, qui ex qua vel unde originem trahat, Scriptura nequaquam indicat. Idipsum etiam et de Elia Scriptura testatur, cum subito nomen illius introducit, et ex qua tribu vel familia ortus sit minime profertur. Torrens Charith, qui interpretatur Divisio, sive Concisio, Judaico populo congruere certissimum est. Qui populus torrenti merito comparatur, quia quod ad observandum per legem ei divinitus fuerat traditum, opportuno tempore incarnationis Dominicae finiendum erat, quando umbrae et imagines legis expletae noscuntur. Pascitur deinde Elias tempore famis a corvis, mane afferentibus panem, et ad vesperam carnes; et Manichaei intelligunt in illis libris Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidei primitias nunc habentes, in fine autem velut ad vesperam saeculi etiam carnis resurrectionem percipientes. Potest et per panem et carnem, quae mane et vespere corvos Eliae attulisse Scriptura pronuntiat, intelligi: in panibus opera pietatis, quae in peregrinis et indigentibus sibi testatus est Dominus dari; in carnibus autem castigatio intelligenda est corporis sive cruciatus, quos pro divino amore vel cultu omnes sancti sibi intulisse, vel a persecutoribus pertulisse mane et vespere, id est, sub veteri Testamento et evangelica praedicatione leguntur. IV. Pascitur Elias a muliere Sareptana, cujus hydria, farinae et lecythus olei non minuuntur. III Reg. XVII.-- Postquam vero exsiccatus est torrens, dicitur Eliae a Domino: Surge et vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi, praecepi enim ibi mulieri ut pascat te. Surrexit et abiit in Sareptam; cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua, colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi pauxillum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: Affer mihi et buccellam panis, obsecro, in manu tua. Quae respondit, Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et pauxillum olei in lecytho. Et colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. Ad quam Elias ait, Noli timere, sed vade et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Haec autem dicit Dominus Deus Israel, Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae. Quae abiit et fecit juxta verbum Eliae, et comedit ipse et illa et filius ejus. Et ex illa die hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae. Ut interim omittam quid intrinsecus lateat sacramenti, quod de terra Israel ad Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium et causa malorum Jezabel orta fuit, illud breviter perstringatur, quod pergit ad viduam penuria laborantem, et in ipso vitae mortisque confinio destitutam, quae exierat ut ligna colligeret, et tam sibi quam parvulis extremam victus substantiam procuraret. At Elias videt mulierem inediae squalore confectam; non movetur, non cunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se et immergit, fitque ei ipse gravior fame, et dicit ad eam: Da mihi parum aquae ut bibam. O si tibi, beate homo, vidua respondisset, et justa te voce repellens diceret: Quid petis a me quod omnibus abstulisti, quid quaeris a muliere quod mundo negasti? Haec omnium necessitas et penuria, oris tui auctoritate prolata est; ego a te refici, ego a te debeo satiari, tu venis ad me! Sed nullo horum mulier, nec corde nec ore usa sermone est, mox devota mens et evangelicae non indigna mercedis, frigidae aquae poculum prophetae defert sitienti. Addit quoque Elias et dicit, Affer mihi etiam buccellam panis in manu. At illa, Vivit Dominus Deus tuus si est mihi panis, nisi manus plena farinae in hydria; en colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, et manducabimus, et moriemur. Sed quid ad haec Elias? Confide, inquit, et intra, et fac secundum verbum tuum; sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem et filio tuo facies postea. O magnificum mulieris animum, o immutabile mentis propositum, o vere venerabile per saecula factum! Poculum petit, mox offert; et quod regibus jam forsitan deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantia erogabat. Pascit pane, quae cum filio die postero erat moritura, nec habere se negat, sed fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem; et non tam postulanti quam quodammodo exigenti omnem causam pandit in medium; quantitatem victus, et numerum personarum, ut non tam hospitem velit habere quam judicem. Non dixit, Non possum facere quod jubes; nec ait, Considera viduam, non tam de se quam de filio tabescentem; considera parvulorum chorum, nec me illis auferas, nec matrem patiaris tanta orbatam prole derelinqui. Non ait: Tu es utique qui orbem terrae famis sententiae condemnasti, te omne hominum genus irascente deperiit; deinde transiisti patriam, terram pene omnem gentis tuae et provinciam peragrasti; nusquam tibi dives occurrit, nusquam locuples obviavit, qui esurientem susciperet et reficeret jejunantem. Ego tibi sola occurri, aut ego jam sola remansi, quae praeter penuriae egestatem etiam mole opprimor filiorum, quae tantam natorum plebem plaga ipsa patior graviorem. Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna; non ut alimoniam deferam, sed fomenta, et quos a fame liberare non possum, conor saltem a frigore defensare. Certe quia tam crudelis, ut non consideres quid injungas, illo sane contentus esse debueras, ut nobiscum ederes pariter quod remansit; vel prius sineres parvulos satiari, tunc tibi quod remansit offerri; sed singulariter tibi praecipis fieri cibos; et non solum singulariter, sed te vis primitus satiari; nulla te miserorum convenit cura, nec te ipsa naturae religio interpellat, parvulis et lactentibus extremum de ipsis dentibus auferre vis cibum. Sed illa horum nihil aut egit aut dixit, quinimmo intrepida currit, et imperata consummat. Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum, quod inter gentes terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae, multo hospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore. Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus affectu; sed erat vere opulens, erat dives; aderat ei posse quod vellet, quia nec minor erat animus quam facultas, nec census animum superabat. Haec vero quae non solum marito, sed et facultatibus viduata, non solum natalibus tenuis, sed et temporis malo constricta, ad tantam devenerat paupertatem, ut in domo nihil nisi quod augeret famem possidere potuerit, scilicet parvulorum turbam, ipsa inedia graviorem; sed in his omnibus malis, liberalis animus devotus perstabat; pergit, et, ut praeceperat homo Dei, fideliter complet, suscipit prophetam et recipit. Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam laudem, nihil mihi dignum occurrit quod tantae virtutis animum valeat exaequare; considero enim quemadmodum studio humanitatis omnem vim despexit naturalis affectus, non de se, non de parvulis: nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec proprii sexus infirmitas, nec materna erga parvulos viscera pietatis. Occidit in se naturae officia hospitalitatis intuitu, et effectus est devotus erga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum: quantum enim spectat ad illam, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo manibus strangulati atque sepulti, quantum autem ad Dei misericordiam, non mortui vere sunt, nec fame vel inedia consumpti, quia soli, caeteris pereuntibus, convaluerunt. Confestim siquidem et propheta fidem divina mercede remunerans ait, Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei non imminuetur. Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola jugiter fundens. Ecquid dico mulieris manum? In verbo prophetae tota domus viduae piorum cellarium facta est, non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non calidi soles, non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia et in omnibus sermo prophetae affatim viduae ministrabat. Sciendum tamen quod in Septuaginta interpretibus haec vidua non unum tantum filium, sed plures habuisse narratur. Mulier vero quae fuisse scribitur in Sarepta, Ecclesiae typum gestabat, quae a suo diutius Conditore deserta, populum rectae fidei nescivit; egena stipe nutriebat, id est, verbum fructus experte docebat, donec adveniret sermo propheticus, qui exsiccato vellere Israelis, utpote clausa janua coeli, fame periclitabatur in Judaea: quae ob hoc dicta est vidua, quia utpote gentilis necdum fuerat divino cultui mancipata, nec sacram legis habebat notitiam. Sarepta autem civitas, quae interpretatur Incendium, sive Tribulatio panis, vel panis Angustia, praesens accipiendus est mundus, in quo incendium pessimae conflagrat cupiditatis, ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dire satis incendium panisque spiritalis antea fiebat angustia. Ergo, ut de Elia Scriptura pronuntiat, Dominus noster ad nationum Ecclesiam veniens, et eam extra portam civitatis, patrio videlicet in errore reperiens, non eam signis et mirabilibus maximisque portentis, ut Israeli fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem tantummodo imperavit, dicens, Da mihi pauxillum aquae in vase ut bibam, et buccellam panis in manu tua; aqua enim in vase fides accipienda est cordis, qua creditur ad justitiam; buccella vero panis in manu, misericordiae intelligendum est opus; fides quoque et opera vinculo sibi quodam indissolubili connectuntur; ubi enim una defuerit, altera penitus non stabit: quia, ut Jacobus apostolus ait, Fides sine operibus mortua est (Jac. II), et opera sine fide inania redduntur et frivola. Ecclesia ergo in typo illius mulieris viduae, juxta Domini praeceptum ad afferendum eidem aquam pergendo, quodam modo fidem sui cordis praeparatam ostendit Domino. Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet opera divinae culturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho. Pugillum farinae in hydria naturalem indicat legem, quae divina largitione humanae naturae insita est, per quam discernitur bonum vel malum, et ut quod sibi quisquam fieri non vult, ipse non faciat. Paululum olei in lecytho rationabilis accipiendus est intellectus, per quem creatura intelligit Creatorem, et piis operibus eidem placere studet; quae idcirco se dixit parum habere, quia necdum per baptismi sacramentum spiritalis gratiae acceperat donum. Ibi tamen farina oleumque ore prophetico benedicitur, id est. fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et chrismatis unctio, indefectivo verbi coelestis munere fecundatur; cujus hactenus in vasis oleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non deficit, caeteris, quae non credunt, gentibus inopiae panis divini, miseriae et venatui deditis inutili. Quod autem ait duo se ligna colligere, ex quibus modicum farinae coqueret quod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis exitium exspectaret, ita accipiendum est: In duobus lignis, non solum ligni nomine, sed etiam numero lignorum crucis mysterium praesignabat, per quam sibi et filiis suis, id est, populo, qui Christo fuerat crediturus, panem vitae perpetuae dari credebat, praeteritis peccatis per lavacrum baptismi mori, illo videlicet genere quo Dominus in Evangelio praedicavit, Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). Per panem vero subcinericium, parvulum illud jam praefigurabat, quod in exordio fidei observare gentes per epistolam apostoli decrevisse leguntur: ut ab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione ac suffocatis abstinerent; haec enim quae rudibus adhuc et feris hominibus, ab apostolis consilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae praedicationis, ad quam postmodum introducti sunt, valde exigua et parva fuisse noscuntur. Quod autem ait, Mihi primitus facito, hoc voluit ad omnes credentes ex gentibus, ut non suis meritis ascriberent, quod obdurato spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut crederent eisdem misericors exstitit, quia ut dictum est ad Cain, Non recte offert, qui non recte dividit (Gen. III): hoc est, qui non Deo, sed sibi omne bonum quod habet ascribit. Sive aliter: Panis subcinericius, historia accipienda est legis, quae spiritalem intelligentiam opertam continebat in littera. Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio, quia Testamento veteri, tamquam fermentum, inserta sunt testimonia. Quod autem pascentem se pavit Elias, ita intelligendum est: universi enim fideles, licet sua fide et piis operibus Deum pascant, tamen ut hoc habeant ab illo eisdem condonantur: Omne enim datum optimum, ut scriptum est, et omne donum perfectum desursum est, a luminum Patre descendens (Jac. I); divina enim, metuentibus Deum, nequaquam penitus minuentur. Rursum aliter, per panem subcinericium, quem sibi verus Elias Dominus noster, nationum Ecclesiam praecipit exhibere, quid aliud accipiendum est, nisi poenitentium satisfactio, id ipsum Psalmographo sub persona poenitentis canente, cum dicit, Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Ps. CI)? His enim satisfactionibus Dominus se pasci hortatur. V. Filius Sarephtanae mulieris oratione Eliae resuscitatur. III Reg. XVII.-- Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Quae dixit ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum. Cui ait Elias: Da mihi filium tuum. Quem tollens de sinu ejus portavit in coenaculo in quo manebat, et posuit eum super lectum suum, expanditque se et mensus est super puerum tribus vicibus, et conversa est anima pueri ad eum et revixit, depositumque de coenaculo tradidit matri suae et ait: Ecce filius tuus vivit. Quae respondit: In isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. Quod enim dicit filium mulieris nimio languore detentum et ad mortem usque fuisse perductum, hanc intelligentiam habere dignoscitur. Post praeceptum enim quis et divinam cognitionem seu evangelicam praedicationem, percepto bonorum operum gustu, pro commissis facinoribus et praeteritis erroribus, ut gravissima langueat afflictione necesse est, quia, ut scriptum est, Qui addit scientiam addit etiam poenitentiae salubrem dolorem (Eccle. I) castigationeque assidua vim facit perditioni suae, ut evadere valeat perpetuam mortem, et vitam consequatur beatitudinis sempiternae; hoc ipsum Paulo apostolo confirmante cum dicit se non esse dignum vocari apostolum, eo quod persecutus fuerit Ecclesiam Dei et expugnaverit illam (I Cor. XV). In descensu enim fontis, originali peccato ac pristinis vitiis per baptismum qui Christo crediderit moritur, unde sublatus ad sacri altaris coenaculum per unctionem chrismatis et invocationem Patris, ac Filii, et Spiritus sancti, communionemque corporis et sanguinis Domini vivificari manifestum est; et tunc ab omni Ecclesia, cujus mater pueri figuram gerebat, illa procedit confessio, quia Dominus Jesus verus Dei Filius est, et in gremio Patris vel dextera sit constitutus, rursumque depositus de altari, coetui fidelium tamquam matri redditur vivus Sive aliter, postquam enim fidelis quis pristinis vitiis per poenitentiae satisfactionem sua mortificaverit membra, sublatus a terrenis cupiditatibus et carnalibus desideriis per meditationem legis ac prophetarum, evangelicaque praedicatione vivificari meruerit, templumque fuerit divinum effectus, illuc intentionem animi contendit dirigere, ubi Christus est ad Patris dexteram sedens, et in carne adhuc habitans, conversationem jam nititur habere in coelis. Sed quantumlibet homo quis ad Deum mentem contendat erigere, et per excessum quemdam theoriae gaudeat in supernis Christo Domino adhaerere, corporis tamen compellente natura cui anima juncta, ut de supernis ad inferiora rursum retrahatur, necesse est. Quod autem dixit Eliam se super puerum expandisse, tribusque vicibus mensum fuisse, hoc ipsum explesse Dominum manifestum est, cum per legem et prophetarum vaticinia, seu propria praedicatione salutem protulit gentium populo. Superiora jam figuraliter exposita verba Eliae de vidua, multo aliter apud antiquas translationes reperiuntur, in quibus Elias Domino supplicat, dicens, O Domine testis hujus viduae cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti ut occideres filium ejus. Nihil in hoc dicto moveret animum, si vera pronuntiatio servaretur: vox est enim non credentis, quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie prophetam susceperat, eo praesertim tempore quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna et summa inopia. Ita ergo dictum est ac si diceret: O Domine testis hujus viduae cum qua ego inhabito apud ipsam, tune male fecisti ut occideres filium ejus? Ut subintelligatur quod utique Dominus testis cordis illius mulieris videbat quanta esset pietas, unde etiam Eliam ipse ad eam miserit, nec maleficiendi causa mortificaverat filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, qua tantum prophetam et tunc viventibus et posteris commendaret, sicut dicit Dominus non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificetur Deus in Filio suo. Et hoc sequentia probant: ex ipsa enim fiducia quam habuit, credidit Elias non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur; sed potius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae qualem Dei famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero ter, et invocavit Dominum, et dixit, Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum. Et factum est sic. Haec ergo deprecatio qua petiit Elias tam breviter et tam fideliter ut resurgat puer, satis indicat quo affectu dicta sint superiora; et ipsa mulier ostendit ad hoc mortificatum fuisse filium suum, ad quod Elias factum fuisse praesumpserat, cum illa verba non confirmando, sed renuendo renuntiaverat; cum enim vivum recepisset filium suum, ait: Ecce cognovi quoniam homo Dei es tu et verbum Dei in ore tuo certissimum. Multa sunt autem in Scripturis quae nisi illo modo pronuntientur, in contrariam sententiam recidunt, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat; si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur. Sic ergo pronuntiandum est ac si diceret: Deusne qui justificat? ut subaudiatur, Non utique, ac per hoc apertam puto esse illam sententiam Eliae, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.

