Commentarii in Pentateuchum (Beda)

This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarii in Pentateuchum (Beda)
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91


Commentarii in Pentateuchum (Beda), J. P. Migne

EXPOSITIO IN PRIMUM LIBRUM MOSIS, Qui dicitur Hebraice BERESITH, Graece autem GENESIS.

CAPUT PRIMUM. (0189D)

In principio creavit Deus coelum et terram. Utique non in principio temporis, Deus enim fecit tempora. Et ideo antequam Deus faceret tempora, non erant (0190D)tempora. Non ergo possumus dicere quomodo Deus nondum aliquid fecerat. Principium igitur Christus est, qui in Evangelio dicit: Ego sum principium, qui et loquar vobis. Propterea autem commemoratio (0191A)Filii hic non ita fit, quia Verbum est, sed tantum quia principium est. Exordium quippe creaturae insinuatur adhuc imperfectae. Fit autem filii commemoratio, quia verbum est, in eo quod scriptum est, dixit Deus, Fiat: quia perfectio creaturae ibi insinuatur. Quod ergo dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram, materiam totius creaturae ostendit, rationalis et corporalis, id est, angelorum et hujus mundi. Utrumque igitur fecit Deus, materiam et formam; sicut vox et verbum simul fit, quamvis vox prior sit origine. Denique Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi. Sed materia facta est de nihilo, mundi vero species de informi materia. Proinde duas restante omnem diem et ante omne tempus condidit Deus, angelicam videlicet creaturam, (0191B)et informem materiam: quamvis enim omnia simul facta sunt, Qui enim, inquit Salomon, vivit in aeternum, creavit omnia simul, sed tantum, ut praediximus, originem materiae informis formatam speciem, sicut vox verbum antecedit. Itaque non omnia ex nihilo fecit Deus, sed quaedam ex nihilo, quaedam ex aliquo, condidit Deus. De nihilo mundum, et angelos, et animam; ex aliquo, hominem et pecora, et caeteras creaturas. Haec juxta historiam. Spiritualiter autem in hoc principio Christo fecit Deus coelum et terram, id est spirituales et qui coelestia meditantur, et carnales qui terrena sapiunt. Sciendum est autem quod apud Hebraeos liber iste Beresith vocatur, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponuntur. Paulisper ad exordium redeamus. Alii personam, (0191C)locum et tempus hujus sententiae inquirunt, et ita dicunt quod spiritus per Mosen primo hanc locutus sit. Prophetiae autem genera tria sunt. Prophetia de praeterito, ut in principio creavit Deus coelum et terram, et reliqua. De praesenti, ut sedens Christus ad dexteram Dei Patris. Dicitur de futuro, Inde venturus est judicare vivos et mortuos, et reliqua. In principio creavit. Alii ducunt hoc principium ad principium creationis omnium, dum nihil ante haec duo creatum est; vel in principio temporis, quia tempus, donec coelum et terra facta sunt, non reputabatur; vel in principio principatus, dum coelum et terra in omnibus principatum tenent: sed, sicut supra diximus, magis hoc de Filio sentiendum est, multis confirmantibus (0191D)testimoniis, e quibus hoc est secundum Apostolum: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et Propheta dicit: In initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Joannes quoque ex persona Christi dicit, Ego sum alpha et omega. Et, In principio erat Verbum. Multa quoque testimonia de hac dictione dicta sunt in Scripturis, quae est, In principio, et reliqua. E quibus est in propheta: Conteram caput illius in mari primo usque secundo. De hac etiam alius propheta dicit: Congregans sicut in utre aquas maris. Et alibi: In capite libri scriptum est de me. De hac et Salomon dixit, Omnes torrentes in mare, usque ab eis. Et hic commemorandum est quod dicitur, Ego sum primus et novissimus. Utrumque hoc in lege et in Apocalypsi (0192A)continetur, ut dicitur Apocalypsis Jesu Christi, quam et Deus dedit ei. Creavit, quasi diceret, machinavit. Proprie enim creare absque materia dicitur; facere autem, de materia. Hic primo Deus inscriptione reperitur a Moyse dictus, sed a serpente prius dictus est, ut, Scit enim Deus, et reliqua. Coelum dicitur eo quod celat arcana; vel a celsitudine, vel a caelatura. Terra autem, eo quod teritur. Quomodo autem coelum et terram creavit, alius demonstrat dicens: In principio creavit Deus coelum et terram, tanquam duplicem domum interjecto firmamento. Et alibi, Extendens coelum sicut pellem. Et, Extendens coelum sicut vestimentum, quasi cameram. De terra autem dicitur quia fundata sit, ut, Fundasti terram. Et in hoc coelum et terra differentiam habent, (0192B)cum alterum extenditur, alterum vero fundatur. Et haec alibi mutato ordine scripta reperimus, ut, In initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ex quo intelligitur quia simul facta sunt. Cum autem hic coelum singulariter dictum sit, in multis Scripturae locis pluraliter coeli reperiuntur: ut est, Coeli enarrant gloriam Dei; et, Qui fecit coelos in intellectu; et, Benedicite Deum coeli Dominum; et, Laudate eum coeli coelorum. Coelum hic synecdochice dicitur, id est, pars pro toto. Coeli hic proprie dicuntur, quia multi sunt; ut, Scinditur auricolor coeli septemplicis aether, quorum haec sunt nomina, aer, aether, olympus, spatium igneum, firmamentum, coelum angelorum, et coelum Trinitatis. Hieronymus autem primo dicit (0192C)coelum Trinitatis, secundo angelorum, tertio firmamentum. Huic autem sententiae, quae est, In principio creavit Deus coelum et terram, contrarium hoc videtur quod dicitur, Quando feci coelum et terram, laudaverunt me angeli. Sed tamen non est contrarium, quia simul facta sunt omnia. Coelum autem et terra initium habent, et finem apud nos: apud Deum sine initio habentur, id est, in praesentia ipsius, more hominis arcam facientis. Multae autem haereses in hac sententia praecaventur. Quia alii dicebant coelum et terram sine principio fuisse, et non Deum; sed deos illa fecisse, et Deum antea non fuisse: et haereses in hoc versiculo solvuntur. Hieronymus vero, de quibus hoc volumen si revelat, dicens: Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de creatura (0192D)mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, genteque usque Aegyptum scribitur Hebraeorum. Alii autem dicunt, in eo quod dicit, coelum et terram, animam et corpus, vel Novum et Vetus Testamentum spiritualiter posse intelligi.

Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super abyssum. Quibus verbis videtur significare informitatem materiae corporalis. Terra enim et aqua operantibus tractabiliora sunt caeteris. Abyssus illa nimirum est, in qua diabolus et angeli ejus, qui in Evangelio designantur, cum dicitur: Et rogabant illum daemonia, ne juberet ea ire in abyssum. Inanis autem erat terra, quando non fuit qui habitaret, et (0193A)incomposita, nondum a mari distincta. Spiritualiter autem terra, id est caro nostra, erat inanis et vacua, prius quam doctrinae acciperet formam. Et tenebrae super abyssum: quia ignorantiae profunda obscuritate caro nostra tegebatur.

Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Superferebatur utique Spiritus Dei non corporalibus locis, sed excellentia potestatis; quia subjacebat voluntati Creatoris quidquid formandum perficiendumque inchoaverat. Hic sane commemorata est Trinitas, dicente Scriptura: In principio, id est, in Filio fecit Deus, id est, Deus Pater. Quod autem non statim post commemorationem Patris et Filii Spiritus sanctus ponitur, sed interponuntur terra, et tenebrae, et abyssus, et aqua, illud in causa est quia sic debuit (0193B)Spiritus Dei dominari, id est voluntas Dei, ut essent alia quibus superferretur; non loco, sed potestate: et quae subjacerent voluntati Creatoris. Non autem aqua sic appellata est loco hoc, ut haec a nobis intelligatur, quam videmus et tangimus. Quomodo nec terra, qualis ista quae jam videri et tractari potest, sed coeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter infirmitatem parvulorum, qui invisibilia comprehendere non possunt. Non absurde autem aqua dicta est ista materia informis cui superferebatur Spiritus Dei, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores, sive herbae, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Spiritus Dei ferebabatur (0193C)super aquas. Utique super cor nostrum fluidum et tenebrosum superferebatur Spiritus Dei. Cujus flatu omnes vivificamur, et in quo subsistentes requiescimus. Ideo quod superferebatur Spiritus Dei, et non inferunt vel sufferunt, haeresim praecavet, ne non Deus major omnibus creaturis diceretur. Spiritualiter terra Ecclesia intelligi potest, quae erat inanis, id est sine operibus bonis; et vacua, id est sine praemiis. Per tenebras, tenebrae ignorantiae et peccati. Per faciem abyssi, multitudo hominum: et per Spiritum Dei, spiritus prophetiae, qui superferebatur super aquas, hoc est prophetas. Hoc quoque quod dicit, Spiritus Dei superferebatur super aquas, figurat Spiritum sanctum descensurum super Christum de (0193D)aqua baptismi in specie columbae. Haec quoque sententia in principio usque super aquas, tres leges significat, id est, naturae, et litterae, et Novi Testamenti.

Dixit Deus, Fiat lux: et facta est lux. Quomodo dixit Deus, per quam vocem, aut cui dixit ante omne tempus? Dixit autem Verbo sibi coaeterno et incommutabili, non corporali sono vocis, sed internis aeternisque rationibus. Spiritualis autem facta est lux, cum dixit, Fiat lux, id est angeli et virtutes coelestes, de quibus dicitur, Prior omnium creata est sapientia. Haec autem ipsa spiritualis creatura coelum appellata est, cum dictum est: In principio creavit Dominus coelum et terram. Ut quod dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; eamdem ad se (0194A)revocando creaturam, conversio illius facta esse, atque illuminata intelligatur. Dixit Deus, Fiat lux, id est, credulitatis illuminatio in nobis appareat. Alii dicunt, illud quod dixit, Fiat lux, ad lucem pallidam pertinere, et verbum Dixit ad Filium, et fiat; Deus vero, ad Patrem. Aliter per lucem Testamentum Novum, vel sensus spiritualis intelligitur, qui a tenebris, id est a Veteri Testamento, vel a littera dividitur. Aliter per lucem anima ostenditur, quae carne praestantior est. Per tenebras autem, caro cum suis vitiis, ut Apostolus ait, Scio quod non est bonum in carne mea.

Et vidit Deus lucem, quia esset bona. Id est, bene placuit ei. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, et reliqua. Divisio quidem lucis a tenebris, distinctio (0194B)formatae rei ab informi. Appellatio autem diei et noctis distinctionis insinuatio est. Non autem dicitur, Fecit tenebras: quia tenebrae nulla creatura est, sed absentia lucis tenebrae nominantur. Quod autem dicitur, Vocavit lucem diem, et tenebras vocavit noctem, qua lingua vocavit? Vocavit autem dictum est, quia vocari fecit. Quia sic distinxit omnia, ut discerni possent, et nomina accipere. Vesperae autem in toto illo triduo, antequam luminaria essent, consummati operis terminus non absurde fortasse intelligitur. Mane autem futurae operationis significatio. Dies unus. Fortassis hic diei nomen totius temporis nomen est, et omnia volumina saeculorum hoc vocabulo includit. Ideoque non dictus dies primus, sed dies unus. Allegorice autem Divisit (0194C)Deus inter lucem et tenebras, hoc est, inter peccatores recedentes a veritate, et justos manentes in eadem luce. Quod non dicitur fecisse tenebras, ostendit se non operatorem esse malorum, sed ordinatorem meritorum. Vespera peccatum rationalis creaturae, mane renovatio illius significatur.

Et dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum. Utrum nunc illud coelum fiat, quod excedit omnia aeris spatia, et in quo constituantur quarto die luminaria, an ipse aer vocetur firmamentum, merito quaeri potest. Multi enim asserunt aquarum naturam super sidereum coelum esse non posse, eo quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut vel super terram fluitent, vel in aere terris proximo (0194D)vaporaliter circumferantur. Quidam his consentiens, ostendit hunc aerem coelum appellari, sicut communi sermone dicimus serenum coelum, nebulosum coelum. Et Scriptura aves coeli vocat, cum aves in aere manifestum sit volare. Firmamentum vero appellari, quia intervallum illius dividit inter quosdam vapores aquarum, et istas aquas visibiles quae in terra fluitant. Nos vero quomodo, vel quae aquae ibi sint, esse has super summum coelum minime dubitemus. Major est quippe Scripturae hujus auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas. Cum sciamus autem quod non toties dixit Dominus, fiat illa vel illa creatura, qu oties in hoc libro reperitur, dixit Deus, Fiat. Unum quippe genuit Verbum in quo dixit omnia antequam essent. Sed Scriptura quasi (0195A)parvulis loquitur, dum insinuat uniuscujusque generis aeternam rationem verbo creatam Dei. Cum autem audivimus dixit Deus, Fiat, intelligimus quod in verbo erat ut fieret. Cum vero audivimus, et sic factum, intelligimus factam creaturam, et non excessisse terminos praescriptos in verbo Dei. Cum vero audivimus, Et vidit Deus quia bonum est, intelligimus in benignitate spiritus placuisse ut maneret factum quod placebat ut fieret. Cum autem addidit, Et fecit Deus, et cur in creatione lucis non dictum est, Et fecit Deus? Quia primo die quo facta est lux, conditio spiritalis creaturae intimatur. In qua natura intelliguntur sancti angeli et virtutes. Et propterea non repetunt, quia non primo recognovit creatura spiritalis, conformationem cognovit; hoc (0195B)est, illustratione veritatis, ad quam conversa formata est. Caetera vero ita creantur, ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo. Et ideo dicitur, factum est ita, hoc est in cognitione spiritalis creaturae, ac deinde repetitur, Et fecit Deus, hoc est, in suo genere. Disserere autem de coeli figura, utrum desuper operiat terram, an undique circumdet velut sphaera, ad opus hoc non pertinet. Allegorice autem, Fecit Deus firmamentum in medio aquarum et divisit inter aquam et aquam, id est soliditatem sanctarum Scripturarum. Et discrevit super hoc firmamentum aquas, virtutes coelestes, de quibus dicitur: Aquae quae super, usque Domini, quia Scriptura non indigent semper Deum videntes. Et hoc posuit firmamentum super inferiores populos, (0195C)qui Scripturae intelligentiam habent. Non incongrue quoque et homo noster interior coelum appellatur, sicut in Evangelio: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Quod firmamentum appellatur propter aeternitatem, quodque debet discernere inter spiritalia et carnalia, quasi inter aquam et aquam. Alii dicunt etiam firmamentum pro omnibus coelis dici. In medio aquarum, qui super firmamentum aquae sunt, ut angelis divinitate temperent, ut angeli sustinerent vultum Dei, ut Origenes dicit. Aliter per firmamentum Ecclesia in medio aquarum, id est, inter duas leges intelligitur; vel inter sanctam doctrinam et haeresim, quae aquas ab aquis dividit, id est, Novum a Veteri, vel sanctam doctrinam ab (0195D)haeresi. Divisitque usque sub firmamento, id est, Vetus et haereses sub Ecclesia sunt. Novum autem et sancta doctrina super Ecclesiam sunt. Vocavitque firmamentum coelum, id est, Ecclesiam a celsitudine. Per firmamentum quoque sensus prudentiae perfectus demonstratur: qui et ipse sensus a celsitudine coelum dicitur. Ut dividat aquas ab aquis, id est, actualem et theoricam discernat. Actualem sub se, theoricam vero supra se.

Est factum et vespere est mane dies secundus. Ita haec quae repetuntur, sicut superius intelligenda sunt.

Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt, et reliqua. Quidam dicunt, Si totum plenum fuit aquis, quomodo potuerunt aquae in unum congregari? (0196A)Sed jam supradictum est nomine aquarum materiam appellatam, unde erat Deus omnia formaturus. Ipsa autem congregatio aquarum in unum ipsa confirmatio est in illam formam quam videmus. Appareat arida, ut illa materies acciperet visibilem formam, quam nunc habet terra quam videmus. Allegorice autem collegit in unum aquas inferiores, hoc est infideles homines, qui tempestate cogitationum carnalium quatiuntur. Segregavit ab illis aridam, populum scilicet fontem vitae sitientem. Possumus quoque aquas istas peccata intelligere, quae sub coelo sunt, hoc est, subjacent rationi nostrae. Quae si separata fuerint, tunc arida nostra non erit arida, sed fructifera. Congregatio aquarum maria dicuntur, id est, pro magnitudine; quia mare quasi magnum (0196B)intelligitur, vel de amaritudine dicitur mare. Et idcirco congregatio aquarum maria appellatur, quia omnis aqua magna apud Hebraeos mare vocatur. Congregentur aquae in locum suum, id est, peccatores et haeretici in infernum, quia pro amaritudine peccatorum maria dicuntur. Et appareat arida, hoc est, Ecclesia.

Et dixit Deus: Germinet terra herbam pabuli, et reliqua usque dies tertius. Quoniam distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrae et aquae seorsum. De illis dicitur, ut exirent de terra seorsum illis reddita et solida. Et factum est sic. Et vidit Deus quia bona sunt; tamen quia fixa radicibus connectuntur terris, ad eumdem diem voluit pertinere. Hic autem solent haeretici dicere: Si Deus (0196C)jussit nasci herbas et ligna, qui jussit spinosa vel infructuosa ligna? Certe ante peccatum hominis non est scriptum quod terra protulerit illa venenosa vel infructuosa. Ergo maledicta terra per peccatum hominis, spinas et tribulos germinat. Non ut ipsam poenam sentiret terra germinans propter crimen humanum, sed ut in hoc semper haberent homines poenam; herbae autem venenosae ad poenam vel ad exercitationem mortalium creatae sunt. Spiritaliter autem, postquam coercet Deus superbos intra fines debitos, germinat populus fidelis fructus diversos bonorum operum secundum genus. Diligens proximum subsidiis carnalibus, habens in se semen secundum similitudinem, ex sua infirmitate compatiatur infirmis, producens lignum forte robore, (0196D)fructiferum, beneficum. Potest et unusquisque in se germinare herbas utiles et ligna fructifera, cum virtutes varias habuerit.

Et dixit Deus: Fiant duo luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, et reliqua usque dies quartus. Quid sibi vult quod prius terra germinaret quam in coelo fierent luminaria? Supra dictum est quia lucis nomine spiritualis creatura dicta est prima die formari. Ac die secunda pars mundi hujus sublimior, id est coelum formatur. Tertia die terra cum herbis et lignis, quia etsi moventur ligna et herbae per incrementum, radicibus tamen fixa sunt terris; ac per hoc non terra prius recepit ornamentum, sed coelum. Prima enim dies deputatur spirituali (0197A)creaturae, secunda et tertia mundo isti visibili, propter duo maxima elementa, id est coelum et terram; quarta vero die in coelo luminaria; et sicut prius coelum factum, ita prius ornatur. Illud autem quod dictum est, ut sint in signa, et in tempora, et in dies, et annos, quam obscure positum quarta die tempora coepisse, quasi superius triduum sine tempore potuerit pertransire. Aut quasi potuisset esse tempus ante sidera, cum dies, et horae, et anni, et menses, sideribus distinguantur. Sed supra diximus quia noctem propter consummatum opus, et diem propter aliud opus inchoandum vocet: incertum est utrum ad omnia sidera pertinet quod dictum est: Sint in signa, et tempora, et in dies, et in annos: an signa et tempora ad caetera, dies vero et (0197B)anni ad solem tantum. Multi autem qualis luna sit facta loquacissime inquirunt, utrum plena, an prima creata sit, quod ad hoc opusculum non pertinet. Spiritualiter autem fiunt in firmamento luminaria, scilicet sancti doctores in Scriptura proficientes, et inferioribus lumen scientiae demonstrantes. Diversitas autem siderum diversitas est gratiarum. Possumus quoque et de nobis ipsis habere luminaria. Studeamus nos effici coelum, habebimus in nobis luminaria, Christum et Ecclesiam illius. Ipse est enim lux mundi, qui et Ecclesiam illuminat, sicut luna de sole dicitur percipere lumen, ut per ipsum possit illuminari, sic Ecclesia suscepto Christi lumine illuminat ignorantiae tenebris excaecatos. Dividunt autem ista sidera inter diem et noctem, (0197C)id est, doctores dividunt inter lucem perfectorum, et tenebras pravorum; ut sint in signa, virtutum scilicet, sint etiam in tempora et in annos. Vivunt enim propriis temporibus, et transeunt: Verbum autem Domini manet in aeternum. Et unusquisque nostrum dividit inter vitia et virtutes per illuminationem Christi et Ecclesiae, et variarum gratiarum, velut stellarum. Luminare autem majus in principium Dei. Si enim coeperimus proficere per Ecclesiae illuminationem, qua parvulos nutrit, velut luna temperat noctem, et filii Dei vocari meruimus, tunc a Christo illuminabimur quidem, id est, perfectos illuminat. Alii dicunt solem nomen sortiri eo quod solus lucet in die, vel de solemnitate lucis; (0197D)luna vero lucescendo, vel quasi lux nata. Sol de natura angelorum factus esse dicitur, luna autem de luce pallida, et stella. Siderum vero beneficia sunt ut luceant, et ab ipsis animae animalium creantur. Animae autem hominum a divinitate utcunque procreantur. Et ideo de his dicitur: Nonne animae hominum ascendunt in coelum? De illis vero dicitur, Nonne animae jumentorum descendunt deorsum? Idcirco autem luminaria in firmamento coeli posita sunt, quia alii coeli illa sustinere non potuerunt, ut sint in signa, id est navigationibus, vel vindictae, vel dicta significant aliquid. Et in tempora, id est circuli, vel horologii. Et in dies, id est, ad ostendendum longitudinem vel brevitatem diei. Et in annos, id est, ut dicitur annus solis vel lunae. Luminare (0198A)majus, et reliqua. Hoc luminare quatuor rebus majus dicitur quam luna, id est, magnitudine, in excessu longum, nec non splendore et tempore. Sidera autem ab angelis vehi dicuntur, quorum ministratio est sidera vehere, ut alius tractavit de Apostoli testimonio, quo dicitur, Non angeli ministri sunt? Sidera autem non videri a nobis dicuntur, sed eorum splendor, solisque positio in modum tabulae dicitur. Luna autem non crescere nec minui, sed in modum sphaerae semialbae verti, velut superius diximus, a sole accensa, et post decrescens, donec iterum accendatur. Et dividant diem et noctem, id est, sancti doctores dividant quaecunque superius per diem et noctem significata diximus.

Et dixit Deus: Educant aquae reptilia animarum (0198B)vivarum et volatilia sub firmamento coeli, et reliqua usque dies quintus. Nunc in inferiore parte mundi illa quae spiritu vitae moventur fiunt, et proximum ex aquis producunt, quia aeris qualitate proximum elementum est. Huic autem coelo in quo sunt luminaria ita vicinus est, ut ipse coeli nomen acceperit. Et hic aer non solum coelum, sed etiam coeli, sicut dicuntur et terrae; nec aliud significatur quam illa quae singulariter dicitur terra. Dicimus enim orbem terrarum, et orbem terrae. Quando autem dicuntur coeli coelorum, intelliguntur coeli siderei istorum aerum, tanquam superiores inferiorum. Hos autem aereos coelos in diluvio perisse, in quadam epistola, quae Petri esse dicitur, legimus: quod nescio quemamodum possit intelligi, nisi in aquarum natura (0198C)pinguiore hujus aeris qualitate conversa. Alioquin non perierunt, sed sublimius erecti sunt, cum locum illorum aqua occupavit. Sed facilius illos secundum Epistolae auctoritatem perisse credimus. Quaeritur quare volatilia quae in aere volitent, aquae producant? Sed sciendum est aerem nebulosum et humidum cum aquis deputari. Concrescit enim, et crassus efficitur exhalationibus maris et terrae, et pinguescit quodammodo, ut volatus avium portare possit. Et ideo per noctes etiam serenas rorat; cujus guttae roris mane in herbis inveniuntur. Non arbitrandum est autem in hac Scriptura praetermissum esse aerem, cum quatuor elementis constat mundus, id est coelo, aere, aqua, (0198D)terra. Sed summa pars aeris, quae non recipit exhalationes humidas, coelo deputatur. Ima autem pars aeris, in qua ventus et pluviae sunt, cum terra deputatur, quae pars videlicet non nisi ex aquis accipit animalia. Et ideo scriptum est: Producant aquae reptilia et aves, non in firmamento coeli, sicut luminaria, sed sub firmamento, id est, in aere, ut quae vaporaliter extentae avibus, volatilibus fluxae animalibus deputentur. Reptilia animarum vivarum, quasi diceret, in animabus vivis. Dracones etiam sine pedibus, et in speluncis requiescere, et in aerem sustolli perhibentur. Aer autem a confinio luminosi coeli, usque ad aquarum fluida et usque ad terram pervenit. Qui commotus ventis, et vehementius concitatus, etiam ignes et tonitrua, et contrahit nebulam, (0199A)et conspirat pluviam, et congelantibus nebulis nivem, et conturbulentius congelantibus densioribus nubibus, grandinem: et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei. Allegorice autem producunt aquae reptilia animarum vivarum, homines scilicet renovatos in vitam per baptismi sacramentum. Facta sunt et volatilia sanctae animae ad superna volantes. Possumus et aliter locum istum intelligere, si mens nostra illuminata fuerit a sole nostro Christo. Jubetur postmodum ex his quae in ea sunt aquis producere reptilia et volatilia, id est cogitationes bonas vel malas proferre in medium, ut discretio fiat bonorum a malis, quae utique utraeque ex corde procedunt, quasi ex aquis ut cogitationes quae reptant super terram a nobis separemus, sublimiores autem (0199B)cogitationes, velut volatilia, ad excelsa sinamus volare. Ut reptilia multiplicentur in aquis, id est in saecularibus: volatilia super terram, sub se utique habentes terrena, producant aquae reptilia. Omne quod super ventrem repit, vel cujus pedes breves sunt, reptile est. Et omne quod volat volatile dicitur, excepto corpore diaboli, quod non necessarie, sed plaga peccati factum est. Crescite, in effusione seminis, et multiplicamini, parturiendo: et replete aquas maris, vivendo in illis. Per aquas doctores intelligi possunt, qui reptilia et volatilia producunt, id est, peccatores et sanctos. Per cete etiam grandia, magna peccata, quae Deus creare dicitur, sed dimittendo, et non volendo. Sed si per reptilia peccatores intelliguntur, quomodo boni Domino videntur? (0199C)Certe quia per ipsos sancti probantur. Benedixique illis, id est sanctis doctoribus, qui jubentur crescere in lege naturae, et multiplicare in lege litterae. Aquas vero replere, id est in lege Novi Testamenti: avesque multiplicare, id est sanctos in bonis operibus vel praemiis super terram, id est Ecclesiam, vel terram viventium, quibus Deus benedicit, et crescere imperat, in spe, multiplicari in fide; replere vero aquas maris, id est, animas charitate.

Et dixit Deus: Educat terra animam vivam secundum genus suum, et reliqua, usque bona sunt. Triplici modo creata sunt animalia: aut enim utilia sunt nobis, aut perniciosa, aut superflua. De perniciosis, vel punimur, vel exercemur, aut terremur. De superfluis nec nocemur, nec adjuvamur: de utilibus adjuvamur. (0199D)Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen mensuram et numerum, et ordinem vide, et artificem quaere. Consequens autem ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, ornaret animalibus, sive jumentis, ut equi et boves, et oves, et caetera, sive reptilibus, ut sunt serpentes, et si qua sunt alia; sive bestiis, ut sunt leones, et ursi, et caetera. Quidquid autem creatum ungulis saevit, non incongrue bestia dicitur. Quaeritur autem cur sola animalia aquarum benedici meruerunt, sicut homines, et fortasse in uno creaturae genere dicendum fuit, ut in caeteris consequenter intelligeretur quae generationibus crescunt. Necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam (0200A)diceret, in officio gignendi illum esse peccatorem, sicut est in libidine, sive in fornicatione. De generationibus quoque perniciosorum quaeri solet animalium, utrum post peccatum primi hominis ad vindictam creata sunt, an potius cum jam creata essent innoxia, non nisi postea peccatoribus nocere potuerunt, vel coeperunt. Neque hoc mirum, quando quidem temporibus hujus vitae laboriosae nemo tam justus est, qui perfectum se audeat dicere. Ad puniendum igitur, vel ad exercendum probandumque nos, creata sunt. Potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non exstitisset puniendorum vel probandorum hominum. Si autem dicat aliquis, Cur sibi invicem nocent? et dicimus, quia fortasse alia aliis data sunt, ut illis vescerentur. Secundum (0200B)mysticos intellectus producit terra animam vivam, quoniam sancta Ecclesia abstinens ab operibus mortuis, viva virtutum germina parturit, secundum genus scilicet suum, id est, vitam imitando sanctorum. Producit quoque bestias, homines in potentia rerum, sive ferocitate superbiae: producit et pecora, fideles simpliciter viventes. Serpentes quoque innoxios, sanctos scilicet viros, astutiae vivacitate bonum a malo discernentes. Prudentes enim, inquit, sicut serpentes. Nec mirum si Ecclesia, id est terra, dicatur producere animam vivam, viventes scilicet Deo, et bestias, et pecora, et serpentes, cum juxta Evangelium ex omni genere piscium congregat. Sicut autem superius diximus, per aves et animantia, ex aquis producta, omnes animi nostri motus posse intelligi, (0200C)qui producuntur de profundo cordis, velut ex aquis; sic possumus per animantia ex terra producta, exterioris hominis nostri motus intelligere, in quibus nihil volatile indicatur. Scio enim quod non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nunc autem videamus illa quae sequuntur.

Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et reliqua usque dies sextus. Cum in aliis operibus Deus Fiat, hic Faciamus hominem, insinuans pluralitatem personarum, propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; et tamen divinitatis unitatem intelligendam statim admonet dicens, Et fecit Deus hominem; et quod dicitur, Ad imaginem Dei, non quasi Pater ad imaginem Filii, (0200D)aut Filius, ad imaginem Patris; alioquin non vere dictum est ad imaginem nostram, sed ita dictum est ad imaginem Dei tanquam diceretur, Fecit Deus hominem ad imaginem suam: homo autem ad imaginem Dei factus dicitur secundum interiorem hominem, ubi est ratio et intellectus; non propter corpus, sed illam potestatem Dei, qua omnibus animantibus imperat. Ideo autem hic non dicitur, Et. factum est sic, sed tantum, Et fecit Deus hominem, quia et ipsa creatura intellectualis est, sicut illa lux quae prima facta est. Quod vero in creaturis irrationalibus factum est sic, significatur in creatura spiritali facta verbi Dei cognitio; ac deinde, Et fecit Deus, ipsius irrationalis creaturae genus fieri demonstratur. Nonnulli autem suspicati sunt nunc interiorem hominem (0201A)factum; dum autem ait postea, Et finxit Deus hominem de limo terrae, corpus esse fictum: nec attenderunt, masculum et feminam non nisi per corpus fieri potuisse. Quomodo autem communiter acceperit homo cum aliis animantibus, omnis arbor et fructus lignorum, cum ante peccatum sit ipse immortalis, difficile est dicere. Nam quod dictum est, Crescite et multiplicamini, quanquam praeter concubitum maris et feminae non posse fieri videatur, potest tamen dici alium modum esse potuisse in corporibus immortalibus, ut solo piae charitatis affectu filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri, nec ipsi morituri, donec universa terra immortalibus hominibus impleretur. Ciborum tamen indigentiam nullus audebit dicere esse posse, nisi in mortalibus (0201B)corporibus. Quod dicit, Et sic est factum, et cedendas herbas in escam hominibus et animalibus intulit, quod ab illo loco inchoaverat ubi ait, Ecce dedi vobis, et reliqua. Quod non sigillatim de homine dicit, Et vidit Deus quod esset bonum, sed post hominem factum datam illi potestatem vel dominandi, subintulit de omnibus, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Merito quaeritur an quia praescierit Deus hominem peccaturum, non singillatim, sed cum caeteris, illum voluit dicere bonum, velut intimans quid esset futurus. Dicuntur autem singula bona, universa vero valde bona, quia et corpus, et corporis membra etiam singula pulchra sunt: multo tamen sunt in universi corporis compage pulchriora. Alii vero inquirunt in quibus interior homo imaginem (0201C)Dei et similitudinem teneat, id est, in aeternitate et in moribus, secundum Origenem. Secundum vero Faustinum, sex modis homo noster interior ad similitudinem Dei factus est. Immobilis enim, citus, invisibilis, incorporeus, subtilis, aeternus. Creavit Deus hominem, usque illum. In hoc quidem ostenditur quod animae viri feminaeque creatae sunt: et in hoc praecaventur haeretici, qui sic non putant. Idcirco vero Adam usque ad diem sextum non est formatus, quia donec omnia essent creata, congruum fuit illum non formari, et quasi illi sua domus esset parata. Spiritualiter vero per terram Ecclesiam significare dicitur, ut superius dictum est. Per jumenta autem populus Judaicus, et per reptilia gentilis. Per pisces (0201D)vero haeretici et philosophi saeculares, quibus homo praeest, id est Christus. Aliter si in bonam partem, per pisces boni doctores: per volatilia sancti intelliguntur, quibus dominatur homo Christus et Ecclesia; ut est hic, Dominamini, et reliqua. In eo autem quod dicit, omnem herbam, significat populum Judaeorum dandum esse apostolis in fidem, et per ligna gentiles. Spiritualiter autem fecit Deus hominem ad imaginem suam, perfectum scilicet virum, qui non quemlibet sanctorum, sed ipsam veritatem imitando operatur justitiam. Passus enim pro nobis Christus, reliquit nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus. Ipse etiam accepit potestatem piscium et volatilium, et omnium jumentorum, quia spiritualis homo dijudicat omnia, ipse autem a nemine judicatur. Quod (0202A)autem sequitur, Masculum et feminam fecit Deus, spiritualiter in Ecclesia et obedientes ostendit, quod sequitur, Crescite et multiplicamini, sive linguis, sive in spiritualibus intelligentiae gradibus, ut dominentur rationis intellectu omnium carnalium perturbationum. Omnis autem herba, et omne lignum quod datur in escam hominibus, fideles sunt, de oblationibus suis communicantes. Unde et Apostolus ait, Si nos vobis spiritualia seminavimus; et haec sunt fructifera ligna. Dixit Deus, Faciamus hominem, et reliqua. Consequenter secundum illa quae superius exposuimus, talem hominem qualem descripsimus vult principatum gerere praedictarum bestiarum et volucrum et reliquorum, qualiter intelligi debeant, per allegoriam exposuimus, cum diximus aquam juberi, (0202B)id est, mentem illius sensum producere, ut dominetur illis, et non illa dominentur ei. Masculum et feminam fecit illos. Homo interior ex spiritu et anima constat. Spiritus masculus dicitur, femina potest anima nuncupari. Haec si concordiam inter se habeant, possunt generare filios sensus bonos et utiles, per quos impleant terram, carnem scilicet. Quod autem sequitur, Ecce dedi vobis omne fenum, de affectibus carnalibus intelligi potest. Verbi gratia: Si iracundia ad correptionem utamur, quae nobis cum caeteris animalibus communis est, fructibus terrae utiliter vescimur. Hoc et de concupiscentia et caeteris motibus intelligi potest.

CAPUT II.

Igitur perfecti sunt coeli et terra, et reliqua usque (0202C)dicit, Creavit Deus ut faceret. Senarius numerus perfectus est, quia partibus suis completur. Unum enim sexta pars illius, duo tertia, tria dimidia; si numeras unum, et duo, et tria, ipsa summa sex facit. Idcirco perfectus dicitur. Non enim ita caeteris inveniuntur. Propterea in hoc numero perfecit Deus opera sua. Nec quisquam ita demens est, qui audeat dicere non potuisse Deum uno die cuncta facere, si velit. Quod autem dicit, Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quid aliud significat, nisi requiem sanctam, quam nobis daturus est ab operibus nostris, si bonum fecerimus? Secundum istam figuram locutionis dicit Apostolus: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non enim (0202D)Spiritus sanctus gemit, sed ipse nos gemere facit. Pronuntiavit autem Deus, requiescens ab omnibus operibus suis septimo die, illum diem quo erat Christus in sepultura quieturus. Ipse quippe die sabbati requievit in sepulcro, postquam sexta die consummavit opera sua. Quod autem in Evangelio dicitur, Pater meus usque modo operatur, et ego operor, non est contrarium huic loco, in quo Deus ab omnibus requievisse dicitur. Requievit enim Deus a condendis generibus creaturae, quia ultra jam non condidit alia genera nova. Deinceps autem nunc usque ad ultima operatur eorumdem generum administrationem quae tunc instituta sunt. Vespera finis praecedentis diei est, mane initium sequentis; sicut nox non sequentis diei, sed praecedentis est. Et ideo sexto die completo, (0203A)post illius vesperum factum est mane: non quod significatur initium condendae alterius creaturae, sed quod significaretur initium manendi et quiescendi totius quod dictum est in illius quiete qui condidit. Et ideo septimus dies coepit a mane, et in nullo vespero terminatur. Non improbabiliter autem vesperam et mane cognitionem creaturae in semetipsa, quam cognitionem scilicet spiritalis creatura habet, et laudem Conditoris propter creaturam factam intelligimus. Benedixit autem diem septimum, illum utique diem qui vesperam non habet. Spiritualiter post istorum sex dierum, opera bona, valde homo quietem sperat mentis, constitutus in spiritali paradiso, quo significatur vita beata. Hactenus opera sex dierum, secundum historiam quomodo narrata (0203B)sunt, et qualiter in Ecclesia intelliguntur, explicata sunt. Deinde quid in figura saeculi significent, subjiciendum est. Sex diebus consummavit Deus omnia opera sua, septimo die requievit. Sex aetatibus humanum genus in hoc mundo per successiones temporum, Dei opera insinuant: quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quinta deinde usque ad adventum Domini; sexta, quae nunc agitur, quousque mundus finiatur; septima vero intelligitur in requiem sanctorum, quae scilicet vesperam non habet, quia illam nullus terminus claudit. Pergamus ergo per has mundi aetates, et earum differentias distinguamus. Primo enim factus (0203C)saeculo tanquam lux homo in paradiso, in qua aetate filios Dei in lucis nomine divisit Deus a filiis hominum, quasi a tenebris. Fitque hujus diei vespera diluvium. Secundo saeculo factum est, quasi firmamentum inter aquam et aquam, arca utique illa quae natavit inter pluviam et maria. Hujus vespera fit confusio linguarum. Tertium saeculum factum est quando separavit populum suum a gentibus, per Abraham, discernens illum quasi aridam ab aquis; et profert germen herbarum atque signorum, id est sanctos, et fructum sanctarum Scripturarum. Hujus vespera fuit peccatum in malitia pessimi regis Saul. Quartum saeculum coepit a David, quomodo constituit Deus luminaria in firmamento coeli, splendorem (0203D)regni tanquam solis excellentiam, et tanquam lunae speciem obtemperantem Synagogam et stellas principes illius: aetatis hujus vespera fuit in peccatis regum, quibus gens illa meruit captivari in Babyloniam. Quinto saeculo, id est in transmigratione Babyloniae, facta sunt quasi animalia in aquis et volatilia coeli. Quia tunc Judaei inter gentes tanquam in mari vivere coeperunt, nec habuerunt stabilem locum, tanquam aves volantes. Hujus diei vespera fuit multiplicatio peccatorum in populo Judaeorum, qui sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum non possent agnoscere. Jam sextum saeculum fuit in adventum Christi. Nam sicut in illa sexta die primus homo Adam de limo terrae ad similitudinem Dei formatus est, sic in ista sexta aetate saeculi secundus (0204A)Adam, id est Christus, in carne de Maria virgine natus est. Et sicut in illa sexta die serpentium et ferarum genera terra produxit, ita et in hac aetate mundi gentes appetentes vitam aeternam Lex genuit. Quem utique sensum vas Petro ostensum manifestat. Et sicut in illa die creatur masculus et femina, ita in ista saeculi aetate manifestatur Christus et Ecclesia. De hujus diei vespera dicitur: Putasne, Filius hominis veniens inveniet fidem super terram? Post istam vesperam fit mane, quando ipse Dominus in claritate venturus est. Tunc sancti requiescunt cum Christo ab omnibus operibus. Speranda enim est, post opera bona valde, requies in die septimo, qui vesperum non habet. Sequitur recapitulatio conditae creaturae.

Istae generationes coeli et terrae, et reliqua, usque super (0204B)faciem terrae. Nunc uno die coelum et terram dicit esse facta, cum superius non uno die facta esse commemorat, sed unum diem a Deo factum esse commemorat, id est quam creaturam spiritualem diximus, in cognitione facta sunt caetera. Longe enim aliter notae sunt angelis creaturae Dei, aliter nobis. Illis enim primordialiter, sicut primitus creati sunt. Nos autem secundum rerum omnium administrationem per divisiones temporum, qua Deus nunc usque operatur, et fortasse unus iste dies omne tempus significari, bene intelligitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus temporalibus creaturis. Quod autem nominato coelo et terra condidit virgultum agri, et tacuit caetera quae sunt in coelo et in (0204C)terra. Per virgultum agri, nascentia terrae comprehendit, quae antequam orirentur, super terram causaliter creata sunt, cum creavit Deus omnia simul. Quod autem sequitur: Nondum enim pluerat Dominus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, tanquam diceret, non sic illa fecit Deus, quemadmodum nunc alia, cum pluit. Alia commemorantur homines sine pluvia et sine opere humano: nunc dicunt esse facta, ut potentia verbi sui simul omnia Deus fecisse intelligatur. Quid autem significat mystice quod, coelo nominato et terra, adjecit virgultum et herbam regionis, et tacuit terra, nisi quia per virgultum agri invisibilem creaturam demonstrari intelligit, sicut est anima? Dictum autem virgultum agri, propter vigorem vitae; herba, propter eamdem (0204D)vitam marcescentem. Deinde quod addit, Antequam oriretur in terra, intelligitur anima antequam peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam orta, vel super terram nata esse dicitur recte. Unde et adjecit: Nondum pluerat Dominus super terram, quasi aperte diceret: Antequam peccaret anima, nondum nubibus Scripturam pluviam doctrinae ad irrigandam animam concesserat. Quod vero subjunxit, Et homo non erat qui operaretur terram, quia nullus homo operatus est in virgine, de qua natus est Christus. Ipse enim lapis sine manibus de monte abscissus. Fons autem ascendebat, et reliqua. Hic jam, quantum arbitror, intimantur illa quae fiunt intervallo temporum ex illa prima conditione, ubi facta sunt simul omnia; et coepit recte ab elemento, (0205A)ex quo cuncta genera nascuntur, vel animalium, vel herbarum atque lignorum. Quis sit iste fons merito quaeritur. Si enim plana quaeque irrigabat, quomodo dicitur universam superficiem terrae irrigasse? Si autem omnem terram irrigabat, erat inundatio diluvii, et nondum divisa erat terra ab aqua. Credibile autem est quia non dixit, unus fons, sed Fons, pro plurali numero posuisse singularem; ut sic intelligam fontes per omnem terram loca propria irrigantes, sicut dicta est rana et locusta in decem plagis Aegypti, cum esset innumerabilis numerus illarum. Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes, verbo Dei incommutabiles, aliter illa ejus opera, quibus in die septimo requievit, aliter ista quae usque nunc operatur. Horum trium hoc (0205B)quod extremum posui, utcunque notum est; duo illa remota sunt a sensibus nostris. Ergo illa omnia primitus fuerunt, non mole corporis, aut magnitudine, sed vi potentiae causalis. Virgultum autem agri quid significet spiritualiter, superius expositum est, cum produceret terra herbam pabuli. Fons autem sapientia est, quae irrigat omnem Ecclesiam. Aliter autem, terra virgo Maria est, de qua scriptum est, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem; quam irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur.

Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. In ipso etiam corpore habet homo quamdam proprietatem, quod directa statura (0205C)sit, ut hoc admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecoribus. Sed quomodo enim fecit, utrum repente in aetate perfecta, hoc est virili, an sicut usque nunc format in uteris matrum? Si omnium futurorum causae modo sunt insitae, quomodo creavit Deus omnia simul? Non aliter Adam factus est, cum de limo terrae formatus est, sicut jam credibilis est, nisi perfectae aetatis et virilitatis, quae erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit. Solet igitur quaeri utrum animale corpus prius homini formatum est e limo terrae, quae vel quod habemus nunc; an spiritale, quale resurgentes habebimus? Non obscura est de hac re Apostoli sententia, dicentis: Non prius quod spirituale, sed quod (0205D)animale, deinde quod spirituale. Hic occurrit quaestio. Quomodo renovamur, si ad hoc in Christo non renovamur, quod prius in Adam eramus? Unde ergo profertur filio redeunti stola prima, si non immortalitatem recipit, quam perdidit in Adam? Si autem non peccasset Adam, nec corpore moreretur. Quomodo ergo non immortale, si animale renovabitur a vetustate peccati? Non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in corpus spirituale, cum erimus aequales angelis. Renovabimur autem spiritu mentis nostrae, secundum imaginem illius qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit. Renovabimur autem etiam carne, cum corruptibile hoc induerit incorruptibilitatem, ut sit spirituale corpus, in quod nondum mutamur, sed mutatus fuisset Adam, nisi mortem corporis (0206A)peccando meruisset. Illud quippe secundum aliam causam, et ante peccatum mortale, dici potuit mori; et immortale, quia potuit non mori. Aliud est enim non posse mori, aliud posse non mori. Secundum, quemadmodum prius homo creatus est immortalis, quod illi praestabatur de ligno vitae. Separatus est, cum peccasset, ut posset mori; qui nisi peccasset, posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris. De anima autem quam Dominus insufflando fecit, nihil confirmo, nisi quia ex Deo est; ut non sit substantia Dei, et sit incorporea, non sit corpus, sed spiritus, non de substantia Dei genitus: nec procedens, sed factus a Deo. Et ita sit factus, ut illius natura non sit alia creatura, in quam posset converti. (0206B)Ac per hoc de nihilo, et quod sit immortalis secundum quemdam vitae modum, quem non possit amittere; secundum quamdam vero mutabilitatem, qua possit vel deterior vel inferior fieri, non immerito mortalis dicitur, quoniam veram immortalitatem solus habet ille de quo dicitur: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Mystice autem formavit Deus hominem de limo terrae: formatus est Christus ex semine David secundum carnem, tanquam de limo terrae. Et inspiravit in faciem illius spiraculum vitae, utique infusione Spiritus sancti, qui operatus est hominem Christum. Et factus est homo in animam viventem, ut qui perfectus erat Deus, perfectus crederetur et homo. Alii vero inquirunt de qua terra Adam formatus sit, si fuerat paradisus specialis (0206C)utique de communi, quod demonstratur, ubi dicit: Terra es, et in terram ibis. Et in faciem illius idcirco inspirare Dominum dicunt, quia pars spiritalis est corporis caput, quod in hominibus primo nascitur, et principales habet sensus per divisiones in cerebro. Cujus prima pars, visum, auditum, gustum, odoratumque habet; secunda vero intellectum; tertia, tactum, qui per omne corpus effunditur. Hi etiam dicunt, Faciamus usque nostram, ad formationem animae Adam pertinere; ad formationem vero corporum, quod dicitur, Masculum et feminam fecit illos. Quod vero dicitur hic, formavit, ad ipsius formationem in membra pertinere; spiravit vero, ad animam indubitanter. Corpus vero filii a corpore patris trahit corpulentiam et vim occultam, hoc est peccati, (0206D)ab anima vero immortalitatem et prudentiam.

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis, sicut a principio, et reliqua, usque ad illum locum ubi ait, In quocunque die comederis ex eo, morte morieris. Non ignoro de paradiso multos multa dixisse. Alii enim paradisum corporaliter tantum intelligunt, alii spiritualiter, alii vero utroque modo. Consequens autem est ut homo in paradiso corporali intelligatur collocatus, et paradisus locus quidam intelligatur, terra scilicet ubi habitaret homo, terrenus locus amoenissimus, fructuosis nemoribus occupatus, idemque magnus, et magno fonte fecundus. Plantaverat ergo Dominus paradisum in deliciis, hoc est in Eden. Quod autem sequitur, Produxit de humo (0207A)omne lignum, et reliqua, sciendum est quod cum iisdem generibus sunt illa ligna instituta in paradiso, quae jam terra tertia die produxit causaliter, ut etiam nunc per temporalia talia terra gignat. Verba autem Dei die sexto dicentis, non sonabili voce prolata sunt, sed sicut in verbo ejus creandi potentia. Dicit autem hominibus, quod sine temporalibus sonis Deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. Futurum enim erat ut homo iisdem uteretur in escam. Quod autem sequitur, lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali, considerandum est diligentius; fortasse enim cogat nos in allegoriam declinare, ut non ligna sint, sed aliud ligni nomine significent. Sed cum sit Hierusalem aeterna in coelis, et alia Hierusalem in terra est, ergo et lignum (0207B)vitae, in quo erat sacramentum, et in caeteris lignis alimentum. Sacramentum autem quid aliud, nisi sapientia? de qua dicitur: Lignum vitae est amplectentibus illam. Lignum etiam scientiae boni et mali, non est dubitandum quod esset lignum visibile, in quo utique non suspicor aliquid noxium inesse, cum fecerit Deus omnia bona valde; sed malum est homini transgressione praecepti. Oportebat autem ut homo positus sub Deo alicunde prohiberetur, ut illi promerendi Dominum suum virtus esset in ipsa obedientia. Quatuor autem flumina paradisi ex uno fonte procedentia, ex hoc colligimus, notissima sint, et universis fere gentibus diffamata. Credendumque est, ex illo loco paradisi agnitione hominum remotissimo, quatuor haec flumina emergere; sicut fidelissima (0207C)testatur Scriptura, quae etiam per multum spatium ire, et post tractus regionum proximarum aliis locis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Haec autem quatuor flumina quatuor virtutes significant, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam. Prudentia ipsa est contemplatio veritatis ab omni ore humano aliena: sicut Physon oris mutatio interpretatur, quam loquens parturis magis quam paris, quam sonat Evilath, quae interpretatur parturiens. Habet aurum disciplinam vivendi, quae aliena est ab omni sorde, velut aurum purum; carbunculum, veritatem, quam nulla falsitas vincit: sicut carbunculi fulgor nocte non vincitur; prassinum, vitam aeternam, quae viriditate lapidis propter vigorem vitae significatur. Fluvius autem qui (0207D)circuit omnem terram Aethiopum calidam ferventemque, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini. Unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus non est dictus quo vadat, aut quam terram circumeat. Justitia enim ad universas animae partes pertinet. Dicitur autem Physon ipse esse Ganges, Gyon autem Nilus. Tigris et Euphrates nunc eadem nomina tenent. Euphrates autem fluvius Mesopotamiae. Tigris autem hoc nomine vocatur propter velocitatem instar bestiae nimia pernicitate discurrentis. In eo quod dicitur, Plantaverat Deus paradisum voluptatis a principio, quidam (0208A)dicunt posse intelligi quod antequam coelum et terram faceret, paradisum voluptatis plantaret, quod in illo esset voluntas Dei. Quod autem dicit, Pulchrum visu, ad animam pertinet; corpori vero, et ad vescendum suave. Per fluvium vero, migrationem de paradiso significari dicunt, quod migrasset Adam in communem terram. Per fluvium, unitas Deitatis. Per quatuor capita, quatuor Evangelia, in quibus narratur Euphrates historialiter. Idcirco non assignatur cuilibet regioni specialiter, quia Hebraeis propinquus est, per quem significatur Evangelium Joannis, pertinet ad theoriam, ad quam Ecclesia propinqua est. Alia autem Evangelia suas habent proprietates. Per lignum vitae, doctrina spiritalis potest intelligi. In paradiso, id est in Ecclesia. Per fluvium, baptismum. (0208B)Per quatuor capita, quatuor virtutes, ut praediximus. Aliter paradisus significat corpus; lignum vitae, sensum prudentiae; et fluvius doctrinam, quae dicitur in hominem quatuor constantem, quasi quatuor in capita, id est, frigido et calido, humido et arido. Quod autem dicitur, Ut operaretur terram, et custodiret illam, non servili labore, sed honesta animi voluntate. Possumus autem intelligere, ut operaretur terram, paradisum, et custodiret semetipsum. Custodiri non adversus improbos homines, quia nulli erant, sed fortasse adversus bestias. Sed quomodo istud? Nunquid bestiae in hominem tunc saeviebant, quod nisi peccando non fieret. Est et alius in iis verbis sensus, ut ipsum hominem operaretur Deus, et custodiret; sicut enim homo operaretur terram, non ut illam (0208C)faciat esse terram, sed ut cultam et fructuosam, sic Deus hominem quem creavit ut homo esset, operatur ut justus sit. Allegorice autem, plantaverat Dominus Deus paradisum, Ecclesiam utique, sicut de illa dicitur, Hortus conclusus soror mea. A principio, quia Ecclesia a Christo condita est. Fluminis de paradiso Christus irrigans, de quo dicitur: Dominus Deus noster, fluvius gloriosus, exsiliens in terram sitientem. Quatuor paradisi flumina, quatuor evangelistae. Ligna fructifera, omnes sancti sunt. Lignum vitae Christus est; cui si porrexerit manum, vivit in aeternum. Physon interpretatur os populi, sive oris mutatio. Aethiopia significat tenebras sive caliginem. Evilath, dolens vel parturiens. Geon, pectus sive praeputium. Assyrios dirigentes possumus dicere. Tigris velocitas. (0208D)Euphrates fertilis interpretatur. Lignum scientiae boni et mali proprium est voluntatis arbitrium, in medium nostrum positum, ad dignoscendum bonum vel malum: de quo si quis relicta gratia Dei gustaverit, morietur. Tulit Deus hominem, et posuit illum in paradiso. Assumpsit Deus carnem, et factus est Ecclesiae caput, ut operaretur et custodiret, id est, voluntate patris, ut ex omnibus gentibus Ecclesiam adimpleret, juxta illud: Quos dedisti mihi, custodivi.

Dixit quoque Deus, Non est bonum esse hominem solum, et reliqua, usque, Et erunt duo in carne una. Quod in ista recapitulatione omnes bestias terrae, et universa volatilia coeli de humo fecisse Deus dictus est, terram universaliter cum aquis appellat. Quod (0209A)autem dicitur, Non est bonum hominem esse solum, difficile est investigare quomodo Deus dixerit, utrum temporaliter vocibus editis et syllabis, an ipsa ratio commemorata est quae in verbo Dei principaliter erat, an forte in mente ipsius hominis, ut est illud in psalmo, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; an aliqua de hac re ipsi homini de ipso homine per angelum est facta revelatio, an per corporalem creaturam vox ipsa sonuerit. Si autem quaeritur ad quam rem fieri oportuerit hoc adjutorium, nihil aliud probabile occurrit quam filios procreandos. Hoc enim in prima conditione dictum erat, Masculum et feminam fecit illos, et benedixit eos dicens, Crescite, et reliqua. Nunc autem videndum est quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri, et volatilia coeli, ut illis (0209B)nomina imponeret, atque ita velut necessitas operaretur: creandi enim feminam ex illius latere, cum inter illa animalia simile adjutorium non fuisset inventum, videtur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum. Quare quoque pisces hoc nominantur; sed credendum est, paulatim cognitis piscium generibus nomina imposita. Quod autem mulier de latere viri facta, fortasse propter ipsius conjunctionis vim commendatam. Sed quare dormienti, quare os, non caro detracta est, quare costa, quare carne locus illius repletus est, non altera costa? Cur non fecit sed aedificavit? Non est utique dubium haec quidem ita facta esse; sed tamen ob aliquid significandum, hoc est in Christo et in Ecclesia. Quomodo animalia ducta sunt ad Adam quaeritur. (0209C)Jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora venit per angelicum ministerium, sed etiam ad illa quae in aquis sunt, sicut ad cetum qui glutivit Jonam. Si autem donavit Deus homini mansueta facere etiam fera animalia, quanto magis angeli hoc possunt quod dixi. Angeli autem omnino nullam possunt condere vel creare naturam. Solus enim creator est Deus, id est ipsa Trinitas. Quomodo autem soporatus sit Adam, costaque illius sine ullo doloris sensu a corporis compage detracta sit, haec fortasse dicuntur potuisse per angelos fieri. Formare autem vel aedificare costam in mulierem nullus potuit, nisi Deus, quo universa natura subsistit. Quodque sequitur, Os de ossibus meis, et reliqua; cum verba sint primi hominis, Dominus tamen in Evangelio (0209D)Dominum dixisse declarat. Dicit enim: Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam, fecit illos, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori; ut intelligeremus propter exstasin, quae praecesserat in Adam, hoc illum divinitus potuisse prophetare. Certe quaestio illa quae agitur de anima mulieris, utrum ex anima Adam animam accepit, sicut corpus aliunde, velut et ipse Adam; aut animae ex animabus nascantur, sicut corpora ex corporibus, an alio modo mittantur a Deo, ad opus non pertinet. Quod autem dixit, In quocunque die comederis ex eo, morte morieris; ac si diceret: Morti deputatus eris, non quod in eodem die mortuus fuisset, sed mortalis, quoniam ejectus est (0210A)de paradiso; vel quod in eodem die quo peccavit mortuus est, quamvis multis intervenientibus spatiis, id est nongentis et triginta annis. Adam quippe in sexta feria formatus est, in quo peccavit, et mortuus est, traditur: Christus vero in sexta feria natus est, et fecit vinum de aqua, et passus est. Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum. Arguuntur haeretici, qui Christum solum hominem putant, non etiam Deum. Faciamus adjutorium simile, quia in ipso homine suscepto, Ecclesia Deo copulata est. Appellavit autem Adam nominibus suis cuncta animantia, et volatilia, et bestias, significans quod salvae fierent in Ecclesia, et per Christum nomen erant accepturae, quod prius non habuerunt, ut est illud, Et vocabo servos meos nomine alio. Adam (0210B)vero non inveniebatur adjutor similis illius. Quoniam quanquam bonus sit quisquam, Christum tamen aequare non potest. Non enim, inquit, similis tibi in diis, Domine. Nemo enim potuit genus hominum liberare a morte, nisi Christus. Immisit Deus soporem in Adam. Dormivit in cruce Christus, pungitur latus illius lancea, ut sacramentis quae inde fluunt, formetur Ecclesia. De hac dormitione dicitur: Ego dormivi, et somnum coepi, et resurrexi. Et posuit carnem pro ea. Posuit pro Ecclesia carnem suam. Os de ossibus meis, et caro de carne mea. Sive enim spirituales et fortes, sive minus perfecti, unum corpus Christi sunt. Haec vocabitur virago, sicut a Christo Christiani nomen accipiunt. Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et reliqua. Reliquit Christus Patrem, (0210C)cum dicit: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum. Reliquit et matrem Synagogam, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, quae fuit illi mater ex semine David; et adhaesit Ecclesiae in pacem Novi Testamenti, ut essent duo in carne una. Quia cum sit Deus, particeps noster factus est, ut illius capitis corpus esse possimus. Post haec vocabitur Eva, vita sive calamitas: quod nobis convenit, calamitatem hic, vitam in futuro habeamus. Alii dicunt quod dicitur, Et replevit carnem pro eo, ad misericordiam Dei pertinet, pro virtute divinitatis. Costa autem aedificatur in mulierem, de qua dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? Hi etiam dicunt, costam cum carne, animam cum carne significare. Mulieri autem a viro corpulentia, et vis occulta, et immortalitas, (0210D)et prudentia, contigisse dicuntur. Prima autem prophetia dicitur in hoc mundo haec sententia esse, Quamobrem relinquet, et reliqua, usque in carne una.

CAPUT III.

Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor illius, et non erubescebant, et reliqua, usque ad illum locum in quo ait: Ad custodiendam viam ligni vitae. Vere omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso, nec pudebat illos. Quid enim puderet, quando nullam legem senserunt in membris suis repugnantem legi mentis suae? Serpens autem iste non irrationali anima sua, sed in alieno, id est, diabolico spiritu, callidior omnium bestiarum dicitur. Quid enim mirum, si instinctu suo diabolus serpentem (0211A)implens illo more quo vates daemonum impleri solent, reddiderit sapientissimum omnium bestiarum? Nec sane debemus opinari quod serpentem sibi, per quem tentaverit persuadere, diabolus elegerit, sed cum esset in illo cupiditas decipiendi, per illud animal potuit per quod permissus est. Quaeritur autem cur tentare permisit Deus hominem, quem tentatori praesciebat esse concessurum? Non arbitrandum est autem quod hominem dejecturus iste diabolus tentare permitteretur, nisi prius praecessisset in animam illius quaedam elatio comprimenda. Non enim mihi videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere qui a nemine male vivere suaderetur. Cum et in natura posset, et in potestate haberet, si vellet, non consentire. (0211B)Si autem movetur quidam de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi non videant universum genus hominum diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et haec permittit Deus, an quia probatur virtus? Si ergo locutus est serpens homini, cur asina in qua sedebat Balaam locuta est homini, nisi quia illud opus fuit diaboli, cum istud angelicum? Interrogat autem serpens, Cur praecepit vobis Dominus, et caetera. Et respondit mulier, et reliqua, ut praevaricatio esse inexcusabilis. Evidentior est enim transgressio, dum praecepta memoria retinentur. Eritis sicut dii, et reliqua. Videmus his verbis superbia persuasum esse peccatum. Ad hoc enim valet quod dictum est, Eritis sicut dii. Quod autem dicit, Nequaquam morte moriemini, pertinet (0211C)ad id quod dictum est, Quia mendax est, et pater illius. Dedit viro suo, cui persuaderi non opus erat, quia illam eo cibo non esse mortuam cernebat. Et aperti sunt oculi amborum, quoniam se ad invicem concupiscendum ad poenam peccati, carnis illius mortem acceptam. Consuerunt folia fici. Qui glorianda deseruerunt, pudenda texerunt. Ad vesperum, et reliqua. Quia defecerunt a luce veritatis, absconderunt se, et reliqua. Non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae per nimium pudorem et timorem. Ubi es? Vox increpantis est, non ignorantis a Deo, per virum ad feminam, peccatum a diabolo per feminam, ad virum pervenit. Et sicut primatum vir habet, ita prius interrogatur. Mulier quam dedisti mihi, et reliqua. Superbia nunquam dixit, Peccavi. (0211D)Denique mulier non dixit, Seduxit me; sed mulier quam dedisti mihi, et reliqua. Mulier autem interrogata ait: Serpens decepit me. Et ob hoc Apostolus ait, Adam non est seductus, mulier seducta est. An propterea mulier seducta est quia parvi intellectus esset, et ideo non tribuit illi Apostolus imaginem Dei? Sic enim ait: Vir quidem non debet velare caput suum, cum sit imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri est. Non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, sed fortasse illa hoc adhuc nondum percepit quod ab imagine. Dei et a viro regente atque dispensante fuerat paulatim perceptura. Serpens decepit me. Quasi cujusquam suasio (0212A)praecepto Dei debuisset anteponi.

Et dixit Dominus Deus serpenti, et reliqua, usque dum dixit, Et tu insidiaberis calcaneo illius. Tota ista sententia figurata est, nec aliud illi debet scriptoris fides, narrationisque veritas, nisi ne illam datam fuisse dubitemus. Non est enim interrogatus serpens, quia non ipse utique in sua natura fecerat, sed diabolus de illo per illum, et in illo fuit operatus. Nunc ergo quod ad illum qui in serpente locutus est dicitur, figuratum est. Quia audisti vocem mulieris tuae, maledicta terra in operibus tuis. Ex hoc esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non essent labores in terra, si felicitas quae in paradiso fuit teneretur, non est dubitandum. Opera autem hic non ruris colendi, ut plerique putant, (0212B)sed peccata sunt. Tunicas pelliceas. Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum est vere. Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Verba Dei sunt haec, non tam illis insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis. Quod non solum fuerit factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuit, conservavit. Et ordinavit Cherubim, et flammeum gladium. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est. Quodque dicit, Ne forte aliquando mittat manum suam, et assumat etiam de ligno vitae, ostendit quia separari debuit a ligno vitae, quia alienatus fuerat a vita. Alienatus utique inde fuit moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus, vel quia ambigua locutio est, potest sic intelligi: Et misit illum ad hanc miseriam, (0212C)si forte potuisset post labores edere iterum de ligno vitae, et vivere in aeternum. Erat autem uterque nudus, et reliqua. Sciendum est, si vestiti fuissent, dici possit, utique potest, sed innocentia. Serpens a serpendo dicitur. Idcirco vero ad mulierem diabolus loquitur, quia vidit quod mulierem seduceret, et non virum sive quia virum tantum ad similitudinem Dei formatum putavit, et non feminam. Cur praecepit vobis Dominus, et reliqua. Haec prima interrogatio in hoc mundo fuisse dicitur. In eo vero quod dicit, Nequaquam morte moriemini, primum mendacium similiter. Diabolus autem idcirco de ligno scientiae boni et mali dicitur suadere, quia Dominus prohibuit illud. Diabolus enim semper contra Christi mandata suadet, qui inde etiam Satanas (0212D)dicitur contrarius. Et eritis ut dii. Hic primo unitas dividitur; et hic etiam primo idololatria orta est. Quod mulier seducta est, et non Adam, ambobus tamen sentientibus poenam, assimilatur ei, ac si aliquis in conventu falleretur, alter autem remaneret domi: sed tamen duo sentirent damnum, fallacia tamen alteri reputaretur. Eva autem in quinque rebus peccavit: id est, in suasione, in delectatione, consensu, elatione, id est, in scientia; ut est, Scientes bonum et malum. In superbia, ut est, Et eritis sicut dii. Aperti sunt oculi, id est, a culpa. Culpa enim illorum oculos aperuit quos innocentia clausit. Aperuit autem, id est, ut viderent etiam (0213A)malum. Bonum autem tantum primo viderunt. Quod autem consuerunt folia fici, significat quod immortalitatem relinquentes; quodque ipsi consuerunt, laboriosam significat vitam, ut, In sudore, etc. Quodque de ambobus dicit, Consuerunt, idolorum significat cooperationem in transgressione: vel folia fici amara, amaritudinem significant vindictae. Quod autem dicit folia fici, multa dicit ligna in paradiso. Quodque Dominum deambulantem dicit, quasi instabilem significat ejectionem illorum de paradiso, et Dei auxilium ab illis fuisse ablatum. Ad auram, sive ad vesperam; ostendit quod sic venit Deus, sicut invenit quemquam. Post meridiem, id est, post immortalitatem despectam ab illis. In eo quod dicit, In medio ligni paradisi, ostenditur quod etiam nunc (0213B)in illius propria voluntate, si vitam an mortem eligeret. Vocavitque Dominus Adam, et vocavit, et non ejecit. Sic et ergo doctores decet juxta regulam Domini facere. Recte autem convenit dici, Ubi es, dum abscondit. Ubi es, Adam? Forsitan uno nomine vocavit illos Adam, quia unum illos junxit peccatum. Ubi es, Adam? Hae partes tres significant quod in tribus legibus peccavit. Verbum autem praesens perseverantiam in vindicta significat. Sicut autem per virum et mulierem et serpentem et lignum reperitur in mundo mors, sic per virum et mulierem et serpentem et lignum crucis vita perdita in coelo reparatur. Prima increpatio est in eo quod dicit: Ubi es, Adam? Secunda: Quis indicavit tibi? Tertia, cum ad mulierem dicit: Quare hoc fecisti? Secundum (0213C)hanc regulam doctores decet per ter increpare. Et si etiam non sic egerit poenitentiam, ejicitur de Ecclesia, ut Adam de paradiso. Quia fecisti hoc, maledictus es, et reliqua. Nunc corporalis serpens venenum accepisse dicitur, et prius non habuisse, pro quo maledictus dicitur. Vel si ad diabolum pertinet, maledictus dicitur, quia poenitentiam agere non potest. Inter omnia animantia, id est, quia suam servaverunt naturam. Et bestias terrae, id est, homines. Super pectus tuum gradieris. Serpens enim pedibus ante hoc ambulare dicitur, quod affirmare non audeo. Et terram comedes, id est, pulvis serpenti historialiter. Donec revertaris in terram, id est, in paradisum, in terram communem. Quia pulvis es, et (0213D)reliqua. In hoc ostenditur quia janua vitae fuit. Non eodem autem ordine increpat et maledicit. Increpat enim virum primum, et deinde mulierem. Sed hoc differentia culpae, et causa profectus facit. Maledicitur autem serpens, deinde mulier. Novissime autem vir, secundum ordinem culpae et delectationis. Adam de paradiso ejicitur, ne lignum vitae comederet, et mortalis esset; quia morte sanati sumus, velut non cognovisset Evam in paradiso.

Alius autem de paradiso dicit: Paradisus locus est terrae qui nulla maris interjectione separatur; sed prudentia divina ab illo sejungimur.

Ignis etiam Cherubim ab aliis corporalis dicitur, dum corporeos ejecit, ne in paradisum reverterentur; quod etiam magnopere non confirmo. Spiritualiter (0214A)autem hoc praeceptum Christus accipit, et nos in illo accepimus: quia unusquisque Christianus non incongrue gestat personam Christi dicentis: Quandiu fecisti uni ex his minimis meis, mihi fecisti. Dicitur ergo illi, hoc est nobis: Ex omni ligno paradisi comedes. Quod significantur spirituales deliciae, fructus est spiritus, charitas, pax, et reliqua. Non tangamus lignum scientiae boni et mali in medio paradisi, id est, ne velimus superbire de natura arbitrii nostri, quae media est, ut decepti praesentia boni experiamur, et mali. Serpens autem ille indicat diabolum, qui inde serpens dicitur, quod volubili versetur astutia. Per mulierem autem decepit, et non per virum, quia non potest ratio nostra seduci, nisi praecedente carnali delectatione.

(0214B)Tribus autem modis peccatum committitur: delectatione, suggestione, consensu. Per serpentem, suggestionem accipimus; per mulierem, animalem corporis sensum; per virum, rationem. Serpens suadet, delectatio obtemperat, ratio consentit. Moraliter autem serpens iste versutiam haereticorum latentem, et nova exquirentem significat. Per Salomonem ex persona haereticorum dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavis. Eritis sicut dii. Sic et universi generaliter haeretici Divinitatis meritum profitentur, promittentes oculorum carnalium apertionem, ne interior oculus obscuretur. Tulit mulier fructum de ligno et comedit. Facilius enim persuadent carnales ad peccandum, quam spirituales. Dedit viro suo qui comedit. Quia post delectationem (0214C)carnalis concupiscentiae etiam ratio subjicitur ad peccandum. Consuerunt folia fici. Sic se contegunt, qui saeculum amarum amplectuntur, quoniam pro origine voluptatis carnalis sarcientur; quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, mendaciorum tegmenta quasi fici folia colligunt, facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Ecclesia vel de Christo minus perfecta loquuntur. Cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso, ad auram post meridiem. Deambulat Deus in illis, non stabat, quia in praecepto illius non stabant. Et bene ad auram post meridiem, quia ab illis auferebatur lux illa ferventior veritatis, appropinquantibus errorum tenebris. Absconderunt se, et reliqua. In medio namque (0214D)ligni se abscondit, qui versus a Deo, in erroris sui atque arbitrii voluntatibus vivit. Vocavit autem Deus Adam, et dixit, Ubi es? Ergo non desperandum est quibuslibet peccatoribus, dum et ipsi impii ad spem indulgentiae provocantur. Dicitur autem post haec serpenti, Maledictus es inter omnia animantia terrae: super pectus tuum et ventrem repes. Pectoris nomine significatur superbia mentis, nomine autem ventris, significantur desideria carnis. Aut enim terrena cupiditate decipies, omnibus diebus vitae tuae, id est omni tempore quo agis hanc potestatem. Inimicitiam ponam inter te, et mulierem, et semen tuum et semen ipsius. Semen diaboli suggestio perversa est. Semen mulieris, id est mentis, fructus est boni operis, qui perversae suggestioni renititur. Ipsa caput tuum conteret, (0215A)si illum mens in initio malae suggestionis excludat. Ille insidiatur calcaneo illius, quia quos prima suggestione non decipit, decipere in finem tendit. Quidam hoc quod dictum Inimicitias ponam inter te et mulierem, de virgine in qua natus est Deus, intelligunt. Semen Mariae virginis Christus est, semen diaboli perversi homines. Tu illum supplantabis, ut moriatur; ille te victo resurget. Caput tuum conteret, quod est mors. In dolore paries filios tuos. Voluntas enim carnalis, cum aliquam malam consuetudinem vult vincere, patitur in exordio dolores, et super meliorem consuetudinem parit opus bonum, quasi filios. Conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur. Hoc significat quod carnalis voluntas, quae cum dolore gignit filios, ne corruat obtemperet (0215B)rationi, quasi viro dominanti. Vocaturque dehinc mater cunctorum viventium, id est, recte factorum, quibus peccata contraria sunt, quae significantur nomine mortuorum. Per sententiam autem quae fertur in virum, ratio nostra arguitur; quae si a paradisi beatitudine remota fuerit, habet maledictiones terrenae operationis, habet dolores temporalium curarum, quasi spinas et tribulos. Sic autem dimittitur a paradiso beatitudinis, ut operaretur terram, id est, ut in corpore isto laboret, et collocet sibi meritum redeundi ad vitam, quae paradisi nomine significatur, et possit manum porrigere ad lignum vitae, et vivere in aeternum. Manuum autem porrectio significat crucem sive cruciatum poenitentiae, qua vita recuperatur. Accepit tunicam pelliceam, quo nomine (0215C)significatur corporis mortalitas. Cherubim interpretatur plenitudo scientiae. Framea vero versatilis, posita ad custodiendam viam ligni vitae, corporales poenae intelliguntur. Nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam molestiarum et scientiae plenitudinem, id est, per charitatem Dei et proximi. Plenitudo enim legis, charitas.

CAPUT IV.

