Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in librum Sapientiae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 109

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne 109.0762C

PROLOGUS AD OTGARIUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM.

109.0671A| Domino reverendissimo et cultu sincerissimae charitatis observando sancto viro, et omni honore dignissimo, Otgario archiepiscopo, Rabanus in Christo salutem.

Quotiescunque praesentiam tuam, beatissime Pater, cogito, suavi semper delectatione reficior, reminiscens mansuetudinis et humilitatis, modestiae atque temperantiae, quae praecipue in tua sanctitate vigent, ita ut ex hoc veraciter agnoscaris ejus esse imitator, qui discipulis suis praecepit dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Unde quoque plurimi sacra dilectione incitati, ad obsequium venerationis tuae cucurrerunt, et quodcunque officii possunt devota mente offerre cupiunt. Hinc etiam ego licet terrenarum rerum opes non habeam, quia ea 109.0671B| solummodo possideo quae ad sanctorum pauperum Christi necessitatem sublevandam pertinent, tamen hoc quod ex divina gratia percepi, sacris divitiis quas abundanter habes in sapientia et scientia divinae legis voluntaria liberalitate quoddam munusculum addendum contuli, optans valde ut quotiescunque sacro conspectui tuo illud praesentetur, mei recorderis, et si quid utilitatis in eo reperias, tam tuo quam etiam tuorum usui aptare digneris. Est siquidem munus, de quo loquor, praesens volumen quod in explanationem libri Sapientiae qui a plerisque Salomonis nomine inscribitur nuper edidi, quem tamen beatus Hieronymus asserit non a Salomone, ut usus habet, sed a Philone doctissimo Judaeo fuisse conscriptum, quem pseudographum praenotavit, propterea quod 109.0671C| usurpationem nominis sibi vindicet alterius. Cujus voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse testatus est. De quo pater Augustinus et sanctus Ambrosius homiliarum nomine nonnulla dixerunt. Cujus quoque libri dictio est suavissima et revera nominis sui dignitate resplendens, atque ad instruendam Ecclesiam Dei utilissima, licet supra memoratus divinae legis interpres Hieronymus dicat eumdem librum apud Hebraeos 109.0672A| nusquam haberi, sed Graecam magis redolere eloquentiam, nec inter canonicas Scripturas apud antiquos recipi, ut Judith, Tobiae et Machabaeorum libros, quos et moderno tempore inter Scripturas sacras sancta enumerat Ecclesia, legitque eos in publico sicut caeteras Scripturas canonicas, frequenter quoque orthodoxi doctores, eisdem sententiis in dogmatibus suis utuntur. Verum cur ego ad exponendum hunc librum laborem assumpserim, haec causa fuit: quia nullam antea super totum librum expositionem inveni, licet praedictus presbyter Bellator octo libros in eo se fecisse, ut praedixi, commemoret, haec hactenus ad nos non pervenerunt. Ego autem hoc opus meum tribus libellis perstrinxi quatenus aliquantam intelligentiam in mysteriis praedicti 109.0672B| libri avido lectori darem; caeterum perfectiora perfectioribus reservans. Tu autem, religiosissime Christi antistes, utere munere a devoto tibi famulo collato, et si quid in eo gratum reperias, Dei dono solummodo ascribas; si quid autem reprehensibile, meae imperitiae atque infirmitati magis hoc deputes quam malitiae, et quo modo emendandum sit mihi remandare non tardes; orationibus quoque apud divinam pietatem meam imbecillitatem subleves, ut quoniam jam dedit velle et aliquo modo incipere, ipse donet omnia secundum voluntatem suam perfecte. Nec hoc celandum arbitror reverentiam tuam quod aliud opus habeo in manibus, hoc est, explanationem libri Ecclesiastici, quem Jesum filii Sirach nuncupant, et multa continet Christi et Ecclesiae sacramenta. 109.0672C| Hoc quoque cum, Domino volente, ad finem perduxero, si praesens munus primum a tua sanctitate gratanter acceptum fuerit, mox benevola mente tibi dirigere conabor.

Sancta Deus Trinitas et indivisa unitas dilectionem tuam illaesam et incontaminatam in aeternum conservare dignetur, sancte Pater, memor sis nostri

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Sapientia, quae Christus est, praecipit habitatoribus terrae diligere justitiam, intimans eis quod perversae cogitationes separant a Deo, et quod in malevolam animam non introibit sapientia. 109.0673|

(CAP I.) Diligite justitiam, qui judicatis terram. Admonet sapientia divina praepositos populi Dei, quibus judicandi data est potestas, ut justitiam diligant, et aequitatem in judicio conservent. Alias potest haec sententia ad omnes generaliter pertinere qui ratione vigent et intelligibilem mentem habent ut terram, hoc est, carnem suam judicantes justitiam diligant, scilicet ut non faciant carnis curam in concupiscentiis, sed spiritus imperio illam subjicientes, virtutibus quibus anima nutritur maxime 109.0673B| operam impendant; deinde corpori suo secundum necessitatem, et non secundum voluptatem, consulant, recolentes semper illam sententiam legis: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei (Luc. IV). Et illud evangelicum testimonium quo Salvator discipulos docuit dicens: Nolite ergo solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut bibemus, aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et heac omnia adjicientur vobis (Matth. VI).

Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. In bonitate autem de Domino sentit qui sacram Scripturam secundum pietatem 109.0673C| legit atque intelligit, et in simplicitate cordis eum quaerit, qui humiliter ejus voluntati se subjicit ad custodiendum videlicet mandata ejus. Nam qui pie quaerit Dominum, honorat sacram Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit: quod est mitem esse, de quo in Evangelio Veritas ipsa ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). Hinc ergo mundi philosophi, et eorum sequaces haeretici excipiuntur qui ratione humana secreta se aestimant capere posse divina, cum scriptum sit: Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit? Et Apostolus manifeste dicat: Incomprehensibilia esse judicia Dei, et investigabiles vias ejus: qui in praesenti vita potius colendus est recta fide, quam incauta disputatione. 109.0673D| Unde subjungitur:

Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Periculosum est enim humana praesumptione Deum tentare, cum scriptum sit: Non tentabis Dominum Deum tuum. Sed salubre est fide recta illum honorare, quia justus ex fide vivit.

Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. Manifestum est quod 109.0674A| omnis cogitatio impia et prava voluntas nullo modo jungatur Domino, nec concordet summo bono; quia nulla est societas lucis ad tenebras nec conventio Christi ad Belial. Ubi autem intentio et studium sacrarum virtutum pio inerunt cordi, insipientium sem per vitia reprobant atque arguunt errores: unde necesse habent amatores vere sapientiae ut mundent sua corda, et totam intentionem animi in affectum convertant conditoris sui.

Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Huic testimonio Jacobus apostolus paria sentiendo in Epistola sua scripsit dicens: Nunquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus 109.0674B| inter vos? Ostendat bonam conversationem in mansuetudinem sapientiae? Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in animis vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia de sursum descendens a patre luminum; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione. Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem (Jacob. III). Nequaquam enim in malevolam mentem vera sapientia intrat, nec in facinoroso homine habitare poterit; ideo frustra sibi blandiuntur philosophi 109.0674C| gentilium, et omnes haeretici, nec non et falsi Christiani, qui se arbitrantur sordida mente et scelesta conversatione percipere posse sapientiam Dei, quam soli mundo corde dono Spiritus sancti accipere me rentur.

CAPUT II. Sapientia indicat quod Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et quod ipse replet orbem terrarum, nec eum aliquid latere posse.

Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Unde Manichaeum, Arium, et Eunomium, caeterosque haereticos dogmata sua erroribus plenissima sine Spiritus sancti gratia condidisse certissimum constat, quia Spiritus Domini bonus semper deducit 109.0674D| in viam rectam; malignus autem spiritus seducit, et secutores suos in laqueum perditionis aeternae secum trahit, de quo et subditur:

Et corripietur a superveniente iniquitate. Qula cum retributionis tempus advenerit, omnes impii et peccatores pro iniquitatibus suis poenam recipient per petuam.

Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis 109.0675A| est Dominus, et cordis ejus scrutator est verus, et linguae illius auditor. Haec sententia destruit errorem illorum, qui sicut bonas cogitationes a Deo nobis constat inspirari, ita etiam malas ipso instigante putant in nostra mente generari, cum nullo modo Deus, qui summe bonus est, et omnes homines vult salvari, atque ad agnitionem veritatis pervenire, necessitatem mali verbi aut pravi actus alicui imponat, per quem perire possit, sicut Jacobus apostolus ostendit dicens: Nemo ergo cum tentatur, dicat: Quoniam a Deo tentor; Deus enim intentator malorum est, ipse enim neminem tentat (Jacob. I); ac si diceret: Nemo cum rapinam, furtum, falsum testimonium, homicidium, stuprum, vel caetera hujusmodi commiserit, dicat, quoniam Deo cogente necesse 109.0675B| habuerit haec patrare, et ideo nullatenus horum effectum potuerit declinare. Deus enim malorum intentator est, subauditur, tentamentorum; ipse enim neminem tentat, ea videlicet tentatione, quae decipit miseros ut peccent. Duplex est enim genus tentationis, unum quod decipit, aliud quod probat; secundum hoc quod decipit, Deus neminem tentat; secundum illud quod probat, Deus tentavit Abraham. De quo et Propheta postulat: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV). Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus, scilicet abstractus a recto itinere, et illectus in malum quo tamen justo Dei judicio permittitur cadere qui Spiritui veritatis noluit obedire.

Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum. 109.0675C| Spiritus ergo sanctus qui in primordio creaturarum invisibili potentia ferebatur super aquas, majestate sua omnem implet et continet creaturam, sive dono virtutis suae replet orbem Ecclesiae, in quo quotidie muneris sui ostendit largitatem. Inde est quod subjungitur:

Et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, quia ut Paulus ait:

Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: haec enim omnia operatur unus atque 109.0675D| idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII).

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteribit illum corripiens judicium; quia sicut electi per Spiritus sancti gratiam accipiunt donum scientiae et pietatis, sic haeretici atque omnes reprobi propria superbia inflati, atque a maligno spiritu instigati erroris sui nequitiam quam impudenter proferunt, coram spiritu Dei abscondere nequeunt, proinde nec justae poenae vindictam evadere possunt; quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Dominus interrogat justum et impium, qui autem diligit 109.0676A| iniquitatem, odit animam suam, de quo et subditur:

In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet, et ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris coeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus venit ad Dominum, et descendit ut videret, utrum clamorem, qui venit ad se, opere compleverint. Igitur Dominus pluit super peccatores sulphur et ignem a Domino, et subvertit civitates has et omnem circa regionem. Sic et murmuratio filiorum Israel ascendit ad Dominum, et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Dominus enim Deus ignis consumens 109.0676B| est, Deus aemulator, et reddet unicuique secundum opera ejus, idcirco necessario nos commonet Sapientia dicens.

APUT III. Sapientia jubet auditoribus suis ut custodiant se a murmuratione, detractione et mendacio, quoniam justitia immortalis est, nec impii apprehendent eam.

Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit. Quam perniciosae sint murmurationes et detractiones multis sententiis sacrarum Scripturarum atque exemplis judiciorum Domini probari potest; maxime cum Dominus ipse invenitur super murmurosos et querulosos 109.0676C| saepius misisse vindictam. Et Scriptura dicit quod abominatio Domini sit omnis illusor (Prov. III). Dicit et Apostolus: Susurrones et detractores Deo esse odibiles (Rom. I). Hinc et psalmista ait: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar. Unde et alibi legitur: Qui detrahit alicui rei in futurum se obligat, et sicut mordet serpens in silentio, sic qui occulte detrahit fratri suo. Mors et vita in manibus linguae. Qui perversi cordis est, non invenit bonum, et qui vertit linguam incidit in malum. Et bene dicitur quod responsum obscurum in vacuum non ibit, quia judicio Domini reservabitur. Unde est illa Dominica sententia: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, 109.0676D| et ex verbis tuis condemnaberis. De quo et subditur.

Os autem quod mentitur occidit animam. Occidit ergo os mendax animam ipsius mentientis, quia mucrone peccati illam transverberat; unde summopere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando beneficium mentiatur. Quod pater Augustinus libro de Mendacio, manifeste exprimit, commemorans octo esse genera mendacii; quod qualiter disseruit, qui voluerit ibi invenire poterit. Qui autem aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit putaverit, decipit seipsum turpiter cum honestum se esse deceptorem arbitratur aliorum. 109.0677A| Quapropter quando nobis de Scripturis sacris mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt, sed quod scriptum est: bene fecisse Deum obstetricibus Hebraeorum et cum Raab Jerichuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis mala opera, Deus propter posteriora opera bona vellet ignoscere, ita mirandum non est quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens idem 109.0677B| factum misericorditer, factumque fallaciter et bonum remuneravit, et propter hoc bonum illud malum ignovit.

Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Superius numeravit ea quae noxia homini erant, hoc est, murmurationem, detractionem, et mendacium, a quibus se custodiri praecepit. Nunc idem aliis verbis replicat ut scilicet ea quae morti obnoxia sunt ne faciamus, quoniam Deo interitus noster non placet, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire. Qui per prophetam ait: Quare moriemini domus Israel? quia nolo mortem morientis dicit Dominus 109.0677C| Deus (Ezech. XVIII). Revertimini et vivite. Deus enim auctor salutis non perditionis nostrae est, qui vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona. Sed juxta Apostolum, Stipendium peccati est mors, gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI).

Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum; et non est illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. Hac sententia sicut et in priore manifestatur quod Dominus est auctor bonorum operum non malorum, ideo justus est judex, qui vindicat pravos actus et peccata. Nec necessitate peccamus dum deliquimus, sed perversa voluntate quae ex liberi arbitrii procedit qualitate. Nos Deum justum et bonum sic humanae substantiae, et interiorum exteriorumque sensuum 109.0677D| novimus creatorem, ut prorsus ab illo sit quidquid pertinet ad naturam, et prorsus ab illo non sit, quidquid contra naturam est. Peccatum autem contra naturam est, de quo mors et omnia quae sunt mortis oriuntur. Quibus malis tunc se homo induit quando illum fide obedientiaque privatum in suas promissiones diabolus a lege Dei traduxit, omnia sibi posteritatis ejus germina per conditionem deputatae stirpis obstrinxit. De quo adhuc subjungitur.

Justitia enim perpetua est et immortalis. Injustitia autem mortis est acquisitio. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et aestimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam 109.0678A| sunt morte digni, qui sunt ex parte ilaus. Justitia ergo bene perpetua et immortalis esse dicitur: quia a perpetua morte se obsequentes liberat. Injustitia autem mortis est acquisitio, quia inferni cruciatus peccatorum certa est remuneratio. Impii autem manibus et verbis accersierunt injustitiam, quia dictis et factis sequuntur illam, et errore decepti se impune peccare posse confidendo nullo modo ab ejus consortio divelli consentiunt, quia jam justo judicio Dei damnati evadere illam nequaquam contendunt. Unde est illud Evangelii: Qui autem non credit jam judicatus est: quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III). Et iterum: Qui credit, inquit, in Filium Dei, habet vitam aeternam. Qui autem incredulus est filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super 109.0678B| eum (Ibid.).

CAPUT IV. Ubi impii, desperantes de salute sua, perituros se asserunt, et tantummodo in praesenti saeculo victuros.

(CAP. II.) Dixerunt enim impii apud se cogitantes non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tanquam si non fuerimus; quoniam fumus et flatus est in naribus nostris; et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum: quia exstinctus cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundentur tanquam mollis aer, et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, 109.0678C| quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata; et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. Venite ergo, et Truamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo vestrum exors sit luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. Haec vox perditorum est, qui more brutorum animalium aspiciunt in praesentia, nec cogitant de futuris, 109.0678D| neque post hujus vitae terminum spem habent ullam aeternae quietis, de qualibus per psalmistam dicitur: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Quorum vocem Isaias propheta increpat dicens: Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno faciemus pactum. Flagellum inundans cum transierit non veniet super nos, quia ponimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus (Isa. XXVIII). Idcirco haec dicit Dominus: Ponam judicium in pondere, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundantis, et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno 109.0679A| non stabit. Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem, quandocunque pertransierit tollet vos (Isa. XXVIII). Cui paria Amos propheta protulit dicens: Vae qui opulenti estis, et separati in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti. et nihil patiebantur super contritione Joseph. Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium (Amos VI). Et iterum: Pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide 109.0679B| aedificabitis, et non inhabitabitis in eis; vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum: quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Sequuntur adhuc voluptuosi atque haeretici et addunt haec prioribus dictis suis.

CAPUT V. Consilium impiorum Judaeorum adversus Christum, tractantium de morte ejus, et causantium eum quod ipse improperaret eis peccata legis.

Opprimamus pauperem justum et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est inutile invenitur. Licet haec generaliter pertinere possint ad eos qui contemnentes Deum nulli parcunt sexui aut aetati, sed per injustitiam 109.0679C| atque avaritiam omnes opprimere volunt, tamen altiore fine ad perfidos persecutores Christianorum, et haereticos redigi possunt, qui pauperem Ecclesiae populum suis nequitiis atque persecutionibus gravant, et viduam illam de qua scriptum est: Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus: pessima voluntate conterere cogitant, prophetasque et apostolos quos veteranos hic nominat, in suis dictis reprehendere nitentes; nequaquam legis divinae sancita custodire, sed erroris sui devia pergere moliuntur, nec ipsi capiti nostro parentes, sed in eum hujuscemodi impietatis verba portendere praesumunt.

Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat 109.0679D| nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Circumvenire justum perfidi Judaei tum disponebant, quando evangelicis dictis conventi pristinas sordes vitiorum deserere et praeceptorum Dei veritatem sequi per Christum admonebantur, sed in eo unde causam salutis sperare debuerant, grave scandalum sumentes, quasi blasphemum 109.0680A| interficere cogitabant. Unde in Evangelio scriptum est: Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent eum. Respondit eis Jesus: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum lapidatis me? Responderunt ergo Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum, etc. (Joan. X). Invidia enim instigati non quid ipse ageret, sed quid ipsi agere noluerint pensantes, in lucis radiis obtenebrescebant; unde hujuscemodi verba illis conveniebant, ut dicerent: Gravis est etiam nobis ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis. Et quia de futura vita non cogitabant, ideo praeferri suae voluptati novissima justorum, hoc est, spem 109.0680B| futurae vitae dolebant; indeque pravis consiliis ad ejus interfectionem tendebant, quod sequentia verba demonstrant.

Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus, quae futura sint illi, sciemus quae erunt novissima illius. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. His concinna descripta sunt in Evangelio, ubi Pontifices et Pharisaei consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent, et in cruce positum principes sacerdotum cum scribis et senioribus illudentes dicebant: Alios salvos fecit, seipsum 109.0680C| non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Domino; liberet eum nunc si vult: Dixit enim quia Filius Dei sum (Luc. XXIII). Mortem turpissimam crucem nominat, quia ipsa usque ad passionem Christi poena fuit reorum, quae nunc est tropaeum victoriae et gloria credentium. Quod enim dicit, erit ei respectus ex sermonibus illius, hoc respicit ad resurrectionem ejus; quoniam hoc diffidentes Judaei probare voluerunt utrum post mortem carnem suam resuscitare valeret, quia recordati sunt eum dixisse: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Et alibi: Ecce, inquit, ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur, 109.0680D| et flagellabitur et conspuetur; et postquam flagellaverint occident eum, et die tertia resurget (Matth. XX). Unde et in passione sua ad Pilatum dicebant: Domine, recordati sumus quia hic seductor dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priori (Matth. XXVII).

Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim eos malitia illorum, et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiae nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Sacramentum ergo consilii Dei invidi et dolosi percipere non valebant, 109.0681A| quoniam in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I); nec intelligere potuerunt quod mors Christi honor est et salus animarum sanctarum, quoniam per ipsam mercedem sperant justitiae, et introitum percipiunt regni coelestis.

Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Hac sententia destruitur error Manichaeorum, qui duas naturas et substantias introduxerunt, id est bonam et malam: quia creator noster non est auctor ruinae nostrae, et quantum ad naturae pertinet veritatem, immortales ab ipso conditi sumus. Per assensum autem serpentinae suggestionis mortis sententiae subjiciebamur; 109.0681B| attamen primam stolam immortalitatis, quam humanum genus ad imaginem Dei ab initio creatum, sed per invidiam diaboli seductum in Adam perdidit, per Christi mortem iterum recepit: quoniam mors nostra in ipsius morte destructa est, et in resurrectione ejus vita nostra reparata, quamvis ad illam sortem non pertineant illi qui diabolicae invidiae magis imitatores esse eligunt quam humilitatis ac mansuetudinis Christi.

CAPUT VI. De sanctis martyribus, quod eorum gloria per tribulationem praesentem erit aeterna.

(CAP. III.) Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. In priore capitulo iniquorum sententia expressa est, quam 109.0681C| contra caput nostrum pravo sensu et nefariis sermonibus protulerunt. Nunc autem eorumdem error condemnatur, quem in interitu membrorum ejus fieri aestimaverunt, quando eos diversis poenis pro confessione nominis ipsius trucidaverunt. Sanctorum ergo martyrum animae in manu Dei sunt, hoc est, in protectione illius, nec eos tormentum perpetuae mortis in aliquo laedere potest.

Visi sunt oculis insipientium mori; et aestimata est afflictio exitus eorum, et quod a nobis est iter exterminii, illi autem sunt in pace. Vere insipientes fuerunt, quando palmam martyrum afflictionem et exterminium esse aestimaverunt, cum haec illis victoriae et perpetuae quietis causa fuit, unde et sequitur:

Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes 109.0681D| illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Mors temporalis et afflictio praesentis vitae prosperitatem sanctis Dei remunerationis peperit perpetuae, quia spes illorum indefectiva et fides solida usque ad finem permansit. Deus enim variis tentationibus castigavit illos, et per tolerantiam patientiae probavit eos dignos esse aeterna corona. Duo autem exempla quae posuit, hoc est auri in fornaci probati, et holocaustorum in igne crematorum examinationem illorum probatissimam et puritatem perfectissimam ostendit, 109.0682A| quia sicut aurum non igne uritur, sed probatur, ita martyrium sancta substantia non ad defectum perducitur, sed ad immortalitatem et gloriam futuram praeparatur; et sicut holocaustum quod totum per ignem offertur Deo est sacrificium acceptissimum, ita et passio martyrum per calorem fidei et fervorem charitatis in odorem suavitatis Domino oblata munus illi exstat gratissimum et donum pretiosissimum. Unde per Psalmistam dicitur: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Quod autem subditur: In tempore erit respectus illorum, significat quod non juxta aestimationem reproborum perpetua est mors sanctorum; sed magis in die judicii Christo judicante copiosissima est remuneratio illorum.

109.0682B| Fulgebunt justi et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Aliud exemplum ponens, subitam in extremo judicio remunerationem sanctorum, et celerem demonstrat vindictam esse reproborum. Quando enim electorum, de corruptione in incorruptionem, de mortalitate in immortalitatem, de ignominia ad gloriam erit immutatio, tunc jam adversarios suos judicaturi consurgent, et sicut scintilla ignis subitam flammam in arundineto excitat, ita sententia justi judicii sanctorum validam in reprobos, et velocem poenarum immittit vindictam. Unde et sequitur.

Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Judicabunt sancti nationes, sed per illos judicat Deus, qui mentibus 109.0682D| eorum praesidet. Dominabuntur populis, quia nulla eis repugnat adversitas contrarietatis. Regnabit Dominus illorum in perpetuum, quia Christi regnum sine ullo termino erit permansurum. De quo angelus ad Mariam ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis (Luc. I). Unde et per Isaiam dicitur: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX). Regnabunt et sancti cum rege suo, id est, membra cum capite suo, quod ad Danielem in visione prophetica angeli verba protestantur, ita dicentis: Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quae est super omne coelum, dabitur populo sanctorum Altissimi, cujus regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient ei 109.0682D| (Daniel. VII).

Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis illius. Manifestum est quod qui perfecte confidit in Domino in praesenti vita juxta distributionem Spiritus sancti, secundum modum sibi convenientem hic intellectum percipit veritatis; quia nunc videmus per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognoscimus ex parte, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas. Quia caeteris descendentibus illa solum permanet, unde dicit:

Fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam electi 109.0683A| Dei post finem mundi bono quod ante fide et spe ambiebant praesentialiter delectantes nullo modo ab ejus societate possunt divelli, cum dono aeternae satietatis remunerati pace fruentur perpetua.

CAPUT VII. Quod impii secundum quae gesserunt recipient condignas poenas, quia a Domino recesserunt.

Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt, quia neglexerunt justitiam et a Domino recesserunt. Sententia universalis judicii completa, quando sancti conjuncti regi suo coelestis patriae gaudentes intrabunt regnum, tunc impii et peccatores qui de salute sua negligentes fuerunt, secundum cordis sui et actuum iniquitatem cum diabolo in inferni 109.0683B| demergentur abyssum, ubi sine fine cruciabuntur, quia vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur.

Sapientiam enim et disciplinam qui abjecit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inhabitabilia opera illorum sunt. Nunc ostendit quid sit hoc, quod superius dixerat a Domino recessisse, hoc est, sapientiam et disciplinam abjicere, quorum vacua est spes, et labores sine fructu, quia in vanum sperant se temporalibus perpetualiter uti posse, vel peccata faciendo impunitos posse evadere, horum et labores sunt sine fructu futurae mercedis, et opera illorum inhabitabilia: quoniam operarium ipsorum coelestis habitationis non possunt facere participem. Cui cum iniquorum omnium capite improperando 109.0683C| scelera sua Psalmista praedixit dicens: Propterea destruet te Deus, in fine evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). Possunt et haeretici in hac sententia non inconvenienter accipi, qui sapientiam divinam et regulam rectae fidei abjicientes, labores doctrinae suae atque errorum sectas in vacuum et sine fructu vitae aeternae expendunt, quorum intentio stulta et nequissima sunt opera. Unde subjungitur:

Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. Mulieres vel libidines carnales, vel interpretationes sensus nefandi appellat: ex quibus nequissimi filii, hoc est, actus nefarii seu dogmata perversa procedunt, qui non regni coelestis praemio, sed tormento inferni sunt obnoxii. De quo adhuc subditur:

109.0683D| Maledicta creatura illorum, hoc est, factura eorum. Non enim sapientia divina creaturis Dei, quos conditor ipsorum benedicendo in initio creavit, maledictionis notam ingerit, sed operationem reproborum maledictione aeterna digna esse ostendit.

Quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Laudat sterilem, hoc est, castam et continentem animam, quae non polluta est sordibus haerecticorum, neque immunditiis idololatriae contaminata; haec enim habebit fructum in respectione animarum sanctarum, utique in die judicii, quando sancti rapiuntur ad contemplandam 109.0684A| gloriam Dei, tunc et ipsa laboris sui praemium in coelesti beatitudine percipiet.