VI. Elias pluviam a Deo impetrat. III Reg. XVIII.-- Factum est, inquit, verbum Domini ad Eliam: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit et occurrit ei in itinere Abdias dispensator regis Achab, et ait, Vade, nuntia Achab, Adest Elias. Qui abiit, et nuntiavit ei. Venitque in occursum ejus, et ait ad Eliam, Tune es qui conturbas Israel? Ad quem Elias: Non turbavi, inquit, Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandatum Domini, et secuti estis Baalim. Verumtamen mitte nunc et congrega ad me universum Israel in montem Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum qui comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit eos in montem Carmeli. Accedens autem Elias, ad omnem populum ait: Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; sin autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Elias, Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo boves, et illi eligant unum bovem, et in frusta caedentes ponant supra ligna, ignem quoque non supponant: ego quoque faciam bovem alterum, et imponam supra ligna, ignemque non supponam. Invocent illi nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini, et qui exaudierit per ignem ipse sit Deus. Responditque omnis populus et ait, Optima propositio. Dixitque Elias prophetis Baal, Eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerunt ita, invocabantque Baal de mane usque ad meridiem; et non erat vox, nec qui responderet, incidebantque se ritu suo cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium offerri deberet, dixit Elias ad populum: Accedite ad me; et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare Domino in nomine Domini; fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, divisitque bovem et posuit supra ligna, et ait, Implete quatuor hydrias aqua, et effundite supra holocaustum et ligna. Quod cum fecissent, id ipsum etiam secundo et tertio fieri jussit, repletaque est fossa aquaeductus aqua. Vide cur etiam Elias hoc faciat, et diligenter adverte. Habebat beatus Elias et pro gratia propheticae dignitatis, et pro divini cultus studio scientiam omnium quae in templis daemonum agebantur. Noverat inter caetera inepta potius quam commenta callidam etiam hujusmodi compositam fraudem, qua facilius irretirentur animae miserorum, ut arae eorum non simpliciter ante delubri pedes statuantur, sed pendens crepido supra qua structae sunt, rogus subterranea fornice bajuletur; ad quas ex adversa parte concavi parietis, occulto aditu descendatur, ac per patulas cavernas praeparatos ignes doli minister sacrificii tempore clandestinis officiis subministret; quo attonitus miserorum animus, dum nullas desuper videt adhibitas flammas, hostiamque cernit ex improviso comburi, per invisibilem potestatem ignes coelo credat esse delatos. Ne ergo hoc incredulae mentes de divinis suspicarentur altaribus, vallum quod fieri praeceperat aqua jussit impleri, ut si qua esset sub altario proderetur fovea, vel descendens deorsum aqua latentes utique ignes exstingueret. Nec sufficit semel rigasse locum, tertio id agitur; sed nec hoc est contentus propheta: ipsa altaris ligna praecepit inundari, ut omnis fraudis suspicione submota, divinae potestatis esse virtutem, nec rex, nec populi, nec ipsi dubitarent sacerdotes. Cumque jam tempus esset ut holocaustum offerretur, accessit Elias ad altare et exclamavit dicens: Domine Deus, exaudi me hodie in igne, sicut audisti me in aqua, ut cognoscat populus hic quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter te feci opera haec. Exaudi me, Domine, exaudi in igne, ut cognoscat populus hic quia tu es Dominus Deus, et convertisti cor populi hujus retrorsum. Ecce, inquit, clamante eo, cecidit ignis de coelo et devoravit holocaustum ac ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in fossa, aquaeductus lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait, Dominus, ipse est Deus. Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos apprehendentes, continuo duxit eos Elias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidari praecepit. Clementissimus enim Deus qui non obliviscitur misereri, nec in ira continet miserationes suas, rursum ad Israelem Filium suum dignatus est mittere, ut eisdem pluviam evangelicae praedicationis tribueret. Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo Judaeorum vel in toto mundo defuisse praesignabant. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, a quo etiam Dei prophetas interfectos Scriptura pronuntiat, principum sacerdotum typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Eliam, Tune es ille qui conturbas Israel? hoc ipsum et de Domino principes sacerdotum dixisse Pilato leguntur: Invenimus hunc subvertentem, sive conturbantem, gentem nostram (Luc. XXIII); ii enim, ut Dominus legitur eis exprobrasse, filii fuere patris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae suae auctorem crucifigendum impie proclamarent. Vos enim, ait Dominus, de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis; ille enim homicida est et ab initio mendax, et in veritate numquam stetit (Joan. VIII). Abdias autem, cujus nomen interpretatur Servus Domini, qui etiam eo tempore quo Achab prophetas Domini praeceperat trucidari, centum prophetas in speluncis celaverat, victum eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat qui ex principibus Judaeorum occulte discipuli Domini erant, hoc est, Nicodemus, et caeteri quos evangelista pronuntiat. Prophetae Baal et prophetae lucorum, scribarum et pharisaeorum typum gerebant, qui sacrae legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus perverterant (Matth. XXI), quibus, Vae futurum Dominus legitur praedixisse (Luc. XI). Carmelus vero mons, qui interpretatur Scientia circumcisionis, Christi figurabat Ecclesiam, in qua non praeputii circumcisio, sed qualiter circumcisio accipienda sit, scire praecipimur. Per circumcisionem enim praeputii carnis libidinem atque luxuriam sciendum est abscindendam: per cordis vero circumcisionem immundae cogitationes intelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Elias mactavit in holocaustum atque in frusta concidit, vetus intelligendum est Testamentum, ex quo ad confutandas Judaicas superstitiones, ea quae de illo scripta fuerunt in multis locis excussisse evangelica praedicatione manifestatur, cum dixisse scribitur. Non legistis quod dictum est, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et intellexerunt, inquit, scribae et pharisaei quod de illis diceret (Matth. XXIII), etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum a falsis prophetis electum, populum significat reprobum per Pharisaeos atque Scribas, seu haereticos non Deo, sed diabolo auctori eorum ab ipsis oblatum, transacti meridiei tempus urgentis mundi significabat cursum, in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum sacrificium, quod ipse est, se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit. Altare quod ab Elia curatum est et ex duodecim lapidibus restauratum, sanctae Trinitatis accipienda est confessio, quae in Judaeis olim vel in haereticis destructa fuerat, a Domino per apostolos in Ecclesia reformata est. Ligna vero quae super altare composita fuerant, crucis patibulum praesignabant, in qua Dominicum affixum est corpus, quod verum et acceptabile Deo Patri fuit holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero signabant Evangelia, in quibus baptismi sacramentum, quod in nomine sanctae Trinitatis datur, habetur praeceptum. Ignis quoque, qui lapides altaris et quae super eum fuerant, necnon et aquam voravit, sanctum Spiritum praesignabat, qui non solum apostolos, sed cunctos credentes per lavacrum regenerationis in Dei sacrificium absumit et sanctificat. Falsi vero prophetae qui ab Elia interfecti leguntur, adversariae accipiendae sunt potestates, de quibus Dominum in cruce pronuntiat Apostolus triumphasse: sive illi accipiendi sunt, qui adversus Dominum impie proclamasse leguntur, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII); quod utique temporibus Vespasiani et Titi expletum, qui legit Josephum historiographum, non ambigit ambiguum. Deinde sequitur historia et dicit:

Ascendit Elias in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem suam inter genua, et exorabat Dominum, dixitque ad puerum suum, Ascende et circumspice contra mare, septem vicibus. Quod cum fecisset, septima vice apparuit nubecula parva quasi hominis vestigium ascendens de mari, et subito contenebrati sunt coeli, et facta est pluvia grandis. Quod enim Elias exorat ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque Dominum fecisse pro suis discipulis et qui per verbum illorum credituri erant, evangelista pronuntiat. Ministrum Eliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium prophetarum qui ante adventum Salvatoris fuerunt, typum gestasse non dubium est; quibus in gratia Spiritus sancti per omne tempus quod ante adventum Salvatoris praecessit, incarnationem illius praestolare datum est. Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari describitur, Dominus ac Redemptor noster accipiendus est; sicut enim vestigium extremum corporis membrum est, ita quoque Dominus Jesus humilis et parvus ac puer in mundo existere voluit, qui nos a peccato mundaret. Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini verbi occultis sacramentis sunt repleti. Pluvia facta est magna, quia evangelicus imber per apostolorum praedicationem totius mundi rigavit fines. Currus Achab, quem Elias accinctus lumbis praeibat, diaboli accipienda potestas est, cui a Domino dicitur, Vade retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum (Matth. V); in tantum enim diaboli potestas in adventu Domini inanis exstitit et infirma, ut nec in porcos intrandi haberet licentiam, nisi ei fuisset permissum.

