EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentarii
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


Lucule.Commen6 72 Luculentusfl.550 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum (VI, 24): In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: nemo potest duobus dominis servire, et reliqua.

COMMENTUM LUCULENTII. Quidam duos homines volunt intelligere Christum, et diabolum, quorum societas esse non potest. Quae enim societas luci ad tenebras? quae conjunctio Christi ad Belial? vel quae pars fideli cum infidele? subauditur nulla. Sed qui sint duo domini deinceps aperit cum subjungit: NON POTESTIS DEO SERVIRE, ET MAMMONAE. Non enim dixit: qui divitias habent, Domino servire non posse; sed qui divitiis serviunt. Multi enim habentes divitias non distribuunt eas ut domini, sed custodiunt ut servi. De qualibus dicit Apostolus: Thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis in judiciis Dei. Et e regione, multi habent divitias, et distribuunt ut domini, non custodiunt ut servi, sicut Abraham, Isaac, Jacob, Job, caeterique qui suis divitiis bene praeesse noverunt, eas fideliter distribuendo. AUT ENIM UNUM ODIO HABEBIT, ET ALTERUM DILIGET, id est Deum; AUT UNUM SUSTINEBIT, ET ALTERUM CONTEMNET; non dixit odio habet, sed contemnet, non ideo timet. Nullus enim tam demens est ut dicat, se Deum odio habere, sed Deus illum odit, qui praecepta illius contemnit, dicente propheta: Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Sicut enim ex uno fonte dulce et amarum, utrumque simul emanare non potest, ita nullus pariter duobus dominis, Deo scilicet et divitiis, servire potest. Non potestis Deo servire et mammonae. Mammon Syrum est, quod Latine divitiae nuncupatur. Nemo potest Deo pariter, et divitiis servire, quia qui Deo toto corde servierit, servus divitiarum esse non poterit. Omne quodcunque plus diligit homo, hoc est avarus, aurum Deum habet, et vorantium Deus venter est. Quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Et quid dicam? quodcunque amplius diligit homo quam Deum, utique illi est Deus, et ideo nemo potest Deo servire, et mammonae; quia qui avaritiae studuerit, Deo servire non poterit: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

IDEO DICO VOBIS NE SOLLICITI SITIS ANIMAE VESTRAE QUID MANDUCETIS. Cum cibus plus pertineat ad corpus, quam ad animam, quare dicit: Ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis? sed animam hoc in loco pro praesenti vita nosse debemus; sicut et in multis Scripturae locis, ut est illud David: Viri isti animas suas posuerunt in manibus suis; et anima mea in manibus meis semper. Paulus quoque apostolus: Nec facio animam meam pretiosiorem quam me. Sicut et hic cum dicit. Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis; ac si dicat: Vitae vestrae qualiter vivere possitis. Sed quaeritur quare dicat: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, cum Paulus dicat: Sollicitudine non pigri. Sed ibi sollicitudo spiritualis intelligenda est, in qua pigri esse non debemus, quia ea quae spiritus sunt, cum aviditate quaerere debemus. Ad exteriorem pertinens hominem, labor quidem exercendus est, sollicitudo tollenda. De qua Dominus Judaeis, cum eos videret in terrena cupiditate laborare, dixit: Operamini non cibum, qui perit: sed qui permanet in vitam aeternam. Et ideo quidem opus exercendum est, sicut Paulus apostolus dixit: Qui non vult operari, nec manducet. Et alibi: Operantes cum silentio manducent. Et hoc est quod ait: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis: ac si dicat: Qui majora dedit; utique et minora praestabit; quia, qui animam et corpus fecit, dabit et subsidium. NONNE ANIMA PLUS EST QUAM ESCA? ET CORPUS PLUS QUAM VESTIMENTUM? Anima plus est quam esca, quia semper manebit; esca vero peribit. Et corpus plus quam vestimentum est, quia quamvis in cinerem redigatur, tamen instar prioris reformabitur. Scriptum est enim: Velut amictum mutabis eos, et mutabuntur; vestimentum vero ad nihilum redigitur

RESPICITE VOLATILIA COELI QUONIAM NON SERUNT, NEQUE CONGREGANT IN HORREA, ET PATER VESTER COELESTIS PASCIT ILLA. Dederat comparationem de majore ad minorem; de anima ad corpus, et de minore ad majorem, de esca ad animam; nunc iterum de minore ad majorem dat comparationem, de volucribus ad hominem cum dicit: Respicite volatilia coeli. Quidam volatilia coeli angelos intelligere voluit, propter illud: Volavit, inquit propheta, ad me unus de seraphin, qui non laborant. Ideo quidem visione Dei perfruuntur, dicente Petro apostolo: In quem desiderant angeli prospicere. Sed nequaquam ita intelligendum est, ut homo malus sit apud Deum quam angeli. Sed melius est ut intelligamus volatilia coeli, aves quae per hunc aerem discurrunt, unde et aves coeli vocantur: non laborant neque metunt, sed rostro, et unguibus pascuntur. Si inquit volatilia coeli, quorum anima cum corpore moritur, Deus sic pascit, quanto magis vos qui ad imaginem Dei facti estis illis? Ratio enim haec non ad numerositatem, sed ad comparationem intelligenda est. Si ad numerum intelligas, plus sunt volatilia coeli quam homines; sed ad quantitatem, et comparationem est intelligendum quod dicit: NONNE VOS MAGIS PLURES ESTIS ILLIS? id est meliores et chariores estis, et plus valetis; illa enim si laesa fuerit anima, corpus interibit. Homo moritur corpore, anima ad coelestia tendit. Deus enim omnipotens non homines propter aves, sed aves propter homines fecit, et propter homines venit in mundum, non propter aves, quos et caro pretio emit, sicut scriptum est: Empti enim estis pretio magno. QUIS AUTEM VESTRUM COGITANS POTEST ADJICERE AD STATURAM SUAM CUBITUM UNUM? Nullus enim ad staturam suam cubitum unum adjicere valet; imo nec unum capillum capitis album facere aut nigrum. Danda erat comparatio de vestimento ad corpus, sicut et de anima data erat. Quod dicit istiusmodi est: illi relinquite curam qui fecit staturam; qui enim corpus qua voluit mensura constituit, scilicet quam longum, quam breve esset, utique quod minus est dabit, scilicet indumentum et tegumentum. Qui enim majora contulit, nec non utriusque et minora praestabit.

CONSIDERATE LILIA AGRI QUOMODO CRESCUNT, NON LABORANT, NEQUE NENT. Hoc loco non specialiter lilium, sed omnes herbas intelligamus, quae hieme arefactae videntur, aestate diversis floribus adornantur. Agrum mundum istum intelligamus; de quo Dominus in Evangelio: Ager enim est mundus. Non laborant in filando, nec in texendo, nec telam ordiendo, sed Dei providentia crescunt. DICO AUTEM VOBIS, QUONIAM NEC SALOMON IN OMNI GLORIA SUA COOPERTUS EST SICUT UNUM EX ISTIS. Quid est quod, tot regibus praetermissis, qui ante Salomonem, vel post eum fuerunt, omnibus ipsum praetulit? nempe propter sapientiam, vel divitias, eo quod omnibus sapientior, vel ditior fuerit, dicente sibi Deo: Quia non petisti tibi divitias auri et argenti, nec dies multos, neque animas inimicorum tuorum; sed sapientiam ad discernendum bonum et malum, ecce dedi tibi sapientiam ad discernendum bonum et malum, ecce dedi tibi sapientiam ut sis sapiens super omnes qui fuerunt ante te. Insuper, et quod non petisti, dabo tibi, divitias saeculi, auri et argenti. Sed in omni multitudine divitiarum, et varietate vestium non est coopertus, sicut unum ex istis, subauditur liliis agri. Non enim sericum, nec regum purpura, nec pictura textricum potest floribus comparari. Quid enim ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? violae vero purpura, nullo superari murice, oculorum magis quam sermonum judicium est. Fecit enim Salomon vasa aurea in domo Domini, velut ad dignitatem regiam. Sed et ferculum fecit Solomon de lignis Sethim, columnasque fecit argenteas, ascensum purpureum, reclinatorium aureum medio claritate constravit propter filias Jerusalem. Ferculum enim sanctam significat Ecclesiam, columnae vero sanctos doctores, sicut de quibusdam eorum dictum est: Jacobus et Cephas, et Johannes, qui videbantur columnae esse. Ascensus purpureus sanctos significat confessores, reclinatorium aureum, divinam sapientiam. De qua alibi: Thesaurus desiderabilis, requiescit more sapientis. Filiae Jerusalem significant animas sanctas. Quamvis enim sic decoratus fuisset Salomon, tamen nunquam potuit sic candidum habere vestimentum ut est lilium, nec purpureum sicut viola, nec coccineum sicut rosa. Spiritualiter per lilium significatur virginitas, per violas confessores, per rosas martyres. Salomon namque virginitatem non habuit, sed etiam cor ejus depravatum est per mulieres.

SI AUTEM FENUM AGRI QUOD HODIE EST, ET CRAS IN CLIBANUM MITTITUR, DEUS SIC VESTIT. Hic aperte datur intelligi quia superius omne genus herbarum comprehendere voluit cum dicit: Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Hodie pro praesenti tempore posuit, cras pro futuro; ut est illud Jacob: CRAS EXAUDIET ME JUSTITIA MEA. Et Samuel dixit ad Saul: Cras tu, et filii tui, me cum eritis. QUANTO MAGIS VOS MINIMAE FIDEI? Reprehenditur fides apostolorum, vel Judaeorum, qui modicam habent fidem. NOLITE ERGO SOLLICITI ESSE DICENTES: Quid MANDUCABIMUS, AUT QUID BIBEMUS, AUT QUO OPERIEMUR? De esca, et vestimento superius sollicitudinem tulerat, de potu reticuerat. Recapitulando subdit: Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus? aut quo operiemur? subauditur exquisitas epulas; aut quid bibemus, quot genera potionum; aut quo operiemur, vestimenta scilicet pretiosa. HAEC OMNIA GENTES INQUIRUNT. Haec, quae superius dicta sunt, scilicet manducare, bibere, vestimenta pretiosa indui, omnia ista, et his similia, gentes quaesierunt, quae erant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, ignorantes Dominum. SCIT ENIM PATER VESTER COELESTIS, QUIA HIS OMNIBUS INDIGETIS. Nonnulli fuerunt qui dicerent: Si Deus omne quod nobis necessarium est scit, quid indigemus ei petere? scit enim ille omnia; attamen petendus est et rogandus. Dicit enim ipse: Petite et accipietis, quaerite et invenietis. Laboribus etiam manuum nostrarum vivere debemus; quia primo homini dictum est: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. QUAERITE AUTEM PRIMUM REGNUM DEI ET JUSTITIAM EJUS, ET HAEC OMNIA ADJICIENTUR VOBIS. Regnum Dei multis modis accipitur, sed hic aut Filii Dei, aut Scriptura sacra intelligitur regnum Dei, quod utrumque quaerere debemus. Filii Dei, sicut dicit propheta: Quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper. Vel Scriptura sacra, quam legendo et perscrutando, invenire possumus, qualiter justitiam et praecepta ejus custodiamus, vel qualiter ab ipso remunerari mereamur. Et omnia haec adjicientur vobis; scilicet superius dicta adjicientur vobis. Non dabuntur dixit, sed adjicientur; quia quidquid in praesenti accipimus, vile est ad comparationem supernorum praemiorum; et ideo prius illa quae majora sunt petenda sunt, scilicet regnum Dei, et justitia ejus, ut ista quae necessaria sunt corpori adjiciantur, insuper et majora dentur.

II. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem (I, 29): In illo tempore vidit Joannes Jesum a Nazareth venientem ad se, et dicit ei: Ecce Agnus Dei, etc. HOMILIA LUCULENTII. Recte beatus Joannes agnum appellat Jesum Dei Filium; agnus enim quia innocens. Iste est agnus de quo multo ante dixerat Isaias: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. De quo agno Joannes in Apocalypsi: Agnus qui occisus est a vobis a constitutione mundi; quia agnus occisus est in Abel, offertus [ Ita Cod. ] in Isaac, immolatus in Aegypto; quia ipse in mundum veniens adimplevit in veritate quidquid ante de eo per figuras dictum vel gestum fuerat, cum vesperascente mundo pro nobis in ara crucis est immolatus, Apostolo dicente: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. ECCE AGNUS DEI. Ecce particula adverbium est ostendentis: quia enim beatus Joannes oculo videbat, digito ostendebat, recte dicebat: Ecce Agnus Dei. Dicti sunt et apostoli agni, Domino dicente: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Bene agni, quia innocentes, quia simplices; veri enim agni instar [ Cod., vero agno inserat], de quo superius diximus. Agnus erat et Joannes, quia et ipse innocens quantum Christus. Omnes enim cum peccato nascimur, dicente propheta: In iniquitatibus conceptus sum. Solus ille sine peccato venit, solus macula peccati caruit. Venit enim in similitudine carnis peccati, tamen sine peccato. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Carnem assumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Et ideo quia non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit peccatum nostrum. Sed dicit aliquis, quid nobis prodest ille Agnus Dei? Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tulit peccatum mundi, quia signa et miracula faciens, caecos illuminavit, mortuos suscitavit. Insuper cui volebat potentialiter dicebat: Dimittuntur tibi peccata tua. Tulit etiam peccata mundi, cum pendens in cruce, aperto latere emanavit sanguis et aqua. Hinc de eo Petrus dicit: Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Tollit quotidie peccata mundi per participationem corporis et sanguinis sui. Ferunt enim quia sicut stipulam consumit ignis, sic minora peccata per participationem corporis et sanguinis ejus. Ipse enim dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Et iterum: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

Sed quaeri potest cur Dei Filius ad baptismum venire voluit, cum non haberet peccatum, quod illi necesse fuisset expiare? Certe quia futuri erant in Ecclesia catechumeni excellentiores genere, qui dedignantur venire ad baptismum, dicentes apud semetipsos: Hoc sum accepturus quod habet ille? ego melior sum illo et illo fidele; ut horum superbiam frangeret, venire dignatus est ad baptismum servi, quasi alloquens superbientem dicat: Quid te extollis? quid te extendis? quanta potestate est gratia tua? quanta excellentia? Nunquid major potes esse quam me [ Ita Cod. ]? Si ego veni ad baptismum servi, ut dedignaris venire ad baptismum Domini? Vel certe baptizari voluit, ut omnibus aquis sanctificationem daret et purificationem. Sive etiam ut Veteri Testamento finem daret, et Novum inchoaret. Ipse enim tandiu sub lege fuit, quandiu baptizatus legi Veteris Testamenti finem, et gratiae sancti Evangelii initium daret. Baptizari voluit, ut omnem humilitatem doceret. Unde, sicut alii dicunt evangelistae, cum veniret ad Joannem ut baptizaretur ab eo, ait illi Joannes: Tu ad me venis baptizari? ego a te debeo baptizari. Et Dominus ei: Sine modo impleatur omnis justitia. Quid est impleatur omnis justitia, nisi impleatur omnis humilitas? Ac si dicat: Mori veni, baptizari non veni. Mori habeo pro hominibus, baptizari non habeo pro hominibus. Et certe suscipere debuit baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a malis servis. HIC EST DE QUO DIXIT: POST ME VENIT VIR, QUI ANTE ME FACTUS EST. Ubi hoc dixerat Joannes de Domino? ubi interrogatus a sacerdotibus et levitis negavit se esse Christum, Eliam, atque prophetam. Adhuc illis percunctantibus: Quid ergo baptizas? si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta; respondit et ait: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Hoc ipsum recapitulat dicens: Post me venit vir qui ante me factus est. Virum recte appellat, de ipso enim propheta dicit: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Post me venit, qui postmodum natus est. Praecessit enim beatus Joannes Dei Filium in conceptione, in nativitate, in passione. Qui ante me factus est, id est praelatus est mihi, QUIA PRIOR ME ERAT: prior me erat quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat apud Deum, et Deus erat verbum. Prior Joanni, prior et Mariae, ipse enim fecit Mariam, et ipse natus est per Mariam. Prior etenim et omni creaturae, sicut ipse dicit in Sapientia: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Et: Ante luciferum genui te. ET EGO NESCIEBAM EUM; SED UT MANIFESTETUR IN ISRAEL, PROPTEREA VENI EGO IN MUNDUM, IN AQUA BAPTIZANS. Ut manifestaretur in Israel dicit, id est ipsi populo Israel. Propterea missus est Joannes in aqua baptizans, ut manifestaret Dei Filium populo Israel, quia occultus veniebat, ut vix a paucis vel a nullo cognosci potuisset. Unde ipse Joannes alibi ait: Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stat quem vos nescitis. Aqua tantummodo baptizabat, peccata dimittere non poterat, sicut et modo sacerdotes in Ecclesia faciunt. Corpora tingunt aqua, caeterum [ Cod., caetera] peccata nullus dimittere potest, nisi solus Deus.