Et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima; dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. Potest juxta tropologiae regulam in nomine istius beata sterilis, seu spadonis virginum intelligi, de quo in Isaia ita scriptum est: Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum, quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt quae volui, et tenuerunt foedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit (Isa. LVI). Haec sterilis virginitate fecunda est. Hic eunuchus regno coelorum 109.0684B| vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos est sabbatorum, et nunquam faciet opera nuptiarum. Iste elegit quae Dominus voluit ut plus offerat quam praeceptum est, ut non indulgentiam apostoli ejus sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini sempiternum ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad ipsum revertatur, sed accepturum se noverit esse in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum optimum: multae enim mansiones sunt apud Patrem. Et qui eunuchus fuerit et fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, ut pro carnis filiis multos habeat filios spiritales. Talem fuisse eunuchum, quem Jesus amavit plurimum, evangelistam Joannem, ecclesiasticae 109.0684C| tradunt historiae; qui recubuit super pectus Jesu; qui Petro tardius ambulante elevatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum. Facessat ergo omnis cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset operiens semiviris regna coelorum cum pudicitia, non in debilitate corporis sibi sed in animi voluntate, nec desidia boni praemii habebit meritum, sed pia certatio. Unde et sequitur:

Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae. Gloriosus nimirum bonorum laborum est fructus; quia aeternum gaudium et requies certa illos sequitur, nec ea germina doctrinarum seu actionum quae ex radice verae processerunt sapientiae, nunquam habent casum, sed perpetuae salutis afferent fructum. At contra dogmata 109.0684D| haereticorum et discipuli ac sequentes nequitiae illorum exterminabuntur; nec habebunt spem salutis, sed acerba morte damnati in oblivionem tradentur perpetuam. De quo et subditur:

CAPUT VIII. Quod filii adulterorum, id est haereticorum, in consummatione erunt, et castorum generatio permanet in perpetua claritate.

Filii autem adulterorum in consummationem erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Et siquidem longe vixerint, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. Et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. Nationes enim iniquae dirae sunt 109.0685A| consummationis. Adulteri quidem haeretici sunt, qui adulterantes verbum Dei in aliorum sensum illud transferre conantur. Horum filii, hoc est discipuli, in consummatione erunt, quia ad aeternam perditionem tendunt. Hi ab iniquo thoro polluto conscientiae virulento erumpente nutrimine educati, licet longaevi sint super terram, tamen nihil eis hoc proderit, quando ad combustionem futuri sunt ignis aeterni. Quorum novissima senectus sine honore erit, quia memoria illorum in aeternum benedictione carebit, nec in die agnitionis, hora videlicet universalis judicii, quando electi a judice suo agniti ad possessionem regni coelestis erunt invitati, ipsi nulla spe restaurationis suae consolabuntur, sed in aeternum cruciandi a conspectu humani regis expellentur.

(CAP. IV.) O quam pulchra est casta generatio cum claritate! Immortalis est enim memoria illius; quoniam et apud Deum nota est et apud homines. Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens. Sicut superius vituperavit haeresiarchas, eorumque sequaces schismaticos, ita nunc laudat catholicos illorumque discipulos, quorum fides est pura, et simplex doctrina atque aeterna; per hoc memoria digna, quoniam ipsorum generatio apud Dominum probata est, et apud homines venerabiliter accepta. Haec in praesenti vita per sacra exempla bonorum operum fructum gignit, et ad regnum coeleste translata 109.0685C| dignam sui recordationem posteris relinquit, nec ullus erit dolor de peracto certamine, quando persecutionum magnitudinem praemium vincet.

Multigena enim impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. Alternando enim loquitur de catholicis et haereticis ut istorum laudabilem ostendat sapientiam, et illorum vituperabilem demonstret versutiam. Multigena quippe et multiplex haereticorum doctrina non erit utilis, sed nociva; nec superflua illorum argumenta, quae signant spuria vitulamina, habent radicem veritatis, ideo stabilimentum non habent fortitudinis, sed a vento persecutionum sive examine districti judicii 109.0685D| attacti, cito a sua firmitate decidunt; unde et sequitur:

Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Ramos nominat sententias scripturarum perversarum, et fructus, sensus ipsarum sententiarum; per ventos quoque, aut persecutionum molestias aut discussiones judicii designat: quia sicut rami fragiles a vento, ita eorum sententiae imperfectae ab adversitate qualibet, seu discussione pulsatae facile rumpuntur, fructusque eorum sunt inutiles et acerbi, quia sensus dictionum 109.0686A| eorum sunt pravi atque venenosi, et ideo ad nullam utilitatem apti.

Ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes interrogatione sua. Filios iniquorum autem discipulos appellat aut opera, quia sicut alumni haereticorum in die judicii augmenta sunt dolorum his qui se pravis dogmatibus seduxerunt, ita prava opera in tempore novissimi examinis probamentum sunt nequitiae illorum, unde merito damnentur.

CAPUT IX. Quod justorum animae post mortem erunt in refrigerio, nec sit transitus eorum lugendus.

Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Cum antea dixisset de malorum interitu, 109.0686B| nunc de bonorum requie subsequenter enarrat, quia post finem praesentis vitae quae bonis et malis communis est, justi tunc incipient melius vivere, quando ab iniquis videntur funditus interire, quoniam externa requies tunc illis dabitur, quando istis poena succedit perpetua.

Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominum, et aetas senectutis vita immaculata. Ostendit quid in senectute quaerendum sit, quia non aetas corporis, sed maturitas mentis et morum probitas in ea laudatur: unde in Numerorum libro Moysi Dominus jussit septuaginta eligere presbyteros, quos ipse nosset esse presbyteros ut constitueret eos magistros populi ac judices. Et Paulus ad Timotheum 109.0686C| scribens ait: Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.

Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. Non ideo tollit Deus hominem quem diligit de hoc mundo, quod non possit eum inter peccatores viventem immunem servare a peccato, qui discipulos suos quasi agnos inter lupos mittens patri commendavit dicens: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves a malo (Joan. XVII); sed ut rationem judicii sui observet, ut quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, hos convocet, justificet, magnificet, ac glorificet; caeteros autem 109.0686D| pro iniquitate sua justo judicio damnet. De quo Petrus apostolus ait: Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die judicii cruciandos reservare (II Petr. II).

Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inonstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. Hac sententia licet generaliter lascivia denotetur reproborum, manifestius tamen in ea redarguitur astutia haereticorum, quae pravis doctrinis et cupiditate nociva sensum hominis avertit a tramite veritatis; fascinat enim, hoc est gravat, qui adulando impedit, vel laudando decipit. Legimus in Apostolo: Currebatis bene, quis vos fascinavit? (Galat. III.) Et in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. 109.0687A| Qui apud nos invidus, apud Graecos significantius ponitur fascinator in quibus exemplis docemur, quod vel invidus aliena felicitate crucietur, vel is in quo bona sunt aliqua, alio fascinante vel invidente noceatur. Invidia enim haereticorum quae nugas meras, non firmamentum veritatis praeferre solet, obscurat saepe in simplicibus bona mortalitatis, quare est illud: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Unde Sapientia vetat cum hujusmodi habere consortium, dicens in Proverbiis: Ne comedas cum homine invido, nec desideres cibos ejus, quoniam similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi, et mens ejus non est tecum. Cibos quos comederas evomas., et perdes pulchros sermones tuos (Prov. XXIII).

109.0687B| Consummatus in brevi, explevit tempora multa. Placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Sicut in priore commate haereticorum denudavit perfidiam, sic et nunc in sequenti martyrum exprimit gloriam, qui licet in brevi per tormenta persecutorum laudabilem expenderunt vitam, tamen ipsa mors pro annosa aetate eis deputatur, quia aeternam illis peperit vitam. Creator quippe eorum diligens eos a malorum societate sequestravit, et a praesentis vitae calumnia eduxit, quatenus in regno coelesti absconderet eos in abdito vultus sui, a conturbatione hominum, et protegeret in tabernaculo suo a contradictione linguarum.

Populi autem videntes et non intelligentes, nec ponentes 109.0687C| in praecordiis talia, quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos illius. Nequaquam ergo persecutores martyrum potuerunt agnoscere futuram gloriam, quae illis successit, sed putaverunt eos cum poenis corporum simul deficere, nec aeternae vitae beatitudinem post mortem posse suscipere: sed diverse utriusque partibus omnia eveniunt, quia sicut bonos post mortem sequetur vita ac victoria, sic et malos post vitam temporalem sequetur mors et damnatio perpetua.

Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. Liquet profecto quod martyres Christi post mortem persecutorum suorum judices futuri erunt, sicut in 109.0687D| Apocalypsi in damnatione Babylonis vox divina ostendit dicens: Exite de illa populus meus, ut nec participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. Reddite illi sicut ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera ejus. In poculo quo miscuit, miscete illi duplum; quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum illi date tormentorum et luctuum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Ideo in una die venient plagae ejus, mors et luctus et fames, et igne comburetur (Apoc. IV).

Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum 109.0688A| Deus; videbunt enim et contemnent: illos autem Dominus irridebit, et erunt post haec decedentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum. Aestimabant enim persecutores Ecclesiae Christi, ut diximus, martyrum finem esse interitum, ideo contempserunt eorum fidei stabilimentum. Sed Dominus eos irridebit, quando hoc quod illi sperabant sibi prodesse, ostendet eis omnino nocuisse; quia cum falsa numina deorum suorum contra Christicolas defendere volebant, semetipsos in damnationem perpetuam tradebant.

Quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur; et erunt gementes et memoria illorum peribit. Disrumpet enim illos Dominus superbia inflatos, sine 109.0688B| voce excusationis, ita ut sint tunc per omnia inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et serpentium et quadrupedum. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, et in reprobum sensum, ut facerent ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine 109.0688C| affectione, absque foedere, sine misericordia; qui cum cognovissent justitiam Dei, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt morte (Rom. I); et commovebit eos a fundamentis, quia funditus evertet statum vitae eorum, et usque ad supremum desolabuntur; quia nunquam post haec aliqua consolatione relevabuntur, sed erunt gementes in poenis, et memoria illorum peribit in aeternum.

Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates illorum. In judicium ergo venient impii conscientia peccatorum suorum timidi, quia cogitatus eorum accusant eos pro malis quae ante gesserunt, nec datur ullus defensioni locus, ubi nullus est in conscientia bonorum operum fructus.

CAPUT X. Quod in adventu Domini stabunt justi in magna constantia adversus persecutores suos, et quod ipsi persecutores tandem seram poenitentiam gerent in inferno de errore suo atque peccatis.

(CAP. V.) Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperata salutis dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati 109.0689A| sunt inter filios Dei, et inter sanctos Dei sors illorum est? Tunc utique stabunt justi in magna constantia adversus persecutores suos, qui eos poenis indebitis hic affecerunt, et labores illorum quasi stultos vituperaverunt; quoniam claritate superna relevati judices erunt secundum veritatem, qui ante se injuste damnaverunt. Unde illi cum se subitanea commutatione viderint de gloria ad ignobilitatem perductos et e contrario adversarios suos de afflictione temporali ad honorem supernum translatos, sera poenitentia atque infructuosa tunc conquirunt, quod antea, dum licuit si vellent fructuose agere possent.

Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Via veritatis Evangelium Christi est, et lex 109.0689B| divina, de qua erraverunt impii, quoniam illi credere et obedire noluerunt. Quibus et justitiae lumen non luxit, et sol intelligentiae non est ortus, quia cum eis Christus non est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), et sol justitiae qui oritur timentibus eum. In cujus etiam poenis vera est sanitas, quoniam in protectione ejus vitae perpetuae constat largitas, ipse perfidis gentilium philosophis, nec non et haereticis non luxit, quoniam tramitem veritatis spernendo vanas traditiones et sectas nefandas sequi maluerunt, propterea subsequentes dicunt:

Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Lassati sunt philosophi in via iniquitatis et 109.0689C| perditionis, quia cum ratiocinando mundi machinam divino honore sublimare voluerunt, et creaturae potius servire quam creatori elegerunt: in ipsa exquisitione sua defecerunt, et non salutem sed perditionem invenerunt. Similiter et haeretici superbiendo vias difficiles ambulantes sectas composuere nefandas, nec viam Domini, quae est veritas et vita, agnoverunt; ideo semetipsos in perditionem perpetuam tradiderunt, nec eis studium praesentis vitae quidquam utilitatis contulit, quibus post mortem non praemium sed poena successit; unde dolentes dicunt:

Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et 109.0689D| tanquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam: cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus; aut tanquam avis quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum: divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: sic et nos nati continuo desivimus esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus. Per quinque species similitudinum, quas proferendo iniquorum infructuosa poenitentia labores suos defluere 109.0690A| conqueritur, fugacis vitae ac terrenarum rerum defectus nobis demonstratur. Sicut enim umbra firmitatem sui status nullam habet, nec nuntius discurrens moras sustinere patitur, et sicut avis in coelo, vel navis in mari, vel sagitta in aere incerto tramite pergunt, sic transitoriae vitae instabilis et incertus semper est cursus, nec aliquid ex eo fixum manebit, nisi quod pro adeptu vitae aeternae pio labore expenditur, juxta allegoriam autem umbra oblivionem mentis aut mortem carnis, quibus humana vita obnoxia est, possumus accipere. In nuntio percurrente propassiones animae sive aegritudines corporis, quae indicant ac praeconantur occasum corruptibilis vitae. Per avem autem extollentiam jactantiae mundanae, sive haeresis. Per navem 109.0690B| vero levitatem humanae mentis, quae per amaras saeculi hujus undas immundorum spirituum flatibus agitatur. Per sagittam dolos atque insidias iniquorum. Haec enim omnia in praesentis vitae aerumna versantur, sed post peractum finem infructuosam poenitentiam possessoribus suis apud inferos relinquunt, pro quibus semper gement et nulla consolatione sublevabuntur, propterea subsequitur Scriptura dicens:

Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: quoniam spes impii tanquam lanugo est quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Adhuc quatuor species alias introduxit ad demonstrandam 109.0690C| infirmitatem spei iniquorum, qua vel praesentia stabilia atque mansura esse putaverunt, vel se in peccatis viventes impune evadere posse aestimaverunt. Lanugo enim quae ex herbarum flore marcescente oritur, fragilitatem carnis exprimit, quae a vento aegritudinum vel molestia corporis tollitur, nec diuturna manere permittitur, quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exaruit fenum et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL). Spuma autem quae ex aquis edita aquis supernatat, appetitus humani favoris et jactantia vulgaris intelligi potest: quae a procella tentationum vel discussione futuri judicii dispergitur, quia quam vana fuerint eorum attactu probatur, sic et fumus vanitatem caducae vitae demonstrat; 109.0690D| quoniam sicut fumus vento diffunditur, sic humana vita temporum mutatione dissolvitur. Unde et per similitudinem transeunti hospiti comparatur; quia omnes hic hospites et peregrini sumus, de quo Ecclesiastes ait: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in saeculum stat, ideo omnia vanitas (Eccle. I). Quid enim vanius hac vanitate, quam terram manere quae hominum causa facta est et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi: unde sequitur: Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur (Ibid.). Nam ipse sol, qui in lucem mortalibus datus est interitum mundi ortu suo quotidie indicat, et occasu; et hoc totum idcirco ut doceat mutationibus temporum 109.0691A| et ortu occasuque siderum humanam aetatem tabi et interire dum nescit. Quapropter merito impii in inferno positi dolent quod spem suam in illo posuerunt ubi stabilitas nulla est, et ab eo sensum averterunt, qui ante omnia et post omnia nunc et semper idem manet.

CAPUT XI. De sanctis martyribus, quod in perpetuum vivant, et quod Dominus vindicet eos de adversariis suis.

Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. Cum autem peccatorum 109.0691B| poenas et seram poenitentiam describeret in inferno, consequenter justorum gloriam et praemium apud Dominum enarravit in coelo, qui in supernum regnum recepti vita beata in contemplatione Dei fruuntur; et hoc ideo quoniam totam spem suam et mentis intentionem in bonitatem posuerunt Conditoris sui, cujus etiam manu coronati, et dextera fortitudinis sunt protecti. Manus enim Dei et dextra ac brachium propter effectivam potentiam unigenitus Filius Dei nominatur: per quem omnia facta sunt, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, quem Pater suscitavit a mortuis, et constituit ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum 109.0691C| in hoc saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus implet.

Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitatem: acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Juxta historiam ergo Creator omnium, cujus arma sunt veritas, justitia et judicium, per creaturam sibi subjectam corripit ac verberat delinquentes. Secundum allegoriam autem idem Dominus armat creaturam ad ultionem inimicorum, quando per Evangelii praedicatores perfidiam Judaeorum, 109.0691D| stultitiam gentilium atque dolum haereticorum, de peccato et de justitia, et de judicio redarguit, ac telis verborum pectora eorum pungit, quatenus timore salubri exterriti omnipotentis Dei manui cedant, et discant ei subjecti esse, cujus admonitioni nulla ratione debent rebellare, quia nec potentiae ullo modo valent resistere. Quod autem dicit orbem terrarum cum illo pugnare contra insensatos, ostendit totam Ecclesiam Christi simul cum rege suo, membra videlicet cum capite, contra iniquorum errores atque malitiam, per arma veritatis et justitiae pugnare. Quae et Dominica auctoritate super petram solidissimam fundata est, nullo modo veretur ruinam: Quia portae inferi non praevalebunt adversus 109.0692A| eam (Matth. XVI); sed fixa et inconcussa per omnia manet saecula.

Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Emissiones fulgurum sunt tonitrua praedicationum, sive coruscationes miraculorum, quae directe ibunt: quia juxta dispensationem auctoris sui ad utilitatem electorum, sive ad damnationem reproborum fiunt. Tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, quando auctoritate divinarum Scripturarum per piam intentionem sanctorum doctorum ad terrendum adversarios proferuntur; et ad certum locum insilient, quia contra eos quos necesse est recto tramite procedent, nec valet esse confusum, quod divina sapientia constat esse 109.0692B| ordinatum

Et a petrosa ira plenae mittentur grandines: quia pro meritorum aequalitate durae emittuntur increpationes.

Et canaescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Aquas maris perturbationes appellat saeculi, flumina persecutionum commotiones; quia plerumque corda pravorum quae documenta praedicationum non emolliunt, flagella diversarum correptionum per timorem frangunt.

Et contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti dividet illos; et ad extremum deducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. Spiritus virtutis vindicta est ultimi examinis, quae dividet impios, et ad extremum perducet 109.0692C| omnem terram iniquitatis eorum, cum simul et substantiam terrenam et opera carnalia per sententiam suam justus judex poenae gehennae et aeternae desolationi deputabit. Malignitas enim evertet sedes potentium, quia malitia reproborum causa est damnationis eorum.