Adam vero cognovit uxorem suam, quae concepit et peperit Cain, et rursum peperit Abel. Cain interpretatur acquisitio vel possessio, quia dixit Eva; Acquisivi hominem per Dominum. Nativitas duorum filiorum Adam, similitudinem habet duorum populorum. Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus (0215D)reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earumdem adipe suscipitur; ita Novi Testamenti fides ex innocentiae gratia Dominum laudans, Veteris Testamenti terrenis opibus anteponitur. Unde autem scivit Cain quia ad munera Abel respiceret Deus, et ad sua non respiceret? nisi quia vera est Theodotionis interpretatio, qua dicit, Inflammavit Deus super Abel, et sacrificium illius. Super Cain vero non inflammavit, utique per ignem. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo, ut in dedicatione templi sub Salomone, et in monte Carmelo sub Elia legimus. Paulisper ad exordium redeamus, et interrogemus hoc nomen, quod est Adam, quomodo in tribus linguis vocetur. Vocatur autem Hebraice Adam, Graece anthropos, Latine (0216A)homo. Dum autem de nomine sermo agitur, scienda est dignitas nominis in tribus supra dictis linguis. Apud Hebraeos autem nominis dignitas dicitur in multitudine interpretationum, ut Adam multis interpretationibus interpretatur. Adam quippe homo, humus, terrigena, terraque rubra et sanguinea, et genitor: et istae interpretationes in humo, et in sanguine, et in terra, et in creatione retinent dignitatem. Apud Graecos vero in multis connexionibus, ut est illis de Sara visum, alterum ro adderent. Latinis vero dignitas est nominis ex multitudine, ut Publius Cornelius et Scipio Africanus. Idcirco vero nomen Adam quatuor litteris scribi convenit, quia quatuor substantiis, id est, humido et arido, calido et frigido. Et quia in quatuor mundi partibus dominaturus (0216B)esset, et quia secundus in Adam significari, id est Christus, qui in quatuor Evangeliis enuntiatur, et per quatuor leges. Una vero de his duplicata significat mutationem Adam de paradiso in terram communem, et a terra communi ad paradisum. Adam primus et novus convenientiam habent in quatuor litteris et in quatuor legibus: differentiam vero in eo quod dicit Apostolus, primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum viventem. Primi litterae mutantur, secundi vero non mutantur; quod significat primi mutationem, et secundi immobilitatem, ut est tetragrammaton, id est nomen Domini scriptum quatuor litteris Hebraicis, id est iota, vau, he, heth. Nomen autem quod scriptum est his quatuor litteris in lamina aurea, dicere non possumus (0216C)usque ad diem judicii. Hae quatuor litterae nominis Adam propria habent nomina in partium nominibus, id est anatole, disis, arctus, mesimbria, id est, oriens, occidens, septentrio, meridies. Et haec proprietas significat dominaturum Adam in quatuor supra dictis partibus mundi. In eo quod hoc nomen ab A incipit, significatur quod inter angelos primatum tenet. Et Adam ille secundus; qui juxta Apostolum Christus est, in honore etiam in ordine litterarum a primo ponitur. Hic etiam alii interrogant, quis Adam primo nominavit, et caeteras interrogationes. Quarum tantum solutiones ponimus, dicentes, quod Deus Adam primo nominavit, dicendo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Adam autem (0216D)nominavit cuncta animantia, dicente spiritu per Moysen: Et adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret illa. Et in his supradictis significatur dominatio Domini super Adam, et Adam dominatio in cunctis animantibus. Adam proprie nominatur a Domino dicente: Faciamus hominem; vel appellative ut alii, sed facilius est proprie dici tunc in comparatione animantium. Hae vero litterae in tribus linguis ita vocantur, aleph, alfa, a, daleth, delta, d, mem, mi, m. E quibus apud Hebraeos mem, mutat litterae figuram, cum in principio et fine dictionis ponitur. Concepit in utero, et peperit, id est foras. Conceptio ab aliquibus assimilatur, si non peccasset Adam, cooperationi manuum unius hominis sine ulla voluptate. Quidam dicunt spiritualiter significari, in eo quod (0217A)dicit, Cognovit uxorem suam, id est Christum et Synagogam Judaeorum, quae concepit in lege naturae, et peperit in lege litterae, vel in lege litterae concepit, et in Novo peperit. Non incongrue per Cain populus Judaicus significatur, pro quo Synagoga gratias agit, sicut Eva pro isto, et pro bonis terrae Domino serviebat, ut est, Quae bona sunt terrae manducabitis, sicut hic agricola fuisse scribitur. Moraliter vero per Adam, sensus perfectus, et per Evam caro. Per Cain vero sensus mali, per Abel boni, qui caeteros sensus custodiunt, ut hic ovium pastor fuit. Post multos dies, id est, donec haberet quod offerret, et hic ostenditur quod Deus ab homine non exigit quod non habet. Dixit autem Deus ad Cain: Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti. Quia etsi (0217B)Judaei multa recte fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente tempus Novi Testamenti a tempore Veteris non distinxerunt. Quia si obtemperasset Cain Deo, adjutus intelligentia gratiae, dominaretur ipse peccato suo, et non occideret fratrem innocentem. Sic et Judaei, in quorum figura gerebantur haec, quiescerent a sua perturbatione, tempus salutis et remissionis peccatorum cognoscentes: audirent Christum dicentem se non venisse vocare justos, sed peccatores, ut converterentur a peccato suo, et in confessione salvarentur. Nunc autem ignorantes Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Et exarserunt in iracundia contra Christum, cujus videntes opera (0217C)accepta Deo esse, doluerunt. Occiditur Abel junior a fratre majore, occiditur Christus caput populi minoris a populo Judaeorum. Nonne si bene egeris recipies, id est abundantiam vel ignem, Si autem male, usque adhaeret peccatum tuum in foribus: signum mendacitatis intelligitur. In eo vero quod dicit, sed sub te erit, poenitentiam committit: appetitus illius, id est peccati: Et tu dominaberis illius: ac si aperte diceret: Sub tua potestate est, si bene vel male egeris. Quod autem Cain dicit: Egrediamur foras, in dolo loquitur, quodque de illo Spiritus dicit, Cum surrexit Cain, significat cum odio vel diabolo suggerente. Ubi est Abel frater tuus? Non tanquam ignarus, cum a Deo discat, interrogat, sed tanquam judex reum quem puniat. Usque nunc cum interrogamus Judaeos de (0217D)Christo, nescire se Christum respondent. Essent autem quodammodo Christi custodes, si Christianam custodirent fidem.

Dicit Deus ad Cain, Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem sanguinis Christi in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur, Amen. Haec est vox clara, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium. In eo quod dicit, Frater tuus, commemorat cogitationem eorum, ut poenitentia compungerentur. Maledictus eris super terram. Illa quam Deus dedit semini Abrahae, in qua Christi sanguinem fuderunt. Vel certe a terra, id est ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum: accipere sanguinem Christi, (0218A)qui effusus est in remissionem omnium peccatorum de manu persecutoris, nolentis esse sub gratia, sed sub maledicto. Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Cum operatus fueris, non dabitur tibi fructus. In terra enim, quam Christus portavit, id est, in carne ejus operati sunt salutem nostram, crucifigendo Christum, suam autem perditionem. Unde resurgens, iis a quibus crucifixus est non apparuit. Historialiter vero Cain maledictus est mendicitate. In eo vero quod dicit, Maledicta terra, et reliqua, usque De manu tua, potest intelligi quia sanguis justorum fructus terrae diminuit, non autem sanguis vindictae secundum legem. Vagus et profugus, sive, ut Septuaginta transtulerunt, gemens et tremens. Ecce quis non videat quomodo sit vagus et profugus (0218B)populus Israel, in gentibus gemens amisso regno, et tremens timore sub Christianis innumerabilibus. Ideoque respondit Cain dicens: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear, et reliqua. Vere Judas vagus et profugus gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam quam illam quod Judaeis terra nostra non dat fructum suum, absconsusque a facie Dei, iratum habet Deum. Cain vero septem peccata reputantur. Primum, quod male divisit, ut est, Ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Secundum vero, quod inviderat, ut, Iratusque est Cain. Tertium quod tristis fuit, ut, Concidit vultus ejus. Quartum, homicidium, ut, Interfecit eum. Quintum mendacium, ut, Qui respondit, Nescio. Sextum, quod poenitentiam (0218C)non egerat, ut, Quid fecisti, usque ad me. Septimum quod seipsum desperavit, ut, major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Quod autem dicit, Nequaquam ita fiet, sic intelligendum, quasi dixisset, Non sicut dicis, Omnes occidunt te, sed unus. Quodque sequitur, Posuit Deus in signum, sic istud in illo intelligendum est, quod dicit, Nequaquam ita fiet. Haec vero quae inter Abel et Cain acta sunt, possunt etiam moraliter ad sensum bonum malumque referri, ut per effusionem sanguinis Abel sensus boni a malo aversi intelligantur; et sicut superius dictum est, ad Christum et ad populum Judaeorum, quia ambo filii Synagogae sunt. Qui etiam Christum foras duxit, id est extra civitatem Jerusalem ad crucifigendum, (0218D)atque cum diabolo vel cum odio Christi in hoc opus consurrexit. Nunquid custos sum? Nunquid ego sum rabbi, significare putatur. Omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Sive, ut Septuaginta transtulerunt, septem vindictas exsolvet. Disseramus primum juxta historiam, quid significat, Omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Certe noluit Deus illius compendio mortis finire cruciatum. Videtur enim illud desiderasse Cain, cum dicit: Omnis qui invenerit me, occidet me; et quodammodo loquitur ad illum Deus: Non ut tu aestimas, morieris, et mortem pro remedio accipies: vives usque ad septimam generationem, et conscientiae igni torqueberis. Aut quicunque te occiderit, aut in septima generatione, aut magno cruciatu te liberabit. Non quod ipse qui (0219A)occiderit Cain septem ultionibus subjiciendus sit, sed quod septem cruciatibus illum absolvit, qui in Cain tanto tempore concurrerunt, aut in septima generatione occidendus sit. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Gaidad, Gaidad genuit Malaleel, Malaleel genuit Mathusalem, Mathusalem genuit Lamech, qui septimus ab Adam non sponte occidit Cain. Juvenem autem occidisse se dicit, non quia juvenis esset, sed vagus et instabilis erat. Spiritualiter autem quis non videt quod omnis qui perdiderit genus impium carnalium Judaeorum, septem vindictas exsolvet? id est, auferet ab illis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi in hoc tempore quod septenario dierum numero volvitur. Posuit Deus Cain in signum, ut non (0219B)interficeret illum omnis qui invenisset. Gens enim Judaea sive paganis regibus, sive Christianis, non amisit signum Legis et circumcisionis; et omnis qui illos cum ipso signo invenit non occidit. Exivit ergo a facie Dei, et habitavit in terra Naid. Naid in Hebraeo Nod dicitur, quod interpretatur commotio, vel instabilis; et non tam nomen loci, quam instabilitas Cain, sive Judaeorum designatur. Habitant enim profugi in commotione et in perturbatione carnali contra jucunditatem Dei, hoc est contra Eden.

Cognovit autem Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Enoch, et aedificavit civitatem. Impiorum progenies in ipsa mundi origine civitatem construxit, quia omnes impii in hac vita fundati sunt, ubi habent thesauros; sancti vero hospites sunt et peregrini. (0219C)Unde et Abel tanquam peregrinus populus Christianus, in terra non condidit civitatem; superna est enim civitas justorum. Iste enim interpretatur possessio vel dedicatio, in cujus nomine condita est civitas, id est Jerusalem terrestris, ubi nihil plus quam quod cernitur speratur. Et notandum quod in progenie Seth nulla progenita femina memoratur, sed in progenie Cain. Carnales enim maritorum atque feminarum conjunctione proveniunt. Alii dicunt, in eo quod dicit, Cognovit Cain uxorem suam, significat quod vindicta desineret, si Cain uxorem non accepisset. Vocavitque nomen illius, usque Enoch. Hic primo in Scripturis civitas ex nomine hominis vocata, et per hoc etiam designari idololatria potest. (0219D)Per Cain malus sensus, vel intelligitur unusquisque peccator. Qui cognoscit uxorem suam, id est carnem subditam peccatis, quae concepit in cogitatione, et peperit in malo opere peccatum. Quodque sequitur, aedificavit, significat malum sensum vel peccatorem peccatum statim non relinquere, sed augere. Hujus autem genealogia commemoratur, ut veritas generationis Cain et Lamech nuntiaretur. Cain autem praefigurat populum haereticorum, alios haereticos generantem. Lamech autem primus duas uxores accepit, ac si diceret, Primus adulterium perpetravit. Jubal primus aedificans domus, ut alii, vel primus ex custodientibus pecora. Jubal primus citharista fuit. Per Lamech autem populum haereticorum cum duabus Ecclesiis haereseos, vel in bonam partem Christum cum (0220A)suis duabus Ecclesiis significat. Per Jubal populum Judaeorum habitantem in tentoriis, id est, in hujus saeculi. Per Jubal populus Christianus in gentibus, canens cithara, id est, historia et organo, id est sensu. Tubalcain primus faber ferri, et aerarius. Unumquemque sanctum significat sui corporis et animae custodem.

Dixitque Lamech uxoribus suis, et reliqua, usque, De Lamech vero septuagies septies. Secundum historiam dictum est quod ab Adam usque ad Christum septuaginta et septem generationes sunt, quibus peccatum Lamech, id est totius mundi, sanguinis Christi effusione solutum est. Dicunt quidam, septuaginta animae receptae sunt in diluvio de genere Lamech, et in hoc numero de Lamech factam vindictam. Siquidem (0220B)et in populo Judaeorum, propter interfectionem Christi septuaginta vindictae sunt statutae, juxta illud, Non solum septies, sed septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum ad indulgentiam Christi. Alii Cain septempliciter peccasse dicunt, et ob hoc septempliciter puniendum pro peccatis, quae enumeravimus antea. Idcirco autem non sunt similes vindictae in Adam et in Cain Lamechque, quia qui posterius peccaverunt majorem Dei notitiam habuerunt, etiam per praecedentes vindictas, quas prius accidisse scierunt. Sic enim nunc in tribus legibus vindicta observatur. Dicitur quoque quod Lamech, vindicta etiam adulterii causa addita sit. Quando autem Lamech Christum significat, occisio Cain diabolum occisum demonstrat. Quod a Christo suis uxoribus, (0220C)id est Ecclesiis nuntiatur, quibus imperat ut suum sermonem auscultent. Quodque dicit, In vulnus meum, significat diabolum propter lasciviam in morte Christi occisum. Et adolescentulum, id est diabolum, propter lasciviam et aeternitatem. In livore meo, id est, non sine dolore. Aliter occisio Cain, sensus boni occisionem, vel populi Christiani demonstrat, quando per Lamech haereticus demonstratur.

Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium, et vocavit nomen illius Seth. Ex Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Seth interpretatur resurrectio, qui est Christus. Enos autem interpretatur homo, qui coepit invocare nomen Domini. Quid hoc intelligitur, nisi quia in confessione vivit omnis (0220D)homo, qui est filius resurrectionis, quandiu peregrinatur in terris? sive Enos coepit invocare nomen Domini, ut Hebraei arbitrantur, quod tunc primum idolum fabricatum est in similitudinem nominis Domini. Enoch septimus ab Adam, qui translatus est, et placuit Deo, septimam requiem significat, ad quam transfertur omnis homo, qui sexto die, id est sexta aetate saeculi, per Christi adventum formatur. Quod autem per Seth ab Adam usque ad Noe denarius numerus insinuatur, complementum mandatorum in Ecclesia operibus figuratum. Quod vero progenies ex Adam per Cain undenario numero finitur, transgressio mandatorum est, sive peccatum. Si enim addantur Lamech, qui est septimus ab Adam, tres filii et una filia, complectitur undenarius numerus. Unde (0221A)et ipsa filia Lamech Noema, id est voluntas interpretatur. Iste coepit invocare nomen Domini. Alii dicunt in hoc intelligendum esse quod aliud nomen de duodecim nominibus Domini, quibus apud Hebraeos vocatur, primo Enos reperisset, quod est Het. Spiritualiter per Adam et uxorem, Christus et Synagoga significantur; unde natus est filius, id est populus gentium in fidem, qui recte Seth nominatur, id est positus in veritate. Quod autem dicit, Semen aliud pro Abel, significat bonos Novi Testamenti, pro patriarchis, et prophetis, et martyribus, qui occisi sunt a mala parte populi Judaeorum. Enos autem successores populi Christiani significat, qui nomen Domini invocant. Moraliter vero per Adam et uxorem suam sanctus quisque et caro demonstratur. Per (0221B)filium, sensus perfectus. Per semen aliud pro Abel, boni sensus pro bonis.

CAPITA V--VIII.

Hic est liber, usque Adam. Hoc significat dictionem evangelistae, dicentis: Liber generationis Jesu Christi apparuit, etc. Hoc verbum proprie de Deo et angelo sive diabolo dicitur: et genuit, usque suam, id est quia Adam ad imaginem et similitudinem Dei factus est, homines autem ad similitudinem Adae facti sunt.

Vocavitque nomen illius Seth. In hoc ostenditur quod spiritus scientiae et prophetiae invocatione filiorum suorum non sit raptus ab Adam.

Per annos Adam 939 virtutes et tres leges significantur, vel spes, fides, charitas, vel tempus aetatis (0221C)Christi. Per hanc genealogiam significatur generans sanctos doctores, qui et ipsi alios generant. Quod autem anni filiorum Adam decrescunt, significat quod minuendi essent anni generis post se.

Et ambulavit Enoch cum Domino. Id est, in conversatione; ambulavitque cum Domino, id est in ascensione, figuram Christi tenens.

Et vocavit nomen illius Noe. In hac invocatione praescientia est Lamech, dicentis: Iste nos consolatur, usque manuum nostrarum Noe interpretatur consolatio vel consolator, quia homines in diebus Noe consolati sunt, dum a peccato exstincti sunt in diluvio. Alter Noe requies interpretatur, quia requiem in arca omnibus animantibus praestitit. Noe (0221D)requies interpretatur, quia in illius tempore omnia alimenta requieverunt per diluvium, et ideo requies. Quod autem dicit, Erunt dies illorum centum viginti annorum, hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendum poenitentiam, non constitutum tempus humanae vitae. Arca autem, quantum ex his quae distribuuntur apparet, quatuor angulis, ex uno consurgens, eisdem paulatim usque ad summum in angustum attractis, in spatium unius cubiti fuit collecta. Sic enim refertur quod in fundamentis illius trecenti cubiti in longitudine, in latitudine vero quinquaginta sunt positi, triginta autem in altitudine, sed collecta in cacumen angustum, ita ut cubitum sit latitudinis et longitudinis illius. Habitationes autem in illa ad hoc factae videntur ut per singulas mansiones (0222A)diversa animalium vel bestiarum genera facilius secerni possent. Tradunt autem Hebraei quod Moyses, qui, ut de illo Scriptura dicit, omni sapientia Aegyptiorum eruditus fuit, secundum autem geometriam, quam praecipue Aegyptii colunt, cubitorum numerum in hoc loco posuit. Apud geometras enim, secundum illam rationem quae apud illos virtus vocatur, ex solido et ex quadrato, vel in sex cubitos unum deputatur. Noe autem per omnia significat Christum. Noe autem requies interpretatur. Et Dominus dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Noe solus justus, Christus solus sine peccato est. Cui septem animae homines donantur, id est perfecti homines, per septiformem gratiam. Noe per (0222B)aquam et lignum liberat suos, Christus per crucem et baptismum liberat Christianos. Arca construitur de lignis non putrescentibus, Ecclesia instruitur hominibus in sempiternum victuris. Arca enim ista Ecclesiam significat, quae natat in fluctibus mundi hujus. Quod autem dicitur esse de lignis quadratis, stabilitatem vitae justorum significat. Intus et foris, id est sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, nunquam dissolvantur. Confertur sane populus hic qui salvatur in Ecclesia illis hominibus sive animalibus qui salvati sunt in arca. Quorum quia non unum est omnium meritum non unam habent in arca mansionem. Licet enim in Ecclesia omnes intra unam fidem continentur, atque uno baptismate diluantur, non tamen idem omnibus profectus est. De (0222C)quibus dicitur: Homines et jumenta salvabis, Domine. Multitudo irrationabilium jumentorum, vel etiam bestiarum, in inferioribus locis habetur. Hi autem qui per rationabilem scientiam vivunt, qui sunt valde pauci. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Non conveniunt in Noe verba Lamech patris sui, dicentis: Iste consolatur ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus; sed in Christum conveniunt verba haec. Quod autem trecentorum cubitorum erat longitudo arcae, centenarium numerum significat esse perfectum et plenum. Et sicut in Evangelio legimus, ubi dicit: Quia habens quis centum oves, ex quibus cum periisset una, relictis nonaginta novem in montibus, descendit quaerere illam quae (0222D)perierat. Hic vero centenarius totius creaturae rationabilis numerus, quando non ex semetipso subsistit, sed ex trinitate, descendit, et longitudinem vitae, hoc est immortalitatis gratiam, ex Patre per Filium et Spiritum sanctum suscepit. Idcirco ponitur triplicatus, ut qui per ignorantiam ex centenario numero lapsi sumus, per agnitionem trinitatis restituamur in trecentos. Latitudo quinquagenarium numerum tenet, qui numerus remissioni et indulgentiae consecratus est. Secundum legem enim quinquagesimo anno remissio fuit. Spiritualiter ergo Noe Christus in carne sua, id est in Ecclesia sua, hunc quinquagenarium numerum collocavit. Nisi enim remissionem peccatorum donasset credentibus, non fuisset per orbem terrarum Ecclesiae latitudo diffusa. Triginta (0223A)autem altitudinis numerus simile ut CCC continet sacramentum. Quod autem ibi centeni, hoc hic deni tertio multiplicati faciunt. Ad unum autem totius constructionis numerum summa vocatur, quia unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus, et una Ecclesiae fides, et unum baptisma. Multa de his per otium in Scripturis invenies. Triginta annorum Joseph educitur de carcere. Triginta annorum refertur Jesus, cum venit ad baptismum. Quinquagesimum diem et festum in novarum frugum consecratione reperimus, et de Madianitarum spoliis Domino quinquagesima pars debebatur. Cum trecentis viris Abraham vicit Sodomitas, et Gedeon cum trecentis viris lingua aquam lambentibus superat. Quod autem additur, Illi fuit a latere, sacramentum remissionis (0223B)peccatorum est, quod de Christi latere emanavit. Quod juxta Septuaginta interiora arcae bicamerata aut tricamerata distinguuntur, quia Ecclesia congregat multitudinem bipartitam, propter circumcisionem et praeputium. Aut tripartitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est universus orbis. Quod autem septena sunt munda, et bina immunda animalia inveniuntur, non quia pauciores mali sunt quam boni, sed quia servant unitatem Spiritus septiformis, mali autem in binario numero ad schismata faciles distribuuntur. Quod autem octavus ipse Noe, quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octava die post sabbatum resurrexit. Praeter arcam vero nulla caro salvatur, quia praeter Ecclesiae unitatem aqua baptismi, quamvis (0223C)eadem sit, non solum non valet, sed etiam valet ad perniciem. Quadraginta autem dies et quadraginta noctes, in quibus diluvium pluit, decem praecepta evangelico numero sociata demonstrat. Quod autem quindecim cubitis supercrevit aqua, excedens altitudinem montium; sacramento enim quietis et resurrectionis transcendit Ecclesia altitudinem. Per singulos autem numeros qui hic positi sunt potest unusquisque advertere sacramentum. Quod autem de corvo dicitur, quod non est reversus ad Noe, aut aquis utique interemptus est, aut alicui mortuo cadaveri supernatanti injectus, significat homines in immunditia cupiditatis teterrimos, ad illa quae foris sunt in hoc mundo intentos. Quod columba missa, (0223D)non inventa requie reversa est, ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Quod autem olivae fructuosum surculum retulit, significat nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si illis pinguedo non defuerit charitatis, posteriori tempore in ore columbae, tanquam osculo pacis, ad unitatem posse perduci. Quod autem post alios septem dies dimissa, non est reversa, significat finem saeculi, quando erit requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociantur, quandiu videbitur quod de Christi latere manavit: sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri, et ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis ministris corporalibus egeamus. Cur sexcentesimo (0224A)et uno anno vitae Noe, id est peractis sexcentis annis, aperitur arcae tectum? Finita quippe sexta mundi aetate revelabitur absconditum sacramentum atque promissum. Cur vicesimo et septimo die secundi mensis dicitur sicca terra, tanquam finita esset jam baptizandi necessitas, in numero dierum quinquagesimo et septimo? Ipse est enim dies secundi mensis vicesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis septies octonarium habet, uno addito propter Trinitatis vinculum. Divisi autem arcam intrant Noe et filii illius, et uxor illius, et uxores filiorum illius; conjuncti autem egrediuntur ex arca. Sic autem ponitur Noe et uxor illius, et filii illius, et uxores filiorum illius, propter continentiam necessariam in arca, quasi in Ecclesia: (0224B)et propter creationem filiorum extra arcam, quia cum salvati per arcam spiritualem resurrexerimus, adhaerebit caro spiritui, pace perfecta. Nunc autem interim adversantur sibi invicem. Quid significat divisus Noe et uxor illius, et filii illius divisi ab uxoribus in tempore diluvii? Quod dantur illis in escam omnia animalia, sicut Petro dicitur, Occide et manduca; quod abjecto sanguine jubentur manducare, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeant tanquam effusionem per confessionem. Quod vero posuit Deus testamentum inter se et homines, arcum scilicet in nubibus, ne perdat illos diluvium. Illi enim ne pereant diluvio, qui in prophetis et in divinis Scripturis, tanquam in Dei nubibus Christum agnoscunt. Ab initio hujus lectionis (0224C)breviter tangamus quae in hac expositione praetermissa sunt. Sem, Cham et Japhet Hebraice dicuntur, quorum interpretatio, positio callida, latitudo Latine sonat, propter scientiam, sicut vocati sunt. Quique etiam in arca cum Noe tres populos cum Christo in Ecclesia, hoc est legis, naturae et litterae, quae et Evangelium significare dicuntur. In eo autem quod videntes filii Dei, semen Seth significat. Seth quidem semen non incongrue Filius Dei dicitur, quia pro Abel natus est, ad cujus munera Dominus respexit. Per filias vero hominum filiae seminis Cain intelliguntur, quarum copulatio cum semine Seth, causa diluvii super terram, quod etiam Judaeis frequenter accidit. Vindicta causa uxorum gentilium significatur (0224D)Ecclesia, quae usque nunc filii Dei, id est bonae cogitationes, malas acciperent cogitationes, quae per filias hominum ostenduntur. Pulchrae dicuntur, id est delectabiles. Dixitque Deus, Non permanebit spiritus meus in homine, id est spiritus vivificationis, quia caro est; ac si diceret, quia fragilis, et ad peccandum facilis. Aliter per spiritum in hoc loco spiritus irae intelligitur, quasi dixisset Quia fragilem habent materiam homines, non in perpetuum irascar illis, ut alibi de hoc dictum est, Non illos reservabo ad aeternos cruciatus, sed hic restituam quod merentur. Gigantes qui hic dicuntur indicant magna peccata, etenim magnitudine peccati nati sunt. Quodque dicit, Viri famosi, sic intelligendum est quasi dixisset superbi vel fortes. Dominus autem hic poenitere (0225A)dicitur, sed more hominum. Et haec prima poenitentia Domini in Scripturis invenitur de creatione hominis, quod hominem fecisset in terra, et hoc historialiter. Vel quod illum fecisset in arbitrium, dum nihil proficiebat, sed pejus ac pejus peccavit. Et praecavens in futurum, id est ne adderent amplius peccata. Vel quia homines cum Gigantibus vivere non possunt, ab homine usque ad jumenta, in quo nihil dimidium reliquit, et per haec vitia animae corporisque possunt intelligi. Noe vero invenire gratiam coram Domino dicitur, non quia ipsius bonitas Dominum praevenit, sed justus in aliorum comparatione fuit. Nemo enim naturaliter bonus, nisi solus Deus. Non vero justus atque perfectus, id est, ore et opere, ut de Domino canitur: Justus (0225B)Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Corrupta est terra, id est, fructus illius corrupti sunt iniquitate. Omnis quippe, usque viam suam, id est naturam suam. Bitumen et pix idem dicuntur. Bitumen autem lutum est. Cubitum autem dicitur sex palmi, a pollice usque in extremum digitum; sed tamen superius dictum est quod Aegyptiorum cubitis Moyses arcam mensus est, e quibus unus sex de Romanis cubitis tenet. Fenestram, id est obliquum, ut putatur, ut pluviam et ventum intrare non sineret, et lux tamen per illam intraret. Coenacula, et tristega, et mansiunculae, idem sunt. Ponamque foedus meum, id est, tibi ero cooperator. Bina immunda in arcam causa creationis tantum introducuntur. Septena de mundis, causa oblationis (0225C)illorum post diluvium. Spiritualiter autem in eo quod dicit, Fac ibi arcam, consilium Patris potest intelligi ad Filium de assumptione carnis. De lignis levigatis, id est de Judaeis lege fabricatis. Noe cum filiis suis in supremo loco, id est Christus cum apostolis suis; aves vero in secundo loco, id est sancti. Pecora in tertio, id est, innocentes. Bestiae in quarto, id est mundiales. Per quintum autem locum cum stercoribus, infernus designatur. Aliter per haec quinque ascensiones Ecclesiae ostenduntur, id est catechumeni, baptizati, conjugati, poenitentes, sancti. Per bitumen patientia et continentia corporis et animae designatur; de mensura arcae abunde dictum est. Quod autem numerus major mundorum animalium (0225D)quam immundorum, significat plures esse cum Christo in Ecclesia, et in futuro mundos quam immundos. Pluvia post septem dies pluvia voluntaria post veterem legem potest intelligi, de qua dicitur: Pluviam voluntariam dabis Deus haereditati tuae. Super terram, id est, fecit Noe omnia: hoc est in figuram Christi obedientis Patri usque ad mortem, et uniuscujusque sancti. Quod dicit, Propter aquas diluvii, ostendit quod per baptismum vel causa persecutionis in Ecclesia itur. Quod autem dicit, septem diebus, baptismum post Vetus Testamentum ostendit, vel judicium post praesens saeculum. Ruptae sunt omnes abyssi magnae, id est testimonia Veteris Testamenti versa sunt in sensum spiritualem. Quodque dixit, Inclusit illum Dominus, ostendit Christum (0226A)suam custodire Ecclesiam a persequentibus. Opertique sunt omnes montes sub universo coelo, id est, etiam cum paradiso, dum in terra est, sive excepto paradiso, dum a Cherubim custodiebantur. Quod autem dicit, Omnem carnem consumptam, haereticos praecavet, existimantes alios diluvium evasisse, ut de Mathusala dictum est. Et eduxit spiritum, id est ventum; et imminutae sunt aquae, id est, haereses et persecutiones. Per cataractas coeli, superbos ostendit. Quodque dicit, Euntes et redeuntes, significat vindictas in persecutores et haereses, in haereticos revertentes. Corvus dimissus, et non reversus, figuram peccatoris vel diaboli tenet, ad regnum Dei non revertentis. Columba vero Adam significat ad paradisum revertentem per Christum vel (0226B)unumquemque justum ad Ecclesiam: cujus pes, id est sensus, in hoc mundo non requiescit. Intulit in arcam, id est Christus, auxilio suo ad Ecclesiam venientes. Ramus olivae in ore columbae, confessionem Trinitatis significat in ore uniuscujusque sancti. Cum virentibus foliis, id est operibus perfectis. Aliter Spiritus sanctus per columbam designatur in doctrina spirituali pacem portans cessantibus haeresibus vel persecutionibus super terram, id est Ecclesia. Per alios septem dies Novum Testamentum post Vetus ostendit. Noe egrediens de arca cum uxore sua significat Christum Ecclesiam suam post persecutiones ad coelum ducentem. Altare vero a Noe aedificatum, Ecclesiam Novi Testamenti ostendit; in qua tam de gentibus quam de Judaeis holocausta (0226C)offeruntur, id est, corpora et animae in odorem Domino suavitatis. Non maledicam terrae, id est in vindicta historialiter, vel Ecclesiae in novum propter peccatores. Sementis et messis, id est doctrinae et Scripturae. Per frigus et aestatem, castitatem et fidem significat, hiems etiam castitatem significat. Per noctem et diem, Vetus et Novum Testamentum. Aliter si in malam partem per sementem et messem, doctores et Scripturas haereseos ostendit. Per frigus et aestatem, infidelitatem et voluntatem. Per noctem et diem, haereses in utroque Testamento.

CAPUT IX.

Benedixit Deus Noe, usque ad, Omnia tibi dedi. Id est, Pater Christo cum apostolis suis. Et terror vester (0226D)ac tremor sit: hoc pro oblatione dicitur, vel quasi haec consolatio datur post vindictam. Omnes pisces maris manibus vestris traditi sunt, id est sub timore ad manducandum; et omne quod movetur, usque cibum. Hic prima caro manducari imperatur. Quod carnem cum sanguine non comedetis, id est, licet de corpore discernatur, tamen non docet de anima.

Quicunque effuderit humanum sanguinem, usque illius. Hic primum mandatum post diluvium vindicatur; et haec est prima prohibitio.

Arcusque meus in nubibus, et videbo illum. Hic arcus Noe filiisque illius in signum datur quod non veniret diluvium. Iterum quod Deus in illorum cordibus timorem senserat diluvii; qui idcirco non in terra, sed in coelum ponitur, ut videatur ab omnibus. (0227A)Arcus autem duos colores habet, id est aquae et ignis, quae isto significantur. Arcus vero ante diluvium non fuit, sed post diluvium Noe filiisque illius in signum securitatis a diluvio a Domino datur; sic baptismum, signum securitatis est Ecclesiae Christi a vindicta. Etenim homines in baptismum per aquam et ignem Spiritus sancti salvantur. Aliter arcus tres colores habere dicitur, id est, hyacinthinum, et onidis, et pubinum, id est, scandalum poenitentiae. et vita actualis, et ardor spiritualis in ratione baptismi. Aliter per arcum spiritualis doctrina intelligitur. Et per colorem aquae, Vetus Testamentum. Et per colorem ignis, Novum, et sensus spiritualis. Moraliter autem si quis inundantibus malis convertere se potest a rebus fluxibus et caducis, et audire verbum Dei, (0227B)et praecepta coelestia, hic intra cor suum arcam salutis aedificat, et bibliothecam intra se divini conferat verbi. Longitudinem in illa, et latitudinem, et altitudinem, et fidem, et charitatem, et spem collocat. Fidem trinitas, et longitudinem vitae, et immortalitatem ostendit, latitudinem charitatis indulgentiae et benignitatis fundat affectum, altitudinem spei ad coelestia erexit. Summam vero arcuum suorum refert ad unum. Scit enim quia omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet qui cogitationum varietate non fuerit multiplex; sed hanc bibliothecam non ex agrestibus et impolitis, sed ex quadratis construxit lignis, id est non ex saecularium auctorum, sed ex propheticis et apostolicis voluminibus. Ipsi enim sunt qui, resecatis universis vitiis et excisis, quadratam (0227C)continent vitam, ex omnique parte libratam. Nam auctores saecularium voluminum possunt quidem dici ligna excelsa, non possunt tamen quadrata dici, quod in illis nequaquam vita, sed sermo collibrat. Facite autem in illo coenacula et tristega, hoc est narrationes historicas. Disce igitur et mysterium magnum quod in Christo et in Ecclesia completur. Agnosce etiam emendare mores, resecare vitia, nidos in illa diversarum virtutum collocans. De intus sane et de foris bituminabis illam; corde fidem gerens, ore confessionem praeferens, intus scientiam, foris opera habens in arca. Ergo ad divinorum librorum, sive animam fidelem introducere debes animalia munda et immunda. Sed munda quidem animalia facile possimus dicere, quod memoria, eruditio, (0227D)intellectus, examinatio, et judicium illorum quae legimus, aliaque his similia intelligunt. De immundis vero pronuntiare difficile est. Puto tamen quod concupiscentia et ira, quando inest, omnia animae necessaria ista. Secundum hoc ergo, quod neque posteritatis successio, sive concupiscentia reparatur, neque emendatio ulla sine ira potest neque disciplina constare, necessarie conservanda dicantur.

Caepitque Noe vir, et reliqua. Id est Christus exercere Ecclesiam doctrina Novi Testamenti, quam etiam vineam plantavit. Bibit vinum, id est, complevit opere quae docuit, ut dicitur, Quae coepit Jesus facere et docere. Sem autem et Japheth solem et lunam significant, pallium imponentes humeris suis, id (0228A)est splendorem suum juxta crucem, quarum facies aversae sunt, id est sua aversione in tenebras. Evigilans autem Noe, Christum resurgentem ex passione. Cum didicisset quod filius suus minor. Per filium minorem populus Judaeorum designatur. Maledictus Cham: vindictam super Judaeos praefigurare videtur. Dicitur autem Cham quod esset servus Sem et Japheth; per quod intelligitur malam partem Judaeorum curvandam esse ad bonam partem Judaeorum et populi gentium. Etenim Cham populum Judaeorum, et Sem bonam partem populi Judaeorum, et Japheth populum gentium.

Dilatet Deus Japheth, usque Sem. Etenim Japheth historialiter Europam habitavit, et occidentalem plagam Asiae obtinuit. Jam vero illud quod post diluvium (0228B)de vinea quam plantavit inebriatus est Noe, et nudatus est in domo sua, cui non appareat ad Christum pertinere? Dum passus est, nudatus, dum crucifixus est in domo sua, id est in gente sua. Tunc enim nudata mortalitas carnis illius: quam nuditatem, id est passionem, videns Cham derisit, id est Judaei. Sem vero et Japheth, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio, vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi operuerunt nuditatem patris. Quodam enim modo passionem tegimus, id est, sacramento honoramus, illiusque mysterii rationem reddentes, detractionem Judaeorum operimus. Dorsa autem memoriam praeteritorum significat, quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non prospectat futuram. Medius autem Cham, id est Judaei. (0228C)Ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit, nec in ultimis gentibus credidit. Nuntiavit foras fratribus suis; per illum quippe manifestum est quod erat in prophetia secretum.

Benedictus Dominus Deus Sem; sit Cham servus illius. Quid enim aliud est populus Judaeorum, nisi quidam servus populi Christiani, bajulans legem et prophetas, ut nos honoremus per sacramentum quod illi nuntiant per litteram? Sem autem major natu, et interpretatur, ipse est ex quo prophetae et apostoli generati sunt. Japhet autem, id est, latitudo, gentium est pater: et videmus juxta prophetiam Noe, in tabernaculo Sem Japhet habitare, hoc est, in domo Legis et prophetarum Ecclesiam potius aedificare. (0228D)Cham quippe interpretatur calidus, non solum Judaeos, sed etiam haereticos significat; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, annuntiant bene prophetando, et male agendo exhonorant. Peccante autem Cham, posteritas illius damnatur, quia reprobi hic quidem delinquunt, sed in futuro damnationem excipiunt. Sed et Judaei in posteros damnationem transmiserunt, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

CAPUT X. De Japhet nati sunt filii XV, de Cham XXX, De Sem XXVII: simul LXXII, de quibus ortae sunt gentes LXXII: inter quas misit Dominus discipulos LXXII. De Japhet, Gomer, id est Galatae; Magog, id est Scythae; Matham, Medi; Jaban, Iones, qui et Graeci; (0229A)Tubal, Iberi, qui et Hispani, et a quibus Celtiberi; Mosoch, Cappadoces. Unde apud illos urbs Mazech tyrastrates, quorum vocabulum non satis mutatum est. De Cham, Chus et Mesraim, et Futh, et Chanan. Chus hodie, quae ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur. Mesraim, Aegyptus; Futh, Libyes, a quo et Mauritaniae fluvius Futh dicitur, omnisque circa illam regio, Futhensis. Porro Chanan obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt. De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis; qui de hac terra Assyriorum pullulavit imperium, quia ex nomine Nini filii Beni, Ninum condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven. De Sem, Cham, et Assur, et Arfaxat, et Lydi, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae, usque ad (0229B)Indicum oceanum tenent. Hela, a quo Helamitae, princeps Persidis. De Assur dictum est quod Ninive urbem condidit. Arfaxat autem, a quo Chaldaei. Lydi, a quo Lydia. Aram, a quo Syri, quorum metropolis Damascus est. Heber, a quo Hebraei. Vaticinium quodammodo nomen filio suo Falech posuit, qui interpretatur divisio, eo quod in diebus illius linguae divisae sunt. Primus post diluvium Nemroth tyrannidem arripuit, et aedificandae turris auctor exstitit, qui pro illo quod ultra naturam suam coeli alta penetrare contendit, non incongrue diabolo comparatur, ex cujus persona dicitur: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Quod autem dicitur, Venator animarum terrigenarum: deceptor, et capiens hominum genus ad mortem.

CAPUT XI. (0229C) Turris autem, superbia hujus mundi, vel impia dogmata haereticorum qui postquam moti sunt ab oriente, id est a vero lumine recesserunt, venerunt in terram Senar, quod interpretatur excussio dentium, vel fetor illorum. Statimque adversus Deum perversorum superbiae, quae turrem aedificant: segregati inter se diversitatibus errorum, quasi per dissonantiam linguae, quos Trinitas damnat, in qua offendunt, dum dicit: Venite, et confundamus linguas illorum. In sola autem domo Heber, quae antea fuit lingua, remansit. Nunc quoque in sola Ecclesia unitas est confessionis. Babel autem, quae et Babylon, interpretatur confusio, eo quod ibi confusae sunt (0229D)linguae. Erat autem civitas regni Nemroth, quem principem turris aedificandae Josephus affirmat. Hebraei autem confusionem Babel vocant.

Mortuus est autem Aram ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. Tradunt Hebraei quod Aram in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei coluerunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: et hoc esse quod nunc dicitur, mortuum ante conspectum Thare patris sui in Ur Chaldaeorum, id est, in igne Chaldaeorum. Ur enim interpretatur ignis; quod videlicet ignem adorare nolens, igne consumptus sit. Quod autem dicitur, De terra illa egressus est Assur, Christum figurat egredientem a mundo, qui fortis et vincens est, ut dicitur: Nemo potest intrare (0230A)domum fortis nisi fortem prius alligaverit. Quodque dicit, Aedificavit Niniven, aedificatam a Domino Ecclesiam significat. De quo dicitur, Aedificans Jerusalem Dominus. Resen quod dicitur inter Niniven et Chale, id est, inter duas leges, ab his divisae sunt usque post diluvium, id est, a Christo et Ecclesia illius post baptismum: quodque dicitur, Erat terra labii, unitatem in gentilitate significat. Usque ad Noe et filios illius, id est, usque ad Christum cum tribus legibus, vel cum fide Trinitatis. Idcirco dicuntur turrem aedificare, quia diluvium timuerunt, ut alii: vel ut memoriam haberent, antequam dividerentur in terras, quod Scriptura confirmat.

Descendit autem Dominus videre civitatem et turrim. Dominus descendere dicitur tam ad vindictam, quam (0230B)ad auxilium, ut est, quando curam generis humani praestat. Per civitatem et turrem, Ecclesiam haereticorum designat. In eo quod dicit, filii Adam, peccatum Adam commemoravit. Atque ita divisit illos, id est, quia non facere fecerunt, sed tamen perdere noluit eos.

CAPUT XII. Loquitur ad Abraham Deus: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Christus, relicta terra sua, et cognatione sua, et domo patris sui, populo scilicet Judaeorum, apud exteros locupletatur, in populo gentium praepollens. Ad illius quoque exemplum nobis exeundum est de terra nostra, id est de facultatibus hujus mundi. Et de cognatione nostra, de conversatione et moribus, vitiisque prioribus, (0230C)quae nobis a nativitate velut consanguinitate conjuncta sunt. Et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi hujus velut gentilitate, ut renuntiantes possimus dilatari in populum Dei, et terram coelestis repromissionis cum advenerit tempus, introduci.

Duae repromissiones Abrahae dantur: una, de terra repromissionis, quod illam possideret semen illius: Benedicentur omnes gentes. Quod autem dicit, Faciam te in gentem magnam, virtutes ostendit, ut dicitur: Magna gens est numerus virtutum.

Quodque dicitur, Egredere de terra tua, de lege naturae posse intelligi dicunt. De cognatione vero, de lege litterae. De domo patris, de lege Novi Testamenti. (0230D)In terram, id est in coelum. Instabilitas Abrahae instabilitatem sive inconstantiam gentis suae significat et exprimit. Gens autem Abrahae major erat de instabilitate sua, quam quando habitavit in terra sua. Ita et Ecclesia itinere de carnali habitatione et resurrectione majora praemia habebit. Et Abraham caput fidei in figuram Christi sive Petri, supradictum testimonium in voluminibus Salomonis figura. In principio enim doctrinam filii, in secundo doctrinam viri, in tertio doctrinam militis: etenim doctrina parvuli est egredi de gentilitate, et doctrina viri, egredi de peccatis suis. Doctrina militis, egredi memoria mundi hujus. Abram autem hic primitus dictus est, id est excelsus. Deinde Abraham, id est pater excelsus. Abraham vero pater multarum, id (0231A)est gentium. Primo, cum non haberet filium; secundo, cum haberet filium; tertio, cum Isaac haberet. Et quando mutantur nomina, mutantur et opera. Et idcirco Abraham his tribus nominibus vocatus est, quia tria supradicta doctrina sustinuit. Benedictus, id est abundantia, Israel historialiter. Ecclesia autem virtutibus coeli. Et benedicam tibi, id est abundantia benedicentibus, ut Joseph et Pharaoni Aegypto evenit. Quodque dicit, Maledicam maledicentibus omnes tribus terrae, id est quod omnes optassent fieri, ut gens Abrahae, vel maxime in Christo implevit, qui in virtutibus benedictus est. Illique benedicentibus benedicetur, id est angelis, vel fidelibus sancte benedicentibus. Maledicentibusque maledicetur, id est, ut Christus et Sathiel, ut de modis, vel vitiis, aut (0231B)haereticis adversantibus sanctis maledixit. Quandoque ad Saram dicitur: In te benedicentur omnes tribus terrae, significatur quod multis in exemplis justorum benedicantur. Egressus est Abraham, id est in figura Christi, obedientis Patri usque ad mortem, vel cujusque sancti. Quodque dicitur: Pertransivit Abraham usque ad locum Sichem, Christum ostendit per patriarchas et prophetas, ad Ecclesiam, vel omnem justum. Usque ad convallem illustrem, id est Ecclesiam in humilitate sitam, quae illustris est, ut alibi dicitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Chananaeus autem, tunc mundiales gentilesque significantur.

Apparuitque Dominus Abraham, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Hoc verbum non frequenter, (0231C)nisi de tribus personis dicitur, id est, de Deo, sive angelo vel diabolo. Quodque dicit, Apparuit Dominus Abraham, significat Deum Patrem Christo apparere, vel unicuique justo in Ecclesia. Quodque dicit, Semini tuo, semen Christum spiritualiter significat. Terram hanc, id est praesentem, vel regnum omnibus sanctis. Abraham aedificans altare, Ecclesiam Dei Patris in humilitate aedificat. Sed in omnibus his Abraham personam Christi vel uniuscujusque sancti tenet. Tabernaculumque illius inter duas civitates, Ecclesiam inter duas leges; hujusque secundum altare Ecclesiam novam significat. Aegyptus significat mundum, in quem Christus descendit. Sarai vero animam sancti, vel sapientiam ostendit doctoris. Aegyptii autem haereticos significant, de (0231D)sapientia doctoris male aestimantes. Consilium autem Abrahae et Sarai significat quod unusquisque sanctus invocat animam suam, vel doctor sapientiam, cujus causa sanatur. Sicut hic dicitur: Ut bene sit mihi, usque ob gratiam tui. Principes autem Pharaoni nuntiantes, daemones vel haereticos demonstrant, volentes sapientiam a doctore, vel animam sanctam, vel Ecclesiam a Christo separare, et Sathieli conjungere. Quae similiter in oblatione mulieris in domo Pharaonis ostenduntur. In ovibus autem, vel bobus vel in caeteris quae hic commemorantur, sensus manifestus est. Flagellavit autem Dominus Pharaonem infirmitate, vel sterilitate uxorem illius. Et hoc significat quod Christus flagellat haereticos retinentes (0232A)animam sapientiamque sive Ecclesiam, et flagellati dimittuntur, ut hic dicitur. Ecce conjux tua, accipe illam. Pharao autem intellexit, id est vel natura, aut per visionem. Abraham et uxor illius Christum et Ecclesiam significant, et Loth populum sanctum. Ascendentes de Aegypto, id est de mundo. In sequentibus autem sensus manifestus est. Erat autem Abraham septuaginta et quinque annorum, cum egrederetur de Carran. Inde insolubilis quaestio nascitur. Si enim Thare pater Abraham, cum adhuc esset in terra Chaldaeorum, septuaginta annorum genuit Abraham, et postea in terra, hoc est in Carram, ducentesimo quinto anno aetatis suae mortuus est, quomodo nunc post mortem Tharae Abraham exiens de Carran, septuaginta quinque annorum fuisse memoratur cum (0232B)a nativitate Abraham usque ad mortem patris illius centum triginta quinque anni fuisse doceantur? Vera est igitur Hebraeorum traditio, quam supra diximus quod egressus sit Thare cum filiis suis de Ur Chaldaeorum, et quod Abraham Babylonio vallatus incendio, quia idola adorare noluit, Dei sit auxilio liberatus. Dicunt itaque illi dies vitae tempusque aetatis reputari, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thare de Chaldaea profectus venerit in Carra, qua morte obierit, vel certe post persecutionem in Carram venerit, et ibi diutius sit moratus.

CAPUT XIII. Reverso igitur Abraham ex Aegypto, unde venerat, (0232C)tunc Loth frater illius in terram Sodomorum, salva charitate discessit, vitans discordiam; quia divites facti erant valde, et pastores eorum rixabantur. Quod autem dicitur, Et introduxerunt in domum Pharaonis, potest excusari Sara, quo juxta librum Esther, quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrteo myrrhato et sex mensibus variis pigmentis ornata, tunc demum ingrediebatur ad regem. Et fieri potest ut dum per annum illum ad regem praeparabatur introitus, Pharao sit percussus a Domino, illa intacta permanserit. Alii vero dicunt per greges Loth varias virtutes designari populi sancti, et quando diceret, Non potuit illos capere terra, Loth videtur personam et populum haereticorum designare, quem cum populo Christiano (0232D)Ecclesia non capit. Chananaeus autem et Pherezaeus, daemones vel peccata, vel vitia designant. In illa terra in illo populo haereticorum. Ex sanctorum persona dicitur, Recede a me, obsecro, utriusque populi doctoribus inter se rixantibus. Et hoc significat quod peccatoribus dicitur, Ite maledicti in ignem aeternum. Quodque dicit, Si ad sinistram, infidelitatem vel in infernum significat. Dexteram vero, prosperitatem mundialem. Et quando duo haec Abraham elegit, dextera plaga fidem vel regnum sanctorum significat, sinistra vero confractionem voluntatis. In hoc loco Jordanus doctrinam haereticorum ostendit, quia universa terra irrigabatur, id est fluminibus, fontibus, quemadmodum paradisus Domini, quia sic sua Ecclesia (0233A)haereticis videtur. Venientibus, id est, terminis. In his quae sequuntur, sensus manifestus est. Populus quidem haereticorum in Sodomis, id est, in peccatis habitat. Christo vero cum Ecclesia dicitur: Levate oculos in coelum, hoc est, a mundo; ut, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Per quatuor partes, quatuor Evangelia figurantur. Cuique omnis terra datur, ut alibi: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, usque in sempiternum, id est, pro longitudine temporum. Quae hic sequuntur Christo conveniunt spiritualiter cum Ecclesia sua.

CAPUT XIV. Et percusserunt Ephraim in Astaroth Carnaim, et Susim cum illis. Etenim Susim terribiles et horrendi (0233B)interpretatur. Raphaim, hoc est, gigantes, in civitate sua, quae hodie sic vocatur. Significat autem, quod quatuor reges qui venerunt de Babylonia, interfecerunt gigantes, et robustos quoque Arabiae, Astaroth, Carnaim, terram gigantum quamdam in supercilio Sodomorum.

Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrheum sedentem in Asalonthamar. Hoc oppidum est quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Asalonthamar autem interpretatur urbs Palmarum: Thamar quippe palma dicitur. Quatuor reges quinque superaverunt: possunt quippe contrarias virtutes significare, haeresim scilicet, gentilitatem, hypocrisim, avaritiam, quae est idolorum servitus: quae reges nuncupantur, quia in multo vim (0233C)regni exercent. Quinque autem reges qui superantur ab his, quinque sensus corporis possunt intelligi, quia et ipsi reges, quia ex his homo noster exterior regitur.

Terga verterunt. Donec Abraham pater excelsus, victis quatuor regibus supradictis, spolia revocet. Et Loth propinquum declinantur, utique a malo ex eorum potestate eripiat. Quod autem recedere quinque reges a quatuor dicuntur, significat quod illos maxime persequitur contraria potestate, quos ante in servitutem retinuit. Quod autem in trecentis decem et octo pater ille excelsus, cui in oratione Dominica dicimus Pater noster, significat quod per electos qui in persecutione virtutum constituti sunt, fundati (0233D)fide Trinitatis, et habentes plenitudinem Decalogi, octava die, quae sabbatum sequitur, cum Christo resurgentes.

Revertenti igitur Abraham occurrit Melchisedech, proferens panem et vinum: sacerdos Dei summi benedixit Abraham. Hunc Melchisedech Paulus sine patre, sine matre commemorans, figuraliter refert ad Christum, qui sine patre in terra, sine matre in coelo erat, et sacerdos in aeternum, qui et Melchisedech, id est, rex justus, ut alibi, Justus Dominus in omnibus viis suis. Utique per mysterium, ut non pecudum victimas, sed oblationem panis et vini, id est corporis et sanguinis in sacrificio offeramus.

Dedit vero Abraham decimas Melchisedech post benedictionem. Spiritualiter sciens sacerdotium melius (0234A)futurum in populo gentium, quam Leviticum, quod de ipso erat in Israel nasciturum. Nomen autem Melchisedech, rex pacis vel rex justitiae interpretatur, qui bene refertur ad Christum. Orietur enim inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Melchisedech, de quo Hebraei aestimant quod ipse sit Sem filius Noe; et supputantes annos illius, usque ad Isaac illum vixisse ostendunt. Omnis primogenitus donec sacerdotio fungitur Aaron, fuit pontifex. Porro Salem, id est Jerusalem, quae prius Salem nuncupata est. Per Salem Ecclesia designatur, cui Christus rex est, proferens corpus et sanguinem suum, sacerdos Dei Patris omnipotentis, a quo sacerdote Abraham benedictus est, id est, populus Christianus. Quod dicit, Hostes in manibus ejus, daemones et haereticos (0234B)ostendit in potestate Christiani. Per decimas vero quae Abraham donat, bonas operationes quas supradictus populus per decem sensus et decem verba legis Christo offert, ostendit. Rex Sodomorum diabolum significat invidentem Christo multis animabus.

Quodque dicit, Levo manus meas, genus jurandi est. Et quod sequitur: A silo sub tegminis usque quae tua sunt, Christum indicat non accipere quidquam ex parte diaboli in suam Ecclesiam. Quae comederunt juvenes, id est apostoli, et doctores, et successores eorum. Et partibus virorum, usque Mambre. In hac dictione tres populi leges, vel universi qui credunt in Trinitate ostenduntur.

CAPUT XV. Noli timere, Abraham. Hoc doctori, et justo, et (0234C)principi dicitur. Ideo autem quod dicit, Quid dabit mihi lex Moysi? ostendit, quia de bonis terrae tantum fuit. Petitio vero filii est, ubi dicitur: Ego vado absque liberis. Post hoc fuit illi duplex figura promissi seminis, dum esset de potestate sollicitus.

Ostendit enim illi Deus stellas coeli, dicens: Sic erit semen tuum. Id est, Christiana gens, cui in fide pater est, quae resurrectionis lumine coruscat.

Monstravit et arenam, dicens: Sic erit in multitudine semen tuum. Hoc est, erit quidem copiosa gens Judaeorum, sed sterilis et infecunda, velut arena. Quod petivit signum, non quasi dubitans an fieret, sed quomodo futurum esset exquirens. Quod autem Abraham non suum tempus exquirit, sed familiae (0234D)suae post se, Christum ostendit sollicitum de apostolis suis. Sicut etiam Moyses de populo suo, sic et boni principes de suis ecclesiis praevident. Quodque dicitur, Illico sermo Domini ad illum factus, genus misericordiae ostenditur. Cui Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram triennem, et arietem trium annorum, turturem et columbam, et reliqua. Per vaccam triennem significata est plebs, posita sub jugo legis. Per capram triennem, eadem plebs, peccatrix. Per arietem trium annorum, eadem plebs regnatura: quae animalia ideo trina dicuntur, quia per articulos temporum usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, et inde usque ad David. Tanquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit. Per turturem et columbam, spirituales in illo populo significati (0235A)sunt, quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia aeterna meditantes transgressi sunt temporalia desideria. Sed quid est quod animalia tria dividuntur adversum se invicem partibus constituti, nisi quod carnales et in veteri populo et nunc inter se dividuntur? Porro aves idcirco inter se non dividuntur quia spirituales individui sunt, schisma non cogitant: sive a turbis se removent, sive intra illas conversantur, utuntur ut columba, utraque tamen avis simplex et innocens.

Volucres descendentes super cadavera divisa, spiritus immundi sunt, pastum quemdam de carnalium divisione quaerentes. Abigebat illos Abraham: significat Israel spe, propter merita justorum liberandos. Circa solis occasum pavor irruit in Abraham: significat (0235B)circa saeculi finem magnam perturbationem in Antichristo sanctis futuram. Cum sol occubuisset, facta est caligo, et apparuit clibanus et lampas transiens inter divisa illa: quia post illum mundi finem segregat judicium Dei reprobos ab electis. Affligunt illos quadringentis annis: non quod sub Aegyptiis quadringentis annis servierunt, sed quod ab eo tempore quo haec Abrahae promittuntur, iste numerus impletus est. Possumus autem per vaccam triennem, et arietem, et capram, et turturem, et columbam, universas intelligere animas quae crediturae erunt. Trium annorum esse dicuntur, quia in Trinitatis erunt mysterium crediturae. Et quia in sancta Ecclesia non solum carnales, sed etiam spiritales inveniuntur, ideo per animalia et aves Ecclesia significatur. Caetera (0235C)usque in finem parabolae in supradictum sensum conveniunt. Moraliter quoque vaccam proposuimus intelligere pro virtute, capram pro substantia corporis, ovem pro spirituali dono. Cum turture et columba, id est, castitate et innocentia. Trina omnia dicuntur, quasi confessione terna munita, quia animalia in duas partes dividit. Et nos cernamus quid praepositi, quid subjecti agere debeant, ut omnia nostra cum ordine fiant. Aves autem non dividit. Non enim debemus illo modo dividere, ut aliud in publico, aliud coram Deo, eadem ratione et innocentia nos dividamus. Descenderunt super cadavera volucres, et abigebat eos Abraham. Volucres refugos dicit, qui semper volunt contaminare victimas Trinitati a te oblatas, quia propter principales sensus (0235D)non permittit ut confundatur talis divisio. Dum occubuisset sol, facta est caligo. Decumbente enim ratione mentis, totum pectus nostrum tenebris occupatur, ut non videamus quae nobis desunt. Clibanus fumigans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Cum enim intellexerit se homo peccatorum tenebris involutum, tunc pectus illius quasi fornax aestuans fumos ignorantiae evaporat, et postea lampadem divini luminis meretur habere.

Pepigit Dominus cum Abraham foedus. In hoc lex circumcisionis designari dicitur. Quodque a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, a lege Veteris Testamenti, usque ad Novum spiritualiter intelligitur. Per Chananaeos et Jebusaeos vitia designantur.

CAPUT XVI. (0236A) Per Sarai uxorem Abraham, Ecclesia synagogae. Et tunc Abraham, id est, Christus, non genuit liberos, quia tunc pauci fideles fuerunt. Ancilla autem Aegyptia Ecclesiam mundialem ex gentibus ostendit.

Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Hoc a Patre Filio Christo dicitur, qui filios etiam ex gentibus voluit Christum accipere. Cumque ille acquiesceret deprecanti, et reliqua. Hic maxime impletur interpretatio nominis, quod est Sara, quod est princeps mea. Post decem annos, id est, post verba legis, quod ancilla postquam conceperat, despexerit dominam suam, significat despectam Synagogam ab Ecclesia gentium, postquam crediderat. Etenim collocatio Synagogae Judaeorum et Ecclesiae (0236B)gentium non erat, donec ancilla peperit, id est, donec fidem haberet Ecclesia gentium. Quod autem dicit, Ancilla tua in manu tua, Ecclesiam gentium ascribit sub potestate fidelium Judaeorum, id est, apostolorum. Quod autem dicit, Utere ea ut libet, hoc praefigurat, Cum autem venerit plenitudo gentium, sic omnis Israel salvus erit. Quod autem Agar fugam iniit, primitiva Ecclesia intelligitur a Synagoga afflicta Dei consensu. Angelus autem illam inveniens juxta fontem. Christus invenit juxta baptismum. In solitudine, id est, in mundo. Quod dicit, Revertere ad dominam tuam, pacem a Christo commendatam intelligimus, ut est: Qui facit utraque unum. Et humiliare sub manibus ipsius; ita Christus docet humilitatem Ecclesiam gentium. Ecclesiae primitivae prae multitudine, id est (0236C)credentium. Ecce tu concepisti, et paries, id est, Ecclesia concepit in baptismo, et peperit in fide et opere. Ismael autem auditio dei est. Populus credentium, qui ferus homo dicitur, id est, contra daemones et haereticos. Et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula, id est Ecclesiam, juxta populos mundiales. Vocavit nomen illius id in adorando, tu Deus qui vidisti me, id est, in persecutione. Quod autem se dicit vidisse posteriora videntis, ostendit quia hic Ecclesia per speculum videt. Puteum autem videntis, id est, populi gentium: videntis, id est, Dei, vel angeli. Inter Cades et Barad, id est, inter duas leges, baptismum.

CAPUT XVII. Foedus meum inter me et te. Legem inter Christum (0236D)Ecclesiamque demonstrat, quae multiplicatur multitudine populi fidelium; per pactum vero circumcisionis, populi carnales. Reges ex te egredientur, id est, apostoli a Christo. Quod autem dicit foedere sempiterno, in novo vel in futuro impletur. In possessionem aeternam, id est, in coelo. Hoc est pactum quod observabis, id est, lex circumcisionis populo carnali et spirituali, id est, Novum Testamentum populo spirituali. Post hoc accepit signum circumcisionis.

Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum circumcidetur, et reliqua. Quid autem significat circumcisio, nisi renovatam naturam per baptismum, post exspoliationem veteris hominis? Et quid octavus dies, nisi Novum Testamentum, in (0237A)quo per resurrectionem Salvatoris octava die, et post sabbatum factum renovamur, et circumcisi universis vitiis novi homines efficiamur, Christusque hebdomada completa post sabbatum resurrexerit? Quod vero non solum filios, sed servos et vernaculos emptitios circumcidi praecepit, ad omnem gratiam redemptionis pertinere testatur. Ibi parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Nam Abram interpretatur pater excelsus. Abraham pater multarum, id est, gentium; quo nomine nuntiabatur quod multae gentes fidei illius sequerentur vestigia. Quod autem sequitur: Qui non circumcidetur octava die, peribit anima illa, quia pactum meum irritum fecit, significat quod parvuli non secundum opus, sed secundum originem, in primo homine pactum dissipaverunt. (0237B)Circumcidimus itaque cor nostrum cum cogitationes abdicamus; et ita labiis et auribus debemus circumcidi, ut in omnibus stulta et superflua declinemus. Dicunt autem Hebraei quod ex nomine suo Deus apud eos tetragrammaton e litteram addiderit Abrahae et Sarrae nominibus. Dicebantur enim primum Abram, qui interpretatur pater excelsus, et postea Abraham, id est, multarum gentium. Nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum, quod apud Graecos et nos a littera videatur addita, et nos e litteram in Hebraeo additam dixerimus. Idioma enim lingua illius est per e quidem scribere, sed a legere; sicut econtrario a litteram pro e saepe pronuntiant: errant enim qui putant Saram primum per unum r scriptum (0237C)fuisse, et postea illi alterum r additum. Sarri igitur primum vocata est. Sublato ergo, id est, addita e, quae per a legitur, et vocatur Sarra. Sarrai interpretatur princeps mea domus, Sarra princeps. Idcirco autem ad Abraham circumcisio commendata est, ut sub lege esset, sicut et Adam, ne de ligno manducaret; ut probaretur, si compleret hoc an non. Idcirco vero octava die circumciduntur, quia aetas non potuit ante sustinere. Circumcisione octo vitiorum circumcisionem, significans in nova teneritate. Causa autem pudicitiae hoc membrum circumciditur, vel quia in illo voluptas sit, ut in nobis similiter circumcidatur. Circumcisio vero in una parte corporis datur, eo quod corpus et infernum significat, in quibus (0237D)stercora et quisquiliae fiunt; non in superiore, quem coelum et animam significat, in quibus non est malum, sed omne bonum. Haec autem lex Abrahae non donaretur, si Adam custodisset legem sibi datam. Tres autem differentiae inter ipsos Judaeos et gentes dicuntur, id est, lex, et oblationes, et vestimenta. Isaac autem per Abraham centenarium et Sarram nonagenariam ortus, Christum significat nasciturum inter centesimam perfectionem, et novem ordines angelorum. Et sicut Isaac per prophetiam nascitur, sic et Christus per patriarchas et prophetas prophetatur. Quod autem dicit, Duodecim duces generabit, tam historialiter potest intelligi, quam spiritualiter, duodecim apostolos tempore isto, id est, lege litterae; in anno altero, hoc est in novo.

CAPUT XVIII. (0238A) Post haec apparuerunt Abrahae tres viri, et reliqua. Notandum quod Abraham triplicem figuram habeat: primam Salvatoris, quando exivit de terra sua; secundam Patris, cum immolavit filium; tertiam in hoc loco sanctorum qui adventum Domini cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahae ipsa Jerusalem, ubi pro tempore apostoli fuerunt, ubi primum Dominus a credentibus acceptus est. In tribus viris qui venerunt, illius pronuntiatur adventus. Cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam putant: unum per legem adventum Domini praedicantem, alium in fine mundi, antequam Christus veniat, venturum. Denique et in monte cum illo visi sunt. Quod autem tres viros videns, unum adoravit, (0238B)Dominum Salvatorem significat, cujus adventu praestolatus erat. Unde Dominus dicit: Abraham exsultavit videre diem meum, et vidit, et gavisus est. Tunc enim mysterium futurum aspexit, unde et pedes illorum lavit, ut in extremo tempore lavari purificatione monstraret. Pedes enim extrema significant. Et in convivium vitulum praeparavit saginatum. Iste autem vitulus saginatus, Domini Jesu corpus est. Ipse vitulus pro redeunte filio occiditur. Butyrum pinguissimum Evangeliorum est documentum. Lac quippe, juxta Apostolum, priscae legis habet figuram. Vitulum autem cum lacte et butyro Abraham edendum apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, sine butyro Evangelii esse potest. Tria autem sata tres filios Noe significant. Ex quibus hominum genus (0238C)ortum est, qui divinae Trinitati credentes, ex aqua baptismatis per Ecclesiam, cujus imago Sarra fuit, conspergendi essent, et in unum panem corporis Domini redigendi. Subcineritios autem, ut per poenitentiam praeteritorum delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca beneplacita Deo efficiantur. Sub arbore sedisse illos dicit, passionis dominicae fuit signum, cujus ipsi sunt praedicatores. Potest quoque intelligi Abraham rationalis esse sensus in homine; Sarra autem caro intelligi. Cum enim ambo receperunt Deum, portant enim pascua diversa virtutum. Mambre autem, hoc est Hebron. Mambre autem vocabatur unus amicorum Abraham. Hi autem dicunt per hanc vallem humilitatem ostendi. Per humilitatem (0238D)enim Dominus ad unumquemque venit. Per ostium vero fidem, et fervorem diei, calorem fidei. Et tres viros, tres leges. In quarum tamen una maxime Dominum adorat populus Christianus. Historialiter autem perfectionem Abrahae ostendit, quod ad illum tres viri in fervore diei venerunt. Idcirco enim specialiter Dominus ad illum venit, quia homo tunc non fuit melior illo, ut indicaretur ei de vindicta civitatum, et quod Sarrae filius esset. Loth autem in hoc imperfectior cernitur, quod ad illum duo, et ad vesperum veniunt. Per tria sata, spes, fides, charitas demonstrantur: vel cogitatio, et verbum, et opus, quae commiscentur in fide. Subcineritius humilitatem ostendit. Per puerum, cujus filius datur, populus Judaeorum significatur. Et coxit illum, id est (0239A)Christum in passione. Tulit quoque, id est, populus perfectus. Quaerendum est autem quomodo comedisse dicuntur: quod alii sic intelligunt quod historialiter manducaverunt dum corpora acceperunt, vel ille cibus pauperibus Dei potestate oblatus est. Circa tempus hoc veniam: non de temporibus hoc significans, sed aequalitate adventus sui, quando per Filium promissum nasciturus erat fidelis populus. Ipsa est enim Sarra sterilis, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris. Risus autem Sarrae non est dubitatio, sed prophetia, sive quod risus est futurus incredulis Christo, sive quod omnes inimicos suos in judicio esset risurus. Unde et Isaac risus interpretatur. Quod autem dicit, Non possum celare, sic intelligendum quasi dixisset, Nolo. Quodque dicit, Vita comitante, (0239B)more loquitur hominis. Dixitque Deus, clamor Sodomorum, id est, pro nequitia eorum, sive auditus est ab hominibus et angelis. Descendam, id est, ad vindictam: Et videbo, id est, in misericordia. Post hanc promissionem vertitur in cinerem Sodoma et Gomorrha. Sed quid significat quod justi usque ad decem, si invenirentur in Sodomis, dicit Dominus urbem esse salvandam? Quinquagenarium numerum propter poenitentiam posuit, si forte converterentur et salvarentur. Psalmus quinquagesimus psalmus poenitentiae est. Usque ad decem autem non perire civitatem dicit, quasi in quolibet decem praeceptorum custodia Christi nomen inveniatur, iste non periit. Denario quoque numero crucem Christi demonstrat. (0239C)Nam et quod quinque civitates conflagratae sunt, illud significat quod omnes qui quinque sensus corporis libidinose tractaverint, in judicio concremandi sunt.

CAPUT XIX. Ipse autem Lot, qui ex illo incendio meruit evadere, significat sanctos, qui inter iniquos atque impios gemunt, quorum factis non consentiunt, et a quibus in fine mundi liberabuntur. Uxor autem Lot illorum genus figuravit qui, per gratiam Dei vocati, respiciunt retro. Quod in sal conversa est, exemplum portat ad condimentum fidelium, unde alii salientur. Unde Dominus dicit: Mementote uxoris Lot, ardentem fugientis Sodomam. Segor venit, et nequaquam ad montana ascendit: significat illos qui (0239D)illicita carnis desideria declinant, sed tamen contemplationis apicem subire nequeunt. Hoc est, quod exivit Lot de Sodomis, ad montana tamen non pervenit, quia damnabilis quidem vita derelinquitur, sed celsitudo speculationis subtiliter non continetur. Quodque sequitur, Nunquid non modica est, et vivit anima mea, significat quia talis vita, nec mundi curis ex tota discreta, nec gaudio salutis aeternae aliena. Aliud autem nunc Lot significat, aliud quando fuerunt filiae illius cum eo. Tunc enim legem significat, quam male intelligentes quidam, se inebriant, illaque illegitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim, inquit Apostolus, lex, si quis legitime utatur. Duaeque filiae illius, scribas et pharisaeos, male generantes carnales filios de lege, significare possunt. (0240A)Alio quoque sensu Lot significat legem: nec incongruum quod femineo genere apud nos lex declinatur, cum in Graeco masculum genus servet. Uxor autem hujus, ille populus, qui de Aegypto liberatus, et de persecutione Pharaonis, tanquam de Sodomitis ignibus, rursum carnales ollas Aegypti cupiens, retro respexit, cecidit in deserto. Ibi ergo lex primum populum, tanquam retro respicientem uxorem reliquit ac perdidit. Inde veniens habitavit in Segor, de qua dicit, Est parva, et abscondar in illa. Tribus autem causis dicitur Lot nolle in montem ascendere: historialiter, id est, prae timore bestiarum et serpentum, vel pro plaga quae evenit, vel pro civitate salvanda. Civitas autem a conversatione multorum dicitur, pro eo quod plurimorum consciscat (0240B)et in unum contineat vitas. Hi autem qui in lege conversantur, parvam habent conversationem, quandiu secundum litteram intelligunt legem. Nihil grande est sabbata et neomenias, et circumcisionem carnis, et reliqua carnaliter observare. Si autem spiritualiter quis coeperit, illae observantiae, quae erant carnaliter parvae, erunt magnae. Ascendit post hoc in montem, et habitavit ibi in spelunca, ipse et duae filiae illius. Et lex ascendisse putanda est, eo quod ibi per templum a Salomone constructum accessit ornatus. Cum facta est domus orationis, mali autem fecerunt illam speluncam latronum. Habitavit ergo Lot in spelunca, et duae filiae illius, quas propterea describit dicens, Ollam et Olibam duas sorores esse: quidam Ollam Samariam, Olibam autem quidam (0240C)Judaeam. In duas ergo partes populus divisus, duas fecit filias legis. Istae carnalem cupiunt progeniem propagare, et vires regni terrestris numerosa posteritate munire, sopientes patrem, et somnum illi inducentes: id est, tegentes et observantes illius spiritualiter sensum solum ex illo carnis intelligentiam tribuunt. Inde genuerunt tales filios, quos nec agnoscere pater potest. Segor autem ex illo quod dixit Lot, Nunquid non est parva, et salvabor in illa, interpretatur parva. Ab aliquibus quaeritur quare de coelo vindicta datur? Quia magna fuit illorum malitia, idcirco datur vindicta: extra consuetudinem data est, quia extra consuetudinem peccaverunt. Idcirco sulphureus ignis super illos venit, quia alius non (0240D)habetur ignis in quo putredo sit. Etenim sulphur ignis est alicujus ligni, cujus natura partis ardescit, et ob hanc similitudinem etiam hinc ignis sulphur. Duo autem ignes in hoc significantur, quia peccatum naturale fecerunt et innaturale. Duo autem angeli qui vindicant, duarum legum typum tenent punientium se non implentes. Lot in hoc peccato quod peccavit, excusabilis dicitur, dum non sensit. Et excusabilis, dum vinum usque in hunc modum biberat. Sic et filiae illius excusabiles, dum causa creationis fecerunt. Et inexcusabiles sunt, dum Segor sanam, et mundum non perditum viderunt, propter duas civitates tantum.

Moraliter quoque Lot significat rationalem sensum, et virilem animum. Uxor ejus, quae retro respicit, (0241A)carnalem concupiscentiis deditam. Observa autem, ne forte cum effugeris flammam mundi, et incendia carnis evaseris, etiam cum parva Segor, qui est medius quidam et civilis profectus, supergressus fueris, et ad scientiae altitudinem, velut ad montem ascenderis. Insidiantur tibi duae filiae tuae, quae te sequuntur. Et cum ascendit ad montem, id est, superbiam, major soror, et vana gloria: quae idcirco filiae dicuntur quia non extrinsecus, sed de nobis oriuntur, in spelunca pectoris insidiantur nobis, ut de nobis dormientibus, neque sentientibus, generare possint filios sensus utique et actus reprobos. Et ascendit Lot de Segor, et sedit in monte, timuit enim sedere in Segor. Quaeritur: Cum primum praetulit Segor fugae montis, cur nunc de Segor ad (0241B)montem migret (tradunt enim Hebraei quod Segor frequenter terraemotu concussa sit)? Bele autem primum et Salisa nuncupata sit; timueritque Lot, dicens: Si cum terra urbes starent, ipsa saepe subversa est, quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? Vocavitque nomen illius Moab, id est, ex patre. Minor autem genuit Amon, id est, filius populi mei.

