There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
58-50 a.Ch.n.

editio: D. C. Heath & Co., Publishers, 1908
fons: librum vide
 Liber I Liber III 
COMMENTARIUS SECUNDUS.

I. BELLUM BELGICUM.
cc. 1-33
Coniūrātiō Belgārum praeter Rēmōs, quī sē in fidem Caesaris permittunt.

1. Cum esset Caesar in citeriōre Galliā, ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs afferēbantur, lītterīsque item Labiēnī certiot fīēbat omnēs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus, contrā populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter sē dare. Coniūrandī hās esse causās: prīmum quod verērentur, nē omnī pācātā Galliā ad eōs exercitus noster addūcerētur; deinde, quod ab nōn nūllīs Gallīs sollicitārentur, partim quī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī nōluerant, ita populī Rōmānī exerctium hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferēbant, partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studēbant; ab nōn nūllīs etiam, quod in Galliā ā potentiōribus atque iīs, quī ad condūcendōs hominēs facultātēs habēbant, vulgō rēgna occupābantur, quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.

2. Hīs nūntiīs lītterīsque commōtus Caesar duās legiōnēs in citeriōre Galliā novās cōnscrīpsit et initā aestāte, in ūlteriōrem Galliam quī dēdūceret, Q. Pedium lēgātum mīsit. Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad exercitum vēnit. Dat negōtium Senonibus reliquīsque Gallīs quī fīnitimī Belgīs erant, utī ea, quae apud eōs gerantur, cōgnōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant. Hī cōnstanter omnēs nūntiāvērunt manūs cōgī exercitum in ūnum locum condūcī. Tum vērō dubitnadum nōn exīstimāvit, quīn ad eōs proficīscerētur. Rē frūmentāriā comparātā, castra movet, diēbusque circiter quīndecim ad fīnēs Belgārum pervenit.

3. Eō cum dē imprōvīsō celeriusque omnium opīniōne vēnisset, Rēmī, quī proximī Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lēgātōs Iccium et Andebrogium, prīmōs cīvitātis mīsērunt, quī dīcerent sē suaque omnia in fidem atque in potestātem populī Rōmānī permittere, neque sē cum reliquīs Belgīs cōnsēnsisse neque contrā populum Rōmānum coniūrāsse, parātōsque esse et obsidēs dare et imperāta facere et oppidīs recipere et frūmentō cēterīsque rēbus iuvāre; reliquōs omnēs Belgās in armīs esse, Germānōsque, quī cis Rhēnum incolant, sēsē cum hīs coniūnxisse, tantumque esse eōrum omnium furōrem, ut nē Suessiōnēs quidem, frātrēs cōnsanguineōsque suōs, quī eōdem iūre et īsdem lēgibus ūtantur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsīs habeant, dēterrēre potuerint, quīn cum hīs cōnsentīrent.

Orīgō et cōpiae Belgārum.

4. Cum ab hīs quaereret, quae cīvitātēs quantaeque in armīs essent et quid in bellō possent, sīc reperiēbat: plērōsque Belgās esse ortōs ab Germānīs Rhēnumque antīquitus trāductōs propter locī fertilitātem ibi cōnsēdisse Gallōsque, quī ea loca incolerent, expulisse, sōlōsque esse, quī patrum nostrōrum memoriā, omnī Galliā vexātā, Teutonōs Cimbrōsque intrā fīnēs suōs ingredī prohibuerint; quā ex rē fierī, utī eārum rērum memoriā māgnam sibi auctōritātem māgnōsque spīritūs in rē mīlitārī sūmerent. Dē numerō eōrum omnia sē habēre explōrāta Rēmī dīcēbant, proptereā quod, propinquitātibus affīnitātibusque coniūnctī, quantam quisque multitūdinem in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus sit, cōgnōverint. Plūrimum inter eōs Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō valēre: hōs posse cōnficere armāta mīlia centum; pollicitōs ex eō numerō ēlēcta sexāgintā, tōtīusque bellī imperium sibi pōstulāre. Suessiōnēs suōs esse fīnitimōs; fīnēs lātissimōs ferācissimōsque agrōs possidēre. Apud eōs fuisse rēgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus Galliae potentissimum, quī cum māgnae partis hārum regiōnum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit: nunc esse rēgem Galbam: ad hunc propter iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dēferrī; oppida habēre numerō duodecim, pollicērī mīlia armāta quīnquāgintā; totidem Nerviōs, quī māximē ferī inter ipsōs habeantur longissimēque absint; quīndecim mīlia Atrebātēs, Ambriānōs decem mīlia, Morinōs xxv mīlia, Menapiōs vii mīlia, Caletōs x mīlia, Veliocassēs et Viromanduōs totidem, Aduatucōs xix mīlia; Condrūsōs, Eburōnēs, Caerōsōs, Caemanōs, quī ūnō nōmine Germānī appellantur, arbitrārī ad xl mīlia.