ET TESTIMONIUM PERHIBUIT JOANNES, QUIA VIDI SPIRITUM DESCENDENTEM. Alius evangelista dicit, quia baptizatus Dominus confestim ascendit ab aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum quasi columbam descendentem, et mansit super eum. Aperiuntur coeli baptizato Domino, et descendit Spiritus sanctus super eum, ut nobis daretur intelligi quia omnis homo antequam veniat, ad baptismum aditum regni coelestis clausum habet propter originale peccatum, sed in baptismo egreditur spiritus malus, et incipit habitare Spiritus sanctus, dicente Apostolo: Scitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Habes hoc in loco totam Trinitatem comprehensam. Pater auditur in voce, Filius in nomine, Spiritus sanctus demonstratur in columba. Sed quid est Spiritus sanctus, non jam alterius avis similitudine demonstrari voluit, nisi a columba. Certe quia columba simplex est animal, atque a malitiae faece alienum. Ut ostendat quia nullus nisi simplex fuerit effectus, Spiritum sanctum accipere potest. Quidam enim in corvi specie Spiritum sanctum accipere voluerunt, sicut fuit Simon magus, qui sanctis apostolis pecuniam obtulit dicens: Date mihi hanc potestatem, ut cuique manus imposuero, accipiat Spiritum sanctum. Emere volebat, quod charius venundaret, et ideo audivit a Petro: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecuniis possideri. Non erit tibi pars, neque sors in sermone isto. Ergo qui Spiritum sanctum accipere desiderat, in columba, id est in simplicitate, illum quaerere debet. Propter illud quod scriptum est: In simplicitate cordis quaerite illum. Et Dominus dicit discipulis: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

ET EGO NESCIEBAM EUM. Quid est quod dicit nesciebam eum? cum jam tot et tanta testimonia perhibuerat; jam enim digito ostenderat eum, jam dixerat ecce Agnus Dei. Si enim nesciebat eum, quomodo ad se venienti ut baptizaretur dicebat: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Sed intelligendum est quia aliquid in eo non noverat, et aliquid noverat. Noverat Dominum, noverat Dei Filium, sed nondum noverat potestatem baptizandi sibi Dominum retenturum, et in neminem servorum translaturum. Hoc noverat et hoc didicit per columbam. Si enim daret alicui potestatem, forsitan aliqui eligerent sibi sanctiores viros a quibus baptizarentur. Sed sive bonus, sive malus baptizet in ministerio in potestate; hic enim qui baptizat, sive adulter, sive castus, sive ebriosus baptizet, hic est qui baptizat. Sive columba, sive milvus baptizet, hic est qui baptizat. Petrus baptizet, Paulus baptizet, Judas baptizet, hic est qui baptizat, qui peccata dimittit, qui Spiritum sanctum tribuit, qui discipulis suis dicit: Joannes baptizavit aqua, vos autem baptizemini Spiritu sancto. Hoc nesciebat de Domino beatus Joannes, et hoc didicit per columbam. SED QUI ME MISIT BAPTIZARE IN AQUA, IPSE MIHI DIXIT: SUPER QUEM VIDERIS SPIRITUM DESCENDENTEM ET MANENTEM SUPER EUM, HIC EST QUI BAPTIZAT IN SPIRITU SANCTO ET IGNE. Et testimonium perhibuit Joannes dicens: QUIA HIC EST FILIUS DEI. Vidit beatus Joannes coelos apertos super Dominum, vidit Spiritum sanctum descendentem in columba. Audivit vocem Patris dicentem: Hic est Filius meus dilectus. Et ideo dicebat: EGO VIDI, ET TESTIMONIUM PERHIBUI, quia hic est Filius Dei. Sed notandum est, quod dicit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum. Sic enim descendit Spiritus sanctus super Dominum baptizatum, ut nunquam ab eo discederet. Nullum enim fecit peccatum, pro quo ab eo discedere debuisset. Sed non diceret manentem super eum, nisi a sanctis aliquoties discederet, aut per malas cogitationes, aut per mala opera. Scriptum est enim: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Et iterum: Perversae enim cogitationes separant a Deo; non est enim homo super terram qui faciat bonum, et non peccet. Sicut apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Et iterum: In multis offendimus omnes. Caeterum super Dominum baptizatum venit, ut ab eo nunquam discederet. Et ideo in solo Filio sibi complacuit Pater, sicut dicit: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit. Et propheta: Juravit Dominus et non poenitebit eum. De mortalibus vero scriptum est Dominum dixisse: poenitet enim me fecisse hominem super terram.

III. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos (XII, 1): Fratres obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. COMMENTUM LUCULENTII. Dixerat Paulus apostolus superius, qualiter omnis observatio mandatorum Dei transisset de Judaeis ad gentes. Jam nunc omnes, scilicet gentes, et eos qui de circumcisione ad fidem venerant, hortatur ut fidem quam acceperant inconcussam servarent. Imo vero sicut ante consueverant hostias mortuorum animalium, sic jam inciperent se ipsos hostiam vivam offerre Deo, dicens: OBSECRO VOS PER MISERICORDIAM DEI. Inter rogare et obsecrare hoc interest, quia rogamus de minimis, obsecramus pro maximis. Sed obsecrabat Apostolus Romanos, id est, obnixe rogabat, dicens: Obsecro vos per misericordiam Dei. Ac si diceret: Per illius misericordiam vos obsecro, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum, et per illam misericordiam vos obsecro, qua reconciliati estis Deo, non per philosophiam, nec per aliquam mundanam sapientiam, non per potentiam, non per suasoria verba, sed per Dei misericordiam vos obsecro qua regenerati estis in fonte baptismi. Quid vero eos obsecret, aperit cum subjungit: UT EXHIBEATIS CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM. Mos fuit filiis Israel, et lex praecipiebat, ut offerrent sacrificium Deo, vitulos, arietes, et hircos, agnos, turtures, seu columbas, et caetera quae in lege praecipiebantur. Sed quod illi carnaliter faciebant in pecudibus, nobis in corporibus nostris specialiter convenit. Etenim corpora nostra, et hostia sunt et viva. Hostia scilicet, quia mortificatur caro; viva, quia vivificatur spiritus secundum ejusdem apostoli praeceptum dicentis: Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Vel quia in bonis inhabitat ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Et de quo Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris: veteres namque offerebant Deo hostias pecudum mortuas, sed nunc jam hostiam vivam offerimus nosmetipsos, quando vitia et peccata in nos mortificamus, et virtutes nutrimus; implentes illud quod idem Apostolus ait: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore. Vas in sanctificatione et honore possidemus, quando in nobis vitia mactamus, et per bona opera sancti efficimur, Domino dicente: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et Psalmista: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Multi videntur vivere, sed mortui sunt. Sicut de vidua scribit Paulus: Vidua in deliciis vivens, mortua est. Et Psalmista de talibus: Descendant in infernum viventes. Hi tales non offerunt semetipsos vivam hostiam Deo, Sanctam, Deo placentem. Cum dixit sanctam, subjecit: Deo placentem; quia multi videntur hominibus sancti, sed ante Deum reprobi sunt; de quibus scriptum est: Sunt viae quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergitur; et ideo necesse est ut unusquisque de bono quod agit non hominibus, sed Deo placere studeat, ne dicatur ei: Recepisti mercedem tuam. Quod qui fecerit, hostia Deo placita effici poterit.

RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM. Ad hoc pertinet quia supra dictum est quod offerebant vitulos, arietes, et horum similia. Quod illi faciebant carnaliter, nos modo spiritualiter; quod illi in figura, nos in veritate facere debemus. Quia sicut Apostolus dicit: Omnia in figura contingebant illis. Et ideo rationabile obsequium nos praecipit exhibere Apostolus dicens: Rationabile obsequium vestrum. Inter rationale et rationabile hanc distantiam dicunt esse doctores, ut rationale pertineat ad rationem et opera bona; rationabile vero ad discretionem. Et bene dicit rationabile obsequium vestrum, quia illud quondam obsequium vestrum non erat rationabile. Stultum est enim ut vivo Deo et invisibili mortua cadavera offerantur. Sicut enim mortuum vivo obsequium non praestat, ita nullus immortali et incorporeo Deo vitulos seu arietes digne potest offerre. ET NOLITE CONFORMARI HUIC SAECULO, SED REFORMAMINI IN NOVITATE SENSUS VESTRI. Saeculum non ambitus coeli et terrae, quem solem, lunam, stellas, arbores appellant, quibus nullus se conformare potest, sed amatores saeculi dicuntur. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Cui saeculo, id est amatoribus saeculi, nullus se conformare debet, quia scriptum est: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Sic quicunque se stulto conjunxerit, communicaverit operibus ejus. Cum sancto sanctus eris; quod ille facit qui opera carnis a se repellit, et fructus spiritus operatur. Qui vero fornicationum impudicitiae et immunditiae servit, conformat se huic saeculo, hoc est amatoribus saeculi. Sed nos potius reformari debemus, non exterius, sed interius, sicut dicit: In novitate sensus vestri, quando deponentes veterem hominem induimus novum. De quo idem Apostolus: Si exterior homo noster corrumpitur, is tamen qui intus est renovatur de die in diem. Et alibi: Renovamini spiritu mentis vestrae. Tunc reformamur in novitate sensus nostri, quando mundamus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Quod qui fecerit, dicitur illi a Deo: Tota pulchra es amica, et macula ulla non est in te.

UT PROBETIS QUAE SIT VOLUNTAS DEI BONA ET BENEPLACENS ET PERFECTA. Voluntas Dei quae sit, nullus approbare potest, nisi fuerit reformatus in mente, et a vetustate vitae mundatus. Sicut enim probat homo cibum, utrum salsum an insalsum sit, dulce an amarum, calidum an frigidum, ita tribus qualitatibus probatur voluntas Dei. Aut enim in cogitatione, locutione, et opere approbamur, aut reprobamur; quia bona est voluntas Dei in cogitatione, beneplacita in locutione, perfecta in operatione. In multis videtur voluntas Dei bona, et beneplacita et perfecta, sed non est bona: qui demoliuntur facies suas, qui eleemosynam, orationem, et omnia quae faciunt, non propter Dominum, sed propter favores hominum faciunt. Quod Apostolus faciebat qui dicebat: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Sed in illis est voluntas Dei bona, et beneplacens et perfecta, quodcunque faciunt. Sicut enim, verbi gratia dicam, granum tritici cadens in terram, surgit in herba, elevatur in calamo, acuitur in spica, sic voluntas Dei, ut dixi. Voluntas Dei bona in cogitatione, beneplacita est in locutione, perfecta in operatione. Hinc enim scriptum est: Corde enim creditur ad justitiam, ore confitetur ad salutem. Aliter: voluntas Dei bona est in conjugatis, beneplacita in continentibus, perfecta in virginibus; vel bona in spe, bona pleniter in fide, perfecta in charitate. Et ideo admonet apostolus Paulus, ut in omni actu nostro, sive cogitandi, sive loquendi, sive aliquid faciendi, illud semper tota intentione quaeramus, quid Deo placitum sit.

DICO ENIM PER GRATIAM, QUAE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS, NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE. More solito Apostolus per gratiam sibi datam loquitur, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, non per philosophiam, nec inanem jactantiam, sed per gratiam sibi datam loquitur. Est enim multa differentia per gratiam loquentis et per humanam jactantiam. Multi enim eluculento sermone et composito loquuntur rhetorice, sed auditores suos non aedificant; neminem enim ad compunctionem possunt incitare, quia quod verbis dicunt, operibus destruunt. Hi tales non loquuntur per gratiam, quae data est Paulo. Et e regione sunt alii, qui non magna eloquentia, sed simpliciter tantum et incomposite loquuntur, attamen auditores suos et multos infidelium converterunt potius bonum operando. Et hoc est loqui per gratiam, quae data est Paulo. Omnibus qui sunt inter vos, scilicet presbyteris, diaconibus, et omnibus qui sunt in ecclesia. Sed quid est quod dicit, non plus sapere quam oportet sapere? cum nullus pleniter omnia possit scire, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, quanta et qualia praeparavit Deus diligentibus se. Et iterum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Et hic dicit: omnes schismatici, omnes superbi, qui male de Deo sentiunt; omnes, qui ea docent quae nec Dominus nec apostoli docuerunt, hi omnes plus sapiunt quam oportet sapere. Potest in adversos superbos Romanos, qui se extollebant adversus olivam, quibus idem dicit: Noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portans, sed radix te. Dicit ergo: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas. Noli altum [Cod., autem] sapere, sed time. SED SAPERE AD SOBRIETATEM. Sobrietas, ut a majoribus traditur, una est ex quatuor virtutibus principalibus, quae sunt prudentia, fortitudo, temperantia, atque justitia. Temperantia ipsa est et sobrietas, quae non solum exterius, propter illud: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, sed interius habenda est. Ergo sapere ad sobrietatem, temperate sapere. Unde et idem dicit: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et alia Scriptura: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.

ET UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI. Subauditur, ita sapiat. Et recte dicit, mensura fidei, quia quanto quis fidem habet, tantum accipit donum sancti Spiritus. Non quantum vult quis accipit, nec unus omnia, sed inter omnes: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum. Dividens singulis prout vult. Et iterum: Unicuique datur in manifestatione spiritus ad utilitatem, juxta propriam scilicet capacitatem, quantum humana fragilitas capere potest. Huic simile est: Habentes donationes secundum gratiam quae data est vobis, differentes. SICUT ENIM IN UNO CORPORE MULTA MEMBRA HABEMUS, OMNIA AUTEM MEMBRA NON EUMDEM ACTUM HABENT, ITA MULTI UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO. Physice loquitur apostolus Paulus, disputans de membris hominum. Quis enim dubitare potest quod multa sunt membra in corpore, sed non unum actum habent? Quia nec manus loquitur, nec os operatur, nec audiunt nares, nec odorantur aures; sed oculi vident, aures audiunt, os loquitur, nares odorantur, manus operantur, pedes discurrunt; tamen unum est corpus, et omnia membra se indigent. Non enim possunt manus dicere auribus: Non estis mihi necessariae [Cod., necessarii]; nec aures manibus: Opera vestra non indigemus. Sed si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, dicente Apostolo: Vos estis corpus Christi, et membra de membris vestris. Sed neque omnia membra eumdem actum habent, quia alius est in Ecclesia oculus videndo; alius os qui recte praedicat; alius manus bonum operando, tamen non potest alius alio [ Ita Cod. ] dicere: Non te indigeo, quia omnes nos indigemus; sicut praedicator quilibet non potest dicere subjectis: Non vos indigeo, quia necesse habet sumptus accipere ut valeat implere officium sibi commissum. Dicit enim apostolus Paulus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? SINGULI AUTEM ALTER ALTERIUS MEMBRA, id est, ego tibi sum oculus, ille mihi pes, tu mihi manus: sic invicem onera nostra portamus, unum corpus sumus, et alter alterius membra, implentes illud: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et hoc in Christo Jesu, quia in ipso nobis, et per ipsum omnis tolerantia datur, et dilectio, ut alterutrum sufferre possimus.

IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos (XII, 6): Fratres, habentes donationem secundum gratiam, quae data est vobis, differentes. COMMENTUM LUCULENTII. Donum non ex nostro, sed ex donantis pendet arbitrio. Sed donationes quae donantur, quas in sequentibus Apostolus enumeratus est, superius pertinent ubi dixerat: In uno corpore multa membra habemus; et recte donationes vocantur, quia desuper dantur: Omne enim datum optimum et omne donum perfectum de sursum est. Et illud Pauli: Quid enim habes quod non accepisti, et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Et recte dicit: SECUNDUM GRATIAM QUAE DATA EST VOBIS, DIFFERENTES; quia quantum gratia sancti Spiritus tribuit, tantum quis accepit, sicut superius dixerat: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Non enim quilibet hoc aut illud quod vult accipit, sed gratia sancti Spiritus illi largiri dignatur. Et bene differentes, quia differt una donatio ab alia. Ego enim habeo quod alius non habet, et tu habes quod ego careo, et ille alius habet quod nec ego nec tu habemus. Sic differt una ab alia donatione. Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Nullus omnia habet nisi ipse solus, super quem septiformis Spiritus requievit, cui non ad mensuram dat Deus Spiritum. Caeterum fideles inter omnes habent omnia.

SIVE PROPHETIA SECUNDUM RATIONEM FIDEI. Jam incipit enumerare donationes quae sint, primo loco ponens prophetiam. Prophetia dicitur quae non in praesenti videtur, sed in futuro protendit. Et bene dixit, secundum rationem fidei, quia fides illam promeruit. Nam lex vel prophetia secundum fidem datur, quia quantum quis habet fidem, tantum accipit a Domino, Christo dicente: Sicut credidisti, fiat tibi. Et: Si bene habueritis fidem ut granum sinapis, diceretis huic monti: Tollere et mittere in mari, obediret vobis. Et in Veteri Testamento legimus quosdam per fidem Deo placuisse; sicut Abraham, de quo scriptum est: Credidit Abraham Deo, et putatum est illi ad justitiam. Sed magis in NOVO. SIVE MINISTERIUM [ Cod., mysterium]; IN MINISTRANDO. De ministris Ecclesiae dicit, scilicet diaconibus, subdiaconibus, et caeteris ordinibus, quae qui accipit, fideliter et sollicite exercere debet, propter illud: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus suus super familiam suam? Et si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus. SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA. De doctoribus Ecclesiae dicit, qui ministerium praedicationis acceperunt fideles servi, et non abscondunt quod acceperunt. Scriptum est enim: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Et Daniel dicit: Docti fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt plurimos, sicut stellae in perpetuas aeternitates. QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO. Inter docere et exhortari hoc interest: major est qui docet quam qui exhortatur; docere non potest nisi sit doctus, quia qui non fuerit discipulus veritatis, erit magister erroris. Exhortari vero omnes possumus dante Deo, qui bonum operatur, et caeteros ad peragendum hortatur. Hinc Apostolus dicit ad Titum: Haec loquere et exhortare. Et Dominus in Evangelio: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.

QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE. De eleemosynariis dicit, qui egentibus necessaria praebent. Propter illud: Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quod qui facit, cum simplicitate debet facere, non cum irrugata facie. Hilarem enim datorem diligit Deus; et si hilarem diligit, tristem sine dubio odit. Et alibi: In omni dato hilarem fac vultum tuum. Vel cum simplicitate facit, ne laudem captetur ab hominibus. Et propter illud: Cum facis elemosynam, nesciat sinistra tua. QUI PRAEEST IN SOLLICITUDINE. De his dicit, qui praesunt in Ecclesia, qui locum magisterii accipiunt, admonet ut solliciti sint supra gregem sibi commissum, ne aliquis propter ejus inertiam pereat, et dicatur ei: Sanguinem ejus de manu tua requiram. Quos idem admonet dicens: Attendite vobis et universo gregi. Et iterum: Pascite qui in vobis est gregem Dei. QUI MISERETUR, IN HILARITATE facere debet, juxta praefatam rationem. Vel qui nescienti litteras imbuit, cum hilaritate facere debet, sicut dictum est: In omni dato hilarem fac vultum tuum. DILECTIO SINE SIMULATIONE. Fingere reproborum est, qui timent ne puniantur; diligere, filiorum, et ideo nulla finctio debet esse in Christiano. Multi videntur diligere foris, interius machinantur malum: quorum typum Joab tenuit, qui tenens manu sua mentum Amasae, defixit gladium in ventrem ejus. De talibus scriptum est: Simulator ore decipit amicum suum. Et Psalmista: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Et iterum: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Sed viri Christiani dilectione, sicut dixi, non simulata debent esse, sed cum exhibitione operis, propter illud: Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?