(CAP. VI.) Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. Sapientia ergo ubi inhabitat bene semper gubernat animum. Vires enim corporis plerumque insipientes in peccatorum mittunt praecipitium: unde et prudens praeponitur forti, quia prudentia dirigit gressus hominis; vis autem carnalis licet aliquando, cum per potentiam aliquem superaverit, fortitudinem simulet, tamen sine prudentiae regimine infirma esse apparebit, quando stulto labore 109.0692D| consummatur. Unde in psalmo scriptum est: Non in viribus equi voluntatem habebit: neque in tibiis viri beneplacitum est ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus (Psal. CXLVI).

CAPUT XII. Sapientia increpat judices terrae, qui acceperunt potestatem a Domino, quod non custodirent legem justitiae, praedicens eis poenas quas passuri erunt.

Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae. Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est a Domino vobis potestas, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur; 109.0693A| quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet. Admonet rectores Ecclesiae ut justitiam mandatorum Dei servent, et veritatem divinorum testimoniorum discere et intelligere festinent: quoniam sicut ipsi data potestate a Domino constituti sunt magistri ac judices fratrum suorum ut judicent illos secundum rationem aequitatis, et doceant eos regulam fidei cum bonis operibus servare, ita et ipsi judicium divinum exspectant, quod non fallit nec falli potest, qui non solum opera sed et cogitationes illorum et voluntates dijudicat, et eos qui non secundum voluntatem Dei ac legem praeceptorum vivebant, 109.0693B| nec etiam alios docebant vel judicabant districto examine judicaturus est.

Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Hoc eis qui per ignorantiam vel per fragilitatem vel etiam necessitatem aliqua crimina perpetraverunt, et tamen per humilitatem et poenitentiam ipsa peccata delere non cessaverunt a piissimo judice gratia impenditur remissionis. His autem qui, per contumaciam et per contemptum mandatorum Dei, multa ac gravia commiserunt facinora, et de his poenitentiam agere neglexerunt, graviora in inferno deputat tormenta: sicut enim potentiores fuerunt in impietatis actione, ita validiores tolerant poenas in igne gehennae.

Non enim subtrahet personam cujusquam Dominus, 109.0693C| nec verebitur magnitudinem cujusquam Deus: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat cruciatio.--Non enim est personarum acceptor Deus, ut Petrus apostolus testatur; sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam acceptus est illi (Act. X). illis autem qui sunt magistri mendaces, et introducunt sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem (II Petr. II), caligo tenebrarum reservatur. Quia si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari, et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens; et civitates Sodomorum 109.0693D| et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens; et justum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit; aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant: ita et nunc eos qui post carnem alteram in concupiscentia et immunditia ambulant audaces, sibi placentes, et sectas non metuunt facere blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae suae. Nullius enim Deus veretur magnitudinem, quia ipse est super omnes et magnitudinis ejus non est finis. Nullius personam recipit, quia unumquemque juxta vias suas judicabit. Aequaliter cura est illi de omnibus, 109.0694A| quia omnium ipse creator est, et operis sui condignam curam gerit atque opem qua subsistere valeat impendit. Postquam ergo sapientia ad potentes sermonem habuit, et eorum duritiam cordis sermonibus increpavit, ad ipsos rectores modo sermonem exhortationis convertit, et mirabiliter laudem ipsius sapientiae explicat dicens:

Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excedatis. Qui enim custodierint justitiam ejus, juste justificabuntur; et qui didicerunt justitiam, invenient quid respondeant. Admonet ecclesiasticos rectores, imo omnes generaliter quibus regimen commendatum est suarum animarum, ut discant divinam sapientiam, quatenus non excedant in praevaricationem praeceptorum Dei. Qui enim custodierint 109.0694B| justa juste justificabuntur, hoc est, qui justitiam sequuntur, a justo judice justitiae suae praemium accipient; et qui didicerint justa, utique in recte credendo et bene operando, illis tribuetur quid respondeant quando discussio erit singulorum, quia bonum praesentis vitae meritum perennis gloriae beatum expetit praemium.

CAPUT XIII. Sapientia hortatur rectores Ecclesiae ut audiant et concupiscant sermones suos, quoniam ipsa se gratis praebet illis, conferens simul integritatem corporis et castitatem animae

Concupiscite ergo sermones meos, et diligite illos, et habebitis disciplinam. Verum est quod qui diligit sapientiam 109.0694C| et assiduus est illius in meditatione, conservet disciplinam in moribus, nec aliter potest amator probari sapientiae nisi conservator sit disciplinae. Unde ipsa Veritas ait: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XV). Et iterum: Si quis diligit me sermonem meum servabit (Joan. XIV). Hinc et Jacobus ait: Estote ergo factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos, quia non auditores legis justificabuntur apud Dominum, sed factores legis (Jac. XIV).

Clara est, et quae nunquam marcescit sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. Decor sapientiae immarcescibilis est, et his solis patet qui eam in veritate diligunt, et studiose requirunt. Qui autem eam ficte 109.0694D| quaerunt nullo modo ad eam pertingent, quia, sicut superius dictum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et in malevolam animam non introibit sapientia. Unde in Proverbiis sapientia dicit: Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me invenient me (Prov. VIII). Et iterum: Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit laedet animam suam. Omnes qui oderunt me, diligunt mortem (Prov. III)

Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis per se prior ostendat. Qui diluculo vigilaverit ad illam non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet. 109.0695A| Sapientia haec Christus est Filius Dei, de quo Apostolus ait: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter (I Cor. I). Hic ergo sua gratia omnes praeoccupat, quicunque ad ejus amorem anhelant, quia ipse est via, veritas, et vita, per ipsum itur, ad ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur. Ille autem qui ab origine illucescentis in se fidei corde devote vigilaverit, non vacuo labore consumitur, sed pro boni operis studio ab ipso coronatur. Assidentem enim illam foribus suis inveniet, quia ejus adjutorium semper paratum habebit. Unde in Apocalypsi ipse dicit: Ecce ego sto ad ostium et pulso; si quis autem mihi aperuerit, introibo ad eum, et coenabo cum eo et ipse mecum (Apoc. III).

109.0695B| Cogitare ergo de illa, sensus consummatus est; et qui vigilaverit propter illam cito erit securus quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurret illis. Cogitatio purae mentis desiderium est divinae contemplationis; quomodo ergo ille sensu non erit consummatus, qui ad amorem summi boni semper est intentus, et beatus ille erit, qui pervigili intentione summam Sapientiam quaerit, cujus vera adoptio verae sinceritatis est perceptio? Sed nemo repente fit summus; quin potius per virtutum profectum ad summitatem debet esse ascensus. In praesenti ergo vita studium impendendum est discendae sapientiae, et in moribus, secundum ejus disciplinae normam vivendum. Cum autem illa eum imbuerit et perfecte possederit 109.0696A| aeternae beatitudinis participem esse faciet: unde et sequitur:

Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. Cura ergo disciplinae, dilectio est; et dilectio, custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Hujus commodi autem profectuum gradus Petrus apostolus in sua Epistola ostendit dicens: Vos autem, fratres, curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. Haec 109.0696B| autem omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent, in Domini nostri Jesu Christi cognitione (II Petr. I). Qui enim propter sapientiae amorem disciplinabiliter in hoc mundo vivit custodiens mandata Dei, hic per sacrarum virtutum profectum, ad incorruptionem immortalitatis et perpetuam vitam perveniet, quae est utique in cognitione divinitatis Domini nostri Jesu Christi. Unde ipse in Evangelio ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII). Cum autem cognoverit veraciter Deum, tunc in contemplatione ipsius, beatitudine perfruetur sempiterna, et cum rege suo simul ipse regnans, in luce permanet perpetua.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. Laudat vir sapiens divinam sapientiam, praedicans virtutem ejus. 109.0695|

Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Necessario admonet reges terrae diligere sapientiam, quia sine sapientia impossibile est rite quemquam regnare posse. Unde est istud Platonicum: Tunc bene regitur respublica quando regnant philosophi, et philosophantur imperatores. Sine sapientia enim regnum tenere velle, magis est tyrannicae truculentiae quam regalis temperantiae. Quapropter rectores considerent Ecclesiae, quam bene conveniat, ut ipsi in meditatione assidui sint legis divinae. Qui enim sacrarum Scripturarum in discendo, docendo atque operando 109.0695D| sequitur normam, sine dubio coelestis regni percipiet laetitiam.

Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. Perspicuum est quod invidiae pestis consors non est sapientiae, quia per invidiam diaboli mors introivit in totum orbem terrarum, et per 109.0696C| sapientiam Dei de mortis laqueo ereptum est genus humanum; unde et sequitur:

Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum; et rex sapiens populi stabilimentum est. Multitudo autem sapientium coetus est sanctorum praedicatorum, quorum doctrina sanitas est orbis terrarum, quia per ipsam ad fidem Christi conversa est turba innumerabilis diversarum nationum. Cujus scilicet turbae rex sapiens est, imo ipsa Dei sapientia et virtus Jesus Christus Deus et Dominus noster, qui electorum suorum stabilimentum fit, quoniam, Psalmista testante, Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est (Psal. XXVII); de quo idem Propheta ait: Dominus petra mea et robur meum, et salvator meus, Deus meus fortis, sperabo 109.0696D| in eum (II Reg. XXII).