Castra Caesaris ad Axonam.

5. Caesar Rēmōs cohortātus līberāliterque ōrātiōne prōsecūtus omnem senātum ad sē convenīre prīncipumque līberōs obsidēs ad sē addūcī iūssit. Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem facta sunt. Ipse Dīviciācum Aeduum māgnoperē cohortātus docet, quantō opere reī pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantā multitūdine ūnō tempore cōnflīgendum sit. Id fierī posse, sī suās cōpiās Aeduī in fīnēs Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs datīs mandātīs, eum ā sē dīmittit. Postquam omnēs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad sē venīre vīdit, neque iam longē abesse ab iīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rēmīs cōgnōvit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmōrum fīnibus, exercitum trādūcere mātūrāvit atque ibi castra posuit. Quae rēs et latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniēbat et, post eum quae erant, tūta ab hostibus reddēbat, et commeātūs ab Rēmīs reliquīsque cīvitātibus ut sine perīculō ad eum portārī possent efficiēbat. In eō flūmine pōns erat. Ibi praesidium pōnit et in alterā parte flūminis Q. Titūrium Sabīnum lēgātum cum sex cohortibus relinquit. Castra in altitūdinem pedum duodecim vāllō fossāque duodēvīgintī pedum mūnīre iubet.

Bibrax, Rēmōrum oppidum ā Belgīs obsessum, ā Caesare obsidiōne līberātur. Discēdentēs Belgae clāde afficiuntur.

6. Ab hīs castrīs oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum octō. Id ex itinere māgnō impetū Belgae oppūgnāre coepērunt. Aegrē eō diē sustentātum est. Gallōrum eadem atque Belgārum oppūgnātiō est haec. Ubi circumiectā multitūdine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapidēs iacī coeptī sunt mūrusque dēfēnsōribus nūdātus est, tēstūdine factā portās succēdunt mūrumque subruunt. Quod tum facile fiēbat. Nam cum tanta multitūdō lapidēs āc tēla cōnicerent, in mūrō cōnsistendī potestās erat nūllī. Cum fīnem oppūgnandī nox fēcisset, Iccius Rēmus, summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, quī tum oppidō praeerat, ūnus ex iīs, quī lēgātī dē pāce ad Caesarem vēnerant, nūntium ad eum mittit: nisi subsidium sibi submittātur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse.

7. Eō dē mediā nocte Caesar īsdem ducibus ūsus, quī nūntiī ab Icciō vēnerant, Numidās et Crētas sagittāriōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidāntīs mittit; quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis studium prōpūgnandī accēssit, et hostibus eādem dē causā spēs potiundī oppidī discēssit. Itaque paulisper apud oppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, omnibus vīcīs aedificiīsque quō adīre potuerant incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus cōpiīs contendērunt et ā mīlibus passuum minus duōbus castra posuērunt; quae castra, ut fūmō atque īgnibus sīgnificābātur, amplius mīlibus passuum octō in lātitūdinem patēbant.

8. Caesar prīmō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit; cotīdiē tamen equestribus proeliīs, quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent, perīclitābātur. Ubi nostrōs nōn esse īnferiōrēs intellēxit, locō prō castrīs ad aciem īnstuendam nātūrā opportūnō atque idōneō, quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex plānitiē ēditus tantum adversus in lātitūdinem patēbat, quantum locī aciēs īnstūcta occupāre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectūs habēbat et in frontem lēniter fāstīgātus paulātim ad plānitiem redībat, ab utrōque latere ēius collis trānsversam fossam obdūxit circiter passuum cd et ad extrēmās fossās castella cōnstituit ibique tormenta collocāvit, nē, cum aciem īnstrūxisset, hostēs, quod tantum multitūdine poterant, ab lateribus pūgnantēs suōs circumvenīre possent. Hōc factō, duābus legiōnibus, quās proximē cōnscrīpserat, in castrīs relictīs, ut, sī quō opus esset, subsidiō dūcī possent, reliquās sex legiōnēs prō castrīs in aciē cōnstituit. Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.

9. Palūs erat nōn māgna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc sī nostrī trānsīrent hostēs exspectābant; nostrī autem, sī ab illīs initum trānsuendī fieret, ut imperdītōs aggredentur, parātī in armīs erant. Interim proeliō equestrī inter duās aciēs contendēbātur. Ubi neutrī trānsuendī initium faciunt, secundiōre equitum proeliō nostrīs, Caesar suōs in castra redūxit. Hostēs prōtinus ex eō locō ad flūmen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est. Ibi vadīs repertīs partem suārum cōpiārum trādūcere cōnātī sunt, eō cōnsiliō, ut, sī possent, castellum, cuī praeerat Q. Titūrius lēgātus, expūgnārent pontemque interscinderent; sī minus potuissent, agrōs Rēmōrum populārentur, quī māgnō nōbīs ūsuī ad bellum gerendum erant, commeātūque nostrōs prohibērent.