CAPUT XX. Dixit autem Abraham Sarram sororem suam esse: certus de Deo, quod violari illum non sineret, sicut primum a Pharaone. Sarra autem Ecclesia in hac peregrinatione, atque inter alienigenas pollui non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga. In gloria quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo (0241C)ejus honor sit viro illius, sicut Abraham propter Sarram honorabatur: cui reges munera offerunt, sicut Abimelech obtulit. Et mirum quod amari potuit, et violari non potuit. Etenim Ecclesia Domino Jesu in occulto uxor, in secreto quippe spirituali, anima humana vel Ecclesia inhaeret verbo Dei, ut sint duo in carne una. Quod autem tunc in Abimelech prius et posterius figuratum est, hoc in terreno regno, cujus typum gerit Abimelech, in prioribus et posterioribus regibus adimpletum est; qui prius Ecclesiam persequentes, illamque violare cupientes, non tamen valent, et sic postea honoraverunt. Soror autem Christi Ecclesia, non de matre: non enim de terrena generatione, sed de coelesti generatione Christo commendatur, secundum quam generationem (0241D)spirituales sumus. Neque hanc generationem de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed a Deo patre accepimus. Cujus sit autem uxor, occultatur: cujus sit soror, non tacetur; quia occultum est et difficile ad intelligendum quomodo verbo Dei anima humana copuletur. Quod vero occulta cognatione fratres Christi sunt sancti, effusius ex Christi verbis in Evangelio patet.

CAPUT XXI. Pergrande convivium quod fecit Abraham in die ablactationis Isaac, convivium Christi in novo die perfectionis populi Christiani figuratur. Ablactabantur autem pueri illorum quinto anno, vel, ut alii, secundo anno. Cum vidisset Sarra Isaac ludentem cum (0242A)Ismael, ait: Ejice ancillam et filium illius. Quaerendum est cur antea Sarra voluit maritum suscipere filium de ancilla, et nunc cum matre jubet expelli domo? Non zelo fecit accensa, sed mysterio compulsa. Agar autem, id est, Synagoga, in servitutem genuit priorem populum: Sarra, id est, Ecclesia, in libertatem genuit populum Christianum. Panes autem hoc indicaverunt, quod vetus sacerdotium panes propositionis portaret secum. Uter vero aquae defecit; judicii purificatio signatur. Defectura sive doctrina eorum carnalis in pelle mortua, id est, in carne veteris hominis. Quod vero erat Agar in solitudine cum filio suo, significat Synagogam cum populo suo expulsam de terra sua sine sacerdotio, et sacerdotium errare, et viam quae Christus est, ignorare. (0242B)Quod filius siti deperiit, significat populum nullam habere spiritualem purificationem. Quod vero filium sub arbore projecit, et sic demonstrante angelo fontem aspicit, significat quosdam ex illo populo ad umbram ligni crucis refugium petituros, visurosque fontem aquae vivae reseratis oculis, id est, Christum. Angelus iste similitudo est Eliae, per quem iste crediturus est. Quod autem dicitur, Faciam illum in gentem magnam; quod copiosus populus Judaeorum esset regnaturus in mundo, sive quod coelestis regni gloriam consecuturi essent, qui ex illis crediderunt. Quod autem dicit angelum, et postea illum dominum vocat: filium illum fuisse credendum est, qui per legem et prophetas semper locutus est; qui etiam est angelus magni consilii. Bersabee puteus (0242C)septimus interpretatur, sive puteus Juramenti: sive quod septem agnas acceperit Abimelech ab Abraham, sive quod juraverunt ibi pactum. Sabee enim, sive juramentum, sive septem in Hebraeo significat. Notandum autem quod Isaac non ad quercum Mambre, sed in Geraris natus sit, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Hujus rei testis est Scriptura, quae dicit: Habitavit Abraham in terra Philistinorum. Alii dicunt figuram Christi teneri, ubi dicitur: Non videbo morientem puerum. Et in hoc significatur quod Judaei Gentibus Christum tradiderunt ad crucifigendum, et non ipsi illum crucifixerunt. Et quod dicitur, Quid agis, Agar? et sic intelligunt quasi diceret: Quid agis in lege litterae? Et in his omnibus Agar partem ostendit fidelium Judaeorum, cui dicitur, (0242D)Surge, id est, in fide; Et tolle, id est, opus fidei. Quod autem dicitur tenere manum illius, cooperationem Ecclesiae ostendit. Aperuitque oculos illius, id est, sensus in fide. Uter autem impletus, vetus lex impleta sensu spirituali, qui datur bibere populo Christiano. Quod autem Ismael sagittarius dicitur, non incongrue populo Judaico convenit, hoc est jugulando hostias legis. De convivio autem quod fecit Abraham alibi dicitur. Fit autem convivium, cum lacte depellitur Isaac, et fit laetitia magna patri excelso. Summo autem doctori de his qui jam lacte non indigent, sed cibo forti, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus, et discretionem boni ac mali. Super illis autem convivium non potest, (0243A)de quibus dicit Apostolus: Lac dedi vobis in escam. Quod autem dicit, Indignata est Sarra, cum vidisset Ismael ludentem cum Isaac; significat quasi caro, cujus personam gerit Ismael, spiritui blandiatur, qui est Isaac. Etsi in delectationibus liceat hujusmodi ludus carnis cum spiritu, Sarram tamen maxime quae est virtus offendit. Duo autem filii Abraham, unus de ancilla, et alter de libera: uterque tamen filius Abraham, licet non uterque liber. Propterea qui de ancilla nascitur, haeres quidem non fit cum filio liberae accipere promissionem. Spiritualiter ergo omnes qui per fidem veniunt ad agnitionem Dei, possunt filii Abraham dici. Sed in his sunt alii qui pro charitate veniunt, alii pro metu futuri judicii, dicitur: Qui timet, non est perfectus (0243B)in charitate: sed perfecta dilectio foras mittit timorem. De Abimelech quoque rege Philistinorum, moraliter possumus intelligere quod Sarram voluerit accipere uxorem, et quomodo Abraham illam sororem esse dixerit; vel quod compescuerit Deus Abimelech propter illam. Puto ergo quod Sarra, quod interpretatur princeps, significat virtutem animi. Haec ergo virtus conjuncta est viro sapienti. Denique Dominus dicit: Quaecunque dixerit tibi, audi vocem illius in omnibus in quibus consilium dederit illi. Non vult ergo Abraham virtutem uxorem suam dici. Donec enim virtus cum aliis participare non potest, nec uxor appellari valet. Cum vero ad perfectum venerimus, ut simus idonei et alios docere, jam non (0243C)virtutem ut uxorem intra gremium concludamus, sed ut sororem etiam aliis volentibus copulemus. Unde scriptum est: Dic sapientiam sororem tuam esse. Secundum hoc igitur Abraham Sarram sororem suam esse dicebat. Voluit ergo et Pharao aliquando Sarram habere, non in corde mundo; et virtus nonnisi cum cordis munditia potest convenire. Longe autem ait Abimelech iste quam Pharao, unde videtur mihi quod Abimelech iste formam teneat studiosorum et sapientium mundi, qui philosophiae operam dantes, tamen non intelligunt regulam pietatis ut attingant: senserunt tamen Deum et regem omnium, isti ergo quantum ad moralem philosophiam spectat, etiam purificato corde operam dedisse comprobantur, sed hanc non permisit Deus illos contingere. Haec enim (0243D)gratia non per Abraham, sed per Christum tradi gentibus parabatur. Sanat autem Deus Abimelech, et uxorem illius, et ancillas, quas putamus naturalem philosophiam, diversa et varia sectationum commenta. Interea Abraham impartiri cupit donum cum gentibus divinae virtutis, sed nondum est tempus a priore populo transire ad gentes, gratiam Dei. Secundum hunc ergo allegoriae sensum, Pharao, qui interpretatur exterminator, Sarram, id est, virtutem, accipere non potuit. Manet ergo apud Abraham virtus, manet in circumcisione, donec tempus veniat, ut in Christo Jesu perfecta virtus ad Ecclesiam gentium transiret. Tunc domus Abimelech et ancillae illius pariunt Ecclesiae filios. Hoc est enim tempus quo sterilis pariit, et hoc orante Abraham, hoc est, populo (0244A)per patriarchas et prophetas prophetante. Unde et illic dicitur: Redde viro suo uxorem, quia propheta est, et orabit pro te, et vives. Postea intulit: Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech, et reliqua.

CAPUT XXII. Tentavit Deus Abraham. Hic commemorat Deus filium charissimum, ut augeat pondus tentationis; et dicitur illi ut vadat in terram visionis, ut dum ambulat, dumque iter agit, cogitationibus discerpatur. Pervenit ad locum die tertia, ut in omni hoc spatio tam prolixo intueretur filium. Pater cum illo cibum sumeret, puer cibaret in gremio patris, ut tentatio in omnibus cumularetur. Quod autem sequitur: Postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Dic mihi, Abraham: vera dicis ad pueros, quod adores et redeas (0244B)cum infante, an fallis? Si verum dicis, ergo non facis eum holocaustum, sed fallis: tantum patriarcham non decet fallere. Quid ergo animi in te dicat hic sermo? Verum, inquit, dico, et offero holocaustum puerum. Idcirco enim et ligna porto mecum, et cum ipso puero redeo ad vos. Credo enim vere, et fides mea est haec, quod Deo omnipotenti possibile est illum a mortuis resuscitare. Denique quid dixit Dominus ad Moysen, cum venisset ad eum locum quem demonstravit illi Deus: Solve calciamenta pedum tuorum, quia locus in quo stas sanctus est. Ad Abraham vero nihil horum dictum est, nec etiam ad Isaac filium ejus. Fortassis enim Moyses, quamvis magnum lumen Ecclesiae, de Aegypto veniens, habuit aliqua mortalitatis vincula pedibus suis innexa. Abraham (0244C)vero et Isaac nihil horum habuerunt. Amavit Abraham Isaac filium suum, sed amori carnis praetulit amorem Dei. Haec historice diximus: caeterum secundum sensum superius explanata sunt. Secundo autem benedicitur Abraham, per quod significatur, quia sicut pater est circumcisionis, sic et credentium ex gentibus pater est. Moraliter quoque sic potest intelligi, quia idcirco renovat Deus promissiones suas ut ostendat tibi, quia debes et tu renovari. Primus enim homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Non permanet ille in veteribus, ne et tu vetus homo permanseris; de coelo hoc loquitur, ut et tu imaginem coelestis accipias: quid tibi prodest, si de coelo haec loquitur, et tu de terra audias? Et offer (0244D)illum supra unum montium. Dicunt Hebraei esse hunc montem in quo postea templum conditum est, hoc est in monte Moria, in quo est aurea urna Jebusaei, Et abies in locum die tertia. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria iter est trium dierum, et consequenter illic dicatur die tertia pervenisse. Quando autem Abraham immolavit filium suum, personam habuit Dei Patris. Per hoc quod in senectute genuit illum Abraham, figuratur quod pene in fine mundi Christus esset nasciturus. Non enim senescit Deus, sed illius sacramentum longe unum erat. Et senecta Sarrae significatur quod in fine temporum ex plebe sanctarum nasceretur Christus animarum. Fertilitas autem illius intimat quod infecunda fuit Ecclesia multis temporibus, sed nunc sub gratia multos habet (0245A)vitae filios. Aliter sterilitas Sarrae significat quod in hoc mundo sero facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac omnes nati sumus. Quae patri in fine temporum Ecclesia mirabili gratia Dei, non naturali fecunditate procreavit. Sicut autem Abraham unum filium suum obtulit, et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, ita Christus in humeris portavit lignum crucis. Duo autem servi illi non perducti ad locum sacrificii, Judaeos significant divisos in duas plebes, Salomone peccante, quia carnaliter servientes legi, non intellexerunt passionem Christi. Asinus autem ille est insensata stultitia Judaeorum, qua portabat sacramenta, nec intelligebat quae gestabat. Quodque sequitur, Exspectate hic cum asino, et reliqua. Postquam enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis (0245B)Israel salvus erit. Postquam vero, inquit, adoraverimus, ac si dixerit: Postquam adorare fecerimus, revertemur ad Israel. Triduum autem illud quo perventum est ad locum immolationis, tres aetates mundi significat: unam autem ante legem, secundam sub lege, tertiam sub gratia. In qua tertia aetate sacramentum crucis impletum est. Isaac ligatus super struem lignorum ponitur: Christus crucifixus, suspensus in ligno crucifigitur. Quod autem pro Isaac immolatus est aries, significat quod illaesa divinitate manente, secundum carnem crucifixus est, sive quod idem Christus filius natus est. Aries immolatus cornubus haerebat. Crux enim cornua habet, unde scriptum est: Cornua sunt in manibus illius. Cornubus enim aries haerens, crucifixum Dominum significat. (0245C)Vespere autem crimina humana sunt. Spinis autem, inquit, peccatorum circumdedit me populus hic. Alii autem hunc arietem cornubus obligatum, eumdem Christum senserunt, antequam immolaretur, spinis a Judaeis coronatum. Peracto igitur sacrificio, Deus ait Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc in psalmo scriptum est: Convertantur ad Dominum universae fines terrae.

Vocavitque nomen loci illius: Dominus videt, pro eo quod videri se Dominus fecit, utique per incarnationem. Alii dicunt per ignem, passionem; per gladium, Judaeorum odium significari. Et in eo quod Isaac dixit, Pater mi: Christum praefigurari dicentem, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Moraliter (0245D)autem Abraham unumquemque justum significat. De nocte surgentem, de infidelitate. Sternentem asinum, id est, corpus suum legi. Duo vero juvenes, duas leges ostendit. Isaac vero filius, sensum perfectum. Ligna vero quae conciduntur, opera perfecta; et locus Ecclesiam significat. Quodque dicit: Exspectate hic cum asino, sic intelligendum est quasi diceret, carnem constringite: ego et puer, id est, sensus illius.

Dixit Isaac patri suo: Ubi est victima, pater? Per hoc sensus timere passiones et tormenta significat. Quod autem dicit bis, Abraham, Abraham, vox objurgantis est. Quodque dicit, Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, sanctorum centuplum in praesenti significat, et multiplicationem in futuro praemiorum.

CAPUT XXIII (0246A) Et abierunt Bersabeae, id est, ad baptismum: et habitavit ibi, id est, in Ecclesia: deinde moritur Sarra centesimo vigesimo anno vitae suae. Sed quid sibi vult quod in sepulcro duplici sepelitur? nisi quia anima quae moritur mundo, ut Deo vivat, geminata requie suscipitur, id est, in actione boni operis et in contemplatione Divinitatis. Sepulta est autem in civitate Arbeae, id est, quatuor, quia ibi Abraham, et Isaac, et Jacob, et ipse Adam conditus est. Potest quoque Sarra virtutem animi significare, quae sapienti viro velut uxor conjungitur. Dormitio vero Sarrae virtutis est consummatio atque perfectio. Qui vero consummatae virtutis est, semper necesse est ut in aliqua eruditione versetur. Et ideo dormiente Sarra, Abraham (0246B)aliam duxit uxorem. Cethura autem thymiama offerens interpretatur. Per exercitia enim virtutum, Christi bonus odor efficitur. Secundum hanc ergo rationem tot videberis uxores accepisse, quot virtutibus polles. Spelunca duplex dicitur, id est, duo sepulcra, ut alio intercessu; duplex est spelunca, significat duas leges intercessu litterae. Ager autem, latitudinem Scripturae.

CAPUT XXIV. Quid autem sibi velit quod Abraham a servo suo postulans jurejurando fidem: Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et adjuro te per Deum coeli? Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae, nisi ut cognoscatur sacramentum? per femur enim genus intelligitur. Ergo haec fuit illa conjuratio, in qua significabatur (0246C)de genere venturum Christum in carne. Servus autem iste senior, imaginem legis habet, per quam Ecclesia sponsa Christo despondebatur: quae tamen propter antiquitatem senior nuncupatur. Abiit itaque in Mesopotamiam, stetitque juxta fontem, quaerens sponsam Domini sui filio. Sic et lex, quae post fidem venit ad fontem baptismatis, ibique orans, occurrit illi virgo Rebecca, id est, Ecclesia. Vidit puerum, id est, sermonem propheticum. Se inclinat, id est, suscipit fidem. Ornamenta, inaures et armillas, quasi intellectum et opus. Sicque secuta puerum venit ad Isaac, id est, secuta Ecclesia verbum propheticum, venit ad Christum, quae camelo ducitur: quia a gentilitate in tortuosis vitiosisque conversationibus invenitur. Quae Isaac visa descendit, quia cognito Domino, gentilitatis (0246D)vitia deseruit; quae recordata pallio velatur, quia caro nostra de errore prioris vitae confunditur. Inclinato autem die, ingressus est Isaac in agrum, quia in extremo hujus mundi tempore veniens Christus, quasi in agrum foras exivit, quia cum sit invisibilis, visibilem se Ecclesiae praebuit. Invenit autem illum Ecclesia ad puteum Visionis, id est, in contemplatione veritatis, sive juxta lavacrum aquae ubi purificetur. Sicque inde hinc copuletur sponso suo, adhaerens illi gloria, aeternitate et regno. Hebraei dicunt quod in sanctificatione Abrahae, hoc est, in circumcisione juraverit; nos autem dicimus jurasse illum in semine Abrahae, hoc est in Christo. Alii autem dicunt per nutricem Rebeccae disciplinam Spiritus sancti figurari; (0247A)per filium cum illa existentem, Synagogam Judaeorum; per potum, doctrinam; per camelos, poenitentes, qui utuntur decem verbis legis. Cecidit vas super ulnam, id est, in humilitate permanens, duas leges ostendit. Armillae autem pondus decem siclorum habuerunt, id est, decem verba legis. Domus Sarrae in quam exivit post mortem, domus est Synagogae, ad quam Ecclesia gentium ad credendum post Synagogam venit. Deduxit Isaac Rebeccam in tabernaculum, id est, Christus Ecclesiam Novi Testamenti in Ecclesiam apostolorum. Palea, id est, multae species doctrinae Spiritus sancti, quae poenitentibus dantur. Mater Rebeccae, gentilitas intelligitur; pater illius Batuel, diabolus.

CAPUT XXV. (0247B)Non est arbitrandum ob incontinentiam duxisse Abraham Cethuram, maxime cum esset grandaevus, aut propter creationem filiorum, dum per Isaac promissum est illi semen ut stellae coeli. Sed sicut Agar et Ismael carnales Veteris Testamenti, sic et Cethura et filii ejus significant haereticos, qui se existimant pertinere ad Novum Testamentum. Sed utraeque concubinae dicuntur. Sic enim dicitur: Filius concubinarum largitus est munera. Sola Sarra semper uxor vocatur. Una est enim, inquit, columba mea. Cethura interpretatur copulata aut victa, quam ob causam suspicantur Hebraei eamdem esse Agar, quae, Sarra mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur jam depositi Abrahae excusari aetas, ne (0247C)senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse: nos quod incertum est relinquentes, hoc dicemus quod de Cethura nati sunt filii Abraham. Dedit ergo Abraham cuncta quae posidebat Isaac filio suo; filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit illos ab Isaac filio suo. Quid hoc significet notandum, quia dantur nonnulla munera haereticorum, id est, carnalibus, sed non perveniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Judaei; praeter Isaac enim nullus est haeres, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine. Quod autem Rebeccae dicitur: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi in tuo ventre dividuntur, figuraliter factum etiam Judaeis non credentibus notum est, qualiter populus Ecclesiae populum Synagogae superavit, (0247D)et quomodo populus Judaeorum major tempore servivit minori populo Christianorum. Et in nobis quoque duae gentes et duo populi sunt, virtutum atque vitiorum; sed iste minor est, ille major. Semper enim vitia numerosiora sunt virtutibus. Sed tamen et in nobis per gratiam Dei populus major servivit minori. Servit enim caro spiritui, et vitia virtutibus. Si enim tales sumus qualis Rebecca, et mereamur de Isaac, id est, de verbo Dei concipere, cedent vitia virtutibus. Processit autem Esau primus, rufus, et totus tanquam pellis hirsutus. Deinde exivit frater illius Jacob, et manus implexa erat calcaneo Esau. Sed cur ille totus rufus et hispidus? Vere quia populus prior et prophetarum et Christi cruore pollutus sit a peccato, nequitiae existit squalore circumdatus. Cujus ideo (0248A)minor calcaneum tenuit, quia mystice minor populus majorem superavit. Nam quod ipse Esau primogenita propter escam fratri venumdedit, ac postmodum prima benedictione promissa privatus, significat eumdem populum qui primogenitus a Deo nominatus est, propter praesentis mundi lucra, non solum primatus sui honorem amisisse, verum etiam et regni coelestis praeparatum praemium adipisci non meruit. Unde illi dicitur: Transferetur a vobis regnum mundi. Primogenita autem ipsa vestis erat sacerdotalis, qua majores natu, cum benedictione patris induti, velut pontifices victimas offerebant. Hoc dono terreni amoris desiderio caruerunt Judaei cum gloria regni futuri. Quod autem Esau vir gnarus venandi dicitur, et homo agricola, populum Judaeorum significat, (0248B)qui venator dicitur propter venationem, et agricola, dum pro bonis terrae Deo tantum servivit. Jacob vero simplex, id est, populus gentium, cui crux Christi non reputatur in tabernaculis, id est, Ecclesia. Quodque dicitur, Isaac amavit Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur, populum significat Judaeorum, a Deo Patre amatum, quando bonus fuit in lege et in oblationibus. Jacob autem vendens pulmentum, populum significat Christianorum, vendentem infidelitatem et vanitatem propter coeleste regnum, et centuplum in praesenti comedit, id est, corpore; bibit, id est, anima; abiit, id est, a facie Christi.

CAPUT XXVI. Orta dehinc fame super terram, abiit Isaac ad Abimelech (0248C)regem Palaestinorum in Gerara. Ibique Rebeccam causa timoris fingit sororem; quam rex alienigena conjugem Isaac tunc esse cognovit, quando illum cum ea ludentem vidit. Quid sibi vellet in sacramento Christi et Ecclesiae quod tantus patriarcha cum conjuge luderet? Conjugiumque illud cognitum, vidit profecto quisque, ne aliud errando, in Ecclesia peccet, sed secretum viri illius in Scripturis sanctis diligenter intueatur. Et invenit illum qui in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse se in formam servi, ut illius capax esse humana infirmitas posset, qui modo conjugi congruum iter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum pronuntiationi accommodatum? Si propheta Dei aliquo modo lusit, carnale est, ut illum caperet affectus (0248D)uxoris: cum ipsum Verbum Dei caro factum est ut habitaret in nobis.

Post hoc Isaac aggressus est opus, et coepit fodere puteos, quos foderunt pueri patris sui Abraham; sed invidentes ei Palaestini, obstruxerunt illos, implentes humo. Quis est iste, nisi Salvator noster? qui dum descendit in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere coepit quos foderunt pueri patris sui Moyses, David, Salomon, et prophetae, quos tamen terrena et sordida replevit intelligentia, et illorum os cum purgare vellet Isaac, ut ostenderet quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt. Rixati sunt cum eo Philistini, id est, Judaei, alieni a regno Dei. Fodit ergo Isaac, imo pueri Isaac novum puteum. Pueri Isaac sunt, Matthaeus, Marcus, (0249A)Lucas, Joannes, caeterique apostoli, qui omnes Novi Testamenti puteum foderunt, et invenerunt fontem aquae salientis in vitam aeternam. Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena aspiciunt, quibus dicitur: Quoniam indignos vos judicastis gratiae Dei, ibimus ad gentes.

Post haec tertium puteum fodit Isaac, et appellavit illum Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus. Vere dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe Ecclesiae latitudinem collocavit. Sed quid est quod puteos Abraham, quos aperuit Isaac, sic vocavit, sicut et pater illius? nisi, quia Moyses apud nos Moyses nominatus est, et propheta unusquisque suo nomine. Haec mystice. Ego Deus Abraham patris tui, ac si diceret: Dum patris (0249B)tui Deus sum, misericors ero tibi. Extendit tabernaculum, id est, Ecclesiam: praecepitque servis suis, id est, apostolis, ut foderent puteum, id est, doctrinam apostolorum suis propriis scriptionibus. Sciendum autem quod Abimelech, quem diximus, significat philosophos et studiosos esse; quodque non semper habet pacem cum Isaac, sed aliquando dissidet, aliquando pacem requirit. Nec enim philosophi semper cum verbo Dei consentiunt, nec semper contrarii sunt uni Deo. Multi enim philosophi, Deum esse qui cuncta creavit, scribunt. Nonnulli etiam hoc addiderunt quod cuncta Deus per verbum suum fecerit, vel creaverit, et quod vero verbum Dei sit quod cuncta moderatur et gubernat. In hoc cum lege et Evangelio consentiunt. Dissident vero a nobis, cum dicunt, (0249C)Adeo materiam coaeternam esse, cum negant Deum curare mortalia, sed providentiam illius supra lunaris globi spatium cohiberi, cum nascentes stellarum cursibus pendent, cum perpetuum hunc mundum dicunt et nullo fine claudendum. Sunt et alia plurima in quibus dissident et concordant. Fiat conjuratio inter nos et te. Qui enim vult accedere ad legem Dei, necessario dicit: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. Et per sequentia verba remissionem peccatorum videntur poscere pro illorum satisfactione. Sequitur: Et fecit illis convivium. Qui enim ministrat verbum, sapientibus et insipientibus debitor est.

Cum venissent Geraris et Abimelech, Ochozath, et (0249D)Phicol, locutus est illis Isaac. Abimelech interpretatur meus rex. Ochozath interpretatur tenens. Phicol, os omnium. Qui tres, ut ego arbitror, figuram tenent totius philosophiae; quia apud illos in tres partes dividitur, in logicam, physicam, ethicam, id est, rationalem, naturalem, et moralem. Rationalis illa est quae Deum Patrem omnium confitetur, ut est Abimelech; naturalis illa est quae fixa est, et tenet universa, velut naturae ipsius nitens viribus, quam profitetur, ut est Ochozath, qui dicitur tenens. Moralis est quae in ore est omnium, et ad omnes pertinet per convivium similitudine praeceptorum, quam designavit Phicol, qui est os omnium. Illi ergo omnes veniunt ad Isaac, id est, ad legem Dei. Adjurant mutuo post convivium; cum enim refecti fuerint (0250A)spiritualibus mysteriis, et baptismi donum perceperint, promittit se Deus illis omnia debita dimissurum, si illi omnia dimittant. Possunt etiam hi tres significare tres magos, qui ex Orientis partibus venerunt ad Jesum, eruditi institutione majorum.

Dimisitque illos Isaac pacifice in locum suum. Secundum alios significat quod alibi dicitur: Unusquisque in illo in quo vocatus est, permaneat. Appellavitque abundantiam, id est, quatuor flumina apostolorum.

CAPUT XXVII Esau vero quadragenarius duxit duas uxores, significans populum haereticorum, qui se putat per quatuor ducere duas Ecclesias haereticorum, quae ambo offendunt animam Isaac et Rebeccae, id est, Christum, (0250B)Ecclesiaeque ejus. Quod autem dicit oculos Isaac caligasse, significat inspectiones divinas culpas peccatorum non videre. Moraliter autem Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur, quo videlicet exemplo discimus, ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus. Et quousque nobis verae indulgentiae aquae respondeant, nequaquam nostrae inquisitionis manus ad exhauriendam cordis terram torpescat. Quos tamen puteos Allophili insidiantes repleverunt, quia nimirum immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, abjectas nobis cogitationes tentationum dirigunt. Sequitur ipsa benedictio in Jacob, quam Hippolytus martyr replicavit. (0250C)Isaac, inquit, portat imaginem Dei Patris; Rebecca imaginem Spiritus sancti; Esau vero prioris populi et diaboli; Jacob imaginem Ecclesiae et sancti. Per hoc quod senuerit Isaac, consummatio mundi ostenditur. Per hoc quod oculi Isaac caligaverint, significat fidem de mundo perisse, et religionis lumen abjectum esse. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum; quod escas illius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo de repromissione est benedictio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt. Rebecca gerens Spiritus sancti figuram, quae futura noverat in Christo. In Jacob autem meditatur.

Loquitur ad filium suum juniorem: Vade ad gregem, (0250D)et affer mihi duos haedos. Praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo illos vel maxime liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Siquidem in universis Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quare autem duos jubet afferri? Quia duorum significatur assumptio populorum, quos teneros et bonos, docibiles et innocentes, animas ostendit. Stola Esau, fides et Scripturae Hebraeorum sunt, quibus postmodum indutus est populus gentium. Pellesque illius brachiis circumdatae sunt peccata utriusque plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Quod Isaac quaerit ab Jacob cur tam cito veniret, velocem in Ecclesiam miratur credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia Deo placens, salus est peccatorum; quod (0251A)postea sequitur benedictio, et illius odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regna aperta voce pronuntiant. Taliter vero benedicitur: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Odores nominis Christi sicut ager mundum implent, cujus benedictio de rore coeli, de verborum pluvia divinorum, et de pinguedine terrae, hoc est congregatione populorum, multitudine frumentorum. Haec multitudo, quoniam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui, illi autem serviunt ex Gentibus ad illum conversi. Ipsum adorant tribus populi ex circumcisione credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, quia plebi dominatur Judaeorum. Ipsum adorabunt filii matris suae, quia ipse ex illa secundum carnem natus est. Ipsum qui maledixerit, maledictus est: et qui (0251B)benedixerit, benedictionibus replebitur. Quis nesciat Judaeos Christo maledicentes esse maledictos, et populum Christianorum Christo benedicentem esse benedictum? Ecce alium pro alio benedixisse Isaac, expavit et cognovit, nec tamen indignatur relato sibi sacramento, sed confirmat, dicens: Benedixi illi, et benedictus erit. Haec est benedictio quae data est minori populo Christianorum. Sed nec tamen majorem filium fuisse despectum putandum est, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus benedictionis prophetia haec est: In pinguedine terrae, et in rore coeli, erit benedictio tua: in pinguedine terrae et fecunditate, videlicet rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit; et in rore (0251C)coeli, id est, in eloquiis divinis, ipsis enim credita sunt eloquia Dei.

Vives gladio. Quia sanguini in initio populus ille deditus, haec in Christo vel in prophetis exercuit. Fratri tuo servies, et reliqua. Significat quod Idumaei servituri sunt Judaeis, et tempus esse venturum quando de collo jugum abjicerent servitutis. Spiritualiter autem fratri tuo servies minori, scilicet populo Christiano. Tempusque veniet, cum excuties jugum illius, et reliqua. Dum per agnitionem fidei illius ad gratiam Christi conversus, depositurus onus legis, quando jam non servus populi minoris, sed per fidem frater vocaberis. Igitur Esau post benedictionem patris, invidiae stimulis concitatus, fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Judaicus populus (0251D)in Christo praemeditatus, non solum Dominum crucis patibulo tradidit, verum etiam credentes in illum usque ad effusionem sanguinis persecutus. Alii autem dicunt, Ecce odor filii mei, conjungi debere ad locum ubi dicit, Sensit vestimentorum illius fragrantiam, et reliqua. Haec autem sententia tam Christo usque adeo proprie convenit, quam populo Christiano. Odor autem Christi, doctrina Spiritus sancti per Evangelium, sive in apostolis, ut odor bonus Dei sumus, et unicuique doctori in sua doctrina et exemplo. Haec omnia quae sequuntur, tam Jacob historialiter conveniunt, quam populo christiano; quando autem ex persona Christi, ad populum Christianum. De pinguedine terrae, id est, populus Christi. Quando vero sancto a Christo dicitur de pinguedine terrae, (0252A)pinguedinem praemiorum coelestium extraneorum in futurum significat; ut dicitur, Credo videre bona Domini in terra viventium. Abundantia frumenti, vini et olei, historialiter respicit ad tria loca in quibus habitaverunt filii Israel. Abundantia frumenti, in terra Chanaan, ubi accepit Jacob benedictionem ab Isaac; vini in Aegypto, olei in terra repromissionis. Sive haec tria dicuntur per abundantiam terrae repromissionis. Aliter abundantia frumenti significat abundantiam frumenti Joseph in Aegypto; abundantia vini, abundantiam mannae in eremo; abundantia olei, abundantiam terrae repromissionis. Per abundantiam frumenti, vini et olei, optatur ut offerat Ecclesia Christo abundantiam perfectorum operum, et mandata dura ac levia, quando abundanter haec (0252B)Christus omni sancto optat. Per frumentum, vinum et oleum, cogitatio, verbum et opus significantur. Frumentum enim crescit; oleum quando liquorem profert, non crescit: sic et cogitatio crescit in verbum, et verbum crescit in opus, opus autem stat. Sic omnia quae sequuntur Jacob historialiter conveniunt, et Christo a Deo Patre, et populo Christiano a Christo, et unicuique sancto, sicut superius explanatum est.

CAPUT XXVIII. Jacob autem fugiens dolos fratris, relicta domo patria, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem; et Christus abiit in gentibus a populo, et patria domo, id est, Jerusalem, accipiens inde sibi Ecclesiam, sicut scriptum est: Vocavi plebem (0252C)meam, non plebem meam.

Pergente autem Jacob in Mesopotamiam, invenit locum qui vocatur Bethel et posuit sub capite illius lapidem magnum. Et dormiens vidit scalam subnixam innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. Bethel interpretatur domus Dei, quae est ecclesia, ubi Jacob dormivit, hoc est, ubi Christi praedicatur passio. Somnus enim Jacob passio Christi est. Lapis autem ille ad caput illius, nihilominus Christus; qui lapis sine manibus excisus de monte, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram. Quod autem unctus est, quis nesciat Christum ab unctione nuncupari? cui dicitur, unxit te Deus tuus oleo laetitiae. Et per scalam nihilominus Christus intelligitur, (0252D)qui dicit: Ego sum via, et nemo potest venire ad Patrem, nisi per me. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi. Non incongrue autem juxta allegoricam interpretationem, ut Jacob et lapis et scala pro diversis causis Christus intelligatur, sicut in multis locis invenimus. Angeli autem ascendentes et descendentes praedicatores sancti sunt. Ascendunt utique, cum ad intelligendam illius eminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut illum inveniant, ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Descendunt autem, ut illum inveniant, ut, Factum ex muliere, factum sub lege. Illa scala a terra usque ad coelum, id est, a carne usque ad Christum, quia in illa (0253A)carnales proficiendo, ut ascendendo spirituales fiunt? ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, cum illis loqui non possunt, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia per ipsum ascenditur, ut excelsa intelligat; et ad ipsum descenditur, ut in membris illius parvulus nutriatur; et per ipsum solum se erigunt, ut illum sublimiter exspectent, per ipsum se etiam humilient, ne illum humiliter ac temporaliter enuntient. Quod autem Jacob in terra Chanaan non vidit istam spiritualem visionem, significat unumquemque non videre visiones spirituales, nisi deserat peccata et vitia, ac postquam deseruerit, sine dubio videbit. (0253B)Quodque post solis occasum vidit Jacob istam visionem, significat quia post occasum bonitatis mundialis videt quisque sanctus spiritualia in Ecclesia. Jacob autem qui tulit lapidem, significat populum Christianum. Lapides autem de quibus portatur lapis, id est, Christus, significat Judaeos, qui dicuntur lapidei, propter duritiam cordis eorum. Christus autem dicitur lapis propter firmitatem et stabilitatem, quia ex Judaeis carnem assumpsit. Qui etiam sub capite ponitur, hoc est, sub principatu populi Christiani. Dormitio autem Jacob ejusdem populi mortificationem significat pro Christo, vitiis et passionibus. Quod autem Jacob non dormierit usque dum veniret ad lapidem, significat populum Christianum supradictam mortificationem non habere usque ad adventum (0253C)Christi, propter cujus adventum et mortificationem vitiorum videt unusquisque sanctus spiritalia, sicut visionem Jacob post dormitionem vidit. Scala autem quam vidit Jacob, secundum alios, duas leges significare dicitur. Ligna autem, id est, gradus scalae, ordinem significant mandatorum; qui etiam gradus quindecim dicuntur, et quindecim psalmi, qui canticum graduum inscribuntur. Angeli autem ascendentes et descendentes angeli sunt qui ministrant hominibus, id est, misericordes et immisericordes. Aliter per angelos ascendentes significantur ii qui incipiunt quidem poenitentiam, sed non perficiunt. Aliter per hanc scalam vita ostenditur uniuscujusque credentis, et per duo ligna, corpus et anima. Quodque (0253D)dicit ascendentes et descendentes, significat quod spiritus uniuscujusque hominis ascendunt et descendunt inter actualem vitam et contemplativam. Aliter ascendunt et descendunt, de terra ascendentes intelliguntur, ut Elias et Enoch; et descendentes de coelo, ut daemones, qui etiam angeli dicuntur, non tamen angeli Dei. Nam Apostolus angelos vocat, ubi ait: Datus est mihi angelus Satanae qui me colaphizet. Vel per ascensum et descensum intelligere licet descensum Christi, quando relicta dextera Patris omnipotentis, tanquam sponsus de thalamo procedens, et assumptionem carnis in mundum venit: ascensum autem, cum mortis confractis viribus, victor gloriosus, captivam ducens captivitatem, in coelum videntibus discipulis elevatur. Historialiter (0254A)vero haec significat ad Jacob, quod aliquando ad terram suam iterum ascenderet, quamvis nunc fratris Esau indignationem propter benedictionem dolo matris subreptam fugiens, in Mesopotamiam descenderet. Descendit autem Jacob in Mesopotamiam, quia situ loci inferior est quam terra promissionis. Quod autem Deus locutus sit de scala, significat locutionem Dei de suis mandatis ad homines

Terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Hoc historialiter impletur, et spiritualiter terra Ecclesiae Christo data est, et semini illius, id est, populo Christiano. Occidens autem in hoc loco occasum bonitatis mundo significat, oriens bonitatem futuram, septentrio confractionem voluntatis, meridies calorem fidei. Quae sunt autem portae coeli, nisi (0254B)mandata, sive apostoli, qui portae dicuntur? quia per illorum doctrinam intratur in credulitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Oleum autem super lapidem significat annuntiationem, sive de incarnatione, sive de divinitate, sive de misericordia illius.

CAPUT XXIX. Post hanc visionem inde Jacob iter faciens, vidit oves, et pastores, et puteum aquae, et lapidem magnum superpositum. Figuraliter autem oves justorum populi, pastores prophetae sunt, qui usque ad adventum Christi Spiritu sancto mundati, populum Israel gubernabant. Lapis puteo superpositus figuram Domini praeferebat; puteus Spiritus sancti, qui opertus fuit, nondum adveniente Christo, et homine facto Verbo Dei. Aliter per puteum baptismum, per agrum (0254C)hic mundus. Quod autem greges dicuntur, fidem Trinitatis, vel tres leges cum supradicto populo accumbentes, id est, in humilitate. Per pecora quae ex illo aquabantur, simplices, et baptismi gratiam invenientes. Per lapidem quo claudebatur os putei, duritia infidelitatis, qua abjecta, homines possunt baptismum accipere. Pastores autem in hoc loco apostoli sunt, qui Christus lapidem de puteo abstulit, id est, infidelitatem de baptismo. Aliter puteus, Vetus Testamentum; tres autem greges sunt, physicam, ethicam, logicam exercentes; pecora autem, populus veteris legis, sperans in bonis terrae. Lapis vero littera legis, quae celavit sensum spiritualem, quam Christus adveniens amovit.

(0254D)Igitur Jacob pergens in Mesopotamiam, accepit uxores duas, filias Laban fratris Rebeccae. Primo Liam, secundo Rachel, et ancillam Liae nomine Zelpham, et ancillam Rachel nomine Balam, ex quibus quatuor genuit duodecim filios. Duae uxores Jacob liberae, possunt esse duae vitae in Christi corpore, quae nobis praedicatae sunt. Una temporalis, in qua laboramus: alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur. Lia enim laborans interpretatur, Rachel visum principium. Actio ergo hujus vitae, ex qua vivimus ex fide, laboriosa est, et incerta in operibus, quod perveniat in exitu, ad utilitatem illorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc infirmis oculis fuisse describitur. Cogitationes enim mortalium timidae: spes vero contemplationis (0255A)Dei habens scientiam, ipsa est Rachel, unde dicitur pulchra specie. Hanc enim amat omni specie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei. Laban quippe interpretatur dealbatio. Per illam enim gratiam peccata quae sunt ut phoenicium, ut nix dealbantur. Ergo propter Rachel, non propter Liam servitur. Quis enim actualem vitam propter semetipsam expetierit: sed tamen nocte supposita, expertus est fecunditatem ejus. Actualis enim vita per exempla atque doctrinam, multos generat filios: cum autem unicuique sub dealbationis gratia, constituto per septem mandata legis, quae sunt dilectio proximi, tolerantia laboris, adhaeserit in variis tentationibus, velut in nocte Lia inopinata conjungitur: et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, acceptis aliis (0255B)septem praeceptis, quasi serviens aliis septem annis: ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundo corde, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla laboris tolerantia statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire; sed non hoc potest esse in terra morientium. Unde dicitur: Non est moris in hoc loco, ut minor habeatur antequam major: quia non absurde major appellatur, quia tempore prior est. Prior autem est in eruditione hominis labor boni operis, quam requies contemplationis. Sed et hoc sciendum est, quod postquam Liam Jacob fraude deceptus pro Rachel uxorem accepit, dicitur ei a socero Laban, ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem (0255C)annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam male existimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum primae: nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit illam magis quam Liam, et servivit illi aliis septem annis. Itaque ambae uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quae est Laban: una amatur, alia toleratur. Pro fecunditate fructum quippe maximum habet labor justorum in illis quos regno Dei generant in tribulationibus multis. Rachel clara aspectu, mente accedit Deum, et vidit in principio verbum Dei apud Deum, et vult parere et non potest: quia generationem illius quis enarrabit? et ideo sterilis, quia in variis pressuris non subvenit. Ipsaque interdum procreandi charitate (0255D)inardescit: vult enim docere quod novit, et dolet potius currere homines ad illam virtutem, quae illorum necessitatibus consulit, quam ad illam.

CAPUT XXX. Zelavit Rachel sororem suam; et quia purus spiritualiter editus substantiae verbis carnalibus exprimi non potest. Per quaslibet similitudines corporeas elegit Rachel ex viro suo, et ancilla suscipere filios, quam sine filiis remanere. Bala quippe interpretatur inveterata: de vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita cogitamur imagines, cum aliquid de incommutabili substantia veritatis auditur. Suscipit de Lia et ancilla sua filios, amore prolis numerosioris. invenimus autem Zelpham interpretari os hians: et (0256A)illos significat, quorum praedicatione os erat, et cor non erat. Christus enim inquit: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; et ex Zelpha tamen proles suscipitur: sive, ait Apostolus, occasione, sive veritate Christus annuntietur, in hoc gaudeo: et sunt viri quidam affectus, licet ex beneficio Rachel edit, cum virum suum secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoris malis, cum sorore cubare permittit. Scimus mandragoram pulchram esse, et suave olentem, sapore autem invalido; et hic significari bonam famam mundialem. Unde dicit Apostolus: Oportet Ecclesiam testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, qui plerumque reddunt splendorem laudis, et odorem bonae opinionis, his per quos sibi consulitur. Et ad istam gloriam (0256B)primi perveniunt, qui in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mandragoram invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad illos qui foris sunt. Doctrina vero sublimior in contemplatione defixa, hanc popularem gloriam non assequitur, nisi testimonium habeat ab his, qui inter turbas populares laborant, et ita quodammodo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel: ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis illius. Plerique etiam bono ingenio praediti, quamvis idonei regendis populis fuisse possint, tamen evitant, et in doctrinae otium tanquam in speciosos Rachel feruntur amplexus. Et quia bonum est, ut etiam haec vita paulo latius innotescens, popularem gloriam mereatur: injustum est (0256C)autem, ut illam consequatur, si amatorem administrandis ecclesiasticis curis aptum otium detinet, nec gubernationem communis utilitatis impertit. Propterea Lia sorori suae dicit: Parum est tibi, quod virum meum accepisti, insuper et popularem gloriam requiris. Proinde ut illum juste comparet, impartit Rachel virum sorori suae: ut si vacare scientiae diligerent, suscipiant tamen regimen propter hoc qui idonei sunt: sed ut hoc suscipiant, non coguntur. Hoc autem significat, quod dicitur: Cum venisset de agro Jacob, occurrit illi Lia, detinensque illum, ait: Ad me intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragora filii mei: tanquam diceret: Vis conferre bonam opinionem, noli fugere otiosum laborem. Haec in Ecclesia (0256D)geri quisquis advertit, cernit. Potest quoque Lia Ecclesiam significare. Lia enim synagoga Dei genuit populum. Et oculis quidem gravida legitur, quia spiritualem sensum in littera videre non potuit. Rachel junior, id est, Ecclesia tempore posterior: pulchra specie, sancta corpore et spiritu: quae etiam tamdiu sterilis fuit, quousque spiritum synagoga generavit. Cur autem Jacob pro Rachel servivit, et supponunt illi Liam? Quia Dominus, ut assumeret Ecclesiam, prius sibi synagogam conjunxit. Servivit Jacob pro duabus uxoribus septem annis, tempus hujus vitae significat: quia per septem dies tempus evolvitur, in quo Dominus formam servi accepit, factus obediens usque ad mortem: ille pro ovibus servivit. Et Dominus ait: Non venit filius hominis (0257A)ministrari, sed ministrare: ille oves pavit, et ait, Ego sum pastor bonus: ille mercedis lucro varium sibi pecus acquisivit, Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatas manibus in alveis aquarum posuit, ut illarum contemplatione multiplicarentur illi oves; et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum novum proposuit populo fideli, ut quisquis pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Ab aliis idcirco primus mensis sine mercede agi dicitur, quia tunc in hospitio fuit. Laban quoque ad Jacob pro pudicitia dixit: Quid mercedis accipies, sive pro dilectione illius? Quod autem Lia in nocte conjungitur Jacob, significat synagogam Deo cunjunctam in tenebris litterae; turbaque amicorum Liae significat turbam (0257B)patriarcharum et prophetarum. Rachel vero in die, id est, Ecclesia gentium in die Novi Testamenti, hujusque amicorum turbae significant apostolos, qui sunt amici Dei, Ecclesiae gentium. Et vocavit nomen illius Ruben, qui doctorem perfectum significat in Ecclesia. Videntem filios, id est, in Ecclesia; vel videntem filios haereticorum, et non permittentem habitare in Ecclesia. Simeon vero significat populum Christianum, qui audit legem in tempore Novi Testamenti. Duo simul filii Liae significant duos populos Ecclesiae. Ruben populum Judaeorum, qui vivit per legem: Simeon populum gentilem, qui audit legem ab apostolis atque doctoribus, ut alibi dicitur: Oculus videns testimonium perhibebat mihi, et auris audiens beatificavit me. Et vocavit nomen illius Levi, qui interpretatur (0257C)copulatio: significat populum Christianum copulantem Christo omnes sanctos per doctrinam suam. Judas vero figuram Christi tenuit, dicens: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae; sive populum Christianum, qui confitetur Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Rachel autem quando conjunxit Balam ad Jacob, significat synagogam Judaeorum, sed ex parte apostolorum Ecclesiam Christo conjungentem. Egressus autem Ruben invenit mandragoras. Hoc genus ligni ab aliis dicitur similitudinem hominis habere tam in manibus, quam in pedibus, sive in digitis, sive capite: caput tamen non habentes, id est, Christum, qui est caput Ecclesiae. Laban significat populum imperitum, qui albas per haeresim, et nigras per peccatum animas docent, quando placiti (0257D)advenerit tempus, id est, tonsurae ovium, vel divisionis. Laban quoque, cujus figuram tenet in hoc loco, paulo ante dictum est. Jacob sine dubio Christum significat; tres autem virgae, tres leges; carnalia, exempla patriarcharum, prophetarum et apostolorum; aqua posita in canalibus, per exempla supra dictorum significat baptismum: oves variae, animas sanctorum diversitate virtutum arietes, apostoli: de quibus dicitur, Afferte Domino filii Dei usque arietum. Sicut enim omnes oves diversi coloris assignantur Jacob, sic animae sanctorum diversae, et pro variis virtutibus Christo. Aliter tres virgae, Christum, et Spiritum sanctum, et Mariam significant: Jacob autem Deum Patrem; aqua doctrinam Evangelii; (0258A)oves, ut superius; carnalia corpora Sanctorum; arietes, doctores sanctos.

CAPUT XXXI. Decem vicibus mutavit mercedem meam. Hoc pro magnitudine dicitur, sive pro consuetudine hominum loquendi, sive pro quinque annis, quibus Jacob servivit ad Laban. In quinque autem annis habuit decem vices, quia oves Mesopotamiae bis gravidae in anno intelliguntur. Jacob autem solus intravit ad Laban, sic et Christus singulariter ad diabolum in mundum intravit; et sicut Jacob de substantia Laban dives factus est, sic et Christus ditatus est de substantia diaboli. Quid autem significat hoc, quod post servitutem longinquam, Fugiens Jacob cum uxoribus suis ignorante Laban, persequens illum in montem (0258B)comprehendit, et idola quae Rachel furata erat, inquisivit, et non invenit? Laban diabolum significat, cum aliud superius significavit. Laban interpretatur dealbatio: cum enim sit diabolus tenebrosus, ex merito transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus exprimi, qui furore Jacob persequitur electos quosque: qui Redemptoris nostri membra sunt, opprimere conatur. Hujus filias, id est, mundi, sive diaboli, Jacob abstulit, cum Christus sibi Ecclesiam ex gentilitate et ex circumcisione conjunxit, quam ex domo patris extrahit, cum dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? (0258C)Unde dicit Apostolus: Avaritia, quae est idolorum servitus. Laban vero veniens apud Jacob, non inveniens: quia, ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore nostro vestigia terrenae concupiscentiae non invenit; sed quae non habuit actibus, illa sedendo Rachel cooperuit. Per Rachel quippe, qua ovis Dei dicitur Ecclesia significatur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere. Rachel ergo sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, terrenae concupiscentiae vitium per humilitatem poenitentiae operuit. De hac coopertione vitiorum dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et reliqua. Rachel significat nos, qui idola sedendo deprimimus, culpas avaritiae poenitendo damnamus: quae utique avaritiae immunditia, non illis qui viriliter (0258D)currunt, sed his maxime eveniunt, qui quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta hujus mundi resolvuntur. Unde illic ejusdem Rachelis verba sunt, juxta consuetudinem feminarum: Nunc accidit mihi. Inierunt autem foedus inter Laban et Jacob, postquam persecutus est illum Laban. Tulitque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, quem vocavit Laban, Tumulus testis. Et Jacob acervum testimonii inter fideles, cui tam Judaeos quam gentes, testis est lapis eminens, id est, Christus: acervus lapidum, id est, multitudo sanctorum. Omnis substantia Jacob quam tulit, populum Christianum significat: servi autem, illos qui Christum timent: cameli super quos ponitur substantia, fortes in fide sive tortuosi sunt (0259A)asini vero, simplices sunt. Sicut autem Jacob omnem familiam suam portavit per ripas fluminis Euphratis ad terram repromissionis: sic et Christus portavit populum Christianum per ripas baptismi ad novum Testamentum, vel ad regnum coelorum. Jacob pergens ad Isaac, significat Christum pergentem ad Patrem in coelum. Quodque dicitur, Noluit Jacob confiteri socero suo, significat Christum latentem a diabolo, ut perficeret ad quod venit; quodque sequitur, Cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob, significat Deum Patrem non permittentem diabolum Christo nocere, et populo Christiano. Et abiges filias meas: hoc est, persona diaboli, si potuisset ad Christum loqui. Quod autem Laban et Jacob ambo venerunt per Euphratem, significat duos populos venientes (0259B)per baptismum. Laban tamen reversus, et omnes qui erant cum illo, significat illos qui baptismi dignitatem non complent, et revertuntur ad litteram. Mons autem, Ecclesia Novi Testamenti intelligitur: convivium, caro Christi et sanguis. Et dixit Jacob fratribus suis: Colligamus lapides: congregatisque lapidibus, fecerunt acervum, et vocavit illum Laban acervus testis, et Jacob acervus testimonii. Acervus Hebraica lingua dicitur adnerotes. Rursum lingua Syriaca acervus Gar, nominatur testimonium, sed utha. Jacob vero Galaat, Laban Gat, Seduth gentis suae sermone vocavit. Jacob interpretatur supplantator: Israel, princeps cum Deo: et hoc ideo, quia cum Deo praevaluit.

CAPUT XXXII. (0259C)In baculo meo transivi Jordanem. Ac si dixisset: In medio charitatis fui, cum non habuerim nisi baculum tantum. Per baculum autem, arma quae utraque manu tenentur: et si ista sententia Christo referatur, baculus Christi, patris auxilium in passione, et in resurrectione: qui Christus nunc cum duabus turmis, id est, duobus populis egreditur per baptismum: turma autem minor esse dicitur, quam turba. Si autem ad Christum referri possit, quod dicit, Erue me de manu Esau: ex parte carnis intelligendum est. Aliter per orationem Jacob in isto loco, oratio Christi pro suo populo ostenditur. Munera autem quae Jacob ad Esau misit, significant illos quos Christus dimisit in potestatem diaboli.

(0259D)His transactis, Misit Jacob nuntios ad Esau fratrem suum, mittit munera; et traductis omnibus per torrentem, ipse remansit solus. Et vir luctabatur solus cum illo, praevaluitque Jacob: nec dimisit, nisi benedictionem extorqueret, sacrumque nomen acciperet. Vir Christum significat, cui ideo praevaluit Jacob, quia populus Israel, cujus ille tunc figuram gerit in passione, id est, in torrente, praevaluit Domino, et quasi cum infirmo in carne Christo luctamen habuit; et tamen Jacob benedictionem ab angelo, quem superavit, impetravit: cujus nominis impositio, utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel: vir videns Deum, vel princeps cum Deo, quod erit in fine praemium justorum omnium. Tetigit autem Angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit, sicque Jacob (0260A)benedictus erat, et claudus; benedictus in his qui Christum ex illo populo crediderunt; claudus in infidelibus: nam femoris verbum, latitudo generis est, vel multitudo: multi quippe ex illo populo deviantes, in errores sui seminis claudicaverunt. Claudicaverunt enim, inquit, a semitis suis: qui populus non solum claudicat, sed et ultra generare filios non potest. Denique quod dixit, se vidisse Deum facie ad faciem, cum superius virum secum luctari narraverit: significat, quia idem Deus homo futurus erat, qui cum Jacob populo luctaretur. Historialiter autem iste vir qui luctabatur cum Jacob, beneficium Dei exprimit: ut sciret Jacob, quod illud non praestaret Deus. Ipse enim magnopere fratrem suum timuit: superare non posset, id est, voluisset. Respondet, cur (0260B)quaeris nomen meum, et ipsi impossibile exprimere: quia solito nomine utimur usque ad diem judicii, ut Hieronymus ait: Phanuel autem facies Dei interpretatur.

CAPUT XXXIII. Primi vero et secundi et novissimi in multitudine Jacob, plebes Ecclesiae significant. Servi autem et ancillae primo mittuntur, conjuges significat. Lia vero et filii illius in secundo loco, poenitentes vel continentes. Rachel et Joseph in novissimo, sanctos qui Christo prope sunt, significat. Quod autem dona misit fratri suo, significat illos quos Christus per libertatem arbitrii diabolo dimisit, ut superius diximus. Quod autem dicitur, Jacob inclinavit per septem: significat corpus Christi serviens in persecutionibus (0260C)populo persecutori, per septem hujus mundi. Qui idcirco munera misit prius, ut placaret illum ante quam videret, atque ideo caput illi inclinasset, eo quod primogenitus Esau fuit, vel pro timore illius: sive ut impleretur prophetia patris sui, qua dixit: Tempus veniet, cum excutias jugum illius de cervicibus tuis, et reliqua. Qui autem antecedunt, prope sunt ad Esau, id est, diabolo. Alii autem dicunt, Jacob idcirco in nocte visionem vidisse, quia in die videre non potuisset, quem vidit in nocte: sive ut significaretur, non esse Jacob similem Moysi, qui visionem vidit in die, significat legem Novi Testamenti. Jacob autem nocte vidit, significat veterem legem. Sicut autem Jacob potuit videre similitudinem specie, quam vidit, nec mortem illi non praebuit: (0260D)ostenditur, quia sic potuisse speciem Esau videre, et mortem illi praebuisse. Jacob autem congrediens significat populum Christianum, qui Christo contrarius erat ante baptismum. Percussio autem nervi gladio, concupiscentiam peccati gladio verbi Dei percussam. Claudicatio autem unius pedis ostendit, quod uno utimur spirituali pede, abjecto vitio carnis. Jacob autem in hoc loco cum duodecim filiis illius, Christum cum duodecim apostolis significat: et una filia illius, unam sanctam Ecclesiam.

CAPUT XXXIV. Post hoc Sichem filius Emmor, Dinam filiam Jacob violavit: Egressa est quippe, ut videret mulieres regionis illius: quam cum vidisset Sichem filius Emmor (0261A)Evei, princeps terrae illius, adamavit, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est anima illius cum ea, tristemque blanditiis delinivit. Dina quippe, ut videret mulieres regionis extraneae, egreditur: cum unaquaeque mens negligens studia sua, et actiones aliena curans, extra habitum, ac extra ordinem proprium vagatur: quam Sichem princeps terrae opprimit, videlicet inventam in exterioribus curis, diabolus corrupit: et glutinata est anima illius ad eam, quia unitam sibi, per nequitiam respicit, et cognita culpa resipiscit, atque flere conatur. Corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos ponit, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Recte illic adjungitur, tristemque blanditiis delinivit: modo (0261B)enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo poenitentiam pollicetur. Adhuc sequens tempus, ut dum per hoc decepta mens, ducitur ab intentione poenitentiae, suspendatur. Quatenus tunc bona nulla suscipiat, quam tunc mala nulla contristant; et tunc plenius obruitur suppliciis quae gaudet nunc in deliciis. Caeterum, secundum superiorem explanationem, Dina Ecclesiam significat, diabolo copulatam per gentilitatem ante baptismum, sive post baptismum per crimina: quam vindicant pater et fratres ejus, id est, Christus et apostoli, vindicantes Ecclesiam, quae est soror apostolorum. Dina autem per dolum vindicatur: sic Ecclesia a Christo super diabolum per dolum vindicatur. Duae (0261C)autem vindictae a Sichem sumuntur, nempe circumcisio et occisio: sic bina fuit vindicta diabolo, id est, in praesenti et in futuro, sic et peccatoribus. Quod autem die tertia sumpta est vindicta de Sichem, significat vindictam tertia lege in diabolum et in peccatores. Aliter Dina significat animam uniuscujusque peccatoris, vel hominis ineuntis conjugium cum haeretico, quam vindicant Christus et doctores. Alii autem dicunt hanc vindictam, quae facta est a Simeone et Levi, Domino non displicere: quod in hoc ostenditur, quia liberati sunt de manu inimicorum suorum: sive quod legem Dei, et circumcisionem vindicaverunt, eo quod vim fecit circumcisus super illam quae de circumcisione fuerat. Aliter hoc Domino displicuit, dum Sichem et pater illius ab Jacob (0261D)circumcisionem acceperunt, sed tamen Simeon et Levi pro merito patris illorum sanati sunt.

CAPP. XXXV, XXXVI Idola autem quae Jacob sepelivit sub ligno, significant vitia et peccata quae absconduntur sub ligno crucis. Inaures, inobedientiam: mutatio indumenti virorum propter vindictam in Sichem, significat opera mala mutanda esse ad meliora: ut alibi dicitur: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis. Dehinc loquitur Deus ad Jacob, ut habitaret in Bethel: ibi cum pareret, Rachel Benjamin, mortua est. Sed quid sibi vult enim, eumdem Benjamin Rachel pareret, vocavit nomen illius, Dolores mei: nisi futurum prophetans ex illa tribu Paulum, qui affligeret (0262A)Ecclesiam in tempore persecutionis? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quae in tribu Benjamin, cujus populus gravi dolore matrem afficit, effundendo sanguinem omnium prophetarum, insuper etiam in nece Christi acclamans impiis vocibus: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Alii dicunt, per hoc iter Jacob ad Bethel, iter Christi ad Ecclesiam Novi Testamenti significari, qui non immolavit victimam usque dum venit in Bethleem. Quod autem dicitur transcurrere greges, per anticipationem dici putatur: eo quod grex Jacob in eo habitavit, sive grex angelorum, qui nativitati Domini ministrabant: Et venit Salem civitatem Sichimorum in terra Canaan. Quomodo nunc hic Salem Sichem civitas nuncupatur, cum Hierusalem, in qua (0262B)regnavit Melchisedec, Salem sit ante dicta? Aut igitur unum urbis et loci nomen in alia atque alia tribu: aut certe istam Salem, quae nunc nominatur Sichem, dicimus hic interpretari consummatam atque perfectam; et illam quae praeterea Hierusalem dicta est, pacificam, nostroque sermone transferre. Utrunque enim accentu paululum declinato hoc vocabulum sonat. Tradunt enim Hebraei, quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit et sanatum sit, et propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum sortitam esse. Et dixit illi Deus: Jam non vocabitur nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen illius Israel. Dudum nequaquam illi nomen impositum, sed quod imponendum erat praedicatur. Quod igitur ibi sit futurum promittitur, (0262C)hicque docetur exemplo, et Jacob filius Zore, pro eo de Bosra. Hunc quidam suspicantur Jacob esse, in fine additum esse voluminis, contra Hebraei asserunt de Nachoris illum stirpe generatum. Interea Ruben patris sui concubinam violavit. Per Ruben populus primogenitus Israel ex circumcisione significatur: qui patris concubinam polluit, id est legem Dei Veteris Testamenti saepe praevaricando maculavit. Quod autem vetus lex concubina vocatur, Paulus docet, dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: haec autem sunt duo Testamenta. Ruben interpretatur: visionis filius, vel videns filius, vel videns in medio. Dixit enim mater illius: Vidit Deus humilitatem meam. Simeon, auditio, dicente matre: Exaudivit me Dominus. Levi, Apostolus: (0262D)Applicabitur enim (inquit) vir meus, sive meus erit: sive quod melius, prosequetur me vir meus. Juda interpretatur confessio: dicente matre Modo confitebor Domino. Dan, judicium, dicente matre Rachel: Judicavit me Deus. Nepthalim, conversantes, vel dilatavit me, vel certe implicuit me, ait enim mater: Comparavit me Deus sorori meae. Gad interpretatur tentatio, vel latrunculus, vel fortuna, dicente matre: In fortuna acerbata pronuntiante vita ego sum. Isachar, est merces: et hoc ideo, quia mandragoris suis Ruben introitum, qui Rachel debebatur, sibi jure emerat; vel certe quia dixit: Dedit mihi Deus mercedem, quia dedi ancillam meam viro meo. Zabulon, habitaculum: Habitavit enim (inquit) vir meus. (0263A)Dina, interpretatur causa. Jurgii enim in Sichimis causa exstitit. Joseph, augmentum: ab eo quod sibi addi mater optavit alium. Benjamin, filius dextrae, mutante patre nomen, quod mater Benonin, id est, filius doloris, pro difficillimo partu vocavit.

CAPP. XXXVII, XXXVIII. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris filiis amavit, Christum Dominum significat, quem pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex semine Abraham progenitis praetulit. Unde et ibi dicitur: Amavit enim eum Jacob, eo quod in senectute genuisset illum. Senescente enim mundo, filius Dei advenit. Tunica autem polymita, quam fecit illi pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpus Christi congregatam significat. (0263B)Somnium vero illud per quod fratrum manipuli adoraverunt manipulum illius, illud est quod in Christo impletur: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Ipse est quem sol et luna et stellae adorant. Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, Ecclesiae claritas sub imagine lunae, et omnium populorum numerositas in figura stellarum adorat. Unde et pater suus increpavit illam dicens: Numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te? Objurgatio ista patris duritiam populorum Israel significat, qui pro eo quod ex se natum esse cognoscunt, adorare contemnunt. Jacob misit Joseph filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret. Et Deus pater misit filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Misit (0263C)enim, inquit, Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut videret si recte esset erga fratres et oves. Et Dominus in Evangelio ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur defectio. Vere enim erant in defectione, qui de parricidio cogitaverunt. Qui cum vidissent eum procul, occidere illum cogitaverunt. Et Judaei videntes verum Joseph, Dominum Jesum, ut illum interficerent, consilium statuerunt, dicentes: Crucifige illum. Fera pessima devoravit eum: id est, Judaica bestia interfecit illum, de qua Dominus in Evangelio ait: Ecce ego mitto vos in medio luporum. Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita et talari. Et Judaei Christum per mortem crucis exspoliaverunt tunicam (0263D)corporalem. Polymitam autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam haedi sanguine, quia falsis illum testimoniis accusantes, per invidiam reum mortis dixerunt illum, donantem omnia peccata. Alii autem interrogant quid sit, de quo dicitur, crimen pessimum. Accusavit fratres suos de crimine pessimo: et ita sentiunt, quod hoc de adoratione idolorum sive crimine Sodomorum et Gomorrhaeorum dictum sit. Alii etiam de tunica Joseph dicunt, quod immortalitatem Christi significare possit. Sol etiam et luna cum lumen suum absconderunt juxta crucem Christi, convertentes se in tenebras, illum adoraverunt. Quomodo autem historialiter adimpleta sunt, manifestum (0264A)est; sed aliqua de his semiplena inter Christum et Joseph referri possunt. Joseph quidem adoravit pater illius, et non mater: Christum vero mater sua adoravit, et non pater coelestis. Vir autem qui Joseph invenit in agro errantem, sermonem propheticum significat qui Christum quasi errantem invenit. Errans enim vocatur, qui errantes quaerit. Is autem vir, id est, sermo propheticus, Christi passionem ministravit. Quod autem dicit: Recesserunt de loco suo, significat Judaeos recessisse de loco, de laboribus legis, idola adorantes. Ruben autem qui nitebatur liberare puerum de manibus fratrum suorum, significat eos qui crucem Christi noluerunt; et in figura Pilati dicitur, quia cooperati sunt erga crucem Christi. Et Pilatus qui est in solitudine, id (0264B)est, bonis operibus, ut dicitur: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quodque dicitur: Manus quoque vestras servate innoxias, significat, quod non Judaei, sed gentes suas manus servaverunt impollutas. Mittitur dehinc in cisternam, id est, in lacum; et Christus exspoliatus carne humana, descendit in infernum. De cisterna quoque elevatus, Ismaelitis, id est, Gentibus venditur. Et Christus, posteaquam egreditur de inferno, ab omnibus Gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta distrahitur, et hic per consilium Judae Iscarioth triginta argenteis venundatur. Denique Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quia pater lugebat filium suum amissum: quasi propheta flevit interitum Judaeorum. Denique scidit vestimentum (0264C)suum quod in passione Domini legimus factum a principe sacerdotum. Sed et velum templi scissum est, ut prophetia et nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum illius. Igitur Joseph descendit in Aegyptum; et Christus in hunc mundum. Emit illum eunuchus, castus scilicet disciplinis Evangelicis populus.

CAPUT XXXIX. Erat autem pulchra facie. Erat speciosus forma prae filiis hominum. Et mulier injecit in illum oculos, ut adulterium committeret. Ista mulier figura erat synagogae, quae saepe, sicut scriptum est, maechata est post deos alienos. Similiter volebat Christum in adulterii sui scelere retinere, ut negaret se esse Deum, (0264D)et Pharisaeorum magis et doctrinas Scribarum, quam mandata legis servare, quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquiescens illicitae doctrinae adulterii synagogae, in adulterae manu veste corporis apprehensus carne exuit se, et liber morte destructa abiit in coelum. Calumniata est ergo meretrix ubi illum tenere non potuit. Denique nec Joseph carcer tenuit, nec Dominum Jesum infernus tenuit; et cum jam ibi veluti puniendus descenderat, inde alios liberans, abiit.

Denique invenit duos eunuchos de domo regis. Duorum populorum, hoc est, credentium vel incredulorum figuram significantes, qui conclusi sub peccato, Adae transgressione obnoxii tenebantur: qui ideo (0265A)eunuchi dicuntur, quia castam acceperunt regulam disciplinae. Terna igitur luce, Domino ab inferno resurgente, et legis obscura, ut Joseph somnia revelante, solutus est a peccatis populus credentium, et de inferni carcere liberatus, redditur ministerio divinae legis. Incredulus autem populus Judaeorum, quia in confessionis ligno non credidit, transgressionis suspenditur ligno.

CAPUT XL. Praeterea narrat Pharao somnium, interpretatur Joseph. Sed quid significant septem anni, qui in septem spicis plenis, sive in septem vaccis pinguibus ostendebantur: nisi septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat? (0265B)Contra septem steriles et tenues, famem verbi Dei novissimis temporibus ostendebant. Congregavit autem Joseph septem annis omnium frugum abundantiam, id est, frumenta fidei, sanctorum horreis condens. Per illa scilicet septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni coeperint, id est, cum iniquitas illa occurreret septem criminum capitalium sub Antichristo, cum fames fidei fuerit et salutis, tunc justi pariter et fideles habebunt copiosam justitiae frugem, ne fides illorum inopia attenuata deficiat. Ab aliis dicitur, per aromata quae in camelis portantur, duas leges significari: per resinam, legem librorum legis; et per stacten legem prophetarum. Quod autem Joseph non est liberatus per consilium Judae, significat (0265C)Christum non liberatum ex parte carnis per seram poenitentiam Judae Iscarioth. Alibi autem dicitur: Vendiderunt illum Ismaelitis triginta argenteis. Argentei triginta ubi scribuntur, ab aliis dicuntur significare fidem Trinitatis, quia Christus emitur ab Ecclesia gentium. Quia autem Ruben ad cisternam veniens, non invenit puerum, significat quod in Evangelio scribitur: Non est hic, sed surrexit. Quodque Jacob dicitur nolle consolationem accipere, significat populum Christianum compatientem Christo, et hic consolationem nolentem, sed in futuro. Quodque dicit: Descendam ad filium meum, lugens in infernum, historialiter sepulcrum significat, vel quod sua prophetia praescivit, animas hominum (0265D)ante adventum Domini in infernum exire. Madianitae vero, usque Putiphar eunucho Pharaonis. Hic ab aliquibus inquiritur quomodo hic eunuchus fuit? Tribus enim modis eunuchi dicuntur, id est, qui ab hominibus facti sunt eunuchi, et qui se castraverunt propter regnum Christi Dei, et qui de utero matris suae eunuchi facti sunt. Putiphar autem nullis ex tribus modis eunuchus factus est, sed dicitur ex cogitatione scribarum et doctorum, quod Putiphar sacerdos fuit Helcopolis idolis, et vir amabilis, et decorus facie, et deinde ut dicitur: Amor illius sensus Pharaonis irruit, ut Sodomitae invicem fuerunt, et inde traxit illum Pharao ab idolo suo, et fecit illum eunuchum suae mulieris, postquam siccati fuerunt renes per multos annos, cum commisisset (0266A)illi Pharao mulierem pro amore cupido: ita ab hac causa eunuchus dicitur.