CAPUT II. Idem vir exponit originem humanae naturae.

Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis. (CAP. VII.) Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter 109.0697A| factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. In involumentis nutritus sum, et curis magnis. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. Ostensura ergo sapientia virtutem suam per vas sibi aptum, primo ipsum praedicatorem suum humiliter conditionis humanae facit enarrare originem, ut unusquisque sciat quid ex carnis origine, et quid ex dono habeat divino. Quod enim dicit decem mensium tempore se coagulatum sanguine, et semine hominis, et delectamento somnii conveniente, demonstrat utriusque sexus differentiam. Nam, ut physici aiunt, semen hominis est candidum, et semen mulieris sanguinolentum. Eorum commistio certis spatiis temporum corpus infantis 109.0697B| facit formari, donec animatum ad tempus partus decimo mense perveniat, quamvis non omnes ad decimum mensem pertingant, cum alii septimo, alii octavo, alii nono nascantur; sed hunc partum qui in decimo mense gignitur perfectiorem magisque vitalem esse et salubrem asserunt, quam illum qui in octavo vel nono mense provenerit. Nam hoc dicit initium nativitatis omnibus hominibus commune esse, tam nobilibus quam ignobilibus, unumque introitum omnium ad vitam, et similem exitum omnium fore ostendit: quia omnis homo terrenus ex viri et mulieris semine ortus temporalis vitae sortitur exordium, et per mortis obitum transit de hoc mundo. Caeterum autem coelestis Adam, qui sine virili semine ex matre virgine editus est, proprium 109.0697C| suae nativitatis habet modum, qui et mortis suae potestativae dominatione ordinavit occubitum. Verumtamen decimo mense post conceptionis ejus tempus nativitatis ipsius a Christianis celebratur solemnitas, quando ab octavo Kalendarum Aprilium quo conceptus creditur usque ad octavum Kalendarum Januarii ubi natus traditur, ducenti septuaginta sex dies annumerantur, qui numerus dierum copulet novem menses et sex dies, et ita illa sententia Evangelica qua idem Salvator quadraginta sex annis templum corporis sui aedificatum a Judaeis praedixit dissolvendum, per senarii numeri multiplicationem perfectionem incarnationis ejus ostendit: quia ducenti et septuaginta et sex quadragies sexies senarium habent. Unde evidenter claret quod sicut perfectus 109.0697D| Deus, ita et perfectus est homo Jesus Christus Dominus noster.

CAPUT III. De eo quod confitetur se spiritum sapientiae accepisse, in quo plura donorum ejus charismata enarrat.

Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Amator sapientiae dixit se optasse et invocasse atque expetivisse sapientiam, et ob hoc per gratiam Spiritus sancti se illam adipisci, 109.0698A| quia ut apostolus Jacobus ait: Qui hac indiget, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I); quae merito praeponitur regnis et sedibus et divitiis universis, quoniam omnia pretiosa mundi in comparatione illius vilescunt. Unde ipsa in Proverbiis ait: Mecum sunt divitiae ac gloria, opes supernae et justitia: melior est fructus meus auro et pretioso lapide, et gemma mea argento electo (Prov. VIII). Hinc et ipsa Veritas in Evangelio regnum coelorum assimilat negotiatori quaerenti bonas margaritas; qui inventa una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII); quia qui coelestem sapientiam veraciter invenit, hoc est, verbum Dei in excelsis, omnia emolumenta praesentis vitae, omnem philosophiam humanam, omnemque 109.0698B| oratorum eloquentiam despicit, et soli theoriae divinae vacare gaudebit. Unde et sequitur:

Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Salus animae, quae est in possessione divinae sapientiae, cum operibus justitiae, omnino praeponenda est omni sanitati corporis, omnique speciei corporalium rerum, quoniam, sicut in posterioribus declarabitur, speciosior est ipsa sapientia sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur purior, cum illis succedat nox ac tenebrae, hujus autem lumen inexstinguibile est. Quod autem sequitur venisse sibi omnia bona pariter cum illa, expertus 109.0698C| est ipse Salomon, qui solam petens a Deo sapientiam, regni sublimitatem, divitias, ac gloriam simul cum illa promeruit. Mystice autem quicunque veraciter Christi perceperit notitiam, omnium virtutum se laetatur pariter habere gratiam, et in futuro cum ipso vitam possidebit aeternam.

Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Bene laetatur in omnibus, quem in cunctis consiliis suis et actibus praecedens regit sapientia; sed hoc mirum est, quomodo se dicit ignorasse horum omnium eam esse matrem, cum antea dixit praeoccupasse illam eos qui se concupiscunt, et illis se priorem ostendere, nisi forte in processu ipsius meditationis intelligens se tantum profecisse, 109.0698D| ut priorem scientiam posteriori coaequando, cum hanc excellere viderit illam, in comparatione istius quasi ignorantiam esse deputaverit: quale est illud in Evangelio: quia Joannes Baptista Dominum futurum praeconando et digito praesentem demonstrando, postquam eum baptizavit, dixit se eum antea nesciisse, sed Spiritu sancto super eum veniente sibi demonstratum esse, ita inquiens: Et ego nesciebam eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris descendentem et manentem super eum sicut columba, hic est qui baptizat in Spiritu sancto: et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Joan. I). Sic et in luminaribus mundi caetera sidera licet per se clara sint, in comparatione 109.0699A| tamen solis minime clara esse deprehenduntur. Unde et ipse sol, eo quod solus diurno lumine inter caetera astra luceat, nominatur.

Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Superius dixerat quod Spiritus sanctus dator divinae sapientiae effugeret fictum disciplinae, et in malevolam animam non introiret sapientia, nunc autem verus possessor sapientiae hanc dicit se sine fictione didicisse, ideoque veraciter potuit ad ejus notitiam pervenire, et sine invidia eam communicasse, atque honestatem illius non abscondisse, quia invidia cum vera sapientia nullo modo potest convenire, quam constat largitatis et misericordiae amatricem esse. Quae enim societas est luci ad tenebras? aut quae communicatio 109.0699B| Christi ad Belial? (II Cor. VI.) Unde Jacobus apostolus dicit: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? ostendat et bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi erit inconstantia, et omne opus pravum. Quae autem desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione (Jac. III). Unde apte subjungitur:

Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter 109.0699C| disciplinae dona commendati. Infinitum ideo thesaurum dicit esse sapientiae, quia quanto quis studiosius eam discit, tanto profundiorem esse cognoscit; et quanto magis in ea meditando profecerit, tanto ipsam altius petere intelliget; ideoque ipsius meditatores amicitiae Dei participes facti sunt, quia praeceptorum et voluntatis Dei veri fiunt agnitores: de quo ipsa Veritas ad discipulos in Evangelio ait: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia orinia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV).

Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae mihi dantur: quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator; in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, 109.0699D| et operum scientia ac disciplina. Sapientiae dux Deus est, quoniam omnipotens Pater incarnationis unigeniti Filii sui auctor est, quem misit in mundum, ut illuminationem veritatis perciperet genus humanum, cui dedit omnem potestatem in coelo et in terra, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipseque fecit nos et non ipsi nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus (Psal. XCIX). Cujus donum est quidquid recte sentimus, quidquid recte proferimus, et quidquid in bonis actibus elaboramus

Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem 109.0700A| temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quaecunque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. Qualiter autem Salomon divino munere excelleret in sapientia, ostendit Scriptura dicens: Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris, et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium atque Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Aethan, Ezraelita, et Eman, et Chalchol, et Dorda, filiis Mahol; et erat nominatus in universis 109.0700B| gentibus per circuitum. Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque et mille, et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum qui egreditur de pariete; et disseruit de jumentis et de volucribus, et reptilibus et piscibus; et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam ejus (III Reg. IV). Caeterum pacificus noster, qui est Dei virtus et Dei sapientia, coram cujus oculis omnia nuda et aperta sunt, non solum ipse omnia novit quae sunt, et quae fuerunt, atque futura sunt, verum etiam propriis discipulis, hoc est membris nimirum suis, dat intelligentiam mysteriorum suorum, ita ut non solum rerum visibilium imo et invisibilium scientiam habeant, et 109.0700C| quid historia doceat, aut quid allegoria ostendat, quidve tropologia commendet, et quid anagoge de supernis intimet perfecte intelligant, unde bene in Evangelio legitur: Ipse est lux mundi, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), quem qui sequitur non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum actum, qui nullum vetat benefacere, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligiles, mundos, subtiles. Isaias Propheta charismata divina enumerans, 109.0700D| quae septemplici spiritu in flore radicis Jesse requiescere praedixerat, ostendit omnium donorum Spiritus sancti integritatem in humanitate existere Salvatoris, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et plenitudo divinitatis habitat corporaliter; nec ei Pater ad mensuram dat Spiritum, unde fiducialiter dicit: Omnia quae habet Pater mea sunt; et nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI). Hic ergo cum scriptor historiae virtutem ipsius sapientiae enarrare vellet, ait quod in ipsa sit Spiritus intellectus, eo quod agnitio veritatis per ipsam confertur. Sanctus, eo quod sanctificat omnia. Unicus, quia unitatem et concordiam in electis facit. Multiplex, quia scientia et virtutum 109.0701A| varietatem tribuit. Subtilis ac mobilis, quoniam vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipite, et pertingens usque ad divisionem animae, et spiritus compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum. Disertus, quia aperit os malorum, et disertas linguas facit infantium. Incoinquinatus, quia nullius peccati macula sibi cohaeret. Certus, quia neminem fallit nec falli potest. Suavis, quia mitis et misericors est omnibus invocantibus se. Amans bonum actum, et neminem vetat benefacere, quia nec gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati. Humanus et benignus, quia misericors est, suavis et pius, stabilis, certus, securus, qui in Evangelio ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Et stabilis dicitur, quia per naturam omnia continet. 109.0701B| Mobilis autem dicitur, quia ubique etiam nescientibus occurrit. Tenens ergo omnia stabilis praesentem se omnibus exhibens mobilis appellatur. Sed in his verbis nostris magna quaestio oritur, cur iste Spiritus, qui implet omnia simul, mobilis et stabilis dicatur; sed si ad usum humanae consuetudinis recurrimus, sensum citius loquentis invenimus. Homo quippe qui in ea regione in qua est ubique discurrit, procul dubio ubique obviam venit, et repente ubi non creditur invenitur. Omnipotens ergo Spiritus ut ubique praesens significaretur, simul et mobilis omnem habens virtutem, omnia prospiciens, quia dat virtutem lasso et lumen caeco, quoniam ipse solus dabit virtutem et fortitudinem plebis suae. Ipse capit omnes spiritus intelligibiles, mundos et 109.0701C| subtiles, quia in ejus manu sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit (Psal. XCIV). In cujus nomine omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II).