VII. De odio Jezabel in Eliam. III Reg. XIX.-- Nuntiata sunt, inquit, Jezabel cuncta quae gesserat Elias, et quemadmodum prophetas occidisset Baal; quae statim nuntium misit ad eum dicens: Haec mihi faciant dii et haec addant, nisi hac hora cras ponam animam tuam sicut animam unius ex illis. Quod audiens Elias timuit valde et abiit quocumque eum ferebat voluntas, venitque in Bersabee Judae, et illic reliquii puerum suum; ipse autem perrexit in desertam viam unius diei. Cumque venisset illuc, et sedisset subter unam juniperum, ait, Sufficit mihi, Domine; tolle animam meam. Sancti viri qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quamdiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant quantum volunt, sed ne extollantur superbia, fit in eis quaedam mensura virtutum. Hinc est quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum ignem de coelo trahere, et duos quinquagenarios viros cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos claudere, verbo ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem, ecce rursus animo occurrit quo pavore ante unam mulierculam fugit. Considera virum timore perculsum de manu Domini mortem petere nec accipere, de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret dicens, Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei. Unde ergo sic potens ut tot illas virtutes faciat, unde sic infirmus ut ita feminam pertimescat, nisi quia dispensatoris superni nutu mensura occulti libraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines Dei et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentiae virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, infirmitatibus hoc quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur. Posthaec sequitur: Projecitque se, et dormivit in umbra juniperi. Et ecce angelus Domini tetigit eum, dixitque illi, Surge et comede. Respexitque et vidit ad caput suum subcinericium panem et vas aquae. Comeditque et bibit, et rursum obdormivit; tetigitque eum secundo angelus, et dixit, Surge et comede, grandis enim tibi restat via. Consurgensque comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb. Quid igitur Jezabel? Haec faciant mihi dii, et haec addant, nisi posuero animam tuam. Et audivit Elias, et fugit viam dierum quadraginta, O violentiam verbi, o formidinis eminentiam! Audito mulieris verbo fugit Elias; et fugit non una, non duabus, non tribus diebus; sed ingressus est in eo sermo mulieris, et quid ageret nesciebat, tanti itineris spatio metu exagitante jactatus, velut cum secundo flatibus cursu impulsae navis arborem violentus ex adverso turbo corripuit, impetumque reflexit; ita prophetae animum, virtutum velis navigantem mulieris perculit sermo, totamque ejus navem per omnes formidinum fluctus turbato rectore jactavit. Quid ergo tu, Elia? Tu enim es qui verbo clauseras coelum et fraudaveras imbres, qui mandaveras aeri et divinos ignes eduxeras, qui falsos salubriter interfici jusseras sacerdotes, qui constanter in faciem exprobraveras regi quod ipse et domus sua populum everteret Israel; qui dixeras, Vivit Dominus, si erit pluvia aut ros, nisi in verbo oris mei; qui domum viduae spicarum aream et torcular feceras olei; qui omnibus imperaveras elementis, sermonem nunc audiens meretricis expavisti, et una muliercula profugum fecit timorisque captivum. O stupendam rem! Vide duos istos, Petrum et Eliam, magnificos viros et caeteris clariores, velut duas civitatum arces in sublime porrectas, a mulieribus fatigari: Petrus timet puellam, Jezabel deterret Eliam. Et quia ejusdem culpae vitio uterque subjacuit, amborum naturalis infirmitas unum sortita est proditorem. Fugit ergo Elias viam quadraginta dierum. Ubi est zeli tui ardor incontinens, ubi constantiae flamma, ubi auctoritas libertatis cum dicebas, Vivit Dominus, si erit pluvia super terram? vel cum regem cominus arguebas, et cum ultrices flammas coelitus deponebas, talia tantaque mirabilia faciens, unum adulterae non tulisti sermonem? Sed considera quid in his ostendatur, quod scilicet homini, quamdiu Domini gratia cooperatur, omnia secunda sunt, omnia fida: elementa serviunt, et principes prosternuntur, reges adorant, populi venerantur; si vero se semel perfectionis vel correptionis causa, supernum ab homine suspendat auxilium, confestim fragilitas naturae monstratur; mox insurgunt quae videbantur esse subjecta, quae prius ut Dominum metuebant, incipiunt esse terrori Jezabel quae interpretatur Fluxus vanus, Synagogae gestavit typum, quae vanis superstitionibus serviens, in evangelica praedicatione credere noluit, et auctorem vitae persequens, sicut et Jezabel Eliam exstinguere magis quam credere maluit. Puer Eliae qui in Bethsabee, quae interpretatur Puteus juramenti, dimissus est, sacerdotale accipiendum est ministerium, quod templo Domini in Hierusalem cultu divino exhibebatur. Desertum vero ad quod via unius diei Elias legitur pervenisse, et sub arbore juniperi quievisse, universus accipiendus est mundus, qui propter daemonum culturam in maligno fuerat positus, ad quem Dominus relicta Judaea per praedicatores suos transire dignatus est; et ibi quasi dormit, dum per fidem in corde fidelium requiescit. Arbor vero juniperi agrestis atque inculta Ecclesiam praesignabat ex gentibus, quae sacrarum Scripturarum nequaquam fuerat exculta praeceptis; ad quam Israeliticum regnum transiturum Dominum praedixisse evangelista pronuntiat: Auferetur a vobis regnum, inquit Judaeis, et dabitur genti facienti voluntatem Dei (Matth. XXI). Via vero unius diei, quam Elias egisse legitur, unitas intelligenda est Trinitatis, quam evangelica praedicatio cunctis nationibus introduxit. Panis subcinericius et vas aquae quid aliud indicant, nisi gentium poenitentiam et lacrymarum effusionem, quibus Dominus valde reficitur?

VIII. De adventu Eliae ad Oreb. III Reg. XIX.-- Post haec pervenit, inquit, Elias ad montem Dei Oreb, et mansit in spelunca, et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille respondit, Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. Fugiens ergo Elias venit ad quemdam locum et obdormivit ibi, et venit ad eum Dominus, Dominus scilicet ad servum, et ait: Quid tu hic, Elia? Velut notans eum timoris et fugae. Quid tu, inquit, Elia? Putasne fugisti, et furor te unius mulierculae profugum fecit? Ubi est illa constantia, ubi libertas? Disce de caetero non tibi ipsi confidere, nec propriae, cum res secundo cursu ferantur, imputare virtuti. Verumtamen Elias respondet et dicit, aliud quidem mente retinens, aliud ore depromens: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Hoc est, haec cogitatio quae tantum prophetam de ipso dejecit fastigio meritorum, communem hominem demonstravit. Denique mox eum corripit sermo divinus. Non ita inquit, est Elia, falleris, et humanae cogitationis laqueis irretiris; non idcirco fugisti, nec te ideo quod solus esses regina perterruit; nec enim tu es tantummodo qui non adoraveris Baal; sunt mihi fideles famuli, sunt multi amici, et septem millia virorum electissima virtus, quam nec error humanus inclinare, nec inanis gloriae cogitatio potuit elevare. Hi omnes non curvaverunt genua ante Baal, sed instabili poplite ad instar coelestis exercitus me semper adorant. Fugisti ergo non quod in te solo furor adulterae desaeviret, sed quod tibi hanc elationem genuerit magnitudo virtutum, ut tam arrogantem ferres de genere humano sententiam; erasque paulisper mea gratia deserendus; et nisi tibi tantae elationis frena laxassem, lapsum incurreres graviorem, et disceres bona facta non tuae virtuti ascribere, sed divinae. Non igitur alia ex causa fugisti, nisi quod secedente mea gratia mulier te minaci sermone deterruit. Consideremus ergo quanta vis fuerit in adulterae sermone, gratia recedente, quanta formidinis magnitudo, quod quadraginta diebus oberrabat fugiens Elias per invia et deserta, tantique jejunii metu consternatus non sensit esuriem. Quid agis, Elia? Ubi est, ut saepe jam memini, illa omnibus stupenda fiducia, ubi os illud metuendum, ubi lingua terribilis alternis imperans elementis? Sed hoc tibi, ut dixi, constabat gratia ministrante, Vide ergo quemadmodum levitate culpae permittitur jacere tantus propheta, ut emendatus elationis vitio atque correptus, integro vestiatur moderationis et clementiae indumento. Jam ergo eruditi sumus et docti in Petro atque Elia, quemadmodum eos Dominus nostri causa circumscribi delicto, quemadmodum illos fidei pietatisque signiferos, et generis humani columnas permiserit metu dominante quassari: ut populorum esset exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime condonatam, ne cum ipsi a culpis essent ac vitiis alieni, peccatoribus diri existerent et crudeles; sed cum forte quis fuerit delicto praeventus, non statim abjiciant, non condemnent jacentis affectum, sed impartiantur viscera charitatis, porrigant manum, et erigant lapsum, spem ei divinae clementiae promittentes, sicque se exemplo illorum commendent magistrorum. Haec autem idcirco diximus, non justos culpando, sed peccatores ad spem erigendo protulimus; et primo quidem virtutes eorum extulimus, nunc culpas intulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus salutis portum fidelissimum monstraremus. Merito quaeritur quo modo licite sacrificaverit Elias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit. Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur et Abrahae factum, quando Filium Dei jussu voluit immolare; cum enim jubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, jussio ipsa pre lege habetur quoniam auctor est legis; non enim deesse possent, miracula alia, praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae lucorum, sed spiritus Dei, qui fuerat in Elia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis. alia adhuc insuper quaestio animum pulsat, quare interpellaverit Elias Deum, quod Israel derelicto Deo prophetas occiderit, et ejus destruxerit altaria, cum in lege olim jussum fuisset, non eos posse amplius habere altare quam unum, primum in tabernaculo, deinde in templo; nisi quod liquide datur intelligi, quod postquam decem tribus a domo David excisae, et a templo et Hierusalem sunt separatae, illi qui in decem tribubus, quae vocabatur Ephraim, cultores divini nominis erant, et ut putandum est, ad illa altaria recurrebant, quae olim erexerant patriarchae Abraham, Isaac et Jacob, locis competentibus, ubi eis Deus apparuerat; ad haec altaria cultores divini nominis, et si non ad sacrificandum, tamen ad adorandum Deum patrum suorum recurrebant. Haec videntes Israelitae sacrilegi et idolorum cultores destruebant, ut nec ibi locus esset, ubi veri adoratores Dominum precarentur; et hoc est, ut in superiori parte jam praemissum est, quod instauraverit Elias altare Domini, quod destructum fuerat. Dixitque Dominus ad Eliam, Egredere, et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis, subvertens montes, et conterens petras ante Dominum. Quod autem ait ante Dominum spiritum praecessisse grandem, et caetera, ejus adventum significat ad corda credentium, quibusdam occultis et ineffabilibus signis esse profuturum; nam quod ait, Subvertens montes, et conterens petras ante Dominum, hoc est quod Apostolus (II Cor. X) ait, Arma militiae nostrae non carnalia, sed spiritalia, ad destructionem munitionum, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio; non in commotione Dominus, et post commotionem ignis; non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis. Spiritus ante Dominum evertit montes, et conterit petras, quia pavor qui ex adventu ejus ingruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et ignis, Deum non inesse dicit; in sibilo vero tenuis aurae non negat: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte perspicere valet Deus non est. Cum vero subtiliter aliquid conspicit, hoc quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit, quasi sibilum aurae tenuis percipit; sed sibilum aurae tenuis percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod Deum cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur; Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Quid est quod propheta cum vocem Domini loquentis secum audit, in speluncae suae ostio stat et faciem velat, nisi quia dum contemplationis gratia vox supernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est, quia animum carnis cura non possidet; sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur. Sed jam quia in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est ut faciem velet: quia dum per supernam gratiam ad altiora intelligentiae ducimur, quanto sublimius levamur, tanto semper per humilitatem nosmetipsos intellectu nostro premere debemus, ne conemur plus sapere, sed sapere ad sobrietatem; ne, dum nimis invisibilia discutimus, aberremus, ne in illa natura incorporea, corporei luminis aliquid quaeramus; aurem enim intendere, et faciem operire, est vocem interioris substantiae audire per mentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale animus fingat, quae ubique tota et ubique incircumscripta est.