ODIENTES MALUM, ADHAERENTES BONO. Odientes malum, id est diabolum, de quo Dominus dicit in Evangelio: Malus homo superseminavit zizaniam in medio tritici, et abiit, et venit malus, et rapuit. Adhaerentes bono, id est Christo, dicentes cum Psalmista: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Aliter: odit malum, id est vitia et peccata. Adhaerentes bono, virtutibus spiritualibus, quas enumerat Paulus dicens: Fructus est spiritus, charitas, gaudium, pax. patientia, et caetera his similia. Non enim sufficit odire malum, nisi e contrario adhaereatur bono. De quo Psalmista dicit: Declina a malo et fac bonum. Ante certe malum odire debemus hominem, scilicet non naturam ejus, sed vitium. Sicut ille faciebat qui dicebat: Iniquos odio habui. Adhaerere bono propter illud: Cum sancto sanctus eris. CHARITATE FRATERNITATIS INVICEM DILIGENTES. Ibi est enim vera fraternitas, ubi est vera charitas, et ideo invicem diligere debemus, dicente Domino: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Sciendum est enim quia fratres uterini in tantum se diligunt, ut unus pro alio morti se tradat. Et si illi tantum se diligunt, quanto magis spirituales se debent diligere! Omnes enim redempti in Christo fratres sumus, Domino dicente: Omnes enim vos fratres estis. De qua fraternitate sanctus David dicit: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! HONORE INVICEM PRAEVENIENTES, id est antevenientes. Omnes enim nos invicem diligere debemus et honore praevenire, propter illud: Cum vocatus fueris ad nuptias, non discumbas in proximo loco. Dicit et alibi idem: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Non enim debes exspectare ut quis te prius diligat, sed tu potius eum debes praevenire diligendo, quia si te alius prior diligat, jam non tam magnam habes mercedem. Si enim diligis eos qui te diligunt, quam mercedem habebis? nonne ethnici hoc faciunt?

SOLLICITUDINE NON PIGRI. Superius dixerat, qui praeest in sollicitudine; et hic, sollicitudine non pigri. Superius admonuerat, hic omnes hortatur. Sed quid est quod dicit: Sollicitudine non pigri, cum Dominus dicat: Nolite solliciti esse? Et ipse alibi: Nihil solliciti sitis. In his enim quae Dei sunt, quae animae necessaria sunt, non pigri, non solliciti esse debemus, scilicet in jejuniis, in vigiliis, et oratione, et his similibus. Caeterum de transitoriis et caducis solliciti esse non debemus. SPIRITU FERVENTES; id est calentes, propter illud: Utinam frigidus esses aut calidus! sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. In tepidis enim nauseatur Dominus, in frigidis injuriam patitur, in ferventibus inhabitat. Judas enim quia tepidus erat, evomuit eum Deus. Sicut enim succensae ollae non appropinquant muscae, tepidae vero superinsedunt ( Ita cod. ), sic qui ferventes sunt in illo igne, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? illis appropinquare non audent maligni spiritus, tepidum vero illudunt. Et ideo in bono opere non tepidi, sed ferventes esse debemus. DOMINO SERVIENTES, id est ejus praeceptis obedientes. SPE GAUDENTES. Spe gaudet qui non respicit ea quae videt, sed futurum exspectat gaudium. Spes enim quae videtur, non est spes, sed quae non videtur. In omnibus enim quae patimur propter spem gaudere debemus, monente Jacob apostolo: Omne gaudium existimate vos, fratres mei, cum in variis tentationibus incideritis. Spe gaudentes, IN TRIBULATIONE PATIENTES. De gaudio enim spei tolerat tribulationes, scilicet multo majora esse quae pro illis promissa sunt praemia. Et ideo in omnibus tribulationibus gaudere debemus, propter illud: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Et iterum: Si quid patimini propter justitiam, beati.

ORATIONI INSTANTES. Necessaria est valde oratio, quia ut tribulatio possit tolerari, precibus est insistendum. Praestat enim vobis auxilium in adversis oratio assidua. Et ideo praecipit orationi insistere. Et Dominus in Evangelio: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Et Petrus: Vigilate itaque orantes, omni tempore. NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES. Dupliciter intelligi potest, scilicet ut sancti tribulantur, sic cum illis contribulemur, propter illud: Si fuerimus socii passionum, simul et resurrectionis erimus. Et illud: Scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, verae fraternitati fieri. Vel certe ad fidem venientes, infideles eorum substantiam diripiebant, quos idem Apostolus laudat: Nam et vincti compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Hortabat caeteros Apostolus: Recordamini fratrum [Cod., fratribus] qui erant in Jerusalem. Sicut tunc, ita et nunc, necessitatibus sanctorum communicandum; hoc est in cibo, et potu, et vestimento, et in omnibus quae indiget frater. Qui enim habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? HOSPITALITATEM SECTANTES. Magna virtus est hospitalitas. Per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio receptis; sicut Abraham vel Loth, qui propter hospitalitatem de Sodoma liberari meruerunt. Legimus enim quod non solum venientes suscipiebat, sed trahebat; unde et angelos in suo hospitio suscipere meruit. Hic datur intelligi, quia hospites non solum invitandi, verum etiam trahendi sunt. Inter suscipere hospitem et hospitalitatem sectari, multa distantia est. Multi hospites ad se venientes suscipiunt, sed non est hoc hospitalitatem sectari. Sed qui circumeunt vicos et plateas, invitos trahentes hospites ad domum suam, isti sunt sectatores hospitalitatis Habemus enim scriptum quod duo discipuli Domini eum ad hospitium cogentes, in fractione panis cognoscere meruerunt, quem per totum spatium itineris non cognoverant. Scriptum est enim: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed et factores legis justificabuntur. Hinc Dominus in fine dicet: Hospes fui, et suscepistis me.

BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS, BENEDICITE ET NOLITE MALEDICERE. Ipsum est quod et Dominus dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Hoc enim et ipse prior fecit, quando in cruce pro crucifigentibus se rogavit Patrem, dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. Sicut et nos inimicis nostris bonum potius quam malum reddere debemus, propter illud quod monet Petrus: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes. Multi sunt qui non maledicunt, sed e regione benedicunt. Isti implent apostoli Pauli praeceptum: GAUDERE CUM GAUDENTIBUS, FLERE CUM FLENTIBUS. Evidenter percunctandum est cum quibus gaudendum, cum quibus sit flendum. Non est gaudendum cum his qui gaudent in acquisitione rerum temporalium, in copia auri et argenti, et in venustate mulierum, in procreatione filiorum, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Cum his talibus non est gaudendum, quia de his scriptum est: Vae vobis qui ridetis nunc! quia lugebitis et flebitis. Sed cum illis est gaudendum qui gaudent pro spe vitae aeternae, quibus dicit Dominus: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Vel cum eis qui in persecutionibus positi gaudent, tenentes apostoli Jacobi praeceptum qui dicit: Omne gaudium existimate vos, fratres mei, cum in variis tentationibus incideritis. Talibus Dominus dicit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Flendum quoque non cum illis est qui dolent in amissione rerum, in morte parentum, sed cum illis flere debemus, qui propria peccata deplorant, conversi ad fidem, quod nequiter egerunt deflentes, sicut ille faciebat qui dicebat: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Cum his talibus flendum est, quia scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum gaudii, convivii exultantis [Cod., cibi tantis ].

IDIPSUM INVICEM SENTIENTES. Haec sententia in superficie obscurior videtur caeteris; attamen idipsum invicem sentire debemus, quod variare non licet, scilicet quod sentis de Patre, hoc de Filio, hoc de Spiritu sancto. Sicut habes in psalmo: In pace in idipsum, obdormiam et requiescam. Potest aliter intelligi, quod dicit idipsum, scilicet ut unanimes una voluntate simus, sicut de primitiva Ecclesia in Actibus apostolorum: Erat illis cor unum et anima una. Ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Vel certe de tribulationibus intelligi potest in compatiendo caeteris, sicut supra: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: et si fuerimus socii passionis, simul et consolationis erimus. NON ALTA SAPIENTES, SED HUMILIA RESPICIENTES. Quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Et alibi scriptum est: quia radix omnium malorum est superbia. Et Psalmista: Alta a longe agnoscit, id est superbiam. Et ideo juxta apostoli Petri praeceptum, humiliari nos debemus in conspectu Dei. Dominus enim sic ait: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea? Et: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Superbia de angelis daemones fecit, humilitas vero de hominibus angelos.

V. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos (XII, 16): Fratres, nolite esse prudentes apud vosmetipsos COMMENTUM LUCULENTII. Superiori capitulo dixerat: Non alta sapientes, id est superba. Subdit: NOLITE ESSE PRUDENTES AI-UD VOSMETIPSOS. Duas novimus prudentias, Dei et diaboli, carnis et spiritus. De prudentia Dei idem ipse dicit: Estote prudentes sicut serpentes. De prudentia carnis idem apostolus dicit: Prudentia carnis mors est; et: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes! Et notandum quia non dixit tantum, nolite esse prudentes; sed cum omni additamento, apud vosmetipsos. Apud semetipsum prudens est ille qui ulcisci se vult de inimico suo, qui maledicenti se remaledicit, percutientem se percutit. Hic talis apud semetipsum prudens est. Nos prudentiam animae tenere debemus, ut possimus resistere malo; prudentiam carnis nequaquam, ut nos ulciscamur. NULLI MALUM PRO MALO REDDENTES. Nullus nostrum malum pro malo reddere debemus [debet], sed potius pro malo bonum: propter illud: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Qui malum pro malo reddit, filius est Adae; qui bonum pro bono, filius est hominis; qui malum pro bono, filius est diaboli: sicut Judaei quibus Dominus multa bona opera ostendit pro quibus occiderunt eum. Et ideo filii diaboli appellati sunt, Domino eis dicente: Vos ex patre diaboli estis. Qui vero reddidit bonum pro malo, filius est Dei, qui pro Judaeis crucifigentibus oravit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt. PROVIDENTES BONA NON TANTUM CORAM DEO, SED ETIAM CORAM OMNIBUS HOMINIBUS. Id est facientes bona, ostendentes bonum, operantes bonum, non ut ab hominibus laudes captemini, propter illud: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; sed propter intentionem vitae aeternae, vel ut caeteris bonum exemplum ostendamus, Domino dicente: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Et illud Apostoli: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Dominum in die visitationis. Omnibus hominibus dicit, Judaeis, Barbaris et Scythis, Graecis, Latinis, et omnibus omnino, bonum exemplum ostendere debemus; coram Deo, ut illi placeamus; coram hominibus, ut nos imitentur.

SI FIERI POTEST, QUOD EX VOBIS EST, CUM OMNIBUS HOMINIBUS PACEM HABENTES. Quantum in nobis est, cum omnibus hominibus pacem habere debemus, et dicere cum Psalmista: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Sed haec humana fragilitas dicere solet: Quomodo pacem habere possum cum eo qui me persequitur, qui mihi res meas aufert? Audi eumdem apostolum dicentem: Dilectio proximi malum non operatur. Caeterum, si quis paganus, si quis schismaticus, si quis haereticus, de via veritatis deviare vult, pacem cum eis habere non possumus nec debemus. Sed melius est permittere scandalum nasci, quam ut veritas Christi relinquatur. Caeterum in illis naturam diligere, vitium odire debemus. NON VOSMETIPSOS DEFENDENTES, CHARISSIMI, id est ulciscentes. Nullus enim nostrum semetipsum defendere debet, propter illud: Si quis te percusserit in dextera maxilla, praebe ei et alteram. Et: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Duobus etenim modis LOCUM IRAE dare debemus, scilicet aut non resistendo, aut certe fugiendo. Locum irae dare debemus non resistendo, non remaledicendo, non repugnando, non reluctando, juxta praefatum testimonium. Locum irae dare debemus fugiendo, sicut et ipse Dominus fecit, qui fugiendo ex Aegypto declinare voluit. Et alibi cum lapidare eum vellent, abscondit se ab eis, quando, sicut dicit Evangelium, tulerunt lapides ut jacerent in eum, Jesus autem abscondit se et exivit de templo. Et de eo scriptum est quia coepit Jesus facere et docere. Melius est enim fugiendo locum dare, quam superbe manendo residere [ pro resistere]. MIHI VINDICTAM, EGO RETRIBUAM, DICIT DOMINUS. Sic se dicit Dominus injuriam sanctorum vindicaturum quasi suam. Et ideo nullus nostrum seipsum vindicare debet, quia habemus ultorem Deum qui nostras injurias quasi suas vindicaturus est. Qui per prophetam dicit: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Et in Evangelio: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, qui in me credunt, oportet ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Ergo illi ultio reservanda est, qui ita novit ulcisci injurias sanctorum.

SED SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM. Non sufficit alicui malum pro malo non reddere, nisi e contrario non dederit vel tribuerit ea quae indiget; propter illud: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Et specialiter verbo praedicationis unusquisque prout valet proximum cibare debet. HOC ENIM FACIENS, CARBONES IGNIS CONGERES SUPER CAPUT EJUS. Sunt nonnulli qui ea intentione cibant inimicos suos, ut carbones ignis, hoc est poenas, illis ingerant. Qui enim taliter cibat vel potat inimicum suum, non eum diligit sicut se. Sed non taliter cibare vel potare debemus inimicum nostrum, sed potius ut eum convertamus ad nos. Ut qui ante nos exosos habebat, incipiat diligere. Qui taliter diligit inimicum suum, carbones ignis illi congeret super caput, hoc est amorem charitatis. Carbones enim mortui, si vivo conjungantur, solent accendi. Sic et is qui ante nos exosos habebat, si viderit se diligi a nobis, incipit et ipse diligere nos. Scriptum enim est: Cum sancto sanctus eris. Hi sunt carbones de quibus dicit propheta: Habes carbones ignis, sede superbos, hi erant tibi in adjutorium. Caput vero illud intelligere debemus, de quo Dominus in Evangelio: Levate capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra. NOLI VINCI A MALO, SED VINCE IN BONO MALUM. Noli vinci a malo, id est ab eo qui te persequitur et odit: si te similem sibi fecerit, victus es ab eo. Sed vince in bono malum, id est in patientia vince ejus malitiam. Aliter: Noli vinci a malo, id est a diabolo, de quo in Evangelio scriptum est, quod malus homo superseminavit zizaniam in medio tritici et abiit. Et illud: Aut facite arborem malam et fructus ejus malos; quo intelligitur diabolus et mala ejus opera. Bonus autem Christus: unde dicitur: Aut facite arborem bonam et fructus ejus bonos. De quo in psalmo: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. In bono vince malum, in Christo diabolum. Aut certe noli vinci a malo, id est a peccato, ab opere carnis. Sed vince in bono malum, id est in fructu spiritus. De quo idem apostolus dicit: Fructus autem spiritus est. Vince malum, id est peccatum, mortificando opera carnis.

VI. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos (XIII, 8): Fratres, nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. COMMENTUM LUCULENTII. Superius admonuerat Apostolus Romanos omnibus debitum persolvere, dicens: Reddite omnibus debitum, cui tributum tributum, cui honorem honorem, cui timorem timorem, cui vectigal vectigal; nunc subinfert et dicit: NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS. Hoc ipsum et Dominus facere praecipit cum dicit: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Est enim debitum quod ita persolvere debemus: id est si aliquis nos laesit vel injuriatus est, hoc debitum persolvere, ut ultra malum pro hoc non respondeamus. Ut iibere audeamus dicere in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris. Quod ille servus facere noluit, cui a domino dimissa sunt decem millia talenta, et ipse conservo centum denarios noluit dimittere. Est aliud debitum, scilicet peccatum, quod ita persolvere debemus, ut ultra ad illud non redeamus. De quo alio loco idem apostolus dicit: Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Et est debitum, quod ita solvere debemus, ut semper teneamus; ita tenere, ut solvamus semper: scilicet charitas, quam semper solvere et semper tenere debemus. Hoc est quod dicit, nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Quia nunquam a dilectione proximi cessare debemus, scilicet esurienti cibum, sitienti potum, algenti vestimentum, et caetera quae indigere videmus, exhibeamus, et semper Deum toto corde diligere, proximum sicut nosmetipsos. Et hoc indeficienter, propter illud: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hinc idem apostolus dicit: Alter alterius onera portate. Et Dominus ipse: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. QUI ENIM DILIGIT PROXIMUM, LEGEM IMPLEVIT.

Dilectio et in Veteri Testamento et in Novo obtinet principatum. In Veteri habemus scriptum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum. In Novo Dominus recapitulat, cum legis perito interroganti, quod esset maximum omnium et primum mandatum, Dominus ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Proximum hoc in loco non consanguineum tantum intelligere debemus, sed omnem hominem. Si proximum consanguineum tantum vel propinquum intelligere volueris, videtur tibi dari licentia ut alios odiis insequaris, cum tuis tantum charitatem tenere. Sed melius est ut proximum, omnem hominem intelligas: quem qui sicut se diligit, implet legem Christi, qui dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis invicem. Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Dominum, diligat et fratrem suum. NAM NON ADULTERABIS. Qui ita diligit proximum sicut se ipsum, id est omnem hominem, adulterare non potest uxorem, quia nec ipse vult ut alius uxorem ejus adulteret, maxime cum Apostolus dicat: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. Et: Fugite fornicationem, quia omne peccatum, quodcunque facit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. NON OCCIDES. Et facillime patet quia nullus proximum suum occidere potest, si diligit eum sicut se, quia ipse non vult ab aliquo occidi se, sciens scriptum: Omnis qui occiderit gladio, gladio peribit, vel Dei vel hominis. NON FURABERIS. Et sicut superius diximus, nullus fratri suo furatur, si eum sicut se diligit; sciens scriptum, quia fures ad poenam vadunt. NON FALSUM TESTIMONIUM DICES: similiter intelligendum est, quia qui fratrem diligit sicut semetipsum, contra eum falsum testimonium proferre non potest; propter illud quod scriptum est: Falsus testis non erit impunitus. Sicut nec illi duo senes fuerunt, qui contra Susannam falsum dixerunt testimonium. Et in passione Domini et in beati Stephani legimus falsos testes adfuisse, quorum nullus impunitus esse potuit.