10. Caesar certior factus ab Titūriō omnem equitatum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittāriōsque ponte trādūcit atque ad eōs contendit. Ācriter in eō locō pūgnātum est. Hostēs impedītōs nostrī in flūmine aggressī māgnum eōrum numerum occīdērunt: per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantēs multitūdine tēlōrum reppulērunt; prīmōsque, quī trānsierant, equitātū circumventōs interfēcērunt. Hostēs ubi et dē expūgnandō oppidō et dē flūmine trānseundō spem sē fefellisse intellēxērunt neque nostrōs in locum inīquiōrem prōgredī pūgnandī causā vīdērunt, atque ipsōs rēs frūmentāria dēficere coepit, conciliō convocātō, cōnstituērunt optimum esse, domum suam quemque revertī et, quōrum in fīnēs prīmum Rōmānī exercitum intrōdūxissent, ad eōs dēfendendōs undique convenīrent, ut potius in suīs quam in aliēnīs fīnibus dēcertārent et domesticīs cōpiīs reī frūmentāriae ūterentur. Ad eam sententiam cum reliquīs causī haec quoque ratiō eōs dēdūxit, quod Dīviciācum atque Aeduōs fīnibus Bellovacōrum appropinquāre cōgnōverat. Hīs persūadērī, ut diūtius morārentur neque suīs auxilium ferrent, nōn poterat.

11. Eā rē cōnstitūtā, secundā vigiliā māgnō cum strepitū āc tumultū castrīs ēgressī nūllō certō ōrdine neque imperiō, cum sibi quisque prīmum itineris locum peteret et domum pervenīre properāret, fēcērunt ut cōnsimilis fugae profectiō vidērētur. Hāc rē statim Caesar per speculātōrēs cōgnitā, īnsidiās veritus, quod, quā dē causā discēderent, nōndum perspexerat, exercitum equitātumque castrīs continuit. Prīmā lūce cōnfīrmātā rē ab explōrātōribus, omnem equitātum, quī novissimum āgmen morārētur, praemīsit. Hīs Q. Pedium et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praefēcit. T. Labiēnum lēgātum cum legiōnibus tribus subsequī iūssit. Hī novissimōs adortī et multa mīlia passuum prōsecūtī māgnam multitūdinem eōrum fugientium concīdērunt, cum ab extrēmō āgmine, ad quōs ventum erat, cōnsisterent fortiterque impetum nostrōrum mīlitum sustinērent, priōrēs, quod abesse ā perīculō vidērentur neque ūllā necessitāte neque imperiō continērentur, exaudītō clāmōre perturbātīs ōrdinibus, omnēs in fugā sibi praesidium pōnerent. Ita sine ūllō perīculō tantam eōrum multitūdinem nostrī interfēcērunt, quantum fuit diēī spatium, sub occāsum sōlis sequī dēstitērunt sēque in castra, ut erat imperātum, recēpērunt.

Suessiōnēs in fidem accipiuntur.

12. Postrīdiē ēius diēī Caesar, prius quam sē hostēs ex terrōre āc fugā reciperent, in fīnēs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et māgnō itinere [confectō] ad oppidum Noviodūnum contendit. Id ex itinere oppūgnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdinem paucīs dēfendentibus expūgnāre nōn potuit. Castrīs mūnītīs, vīneās agere quaeque ad oppūgnandum ūsuī erant comparāre coepit. Interim omnis ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte convēnit. Celeriter vīneīs ad oppidum āctīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, māgnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque audierant, et celeritāte Rōmānōrum permōtī, lēgātōs ad Caesarem dē dēditiōne mittunt et, petentibus Rēmis ut cōnservārentur, impetrant.

Caesar Bellovacōs, petente Dīviciācō, in fidem recipit, dē Nerviōrum nātūrā mōribusque quaerit.

13. Caesar, obsidibus acceptīs, prīmīs cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus fīliīs armīsque omnibus ex oppidō trāditīs, in dēditiōnem Suessiōnēs accipit exercitumque in Bellovacōs dūcit. Quī cum sē suaque omnia in oppidum Brātuspantium contulissent, atque ab eō oppidō Caesar cum exercitū circiter mīlia passuum quīnque abesset, omnēs māiōrēs nātū ex oppidō ēgressī manūs ad Caesarem tendere et vōce sīgnificāre coepērunt, sēsē in ēius fidem āc potestātem venīre neque contrā populum Rōmānum armīs contendere. Item, cum ad oppidum accēssisset castraque ibi pōneret, puerī mulierēsque ex mūrō passīs manibus suō mōre pācem ab Rōmānīs petiērunt.