IX. De reditu Eliae Damascum III Reg. XIX.-- Et Dominus dixit ad Eliam: Vade, revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris illuc, Azahel regem super Syriam, et Jehu filium Namsi unges regem super Israel; et Elisaeum filium Saphat, qui est de Abelmaula, unges prophetam pro eo, et erit quicumque fugerit gladium Azahel, occidet eum Jehu, et qui fugerit gladium Jehu, interficiet eum Elisaeus. Abelmaula urbs est una de praecipuis urbibus Salomonis; est autem nunc vicus, ut in Locorum libro legimus, in Aulone, decem ab Scythopoli milliaria distans contra australem plagam, et nunc dicitur Bethulia. Damascus enim, qui interpretatur Sanguinem bibens, sive propinans, totius mundi typum gerebat, in quo habitatores illius, immolando daemonibus filios suos, sanguinem bibere ac propinare non est ambiguum: sanguis enim pro peccato ac morte ponitur in Scripturis, quam non solum sibi infelices videbantur inferre, sed et suis imitatoribus propinabant. Azahel vero, qui interpretatur Factura Dei, universarum gentium continebat figuram, cui valde congruit interpretatio, Dei factura; opus enim Dei fuit, ut obdurato Israele, et signis atque virtutibus Domini penitus nequaquam credente, nationum populi cum omni mentis alacritate crederent in Crucifixum. Sive aliter factura Dei, id est, imago Dei per fidem Christi gentibus restituta, nulli poterit esse dubium. Nam ut in Jacob et Esau figura praecesserat, majoris quondam filii primatus ac benedictio ad juniorem fratrem translata, ita etiam in istis, Azahele videlicet et Jehu, divina dispensatione intelligimus geri, ut gentium populus, qui fuerat junior, per Azahelem praeponatur in persona Jehu primogenito, ut scriptum est, Israeli; et juxta Scripturae testimonium, populus qui erat in capite, propter praevaricationes assiduas, et piaculum quod intulit Domino, factus in cauda est; translatoque ab eodem regno, ut Dominus fuerat protestatus, datum est gentium populo Dei voluntatem videlicet exsequenti. Sed quia divinae pietatis est omnes homines salvos fieri, sicuti Esau, licet juniori fratri subjectum nequaquam benedictione privavit, ita quoque et hic Eliae a Deo praedicitur, Relinquam mihi septem millia virorum quorum genua non sunt curvata ante Baal. Relinquam enim ad futurum tempus pertinere intelligi voluit, quod in Domini adventu constat fuisse expletum, de illis pro certo exstitisse intelligendum, qui ex omni Israele per apostolos Christi fidem susceperunt, et septiformi gratia Spiritus sancti sunt. Jehu vero, cujus vocabulum interpretatur Ipse vel Est, filius videlicet Namsi, qui interpretatur Attrectans vel Palpans, apostolorum spiritaliter praefigurabat personam. Illis quippe horum nominum valde congruit interpretatio. Beati enim apostoli semper pro certo sunt, qui pro Trinitatis confessione et veridica praedicatione Deo et universo orbi perpetuo vivunt. Joannes quoque in Epistola sua, cum de Verbo vitae, hoc est Dei Filio, qui carnem assumpsit scriberet, ita effatus est, Quem nostris oculis vidimus, et auribus nostris audivimus, et manus nostrae tractaverunt. Quod autem dicitur Eliae, Elisaeum filium Saphat Abelmaula unges prophetam pro te, ita intelligendum est, Elisaeus enim interpretatur Dei mei salus, Saphat autem Judicans, Abelmaula vero Luctus parturiens. Dei enim Filius, qui est vera fidelium salus, cui omne judicium tradidit Pater, in quo judicio impiis et incredulis erit luctus parturiens, gehennae videlicet cruciatus, quia in substantiae suae splendore atque virtute non poterat ab hominibus contemplari ex deitate, ut Apostolus ait, se exinaniens majestate, in Elisaei praefiguratione servi dignatus est suscipere formam, qui verus homo ex Virginis utero procreatus, sanctoque Spiritu est unctus. Quod autem ait historia, Qui effugerit gladium Azahel, occidet eum Jehu, et qui effugerit gladium Jehu, interficiet eum Elisaeus, hoc modo intelligi potest, gladius enim Azahel Syri, illorum doctrina accipienda est, qui ex gentibus Dominicae incarnationis, et passionis, ac resurrectionis vates inspirati divinitus exstiterunt, ad confutandos videlicet Judaeorum doctores, qui hoc mysterium populis occultabant. Gladius vero Jehu, qui super Israel unctus est, praedicatio intelligenda est Joannis Domini praecursoris qui, Saducaeos et Pharisaeos venientes ad baptismum suum increpans, dixisse scribitur, Genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere futuram iram (Luc. III)? Gladius praeterea Elisaei, Evangelica accipienda est praedicatio, de qua dixisse scribitur: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X): quia fideles et justos quodammodo dividit et separat ab infidelibus et injustis, et quia in cordibus credentium cupiditates interimit noxias, et vitia universa atque peccata. Interea ait Dominus ad Eliam: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal, et omne os quod non adoraverit eum osculans manum. Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cum recte agit, considerare meliorum merita negligit. Ac contra magno humilitatis exemplo semetipsum illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorem premit. Hinc est quod voce Domini ad Eliam solum se aestimantem dicitur, Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal: ut dum non solum se remansisse cognosceret, elationis gloria, quae ei de singularitate surgebat, inclinaret. Propheta namque erat, et saepe mysteria superna cognoverat. Qui ergo difficile fuit agnoscere, in hoc mundo fideliter Dei famulos et alios remansisse? Sed hinc solerter intuendum est, oculum elatio quam nequiter claudat, quia qui humilis occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat. X. Elias ad se vocat Elisaeum. III Reg. XIX.--Post haec inquit, reperit Elias Elisaeum filium Saphat arantem in duodecim jugis boum, et ipse in duodecim arantibus unus erat; cumque venisset, misit pallium suum super eum, qui, relictis statim bobus, cucurrit ad Eliam, et ait, Osculer, oro te, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te. Cui dixit Elias: Revertere: quod enim meum erat, feci tibi. Reversus itaque Elisaeus, tulit par boum et mactavit illos, et in aratro boum coxit carnes eorum, deditque populo ad comedendum. Duodecim juga boum viginti quatuor veteris Testamenti figuraliter accipiendi sunt libri; duodecim aratores, duodecim sunt intelligendi apostoli; sed in omnibus illis Dominus existere dignatus est operator, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda est et prophetia, quarum umbras et imagines Dominus noster per incarnationis suae ac passionis mysterium occidit in littera, et in crucis suae coxit aratro, necnon ad comedendum fidelibus praebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum. Post haec refert Scriptura quod Benadab rex Syriae obsidens et impugnare incipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me. Hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interius prope muros pene ipsis muris aequalem, ut videlicet eos sine subsidiis terrae adjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis; extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet exercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus solummodo lapidem, vel cespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportaret, tam sublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quae erat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait, Dicite ei, Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus. Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus; accinctus namque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram tunicam forte induturus; non accinctus, qui nuper tunica indutus, necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est, armis indutus, qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit; qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat, Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus; ac si aperte dicat, Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat, nam mox inito certamine Benadab non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens, domum rediit. Benadab regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi, non dubium est, qui cum triginta et duobus regibus, hoc est, omnibus vitiis suis adversus humanum genus pugnare non desistit. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, hoc in loco personam gestavit Judaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.

XI. De visione Michaeae. III Reg. XXII.--Interea sequitur Scriptura de visione Michaeae prophetae, ubi ait ad Achab: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et exercitum coeli a dextris et a sinistris ejus, et dictum est: Quis decipiet Achab, et ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. Et egressus unus dixit, Ego decipiam Achab, Et dictum est ei: In quo decipies? Qui respondit, dicens: Egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. Quid per solium Domini nisi angelicas potestates accipimus, quarum alis praesidens inferius cuncta disponit? Ecquid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, et qui incircumscriptus est, veritas illa, aeterna beatitudo, quae dextera ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil est quod displiceat, quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit, ea autem in quibus et bonus spiritus vivit et malus, exercitum coeli a dextris et a sinistris habere describitur: ut per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos; non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvant, sed etiam mali qui probant; non solum qui a culpa redeuntes sublevant, sed etiam qui redire nolentes gravant. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sint, adhuc tamen in aereo coelo demorantur; aquas enim in aere suspendi novimus, aves coeli nominamus, et de eisdem spiritalibus Paulus dicit, Contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Quorum caput enuntians ait: Secundum principem potestatis aeris hujus. Ad dexteram ergo et sinistram exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox spiritus in medio prosiliisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis meritis deciperetur; neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret, Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus; sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpa, quandoque nolens caperetur ad poenam, occulta justitia, licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Sed quo modo Deus haec agat ubique praesens, et ubique totus, ac semper praesens, et quo modo ejus simplicem et incommutabilem aeternamque veritatem consulant sancti angeli, omnesque ab eodem creati sublimes et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferendarum temporaliter peragant: quo modo etiam lapsi spiritus qui in veritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarum et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur, sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur aeterna lege qua universitas regitur, vincti atque constricti, vel sinente Deo operari, vel cedere jubenti; et complecti arduum, et explicare longissimum est. XII. De morte Achab. III Reg. XXII.--Post mortem Achab regnare coepit Ochozias filius ejus pro eo; de quo refert Scriptura quod cecidit per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria; et aegrotavit Ochozias rex Samariae, qui se a domo David separavit, et per cancellos decidit, hoc significare videtur quia haeretici sive schismatici, etsi aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis semper ad vitiorum infirma relabuntur, dum divino destituti auxilio suae pertinaciae fastu intereunt. XIII. De militibus combustis. IV Reg. I.--Deinde refert eadem Scriptura quod idem Ochozias miserit duos principes quinquagenarios ad Eliam, quem quia procaciter hominem Dei vocaverunt, illo orante, coelesti igne consumpti sunt; tertius autem missus salvatus est. Figuraliter autem quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, per quod declaratur remissio peccatorum. Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum, nec principem indulgentiae largitorem, dicunt ei, Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti (Joan. VIII)? Hi tales futuro divini ignis incendio exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, demonstrat poenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat; aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo (Gen. II). Maledictum justitiae judicio profertur, cum dicitur ad Abraham, Maledicam maledicentibus tibi (Gen. XII). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait, Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII); et rursum idem: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere hominem prohibet; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit, nisi examine et virtute justitiae; nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt; intus enim subtile Dei judicium aspiciunt et mala foris exsurgentia, quia maledicto debeant ferire cognoscunt, et eo in maledicto non peceant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII); qui enim non ait, Est, sed Sit, non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse significavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos; quorum utique sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit; nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper flamma veniens consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia cum maledicentis innocentia permanet, cum eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet. Itaque ex utriusque fine partis colligitur quia ab uno et intimo judice in reo sententia sumpta jaculatur; quod enim abstrahendus Elias atque elevandus ad coelum jusserit Elisaeo ut resideret in Bethel, aut Hiericho sive Jordane, et ille semper juraverit per Dominum quod non relinqueret eum, hoc figurasse videtur quod apostolorum in se habuerit figuram, qui ab ipsa revelatione fidei, hoc enim interpretatur Galgala, Christo Domino individue adhaerentes, usque in diem ascensionis ejus in coelum, ab ejus comitatu non recesserunt. Cumque transisset Jordanem, dixit Elias ad Elisaeum, Postula quid vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Elisaeus, Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Secundum historiae fidem duplex spiritus Eliae Elisaeo collatus est, quia multo plures virtutes Elisaeus quam Elias operatus est; tropologice vero duplex spiritus Eliae Elisaeo attributus est, quia post ascensionem Domini per adventum Spiritus sancti duplex intelligentiae donum, hoc est, novi ac veteris Testamenti apostolis est collatum.

XIV. De raptu Eliae. IV Reg. II.-- Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in coelum. Elisaeus autem videbat et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. Et non vidit eum amplius. Currus Israel, hoc est, mente videntium Deum, non incongrue Dominus Jesus Christus accipitur, qui electos suos patienter tolerando velut in curru portat, atque per praedicationem et disciplinam suam sicut auriga agitat. Moraliter autem quid est quod Elias currus et auriga dicitur, nisi quia auriga agitat, et currus portat? Doctor ergo qui mores populi et per patientiam sustinet et sacri eloquii verbis docet, et auriga dicitur et currus: currus, quia tolerando portat; auriga, quia populos bonis admonitionibus exercet. Quid est autem quod Elias ad coelum raptus esse dicitur? Numquidnam eum adhuc in hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis requiem ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed aliud est coelum aereum, et aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum quippe aereum Elias sublevatus est, ut in secreta quadam terrae regione repente duceretur, ubi in magna jam carnis ac spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias ascensionem Domini designavit: ille enim mortem distulit, non evasit; Redemptor autem noster, quia non distulit superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte monstraretur quia purus homo adjutorio egebat alieno. Per angelos namque illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur, illo etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia per humanitatem ascenderat in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et coelum; neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse sicut erunt sancti, quando, peracto operis die, denarium pariter accepturi sunt; vel sic quemadmodum sunt homines, qui ex ista vita nondum emigraverunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migravit. Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis nondum habet quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem filiosque procreasset: creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura non dixit, quamvis et de caelibatu ejus nihil dixerit: quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est? Cur ergo et Adam et Eva, si juste viventes caste filios procreassent, nonne eis possent translatione non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Elias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et quod tamdiu dilatum est morituri, nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt, quanto justius ac probabilius, primis hominibus, illis praestaretur, sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni prosperitate sanctorum in evangelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur! Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes, et levavit Elisaeus pallium Eliae quod ceciderat ei. Elisaeus enim Domini ac Redemptoris nostri figuram gestavit, vestimenta vero illius veteris Testamenti accipiendae sunt Scripturae, quae tunc scissae, hoc est, revelatae hominibus sunt, quando per passionem et resurrectionem sive ascensionem ipsius in coelo expletae sunt. Pallium vero Eliae ab Elisaeo collectum, virtus accipienda est Verbi, quam ad glorificandam carnem suam mundo reliquit.