NON CONCUPISCES REM PROXIMI TUI. Sicut superius diximus, ita intelligendum est. Sed est alter proximus, videlicet Dominus Jesus Christus, qui cum esset Deus noster, proximus fieri dignatus est, sicut ipse in parabola hominis qui descendebat a Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, dicit. Cum enim dixisset quod sacerdos et levita, viso saucio pertransissent, et miserti non sunt, Samaritanus transiens misertus est: statim subintulit: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illo. Hunc dicit proximum, qui diligit omnem legem, et universa mandata in ejus amore complet. De quo scriptum est: Finis legis Christus. Neque ullo pacto fieri potest, ut ex toto corde totisque visceribus suis quis diligens Christum, faciat aliquid quod non placeat Christo. Non enim adulterat verbum illius, si veraciter eum diligit; sicut nec apostolus faciebat, qui dicebat: Non sumus adulterantes verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. Et propheta in psalmo: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Hic talis non solum non adulterat, sed nec mulierem respicit ad concupiscendum, sed magis dicit cum Psalmista: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Non solum autem non occidit, sed nec irascitur; propter illud: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Sed neque furatur verba illius, sicut illi faciebant de quibus ille dicit: Quotquot venerunt ante me, fures fuerunt et latrones. Neque falsum testimonium dicit, sciens ipsum quem diligit falso testimonio proditum. Vel non eum minorem Patri facit, sicut Ariani, qui dicunt Patrem majorem, Filium minorem, Spiritum vero sanctum perminorem dicunt falsiloqui et seductores. ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM IN HOC VERBO INSTAURATUM. Sunt quidem alia mandata vel quae superius sunt dicta, vel in tabulis lapideis sculpta, sed in hoc verbo instaurantur, scilicet in dilectione Dei et proximi, Domino dicente: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae: DILIGES PROXIMUM TUUM SICUT TE IPSUM. Et nota quia in dilectione Dei aequalitatem, in proximi vero dilectione quantitatem cum dixit: sicut te ipsum Dilectio autem Dei nulla mensura constringitur. DILECTIO PROXIMI MALUM NON OPERATUR. Verum est, quia nunquam in proximum suum malum operatur, quia ita illum diligit ut se. Vel qui Christum diligit ut se, malum non operatur, id est peccatum non facit, quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat. Plenitudo ergo legis est dilectio, quia omnia mandata de charitate procedunt, et ad ipsam usque perveniunt; sine qua virtutes vitia reputantur. Et hoc est quod dicit Dominus per prophetam: Verbum breviatum faciet Dominus super terram. Quid enim plus breve potest esse, quam in duobus praeceptis omnia concludi? Si enim omnia perquirere non vales, tene ista duo, et omnia implesti, quidquid patet, quidquid latet in divinis Scripturis.

VII. Lectio Epistolae I beati Pauli apostoli ad Corinthios (I, 4): Fratres, gratias ago Deo meo semper pro vobis, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Corinthii sunt Achaei: hi praedicati a Paulo apostolo, post ejus discessionem illius doctrinam deserentes seducti sunt a falsis prophetis. Hoc Apostolus cupiens reformare scribit illis epistolas duas. In prima laudat eos in capite, inferius valde reprehendit more periti medici dicens: sic enim peritus prius tangit carnes sanas ut perveniat ad putridas: si enim prius infirmas tangeret, forsitan aeger ejus medicinam respueret. Sic Apostolus prius tetigit hoc quod sanum erat in Corinthiis, cum laude inchoavit: FRATRES, GRATIAS AGO DEO MEO SEMPER PRO VOBIS IN GRATIA DEI, QUAE DATA EST VOBIS IN CHRISTO JESU. Ad putridas pervenit cum ait: Audiuntur inter vos fornicatores. Si enim in primo capite redarguerentur, forsitan non reciperent ejus doctrinam. Ait ergo: Gratias ago Deo meo semper pro vobis. Ac si dicat: Gratias quidem ago Deo, qui habet scientiam matrem virtutum; sed volo vos scire quae illa sit vera scientia, ubi mores cum vita concordant; non quae inflat, sed quae aedificat. Scientia enim inflat, charitas autem aedificat. QUIA IN OMNIBUS DIVITES FACTI ESTIS IN ILLO, IN OMNI VERBO, ET IN OMNI SCIENTIA. Ostendit in omni bono eos ditatos, quoniam ad fidem Christi venerunt; scilicet in omnibus virtutibus, in omni verbo, et in omni scientia, in utroque Testamento, Veteri et Novo. In omni verbo dicit, in lege, in scientia, in Evangelio. Ille enim dives in omni verbo, et in omni scientia, qui omnes pene Scripturas valet discere, et alios erudire. Ille est veraciter sapiens in omni verbo et in omni scientia, qui hoc quod legit et intelligit, aliis praedicat; si prius opere implet, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiatur. Nonnulli sunt divites in omni verbo, sed non in omni scientia; sicut Judaei putant, qui tantum litteram legis custodiunt, Evangelium vero respuunt. Sunt alii divites in scientia, sed non in verbo, qui Evangelium respuunt, sicut Manichaei. In omni verbo dicit in superficie, in scientia, in intellectu spirituali. Et hoc forsitan ideo dicit, quia erant in Corinthiis, qui utrumque Testamentum recipere nolebant. Et ideo sicut magister imperfectos discipulos laudando ad meliora provocat. Sic enim et ad Galatas ait: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.

SICUT TESTIMONIUM CHRISTI CONFIRMATUM EST IN VOBIS, ITA UT NIHIL VOBIS DESIT IN ULLA GRATIA. Testimonium Christi utrumque dicit Testamentum, quod Christi adventum vel prophetavit vel ostendit. Unde et ipse Dominus: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Confirmatum est, inquit, in vobis, id est me praedicante; nec novum enim sine Veteri, nec Vetus sine Novo; sed utrumque eos docuit, sicut alibi dicit: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi; ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Huic simile est, quod ait Salomon: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. EXSPECTANTIBUS REVELATIONEM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. Ille qui dives est in omni verbo et in omni scientia, nihil ei restat, nisi ut exspectet revelationem Domini, sicut Dominus ait: Estote parati, similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Quod dupliciter intelligi potest, et specialiter, et generaliter. Specialiter quando uniuscujusque anima viri perfecti a corpore egrediens migrat ad Dominum, ipso dicente: Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus. Generaliter vero in die judicii, quando omnes astabimus ante tribunal Dei. Unde et alibi: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus. Unusquisque enim fidelis sic vivere debet, ut possit exspectare revelationem Domini; scilicet cupiat dissolvi, et esse cum Christo, propter illud quod Dominus dicit: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes.

QUI CONFIRMAVIT VOS USQUE IN FINEM SINE CRIMINE. Exspectant enim sancti revelationem Domini, quia nunc vita nostra abscondita cum Christo in Deo. Revelabitur vero, quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Nunc enim filii Dei sumus, et nondum apparet quod erimus. Revelabitur vero quod exspectamus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Qui et confirmavit, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Illuminavit enim his qui in tenebris, et in umbra mortis erant. Et hoc est quod dicit, qui et confirmavit vos. Usque in finem dicit, id est, mortem, vel in diem judicii. Et nota quia non dicit sine peccato, sed sine crimine. Nec contrarius videtur Joanni qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Aliud est peccatum, aliud est crimen. Dante Deo sine crimine potest esse homo, scilicet sine sacrilegio, sine adulterio, sine furto, vel majori crimine; sine peccato vero nullus. Quia non est homo super terram qui facit bonum, et non peccet. In multis enim offendimus omnes. Et ideo non ait sine peccato, sed sine crimine. IN DIE ADVENTUS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, vel in diem mortis, quando ad suos venire dignatur. Unde et dicit: Sic eum volo manere donec veniam. Vel in diem judicii, quando venturus est judicare vivos et mortuos. Bene dicitur in die adventus Domini nostri Jesu Christi. Unde et Matthaeus: Cum sederit rex in solio regni sui, et coeperit judicare. Quae dies amara erit injustis, blanda et mitis justis et piis, quibus dicetur a Domino: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Reprobis autem: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui vobis paratus est. Quem diem propheta prospiciens dicit: Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies nebulae et turbinis, dies nubis et clangoris. De qua et alius propheta: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum Dominus.

VIII Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios (III, 13): Fratres, obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, etc. EXPOSITIO LUCULENTII. Videbat Paulus apostolus consummari cursum [ Cod., cor] suum, et simulacra deorum ad nihilum redigi, principem mundi foras projici, pullulare fidem credentium, aedificari Ecclesiam et crescere, se autem atrociter persequi propter instantiam laboris et praedicationis accepti officii ad construendam Ecclesiam. Discipulos, quos ante praedicaverat verbis, voluit instruere exemplis, cum ait: OBSECRO VOS NE DEFICIATIS IN TRIBULATIONIBUS MEIS; ac si dicat: Totum quod patior, quo arctor, quo tribulor, mea tribulatio vestra est gloriatio, quia tunc in fide discipuli solidantur, cum propter eos magister patitur et angustiatur. Potest et aliter intelligi quod dicit: Obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis; ac si dicatur: Sicut ego inter procellas mundi istius et persecutiones non titubo, ita et vos apposita supplicia, si contigerit, pro Christi nomine formidare nolite. Bene dicit, QUAE EST GLORIA VESTRA. Cui simile est: Si quid patimini propter justitiam, beati eritis. HUJUS REI GRATIA FLECTO GENUA MEA AD PATREM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. Et hic convenit sensus superioris causae, quod Apostolus rogat pro Ephesiis, ne deficiant in tribulationibus, cum dicit: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi. Sicut enim sunt genua exterioris hominis, sic sunt et interioris. Tale quid et ad Philippenses idem apostolus ait: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Quod utique non ad solam corporis pertinet genuculationem. Multi enim videntur erecta cervice orare, apud Deum vero humiliter poplite flectuntur. Et e regione nonnulli prolixe orantes, poplitem figunt ante homines humiliter, apud Deum erectam cervicem habent. Paulus vero non tantum genu flexo, quantum affectu mentis, orabat cum diceret: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, EX QUO OMNIS PATERNITAS IN COELIS ET IN TERRA NOMINATUR. Paternitatis honorem dicit apostolus Paulus nominari in coelis et in terra. In coelis, scilicet in angelicis potestatibus, quia sicut nos in terris propter reverentiam, venerationis causa, anteriores nostros patres nominamus patriarchas et prophetas sic et digniores potestates in coelestibus paternitatem obtinent. Dicuntur enim angeli minoris ordinis. Archangeli, throni, dominationes, principatus et potestates paternitatem habent. Et ideo dicit apostolus Paulus: Ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Et nota quia non dixit ex quo nata est, sed ex quo nominatur; ac si dicat, ex Domino qui exemplum reliquit sanctis ita faciendi.

UT DET VOBIS SECUNDUM DIVITIAS GLORIAE SUAE VIRTUTE CORROBORARI PER SPIRITUM EJUS. Divitiae ipsius sunt, utpote dona charismatum, dona virtutum, quae sanctis largitur, sicut unus ex eis qui acceperat dicebat: Nos de plenitudine ejus accepimus gratiam pro gratia. Orat apostolus pro Ephesiis dicens: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus. Ac si dicat: Tantis fulti sitis donis virtutum, ut inter persecutiones fortes maneatis, quod nullus utique facere poterit, nisi gratia sancti Spiritus fuerit imbutus. Sicque dicit virtute corroborari per Spiritum ejus; qui enim Spiritum Dei in se habitantem habuerit, erit fortis, et habebit virtutes. IN INTERIOREM HOMINEM HABITARE CHRISTUM PER FIDEM IN CORDIBUS VESTRIS. In hoc vult ostendere duos homines esse in uno homine, exteriorem videlicet et qui corrumpitur, interiorem qui renovatur de die in diem, sicut ipse in alio loco dicit: Si exterior homo noster corrumpitur, is tamen qui intus est renovatur de die in diem. Habitat enim Christus in interiorem hominem, et hoc non nisi per fidem. Sine fide enim impossibile est placere Deo: et contra, Justus ex fide vivit. Qui enim perfectam habet fidem, habet Christum habitantem in se. Utique et Pater loquitur, Et inhabitabo in illis, et inambulabo.

IN CHARITATE RADICATI ET FUNDATI, UT POSSITIS COMPREHENDERE CUM OMNIBUS SANCTIS QUAE SIT LATITUDO, LONGITUDO, SUBLIMITAS, ET PROFUNDUM. Ille in charitate radicatus pariterque et fundatus est, quem nec prospera elevant nec adversa perturbant. Sicut ille erat qui dicebat: Quis nos separabit a charitate Dei? subauditur nullus. Caeterum multi videntur in charitate radicati, sed non sunt fundati, quos prospera elevant, adversa perturbant; qui tempore pacis credere videntur; tempore adversitatis negant; sicut de false credentibus dicit Dominus: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Et Paulus: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Orat beatus Paulus apostolus pro Ephesiis, ut essent in charitate radicati et fundati, et cum omnibus sanctis comprehendere potuissent quae sit latitudo, sublimitas, et profundum; non mundanae sapientiae, quae stultitia est apud Deum, sed spiritualis, quae amica est Dei. Sapientes enim hujus mundi comprehendere solent spatia terrarum, latitudinem scilicet ab aquilone usque ad meridiem, longitudinem autem ab ortu solis usque ad occasum, sublimitatem vero a terra usque ad coelum, profunditatem usque ad abyssum; numerantes etiam guttas maris Oceani, numerum arenarum ejusdem maris, stellas coeli, et haec fatuitas est. Nos autem cum apostolo Paulo spiritualibus spiritualia comparantes, comprehendamus cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum. Primo crucem nostri Redemptoris considerantes in qua mysteria significata sunt. Ibi namque fuit latitudo, longitudo, et profunditas primo, et non statim sublimitas: latitudo fuit lignum quod in transversum jacuit, ubi manus nostri Redemptoris fixae fuerunt; longitudo lignum illud quod ab eo in terra figebatur, usque ad latitudinem pertingens, in quo corpus nostri Redemptoris tensum fuit; profundum illud quod in terra fixum fuit, ubi steterunt pedes ejus. Primo namque crux in similitudinem tau litterae facta fuit, sed postea additum fuit ibi lignum, ubi causa ipsius scripta fuit; et nutu Dei hoc actum fuit, ut plenum mysterium in se contineret, ut sancto signo crucis muniti, tuti manerent ab hoste antiquo. Haec ad litteram.

Spiritualiter vult apostolus Paulus intelligere quae sit latitudo, et longitudo. Latitudo est charitas, quae non solum amicos in Deum, verum inimicos propter Deum diligere consuevit, de qua scriptum est: Latum mandatum tuum nimis. Longitudo est perseverantia boni operis, de qua Dominus dixit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Sublimitas est spes. Quod enim non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quod illi possunt dicere qui mente in coelestibus habitant, sicut ille qui dicebat: Conversatio autem nostra in coelis est. Profundum est fides, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentum. Aliquis enim coepit diligere proximum, id est omnem hominem, et nunquam etiam nec in persecutione cessavit ab ejus dilectione; haec latitudo est. Facit hoc totum propter adipiscendam vitam aeternam; et hoc sublimitas est. Pendent haec omnia ex occulta divina misericordia quae interius semper hominem protegit; et hoc profundum est. Si autem quislibet ingeniosus altero sensu indagare sategerit, intelligat id quod sequitur: SCIRE ETIAM SUPEREMINENTEM SCIENTIAM CHARITATEM CHRISTI, UT IMPLEAMINI IN OMNEM PLENITUDINEM DEI. Supereminens est enim charitas Christi et praecellens omnia ista. Quod sequitur: EI AUTEM QUI POTENS EST FACERE OMNIA SUPERABUNDANTER QUOD PETIMUS AUT INTELLIGIMUS, SECUNDUM VIRTUTEM QUAE OPERATUR IN NOBIS. Nullus enim tantum petere potest et intelligere quod petat, quantum ipse potest largire, qui dat ut petamus, qui per prophetam loquitur dicens: Antequam me invocetis, ego exaudiam. Et per semetipsum dicit: Sine me nihil potestis facere

IPSI GLORIA, ET IN ECCLESIA IN CHRISTO JESU IN OMNES GENERATIONES SAECULI SAECULORUM. AMEN. Ipsi, scilicet Deo Patri; in Ecclesia, hoc est in congregatione justorum fidelium, qui eum sine intermissione glorificant, gratias agentes Deo, et hoc per Christum. Cum dicit in Christo Jesu in omnes generationes, per Filium ejus laudatur Pater in terris. Et bene dixit in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. Ante enim quam Dei Filius venisset in mundum, unam plebem tantum cognoverat, juxta quod scriptum est: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Postquam vero Dei Filius venit in terris, ejus doctrina per universum mundum claruit. Jam nunc dicitur: Exaltare super coelos, Deus, et in omnem terram gloria tua. Hoc est quod dicit Apostolus: In omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. Cum vero dicit saeculi, formam ostendit praesentis temporis; cum autem subjungit saeculorum, sine fine ostendit laudare Deum in sanctis. Et ideo sine intermissione illi gratias agere debemus, qui talem nobis dedit doctrinam, ut sic eum cognoscere possimus.

IX. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios (IV, 1): Fratres, obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, etc. COMMENTUM LUCULENTII. In hac sententia duplex intelligenda est ratio. Quantum enim ad litteram attinet, vinctus erat in Domino, id est propter Dominum, quia fidem Christi praedicans, a nullo persecutore obsisti potuit vel elevari, et ob hanc causam in carcere trusus fuit, et hoc est quod ait: EGO VINCTUS IN DOMINO. Aliter vinctus in Domino erat vinculo charitatis cum Ephesiis; de quo in alio loco dicit: Super omnia autem haec charitatem habentes, quae est vinculum perfectionis. Sic sancti postquam in charitate agglutinantur, separari non queunt. Sic de David et Jonathan legimus: Conglutinata est anima Jonathae cum anima David. Et ideo prae tanta dilectione cum Ephesiis junctus erat Paulus, ita ut non solum tempore pacis, verum etiam nec in persecutione ab eis non recedat; licet corpore absens fuisset, spiritu cum illis erat. Exorabat etiam ut fidem quam acceperant inconcussam servarent: UT DIGNE AMBULETIS VOCATIONE QUA VOCATI ESTIS. Quasi diceret, eum qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, digne sequimini vestigia ejus, humilitate, patientia, obedientia, caeterisque virtutibus. Quod iter quomodo ambulandum est? videlicet non gressu pedum, sed affectu mentis. Ille etenim digne ambulat vocatione qua vocatus est, qui nec in prosperis erigitur, nec in adversis dejicitur, nec declinat ad dextram sive ad sinistram, audiens prophetam dicentem: Haec via, ambulate in ea, neque ad dextram neque ad sinistram. Nam qualiter ambulare debet unusquisque fidelis, quasi exponens Apostolus statim subjecit cum ait: CUM OMNI HUMILITATE, ET MANSUETUDINE, CUM PATIENTIA. Recte primo dixit, cum omni humilitate, quia qui sine humilitate virtutes congregat, quasi qui in ventum pulverem portat. De humilitate Dominus dicit: Super quem requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Hinc est enim quod Petrus ait: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Hinc iterum ipse Dominus dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur. Et mansuetudine; quam qui habet non solum domesticis, verum etiam agrestibus, semitam praebebit, imitans Deum qui ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et iterum: Beati mites, quoniam ipsi Deum videbunt. Cum patientia; quidquid fidelibus evenerit adversitatis, omnia patienter tolerant; sicut idem apostolus alio loco dicit: In multa patientia. Et propter illud: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Alibi quoque dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Hanc virtutem Dominus ad passionem pergens commendavit discipulis suis dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.