14. Prō hīs Dīviciācus (nam post discēssum Belgārum dīmissis Aeduōrum cōpiīs ad eum reverterat) facit verba: Bellovacōs omnī tempore in fidē atque amīcitiā cīvitātis Aeduae fuisse: impulsōs ā suīs prīncipibus, quī dīcerent Aeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs omnēs indīgnitātēs contumēliāsque perferre, et ab Aeduīs dēfēcisse et populō Rōmānō bellum intulisse. Quī ēius cōnsiliī prīncipēs fuissent, quod intellegerent quantam calamitātem cīvitātī intulissent, in Britanniam profūgisse. Petere nōn sōlum Bellovacōs, sed etiam prō hīs Aeduōs, ut suā clēmentiā āc mānsuētūdine in eōs ūtātur. Quod sī fēcerit, Aeduōrum auctōritātem apud omnēs Belgās amplificātūrum; quōrum auxiliīs atque opibus, sī qua bella inciderint, sustentāre cōnsuērint.

15. Caesar honōris Dīviciācī atque Aeduōrum causā sēsē eōs in fidem receptūrum et cōnservātūrum dīxit; et quod erat cīvitās māgnā inter Belgās auctōritāte atque hominum multitūdine praestābat, sexcentōs obsidēs popōscit. Hīs trāditīs omnibusque armīs ex oppidō collātīs, ab eō locō in fīnēs Ambiānōrum pervēnit, quī sē suaque omnia sine morā dēdidērunt. Eōrum fīnēs Nerviī attingēbant; quōrum dē nātūrā mōribusque Caesar cum quaereret, sīc reperiēbat: Nūllum aditum esse ad eōs mercātōribus: nihil patī vīnī reliquārumque rērum ad lūxuriam pertinentium īnferrī, quod iīs rēbus relanguēscere animōs [eōrum] et remittī virtūtem exīstimārent; esse hominēs ferōs māgnaeque virtūtis, increpitāre atque incūsāre reliquōs Belgās, quī sē populō Rōmānō dēdidissent patriamque virtūtem prōiēcissent; cōnfīrmāre sēsē neque lēgātōs missūrōs neque ūllam condiciōnem pācis acceptūrōs.

Nerviōs, multīs utrimque clādibus acceptīs, Caesar vincit cum Atrbātibus et Viromanduīs accipitque in deditiōnem.

16. Cum per eōrum fīnēs trīduum iter fēcisset, inveniēbat ex captīvīs, Sabim flūmen ā castrīs suīs nōn amplius mīlia passuum x abesse: trāns id flūmen omnēs Nerviōs cōnsēdisse adventumque ibi Rōmānōrum exspectāre ūnā cum Atrebātibus et Viromanduīs, fīnitimīs suīs (nam hīs utrīsque persuāserant, utī eandem bellī fortūnam experīrentur); exspectārī etiam ab iīs Aduatucōrum cōpiās atque esse in itinere: mulierēs, quīque per aetātem ad pūgnam inūtilēs vidērentur, in eum locum cōniēcisse, quō propter palūdēs exercituī aditus nōn esset.

17. Hīs rēbus cōgnitīs, explōrātōrēs centuirōnēsque praemittit, quī locum castrīs idōneum dēligant. Cum ex dēditīciīs Belgīs reliquīsque Gallīs complūrēs Caesarem secūtī cōgnitum est, eōrum diērum cōnsuētūdine itineris atque hīs dēmōnstrārunt, inter singulās legiōnēs impedīmentōrum māgnum numerum intercēdere, neque esse quicquam negōtiī, cum prīma legiō in castra vēnisset reliquaeque legiōnēs māgnum spatium abessent, hanc sub sarcinīs adorīrī; quā pulsā impedīmentīsque dīreptīs futūrum, ut reliquae contrā cōnsistere nōn audērent. Adiuvābat etiam eōrum cōnsilium quī rem dēferēbant, quod Nerviī antīquitus, cum equitātū nihil possent (neque enim ad hōc tempus eī reī student, sed quicquid possunt pedestribus valent cōpiīs) quō facilius fīnitimōrum equitātum, sī praedandī causā ad eōs vēnissent, impedīrent, tenerīs arboribus incīsīs atque īnflexīs crēbrīsque in lātitūdinem rāmīs ēnāntīs et rubīs sentibusque interiectīs effēcerant, ut īnstar mūrī hae saepēs mūnīmentum praebērent, quō nōn modo nōn intrārī, sed nē perspicī quidem posset. Hīs rēbus cum iter āgminis nostrī impedīrētur, nōn omittendum sibi cōnsilium Nerviī exīstimāvērunt.