XV. Ab Elisaeo sanatae aquae. IV Reg. II.--Habitante autem Elisaeo in Hiericho, venerunt ad eum viri civitatis, et dixerunt ei: Ecce habitatio civitatis hujus valde optima est, ut ipse tu, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait, Afferte mihi vas novum, et mittite in eo sal. Qui cum attulissent, egressus ad fontem aquarum, misit in eum sal, et ait, Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis ultra mors neque sterilitas. Sanatae ergo sunt aquae usque ad diem hanc juxta verbum Elisaei quod locutus est. Civitas Hiericho mundi hujus praesignabat figuram, cujus habitatio secundum Conditoris creationem non simpliciter tantum, sed valde ab omnibus, ut cernitur, optima est, Aquae vero illius pessimae, doctrina accipienda est philosophorum et poetarum, videlicet hominum mentes ad daemonum cultum et libidinem atque luxuriam provocans. Terra vero sterilis omne indicat hominum genus, qui, relicto Creatore Deo, obscuratis sensibus, deserviebant omnibus creaturis. Quem enim in hoc facto miraculo, nisi Dominum Jesum Christum praefiguravit, qui postquam Verbum caro factum est (Joan. I), atque per ministrum in Jordane fluvio baptizari dignatus est, aquas Hiericho steriles, hoc est, hujus mundi convertit in lavacri fecunditatem, ut quidquid ex eis regeneratum fuisset, vitalem acciperet spiritum. In sale quippe sapientia, in vase vero rudi caro Domini intelligitur. XVI. De pueris ab eo maledictis. IV Reg. II.-- Ascendit, inquit, in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, illudebantque ei dicentes: Ascende, calve, ascende calve! Quibus maledicens in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros; et abiit ex inde in montem Carmeli. Elisaeus, qui interpretatur Dei salus, personam Salvatoris gestasse non dubium est; qui Salvator ascendens in Bethel, hoc est, ad domum Dei coelestem, a Judaeis quasi a pueris insipientibus subsannatus est, clamantibus iisdem Judaeis, Ascende, calve, ascende, calve! Crucifige, crucifige (Joan. XIX)! in Calvariae loco: ob cujus piaculi facinus plebs Judaeorum, decursis quadraginta duobus annis, post resurrectionem Salvatoris et ascensionem in coelos, a principibus Romanorum, Vespasiano videlicet et Tito, quasi a duobus ursis consumpta est. Mons vero Carmelus Ecclesia intelligenda est, ad quam, spreto Israele, suum Dominus transtulit regnum. XVII. De filiis viduae a servitute vindicatis. IV Reg. IV.-- Mulier quaedam, inquit, de uxoribus prophetarum venit ad Elisaeum, et ait: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum; et ecce nunc veniens creditor duos filios meos vult tollere in servitutem sibi. Cui dixit Elisaeus: Quid habes in domo tua? indica mihi. At illa, Modicum, inquit, olei quo ungar. Ad quam Elisaeus, Vade, ait, et pete tibi vasa non pauca, et ingressa cubiculum, tolle de ipso oleo, et mitte in vasis; tu infunde, et filii tui offerant vasa; cumque impleta fuerint, vende et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo. Quae abitt, et fecit sicut ei vir Dei praeceperat. Mulier haec vidua antiquam sanctorum patrum, qui sub lege fuerunt, significavit Ecclesiam, quae in adventu Salvatoris a legali praecepto quasi a legitimo viro destituta, cum duobus superstitibus filiis, id est, gemino populo derelicta est. Creditor hujus Ecclesiae diabolus intelligendus est, qui humanum genus ante adventum Salvatoris per originale delictum et quotidiana peccata obnoxium tenebat. Quae Ecclesia parum olei in vasculo tenebat, quia gratiam evangelicae praedicationis intra litteram legis et prophetiam veteris Testamenti non revelatam apud se continebat. Postquam vero ad cognitionem veri Elisaei, hoc est, Salvatoris nostri pervenire promeruit, ejus consultu a vicinis suis, plurima vasa vacua petiit, quia per Apostolorum praedicationem multitudinem credentium ex diversis gentibus intra domum fidei ad se collegit. De oleo quoque, quod apud se habebat, in caetera vascula transfudit, quia gratiam spiritalem per ora praedicatorum in cunctis gentibus mutavit; de quo oleo, id est, divino, filios suos redemit, quia per donum Spiritus sancti atque charitatis unctionem a perpetua servitute peccati semetipsam cum cunctis fidelibus liberavit. XVIII. De hostibus Elisaei. IV Reg. IV.-- Factum est autem ut Elisaeus transiret, et erat ibi mulier magna quae tenuit eum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum, Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus in eo lectum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi, etc. Mulier ista Sunamitis typum Ecclesiae retentabat, quae priusquam verum Elisaeum, hoc est, Salvatorem nostrum per fidem susciperet, sterilis fuit; postquam vero eumdem Dominum in hospitio cordis sui suscipere promeruit, populum fidelem quasi unicum filium genuit. In coenaculo altitudo fidei, in lectulo vero quies spiritalis atque contemplationis otium praefiguratur. In mensa autem unitas fidei et concordia praedicationis innuitur; in sella vero docendi potestas; in candelabro illuminatio fidei, sive claritas virtutum exprimitur. XIX. De puero ressuscitato. IV Reg. IV.--Post haec refert Scriptura de filio Sunamitis, quem puer Elisaei missus cum baculo non resuscitat, per semetipsum vero veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans hunc ad redivivam lucem protinus per mysterium compassionis animavit: quia videlicet auctor humani generis Deus quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit: per legem quippe virgam Dominus tenuerat cum dicebat, Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non voluit, quia, Paulo attestante, nihil ad perfectum adduxit lex (Heb. VII). Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad adaequanda mortui membra se collegit, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Phil. II). Huc illucque deambulabat, quia et Judam juxta et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini numinis gratia septiformis Spiritus in peccati morte jacentibus aspirat; moxque vivens agitatur, quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit. XX. De Naaman a lepra mundato. IV Reg. V.--Jam. nunc historia Naaman Syri prosequenda est. Superius ostendimus Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris. Naaman vero princeps militiae Syriae, qui leprosus fuerat, et suggerente ancilla ab beatum Elisaeum sanandus advenit, populum gentium figuravit. Puella vero parvula, quae de terra Israel ab Assyriis capta, et in Syriam ducta, uxori Naaman servitium exhibebat, et dominae suae suggesserat quod si ad beatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem consequeretur, legis accipienda est fama: idcirco videlicet parvula nuncupata est, quia, ut Apostolus ait (Hebr. VII), nullum ad perfectum perducere valuit: omnis enim perfectio in Domino Jesu Christo est: fama quippe eorum quae in lege de castitate et sobrietate, patientia, justitia, hospitalitate, pietate caeterisque virtutibus habebantur, ad universas pervenerat nationes: quia licet in tempore illo in sola Judaea prophetia floruerit, fieri tamen non poterat, nisi ut etiam ad illas vicinas gentes beata ejus notitia perveniret; et quamquam eamdem custodire contenderent, tamen velut captiva eisdem serviebat, quia idololatriae cultui deditae erant. Audivit Naaman puellam, et venit ad Elisaeum sanandus a lepra; et populus gentium audivit famam legis prophetiae, et venit ad Christum ab omnium peccatorum lepra sanandus. Quid tamen dixit beatus Elisaeus per nuntium ad Naaman, videamus. Ait enim ei, Vade, inquit, lavare septies in Jordane. Quod cum audisset Naaman, tantum ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est, et volebat renuere; sed ab amicis suis consilio accepto, acquievit ut lavaretur, et purgatus est. Hoc significavit quia populus gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipso per se Christo loquente non crediderunt, sed postea docentibus apostolis ad sacramentum baptismi fideliter venit. Elisaeus namque in praefiguratione futurorum Naaman Syrum videre noluit, et tamen minime despexit; sic nimirum Dominus Jesus Christus populum gentium, qui eum carnalibus oculis minime vidit, exterum a sua salute non fecit. Dixit ergo Elisaeus ad Naaman ut lavaretur septies in Jordane. Notandum quod Elisaeus mittit Naaman ad Jordanem fluvium; ita Christus populum gentium missurus erat ad baptismum. Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman aut tetigit aut baptizavit, hoc significatum est, quod Christus non per se ipsum venit ad populum gentium, sed per apostolos suos, quia illis dixit: Ite et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Et hoc attendendum est, quia Naaman, qui populum gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem receperit, quem postea Christus suo baptismate consecravit. Audiens vero Naaman ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est dicens: Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Abana, et Pharphar, ut in ipsis laver et munder? Haec illo dicente, consilium dederunt servi sui ut acquiesceret prophetae consilio. Quid autem hoc significet, intuendum est. Sanctus Elisaeus sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris, et Naaman figurabat populum gentium. Quod vero de suis fluminibus sanitatem se recepturum esse credebat, hoc indicabat quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis meritis praesumebat. Sed propria merita sine gratia Christi libertatem habere possunt, recipere sanitatem omnino non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman, humanum genus consilium Elisaei audisset, id est, per Christi gratiam donum baptismatis humiliter excepisset, ab originali et actuali lepra liberari non potuisset. Sive aliter flumina Damasci, quorum aquas Naaman Syrus meliores aquis Jordanis esse opinabatur, hujus mundi sapientiam significant, quam populus gentium priusquam fidem Christi perciperet, pro magno habens, evangelica praecepta negligens, contemnebat. Lavare septies, dixit, propter septiformem gratiam Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit. Cum ergo in figura baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta est, inquit Scriptura, caro ejus tamquam pueri parvuli (IV Reg. V). Hanc similitudinem in populo Christiano compleri videmus, quia omnes qui baptizantur, sive senex sit, sive juvenis, omnes tamen infantes appellantur, quia per Adam et Evam veteres nascuntur, per Christum et Ecclesiam novi regenerantur. Prima generatio perducit ad mortem, secunda generatio perducit ad vitam. Prima generatio filiae irae, secunda generatio vasa misericordiae, sicut Apostolus dicit: In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV). Quo modo Naaman senex septies lavando factus est velut puer, sic populus gentium cum esset peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velut lepra perfusus, per gratiam baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis nec actualis peccati lepra remaneat; et qui fuerat criminum ponderibus curvus, ad exemplum Naaman salutari lavacro renovatur, ut parvulus, et prima stola induitur. De qua Apostolus ait: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. In emundatione Naaman Syri, decima virtus ponitur Elisaei. Denarius enim numerus consummationem sive perfectionem demonstrat, quia in fine mundi Dominus legitur advenisse, in quo universis lepra infidelitatis aspersis cognoscitur salus attributa. Quod vero posteaquam mundatus est Naaman munera obtulit beato Elisaeo, et ille accipere noluit Christi in hoc gratia figuratur, quae ideo gratia dicta est quia gratis datur; sic enim ipse Dominus in Evangelio discipulis dixit: Infirmos curate, mortuos suscitate, daemone sejicite: gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Dixitque interea Naaman ad Elisaeum: Obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus holocaustum aut victimas diis alienis, nisi Domino soli. Onus terrae duorum burdonum, incarnationis Christi praetendebat sacramentum, cujus mysterium uterque populus ex circumcisione videlicet et praeputio ob spem aeternae beatitudinis portare non renuit. Posthaec refert eadem Scriptura quod interrogaverit Elisaeus Jezi puerum suum:

Unde venis, Jezi? Qui respondit, Non ivit servus tuus quoquam. Et ille ait, Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tuum? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta et vineta, et oves et boves, et servos et ancillas. Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo, usque in sempiternum. Sic enim propheta Elisaeus puerum suum Jezi absens corpore vidit accipientem munera, quae dedit illi Naaman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod servus nequam, Domino suo non vidente, latenter se fecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes? Tunc enim erit perfectum illud de quo loquens Apostolus ait: Ex parte, inquit, scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (Hebr. XIII). Deinde ut quo modo posset aliqua similitudine ostendere quantum ab illa quae futura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi quae parvuli erant; videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Hebr. XIII). Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Elisaeus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat. Itane cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illis sancti ad ea, quae videnda sunt, oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum suum videndum non indiguit, indigebunt? Namque, secundum interpretes septuaginta, ista sunt ad Jezi verba prophetae: Nonne cor meum erat tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi, et accepisti pecuniam? et caetera. Sic autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo dixit se hoc vidisse propheta, adjutus quidem mirabiliter, nullo dubitante, divinitus; sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus; habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo uterque erit illis spiritus per spiritale corpus: neque enim ille propheta, quia eis non indiguit, ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia: quae tamen videre spiritu posset, etiam si illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt; sed utrum videbunt et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est: si enim tantum poterunt in corpore spiritali, eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti, quales nunc habemus, procul dubio per eos Deus videri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Jezi, minister Elisaei, qui cupiditate argenti deceptus, pecuniam a Naaman Syro accepit, et post paululum leprae contagione est percussus, Judae proditoris typum gessisse non dubium est: sicut enim Jezi ideo serviebat beato Elisaeo, ut pecuniam posset acquirere, ita et Judas propterea adhaeserat Domino Salvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est, Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur, exportabat (Joan. XII). Nam Jezi qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut dominus suus consecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus in aeternum meruit crudeli lepra perfundi; Judas vero per amorem pecuniae et apostolatus gratiam perdidit, et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes malos sacerdotes intra Ecclesiam intus in anima peccati lepra esse perfusos, qui contra Dominica praecepta ministerium quod gratis acceperunt gratis non administrant, et pro omni opere quod in Ecclesia gerunt non futuram mercedem, sed praesentem quaerunt retributionem; potest enim Jezi etiam Judaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur, quo ab ea populus gentium liberatur. Denique sic infideles Judaei in passione clamaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII): tunc enim peccati lepra perfundi meruerunt, quando super coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX)! Ergo eo tempore in illis remansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est dicens: Vobis, inquit, oportuit primum loqui verbum Dei, sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). Quando doctrina apostolorum ad gentes transiit, tunc in miseris Judaeis peccati lepra permansit.