SUPPORTANTES INVICEM IN CHARITATE. Hanc sententiam in Epistola ad Galatas edisseruimus in loco quo dicitur, Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Lex Christi est dilectio, sicut ipse dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis in invicem. Et ideo cum patientia nos supportare debemus in invicem, sic ut qui viderit errantem, ad viam veritatis revocet, irascentem ad concordiam, lapsum erigere, dolentem consolare, esurienti cibum, sitienti potum, algenti vestimentum tribuere. Sicque fit ut omni necessitate fraterna consolando cum patientia supportemus. UNUM CORPUS. Unum corpus dicit sanctae Ecclesiae, sicut in alio loco dicit, quia unum corpus, et unus panis sumus in Christo. Nam quanquam in membris divisa sit sancta Ecclesia, tamen in unitate fidei consistens, unum est corpus, sicut idem apostolus dicit alibi: Vos estis corpus Christi, et membra de membris; addidit: UNUS SPIRITUS. Unanimitatem ostendit, quam omnes fideles habere debent, juxta quod scriptum est: Qui habitare facit unanimes in domo. Petrus quoque admonet dicens: Omnes unanimes in oratione estote compatientes. Aliter, unum spiritum dicit, id est Spiritum sanctum, qui dividitur in septiformes gratias, quo omnes fideles innuuntur. Ideo unus spiritus Trinitatem tenet. SICUT VOCATI ESTIS IN UNA SPE VOCATIONIS VESTRAE. Unam spem vocationis vestrae dicit coelestem beatitudinem, ad quam tendent omnes electi. Sed valde contraria videtur esse sententia apostoli Pauli verbo Domini ubi ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Et Apostolus ait: In una spe vocationis vetrae: attamen si recte consideres, et Dominus verum dicit, et apostolus Paulus verus. In domo, inquit Dominus, Patris mei mansiones multae sunt; sicut idem subjecit, alius autem sic, alius vero sic. Et hoc propter diversorum merita, quia unusquisque sanctorum prout meretur, ita et accipit praemium. Dicit enim ipse Dominus de se: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum; attamen non omnes aequaliter; sed, sicut ait Scriptura, stella differt in claritate, sic erit in resurrectione multorum [mortuorum]. Alia est enim claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum, sic erit et in resurrectionem mortuorum, juxta praefatam rationem. Hinc angelus ad prophetam Danielem ait: Docti fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Attamen una spes omnium electorum, coeleste scilicet regnum, ubi semet jungentes nequeunt separari.

UNUS DOMINUS, UNA FIDES, UNUM BAPTISMA, UNUS DOMINUS ET PATER OMNIUM, QUI EST SUPER OMNES, ET IN OMNIA. Unus est Dominus, id est Dominus Jesus Christus, qui non partitur, sed in unitate semper consistit. Et una fides credentium, pariter et unum baptisma, sicut ipse Dominus dicit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Valde pensandum est quare dicat Apostolus unum baptisma. Sic et Lucas in Actibus apostolorum testatur cum dicit: Baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Dominus Spiritu sancto et virtute. Unum est enim baptismum, quod in Trinitate dari testetur; sicut ipse Dominus in alio loco dicit: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Et ideo unus Dominus est, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, ET IN OMNIBUS NOBIS. Deus pater dicitur unus esse: et bene dicit Pater omnium, quia Pater omnium creaturarum, juxta quod scriptum est: Qui manet in aeternum cuncta creavit simul.

Quia hic de Trinitate mentio facta est, restat ut inde restrictius aliquid loquamur. Dixit enim primo, unus Spiritus; deinde unus Dominus; tertio unus Deus et Pater omnium. Primum posuit Spiritum sanctum, deinde Filium, tertio Patrem. Utitur hoc testimonio contra Arium, suosque similes, qui dixerant: Pater major, Filius minor, Spiritus sanctus perminor Patre et Filio. Quem enim ille perminorem dicebat, Apostolus primum posuit cum dicit, unus Spiritus. Rursumque quem ille minorem dicebat Patri, in secundo loco posuit cum dixit, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia. Non solum autem Paulus, verum etiam et sanctus David, et Spiritum sanctum praemuniens [ Cod., praevidens] fidemque sanctae Trinitatis et honorem ab haeretica pravitate, ita distinguit: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicens spiritum rectum, ostendit Spiritum sanctum. Et cum subjungit: Ne projicias me a facie tua, de Filio dicit. Cum vero infert: Redde mihi laetitiam salutaris tui, Patrem utique insinuat. Et nota quod dicit Paulus: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula; non qui sunt dii, sed qui est Deus. Prudenter namque Trinitatem distinxit, sed fideliter univit cum dixit: qui super omnes, id est, Deus Pater; et super omnia, Deus Filius. In ipso enim, ait Apostolus, vivimus, movemur, et sumus. Et in omnibus, Spiritus sanctus, qui vadens circuiensque replet corda fidelium, juxta quod scriptum est: Scitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus sanctus habitat in vobis, qui est benedictus in saecula; in omni creatura, in quibus laudatur et benedicitur Deus, sicut scribitur in hymno trium puerorum: Benedicite, omnia opera Domini, Dominum; laudate et superexaltate eum in saecula.

X. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios (IV, 23): Fratres, renovamini spiritu mentis vestrae, etc. EXPOSITIO LUCULENTII. Renovari praecepit Apostolus spiritu mentis vestrae, de quo alibi: Si exterior homo noster corrumpitur, is qui intus est renovatur. Et recte dicit: RENOVAMINI SPIRITU MENTIS VESTRAE; quia nec in sensu sine spiritu, nec in spiritu sine sensu renovamur. Sicut enim psallimus spiritu, psallamus et mente; oramus spiritu, et mente oremus; ita renovari debemus sensu, ut cum ipse mundus fuerit atque purgatus, adjungatur ei et renovatus spiritus. Quod qui fecerit, jam non simplex ejus spiritus dicitur, sed spiritus sensus dicitur esse. ET INDUITE NOVUM HOMINEM QUI SECUNDUM DEUM CREATUS EST. Id ipsum mihi videtur esse quod dicit et alibi: Induimini vos Christum Jesum, quoniam omnes fideles Christum induunt, et dicitur eis ab Apostolo: Quotquot credidistis, Christum induistis. Nam et sancti indumentum Domini interdum dicuntur, sicut alibi dicit: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamentum vestiris. Sancti autem induunt Dominum, dum renovant spiritum mentis suae. Et recte novum hominem dicit Dominum Jesum, quia novus homo venit in mundum, nova praecepta dedit mundo. Nova etenim fuit conceptio, partus, nativitas, baptismum, doctrina, passio, mors, resurrectio, et in coelis ascensio. Quidquid in illo consideres, in assumpto homine tantum novitas fuit. Qui enim in sua Deus ante saecula exstitit, in fine saeculi in nostra novus homo apparuit. Quem novum hominem novi homines indui debent, eum imitando, ut sint mansueti, mites, humiles, misericordes, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, et his similia quae ipse jubet implendo. Quod qui fecerint, induuntur novum hominem Christum, et valent dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus, QUI SECUNDUM DEUM CREATUS EST.

Nota quia in Scripturis sacris non de minimis, sed de summis et praecipuis creationibus invenitur nomen. Verbi gratia: creatus est mundus, aedificata est domus, condita est urbs. Considera ordinem, et vide magnitudinem assumptum hominem Deum. Quasi creatus dicitur, quomodo mundus. Qui enim ante saecula Deus una cum Patre exstitit, sicut habes in Sapientia: Dominus possedit me in initio viarum suarum; in fine saeculorum novus, novus homo secundum Deum creatus est. Sed contrarium videtur fidei nostrae, quam confitemur dicentes: Filius a Patre solo est, non factus, non creatus sed genitus. Sed semper, ut saepe dictum est, duas naturas in Dei Filio intelligere debemus, divinam scilicet atque humanam; divinam, in qua aequalis est Patri, in qua nec factus nec creatus est; humanam, in qua de matre natus est homo. Ordinem exponit quomodo IN JUSTITIA ET SANCTITATE ET VERITATE. Jesus ergo Filius Dei in justitia et sanctitate creatus est, quia Deus veri Dei Filius est. Et nota: religio atque justitia in illo cum veritate completa est; et ideo bene in justitia, quia maculam peccati non habuit; justus, quia justitiam diligit; sanctus, sicut ipse dicit: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et veritas, cum dicit: Ego sum via, veritas et vita.

PROPTER QUOD DEPONENTES MENDACIUM, LOQUIMINI VERITATEM UNUSQUISQUE CUM PROXIMO SUO. Propterea quia novum hominem indui debetis, primo mendacium deponere debetis, et veritatem loqui. Simile est quod peccatori dicit sanctus David: Declina a malo, et fac bonum. Et idem apostolus ad Titum: Ut abnegantes impietatem et saecularia desideria. Petrus ad sparsos (Epist. I, III, 10): Qui vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo. Sic et hic deponentes mendacium. Mendacium est omne verbum dolosum. Augustinus dicit omne mendacium peccatum esse. Audi et aliud: Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Proximum hoc in loco consanguineum, vel propinquum, aut vicinum tantum intelligere non debemus; sed omnem hominem; alioquin qui proximus non est debet mendacium audire? non utique. Si enim proximum consanguineum ut propinquum intelligere tantum debemus, quid faciemus de quo alibi dictum est, Non adulterabis uxorem proximi tui? Si proximum consanguineum intelligis solummodo, videtur dare illi licentiam cum extraneis mulieribus concumbendi. Et vere omnes adulteri ad poenam vadunt: et fornicatores et adulteros judicabit Deus. Ergo proximum omnem hominem intelligi debet, cum quo, relicto mendacio, veritatem loqui necesse est. QUONIAM SUMUS INVICEM MEMBRA. Hic distantia facta est, ut proximum intelligas omnem hominem. Membrum autem non potest esse, nisi fidelis fideli. Quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideli cum infideli? subauditur Nulla. Ita nec paganus Christiano membrum esse potest, nisi illi quibus Apostolus dicit: Vos estis corpus Christi, et membra de membris.

IRASCIMINI, ET NOLITE PECCARE. Duplex non solum apud nos, verum etiam apud philosophos est ira. Est enim ira, quae naturaliter accidit homini, concitato furore mentis, de qua propheta: Turbatus est a furore oculus meus. Quam funditus vetare non potuit, et ideo ait: Irascimini, et nolite peccare. Est enim et alia ira quae ex livore invidiae descendit, de qua nascitur rixa, et odium, quam in catalogo vitiorum enumerans dicit: Irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes. SOL NON OCCIDAT SUPER IRACUNDIAM VESTRAM. Si simpliciter hunc solem intelligimus, quem oculis corporeis cernimus, videtur nobis licentia data per diem irascendi. Et quid faciemus? quia potest homo una die peccare quantum non potest annorum curriculis poenitere. Ergo non de isto sole, sed de sole Christo, qui occidit malis, juxta quod de pseudoprophetis dicitur: Occidit eis sol in meridie; oritur vero sanctis, juxta quod dicitur: Vobis timentibus nomen Domini orietur sol justitiae. Et hoc est quod dicitur: Sol non occidat super iracundiam vestram. Ac si dicat, si concitata mente ira subrepserit, cito ad poenitentiam convertimini, ne subito rapta anima obtenebretur, vel sol justitiae, vel principale cordis tenebris obvolvatur. Potest adhuc et simpliciter de hoc sole intelligi dictum, juxta quod in quarto psalmo dicit David, unde sumptum videtur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini; id est quaecunque in die cogitatione, ira, vel opera, delinquitis, in cubilibus vestris compungimini. Ante solis occasum in pace revertimini, vel in crastinum non differatis. NOLITE LOCUM DARE DIABOLO. Diabolus ergo, cum nomen est, Latine criminator dicitur; lingua Hebraica Satan, adversarius appellatur, sive contrarius: ab Apostolo Belial nominatur, id est absque jugo, eo quod de collo suo abjecerit servitutem, quem Aquila apostatam transtulit: cui locum dare non debemus peccando, irascendo; locus enim diaboli peccatum est. Locum quotidie quaerit circumiendo, dicente Petro apostolo: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Et hoc ideo, quia invidet omni bono. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum

QUI FURABATUR, JAM NON FURETUR. Furtum nominat apostolus Paulus omne nocumentum proximi; amatores enim saeculi hujus facultates praesentis temporis amplectendo, proximis invident, vi rapiunt, vel in negotiis circumveniunt, et auferunt; ideo admonet Ephesios ne in occasione lucri incurrant crimen furti. Hinc aliis discipulis dicit: Neque circumveniat avarus in negotio fratrem suum. Potest et altius intelligi quod dicit, qui furabatur jam non furetur; scilicet sicut de pseudoprophetis dictum est, quia sermones furabatur unusquisque a proximo suo: et quotquot venerunt, fures fuerunt et latrones. Hi tales omnes furantur verbum Dei, loquuntur mendacium cum proximo suo. Et hos tales prohibet furtum facere, juxta quod et superius dixit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. MAGIS AUTEM LABORET OPERANDO MANIBUS SUIS QUOD BONUM EST. Simile est quod jam dictum est: Declina a malo, et fac bonum. Et recte dicit operando manibus, quod bonum est, ut qui antea res alterius furto rapiebat, incipiat propria largiri. Similiter et de caeteris rebus intelligendum est. Et nota non dixit, quia laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat victum, et non indigeat, vel nulli molestiam faciat; sed laboret, inquit, UT HABEAT UNDE TRIBUAT NECESSITATEM PATIENTI. Qui enim sibi laborat, ut non indigeat ipse, necdum Apostoli praeceptum implet. Ergo laboret operando manibus suis; quia sicut saepe dictum est, quilibet homo quam promptus esset ad bonum faciendum. Si promptior non potest, saltim quasi mensura [ Ita se habet locus in Cod. ], sicut alibi idem apostolus dicit: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra in sanctificatione. Ex proprio labore cibare esurientes, vel potare sitientes, et in caeteris quae indigere prospexerit subvenire. Vel specialiter operare in agro animae suae, ut spiritalibus panibus impleatur, et dare possit cibaria in tempore suo conservis suis propter illud: Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?

XI. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios (V, 15): Fratres, videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Saepe dictum est, quia sicut sunt exteriores oculi corporis, cum quibus hanc lucem videmus, sic sunt et interiores cordis, cum quibus Deus videtur, de quibus ipse dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et sicut sunt exteriores gressus corporis, sic sunt et interiores mentis, de quibus scriptum est: A Domino gressus hominis diriguntur. Quod vero hic dicit: VIDETE ITAQUE QUOMODO CAUTE AMBULETIS; tale est quod ait Salvator: Ambulate dum lucem habetis. Sicut enim, verbi gratia dicam, aliquis homo iter faciens prospicit ubi gressus figat pedis, sic qui spiritaliter ambulare desiderat, prospicere debet ubi gressum mentis figat, ne corruat. Ergo unusquisque caute ambulare debet, ne cedat, nec declinet ad dexteram, sive ad sinistram; sed per arma justitiae tutus incedat, audiens prophetae monita: Haec via, ambulate in ea. Quod qui feccrit, valebit dicere: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. REDIMENTES TEMPUS, QUIA JAM DIES MALI SUNT. Illud dicit tempus quod in Adam omnes perdidimus, scilicet immortalitatem, et paradisiacam, beatitudinem. Sciendum enim est quia a Deo immortalis conditus fuerat, si non peccasset. Non fuisset necesse redimere tempus, quia coeli cives effecti, Deum facie ad faciem conspiceremus, sicut ipse faciebat, antequam peccasset. Quod si tempus quis vult redimere, consilium Domini audiat dicentis: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Et iterum: Orate pro persequentibus et calumniantibus vobis. Et hoc est quod ait: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Tempus quippe redimimus quando anteactam vitam ad memoriam reducimus, et ea quae negligenter commisimus, flendo punimus, quod iniqui nequaquam faciunt, dicente propheta: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Quoniam dies mali sunt. Quantum ad rationem, et spiritalem intelligentiam pertinet, dies boni a Deo facti sunt, dicente Scriptura: Vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Habes in libro Genesi scriptum, quia per intervalla dierum Deus cuncta creavit. Et dicitur ibi: Vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Si ergo cuncta quae fecit Deus valde bona fuerunt, ergo et dies boni. Sed vitio hominum depravati sunt, et facti sunt dies mali. Et quid dicam? ex quo Adam in paradiso peccavit, nunquam fuerunt dies nisi mali. Nascuntur pueri, a ploratu incipiunt et a miseria, fiunt hi dies mali calamitatis suae. Haec lugebat propheta cum diceret: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est. Quos dies redimere debemus abstinendo, jejunando, orando, vigilando, et caetera quae Dominus jussit implendo. Quod qui facit, redimit dies malos, et facit non praesentis temporis, sed futuri, dies bonos. In tantum ut jam non plurali numero dies dicatur. De qua propheta: Melior est dies una in atriis tuis super millia.

PROPTEREA, NOLITE FIERI IMPRUDENTES. Imprudens est ille homo qui non prospicit sibi viam qua gradere debeat, ne offendat, sed caute ambulet. Non quasi insipientes, sed ut sapientes. Imprudens est qui non redimit tempus et dies malos ad poenitentiam sibi concessos, de quibus Apostolus: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te exspectet? Imprudens est qui non intelligit QUAE SIT VOLUNTAS DEI bona, et bene placens, et perfecta. Et ideo dicit: Propterea nolite fieri imprudentes. Voluntas Dei est ut declinet a malo, et faciat bonum. Dicit enim propheta: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et iterum: Declina a malo et fac bonum. Voluntas Dei est ut diligamus invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis in invicem. Voluntas Dei est, ut omnes sancti simus, sicut ipse dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum. ET NOLITE INEBRIARI VINO, IN QUO EST LUXURIA. Sicut enim homo non potest duobus dominis servire, Deo scilicet et mammonae, ita nullus potest inebriari vino pariter et SPIRITU SANCTO repleri. Qui Spiritu sancto repletus fuerit habebit prudentiam, castitatem, munditiam, pudicitiam, mansuetudinem, verecundiam. E regione qui vino inebriatur, habebit procacitatem, insipientiam, audaciam, furorem, libidinem. Et ideo praecipit Apostolus, non debere inebriari vino, in quo est luxuria. Unde dicit et Salomon: Ne aspicias vinum cum flavescit in vitro; color enim blande [Cod., blandis] ingreditur, sed mordet ut coluber. Potest et aliter intelligi quod dicit: Nolite inebriari vino, id est vino malitiae, de quo Moyses in cantico Deuteronomio: De vinea Sodomorum, vinea eorum. Hoc vino inebriantur omnes amatores mundi. De quibus dicit Apostolus: Quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.