CAPUT XXXVIII-XL. Dixit autem Judas ad Onam filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui. In hac dictione lex per legem invenitur a filio, id est pastor. Odolamita civitas. Thamnas vero regio est terrestrium, id est, palium. Sedet in bivio, id est, ut putaretur meretrix esse, sive ne illam Judas praeteriret. Cognovit autem Judas, et ait: Justior me Thamar, quia non tradidi eam Sella filio meo. In Hebraeo sic: Justificata est ex Thamar, non quod justa fuerit, sed comparatione illi ut minus mala fecerunt, nequaquam turpitudinem; sed liberius requirendo, Phares divisio interpretatur, ab eo quod diviserit membra in vulva. (0266B)Secundarium Zara interpretatur oriens, sive quod primus apparuit, sive quod plurimi ex illo justi nati sunt. In libro Paralip. scriptum est: In Thamar nuru Judae; intelligitur plebs Judaea, cui de tribu Juda reges tanquam mariti debebantur. Et merito nomen illius amaritudo interpretatur, ipsa enim fellis poculum dedit. Duo autem genera erant in plebe, qui non recte operabantur: unum vero, qui nocebant; alterum, qui nihil proderant: qui significantur in duobus filiis Judae, quorum unus malignus erat, alter in terram fundebat semen, ne semen daret ad fecundandum semen Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum, inutilia generi humano, unum nocentium, alterum prodesse nolentium. Et quia pejor est ille qui nocet quam ille qui nihil prodest, ideo (0266C)major dicitur ille malignus. Her autem interpretatur pelliceus, quibus tunicis induti sunt primi homines, qui in poenam damnati sunt. Onam autem interpretatur moeror illorum, quorum vero quibus nihil prodest, cum habeant unde prodesse possint. Majus autem malum est ablatae vitae, quod significat bellis, quam non vitae, significat moeror illorum. Deus tamen occidisse ambos dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, qui illius mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum de tribu Juda coeperunt non fieri. Et ideo erat quidem filius Judae, sed illum etiam Thamar non accepit, quae erat eadem tribus Juda, sed nullus inde regnavit. Unde Zella interpretatur (0266D)divisio ejus: non pertinent sane ad hanc significationem sancti viri, qui prophetando scienter utiles erant. Judas autem significat Christum venientem ad oves quae perierunt domus Israel. Venit cum suo pastore Odolamite, cui nomen erat Hyras, ad oves suas tondendas in Thamna. Thamna interpretatur deficiens, jam enim defecerat princeps de Juda, et omnis unctio. Venit cum pastore Hyras. Odolamites interpretatur testimonium in aquas: cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens testimonium majus Joanne. Hyras interpretatur fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen Abraham vidit omnino. Et ideo inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Vidit, quando dicebat: Ecce agnus Dei. Vidit quod multi isti (0267A)cupierunt videre et non viderunt. Et ideo tanquam Odolamita vere testimonium perhibuit in aqua. Venit aut Dominus ad tondendas oves suas, hoc est, exonerandas sarcinas omnium peccatorum. Deinde Thamar habitum mutat et nomen. Nam et commutans potest interpretari, et sic de synagoga Ecclesia; sed in illa prorsus amaritudinis in aqua Domino fel ministraverant, sed illius in qua Petrus amare flevit. Habitus meretricis confessio est peccatorum. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar, sedens cum habitu in bivio, in dilectione proximi, in proficiendo, velut ambulando ad perfectionem tendit. Unde David dicit: Vias tuas, Domine, notas fac mihi. Ec accepit occulte annulum et armillam, velut in Septuaginta habetur. Monile et virgam vocatione signatur, justificatione (0267B)decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit; sed haec occulte, ubi sit conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem haedus tanquam meretrici. Haedus exprobratio peccati per eumdem Odolamitem, tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum, et reliqua. Sed non eam invenit exprobratio peccati, quam mutavit confessionis amaritudo. Potest vero publicis signis annuli et armillae, velut in Septuaginta, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum tunc personas Judas ipse gestavit quoque. Dicit non hunc populum esse Christi, sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, glorificationis erubescunt, et nos (0267C)quasi justificatos magis esse fatentur. Accusatur enim Ecclesia a Judaeis tanquam legis adulteratrix, sed ostendit virgam signum passionis; monile, legis legitima; et armillam, pignus immortalitatis. Quod autem pariente Thamar, et duos geminos in utero habente, primus qui dicitur Zara, misit manum, et obstetrix ligavit coccino, et illo manum retrahente intrinsecus; posterior, qui Phares vocabatur, nascendo processit, figuraliter congruit, quod Israel ostenderet manum in legis opera, et illam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero prorupit populus gentium, ut essent primi novissimi, et novissimi primi. Quod autem de Jacob dicitur, quod veniret ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbae, quae et Hebron, sciendum est quod eadem (0267D)civitas est Mambre et ab amico Abrahae ita antiquitus appellata. Et peperit Esau Eliphas. Iste est Eliphas, cujus et Scriptura, et in volumine Job meminit. Esau autem et Edom, et Seir, unius hominis nomen est. Esau in Hebraeo rubeum interpretatur, a colore corporis; sed pilosus totus, pilosus fuit sicut pellis Edom rubrum, vel fulvum, de coctione rubra, quam accepit pro primogenitis. Quodque dicitur: Horraei habitatores terrae; propterea quando enumeravit filios Esau repetem exponit, qui ante Esau intra Edom princeps fuerit ex genere Horraeorum, qui lingua nostra interpretantur liberi. In Deuteronomio manifeste scribitur quomodo filii Esau interfecerunt Horraeos, ac terram illorum possederunt, et fuerunt filii Jonath Horraei, (0268A)et fuerunt et Onies et soror Lodan, et Tenna. Haec fuit concubina Eliphas primogeniti Esau. Idcirco autem Horraeorum recordatur, quia primogenitus Esau ex filiabus illorum accepit concubinam. Alii autem dicunt per pastorem et Edom supradictum omnem doctorem significari, annuntiantem Incarnationem Domini advenientis ad Ecclesiam; et tres menses, quod non inventa est Ecclesia in parte bona et doctoribus, nisi per tres leges. Obstetrix ab his dicitur doctrina Spiritus sancti, sive disciplina, quae coccineum, id est, gratiam spiritualem ligavit, populum gentium, qui ostensus est prior per bonum naturae, sed de hoc quomodo prius explanatum est. Ventus putamus materia ventris mei; id est, assumptionem legis populus gentium. Et erat Dominus cum (0268B)eo; id est, Deus pater cum Christo in adjutorium suum. Quod autem Joseph dicitur habitare in domo Domini sui, Christum significat habitare in Synagoga Dei Patris, et ministrare suam doctrinam populo Judaico, per quem benedixit Pater Ecclesiam mundo, et multiplicavit tam in haedis quam in agnis, id est, in animabus et corporibus. Nec quidquam noverat, nisi panem. In hoc praefiguratur quod de Christo dicitur: Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Illa apprehendens lacinia, id est, oram vestimenti illius. Per pallium autem litteram legis significari dicitur, quae relicta est synagogae, quae est uxor diaboli relicta a Deo. Aliter per hujus mulieris viros Judaicus populus designatur. Hi autem qui somnium viderunt, non pro suis meritis, sed ut magnificaretur Joseph.

(0268C)Sublatus sum de terra Hebraeorum. Haec per anticipationem dicuntur. Et hic innocens in lacum, id est, Christus infernum pro peccato Adae, cum ipse peccatum non fecit. Tres propagines, id est, tres rami gemmas, id est bolca. Pharao autem et Herodes vel maxime leguntur adornasse diem nativitatis suae, eo quod putaverunt quod hora nativitatis eorum se ordinasset in regnum, similem rem facientes adorationis, ut dicitur: Quorum erat par impietas, et una solemnitas. Inde Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit.

CAPUT XLI. Et praeco ante eum praecedit, et praeconavit ante illum, et constituit illum super universam terram (0268D)Aegypti. Et Dominus noster distractus a Juda, ut Joseph a fratribus, et de infernorum carcere surrexit, ascenditque currum coelestis regni, de quo dicitur: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem a Patre praedicandi et judicandi. Apostolus ait: Et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium salutis signo signantur animae, et in frontibus et cordibus nostris per figuram crucis figura aeterni Regis exprimitur. Induiturque stola byssina, id est, carne sancta, visio splendidorum, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem aureum, id est intellectum bonum. Praeco ante illum praecedit, id est, Joannes Baptista. qui iter illius praecedens, praeconat dicens: Parate (0269A)viam Domini. Habet alium praeconem, vocem archangeli ex tuba Dei. Vocaturque Joseph lingua Aegyptiaca, salvator mundi: manifestum est de Christo, quando sub figura Joseph salvator ostenditur non tantum unius terrae Aegypti, sed et totius mundi. Triginta annorum fuit Joseph quando in conspectu regis Pharaonis stetit: totidem annorum fuisse Christus legitur, quando in conspectu hujus mundi sub typo Pharaonis aperuit revelata. Accepit ergo ex gentibus uxorem, id est Ecclesiam. Ex qua genuit duos filios, id est, duos populos, ex Judaeis et ex gentibus congregatos. Igitur post ubertatis annos fames praevaluit in universo mundo, merito quia non erat qui faceret bonitatem. Post haec Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi Dei liberavit (0269B)mundum. Aperuit enim horrea sua: Christus in omni orbe terrarum et erogatione frumenti sui omni subjugavit. Nisi enim vendidissent Joseph fratres, deficeret Aegyptus; nisi crucifixissent Judaei Christum, totus mundus periret. Joseph autem interpretatur augmentatio, sive amplificatio; sed in illo Joseph amplificationem non habuit, nisi sola Aegyptus. In nostro vero Joseph augmentum habere mundus omnis meruit. Ille erogavit triticum; noster, Dei verbum. In omnem enim terram exivit sonus eorum.

CAPUT XLII. Dixit Jacob filiis suis: Est frumentum in Aegypto. Dicit et Deus pater: Ex Aegypto vocavi filium meum. Descenderunt igitur decem perfectiores, id est, de catalogo legis, id est, constituti in numero. Quos (0269C)ipse cognoscens, non est agnitus ab illis. Cognoscuntur et Hebraei a Christo, ipsi non agnoscunt illum. Dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est, Christus, triticum dedit, et argentum reddit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia. Vidit Joseph Benjamin parvulum fratrem. Mystice quoque Dominus vidit Paulum, quando lux circumfulsit illum parvulum. Dicit quando. Nondum quando lapidantium Stephanum vestimenta servavit, perfectus erat. Flevit Joseph; et caecitas Pauli fletus est Christi. Lavit faciem Christus, cum baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a plurimis videretur.

Dehinc scyphus argenteus soli sacculo junioris inseritur, qui inventus est in sacculo Benjamin. Scyphus Joseph, in corpore Pauli doctrinae coelestis praefulgebat (0269D)eloquium, dum esset eruditus in lege, quia subjectus non erat. Intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium, missus. Tamen Ananias manum posuit, marsupium solvit: marsupio soluto, argentum resplenduit. Et dehiscentibus squamis, velut sacco quibusdam vinculis soluto, id est, deposito legis velamine, adeptus est gratiam libertatis, et revelata facie sermonis Evangelii praedicat. Dati sunt illi triginta argentei cum quinque stolis optimis. Triginta argenteos accipit a Christo, quicunque praedicat in Trinitate vel crucem Christi. Ideoque Paulus ait: Nec enim indicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Quinque enim stolas sapientium accepit, (0270A)omnium quinque sensuum multiplices disciplinas; praecellit igitur Paulus. Illius exuberat portio meritorum; sed tamen habent fratres, id est, alii praedicatores gratiam suam. Binas stolas, id est, ut confiteantur Christum Deum esse et hominem. Juxta quod in Proverbiis legitur: Omnes domestici illius vestiti sunt duplicibus, id est, mystica vel morali intelligentia. Mittuntur et patri munera. Filius honorat patrem. Christus populum suum promissis invitat muneribus. Portant haec munera asini, illi gentiles et inutiles et laboriosi. Nunc utiles hi portant in typum Christi munera, portant in Evangelium munerum largitorem. Nunc quae praetermissa sunt breviter sumamus. Quod Joseph dicit: Munita terrae hujus venistis considerare, terrere desiderat fratres (0270B)pro vindicta suae venundationis, et in Christi figuram hoc facit. Sicut enim vindicavit Joseph, et non vindicavit, sic et Christus vindicavit quod non vindicavit. Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. Ex persona Judaeorum potest accipi; ac si dicerent: In vindicta crucis merito patimur has plagas; et ex persona perfectorum in eadem vindicta, quod dixit Ruben: Nunquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum?

CAPUT XLIII, XLIV. Dixit Judas patri suo: Mitte puerum nobiscum. Historialiter significat quod ab illo principatum post accepisset. Per munera autem quae a Jacob ad Joseph mittuntur, intelliguntur munera spei, et fidei, et charitatis, sive cogitationis, et verbi, et operis. (0270C)Frumenta significant praemia sempiterna. Pecunia duplicem historiam et sensum, sive corpus et animam. Ponite panes, et reliqua. Haec trium possessionum, quae esse hic describuntur, differentiam meritorum ostendunt in futuro, ut dicitur: Reddet Deus unicuique secundum opus suum. Benjamin vero, ut superius explanatum est, Paulum significat; sed alii inquirunt in quo ostendatur major dilectio Pauli cum Christo dilectione aliorum apostolorum; quod ita solvunt, quia Paulus raptus est usque ad tertium coelum. Et quod audivit verba inaudita, et quod a Deo doceri post resurrectionem meruit, quod alii non meruerunt. In aliis quae sequuntur, manifestus est sensus; et in eo quod dicitur: Biberunt et inebriati sunt, inebriatio Ecclesiae, doctrina Spiritus sancti intelligitur. Impletio (0270D)autem saccorum frumento, impletionem corporum sanctorum praemiis sempiternis in futurum significat.

CAPUT XLV. Qui fecit me quasi patrem Pharaonis. Pharao in hoc loco figuram populi Christiani dicitur tenere, cui pater est Joseph, id est, Christus. Quodque dicit: Ne dimittatis quidquam de supellectili vestra, significat quod non oportet nos relinquere bonum quod incipimus, quando venimus ad Christum. Dimisit Joseph fratres suos, qui nuntiaverunt patri, dicentes: Joseph filius tuus vivit, et ipse est Dominus in universa Aegypto. Expavit autem Jacob. Plebs incredula, sed post cognovit Christi gesta, reviviscit spiritus illius, et qui videbatur mortuus, vocatur fide resurrectionis (0271A)Christi. Vivificatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, et Paulo, et Joanne. Populus Judaeorum invitatur ad gratiam, occurrit illi Judas, quod interpretatur confessio, quia praecedit jam confessio quos ante perfidia possidebat. Quod autem ad Jacob dicitur: Joseph ponet manum super oculos tuos, potest significare quod de tribu Joseph fuit Jeroboam, qui fecit duos vitulos aureos, ut reduceret populum adorare eos; et per hoc, velut impositis manibus suis excaecavit et clausit oculos Israel, ne viderent impietatem suam, vel certe specie pietatis. Haec sub specie futuri a Domino dicta sunt. Possumus etiam dicere, quia velut Joseph Dominus noster sicut corporalem manum suam posuit super oculos caeci, et visum recepit; ita etiam spiritualem manum posuit (0271B)super oculos legis, qui per intelligentiam Scribarum et Pharisaeorum excaecati sunt, et reddidit illi visum, ut his quibus aperuit sensus spirituales, in lege, visus et intellectus appareat.

CAPUT XLVI. Profectus ergo Israel venit ad puteum, et vidit per visionem nocte, et reliqua. De hoc alii ita sentiunt, quod nemo vidit Deum, nisi ad baptismum pervenerit, et ad perfecta opera; sicut Jacob ad aquam pervenerit juramenti, et post victimarum mactationem Deo audiverit illum per visionem.

CAPUT XLVII. Pharao autem invitat Israel et filios illius. Significat partem fortiorem populi Christiani infirmos ad doctrinam spiritualem in Ecclesia invitantem. Postea (0271C)vero Joseph occurrit, qui semen jam aetate susceperat in ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum electionem gratiae suae. Imponit manum super oculos illius, caecitatem aufert. Cujus ideo distulit caecitatem, ut postremo crederent qui ante putabant non esse credendum. Unde Apostolus ait: Quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Tradit post haec Joseph parentibus et fratribus suis terram opimam Gessem, praebens illis cibaria, quia fames possederat terram. Sic et Dominus elegit terram optimam parentibus, id est, patriarchis et prophetis, ex quibus natus est Christus secundum carnem, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio ait: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem (0271D)meam. His igitur dat terram promissionis, regnum Dei. De hac Propheta ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. Alii vero dicunt, per terram Gessem, quod interpretatur proximitas, Ecclesiam designari, quae proxima est regno coelorum, sive mundo. Quodque Jacob tulerunt filii Israel, significat populum Christianum secum ad fidem portare, sive ad partem firmiorem Ecclesiae infirmos, ut superius de Pharaone diximus. Parvuli autem et mulieres significant differentiam personarum in fide, sive rudes sensus animae. Plaustra, exempla justorum sive mandata Scripturae, in quibus successores populi tolluntur ad unitatem Ecclesiae, ut fiat unus populus. Denique in Septuaginta translatione scriptum (0272A)est: Et obtinuit illos fames. Aegyptii fame opprimuntur; Jacob autem et filios illius non detinuit fames. Licet enim scribitur quod praevaluit fames, non tamen scribitur quod obtinuit filios Israel. Denique superius scriptum: Descendit Abraham in Aegyptum, quia praevaluit fames in terra Judaea. Quanta cautela scriptum est de sanctis, quod fames in terra praevaluit, refertur, cum de impiis dicit ipsos fame obtentos; neque Abraham, neque Isaac, neque Jacob, nec filios eorum detinuit fames. Quod ergo justis exercitium est virtutis, hoc injustis poena est peccati. Qui enim secundum terram sapiunt, patiuntur famem verbi Dei, quia praevalet fames in terra. Justi autem, sicut scriptum est, in diebus famis saturabuntur. Invenies autem, qui de semine (0272B)Abrabae nascuntur, descendisse in Aegyptum; et rursus, filios Israel ascendisse de Aegypto. Denique et de ipso Abraham dicitur: Ascendit Abraham de Aegypto, ipse et uxor illius, et omnia quae illius erant. Et ad Isaac dicitur: Ne descendas in Aegyptum. Sed et Ismaelitae, qui portabant thymiamata, et resinam et guttam, qui et ipsi semine Abrahae veniebant, descendisse dicuntur in Aegyptum. Et post pauca: Descenderunt, inquit, fratres in Aegyptum. Et post pauca: Ascenderunt de Aegypto, et venerunt ad patrem suum in terra Chanaan, et dicunt: Joseph filius tuus vivit, et ipse Dominus in omni terra Aegypti. Haec ad praesens de ascensione et descensione potuerunt studiosis quibusque occasionem praebere. Quod autem dicitur: Joseph filius tuus (0272C)vivit, et reliqua, non otiose dictum est. Si enim potuisset vinci a libidine, hoc de eo fortasse nuntiatum non fuisset patri illius. Hoc enim sine dubio si fecisset, non vivebat. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Quodque dicitur: Ipse est Dominus in omni terra Aegypti, hoc vere magnum est illi, quod in ditionem suam redigit Aegyptum. Calcare libidinem, fugere luxuriam, omnesque voluptates carnis premere ac refrenare, hoc est principatum gerere totius Aegypti. Si quis vero est, qui aliqua quidem vitia carnis subigit, aliis vero cedit, de isto non integre dicitur quia principatum totius terrae Aegypti, sed unius fortasse vel duarum vel trium civitatum principatum videbitur gerere. Quod autem non in praesentia Joseph pater et fratres, significat (0272D)quod in praesentia nos Christum per speculum videmus, et in aenigmate. Quodque dicit: Mali et parvi sunt dies, sic intelligendum, quasi diceret: Utinam fuissent dies mei longo tempore in praesenti! Aliter sententiam populi Christiani post habitationem hujus mundi significat. Parvi enim videntur pro praemiis quae accipiuntur in futuro, et mali in comparatione sunt dierum futurorum. Post haec dicitur quod Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas, subjecit Pharaoni. Jam nullus est liber in Aegypto. Pharao enim omnes sibi subjecit. Et fortasse ideo dicitur: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Jam de Hebraeis dicitur, quod violenter (0273A)in servitutem redacti sunt. Aegyptium vero populum facile in servitutem redegit Pharao. Per Joseph omnis terra Aegypti Pharaoni traditur, de quo facile excusatur Joseph, vendiderunt enim semetipsos. Hoc Paulus fecit, cum illum qui indignus erat sanctorum consortio, traderet Satanae. Nemo itaque Paulum dixerit dure egisse, qui hominem de Ecclesia ejecerit, ut expulsus disceret non blasphemare. Vendiderunt Aegyptii terram suam Pharaoni. Spiritualiter autem hoc significat, quia Christus universum mundum sua doctrina et suo corpore emerat. Quodque dicit: Serite agros, corpora significat; per fruges vero sensus qui quotidie Christo redduntur; per reliquias quae dimittuntur, vita actualis ostenditur, quae nobis dimittitur a Christo, (0273B)si recte utamur quinque sensibus. Quod autem dicitur: Salus nostra in manu tua est, significat salutem nostram in Christi esse potestate constitutam. Terra autem sacerdotum, quae libera fuit, significat Ecclesiam liberam esse a censu mundi. Aliquorum sacerdotium duplicem honorem significat, centuplum hic, et in futuro praemia. Sub femore. Tribus causis Jacob dicitur sub femore postulare: ut si transgrederetur Joseph juramentum sub femore, id est, sub membro seminandi, semen illius non fuisset. Sive ut juraret sub membro, a quo fuit signum a Domino, id est, signum circumcisionis; sive ut juraret sub membro, ut alibi explanavimus, ex quo esset Christi generatio, et deinde lex est, ut complerent filii et nepotes juramentum patris sui post (0273C)se. Et facias mihi misericordiam, id est, ut non sepelias me in Aegypto. Et veritatem, id est, completionem juramenti. Conversus ad caput lectuli: in hoc significatur quod de petitione securus sit.

CAPUT XLVIII-L. Deinde Joseph festinans accipere benedictionem patris duos filios suos obtulit, Manassem et Ephraim, etc. Quorum Manasses, qui interpretatur oblivio, significat Judaeos qui obliti sunt Dominum suum. De quibus dicitur: Obliti sunt Deum qui salvavit illos. Ephraim autem junior, qui interpretatur ubertas, significat populum Christianum, qui ubertate gratiae redundat. Hos quidem cum benedicere vellet Jacob, posuit Joseph ad sinistram Ephraim, Manassem (0273D)ad dexteram autem constituit; at ille cancellatis manibus, crucis mysterium praefigurans, translatam in minorem dexteram, majori sinistram superposuit, sicque crucis similitudo super caput eorum, Judaeis scandalum, populis Christianis futuram gloriam praefiguravit: senioremque per crucis mysterium, sinistrum factum de dextro, et juniorem dextrum de sinistro, quia Judaeis in nostram desertam labentibus, nos illorum gloriam adepti sumus, talique sacramento majori populo Judaeorum praepositus est minor populus gentium; unde eisdem Patriarcha sic ait: Hic quidem erit in populum, sed hic exaltabitur supra omnes. Animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, septualius, (0274A)sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Jacob, et introierunt in Aegyptum, animas novem. Sciamus in Hebraeo pro novem esse duas. Ephraim quippe, et Manasse, antequam Jacob intraret Aegyptum et famis tempus ingrueret, nati sunt de Asenath filia Putiphar in Aegypto. Sed et illud quod supra legimus. Facti sunt autem filii Manasse, quod genuit concubina sua Machir, et Machir genuit Galaad. Filii autem Esrem fratris Manasse Sudalam et Tahan, filii Sudala Medem, additum est, siquidem id quod postea legimus, quia per anticipationem factum esse describitur; neque enim legitur, illo tempore quo ingressus est Jacob Aegyptum, illa aetate erant Manasses et Ephraim, ut filios generare potuerunt; ex quo (0274B)manifestum est, omnes animas quae ingressae sunt Aegyptum, de femoribus Jacob fuisse septuaginta sex: posteaquam sunt ingressae, repererunt in Aegypto tres animas, Joseph videlicet, cum duobus filiis illius. Septuagesimus autem ipse fuit Jacob. Septuaginta autem in Deuteronomio dixerunt quod in septuaginta animabus Jacob descendit in Aegyptum. Lucas autem in Actibus apostolorum septuaginta animas posuit, ne videretur septuaginta interpretibus esse contrarius, cum magnae auctoritatis non habeantur in isto tempore. Et ego dedi tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. Sichimam illi dat, quae est Sichem. Arcum et gladium vocari justitiam, qua inierunt interfecto Sichem et Emor, liberari. Alii autem dicunt, per arcum justitiam, (0274C)per gladium laborem significari.

Ruben primogenitus, tu fortitudo mea, principium doloris mei. Prior in donis, major in imperio, effusus sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum illius. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus major in liberis, et sedebas juxta ordinem nativitatis tuae, quae primogenitis vere debebatur, sacerdotale accipere regnum. Hic quippe in portando honore et praevalido robore demonstrat; verum quia peccasti, et quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluntatis effusus es in impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces. Sicque in fratrum minimo poenas peccati lugens, quod perdidit primogeniti ordinem. Principium (0274D)autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur primum viscera parentum. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum ne veniat anima mea, et in coitu illorum non sit gloria mea, qui in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura; dividam illos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Significat autem non sui fuisse consilii quod per Sichem et Hemor foederatos viros interficerent, contraque in pacis tempore amicitiarum sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore sic crudelitate rapti, muros urbis everterunt. Unde dicit: Maledictus furor eorum, quia (0275A)haereditatem propriam non accepit, sed ex omnibus sceptris paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu scriptum est, quod funiculum Christum non accepit, sed de tribu Juda quidem acceperunt. Juda, te laudabunt fratres tui, manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam ascendisti, fili mi, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit illum? Quia Juda confessio, sive laus, interpretatur, recte scribitur Juda. Confitebuntur tibi fratres tui, vel laudabunt te. Licet de Christo grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat quod per David stirpem generantur reges, et quod adorarent illum omnes tribus. Non enim ait: Filii matris tuae, sed (0275B)Filii patris tui. Et quod sequitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit captivum populum reducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum, captivam duxisse captivitatem, sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significant. Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem suam asinam suam. Quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilium populum vineae apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit, et ad vitem, sive in Haebreo habet ad Soreth, id est, electam vitem, alligaverit asinam cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicitur: Fili mi, apostrophon, id est, repentina conversio ad ipsum Judam facit, quod Christus hic sit universa facturus. Quod autem dicitur: (0275C)Sceptrum de Juda, et dux de femoribus illius, donec veniet ille qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium, significat quod non defecerunt principes de Juda, usque ad tempus quo natus est Christus, qui missus a Patre exspectatio gentium. Issachar; astutus, fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quia supra Zabulon dixerat quod maris magni littora esset possessurus. Sidonemque et Phoenicem reliquas urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, qui juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem (0275D)facit. Asinam autem fortem vocat, et humerum ad portandum, quia in labore terrae, et in vehendis ad mare quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt autem Hebres per metaphoram, id est transformationem, significari quod Scripturas sacras die ac nocte meditans, dederit ad laborandum studium suum; et idcirco illo omnes serviunt, quasi magistro dona portantes. Dan judicabat populum suum, sicut alia tribus in Israel. Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor illius retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Samson judex Israel de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit, videns in spiritu, quod comam nutriret Samson, et Nazaraeum cum (0276A)caeteris hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidens vias, nullum per terram Israel transire permittit; sed etiam si quis temerarius fuit virtute sua, quasi equi velocitate confisus, illum voluerit praedonis more populari, effugere non valeat. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur; videns enim Nazaraeum tam fortem, et quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum filium tuum verum tam fortem, quia mortuus est, et resurrexit, et rursum captivus ductus est. Alius enim Salvator mundi mei generis praestolandus est; veniat, cui reposita sunt omnia, et ipse est exspectatio gentium. Gad accinctus praeliabitur ante illum, et ipse accingetur retrorsum. Significat (0276B)autem, quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Jordanem in possessionem dimisit, post quatuordecim annos revertens, praelium adversus illos gentilium vicinarum grande invenit, et victis hostibus, fortiter dimicavit. Lege librum Jesu Nave et Paralipomenon. Nephthalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis, sive Nephthalim ager irriguus, utrumque enim significat Hebraeum verbum anioala silva. Significat autem, quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu, sive quod lacus Genesar fluenta Jordanis fuit irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia prophetare pulchritudinis; cervus autem emissus, temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris (0276C)ostendit; sed melius, si ad doctrinam cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est: Filius meus accrescens Joseph, filius meus accrescens, et decorus aspectu; filiae decurrerunt super murum, et exasperaverunt illum, et jurgati sunt, invideruntque illi, habentes jacula; sedit in fortitudine arcus illius, et dissoluta sunt vincula brachiorum illius, et manuum, per manus potentes Jacob, inde pastor egressus est, lapis Israel. O fili Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis propugnator est; et vincula tua, quibus (0276D)ligaverunt te fratres tui, ab ipso sunt soluta et disrupta, et ex semine tuo tribus nascitur Ephraim, fortis et stabilis, et lapidis durioris injuncta, imperans quoque decem tribus Israel.

Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quod de Paulo manifestissima sit prophetia, patet omnibus, quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuit. Hebraei autem ita edisserunt, altare in quo hostiae immolabantur, et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit. Hoc inquiunt ergo significare quod sacerdotes mane immolent hostias, et ad vesperum dividunt illa quae sibi a populo collecta. Lupum sanguinarium, lupum (0277A)voracem super altaris interpretationem ponentes te, spoliarum divisionem super sacerdotibus qui servierunt altari, vivunt de altari. Haec autem historice. Spiritualiter autem Ruben primoris populi videtur ostendisse personam, cui a Domino per prophetam dicitur: Israel primogenitus meus, etenim juxta quod primogenitus debebat, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur: Tu virtus mea; utique quia ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, vere dum patri dolorum semper irrogaret injuriam, dum convertit ad illum dorsum, et non faciem. Iste prior in donis, quia ipsis credita sunt primum eloquia divina, et legis satio, et testamentum, sive promissio. Iste (0277B)major imperio, utique pro magnitudine virium, quia copiosius caeteris in hoc mundo idem populus regnavit. Effusus autem sicut aqua, peccando in Christo, quasi quae vasculo non tenetur voluntatis effusus est in impetu. Et idcirco addit: Ultra non crescas: quia ipse populus postquam universo mundo dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Hoc Judaei ad stuprum, quod Ruben cum Bala concubina patris sui commisit, referunt, cum hoc ad prophetiam magis pertinet, quia de futuris loquitur, sic enim ait: Ut annuntiem vobis quae futura sunt in novissimis temporibus. Primogenitae autem plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum illius, quando corpus dominicum, in quo plenitudo (0277C)divinitatis requievit, raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Aliter thorum concubinae polluit quem ascendit, id est, legem Veteris Testamenti, quam saepe praevaricando maculavit. Quod autem lex vetus in concubinae persona ponitur, Paulus docuit, dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Haec sunt duo Testamenta. Moraliter quoque per Ruben, qui interpretari potest visionis filius, vel videte filium carnalem, hominem significat visibilem, quia etsi enim homo noster exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Primo enim omnis homo in hoc mundo carnaliter vivit, et secundum carnem movetur, et primus est carnalis motus in concupiscentia libidinis, quae cum primae juventutis obsederit tempus, durum et temerarium simul (0277D)et lascivum hominem reddidit, ascendentem super cubile patris, et polluentem thorum paternum, id est, etiam praecepta et munita naturalis legis, quae in nobis est, quam nunc pater noster nos dicit praevaricantes. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi, Scribae et Pharisaei et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone Scribae erant Judaeorum: de tribu vero Levi, princeps sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent, de quo consilio dicitur: In consilio illorum ne veniat anima mea. Horruit enim tota scelera quae in novissimis temporibus facturi erant Judaei, quia in furore suo occiderent virum, id est Christum, de quo dicitur: Ecce vir, Oriens nomen (0278A)illius. Et alibi: Femina circumdabit virum. Suffoderunt murum, id est, spiritualem murum firmissimum, qui custodit Israel. Lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax. Quando furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes: Crucifige, crucifige. Et indignatio eorum, quia dura, dum Barrabam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam illos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi hi qui ab illis separantur, et venerunt ad fidem, dispersi autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae genus incredulum spargitur. Fortasse isti filii Jacob, tres animae humanae motus significant, concupiscibilem, irascibilem, rationabilem. (0278B)Concupiscentiae speciem tenuit Ruben, qui concubuit cum concubina patris sui. Secundam speciem irae tenuit Simeon, quae ipsa ex furoris illius demonstratur opprobrio. Tertiam speciem rationis tenuit Levi, cui Ecclesiae legem servare commissum est. Has ergo species tres, videlicet omnis anima proprie, quae in hunc mundum venit, primus motus culpabiliter agere, donec malorum pondere praegravata, ad locum poenitentiae possit pervenire. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc enim Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex illius tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui, apostoli, scilicet, et omnes cohaeredes illius, qui per adoptionem filii Deo Patri effecti sunt, et Christi fratres effecti per gratiam, quorum et ipse est dominus (0278C)per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Iisdem manibus enim atque eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curavit. Juxta quod et Pater promisit, dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Adorabunt te filii patris tui, quando multi ex filiis Jacob adorant illum, per electionem gratiae salvi facti. Catulus leonis Juda, quando nascendo parvulus factus est, sicut scriptum est: Parvulus factus est nobis. Ad praedam, fili mi, descendisti, id est, ascendens in cruce, captivos populos redemisti: et quos ille leo contrarius invasit, tu moriens eripuisti; denique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; requiescens, accubuisti ut leo. Manifestissime Christus (0278D)incubuit in passione, quando inclinato capite tradidit spiritum, sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, vel ut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me Ecclesiam, sed ego pono eam. Quod vero et ut catulus leonis, inde enim mortuus, unde et natus. Physici autem de catulo leonis scribunt quod cum natus fuerit, tribus diebus et tribus noctibus dormit; tunc deinde patris fremitu vel rugitu, veluti tremefacto cubilis loco, suscitari dicitur catulus dormiens. Quod valde convenienter de passionis morte aptatur in Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in cubili sepulcri (0279A)jacens, somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vincit. Quod autem dicitur: Quis suscitabit eum? quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Non deficiet dux de Juda et Israel. Hoc manifestissime ad Judam refertur; tandiu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur; et hoc supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus est ex gentibus, cui adhuc nunquam fuit legis onus impositum, hunc copulavit ad vineam apostolorum, qui ex Judaeis sunt; nam vinea Domini Sabaoth domus Israel. Et ad vitem asinam suam. Ipse enim dicit: Ego sum vitis vera; (0279B)ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, cui supersedit Ecclesia ex nationibus congregata. Hanc ad vitem corporis sui alligavit vinculo charitatis et disciplinae evangelico nexu, ut de imitatione illius vivens efficiatur haeres Dei. Alii autem hanc asinam interpretantur Synagogam, tardigradam scilicet, et gravi pondere legis depressam. Lavit in vino stolam suam, sive carnem suam in sanguine passionis, sive illam Ecclesiam illo vino quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo vinxit, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi apostoli sunt et evangelistae, (0279C)qui lumen scientiae Ecclesiae praestant, quorum praecepta austeritatem vini, id est priscae legis superant, quia longaeviora sunt. Et dentes lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et illos qui in comedendo corpus Christi transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiae lacte veteris legis, qui validum verbi cibum mandunt atque distribuunt, et bene candidiores dicuntur. Omnes enim qui Scripturarum cibos Ecclesiae subministrant, candidi esse et immaculati debent. Zabulon habitavit in littore maris et in statione navium. Zabulon interpretatur habitaculum pulchritudinis, Ecclesiam significat: haec in littore maris habitat, et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. (0279D)Haec contra omnes turbines hujus mundi, id est, concussus firmitate solida, et exspectat naufragium Judaeorum et haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae; quorum etsi tonditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes. Legitur autem in Evangelio inde assumptos aliquos apostolorum et in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephthalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum. Sidon interpretatur venator, sive venatrix. Venatores qui sunt, nisi apostoli? qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus dicitur: Mittam venatores meos, et venabuntur vos in omni monte. Moraliter quoque Zabulon, qui fluxus nocturnus (0280A)interpretari potest, significat quod posteaquam ad poenitentiam per confessionem Judas, id est anima conversa fuerit, auferuntur ab ea et desinunt omnia illa quae gessit in nocte ignorantiae, et extendit se usque ad venatores, ut et discat venari. Si quando ferae aliquae, aut vulpes dolosae, id est, daemones vel cogitationes maximae cor illius irrumpunt, et volunt exterminare vineam Domini Sabaoth, et apprehendat illos malarum cogitationum laudabilis venator effectus. Issachar asinus fortis. Issachar interpretatur merces: referunt ad populum gentium, quem Dominus populi sui pretio est mercatus. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis quasi tributum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens; nunc vero fortis, Redemptoris (0280B)dominio collum mittens, et jugum disciplinae evangelicae praeferens. Hic accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima. Inter terminos autem cubare, est praestolando hujus mundi finem requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed desiderare ultima. Et fortis asinus requiem et terram optimam vidit, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternam vitae patriam tendit. Unde etiam ponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum honorabiliter portat. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo fidei bona opera, bonorumque operum munera offerens. Moraliter autem ostendimus hominem qui tripartito animi (0280C)motu, ut est, totius animae languore erraverit, quoad per concupiscentiam. Ruben etiam, Simeon et Levi, prudentiam non recte directam significare posse distinximus; sed hic jam ab errore invidiae ostendimus poenitentem, et in Zabulon ex multa magnaque parte ad poenitentiam conversum. In Issachar vero, qui omni in loco merces interpretatur, videmus illum mercedem boni operis exspectantem, quia ipse non solum abjecit omne malum, sed etiam desiderat sive optat semper omne bonum, et inter terminos medius habitat, sive requiescit, nec ad dexteram nec ad sinistram declinans. Vidit requiem quia bona, et terram quia optima. Postquam autem carnis et spiritus pugnam dispulit et exclusit, requievit spiritus (0280D)illius in Deo; et tunc vidit terram quia bona est, quando carnem suam a vitiis et concupiscentiis expugnabat; et quando differt fructus justitiae in operibus bonis, supposuit humerum suum ad portandum. Et factus tributis serviens, cum onus illud evangelicum admodum leve humeris animae portet, et reddiderit Deo. Dan judicabit populum suum, sicut alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et reliqua. Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum; alii de Juda, a quo traditus est Dominus, haec pronuntiant, et equitem et equum Dominus cum carne suscepta designare volunt. Retrorsum autem cadere, ut in terram, unde assumptus est. Sed quod die tertio surrexit, ideo ait: Salutare tuum exspectabo, Domine; (0281A)non relinques enim, inquit, in inferno animam meam, nec dabis semen tuum videre corruptionem. Alii autem, ut praediximus, hanc prophetiam ad Antichristum transferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur, et mordens. Et quod primus Dan inter tribus Israel ad Aquilonem castrametatus est, illum significat qui se in lateribus Aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus est fremitus equorum ejus, qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Cerasta enim Graece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fiat (0281B)ergo coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine illos ambulare provocat, quibus quasi parcendo provocat, non blanditur, sed mordet, scilicet illos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta itinera praecepti coelestis constringere videt, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, verum etiam terrore potestatis perimit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Qui in loco equi insinuat hunc mundum, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe mordere, est extrema hujus mundi feriendo contingere. (0281C)Ut cadat ascensor illius retro. Ascensor equi ejus quisquis in dignitatibus hujus mundi extollitur, qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Paulus cecidisse memoratur. In faciem autem cadere, est in hac vita unumquemque suas culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur cadere, est ex hac vita repente decidere, et quod ad supplicia ducatur ignorare. Et quia Judaei, erroris sui laqueis capti, pro Christo Antichristum exspectant, bene Jacob eodem loco, repente in electorum numerum conversus, dicit: Salutare tuum, Domine, exspectabo; id est, sicut fideles, non Antichristum, sed illum qui in redemptionem nostram venturus est, verum Christum credam fideliter. Moraliter quoque potest intelligi ille qui jam dudum (0281D)Misachar profectus dicitur, et in mandatis requiescere, atque animae suae agricolam factum nunc jam ad hoc proficere, ut Judam discernendi et judicandi populum suum, id est cogitationum cordis sui intelligentiam sumpserit, tanquam una tribuum Israel, id est, omnia in unitatem atque concordiam revocare; ut cogitationum in illo sit nulla dissensio, fiatque idem coluber, juxta praeceptum Domini, dicentis: Estote prudentes sicut serpentes. Prudenter autem agere nos debemus in vita hujus mundi, nec ad dextram nec ad sinistram declinemus; neque per latam viam incedamus, quae ducit ad mortem, sed per angustam, quae ducit ad vitam. Ad hoc enim additur cerastes in semita; angustior est enim semita quam (0282A)via. Mordeat, equi calcaneum, faciens quod Apostolus ait: Macero corpus meum, et reliqua. Haec autem facit, ut cadat eques retrorsum. Iste enim talis semper elationes et altitudines metuit, et mavult animam suam cadere de mala altitudine ad bonam humilitatem, ut discat a Christo, qui dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Si ergo revocat animam de altitudine retrorsum, post humilitatem Christi rediens, salutem exspectat a Domino. Gad accinctus praeliabitur ante eum. Iste Gad accinctus personam Domini exprimit, qui in primo adventu humilitatis suae ante adventum Antichristi praeliando occurrit, accinctus gladio verbi Dei, de quo dicitur: Accingere gladio tuo super femur, potentissime. Quo utique inimicos divisit, id est, filium a patre, et filiam a matre, (0282B)et reliqua. Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium. Quod autem ait: Et ipse accingetur retrorsum, charitas Domini in secundo adventu ostenditur, quia cum venerit Antichristus, item occurret post illius vestigia Christus celeri adventu, ut illum interficiat spiritu oris sui, unde et Gad latrunculus interpretari potest, et quod posterior, id est serus, species quasi latrunculus improviso adventu exsiliat. Sicut enim, inquit, fur in nocte, ita Christus. Ergo ante Antichristum in hunc post illum majestate occurrit. Moraliter quoque homo noster, quem supradictis modis aliquantulum profecisse descripsimus, necesse est ut adveniat, ut tentetur ab inimico, ut propositi constantia probetur, quia vir intentatus non est probabilis. Ante et retro accingamur, ut ea (0282C)quae facta sunt et futura diligenter attendantur. Aser, pinguis panis illius, et praebet divitias regibus. Aser, cujus nomen significat divitias, ideo Christus est, quia altitudo divitiarum sapientiae et scientiae illius innumerata est: quia pauper pro nobis factus est, ut dives esset. Cujus panis pinguis factus est: caro scilicet illius, quam si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Idem etiam praebet delicias sapientiae regibus, his scilicet qui sensus proprios bene regunt, et sua corpora in servitutem redigunt. Quidam hoc de Aser ad Annam prophetissam, filiam Phanuel, referunt, quod cum Simeone de Christo prophetans, multas praestitit delicias regibus, id est, apostolis, et caeteris sanctis. Moraliter quoque Aser qui beatus interpretatur, fortasse ille est quem ab (0282D)errore ad poenitentiam revocatum, paulatim per singulos gradus usque ad beatitudinis incrementa perduximus: cujus post conversionem, post intelligentiam spiritualem, post tentationem et victoriam, pinguis est panis. Addit enim illum panem, qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo, et iste cujus jam pinguis panis est, etiam delicias regibus dabit, non pauperibus, aut insipientibus, sed regibus: sapientiam enim loquimur ad perfectos. Nephthalim, quod interpretatur dilatatio, apostolos et praedicatores sanctos significat. Quorum doctrina in altitudine diffusa est istius mundi; et apostoli ex hac tribu plerique fuerunt. Dicitur autem Cervus emissus, quia nimirum apostoli vel praedicatores veloci saltu exsitientes, (0283A)in modum cervorum transcendunt implicamenta; ac excelsa ac sublimia meditantes dant eloquium pulchritudinis, praedicantes universis gentibus doctrinam Salvatoris. Moraliter quoque homo noster interior, qui paulo ante pane pingui vescebatur, qui scilicet panis confirmavit cor hominibus, non incongrue cervus emissus dicitur, quia omnia terrena despiciens, more cervorum in excelsis pascitur; totumque thesaurum in coelo collocat, ubi, juxta Evangelium, erugo et tinea non demolitur. Et tunc eloquia pulchritudinis, id est, contemplationis supernae, documenta profert. Filius accrescens Joseph utique in gentibus, qui cum ob incredulitatem synagogam reliquisset, plebem sibi innumeram ex gentibus congregavit. De hoc David dicit: Convertentur (0283B)ad Dominum universi fines terrae. Sequitur: Decorus aspectu. Superat enim omnes illius pulchritudo, de quo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae decurrerunt super murum, id est, generatio vel Ecclesiae quae crediderunt in Christum. Haec super soliditatem fidei, quasi super murum amore pulchritudinis Christi ascensurae discurrunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur. Sed objurgati sunt illum, quando falsis testimoniis calumniantes, sanctum Domini opprimere synagogae populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentes quoque jacula. Neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittas, vel aliquod vulneris telum. Sed hoc specialiter in Christum evenit, sed in forti illius arcus. Christus arcum suum et (0283C)arma pugnandi posuit in Deo, cujus virtute confringitur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres illum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus illum in ligno suspensum crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum potentis Jacob, id est, Dei Jacob, ex cujus semine ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit filium, nisi Deus pater, qui in unitate unum sunt? Sed pro persona corporis dicitur, quod auxilio divino indiguit, sicut in Evangelio dicitur: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum: benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Universa enim subjecit (0283D)ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi, ut angelis et hominibus dominaretur: benedictionibus uberum sive duorum Testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratus est: sive benedictionibus uberum Mariae. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Benedictionibus uberum et vulvae. Hic benedicitur vulva ejus matris, quae utique virginalis nobis Dominum edidit. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum servorum tuorum. Ultra omne enim meritum sanctorum patriarcharum sive prophetarum, convaluit benedictio patris in filio. Patris, ita ut ei nullus justorum adaequetur, donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles aeterni facti sunt, qui Christi adventum (0284A)prophetantes, cum magno desiderio incarnationem illius exspectaverunt, de quibus Dominus dicit: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis. Hi ergo dicti sunt colles, propter excellentiam sanctitatis, qui etiam vocantur aeterni, quia vitam consequuntur aeternam. Fiant in capite Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Idem et Joseph, secundum Aegyptiorum scilicet linguam, salvator mundi inter fratres, inter sanctos quos ipse fratres vocat. Moraliter quoque is qui fidei profectu et supradictis gradibus in tantum creverit, ut usque ad invidiam adversarios provocet, non immerito dicitur accrescens, et non semel, sed bis accrescere pronuntiatur. In fide enim et opere omnis perfectus crescit, et decorus dicitur, (0284B)quia illa jam pulchritudo, in qua naturaliter factus est, in eo renovatur. Ob quam pulchritudinem filiae illum de muro viderunt, ac desiderant. Sanctae utique animae super murum fidei fundatae, perfectionem illius cupiunt videre et imitari; sed exasperaverunt talem sanctum daemones, habentes ignita nequitiae jacula. Parant enim sagittas suas, ut sagittent in obscuro rectos corde. Sed in forti arcus illius, in divinis scilicet profectibus arcus virtutis illius positus, ex quo jam arcus sagittas orationum suarum ad persequendos inimicos emittit; et dissoluta sunt vincula, quibus illum inimici ligari cupierunt, per virtutem Dei Jacob. Et tunc incipit pastor esse animarum, et in modum durissimi lapidis non vincitur. Deus enim patris illius, id est, justorum praecedentium, (0284C)qui spiritualiter nobis patres, adjutor est uniuscujusque sancti, cui hoc promittitur: Et omnipotens virtutibus abundare illum facit benedictionibus coeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Contemplatione enim coelestium satiatur, et intelligentia Scripturarum, quas non immerito propter sacramentorum obscuritatem abyssum vocat; et sicut per coeli benedictionem sanctis promittuntur aeterna praemia, sic per benedictionem abyssi praedicantur illis in praesenti saeculo nonnulla solatia. Benedictionibus uberum et vulvae. Constat enim esse apostolica ubera, e quibus recentes adhuc in fide, ac velut parvuli percipiunt, ut ad perfectiorem cibum praedicationis perveniant. Unde dicit Apostolus: Lac vobis (0284D)potum dedi, non escam: habens videlicet verba duorum Testamentorum, vel dilectionem Dei et proximi. Haec Ecclesia spiritalem vulvam, quae non solum pariat filios; sed etsi forte declinaverint a via veritatis, iterum parturiat. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum tuorum. Pater noster est, cui dicimus: Pater noster qui es in coelis, qui elevans manus in Bethania, per benedictionem apostolorum nos benedixit. Patres autem sunt Christi patriarchae, de quibus Apostolus ait: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, quorum divinationibus et benedictionibus unusquisque in Ecclesia utitur. Donec veniret desiderium collium aeternorum. Tunc veniet desiderium sanctorum, cum juxta Apostolum ibunt obviam Christo; et sic semper cum (0285A)Domino erunt. Fiant in capite Joseph Nazaraei, sicut supra diximus, unusquisque in cujus vertice, id est, mente, maneant benedictiones supra dictae. Sicut enim Apostolus inquit: Homo noster exterior corrumpitur, interior autem renovatur de die in diem. Benjamin lupus rapax. Quod autem prophetat de Paulo apostolo, sicut supra diximus. Quidam autem ad urbem Hierusalem referunt, quae in tribu ejusdem Benjamin sita est. Nam sicut Benjamin benedictionem ultimam consequitur, ita et populus Hierusalem ultimus est salvandus. Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Lupus rapax dicitur, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum. Mane comedit praedam. Mane illud tempus significat quo legem accepit; tunc enim mundo (0285B)prima illuminatio scientiae data est. Comedet autem mane, quia legem quam accepit, edit adhuc et meditatur, scilicet sequens legem justitiae, quam praeripiens prae cunctis quasi praedam manducans, ad legem fidei non pervenit. Ad vesperum autem dividet spolia. Vespera est illud tempus novissimum, quo (0286A)convertentur. Tunc ergo videt, et tunc intelligit dividendam esse litteram a spiritu, et tunc cognoscit quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Et tunc incipiet facere quod, tota die meditans, ante non fecit. Moraliter quoque nihil aliud occurrit, nisi quod perfectus ille homo, quem supra diximus, in Benjamin lupus rapax regnum coelorum diripit. Vim enim patitur regnum coelorum, et violenti rapiunt illud, et illa quae in lege et in Prophetis et Evangelio legerat, velut esuriens et rapax invadit. Et cum in hoc tempore, velut in matutino, hanc praedam diripuerit, adveniente mortis vespera, incipiet dividere spolia; hoc est: diversis laboribus incipiet diversa praemia possidere; quae postquam inimicos prostravit, veluti jam victor haberi merebitur. Cur autem Jacob omnes (0286B)quos genuit de libris et ancillis aequaliter honorificavit, nisi ut ostenderet quod Dominus Jesus Christus omnibus gentibus regna coelorum aequaliter tribuit? Non enim distinctio Judaeis a Graecis, aut servus, aut liber, quia in omnibus Christus.

EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT PRIMUM. (0285B) Haec sunt nomina filiorum Israel. Haec sententia (0285C)Esdrae prophetae ab aliquibus dicitur usque LXX, et principium voluminis: Joseph autem erat, et reliqua. Et titulus hujus voluminis Joseph, quod dicit: De Aegypto vasa aurea, usque Moses jejunavit quadraginta dies et quadraginta noctes. Titulus autem hic radix verbi potest dici. Verbum autem, volumen usque ad finem. Mos est Scripturae divinae radicem verbi plantare antequam indicat mysteria. Jacob etiam filiorum suorum dicitur radix filiique plebis: sic Christus apostolorum radix est, apostolique omnium credentium. Haec autem sententia Evangelicam sententiam significat, qua dicitur: Haec sunt nomina duodecim apostolorum. Sed haec est praesens recapitulata sententia, quae in Genesi nominata sunt, quae nunc hic nominantur. Quae dominatio in Genesi, et (0285D)hic in Exodo significat duodecim prophetas in veteri, et duodecim apostolos in novo Testamento. Idcirco vero filii Israel hic primo dicuntur ante suum patrem, quia illis plebs propior erit quam Israel. Hic autem liber vitae dici potest, quo etiam totus canon vocari vocabulo dicitur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae. Quod patriarchis in Pentateucho, et apostolis in Evangelio. Israel autem vir fortis, quod in his quibus hoc convenire dicitur, id est nativitate, vel in primogenitis, et in benedictionibus, Christum significat in resurrectione fortem, et vincendo diabolum in tribus tentationibus, et solutione inferni. Joseph vero in Aegyptum ad Jacob cum filiis suis Christum significat apostolos suos in hunc mundum praecedentes. A Ruben vero usque Asar, ordo narrandi (0286B)intelligitur. Quatuor enim ordinibus patriarchae numerantur. Primo, nativitatis, ut in Genesi, ubi illorum nativitas narratur. Secundo, benedictionis. (0286C)Tertio, libertatis, ut erga tabernaculum fuerunt. Quarto, narrando, ut hic in Exodo, qui tres supradictos non observat. Qui etiam ordines apostolis conveniunt: primo, nativitatis, id est vocationis a Christo, ut Petrus et Andreas. Secundo, libertatis, ut de Petro dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tertio, benedictionis, ut Joanni in praemiis. Quarto, narrandi, id est quomodocunque commixtim numerantur. Quod autem dicit: Singuli cum domibus suis, pro animantibus intelligendum est, sive pro viris ac mulieribus, quod mystice Apostolus cum Ecclesiis suis significare dicitur. Quodque dicitur: Introierunt ad angustiam, secundum alios pertinet, ut est: Post (0286D)multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Post omnium LXX animae cum Jacob introierunt in Aegyptum, septuaginta discipuli ad praedicandum verbum Dei in totum mundum mittuntur. Animae autem descendisse dicuntur, siquidem in usu est animas pro hominibus appellari. Istae sunt animae quae egressae sunt de femoribus Jacob. Ego non puto quod quilibet possit hominum animam gignere, nisi quis forte talis sit, qualis ille qui dicit: Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Tales sunt qui generant animas sicut alibi dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Alii enim hujusmodi generationis curam aut nolunt, aut nequeunt habere. Denique Adam sic dicit: Os de ossibus meis, et caro de carne (0287A)mea, et non anima mea; sed per hoc videtur, quae de terra sunt, sua esse profiteri: non audere vero dicere sua esse, quae scit de terra non esse. Sed et Laban a diabolo sic dicit: Quoniam os meum et caro mea est, amplius non addidit, nisi quod terrena consanguinitas agnoscit. Alia est animarum generatio, quae vel Jacob descendenti in Aegyptum sociatur, vel caeteris sanctis sub enumeratione mysticae posteritatis ascribitur. Mortuo autem Joseph, filii Israel creverunt et invaluerunt nimis. Postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, multiplicatus est fidelium populus. Nisi enim granum frumenti cecidisset et mortuum fuisset, non utique Ecclesia fructum plurimum protulisset. Moraliter quoque et in te, si moriatur Joseph, si mortificationem Christi in corpore (0287B)tuo suscipias, et mortifices membrum tuum peccato, tunc in te multiplicantur filii Israel, id est, sensus boni et spirituales. Quotidie enim morientibus vitiis in te virtutum numerus augetur. Et in terra multiplicaris, in tua scilicet carne, per quam virtutes administrantur. Sequitur: Surrexit alius rex. Primo videndum est quis iste rex, qui sciebat Joseph, et quis est qui nesciebat. Quandiu ergo rex noster, id est spiritus mentis nostri tenet memoriam Joseph, id est, Christi. Hujus enim meminit rex in Aegypto, id est spiritus noster in carne nostra, quae Aegyptus non inconvenienter dicitur. Non affliguntur filii Israel, rationabiles scilicet sensus vel virtutes, nec luto et latere consumuntur, terrenis scilicet curis, nec masculi necantur, opera jam perfecta. (0287C)Si vero sensus nostri nescierint Christum, tunc sapientia carnis, quae inimica est Deo, succedit in regnum, et alloquitur gentem suam, corporeas scilicet voluptates, et vocatis ducibus vitiorum, initur consilium contra Israel, quomodo opprimatur supra dictis malis. Et tu ergo qui haec audis, si post donum baptismi opera hujus mundi facis, scito quia surrexit in te alius rex, qui nescit Joseph. Potest quoque rex Aegypti, qui nescit Joseph, esse diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus. Quia genti suae, id est, apostatis angelis, quodammodo loquitur: Ecce viri Israelitae creverunt, et invaluerunt supra nos: hi scilicet, qui mente Dominum videre possunt. Deinde hoc sensit diabolus, quia fortis sit gens Israel, namque saepe egressus (0287D)est, et saepe superatus est; sed illud quod timet, ne quando eveniat illis bellum, et jungantur adversariis illorum, et devictis illis de terra sua descendant. Ostendit se ea quae a patriarchis et prophetis de adventu Christi praedicta sunt, praesensisse; et inde scire quod sibi immineat bellum. Et sensit venturum, quia cum fiducia triumphet illos, et docet Israel aedificare civitates, id est Phiton, quod interpretatur os deficiens, vel os abyssi. Et Rammasse, quae interpretatur commotio tineae. Eliopolis, id est civitas solis. Ecce quales civitates praecepit sibi aedificari Pharao, os deficiens; et defecit namque os, cum mendacium loquitur, cum veritate aut probationibus deficit; aut os abyssi. quia abyssus locus (0288A)perditionis est. Et alia civitas commotio tineae est: qui enim sequuntur illud, ibi congregant thesauros suos, ubi tinea demolitur, et fures effodiunt. Sed etsi nos in omni conscientia gratias agimus, dicit et de nobis: Filii Israel praevaluerunt nimis super nos. Hoc quod dicit: Ne forte adjungantur adversariis nostris, significatur, quod si jungamur praedicatoribus veritatis, praevaluimus super illum, et peregrinus de terra sua, deponentes veterem hominem cum actibus, vel relinquentes imaginem hujus terreni hominis, et induentes imaginem hujus coelestis. Alii dicunt per adversarios, quibus timuit Pharao Israel conjungi, mandata pertinentia ad Christum intelligi. Et egredientur de terra: id est, erunt sine servitute Aegyptiorum. Et hoc in praesenti diabolus (0288B)timet, ne egrediantur de terra corporis sui, si non serviant peccatis et vitiis. Per magistros quos praeposuit Pharao filiis Israel, haeretici demonstrantur praepositi a diabolo sua aestimatione, ut sanctos affligant oneribus peccatorum. Vel moraliter, ut supra breviter exposuimus, mali sensus bonos pervertendos. Quodque dicitur: Quanto opprimebat illos, tanto magis multiplicabantur, significat sanctos, quanto a diabolo patiuntur tentationes, tanto magis a Christo abundant praemiis. Multiplicabantur autem cum ad sanctos refertur, ad fidem pertinet. Crescebant autem ad opus luti et lateris, id est, vitiis corporis et animae. Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, et reliqua. Videtur quidem secundum historiae narrationem stare non posse. Quod dicitur: (0288C)Quia non fecerunt obstetrices quod praecepit Pharao. Non enim inveniuntur non vivificasse feminas, quas praecepit Pharao vivificari. Et si non fecerunt, aut ex praeceptis debuerunt, sicut masculos vivificare, contra praeceptum regis, ut feminas occidere. Haec propter eos qui amici sunt litterae, et non putant legem spiritualem esse. Spiritualiter autem secundum sensum, qui potest intelligere Deum, et quae sursum sunt quaerere, odit Pharao rex Aegypti, et hunc interimi cupit; quaecunque carnis vivificari, non solum vivificari, sed augeri vult: ut omnes carnalia sapiant, qui sunt super terram, et nemo ad coelestem patriam oculos elevet. Iste autem Pharao obstetrices corrumpere aggreditur, quarum una Sephora vocabatur, quae interpretatur passer; (0288D)et altera Phua, quae apud nos rubens dici potest. Per has necare mares, et vivificare solas feminas cupit. Istas obstetrices dixerunt quidam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim quaedam mediae sunt, et tam masculos quam feminas. Eruditio enim ista rationabilis sententiae ad omnes propemodum pervenit, sensus omnis inseruit, omnesque fovet. Si quis aut virilis in ea animi fuerit, et voluerit coelestia quaerere, per hujus eruditiones ad divinorum intelligentiam paratior veniet: est enim una velut passer, quae celsiora docet; alia, quae rubens vel verecunda interpretatur, moralis est, quae mores componit, verecundiam docet. Sed quia Scriptura dicit: Timebant obstetrices Dominum et (0289A)non fecerunt jussum regis, non inconvenientius obstetrices istae duae duo testamenta significant; et Sephora, quae interpretatur passer, legem spiritualem significat. Phua vero, quae rubens vel verecunda dicitur, indicat Evangelium, quod rubrum ex Christi sanguine et passionis illius rutilat cruore. Ab his ergo animae quae in Ecclesia nascuntur, velut ab obstetricibus medicantur, quia Scripturarum lectione cuncta in illa eruditionis medicina confertur. Tentat tamen Pharao post haec necare Ecclesiae masculos, cum studiosis quibusque haereticos suggerit sensus in divinis Scripturis; sed stat immobile fundamentum Dei. Timuerunt enim obstetrices Deum: id est timorem docuerunt, qui est initium sapientiae. Sequitur: Exerevit populus, Ecclesiae utique (0289B)populus, quia timuerunt obstetrices Deum, et aedificavit illis domus. Docentes enim Scripturae timorem Domini, aedificant Ecclesiae domus; non videtur convenire secundum litteram haec sententia, ut propterea aedificaretur, quia timetur Deus, ne forte intelligamus: Aedificavit illis domus, id est, aedificavit illis familiam et genus. Et pro eo quod istae mulieres bene fecerunt in populum Dei, multiplicavit Deus illarum progeniem. Istae obstetrices non vivificaverunt feminas, quae vult Pharao: neque vitia in Ecclesiis docent, nec peccata nutriunt. Moraliter quoque et tu, si times Deum, non facies praeceptum regis Aegypti, hoc est, non in deliciis vivas, non praesentia cupias. Et si times Deum, exhibe obsequium animae tuae. Vivifica masculum (0289C)interiorem hominem tuum qui in te est. Et sic tibi Deus aedificabit domum, id est, multitudinem virtutum. Sed ubi vidit Pharao quod per obstetrices non posset necare masculos Israel, praecepit omni populo dicens: Omne masculum in flumen projicite, omne femininum vivificate. Videte quid princeps hujus mundi suis praeceptis, ut nostros infantes rapiant, et in flumen projiciant: vide statim ut natus, imo et renatus fueris, quid tibi imminet. Hoc est illud quod in Evangelio legis, quia Jesus, ut ascendit de baptismo, ductus est a spiritu, ut tentaretur a diabolo. Hoc ergo est quod Pharao praecepit populo suo, ut Hebraeorum infantes in aquis submergant, de quibus aquis propheta dicit: Quia intraverunt aquae usque ad animam meam. Et nunc insidiantur Aegyptii, si forte Hebraeis (0289D)nascatur aliquis masculus, ut statim interficiatur, ne observent et occultent omne germen masculinum.

CAPUT II. Sed vir de tribu Levi masculum genuit: cum vidit infantem elegantem esse, occultavit mensibus tribus. Ergo si faciam eleemosynam, quia opus Dei est, masculum genero; sed ita faciam ut hominibus innotescat, ab Aegyptiis rapta est eleemosyna mea. Sequitur: Egressus est vir de domo Levi, et accepit uxorem stirpis suae, quae concepit et peperit filium. Et videns illum elegantem, occultavit mensibus tribus, et reliqua usque dum dicit: Vocavit nomen ejus Moses, dicens: Quia de aqua tuli illum. Filia Pharaonis Ecclesia est ex gentibus congregata, quae quamvis (0290A)impium habeat patrem, tamen ad illum dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam. Haec exivit de domo patris, et venit ad aquas ut lavaretur a peccatis quae contraxerat in domo patris sui. Haec ergo Ecclesia invenit Mosen in palude abjectum: suis dat illum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam. Cum autem fortior factus est, suscepit filia Pharaonis, et adoptavit in filium. Moses legem significat. Veniens autem Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit etiam legem, quae tamen lex erat intra fiscellam scirpeam ex multis virgultis, sive ex papyro contextam, conclusam pice, in qua infans jacebat. Jacebat ergo lex intra hujusmodi tegmina, e pice ac bitumine oblita, vilibus scilicet et terrestribus Judaeorum sordebat septa traditionibus. Ecclesia sumpserat illum (0290B)de palustribus, ut intra sapientiae aulas et regalia tecta consisteret. Hic infantiam suam apud suos transegit. Apud illos enim qui spiritualiter illam intelligere nesciunt parvula est, et lactentium habent cibos. Cum vero ad Ecclesiam venit, tunc fortior efficitur. Quid tamen est, quod mercedem accepit nutrimenti a filia Pharaonis illa, apud quam lex nata et nutrita? Et synagoga de Ecclesia istam mercedem accepit, ut ultra idolum non colat. Videns enim illos qui ex gentibus sunt, ita conversos ad Dominum, ut ultra non colant idola, ipsa erubescit idola colere: istud ergo beneficium recepit de Ecclesia synagoga, quod Judaeis parvulam nutrisse visa est legem. Potest quoque Moyses Christum significare, quem filia Pharaonis ad flumen, id est, Ecclesia ad (0290C)flumen lavacri invenit. Ploravit infans, quia vulneratus est propter peccata nostra; vel quia ad resuscitandos de morte peccati, velut in resuscitando Lazaro flevisse dicitur. Ecclesia ergo colligit Christum a synagoga matre carnali ad expulsum quasi infantem qui tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Moysen in vasculo inclusum, quod ex multis virgultibus fit. Invenit Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum. Qui glutino unitatis conjuncti, unum corpus effecti sunt. Dicitur ab aliquantis, per virum qui de domo Levi egressus est, legem significari, quia lex Levitis data est, id est Moysi et Aaron; et per tres menses, quibus synagoga Christum celavit, tres leges significari, id est, litterae, naturae, et prophetiae, in cujus (0290D)fine Christus a synagoga reveletur in assumptione carnis, quae per fiscellam non incongrue significat, bitumine a pice lita, id est mala suspicione a synagoga de corpore Christi et divinitate. Quodque dicitur: et posuit illum in carecto, significat synagogam fidem Christi in Judaeis posuisse; et sicut hic carecto ambitus erat, sic Judaei Christum corporaliter ambierunt, habentes invidiam erga illum. Per hujus ergo sororem significantur Judaei, qui illum non nutriunt, sed custodiunt. Una ex famulabus, quae missa est, signat prophetiam prophetarum, prophetantium Christum descensurum ad assumptionem carnis: aperiens sacramentorum obscuritatem. Vidit, id est, credidit. Aliter per virum de domo Levi Christus (0291A)significatur, de lege egrediens; et per uxorem illius, Ecclesiam parientem filium, id est populum Christianum. Occultavit illum tribus mensibus, id est, in homine interiore in fide Trinitatis. Quodque dicitur: Sumpsit fiscellam ex carecto, credulitatem carnis in bonis operibus significat. Rapina autem fluminis doctrinam significat Spiritus sancti. Soror autem procul stans, synagogam secundam, vel Ecclesiam apostolorum, quae dicitur secunda Ecclesia synagogae, mater autem illius, Ecclesia primitiva. Filia Pharaonis descendebat in humilitate. Cui soror pueri ait: Si vis vadam, et reliqua. In hoc signatur Ecclesia Judaeorum ab Ecclesia gentium: quod dicitur: Adoptavit illum in locum filii, et aperte datur intelligi quia non Ecclesiae gentium, sed synagoga Christum (0291B)parturit. Moyses autem sumptus, vel tollens, sive aquaticus, interpretatur: quae interpretationes Ecclesiae gentium conveniunt, quae a Christo accipit. Quia aquatica est in baptismo, subrepta in fide, tollens crudelitatem Christi in semetipsa, litans in sanctificatione divinitatis et incarnationis Christi. Moraliter quoque Pharaonem patrem habuimus, si in malis operibus rex Aegypti nos genuit. Cum venimus ad lavacrum, assumamus Moysen, id est, legem Dei, et intra cordis nostri tecta regalia collocemus: quae prava sunt relinquamus, fortem et grandem habeamus Moysen. Totum enim magnum est, quicquid spiritale est. Interea Moyses peregrinum fratrem ab Aegyptio liberavit, et inultum non sinens, Aegyptium occidit. Injuriosus nobis valde est in hac (0291C)peregrinatione diabolus, qui a Christo pro nobis occisus est. Quod in arena arripuit interemptum, significat quod diabolus in reproborum cordibus religatus est, qui stabile fundamentum non habent, sed aedificant domum super aretum. Moyses autem cum duos Hebraeos rixantes pacificare non potuisset, proficiscitur ad terram Madiam. Et lex Dei, quia Scribas et Pharisaeos discordantes cum plebe reliqua conjungere non valuisset, moratur in gentilibus. Madiam interpretatur contradictio, per quod lex significatur, quod lex divina contradictionem in gentibus, primum invenit, et eadem lex septem filias sacerdotis Madiam, hoc est, a philosophis et sapientibus hujus mundi defendit: quae videlicet Ecclesia gentium, (0291D)licet patre gentili, nata est lege Dei. Igitur et unam de septem accepit. Cum sit enim Ecclesia septiformis, tamen per unitatem nata est. Una est enim, inquit, columba mea. Et postquam gentiles copulati sunt legi, dicitur quod sit mortuus rex Aegypti. Alii dicunt in hac re Moysen figuram Christi gerere; duos quoque rixantes, duorum populorum, et perficientem injuriam, populum Judaicum demonstrare perhibent, cui dicitur: Quare percutis proximum tuum? id est, populum gentium. Quis te constituit principem aut judicem? In hoc praefiguratur, quod in Evangelio Judaei negabant Christum esse regem Judaeorum. Nunquid occidere me vis? Etiam hoc ex persona populi Judaici ad Christum dici posse firmatur. In sequentibus non est difficile ad Christum referri. Ut per Moysis timorem, (0292A)timor Christi ex parte carnis pronuntietur; ut est: Si possibile est, transeat a me calix iste. Et per hanc fugam, Christi per Mariam Joseph fuga in Aegyptum a potestate Herodis, ut Moysi a Pharaone, sic et sequentia ad Christum referuntur. Sed per septem filias, septem Ecclesias Asiae demonstrari volunt; et per oves, populos sub jugo Ecclesiarum: has autem Ecclesias Christus defendit. Filiarum tamen reversio, partem infidelium significat, ad diabolum revertentium, quos diabolus miratur cum compunctione venire cordis, ut hic dicitur: Cur velocius venistis? Quod autem dicitur: Vir Aegyptius, Christo ex parte carnis convenit.

Quare dimisisti hominem! et reliqua, usque ad Panem. Diabolo convenit, qui Christus corpus, id (0292B)est, sancto illius ad voluntatem per sua invitare vult. Sitis enim fit ante panem et post; et sic sunt voluntates. Haec tria moraliter unicuique bono doctori conveniunt, sedenti juxta doctrinam spiritualem. Et in hoc sensu Madiam, Christum significat: filiaeque illius, animas doctas per septiformem spiritum, haurientes aquas poenitentiae. Ideo dicitur: Cupiebant quod difficile possunt, pro corporis potestate, carnalia corpora demonstrat, greges, sensus perfectos; pastores vero malos ejicientes puellas, id est animas. Moyses, doctorem; oves, cogitationes; reversio ad Jethrum, animarum, quando tentantur, reversio ad Christum, quibus a Christo dicitur: Cur venisti? id est, cur rudes estis? Doctor autem vir Aegyptius dicitur, eo quod mundiales docet; vel lex, eo quod (0292C)conjugium. Juravit ergo Moyses. In hoc etiam Christum significat. Jurans, id est, immobiliter prophetans, assumptionem carnis. Ut habitaret cum illo: id est, cum diabolo, in hoc mundo superans illum in cruce. De filia quae Moysi copulata est superius dictum est. Filius autem, quem peperit illi, id est Gersen, quod interpretatur advena, significat populum gentium, qui fuit advena in lege. De morte autem regis Aegypti superius dictum est, cujus potestas per passionem Christi de mundo rupta est. Et ingementes filii Israel, id est, pro magnitudine servitutis: sic et sancti tentationibus daemoniorum et malorum hominum et vitiorum propter opera, id est peccata malorum doctorum, ingemiscunt. Ascendit clamor eorum ad Dominum, in audiendo. Et per hunc clamorem (0292D)oratio sanctorum significatur ad Dominum ascendere. Quod autem plebs Aegypti post mortem regis sui vitia vel peccata, post diabolum in mundum venire. Et audivit gemitum illorum; id est in laboribus populi, sive sanctorum. Aliter, ut superius dictum est, per regem Aegypti sensus imperfectos designat: quo mortuo, filii Israel, id est, perfecti, ingemiscunt, sub vitiis in corporibus. Et recordatus est foederis usque Jacob. Alii interrogare solent, quare non hic Dominus recordatus dicitur fuisse foederis Adae, et filii illius Abel. Et quare non Enoch, qui primus nubes in ascensione consecravit. Vel Noe, dum per illum mundus in diluvio reaedificatur. Sed per Abraham foedus commemoratur, id est lex circumcisionis quae (0293A)illi data est; quamque non est transgressus, sed adimplevit: idcirco per illum foedus commemoratur. Adam quippe mandatum, quod a Deo accepit, transgressus est. Enoch quoque peccatum illius impedivit. Abraham primus legem quam acceperat adimplevit. Aliter lex Enoch et Noe proprie data non reputatur, sed tantum per Abraham foedus commemoratur, cui secunda lex datur; et non fuit transgressus illam, postquam sumpserat; ideo per Abraham, Isaac et Jacob, foedus commemoratur plebi Israel; vel quia viri his meliores post diluvium non fuerunt, vel eo quod fundamentum Ecclesiae sunt, sive quod tam in operibus quam in figuris digni sunt Abraham patris figuram tenere aliquo modo, et Isaac Christi, Jacob populi Christiani, qui et plenitudinem scientiae, quae (0293B)Madiam dicta est, primo acceperunt. Abraham quippe post Adam primus physicam habuit, quem natura ad Deum adorandum perduxit, et per creaturas illum cognovit. Isaac ethicam, quia non duxit uxorem vivente matre, ne uxoris dilectio dilectionem matris superaret. Neque etiam uxorem duxit, usquequo pater suus jussit. Jacob autem logicam, quod in electione benedictionum et in electione intelligitur ciborum.