XXI. De ferro natante. IV Reg. VI.--Posthaec refert Scriptura quod, eunte beato Elisaeo cum filiis prophetarum ad Jordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aquam, et ille de cujus manu corruit clamaverit ad beatum Elisaeum: Heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam. Posthaec in loco ubi securis illa ceciderat, beatus Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum. Dominus Jesus Christus, cujus figuram Elisaeus gestavit, cum per praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem tamquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo Joannes ait: Ecce securis ad radicem arborum posita est (Matth. III): interveniente passione corpus ipsum velut manubrium deseruit, et in inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, ad vitam tamquam ab manubrium suum spiritu redeunte, surrexit. Sive aliter, Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris frequenter jam supra diximus; sed et in puero illo filio prophetae, cui securis de manu lapsa est, non incongrue Christus intelligitur: securis illa quae cecidit, Adam sive totum genus humanum significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securim in manu sua, et Dominus ac Salvator noster humanum genus quod creaverat in manu potentiae suae. Sed quomodo securis illa de manu prophetae in profundum corruit, ita et genus humanum de manu omnipotentis Dei per superbiam se excussit, ceciditque in fluvium luxuriae, vel omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum abysso infelici ruina corruerat, sicut scriptum est, Infixus sum in limo profundi (Ps. LXVIII). Iterum: Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Ibid.): fluvius enim ille ubi securis cecidit, significat praeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem vel luxuriam, saeculi hujus cursum; fluvius enim a fluendo nomen accepit, et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur, ideo securis illa in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens ergo Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum. Quid est lignum mittere et ferrum in lucem producere, nisi patibulum crucis ascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere, et de omnium peccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero natavit ferrum, misit manum propheta et recepit illud, et reddidit ad utilem usum domini. Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum ad manum vel potestatem Domini redimus. Item moraliter, ferrum in manubrio donum intelligitur in corde; ligna vero per hoc caedere, est prave agentes increpare, quod nonnumquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur, quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona actione debeat restitui. Unde et recte is qui ferrum amiserat, clamabat, Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam; habent enim hoc electi proprium, si quando in eis sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad cor velociter redeunt, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur; qui flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur: recte enim qui ferrum perdidit, clamabat, Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam. Ac si dicat, Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia creditoris acceperam. Et numquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos repiciens, cor peccatoris humiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat; lignum mergit, et ferrum levat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum atque jactavit, et sic ferrum sustulit: lignum namque confringere est cor ab elatione conterere; lignum ad ima jactare, elevatum cor in cognitionem, ut diximus, propriae infirmitatis humiliare; atque illico ferrum in superficiem redit, quia ad usum exercitationis pristinum intelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est ne otio torpeat, curandum ne incitationes operis vitio elationis evanescant. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt, sed cum faciunt quae cognoverunt; etsi intelligendo largiores congaudent a munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actione persolvant quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accepit, et tempus quo reddere debet non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur. Rex autem Syriae pugnabat contra Israelem; consiliumque iniit cum servis suis dicens: In loco illo et illo ponamus insidias, et reliqua. Rex Syriae Samariam obsidens, diaboli gestabat typum, qui ante adventum Salvatoris Judaeorum populum sua obsidione concluserat, cujus saevitiae atque occultae insidiae, quas humano praetendebat generi veri Elisaei, hoc est, Domini Salvatoris praescientia atque virtute frustratae sunt. Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Elisaeum ab ipso missus est, Scribarum et Pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli ad persequendum Deum instigati sunt, et per virtutem ejusdem Domini et Salvatoris nostri justo judicio obcaecati sunt, et rursum per misericordiam illius pane verbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae refecti. Merito movet quo modo potuerunt Syri isti ire in Samariam, si tali erant caecitate percussi ut omnino nihil viderent. Hac aorasia etiam illi percussi sunt qui quaerebant ostium Loth: hoc enim modo sua calamitate turbati amentes facti sunt, usque dum irent in Samariam, et ulterius prophetam tali modo comprehendere non quaesierunt.

XXII. De obsidione Samariae. IV Reg. VI.-- Factum est autem post haec, congregavit Benadab rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsedit Samariam. Facta est autem fames magna in Samaria, et tamdiu obsessa est civitas donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars canistri stercoris columbarum quinque argenteis, etc. Fames Samariae illata inopiam significat verbi Dei, sive egestatem fidei, per quam diabolus ante adventum Salvatoris Dei populum concluserat. Caput asini octoginta argenteis venumdatum significat superbiam quae initium est omnis peccati; per asinum enim, quod immundum est animal, omnia vitia diaboli praefigurasse non dubium est, quorum, ut dictum est, caput est superbia. Hanc reprobi omnes, neglecto decalogo legis, atque ogdoada Evangelii, in qua imago est Dei, in cibum maluerunt sumere quam panem verbi Dei. Quarta vero pars canistri stercoris columbarum, quod quinque argenteis emptum, in cibum sumere dicitur, hoc figurasse videtur, quod populus reprobus, relicta cultura Dei, atque quinque corporis sensibus subditus, per idolorum culturam et simulationem velut quodam fetore peccatorum pasti, diabolo satisfaciebant. Duae mulieres, quarum una famis inopia coacta filium suum comedit, reprobam plebem ex Judaeis significasse non dubium est, quae omne bonum quod in se originaliter habuit inopia fidei consulta consumpsit. Alia vero quae in tale facinus consensum praebere renuit, electam plebem procul dubio figuravit. Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem. Quid hic esse volumus donec moriamur? et reliqua. Quatuor leprosi qui extra civitatem positi futuram Israeli defensionem pronuntiant, illos indicasse videntur qui ex populo Judaeorum immunditiam peccatorum suorum prius caeteris confessi sunt, et ad tantam pervenire meruerunt gratiam, ut victum atque fugatum diabolum per victoriam crucis Christi caeteris annuntiarent. Quinque equi qui in Samaria prae inopia famis tantummodo remansisse dicuntur, carnalem Judaeorum populum sub quinque libris legis derelictum figurasse certum est. Dux ille qui futuram frumenti abundantiam per Elisaeum venturam audiens, credere noluit, Scribarum atque Pharisaeorum gestavit figuram, qui fertilitatem in Ecclesia divinitus collatam vidit, et quia credere noluit, ab hac impietate sua mortuus, a fidelibus conculcatus est. Mulier Sunamitis, quae ob inopiam famis consultu Elisaei de Judaea ad terram Philistiim transivit, primitivam Ecclesiam, quae per apostolos ex circumcisione in Christo credidit, praesignavit; quae Ecclesia ob infidelitatem Judaeorum, atque inopiam verbi Dei, quae illos obtinuit, revelante sibi divino Spiritu ad populum gentium transmigravit: haec enim in fine mundi, postquam plenitudo gentium introierit, ad priorem populum revertens, praedicante Elia, electos ex eadem plebe quasi pristinam paternorum suorum possessionem in proprio jure recipiet, et tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et levitis in templo, proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo.

XXIII. De Joa uncto in regem. IV Reg. XI-- Tertia autem pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seyr, et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa, duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato, custodiant excubitum domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris, etc. quae ibidem dicta vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes: haec est enim mensura prima quam Verba dierum nominant: Sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis; cujus omnis ambitus atrio tribus cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura, Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri: interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica; quae texit aere (II Par. IV): atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, ab occidentali et septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad portam Solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat: utpote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur hoc atrium undique versum a longa aede per maxima in quadrum; cujus interior paries, id est, qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus, et januas habens aereas, ut supra dictum memoravimus, et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita, maximis et opportunis erat discreta coenaculis; et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta; sed et tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis et septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in psalmis, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Ps. CXXXIII). Et quoniam ipsa domus Domini mediocri loco constructa erat, fiebat ut atria quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferius fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum appropinquarent, quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum (I Paral. XXVIII). Sed et Josephi scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius quo sint haec ordine facta distinguit (Joseph., Antiq. Jud. lib. VIII, c. 3). His vero ita compositis, in sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat semel in anno ingredi, cum sanguine hostiarum; in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant; in atrio interiori sacerdotes omnes et levitae; circa hoc atrium sub divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub divo, vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant, ubi etiam post tempora dispersionis ii qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, septem diebus purificati, sic tandem in interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam qui in ultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum, et levitarum, et janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent; sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos qui intrandi septimanam habebant, suscepit in ordinem, et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit, qui alios quosque levitas de cunctis urbibus Juda simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierum narrant; quos educturus filius regis tali ratione distinxit, ut omnes qu iimpleverunt sabbatum et egressuri erant, in duas divisi partes regem in interioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est, qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, et levitae, et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderent, servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur (II Paral. XII). Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regium, ubi etiam porta Seyr, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon, qui, cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit, Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (II Paral. XXIII). In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur. Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum et levitarum et janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de levitis, ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua, etc. Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium in diademate insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem; et magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae impiaeque reginae necem succedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simul disciplina legis Dei servanda comitetur; et qui se praelatum regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. Quod instauratum templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur; et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum, de quibus sermo est, qui tantum studii in religione habuerunt, ut nullus dubitaverit quin pecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerario sublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset, offerrent. Post haec mortuus est, inquit, Elisaeus, et sepelierunt eum. Latrunculi vero de Moab venerunt in terram ipso videlicet anno. Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulcro Elisaei; quod ambulavit, cum tetigit ossa Elisaei, continuoque revixit homo, et stetit super pedes suos. Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestum et omne opus exsecrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut apostolus Jacobus ait, impios et peccatores ab errore viae suae assidua exhortatione convertunt ad tramitem pietatis et castitatis, animas eorum salvantes a perpetua morte, cooperiunt multitudinem peccatorum. Sive aliter: Sepelientes mortuum ac latrunculos fugientes illi merito appellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt ac declinant vitia universa atque peccata, quia mortem videlicet operantur; corporaque in fontem projiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum credentes sepeliuntur cum Christo, ut per communionem corporis et sanguinis ejus deinceps possint vivere cum Christo.

XXIV. De Amasia rege. IV Reg. XII.--Quod dicitur de Amasia rege Juda, Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in praelio vocavitque nomen ejus Jectehel. Vallis Salinarum erat, ubi sales faciebant, vel feno videlicet salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato et incenso; vel aquis puteorum salis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit; in quo etiam loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syris hodieque sic appellatur. Jectehel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur Coetus Dei, vel Auxilium Dei, agente eo fideliter, ut perenni inderetur memoriae, quod hanc vel coetu populi Dei, vel Deo auxiliante ceperit. XXV. De Jeroboam rege. IV Reg. XIV.--Quod dicitur de Jeroboam rege Israel, Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis, Emath quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, quod Hebraice dicitur Araba, mare Mortuum designat, quod in longitudine per stadia 580 usque ad Zoaras Arabiae, in latitudine per 1150 usque ad vicina Sodomorum protenditur. XXVI. De colonis in Samariam ductis ab Assyriis. IV Reg. XVII.--Quod dicitur de his, quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt, nationibus, Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerat Samaritana gens, et gens in urbibus suis, in quibus habitabant: viri enim Babylonii fecerunt Sochot Benoth; viri autem Chutaeni fecerunt Nergel, et viri de Emetha fecerunt Asima, porro Evaei fecerunt Nebaaz et Tharha; in libro quidem Locorum legitur quod Benoth et Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judaeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum, quod aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebaaz etiam et Thartha civitates, quas Evaei in eadem Judaeae terra condiderunt. Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua servierunt, hic posse intelligi vocabula: quia cum dictum esset, Et unaquaeque gens fabricata est deum suum, quasi ad expletionem sententiae subjunctum est, Viri enim Babylonii fecerunt Sochot, id est, tabernacula Benoth; et melius, ni fallor, faceret interpres, si Sochot Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret; et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Ii autem qui erant de Sapharvaim, comburebant filios suos igni Adremalech et Anamalech diis Sepharvaim, ubi ostenditur Adremalech et Anamalech idola fuisse urbis Sepharvaim: ita videtur consequens, ut etiam Nergel Chuthanorum, Asima Emethanorum, Nebaaz et Thartha idola fuerint Evaeorum. XXVII. De Sennacherib. IV Reg. XIX.-- Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Judae munitas, et cepit eas, etc. Historia manifesta est, et interpretatione non indiget. In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est, quae velut contraria quaedam fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum: ut quod illi solent in prologis ponere, Haec dicit Dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendant, iste nunc dixerit, Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum. Consideremus verba Rabsacis, ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum, falsum est; nulla enim narrat historia quod Ezechias ad Aegyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert, Si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus, verum est; sed rursum jungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria; hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut idololatria et veteri errore destructo, juberet Dominum adorare in Hierusalem, ubi erat templum ejus. Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo millia pollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non de imbecillitate venit Judaeorum, qui equitandi carebant scientia; sed de observatione mandatorum Dei, qui per Moysen super regem praeceperat Israel, Non multiplicabit sibi equos, et uxores plurimas non habebit (Deut. XVII). Ad id autem quod dixerat, Si responderis mihi, In Domino Deo confidimus, callide prudenterque respondit se non sua voluntate, sed Domini venisse praeceptis. Et dixit Eliachim et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, si quid intelligimus, et caetera. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis urbibus Judaeae, in Domino Deo confisus sit, dixeritque ad populum, Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo. Cum illo est brachium carneum, vobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est nostri, pugnatque pro nobis. Et confortatus est, inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae (II Par. XXXII). Unde Rabsaces destruere vult quod ille construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo (Isai. XXXVI). Rursumque adjiciens comminationem et terrorem: Ut comedant, inquit, stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum; per quae ostendit famem eos et penuria sitique esse capiendos; simulque illecebram jungi formidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione decipiat dicens:

Facite mecum quod est utile. Ergo sensus est: Facite, inquit, quod vobis prosit et in benedictionem vestram proficiat. Sive hoc dicit: Benedicite regi Assyriorum, et laudate eum ut dominum, confitemini, ut praemia consequamini.