18. Locī nātūra erat haec, quem locum nostrī castrīs dēlēgerant. Collis ab summō aequāliter dēclīvis ad flūmen Sabim, quod suprā nōmināvimus, vergēbat. Ab eō flūmine parī acclīvitāte collis nāscēbātur, adversus huīc et contrārius, passūs circiter ducentōs īnfimus apertus, ā superiōre parte silvestris, ut nōn facile intrōrsus perspicī posset. Intrā eās silvās hostēs in occultō sēsē continēbant; in apertō locō secundum flūmen paucae statiōnēs equitum vidēbantur. Flūminis erat altitūdō pedum circiter trium.

19. Caesar equitātū praemissō subsequēbātur omnibus cōpiīs; sed ratiō ōrdōque āgminis aliter sē habēbat āc Belgae ad Nerviōs dētulerant. Nam quod hostibus appropinquābat, cōnsuētūdine suā Caesar sex legiōnēs expedītās dūcēbat; post eās tōtīus exercitūs impedīmenta collocārat; inde duae legiōnēs, quae proximē cōnscīptae erant, tōtum āgmen claudēbant praesidiōque impedīmentīs erant. Equitēs nostrī cum funditōribus sagittāriīsque flūmen trānsgressī cum hostium equitātū proelium commīsērunt. Cum sē illī identidem in silvās ad suōs reciperent āc rūrsus ex silvā in nostrōs impetum facerent, neque nostrī longius, quam quem ad fīnem porrēcta loca aperta pertinēbant, cēdentēs īnsequī audērent, interim legiōnēs sex, quae prīmae vēnerant, opere dīmēnsō castra mūnīre coepērunt. Ubi prīma impedīmenta nostrī exercitūs ab iīs, quī in silvīs abditī latēbant, vīsa sunt, quod tempus inter eōs committendī proeliī convēnerat, ut intrā silvās aciem ōrdinēsque cōnstituerant atque ipsī sēsē cōnfīrmāverant, subitō omnibus cōpiīs prōvolāvērunt impetumque in nostrōs equitēs fēcērunt. Hīs facile pulsīs āc prōturbātīs, incrēdibilī celeritāte ad flūmen dēcucurrērunt, ut paene ūnō tempore ad silvās et in flūmine et iam in manibus nostrīs hostēs vidērentur. Eādem autem celeritāte adversō colle ad nostra castra atque eōs, quī in opere occupātī erant, contendērunt.

20. Caesarī omnia ūnō tempore erant agenda: vēxillum prōpōnendum, quod era īnsīgne, cum ad arma concurrī oportēret, sīgnum tūba dandum, ab opere revocandī mīlitēs, quī paulō longius aggeris petendī causā prōcēsserant, arcessendī, aciēs īnstruenda, mīlitēs cohortandī, sīgnum dandum. Quārum rērum māgnam partem temporis brevitās et incursus hostium impediēbat. Hīs difficultātibus duae rēs erant subsidiō, scientia atque ūsus mīlitum, quod superiōribus proeliīs exercitātī, quid fierī oportēret, nōn minus commodē ipsī sibi praescrībere quam ab aliīs docērī poterant, et quod ab opere singulīsque legiōnibus singulōs lēgātōs Caesar discēdere nisi mūnītīs castrīs vetuerat. Hī propter propinquitātem et celeritātem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectābant, sed per sē quae vidēbantur, administrābant.

21. Caesar, necessāriīs rēbus imperātīs, ad cohortandōs mīlitēs, quam [in] partem fors obtulit, dēcucurrit et ad legiōnem decimam dēvēnit. Mīlitēs nōn longiōre ōrātiōne cohortātus, quam utī suae prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animō hostiumque impetum fortiter sustinērent, quod nōn longius hostēs aberant, quam quō tēlum adigī posset, proeliī committendī sīgnum dedit. Atque in alteram partem item cohortandī causā profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dīmicandum animus, ut nōn modo ad īnsīgnia accommodanda, sed etiam ad galeās induendās scūtīsque tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. Quam quisque ab opere in partem cāsū dēvēnit quaeque prīma sīgna cōnspexit, ad haec cōnstitit, nē in quaerendīs suīs pūgnandī tempus dīmitteret.

22. Īnstrūctō exercitū, magis ut locī nātūra dēiectusque collis et necessitās temporis, quam ut reī mīlitāris ratiō atque ōrdō pōstulābat, cum dīversae legiōnēs aliae aliā in parte hostibus resisterent, saepibusque dēnsissimīs, ut ante dēmōnstrāvimus, interiectīs, prōspectus impedīrētur, neque certa subsidia collocārī neque, quid in quāque parte opus esset, prōvidērī neque ab ūnō omnia imperia administrārī poterant. Itaque in tantā rērum inīquitāte fortūnae quoque ēventus variī sequēbantur.