CAPUT III. Moyses autem puer, pascens oves, Christus sanctos pascens quotidie per exempla Evangeliorum. Jethro sacerdos Madian, id est diaboli; dicitur autem ab aliis quod Madian idolum fuit, et sacerdos ipsius Jethron. Per gregem autem quem Moyses (0293C)minavit sancti designantur; per interiora deserti, sacramenta; per montem Dei Oreb, sancta Ecclesia. Deinde in rubo Dominus Moysi. Flamma erat in rubo et rubus non comburebatur: lex Dei erat in Judaeis, et tamen peccata Judaeorum non sunt consumpta; flamma enim lex Dei est. Rubus autem peccata Judaeorum, quae lex non potuit concremare. Nihil enim, inquit Apostolus, ad perfectum perduxit lex. Alii autem in rubo inflammata et non combusta Ecclesiam volunt intelligere inflammari persecutionibus, et illam tamen, loquente in ea Domino, non perire. Alii per rubum sanctam Mariam significari volunt, in qua divinitas ardebat, et nullum detrimentum patiebatur. Quod vero in eodem rubo Dominus Moysi apparuisse legitur, significat (0293D)non alibi quam in Ecclesia illum credentibus apparuisse. Illa autem Moysi deposita calciamenta hoc significabant quia nullus Deum digne videre potest, nisi qui cuncta terrena et mortalia vitia deponunt. Est tamen et alia figura in eo quod excalciari Moyses jubetur, ne ad Ecclesiam, quae figurabatur in rubo, quasi sponsus accederet: hoc enim Christo reservabatur. Hebraei dicunt propterea Dominum apparuisse in rubo Moysi, et non in alio ligno, ne forte exsculperent in eodem idolum Judaei; semper enim abstulit eis Deus causam idololatriae. Alii autem dicunt historialiter ideo Dominum per ignem apparuisse, ut ostenderet quod plebi dominicae fuisset illuminatio. Et Aegyptiaca vindicta, quae etiam (0294A)de medio rubo ostenditur, ut ostenderet se sic animum servitutis pertransiturum esse, sicut flamma angustias rubi pertransivit. Rubus ardens et non combustus significat quod filios Israel in Aegypto labor servitutis non consumeret. Quodque dicitur: Quare non comburitur rubus? hominum imperitiam ostendit in sensibus spiritualibus. Tunc autem Dominus Moysen vocare dicitur, cum ad videndum pergeret. Ex quo intelligimus tunc nobis Dominum auxilium dare, ut videamus quod non vidimus ante, cum egrediemur de libertate arbitrii, ut non faciamus voluntates nostras carnales. Solve calciamenta de pedibus, et reliqua. Ac si diceret: Serpentes in hoc loco non sunt. Aliter calciamenta, id est infidelitatem, quae sensus tuos constringit, sive timorem (0294B)Pharaonis de tuis sensibus. Locus in quo stas terra sancta est. Hoc quibusdam contrarium videtur, dum dictum est: Maledicta est terra, et reliqua. Nisi quia locus ille Dei praesentia sanctificatus est. Et ait: Ego sum Deus patris tui, et reliqua. Haec sententia ostendit quod Deus amore filii patris sui amore tenuit. Moyses abscondens faciem suam, infirmitatem suam demonstrat. Et sicut Moyses faciem suam non potuit sustinere, sic et Pharao non potuit sustinere faciem Moysi. Quodque Dominus vidit afflictionem, et reliqua, Moysen confirmat ut non timeret Pharaonem in liberando populum suum. Descende, id est, ad vindictam Pharaonis. In terram bonam, et reliqua. Idcirco Dominus terram esse commemorat, quia genus cupiditatis Dominus in (0294C)Moyse fuisse cognovit. Haec quoque omnia quae praediximus etiam Christo conveniunt, apparenti in medio Ecclesiae in flamma ignis, id est, cum doctrina Spiritus sancti. Moysi, id est populo Christiano, quem Dominus vocat: cui quidem Moysi, quando quid terrenum reputatur, ad teneritatem populi Christiani potest referri, et quomodo obediens, et similiter et illius obedientiam Deo. Domini quoque descensio, de qua dicit: Descendi, potest referri ad descensionem qua ad redemptionem hujus mundi descendit per assumptionem carnis et per passionem suam. Clamor quoque quem audivit non inconvenienter patriarcharum et prophetarum est, Dominum invitantium ad carnis assumptionem, et redemptionem (0294D)generis humani. Cui terra bona, id est, Ecclesia cum centuplis et speciosa praemiis: vel bona ac speciosa, id est, credulitate divinitatis et incarnationis, vel pro corporibus et animabus: sive terra bona, regnum coelorum promittitur. Lac et mel, id est Vetus et Novum Testamentum in Ecclesia. Aliter lac et mel pastum corporum et animarum significat. Aegyptus vero cum suis hominibus, a quibus filii Israel oppressi sunt, et gentilitatem cum daemonibus et malis hominibus et vitiis significat, a quibus per Dominum liberamur. Solve calciamentum, quod testimonium evangelicam sententiam significat, in qua apostolis ad praedicationem verbi missis dicitur timorem humanum solvere, et Deum timere. Rubus quoque significat corpus uniuscujusque sancti (0295A)cum igne compunctionis, vel litteram sensu spirituali. Quod autem Dominus Moysen ad Pharaonem misit ad vindictam super illum, et postremo ad mortem illius, significat Dominum legem fuisse missurum ad mortificationem fortitudinis diaboli, et humanum genus liberandum. Et sicut non Moyses, sed Dominus populum liberavit de servitute Aegyptiorum, sic non lex mundum, sed Christus in sua passione et resurrectione liberavit. Quis ego sum ut vadam ad Pharaonem? id est, quasi dixisset. Nihil possum sine Dei auxilio. Et ego ero tecum, id est, in assumptione carnis. Et habebis signum, et reliqua. Per hoc significatur quod nos auxilium Dei habemus cum lege, Ecclesia liberata peccatis et vitiis. Et sicut Moyses ad filios Israel, sic lex vadit ad homines. (0295B)Deus patrum nostrorum: in hoc datur intelligi quod Deus pater hominibus legem misit. Si dixerint mihi quod est nomen tuum? in hoc quoque ostenditur quod hoc nomen Domini indicavit, quod est Dominus. Dixit Dominus ad Moysen: Ego sum, id est, qui cum patribus vestris fui; qui sum, id est, vobiscum, vel ego sum qui sum, id est, sine praeterito et futuro. Aliter ego sum, id est filius qui sum, id est, Spiritus sanctus; qui est, id est, pater. Ideo hic persona Filii primo dicitur, quia postea per personam Filii salus mundi ministratur. Aliter ego sum qui sum, quomodo illi dicitur, ex parte fidelium dicitur. Aliter, ego sum in Veteri Testamento; qui sum, id est, in Novo. Qui est, misit me, id est, in hunc mundum. Vade et congrega seniores, et reliqua. Congregatio (0295C)seniorum significat quia similia similibus congregari debent. Senex enim sermonem senibus nuntiare debet. Spiritualiter quoque a Domino legi dicitur, sanctos in unitatem pacis congregare. Dominatio per Dominum, libertas per Deum significatur. Visitans visitabit nos. Per hoc indicat infirmitatem plebis, sive visitans in Veteri Testamento impletur, visitavi vero in Novo. Aliter visitans in decem plagis, visitabo in mari Rubro. Sive visitans in Ecclesia praesenti, visitabit in die judicii, vel vindicta. Aut certe visitans in centuplis, visitavit in praemiis. Audient vocem tuam, et reliqua. Hoc Dominus ad legem loqui intelligitur, quod viri Israel, id est, justi, verba legis audiunt. Ingredieris, et reliqua, usque Aegypti. In hoc lex significatur cum justis ingressura ad supplantandum (0295D)diabolum, qui rex mundi fuit ante adventum Christi. Aliter per Moysen sensus principales, et per seniores bonae virtutes ad regem Aegypti, id est, contra diabolum, significat. Sed ego scio quod non dimittent vos. Per hanc prophetiam Dominus praecavit ut illis pareret invidiam, si non praedixisset quod postea adfuit.

CAPUT IV. Post haec Moysi postulanti signum dicitur: Projice virgam quam manu gestas, et projecit, et factus est serpens, et fugit pavidus. Et apprehendit caudam, et fuit iterum virga. Serpens autem mortem significat. Per serpentem enim homini mors perlata est. Virga autem Christus est. Virga versa in serpentem, (0296A)Christus versus in mortem. Quod autem fugit Moyses, significat quod in Evangelio legitur quod apostoli, relicto Christo, fugerunt, et ab illa spe in qua prius fuerunt recesserunt. Cauda autem apprehensa facta est virga, quia postquam occisus est, peractis omnibus ad id quod fuerat missus, et resurgendo versus est. Historialiter virga quae in manu Moysi fuerat, et in colubrum versa est, significat ut Moyses Dei potestati crederet, et plebs Moysi, et Moyses Pharaonem non timeret. Aliter, virga versa est in colubrum, plagam a Deo significat quae Aegyptiis noceret et Israel non noceret; fuga quoque Moysi, fugam populi a facie Pharaonis, vel Moysi infidelitatem; et colubri in virgam resolutio, plebis de servitute Aegyptiorum resolutionem designat. Item datur (0296B)aliud signum Moysi. Misit manum suam in sinum suum, et inventa est alba, id est immunda. Albor in cute lepra est, non candor. Haereditas enim Dei est, id est, populus illius ab illo missus est foras, immundus factus. Sed quod sequitur: Revocavit illam, et reversa est ad colorem suum, significat quod plebs Judaeorum, quae nunc aliena est a sinu Dei, in extremo mundi tempore revertetur ad colorem pristinum, cum agnoverit Salvatorem, cum similes erunt novissimi patriarchis. Haec autem duo signa diverso modo ponuntur. Primum in terra, secundum in sinum, quod significat plagam super sensibiles et insensibiles in Aegypto. Lepra autem dicitur incredulitatem Judaeorum in Filium significare, quae non fuit in Patrem; sed tantum manus alba dicitur, dum (0296C)per aestimationem boni causam quaerunt, quae tunc similis reliquae carni: quomodo utrumque credent? Manus enim sana, antequam esset missa in sinum, significat credulitatem Patris. Sinus autem obscuritatem fidei, tria signa pariter, id est, duo in monte, et tertium in Aegyptum, tres leges significat. Deinde cum aquae missae in terram a Moyse vertuntur in sanguinem, populus in fidem sanguinis Christi vertitur. Aut per martyrium suum fundunt sanguinem, et a Moyse vertuntur, quia per plenitudinem legis fidem Christi inveniunt. Qui autem aquae populi sunt Apocalypsis testatur: aquae multae populi sunt.

Post haec intraverunt ad Pharaonem Moyses et Aaron. Viam trium dierum. Via Christus est, qui (0296D)dicit: Ego sum via. Quae via incedenda est triduo; qui enim in ore suo confitetur Dominum Jesum, et crediderit in corde suo quod Deus illum a mortuis tertia die suscitavit, salvus erit. Haec est enim tridui via, per quam venitur ad locum in quo immoletur et reddatur Domino sacrificium laudis. Moraliter quoque iter tridui de Aegypto proficiscimur, si nos ab omni inquinamento carnis et animae et spiritus conservemus. Et juxta Apostolum, integer spiritus, et anima, et corpus in diem Domini reservetur. Tridui iter de Aegypto proficiscimur, si rationem naturalem moralemque sapientiam de rebus mundialibus auferentes, ad statuta divina convertimus. Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si purificantes in (0297A)nobis dicta vel facta vel cogitata (per haec enim homines solent peccare) efficiamur mundi corde. Sed rex Aegyptiorum vult tridui iter dimittere populum Dei, vult enim significare, in facto vel verbo peccare. Et si non in verbo, vel cogitatione delinquere. Moyses autem, id est lex, vult te educere de Aegypto, et de opere palearum; si tamen illum audias, et ad eremum ire volueris, id est ad locum perturbationibus hujus mundi vacuum. Ad hunc ergo locum quietis cum veneris, ibi poteris immolare Domino. Aliter per viam trium dierum ostenditur fides Trinitatis. Per solitudinem a peccatis et vitiis, et per montem sanctam Dei Ecclesiam intelligimus. Quod autem dicit Moyses, Se non esse eloquentem, et ab heri et nudius tertius ex quo locutus est ad illum Dominus (0297B)tardioris et impeditioris linguae esse, significat quod omnes homines in comparatione divini verbi non solum ineloquentes, sed et muti putandi sunt; donec enim Moyses iret in Aegyptum, non tardum se lingua profitetur. Erat enim Aegyptus et sonora voce et eloquentia incomparabili, ubi coepit audire vocem Dei, tunc sensit se tardum esse lingua: sed quia in id perficit ut cognosceret semetipsum, merito a Domino audivit: Ego ero in ore tuo. Non solum autem Moysi aperitur os, sed et Aaron. Sic enim dicitur: Ego ero in ore tuo, et in ore illius. Aaron autem occurrit Moysi in deserto, tu quoque occurris legi Dei, et sensum illius in desertum locum, id est segregatus a variis occupationibus penetraveris, aperietur tibi os. Quod autem Moyses dixit, non solum eloquens (0297C)ab heri et nudiustertius, alii illum humilitatis causa hoc dixisse putant, vel secundum veritatem in Hebraica lingua eloquens non fuit. Ab heri quoque et nudiustertius sic intelligunt, quasi dixisset, A juventute mea, pro tempore praeterito, quo coepit loqui cum Domino. Qui fecit os hominis, et reliqua. Ac si diceret, Non alius praeter me; et sicut feci os hominis, sic et eloquentem facere possum. Spiritualiter significat os hominis legem populi. Quis fabricavit mutum et surdum? Spiritualiter autem per mutum populus gentium designatur, et per surdum populus Judaeorum, qui legem habens non audivit: et per audientem et videntem populum Christianorum. Et per caecum, infidelis, eo quod viam veritatis non vidit. Et ego ero in ore tuo. In hoc Dominus significatur (0297D)in lege habitare; hoc quoque testimonium praefiguravit quod Dominus in Evangelio ait, Nolite cogitare quid loquamini, et reliqua. Moyses et Aaron ambo legem et sacerdotium significant. Os autem Moysi et Aaron dicitur, sic etiam sacerdotium os legis fuit. Moyses vero interpellans inter Deum et Aaron, significat interpellantem legem inter Deum et sacerdotium; sacerdotium vero, inter Deum et populum. Et sume virgam, id est postquam vidit Dominum in Oreb. Cui ait Jethron, Vade in pace. In hoc loco Jethron Deum Patrem significat, jubentem Christo ire ad assumptionem carnis. Dixit ergo Dominus ad Moysen, id est in altera visione vel in eadem. Uxor autem Moysi, quam tulit de Aegypto, significat (0298A)Ecclesiam quam tulit Dominus de Aegypto hujus mundi. Duo quoque filii, duo populi. Asinus super quem imposuit, populum apostolorum. Reversio autem in Aegyptum, legis vel Christi in hunc mundum significat reversionem. Virga autem quam portat, doctrinam Spiritus sancti, vel crucem Christi, quodque dicit coram Pharaone, indicat quod illi pertinet. Et ego indurabo cor Pharaonis, id est per commissionem arbitrii sui, sive pro vindicta dicitur, velut non ante caput invenire; quod est, illi non prophetaret, ac si Dominus diceret: Scio tamen Pharaonem quod vos non dimittet. Aliter Dominus cor Pharaonis induravit per judicium debitum de peccato Adae, vel cum poena peccatorum effertur, cor induratur: Filius meus primogenitus Israel, id (0298B)est in acceptione legis populo Israel, sive in novo dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Tulit illico Sephora acutissimam petram, id est Ecclesia gentium doctrinam Spiritus sancti sive Christi. Et circumcidit praeputium filii sui, id est populi gentium; et tetigit pedes illius sanguis, quae significant circumcisionem hominis intus et foris. Quod autem princeps Aegypti dicit, Nescio Deum, et reliqua. Non dimittam, vide in Evangeliis, verberatos quomodo emittant hanc vocem. Clamaverunt enim, inquit, daemones, et dixerunt ad Dominum: Quid venisti ante tempus torquere nos? scimus te quia tu es Filius Dei. Et ubi tormenta senserunt, sciunt Dominum. Ante flagella dicit, Nescio Deum. Sed et Pharao ante verbera nescit Dominum. Post (0298C)verbera pro se supplicare rogat. Sequitur: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum, ite ad opera vestra; donec secum est populus, non illum putat esse perversum. Si vero dicat, Volo ire trium dierum, perverti populum dicit. Hodie quoque Moyses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitat ad servitium Dei, tunc princeps hujus mundi illam ad opera pristina plus cogit. Dixitque Pharao, multos populos: hoc significat consilium diaboli contra suos satellites, voluntates, opera diaboli. Diabolus invidit multitudini populi Christianorum. Populus autem aspersus super omnem terram Aegypti humani generis aspersionem significat, ad servitutem sub potestate diaboli ad (0298D)colligendas paleas, id est vitia: flagellatique sunt, id est a diabolo. Per manum enim fortem, et reliqua, id est ostendam virtutem meam per signa quae faciam.

CAPUT VI. Ego Dominus qui apparui, et reliqua; ac si dicat, Sicut patres vestri cognoverunt virtutem meam, cum de inimicis illorum vindicarem, sic et vos cognoscetis in vindicta inimicorum vestrorum. Et nomen meum Adonai non indicavi illis, quod Omnipotens, vel Dominus exercituum interpretatur. Et hoc sic intelligendum est quasi dixisset: Non indicavi, utique indicavi illis, et sic vobis indicabo. Vel quando illi mihi placuerunt, tamen illis non indicavi hoc nomen, sicut vobis. Aliter sic mystice intelligi potest, quasi dixisset, in Veteri Testamento non indicavi sicut in Novo, (0299A)vel in Novo non indicavi sicut in die judicii. Et recordatus sum pacti mei: hoc intelligitur quod Dominus recordatus sit contra diabolum de oppressione sanctorum. Et recordatus est ad Israel de promissione quam promisit, ut est: Et dabo vobis terram hanc, et reliqua. Ergastulum Aegyptiorum tentationes hujus mundi significat, servitus ejusdem servitutem daemoniorum, de quibus sancti in brachio excelso, id est, in Dei potestate, vel in Filio liberantur: et judiciis magnis, id est, in plagis Aegyptiorum historialiter vel daemoniorum, in die judicii, quae hic sequuntur, Ecclesiae de potestate diaboli liberatae conveniunt. Super quam levavi manum meam, id est, in more jurandi. Ego Dominus, id est, qui possum facere quae dico. Propter angustiam spiritus, id est, eo quod conclusit (0299B)fidem invidia: et opus durissimum, id est, tentationem sequitur: Abominationes Aegyptiorum immolamus Domino. Oves quippe Aegyptii dedignantur edere, quod autem abominantur Aegyptii, hoc nos offerimus, quia conscientiae simplicitatem, quam sapientes hujus mundi fatuitatem putant, hanc justi Domino in sacrificium immolant. Ex quo autem coepit Moyses loqui ad Pharaonem, magis affligitur populus Domini. Ex quo enim in animum hominis sermo Dei perlatus fuerit, acrius callidus hostis insurgit. Nonnulli autem multis verberibus conclusi, confitentur se Pharaonis esse populum, dicentes: Ut quid affligis populum tuum? superati namque verberibus nonnulli a fide recedunt, et ad Moysen et Aaron loquuntur: Ex quo introistis ad Pharaonem, exsecrabilem fecistis odorem (0299C)nostrum coram eo. Propheticus enim sermo suavis odor credentibus, dubiis autem et incredulis, exsecrabilis odor efficitur. Ecce filii Israel non me audiunt, et reliqua. Sicut enim Moyses hic recusat, quod se Pharao non audiret, si filii Israel non audierunt: sic lex recusat quod illam diabolus non audiet; si non audiunt sancti mandatum ad filios Israel, id est, exemplum omnium plagarum. Anni autem vitae Levi fuerunt 138. Idcirco anni Levi hic proprie numerantur, ut veritas nativitatis et generationis Moysi et Aaron intelligatur. Ruben autem et Simeon propter ordinem nativitatis ante Levi positi sunt, sed tribus tamen Levi mystica est. Numerus autem annorum Levi mysterium significat. A magno usque ad parvum surgit plebs, in humilitatem descendens. Sed centum (0299D)specialiter perfectionem significat, triginta vero fidem Trinitatis, octo Novum Testamentum. Et sicut in hac genealogia principes maximi commemorantur, sic et in Ecclesia maxime principatum tenentes, et ab ipsis secundi causa quoque Moysi et Aaron. Anni Gath numerantur. Cujus etiam anni et Levi eumdem sensum habent, per tres novissimos qui in lege significant. Ruben autem et Simeon, quorum anni non numerantur, figuram poenitentium tenent. Levi autem et filii illius quorum anni numerantur, figuram perfectorum tenent. Amram vero et Jochabet, Christum et Ecclesiam, ex quibus nascitur lex et sacerdotium. Anni quoque eumdem habent intellectum. Et Levi ideo genealogia Esau commemoratur, id est, pro (0300A)Chore, hoc est, pro malis quae illis oriuntur post: sic etiam in Ecclesia boni et mali commemorantur in exemplum. Aaron accepit uxorem. Hoc causa Phynees commemoratur. Haec quoque figuram doctorum contigerunt, qui doctores parturiunt, ut sancti sanctos parturiunt. Parturitio autem Chore, in figuram haereticorum alios parturientium. Iste est Aaron et Moyses. Alii dicunt hanc sententiam Esdrae prophetae, sive spiritus sancti per Moysen, sive translatoris, sive aliquis de persona Moysi diceret. Ipse dixit. Aaron vero hic primus dicitur, eo quod magis senex sit, quod etiam figuraliter convenit: Christus enim, cujus hic Aaron figuram tenet, lege senior est. Quibus praecepit Dominus Deus, et reliqua. Hic ab aliquantis inquiritur quibus modis dicitur, utique tribus, (0300B)id est, vere, falso, nuncupatione: vere, ut Deus omnipotens; falso, ut dii, qui coelum et terram non fecerunt; nuncupative, ut constitui te in Deum Pharaonis: quod testimonium figurat evangelicam sententiam qua dicitur: Quaecunque solveritis super terram, et reliqua. Eductio autem filiorum Israel per Moysen de Aegypto, ubicunque in hoc libro dicitur, eductionem hominum de mundo ad regnum coelorum per legem et sacerdotium significat. Ubi Moyses ante Aaron memoratur, significatur quod lex speciem suam ante sacerdotium ostendit. Moyses incircumcisus labiis dicitur: a se significat legem non dixisse salutem, sed a Christo.

CAPUT VII. Ecce constitui te Deum Pharaonis, et reliqua. Per (0300C)hoc potestas legis demonstratur. Aaron propheta tuus, id est, praedicator tuus. Et multiplicabo signa et ostenta; per signa plagae intelliguntur, per ostenta, quod in mari fecit. Manum meam super Aegyptum, id est, potestatem super hunc mundum significat. Educam populum meum et exercitum, id est, sanctos et populum Christianorum. In annis etiam Moysi et Aaron mysticus intellectus est, quinquaginta poenitentiae viros, significat XXXIII, quod in supradictis aetatibus praediximus. Virga Moysi virgas Aegyptiorum devoravit. Per quod significatur quod Verbum caro factum antiquorum serpentium dira venena evacuavit per remissionem peccatorum. Virga enim est Verbum directum, regalis potestatis, plenum insigne imperii. Virga serpens facta est, qui erat Dei Filius, factus (0300D)est filius hominis per incarnationem; qui quasi serpens ille in deserto suspensus, medicinam vulnerum infudit homini. Virga Moysi in draconem versa, magorum virgas absorbuit: et Christus post gloriae suae dignitatem, factus obediens usque ad mortem, per ipsam mortem destruxit aculeum mortis. Induravit Dominus cor Pharaonis. Quia diabolum ista sic indurant propter peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur. Sicut in Job de eo scriptum est: Indurabitur cor illius ut lapis. Dum plagae dicuntur, interrogatur quot sunt plagarum genera, utique quatuor: plaga insanabilis, qua inimicus percutitur sine retractione; secunda fit plaga in ostensione virtutum, ut caecus in Evangelio, tertia (0301A)pro peccato venturo, ut Paulus stimulum accepit, ne illi elevatio venisset; quarta, ut David de praeterito peccato, de numerato populo. Genus autem insanabilis plagae Aegyptiis accidisse dicitur. Sed etiam secundum quosdam quatuor genera invenire hic plagarum dicuntur. Genus plagae insanabilis in mari Rubro, pro ascensione virtutum.

Posui te ut ostendam in te virtutem meam. De peccato venturo, quod Israel non relinquerent propter illorum superbiam, si non habuissent plagam. De peccato praeterito, eo quod illuminanti quis retinuerunt temporibus. Decem plagae in Aegypto, quae spiritualiter in mundo implentur, cujus figura est Aegyptus. Sciendum est quod alio modo dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis: aliter, Induratum est (0301B)cor Pharaonis, sed non a Domino dicitur induratum esse, sed quasi sua sponte, quod Apostolus designat, cum dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui thesaurizas tibi iram in die irae. Per quod illum qui sponte induratur, culpat. Alibi vero dicitur: Cui vult miseretur, et quem vult, indurat. Sed hoc intuendum est quod in decem plagis quaedam verbera Aaron, quaedam Moyses, quaedam vero ipse Dominus intulerit: per quod significat, in quibusdam per sacrificium et observationis sacerdotium purgamur, quod Aaron significat; in quibusdam per scientiam legis emundamur, quod Moysi significat officium; in aliis quae difficiliora sunt, ipsius Domini egemus virtute. Moyses autem ad Aegyptum veniens, et deferens virgam, castiget Aegyptum, legem significat, (0301C)quae mundum in decem plagis mandatorum corripit. Virga vero, per quam Aegyptus corripitur, Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur, et princeps hujus mundi triumphatur. Quod autem virga projecta sit serpens, significat sapientiam. Prudentes enim, inquit, sicut serpentes. Quod autem serpentes magorum devoravit, significat crucem Christi, cujus praedicatio, quae videbatur stultitia, omnem sapientiam superavit mundanam. Quod autem mysterium crucis habeat, Dominus dicit, cum ait: De me enim ille scripsit

Cum projecta esset in terram virga, tunc in serpentem versa est. Quia cum crux ad credulitatem hominum venit, stultam fecit sapientiam hujus mundi per mysterium crucis. Quod vero aquae fluminis vertuntur (0301D)in sanguinem, satis convenienter aptatur, ut fluvius cui Hebraeos crudeli neci tradiderunt, auctoribus sceleris redderet poculum sanguinis. Allegorice autem flumina Aegypti erratica et lubrica philosophorum sunt dogmata, quae cum parvulos sensu et intelligentia deceperunt, ubi crux Christi mundo huic lumen veritatis infudit, necis illorum poena et reatus sanguinis exigitur.

CAPUT VIII. Secunda vero plaga, in qua ranae producuntur, significat, ut arbitror, carmina poetarum, qui inani quadam et inflata modulatione velut ranarum, sonis et cantibus, huic mundo fabulas deceptionis intulerunt. Ad nihil enim aliud hoc animal utile est, nisi (0302A)quod sonum vocis improbae importunis clamoribus reddit. Post cinifex producitur. Hoc animal pennis quidem suspenditur, volitans super aera, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat; corpori tamen cum inciderit, acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quam videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animalis genus dignissime puto arti dialectices comparari, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas penetrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus nec videat, nec intelligat unde decipitur. Quod in tertio signo magi ascenderunt, dicentes: Hic est digitus Dei. Magi illi typum haereticorum, vel animositatem habuerunt. Declarat hoc Apostolus: Joannes et Mambres Moysi restiterunt. Hi autem per ipsam correctionem (0302B)mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, confitentes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse. Tertio enim loco ponitur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei. Unde et illi deficientes in tertio dicunt, Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et plantatus Spiritus sanctus praestat requiem mitibus et humilibus corde, ita contrarius adversus divites ac superbos, inquietudinem exagitat, quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic. Quarto quoque loco Aegyptus percutitur muscis. Musca insolens et inquietum animal est; in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Aegyptus vero muscis percutitur, quia illorum corda, (0302C)qui hunc mundum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feruntur. Porro Septuaginta Interpretes cinomiam, id est, muscam caninam posuerunt, per quam canum mores designantur. Quando igitur per haec singula mundus deceptus est, advenit lex Dei, et his modis illum corripit, ut ex qualitate poenarum qualitates priores agnoscat errorum.

CAPUT IX. Quod vero in quinto loco animalium vel pecorum nece Aegyptus verberatur, vecordia hic arguitur vel stultitia hominum mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris non solum hominum, sed et pecorum, ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete, Anubem in cane venerantes, Apin quoque colentes (0302D)in tauro. Quae igitur Aegyptus portenta miratur, et in quibus cultum credebat esse divinum, in his videntur miseranda supplicia. Ulcera post haec et vesicae cum fervore in sexto verbere producuntur; et mihi videtur quod in ulceribus arguitur sola et fraudulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervoribus furoris et irae insania. Huc usque per errorum suorum figuras huic mundo supplicia temperantur. Post haec vero veniunt de supernis vocis fonitrua, scilicet grando et ignis discurrens. Vide temperamentum divinae clementiae. Non cum silentio verberat, sed dat vocem et doctrinam coelitus emittit, per quam possit castigatus culpam suam agnoscere. Dat etiam grandinem, per quam vastantur tenera (0303A)adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos, quos debeat ignis consumere. Deinde Dominus dicit, Ignem veni mittere in terram: per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.

CAPUT X. Quod autem hoc loco locustarum fit mentio, putatur a quibusdam per hoc genus plagae dissentientem a se et discordantem humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, una acie exercitum ducit; homines vero cum rationabiles a Domino facti sint, neque semetipsos ordinate regere potuerunt. Alio quoque sensu pro mobilitate levitatis accipienda sunt, tanquam vagae et salientes animae, volitantes in hoc mundo. Nona plaga tenebrae (0303B)sunt, ut sive mentes eorum caecitatis arguantur, sive ut intelligant divinae providentiae obscurissimas esse nationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum, quas illi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles tenebras errorum devoluti sunt.

CAPP. XI, XII. Ad ultimum primitivorum infertur interitus. Delentur enim primogenita Aegypti, sive principatus et potestates illorum. Et hujus mundi rectores sive auctores et inventores falsarum, quae in hoc mundo fuerunt, religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus, et delevit. Haec mystice. Moraliter quoque unaquaeque anima in hoc mundo dum in erroribus vivit, posita est in Aegypto, id est, hoc (0303C)mundo; si appropinquare coeperit lex Dei, aquas convertit in sanguinem, id est, fluidam et lubricam juventutis vitam convertit in sanguinem novi vel veteris: tunc deinde ducit ex ea vanam loquacitatem, et adversum Dei providentiam ranarum similem telam. Purgat enim malignas cogitationes illius, et mordacitate cimicum, aculeos discutit libidinum; muscarum morsibus stultitiam et intellectum pecudibus similem delet, qua comparatus est jumentis insipientibus. Ulcera autem arguunt peccatorum atque arrogantiae tumorem, fervoremque furoris exstinguunt; ab his et post has voces filiorum tonitrui, id est, evangelicas doctrinas. Et castigationem grandinis amovet, ut luxurias voluptatesque coerceat. Adhibet simul et ignem poenitentiae locustarum, ab illa (0303D)subducit exemplo, quibus mordeantur et depascantur omnes inquieti motus illius et turbidi, ut omnia secundum ordinem fiant. Ubi vero confiteri coeperit quid digitus Dei est, et parvum quid agnitionis acceperit, tunc gestorum suorum tenebras videt; cumque viderit tunc merebitur ut exstinguantur in illa primogenita Aegypti, quae sunt delicta juventutis et ignorantiae. Primum enim motus in peccatum ruit; si autem noluerit jungi Israeliticae plebi, non poterit de profundo evadere. Alio quoque sensu hoc idem possumus intelligere. Nam sicut decem contradictiones ab Aegyptiis adversum populum Israel, sic adversum Christum et adversum populum Christianorum decem vindictae fuerunt a Romanis. Ibi prima (0304A)plaga aquae vertuntur in sanguinem. Hic prima plaga sub Nerone exegit ut ibi morientium sanguis esset, vel moribus in urbe corruptis, vel in bellis in orbe sicut sanguis: illic tam in puteis, quam in fluminibus fuit. Ibi sequens plaga perstrepentes petulantesque in penetralibus ranas, inediae propemodum causa habitatoribus atque in illis fuisse. Hic sequens sub Domitiano poenam similiter satellitum illius improbis effrenatisque discursibus, cruentissimi principis jussa exsequentium compulit ad inopiam per omnes fideles civesque Romanos adactos, exsilioque dispersos. Ibi tertia vexatio, habuit cinifex, muscas scilicet pravissimas saevissimasque, quae adunatim densatae capillis hominum vel pecudum interferri solent. Hic idem sub Trajano terna plaga Judaeos excitavit, qui cum ubique (0304B)essent dispersi, repente in ipso saevierunt. Ibi in quarta muscae caninae fuerunt sive a lumine, quae putredines vermium sunt. Hic quarta sub Marco Antonio plaga lues plurimis intimatur vel infertur provinciis: Italicum quoque exercitum Romanorum per longinquos limites dispersum, putredini simul et vermibus dedit. Ibi quinta correptio pecorum ac jumentorum interitu repentino expleta est. Hic quoque quinta ultione sub Severo principe, celeberrimis civilibus bellis propinquo, viscera ac jumenta reipublicae ac plebis provinciarum et regiones militum comminutae. Ibi et vesicas sexta vexatio habuit fervescentes, ulceraque manantia. Hic equisex punctio, quae post Maximiani persecutionem fuit, specialiter episcopos et clericos, omissa populari turba, trucidari imperavit: (0304C)intumescens crebro ira atque invidia, non pervulgi caedem, sed per vulnera morientium principum. Ibi septima ultio numeratur, coacto aere grando perfusa, quae satis exitio hominibus et jumentis fuit. Hic septima sub Gallo et Volusiano, qui, persecutore Decio interfecto, plaga successerat, exstitit aere pestis infusa, quae per omnia regni Romani ab Oriente usque in Occidentem spatia, pene neci omne hominum genus dedit. Ibi octavam Aegypti contritionem fecere excitatae undique locustae, terrentesque omnia. Octavam equi in subversionem orbis excitatae undique intulerunt gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt. Ibi nona turbatio diuturnas tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit. Hic item nona correptio fuit cum, Aureliano (0304D)persecutionem commovente, diris turbationibus terribile ac triste fulmen sub pedibus ipsius ruit, ostendens quid cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi pius esset et patiens, quanquam intra sex menses ab hoc tres succidii imperatores, hoc est, Aurelianus, Tacitus, Florianus diversis causis mortui sunt. Ibi decima plaga fuit interfectio filiorum, quos primos quippe genuerunt. Hic nihilominus decima, id est, novissima poena est, omnium perditio simulacrorum, quae primitus facta amaverant. In primis ibi rex poenitentiam Dei sensit, et probavit, et timuit, ac per hoc populum Dei liberum abire permisit. Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Quid mirum, si iste mensis primus fuisset, in (0305A)quo creatum est coelum et terra, in quo et diluvium factum est et finitur, et in quo plebs Israel liberata est, in quo lex aliis data esse dicitur, in quo praedicatio Christi, et illius passio facta est? Deinde non est admirandum, si aptum fuisset in quod haec omnia facta sunt, quia apud Hebraeos Nisan vocatur, apud Latinos Martius dicitur. Ideo hic mensis designatur mensibus anni principium esse, quia Hebraei hucusque ordinem in mensibus non observaverunt proprie, sed more gentilium, inter quos prius habitaverunt. Mensis autem a metiendo dicitur, ut alii putant, eo quod hebdomadas, et dies, et horae, et momenta simul in illo metiantur. Mensis autem primi legem naturae significat, mensis autem anni legem Mosi et prophetarum. Annus autem mundum totum. Interea fit Pascha; (0305B)in occisionem anni occiditur Christus, de quo dicitur: Ecce agnus Dei. Quod autem decima die mensis agnus tollitur, et non immolatur usque ad quartum decimum diem, significat quod per legem quidem Christi passio praefigurabatur. Et tamen Evangelii currus ante passus; denarius enim numerus ad legem pertinet propter decem verba legis. Quaternus numerus ad Novum Testamentum, propter quatuor Evangelia. Quod sequitur, Si minor numerus non sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, et reliqua: signat, qui per semetipsum non valet implere vel intelligere sacramentum fidei, debet a sapientiore inquirere, illique adhaerere, eidemque fidere, qui scit quid illum oporteat facere, agni carnibus vesci.

(0305C)Erit agnus absque macula. Quod Christo convent, de quo dicitur: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in lingua ejus. Anniculus agnus immolatur, et Christus matura aetate passus. Sequitur: Juxta quem ritum tolletis et haedum. Qui et ipse haedus non incongrue ipsum significat, eo quod sit hostia pro peccato. Qui enim, inquit, peccatum non fecit, pro nobis peccatum factus est. Ad vesperum agnus immolatur, quia in vespera mundi passus est Christus. Super utrumque postem sanguis agni datur. Et nos corde et corpore signamur signo crucis Christi, et dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Alii autem dicunt per pascha quod in Aegypto celebratur, pascha Veteris Testamenti significari, quod nondum a voluntatibus transitum est; post iter maris (0305D)Rubri, figuram paschae Novi Testamenti in Ecclesia, quae post baptismum deserta est a cupiditatibus virorum. Sed tamen post pascha in desertum, pascha terrae repromissionis restat; sic et sanctis post pascha Novi Testamenti, pascha judicii restat, id est regnum coelorum. Decima die mensis dicitur, et non decima nocte, id est, ut ab insigni parte praeferret, vel eo quod dies sit condita, et non nox. Ita unusquisque, id est, unusquisque princeps. Moraliter vero decima dies qua agnus immolatur significat Christum decem sensibus nobis ad credendum induci, qui per innocentiam immolatur. Familiae autem et domus sensus animae et corporis signant. In hoc autem difficile videtur, quia certum numerum non dixit secundum (0306A)historiam, sed tamen sensum interpretatur. Aptus videtur sensus numerus ad agnum comedendum, qui bene videntes sex diebus, quibus mundus est evolutus, significat; sive VII viri, id est, viventes per doctrinam septiformem; vel XII, id est, doctrinam apostolorum implentes. Hi enim numeri in Ecclesia quotidie Christum assumunt, qui sufficere possunt, id est, qui digni fuerunt. Agnus quoque pro Josue et Caleph immolari dicitur, quod significat haedos illos qui in eremo ceciderunt. Aliter nobis nunc per agnum et haedum, credulitas divinitatis et Incarnationis Christi insinuatur. Et observabitis illum, et reliqua, Christus per legem, ut praediximus, observatus, quem nos moraliter in cordibus nostris observare debemus, usque ad quartum decimum diem, id est (0306B)dum venerit per opus Decalogi Evangelii mensis hujus id est, historialiter, quia in codem, ut praediximus Christus passus est. Universa multitudo, id est, Judaeorum Christum crucifigentium, vel credentium multitudo ad mysticum intellectum, sive moraliter multitudo sensuum perfectorum. Ad vesperum, id est, ad consummationem Veteris Testamenti. Vel moraliter vesperum, consummationem prosperitatis hujus saeculi significat. Et edent carnes nocte illa; id est, in obscuritate sacramentorum; vel moraliter, in ignorantia peccati. Assata igne; id est, ignis passionis. Domus autem in quibus carnes manducantur animam vel corpus significat. Quod autem azymos panes cum lactucis agrestibus manducare jubetur, significat quod vitam ab omni fermento malitiae reparatam ducentes, (0306C)amaritudinem compunctionis cordis semper habere debemus, quod significat lactuca. Cum enim manducantur, sic sunt falsae et amarae, ut producant comedentis lacrymas. Sic nimirum et coelestem panem accipientes, irrigare faciem debemus. Non coquuntur agni carnes aqua, sed tantum igni, quia non per sapientiam mundi hujus intelligitur passio Christi, sed per gratiam Spiritus sancti. Caput cum pedibus et intestinis vorabitis. In capite, divinitatis signum; in pedibus, humanitatis. Intestina secretiora et occultiora mysteria significant, quae omnia debemus vorare, hoc est, credere. Quodque dicitur: Non remanebit ex eo quidquam usque mane significat quod antequam tempus futuri judicii illucescat, debemus omnia quae scripta sunt, credere et implere. (0306D)Et si quid obscurum est valde, et altius nobis, Spiritui sancto, qui ignis consumens est, reservandum est. Qui sic advenerit, commemorabit omnia quae dicta sunt nobis. Significat illud quod dicitur: Si quid residuum fuerit igni comburetis. Quodque dicitur: Non comedetis ex eo crudum, ab aliis sic intelligitur, quod crudum edunt, qui Christum tantum intelligunt carnaliter. Caput cum pedibus, id est, Christum cum duabus legibus vel cum apostolis. Quodque igni comburetis. Moraliter potest intelligi, quia igne compunctionis comburere debemus quodcunque de bonis operibus non tenuerimus. Renes vestros accingetis. In hoc significat correctionem humanae concupiscentiae. In renibus autem concupiscentia virorum fit, in umbilico (0307A)autem mulierum. Nobis quoque dicitur: Accingite lumbos mentis vestrae, id est, mentes accingite. Sive quod dicitur, pars pro toto intelligitur. Calceamenta habebitis in pedibus, id est charitatem duplicem in sensibus habeamus, vel exemplo prophetarum apostolorumque in corpore et anima. Tenentes baculos, arma quae utraque manu tenentur. Arma autem nostra quibus defendimur, et quibus pugnamus, duo Testamenta sunt; vel moraliter auxilium utriusque substantiae. In manibus, id est, in operibus; festinanter, id est, spiritualiter. Festinanter Christum credere debemus ante diem judicii, vel moraliter festinanter pergit ante diem mortis Ecclesia de terrestribus. Pascha autem transitus interpretatur, id est, transitus Domini ad vindictam. Deinde ad Israel dicitur: (0307B)Comede festinanter ante vindictam. Multis autem modis supra dicta interpretatio convenit: primo per transitum Domini ad vindictam, ut dicitur: Transibo per terram Aegypti. Sive quod vindicta per populum Dei transiret, sive transitus in nube. Spiritualiter autem transitus in vindicta judicii intelligitur, sive de mundo cum omnibus sanctis ad regna coelorum. Transitus autem Domini non in nube, auxilium illius cum sanctis significat. Media autem nocte populus Israel ex Aegypto egressus est, et primogenita occisa sunt. Item eadem hora judicium venire putatur, et sancti Israel de mundo egrediuntur, post agnum comedendum, id est, Christum; tunc omnis virtus hominum mundalium confringitur. Media autem nocte populus inferni solutus erat, et diabolus cum suis satellitibus (0307C)vinctus. Hic etiam solutio Petri media nocte convenit. Ad Israel autem historialiter dicitur: Tollat unusquisque, et reliqua, id est, ut utrum bonum sit. Agnus, ut superius exposuimus, pro his qui evase runt ad terram, id est, promissionis. Haedus, pro his qui in eremo perierunt. Primogenita Aegypti, pro primogenitis Israel occisa sunt. Primogenita autem peccatorum, eo quod illa idolis immolaverunt. Qui enim pleni malitiae erunt, plenam vindictam meruerunt. Quod autem dicitur: In diis illorum fecit judicium, Hebraei autumant quod nocte illa qua egressus est populus Israel omnia templa Aegyptiorum destructa sunt, sine terraemotu. Spiritualiter autem, quod egredientibus nobis de mundi erroribus idola corruant, et quatiuntur. Fermento autem sublato sic (0307D)proficiscuntur. Et nos exeuntes ex Aegypto hujus mundi, non ambulemus in fermento malitiae. Et illi septem diebus azyma comederunt. Et nos septem diebus puri ac simpliciter, quibus mundus iste peragitur, vesci debemus, et quotidie nobis agnus occidatur, et quotidie Pascha celebravimus. Haec quoque templa idolorum destructa significat, adventum Christum in Aegyptum, quo simulacra Aegypti destructa sunt. Occisio autem rationabilium et irrationabilium, occisionem hominum et jumentorum in mari Rubro, sive corporum et animarum, sive plagas peccatorum in praesenti et in futuro. Primogenita autem Aegyptiorum occisa sunt, ut hoc Aegyptios impediret de persecutione Israel.

(0308A)Peribit anima de Israel, id est, quicunque ex nobis peccaverit, peribit de sanctis. A primo die usque ad septimum, id est, ab initio novi ad finem, vel ab initio operis usque ad finem; vel a persecutione animarum usque ad persecutionem corporum. Dies primus erit sanctus, id est, sine labore. Ita dies Novi Testamenti solemnis est, abundans bonis spiritualibus, sine laboribus peccatorum. In utraque substantias exceptis his usque pertinent, quae pertinent ad vitam actualem.

In eadem ipsa die usque perpetuo, id est pro beneficio quod illis Dominus in die Paschae fecit, quod etiam justis in Novo Testamento convenit quos Christus redemit. Quartus decimus dies fidem Christi nobis demonstrat. Per decem praecepta et quatuor (0308B)Evangelia, sive ad sumptionem carnis Christi, per decem sensus et quatuor, quibus homo constat. Immolatio agni quarto decimo die convenit, quia Mesraim quarto decimo ab Adam primo sanguinem idolis immolavit, usque ad diem vicesimum primum, id est, in figuris duarum legum, et illarum unitatis. Ejusdem mensis, id est, Novi Testamenti. De advenis, et reliqua. Advenae gentiles significant; indigenae, Judaeos, terra Ecclesia. Hyssopus autem herba est humilis; quia pectus purgat, figuram Christi tenet. Humilis in assumptione carnis. Fasciculus hyssopi, id est, credulitas Incarnationis Christi et divinitatis illius corporibus inesse debet. Tulit igitur populus conspersam farinam, id est, litteram legis cum operibus bonis carnalibus. Populus Christianorum legem (0308C)sparsam sensu ligans in palis, id est, jugo vitae, ut: Si quis vult venire post me, et reliqua. Vita enim est mandatorum impletio. Praecepit dehinc Deus ut ab Aegyptiis sibi commodato peterent; sic populus proficiscens, auro et argento exspoliavit Aegyptios jussu Dei nihil injuste jubentis. In auro et argento et veste Aegyptiorum, significantur quaedam doctrinae, quae consuetudine gentilium non inutili studio discuntur. Et aliter aurum et argentum Aegyptiorum animae sunt cum suis etiam corporibus, quod vestes significat jungentes se populo Dei. Quid autem significent Rammasses, et caeterae mansiones, cum de mansionibus dicere coeperimus, explanabimus. Omnis alienigena non comedet ex eo. Omnis infidelis non vescitur carne Christi. Omnis servus emptitius circumcidetur, et sic (0308D)comedet. Omnis quem emit sanguine suo, debet esse servus Christi, et circumcidi vitiis, et sic comedere corpus Christi. Advena et mercenarius non comedent ex illo. Advena, qui nuper venit in fidem, ut sunt neophyti. Mercenarius autem est qui pro terreno tantum lucro laborat, et nullum in futurum praemium requirit: ii sane non sunt digni accipere corpus Christi. In una domo comedetur, id est, in Ecclesia. Una est enim, inquit, columba mea, ne foras extra Ecclesiam in plebem haereticorum feratur. Prohibemur quae Pascha fiunt ossa agni frangere. Non franguntur in cruce ossa Domini. Sive quod dicit: Ossa illius non comminuetis; prohibuit eredulitatem Christi divinitatis comminuere. Omne masculinum (0309A)illius, omne virile illius in peccato. Fecerunt filii Israel, usque Aaron. Moyses et Aaron frequentissime legem et sacerdotium significant; filii Israel, credentes. In uno, omne primogenitum. Hoc primum sacrificium postulatur, ac si diceret Dominus: Primogenita vestra immolate, dum vestri causa primogenita Aegypti occidi. Nos autem spiritualiter opera nostra Deo offerre debemus, ut est alibi. Praecipitur autem nobis ut semper Pascha celebremus, id est, transitum nostrum ad meliora de pejoribus. Et primogenita Deo consecremus nostrorum operum, qui pro nobis daemones occidit.

CAPUT XIII. Quod aperta vulva Deo immolatur, in figuram Christi vulvam virginis Mariae aperientis. De domo (0309B)servitutis, id est, de Aegypto, quae dicitur domus servitutis, quod Israel ibi servivit. Vel quod idolis Aegyptiorum servierunt, sive quod quinta pars regibus dabatur. In mense novorum, id est, in novo, ut dicitur: Renovamini autem spiritu mentis. Septem diebus, et reliqua. De hoc alibi dicitur: Omnis solemnitas apud Hebraeos septimo die finiatur. Primogenita asini usque interficies. Ut bona virtus pro vitio immutetur. Quod si quis bonam virtutem pro vitio non habuerit, tamen occidat vitium suum. Tulitque Moyses ossa Joseph. Hic ostenditur quod filios juramentum patrum suorum post mortem illorum implere oportet. Deus autem praecedebat, et reliqua. Hoc lumen filios Israel anteire dicitur, ut dicitur: Deus autem praecedebat illos, et post illos aliquo modo fiebat, (0309C)quando inter populum Israel et Aegyptii interierunt. Columnarum autem materia indicatur, sicut columna nubis de nocte in die remanebat, sic et columna ignis de die in nocte fiebat. Hae autem columnae in aere fuerunt inter coelum et terram. Nubes autem in die veterem legem cum obscuritate litterae significat. Columna vero ignis, legem novi testamenti, ut: Ignita enim sunt eloquia Dei, et: Ignea lex in dextera illius, id est, Christus in dextera Dei Patris. Aliter, dies in quo nubes fuit prosperitatem hujus mundi significat cum veteri lege. Ut quae bona sunt terrae, et reliqua. Columna vero ignis in nocte novum testamentum in obscuritate mysteriorum, vel in comparatione vitae futurae. Sicut enim novum veteri praefertur, ita et dies judicii novum superat. Ambulant in (0309D)nocte et die, in figuram ambulantium in peccatis et in justitia de semine illorum. Aliter ambulatio talis in tenebris et in lumine, significat quod alii ex illis essent in littera, de qua dicitur: Littera occidit; alii in sensu, de quo dicitur: Spiritus autem vivificat, velut similis fuisset honor Dei in die ac nocte. Et praecedebat illos, id est, Deus pater. Christus autem praecessit nos in novo, in ostendendo viam veritatis, ut dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere; sive in resurrectione, sive in ascensione, sive in sede ad dexteram Dei patris. Per diem et noctem, id est, per actualem vitam et contemplativam, vel per duas leges. Columna nubis et ignis, doctrina Spiritus sancti, differens litteris et sensu. Aliter, sicut opus insolutum (0310A)fuit, sic et columnae insolutae fuerunt. Duae quoque columnae duas Ecclesias figurant, id est Veteris et Novi Testamenti, in quibus loquitur. Aliter columna ignis in nocte, divinitas in carne virginis Mariae, ut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te. Utroque tempore, id est, hic et in futuro. Nunquam defuit columna, et reliqua. Hoc significat, quod alibi dicitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transeunt.

CAPUT XIV. Junxit igitur Pharao currum; id est, diaboli quadrigas. Quadriga diaboli, unusquisque peccator cum gula et fornicatione, et ira, et superbia. Percussit virga Moyses aquas, et transierunt filii Israel. Rubrum mare significat baptismum, Christi sanguine consecratum. (0310B)Virga autem qua mare tangitur, sicut supra dictum est, crux Christi est, quam per baptismum accipimus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum. Inimici sequentes cum rege, qui a tergo moriuntur, praeterita peccata sunt, quae diluentur, et diabolus in spiritali lavacro, id est, baptismo, suffocatur. Urgent quidem Aegyptii, instant peccata, sed usque ad aquam latus dextrum populi contra Aegyptios, contra mare sinistrum erat, id est, populus Christianorum in Ecclesia, quae est inter mundum et regnum coelorum; vel inter duas mortes, corporis et animae. Voluit in Aegyptum, id est, in voluntates hujus mundi. Tres autem cooperati sunt in salutem Israel, id est, Deus, Moyses et virga. Ita et nos per tres leges, et fidem Trinitatis, (0310C)et per cogitationem, et verbum, et opus liberamur.

Inter duos muros, e quibus alter in Oriente, alter ab Occidente. Similiter inter duas leges significat, inter quas una, quae super justos non vindicat. Sive inter duos muros, iter inter corpus et animam significat, ut dicitur: Neque ad dexteram, neque ad sinistram. Amaritudo per quam exierunt amaritudinem implendi verbum Dei significat. Cur armis et pecoribus et vestimentis exierunt, sic nos per baptismum cum spe et operibus bonis. Arma autem, et reliqua. Vasa diversas virtutes in Ecclesia significant. Aquae per quas filii Israel exierunt tres fletus significant. Fletum poenitentiae, per mare Rubrum, ut dicitur: Beati qui lugent nunc, et reliqua. Per Arnon, fletum compassionis, ut Apostolus dicit: (0310D)Alter alterius onera portate, et reliqua. Per Jordanem, fletum erga regnum coelorum, ut: Cupio dissolvi, et reliqua. Quos fletus per cogitationem, verbum et opus edere debemus. Ventus urens ex Austro, id est, Spiritus sanctus a Christo, tentationes hujus mundi a sanctis expellens. Tres autem filii de fornace liberati, et filii Israel de mari, et Noe in diluvio, Christo cum sanctis conveniunt. In quarta vigilia, id est, post quatuor Evangelia implenda sancti de mundo liberabuntur. Ecce respexit Dominus, et reliqua. Super columnam nubis et ignis Dominus ad vindictam respicit, si daemones et impii per tres leges occiduntur, et subvertuntur rotae diaboli.

In aeternum tempus, id est, usque ad solutionem (0311A)virorum inferni, vel sine fine. Duo patres sunt, id est, pater tenebrarum et pater luminum.

CAPUT XV. Post transitum maris Rubri, cantat canticum populus Deo, Aegyptiis et Pharaone submerso. Nunc aliter et fideles, postquam de lavacro ascendunt, peccatis exstinctis hymnum laudis emittunt. Cum multa autem in divinis voluminibus sint carmina, horum tamen omnium primum est istud canticum. Melius autem et dignius haec dices, si habueris tympanum in manu tua, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis. Videamus quod dicit. Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est. Quasi non sufficeret Glorificatus est, addit Gloriose honorificatus. (0311B)Aliud est glorificare, aliud gloriose honorificare. Glorificatus est autem Christus, cum ad passionem suam venit, quando, sicut ipse de se dicit: Pater, glorifica filium tuum; sed tamen haec gloria non erat gloriosa, sed humilis. Humiliavit enim, inquit, se usque ad mortem. Verum cum venerit in majestate sua, cum et verum Pharaonem, id est, diabolum interficiet spiritu oris sui, tunc gloriose glorificabitur. Equum et ascensorem projecit in mare. Sunt equi quos Dominus ascendit; de quibus: Equitatio tua salus. Et sunt qui ascensorem habent diabolum et angelos illius. Omnes ergo qui persequuntur sanctos, equi sunt, et habent ascensores diabolos. Tales equi et equites in mari hujus mundi merguntur, repulsi a nobis, Domino adjuvante. (0311C)Hic Deus meus, et exaltabo illum. Pater noster Christus est, qui nos genuit, et fecit. Ergo Deus Pater noster est, et Deus patris nostri Christi, qui dicit: Ascendo ad Deum meum et Deum vestrum. Glorificamus illum, si agnoscamus Deum Patrem esse nostrum. Exaltamus Deum altiori intellectu, cum intelligimus quomodo Deum suum dixit Christus, quem natura Patrem vocat. Deus conterens bella, et reliqua. Non solum visibilium bella prosternit, sed etiam invisibiles equos; sic currus, id est, unitos in malitia. Ternistatores dicuntur, quia triplex via peccandi, aut verbo, aut facto, aut cogitatione. Isti autem ternistatores sunt angeli nequam, de exercitu Pharaonis. Pelagus cooperuit eos, quia in die judicii ignis fluctibus tradentur, et tanquam gravissimi (0311D)lapides submergentur, quia non erunt lapides vivi. Et per spiritum iracundiae, hoc est, correctionis Domini dividitur aqua; hoc est, per hujus mundi desideria ac voluptates evadit populus Dei, in quibus merguntur infideles. Aut certe per aquam baptismi salvat Deus justos. In aqua occidit vitia, quasi irascens. Non est similis Domino in diis gentium. Non est nec in sanctis, qui in multis locis dii nuncupantur, licet apostolus Joannes ait: Similes si erimus, non per naturam, sed per gratiam. Devoravit eos terra cum gramine suo. Semper enim devoravit terra illos qui terrena sapiunt, qui in terrenis versantur, et superna non quaerunt. Dominus autem suum populum, quem per lavacrum (0312A)sanctum liberavit, in justitia gubernabit, et in refrigerium deducet. Dolores comprehenderunt inhabitantes Philistiim. Quantum ad historiam pertinet, manifestum est Philisthaeos, et Moabitas, et Idumaeos, et Cananaeos, non inesse his signis quae facta sunt. Quomodo ergo dicuntur tremere, vel festinare, aut irati esse? Spiritualiter tamen Philistini, id est, cadentes poculo. Edom, qui interpretatur terrenus, trepidavit; et horum hominum principes, id est, daemones, cursitantes pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quae in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit ad inferiora terrae, ut eriperet illos qui possidebantur a morte. Comprehendit illos timor, qui senserunt magnitudinem brachii illius. Hinc abierunt omnes inhabitantes Chanaan, (0312B)qui mutabilis interpretatur, cum vident moveri regna sua, et alligari fortem, et vasa illius diripi. Cadit super eos timor, cum viderint in nobis signum crucis. Fiant tanquam lapis, non quia vertuntur in lapides homines, sed quia essent immobiles, ut lapides, nec valentes persequi, nec valentes fugere. Spiritualiter autem per hoc significat quod populus Judaeorum esset velut lapis, permanens in duritia, donec gentium Christianus factus est populus, et tunc omnis Israel salvus erit. Inducens plantas eos. Non vult Deus nos in Aegypto plantare, sed in monte haereditatis, id est, in Ecclesia. In praeparato habitaculo tuo. Alii enim laboraverunt, et vos in labore introistis. Sanctimonium tuum, Domine, et reliqua. Sanctimonium, hoc est, sanctum (0312C)aedificium Dei sumus: non facti manibus hominum, sed Dei agricultura sumus. Domine, tu regnas in aeternum, et in saeculum saeculi. Et adhuc per hoc regnum sine fine significat. Quoniam intravit equitatus. De hoc supra diximus. Nos autem qui sumus filii Israel, ambulemus per siccum in medio mari, in medio nationis pravae, verbum vitae continentes. Haec breviter dixisse sufficit, ne quod fastidium lectori generetur. Maria autem tympanum tenens soror Aaron, sororem significat veri sacerdotis, id est, Ecclesiam, quae est soror Christi. Mulieres vero omnes Ecclesias cum choris et tympanis, id est, cum Veteri et Novo Testamento. Post transitum maris populus in desertum ducitur; baptizati scilicet universi (0312D)per mundi hujus desertum, nec ibi deserit eos Christus. Nam et columna non recedit, nec cordibus suis revertuntur in Aegyptum. Post haec murmurat populus, aquas amaras potare non valens Unde locus ex amaritudine vocatur. Mittit lignum Moyses in aquas, et factae sunt dulces. Intellige amaras aquas occidentis litterae, et legis habere figuram. Quibus si immittitur lignum, id est, sacramentum ligni crucis, tunc efficitur aqua mirae suavitatis, et amaritudo litterae vertitur in intelligentiae dulcedinem sensus spiritualis. Ut ergo possit tibi aqua amara, ostendit Deus quod mittitur, ut qui biberit non moriatur. De sapientia Salomon dicit Lignum vitae est omnibus qui apprehendunt illam Hoc ergo lignum, id est, sapientia crucis Christi (0313A)missum est in aquam veteris legis, et saluberrimum potum praebuit fideli populo, qui de hac bibere non ante potuit. Quid autem amarius quam octavo die vulnus circumcisionis accipere, et diversis sacrificiis deservire? Alio quoque sensu amarae aquae ligno in se suscepto dulces effectae indicant amaritudinem gentium per lignum crucis in usum dulcedinis quandoque esse vertendam. De hac autem amaritudine litterae venit populus ad fontes. De veteri testamento transitur ad novum, ad apostolorum duodecim fontes. Ibi reperiuntur septuaginta palmae: fuerunt et alii septuaginta missi ad praedicandum verbum Dei.

CAPUT XVI. Murmurat post haec populus quintadecima die mensis (0313B)secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti. Recordare de legibus Paschae quae dicta sunt, ibi invenies hoc esse, quod statuuntur ad secundum Pascha faciendum hi qui immundi in anima fuerunt, vel occupati negotiis peregrinis. Et in hoc tempore manna descendit, in die quo primum Pascha fit non descendit. Primum Pascha primi populi est, secundum Pascha nostrum est. Nos autem fuimus immundi in anima, qui idola coluimus et occupati mundialibus rebus, longe peregrinabamur. De quibus Apostolus dicit: Hospites Testamentorum. Verumtamen non in primo pascha, sed in secundo manna datur de coelo. Panis enim qui de coelo descendit, non venit ad illos qui primum pascha fecerunt, sed ad nos. Ecce ego pluam panem de coelo, et reliqua. Per hoc (0313C)quod dicitur: In sexto die colligunt duplum, ostenditur quod in die Dominica primum manna datum est de coelo. A Dominico enim die parasceve Sabbati sextus dies est. Et per hoc intelligunt Judaei jam tunc praelatum esse Dominicum nostrum Judaico Sabbato, quia nulla gratia ad illos descendit in Sabbato illorum. In nostro autem Dominico die semper Deus pluit manna de coelo. Per totum enim Novi Testamenti tempus divina eloquia nobis ministrantur. Minutum esse manna dicitur. Quid enim tam subtile et minutum quam spiritualis sensus? Candidum, quia nulla ignorantia fuscatur. Manna interpretatur quid est hoc? Cum audimus legem Dei recitari, dicimus magistris: Quid est? Valde est enim (0313D)subtilis, quasi semen coriandri. Habet enim in se aliquid oleris, quo nutrire infirmos possit. Qui enim infirmus est olera manducet. Aliquid habet frigoris, et ideo ut pruina est. Quid est autem, ut in die festo duplum colligatur? Sextus dies, praesens vita est in qua duplum colligi jubetur. In sex enim diebus Deus fecit hunc mundum. Hac ergo die tantum recondere debemus quantum sufficiat in futuro die. Si quid enim boni operis hic acquiris, hoc in futuro saeculo erit tibi cibus. Quod autem seminat homo, hoc et metet. Ergo non seminemus quod corrumpitur, sed quod perduret in crastinum. Quod infideles defecerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes, et computruit. Quod propter Sabbatum reponebatur non corrumpebatur; si autem propter praesentem (0314A)vitam tantum thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, qui videlicet vermes non moriuntur. Isti sunt vermes quos genuit avaritia, et non aliunde; in nobis fiunt vermes de manna, hoc est, de verbo. Sic enim dixit: Si non venisset, ei locutus fuisset, peccatum non haberent. Post susceptum enim verbum Dei si quis peccet, efficitur ipsum illi vermis, qui illius conscientiam fodiat. Panis enim qui Israelitico datus est populo, ab aliquibus dicitur angelis proprie reputari, ut ibi: Panem angelorum. Sed de Christo dictum est: Quem concupiscunt angeli prospicere. Manducant eum, id est, omnis sanctus. Pluam panes, et pluviam voluntariam, et reliqua. Eumdem sensum habere dicuntur, utrumque divinam sapientiam designat. Sequitur: Vespere scietis quid ego sum (0314B)Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini. In Evangelio haec inveniunt scripta: Quando vespere Sabbati venit Maria Magdalena, et altera Maria videre sepulcrum, et terraemotus factus est magnus. Angelus enim descendit de coelo, et custodes facti sunt velut mortui. Per haec in vespere agnitus est ab Ecclesia, agnitus est per virtutem resurrectionis, mane vero gloria illius visa est. Cum venissent aliae mulieres prima Sabbati valde mane, invenerunt angelos cum nimia claritate dicentes: Dicite discipulis illius quia surrexit a mortuis. Visa est ergo gloria majestatis Domini mane, cum per angelos nuntiata esset. Sequitur: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Ad vesperum hujus mundi verbum caro factum est, et illa carne agnoscimus (0314C)Dominum, quam suscepit ex virgine. Istas enim verbi Dei carnes, neque mane, neque meridie aliquis manducavit. Ad vesperum hujus mundi venit Christus: Sed mane, inquit, replebimini panibus. Panis nobis verbum Dei est; ipse enim est panis vivus, qui de coelo descendit, et reliqua. Sed quod dicitur, mane dari hunc panem, cum adventum illius in carne factum dixerimus ad vesperam huic mundo, intelligendum puto quod ad vesperum quidem hujus mundi Dominus venit, sed adventu suo quod ad vesperum, quia ipse justitia est, novum credentibus reparavit diem, quia novum scientiae lumen ostendit. Tanquam sol justitiae suum mane, quod modo nobis produxit radium, et in hoc mane replentur pane qui praecepta suscipiunt. Nec miremini quia verbum (0314D)Dei, et caro, et panis dicitur, cum lac et olera dicantur pro mensura sumentium. Potest quoque et hoc intelligi, quod post resurrectionem suam, quam mane ostendimus factam, credentes repleverit panibus, pro eo quod libros legis et Prophetarum ignotos dederit nobis, ut ipse sit panis in Evangelio; caeteri libri, leges et prophetarum plurimi panes nuncupati sunt, ex quibus replentur justi, et illius intelligere possumus, quod unicuique nostrum mane est tempus, quo illuminamur, et ad lucem fidei ascendimus; et in illo mane carnes verbi Dei comedere non possumus, id est, perfectae doctrinae nondum capaces existimus, sed post longa exercitia. Cum jam enim proximi sumus ad vesperum, et ad finem ipsum (0315A)imperfectionis, tunc demum solidiores, cibi capaces existimus. Istud autem, prout vult unusquisque, talem saporem reddit more illius, si enim tribularis, hoc manna, id est, verbum consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Si iracundus es, mitigans te dicit: Desine ab ira, et derelinque furorem. Si non habes et caecus. Dominus illuminat caecos. Potest quidem et volucrum esca veteris legis significare eloquia, quae populum carnalem, tanquam carnalem elevat, per verba divinitus missa. Per volatilia unde et vespere dantur, quia cuncta quae carnaliter dantur, finem habent. A manifesto lumine fidei, datur manna populo Dei, id est, Christus, qui est panis vivus. Hoc autem volucrum genus apud Hebraeos vocatur coturnix, apud Graecos (0315B)ortigometra, avis marina in Latina. Alii dicunt per coturnices humanitatem Christi posse intelligi, per manna, ipsius divinitatem. Vespere enim coturnix percutitur, quando carnis Christi occisionem significat. Mane manna divinitatem corpori praecellentiam, nobis mysterium sapientiae, et corporis Christi notantur, donec de mundo et per baptismum exierimus; sicut populo quandiu fuit in Aegypto, manna non datur. Manna pilo tonsum, corpus Christi in cruce significat; in die, id est, novo, ut dicitur, Filii lucis estis, et reliqua, usque noctis. Manna justis et injustis traditur, sic et verbum Dei omnibus datur. Caro autem vespere data significat quod dicitur, Scio quod non est bonum in carne mea. Panis mane animam lucidam ostendit, simile cum melle, id est, litterae (0315C)cum sensu. Manna autem manducare inter mare Rubrum, et terram Aegypti, et Arnon, et Jordanem, et terram Chanaan; id est, inter mundum et baptismum, et poenitentiam, et ignem judicii et regnum coeleste. Potest quoque sextus dies, in quo duplum colligi jubetur, sextam aetatem hujus mundi significare, in qua sumus nunc. In quinque enim diebus, hoc est praeteritis temporibus hujus mundi, ab Adam usque in diluvium, a diluvio in Abraham, ab Abraham in Moysen, a Moyse usque ad David, a David in Christum pro mundanis commodis serviebant homines, ut bona manducarent. Nos autem, quibus non praemia mundana, sed regnum coelorum promittitur in hoc sexto die, id est, a Christo usque in finem hujus mundi, duplum colligimus; quia non solum in (0315D)praesenti, sed etiam futuram requiem nobis praeparamus. Gomor autem illud quod repositum est, ut permaneret ibi coram Domino in praeputium, nimirum significat corpus Christi, quae Deo copulata se nescire nescit.

CAPUT XVII. Dehinc petra percussa aquam vomuit, quae Christum significat: percussus enim Christus in cruce, sitientibus gratiae lavacrum effudit. Petra autem, inquit Apostolus, erat Christus. Quod autem murmurat populus sitiens contra Moysen, et ostendit eis petram de qua bibant, significat quod si quis contra Moysen murmurat, id est, sicut lex quae secundum litteram displicet, ostendit illi eadem lex petram, id est, (0316A)Christum, ut de illo bibat. Locus ubi petra percussa est vocatur Tentatio; et in loco passionis orta magna tentatio, quando discipuli illius omnes relicto eo fugerunt. Post haec Moyses ascendit in montem, Jesus contra Amalech pugnavit: quid per hoc significatur, nisi quia Moyses, id est lex, non potuit impedientes iter nostrum adversarios expugnare; nihil enim ad perfectum perduxit lex, sed Jesus pugnavit et vicit, qui est Salvator noster. Moyses stetit in vertice collis, hoc est, lex surgit in spiritualem sensum; et in lapidem sedit, hoc est, in Ecclesia requiescit. Quod autem sequitur, Manus Moysi erant graves, significat quia peccantes quosque non misericorditer protulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero et Ur sustinuerunt manus illius. Aaron interpretatur (0316B)mons fortitudinis; Ur, ignis. Mons itaque iste qui fortitudinem, significat Christum: ipse est enim mons, praecisus lapis de monte sine manibus, qui crevit in montem magnum. Ignis autem Spiritum sanctum significat, de quo dicitur, Ignem veni mittere. Aaron vero et Ur sustinent manus Moysi, quia mediator Dei et hominum cum igne Spiritus sancti veniens, mandata legis gravia, quae carnaliter non potuerunt portari, tolerabiliora nobis per spiritualem sensum ostendit. Magnae autem admirationis est Moyses Deo plenus, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur.

CAPUT XVIII. Ab Jethro, hoc est ab homine gentili, consilium accepit, et fecit omnia quaecunque diceret; sed formam (0316C)humilitatis principibus dat, et futuri sacramenti designat imaginem. Futurum enim erat quandoque quod per populum ex gentibus congregatum illa quae in lege deerant complerentur, legisque diminutio suggerente Evangelio compleretur. Quod autem Jethro adducit ad Moysen Sephoram, et utrumque filium, significat quia sancti praedicatores Ecclesiae, et utrumque filium ex utroque populo propterea tum producerent ad divinam legem, quorum consilio et interpretatione eadem lex confirmaretur. Per tribunos autem significantur ii qui tres leges implent, vel qui credunt Trinitatem. Per centuriones quoque, perfecti; per quinquagenarios et decanos, Decalogum implentes.

CAPUT XIX. (0316D)Quando portaverim vos super alas aquilarum. Alae, id est Moyses et Aaron. Ad sensum autem duae alae, id est duae leges; aquila vero Christus est. Cavete ne ascendatis in montem, id est in congregationem, in Ecclesiam, ne tangatis finem illius, id est tres multitudines. Morte morietur, hoc est, in poenitentia; manus non tanget illum, id est opus humanum, sed lapidibus obruetur, id est Testimoniis; sive jumentum, id est gentilis, vel insipiens; sive homo, id est Judaeus vel sapiens; buccina verbum Dei significat. Tunc ascendit in montem. Per hoc ostenditur quod Deus multitudines in Ecclesia invitat. Sanctificavit illum, id est immolationibus, vel circumcisione. Sanctificavit enim circumcisio, purificavit lex, justificavit (0317A)gratia; et descendit Moyses, id est Christus de coelo, ut lex de Ecclesia ad conjugium discernendum. Per vestimentum opera significantur. In die tertio, id est in lege novi; vel in opere post cogitationem et verbum; vel in fide Trinitatis. Quod autem dicit, Ne appropinquetis uxoribus, significat quia Ecclesia conjugium ejecit. Aliter per uxores omnis mollitia voluptatum designatur. Quando autem Moyses de monte descendit, significat legem descendentem, vel Christum de coelo, vel sanctum de summitate perfectorum operum ad vitam actualem. Moyses scilicet historiam populum vocat, lex et Dominus Christus universum mundum, sanctos alios in suum exemplum, sic et sensus bonus alios in se vocat. Mane, id est novi et poenitentiae et mortis, et diei (0317B)judicii. Lex autem die tertia tributa significat, quod illis lex tertia iterum perveniret, illos quoque oportuit in patientia legem exspectare, dum lex poenitentiam praedicavit. Actum quoque erat ut lex in monte daretur, dum lex sublimis erat, quae etiam cum caligine data est; quia vetus lex cum litterae occidentis caligine, nova vero cum splendore, quia spiritus vivificat. In monte autem signa vivi tantum erant, in altero autem vivi et mortui. Lex vero prior vivis tantum dabatur, id est his qui bonis terrae servierunt. Secunda autem in vita, et post mortem proficiat. Unus illic Dominus alloquebatur, quia ipsa lex non multis proficiebat. Hinc autem quinque Christum alloquuntur, quia lex nova plures ad Christum quam vetus provocavit. Per caliginem et omne quidquid (0317C)tenebrosum erat, littera designatur; per montem vero et omne quidquid splendidum fuit, sensus spiritualis demonstratur. Omne molle et lucidum fidelibus pertinet, omnis autem terror et tenebrosum infidelibus pertinet. Ideo autem lex per omnia cum severitate datur, ut legem et Moysen populus timeret et honorificaret. Tres autem cum Christo in montem, proximitatem sanctorum Christo significat; non sic in datione veteris legis, quia plebs Novi Testamenti propior est quam Veteris. Tres autem factiones habet: prima factio populus legis naturae; secunda populus legis litterae, quae erat propior Deo. Tertius populus legis novae, qui adunatus est Deo in Ecclesia. Hic enim mons Ecclesia est prima, (0317D)quae factio significat conjugales. Secunda, populum poenitentiae, tertia sanctos cum Christo, et in his tribus multitudinibus cogitatio, et verbum, et opus designatur, sed nec hoc praetermittendum est quod dicitur: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus ut ad illa quae ultra non sunt intuenda sublevemur; sed in hunc Dominus descendit, quia justis multum proficientibus, parum deesse aliquid illorum sensibus aperit. Quinquagesima die post actum pascha, data est lex Moysi, ita et pro quinquagesima die post passionem Domini datus est Spiritus sanctus super centum viginti homines in Moysaicae aetatis numero constitutos. In vocibus autem et tonitruis clamor praedicationis intelligitur, in lampadibus (0318A)claritas miraculorum; in sono autem buccinae fortis praedicatio sanctorum: quae omnia in adventu Christi completa sunt. Quod autem in igne et fumo descendit Dominus, significat quia in adventu suo Dominus claritatem suam fideles illuminat, et infideles per fumum errorum obscurat. Quod vero Dominus in caligine, significat quod legem Judaeis quasi per caliginem litterae dedit, ut videntes non videant. Dicitur autem ab aliis per tonitruum haec sententia designari, qua dicitur, Ite maledicti in ignem aeternum; et per fulgorem, justi fulgebunt sicut sol. Per buccinam, jussio et prohibitio; per tubam, verbum Dei. Majus, id est, lex dum crescit; et prolixius, id est dum docet per incrementa. Steterunt stabiles et instabiles, id est, in figura duarum legum. (0318B)Mons terribilis, id est Ecclesia, impiis; vel sanctus, quisque vitiis. Terminus, id est fides erga Ecclesiam, quia nullus in Ecclesiam nisi per fidem intrat.