Et donec revertar de Aegypto, sive capta Lobna redeam, habitare in urbe vestra, et rebus vestris fruimini, postea autem veniam et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae. Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judaeae similitudinem tam in situ quam in frugibus. Quodque infert, Ubi est Deus Emath, et Arphath, et Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? ostendit omnium civitatum sive gentium diis serviisse Samaritas; et quia non erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat, esse submersos ostendit. Est autem urbs Coelesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesan, ut supra monuimus. Arphat urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Jeremias scribit. Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum, de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in Locorum libris invenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur, Ubi est Deus urbis Sepharvaim? Tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana et Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana et Ava posuit; et quidem in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia syllaba v, quae in medio nominis posita est, conjunctionem apud eos significat, potest etiam ita distingui ut dicatur Ante et Gave, ut Aquila transtulit, sive Ana et Ava, ut noster vertit interpres.

Tacuitque omnis populus, et non respondit ei quidquam. Siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent. Vere justus Ezechias agebat cuncta fideliter, universa cum consilio; ideo enim jusserat blasphemanti Assyrio non respondere, ne eum ad majores blasphemias provocaret. Et ingressus est Eliachim et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis vestibus. Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est disseramus. Scindunt vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum et populi esse credebat, quod Rabsaces usque ad portas Hierusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Eliachim pontificem, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos prophetam. In quo regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes populi et senes sacerdotum non stolis sacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam prophetam filium Amos. Dixerunt, inquit, ad eum: Haec dicit Ezechias, Dies tribulationis, et corruptionis, et blasphemiae; dies haec tribulationis nostrae, corruptionis Dei, blasphemiae hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod venerunt filii usque ad partum, et virenon habet parturiens. Haec juxta litteram peccatis facientibus videmus, quia cum hostes irruunt, defensores nostri praeparantur, sed nullatenus ad praeparata convalescunt. Scriptum namque est, Requiescet super eum spiritus consilii et fortitudinis. Quae utraque necessario sibi juncta sunt, quia neque virtus sine consilio esse utilis valet, neque consilium sine virtute. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium per fortitudinem non procedunt? Afflictus igitur atque turbatus Ezechias rex loquitur dicens: Dies tribulationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. Filii quippe usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt; sed virtutem non habet parturiens, dum infirmus quisque consilia haec ad utilitatem aliquam per partum operis non perducit. Sequitur.

Si forte audiat Dominus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus. Non enim audemus Dominum omnium nostrum Dominum dicere, quo irascente tanta patimur; sed tuum dicimus Dominum, et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniam vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam, praevenit eos Isaias; etiam absentem regem audierat, et dicit quod respondere deberent Domino suo, humilitate mixta fiducia conscientiae.

Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est Dominus; meus enim haec dicit Dominus: Noli timere verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus. Ecce ego mittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. Ut duo pariter Ezechias, quae optabat, audiret, se de obsidione et periculo liberandum, et inimicum iratumque regem in sua terra esse moriturum. Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam, etc. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda, venisse Thracam regem Aethiopum in auxilium, et una nocte juxta Hierusalem 185 millia exercitus Assyrii pestilentia corruisse narrat Herodotus, et plenissime Berosus Chaldaicae scriptor historiae.

Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, etc. Contra Sennacherib regis blasphemias solida Ezechias arma arripuit, rursumque pergit ad templum, et epistolas expandit coram Domino, audacter Dominum deprecatus, et solum Deum asserit esse viventem, per quem idola intelligimus imaginum mortuorum.

Misit autem Isaias ad Ezechiam dicens, Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo. Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Hierusalem. Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, ut prius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui ei dicerent verbum Dei. Supra Sennacherib, contra quem rogas, Domini ista sententia est: Virgo filia Sion et filia Hierusalem, quae ideo virgo appellatur et filia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis Dei et unius divinitatis cultum. Subsannavit te atque despexit, et quae ne ad majores te blasphemias concitaret, praesenti non respondebat, post, te abeunte, movebit caput suum, certa de ultione, secura de poena, et haec locutus est: Non contra me, sed contra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia blasphemantis; dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudine ascenderis altitudinem montium, et juga Libani succideris, cedros atque abietes illius; quae vel de cunctis gentibus metaphorice principibusque earum debemus accipere; vel Hierusalem quae interpretatur Libanus, ut cedros ejus atque abietes ad potentes quosque et optimates, altitudinem vero summitatis illius, saltumque Carmeli referamus ad templum. Quodque infert, Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigia pedis mei, omnes rivos aggerum, hoc intelligi potest juxta historiam, quod pro multitudine exercitus omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus: juxta translationem, quod omnes populos, qui sub aquarum nomine interdum scribuntur, suo vastaret exercitu.

Numquid non audisti quae olim fecerim ex diebus antiquis? Ego plasmavi illud, et nunc adduxi. Eruntque in columnam, collium pugnantium civitates munitae, et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum; quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum et egressum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me. Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas. Haec ex persona Domini contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam ejus sic responderit Dominus. Num ignoras quod haec quae fecisti mea feceris voluntate, et ego haec futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim. Itaque quod olim decreveram, hoc expletum est tempore, ut colles, id est, principes, qui inter se pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam nec solitum praebente auxilium, eradicarentur, et contremiscerent ac perirent, et compararentur non olivae et vineae fructuosisque arboribus, sed feno et gramini herbisque domatum quae frugibus impedimenta sunt, et ante marcescunt quam ad maturitatem perveniant. Itaque sessionem et egressum et introitum tuum ante cognovi, insaniam qua contra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus sum locutus, per quos olim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo (Isai. XIV). Itaque furor tuus et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam te ultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis te potuisse viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores, ut per te quasi securim et serram meam succiderentur et caderent. Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, ut blasphemantium ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.

Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum, Comede hoc anno quae repereris, et in anno secundo quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum. Omnia haec propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur; quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit, non ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet futura quae dicta sunt, et idcirco vel maxime prophetae apud populum sermonum suorum habebant fidem, quia non solum de his quae multa post saecula futura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grandis temporis spatium essent implenda, memorabant, et quod intra biennium et rex Assyriorum interiret, et urbi Hierusalem securitas redderetur. Hoc erit signum eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas quae repereris; anno autem secundo quae sponte nascuntur, in anno autem tertio, fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate et metite, plantate vineas et comedite fructus earum: siquidem urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris, alta radice fundatae, pomis densissimis impleantur. Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Quid hoc loco radicum nomine nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt? Radicem ergo deorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est efficacia operis recta quae cogitavit ostendere. Mittit ergo radicem deorsum ut faciat fructum sursum, ac si aperte diceretur: In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur. De Hierusalem etenim et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Judaeam non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quod adversus impios zelatus est populum suum. Quod autem ad extremum infert: Propter me et propter David servum meum, illud significat, quod non merito suo, sed Dei clementia conserventur; immo patris eorum David memoria, in quo admonentur et suae negligentiae, et illius fidei atque justitiae, quod in tantum justitiam diligat Deus, ut etiam posteros hominum sanctorum non suo merito, sed majorum virtute tueatur.

Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum 185 millia. De hoc quoque in Paralipomenon legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam (II Paral. XXXII). 185 millia fortissimorum virorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas, Domini voluntate; et ipse rex Assyriorum idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei et blasphemantia ora comprimeret, fieretque testis illius majestatis quem paulo ante contempserat. De talibus autem rebus agit multa omnipotens Deus per angelos, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab illo ipsi per verbum ejus agant aut nuntient sine corporali sono etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per verbum illud ejus audientes, id est, in ejus veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, quando, nuntiandum sit. Sed tamen non ex angelis homines, sed ex se ipso sicut angelos, ita homines beatificat; nec aliqua ex aliquo tempore, aut ab angelis, aut ab hominibus cognovit ut nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quinovit.

Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et frendens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Neesrach deum suum, Adremelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit pro eo Asorathan filius ejus. Cum enim rex iste reversus esset Niniven urbem sedem regni sui, et adoraret in templo Nesrach deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphator gratulabundus ingrederetur, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur, nec angeli periit gladio quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum qui fugerunt in terram Ararath, in qua Scriptura Asorathan filium ejus qui regnavit pro eo testatur misisse habitatores Samariae, ne terra remaneret inculta. Ararath autem regio Armeniorum campestris, per quam Araxis fluvius fluit, incredibilis est ubertatis, ad radices Tauri montis, quae usque illuc extenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellatur Ararath, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis.

XXVIII. De aegrotatione Ezechiae. IV Reg. XX.-- In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes, dixitque ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim tu et non vives. Quem diligit Dominus corripit, castigat omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam de media capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita mortali unusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives, cui mortis sententia dicta est, sed protinus ad ejus lacrymas est addita vita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per largitatem vero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem. Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod Salomon palatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus sibi ostentare videretur.

Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura libris Regum et Paralipomenon commemorat.

Flevitque fletu magno, propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim annum concessae vitae, Manassen genuit. Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo semine nasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata: ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen cor semper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, sed justificatus magis publicanus quam ille exiit (Luc. XVIII). Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem venisset, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur?

Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas. Ecce ego sanavi te, et die tertio ascendes templum Domini. Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera sectabatur: fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit. David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo modo ambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat fletu magno et quod placitum est in oculis ejus fecerat.

Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum. Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum illas autem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noverat quid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum erat, tunc erat finiturus vitam quando finivit vitam; quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cujus praescientia falli non poterat, et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat. Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt ei, mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem et Evangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt beatitudinem.

Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est. Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et experimento, quia et hanc fecerit Deus. Posthaec ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis, an revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz decem gradibus. Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est, distinctionem horarum, quas duodecim per diem in horologio notare solemus. Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur. Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis procedente sole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod subtus terram quotidiana consuetudine cursus sui erat facturus; an ut revertatur umbra totidem gradibus conversa retrorsum, sole ipso quoque per australem plagam ad orientem regresso? At rex: Facile est, inquit, umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, id est, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla interveniente nocte facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in ultimis Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident; quia sol caetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo minus tota nocte supra terrum appareat, et quo modo aperte occidens ad orientem humilis redeat manifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortu reddatur: sicut et veterum historiae et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt abundantissime produnt. Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianas plagas queunt ad orientem ab occasu redire. Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et praesentis temporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad exordium sui, ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in hebdomade et ogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per quos umbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol justitiae Christus per resurrectionem ascendit.

Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis patribus apparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique et ad Jacob sic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui unxisti titulum et vovisti votum (Gen. XXXI), ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus, ut Apostolus ait, ipse est operatus. Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram repromissionis introduxit. Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos est nuntiatus. Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per eosdem gradus ascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta denudans.

In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset. In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae superius narrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam, quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo usu et exercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate monstratur. Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem solum Deum putabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signi clarissimi commutatum. Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens: Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus (II Paral. XXXII). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et solis regressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum est. Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum; sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et Hierusalem (Ibid.). Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam inferens: Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini. In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione munerum et congratulatione sanitatis suae.

XXIX. De Ezechiae opibus per jactationem ostentatis. IV Reg. XX.-- Ostenditque eis domum aromatum suorum, et thesauros argenti et auri, et odoramentorum et unguenti optimi, et omnes thesauros vasorum suorum; non fuit res quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua. Unde iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostenderet; quod certe fuit potestas ejus de cujus valvis aureas laminas ante antulerat. Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam. Rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem offerri cernimus aliam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas Deo tribuente possederat, ex quo juxta legis tropologiam discimus non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus (Matth. VII): qui enim fidelis est spiritu abscondit negotia, et quicumque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur, periitque posteritas; et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem.