23. Legiōnis nōnae et decimae mīlitēs, ut in sinistrā parte aciē cōnstiterant, pīlīs ēmissīs, cursū āc lassitūdine exanimātōs vulneribusque cōnfectōs Atrebātēs (nam hīs ea pars obvēnerat) celeriter ex locō superiōre in flūmen compulērunt et trānsīre cōnantēs īnsecūtī gladiīs māgnam partem eōrum impedītam interfēcērunt. Ipsī trānsīre flūmen nōn dubitāverunt et in locum inīquum prōgressī rūrsus resistentēs hostēs redintegrātō proeliō in fugam coniēcērunt. Item aliā in parte dīversae duae legiōnēs ūndecima et octāva, prōfilīgātīs Viromanduīs, quibuscum erant congressī, ex locō superiōre in ipsīs flūminis rīpīs proeliābantur. At tōtīs ferē castrīs ā fronte et ā sinistrā parte nūdātīs, cum in dextrō cornū legiō duodecima et nōn māgnō ab ea intervāllō septima cōnstitisset, omnēs Nerviī cōnferissimō āgmine duce Boduognātō, quī summam imperiī tenēbat, ad eum locum contendērunt; quōrum pars ab apertō latere legiōnēs circumvenīre pars summum castrōrum locum petere coepit.

24. Eōdem tempore equitēs nostrī levisque armātūrae peditēs, quī cum iīs ūnā fuerant, quōs prīmō hostium impetū pulsōs dīxeram, cum sē in castra reciperent, adversīs hostibus occurrēbant āc rūrsus aliam in partem fugam petēbant, et cālōnēs, quī ab decumānā portā āc summō iugō collis nostrōs victōrēs flūmen trānsīsse cōnspexerant, praedandī causā ēgressī, cum respexissent et hostēs in nostrīs castrīs versārī vīdissent, praecipitēs fugae sēsē mandābant. Simul eōrum, quī cum impedīmentīs veniēbant, clāmor fremitusque oriēbātur, aliīque aliam in partem perterritī ferēbantur. Quibus omnibus rēbus permōtī equitēs Trēverī, quōrum inter Gallōs virtūtis opīniō est singulāris, quī auxiliī causā ā cīvitāte missī ad Caesarem vēnerant, cum multitūdine hostium castra [nostra] complērī, legiōnēs premī et paene circumventās tenērī, cālōnēs, equitēs, funditōrēs, Numidās dispersōs dissipātōsque in omnēs partēs fugere vīdissent, dēspērātīs nostrīs rēbus domum contendērunt; Rōmānōs pulsōs superātōsque, castrīs impedīmentīsque eōrum hostēs potītōs cīvitātī renūntiāvērunt.

25. Caesar ab decimae legiōnis cohortātiōne ad dextrum cornū profectus, ubi suōs urgērī sīgnīsque in ūnum locum collātīs duodecimae legiōnis cōnferōs mīlitēs sibi ipsōs ad pūgnam esse impedīmentō vīdit, quārtae cohortis omnibus centuriōnibus occīsīs, sīgniferō interfectō, sīgnō amissō, reliquārum cohortium omnibus ferē centuriōnibus aut vulnerātīs aut occīsīs, in hīs prīmipīlō P. Sextiō Baculō, fortissimō virō, multīs gravibusque vulneribus cōnfectō, ut iam sē sustinēre nōn posset, reliquōs esse tardiōrēs et nōn nūllōs ab novissimīs, dēsertō locō, proeliō excēdere āc tēla vītāre, hostēs neque ā fronte ex īnferiōre locō subeuntēs intermittere et ab utrōque latere īnstāre et rem esse in angustō vīdit neque ūllum esse subsidium, quod submittī posset, scūtō ab novissimīs [ūnī] mīltī dētrāctō, quod ipse eō sine scūtō vēnerat, in prīmam aciem prōcēssit centuriōnibusque nōminātim appellātīs reliquōs cohortātus mīlitēs sīgna īnferre et manipulōs laxāre iūssit, quō facilius gladiīs ūtī possent. Cūius adventū spē illātā mīlitibus āc redintegrātō animō, cum prō sē quisque in cōnspectū imperātōris etiam in extrēmīs suīs rēbus operam nāvāre cuperet, paulum hostium impetus tardātus est.