CAPUT XX. Dominus denique legem in decem verba constituit. Nullus numerus crescit amplius, nisi usque ad decem: si enim viginti numeraveris, decem habes; si triginta, decem triplicabis; et sic invenies quantumcunque progressus fueris, ac per hoc in plenitudine numeri plenitudinem mandatorum constituit, quae scilicet mandata sic quidam distinguunt, ut tria pertineant ad dilectionem Trinitatis, septem vero ad amorem fraternum, quibus societas humana non laeditur. (0318C)Primum mandatum pertinet ad Deum Patrem, dum dicit, Ego sum Dominus Deus tuus, Non habebis deos alienos. Non facies tibi sculptile, et reliqua. Utique ut haec audiens, fornicatione tua in multos deos non offendas. Secundum pertinet ad Filium, ubi dicit, Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, ne existimes creaturam esse Filium Dei, quoniam omnis visibilis creatura vanitati subjecta est. Tertium mandatum de sabbato, ad Spiritum sanctum pertinet, cujus domo requies nobis sempiterna promittitur. Per donum autem Spiritus sanctificamur: unde et hic dicitur, Memento ut diem sabbati sanctifices. In sex ergo aetatibus hujus mundi operamur, quasi in sex diebus; in septima die, hoc est in fine hujus mundi requies nobis aeterna tribuetur. Post tria praecepta (0318D)septenarius succedit numerus, pertinens ad amorem proximi, et incipit ab amore parentum, a quibus in hac vita sumimus exordium. Hoc autem mandatum in ordine est quartum, sex tamen ex septem est primum. Unde juxta Evangelium dicitur primum, primum enim est in altera tabula. Fortasse ideo non una, sed duae tabulae dictae sunt, quia decem mandata haec ad dilectionem pertinent Dei et proximi. Quintum est, Non moechaberis; sextum, Non occides; septimum, Non furtum facies; octavum, Non falsum testimonium dices; nonum, Non concupisces uxorem proximi tui; decimum, Non concupisces rem proximi tui. Aut certe sic distinguendum, ut sit primum mandatum, Non habebis deos alienos; secundum, (0319A)Non facies tibi sculptile; tertium, Non assumes; et sic per ordinem, donec conjungatur illud ubi dicit, Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus. Quod autem dicit, Non habebis deos alienos, non negavit quae sint, sed ne ei sint cui haec praecipiuntur prohibuit; juxta illud Apostoli, ubi dicit: Nam si sunt qui dicunt dii multi, et domini multi, nobis tamen unus Deus. Multi enim gentiles daemones deos vocant, aut certe angelos, quibus negandas gentes commiserit appellari deos et dominos constat; deos, quasi a deo datos; dominos, quasi acceperint potestatem. Statuit enim, inquit, terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Non facies tibi sculptile, nec omnem similitudinem. Aliud est facere sculptile, aliud similitudinem, sculptile enim facit, qui (0319B)quod omnino non facit, sed tantum ad inventionem cordis sui machinatur. Similitudinem vero facit, qui alicujus, verbi gratia, quadrupedis, vel serpentis, aut avis, similitudinem facit. Non adorabis, nec coles: adorant multipliciter inviti, aut timore coacti, aut per avaritiam seducti. Colunt autem, qui toto affectu venerantur, obscurissimis quaestionibus retardati, desideratae brevitatis modum excedimus. Non adorabis deos alienos, id est, non adorabis vitium vel gastrimargiam, ut leguntur ii quorum Deus venter, et in avaritia, et in fornicatione, et alia tam plurima, quae sunt idolorum servitus, ut Apostolus confirmat. Propter quod venit ira Dei: in gastrimargia Adam primum peccavit, in avaritia Judas corruit, et Gyezi, et Ananias, et Saphyra; et quomodo (0319C)fuit in fornicatione Sodoma et Gomorrha. Non facies tibi sculptile, de malis cogitationibus dicitur: sicut enim ferrum partem excidit de ligno, ita cogitatio mala; ut in Evangelio, Cogitationes malae coinquinant homines. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, ut in Evangelio, Non jurare omnino. Memento diem sabbati sanctifices, de Novo Testamento dicitur, et reliqua. Sicut enim sanctificavit diem sabbati, et requievit in illo, sic et nos per Novum Testamentum sanctificavit, et requiescere a peccatis fecit. Honora patrem tuum, et matrem tuam. Pater etenim Dominus, mater Ecclesia, id est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et Ecclesia domus Dei, pater et mater omnium justorum in baptismo, et (0319D)confessione, et poenitentia. Non occides, id est, non odies fratrem tuum. Qui enim, inquit, odit fratrem suum, homicida est; iterum, Qui irascitur fratri suo, reus erit concilio. Non moechaberis, id est, soli Deo adhaerere debes, et id quod est Dei non reddere diabolo, sed quae sunt Dei Deo, in operibus, et verbis, et cogitationibus. Denique et Propheta ait: Etenim autem adhaerere Deo, bonum est. Non furtum facies, id est, quod potest homo facere et non facit, ut in psalmo, Peccatori autem dixit Deus usque sermone retrorsum. Non concupisces rem proximi tui, domum et omnia illius. Proximum, mundum intelligimus, ut est illud, Nolite diligere mundum, et nolite thesaurizare thesauros in terra. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae non videntur, aeterna sunt. Hujus (0320A)explanat quaestunculae auctorem ab illo loco, ubi ait, Non adorabis deos alienos, id est, non adorabis vitia, non confirmo, qui et auctorem ignoro: majorum autem est hanc probare. Sequitur: Reddens in tertiam et quartam peccatum progeniem. In quo testimonio haeretici dicunt non convenire bono Deo, ut pro peccato alterius alterum damnet. Redduntur enim peccata patrum in filios in tertiam progeniem et quartam, et in ipsos patres non redduntur, nihil enim de patribus dixit. Diabolus pater est omnium peccatorum. Vos enim, inquit Dominus, ex patre diabolo estis. Donec enim stat mundus, peccata sua non recipit diabolus; omnia enim illi reservabuntur in futurum, redduntur tamen in filios quos genuit. Per peccatum enim homines in carne positi puniuntur a (0320B)Domino, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Peccantes enim ministros peccati adjutoresque requirimus, quos tertiam vel quartam progeniem habet diabolus, quos peccantes in praesenti Deus verberat, ut in futuro levius sustineat. Diabolus denique genuit Judam per peccatum. Intravit enim in illum Satanas, et Judas abiit ad principes sacerdotum; non enim solus scelus crucis implere potuit: principes deinde concitaverunt ac persuaserunt populo; sic nata est ex Juda quarta generatio. Reddidit autem misericordiam in millia his qui diligunt illum. Qui enim diligunt correctionem, non indigent, sed illis solam misericordiam tribuit. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. In duabus tabulis scripta est lex, propter duo Testamenta, (0320C)vel propter amorem Dei et proximi. Lapideae autem tabulae significant duritiam cordis Judaeorum. Additur: Deinde non facietis vobis deos aureos et argenteos, ut nullum superfluum sensum, quamvis radiare videtur, vel inanem eloquentiam suscipiamus. Altare de terra facietis mihi. Altare de terra facere, est humanitatem Christi sperare. Et in altari de terra munus oblationum offerimus, si actus nostros dominicae Incarnationis fide solidamus. Sequitur: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis de sectis lapidibus. Secti lapides ii sunt qui unitatem scindunt. Tales in corpore suo Christus non recipit, cujus corporis figuram altare illud obumbrat. De non sectis autem lapidibus dicitur, Tanquam lapides vivi superaedificamini. In his non est injectum ferrum, (0320D)quia jacula maligni non receperunt. Sequitur: Non ascendes per gradus ad altare, hoc est, non gradatim unum alii praeferens ad me pervenies: quod Ariani faciunt qui Patris et Filii et Spiritus sancti substantiam dividunt. Altare de terra facietis, quod supra diximus, ab aliis docetur tertia esse differentia inter gentes et Judaeos; ipsi enim in corporibus differebant, et in vestimentis, et in altari de terra. Hoc quoque altare de terra significare dicitur, quia Judaei cor carneum habuerunt; in lapideo autem, quia gentiles lapideo corde aedificaverunt. Per haec altaria et duae Ecclesiae praefigurantur. Per altare de terra Ecclesia Veteris Testamenti, et per lapideum, Novum.

CAPP. XXI-XXII-XXIII-XXIV. (0321A) Deinde multa praecepta legis dantur, quae transitorie percurremus. Quia cum a majoribus nostris non inveniamus esse explanata, et simpliciter intellecta, aedificant auditores. Praecipitur autem post haec: Puer Hebraeus si forte in servitutem devenerit, septem annis serviat, et septimo anno liber dimittatur de servitute. Sed si noluerit a servitute egredi, perforabitur auricula illius, et erit servus in saeculum. Et nos in sex aetatibus hujus mundi servientes, septimo anno, hoc est aeterno sabbato liberamur, si tamen voluerimus esse liberi, si sumus Hebraei, hoc est transitores per hunc mundum transeuntes. Dum autem sumus in hoc mundo, servimus mundanis desideriis: a quibus si voluerimus liberari, perforabitur (0321B)auricula in testimonium inobedientiae; et cum uxore et filiis nostris quos protulimus liberati, id est, cum carne et operibus peccati, servi erimus in aeternum. Per hunc quoque servum Hebraeum universum genus humanum designari posse dicitur, quod in septimo anno, id est, in requie Novi Testamenti liberatus est. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat, id est, a lege naturae in novum cum fide veniat, quae et vestis erat. Dominus suus in omnibus. Bonus doctor dedit illi uxorem, id est junxit animam illius; et filii et filiae, id est sensus boni et cogitationes secundum hunc intellectum. Ipse vero exibit cum vestitu suo, id est cum lege naturae, vel fide; et applicabitur ad ostium, id est principibus; postes, hoc est secundae legis. Perforabit aurem illius subula, id est praedicabit (0321C)illum praedicatione. Et erit servus, id est Christi vel doctoris. Duo autem viri qui litigant, duo disputantes sunt de aliquibus quaestionibus Scripturae. Unde et Apostolus, Nolite, inquit, verbis contendere, ad nihil enim est utile; servum Domini non oportet litigare. Mulier autem praegnans anima est quae nuper concepit verbum Dei, quae pro infirmitate nuncupatur mulier: quae a litigantibus viris percussa est, ita ut verbum Domini, quod tenuiter concepit, abjiciat. Subjacebit autem percussor damno, quantum petierit maritus mulieris. Affligetur enim per poenitentiam, quia affligit infirmum. Pro universa doctrina quae Christo placuit, quia jam proprius vir est animae fidelis. Aut certe quantum expetierit magister, qui pro Christi Ecclesia est. Potest autem ut illum quem laesit (0321D)instruat et reparet. Si autem mors secuta fuerit, reddet animam pro anima. Quod autem in die judicii intelligendum est apud judicem, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel certe fieri potest ut qui sibi conscius tanti scandali, ut animam hominis spiritualiter occiderit, ponat et ipse animam suam pro anima illius quem scandalizaverit; et usque ad mortem, si necesse sit, operam Dei, quomodo redeat et restituatur ad fidem. Et si oculum laesit, animae, id est, sensum illius turbavit, auferatur sensus turbulentus, quo laesit fratrem. Sed si laesit dentem fratris, id est, sensum quo ruminabat scripturam, ut ad sensum interiorem perveniret: auferatur dens illius, qui non bene Scripturae comminuit (0322A)cibos. Manus autem illius animae virtus, quaerere et constringere aliquid potest: velut si dicamus, actus illius, et pes quo incedit ad bona et mala. Quia ergo si scandalum patitur anima non solum in fide, sed et in actibus ejiciantur, quae per manus significantur: et pedes auferuntur, quia offendiculum praebuit: et manus quibus non bene operatur, et pedes quibus non bene inceditur. Recipit enim combustorum, quia combussit animam. Per quae singula hoc ostenditur, ut iste percussor omnibus detruncatis membris a corpore excidatur Ecclesiae, ut caeteri timeant. Jubetur post haec Israelitico populo decimas primitiasque omnium rerum Deo offerre. Primitiae autem principia bonorum operum ostendunt, vel ipsam bonam voluntatem quae prior est opere, quam Pelagiani (0322B)sibi offendunt tribuendo. Deus autem dum illa sibi a nobis jubet offerri, indicat ad ipsius gratiam pertinere. Omnis autem numerus usque ad decem crescit, et ideo decimus consumptionis operum initium ad consummationis accipimus affectum. Quod autem dicitur, Primogenita asini mutabis ove, asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini vero primogenita ove mutare, est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam immunda injustus egit, quae Dominus respuit, illa agenda proferat quae in Dei sacrificium munda imponat. Sequitur: Non redimes, interficietur, quia nimirum mens immunda, si non fuerit in melius mutata, necabitur morte aeterna.

CAPUT XXV (0322C)In arca autem Testamenti erant repositae tabulae, observantiam veteris legis ac novae in Ecclesia significantes. De lignis imputrescentibus fabricatur arca. De sanctis mente et corpore aedificatur Ecclesia: quasi aurum radiare debet, tam interius ex vitae splendore, quam exterius doctrinae claritate. Corona aurea per circuitum, unitas Ecclesiae est. Quatuor circulus, quatuor Evangelia, quae in unitate Ecclesiae praedicantur, quibus accincta per quatuor partes hujus mundi dilatata tenditur. Vectes quoque de lignis Sethim faciunt, qui eisdem circulis inseruntur; quia fortes perseverantesque doctores, velut imputribilia quaerendi sunt, qui instructione sacrorum voluminum semper inhaerentes sanctae Ecclesiae, semper unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam (0322D)portent: qui jubentur quoque auro operire, ut cum sermone aliis insenuerint, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. Haec arca habet in se duas tabulas; et Ecclesia habet in se duo Testamenta, et urnam auream, quam intelligimus carnem Christi; purumque reconditum in se habet perpetuae divinitatis manna. Virga autem Aaron, veri pontificis Jesu sceptrum, quod sanctae Ecclesiae commisit. Propitiatorium super arcam, ipse Christus insinuatur, qui inter Deum et homines medius propitiator intervenit. Hoc propitiatorium arcae superponitur: sic Christus caput Ecclesiae est, cujus a dextris et sinistris duo Cherubim consistunt, quod est plenitudo scientiae, id est, dilectio Dei et proximi. Alii Cherubim duo (0323A)Testamenta intelligunt, quod sacram Christi humanitatem obumbrant. Hi versis in propitiatorium vultibus respiciunt, dum in spirituali sensu vertuntur; tunc enim alterutrum in melius sibi concordant. Altare autem illud corpus Christi significat, sive omnes sanctos, in quibus semper ardet ignis divinus, in quibus consumitur caro. Mensa, fides est Ecclesiae vel Scripturae, in qua pascitur diversis alimoniis. Candelabrum Spiritus sancti gerebat imaginem, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam: sicut quatuor Romanorum candelabrum illud esse dicitur. Alii candelabrum Christum intelligunt gestantem septem Ecclesias, in quibus septiformis splendor Spiritus sancti emicat. Hoc candelabrum habuit emunctoria, quae duo Testamenta significare possunt, quibus vitia (0323B)purgantur. Extra verum candelabrum ardet, quia sine velo, priscae legis velamine, Spiritus sancti gratia refulget. Oleum autem de arboribus olivarum sumptum eamdem gratiam Spiritus sancti significat, unde in cordibus nostris lumen veritatis absconditur.

CAPUT XXVI. Tabernacula autem per allegoriam Ecclesiae, quae in hujus mundi eremo constituta, variis autem speciebus construitur. Tabernaculum autem partim vilioribus, partim speciosis, per quod demonstratur alios justos, alios esse impios; fideles autem omnes, et intra Ecclesiam constitutos. Columnae, sancti apostoli, de quibus Apostolus: Qui videbantur columnae esse. Inargentatae, dum eloquium divinum enuntiant. Bene autem bases prophetae et apostoli (0323C)sunt. Super fundamentum enim prophetarum et apostolorum sancti doctores Ecclesiam collocant. Caput columnarum aureum, ille est de quo dicitur, caput viri Christus est. Tabulae deauratae, doctores dilatati in praedicatione. Per pelles arietum, quid aliud quam duces et praepositi Ecclesiam designantur? quique deservire curis temporalibus coguntur, oportet ut ventos et pluvias tentationum de hujus mundi contrarietatibus portent, ut ii qui intra Ecclesiam spirituales quasi byssus et purpura et hyacintbus fulgent; qui interim resplendent, dum rectores illorum contra procellas foris hujus mundi laborant. Velum in medio tabernaculi significat quod populus Ecclesiae ea quae proxima sunt, usque dum adveniant, (0323D)videre non licet; videmus enim nunc per speculum, nondum pervenimus ad sancta sanctorum. Sancta enim esse possunt illa quae sunt in praesenti, Sancta vero sanctorum regnum coelorum est, in quod semel intratur, ubi est multitudo scientiae, id est Cherubim. Interim tamen habemus Spiritus sancti gratiam septemplicem in praesenti Ecclesia, velut in candelabro purissimo fulgentem. Potest quoque velum hoc significare tempus illud quod fuit sub lege; quia quae lex et prophetae cecinerunt, occulta fuerunt: sed per passionem Christi velum istud scissum est, et quae fuerunt obscurata Judaeis, Christianis revelata sunt. Quod autem argenteae bases, et tabulae deauratae, ostendit praecepta esse clariora apostolorum quam prophetarum.

CAPUT XXVII. (0324A) Tentoria ansulis assata, circulis suspensa, funibus innexa. Reliqua credentium populi multitudo intelligitur, quae pendet in funibus fidei XXVIII cubitis in longitudine, et quatuor in latitudine, legem et Evangelium significat. Quod autem VII et XX, et VIII fuit, decem autem cortinae Decalogum significant, quae quinquagenis circulis sibimet connectuntur; quia omnes justi per donum Spiritus sancti, charitatis vinculo sociantur. Quinquagesimo enim die post pascha Spiritus sanctus venit in undenario discipulorum numero; quia transgreditur denarium, peccatores significantur, et fiunt tamen in Ecclesia, et ipsa cilicineo quinquagenis ansulis copulantur, propter speciem remissionis peccatorum, unde et (0324B)quinquagesimus remissionis est. Figura autem prioris tabernaculi Ecclesiae typus est, et per diversa munera meritorum dona significantur, quibus Ecclesiae ornantur. Sapientia comparatur auro, sermo praedicationis argento. Quod autem viri cum mulieribus munera praebuerunt, significat quod tam fortiora facta quam infirmorum ad ornamentum Ecclesiae conveniunt, et haec consolatio non fit, sed sponte, quia fides spontanea est. Per armillas quae lacertos astringit, praepositorum valde laborantium opera demonstrantur; per inaures, subditorum obedientia; per annulos, signaculum est secretorum; per dextralia, bona opera, vas aureum, intelligentia Divinitatis; per hyacinthum, spes coelestium; per purpuram, intelligentiam passionis; per bis tinctum coccum, (0324C)charitatem demonstrat, quae dilectionem Dei et proximi decorat; per byssum, sanctimoniae splendidissimus candor ostenditur: byssum enim linum est candidissimum; per pilos caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas contexitur, dura poenitentiae afflictio designat: extenta diversitate operum, unum conficitur tabernaculum. Porro ligna Sethin, quae imputribilia sunt, sanctorum mentes sunt, quia carne sunt incorruptae. Lapides pretiosi, apostoli sunt, et confessores, et omnes sancti; unguentum chrisma est, quo unguntur omnes justi. Moraliter quoque potest unusquisque nostrum in se construere tabernaculum, et habere debet virtutum columnas argenteas splendidas, et atria distendere, cum dilatavit (0324D)cor suum, juxta apostolum dicentem: Dilatamini et vos. Potest et vectibus munire, cum unitate astringere, et bases binas habere. Cum super fundamentum verborum apostolorum et prophetarum collocatur, et capita deaurata in columnis omnium vivorum justum caput est Christus, habent in se defixum altare, cor scilicet mundum immolet continentia cultro, superbiam taurorum iracundiam quasi arietum jugulet, et luxuriam, et omnem libidinem quasi hircum: et ut sciat tamen ex his sacerdotibus separare dextrum brachium, et pectusculum integrum, quod est correptum, et maxilla ad loquendum verbum Dei; sciat sibi in sanctis candelabrum collocandum, ut sint illi lucernae semper ardentes. Lucerna enim corporis tui oculus tuus est, et istud (0325A)candelabrum in austro collocet, ut ad aquilonem respiciat. Accenso enim lumine, id est vigilanti corde, semper respicere debet ad aquilonem, et observare illum qui ab aquilone, hoc est, observare astutias diaboli, unde inimicus abripiat. Mensa quoque propositionis habens XII panes in parte collocetur aquilonis, respiciens ad austrum, ut habeat Novi Testamenti notitiam, quo omnes alimur, et apostolicum sermonem tam virtute quam numero: et ad austrum respiciat, unde Dominus venit; habet in penetrabilibus cordis sui altare incensi, ut dicat, Christi bonus odor sumus; habet et arcam Testamenti, in quo sunt tabulae legis, ut legem illius meditetur die ac nocte, et memoria illius arca efficiatur librorum Dei. Fit intra ipsum et urna manna, id est repositus intellectus (0325B)verbi Dei, subtilis et dulcis sit, et virga Aaron, sacerdotalis doctrina, et florida severitas disciplinae, incensum autem ex quatuor odoratissimis pigmentis in magnam subtilitatem comminutis factam, id est, stacte, honiche, galbane, et thure, orationes justorum significat, sicut Apocalypsis ostendit; quanquam specie genera elementorum quatuor designat. Quatuor haec, ut thus, quod placidum est, aeri comparetur; stacte vero aquis; galbane et honix, terrae et igni; ut per hoc omnium quae in coelo sunt, et infra et intra, et infra, et in aquis placitum sit Deo, incensum omnis creaturae laudatio. Sanguis autem quo Moyses populum et omnia aspersit, significat sanguinem Christi, quo populus Christi, quo populus fidelis aspergitur, et Ecclesiae fides significatur adipes, (0325C)cujus pectus involvitur, et pinula jecoris offerantur super altare; ipsum vero pectus et brachium dextrum Aaron datur, et filiis: adipes quibus pectus involvitur, cogitationes quibus cor involvitur, juxta illud: Quid cogitatis mala in cordibus vestris. Concupiscentia in jecore est, postquam autem adipes pectoris, id est, omnes cogitationes quibus pectus involvitur quasi adipe et pinnula jecoris, id est desiderium libidinis, per oculorum festinationem erumpens foras, ignis spiritus concremaverit, tunc mentis praemium, pectus et brachium in pectore mundas cogitationes, in corde legis notitia, dogmatum. In brachio opera bona, et pugna contra diabolum, ut quod conceperunt exemplo praebent, et in sinistrum habere praecipiuntur, haec de vitiis, et de his quae sacerdotibus (0325D)offeruntur, Domino dantur. Maxilla loquentem eruditumque significat, ut quod pectore concepimus ore promamus. Per ventrem ostendit, mentibus consecratis Deo, quidquid comedimus in secessum projici; unde dicitur, Esca ventri, et venter escis.

CAPP. XXVIII-XXXI. Communes autem vestes sunt sacerdotum femoralia linea, quae ad genua et poplites veniunt, ex quibus verecunda celantur, et superior pars sub umbilico vehementi constringitur; ut si quando expediti mactent victimas, portent onera, et si lapsi fuerint, non pateat turpitudo, et vocatur hoc genus vestimenti Hebraice maraste, a nostris femoralia, usque ad genua pertinentia. Et Josephus dicit, non femoralia (0326A)de bysso retorto fieri ex lino. Tunica poderis, id est, talaris duplice sindone; et ipsam Josephus byssinam vocat, appellaturque catonath, quod Hebraico sermone in lineam vertitur. Haec adhaeret corpori, et ita arcta est astrictis maniciis, ut nulla omnino in veste sit ruga, et usque ad crura descendit. Sacerdotes utuntur hac tunica, vel habentes pulchritudinem vestimentorum nudorum celeritate discurrant. Tertium genus est vestimenti, quod illi nuncupant Bonet, et nos cingulum vel balteum vel zonam possumus dicere: hoc signum in similitudinem colubri, quia exivit in senectute sic rotundum textum, ut marsupium longius putes textum, aut sub tegmine coccini purpurae hyacinthi, et flamine byssino ob decorem et fortitudinem, atque ita polymita arte (0326B)distinctum, ut diversos flores, et gemmas artificis manu non textas redditas arbitriis. Lineam tunicam quam supra diximus, inter umbilicum et pectus, hoc stringunt baltheo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, magna ex parte ad crura dependens, eum ad sacrificia cursu expeditiore opus est, in levem humerum retorquetur. Quartum genus est vestimentorum rotundus pileolus, qualem pictum mulixi conspicimus, quasi aspera media sit divisa, ex parte una ponatur in capite. Hoc Graeci Enarradarum, nonnulli Galerum vocant. Non habens cacumen in summo, nec totum usque comas caput tegit, sed tertiam partem frontem relinquit inopertam, atque ita in occipitio ut vitta constrictus est. Tenuis et non facile levatur ex capite. Est autem byssinus, (0326C)et sic fabre opertus linteo, ut nulla acus vestigia forinsecus appareant: quatuor vestimentis, id est, feminalibus tunica linea, cingulo quod purpura cocco bysso hyacintho contegitur. E pallio, de quo nunc diximus, tam sacerdotes, quam Levitae utuntur. Reliqua autem proprie pontificum sunt, quorum primum est millioli, id est, tunica talaris hyacinthina ex lateribus ejusdem assutas habens manicas. Et hi superiore parte qua collum induitur aperta, quod vulgus capitium vocat, ornat firmissimis, et ex se textis, ut non facile rumpatur. In extrema vero parte, id est, pedis LXX, vero sunt tinnabula aurea, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus quibus supra cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum punicum est: et inter duo mala, unum tintinnabulum: (0326D)ut ingrediens pontifex sancto totus vocalis incedat. Statim moritur, si hoc non fecerit. Sextum vestimentum est superhumerale, quod apud Hebraeos Ephoth dicitur: quod genus vestimenti solis pontificibus convenit; sed tamen qui Levitae. Et adhuc scribuntur habere Ephoth. Aliud est enim quod contexitur, et quatuor coloribus, hyacintho, bysso, cocco, purpura, nec non et auro, velut simplex est: lineum auri lamina, id est, bracteae extremitatem mire tenduntur, e quibus secta fila torquerentur Et cum tegmine trium colorum, hyacintho, cocco, purpura, et cum stamine byssino, et vermiculo lacte, efficitur palliolum mirae pulchritudinis, perstringens (0327A)oculos fulgore in modum caracallarum, sed absque cocculis. Contra pectus nihil textum est, locus futuro rationali relictus, inter utrumque humerum habens singulos clausos et distinctos lapides, quos Josephus sardonicos vocat, cum Hebraeo et Aquila consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstrarent. In singulis lampadibus sena patriarcharum sunt nomina. In dextrum humerum majores filii Jacob, in laevum minores: ut pontifex ingrediens sancta nomina populi, pro quo oraturus est Dominum, portet in humeris. Septimum est vestimentum, quod Hebraice vocatur Ossen, Graece Logion: nos rationale nuncupare possumus. Pannulus brevis est auro, et quatuor textus coloribus: quibus et superhumerale, habens magnitudinem palmi, per (0327B)quadrum, et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ex duodecim lapidibus mirae pulchritudinis per quatuor ordines, ut in singulis versiculis terni lapides collocentur: in primo ordine Sardius, Topasius, Smaragdus; in secundo Carbunculus, Saphyrus, Jaspis; in tertio Tigurius, Achates, Ametistus: in quarto Chrysolitus, Berillus, Onichinus; in singulis lapidibus secundum aetates, duodecim tribuum scripta sunt nomina. Per quatuor rationales angelos, quatuor annuli sunt, aurum habentes contra se in superhumerale. Alius quatuor et annulus veniat contra annulum, et mutuo sibi vittis copulentur hyacinthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta flamina rumpat, auro ligatis supra atque conclusae, ne sufficiat hoc ad infirmitatem, nisi (0327C)catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fibulis aureis tegerentur. Et haberent irrationale super duos majores annulos, qui vicinis superhumeralis aureis necterentur. Et deorsum alios duos. Nam post tergum vero in superhumerali contra pectus et stomachum ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum rationis inferioribus annulis conjungebantur atque connectebantur; atque ita faciebat, ut ex rationale, et desuperhumerale, de rationale jungerentur, aut coaptarentur, ita ut haec simul conjuncta coram videntibus una textura putaretur. Octava est lamina aurea, in qua scriptum sive sculptum est nomen Domini Hebraice, videlicet quatuor litteris Hebraicis, loth, et He, et Vau. Hoc super piliolum lineum, et hoc commune omnibus (0327D)sacerdotibus est. In pontifice plus additur; in fronte vitta hyacinthina, totaque pulchritudo pontificis. Hebraei dicunt, quatuor colores quatuor elementa significare, ex universa consistunt. Byssum terrae deputatur, quia ex terra gignitur; purpura mari, quia ex illa cocliolus tingitur; hyacinthus aeri prorsus, ob coloris similitudinem: coccus igni et aeri. Pro cocco juxta Latinum eloquium apud Hebraeos thothati, id est vermiculus scribitur; et justum esse commemor, ut pontifex omnium, creatorem non solum pro Israel, sed pro universo mundo roget. Siquidem ex terra, et aqua, et aere, et igni, mundus iste consistunt, et elementa. Primum est vestimentum lineum, terram significat: secundum hyacinthum, (0328A)aerem pro similitudine; et ipsas versas hyacinthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem usque ad terram deorsum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura et tonitrua demonstrant, sive terram et aquam, et interesse omnium elementorum consonantiam. Quod autem supra dicti colores intexti sunt auro purissimo, significat quod divinus sensus universa penetret providentia. Superhumerale et duo lapides enim hemisphaeria interpretantes, quorum aliud super terram, aliud sub terra sit: sive solem, qui super rutilant, et tonant; illaque sacerdotis pectus arctatur. Et linea tunica, id est, qua terra constringitur, interpretantur Oceanum, ratione in medio positum terram, et disserunt: quae etiam in instar puncti (0328B)licet omnia ipsa habeat, a ventris vallatur elementis duodecim lapides: vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses. Immutatio autem terrenorum, et temporis, et caloris, et frigoris, de coeli cursu et ratione descendunt. Unde et rationale cum ephot arctius constringitur. Quod autem dicitur in ipso rationali manifestatio et veritas, hoc ipsum est quod non quam ratione Dei mendacium sit, et in multis argumentis hominibus manifestatur super omnia cidaris et vitta hyacinthina coelum demonstrat; et aurea lamina in fronte pontificis, nomenque Domini scriptum, universa quae sub terra sunt, Dei judicio gubernari. Justum ergo erat, ut pontifex Dei omnium creaturarum cibum portans in vestibus suis, indicaret cuncta indigere misericordia Domini. (0328C)De feminalibus lineis hoc solent dicere: ratio seminum et generationis ad carnem pertinet, et terrae deputatur per illam. Terra enim, inquit, es, et in terram ibis. Causam hujus rei, quomodo de parvissimis seminibus et fedissimis initiis tota hominum multitudo et omnium rerum pulchritudo nascatur, esse obvolutam, et humanis oculis non patere. Involuti nimia obscuritate spiritualium sacramentorum, brevitates excedimus. Aaron vero sacerdotem magnum vivificat. Cui dicitur, Tu es sacerdos in aeternum. Vestis sacerdotalis. Ecclesia est. Feminalia, quibus verecunda celantur, hoc significare possunt, quod castitatem et integritatem Christi Ecclesia habere debet. Sacerdotes non accipiunt vestes, nisi prius lavant mores. Vinum enim novum in utres (0328D)novos mitti debet, quia legis praeceptis lavandi sumus. Et cum tunicas deposuerimus, tunc induimur vestimentis Christi, purgati baptismo. Tunica autem linea poderis, id est, talaris, humanitatem Christi, quae de terra est, significat. Linum enim de terra oritur: sive tunica linea corpus per baptismum candidatum significat. Cinguli quo sacerdotale pectus constringitur, Chorus sanctorum, qui unitate fidei Christum amplectuntur. Cidarim vero, hoc est, tharam, splendorem divinitatis intelligimus, ut unus atque idem secundum hominem pondere, secundum cidarim ornatus esse videatur; sed et nos quae possumus dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Tunc autem illa hyacinthina, intellectus (0329A)coelestium est. Hyacinthinus aereo colore splendet, ut sancta Ecclesia illa quae sursum sunt sapiat, si conversatio illius in coelis est. Mala punica autem, unitatem Ecclesiae denuntiatur. Nam sicut in malo punico, uno exterius cortice, multa interius grana muniuntur: sic innumeros populos sanctae Ecclesiae congreget unitas, quos intus diversitas operum tenet. Tintinnabula autem inter mala granata, prophetae et sancti doctores in medio Ecclesiae collocati: haec tintinnabula in ultima parte vestita sunt, unde de fine hujus mundi et futuro semper disputant. Superhumerale autem Salvatoris insinuat potentiam et regnum, cujus principatum super humerum illius: possuntque superhumerale et rationale opera nostra, et ratio intelligi. Duo lapides ad (0329B)dextram, Ecclesia, aut duo populi sunt. Gentilis dexter, Judaicus sinister: aut Christus et Ecclesia, aut spiritus et littera. Rationale autem pectore superpositum, quaterno lapidum ordine distinctum, sermonem figurat Evangelicum, quia quadruplici ordine doctrinam veritatis nobis exponit: duodecim nomina descripta. Patriarcharum exempla sanctorum apostolorum sunt ad imitandum posita. Quod autem duplex rationale est, significat, quod Evangelica doctrina operta, et abscondita, et simplex, et mystica; et lamina aurea rutilat in fronte. Nihil prodest rerum omnium eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Moraliter quoque in pontificis habitu aurum fulget, dum sensu emicat: cui hyacinthinus jungitur, ut per omne quod tractat, ac amorem surgat supernorum. (0329C)Huic admiscetur regalis purpura, ut vitiorum suggestiones veluti ex potestate regia comprimat. Coccus quoque bis tinctus est, jungitur, ut ante interni judicis oculos omnium virtutum bona decorentur charitate: quia charitas, quae a dilectione Dei et proximi pendet, et quasi in duplici refulget tinctura, cui bis tincto cocco torta byssus jungitur. De terra enim byssus nitenti specie oritur, per quod candens est; et munditiae corporalis castitas designatur, quae torta pulchritudini superhumeralis innectitur: quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur. Cum per abstinentiam carnem affligit, siquidem et baltheo praecingitur, per quod incentiva et luxuriae libidinum restringuntur. Sacerdos autem tabernaculum ingrediens, in tunica (0329D)tintinnabulis ambitur, ut vocem praedicationis habeat, novum pectoris superni judicium silentio offendat. Malum quoque punicum jungitur tintinnabulis, ut per illa doctrinae fidei unitas designetur. Quod autem in prima parte tabernaculi quotidie pontifex ob immolandas hostias introivit, instantia nobis quotidiana praecipitur, ut confessionis et laudis quotidie nos spirituale sacrificium offeramus, id est, humilitatem in castitate animarum nostrarum. Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus. Quod autem semel in anno ingrediebatur, relicto populo, in sancta sanctorum, significat pontificem nostrum Jesum Christum, qui in carne positus est, et cum populo per totum annum: de quo scriptum est, Vocare Agnum acceptum (0330A)Domino. Iste ergo semel in isto anno in die propositionis intrat in sancta sanctorum: id est, completa dispositione penetravit coelos, intrans ad patrem, ut illum propitium generi humano faciat: ipsum enim advocatum habemus apud patrem. Cum autem Moyses induit Aaron his vestimentis, de feminalibus nihil adjiciatur: ob hanc arbitror causam, quod ad genitalia nostra lex non mittit manum, sed ipsi secretiora tegere et velare debemus. De aliis enim virtutibus, verbi gratia, sapientia, fortitudine, justitia, possunt et alii dijudicare. Pudicitiam sola novit conscientia, et humani oculi rei certe judices esse non possunt, absque iis qui more brutorum animalium passim libidini suppositi sunt. Apostolus de virginibus: Praeceptum Domini non habeo; quasi et Moyses (0330B)loquatur: Feminalibus ego non vestio, nec impono necessitatem alicui: qui vult se ipse vestiat.

CAPUT XXXII. Descendens itaque Moyses de monte, confringit tabulas: indicans indignum populum legem accipere propter dolum consecratum. Vitulum quem fecerunt Israel combussit, minutatumque concidit, et in aquam spargens, polum populo dedit. Per quem vitulum corpus diaboli significat, id est homine, quibus ipse est auctor, significantur mali, aurumque videntur idololatriae ritus, vel a sapientibus instituti. Hunc ergo vitulum, hoc est omnem societatem gentium, Moyses, id est, divina lex combussit illo igni: de quo dicitur, Ignem veni mittere in terram: ut dum gentes credunt in illum, igni virtutis illius diabolica (0330C)in illis forma salvator totum comminuitur, hoc est illa mala unitate discessum humiliatur; et in aquam mittitur, ut hic vitulus, id est homines qui idolum colunt. Israelitae, id est sancti praedicatores, qui baptismum in sua membra, hoc est in Dominicum corpus transferunt. Sciendum est, quod secundum historiam, ideo Moyses hunc vitulum populo in potum transmisit, quasi in terram, vel in aquam ignemque projecisset. Illud nimirum fuit, ut ille populus idololatriae deditus, hoc per totum in secessum illum misere, ut stercora sua adorare dedignarentur. Quod autem multos ex his qui idolum fabricaverunt, jussit Moyses interimi; signat talium vitiorum necem, quibus ad eamdem idololatriam defluxerunt: in talia namque vitia saevire nos jubet (0330D)Apostolus. Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem et immunditiam. A porta vero usque ad portam ivisti. A vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors nitatur cum gladio increpationis discurrere. Sed ipse numerus trium millium interfectorum triplicem formam indicat imperitorum. Omne enim peccatum aut opere, vel verbo, vel cogitatione committitur.

CAPUT XXXIII. Iterum ergo ascendit Moyses in montem, et secundo accepit legem. Priores tabulae quae fractae sunt, significant priorem legem, quae propter peccatum populi mox cessavit. Aliae vero non franguntur, quia Novi Testamenti eloquia erunt permansura. Sic (0331A)et secunda acceptio novum significat: duae scriptiones Domino reputantur. Prima in lapide, secunda in terra. Quo significatur, quia hi quibus in lapidibus data est, duriores fuerunt: et hi quibus in terra scriptum est, molliores. Et corporibus scriptum est prius animabus: secundo vero digito Dei utraque scriptio scripta est, id est, Spiritu sancto: de quo scriptum est: Qui a Patre et Filio procedit. Decem autem mandata magnopere conveniunt, dum decem sensibus corporis et animae scripta sunt. Haec decem mandata cum duabus tabulis, duodecim efficiunt numerum. Quod inde convenit, quia Christus per duodecim apostolos monet. Et sicut duae tabulae decem mandata custodiunt, sic et dualis quondam noster sensus. Quod autem prius ad idolorum orationum (0331B)tabulae restauratae sunt, renovationem legis cum Christo significat: post adorationem idolorum in veteri Testamento. Quod autem eadem sunt verba quae primo et secundo scripta sunt, significat eamdem esse legem qui concidit, et quae restauratur. Moyses materiam tabularum quaerens, demonstrat: quia apud nos habemus proprium arbitrium, et super rationem nostram ante caput legis. Dei autem est inspirare et inscribere in tabulas. Hae autem tabulae confringuntur usque ad diem judicii, et renovantur. Franguntur tabulae, et verba non franguntur: ut dicitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Decem verba in quinque libris legis multiplicata sunt, et in quinque volumina in lege multiplicantur. Sic et quatuor Evangeliis inscriptiones (0331C)novae multiplicantur. Quadraginta autem diebus Moyses jejunavit. Secundum eumdem numerum et Helias, et ipse Dominus jejunavit: per quod praecipitur nobis ex Lege et Prophetis, et ipse in Evangelio, ut ab universis hujus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio Decalogi legis per quatuor ejusdem mundi partes, id est universo orbi praedicatorum, ut decem quater ducta in quadragesimarum numerum signet. Josue vero iens ad montem cum Moyse, minister illius, Christum significat, qui Legis minister, et cum lege ibat. Decem autem dies: idem Moysi et Heliae et Domini novum Testamentum significantur. Quadraginta autem diluvii plaga corporalis, et corporalis sanitas in vetere est, legem (0332A)figurant. In quadraginta diebus sex hebdomadae sunt. Etenim legem per senarium numerum dari oportet, dum lex per sex dies servitutem docuit. Quod autem dies et noctes non separatim a Domino numerantur, significat, quia ira et sensus in lege simul sunt: vel duos populos indicat, quibus lex postea profecisset, filii lucis et filii noctis dicuntur. Deinde metuens Moyses claritatem Dei videre, responsum accepit, videre non posse quem nullus hominum videret et viveret. Quod significat, quia quamvis usque ad claritatem angelicam humana natura post resurrectionem proficiat, tamen videre illius essentiam plene non valet: quam nec ipsa perfectio angelica, veluti est, integre scire attingit. Sola enim sibi integre nota est Trinitas, et humanitate suscepta, (0332B)quae tertia est persona in Trinitate. Sequitur: Est locus apud me stabilis super petram, et posteriora meo videbis. In petra stamus, ut posteriora Dei videamus. In Ecclesia consistimus, et posteriora Dei, hoc est, humanitatem mediatoris Dei et hominum per Evangelia videmus. Cujus faciem videre et vivere non possumus: quia in divinitatis contemplationem adhuc in carne positi, plane non assurgimus. Vel certe illud quod Moysi dicitur: Posteriora mea videbis, significat quod populus Judaeorum, cujus Moyses nunc personam gerit, ultimo tempore credituri essent cum in petra, hoc est, in soliditate fidei consisterent: quando manum suam, id est potentiam suam monstraverit populo Judaeorum. Quidam dicunt hoc impletum esse, quoniam juxta Evangelium (0332C)Moyses posteriora Dei vidit, id est, cum in posteriore tempore in monte cum illo locutus sit.

CAPUT XXXIV. Descendente autem Moyse de monte, facies illius glorificata videtur, sed tamen tegitur velamine; per quod significatur, legem mystico esse velamine coopertam tectamque in fidelibus. Sermo quippe legis habet scientiae gloriam, sed secretum non habet, et cornua duorum testamentorum, quibus contra falsitatis dogmata incedit armatus. Et quotiescunque Moyses legis velamina posuisset, positum super cor Judaeorum legitur: ita loquens, legis non possit gloriam sustinere. Sed si conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen occidentis litterae, ut spiritualis sensus ostendatur.

EXPLANATIO IN TERTIUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VAICRA, Graece et Latine LEVITICUS dicitur. (0331) CAPP. I-III. (0331D) Vocavit autem Dominus Moysen, et locutus est, et reliqua. Ab aliquibus interrogari solet, si aliquis ordo sit, qui hunc ordinem voluminum legis significaret; quod ita solvitur: Quia Genesis istam sententiam significat, qua dicitur: Lex Domini immaculata convertens animas. Exodus, sapientiam praestans parvulis. Leviticus vero, demonstrans, praeceptum Domini illuminans. Numerus vero, judicia (0332D)Dei vere justificata. Haec autem quatuor volumina, quatuor Evangelia figurant eodem numero. Deuteronomium vero totum Evangelium, quia Deuteronomium novata lex interpretatur. Sed sciendum est, quomodo supradictus ordo huic ordini voluminum conveniat. Quod ita dicendum est, quod idcirco sententia prima Genesi coaptatur, quia Genesis enuntiat omnia verbo Dei esse creata, quae idcirco lex est. In illa quoque animarum conversio (0333A)id est, a vita ad mortem, ut Adam intelligitur; et a morte ad vitam, ut Noe. Exodus, sapientiam praestans parvulis, adimplendo quod Abraham, Isaac et Jacob, de terra repromissionis Deus promisit. Omnes enim in Dei cooperatione parvuli sunt. Leviticus autem praeceptum lucidum illuminans, discernendo inter munda animalia. Numerus vero judicia Dei vera sunt, maxime in prophetia Balaam, in benedictionibus maledictionibusque. Una autem vocatio ante hanc invenitur, id est, apud scientiam Dei in lege naturae. Et fecit Deus hominem, et reliqua. Multae autem post haec, eo quod vocamur de lege naturae in legem litterae, non deserendo, sed crescendo in legibus; et a littera in novum, Venite ad me omnes, et reliqua. Vocavit autem Moyses, et reliqua: (0333B)id est, in figura totius mundi, qui a Deo per fidem a gentilitate ad baptismum vocatur, et ad poenitentiam, sive ad fidem Trinitatis, seu de corpore ad vitam futuram: vel in judicio, ut, Venite, benedicti, et reliqua. In hac dictione dignitas personae ostenditur, dum non alium, sed Moysen vocavit; et indignitas, in comparatione dominantis. Potest quoque intelligi, in eo quod dicit, Vocavit Dominus de tabernaculo, Deus Pater vocare Christum de coelo ad incarnationem. Cui a Deo Patre imperatur loqui filiis Israel, id est, omnibus credentibus. Et eum vocavit Dominus, et reliqua: Christum significat, populum apostolorum de lege litterae vocantem: cui dicitur, Praedicate Evangelium omni creaturae: hoc est in populo secundo, ut in tribus millibus praedicationis (0333C)Petri. Vel populus primitivus populum secundum vocat de tabernaculo, id est, de Ecclesia. Aliter, unusquisque doctor Moysen, id est, omnem credentem vocat. Per filios quoque Israel, sensus perfecti possunt demonstrari. Hostia proprie dicitur, quae ante hostium tabernaculi occiditur: sive de ostensione. Oblatio, quando de pecoribus offertur victima, quod occiditur. Holocaustum, id est, totum combustum, hoc est quod finitur. Sacrificium autem de pane. Libamen, de liquore. Aliter, oblatio de significatione sacerdotibus a populo: victima, de victu sacrificium. In omnibus his oblationibus qui in Levitico, spiritalis sensus quaerendus. Ut alibi dicitur: Sicut verbum Dei procedens in hunc mundum, carnis tegebatur aspectus, et aliud in illo (0333D)videbatur, aliud intelligebatur, carnis aspectus omnibus patens, divinitatis autem agnitio paucis admodum: ita per legislatorem et prophetias verbum Dei pronuntiatur, litterae velamen tegitur. Intrinsecus occultatur spiritualis sensus, qui paucis omnino patuit. In exordio autem Levitici, annorum genera principalium oblationum describuntur, quae Domino offerri jubentur: primum vitulus, secundo agnus, tertio turtur et columba: quarta, simila conspersa oleo. Reliqua vero sacrificia pro qualitatibus causarum offerebantur. Non est autem otiosum, quod dicit: Homo ex vobis si offerat munus; quasi possit aliquid aliud offerre quam homo, et utique suffecisset. Si quis ex vobis offerat munus; et in alio loco, (0334A)idcirco si anima offerat munus; et ita quidem alia dicit offerre hominem, alia animam, alia pontificem, alia synagogam, alia principem, alia unanima, et populum terrae. Christus autem in vitulo immolabatur propter virtutem crucis, ipse in agno propter innocentiam, ipse in ariete propter principatum, ipse in hirco propter similitudinem carnis peccati. In turture et columba, propter Deum et hominem; in similaginem, propter Ecclesiam, quae est corpus illius ex multis membris, velut ex multis granis collectum: per Legis et Evangelii molam comminutum, per aquam baptismi tinctum, chrismatis oleo perunctum, Spiritu sancto solidatum. Moraliter quoque nos vitulum offerimus Deo, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus (0334B)corrigimus; hoedum, cum lasciviam superamus; columbam, cum simplicitatem mentis custodimus; turturem, dum castitatem servamus. Hoc autem genus avium dicitur unum et castum servare conjugium. Panes azymos, cum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulamus. Sed quod dicitur, Ponat manum suam super caput victimae. Si historialiter intelligendum, quasi diceret, Ille qui affert hostiam ad sacerdotes, hanc tenete. Hoc quoque spiritualiter intelligendum; quod opus super crudelitatem divinitatis Christi ponendum est, quia per caput hostiae ostenditur Christi divinitas. Homo autem ille, qui primum in omnibus posuit ad immolandum Domino munus, non incongrue humanum genus significat: de quo in Evangelio dicitur, (0334C)Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho: qui vitulum offert, illum utique saginatum, quem pater, progresso filio, ac sibi restituto, jugulavit. Homo ergo iste, quoniam nihil substantiae habuit, invenit istum vitulum coelitus missum; sed ex ordine patriarcharum et generationis successibus venientem. Et ideo non simpliciter dixit vitulum, sed quod vitulum ex bubus; est autem masculus sive mascula: vere masculus, qui peccatum, quod feminae fragilitatis est, ignorat, et non habuit maculam peccati. Offert autem non in tabernaculo, sed ad ostium tabernaculi: quod extra portam passus est; vel quia in propria venit, et sui illum non receperunt. Per filios autem Aaron offertur sanguis: quod de Anna et Caipha (0334D)intelligi potest, et aliis qui consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent; et pronuntiaverunt illum reum esse mortis, et impiis vocibus sanguinem justum effuderunt. Effunditur autem sanguis juxta basem altaris, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Ponitque manum suam super caput vituli, hoc est, peccata generis humani. Ipse est enim caput Ecclesiae suae, qui peccatum mundi portat. Sequitur: Detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident, et reliqua. Detrahit pellem vituli, qui de verbo Dei abstrahit velamen litterae, et interna illius sacramenta spiritualia dividit, et haec membra non in humum, sed in altare ponit, quia indignis hominibus non pandit divina mysteria, sed illis qui sunt Dei altare, et in quibus semper (0335A)ignis divinus ardet, et in quibus semper consumitur caro. Membra autem dividere est competenti ratione distinguere qui sint profectus, vel Christi fimbriam tetigisse, vel pedes illius lavisse lacrymis: quando fit potius caput unxisse, vel in pectore recubuisse. Qui hoc dicere secundum profectum uniuscujusque noverit, potest esse sacerdos ille qui pellem detrahat, et membra dividat. Deinde lignis adhibitis, in altari ignis succenditur, qui divinitatem Christi significat. Desursum enim est divinitas, quo ignis iste festinat. Ardet ignis in altari, cum non solum de incarnatione Christi, sed etiam de divinitate illius aliquid doctor disputat. Ligna autem illa, opera quae in Salvatore gesta sunt, significant: in quibus ostendebatur ardens divinitas. Vel certe ligna possunt (0335B)passionem significare: usque ad lignum enim Christi passio fuit. Ubi autem suspensus est in ligno, dispensatio carnis finita est. Hoc holocaustum namque carnis illius per lignum crucis immolatum, divinis humana sociavit. Interea, ne cupiditatibus dilui jubet: significat, per quod in terranea, hoc est, conscientia; et pedes, hoc est sensus purgantur. Moraliter quoque ut supra diximus, habemus et nos vitulum, et quidem superbum, quem offeramus: carnem scilicet nostram, quam si munus Deo offerre volumus, adducamus ad ostium tabernaculi, ut divinum suscipere possit auditum. Masculus sit, feminam nesciat, nihil dissolutum aut molle requirat. Quid est, Impone manum tuam super hostiam? Id est, impone illi continentiae frenum, et manum disciplinae (0335C)ne auferas ab ea: sicut ille imposuit, qui dicit, Macero corpus meum, et immola eam Domino, hoc est, mortifica membra tua, quae sunt super terram. Filii Aaron offerunt sanguinem. Sacerdos vel filii illius nuncupantur. Soli enim sunt, qui intelligunt Dominum. Per ipsos vero debes offerre sanguinem, ut rationaliter carnales castiges voluntates. Sunt enim qui offerunt, sed non per sacerdotem, non enim sciunt; neque secundum legem. Secunda hostia agnus, qui et ipse, sicut supra diximus, significat Christum, propter innocentiam: Ipse agnus, qui tollit peccata mundi. Ipse et haedus, quia illius morte diabolus auctor peccati agnoscitur et jugulatur. Immolatur autem agnus ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem: ad hoc enim passus est (0335D)Christus, ut Aquilonis principem subverteret. Diripiens enim vasa fortis, prius alligavit fortem, et reliqua. Quae sequuntur de agno, sicut de vitulo explanantur. Tertium sacrificium est, turtur vel columba. Turtur potest significare humanitatem Christi, Salomone dicente: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Columba, Spiritum sanctum significat. Cum videris enim, inquit, Spiritum descendentem, quasi columbam. Ac per hoc humanitatem Christi Spiritu sancto sociatam offert homo: id est, aut genus humanum, ut supra diximus, quod saepe Scriptura sub nomine hominis commemorat. Aut unusquisque homo rationaliter vivens, aut certe Jesus Christus, qui seipsum obtulit. In haec via sacrificia (0336A)supra dictus homo offertur. Quartum, anima: quae aut Ecclesia est, quae offertur similam conspersam oleo, id est, vitam charitate decoratam; aut anima, animalis scilicet homo, qui juxta Apostolum non percipit quae sunt Spiritus Dei. Cujus munera longe inferiora quam munera hominis, id est, perfecti viri. Iste enim non habet vitulum neque agnum neque haedum, quem offerat, neque columbam; sed tantum similam offert, id est, communem hanc vitam: verbi gratia, in agricultura, in navigando positam: offert tamen munus Deo similia oleo unctum. Omnes enim animae egent oleo divinae misericordiae. Thus quoque cum sacrificio isto offertur, quia quod in nostris actibus infirmum conspicimus, assiduitate orationis implorandum est: (0336B)ut cum propheta dicamus: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per clibanum autem, tentationum pondus: per sartaginem, constantia animi et robur mentis; per craticulam, multiplex impugnatio non incongrue significatur. In variis autem oblationibus excepto sacrificio pro peccato aliquibus partibus immolatis, super altare, reliquae sacerdotum usibus deputantur, aut quae proprie ad Dominum pertinent, implentes: ut jejunium, continentia, aut quae habenda sunt in proximos perficientes, ut est eleemosynam, discordantes pacificare, et reliqua. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, significat nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere; sed habeat aliquid mordacis veritatis, unde et Pascha cum amaritudine manducatur. Sal (0336C)autem in universis sacrificiis admiscere jubetur, ut omnia quae in honore Christi offerimus: sal rationis habeamus discretiones. Primitiva tantum fermentati panis et mellis offerimus, super altari non ponimus, quia in primordiis fidei imperfecta opera habemus, juxta Apostolum: Lac potum accipimus, non escam. Cum autem fuerit opportunum, ut munera perfecta, id est, opera bona in altare cordis imponamus, imperfecta quaeque omittimus. Propter haec sequitur mandatum de primitiis, per quae significat, quod principium operum nostrorum debemus Deo consecrare, igni divini amoris illuminatum, et discretionis boni et mali facta, cum spoliantes veterem hominem, induemur novum. Caetera quae sequuntur de qualitatibus oblationum, ex praecedentibus possunt (0336D)cognosci; sed hoc nosse debemus, quod in oblationibus pacificorum non solum masculi assumuntur, sed et feminae: quia cum pax in homine sit, qui existentibus bellis vitiorum, non solum fortiora opera, sed infirmiora quaeque multum valent. Fortiora autem opera sunt, castitas, contemptus omnium facultatum, inimicorum dilectio, et reliqua. Inferiora autem, continentia in matrimonio, eleemosynam de facultatibus dare, inimicis benefacere.

CAPUT IV. Sequitur mandatum de anima, quae per ignorantiam peccat. Quam pulchre vocat animam, non spiritum, quem peccare non scribit? Fructus enim (0337A)spiritus, charitas, gaudium; sed ne hominem dicit, in quo imago Dei intrat, veniente peccato corrumpitur, qua renovatur per baptismum in agnitione. Sequitur: Sacerdos qui unctus est, si peccaverit. Tertio in hoc et misericordia simul ostenditur, de ipso qui sacerdos est, et unctus non est immunis a delicto; sed tamen pro suo peccato sacrificium jubetur offerre, per quod Dei in se clementiam probet. Duobus modis vitulus immolatur; semel pro munere, semel pro peccato. Sed qui offertur pro munere, semel pro peccato; et ille qui offertur pro munere, super holocausti altare consumitur: qui vero pro peccato extra castra cum corio et in terraneis et fimo in loco mundo jubetur exuri, adipibus solis in altari oblatis. Vide ne fortis Jesus, qui per (0337B)sanguinem suum pacificat, juxta Apostolum, quae in terris sunt, et quae in coelis sunt. Ipse enim est vitulus qui in coelis, non pro peccato, sed pro munere oblatus est. In terris autem, ubi ab Adam usque ad Moysen mors regnavit, oblatus sit pro peccato: hoc est passus est, extra castra scilicet angelorum. De quibus Jacob dicit, Castra Dei sunt haec. Extra illa ergo castra omnis locus terrenus, in quo nos habitamus, et in qua carne Christus passus est. Quod vero dicitur, Quia exuritur cum stercore et in terraneis, significat quia ad comparationem coelestium corporum corpus istud humanum stercus figuraliter nuncupatur. Quid enim aliud fimus ille stercoris significat quam martyrium susceptae humanitatis (0337C)ostenditur? Haec quamvis audacter discussa sint, potest tamen ex his justorum nutriri auditus. Eadem autem et de illo vitulo omnes turbae accipiendae sunt. Cum de sacerdotis peccato dicitur, non ponitur quod ignoret, quia sacerdos ille Christum significat, in quem nulla ignorantia cadit. Qui cum peccatum non fecit, peccatum pro nobis factus est; et ipsa peccata nostra, et pro illo peccato quod ex nobis suscepit et portavit, vitulum, hoc est carnem immaculatam, obtulit: et sic ipse est sacerdos et hostia. Quod autem sequitur, Derelinquere faciens populum, sic de Christo intelligitur, quia sicut credentibus vitam, ita non credentibus mortem confert. Positus est enim, inquit, in ruinam et in resurrectionem multorum. Populum enim non credentem (0337D)peccare fecit, dum in carne potuit et occidi. Si enim in carne non venisset, sanguis illius non venisset Si enim, inquit, non venissem, et locutus non fuissem illis, peccatum non haberent. Moraliter quoque sacerdos iste significat sensum pietatis et religionis, qui in nobis pro orationibus, quas Deo pore fundimus, velut quodam sacerdotio fungitur. Hic si aliquo deliquerit, universum qui intra nos est bonorum actuum populum peccare facit. Si enim lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae? Potest intelligi omnis turba, idem qui supra dictus est populus virtutum. Princeps autem vim rationis quae intra nos est significat, quasi ipse peccet, et stultum aliquid agamus. Pertimescendum est nobis quod dicitur, Vos estis sal terrae. (0338A)Si autem sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras, et reliqua. Habet ergo iste hostiam suam: Sequitur: Si peccaverit anima una ex populo terrae. Cur addit, Ex populo terrae, nisi quia ex illa anima quae peccat non pertinet? de quibus dicitur, Nostra conversatio in coelis est. Tu quoque si venis ad gratiam baptismi, vitulum obtulisti: quod in mortem Christi baptizaris, eum ad martyrium hircum obtulisti, quia auctorem peccati diabolum jugulasti. Cum eleemosynam facis, et affectum misericordiae erga indigentes dependeris, altare sacrum haedis pinguibus honorasti. Si autem ex corde dimiseris peccatum fratri tuo, et iracundiae deposito tumore, mitem animum intra te colligis, immolasti te arietem vel agnum fide. Porro (0338B)sic in divinis lectionibus instructus meditando, et columba in lege Domini, cujus murmur gemitum magis quam cantum sonat; et ab errore converteris peccatore, et ad simplicitatem illum revocaveris columbae; atque adhaerendo sanctis feceris illum societatem turturis imitari, turturem aut columbam Deo obtulisti. Si autem abundaverit in corde tuo charitas, ita ut diligas proximum tuum sicut teipsum, panes simul ac eos, in charitatis oleo subactos, sine ullo fermento malitiae obtulisti. Si autem carnem tuam maceraveris, et jejuniis ac multa abstinentia aridum feceris, sacrificium a sartagine et eraticula obtulisti.

Sequitur: Si peccaverit anima, et audierit vocem (0338C)jurantis, et reliqua. Manifestum est quidem secundum historiam quod nequaquam debemus in alterius peccato polluere conscientias nostras; non solum pariter agendo, sed etiam quae illicite gesta sunt, non reticendo. Spiritaliter autem illa anima quae legitur, Juravit Dominus, et non poenitebit illum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech: audit vocem jurantis, ut faciunt scribae et Pharisaei. Haec semper meditantes, sed tamen tacentes nuntiare ad populum nolunt, nec Christi fateantur adventum. Sequitur: Anima quae tetigerit aliquid immundum, et reliqua. Vide quam inconveniens sit Judaeorum intelligentia, quae haec juxta litteram servat. Quid enim immunditiae contrahit qui contigerit animal (0338D)mortuum aut corpus animi defuncti? Quid si prophetae, si patriarchae, quid autem si Elisaei corpus mortuum suscitatur? Apostolus autem dicit, Bonum est homini mulierem non tangere. Hic actus immundus est. Si quis enim viderit mulierem ad concupiscendam illam, jam maechatus est illam in corde suo. Tetigit ergo cor illius vitium concupiscentiae, et immunda est anima illius. Qui enim tangit aliquam rem per mulieris concupiscentiam, vel alicujus pecuniae cupiditatem, debet scire quomodo sacrificium offerat, secundum illa quae memoravimus, et mundum effici possit. Morticinium hominis tangit, qui in peccatis suis mortuum sequitur, vel imitatur. Qui vero simpliciores quosque aetatem ad suam simplicitatem addunt, peccatorum sordes tangunt illo tactu quo dicimus (0339A)morticinum animal contingunt. De his animalibus dicitur: Homines salvabis, Domine. Qui autem juramentum protulerit, vel bene quid facere, vel male, offeram agnam Dei, et reliqua. Juramentum proferre est voto nos divinae servitutis alligari. Cum autem bona opera promittimus, bene nos facere spondemus; verbi gratia, cum cibum potumve indigentibus damus, vel cum de iniqua oppressione aliquem eripimus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae novimus male nos, nobis facere, ad praesens spondemus. Aut certe quia caro et spiritus aversantur invicem, eisdem operibus spiritui benefacimus, quibus carni male facere videmus. Virtus carnis in infirmitate perficitur. Ego enim, inquit, occidam et vivificabo: occidit carnem, ut spiritu vivificaret. De (0339B)qua quamvis perfectus sit quisque, nullus tamen ita immunis a delicto, ut intra ipsa vota non peccet. Offerri agnam a gregibus, sive capram, praecipitur, scilicet ut per activam et simplicem vitam, aut per capram quae saepe in summis pastum quaerit, contemplativam Deo offerimus, et bene agna de gregibus offerri jubetur, quia activa vita multorum, contemplativa paucorum est: sed cum virtus nostra offerenda interdum non sufficit, duos pullos columbarum, vel par turturum offerre debemus, per quos quia cantum gemitus habent. Duplex gemitus poenitentiae designatur pro eo quod recte non fecimus, nec prava operati sumus; unde unum turturem pro peccato offerimus, quia pro culpa gemitum damus, de altero holocaustum facimus. Holocaustum autem (0339C)totum combustum dicimus, pro eo quod bona neglexerimus operari, succedentes nosmetipsos igni doloris ardemus. Hostiarum diversitates et sacrificiorum ritus ultra vires nostras est, cum a majoribus multa praetermissa sunt: et non sufficimus, quoniam tecti manent per singula exponere, exceptis paucis capitulis, quae facile nobis occurrere potuerunt. Omnis quidem pene hostia habet formae aliquid Christi, in ipsum enim omnis hostia recapitulatur; cum enim ille oblatus est, omnes illae hostiae cessarunt. Vitulus ergo, sicut supra diximus, sive pro munere, seu pro peccato Christus intelligi potest. Adipes vero operientes interiora, potest sancta anima illius intelligi, quae interiora, hoc est occulta divinitatis illius, vel a parentibus, hoc est humana natura adhaerens, quasi (0339D)media porta inter carnem, et divinis ignibus illustranda conservandaque ad coelum. Ramunculi autem ignibus traditi, significat nullos in Christo esse gentilium partium motus. In septemplici personae sanguine, Spiritus sancti septiformis gratia designatur. Quatuor cornua altaris, quatuor Evangelia Christi passionem referentia indicant. In jecore autem jugulatur ira. In piscina jecoris concitans furoris ostenditur. Reliquum sanguis ad basem altaris illam gratiam significat, quomodo omnis Israel salvus, cum intraverit plenitudo gentium, ad basem altaris positus, vel ut extrema vocatione Ecclesiae passionem Christi suscipiet. Qui autem per errorem in his quae sanctificata sunt peccat, arietem offerat. Peccat in sanctificata, qui (0340A)mandata Dei transgrediens, Scripturae dicta derelinquit. Qui arietem holocaustum offert, duobus siclis emptum, Christum fide et opere quaesitum; pro unaquaque enim anima Christus passus est. Quod autem sequitur. Quintam partem addit, alii simpliciter intelligunt quod damnum restituens, quintam partem damni, quod intulerat, addere debet: ut si quis quinque nummos abstulit, sex reddat; nec tamen haec pro furtis intelligenda sunt, sed pro his qui suos usus de sanctificatis quisque assumit. Alii autem cautius discutientes, juxta quod in Graeco sonat, sic intelligunt, ut si quis decem argenteos subtrahit, hos quidem reddat, et alios decem restituat. Quintam partem, hoc est, duobus argenteis additis. Juxta autem sanctuarii pondus aries comparandus, hoc est, juxta sensum (0340B)Scripturae Christus quaerendus. Si quis sibimet transgrediendo praecepta Dei nocuit, debet redintegrare quod neglexit, et non solum sibi proficere, sed ut aliis proficiat. Laborare amplius, addens quintam partem, plenitudinem sensuum carnalium coaptans spiritualibus. Quinarius enim numerus saepe ad quinque sensus pertinet, aut certe quintam partem, hoc est scientiam divinae legis actibus bonis jungat, quam videlicet legem quinarius numerus propter Pentateuchum Moysi significat.

CAPUT VI Sequitur mandatum de anima quae depositum proximi negat, et reliqua. Recordare, quodque anima non hominis vocabulum meretur. In his sane capitulis qui (0340C)incapaces sunt mysterii instruuntur ex littera. Spiritualiter autem proximi depositum, hoc est, animam a Deo suscepimus, in qua imaginem suam impressit. Si autem misericors sit, sicut pater tuus coelestis perfectus est, servasti proximi depositum qualiter acceperas. Et si ea quae ille per naturam habet tu pro tuo modo imitaris, salva est imago Dei in te; si autem pro misericorde crudelis, pro pio impius sis, bonum depositum Domino abnegasti. Sed et Spiritum sanctum depositum bonum accepimus, qui quandiu in nobis sit, non peccamus. Si autem rebus habitamus, hoc est, aut ratio, aut aliis donis in his quae vult Dominus, hoc est abjurare depositum. Quod autem dicit, Si calumniam fecerit, aut rem perditam invenerit, id est, ostendit quod calumniam Deo facimus, cum (0340D)pro malis actibus nostris nomen illius in gentibus blasphematur. Rem perditam invenimus cum testimonia ab haereticis corrupta audimus, quae debemus restituere catholicae fidei, ad perfectum sensum jungatur. In superioribus autem diximus, quid sit arietem offerri. Sed hic nunc dicitur pretium, nec siclus nominatur. Interest enim, peccare in sancta, et extra sancta: juxta quod in libris Regum dicitur, Si peccaverit quis in hominem, rogabit sacerdos pro illo; si peccaverit quis in Deum, quis rogabit pro illo? Sequitur mandatum de lege. Holocaustum modo cremare debet, et induatur sacerdos, et ignis semper ardeat. Et si tu vis esse sacerdos Dei (agis enim regale sacerdotium) ne recedat ignis de altari tuo, quem (0341A)vult Deus ardere. Ignis utique fidei in altari cordis alatur, induatur sacerdos tunica, exspoliatus pristinis vestibus assumat vestem nuptialem, et induatur tunicis, et feminalibus vestiatur, ut luxuriam restringat. De feminalibus jam satis dictum est. Hoc sane scire debemus quod sacerdos aliis vestimentis induitur, dum est in sacrificiorum ministerio; aliis vero, cum procedit ad populum: quod Paulus sapiens sacerdos fecit in coetu perfectorum, velut intra sanctos positus, stolam summae doctrinae indutus, dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus mundi, et reliqua. Et cum vadit ad illos qui incapaces sunt, mutat stolam, et inferiora docet, dicens; Lac vobis potum dedi, non escam. Sed et Christus turbis in parabolis loquebatur, (0341B)apostolis autem tanquam perfectioribus profundiora asserebat. Quod autem non fermentabitur, jam satis dictum est quod sacrificium Dei fermentum malitiae non debeat habere. Quomodo autem masculi tantum comedunt, et feminae non comedunt? Nulli dubium est, quia carnes sanctas debet edere, qui juxta Apostolum factus est vir, illa quae parvuli sunt deponit. Talis autem vir carnes sanctas comedat, non in quocunque loco, sed in loco sancto. In Ecclesia enim carnes sanctae, hoc est caro Christi, quam omnes illae significabant, accipiendae sunt. Audiant haeretici, qui extra Ecclesiam praesumunt accipere Christi carnem. Quod dicitur, Omnis qui tetigerit illa sanctificabitur, juxta litteram id non convenit sacrificiis Judaeorum. Si enim profanus aut parricida carnes sacrificii tetigisset, (0341C)non ideo sanctificatus dici potuit. Qui autem tetigit Christum, sicut illa quae fuit in profluvio sanguinis, continuo sanctificatur. Vidimus enim omnes gentes Christi corpus in baptismo accipientes, sanctificatas esse. In atrium tabernaculi. Hic heri mandantur, quia Ecclesia praesens atrium est futurae. Bene autem similam dicit conspersam oleo, quia misericordiam fecit in pauperes, Deo infudit sacrificium Christi. Ministerium autem quod in sanctos defert turturis suavitatem ostendit. Reliquam partem similae comedit Aaron et filii ejus. Quidquid de spiritualibus martyrii excesserit, sensum tuum reserva sacerdoti auctori. Haec ipse manducet, ipse discutiat. Sequitur mandatum de oblationibus Aaron et filiorum illius, et reliqua. In caeteris sacrificiis sacerdos officium (0341D)praebet populo, in hoc mandato quae propria sunt curat. Jubetur ille ex die qua fuerit unctus, semper et in perpetuum offerre similaginem. Istud sacrificium sacerdotis fortassis ipsa lex est, per Moysen data. Quam legem in duas dividi praecipit, id est litteram et spiritum; et mediam partem, id est, litterae offerri jubet. Mane, id est primo legis tempore, quo illis in vicibus secundum litteram data est. Nova lex novum protulit diem. Dimidium vero illius offerri jussit in vesperum. In vespera enim, in posteriora tempora offertur nobis spiritualis sensus legis, Christo adveniente. A sartagine, quod destructum velit esse sacerdotem, et torridum. Aeterna autem lex dicitur secundum illam partem qua spiritualis. (0342A)Sequitur mandatum de lege hostiae pro peccato, et reliqua. Sciendum quod alia mandata dantur filiis Israel, alia filiis Aaron, alia Moysi et Aaron, alia soli Moysi, ita ut nec ipse Aaron particeps fiat mandati illius; ut est illud, Sicut praecepit Dominus Moysi: quae omnia discutere, nec nostrae parvitatis, nec convenit huic explanatiunculae. Sciendum est tamen, quantum quis proficiat, tantum accipit. Non in mutis animalibus quaerere quod offerre debeas, intra temetipsum require. Et greges boum, et greges ovium et caprarum, in quibus benedicti atque multiplicati sunt patriarchae, intra te aeternae sunt aves: nec mireris hoc quodammodo, etiam solem et lunam habes. Capitula ista in prioribus bene explanata sunt. Hoc tamen scire debemus quod magna benignitas Dei commendatur, (0342B)cum ibi holocaustum offertur, ut intelligat se qui peccavit, si poenituerit, et contribulati spiritus hostiam jugulat, stare in loco sancto, et sociari his qui pertinent ad Dominum. Quod hic addit, Sanctum sanctorum erit, significavit quia illa pro peccatis oblata sanctum sanctorum unigenitus est Filius Dei. Quod dicit, Sacerdos qui offert aliud comedet, ostendit quia sic Apostolus dicit de Christo qui seipsum obtulit, ipse sacerdos et ipse sit hostia, et ipse peccata nostra comedit et consumpsit, qui est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Consequens autem ut et veri sacerdotis ministri Ecclesiae sacerdotes comedant peccata populi, ut accipientes peccata populi, tribuant illis remissionem peccatorum in loco sancto, in ecclesia, in qua peccata remittuntur. Ex his quae (0342C)offeruntur, alia sacerdotibus conceduntur ad manducandum, alia Deo donantur in pabulum ignis. Conceditur enim nobis ex sancta Scriptura quaedam apprehendere, quaedam Domino reservanda sunt, quae ultra non sunt, sicut offertur pro peccato, ita et pro delicto. Frequenter in Scripturis peccatum pro delicto, et delictum pro peccato ponitur. Hic noluit tamen ostendere aliquam differentiam in iis, in quibus sacrificia divisit; et quidam putant delictum commissum esse levius quam peccatum, nam dicit Scriptura quod sit peccatum ad mortem, de delicto non dicit. Aut certe delictum est, cum non facimus quae facere debemus. Peccatum vero, cum committimus illa quae committere non debemus. Eadem autem ratione accipiendum est de sacrificio pro peccato. Si (0342D)autem oblata fuerit crassitudo quae operit interiora, et omne quod est de renibus pingue, tunc purgatur omni vitio libidinum, obtulisti sacrificium in odorem suavitatis. Pellis est haec vita exterior atque mortalis, dum non offertur, interiora recepit. Terrena quidem, sine quibus omnino homo, quia jussit, sanctus non potest esse, ad ministerium Dei pertinent. Clibanus autem cor hominis intelligi potest, juxta illud, Incaluerunt sicut clibanus corda eorum. Si autem non diabolus igne vitiorum, sed Christus igne Spiritus sancti corda nostra inflammaverit. Panos divinarum Scripturarum cocti ad sacrificium in clibano; tria quoque sunt ex quibus dicit sacrificia: ex clibano, ex sartagine, ex craticula. Clibanus juxta suam formam potest (0343A)profundiora in Scripturis significare, et inenarrabiliora; sartago vero illa quae si frequenter versentur, explicari possunt; craticula autem illa quae palam sunt et sine ullo tegmine. Triplex namque est divinarum Scripturarum intelligentia: historica, mystica, moralis.

CAPUT VII. Sequitur mandatum de sacrificiis pacificorum, quod offertur Domino. Sacrificium pacificorum in duas partes divisit: unam pro gratiarum actione ponit, alteram pro vitio; utrumque tamen oblatio pacificorum est, panes autem fermentati quos omnino abjecit in sacrificio, nunc jubentur apponi. Sed sciendum est quod hic non ad sacrificium, sed ad sacrificii mysterium opponuntur; sic enim dicitur: Panes (0343B)quoque fermentatos cum hostia gratiarum; non dicit quod sint hostia ipsi panes, sed cum hostia. Ex quibus unus non pro sacrificio, sed pro primitivis offertur Domino. Fermentum doctrinam significat, juxta illud, Cavete a fermento Pharisaeorum. Humana autem doctrina, hoc est, aut grammatica, aut rhetorica, aut dialectica, ex quibus in his quae de Deo sentienda sunt, nihil accipiendum. Sermo vero lucidus et eloquentior, et splendor ad ministerium verbi Dei decenter admittitur. Hoc fermentum in ministerium verbi Dei accipit Paulus, cum dixit: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Testimonia quae a philosophis usurpavit: qui se autem tantus ac talis pacificorum, et pro gratiarum actione vel sponte aut voto potest offerre, nisi ille qui universis actibus (0343C)suis facit ut laudetur Deus, cujus opera vident homines, et magnificant Patrem qui in coelis est. De sacrificio salutari dicitur, Non remanebit eo usque mane; sicut de sacrificio Paschae dictum est, recordare. De sacrificio vero, quod voto vel sponte fit, dilatio concreditur: Usque in alterum diem. Si quid autem remansit in diem tertium, igni tradendum sit; quam differentiam sic videbimus, ut unus dies aut tempus aut praesens sit, in quo totum mysterium passionis Christi nobis accipiendum est, nec reservandum est in futurum. Aut certe unus dies sancta Scriptura intelligitur generaliter. Duo dies Vetus et Novum Testamentum; in quibus carnes sanctae immolari, hoc est mysterium crucis Christi inquiri ac (0343D)distingui debet. Nullam aliam ad auctoritatem assumamus, nisi divinam Scripturam. Sed quidquid utrumque Testamentum non discernat, Spiritus sancti igni reservandum est. Triplicem immunditiam ponit: Una, ne carnes sanctae ab aliqua immunditia tangantur; alia, Ne is qui edit immundus sit; tertia, Ne is qui comedit et mundus est contingat aliquam immunditiam. Carnes sanctas, id est, verba divina tangit aliqua immunditia, cum malae haereses sanae doctrinae immiscentur. Qui autem comedit debet esse mundus. Non enim est pulchra laus Dei in ore peccatoris. Cum autem fuerit mundus, restat ut non tangat immunditiam, ut non inquinetur alienis peccatis. Deinde quae Domino immolantur, id est adipes boum, et ovium, et caprarum, manducari vetat, et (0344A)reliqua. In supradicto loco diximus, cum de vitulo disputabamus, adipes animam Christi significare. Non incongrue autem in praesenti loco adipes animam illam significant, pro qua Christus animam suam posuit, id est Ecclesiam, quae vere anima illius est. Adipes autem edit qui unum de pusillis qui in Christum credunt, scandalizat. Sanguis vero prohibetur bibi juxta superiorem sensum, Israeliticus populus potest intelligi. Non enim ex fide, neque ex spiritu Abrahae, sed tantum ex sanguine illius descendunt. Quem juxta Apostolum non vult offendi, cum dicit: Dicis ergo fracti sunt rami, ut ego inserar bene, et reliqua. Adipem vero cadaveris morticini aut bestia praegustati in usus varios concedit non esse, et reliqua. Sunt enim multa testimonia, quae aut gentibus (0344B)inventa, spiritualiter mortui sunt: Deo autem ab his quos mala bestia interfecit, competenter, et si non ad auctoritatem, et ad utilitatem suscipimus: qui adipes quidem dici possunt, quia pro suo modo opinati sunt. Quod autem dicit, Tenebit manu aliquem hostiae, significat quod opera sunt quae commendant hostiam nostram Deo. Reliqua in superioribus explanata sunt. Quod dicit: Haec est unctio Aaron et filiorum illius, non subjunxit quae esset unctio, hoc enim in sequentibus facit, sed potest intelligi de pectusculo elevationis, et brachio separationis, maxime cum sub sacramento spiritualis unctionis inserta sunt. Denique haec lex holocausti, et sacrificii, et reliqua. Repetitio est praecedentium capitulorum.