LOQUENTES VOBISMETIPSIS PSALMIS, ET HYMNIS, ET CANTICIS SPIRITALIBUS. Qui abstinuerit a vino, et Spiritu sancto repletus fuerit, omnia ista repleta [ Ita Cod. ] impleri poterit. Psalmi, et hymni, et cantica in psalterio reperiuntur; sed inter psalmum et hymnum hoc interest, quod psalmus pertinet ad corpus, quia per organum corporis discitur qualiter perveniatur ad organum mentis; hymnus vero pertinet ad orationem; canticum ad laudem Dei. Si vero altius intelligere volueris, psalmus pertinet ad corpus, hymnus ad laudem Dei, canticum ad fortitudinem et virtutem Dei. Et nota quia cum dicit psalmis, hymnis, et canticis, addidit spiritalibus, quod utique non fecisset, nisi essent cantica quae non sunt spiritalia, sicut sunt carmina poetarum, dicta philosophorum, cantica luxuriosa, et verba risum moventia, quae ad rem non pertinent, et scurrilitas. IN GRATIA CANTANTES IN CORDIBUS VESTRIS. Audiant hoc pueri, audiant adolescentes, et omnis ordo ecclesiasticus, quibus officium psallendi commissum est in Ecclesia, ut sicut psallunt ore, psallere discant et corde, ne dicatur de illis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. E contra multi psallunt corde, et non psallunt ore. Clamant corde, silent ore. Sicut ille faciebat cui dicitur: Quid clamas ad me? Et certe ibi non est scriptum, quid clamasset Moyses; sed clamabat, et corde clamabat, et ideo dicit ei Deus: Quid clamas ad me? Ideo melius est psallere corde, silere ore, quam tacere corde, psallere ore. Et ideo qui psallit ore, psallat et corde; psallamus spiritu, psallamus et mente.

DOMINO GRATIAS AGENTES. Haec sententia dupliciter intelligi potest, hoc est in rebus acceptis, et perditis, sicut Job ait: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Vel in prosperis et adversis. Hinc in psalmo canitur: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Aliter: si habes officium psallendi in ecclesia, non propterea te extollere debes super caeteros, sed magis Deo gratias agere, dicens cum Psalmista: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. DEO ET PATRI SUBJECTI INVICEM IN TIMORE CHRISTI: Deo scilicet Dei Filio, qui cum esset Deus, homo fieri dignatus est, assumens nostram humanitatem, et ideo Patri videlicet subjecti invicem. Audiant hoc episcopi, presbyteri, et omnes qui praesunt in Ecclesia, ut sicut caeteri subjecti sunt eis, et ipsi ita per charitatem suis subjecti sint, hortante [ Cod., orante] Salomone: Principem te constituere, noli te extollere, sed esto inter ipsos sicut unus ex ipsis. Et Paulus apostolus dicit: Cum essem liber ab omnibus, omnium me servum feci, et hoc IN TIMORE CHRISTI. Timentes ne praeter voluntatem ejus aliquid faciamus, ne propter favores hominum vel laudes; ne dicatur de nobis: Receperunt mercedem suam; sed totum pro amore Christi faciamus, monente Apostolo: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in nomine Domini facite. Et iterum: Omne quodcunque facitis in verbo, aut in opere omnia in nomine Domini facite. Et hoc est quod ait, in timore Christi.

XII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Ephesios (VI, 10): Fratres, de caetero confortamini, et in potentia virtulis ejus, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Admonuerat enim superius apostolus Paulus seorsum viros, seorsum feminas, dominos et servos, filios et patres, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Mulieres viris suis subditae sint; filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Servi, obedite dominis carnalibus, non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed magis Deo, et his similia. Deinde vero omnes in unum comprehendens dicit: DE CAETERO CONFORTAMINI IN DOMINO. De caetero, id est de reliquo. Noverat enim scriptum: Maledictus homo qui confidit in homine. Et rursum: Benedictus vir qui confidit in Domino. Et ideo dicit: Confortamini in Domino, id est nihil de vestris meritis praesumatis, et semper in Domino gloriamini, juxta quod idem apostolus dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et Psalmista: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et ne aliquis putaret in nomine tantum spem ponere debere, ideo adjunxit: ET IN POTENTIA VIRTUTIS EJUS. Ac si diceret: In Christo Domino ponite spem vestram, sine quo nullum bonum esse potest, et per quem omnia bona largiuntur, dicente Jacobo apostolo: Omne datum optimum de sursum est. INDUITE VOS ARMATURAM DEI, UT POSSITIS STARE ADVERSUS INSIDIAS DIABOLI. Ex his enim quae infra leguntur, et iis quae hic dicit apostolus Paulus, totum de Christo intelligere possumus. Sicut enim cingulum veritas, et lorica justitia est, quin dubium Christus et veritas, et justitia est; ergo qui veritatem et justitiam indutus fuerit, Christum indutus erit; quem necesse est indui, qui contra diabolum vult dimicare. Diabolus enim nomen Graecum est, Latine criminator dicitur: iste est criminator, de quo in Apocalypsi legimus dixisse sanctos Deo: Gratias tibi agimus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri. Juxta Hebraicam veritatem deorsum fluens interpretatur, qui nos invisibiliter telis suis percutere vult, contra quem invisibilia sunt arma sumenda ad resistendum ei.

QUONIAM NOBIS NON EST COLLUCTATIO ADVERSUS CARNEM ET SANGUINEM. Caro et sanguis aliquoties viva, aliquoties peccata significat, aliquoties parentelam, aliquoties propagationem humani generis, aliquoties persecutores homines, de quibus hoc in loco dicit Paulus: Nobis non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, SED ADVERSUS PRINCIPES ET POTESTATES. Sed magis vult ostendere quod ipsi persecutores diabolum habeant auctorem, contra quem arma invisibilia sumenda sunt, ut ipso exstincto homines non timeamus. Est enim colluctatio adversus carnem et sanguinem, quando concupiscit caro adversus spiritum. Scilicet ex hoc exemplo colligere possumus quando ipsa caro concupiscit adversus spiritum, non nisi instinctum diaboli, quoniam non est nobis colluctatio, etc. Peragratis enim legendo seriebus Veteris ac Novi Testamenti, nusquam reperire poteris principes et potestates daemones esse dictos, nisi primum hoc in loco. Quo nomine Apostolus ideo ad Ephesios scripsit de invisibilibus creaturis, multa illis ostendere volens. Et quia exercitatos habebant sensus ad intelligenda etiam occulta, ideo de invisibilibus creaturis diversa nomina eis praedixit. Dixit enim: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, ADVERSUS MUNDI RECTORES TENEBRARUM HARUM. Appellat enim principes et potestates mundi rectores, daemones qui sunt majores. Sed minoris ordinis daemones sunt. Sicut dicimus de angelicis dignitatibus angelos, archangelos, propter diminutionem minorum; sic dicimus daemones principatus et potestates, propter scelerum malitiam. Quanto enim callidiores sunt ad suadendam malitiam, tanto majores esse videntur. Ut verbi gratia dicam, mali sunt daemones qui perpetrantur homicidia, pejores qui fratricidia et parricidia. Sic de adulteris, de incestis, de quibus propheta dicit: Spiritu fornicationis seducti sunt. Hos enim appellat principes et potestates, hos mundi rectores tenebrarum harum, hos nominat SPIRITALIA NEQUITIAE [ In Cod., constanter, nequitia] IN CAELESTIBUS. Mundi rectores daemones appellat, unde et Dominus: Nunc princeps mundi ejicietur foras. Ipse fuit angelus primus, qui propter superbiam cecidit de coelo. Ipsum improperat dicens: Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui oriebaris mane? corruisti, qui vulnerabas gentes? Ipse est angelus tenebrarum, de quo dicit Paulus: Qui cum sit angelus tenebrarum, figurabat se in angelum lucis. Est mundi rector, omnium scilicet amatorum mundi, qui mundum diligunt. Horum enim rector, et sessor pariter, et diabolus est, et omnes peccatores tenebrae aliquoties mutantur, et fiunt lux, sicut dicitur de illis: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux Domino: quorum rector efficitur Christus, et dicitur de illis: Quicunque spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei. Contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Spiritalia enim nequitiae fuit, qui habitat in coelestibus. Quanquam amisissent beatitudinem, et perdidissent claritatem, non amiserunt subtilitatem, et ideo dicit in coelestibus, quia in caelestibus sunt, de quibus in Evangelio Dominus dicit: Volucres coeli comederunt illud. Non dico coelum aethereum, vel sidereum, sed aereum, quidquid aves coeli volitant. Coelum hoc, quod inter coelum et terram est medium, spiritali nequitia plenum esse dicitur. Et ideo spiritalia nequitiae superare pro coelestibus, scilicet dimicare debemus, quia regnum coelorum vim patitur.

PROPTEREA ACCIPITE ARMATURAM DEI, UT POSSITIS RESISTERE IN DIE MALO, ET IN OMNIBUS PERFECTI STARE. Propterea quia non vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, accipite armaturam Dei, quae in subsequentibus apostolus Paulus enumeratus est. Ut possitis resistere in die malo. Diem malum dicit praesens tempus, de quo supra dictum est: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Aut diem judicii, de quo propheta ait: Dies illa dies irae. Ut in die malo resistere possitis, accipite armaturam Dei, id est accingimini vos Dominum Jesum Christum. Et in omnibus perfecti stare. Scilicet per arma justitiae a dextris et a sinistris. ESTOTE ERGO SUCCINCTI LUMBOS VESTROS IN VERITATE, ET INDUTI LORICAM JUSTITIAE. Jam enim incipit exponere quae sit armatura Dei, quam superius indui jusserat. Et quem alium debuit primum ponere in armatura Dei, quam cingulum? Verbi gratiam dicam, si quis belligerator contra hostem pergens, necesse habet cingulum, ne fluxa vestimenta impedimento fiant, et corruat in conspectu inimici sui; sic nimirum necesse est, ut lumbi vestri praecincti sint in castitate, de quo in Evangelio Dominum dixisse puto: Sint lumbi vestri praecincti. Hinc est enim quod Joannes zonam pelliciam cingebat circa lumbos suos, ne fluxu seminis pollueretur. Hinc Salomon dixit: Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum incedit feliciter; leo fortissimus bestiarum a nullius pavebit occursu; gallus succinctus lumbis; et aries, nec est rex qui resistat ei. Gallus succinctus lumbos, sanctos significat praedicatores, qui in membris fluxum luxuriae restringunt. Estote ergo succincti lumbos vestros in veritate, id est castitate muniti ne ab hostibus corruatis.

ET CALCIATI PEDES IN PRAEPARATIONE EVANGELII PACIS. Sicut enim sunt exteriora membra, manus scilicet, oculi, auditus, olfactus, et tactus, sic sunt et interiora. Et nota quia quidem virtutem animae dixit, pedes esse, quia exteriores pedes nisi calciati fuerint, offendunt in lapidem seu sentem, et expediti iter carpere non possunt. Sic pedes animae nostrae nisi fuerint calciati ex coriis mortuorum animalium, antiquorum scilicet exemplo patrum muniti, recte absque offendiculo in via mandatorum Dei currere non valent. Recte dicit Evangelii pacis, de quo alibi Scriptura: Quam speciosi pedes evangelizantium bona! Induti loricam justitiae. Lorica enim ex multis virgulis texitur, sic homo multis virtutibus fultus, interius loricam justitiae indutus, ab omni zelo inimici erit illaesus. IN OMNIBUS SUMENTES SCUTUM FIDEI. Sicut superius texere coepimus de armis, sic nunc de scuto aliquid dicendum est. Si quis enim homo cinctus, indutus lorica fuerit, et calciatos habuerit pedes, pergens in inimicum suum, non habens scutum, vulneratus a lanceis seu sagittis, in similitudine cervi corruit; si autem scutum habuerit, jacula inimici huc et illuc projicere valebit. Spiritaliter autem per scutum fidem intelligere possumus, quam miles Christi plenam habere debet: quam qui habuerit, hostem suum, id est diabolum, interimere poterit, in tantum ut in mare mergatur; sicut Dominus dicit: Si habueritis fidem ut granum sinapis, diceretis huic monti transire in mare, obediret vobis. IN QUO POSSITIS OMNIA TELA NEQUISSIMA IGNEA EXSTINGUERE. Tela diaboli ipsius jacula intelligenda sunt, sicut est gastrimargia, ebrietas, comessationes, adulteria, et his similia. Et bene dixit ignea, quoniam igneae sunt sagittae diaboli. Haec enim omnia per charitatem, quae est pacis foedera possumus exstinguere, et GALEAM SALUTIS assumere. Sicut enim per scutum fidem intelleximus, quid per galeam nisi spem intelligere possumus? Galea enim in capite ponitur, ne ab inimico feriatur. Sic spiritaliter galea nostra, id est spe firma, caput nostrum, quod est principale mentis, munire debemus, ne ab inimico, id est diabolo, feriamur.

ET GLADIUM SPIRITUS, QUOD EST VERBUM DEI. Jam enim dederat cingulum, dederat loricam, dederat calciamentum, dederat scutum, sed necdum dederat gladium. Et quid prodest homini, si totum mundum lucretur? si omni armatura, quae superius enumeratur, indutus sit, et gladium in manu non teneat? Certe quanquam ejus tela possit vitare, ipsum inimicum non poterit interficere. Et si habuerit gladium, ab ejus jaculis non ferietur, et ipsum interficiet. Sic omnia spiritaliter intelligenda sunt; castitas scilicet, justitia, charitas, evangelica doctrina, fides, atque spes. Haec omnia qui habuerit, a caede inimici tutus manebit; et si gladium habuerit, ipsum prostrare potuerit; illum nimirum gladium, quem Dominus venit mittere in mundum, de quo ipse dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium; quem semper sancti in manu tenent, qui plurali numero apud Psalmistam scriptus est: Et gladii ancipites in manibus eorum. Hoc Paulus aperit cum dicit: Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Sermo enim Dei acutus est; ipse enim est gladius, de quo idem Paulus alibi scribit: Vivus (Cod., unus) est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

XIII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Philippenses (I, 6): Fratres, confidimus in Domino Jesu, quia quod coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Philippenses sunt Macedones: hos praedicavit apostolus Paulus, qui acceptam fidem firmiter tenuerunt, nec falsos receperunt apostolos, sicut quidam, nec persecutiones malorum hominum timuerunt. Scribit enim epistolam apostolus Paulus, nil causa reprehensionis ostendit, sed exhortationem tantum, ut fidem, quam acceperant, et coeptum opus bonum, usque ad consummationem perducerent, et ut semper proficerent hortatur. In tantum enim perfecti erant, ut suos eos oraret fieri imitatores, et ut semper ad meliora proficerent, dicens: CONFIDIMUS IN DOMINO JESU, QUIA QUI COEPIT IN VOBIS OPUS BONUM, PERFICIET USQUE IN DIEM CHRISTI JESU. Omnis enim mea spes et confidentia de vobis in Domino talis est, ut hoc bonum quod coepistis, usque ad consummationem perducatis, et doctrinam quam a me accepistis firmam teneatis. Quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet: id est aliquis ex vobis bonum opus vovit, scilicet servire se Deo, et hoc usque ad diem mortis perducat. Seu qui coepit in vobis, id est ipse Dominus qui fidei fundamentum posuit in vobis, ipse dabit perseverantiam boni operis. Diem Christi dupliciter intelligere debemus; specialiter diem mortis, quando aliquis vir perfectus de hac vita migrat ad Christum. Generaliter diem judicii quando omnes astabimus ante tribunal Christi. SICUT EST MIHI JUSTUM HOC SENTIRE PRO OMNIBUS VOBIS. Ac si dicat: Charitas me compellit ut ipsum de vobis sentiam, ipsum intelligam; quia charitas omnia credit. Justum est mihi ut taliter de omnibus vobis sentiam, ut qui coepit opus bonum, perseveret usque in diem mortis. Consuetudo est enim sanctorum, ut de bonorum actione gaudeant, de malorum doleant, sicut ipse Paulus faciebat qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Et alibi: Lugeam plures ex his, qui non egerunt poenitentiam. EO QUOD HABEAM VOS IN CORDE, ET IN VINCULIS MEIS. Quos enim caro semel copulaverit, quanquam simul non sunt corpore, tamen mente semper juncti sunt. Et quia Philippenses perfecti erant in opere bono, apostolus absens corpore, in arcano pectoris semper eorum memor erat. Et hoc est quod dicit: Eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis. Reddit causam quare, eum dicit: ET IN DEFENSIONE ET CONFIRMATIONE EVANGELII: quia sicut ille defendebat Evangelium Christi, id est doctrinam veritatis, ita et illi firmiter tenendo, et alios admonendo. SOCIOS GAUDII MEI OMNES VOS ESSE. Societas hoc in loco non praesentis temporis intelligenda est, sed futuri, id est vita aeterna. De quo gaudio Salvator discipulis ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; aut certe si de praesenti tempore malum intelligi vult, possumus eo aptari, juxta quod apostolus Jacobus ait, videlicet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in variis tentationibus incideritis. Consuetudo est sanctorum, ut inter persecutionem plus gaudeant, quam tristentur, scientes scriptum: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.

TESTIS EST MIHI DEUS QUOMODO CUPIAM OMNES VOS IN VISCERIBUS JESU CHRISTI. Est etiam consuetudo sanctorum, ut quando aliquid affirmare volunt, Deum qui est inspector cordis testem sibi adhibeant, sicut Moyses coram filiis Israel: Testes, inquit, hodie invoco coelum et terram. Et quia Paulus apostolus multum diligebat Philippenses, Deum sibi adhibuit in testimonium dicens: Testis enim mihi est Deus quomodo cupiam ut Dominus Jesus Christus in vestris habitet visceribus. Ipse, qui per prophetam loquitur, dicens de sanctis: Et inhabitabo in illis et inambulabo. Et idem apostolus alibi: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Vel certe omnes vos in ejus cupio inesse visceribus, ut sic eum omnes vos diligatis, ut nec inter persecutiones ab ejus visceribus separemini. ET HOC ORO UT CHARITAS VESTRA MAGIS ABUNDET. Oro ut Deum toto corde, toto ore, tota mente, totis visceribus diligatis IN SCIENTIA, ET OMNI SENSU. In scientia, dicit seriem Veteris Testamenti; sensu autem, scripturas Novi Testamenti. Aliter: scientia omnes series tam Veteris, quam Novi Testamenti. Et sensu, ut quid spiritaliter intelligere valeas, quia scientia sine sensu nihil est; scientia enim inflat, charitas autem aedificat. UT PROBETIS POTIORA, ET SITIS SINCERI, ET SINE OFFENSIONE IN DIEM CHRISTI. Potiora dicit, id est majora. Scientes sitis ut de visibilibus invisibilia comprehendere valeatis. Sicut enim cum cibo palati crescit aetas corporis, sic cum cibo spiritali debet crescere et sensus mentis.

Ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi; casto videlicet corpore, et mundo corde; sicut de universali Ecclesia Apostolus dicit: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Sinceritas est enim ubi duo simul concordant, spiritus videlicet, et caro, de quibus Dominus ait: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quodcunque petierint, fiet illis a Patre meo, dicit Dominus. Et sine offensa. Sine offensa dicit sine criminali actione. Aut certe sic sitis sinceri, ut in diem Christi nulla rubigo peccatorum in vobis appareat ne cum fatuis virginibus a thalamo regis excludamini. Diem vero Christi, sicut jam diximus, diem mortis, vel diem judicii debemus intelligere, in quo die, qui sine offensa fuerit, a Domino remunerabitur, juxta quod ait Salomon: Date ei fructum manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. REPLETI FRUCTU JUSTITIAE PER JESUM CHRISTUM IN GLORIAM ET LAUDEM DEI; id est fructu boni operis; de quo fructu idem apostolus dicit: Fructus spiritus est gaudium, charitas, pax, patientia, et his similia. Quod qui fecerit, fruebit [ Ita Cod. ] illam in vitam aeternam; fructus enim a fruendo dicitur. Quod fructificare nemo poterit, nisi per Jesum Christum qui dicit: Sine me nihil potestis facere. In gloriam et laudem Dei, ut semper glorificetur Deus in nobis; juxta quod alio loco dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et laudem Dei; scilicet ut semper Deus laudetur, sicut psalmista dicit: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Aliter: in gloria, id est in opere bono fructificantes. Et laudem Dei, in praedicatione. Sit gloria in opere, laus in verbis; ut impleatur in nobis illud quod ait Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.

XIV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Colossenses (I, 9): Fratres, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, etc COMMENTUM LUCULENTII. Audierat enim beatus Paulus apostolus Colossensium fidem ex dilectione quam habebant in Deum, et ut in virtutibus sequentibus se crescerent, orabat dicens: NON CESSAMUS PRO VOBIS ORANTES ET POSTULANTES. Hanc consuetudinem habebant apostoli, et nos tenere debemus, ut invicem oremus, et magistri pro discipulis, et discipuli pro magistris, sicut in alio loco dicit: Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Et iterum: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi. Ut autem et discipuli pro magistris orare debeant, ipse et alibi dicit: Expedit vobis orare pro nobis. Nam de beato Petro in carcere posito legimus, quia oratio fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Quod autem non dixit singulariter non cesso, sed pluraliter non cessamus, et de se hoc dicebat, et de aliis qui cum illo erant. Quamvis orare postulare unum sit, hoc interest, quia orare dicimus de levioribus rebus, postulare autem de majoribus et difficilioribus. Orando est, qui stant ne cadant; postulando, ut qui jacent surgant. Orandum est ut justi remunerentur, postulandum ut scelerati justificentur. UT IMPLEAMINI IN AGNITIONE VOLUNTATIS DEI. Primum quaerendum est quid sit Deus, juxta psalmistae vocem, qui ait: Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper; deinde agnitio voluntatis ejus quid velit Deus, sicut idem apostolus ait: Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et bene placens, et perfecta. De quo [ Ita Cod. ] qualiter serviamus Deo, quod facere non possumus, nisi ejus voluntatem faciamus. IN OMNI SAPIENTIA, ET INTELLECTU SPIRITALI. Omnis sapientia, et intellectus, et operatio, scilicet quia impossibile est sine fide placere Deo; sic et fides sine operibus mortua est. Omnis sapientia est non solum historiam Veteris Testamenti scire, sed etiam spiritalem intelligentiam cognoscere. UT AMBULETIS DIGNE DEO, PER OMNIA PLACENTES. Ambulare dicit, non solum corpore, sed mente; ambulare de virtute in virtutem. Digne ambulat, qui recte vivit, et alios per bonum exemplum attrahit, juxta illud: Qui audit, dicat: Veni. Deo per omnia placet, qui hoc adimplet quod subditur: IN OMNI OPERE BONO FRUCTIFICANTES, ET CRESCENTES IN SCIENTIA DEI. Non dixit in uno, sed in omni; non dicit constantes ad tempus, sed fructificantes et crescentes in scientia Dei, id est de omnibus bonis illi sciamus gratias referre, juxta illud: Gratia Dei sum; et: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Quoniam ipsius est nobis perficere IN OMNI VIRTUTE. Omnis virtus est Dei donum, qui omnia praestare potest. Omnis virtus est et mentis et corporis. Confirmati a quo? nisi a Domino. Unde et alibi ait: Qui et confirmavit vos usque in finem sine crimine. SECUNDUM POTENTIAM CLARITATIS EJUS, id est secundum ejus virtutem, dicente Psalmista: Fortitudinem meam ad te custodiam. Hinc Dominus ait: Sine me nihil potestis; Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. IN OMNI PATIENTIA, id est cum proximis et subjectis atque extraneis, et persequentibus nos. ET LONGANIMITATE, ut semper simus patientes ut in prosperis, ita in adversis. CUM GAUDIO. Scilicet ut in tribulationibus semper gaudeatis, monente Jacobo apostolo: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in variis tentationibus incideritis. Vel per passiones et tribulationes futurum gaudium cum Christo percipiatis, secundum ipsius promissum dicentis: Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo.

XV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Colossenses (III, 12): Fratres, induite vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Colossenses sunt sicut Laodicenses Asiani. His, accepto verbo veritatis, firmiter steterunt in fide, nec falsos receperunt apostolos. In tantum perfecti [ Cod., persecuti] erant, ut apostolo non indigerent, nisi exhortatione tantum. Hortatur eos Apostolus et admonet qualiter Christum induant, dicens: FRATRES, INDUITE VOS, SICUT ELECTI DEI, VISCERA MISERICORDIAE. Nota quia aliis discipulis dicit: Quotquot credidistis, Christum induistis; hic vero Colossensibus dicit: Induite vos, sicut electi Dei. Ac si dicat: Induite vos Jesum Christum. Et bene dicit, sicut electi Dei SANCTI, quia a Deo electi erant, sicut Dominus discipulis dicens: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et Apostolus: Quos praescivit, hos et vocavit. Bene sancti, quia et ipse sanctus est qui dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Viscera misericordiae dicit viscera pietatis, quia in tantum vos dilexit, ut non pretium aliud pro vobis daret, sed proprium sanguinem funderet. De quo olim propheta praedixerat: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. BENIGNITATEM. Jam incipit exponere quid aut qualiter indui se debeant cum dicit benignitatem. Bene dicit benignitatem; hoc est benevolentiam, hoc est ut sitis benevoli ad omnes, ita diligentes ut vosmetipsos. HUMILITATEM. Post benignitatem sequitur humilitas. Humilitas magna est virtus, quae homines angelos fecit. De hac namque dicitur: Qui sine humilitate virtutem congregat, quasi qui in ventum pulverem portat, et quasi qui merces congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Et Dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. MODESTIAM. Modestia ipsa est et temperantia, una ex quatuor virtutibus principalibus. Modestus enim, id est temperatus, debet esse quilibet vir perfectus, non solum in cibo et potu propter illud: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, verum etiam in cogitatione, et locutione, et operatione, et in omni actu. PATIENTIAM. Patiens debet esse vir perfectus, monente Apostolo: Pacem sectamini, et sanctimoniam. Et Dominus dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et alia Scriptura dicit: Sapientia viri per patientiam dignoscitur. SUPPORTANTES INVICEM. Ipsum est quod alibi dicit: Alter alterius onena portate, et sic adimplebitis legem Christi. Lex Christi dilectio est, quam tunc implemus, si invicem nos sufferimus. Et Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis in invicem. ET DONANTES VOBISMETIPSIS. Id est alterutrum dimittentes. SI QUIS ADVERSUS ALIQUEM HABET QUERELAM. Id est si tu in aliquo fratrem, aut frater te laesit, invicem dimittere debetis, id est donare, propter illud: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; quod qui fecerit, fiducialiter audet dicere in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

SUPER OMNIA AUTEM HAEC, CHARITATEM HABENTES, QUOD EST VINCULUM PERFECTIONIS. Huic simile est illud apostoli Petri: Estote prudentes, et vigilate in orationibus; ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. Charitas aliquoties inter caeteras virtutes prima ponitur ab apostolo propter dignitatem, vel mansuetudinem, eo quod major sit caeteris virtutibus. Ubi vero ultimo loco ponitur, non propter exiguitatem vel diminutionem, quod minor sit, sed propter fundamentum vel solidamentum ponitur, sicut pro Ephesiis orat dicens: In charitate radicati et fundati; ipsa est enim radix omnium virtutum, sine qua virtutes caeterae vitia reputantur. Sicut enim, verbi gratia dicam, aliquis homo manipulum faciens ex virgulis agrestibus, necesse est ut cum una ex illis et caeteras constringat, ne huc illucque dispergantur; sic necesse est ut quicunque caeteras virtutes habere desiderat, habeat vinculum perfectionis, charitatem, quia ut dixi caeterae virtutes sine charitate nihil sunt. Hinc alibi dicit apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. ET PAX CHRISTI EXSULTET IN CORDIBUS VESTRIS. Pax nostra Christus est, dicente Apostolo: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et iterum: Pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Exsultat enim in cordibus sanctorum, cum eos exsultare facit. De qua exsultatione propheta dicit: Exsultabunt sancti in gloria. Huic simile est quod alibi: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda clamantem: Abba Pater, et: Ipse Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei.

IN QUO ET VOCATI ESTIS, id est in Christo, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum. Unum corpus dicit sanctam Ecclesiam, quanquam in partes divisa sit, membris fidelium tamen collecta unum est corpus. Vos estis corpus Christi, dicit Apostolus, et membra de membris, et: Sicut in uno corpore multa membra habemus. ET GRATI ESTOTE. Id est gratiosi, acceptabiles ad omnes. Sicut idem de se dicit: Sicut et ego per omnia omnibus placeo. VERBUM CHRISTI, id est doctrina Christi, et Evangelium Christi, HABITET IN VOBIS ABUNDANTER, ut hoc quod intelligitis opere compleatis. Abundanter enim in quolibet, cum recte intelligit, et opere implet; superabundanter, cum aliis erogat. Propter illud quod Dominus dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituit Dominus super familiam suam? Et iterum: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. IN OMNI SAPIENTIA, id est in Veteri et in Novo Testamento. Qui enim recipit Novum Testamentum, et respuit Vetus, non est doctus omni sapientia. Aliter: in omni sapientia, in littera et intellectu spirituali, in allegoria ut hoc quod legit spiritualiter disserere valeat. DOCENTES ET COMMONENTES. Docentes alios, commonentes vosmetipsos. Id ipsum est quod aliis discipulis dicit: Qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando. Quod ibi dicit, qui docet in doctrina, hoc et hic dicit docentes. Et quod ibi, qui exhortatur, hoc et hic commonentes VOSMETIPSOS. Unde et ad Titum: Haec loquere et exhortare. Sed in quo se commonere deberent, evidenter aperuit cum subjunxit: IN PSALMIS ET HYMNIS. Psalmus pertinet ad corpus, hymnus ad mentem, canticum ad fortitudinem . . .

XVI. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Titum (II, 11): Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Titus interpretatur quaerens bonum sive luctatus. Secutus est Paulum apostolum, et pastor ecclesiae sive magister ab eodem constitutus est, cum dicit: Hujus rei gratia reliqui te Cretae ut quae desunt corrigas et constituas episcopos per civitates, sicut ego tibi disposui. Omnis qui bonum quaerit, id est Dominum ac vitam aeternam, Epistolam hanc ad se noscat conscriptam, per quam erudiatur. Dupliciter intelligi potest quod dicit. APPARUIT GRATIA SALVATORIS; hoc est vel ipse Salvator, de quo Joannes: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Qui apparuit ad hoc ut in se credentibus daret bravium vitae aeternae, quod [ Cod., quem] nullus valet consequi, nisi gratuita Dei misericordia. Aut certe gratia sancti Evangelii, quae per universum claruit mundum, Domino praecipiente discipulis: Ite in mundum universum; praedicate Evangelium omni creaturae. De qua gratia dicit propheta: Exaequavit gratiam in gratiam. Et Joannes: De plenitudine ejus omnes accepimus gratiam pro gratia. OMNIBUS HOMINIBUS, sive Judaeis, sive omnibus nationibus quae in eum crediderunt. Ad hoc illis apparuit, ut, relicta creatura, adorent Creatorem. ERUDIENS NOS. Id est, docens nos. Eruditus enim dicitur doctus, imbutus atque instructus. Sicut e contra, ineruditus dicitur brutus, ideo quod carere videtur sensu vel prudentia. Erudire dicitur, quasi a rure sublevare. Erudire nos voluit, qui ligna et lapides colebamus, se cognoscere fecit. Sicut ad Jerusalem peccatricem per Jeremiam prophetam dicitur: Erudire, Jerusalem, nec recedat anima a te. Et bene post decalogum doctrinae, quid senex? quid anus? quid virgines? quid adolescentes? quid ad extremum servos admonere debuisset? omnes in unum comprehendit dicens: Apparuit enim gratia Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos; quia nulla est apud illum differentia, Judaei et Graeci, Barbari et Scythae, servi et domini, circumcisi et praeputia habentis, masculi et feminae, sed omnes in Christo unum sumus. Non est enim personarum acceptor, qui omnes vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Omnes enim ad regnum suum vocat; omnes post offensam Patri nostro sumus reconciliandi, non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris, id est Filii. Quae gratia patris, aut gratia Filii? qua redempti sumus, cui dicitur per prophetam: Pro nihilo salvabis nos.

UT ABNEGANTES IMPIETATEM. Impietatem, idololatriam, vel infidelitatem dicit: ipsa est impietas quam Zacharias propheta vidit sedere super massam plumbeam, in foramine amphorae. SAECULARIA DESIDERIA dicit actus carnales, quos Apostolus exponit: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus. Et adjungit virtutes cum dicit: Fructus Spiritus est gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas. Ita hoc in loco omnia vitia comprehendit cum ait: Declina a malo. Perstringit et virtutem cum ait: Et fac bonum. SOBRIE. Sobrietas, ut a majoribus traditur, una est ex quatuor virtutibus principalibus. Quatuor virtutes principales, prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Sobrietas ipsa est temperantia; est enim temperantia in cibo et potu, propter illud quod Dominus ait: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Sed in cogitatione quoque et locutione et operatione, in omni actu nostro temperati esse debemus, quia omne quod nimis est, sive de sursum sit, sive de deorsum, in vitium reputabitur. ET JUSTE, id est fideliter. Justus ex fide vivit. Unde et Joannes: Omnis qui facit justitiam, ex Deo est. Cujus participes sunt, pudicitia, castitas, et horum similia. ET PIE VIVAMUS, hoc est religiose. Ne enim immoderata sit justitia, pietas comitanda est, quae pars est justitiae. Et sicut beatus Augustinus dicit, Dei cultor intelligitur. IN HOC SAECULO, id est in praesenti vita, propter illud quod Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quae pietas ADVENTUM GLORIAE ET SALVATORIS NOSTRI JESU CHRISTI exspectat, secura de fide et opere suo; sicut e contra impietas reformidat. BEATAM SPEM dicit coelestem patriam. Est enim spes exspectatio futurorum bonorum. Spes dicta est, quasi recte gradiendi pes. De qua Apostolus: Spes quae videtur, non est spes. Contraria est illi desperatio, cui nulla est poenitendi facultas. Quandiu enim homo peccatum amat, futuram beatitudinem non sperat; sed ille fiducialiter exspectat, qui ejus praeceptis in omnibus obtemperat. De qua non potuit amplius sentire, ut eam beatificaret, quam cum ait: EXSPECTANTES beatam spem. Bene beatam spem, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Dominus diligentibus se. Nullus enim narrare potest qualis est illa beatitudo sanctorum; quod Joannes considerans dicebat: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparet quod erimus.

Et adventum gloriae MAGNI DEI. Adventum gloriae dicit diem judicii, quando omnes astabimus ante tribunal Christi. Bene magni Dei, quia magnus veniet, qui primo humilis venit, sicut ipse dicit: Cum sederit rex in solio regni sui, congregabuntur ante eum omnes gentes. Et iterum: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube, cum potestate magna et majestate. De hoc dicit et Petrus: Inveniatur in laudem et gloriam et revelationem Jesu Christi Domini nostri, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Notandum quod in hac brevi Epistola bis Deum nominavit Dominum Jesum; supra ubi ait: Apparuit gratia Salvatoris nostri Dei. Et hic cum dicit: adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Jesus proprium nomen est, interpretatur Salvator sive salutaris. Christus vero ab unctione dicitur. Chrisma namque unctio interpretatur. Unctus est ipse specialiter prae omnibus dono Spiritus sancti, sicut dicit propheta: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Idcirco autem apostolus bis Deum nominavit, ut plus mulceat audientes. Sicut etiam in Psalmis dicitur: Deus, Deus meus, respice in me. QUI DEDIT SEMETIPSUM PRO NOBIS. Jesus Filius Dei dedit semetipsum pro nobis, quia pro salute totius generis humani se immolari permisit in ara crucis. Sicut idem apostolus dicit: Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Quare ergo culpamus Judaeos vel Judam, cum dicat Apostolus, quia ipse se tradidit? Sciendum tamen est quia tradidit eum Judas propter avaritiam, Judaei propter invidiam Deus Pater pro nostra redemptione, Filius ipse se tradidit pro nostra charitate. Sicut in Apocalypsi dicit Joannes: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Aliter ergo eum Judas tradidit, aliter Judaei, aliter Pater, aliter ipse se tradidit.

UT NOS REDIMERET AB OMNI INIQUITATE. Redemit nos ab omni iniquitate, fundendo pro nobis sanguinem suum; eodem dicente: Empti enim estis pretio magno. Et propheta dicit: Gratis venundati estis. Ab omni iniquitate. In baptismo, ubi originalia et actualia peccata dimittuntur; sive, sicut dictum est, fundendo sanguinem suum pro nobis, juxta praefatum testimonium: Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Quod dicit Joannes: Fecit nos Deo nostro regnum, sacerdotes Deo et Patri, hoc et hic dicit Apostolus. POPULUM ACCEPTABILEM, id est placitum vel perfectum, ut Deo sit acceptus, et qui ante diaboli, nunc Dei est populus, dicentes cum Psalmista: Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus. SECTATOREM BONORUM OPERUM, id est, virtutum. Sicut idem dicit: Ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis, et charitate non ficta, per arma justitiae a dextris et a sinistris. Ergo sectatores debemus esse bonorum operum, ut in bonis operibus crescamus. In illis videlicet quae Apostolus enumerat dicens: Fructus Spiritus est. Haec loquere et exhortare. Loquere verbis, hoc est praedica; exhortare exemplis; quod dicis, fac prius. Tunc enim erit apta locutio, si quod praedicat magister, prius operatus fuerit, sicut de Domino scriptum est: Quia coepit Jesus facere et docere. Sed e diverso nonnulli majora dicunt, minora facere nolunt, sicut Scribae et Pharisaei, de quibus scriptum est: Alligant onera gravia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo volunt [Ita Cod.] ea movere. Et quia noverat beatus Paulus apostolus scriptum: Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; ideo exhortari curavit discipulum, ut quae docebat verbis, operibus impleret prius.