26. Caesar cum septimam legiōnem, quae iūxtā cōnstiterat, item urgērī ab hoste vīdisset, tribūnōs mīlitum monuit, ut paulātim sēsē legiōnēs coniungerent et conversa sīgna in hostēs īnferrent. Quō factō, cum aliīs aliī subsidium ferrent, neque timērent, nē āversī ab hoste circumvernīrentur, audācius resistere āc fortius pūgnāre coepērunt. Interim mīlitēs legiōnum duārum, quae in novissimō āgmine praesidiō impedīmentīs fuerant, proeliō nūntiātō, cursū incitātō, in summō colle ab hostibus cōnspiciēbantur, et T. Labiēnus castrīs hostium potītus et ex locō superiōre, quae rēs in nostrīs castrīs gererentur, cōnspicātus, decimam legiōnem subsidiō nostrīs mīsit. Quī cum ex equitum et cālōnum fugā, quō in locō rēs esset, quantōque in perīculō et castra et legiōnēs et imperātōr versārētur, cōgnōvissent, nihil ad celeritātem sibi reliquī fēcērunt.

27. Hōrum adventū tanta rērum commūtātiō est facta, ut nostrī, etiam quī vulneribus cōnfectī prōcubuissent, scūtīs innīxī proelium redintergrārent, cālōnēs, perterritōs hostēs cōnspicātī, etiam inermēs armātīs occurrerent, equitēs vērō, ut turpitūdinem fugae virtūte dēlērent, omnibus in locīs pūgnandō sē legiōnāriīs mīlitibus praeferrent. At hostēs etiam in extrēmā spē salūtis tantam virtūtem praestitērunt ut, cum prīmī eōrum cecidissent, proximī iacentibus īnsisterent atque ex eōrum corporibus pūgnārent; hīs dēiectīs et coacervātīs cadāveribus, quī superessent, ut ex tumulō, tēla in nostrōs cōnicerent et pīla intercepta remitterent: ut nōn nēquīquam tantae virtūtis hominēs iūdicārī dēbērt ausōs esse trānsīre lātissimum flūmen, āscendere altissimās rīpās, subīre inīquissimum locum; quae facilia ex difficillimīs animī māgnitūdō redēgerat.

28. Hōc proeliō factō et prope ad interneciōnem gente āc nōmine Nerviōrum redāctō, māiōrēs nātū, quōd ūnā cum puerīs mulieribusque in aestuāria āc palūdēs coniectōs dīxerāmus, hāc pūgnā nūntiātā, cum victōribus nihil impedītum, victīs nihil tūtum arbitrārentur, omnium, quī supererant, cōnsēnsū lēgātōs ad Caesarem mīsērunt sēque eī dēdidērunt et in commemorandā cīvitātis calamitāte ex sexcentīs ad trēs senātōrēs, ex hominum mīlibus lx vix ad quīngentōs, quī arma ferre possent, sēsē redāctōs esse dīxērunt. Quōs Caesar, ut in miserōs āc supplicēs ūsus misericordīa vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs ūtī iūssit et fīnitimīs imperāvit, ut ab iniūriā et maleficiō sē suōsque prohibērent.

Item Aduatucī subiguntur.

29. Aduatucī, dē quibus suprā dīximus, cum omnibus cōpiīs auxiliō Nerviīs venīrent, hāc pūgnā nūntiātā ex itinere domum revertērunt; cūnctīs oppidīs castellīsque dēserīs sua omnia in ūnum oppidum ēgregiē nātūrā mūnītum contulērunt. Quod cum ex omnibus in circuitū partibus altissimās rūpēs dēiectūsque habēret, ūnā ex parte lēniter acclīvis aditus in latitūdinem nōn amplius pedum ducentōrum relinquēbātur; quem locum duplicī altissimō mūrō mūnierant: tum māgnī ponderis saxa et praeacūtās trabēs in mūrō collocābant. Ipsī erant ex Cimbrīs Teutonīsque prōgnātī, quī, cum iter in prōvinciam nostram atque Ītaliam facerent, iīs impedīmentīs, quae sēcum agere āc portāre nōn poterant, citrā flūmen Rhēnum dēpositīs, cūstōdiam ex suīs āc praesidium sex mīlia hominum ūnā relīquerant. Hī post eōrum obitum multōs annōs ā fīntimīs exagitātī, cum aliās bellum īnferrent, aliās illātum dēfendernt, cōnsēnsū eōrum omnium pāce factā hunc sibi domiciliō locum dēlēgerant.

30. Āc prīmō adventū exercitūs nostrī crēbās ex oppidō excursiōnēs faciēbant parvulīsque proeliīs cum nostrīs contendēbant; posteā vāllō pedum xii in circuitū xv mīlium crēbrīsque castellīs circummūnītī oppidō sēsē continēbant. Ubi, vīneīs āctīs, aggere exstrūctō, turrim procul cōnstituī vīdērunt, prīmum irrīdēre ex mūrō atque increpitāre vōcibus, quod tanta māchinātiō ā tantō spatiō īnstruerētur: quibusnam manibus aut quibus vīribus praesertim hominēs tantulae statūrae (nam plērumque omnibus Gallīs prae māgnitūdine corportum suōrum brevitās nostra contemptuī est) tantī oneris turrim in mūrō sēsē posse collocāre cōnfīderent.