CAPP. VIII, IX. (0344C)Quod autem dicit, Tolle Aaron illius, et reliqua. Quae sequuntur pene in praecedentibus exposita sunt, cum de vestimentis Aaron sermo fuit. Videndum est tamen quod Moyses primum lavat, et postea induit. Lavet et te Moyses, hoc est, lex. Habent enim Moysen et prophetas, audiant illos. Et tunc induis Jesum Christum, et habebis vestem nuptialem. Sacerdotes autem sunt omnes qui sacra dona offerunt, quibus dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Congregavit autem Moyses populum. Requiritur enim in ordinando sacerdote praesentia populi, ut multorum testimonio praesul eligatur. In Exodo autem octo species designantur et vestimentorum. Hic septem tantum numerantur. Feminalia autem (0344D)praetermittuntur. His autem castitatem diximus significare, eo quod genitalia constringunt. Fortasse autem ideo praetermissa sunt, quia in illis sacerdotibus has partes non semper dicit esse constrictas. Ne quando enim de potestate generis, et successu sobolis habeant indulgentiam. Ecclesiae quoque sacerdotes aliquando debent infundere divini verbi semen, ut mentes auditorum instruant; aliquando tacere, ne margaritas ante porcos mittant; et habeant tempus loquendi, et tempus tacendi.

CAPUT X. Filii autem Aaron, qui imponentes altari ignem alienum, igni divino exusti sunt. Illos significat, qui contempta divina doctrina perversas doctrinas appetunt, quibus dicitur: Abjecistis mandatum Dei, ut (0345A)traditionem vestram statuatis. Aliter quoque ignem alienum incendi, qui in sacrario cordis sui alicujus concupiscentiae ignem succendens, et audet altarium Dei accedere, quod non recipit, nisi illum ignem, de quo dicitur, Ignem veni mittere in terram. Extra castra projecti sunt. Tales enim inter sanctos meritis excellentes non reputantur; quod autem dicitur: Capita vestra nolite induere, et reliqua, in sequentibus dicendum est. Quod autem sacerdotibus praecipit, Ut vinum et siceram non bibant, maxime cum ad vini ministerium accedunt. Et secundum historiam convenit observare, cum Apostolus dicat: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria; et spiritualiter, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus mundi. Caetera quae sequuntur de pectusculo, (0345B)et brachio, et sacrificio pro peccato, et quod sacerdotes hoc debent edere in loco sancto, sparsim explanata sunt.

CAPUT XI. Nunc de eo quod lex quaedam animalia ad esum quasi immunda non concessit, quaedam inter diem, videndum est. Non enim de animalibus cura est Deo. Per haec igitur mores pinguntur humani, et quibus ipsi sunt mundi et immundi. Denique mundi sunt qui ruminant, qui in ore semper portant cibum, praecepta divina. Ungulam findunt, qui duo Testamenta habent, litteram a spiritu dividunt. Denique ruminant quidem Judaei verba legis, sed ungulam non findunt, non credentes duo Testamenta, nec Patrem, (0345C)nec Filium, et ideo immundi sunt. Haeretici autem ungulam findunt, duo Testamenta recipiunt; sed quia doctrinam veritatis in ore non nominant, immundi sunt. Haec cum de hominibus, non de pecoribus intelligendum sit, et videndum est quomodo mundos homines manducamus, immundos autem refutamus. Omnis autem homo aut ex responsione aut ex sermocinatione dat proximis tibi gustum; et si bonus sit is de quo gustum capimus, mundum cibum sumimus. Si autem immundus sit ac perversae mentis, immundum sumimus cibum, ac per hoc proximus efficitur nobis omnibus mundus vel immundus. De his quae in aquis gignuntur, pinnulas et squammas habentia comeduntur. Hi pisces qui pinnulas et squammas habent ascendunt ad superiora (0345D)aquarum, per quos significantur qui spiritus libertatem quaerunt. Et quamvis fluctibus hujus mundi circumdantur et gravantur, ad superna nituntur assurgere. Squammae enim gravitatem morum et firmitatem conversationum significant. Pinnula autem sensus superna cogitantes: qui autem sine ipsis sunt, hi sunt qui leves mores et effeminatos habent, de supernisque non cogitant. Cum autem camelum probibet, vitam informem damnat. Cum suem, coenosam et luteam vitam reprehendit. Cum leporem accusat, deformatos in feminas viros damnat. Cum lacertam, incertam varietatem vitae denotat. Per mustelam, furtum. Per stellionem, maculas mentium exsecratur. Per accipitrem, et milvum, et aquilam, raptores odit. Per vulturem, praedam. Per (0346A)corvum, voluptates nigras. Per passeres, intemperantiam. Per cygnum, cervices alti superbiae. Per noctuam, lucifugas varietates. Per alia his similia diversa vitia vituperat.

CAPUT XII. Sequitur mandatum de immunditia partus, in quo non otiose dictum est, Quod mulier quae concepto semine parit masculum, immunda dicitur; quia ad distinctionem illius dicitur quae non ex semine concepit Filium Jesum Christum. Hanc non gravant legis onera; ac per hoc non est superfluum, sed mysticum, quod ait, Concepto semine. Quod autem si masculum peperit, septem diebus immunda erit, et septimo die purificabitur, hoc significat quod quandiu sumus in hoc tempore, quod septem diebus volvitur, (0346B)ad liquidum puri esse non possumus, donec octava venerit dies, quod est futuri saeculi tempus, in quo circumcidi jubetur masculus. Tunc enim, ut diximus, ab omnibus superfluis vel actibus, vel verbis, vel cogitationibus bene emundabimur, cum sit Deus omnia in omnibus; in quo etiam efficitur munda mater, quae genuit masculum. Purgata namque intus, carnem et resurrectionem suscipiet, is qui masculum et viriliter egit, nihil in se femineum aut molle habens. Neque enim molles, inquit, regnum Dei intrabunt. Qui vero remissus et effeminatus permanet in actibus suis, iste neque in praesenti hebdomada, neque in futura mundabitur. Ab immunditia non remittuntur illi peccata, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Quod autem sequitur:

(0346C)Triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis. Hoc tempus significare potest quod in hoc mundo mandata legis et fidei sacramentum implere et habere contendimus. Triginta enim et tria, monades tres et decades tres sunt, quod ad fidem Trinitatis et legem pertinet. Tandiu enim in purificatione manemus, id est, ut puri inveniamur. Laboramus enim quandiu in hac vita subsistimus. Per hanc enim in fide et operibus in praesenti vita et in futura vita purificati inveniemur, quando devicta morte, erit Deus omnia in omnibus. Tunc sancta tangemus, et in sanctuarium ingrediemur, cum venerit quod perfectum est; et non per speculum, sed facie ad faciem superna contemplabimur. De muliere autem (0346D)quae feminam parit supra dictum est, quomodo in hoc tempore et non in futuro purgabimur.

CAPUT XIII. Sequitur sermo de plaga leprae, cujus species sex sunt: prima in cute et in carne viva; secunda in tota carne viva, a capite ad pedes discurrens; tertia in loco ulceris sanati; quarta in loco exustionis: quinta in capite vel in barba; sexta in calvitio vel recalvitione. Lepra doctrina falsa est: unde leprosi non immerito haeretici intelliguntur, eo quod Ecclesiae puritatem variis erroribus maculant. Lepram in cute gerunt qui exteriora et carnalia suadere conantur: ut sunt Cirinthiani, qui resurrectionem futuram in carnis voluntate existimant: ut sunt Luciferiani, qui animam de carnis substantia propagatam dicunt (0347A)In toto corpore lepram portat qui variis doctrinis haereticorum deditus, omnem vitam suam maculat. In loco ulceris sanati lepram habet. Post agnitionem et medicinam invocat aliquod indicium prioris erroris, velut canis reversus ad vomitum suum. In loco ustionis ignis lepram sustinent Manichaei, qui inani abstinentiae cruciatu corpora exhauriunt, et per infidelitatem inde non immunditiam, sed lepram gignunt. De talibus dicit Apostolus: Prohibentes nubere, et abstinentes se a cibis quos Deus creavit ad percipiendum. In capite lepram bajulat qui blasphemat Divinitatem, vel in Christum, qui est caput Ecclesiae, peccat: ut sunt Ariani vel Manichaei, vel certe Judaei. In barba lepram ostendunt qui de apostolis, sanctis praedicatoribus, perversa sentiunt, atque illos (0347B)quidlibet falsum praedicasse confingunt. Sicut enim barba ornamentum viro, ita apostoli et doctores praestant corpori Christi. In calvitio aut in recalvitione lepram monstrant, qui postquam superflua ac mortua desideria abjecerunt, iterum peccatis majoribus involvuntur, et perversa doctrina depravantur. Quod colores leprarum adjecit, formas varias haeresium ostendit. Pallida enim est haeresis per falsos fratres; rubicunda est per martyrium, quod quamvis infructuosum, tamen subeunt; alba, per colorem falsae justitiae; livida, per quaedam inutilia jejunia; nigra, perversa doctrina; obscura, per mysteria errorum. Est autem lepra quae sacrificiorum ritu purgatur, id est, corde contrito et humiliato. Sacrificium enim, inquit, Deo spiritus contribulatus. Quae (0347C)jussu sacerdotis, id est, per doctrinam alicujus catholici viri; qui septem dierum purgationem, id est, per agnitionem septiformis Spiritus sancti: extra sancta sanctorum consortia, ut purgatus postea intra sanctam Ecclesiam excipiatur. Est, quam aqua per baptismum mundat. Genus autem leprae, quod mundari non potest, omnino illorum est, qui dicunt poenitentes veniam consequi non posse, aut qui nolunt ab errore converti. Quod autem dicitur, Ut leprosi exeuntes de castris foris sedeant, donec mundetur lepra illorum, significat haereticos projici debere ab Ecclesia, donec proprium errorem depulsantes, revertantur ad Dominum. De sectis vectibus, id est, omnibus secretis manifestis. Nudo capite, ut a cunctis animi illius videatur denudatio. Ore clauso, ne (0347D)ulterius impia doceat. Quod autem lepra dicitur, quod humilior carne reliqua; quis non videat quod prava doctrina humiliata ac despecta sit? Leprosus immundum se pronuntiet, ut per confessionem sanitatem accipiat. Haec autem quae de lepra scripta, breve sunt: in aliis autem habent imaginem veritatis. Lepra autem in veste linea, perversitatem morum, qui multum amari sunt, et per quemdam colorem justitiae plus quam oportet saeviant peccantibus, ad desperationem plus quam ad sanitatem provocantes, et contra Apostolum onera invicem non portantes. Lepra vero in veste lanea, illos significat qui propter adulationem delinquentes corrigere nolunt, sed malefacientibus consentiunt; aut certe qui molliter vivunt, (0348A)et viriliter agere non student. Lepra autem in stamine, potest vitia animae significare, quae per corpus stare et vigere facit. Lepra in subtegmine, peccata quae per corpus committuntur. In corpore enim anima subsistit, veluti stamen in subtegmine. Pellis est vita exterior, et conversatio carnalis hominum; unde et peccatum Adam et uxoris illius illis tunicas pelliceas fecisse dicitur. Lepra autem in pelle, malum exemplum est in conversatione hujus vitae, per quod indocti in errorem inducuntur. Lepra vero in parietibus domus pravam doctrinam in cogitationibus haereticorum significat, de qua propheta dicit: O divi Ecclesiam malignantium. Omnes species septem diebus separantur, quia nullus purgatur, nisi per gratiam septiformis spiritus. Sacerdos vero ingreditur (0348B)ad considerandam lepram extra castra, quia leprosus in castra non intrat. Dignus namque doctor cunctis compassione proximus est, ut fuit ille qui dicebat: Omnibus factus sum omnia.

CAPUT XIV. Sequitur sermo de sacrificio leprosi, qui mundatur, cui praecipitur ut offerat duos passeres: unumquemque hominem significant, convertentem a peccatis: cui praecipitur: Transmigra in montem sicut passer. Quia per duos passeres significatur substantia carnis et animae, quibus vesci licitum est, sicut Petro dicitur: Quae Deus purificavit, tu communia ne dixeris. Pascit enim sanctos doctores quodammodo, et angelos, qui convertit se a peccatis; quorum unus immolatur super aquas vivas, alius aspersus sanguine alterius (0348C)dimittitur in agrum, quique debet tradi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Ad hoc enim quodammodo caro moritur, ut vel viva anima fortius in agrum evangelicae disciplinae avolet, et tricesimum et sexagesimum, aut si sic proficiat, centesimum fructum habere possit. Et super aquas vivas talis immolatur hostia, ut nec ad dexteram, nec ad sinistram declinans, evangelicae disciplinae regimina servet, quae aqua dicitur; quam qui bibit, fit in illo fons aquae salientis in vitam aeternam. In vase autem fictili, in conversatione humana, in qua dum sumus laboramus. Adjungiturque etiam, lignum cedrinum. Impossibile namque est sine ligno crucis peccati lepram posse auferri. Per coccum autem sanguis Christi significatur, qui de illius latere profluxit. Hyssopum (0348D)autem medici ferunt quod purgat noxios humores de pectoribus hominum; sic per confessionem purgantur peccata poenitentium. Haec autem ad salutis nostrae subsidium necessario suscipiuntur. Cum autem vestimentum laverit, et omnes pilos corporis raserit, tunc mundatus ingreditur castra. Cum enim per lavacrum pristina peccata deposuerimus, quae veteris hominis indumenta sunt, et universos pilos abjecerimus, hoc est, quidquid in nobis superfluum oritur, tunc in castra Dei ingredimur. Denique sanctus qui nihil operis mortui habet, omnem pilum debet servare. Et quandiu superfluis vel dictis, vel factis, vel cogitationibus non polluitur, ferrum non ascendit caput illius. De ipso namque dicit - Et folium illius non defluet, et (0349A)omnia quaecunque faciet prosperabuntur. Quid sit autem Septies hominem aspergi, saepe diximus. Sane non est otiosum, neque absque mysterio, quod dicitur: Maneat extra tabernaculum suum septem diebus. Et omnem pilum capitis sui, et etiam barbae, superciliorumque suorum debet radere. Ac si voluisset dicere, quod illud etiam nondum sufficeret, quod prius dixit: Omnes pilos corporis radat. Cum enim castris, id est Ecclesiae aliquis jungitur, non statim intrat in domum suam, hoc est, virtutum domum, de qua dicitur: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Sanus enim factus es, vide ne ultra capiti culpam contrahas. Peccatum autem capitis est aliter quam fides recta habet aliquid sentire. In barbam vero virilis aetas culpam deposuisse: in superciliis arrogantiam (0349B)depone. Sed et vestimenta quoque iterum mundare praecipiuntur, et corpus, cum antea sit lotum; sed haec fiant intra castra. Quidquid enim post baptismum et fidem puram in nobis oritur, necesse est ut per poenitentiam et perfectae vitae studium abscindamus, non tamen extra Ecclesiam; et in hunc modum omnia haec fiant, sed intra castra. Post haec autem omnia dicitur: Qui mundatur, offerat pro se duos agnos immaculatos, et ovem anniculam, et reliqua. Primus agnus, qui pro delicto offertur, significare potest ipsam virtutem, quam assumpsit is qui erat in peccatis, quam potuit repellere a se affectu peccati. Secundus agnus significat illam recuperatam virtutem, per quam, abjectis omnibus vitiis integrum se obtulit. Ovis autem quae post agnum assumitur (0349C)significat fecunditatem illius qui postquam conversus est a peccato, totum se obtulit Deo et bonorum operum fructibus utitur. Et quia tres sunt hostiae: prima, qua peccata solvuntur; secunda, qua anima ad Dominum convertitur; tertia, qua fecunditatem conversus ostendit, idcirco subjungit tres mensuras similaginis, ut intelligamus purificationes fieri non posse sine mysterio Trinitatis. Similam habet, unde habeat mundum panem, et haec oleo conspargitur. Sed oleum illius qui purificabitur in duos usus dividit, ut panis illius pinguis efficiatur, pro misericordia et scientia lux capiti illius per manus sacerdotis imponat. Sacerdotis autem est illum statuere, ut stabilis sit, ut non moveatur omni vento doctrinae. De sanguine autem et oleo auriculae infundatur, (0349D)ut purus sit auditus; et manus, ut mundum sit opus; et pedes, ut ad opus bonum tantum dirigantur. Haec omnia ad dexteram sunt, cum in se nihil sinistrum habere permittuntur. Sacerdos autem oleum septies contra Dominum spargit, ut super illum qui purgatur septiformem Spiritum invocet, ut preces Domino fundens, et dicat: Spiritu principali confirma me, Domine. Vel certe excussio digiti septies, excussio daemoniorum est, quae juxta Evangelium de homine expellere Deus manifeste declaratur. Dominum autem spiritus sancti per olei imaginem designatur, ut non solum remissionem omnium peccatorum consequi possit is qui purgatur, sed Spiritu sancto impleri mereatur. Quid autem significat (0350A)agnus quem offert qui pauper est, vel duos turtures, aut pulli columbae, saepe dictum est.

CAPUT XV. Post haec autem dicitur: Qui fluxum sanguinis patitur, immundus est. Per quem significatur ille qui nescit modum verbis imponere, sed per multiloquium non potest effugere peccatum. Semen enim bonum est sermo doctrinae evangelicae, quae in corde audientium, velut in terra bona crescit. Et e contrario semen malum est prava doctrina, quam superseminat inimicus homo. Vir autem qui fluxum sanguinis patitur immundus est, quia nec personas, nec tempus considerat, et non recordatur tempus loquendi, et tempus tacendi, et sanctum non dandum esse canibus, nec bona malaque distinguit, utique immundum est. Unde et Apostolus (0350B)ait: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Sed conversatio illius, in qua quasi in lectulo torpescit, immunda est. Et quisquis doctrina illius tactus fuerit, ut aqua vitae doctrinae lavetur indiget. Et usque ad vesperum, id est, usque ad finem vanae doctrinae vel pravae voluntatis, quam suasit. Non recipiendus sit vir, de quo egreditur semen cordis, et reliqua: hoc est, qui cum carnali concupiscentia velut cum femina conveniens molitur, docet ut ad laetitiam provocet magis quam ad planctum, cum scriptum sit: Vae vobis qui ridetis. Et iterum: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Immundus erit usque ad vesperum. Vesper etenim finis est diei, et initium noctis, sic et poenitentia finis est vanae laetitiae, et principium tristitiae salutaris. Beati (0350C)qui legunt nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Mulier, quae, redeunte, et reliqua. Per mulieres enim effeminatus quisque significatur, qui nihil in se virile habet; et revertente desiderii tempore, sanguinem fluit, hoc est, si quid naturalis boni habuit, per negligentiam amittit; et septem diebus separatur, ut cognoscat se septem daemoniis esse subjectum. Mulier autem quae non tempore menstruali, sed jugiter sanguinem fluit, hoc est qui nullo modo intus repugnat, et vacuus jacet ab omni bono, et si steterit sanguis septem diebus numeratis, ut in octavo die suscepta septemplicis Spiritus gratia purgatus, qui sanatus fuerit, reperiatur.

CAPP. XVI-XX. Post haec praecipitur ut non in omni hora intret (0350D)Aaron sanctuarium, quod est intra velum, et reliqua. Per hoc quotidie instruimur, ut sciamus cum qualibus vestimentis, vel quo tempore ad altare Dei accedamus. Quod autem non in omni hora spiritualis Aaron et vetus sacerdos Christus, sed semel in anno vitae suae, de quo dicitur: Vocate diem acceptum Domino. Quomodo autem ipse sit sacerdos, et ipse in vitulo significatur, et in ariete, non est difficile intelligere. Tunica autem linea carnem illius significat: quae sancta dicitur, quia sancta caro illius non viri semine, sed a spiritu sancto concepta sit. Feminalia, carnis illius castitatem significant, per quam nec libidini nec procreationi filiorum caro illius patuit. Zona linea eamdem castitatem illius significat, (0351A)in cujus renibus nulla fuit libido. Cidaris, ornatus capitis est; et ideo resurrectionis gloriam signat, per quam donavit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris, et reliqua. Quomodo autem haec moraliter sacerdotibus conveniant, supra dictum est. Quomodo autem lotus haec suscipit, non dubium est, quia nullam maculam habens Christus lavacrum non recusavit, pro se, et pro domo sua oravit cum dicit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, vel cum oravit semel et tertio. Pro domo autem sua oravit, cum dicit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Nunc videndum est de duobus hircis (0351B)super quos sors mittitur, una Domino, et altera caprae missario. Si esset sanctus omnis populus Dei, non essent duae sortes super hircis, sed sors una, et hostia una. Dum autem multi sunt vocati, pauci vero electi, pars hostiae, quae a populo offertur, Domino immolatur, pars altera abjicitur: Sors tamen cadit super utrumque, ut merito suo unusquisque, vel recipiatur vel projiciatur. Hircus vero est, qui dimittitur et qui recipitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Qui autem in sortem Dei venit, occiditur, quia propter illum mortificamur omni die: et, Mortui sumus, et vita nostra abscondita est. Qui vero in eremum mittitur, fundantur super illum preces, ut peccata populi ferat in solitudinem, quia super peccatores venit omnis sanguis justus, et reliqua. Semper enim (0351C)impii operantur iniquitatem. Sicut et illis qui justitiam habent, additur illis adhuc augmentum perfectionis. Qui enim, inquit, habet, dabitur illi; ita et qui habet peccata, reddentur ei peccata parentum in tertiam et quartam generationem, justo judicio Dei justissime omnia judicantis. In solitudinem mittitur, quia impii soli illi sunt, qui deserti sunt a Deo, deserti ab omni bono. Et fortasse ista solitudo est, quae in Evangelio tenebras exteriores, vel ignis aeternus, dicitur. De ariete autem qui cum hircis accipitur, possunt sentiri illa quae de ariete superius dicta sunt; vel de Jesu et Barraba haec dici possunt, quod alter in sorte Jesu Domini veniens occisus est; alter maledictus, in desertum Judaeorum missus, peccata (0351D)populi portans, clamantis Crucifige. Homo autem, qui hircum duxit Pilatus esse potest, cujus sententia dimissus est, qui lotus dicitur. Accepta autem aqua, lavit manus suas coram omni populo dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Denique Jesus hircus dici potest, ut et peccatum Deus, eo quod hostia sit pro peccato; et Barrabas hircus est, qui ad sinistros ponendus est. Homo paratus, qui hircum in eremum ducit, Christum significat, cui omne judicium datum est, ut oves a dextris, haedos autem a sinistris ponat, cujus sunt vestimenta sordida, de quo dicitur: Et vidi Jesum sacerdotem magnum, indutum veste sordida, qui vespera mundi lavit in vino sanguinis sui stolam suam, et factus est mundus. Alio quoque sensu, duo hirci duos populos significant, formam gerentes. Sed (0352A)quid est hircum in sortem Domini venisse, nisi quod populus credentium consortes et cohaeredes Christi sunt, cujus sanguis cum sanguine vituli commiscetur, ut, consortes passionis Christi effecti, participes gloriae ipsius efficiamur? Judaeorum autem populus, qui in Christum credere nolunt, peccata super peccata cumulans, in locum desertum a Deo recessit. Quod contra Orientem spargit, significat quod ab Oriente propitiatio venit. Inde enim est vir cui nomen est Ortus. Quod autem dicitur: Non sit homo in tabernaculo, cum ingrediatur pontifex; qui enim potuerit sequi Christum, et excelsa coelorum cum illo conscendere, jam non erit homo. Erunt enim, inquit, sicut angeli in coelo, vel in carne positus homo non erit, quia conversatio illius in coelo est. Ego, inquit, (0352B)dixi: Dii estis et filii excelsi omnes. De thuribulo autem et caeteris quae hic narrantur, in aliis locis disputatum est. Qui autem occiderit ovem aut bovem, et non obtulerit ad ostium tabernaculi, recusent sanguinis. Omnis enim victima operum nostrorum, si non conferatur ad auctoritatem et virtutem Ecclesiae, inanis est; et non solum non adjuvat, sed multum nocet. Caetera quae sequuntur praetermittimus, quia quaedam ex ipsis superius disputata sunt, quaedam quoque non multum sunt obscura. Quaedam autem sunt secundum litteram nunc reservanda.

CAPUT XXI. Sacerdotis autem filia, si deprehensa fuerit in adulterio, flammis exuretur. Omnis Christianus sacerdos, cujus cogitatio quam ipse in se genuit, si in alienatione (0352C)a Deo deprehendatur, flamma compunctionis exuri debet, ut adultera esse desistat. Praecipitur enim nobis, cum plantaverimus ligna pomifera, auferamus praecipua illorum: praecipuaque lignorum auferimus, cum de ipsa inquinatione infirmitate suscepta primordia operum nostrorum non approbamus; qui cum adhuc primordia bonorum operum laudantur, indignum est, ita adhuc animum operantis pascat. Quarto anno omnis fructus illorum sanctificabitur; tunc enim Incarnatione opera nostra sanctificantur, cum Mediatoris humanitatem, quae per quatuor Evangelia nuntiatur, perfecte credimus. Quinto anno fructus comedimus, cum spiritualiter legem observantes, perfectum opus fidei adjungimus. (0352D)Sequitur mandatum de sacerdote magno, inter fratres suos, super cujus caput effusum est oleum, et reliqua. Sacerdos magnus inter fratres suos Christus est, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum. Quique resurgens dicit: Vade ad fratres meos. Super cujus caput effusum est oleum unctionis, de quo dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus. Caput suum non discooperiet. Caput Christi Deus. Deum autem nemo vidit unquam, nisi Unigenitus filius ejus. Noli ergo in terris quaerere quod super caput sacerdotis infunditur, cujus consecratae sunt manus, dum illas in passione ostendit per expiationem totius mundi. Sive Christus consecratas manus habet, quia peccatum non fecit; quod non convenit alicui hominum, quamvis sit sanctus. Nisi illi vestimenta non scindit, quia non patitur (0353A)Ecclesiam suam dividi in haeresim vel schismata, quae inhaerendo vestis est: cujus figura fuit tunica illa Jesu inconsutilis, quae in passione non scinditur. Et ad omne mortuum non regredietur, hoc est, ad eum qui in peccatis mortuus est. Anima enim cum peccaverit, ipsa morietur. In malevolam autem animam non introibit sapientia. In patre et matre non contaminabitur. Omnis enim homo qui hunc mundum ingreditur, in patre et matre contaminabitur, ex quibus originale peccatum trahit. Ecce enim, inquit, in iniquitatibus concepit me mater mea. Solus Christus non est pollutus, dum nasceretur de virgine, quia non ex virili semine conceptus est, sed de Spiritu sancto. Nec in matre pollutus est, quia non ex voluptate carnis, sed ex virginali utero natus est. Denique dum ipse dixit (0353B)per Salomonem: Cum essem magis bonus, veni ad corpus inquinatum. Corpus enim a matre non fuit coinquinatum. Ac per hoc non contaminatus est in matre. Aliter quoque contaminamur in patre, cum per peccatum aut infidelitatem Deum offendimus, cum in oratione Dominica dicimus: Pater noster qui es, et reliqua. Et in matre contaminamur, cum credentes in Deum Ecclesiam laedimus, quae mater omnium nostrum est, cui pro patribus nati sumus. Vel certe matrem offendimus, cum libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus, quam dicit Apostolus matrem omnium nostrum. Christus enim nec in matre, nec in patre pollutus erat, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in lingua illius. De sanctis non egredietur. De sanctis egredietur, qui de (0353C)virtutibus adjutus labitur, quod Christus nunquam fecit. Solus enim sine peccato fuit; vel sic per susceptionem carnis descendit in hunc mundum, ut nunquam desereret coelum, quia totus ubique est.

Viduam et repudiatam, ac meretricem non ducat uxorem. Vidua ac repudiata, et meretrix, synagoga est Judaeorum cum in lamentationibus Jeremias ait: Quomodo sedet sola civitas, facta est vidua domina gentium. De qua dicitur: Quis est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam. Cui dicitur: Sub omni ligno frondoso fornicaberis tu, meretrix. Virgo enim Ecclesia est, cui dicit Apostolus: Despondi enim uni viro virginem castam. Aliter vidua anima quae, discedens a jugo legis, praeceptum Evangelicum non (0353D)servat; et repudiata, quae peccando a Christi corpore separatur. Et meretrix quae ad se recepit amores, id est, contraria virtuti, quae desiderant pulchritudinem illius, ut decipiant. Tales vero Christo non conveniunt. De genere suo ducat uxorem: Ecclesia scilicet, quae non ex voluntate carnis, sed ex Deo nata est. Et ideo de genere illius est, unde ipse dicit: Quicunque fecerit voluntatem patris mei, ipse est mater mea, frater et soror; vel de genere suo ducat uxorem, id est anima quae fideli jungitur. Potest quoque sic accipi, quod dicit de genere suo, ut sciamus quia anima Christi ex genere et substantia humanarum omnium animarum. Non contaminavit semen suum; id est, verbum Dei, dicendo: Nolite dare sanctum canibus; et: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere (0354A)canibus. Ideoque Apostolus ait: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem qui foris sunt, omnia in parabolis sunt. Moraliter quoque haec unicuique sacerdoti, et aliis membris Christi conveniunt. Dicit autem: Caput suum non discooperiet, id est sacramenta Christi, quia illius est velamentum mysteriorum honor; et vestimenta non scindunt ne in haeresim vel schismata transeat, mandata Christi rumpens, quae vestimenta illius sunt. Ad omnem mortuum non ingredietur. Ad omne peccatum, quod ad mortem ducit, non accedit, vel certe in peccatis mortuo nullo pacto consentiet. Super patre et matre non contaminabitur; nec tantum indulgeat pietati a morte parentum, ut Deum suum offendat. Qui enim amat patrem et matrem plus quam Deum, non est illo (0354B)dignus. De sanctis non egredietur, ut semper in opere et cogitatione sancta memoretur. Qui enim loquitur vel facit vel cogitat aliquid reprehensibile, de sanctis egredietur. Viduam, et repudiatam, et meretricem, non ducat uxorem; ut nihil de vita veteri amplectatur, quae vidua est et repudiata, et meretrix; sed virginem, id est, vitam in omni puritate florentem; possideat de genere suo, id est, vitam sanctorum imitetur, quorum per fidem proximus est. Post haec praecipitur ut qui habuerit maculam non offerat panes Domino, si caecus fuerit, si claudus, et reliqua. Et omnia referuntur ad animae vitium. Mores enim in homine, non natura damnatur. Caecus sacerdos est, qui Scripturarum non intelligit sensum, et quo gressum doctrinae vel operis porrigat, per ignorantiam (0354C)nescit. De talibus scriptum est: Speculatores illius caeci sunt universi. Claudus est qui intelligit quidem quod docere debeat, sed tamen praecepta quae docet non implet. Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Grandi autem, et torto naso est, furibundus et minax cum superbiae arrogantia, vel immoderata discretione. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei quam docet pergere non studet. Gibbosus quoque est, quem terrenae cupiditatis pondus deprimit, et tardus ad superna intendit. Lippus vero est, cujus ingenium ad agnitionem veritatis emicat, sed hoc carnaliter vivendo obscura. Albuginem quoque habet in oculo, qui arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Jugem (0354D)habet scabiem, qui carnis petulantia sine intermissione dominatur. Impetiginem habet in corpore, qui avaritia vastatur in mente: qui si in minimo non compescitur, sine mensura nimirum dilatatur. Ponderosus vero est, qui et turpitudinem opere non exercet, sed ab actione continua sine moderamine gravatur in mente. Tales si in sancta ingrediuntur, non nomen antistitis possunt possidere. Datur autem quaedam similitudo per filios Aaron sacerdotis, quibus praecipitur ut non contaminentur in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis, et in propinquis, et reliqua, ut quidam doctores, qui quamvis sapientes et fideles sunt, tamen mundana negotia quantum potuerint conscendunt. His qui peccatis gravantur leviora permittentes, ut a gravioribus illos (0355A)relevent, quia nimirum gravia et levia, qui in multis vitiis gravantur, simul vitare non possunt: per hoc conceditur illis ut contaminentur quodammodo in morte propinquorum, quibus conceditur ut contaminentur in morte civium. Cives sunt omnes fideles quos murus fidei continet, quamvis sint peccatores. Propinqui autem sunt qui quamvis gravant intus, tamen ad unam conversionis regulam contendunt pervenire. Pater autem tuus est, si te docuit. Mater tua est, si te, cum esses parvulus, lacte doctrinae suae nutrivit. Frater autem, vel soror virgo est, si tecum unum studium aut unam magistri disciplinam habet; et si validior factus es, propinquis istis, ut supra diximus, condescende. Sacerdoti autem magno nihil ex illis conceditur, quia summus doctor vel Ecclesiae (0355B)princeps, qui a negotiis mundialibus alienus est, nullum exemplum vile vel doctrinam enervem ac despectam praebere debet. Qui vero tangit aliquid immundum, sordidus erit, cujus tactus immundus erit usque ad vesperum. Tunc enim purgati sumus ab immunditiis et contagiis omnibus sordidis, cum in vespera hujus mundi lavacro baptismi absoluti, Sol justitiae Christus per passionem occubuit.

CAPUT XXII. Sequitur: Homo qui obtulerit victimam pacificorum, Domino vel vota vovens, vel sponte offerens, agnum immaculatum offerat, et reliqua. Primum rejicitur a sacrificio maculosum animal, id est, in quibus est diversitas peccatorum, et in diversis criminibus moventur. Rejicit quoque et caecum, id est, qui nec (0355C)Dominum videt, nec curam illius habet. Fractus quoque, id est, a vitiis carnalibus vexatus atque collisus. Rejicitur autem et cicatricem habens, quia digna satisfactione peccatorum non deplorat vulnera, sed adhuc et veteris morbi signum interius gestat. Rejicitur et pupulam habens, qui pruritu libidinis et ardore concupiscentiarum exaestuat; similiter scabiosus, qui peccatum carnis perficit contagione operis. Jam vero impetiginem habens haereticorum significat collectionem, quae frequenter se in Ecclesiae corpus inserit, et impetigo laborem facit. Porro aure amputati sunt, qui verbo non sunt intenti, et non implent quae jussa sunt. Amputatam aurem habet, qui bonum quod incipit perseveranter non servat. Porro defectum vel recticulum contritum indicat eos (0355D)qui cum corpore viri sint, rursum effeminantur, et ideo sacrificio Dei reprobantur. Sed neque panis alienigenae offertur Deo, id est doctrina haereticorum, vel vana studia saecularium litterarum, quae ab Ecclesia aliena sunt. Tales hostiae repudiantur a Domino. Quod animal aure vel cauda amputatum est, in spontaneum sacrificium suscipitur, votum autem ex illo non solvitur; significat quod qui intima et vota summa religionis habent, vel gradus sublimes, irreprehensibiliter vivere debent qualem Apostolus episcopum vel diaconum esse debere designat. Qui autem inferioris, vel sine gradu, vota ejus, et quidquid boni voluntarie fecerit, acceptabile est. Quod de bove et ove et capra dicit, quod sex diebus sub ubere matris suae (0356A)nutriantur, et sic offerri possunt Domino, significat quod omnes quos mater Ecclesia generat lacte doctrinae prius nutriendos, et sic postea septiformis Christi gratia consummati, efficiantur munus Domini.

CAPUT XXIII. Quod autem praecipit, ut feramus manipulos primitiarum ad sacerdotem, qui elevabit eos altero die Sabbati, et sanctificabit, significat quod tunc verus sacerdos Christus, cui debemus primitiva operum nostrorum et praecipua offerre, elevavit, et sanctificavit opera nostra cum transacto Sabbato Judaeorum. Altera dies, id est novi testamenti, et gratiae tempus advenit; et ita sunt accepta opera nostra. Per hoc autem quod praecipit, ut metentes segetem, remanentes (0356B)spicas non colligamus, sed pauperibus et peregrinis relinquamus, ostendit quod cum de labore terrae nostrae, id est carnis, aeternos fructus in necessitatibus praeparamus, proximis et adhuc infirmis debeamus occurrere, ut aliquid de rigore laxantes, ad elevandos illos qui jacent inclinemus, vel exemplo, vel exhortatione, vel orationibus illis prodesse possimus. Oratio enim justi multum valet. Pauper autem cui cum desiderium inest, desunt tamen opera. Peregrinus autem neophytus, qui antiquum errorem reliquit, et intra Ecclesiae fines nuper venit.

CAPUT XXIV. Quod autem oleum dicit praeparari ad concinnandas lucernas, jungitur extra velum in tabernaculo. In candelabro mundissimo, ut sanctissimo quoque doctore. (0356C)Inter vero sancta sanctorum, hoc est in coelestibus non indigemus Scripturarum lumine, cum ipse Dominus perenne lumen ibi sit. Filius autem mulieris Israelitae, quem pepererat de viro Aegyptio, qui jurgatus est in castris, et blasphemavit Dominum, significat haereticos, qui de patre diabolo geniti, et ex utero matris Ecclesiae tanquam abortivi ejecti, per fallacem doctrinam Dominum blasphemant. Ipsi sunt, de quibus Joannes ait: Exierunt ex nobis, sed non erant ex nobis; de quibus in Evangelio dicit, quod inimicus homo superseminavit zizania tritico, qui scilicet juxta imperium Domini ab omni plebe sancta lapidibus testimoniorum obruendi sunt extra Ecclesiae castra.

CAPUT XXV. (0356D)Quod autem dicit, Septem annis sere agrum tuum, et reliqua, septimo anno autem erit sabbatum terrae quietionis Domini, nobis insinuat quod ille qui in quatuor virtutibus quibus humana vita instituitur, id est, in fortitudine et prudentia, justitia, temperantia, adjuncta fide et spe, tunc enim supradictae virtutes proficiunt, cum certa fide et spe futurorum bonorum ornantur, solerter laboraverit in charitate perfecta, sine ullo labore, et sine timore requiescet. Perfecta enim, inquit, charitas mittit foras timorem. Tunc et terra nostra sabbatizat, id est caro nostra cessantibus laboribus vitiorum charitate requiescens, sponte gignit spirituales fructus, quibus non solum nos, sed etiam servi et ancillae, vel mercenarii et (0357A)advenae, hoc est, omne genus quod sagena evangelica trahit ad littus. Exempla enim sanctorum pastus sunt fidelium. Servi sunt, qui ad adoptionem filiorum nondum venerunt. Unde Dominus apostolis dicit: Jam non dicam vos servos, sed filios. Ancillae autem sunt, qui molliter viventes, plus necessitate aliqua compulsi, quam desiderio accensi, sub disciplina ecclesiastica perseverant. Mercenarii autem sunt, qui propter praesentia lucra in Ecclesia laborant. Advenae autem sunt nuper advenientes neophyti, qui omnes quomodo sunt, tamen in Ecclesia (0358A)sunt, et perfectorum exemplis, ut diximus, pactum quemdam assumunt. De jubilaeo autem, hoc est, de anno remissionis hoc possumus dicere, quod, expletis septem hebdomadis annorum, quadraginta et novem annis, quinquagesimo docere anno quamdam requiem habere, edomita carne, et libidini lenius resistente, quando et feminis partus deficiant, tuncque revertetur ad possessionem suam. Tunc enim perfectorum ac virtutum familiam quis poterit, quam lex antequam peccaret vel certe per baptismum habere potuit.

EXPLANATIO IN QUARTUM LIBRUM MOISIS, Qui Hebraice VAIEDABBER, latine NUMERI dicitur. CAPUT PRIMUM (0357B) In exordio Numeri Dominus loquitur ad Moysen in secundo mense, et in secundo anno egressionis eorum ex Aegypto. Per quod ostenditur tempus transire legis, quod prius erat, superius erat, superveniente novi testamenti tempore, quod est posterius, in quo Dominus locutus est in corpore. Vetera enim, inquit, transierunt, ecce facta sunt omnia nova. In hac enim dictione, qua locutus est, quatuor ostenduntur. Primo dignitas personae, dum Moysi et non alii loquitur; secundo misericordia, dum non meruit homo habere locutionem Domini, nisi misericordia Domini praeberet; tertio more humano, quia sic de Domino dictum est: Loquitur Dominus, quasi de homine diceretur; quarta, locutio Domini intelligitur. Per hoc autem (0357C)mystice inspiratio Dei ad legem significatur. Per desertum autem, inquit, Dominus locutus est ad Moysen, hic mundus praesens pro sua prosperitate significatur. Historialiter autem idcirco Moyses dixit Per spiritum locutus est ad Moysen, ut Moysi persona a sua plebe honorificaretur, dum non alii viro quam huic locutus sit. Duae autem Domini locutiones, una in rubo, et altera in tabernaculo, duas leges significat. Per primum quoque diem totum spatium praesentis saeculi, et secundo mense vita futura ostenditur, sive baptismum et poenitentiam. In initio autem hujus libri genus artis arithmeticae intelligitur, quae potest numerositas interpretari. Filii autem Israel per tres numerantur, cognationes, et domos, et nomina, quia ostenditur quod sancti per ternum sunt (0357D)numerandi, id est spem, fidem, charitatem, vel per cognitionem, et verbum, et opus, sive per fidem Trinitatis. Historialiter vero sic intelligendum est quod dicitur per cognationes, ut est: Qui sunt filii Jacob, et filii Levi, id est, quod dicit, quo nomine unusquisque ex illis vocabatur. Idcirco et jam populus hic numeratus est, ut tabernaculum portaret. Multum est jam interest in numeratione populi Moyses, et ad David. Numeratio a Moyse et Aaron facta a Domino imperata est, et non pro elevatione, sed pro obedientia facit, ut filii Israel tabernaculum portarent secundum ordinem. A David vero numeratio pro elevatione facta est, et non a Domino imperata, et idcirco vindictam meruit. Per hoc etiam testimonium (0358B)quod est: Tolle summam filiorum Israel, et reliqua, significari potest quod dicitur: Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. A vigesimo anno, id est historia et sensu. Quod numerus hic non finitur, significat numerum Ecclesiae non esse finiendum usque in finem mundi. Quodque hic singuli numerantur, significat nomina sanctorum omnia in coelo esse numerata, ut quorum nomina scripta sunt in coelis. Nomina autem peccatorum pro duabus causis commemorantur. Prima, ut non simulentur in moribus, secunda, ut illis adjiciantur poenae. Qui autem praeteriuntur, id est, qui non meruerunt memoriam in Scriptura divina. Sanctus vero, qui non commemorantur; quia quamvis sensum suo opere sanavit, tamen ab illo exempla tenuit nemo. Quatuor autem modis omne (0358C)quod dicitur perhibetur, id est bonum bene, ut hic locutus est Dominus ad Moysen. Malum male, dic verbum aliquod contra Deum. Bonum male, ut tu sis discipulus illius. Malum bene, ut transierunt masculi masculos, et reliqua.

Duodecim principes a Moyse et Aaron electi significant duodecim prophetas et totidem apostolos a lege et sacerdotio electos ad regendam Dei patris Ecclesiam. Quatuor autem personae cooperantur in tabernaculi ornatu, id est, Dei, et Moysi, et Aaron, et plebis. Sic et Ecclesia his quatuor personis ornatur, id est, ex Deo, et lege, et sacerdotio, et plebe, et ex quatuor Evangeliis. Omnis etiam sanctus quatuor ornatur virtutibus, ut in aliquibus diximus; sive quatuor, quibus homo constat, est, humido et arido, (0358D)calido et frigido. Quod autem mulieres et parvuli non numerantur, significat quod molles et effeminati, et qui parvuli in fide sunt nondum venerunt in unum perfectum. Et hi non numerantur in castris sanctorum, quia non possumus stare in bello quod quotidie debemus exercere. Haec omnia conjungi debent ad locum ubi dictum est: Numerabis illos per turmas, et reliqua. De Ruben Elisus filius Sedeur. Ordo autem narrandi vel numerandi hic ostenditur. Nomen autem patris cum filio idcirco commemoratur, eo quod pater filio suo clarior fuit: vel ante dictum est. Tolle summam filiorum Israel per cognationes suas, et aomos, et nomina. Quando autem ad Ecclesiam refertur haec numeratio, ostenditur quia per multas virtutes omnes (0359A)sancti numerantur; et capita, id est principatus; et quadraginta, id est quatuor Evangelia; sex, hoc est mundi aetas; et quingenti, id est quinque libri Moysi legis; quinquaginta, id est poenitentes; trecenti, id est fides Trinitatis. Omnes autem numeri, qui huc usque numerati sunt, mundi aliam figuram tenent. Levitae vero non sunt numerati cum illis, eo quod Domino dedicati sunt. Sed constitues illos super tabernaculum: per hoc significat sanctos, quos Dominus constituit super Ecclesiam de mundo ad coelum portandum, sive in unumquemque sanctum, qui sensibus perfectis ad regna coelorum portatur, ut dicitur, Omnia haec in figuram nostri contigerunt. Sive ut Apostolus dicit, unusquisque enim in quo vocatus est, in eo permaneat.

CAPUT II. (0359B) Ad orientem Judas figat tentoria. In hoc primo ordinatio tribus Judae ostenditur, eo quod ante tabernaculum fuerit. Tribus autem Juda ante Isachar ponitur, eo quod Judas fuerit pugnator; ut dicitur, Catulus leonis Juda, et reliqua; vel eo quod Christus carnem ab illo sumeret, vel ne illi inviderent postea, quando regnum assumeret, dum illum Dei sententia prius ordinavit; eo quod commisti fuerint filii libertatis et servitutis, ut pacem cum invicem haberent: sive ut plebi ostenderetur quod similes apud Deum fixerunt. Judas et Isachar et Zabulon ab oriente tabernacula figebant; Ruben et Simeon et Gad ad meridiem; Ephraim et Benjamin et Manasse ad occidentem: Dan et Aser et Nephtalim ad aquilonem. Dan autem (0359C)non incongrue postremo ponitur, eo quod Samson ex Dan fuit, qui figuram Christi tenuit. Sic et Ecclesia a confessione incipitur, et ab judicio finitur. Ternis autem ordinibus filii Israel ponuntur erga tabernaculum, ut non superesset aut non deesset aliquis ex illis. Inquiritur, Cum ergo tabernaculum fixerunt, hoc modo ut viderentur, an factum sit causa venerationis tabernaculi Dei? Et custodientes Levitae, ut arcam portantes ab omnibus infestationibus suis conveniunt. Hi quatuor ordines ad quadrigam in Ezechiel, id est homo, leo, vitulus, aquila. Leo autem ad Judam pertinet, dum dicitur de illo: Catulus leonis Juda. Vitulus ad Levi, dum moris fuit Levitis vitulos immolare pro plebe. Aquila autem ad Benjamin. Homo autem hominibus convenit. Quod autem (0359D)significat tabernaculum in hoc loco, nisi Ecclesiam Veteris Testamenti? Duodecim autem principes erga tabernaculum, id est duodecim prophetae circa Synagogam, sive duodecim apostoli erga Ecclesiam, cum his qui cum illo crediderunt. Aliter autem Judas ante tabernaculum figuram tenet Petri, qui ante omnes divinitatem credidit in homine dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Lucas autem ante tabernaculum, significat Petrum ante Ecclesiam. Sicut enim ab Juda initiatur custodia tabernaculi, et in Dan finitur; sic et Ecclesia a confessione incipitur, ut ante diximus, et finitur. Octo autem ordines hic ostenduntur, sic et Ecclesia ambitur octavo ordine Novi Testamenti. Octo enim ordines fuerunt in medio, qui cingunt; (0360A)et quatuor exteriores, qui defendunt tabernaculum, et figuram mundialium credentium tenent. Hic quatuor ordines priores quos diximus, qui videntur venerationes nostrae esse, et servitus Ecclesiae Dei. Quatuor autem ordines, in quorum medio arca, significant ordines sanctorum, qui defendunt Ecclesiam ab haereticis et peccatoribus. Unusquisque ordinem suum servat: ubi dicitur, Omnia vestra secundum ordinem fiant. Ponuntur autem hi ordines imperio Dei, sicut et in Ecclesia duo ordines ponuntur imperio Dei, id est, ordo conjugii, et ordo virginitatis. Quaterni autem hi ordines fuerunt, qui foris sunt, et qui intus; sic est et in Ecclesia, in qua quaterni ordines, id est quatuor Evangelia habentur. Terna autem tabernacula ab oriente posita sunt: significant (0360B)fidem Trinitatis, aut Ecclesiam, ad quam dictum est: Orietur timentibus nomen Domini sol justitiae. Tres a meridie, fidem Trinitatis significat, aut Ecclesiam; ad quam in finem vitae dicitur: Venite, benedicti, et reliqua.

CAPP. III, IV. Ante Aaron sunt tres ab oriente, et post dexteram Aaron tres secundi, tres ab occidente Aaron, significat illos quibus dicitur, Si quis vult venire, et reliqua. Tres vero ab aquilone, significant illos quibus dicitur, Ite maledicti, et caetera. Omnes erga tabernaculum congregati, et separati illi signis fuerunt: sic et omnes sancti sunt congregati in fide Trinitatis, et operibus separati. De mundialibus dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Tabernaculi vero erectio (0360C)et depositio Ecclesiam significat, quae credentibus quotidie erigitur, et in negantibus deponitur. Tabernaculum vero cum deponitur, quaedam in eo non volvuntur, quaedam etiam duplici velamine obteguntur; quia sancta Scriptura, quae tabernaculum significare potest, nunc manifesta, nunc involuta est: spe enim duplici vel triplici obteguntur; liberata est enim allegoria. Et nunc velamine hyacinthino, nunc purpureo involvitur, quia saepe sancta Scriptura de incarnatione Christi vel passione illius, et de figura martyrii, saepe de coelestibus mysteriis disputat. Et quantum digni erunt filii Levi, tantum sanctis appropinquabunt. Et quantum Christiani digni sunt, tantum ad divina secreta accedunt.

(0360D) Projiciantur de castris leprosi, et qui semine fluunt, et polluti super mortuo. Leprosi, haeretici sunt fluxi cogitatione, vel nimis verbosi, immundi super mortuo in opere. Tales a castris Ecclesiae separantur, ne contagione morum suorum vitam polluant innocentium. Tabernaculum quoque uniuscujusque sancti potest significare cum quatuor ordinibus, id est quatuor Evangeliis, vel quatuor substantiis, quibus homo constat. Intus autem omnis sanctus quatuor virtutes principales habet: qui ab Ruth, id est a confessione, incipitur, et Dan, id est judicio, finitur: habens in se Aaron, id est sensum perfectum. Cujus ordo orientalis, praedicationis sanctos significat, quod justi fulgebunt sicut sol. (0361A)Dextralis vero calorem fidei; occidentalis, occasum prosperitatis hujus mundi; aquilonalis, offensionem a diabolo. Qui succenderunt ignem alienum. Idcirco ignis alienus dicitur, quia hi a Domino non sunt ordinati, vel quod ignis de coelo non sit missus, sive quod causa superbiae hoc opus factum sit. Horum quoque sacerdotum mors, haereticorum doctrinam, haereseos mortem significat, offerentium in vindicta, vel illorum qui ignem concupiscentiae in vindicta succendunt. Filii autem Israel idcirco non eodem ordine sunt positi, quia in omnibus ministrationibus suis separati sunt. Post haec autem monet Dominus, Ut vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnat, dormierit cum altero viro, et hanc maritus deprehendere nequierit, et reliqua, ducat illam ad sacerdotem, et reliqua. (0361B)Vir iste cujus erat uxor, pastor est Ecclesiae; uxor autem illius, subditus quisque. Sacerdos ad quem veniunt, Christus; aqua, Scriptura. Cum autem princeps crimen subjecti non potuit deprehendere, sed tamen suspicatur quod per aliquod vitium adulteravit, per zelum justitiae deducat illam ad sacerdotem, id est judicio Dei causam reservet, ne forte ante tempus judicet. Et ipse sacerdos Dominus Christus, aquas amaras, hoc est, per Scripturae divinae disciplinam, hypocrisin contemnit, et peccatum manifestat, vel hic, vel certe in futuro. Non est enim, inquit, occultum, quod non sciatur. Christus in Evangelio dicit: Sermo quem locutus sum vobis, ille vos judicabit in novissimo die. Ac per hoc aqua amara, Scriptura divina dicitur, quia peccantibus non parcit; et justis (0361C)dulcis, quibus aeterna praemia repromittit; et ita aliis aqua benedicta est, aliis maledicta. Tale quid et Apostolus loquitur: Quibusdam quidem odor mortis, in mortem: quibusdam vero odor vitae, in vitam. Alii autem dicunt oblationem, quae pro muliere offertur, significare sanguinem Christi, qui pro anima uniuscujusque hominis effusus est. Oblatio autem super altare offertur, id est corpus Christi in Ecclesia. Pugillum, fidem Trinitatis. Decima pars, Decalogum. Sata farinae hordeaceae virtutem carnis demonstrat. Ne effundat super eam oleum, nec ponat thus, id est, misericordiam et orationem. Quod autem dicit, Aliquid de pavimento tabernaculi mittit in illam: commemorationem per prophetarum et apostolorum et omnium sanctorum doctrinam, mittendam esse significat. (0361D)In eo autem quod dicit, Discooperiet caput illius, dispositionem peccati de sensu principali animae significat. Per commissionem autem scriptionis et aquae, doctrinam Christi et sanguinis effusionem demonstrat.

CAPUT VI. Jubetur Nazaraeis, ut vinum, et omne quod inebriare potest, et omne quod de uvis est, non bibant, nec acetum, nec de uva passa comedant. Quid Nazaraeorum nomen, nisi abstinentiam vitae figurat? His in vino luxuria prohibetur; in diversa potione diversae voluntates significantur. Illi enim vinum non bibunt, sed alias potiones bibunt, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines simulant habere (0362A)virtutum. Uvam passam illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam captent ab hominibus. Acetum autem bibunt, qui a vitae sanctitate in vetustatem praeteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitiae delectantur. Praecipit itaque Deus ut illi qui sanctitatis induunt titulum cunctis his careant vitiis, nullamque horum memoriam habeant. Praecipiturque deinde ut Levitae aspergantur aqua lustrationis, et radant pilos carnis suae; quia hi qui obsequiis divinis assumuntur, debent aqua salubris doctrinae purgari, et a superfluis moribus vel cogitationibus mundi apparere ante Dei oculos, ne pulchram animae speciem quasi pilis fructificantibus deformem reddant. In eo quod dicitur, Reddet illum, quidam dicunt poenitentiam (0362B)significare de peccato. Et in eo quod dicit rursum, septimana, confessionem per doctrinam septiformem Spiritus sancti. Octava dies Novum Testamentum demonstrat. De sacrificiis quae subsequuntur, in prioribus abunde dictum est.

CAPUT VII. Sex plaustra sex dies significare possunt; et duodecim principes, totidem prophetas: similiter duodecim boves, totidem apostolos. Aliter plaustra significant, tecta vero vitam theoricam. Acetabulum et folia, corpus et animam, utrumque plenum simila. Haedos, opera perfecta. Mortariola decem siclis, id est, corpus decem sensibus, plenis incenso, id est oratione, per ignem compunctionis. Bos vero doctorem significat, sed tamen duo boves sensus corporis (0362C)et animae ostendunt. Hirci quoque quinque, totidem sensus. Unus vero hircus, Christi carnem, vel uniuscujusque haereticorum populum. Omne ornamentum, aurum et argentum, historiam et sensum, quibus ornatur Ecclesia. Aliter bos de armento, spiritum de Judaeis praefiguravit. Duodecim dies, figuram viventium in doctrinis apostolorum. Aquam vero lustrationis, doctrinam Spiritus sancti, vel lacrymas in poenitentia.

CAPUT VIII. Lex praecepit Levitis ut a vigesimo quinto anno in tabernaculo deserviant usque ad quinquagesimum annum, et post quinquagesimum annum servire desistant, et hi custodes vasorum sint, et ministri fratrum suorum. Quid enim per annum vigesimum quintum, in (0362D)quo nos juventutis oritur, nisi ipsa contra unumquodque vitium bella figurantur? et quid per quinquagesimum numerum, in quo et jubilei requiescunt in aeternum, nisi externa requies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur. Levitae vero ab anno XXV tabernaculo deserviunt, et quinquagesimo custodes vasorum fiunt; ut videlicet adhuc qui impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam recipere non praesumant. Cum vero tentationum bella subjecerint, et cum apud se de aeterna tranquillitate securi sunt, animarum custodiam sortiuntur. Sed quis ista praelia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in (0363A)membris meis repugnantem legi mentis meae, et reliqua; sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis inerviter expugnari.

CAPUT IX. Postea praecipitur his, qui primo mense Paschae interesse non potuerunt, ut in secundo mense conveniant. In secundo mense jussi sunt facere, quod nimirum intelligitur in typum populi gentium, qui cum omnibus daemonibus fornicati videbantur invidi in anima; salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi ad secundum mensem, transire praecipiuntur.

CAPUT X. Sed et duae tubae argenteae fieri praecipiuntur, quibus convocari possit multitudo. Per duas tubas exercitus (0363B)convocatur, quia per duo Testamenta, sive per duo praecepta charitatis ad procinctum fidei populus evocatur. Quae idcirco argenteae sunt, ut praedicatorum verba eloquii nitore fulgeant, et auditorum mentes nulla obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est, ut hi qui vitam venturam praedicant tribulationum praesentium tonsionibus crescant. Bene autem dicitur, Cum intercisus fuerit clangor, movebuntur castra; quia nimirum cum subtilior aut minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra certamina ardentius excitantur: ab illo loco quod in una parte Exodi dicitur, quod venerunt filii Israel de Raphaim in desertum Sinai, ubi Moses ascendit in montem Sinai, omnia quae leguntur usque ad finem Exodi, et totus Leviticus, (0363C)et quae continet liber Numeri, usque in praesentem locum, in hac mansione, id est, in monte Sinai descripta sunt. Post haec venientes de monte Domini, venerunt in solitudine Pharam. Quae mansio ex hoc quod ibi accidit, Sepulcrum concupiscentiae vocatur.

CAPUT XI. Hic populus coelestem panem fastidiens, carnes Aegyptiacas desideravit; quare eos devoravit incendium. E quibus docemur ut qui conversationem mundi hujus reliquimus, et ollas Aegyptiacas, id est carnalium desideriorum concupiscentias, contempsimus, non deberemus murmurare contra coelestem panem, nec vinolentias Aegyptiorum appetere, sed simplicem mannae cibum, id est, coelestium vitam (0363D)quaerere. Alioquin si post perfectam vitam voluntates pristinas voluerimus appetere, vorabimus nauseam, statim Domini igne torquebimur. Desiderium nostrum vertetur in tumulum, ut simus sepulcra dealbata. Sed tamen historialiter sciendum est cur filii Israel carnem desideraverunt, habentes manna: quod ita solvitur, quia manna omnis cibi similitudinem habuit, praeter carnis. Sic et sancta Scriptura omnem satietatem quae proficit habet, praeter voluntatem peccatricem. Dominus quoque idcirco dedit carnes, ne modicae potestatis putaretur. Sed tamen, eo quod incongrue poposcerunt, vindicavit; sic per Scripturam voluntas dimittitur, non uno die, id est non unitate fidei, vel non in duabus legibus, sive (0364A)non in quinque voluminibus; Decalogum significat, XXII leges significat. Uno Moyse, id est tempore, praesenti. Per nares vestras. Sicut non per consuetudinem petierunt, sic et vindicantur. Josue autem immolat per Moysen, Christum per legem immolantem significat. In hac autem mansione, Descendit Spiritus super septuaginta viros. Et Dominus descendit in nube, et vetraxit spiritum qui erat in Moyse, et imposuit super septuaginta viros. Descendens enim, universae carnis Christi diffusa est per fidem Spiritus sancti gratia, super electos populos, et LXX linguas gentium. Venitque super eos omne donum illud virtutis, quod quondam fuit in Moyse et prophetis.

CAPUT XII. Post haec Aaron locum incedens offensionis, cum (0364B)sorore sua Maria, fratri utique abstrahit, quod ab alienigena accepisset uxorem. Unde illico Maria contagio leprae effloruit. Quod significat quia sacerdotalis illa plebs Patrum Christo Salvatori adversum Ecclesiam congregatam ex gentibus derogaret, nec redit ad Dei tabernaculum, donec statim plenitudinis gentium tempus impleatur. Tunc enim eadem plebs pristinam poterit recipere sanitatem, cum eis septiformis Spiritus gratiae agnitio ad veniam fuerit suffragata.

CAPUT XIII. His transactis, duodecim mittuntur exploratores ad considerandam terram. Exploratores missi ad considerandam terram uberem, qui terruerunt populum, scribas et Pharisaeos significant. Sicut enim illi per (0364C)Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita isti per legem et prophetas missi sunt, ut Scripturae fertilitatem per investigationem Domini specularentur adventum: qui de terra sancta ortus est, id est, de corpore virginis Mariae, in qua Spiritus gratiae redundavit. Vel certe, ut terram carnis Christi considerarent, per quam regnum Dei, ut ubertatem fructuum spiritualium, et vitam aeternam consequi possent. Sed sicut illi terruerunt populum, ne Dei repromissionibus crederent, ita et isti suaserunt populo Judaeorum ne Christo promittenti remissionem omnium peccatorum et regnum coelorum crederent. Ad Aegyptum redire hujus mundi cupientes, et recipientes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et cepas (0364D)blasphemiorum putridas, et pepones vitiorum ac libidinum marcescentes. Botrus autem ille pendens de ligno, Christus est pendens de ligno crucis, de terra genitricis virginis Mariae secundum carnem, terrae stirpis visceribus effusus. Duo victores, duo populi sunt, prior Judaicus Christo dorsum et non faciem dedit, et quem in lege portabat, non videbat; cui dicitur, Obscurentur oculi eorum ne videant, et reliqua. Posterior populus gentium est qui, in Christum credens, et semper illum portans videt et quasi servus dominum sequitur. Hic est botrus, qui effusum in salutem nostram vinum sanguinis sui contritione perfudit quem per mala granata, Ecclesia socia oneris secuta est. Sicut enim mala granata uno exterius (0365A)cortice multa interius grana continent, ita Ecclesia unitate fidei munita, multos populos continet, vel universas gratias sancti Spiritus in vinculo charitatis. Ficus autem, quem eum botro portaverunt, imaginem legis protulit, sicut in evangelicis edocemur exemplis. Nec enim lex sine Christo, nec Christus sine lege esse potest. Alii quoque dicunt quod hi duodecim viri, palmitem portantes cum uva, duodecim apostolos significant. Per palmitem quoque cum uva corpus Christi cum sua divinitate significari existimant, qui ab aquilone ad dexteram, id est a littera legis ad calorem fidei portatur.

CAPUT XIV. Caleph vero bonos praefigurat doctores; alii vero qui terruerunt populos malos. Quod vero rebellis (0365B)absque jussu Dei contenebratus verticem montis ascendit, et ab Amalecitis et Chananaeis superatus significat, quod qui in propriis virtutibus confidens, contenebratus ignorantia, verticem ascendens superbiae, contrariis virtutibus voluerit resistere, statim sine Deo ducetur.

CAPUT XV. Sequitur sermo de homine qui diem sabbati violare ausus est, propter quod et depositus est a populo, qui formam gerit illius qui hodie signatur in Christo. Invenitur opus carnale agere, id est contrahere lignum, fenum, stipulam, ad escam ignis aeternam convenientem: quae dum colligit, occiditur, deprehensus a populo; dum a spiritualibus judicatur, (0365C)et spiritualiter occiditur, lapidibus testimoniorum divinae Scripturae obrutus. Quod vero praecipitur, ut fimbrias per angulos palliorum facerent, ponentes in illis vittas hyacinthinas, significat quod mandata, quae videntur esse nimia, si propter coelestem vitam, quam vita hyacinthina significat, propter calorem aereum servantur, multum proficiunt. Qui enim spernit minima, paulatim defluit, ut sive manducemus, sive bibamus, omnia in gloria Dei faciamus. Historialiter fimbriae idcirco praecipiuntur, ut et jam populis in vestimentis differentia sit inter filios Israel et gentiles.

CAPUT XVI. Per Chore, et Dathan, et Abiron, qui Moysi et Aaron sacerdoti perversis conatibus restiterunt, haeretici (0365D)significantur, qui haeresim et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contradicentes Christi sacerdotibus, et dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanantes, in hiatu terrae merguntur: terrenis scilicet documentis absorpti cum his qui sibi adhaerent, et ignis aeterni pabulum efficiuntur. Chore interpretatur calvitium; Dathan vero, donum eorum; Abiron autem interpretatur pater meus excelsus: per quod omnes haeretici significantur, qui decorati omni specie pulchritudinis virtutum, sustinent calvitium. Sicut enimvero scriptum est: Super omne caput calvitium, donumque eorum, et non Dei videntur habere, et praecessores illorum excelsos esse usurpant. Et vivi in infernum descendunt - quia non per ignorantiam, sed per contemptum (0366A)perversae mentis errant. Filii autem Eliab, filii diaboli, vel qui iniqui interpretantur. Ignis autem super Dathan ideo cecidit, quia qui ignem alienum offerebat, oportebat ut ab igne exureretur. Terra quoque illos absorbuit, qui in terra principatum habere contenderunt, eo quod in illis fuit materia cupiditatis. Eorum pecora absorbuit cum omni substantia sua. Sicut enim pecora et aliae substantiae suae sacrificiis Dei custodiuntur, sic et pecora, de quibus Deo non immolatur, disperduntur. His quoque idcirco inconsueta mors fuit, eo quod inconsuetum opus Domino fecerunt. Hoc quoque in die factum est, non in nocte, ut ab omnibus videretur, et non erat consuetudinis in nocte immolatio, et coram omni multitudine, ut caeteri omnes timerent. Infernum autem omnes historialiter (0366B)descendunt; sicut enim homines elevati in coelum, sic et hi homines in infernum descendebant. Et huic convenit quod dicitur: Descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in habitaculis eorum in medio ipsorum, Moyse dicente: Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvabit me. Hi quoque ab aliquibus dicuntur judicium deposuisse, quia Dominum per Moysen et Aaron, et decem plagas, et praedicationem in infernum, non audierunt, ut dicitur: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, et reliqua. Aliter, qui non addiderunt peccatum peccato Adae, a Christo liberati sunt; et e contra, qui addiderunt peccatum, non sunt liberati. Quodque dicitur, Descendant in infernum viventes: indicat sub terra esse infernum. Aliter, in infernum, (0366C)sepulcrum intelligitur. Per ignem quoque et terram, littera et sensus mystice intelligi dicitur. Per terram enim littera non incongrue designatur, quia bona terrae praedicat; et ideo sensus per ignem designantur, quia eloquia divina ignea sunt: ut, Ignea lex in dextera illius, per omnem substantiam et tabernacula, peccata et corpora designantur. Postea Aaron accipiens thuribulum, obviavit quassationi: stansque inter viventes et mortuos, plagam exclusit. Iste sacerdos Christus, iste de coelo veniens, plagam nostram exclusit, iste inter vivos et mortuos natus vel mortuus; vel certe, sicut de illo scriptum est, Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Sicque et thuribulum passionis suae accipiens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam (0366D)pertulit mortem. Quod autem Moyses et Aaron populum judicaverunt, hoc quoque sensu intelligi potest quod sancti judicabunt peccatores in die judicii. Sedebitis et judicabitis, et reliqua. Post autem legem novam, id est, positionis plebis erga tabernaculum, hi transgressi sunt: et ideo hanc vindictam acceperunt in figuram Ananiae et Saphirae, qui primo peccaverunt in novo. Eleazar omnem bonum doctorem significat, tollens thuribula, id est peccatores, jacentes in igne concupiscentiae, et affligens ea altari Ecclesiae, ut incensum in illis fiat, id est orationis.

CAPUT XVII. Virga autem Aaron, quae propter siccitatem floruit (0367A)caro insinuatur Christi, quae mortificata revixit. Itaque virga post ariditatem virescens, Christus post mortem resurgens. Ipsum enim florem, ipsam virgam intelligimus; ut in virga potestas regnantis, et in flore pulchritudo monstretur. Unde alibi dicitur: Ego flos campi. Alii virgam hanc, quae sine nemore florem protulit, Mariam putant, quae sine coitu virili protulit Filium Dei; de qua scriptum est, Exiet virga de radice Jesse. Virga quoque Aaron doctrinam Christi potest significare: duodecim vero virgae, sectas mundialium. Alii autem dicunt quod per duodecim virgas duodecim prophetarum doctrina significatur. Et sicut in virga sua uniuscujusque nomen figuratum est, sic nomina prophetarum in suis libris et doctrinis.

CAPUT XVIII. (0367B) Mares tantum edent ex illo, ut masculi tantum intelligant mysteria: feminae vero, ut qui in femineis peccatis sunt, non desiderant sacramentum in Ecclesia, oblatione contenti, ut Apostolus dicit, Cibo et vestitu his contenti sumus. Post haec cinis vitulae rufae in holocaustum concremata, expiatio populo fuit.

CAPUT XIX. Vitula rufa caro Salvatoris est, rosea sanguine passionis, aetatis integrae, quia perfectae aetatis passus est Christus. Quod non est impositum super illam jugum, ostendit quod caro Christi non est subjugata peccato. Quod extra castra ejecta est, astante Eleazaro sacerdote, significat quod Christus extra Hierusalem (0367C)crucifixus est; et populus et sacerdotes in crucem Christi consenserunt. Et sicut immundi sunt qui offerunt vitulum, sic et qui crucifixerunt Christum, peccatores omnes habentur. Sicut autem immundus est qui colligit cinerem aspersionis, sic omnes mundi sunt qui Christi passionem in omnibus gentibus praedicaverunt, et doctrinam illius asperserunt. Lignum autem cedrinum et hysopum, crucem putamus et baptismum; per hysopum enim vasculum aspergebatur agni sanguine, qui solebant mundari, sicut nunc per baptismum mundantur fideles. Coccum autem bis tinctum, figuram sacri sanguinis habere non incongruum est, per quod peccatores abluimur. Bis tinctum, quia per illum corde et corpore mundamur. Per fidem autem crucis, et per sanctum lavacrum sanguinis Christi (0367D)sacramento purgamur. Et sicut purgantur illi die tertia, sic et nos Christum resurrexisse die tertia credimus. Hujusmodi septimo die mundus, hoc est adveniente Spiritus sancti gratia septiformi. Moraliter autem, vacca rufa, cujus expiatio populi est, anima est, quae jugo peccati non gravatur, et in virum perfectum venit. Rufa autem dicitur quia quotidie pro Christo mortificatur martyrizando, et ad cujus exemplum etiam post mortem alii instruuntur, et sic offerri poterit in domo Dei. Haec quoque omnia quae Christo convenire praediximus, unicuique Christiano conveniunt, imitando Christum, qui jubetur tradere carnem suam sacerdoti, id est Christo: extra castra vitiorum et peccatorum et mundialium, in conspectu (0368A)omnium credentium, vel virtutum bonarum. Et intingens digitum, id est, dum praedicat de sanguine Christi, implens opere: sanguine aspergens contra fores tabernaculi, id est contra sensus cordis sui, per fidem septiformis spiritus: ut comburat illam per ignem compunctionis, videntibus cunctis, id est credentibus. Tam pelle usque traditis. Tradat se integre passioni, imitando Dominum. Per pellem, utilitas litterae demonstratur; per carnes mandata carnalia, quae ad actualem vitam pertinent; per sanguinem, martyrium; per finum, integritas miserorum; per flammas, ignis Spiritus sancti. Aliter per pellem mortalitas ostenditur, per carnes vitia vel peccata carnalia; per sanguinem, fidem passionis demonstrat; per fimum, suspicationes malas de corpore Christi; (0368B)per lignum cedrinum, fidem ligni crucis, vel opus sublime; per hysopum, humilitatem; per coccum bis tintcum, duplex martyrium, corporis et animae; per lotas vestes, opera munda; per vesperam, poenitentiam vel occisionem prosperitatis; per virum mundum, unumquemque sanctum; per cineres, exempla sanctorum. Sed quando haec ad Christum referuntur, per virum mundum, Joseph, qui corpus Christi potest intelligi; locum purissimum, Ecclesia; cadaver hominis occisi, id est peccatum. Septem diebus fuerit immundus, id est, donec impleverit poenitentiam. Ex aqua, id est ex baptismo, vel poenitentia, vel doctrina. Die tertia, id est in fide Trinitatis. Aqua autem, ut superius dictum est, vel lacrymas. Qui ingreditur tentorium, id est qui consentit peccato. Qui moritur, (0368C)id est in doctrina illius qui ingreditur in tentorium, id est in ipsius doctrina. Universa vasa ejus polluta erunt, id est haeretici; universus populus septem diebus, id est donec poenitentiam egerit, et donec crediderit in doctrinam septiformis Spiritus. Subvertit operculum, id est unicordes; et ligatorium, id est unitatem fidei; si non habuerit operculum, id est, si peccata sine defensione. Si tetigerit quis in agro cadaver hominis occisi, id est, qui consenserit immundo peccato hominis occisi in peccato; sive ossa illius vel sepulcrum, id est opera illius vel exemplum.