XVII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos (I, 1): Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Hebraei ab Heber sumpserunt nomen, qui fuit septimus ab Adam. Hebraeus interpretatur transiens, Hebraei transeuntes, quam gentem Deus multum dilexit, in tantum ut dicat: Israel primogenitus meus; et sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. Legimus in libro Geneseos quod congregati filii Noae post aquas diluvii in terra Senaar coeperunt aedificare turrem, de qua dixerunt, quod cacumen illius pertingeret usque ad coelum, et si iterum inundasset diluvium non perirent, sicut dudum illi qui ante eos exstiterant. Non reminiscentes quod dixerat Deus ad Noe: Ponam arcum meum in nubibus coeli, et recordabor foederis mei, ut non perdam aquis diluvii omnem carnem. Creverant enim nimis, et simul habitare non poterant: antequam dividerentur in regiones vel terras, voluerunt sibi acquirere nomen sempiternale. Habueruntque lateres pro saxis et bitumum [ Ita Cod. ] pro caemento, et coeperunt aedificare cujus operis auctor exstitit Nemphrot. Videns vero Deus eorum irrevocabile propositum, ait: Venite ascendamus et confundamus ibi linguam eorum. Sicque factum est ut qui unam loquebantur, dividerentur in septuaginta duo. Lingua vero, qua omnes loquebantur antea, non remansit nisi solummodo in domo Heber.

De cujus domo longo post tempore natus est Abraham, quem Deus multum dilexit. Dedit ei circumcisionem signaculum fidei, et reputatum est ei ad justitiam: insuper promissum est ei quod in semine ejus benedicentur omnes gentes, his verbis dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod exponens Apostolus: Non dicit, inquit, et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus. Dedit ei Isaac filium suum in senectute, quem die octavo circumcidit in typum nostri Salvatoris: et Isaac Jacob, et Jacob duodecim patriarchas, qui ducti fame descenderunt in Aegyptum, ubi multiplicati nimis afflicti sunt vehementer. Sed in manu valida liberati, in signis et portentis de Aegypto educti, transierunt mare Rubrum, per quadraginta annos manna aliti sunt, non sunt attrita vestimenta eorum. Deus dediti illis legem, templum, aram, mensam, panes propositionis, velum interius, victimas, holocausta, sacrificia. Insuper promisit ei Filium suum de eadem stirpe nasciturum. Qui veniens adimplevit quae Pater promiserat, quia de eorum stirpe secundum carnem natus est, sicut testatur Paulus: Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. Quem videntes non sicut debuerant receperunt, sed ejicientes extra vineam occiderunt. Non de omnibus dico, quia ex eis processit radix sancta et massa, hoc est sancti apostoli et primi credentes, sed quam plures in caecitate remanserunt; de quibus scriptum est: Caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus erit. Hi vero qui in infidelitate remanserunt, eos qui ad fidem veniebant eorum substantiam diripiebant, sed ipsi patienter substinebant. Quos collaudat apostolus Paulus: Nam et vincti compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Eorum curam gerens per singulos annos collectam faciebat dicens fratribus: Recordamini fratrum [Cod., fratribus] qui sunt in Jerusalem; mittebatque eis.

Scribens etiam Epistolam misit eis, in qua voluit ostendere, omnia quae tunc ad litteram gerebantur, sabbatum scilicet, circumcisionem, neomeniam, et caetera quae lex praecipiebat, omnia typica fuisse, et in adventu Filii Dei spiritualiter fuisse adimpleta. De qua Epistola multi Latinorum dicunt, quod non sit apostoli Pauli, eo quod nomen ipsius in capite praetitulatum non sit, sed Barnabae juxta Tertullianum, vel Lucae, aut Clementis, aut alicujus ex discipulis apostolorum. Quibus respondendum est, quia si apostoli Pauli non est, pro eo quod nomen ipsius in capite praetitulatum non est, ergo nec alicujus illorum erit, quia nullus eorum habetur in capite. Sed omnino scire debemus ipsius esse hanc Epistolam. Quod vero nomen suum in capite praetitulare noluit, ob varias causas egit. Prima causa exstitit, quia noverat ibi Deum et magistrum suum fundamentum posuisse. Ideo non fuit ausus fundamentum ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Secunda causa fuit, quia non acceperat in eis officium praedicationis, sed in gentibus, dicente Spiritu sancto: Segregate mihi Paulum et Barnabam, in opus quo assumpsi eos. Quia unisquisque suam provinciam ad praedicandum acceperat, unde ipse ait: Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Tertia causa fuit quia exosum eum habebant Judaei, eo quod evacuaret omnem ritum legis. Quidam enim ad fidem venientes, filios suos baptizare pariter et circumcidere volebant, quod Paulus funditus prohibuit dicens: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit, in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae praedilectionem operatur. Quod si nomen suum praetitulasset in ea, forsitan non eam reciperent, quia quilibet homo eum quem odio habet, non solum epistolam ejus non recipit, sed etiam nomen illius audire non vult. Quarta causa humilitatis exstitit, sciens eorum superbiam et suam humilitatem, nomen suum noluit ante ponere. Hujus rei causa etiam beatus Joannes, in capite Epistolae suae non protulit. Dicunt etiam eam ideo non esse Pauli, quia caeteras Epistolas non sic rhetorico sermone composuit, et ex Veteri Novoque Testamento fulcivit, quomodo ista composita est quae ad Hebraeos legitur. Quibus respondendum est, quia caeteras Epistolas in peregrina scripsit lingua, hanc vero in propria, caeteras in Graeca, hanc in Hebraea. Nec mirum si eloquentior, quae in propria lingua scripta est, quam quae in Graeca. Dignum enim sic erat ut ea quam in propria lingua scribebat plus luculento sermone componeret, et Veteri Novoque Testamento fulciret. Cujus sensum et ordinem tenens evangelista Lucas post excessum apostoli Pauli Graeco sermone composuit. Sed jam nunc ipsam apostolicam Epistolam tractemus quae ita exordium habet.

MULTIFARIE MULTISQUE MODIS OLIM DEUS LOQUENS PATRIBUS IN PROPHETIS. Quod dicit multifarie, ostendit quoddam vaticinium fuisse ex Filio Dei. Phari Graece, Latine loqui dicitur. Multifarie dicit, multis locutionibus. Multis enim modis locutus est Dominus anterioribus Patribus, qui fuerunt in Veteri Testamento: aliquoties per visiones, aliquoties per similitudines, aliquoties per modos. Per visiones, ut est illud: Ego quoque visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Locutus est per similitudines, sicut multis locis inveniri dicitur. Sic Ezechiel cum ait: Et tu, fili hominis, perfode tibi parietem manu. Per verba, sicut Isaiae prophetae: Verbum Domini quod factum est ad Isaiam prophetam. Per revelationem, sicut Danieli. Per se ipsum, sicut Abrahae: Exi de terra tua. Et Moysi: Loquebatur Moyses cum Deo facie ad faciem. Et hoc est quod dicit: Multifarie et multis modis. Olim, dicit ante, in Veteri Testamento scilicet. Novissime, dicit novissimo tempore, diebus incarnationis Domini. De quibus diebus idem Paulus dicit: Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt. Et Joannes: Filioli, novissima hora est. Et iterum Paulus: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Cum vero dicit: NOVISSIMIS DIEBUS ISTIS, LOCUTUS EST NOBIS IN FILIO; ac si dicat: quid mirum si patribus misit prophetas, et per eos eis locutus est, qui nobis per Filium est locutus? Illis prophetas destinavit, nobis Filium suum misit, et per eum loqui nobis dignatus est. De quo Matthaeus dicit: Erat docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribarum et Pharisaeorum. Ipse qui quondam per patriarchas et prophetas loquebatur, per semetipsum loqui dignatus est.

QUEM CONSTITUIT HAEREDEM UNIVERSORUM. Haereditas ab hero, id est a Deo dicta est, quod ea libera potestate donetur. Constituit Pater Filium haeredem universorum, id est totius mundi cum dicit: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Unde et idem Filius dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo. Resurgens ergo a mortuis datam sibi asserit potestatem; sicut idem: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et iterum: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ergo non jam portio Domini tantum Jacob, et sors ejus tantummodo Israel, sed omnes gentes et nationes, toto orbe diffusas, in haereditatem sanguinis Christi amplectimur. Ut in nomine Jesu omne genu flectatur; in id quod homo constitutus est a Patre, et omnia ei subjecta sunt ab eo; in id quod aequalis Patri, idem Filius dicit: Omnia mea tua sunt, et tua mea. PER QUEM FECIT SAECULA. Subauditur per filium. Utitur hoc apud haereticos qui dicebant: Si est Christus, erat tempus quando non erat, sed in hoc eos destruit cum dicit: Per quem fecit et saecula. Quod enim dicit, et quem constituit haeredem universorum, ad humanitatem pertinet. Quod vero addidit, per quem fecit et saecula, ad divinitatem. Per Filium enim fecit Deus Pater saecula, sicut habes scriptum: In principio fecit Deus coelum et terram. Ostendit eum ante omnia saecula fuisse cum Patre, et cum eo omnia condidisse. Unde et Joannes: Omnia per ipsum facta sunt. Et ipse in Sapientia loquitur: Dominus possedit me in initio viarum suarum. Sicut enim neminem judicat Pater, sed omnia dicit judicare per Filium, quem judicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quem constat opificem genuisse.

QUI CUM SIT SPLENDOR GLORIAE. Ipse est enim splendor gloriae, hoc est Deus de Deo, lumen de lumine, omnipotens de omnipotente, Filius de Patre, qui dicit: Ego sum lux. Et de quo Joannes: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. ET FIGURA SUBSTANTIAE EJUS. Cum audis figuram, noli scandalizari; figuram enim vel characterem hoc in loco non pro similitudine, sed pro veritate intelligere debes, qualiter si videris imaginem pictam in pariete et dicas: Ecce homo, ecce manus, ecce pedes. Sed aliter est imago, aliter tu; illa per similitudinem, tu per veritatem. PORTANSQUE OMNIA VERBO VIRTUTIS SUAE. Verbum et veritas Christus est, de quo Paulus: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et de quo Joannes: In principio erat verbum. Dicit autem Apostolus de Filio Dei, quod portans omnia, destruit Arianorum vesaniam, qui dicunt, quod Pater praecipit dicens: Fiat lux et Filius obedierit; quia ostendit, quod suo verbo cuncta perfecit, portans, inquit, omnia, id est gubernans. Continet namque cadentia, et ad nihilum tendentia. Sicut enim absque ullo labore cuncta creavit ex nihilo, juxta quod scriptum est: Qui manet in aeternum, cuncta creavit simul; sic omnia regit et continet et portat absque labore. In ipso enim vivimus, movemur et sumus, et omnia in ipso constant, sicut idem apostolus alibi ait. Neque enim aliquid subsistere poterat, nisi per se omnia contineret. Et hoc est quod ipse Filius dicit Judaeis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Tam [ Cod., non] enim missus est gubernare mundum quam creare. Quando enim creatus est mundus, ex nihilo facta sunt omnia ut essent. In gubernatione vero agitur ut ea quae sunt ad nihilum non redigantur nec pereant.

PURGATIONEM PECCATORUM FACIENS. Postquam enim apostolus ostendit, quia omnia gubernaret et contineret Filius quae fecit, voluit etiam manifestare ejus curam, ejus misericordiam, quam erga nos exhibuit, dicens: Purgationem peccatorum faciens. Fecit enim purgationem peccatorum, quando pendens in cruce, aperto latere ejus manavit sanguis et aqua pro redemptione nostra, dicente apostolo: Empti enim estis pretio magno. Et illud: Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De hac purgatione peccatorum per Petrum dicitur: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Facit quotidie purgationem peccatorum per baptismum; de quo dicitur: Quotquot credidistis, Christum induistis. Facit etiam purgationem peccatorum, cum fidelibus suis corpus et sanguinem suum dat comedendum ipse qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi; et: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et iterum: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in ipso. Iturus namque ad passionem discipulis ait: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum. Sicut enim ignis liquefacit ceram, et sicut flamma comburit stipulam, sic minora peccata per participationem corporis et sanguinis Christi . . . . . .

XVIII. Lectio Epistolae I beati Petri apostoli (V, 6): Charissimi, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos [Cod., nos] extollat in tempore visitationis, etc. COMMENTUM LUCULENTII. Humiliatio enim ultima intelligitur; nam unusquisque se humiliare debet jejunando, orando, obediendo, patienter adversa tolerando, propter illud quod scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Humiliari nos praecipit apostolus Petrus dicens: HUMILIAMINI SUB POTENTI MANU DEI. Humilitas enim multiformis est gratia. Humiles non oportet esse propter illud quod Dominus ait: Discite a me quia mitis, sum, et humilis corde. Et alibi: Super quem requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Sub potenti manu Dei. Manus enim Dei aliquoties intelligitur Filius, aliquoties protectio divina; Filius intelligitur manus, ut est illud propheticum: Emitte manum tuam de alto. Protectio divina, ut est illud: Facta est super me manus Domini. Sed in hoc loco protectio divina intelligitur, teste psalmista: Protexisti me, Deus, a conventu malignantium. Sub cujus manu nos humiliari debemus, scilicet sub divina protectione, ut nos exaltare dignetur in die visitationis. Et IN TEMPORE VISITATIONIS; hoc est in die judicii quando omnes humiles exaltari merebuntur, et superbi humiliari, sicut jam superius dictum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et omnes reprobi una cum capite suo projicientur in infernum. OMNEM SOLLICITUDINEM VESTRAM PROJICIENTES IN EUM, QUONIAM IPSI CURA EST DE VOBIS. Simile est illud quod ait Psamista: Jacta cogitatum tuum in Domino. Et Dominus in Evangelio: Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus? scit enim Pater vester quid vobis opus est. Ideo omnem sollicitudinem nostram in eum projicere debemus, a quo omne bonum largiri credimus. Et quidquid perfectum, quidquid bonum est quod agit homo, ab ipso accipit, teste Jacobo qui dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Et alibi scriptum: Quis speravit in Domino et confusus est?

SOBRII ESTOTE. Sobrietas enim non solum corporis, sed et animae intelligenda est. Sicut enim sobrius debet esse homo exterior, parcus videlicet a cibo et potu, propter illud quod Dominus dicit: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate; ita homo interior in vigiliis, jejuniis, et orationibus, et caeteris bonis operibus. ET VIGILATE juste. Vigilare nos oportet propter illud quod scriptum est: Et vigilate juste, et nolite peccare. Et Dominus in Evangelio: Vigilate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Et iterum: Hoc autem scitote quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique. Sed hoc in loco propter quid nos oportet vigilare, insequenter ostenditur, QUIA ADVERSARIUS VESTER DIABOLUS TANQUAM LEO RUGIENS CIRCUIT QUAERENS QUEM DEVORET. Diabolus enim adversarius atque hostis est generis humani, qui ab initio mundi semper sanctos persequi non destitit, atque caulas fidelium dispergere nititur. Leo namque dicitur diabolus, non propter fortitudinem, sed propter saevitiam; quia non solum occulte insidiatur, verum etiam aperte saevit. Occulte insidiatur, quia nonnunquam per nefarias cogitationes suadet aliquem, per gastrimargiam, per ebrietatem, per avaritiam, supplantat iracundia, vel luxuria inquinat: aliquem vero ut leo saevit, aperte persequitur hominem, sicut hic dicit Petrus apostolus; Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. Diabolus enim circuit unumquemque nostrum, prospiciens sibi aditum per quem irrumpere possit, atque decipere, in qua parte ad peccandum videt esse procliviorem in ea amplius inardescit. Scilicet aut per dexteram; tentans enim hominem in majora vitia, si decipere non praevalet, minora infert, et de bono quod videt superbiam ingerit, ut sic per dexteram partem ingrediatur. Quia, ut dixi ab initio, ex quo primus homo justus Abel a Cain fratre suo per invidiam est interemptus, usque ad ultimum sanctum, qui in finem nasciturus est, diabolus persequi non cessat. CUI RESISTITE FORTES IN FIDE. Imitamini ergo Christum, qui diabolum tentatorem in deserto vicit. Et nota, quia cum dicit resistite, addidit in fide, quia nulla virtus sic poterit diabolum prostrare quomodo fides perfecta, de qua Dominus: Si haberetis fidem ut granum sinapis diceretis huic monti, transire, obediret vobis.

SCIENTES EAMDEM PASSIONEM EI QUAE IN MUNDO EST, VESTRAE FRATERNITATIS FIERI. Eamdem passionem dicit in mundo, scilicet quam universa patitur Ecclesia. Nullus enim fidelis in mundo est, qui bravium vitae aeternae percipere cupiat, ut sine passione ad portum pervenire possit, juxta quod scriptum est: Multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberavit eos. Et ideo, si fuerimus socii passionis, simul et resurrectionis erimus. Et alibi: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et Paulus apostolus: Foris pugnae, intus timores. Attamen non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. DEUS AUTEM OMNIS GRATIAE, QUI VOCAVIT NOS IN AETERNAM SUAM GRATIAM IN CHRISTO JESU MODICUM PASSOS. Vocavit enim nos Deus in aeternam suam gloriam primo de tenebris in admirabile lumen suum, quia quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Tamen praesentis temporis gloria non est aeterna, quia nonnunquam deficit, de qua dicit Joannes: Filioli, nunc filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus. Illa est aeterna, quae permanet cum Deo, in qua ibunt sancti de virtute in virtutem. Et hoc in Christo Jesu, quia per Filium sumus redempti, et per ipsum remunerati. Deus Pater per Filium suum nos redemit, per quem et vocavit, quem pro redemptione generis humani incarnari [ Cod., incoronari] constituit. Modicum passos. Bene dicit, modicum passos, quia passiones hujus temporis modicae sunt ad comparationem futurae beatitudinis. Sic enim ait Dominus: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. IPSE PERFICIET, scilicet Deus, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam, perficiet corpore, CONFIRMABIT animo, SOLIDABIT spiritu: perficiet in perseverantia boni operis, confirmabit praemio, solidabit bravio vitae aeternae.