31. Ubi vērō movērī et appropinquāre mūrīs vīdērunt, novā atque inūsitātā speciē commōtī lēgātōs ad Caesarem dē pāce mīsērunt, quī ad hunc modum locūtī: nōn sē exīstimāre Rōmānōs sine ope deōrum bellum gerere, quī tantae altitūdinis māchinātiōnēs tantā celeritāte prōmovēre possent, sē suaque omnia eōrum potestātī permittere dīxērunt. Ūnum petere āc dēprecārī: sī forte prō suā clēmentiā āc mānsuētūdine, quam ipsī ab aliīs audīrent, statuissent Aduatucōs ese cōnservandōs, nē sē amrrmīs dēspoliāret. Sibi omnēs ferē fīnitimōs esse inimīcōs āc suae virtūtī invidēre; ā quibus sē dēfendere trāditīs armīs nōn possent. Sibi praestāre, sī in eum cāsum dēdūcerentur, quamvīs fortūnam ā populō Rōmānō patī, quam ab hīs per cruciātum interficī, inter quōs dominārī consuēssent.

32. Ad haec Caesar respondit: Sē magis cōnsuētūdine suā quam meritō eōrum cīvitātem cōnservātūrum, sī, prius quam mūrum ariēs attigisset, sē dēdidissent; sed dēditiōnis nūllam esse condiciōnem nisi armīs trāditiīs. Sē id, quod in Nerviīs fēcisset, factūrum fīnitimīsque imperātūrum, nē quam dēditīciīs populī Rōmānī iniūriam īnferrent. Rē renūntiātā ad suōs, quae imperārentur, facere dīxērunt. Armōrum māgnā multitūdine dē mūrō in fossam, quae erat ante oppidum, iactā, sīc ut prope summam mūrī aggerisque altitūdinem acervī armōrum adaequārent, et tamen circiter parte tertiā, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppidō retentā portīs patefactīs eō diē pāce sunt ūsī.

33. Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exīre iūssit, nē quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent. Illī, ante initō, ut intellēctum est, cōnsiliō, quod dēditiōne factā nostrōs praesidia dēductūrōs aut dēnique indīligentius servātūrōs crēdiderat, partim cum iīs, quae retinuerant et cēlāverant, armīs, partim scūtīs ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subitō, ut temporis exiguitās pōstulābat, pellibus indūxerant, tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nostrās mūnītiōnēs āscēnsus vidēbātur, omnibus cōpiīs repente ex oppidō ērupitōnem fēcērunt. Celeriter, ut ante Caesar imperārat, īgnibus sīgnificātiōne factā, ex proximīs castellīs eō concursum est, pūgnātumque ab hostibus ita ācriter est, ut ā virīs fortibus in extrēmā spē salūtis inīquō locō contrā eōs, quī ex vāllō turribusque tēla iacerent, pūgnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs [salūtis] cōnsisteret. Occīsīs ad hominum mīlibus quattuor, reliquī in oppidum reiectī sunt. Postrīdiē ēius diēī, refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nostrīs, sectiōnem ēius oppidī ūniversam Caesar vēndidit. Ab iīs, quī ēmerant, capitum numerus ad eum relātus est mīlium quīnquāgintā trium.

34. Eōdem tempore ā P. Crassō, quem cum legiōne ūnā mīserat ad Venetōs, Venellōs, Osismō, Coriosolitas, Esuviōs, Aulercōs, Redonēs, quae sunt maritimae cīvitātēs Ōceanumque attingunt, certior factus est, omnēs eās cīvitātēs in diciōnem potestātemque populī Rōmānī esse redāctās.

35. Hīs rēbus gestīs, omnī Galliā pācātā, tanta hūius bellī ad barbarōs opīniō perlāta est, utī ab iīs nātiōnibus, quae trāns Rhēnum incolerent, lēgātī ad Caesarem mitterentur, quī sē obsidēs datūrās, imperāta factūrās pollicērentur. Quās lēgātiōnēs Caesar, quod in Ītliam Īllyricumque properābat, initā proximā aestāte ad sē revertī iūssit. Ipse in Carnutēs, Andēs, Turonōs quaeque cīvitātēs propinque iīs locīs erant ubi bellum gesserat, legiōnibus in hīberna dēductīs, in Ītaliam profectus est; ob eāsque rēs ex lītterīs Caesaris diērum quīndecim supplicātiō dēcrēta est, quod ante id tempus accidit nūllī.