CAPUT XX. In morte Mariae prophetissae prophetae mortui designantur. (0368D)In Moyse et Aaron legis et sacerdotii finis. Moysis autem petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ut populus videret, cujus nunc personam Moysi gerit, Christum cruci affigens, Dei virtutem esse, non credentibus dedit. Denique et Apostolus ait, Petra autem erat Christus. Bis autem petra percutitur, quia Christus ex linguis Judaeorum percussus, cum dixerunt, Crucifige, crucifige; et manibus militum, qui illum cruci affixerunt. Unde et Marcus ait, illum et quarta hora crucifixum, scilicet linguis Judaeorum: sexta vero hora, manibus militum crucifixus est. Postea Aaron moritur illo anno quo novus populus terram promissionis est intraturus. Desinente lege populus gentium intrat, et regnum coelorum violenter diripit. Et quanquam in monte sacerdotium (0369A)Eleazaro datum est, et quamvis lex eos qui illam implent ad sublimitatem lucit, tamen ista sublimitas non est trans fluenta Jordanis; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Denique Aaron plangitur, quia in lege descensus ad infernum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Hora autem lumen interpretatur. In lumine ergo defecit Aaron, quia coruscante Evangelio deficit lex. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem, et sub lege, et sub gratia, synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram moesta incumbit. Alii autem dicunt quod per Eleazarum, cui vestimenta patris data sunt, Christus signetur, qui novum induit. Hi et dicunt quia per petram moraliter potest unusquisque sanctus significari, qui a spirituali doctrina bis percutitur, id (0369B)est corpore et anima, unde manant opera bona et animae.

CAPUT XXI. Denique Chananaeus pugnavit contra Israel, et vincens ducit praedam. Et iterum ex voto pugnavit Israel, et vicit; per quod significatur quod nos Dei auxilio destitutos hostes facile vincant, si ad Dominum convertamur: potest fieri ut vincamus ubi victi sumus, et de hostibus triumphemus. Quod autem murmurantem populum serpentes invadunt, et serpentium vulnera elevato aeneo serpente salvantur, significat quod iniquus serpens quasi venena peccati infudit, cum Christum in cruce elevatum interioribus obtutibus semper aspiciunt. Et illi qui per fidem appropinquaverunt, fiunt. Et de hoc ipse dicit, Sicut exaltavit (0369C)Moyses serpentem. Quod autem aeneus est, significat quod ille secundum carnem mortuus fuerit, sed divinitate aeternus sit. Aes quippe durabilius caeteris esse metallis solet. Quod autem Moyses istum serpentem posuit, non incongrue ostendit quod lex Christum prophetavit. Et sicut per: serpentem mors hominibus inducta est, ita hic per serpentem salus hominibus ostenditur. Corpus autem Christi et anima hanc utique substantiam Adam consecravit; sic et Evae Maria, ita et hic serpentem consecrasse dicitur. Moraliter quoque serpens, sanctorum intelligi potest in sublimitatem operum perfectorum sensus, ut etiam lex divinita ita ponit. Serpentes vero, vitia vel peccata; eremus, Ecclesiam significat: (0369D)cui est puteus, id est baptismi. Principes qui hunc foderunt, prophetae et apostoli intelliguntur: in datore legis, id est in Christo; in baculum, id est testimoniis. Quod autem dicit, Ascendat puteus ascendat; Christum et populum illius significat optare baptismum crescere sine opera in doctrina. Denique, Seon rex Amorrhaeorum pugnavit contra Israel, et vicit Israel. Seon interpretatur tentatio oculorum; qui significat diabolum, qui se transfigurat in angelum lucis, et per haereses verisimilia mentitur. Hanc Amorrhaei habent legem, id est amaricantes, qui in amaritudine vitiorum conversantur, et resistunt veritatis doctoribus. Iste enim rex occiditur in unoquoque sancto, qui damnat similitudinem, et diligit veritatem. Og vero interpretatur conclusio; (0370A)Basan, confusio. Hoc enim agit diabolus ut semper concludat viam quae ducit ad vitam. Conclusio enim praecedit ut rex, confusio subsequitur tanquam plebs; quia quos concludit ne credant in Christum, quomodo apparuerit confundatur.

CAPUT XXII. Sequitur sermo de Balaam, qui cum exisset ad maledicendum populum Dei, toquentem asinam audivit. Quae est autem ista asina, nisi bruta gentilitas, quam Balaam, id est, unusquisque idololatres, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit perduxit? Sed ista angelum Dei vidit, quem homo videre non potuit, ut agnosceremus in posterum sub adventu angeli magni consilii, gentilem illam plebem mutata duritia naturae, et solutis linguis locuturam, (0370B)ut quae erat subjecta perfidiae, in vocem fidei et confessionis erumperet. Angelus vero stans ante Balaam, et in tertia vice visus ab illo, significat Christum in tribus legibus stetisse, sed in tertia visum esse. Duae autem maceriae quae circumdant vineas, duas leges demonstrant, quibus animae vel Ecclesiae circumdantur. Alii autem dicunt per Balaam, qui vanus populus interpretatur, diabolum significari, qui asinam percussit, id est plagas super synagogas hominum dedit, donec Christus adveniret. Moraliter quoque hoc animal carnem nostram significat, quae flagello tacta, venientem Dominum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat; ita ut anxietatem spiritus perficere in hoc mundo cupientes, velut iter tendendi impediat, donec ei invisibilis qui sibi obviat (0370C)innotescat. Unde per Petrum dicitur, Correctionem habuit suae vesaniae, subjugale mutum hominis voce respondit, vetuit prophetae insipientiam. Insanus quippe homo subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat, afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis domum idcirco Balaam non meruit, quia ad maledicendum pergens, vocem non mentem mutavit. Quis autem ille est Balaac, qui interpretatur elidens, et vult perdere populum Dei, nisi persecutores Ecclesiae, qui eam laedunt? et quis Balaam, qui populus vanus interpretatur, quem Balaac vocat ad maledicendum populum Dei, nisi haeretici et schismatici, qui inani doctrinae dediti exprobrare populum Dei conantur; (0370D)et quantum illi maledicta et persecutiones movent, tantum sancti in virtutibus florent, et benedicti ac beati habentur? Sicut autem dedit Balaam consilium per quod deciperentur filii Israel, ita per consilium haereticorum enitentibus persecutionibus fidelium multi decipiuntur.

CAPUT XXIII, XXIV. Per hujus etiam septem aras, quas cum immolationibus Domino constituit non susceptis, corda et corpora vel animae significari dicuntur, quae ideo sunt septeno numero, quia ad simulationem viri haeretici suum opus faciunt. Hae arae in monte erectae sunt, quia supra dicta tria superbia eriguntur. Qui autem in excelso fuerunt, ipsi humiliati sunt; et qui fuerunt in imo, exaltati sunt, ut dicitur, Qui se exaltaverit, (0371A)humiliabitur, et reliqua. Posuit Deus verbum in ore Balaam, et reliqua, id est, benedictionem. Historialiter sensum aut confessionem fidei verae, more haereticorum, quae illis etiam in benedictionem, si eam servarent. Quod autem in parabolam dicit: Filius Seor, homo cujus obduratus est oculus, ostendit quod per speculum nunc videmus, ex parte prophetamus; vel certe quod exstasi intellexit mysterium. Quod vero cadens oculos habet apertos, hoc idem est quod supra, et dicit, Fluit aqua de stilla illius, ostendit quod ex Israel multus populus crescere. Sequitur: Illius erit in aquas multas. Aquae vero multi populi sunt, vel certe aqua, doctrina evangelica, quae de apostolis fluit, qui erant de semine Jacob. Quodque sequitur, Tolletur Agag rex (0371B)ejus, prophetia est de Saul, qui eo quod parceret regi Agag, provocavit se iram Domini. Quodque dicitur, Videbo illum, sed non modo, et reliqua, quoque de populo convenit dici, eo quod futurum erat quod in regno David et Salomonis nimis gloriosus fuit. Tamen manifeste de Christo dicitur. Sequitur: Orietur stella ex Jacob, et virga consurget ex Israel, et reliqua. Dicitur quoque ab aliquibus quod Ecclesiam demonstrant, quae historialiter de populo locutus est. Ortam enim Ecclesiam demonstrant, quod dicit, Juxta fluvios; juxta doctrinas apostolorum potest intelligi, quasi cedri, id est sancti, pro celsitudine virtutum. Prope aquas, sic intelligendum est sicut de fluviis supra diximus, aqua enim de stilla fluens, doctrina vel baptismum intelligitur. Cujus semen (0371C)erit in aquas multas, id est, in multos credentes. Similis rhinoceroti: haec est benedictio unicornis, quae pro magnitudine vel fortitudine unitati comparatur, quae etiam figuram Pauli apostoli tenere dicitur, qui cum una lege fuit, antequam venisset in Novum Testamentum. Filia in via, id est, sapientia, vel divinitas. Hostes ejus, id est sancti angeli, gentes, vitia vel daemones, vel haereticos ostendit. Quodque dicitur, Ossa eorum opera vel exercitia haereticorum ostenduntur. Sagittis, id est testimoniis; quando leo, ex parte Christi, vel ex persona populi dicitur; leaena vero, ex persona Ecclesiae, vel animae sanctae. Nullus audebat, id est haereticorum. Nuntii autem quos dicitur Balaac misisse ad Balaam, suggestiones diabolicas significant. Stella ex Jacob, id est Maria. (0371D)Stella enim in coelo sita, et exit claritas ab illa; sic ex Maria claritas, id est Christus ortus est, unde Israel hoc de Christo pro fortitudine dicitur. Virga caro Christi intelligitur. Per stellam quoque ex Jacob, Ecclesia a Christo vel a populo primitivo potest significari; et per virgam populus Christianus. Haec quoque stella ex Jacob, animam a sancto significat; virga quoque haec intellectus sensum perfectum. Duces Moab, id est duces diaboli, vel vitia et peccata. Moab autem pater populi interpretatur. Filii quoque Seth, qui oppositus intelligitur, filios diaboli in hoc significant loco, qui malo oppositus est. Idumaea vero, id est sanguinea, Ecclesiam significat, quae Christi possessio est. Seyr, pilosus interpretatur, (0372A)diabolum significat, cujus haereditas inimicis cadet. Israel vero sanctos qui dominantur, id est Christus, vel populus illius, vel sensus perfectus. Reliquiae civitatis, Ecclesias haereticorum. Amalech quoque, qui lambens interpretatur, diabolum significat, lambentem hominum peccata; cujus extrema perdentur, hoc est in adventu Christi. Cyneus quoque diabolum significat, vel populum totius mundi. Nidum tuum, id est pompam tuam. In superbia ejectus, id est, in peccatis. De stirpe Cain, id est de commedio. Assur capiat te, id est Christus, spiritualiter. Assur enim fortis vel vincens interpretatur, quod utrumque Christo convenit. Haec quoque supra dicta possunt convenire in figuram gentium, in fidem pervenientium. Quis victurus est: sed utinam unus (0372B)esset, quando haec veniunt. Aliter quis victurus est, sic intelligendum quasi dixisset, pauci erunt, ut dictum est, Multi sunt vocati, vel quis victurus est, id est de hominibus Jesu tempore. Veniunt, id est, Romani veniunt de Italia: a facie solis, id est, sancti a facie Christi. Assyrii, id est, daemones. Ipsi peribunt, scilicet de carnali vita.

CAPUT XXV. Deinde Phinees sacerdos iram Domini, non solum idololatriam, sed etiam omnem carnis affectum peremit; tum placatur Dominus, cum carnis vincitur desiderium.

CAPUT XXVI. Post haec numeratur rursus populus, numerantur (0372C)et Levitae: et interfectis primis carnibus, novus populus Dei censeatur, ut coelestem haereditatem percipiat. Porro quod sexcenta millia egressa de Aegypto numerantur, et ex ipsis duo tantum terram repromissionis ingressi; sic et in Evangelio scriptum est, Multi sunt vocati, pauci vero electi. Quod autem duo tantum ingrediuntur, ostendit ex utroque populo coelestem vitam adipisci: vel propter duas vitas, actionis et contemplationis. Dehinc quinque filiae Salphat, Dei judicio haereditatem accipiunt inter fratres suos, quia nec legis plebs ab Evangelii passione excluditur.

CAPUT XXVII. Salphat quippe umbra fortitudinis interpretatur, quia in lege sub umbra occidentis litterae fortitudo spiritualis sacramenti latuit.

CAPP. XXVIII-XXX. (0372D) Post haec Jesus Moysi in monte succedit, legi enim succedit Evangelium, in quo praecepta legis spiritualiter implentur; et admonemur quid quotidie offerre debemus, propter quotidianum laborem: et quid in sabbato, propter spem quietis aeternae; et quid in Kalendis, propter invocationem vitae; et quid in Pascha quando consepelimur cum Christo per baptismum, quando a mortuis transimus ad vitae novitatem; quid in Pentecoste, propter gratiam Spiritus sancti, et remissionem peccatorum; quid in neomeniis mensis septimi, propter gratiam Spiritus sancti septiformem; quid in jejunio ejusdem mensis, quando figuntur tabernacula propter hanc vitam non diligendam, eo (0373A)quod sit brevis; hoc enim significat, Habitatio in tabernaculis et vilibus umbraculis.

CAPUT XXXI. Dehinc texitur bellum contra Madianitas, et mors divini Balaam, in cujus nece error perfidiae perimitur; sed quae de Madianitis praedae divisio, et ex ea animarum oblatio in tabernaculo Dei.

CAPUT XXXII. Post haec filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, jumenta innumera habentes, citra Jordanem possessionem volunt, et in terra repromissionis haereditatem habere nolunt: figurantes, quod multos mundi implicamenta occupant, ac per hoc habitationem coelestis patriae non requirunt.

CAPP. XXXIII, XXXIV. Sequitur sermo de mansionibus filiorum Israel, et (0373B)dicitur: Profecti ex Ramesse quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, et reliqua. Ramesse a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, vel amaritudo, vel commotio tineae; nos verius existimamus exprimi tonitruum gaudii ad hanc urbem. In extremis finibus Aegypti populus congregatus est; et tumultum hujus mundi derelinquens, vitiis pristinis movebatur, et a comedente saepius tinea peccatorum, et omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, ut vocem Dei in monte Sinai audiret. Quod autem eloquia Scripturarum in istius mundi rota, appellant tonitruum, Psalmista clamat dicens: Vox tonitrui tui in rota. Cumque immutati fuerimus ad evangelicam tubam, exercitati tonitruo in gaudia eximus. In mense primo, quando hiems praeteriit, et abiit sibi, quando terra parturiit, et cuncta renovantur. Eximus quinto (0373C)decimo die mensis, in crastino pleno mensis lumine, quando Aegyptii circumdant et sepeliunt mortuos suos, nec euntium imitantur exemplum, et proficiscentes ex Ramesse, castrametati sunt in Soccoth. Secunda mansio, in qua panes azymos comedunt, et primum tendunt tabernaculum, unde ex re locus nomen accepit. Soccoth quippe interpretatur tabernacula, sive tentoria, et hoc septimo mense, decimo quinto die mensis, quando solemnitas tabernaculorum est. Cum ergo exierimus figamus tabernacula, scientes ad ulteriora pergendum: et tunc de fermento malitiae non comedamus, sed vescamur azymis sinceritatis et veritatis. Et profecti de Soccoth, castrametati sunt in Ethan, quae est in extremo solitudinis. Tertia mansio est, in qua primum Deus videtur in columna nubis (0373D)per diem, et columna ignis per noctem. Ethan interpretatur fortitudo, sive perfectio. Grandis fortitudo est, Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari; ex hoc intelligimus Soccoth juxta Aegyptum fuisse, Ethan intra confinia Aegypti et eremi. Praeparemus ergo nobis fortitudinem, ut illuminati igne, ejus et auxilio obumbrati, ad terram repromissionis possimus pervenire. Profecti de Ethan, ingressi sunt ad Phaaroth, quod interpretatur os nobilium. Beelsephon autem interpretatur dominus aquilonis. Magdal, magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine, nobilitemur in Domino, et domini aquilonis arcana condemnemus, illiusque magnificentiam, et turrem tanquam superbiam declinemus. (0374A)Qui non ab austro est, unde Dominus venit, se possessor aquilonis venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram: qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatus, falso sibi assumens vocabulum virtutis. Profecti de Achiroth, transierunt per medium mare in solitudine, et ambulantes viam trium dierum per desertum Ethan, castrametati sunt in Mara, quae interpretatur amaritudo. Post praedicationem evangelicam, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem, pericula rursus occurrunt: unde scimus cavendas semper insidias, et Dei misericordiam invocandam esse: unde et nobis in spirituali baptismo suffocetur Pharao, egressique mari Rubro occurremur Sur, in qua diebus tribus ambulantes, et aquam non (0374B)invenientes, venerunt in Mara, quae ex eo quod aquam amaram habuit nomen accepit. Et profecti de Mara, venerunt in Helim, qui in arietis fortis vertitur, de amaritudine venimus ad arietes, et robustos greges, principes de quibus dicitur: Afferte Domino filios arietum. Non occurrunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorupit. Profecti sunt de Elim, et castrametati sunt super mare Rubrum. Quaeritur quomodo post transitionem maris Rubri, et fortis mare, et Elim, rursus ad mare Rubrum venerunt: nisi sinus quidam maris Rubri pergentibus, in itinere occurrit. Aliud est transire mare, aliud est in proximo agere tabernacula; ex quibus etiam monemur, post evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, aperire nobis interdum (0374C)mare, et praeterita discrimina ante oculos ponere, quia multae differentiae est transire mare, et mare procul aspicere. Haec mansio in Exodo non habetur, sed scriptum est de ea, quod de mari Rubro venerunt ad desertum Sin, quae est inter Elim et Sina. Et profecto de mari rubro, castrametati sunt in desertum Sin. Octava mansio, licet juxta ordinem Exodi septima sit. Sed sciendum est, quod omnis mansio usque ad montem Sinai, eremum Sin vocatur, et ex tota provincia locus unius mansionis nomen accepit: sicut et Moab tam urbis quam provinciae est nomen. Sin autem interpretatur, rubus vel odium: quia postquam venerimus ad eum locum, de quo Dominus nobis sit locutus, grande odium (0374D)mereamur inimici. Tunc videmus ardere rubum Ecclesiae, persecutionibus inflammari eamdem, et loquentem in ea Dominum non reperire. Profecti de deserto Sin, castrametati sunt in Daphelza, quae interpretatur pulsatio: juxta quod Dominus dicit, Pulsate et aperietur vobis. Et post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare. Profecti de Daphelza, castrametati sunt in Alus. Alus autem interpretatur fermentum, quod tollens mulier, miscuit in farina. Et profecti de Alus, castrametati sunt in Raphidim, qui interpretatur dissolutio fortium, vel sanitas fortium. Et ex eo quod illa tentavit Dominum propter aquam contradictionis, nomen locus tentationis accepit: ut certe dissolutionis aut sanitas fortium Raphidim dicitur, vel dissipatus, (0375A)ubi fuit Amalech, vel propter sanitatem Israel. Simulque notandum, quod post fermentum Alus et Massan, Ecclesiae soleant nos multiplicia daemonum tentamenta configere. Profectique de Raphidim, castra posuerunt in solitudinem Synai. Ad hunc locum XLVII die pervenerunt, dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Israel ex Aegypto, in vertice montis Synai legem datam, unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et Evangelii sacramentum in Spiritus sancti descensione completur. Synai autem interpretatur rubi, non unus, ut supra in solitudine Sin, sed plures: ibi principium, sed hic perfectio. Aliud est enim unam, aliud omnes gratias possidere. In hac mansione legislatio, et reliqua. Usque ad finem Exodi, et quae continet Leviticus, (0375B)et quaedam pars Numeri describitur. Et profecti de solitudine Synai, castrametati sunt in sepulcris concupiscentiae. Ibi fastidiens coelestem panem, populus desideravit Aegyptiorum carnes: adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit, et reliqua. Unde nominatus locus sepulcra concupiscentiae. E quibus edocemur, qui sapientiam dimisimus mundialem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem: alioquin si illa rursus voluerimus usque ad nauseam, et statim Domini igne valde torquebimur. Desiderium nostrum vertetur in tumulum, ut simus sepulcra dealbata, et reliqua. Profecti de sepulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Aseroth, qui vertitur in atrium: et hoc prudens lector attende, quod post tot consummatam (0375C)in duodecimo numero virtutem, quia superbit Israel, et in concupiscentiae sepulcris carnes Aegyptias suspiravit. Rursum jacit aliud fundamentum et atrium, id est, vestibulum virtutis: ostendens nobis et illos qui stant, posse cadere; et qui cadunt, posse resurgere. Numquid enim qui cadit non resurget? Et profecti de Asseroth, castra posuerunt in Rethma: haec est duodecima mansio. Et notandum, quod reliquae mansiones XVII, quarum nunc breviter catalogus describitur. A Rethma usque Assion Gaber, id est ad XXII mansiones sub Pharan solitudinis nomine contineantur. Rethma interpretatur sonitus juniperi. Ferunt enim, lignum hoc multo tempore ignem conservare, ita quod si prunae ex illius cinere (0375D)fuerint opertae, usque ad annum pervenient: ex quo discimus, post sepulcra concupiscentiae et vestibula transire ad lignum, quod multo tempore calorem tenet; aut simus ferventes spiritu, et claro sonitu Evangelia praedicemus. Profecti de Rethma castrametati sunt in Remmon Phares, quae interpretatur mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Hoc autem Ecclesiae gremium significat, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit; aut varietatem consonantiamque virtutum: unde scriptum est, multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, et reliqua. Sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. Et profecti de Remmon Phares venerunt in Lephna, quam in laterem possumus vertere. Legimus Aegyptios in (0376A)Exodo lateres, quos faciens populus ingemuit . unde discimus, itinere hujus mundi nos nunc crescere, nunc decrescere, et post ordinem ecclesiasticum saepe ad laterum opus transmigrare. De Lephna castrametati sunt in Ressa. Ressa frenum interpretatur, si enim post perfectum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus, et cursus vagi atque praecipites Scripturarum retinaculis detinendi. De Ressa castrametati sunt in Celatha, quae interpretatur, ut vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahantur, et fores quos ante reliquerunt, festinent intrare. Egressi de Celatha, castrametati sunt in monte Sepher. Sepher interpretatur pulchritudo. Vide quid prosunt frena, a vitiis nos trahunt, introducunt choros, et in Christo monte nos habitare faciunt. Iste juxta (0376B)Danielem: Lapis excisus de monte sine manibus crevit in montem magnum. De monte Sepher venerunt in Arada, qui interpretatur miraculum. Quam pulcher ordo: cum profecti post opus lateris infrenamur, post frena in Ecclesiam introducimur, post habitationem Ecclesiae ad Christum montem ascendimus, in quo positi miramur in his quae oculus non vidit, nec auris audivit, et reliqua. Profecti de Arada castrametati sunt in Maceloth, qui interpretatur coetus. In hac enim consistit multitudo credentium: unde potest dicere, Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Profecti de Maceloth venerunt in Thath, qui in pavorem vertitur. Ascendisti in montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: noli altum sapere, sed time. (0376C)Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Timor enim custos est virtutum, securitas ad lapsum facilis. Profecti de Thath venerunt in Thare, quam nonnulli vertunt in malitiam vel pasturam: quod bene ad praepositos Ecclesiarum refertur, vel custodiam animae. Si habueris pavorem, sollicitus eris: si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum non poterit introire, et omnem malitiam diaboli poteris effugere. Profecti de Thare castrametati sunt in Methica, quae vertitur in dulcedinem: Calcasti uvam, elisisti insidiatores, dulces fructus protinus laboris consequeris, ut merito dicas, Quam dulcia faucibus nostris, et reliqua. Profecti de Methica, castra posuerunt in Asmona, quae interpretatur festinans - ut (0376D)postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quieti, contenti, sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus. Profecti de Asmona castrametati sunt in Maseroth, quae interpretatur vinculum sive disciplina: ut festino gradu pergamus ad magistros, et praecepta virtutum vincula putemus aeterna, de quibus Isaias dicit, Post te ambulant vincti manicis. De Maseroth castrametati sunt in Bareiacha, quae interpretatur filius necessitatis, sive stridoris, qui sunt filii necessitatis, psalmus iste nos docet: Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum. Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponitur, si scutis vincula veritatis contendens cum adversariis ligabis, et vinctos duces ad captivitatem, et in templo Domini (0377A)omnes dicent gloriam. Porro cum convertimus filios stridoris, ad illum refert, quod illum timores supplicii veteris loci, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes ex diaboli vinculis, Christo credentium turba colla submittit. Profecti de Bareiacha, castrametati sunt in monte Galaad, quod interpretatur nuntius, vel accinctus, vel concisio. Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium, illos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum fecerimus credulissimos. In occisionem non parcat manus nostra armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. Unde et David in matutino dicit, Interficiebam omnes peccatores terrae. De nuntiatione et accinctione haec breviter possumus dicere: quod filios necessitatis grandes ad virtutum stimulos suggeramus, (0377B)cum illis denuntiaverimus prima, ac futurorum accinctus in bello docuerimus horum trium. Quicquid magister fecerit, in monte consistit. Et de Galaad castrametati sunt in Hietabatha, quae interpretatur bonitas. Et cum venerimus in virum perfectum, id est in sacerdotalem gradum, et aetatis plenitudinis Christi, cum David dicamus: In te Domine speravi, non confundar in aeternum. Pastor enim bonus ponat animam suam pro ovibus suis. De Hietabatha castrametati sunt in Ebrona, quae interpretatur transitus, vel transitio. Ad hanc venit verus transitor, qui quotidie ingemiscit; et dicit: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Denique et Paulus dicit: Praeteriit enim figura hujus mundi. (0377C)Egressi de Ebrona castrametati sunt in Assion Gaber, quae transfertur in lingua viridi, vel de dubitatione hominis, per quod seduli et diligentis magistri doctrina monstratur, caedentis ligna informia, et dolantis facientisque vasa diversa in domo magna. Possunt ligna nationes, viri saltuum et omnium genera arborum, ac per hoc gentium figurare multitudinem. Hucusque solitudo Pharan. De Assion Gaber castrametati sunt in desertum Sin quae est Cades. Quaeritur, cur octava mansio XXXVI esse dicatur; sed sciendum est, quod prius per Samech litteram scribitur, interpretaturque rubus vel odium. Haec autem per Zade vertitur, quae in mandatum, illudque quod conjungitur. Cades, non ut plerique putant, sancta dicitur, sed dicitur mutata: de qua in psalmo Davidico (0377D)dicitur, Commovebit desertum Cades. Si autem sancta interpretatur, per antiphrasim intelligendum est: ut dicitur bellum, quod minime bonum; lucus, quod minime luceat. In hac mansione moritur Maria, et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum. Ubi autem mandatum, ibi peccatum, ibi offensa, ibi mors. De Cades castrametati sunt in Hor, qui interpretatur mons: quasi legeretur, ascendit in montem montis, vel in vertice montis: per quod significatur, quod de virtutibus non debemus esse securi, sed semper in excelsiore gradu ad virtutum culmina festinemus. De monte Hor castra posuerunt in Selmona. Profecti de Selmona venerunt in Sinon. Hae duae mansiones in ordine historiae non (0378A)habentur pro illis. Egressi de monte Hor per oram maris Rubri, ut circuirent terram Edon: ex quo ostenditur, in finibus terrae Idumaeos esse positos. Selmon interpretatur imaguncula: quia nimirum ibi est expressa imago Salvatoris, per serpentem aereum, qui in ligno pependit. Sinon interpretatur os: quia postquam passionem Filii Dei cognoscimus, quod ex corde credimus, ore pronuntiamus. Profecti de Sinon, venerunt in Oboth, qui interpretatur magus, sive pithonissa. Unde monstratur, quia post imaginem Dei, qui in corde ratione signatur, et confessionem fidei quae in ore confertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant; sed omni custodia servemus cor nostrum. Profecti de Oboth, castrametati sunt in Tealzarim: quae sonat, (0378B)acervos lapidum transeuntium. Hi sunt sancti, ad alias mansiones post istum mundum festinantes. De Tealzarim venerunt in Dibon Gad, quod interpretatur fortiter intellecta tentatio. Per quod significatur, quia non debemus ignorare inimici astutias. Si enim intelligantur, intellectae fortiter superantur. De Dibon Gad castrametati in Almon Deblataim, contemptus saltarum, sive opprobriorum. Per hoc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in mundo contemnendas, inebriari non debere vino, in quo est luxuria. Quod autem opprobrium contemnendum sit, ac beatitudinem pariat, Salvator plenissime docet. De Almona Deblataim, castrametati sunt in montibus Abarim contra Nabo. Abarim interpretantur montes transeuntium. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur (0378C)lex, et non invenitur illius memoria: simulque considera, quod habitatio transeuntium in monte sita est; sed post montes in campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus. Nihil enim tam periculosum est, quam jactantia virtutum tumens. Profecti de montibus Abarim, castrametati sunt in campestribus Moab ad Jordanem juxta Jerico: ibique fixerunt tentoria, a domo sollicitudinis usque ad Belsathaim. Per campestria, ut diximus, designatur custos omnium virtutum, humilitas. Belsathaim interpretatur luctus spinarum: quod significat, quod pristina peccata debemus lugere, quae sunt spinae suffocantes sementem Domini. Post haec docetur populus, ut idola destruat, et nulla de prioribus habitationibus reservent: ad significandum quod cum ad terram sanctae repromissionis (0378D)per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia extinguamus.

CAPUT XXXV. Post haec praecipitur, ut dentur Levitis urbes ad habitandum, et suburbia illarum: haereditatem inter fratres suos non accipiant. Per quod his qui divino ministerio ac sacerdotio funguntur, praecipitur, ut juxta Apostolum, habentes victum et vestitum, his contenti sint; ut possint cum Paulo apostolo dicere, Nostra autem conversatio in coelis est. Habent tamen quasdam urbes et viculos ad habitandum. Dignus est enim operarius mercede sua.

EXPLANATIO IN QUINTUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice ELLEHADDEBARIM, Graece DEUTERONOMIUM, Latine ALTERA LEX dicitur. (0379) CAPP. I, II. (0379A) Sciendum sane est, quod in Deuteronomio repetitio est praecedentium quatuor librorum, et tamen in se multa propria continet. Quod autem Deuteronomium secunda lex, vel iteratio legis dicitur: significat, quod novum Testamentum veteri succederet. Sed tamen sciendum, quibus modis hic liber Evangelium figuret: quod ita dicitur, quia hic liber fuerat in natura, antequam fuisset in littera. In tribus quoque libris fuit, antequam fuisset in uno libro: quod etiam Evangelio convenit: ut Paulus ait, Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos. Tres quoque personae in hoc libro cooperatae erant, id est, Patris, et Moysi, plebisque cui annuntiatur. Sic et Evangelium totidem ostendit personas, id est Christi, quatuor Evangelistarum, (0379B)et audientium. In hoc quoque principio notandum est, quid indicet quod Deuteronomium duodecim diebus scribitur. Per quod ostenditur, quia sicut Deuteronomium pro eo quod secunda lex est, Evangelium significat: sic et contestatio illius duodecim diebus apostolorum numerum designat. Per quos significat duodecim apostolos, abjecto Juda proditore, a Deo electos. Vel certe significat Judaicae plebis lapsum: et in Evangelio per transgressionem Decalogi mandatorum. Sed et illud, quod in illo quatuor loca, inter quae locutus est Moyses, ubi aurum multum habent, Evangelicum sacramentum designat, quod spirituali sensu pollet. Hoc quoque Deuteronomium in duobus modis fuit obscurum, id est, in natura et littera: hoc est, quando fuit in quatuor libris separatim: tunc vero revelatur, (0379C)quando a quatuor libris excipitur. Sic quoque Evangelium fuit per naturam et litteram, usque dum sensus denuntiatus est. Haec sunt verba, et reliqua. Huic sententiae in persona Moysi, quod enim aliquis de Moyse dixisset, ille de seipso dixit, in persona Spiritus sancti et translatoris. Hic quoque liber aliquam imperfectionem habere dicitur, dum non ad decem pervenit: Augustino dicente, Omnis perfectio numerorum inter decem et triginta, et centum et mille consistit. Sed tamen perfectionem habet, dum in ipso finitur numerus librorum. Deuteronomium patribus et filiis dictum est, quod bene convenit ad terram repromissam: ut est, Qui fecerit haec, vivet in illis. Filiis dicitur: Audite haec, ut custodiant filii vestri post vos. Futuram autem Evangelii mercedem animabus (0379D)in futurum promiserat. Dum autem figuravit hic Evangelium liber, ubi est proprietas uniuscujusque libri. Prior autem liber praedicat doctrinam corporis, id est, immolationem victimarum; et de littera, quia dixit prior, Qui occidit proximum suum, occidetur. Alter non de littera, sed de sensu; non de carne, sed de anima; non de immolatione carnali, sed spirituali; non de bono praesenti, sed de futuro praedicat. Per historiam et sensum, per praesentiam et (0380A)absentiam aliis quoque aptius videtur, si hic dixisset voces, et non verba. Verba autem novo Testamento, hoc est, Evangelio conveniunt, sed etiam de hoc libro verba recte dicuntur, quia Evangelica eloquia praefigurant; vel eo quod verba postea non fuissent mutanda, quae locutus est Moyses, in hoc dignitatem personae ostendit. Ad universum Israel. Congrue dixit ad omne, quia omnis non dicitur nisi de turba, ut alii: totum vero ad utrumque numerum, sive singuraliter, sive pluraliter. In eo vero quod dicitur, Ad omnem Israel, agentibus reparantur in figuram Christi Evangelii, ad omnem animam Dominum videntem, Evangelium praedicantem trans Jordanem, significat, haec verba ante baptismum dicta fuisse. Solitudo vero Ecclesiam significat, spiritualiterque (0380B)ab omnibus intus solitudo est contra Rubrum mare. In hoc significatur, quod hi quibus haec verba historialiter dicuntur, fuissent contrarii baptismo, sive veritatis legis, quae illis data est. Inter Pharan, et Tophel, et Laban, et Aseroth, quorum interpretatio est, auctus, insulsa, dealbatio, et atria, qui quatuor mentes, ut supra diximus, quatuor Evangelia significant, a quibus Ecclesia augetur in fide. Insulsa, contra vitia et diabolum. Dealbata, in baptismo et poenitentia, et resurrectione. Atria, id est, Ecclesia vel Evangelium. Hi etiam mentes quadriformem hominem significare possunt, quatuor creaturis consistentem, humido scilicet, et arido, frigido et calido, cui Evangelium praedicatur. Duodecim quoque dies, duodecim prophetas significant. Coreb vero unde lex (0380C)incipitur, synagogam demonstrat, a qua lex novi Testamenti inchoatur.

Per viam montis, et reliqua. Hoc stabilitatem Legis, eo quod mutata esset littera ad sensum; vel quod Evangelium cujus figuram hic liber tenet, vitam ascensionis per fidem ad coelum denuntiat. Lex a monte Sina incipitur, et in monte Seyr finitur. Seyr autem pilosus interpretatur, quo indicatur mortalitas. Sicut enim lex litterae de immolandis victimis, et de occisione illorum qui proximos occiderent, praeceperat: sic Evangelium de occisione peccatorum et vitiorum est. Quadraginta autem anni, quibus laboriose peractis ad terram repromissionis filii Israel pervenerunt, significat totum tempus quo Ecclesia laboribus vivit, quae denarium praedicat, locum (0380D)legis observat. Quaternum, propter quatuor Evangelia. Decies autem quatuor, quadraginta sunt. Denique et Dominus quadraginta diebus jejunavit, et esuriens tentatus est: ut ostenderet nobis in praeterito tempore debere tolerare tentationes. Prima die, et reliqua. Congruum quippe fuit primo die legem loqui. Lex de primitivis imperavit, vel eo quod lex illis lux fuisset, si tamen quod plebs essent: vel eo quod figurat Evangelium datum in die novi Testamenti. (0381A)Primo die veterem significat, secunda novum. Locutus est Moyses, et reliqua. Haec sententia Jorae regis dicitur, qui non videt eum quem prosequitur; et non illis admittitur ad praesentiam regis venire, sed per alium verba regis ad illum mittuntur: sic per Moysen verba Dei ad Israel mittuntur. Ideo non dicitur, locutus est Deus, sed, Moysi locutus est Deus: quia populus Dei conspectibus fuit indignus. Ad filios Israel. Ideo non ad Israel, sed ad filios dicitur, quod in adoratione idolorum fuerunt divisi, vel quod sexcentorum millium de Aegypto egredientium, filii tantum ad terram promissionis pervenerunt, excepto Caleph et Josue; vel sic intelligendum est, quod dicit, ad filios Israel: quasi dixisset, non ad gentes. Omnia praeceperat illi. Hoc ostenditur, (0381B)quod non majus neque minus, quam ut audivit, ediceret illis. Postquam percussit, et reliqua. Aptum videtur Moysi edicere plebi Israelitico, postquam illis victoriam dedit de Seon et Og, ut bene audirent legem. Percussit, id est corpore et anima. Seon et rex Amorrhaeorum, daemonem regem gentium figurat, vel sensum malum, regem vitiorum. Moyses figuram Christi significat, supradictos percutientem, sive sensum bonum. Coepit Moyses explanare legem, et reliqua. Dignitatem indicat Moysi, dum ilii plana fuerat lex, et ipse explanat populo, in eo quod dicit: Dominus Deus suadet plebi. Locutus est ad nos, dignitas personae in hoc ostenditur. Sufficiat vobis, quod in monte hoc mansistis: ac si diceret: Qui indigni estis habitare in terra, vel per hoc significatur, quod (0381C)essent indigni in lege Domini inhabitare. Revertimini, id est in peccata vestra ad Aegyptum. Aliter revertimini per Abraham, Isaac, et Jacob, sive per historiam et sensum. Et venite, id est venistis ad montem: id est, venistis ad superbiam Amorrhaeorum et vitiorum. Si autem in bonam partem annuntiamus, sicut dicimus, Ad montem, id est, ad fidem Amorrhaeorum, id est peccatorum, quia de peccato ornatur Ecclesia in fide, et caetera in loca. Ad caetera vitia humiliora, ad montana a lege Dei, et humiliora, id est peccata. Contra meridiem, id est prosperitatem hujus mundi. Et juxta littus, id est, terrae maris, inquit, tradidi vobis, id est, prophetiam. Ingredimini, id est, in Ecclesiam, vel ad fidem Evangelii vel in regnum coelorum; et possidere, id est contra ac si diceret, (0381D)non pro vobis: quia non meruistis, sed propter dilectionem patrum vestrorum. Addat ad hunc numerum, usque sicut locutus est: id est, sic erit semen tuum sicut stellae coeli. Date ex vobis, id est eligite ex vobis: viros sapientes, id est in lege et gnatos, hoc est in rebus plebis, et quorum conversatio probata sit. Tribunus dicitur, qui tribui imperat, ut alii; significat doctores, in tribus legibus fidem Trinitatis docentes. Centurio vero qui super centum sit, significat doctores qui praedicant praemia coelestia in futuro, vel centuplum in praesenti. Quinquagenarium super quinquaginta similiter doctores significat, poenitentiam praedicantes. Unusquisque autem ex quinque sensibus in apostolis impletur. Ipsi enim (0382A)praedicaverunt universa supradicta. Decanus autem imperat super decem, signat decem verba legis narrantem. Ordo autem crescendi est in tribunis et centurionibus, et est quoque ordo credendi. Quatuor autem ordines, quorum principium quatuor Evangelia in numero figurant, quae quatuor virtutes principales docuerunt, id est, Justitiam, Prudentiam, Temperantiam, Fortitudinem. Moyses vero Christum signat in electione principum: principes quoque qui eliguntur, duodecim apostoli figurantur, cum quatuor Evangeliis a Christo electos, ad principatum super Ecclesiam. Et quod justum est judicate. Haec sententia aequitate judicii judicat, apostolos quoque figurat: quibus dicitur, Sedebitis, et judicabitis duodecim tribus Israel. Ascende, id est in summitate perfectorum: (0382B)aliter ascende et posside, id est praemiis. Sicut locutus est Dominus Deus tuus, id est prophetavit vobis. Nolite metuere, id est corde; neque paveatis, id est in ore. Cumque sermo placuisset, in hoc plebis judicium indicatur. Misi ex vobis duodecim vivos, et reliqua. Qui duodecim viri, qui tali numero duodecim apostolos possunt significare. Vallis autem botri, per anticipationem dicta est. Botros autem superius diximus significare, quae apostoli duabus vectibus, id est duabus legibus praedicando portantur. Ab aquilone ad dexteram, id est apertae infidelitatis usque ad calorem fidei, atque dixistis: Odit vos Dominus. Haec sententia populum incredulum demonstrat. Cumque audisset Dominus vocem sermonum: auditio Domini more hominis dicitur sermonum vestrorum: quia non in (0382C)unitate audivi eos, ut dicitur, turba non unius voluntatis. Aliter unus peccatorum multi vocantur, et multi justorum unus vocatur. Praeter Caleph, qui figuram poenitentiae tenet. Et ipsi dabo terram, ac si diceret, non vocabis: ut dicitur, Multi sunt vocati, etc. Quam calcavit pes vester, hic intelligitur, quod nisi quis consideraverit regnum Dei per credulitatem praedicationis, non intrabit in regnum coelorum. Bini vocantur ad terram promissam, id est Caleph, et Josue. Bini etiam intrant in regnum coelorum, id est qui duas leges implent, innocentes et poenitentes, sive corpus et anima. Egressus Amorrhaeus, qui habitat in montibus, id est, haeretici habitantes in superbiis.

CAPUT III. (0382D)Seyr nomen loci est, et Hornia similiter, quae Ecclesiam significant, quam peccatores persequuntur. Sic juravit Dominus, ut vero dixit: Non videbit quispiam, et reliqua. Arbog mons est. Aroer civitas, Galaad regio. Moab ab Occidente. Basan civitas de medio tribus Manasse, certam divisionem habet inter corpus et animam, inter actualem et contemplati vam vitam, inter historiam et sensum, regio et civitates et cuncta Basan. Gessum fons est, et Magati locus. Jayr et Machir unus vir est. Usque ad medium, id est sacerdos usque ad torrentem. Eboc, id est ad occidentem usque ad Jordanem. Ad aquilonem venerunt ad occidentem, et usque ad mare deserti. Ad occidentem Sairdas montis. Pascha ad dexteram (0383A)partem. Expediri, usque hoc, jumenta. In hac sententia tria ostenduntur, id est, incoeptio in baptismo, possessio in fide, voluntas in elevatione mentis ad superna. Precatusque sum Dominum, id est ut terram repromissionis intraret. Coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam: id est in vestimentis mentis portantis de Aegypto in mari et in petra; et in manu fortissima, id est in pugnas contra Amalechitas. Neque enim Dominus alius vel in coelo: ideo hoc dicit, quod multos in Aegypto viderunt deos, qui non potuerunt salvare plebem, nisi Dominus, velut in terra imaginem bovis viderunt. In hoc autem itinere plenitudo ostenditur, id est pro eis qui transierunt Jordanem, et plenitudo in his qui remanserunt in terra Moab. Plenam enim in terram repromissam venerunt: (0383B)quod significat plenitudinem legis, quae populo data est in plenitudinem, dum sensus defuerit. Aliter remanentes in terra Moab, significat illos qui ante legem in lege fuerunt, ut Abraham, Isaac et Jacob; vel gentes quae pervenerunt ad baptismum; vel illos qui contra baptismum fiunt, vel videt populum qui non crediderunt Christo, cum lege baptismi. Terram vero repromissam intrantes, significant baptismum accipientes, et in Ecclesia manentes. Reversio autem illorum, in qua facit pugna ante et retro: demonstrat pugnam corporis et animae. Hi quoque fiunt inter Moab, et inter terram repromissionis, figuram populorum possunt tenere, pervenientium ad unitatem legis Christi. Non enim transibis Jordanem istum. Dum aliter haec sententia intelligitur. Requies enim (0383C)videtur, et jam visio Domini non habitabit. Aliter visio pro vindicta intelligenda est, nec peccatum in futurum vindicaretur.

CAPUT IV. Custodi ergo temetipsum: id est ab adorando idola: quae viderunt, id est in scriptionibus. Ardebat usque ad coelum. Hyperbolice hoc dixit. Vocem arborum illius audistis, id est legem; vel hic pars pro toto dicitur, et formam penitus non vidistis. Forsitan enim si vidissent formam, fecissent imaginem: non vidistis aliquam similitudinem majestatis Dei illius. Deus aemulator, id est quando non excedimus modum peccati. Testes invoco coelum et terram, id est in auxilio bino. Terret plebem, id est verbo Dei, et persona (0383D)sua coelum et terram; ac si diceret: Testes vocis erunt coelum et terra, quod si adoraveritis deos alienos, coelum vocabis, non pluet super terram, et terra non germinabit fructum suum. Et dicetis, Quando adoraverint hic? Hi sunt testes, qui invocati sunt super nos, si adoraverimus deos alienos. Aliter coelum et terra, animam et corpus significare possunt, vel incarnationem et divinitatem, vel legem litterae et novi Testamenti, quae non vident, nec audiunt. In hac sententia praecavet, quod multas imagines idolorum apud Chananaeos vidissent. Per tentationes, id est, ut in Mannaan. Et in alienigenarum, id est Amalech. Signa, id est figuras. Atque portenta, ut fuit serpens. Robustam manum, brachiumque extentum, id est in pugnas. Per tres civitates quas superavit Moyses (0384A)ante Jordanem, fides trium legum, vel fides Trinitatis ante baptismum indicatur.

Et vidimus facie ad faciem. Hoc ex persona Moysi tantum dicitur. Et medius fui, et reliqua. Sic et Christus mediator Dei et hominum. Timuistis enim ignem. In hoc plebem suam. Non usurpabis, id est non timeas, ut sanctifices illum victimis sive opere. Sex diebus operaberis terram. Haec sententia figuram veteris Testamenti tenet, septimus dies sabbati, figuram novi Testamenti, in qua legis spirituales hostias Domino offerimus. Non declinamus ad dexteram, id est ad vanam gloriam; neque ad sinistram, adorando idola.

CAPUT VI. Diliges Dominum Deum tuum. Imperatio et probibitio (0384B)in hac sententia ostenditur. Imperatio, dum dicitur, Diliges; prohibitio, Non diliges deos alienos. Aliter, Non diliges, ut dilexisti ante. Haec quoque sententia praecellit aliud, ubi dicitur: Non adorabis deos alienos, quod pertinet ad opus deserti. Quod vero hic dicitur, ad opus terrae pertinet promissionis. Ex persona quoque veteris dicitur, Non habebis deos alienos: Ex persona novi, Diliges, et reliqua. More quoque artificis dilectio primum ponitur, quia sit omnium mandatorum fundamentum. Ita enim artifex fundamentum primo ponit, et deinde aedificat domum. Sic et nos decet dilectionem fundamentum primum ponere, ac deinde bona opera instituere. Ex toto corde, id est ex parte qua corpus animatur. Ex anima, hac parte qua (0384C)intelligitur super omnem creaturam. Et ex tota fortitudine, id est parte corporis; ut extollerent altitudinem creaturarum similem fuisse altitudini Creatoris. Aptum autem fuit tribus locis imperari dilectionem, in corde et anima et fortitudine, dum tres habitationes, id est Aegyptum et eremum, et terram repromissionis habuerunt. Aliter dicitur, corde et anima pro uno accipitur; et fortitudine, secundo. Aptum est enim, ut duobus locis dilectio sit, dum omnes homines duabus consistunt substantiis, anima et corpore; vel duabus aliis, id est pane sine fermento; et manu tua, id est opere tuo. In lumine, id est in opere.

CAPP. VII-XIII. Cum vero ad Abraham Dominus de futuro loqueretur, (0384D)non septem gentes, sed decem dinumerat, quarum terram semen illius possideret: qui numerus adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, haereticorum errore, verissime adimpletur: quibus donec intellectu Aegyptum commemorat, multitu subjacet.

Si autem quis egressus de Aegypto, ad eremum perveniat, spirituali trium dierum itinere, de impugnatione gentium liberabitur: quae septem principalia vitia figurant, quae per Dei gratiam unusquisque miles vincit. Quod vero numeri majores esse dicuntur, haec ratio est, quia plura vitia quam virtutes. Quod dicitur, Non ibis cum eis, id est in adorando idola, intelligendum est. Scissusque fortis, id est itinere Jordanis, sive in pugnis. Auferat Dominus a te, (0385A)id est plenitudinem hanc, et infirmitates pessimas, id est decem plagas Aegypti. Non parcet illis oculus tuus, et reliqua. In hoc illorum cupiditati praecavet. Nolite metuere, quia timor imperfectorum est. Non parcet oculus tuus: id est, diis illorum, id est, cupiditas tua vitiis illorum. Crabrones, id est mali mores illorum. Deus magnus ad libandum, et terribilis in vindicta. Quod vero dicit, De gentibus non delendis, pariter ne forte bestia multiplicarentur contra illos: cavendum nobis esse ostendit, ne forte expulsis peccatis a carne nostra, et repente superatis, accedant contra nos bestiae spirituales, hoc est jactantia, vel superbia, vel certe vana gloria, quae surrexerint majori labore exstirpabuntur quam carnalia vitia. Loth enim et in monte positus concubitu nefario pollutus (0385B)est, qui in Sodomis habitans se continuit, ut non peccaret. Ac per hoc quodcunque vitium expulerimus, statim loco illius plantetur virtus: ne forte repulsus spiritus, iterum revertens inveniat domum nostram vacantem. Dispe, id est genus viperarum, quod haereticorum tenet figuram, qui Trinitatem blasphemans, quod sub juramento pollicitus est. Jurat Dominus per seipsum, quia non habet alium altiorem, per quem juret. En Domini Dei tui coelum est, ac si diceret, habet Dominus potestatem, si pluat coelum, an non super nos. Et coelum coeli, id est stellae: aliter per coelum angeli intelliguntur. Coelum vero coeli, animae sanctorum, ut est. Stella enim a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum, vel historia et sensus, et terra, id est (0385C)fructus terrae, vel corpus et anima, et omnia quae in eis sunt, id est Adam cum suo genere.

Deus magnus, id est in Aegypto.

Et potens, id est in mari.

Terribilis, contra Amalech.

Qui personas non accipit, vituperavit hic plebem, qui personas acciperet.

Ipse est laus tua, id est, ut ipsum laudes.

Mare Rubrum, propter limum rubicundum dicitur.

Pones benedictiones super montem. Haec sententia respicit ad locum ubi dicitur: Testes invoco coelum et terram, sed duo montes in testimonium proferantur. Ac si diceret: Habebitis benedictiones super vos, si legem Domini custodieritis, et maledictiones, si non custodieritis. Aliter benedictio super montes ad (0385D)Israel pertinet, maledictio vero ad Chananaeos. Hi quoque montes in terra repromissionis esse dicuntur, et alii nominibus nominari, id est, Libanus in parte Aquilonis, et Libanus minor in dextra parte ejusdem terrae. Sed ab aliis dicitur, quod hi montes non tam historialiter fuissent quam ad testificationem benedictionis et maledictionis dicuntur. Mystice autem hi duo montes pro duabus legibus possunt accipi. Gebal pro veteri, qui vindictam commisit. Gazarim pro novo, qui indulgentiam docuit. Possunt etiam hi montes summitatem perfectorum et superbiam impiorum demonstrare, vel quod in fine dicitur vitae: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum est vobis, et reliqua. Et: Ite, (0386A)maledicti, in ignem aeternum. Aliter Gebal pro maledictione, pro parte carnis ponitur, sicut et Paulus apostolus ait: Scio quod non est bonum in carne mea. Gazarim cum benedictione, pro anima in illo loco. id est, in Silo.

In hac sententia praecavet, quod si unusquisque in domo sua immolaret, idola fecissent, filios et filias comburentes igni. Non quod hoc Aegyptii fecissent, sed Chananaei obrutum negabitur, id est sensus testimoniis. Egressi sunt filii Eliab, id est filii iniqui, vel filii peccatorum.

CAPUT XIV. Non facies calvitium super mortuum. Hoc historialiter manifestum est. Spiritualiter potest intelligi quod dicit, ne radatis mortales voluntate causa diaboli (0386B)vel haeretici, quod in duas partes ungulas findunt, id est, qui credit duas leges, sed divinam dilectionem non implent, aut actualem aut theoricam vitam, vel Incarnationem et divinitatem, et ruminat in opere. Comedetis, id est credendo, de his quae ruminant, et ungulam findunt, id est de his qui quod credunt corde, opere non differunt. Pinnulas, id est, mandata legis; et squammas, id est cogitationes multas; omnes mundas, id est sanctos, qui ideo aves dicuntur, quia cogitationibus et operibus mundis ad superna volant. Aves immundae, haereticos significant. Juxta genus suum, id est si acciderit aliquid quod illi simile sit in forma, non prohibetur nisi de genere illorum. Omnes autem aves immundae quas (0386C)diximus, diversa genera haereticorum significant. Quod vestis Israel in eremo nulla vetustate defecit, potest figurare futuram incorruptibilitatem corporum, ubi illa quae corruptibilia sunt sine corruptione permanebunt. Quod vero dicitur: Non coques haedum in lacte matris suae, ostendit quod quem haedus significat non est coquendus in lacte matris suae, id est, non purgandus mediocribus Ecclesiae disciplinis, sed austerioribus praeceptis illius peccata purganda sunt, ut qui per lasciviae blandimenta se perdidit fortiori disciplina se redimat, ut caeteri videntes timeant. Per decimam partem quam Dominus a populo postulat significantur decem sensus, quos unusquisque nostrum reddere debet Domino. Anno tertio aliam decimam separabis. Postulatio autem anno tertio, ostendit Dominum (0386D)praevidentem bella illis. Futura enim in terra repromissionis anno tertio dixit: Usquequo eorum vineae creverunt? Vel pro tribus annis, quibus, ut dixerunt, fuerunt tribus Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse in terra repromissionis in pugnis magnis. Separabis mihi aliam decimam, id est sacerdotibus, ac si per hoc sacerdotibus diceret.

CAPUT XV. Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus. Per fratrem sensus intelligitur. Hebraeus transiens interpretatur. Hebraea, id est anima uniuscujusque perfecti de gentilitate, ad baptismum transiens.

Per septem annos, quibus servire praecipitur, acti vae vitae perfectio designatur.

(0387A)Per septimum annum, quo dimittitur, activa vita exprimitur.

Sicque auris illius subula perforatur, dum mens subtilitate timoris percutitur.

Aliter sex anni sex aetates mundi significant. Septimus vero annus diem judicii designat: subula sapientiam, qua auris, id est sensus, perforatur. Janua, id est fides domus tuae, id est Ecclesiae. Primogenitus opus perfectum significat. Quod autem dicit: Quidquid masculinum, ostenditur quod non debemus opus molle Deo offerre. Sexus quoque masculus sensum perfectum indicat. Quod autem dicit: Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium tuarum, ostendit quod si quid robustum incipimus exercere, et hoc significatur in primogenito (0387B)bovis; vel cum vita nostra aliquid innocuum inchoat, dignum est ut humanis oculis, quasi subducto vellere non ostendatur. Hoc enim significatur per hoc quod dicitur: Non tondebis primogenita ovium. Caecus populum gentilem significare potest, qui potuisset viam salutis intrare, si vidisset. Claudus vero dicitur qui non implet utramque dilectionem; qui videt quidem viam, sed non ambulat in ea. Potest quoque claudus populum Judaicum significare, credentem tantum litteram, et non sensum. Quasi capra, id est Ecclesia; et cervo, id est apostolorum populo. Sanguinem illorum non comedas, sed effundas in terram. Per hoc indicatur nos oportere magnopere de meritis interpretari, sed in judicium Ecclesiae effundere. Observabis mensem, id est jejunium.

CAPP. XVI-XVIII. (0387C) Solemnitatem quoque tabernaculorum, id est mense Septembris. In solemnitate Azymorum, id est Pascha. Hebdomadarum, id est quinquagesima. Quod vero dicitur: Non plantabis lucum, neque omnem arborem juxta altare Domini Dei tui, significat quod circa dominicam fidem nihil in verbis infructuosis, nihil audientiae saecularis, nihil illecebrosum debemus componere. Hoc enim significant ligna nemorosa sine ullo fructu. Sed sola pietate veritatis scientiam praedicationis teneamus. Illud autem quod dicitur: Prophetam de gente tua, sicut me, suscitabit Deus, quanquam juxta historiam de Josue dici potest, tamen de Christo manifesta prophetia est, qui verus propheta de gente Israel ortus est. Et sicut Moyses dispensator (0387D)erat veteris Testamenti, ita et Christus novi. Denique in Evangelio Dominus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, de me enim ille scripit. Quodque dicit, Sicut me, secundum carnem, et non secundum divinitatem intelligendum est. Quod autem promittit Dominus ultionem in illos qui verba prophetae, id est Christi, audire nollent, comminatio est, plebisque Christi verba. Hic est autem verus Propheta, de quo dicitur: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua.

CAPUT XIX. De illo qui cum amico suo simpliciter vadit in silvam ad ligna cedrina, et reliqua. Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta (0388A)convertimur. Et simpliciter cum delinquentium vitia sua intentione referamus. Sed securis manus figit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrum quoque de manubrio prosilit, cum de correctione sermo durior excedit. Et unicum percutit, qui auditorem suum prolata contumelia a spirituali dilectione interficit. Correpti namque mens ad odium proruit, si huic immoderata increpatio plus quam debuit adjicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una illarum defensus vivat, quasi ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur. Reus perpetrati homicidii non tenetur, quem invenerit, non occidit. Quia cum districtus judex venerit, (0388B)qui se nobis per naturae consortium junxit, ab illo procul dubio culpae reatum non expetet quem sub illius venia spes, fides, charitas, abscondit. Sequitur: Non stabit testimonium unius contra aliquem, sed in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Licet historialiter observandum est, tamen contra quoslibet impios vel haereticos agimus sanctas Scripturas in dubium vocari. Sensus quippe nostri attestatio sine his testibus non habet fidem. Adhibet duos testes, scilicet Vetus et Novum; adhibe etiam quatuor Evangelia, prophetas, apostolum, sicque stabit omne verbum. Addet res alias in terra repromissa, id est credulitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In terra Ecclesiae post baptismum stabit sacerdos, id est lex vel Christus, vel unusquisque doctor perfectus, (0388C)confirmans non contra haereticos, daemones, vel vitia; duces vero prophetae, vel apostoli, intelliguntur.

CAPUT XX. Ejiciuntur ex praelio qui novam domum aedificaverunt, simul qui vineam plantaverunt, aut qui uxorem desponderunt, quia non potest divinae militiae servire, qui servit negotiis saecularibus. Homo quoque formidolosus et pavidus projicietur e pugna, ne pavere faciat corda fratrum suorum. Non potest arripere spiritualis militiae pugnam, quia adhuc terrenis operibus timet, ne forte alios ab evangelica perfectione suo exemplo revocet. Tales enim non possunt bella praeliare. Si quando accesseris ad oppugnandam civitatem, id est corporis in aqua civitate haeretici, vel vitia. Offeres illi primum pacem, id est Christum ad credendum. (0388D)Si receperit usque portas, id est fidei vel poenitentiae, et serviet tibi, percuties, id est in poenitentia vel vindicta. Generis masculini, id est qui sunt superbi. Absque mulieribus, absque jumentis, et non succides arbores, id est sanctos quibus vesci potest, id est praeceptis, absque animabus et mollibus sensibus et simplicibus; nec saecularibus devastare debes, id est poenitentes.

CAPUT XXI. Quando inventum fuerit hominis cadaver, et reliqua. Hoc ad cadaver Adam cum suo genere potest demonstrari; cujus caedis reus ignoratur, id est diabolus ab hominibus in parte bona. Majores natu et judices, et prophetae et apostoli intelliguntur. Locus autem cadaveris (0389A)Adae paradisus, civitas civitatum Judae. Vitula est caro Christi, quae jugum peccati non traxit, nec terram scidit vomere, id est nata sine viri coitu. Et educunt illam in vallem asperam atque saxosam, id est Judaei ad humilem crucis passionem asperam, mundi peccatis et tentationibus saxosam. Vallis enim animarum humilitatem significare potest, quae est aspera contra diabolum, quae nunquam arata est, id est a doctoribus cultro et vomere veteris et novi Testamenti. Quod autem dicit, In illa cervice vitulae, praedicationem Incarnationis ostendit. Accedentque sacerdotes, id est filii Levi, vel apostoli; vel in mundum, id est sanguis; lavabunt manus suas, id est opera per fidem Incarnationis, et dicent: Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, quasi dicerent: Non (0389B)apostoli, neque sancti effuderunt sanguinem Christi. Et auferatur ab illis sanguis reatus. Sanguis Christi pro mundo effusus est. Tu autem alienus eris ab innocentis cruore, id est non apostoli pro mundo passi sunt. Sequitur: Si exieris ad bellum contra inimicos tuos, et tradiderit Dominus in manus tuas, captivos quoque duxerit, et videbis in numero illorum mulierem pulchram, et reliqua. Dicunt Judaei, qui hanc historiam servant, quid rationis habet mulierem decalvari, et ejus ungulas abscindi? Mos autem, si mulierem pulchram, id est animam quae a Deo pulchra creata est, in gentili conversatione invenimus, et sociari illam voluerimus corpori Christi, deposito idololatriae cultu, induatur lugubribus poenitentiae indumentis. Defleat patrem et matrem, hoc (0389C)est, memoriam hujus mundi, et gentilitatis illecebras carnales, deinde verbi Dei vocabulo omne peccatum infidelitatis illius, quod mortuum et inane est, radetur. Hi sunt enim capilli et ungulae mulieris, atque demum per lavacrum baptismi purificata conjungitur sanctis. Cum nihil superfluum in capite vel manibus habuerit, id est cum neque sensibus, neque actu immundum aliquid gerit. Unus autem mensis, quo pacto duci jubet illam in uxorem, fidem et opus significantem. Ternario autem numero fides ostenditur, denario opus legis, per fidem et opus legis anima Deo recte sociatur. Alii hanc mulierem pulchram facie, rationabilem aliquam disciplinam significare putant, quae sapienter dicta invenitur apud gentiles, quasi a nobis sit reperta. Oportet de ea primum (0389D)auferre omnem superstitionis immunditiam, et sic illam in studio veritatis assumere. Nulla enim apud gentiles sapientia est, cui immunditia aliqua vel superstitio non sit admista.

Si habuerit homo duas uxores, usque, non poterit facere filium dilectae, et reliqua. In hoc Christus cum duabus Ecclesiis potest intelligi, qui non profert filium dilectae, id est populum Ecclesiae gentium, populum Synagogae in divisionem substantiae, hoc est, in mandatis legis, a populo enim Synagogae, hoc est, a primitiva Ecclesia principium est.

Quando peccaverit homo, usque, sed in eadem sepelietur. Hic homo unusquisque baptizatus potest intelligi, qui si peccaverit, debet judicari morti, id (0390A)est in vindicta, vel poenitentia. Citius cadaver non debet permanere in patibulo, id est in peccato. Sed sepelietur eadem die, id est in novo per poenitentiam. Contaminabis terrae fetore, id est terra cordis; fetore, id est peccata.

CAPUT XXII. Non videbis bovem, usque, de omisso fratris tui: hoc doctori dicitur. Spiritualiter bos jugum legis sustinentem demonstrat; ovis, innocentem; asinus, populum gentium. Vestimenta autem opera sunt. Christus autem frater est, ad quem haec omnia per doctrinam boni doctoris dicuntur. Quod autem dicit: Non induatur veste virili, ostendit illud quod Apostolus ait: Non permitto mulieri docere in Ecclesia. Neque enim sacerdotium, neque doctrina feminis, nec in Ecclesia conceditur; sed nec vir debet indui veste (0390B)feminea. Quod enim vir est, et principatum gerit Ecclesiae, nec debet aliquid femineum vel molle in sua doctrina habere.

Si ambulans, usque, et longo vivas tempore. Via hunc mundum demonstrat, arbor superbiam, terra carnalia desideria, nidus conversationem, mater uniuscujusque carnem hominis incumbentem in peccato, longum tempus, futurum saeculum. Cum aedificaverit domum novum, id est animam vel Ecclesiam; faciens murum, id est fidei; non effundatur sanguis, id est bonum naturale a diabolo vel haeretico, id est Ecclesia tua, vel anima tua. Non seres vineam tuam, id est doctrinam Spiritus sancti, ac si diceret: Non facies bona et mala simul fieri. Quod autem: Non arabis in bove simul et asino, significat duos populos. (0390C)In bovis enim nomine populus sub jugo legis accipitur, in asino autem populus gentium pertinens usque Evangelium. In bove autem simul et asino arat, qui sic Evangelium recipit, vel Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserunt, caeremonias non relinquat. Item in bove bene operantium vita signatur, in asino stultorum vecordia. Ergo in bove simul et asino non arabis, fatuum sapienti in praedicatione non socies, quia non possunt aequaliter enuntiare verbum Dei. Sequitur: Non indues vestem ex lana linoque contextam. Per lanam simplicitas, per linum sublimitas designatur. Vestis quae ex lana et lino contexitur, linum interius celat, in superficie lanam ostendit. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui sub locutione innocentiae (0390D)intus sublimitatem celat malitiae. Funiculos in fimbriis facies, id est, mandata legis exemplis apostolorum. Per quatuor angulos pallii tui, id est, per credulitatem quatuor librorum fidei. Insuper, Centum siclis argenti, id est, integritas poenarum; ut fornicaretur in domo patris sui, id est in Ecclesia sanctorum. Si dormierit cum uxore alterius, id est haereticus cum Ecclesia, quae Christi uxor dicitur: sive sensus malus cum anima, quae boni doctoris est.

Utrique moriuntur, id est in vindicta vel poenitentia. Si puellam virginem, id est Ecclesiam despondentem Christo suam virginitatem. Et invenerit illam aliquis, id est Judaeus, vel haereticus, sive peccator. Ad portam civitatis, id est ad finem Ecclesiae. Et lapidibus (0391A)obruentur, id est in vindicta, sive testimoniis in poenitentia. Quia non clamavit, id est consensit. Ager autem Evangelii doctrinam significat; quae sequuntur pene juxta hunc ordinem accipienda sunt. Clamavit et nullus adfuit, id est usque ad adventum Christi. Per hominem qui accepit uxorem fratris sui, diabolus vel haereticus ostenditur, accipiens Ecclesiam fratris sui, id est Christi, ne revelaverit operimentum illius fidelitatem.

CAPUT XXIII. Quod autem dicit, Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro Ecclesiam Dei, ostendit quod omnes qui molliter vivunt, nec exercent opus virile, non possunt permanere in numero sanctorum, sive congregatione. Qui autem de (0391B)scorto natus est usque ad decimam generationem, prohibetur intrare in Ecclesiam. Qui enim de carnali vita, vel de gentilitate venit ad Ecclesiam, tunc recipiendus est, cum praecepta legis spiritualiter servaverit, quod significat denarius numerus. Quod vero Ammonites et Moabites non permittuntur in aeternum intrare in Ecclesiam, significat ab Ecclesia haereticos semper esse repellendos. Haereticum autem, inquit, hominem post unam et alteram correptionem devita. Sequitur: Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium. Per Aegyptium et Idumaeum significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes ad Aegyptiam terram, id est, pristinam conversationem mundi et concupiscentiam declinemus; tamen dum hujus mundi necessitatibus subditur, quod (0391C)Aegyptiam nationem nequaquam exstinguimus, licet ab ipsa quadam discretione separemur, non de superfluis cogitantes, sed simus, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti. Quod autem dicitur, Qui nati fuerint ex illis tertia generatione, intrabunt in Ecclesiam Domini, significat quod tunc saecularis quisque potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte crediderit in Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, vel cum Spe, Fide, Charitate, sit ornatus. Sequitur: Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, et reliqua. Nocturnum somnium tentatio occulta, per quam cogitatio tenebrosa turpe aliquid corde concepit, quod tamen opere non expletur. Pollutum quippe extra castra exire, est, turpi impugnatione laborantem sese ex comparatione continentium (0391D)despicere; qui ad vesperum aqua lavatur, cum defectum suum despiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatione accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia post tentationis ardorem necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Ergo post occumbentem solem ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur. Praeterea jubetur ut cum egrederetur quis ad requisita naturae, et reliqua. Naturae enim corruptibili pondere gravatae mentes nostrae quaedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamine rumpunt; sed portare in balteo paxillum (0392A)debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentia et dolore confodiat, et hoc quod a nobis fetidum erupit abscondat. Egesta humo operies, id est, ut obscuret peccatum suum poenitentiae opere. Non tradas servum domino suo. Hoc doctori dicitur, ut cum servum diabolo, quem a servitute peccati non converterit. Non contristes eum, id est, in desperatione, sive in poenitentia. Non meretrix erit, id est anima; nec scortator, id est diabolus, qui genuit haereticum. Prostibuli, id est animae. Nec pretium carnis, id est, ut dicitur, Non dabis sanctum canibus; aliter hoc significat quod non debemus eleemosynam immolare pro peccato. Nec fenerabis fruges, id est legis; (0392B)sed alieno, id est gentili populo. Ingressus vineam proximi tui, id est legem Christi. Comede uvas, id est, crede incarnationem Christi. Foras autem, id est extra Ecclesiam. Si intraveris in segetem amici tui, id est in ordine mandatorum, sive in lege Christi. Frange spicas, et manu contere, id est litteram legis exemplo fidei tuae. Falce non metas, id est non excedas cum sensu complendo.

CAPUT XXIV. Si acceperit homo uxorem, et reliqua, usque, Rejicere eam. Hic homo Christum significat, uxor Synagogam Judaeorum, quae Christum non invenit persequendo, et ad crucem trahendo. Liber autem repudii, id est Evangelium. Manus autem illius, id est opera infidelitatis Domus Ecclesia est, sive regnum coelorum. (0392C)Alter maritus, Apostolum, cujusque domus ecclesiam significat. Vel si mortuus fuerit, in adjutorio peccatoribus. Non poterit prior maritus, id est Christus Synagogam, quia impoenitens est. Nec peccare facies terram, id est, corpus vel Ecclesiam. Cum acceperit homo uxorem, id est animam suam. Non procedat ad bella, id est, contra persecutiones daemoniorum. Ut in uno anno, et reliqua, id est, poenitentia. Non accipias loco pignoris superiorem et inferiorem molam. Accipere aliquando dicimus auferre. Unde aves illae rapaces accipitres vocantur. Pignus vero debitoris est peccatorum confessio. A debitore autem pignus accipitur, cum a peccatore confessio peccati tenetur. Superior autem et inferior mola, (0392D)spes et timor. Spes enim ad alta subvehit; timor, quod inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario conjunguntur, ut una sine altera inutilis habeatur. In pectore itaque incessanter debent spes et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non et justitiam pertimescat. Frustra quoque justitiam metuit, si non etiam in misericordia confidit. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibentur, quia qui praedicat praedicator, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe, in solo illum timore derelinquat. Tollit enim superiorem molam, si flent peccatum dicat, Non habebis veniam de commissis Tollit inferiorem, si dicat peccanti, Age mala adhuc (0393A)quia magna est misericordia Domini. Non negabis mercedem, hoc apostolorum populo dicitur. Indigenis, id est, populo fratris tui, qui sunt apostoli. Sive advenae, id est gentiles populi. Non auferas, usque ad, vestimentum viduae, id est fidem minimae, quae est vidua mortua diabolo.

CAPUT XXV. Quadragenarius autem numerus flagellorum, quo delinquentes argui jussit, ostendit quadragenarium numerum, in quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa, sub Decalogo legis currit.

Quadragenario autem numero delinquente caedimus, si in hoc tempore poenitentiae vulneribus flagellemur. Si enim peccatis caedimur, illic sine peccatis invenimur. Sequitur: Non alligabis os bovis (0393B)triturantis in area fruges tuas. Quod bene significat illud quod Apostolus ait: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Scriptum est enim, Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus cura est Deo? In bovis sane nomine vita uniuscujusque doctoris exprimitur. Vult ergo Scriptura doctoris praeparari carnalia, a quibus spiritualia consequantur auditores. Ipsi sunt enim boves terentes et separantes in area, id est in Ecclesia, paleas frugesque. Sequitur: Quando fratres habitaverint simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, etc. Quid aliud in figura demonstrat, nisi quod unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, et quod suscitatum fuerit, illius (0393C)nomen accipiat. Hoc denique intelligens Apostolus, ait: Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Tanquam diceret: Defuncto fratre vos genui: Christiani vocamini, non Paulini. At qui electus Ecclesia ministerium renuit Evangelii, ab ipsa Ecclesia merito contemnitur. Hoc autem quod in faciem ejus jubetur expuere mulier, non sine signo opprobrii fuit. Calceamenta enim unius pedis exuit, ne sit de numero illorum de quibus Apostolus dicit: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Qui enim sic evangelicam fidem (0394A)tenet, ut si possit Ecclesiae prodesse, non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat quod credidit satis esse consultum, curam vero aliorum refugit, quasi unius pedis calceamentum de area mittit. Si habuerint inter se viri jurgium, usque, abscindes manum illius. Per hos duos viros doctor perfectus et imperfectus potest intelligi, et per uxorem, haereticorum ecclesia, quae vult haereticum liberare de manu doctoris perfecti, mittens opus haereseos ad opus perfectum boni doctoris: cujus ecclesiae opus abscindendum est. Sequitur: Non habebis in siclo diversa pondera. Per quod nobis praecipitur, in Domino conscientiae nostrae non sint mensurae duplices; id est, ne nos molliter viventes, caeteris graviora praecepta impendamus, et (0394B)humeris hominum onera gravia, quae digito nolimus attingere, imponamus.

CAPUT XXVII. Quod vero praecipitur, ut, Jordane transmisso, ingentes lapides erigantur, in quibus legis verba scribantur figurat, quia fidelis plebs per baptismum terram Ecclesiae possidet, debet constituere sacerdotes et magistros, qui conversatione magni et praeclari habentur, qui verba legis et divinam Scripturam custodiant. Labia enim, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam. Quod autem calce figurantur, significat quod omnibus malis actibus doctores debent in virtutibus clarescere. In duobus autem montibus Gazarim et Gebal, in quibus benedictiones et maledictiones (0394C)inferuntur, utrumque Testamentum significare potest, quia populus sub lege positus, sub maledicto tenebatur. Quod scriptum est: Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec illos opere facit. Denique Judaei, traditiones Pharisaicas observantes, mandata legis contempserunt. In Novo autem Testamento gratiae benedictio in populum Christianum redundavit, quo Christus elevans manum, et benedixit apostolos. Utrumque Testamentum Moysen, quia utrumque intellectum habet. Quem Judaei non intelligentes, sub occidente eos littera vivunt.

(no apparatus)