Ingreditur ergo Isaias ad regem; et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viri isti? et unde venerunt? Duo interrogat: quid locuti sunt, et unde venerunt. Ille ad unum respondit, altero praetermisso:

De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone, quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste rex gloriosior propter quem venerunt. Et venerunt, inquit, ad me, quod debuerat dicere: Venerunt ad glorificandum Deum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias, Quid, inquit, viderunt in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius; nec fuerit res quam non ostenderit eis in thesauris suis; sed alterum tacuit, de quo verebatur offensam, quod ostenderit ei cuncta quae habuerit in potestate sua, haud dubium quin et templi supellectilem. Propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam:

Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tua, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regis. Ex quo Hebraei volunt Danielem. Ananiam, Misahelem et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos esse eunuchos; quos in ministerio fuisse Nabuchodonosor non dubium est. Eunuchos enim, id est, abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine regio in palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae. Daniel et socios ejus credendum nullo modo est; quod si essent, de pulchritudine corporis et aspectu illorum non timeret dux ille, qui eos adhuc pueros erudiebat, quia species faciei solet deperire in pueris abscissis. Fuit autem consuetudo et apud antiquos, eunuchos vocare cubicularios et custodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi corpore non fuerunt.

Dixitque Ezechias, Bonum verbum Domini quod locutus est; fiat tantum pax in diebus meis. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysis, qui locutus est ad Deum: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII). Quid hoc loco prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi arrogantium hypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat? Per omne enim quod hypocritae faciunt, occultis cogitationibus laudes hominum requirunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant; laudati autem secum taciti in cogitationibus versant, gaudent se precibus in humana veste actione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt, videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat: cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere: quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt; si vero operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem operibus suis, quae egisse se referunt, mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remunerati favoribus, a vera et intima retributione vacant. In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus quasi insidiantibus hostibus, unde praedentur. Horum ergo vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, qui postquam una prece et sub unius noctis spatio centum octoginta quinque millia hostium, angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum, ad altiora coeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona omnia quae possidebat ostendit; sed prophetae protinus vocem audivit: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt; et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici (Ps. LXXVII). Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudum ostenditur, occulti adversarii viribus mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitias denudant: quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum! Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Ps. XLIV). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit in ostentationis jactantia non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores oris alieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes latrocinantium spirituum incursione perdamus.

XXX. De Manasse rege. IV Reg. XXI.-- Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel; conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus; et erexit aras Baal et fecit lucos, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam coeli et coluit eam, et exstruxit aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Hierusalem ponam nomen meum; et exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi, et transduxit filium suum per ignem, et ariolatus est, et observavit auguria; et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum. Haec ergo omnia, id est, sive auguratio, sive auspicium, sive quaelibet immolatio, sive etiam sortitio, aut quicumque motus avium vel pecudum, et inspectio quaecumque fibrarum, aut aliquid quod de futuris videatur ostendere, in operatione daemonum fieri non dubito, diligentium vel avium vel pecudum, vel fibrarum motus aut sortium secundum ea signa quae docuerunt iidem daemones observari ab his quibus artis hujus scientiam tradiderunt; a quibus omnibus is qui homo Dei est, et in portione Dei numeratus, penitus debet esse alienus; nec aliquid in his habere commune, quae occultis machinis daemones operantur, ne forte rursus per haec daemonibus societur, atque eorum spiritu et virtute repleatur, et ad idolorum cultum denuo reparetur. XXXI. De Josia rege. IV Reg. XXI.--Post aliquanta dicitur quod miserit Josias nuntios ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in secunda, propter librum legis divinae qui inventus fuerat. Quid sit hoc quod dicit quod habitaverit in secunda, in superiori parte libri hujus scribitur de rege Ezechia: Aedificavit quoque omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres, et forinsecus alterum murum (II Paral. XII). Meminit hujus loci et Sophonias dicens: Vox clamoris ad portam piscium et ululatus a secunda (Soph. I); pro qua vetus editio quasi propitium nomen loci transtulit in Masana. Masana quippe interpretatur Secunda. Quod ergo dicitur haec prophetissa habitasse in secunda, in secundi muri parte intelligere debemus. Regi autem Juda qui misit vos, ut consuleretis Dominum sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis hujus, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus, idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae adducturus sum super locum istum. Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat, et fit omnium malorum futurorum de praeparata morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecumque aguntur aut eveniunt in ista vita hominum. Quo modo ergo vident tumulos suos aut corpora sua, utrum abjecta jaceant an sepulta? Quo modo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi mala patiantur si talia merita contraxerunt; vel in pace requiescant, sicut huic Josiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo sustineant: liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant. Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis, quo modo ille dives qui apud inferos torquebatur rogabat Abraham patrem ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos, et agat cum eis, ne veniant et ipsi in eumdem tormentorum locum. Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo quid fratres agerent vel quid paterentur illo tempore scivit. Ita illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus: nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus. Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysem et prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit quo modo, quid ageretur, Abraham pater ipse sciebat, ubi sciebat esse Moysem et prophetas, id est, libros eorum quibus homines obediendo tormenta infernalia vitarent. Denique noverat divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribus vixisse; nam et hoc illi ait: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala (Luc. XVI). Sciebat ergo haec quae utique apud vivos gesta fuerant; verum non cum agerentur in vivis, sed cum eis mortuis potuit, Lazaro indicante, cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agetur, sed dum agitur; postea vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, et illa tantum meminisse quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus quae aguntur hic praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat, cui cuncta subjecta sunt: nisi enim essent angeli, qui possent interesse et vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum et afferri ab angelis in sinum Abrahae. Nunc ergo hic, nunc hi illic esse potuerunt, qui hinc illum, quem Deus voluit, abstulerunt. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic agantur, quae necessarium sit eos nosse, non solum praesentia vel praeterita, verum etiam futura, spiritu Dei revelante, cognoscere; sicut non omnes homines, sed prophetae dum hic viverent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda Dei providentia judicabat. Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut econtrario Paulus ex vivis in paradisum raptus est, divina Scriptura testatur: nam Samuel propheta defunctus vivo regi Sauli etiam futurum praedixit; quamvis nonnulli non ipsum fuisse, qui potuisset magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem, illius existiment similitudinem figurasse. Haec per excessum idcirco protulimus, ut noverint homines aeternam veritatem quaerere, qui volunt salvari, a quo creati sumus, in quo vivimus, per quem movemur et sumus; animas autem sanctas, sanctas eas credamus esse, et non humanis miseriis interesse, sicut dicit Isaias ad Deum qui erat filius Abrahae: Tu, Domine, pater noster es; Abraham nescivit nos, et Israel non cognovit nos. Posthaec sequitur historia de gestis Josiae, ita dicens:

Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. Frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremiae prophetae. Est autem vallis Ennom sive filii Ennom juxta murum Hierusalem contra orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tophet autem erat locus in eadem convalle juxta piscinam fullonis, cujus meminit Scriptura, juxta agrum Acheldemach qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tophet, quia locus erat amoenissimus, unde hodieque hortorum praebet delicias, ara posita sacrificare daemonibus, nefandoque rogo suos consecrare liberos sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennenom, et lustravit filios suos in igne Bennenom (II Paral. XXVIII): siquidem filium Eunom significat. Vallis autem Ennom Hebraice dicitur Gehennom, cujus nomine in novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur: quia nimirum sicut in convalle Ennom qui idolis servierunt, in ea prophetis attestantibus perierunt, ita peccatores ex his quae peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. Denique Jeremias cum referret sibi praecepisse Dominum, ac dixisse ad vallem filii Ennom quae est juxta introitum portae fictilis, paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Tophet et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis; et dissipabo consilium Juda et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio (Jerem. XIX). Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat, qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum; statim quomodo et ubi esset periturus subdidit dicens: Praeparata enim ab heri Tophet a rege, praeparata, profunda et dilatata (Isai. XXX): pulchre ait dilatata, quia Tophet dicitur Latitudo. Nutrimenti, inquit, ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Ibid.). Contaminavit autem Josias Tophet, vel ossa mortuorum ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectation aptus omnibus, qui aspicerent, locus appareret. Quod sequitur de eodem rege Josia: Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini; et paulo post: Currus autem solis combussit igni, ostendit omnium gentium idololatrarum superstitioni Judaeos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis, quem more gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerant currus equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini: sic enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum imberbem in curru ponentes, equos eidem quasi curru coelum petentes subjugent. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol velut quotidie novo ortu natus nullum per saecula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae, quia curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Joannes Constantinopolitanus episcopus aestimat: quia enim Graece helios dicitur sol, sicut etiam Sedulius cum de Eliae ascensu caneret, ostendit dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli, Convenit Eliae, meritoque et nomine fulgens! Hac ope dignus erat: nam si sermonis hujus una per accentum mutaretur littera, sol est; audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas litteras habere fama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis ad coelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt vicinia decepti nominis, solis hic transitum per coelos esse designatum; et miraculum divinitus factum, commutarunt in argumentum erroris humana stultitia commendatum; quos imitati ipsi Judaei satagerunt ne in aliquo gentilium stultissimis minus parerent stulti. Quod paulo post de eodem rege dicitur:

Excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dextram partem montis offensionis, quae aedificaverat rex Salomon Astaroth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab, et Melcho abominationi filiorum Ammon, polluit rex et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum. Luce est clarius quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino, locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto altari, quod erat in templo, hostias offerebant. Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere, dicitur: Verumtamen excelsa non abstulit. Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est Scripturarum offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus: sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: Quod aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et montem abominationi filiorum Ammon. Ubi quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur! quia videlicet Salomon de admisso idololatriae scelere numquam perfecte poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronee fecerat, quasi sapienter ac recte facta reliquisset. Meminit supra et hujus loci Scriptura dicens: Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. Nec videri debet contrarium quod ibi mons in quo facta sunt haec idola contra Hierusalem, hic in Hierusalem esse positus asseritur; nimirum in tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ad ipsam quoque sordibus, quae in eo congerebantur, attingere videretur.

XXXII. De Nabuchdonosor. IV Reg. XXIV.--Quod referens de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, addidit Scriptura dicens: Et omnem artificem et inclusorem; hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthim regnantes fecisse narrantur cum dicitur: Porro faber terrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam (I Reg. XIII): sicut enim tunc illi caverunt ne haberent fabros ferrarios Hebraei qui arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, satagerunt ut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moenia componere vel possit resarcire disrupta: quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat: cujus tam deflendae historiae, quae multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philistaei, civitatem diaboli, id est, omnem malignorum spirituum sive hominum sive angelorum multitudinem designant. Servitque Israel Philistaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum eis et magistros populorum et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservare, cum subito sive illecebris mundi seu adversitatibus subacti, aut majoribus se polluunt facinoribus, aut certe in haeresim declinando apertae apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis saecularia illis negotia inferendo retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel aliquos forte, qui legere nesciunt ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atque ingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritalis expositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est, et multitudo gemmarum, atque ideo clusores horum non alios aptius, quam doctores intelligere valemus, qui quamdiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Artificem et clusorem ab Jerosolymis transmigrare Babyloniam, est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodiri, id est, sapientiam spiritalem ad peccatorum opera converti. Posthaec infert Scriptura quod fugientem regem Sedechiam ab exercitu Chaldaeorum apprehensum, duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et abduxit in Babylonem. Dum sacra Scriptura Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est dolens cernat: nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona, quae genuit, amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccato superducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, postea intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, Multa haec interpretatur: ei enim quandoque et lumen rationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur: sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatum exstitit, ita quarta aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus, a prophetis quasi a stellis illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus, templi etiam altitudine toto est nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando crebrescentibus peccatis regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota illa gens in Babyloniam est translata. Quae quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habet annos juxta Hebraicam veritatem CCCCLXXXIII, juxta LXX Interpretes aliquot amplius, generationes juxta utrorumque codices XVII, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit; a qua velut juvenili aetate in populo Dei Regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta ad gubernandum solet existere. Sedechias autem suprascriptus filius Josiae regnavit annis XI. Hujus XI anno, regis autem Babylonis XVIII, secundum dies lunares mense IV, V die mensis: juxta solares vero dies, VIII kalendas Julii, luna V, quem illi quintum diem computant, feria VII, aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, possederuntque civitatem, et transduxerunt populum captivum in Babylonem: et inde postea Nabuzardam princeps militiae exercitus Babylonis mense V, X die mensis lunaris, solaris vero V kalendas Augusti, luna X, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt muri civitatis, et templum pariter incensum atque vastatum est, anno ex quo fundari coepit, CCCCXXX. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc, aut quo modo potuit hoc fieri, ut talibus diebus vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa, respondeo quia ipso anno X kalendas Aprilis exstitit secundum dies lunares anni principium, et primi mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut peragant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos: quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, per Apostolicam dispensationem cum Evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? unde nobis Apostolus tamquam Jeremias replicans ait: Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II. 1 seqq.). Ex hoc quippe etiam illis credentibus domicilia sunt constructa pacis, basilicae Christianorum congregationum, et novellatae vineae populorum fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia gentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit. Nam quod etiam post LXX annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat, post evoluta tempora quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? Per quem nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Jesu Christi, quod est Ecclesia adversario in fine temporum per judicium superato a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur? Quod etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, etc. (Ps. XXIX, 12). Quis potest ex occasione alterius operis omnia quae in illis veteribus legis et prophetarum libris Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere, ne forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forte Judaei possunt dicere sive pagani, eis autem qui se Christianos putari volunt, premit cervicem Apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis, et haec omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. 10)