CAPUT IV. Quod sapientia, quae est Filius Dei, attingit ubique, quia semper cum Patre est, et permanens in se innovat omnia.

Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. Quid potest mobilius et subtilius esse sapientia, quae omnia creavit, omnia regit, omnia ordinat, omnia gubernat? in ipsa enim vivimus, movemur et sumus. Attingit 109.0701D| autem ubique propter munditiam suam, quia lux est, et tenebrae non sunt in ea ullae.

Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in illam incurrit. Manifestum est quod unigenitus Dei Filius, ex Dei Patris substantia natus, coaequalis ac coaeternus, ac consubstantialis est Patri, et ideo nihil inquinatum in eo invenitur, quia summo bono nihil appropinquat mali, sed simplex bonum semper idem manet.

Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. De eodem Filio dicit Apostolus: Qui cum sit splendor gloriae, et figura expressa substantiae ejus, regens omnia verbo 109.0702A| virtutis suae (Hebr. I). Pater enim ipsam sapientiam dicit ut Verbum ejus sit, non quomodo profertur ex ore verbum sonans, aut ante pronuntiationem cogitatur: spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est, et illuminando dicit nobis et de se et de Patre, quod dicendum est hominibus, ideoque ait: Nemo novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI). Quia per Filium revelat Pater, id est, per Verbum suum. Si enim hoc verbum quod proferimus temporale et transitorium est, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur; quanto magis Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit Patrem sicuti est Pater, quia et ipsum ita est, et hoc est quod Pater, secundum quod sapientia 109.0702B| est et essentia. Nam secundum Verbum non hoc est quod Pater, quia Verbum non est Pater; et Verbum relative dicitur, sicut Filius, quod utique non Pater; et ideo Christus virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est, sicut lumen Dei et de Patre lumine, et fons vitae apud Deum Patrem utique fontem vitae: Quoniam apud te, inquit, fons vitae. In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV); quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V). Et Et erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; et lumen hoc Verbum erat apud Deum, sed et Deus erat Verbum. Deus autem lumen est, et tenebrae in illo non sunt ullae. Lumen vero non corporale sed 109.0702C| spirituale; neque ita spiritale ut luminatione factum sit, quemadmodum dictum est apostolis: Vos estis lumen mundi: sed lumen quod illuminat omnem hominem, ea ipsa et summa sapientia Deus, unde nunc agimus. Sapientia ergo Filius, de sapientia Patre: sicut lumen de lumine, et Deus de Deo, ut et singulus Pater lumen, et singulus Filius lumen, et singulus Pater Deus, et singulus Filius Deus. Ergo et singulus Pater sapientia, et singulus Filius sapientia, et sic utrumque simul unum lumen, et unus Deus, sic utrumque una sapientia, sed Filius factus est nobis sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio, quia temporaliter nos ad illum convertimur, idque ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum, et ipse ex quodam tempore Verbum caro 109.0702D| factum est, et habitavit in nobis.

Et cum sit una, omnia potest, et permanens in se omnia innovat; et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Propterea cum pronuntiatur in Scripturis aut narratur aliquid de sapientia, sive dicente ipsa, sive cum de illa dicitur, Filius nobis potissimum insinuatur, cujus imaginis exemplo et nos non discedamus a Deo, quia et nos imago Dei sumus, non quidem aequalis, facta quippe a Patre per Filium, non nata de Patre, sicut illa, et nos quia illuminamur lumine, illa vero quia lumen illuminans, et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur quemquam praecedentem ad Patrem, a quo nunquam est separabilis, 109.0703A| quia idipsum est quod ille de quo est; nos autem imitantes imitamur manentem, et sequimur stantem, et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum: quia factus est nobis via temporalis per humilitatem, qui mansio nobis aeterna per divinitatem; quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus qui superbia non lapsi sunt, in forma Dei et Deo aequalis, et Deus praebet exemplum, ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini, qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis Deum videre non poterat, semetipsum exinanivit, non mutando divinitatem suam, sed nostram mutabilitatem assumendo, et formam servi accipiens venit ad nos in hunc mundum, qui in hoc mundo erat, quia mundus per ipsum factus est, ut exemplum 109.0703B| sursum videntibus Deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum. In omnibus ipse primatum tenens, quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi Deum, et sentire non poterat Deum sequendo, Deum hominem factum sequeretur, simul et quem sentire poterat, et quem sequi debebat. Omnipotens quidem Pater omnipotentem sapientiam de se genuit, quae permanens omnia in se innovat, quia ipsa immutabilis omnia mutabilia suo nutu regit ac ordinat, quae in electorum animas se transferens sua gratia efficit amicos Dei, et prophetas constituit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum 109.0703C| est nihil (Joan. I). Unde dicitur: Omnia in sapientia fecisti, quia per Filium suum, hoc est, Verbum ac sapientiam suam, omnia Deus fecit.

Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Si Deus neminem diligit nisi eum qui cum sapientia inhabitat, profecto omnes stultitiae sectatores odit. Unde et in hac sententia declaratur, quod omnis qui odit disciplinam gratiae Dei particeps esse non possit, quia longe est Dominus ab impiis, et qui increpationes odit, morietur (Prov. XV). Cor ergo sapientis quaerit doctrinam, et mens justi meditabitur obedientiam. Qui autem confidit in corde suo, stultus est; et qui graditur sapienter iste salvabitur (Prov. XXVIII).

Est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum 109.0703D| dispositionem, luci comparata invenitur purior. Speciosiorem juxta historiam dicit esse sapientiam sole et omnium siderum claritate: quia corporalis lux, quae vice noctium intercedente variata aliquando apparet, aliquando vero latet, ad spiritalem et perpetuam lucem sapientiae comparata, vix parvum quasi cujusdam scintillae habere videtur fulgorem: quia omnis res transitoria permansurae assimilata, quasi jam non esse videtur cum aeternitate absumitur. Sic et mystice claritas sapientiae Dei, quae est Christus, ad splendorem quorumlibet sanctorum, quos hic nomine solis et stellarum nuncupat, assimilata longe transcendit, quia isti mutabiles sunt, illa autem semper idem manet. Quod Psalmista intuens 109.0704A| ad ipsum Dominum ait: Initio, Domine, tu terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es et anni tui non deficient (Psal. CX). De quo et adhuc subditur:

Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia. Quoniam nullus electorum in hac vita immunis est a peccato; ad Christum ergo nulla appropinquat malitia. De quo scriptum est: Beatus justus in Domino qui inventus est sine macula (Eccli. XXXI). Et iterum: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. LIII). Ad quem princeps mundi veniens in eo non invenit quidquam. Verumtamen languores nostros ipse portavit, et 109.0704B| aegrotationes pertulit, quia peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae viveremus, cujus livore sanati sumus (I Petr. II)

CAPUT V. Quod eadem Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; quae quatuor principales virtutes docet, hoc est, sobrietatem et sapientiam, justitiam et virtutem et participes sui efficit esse gloriosos.

(CAP. VIII.) Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Unigenitus ergo Filius Dei coaeternus et coaequalis per omnia Patri et Spiritui sancto. A fine usque ad finem, hoc est, ab aeterno usque in aeternum, attingit fortiter, quia virtus est Dei; et disponit omnia suaviter, quia 109.0704C| idem ipsius est sapientia, qui in Apocalypsi Joannis ita ait: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis, dicit Dominus Deus (Apoc. XXI). Initium, quem nullus praecedit. Finis, cui nullus in regno succedit, qui est, qui erat, et venturus est omnipotens. Qui alibi per Prophetam ait: Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII). Aliter, sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter cum ab initio creationis mundi, usque ad adventum Domini, mirifica Dei opera atque sincera divinae legis testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi dulcedinem divinorum mandatorum per Evangelium suaviter exponit. Unus ergo atque idem conditor est utriusque Testamenti, mediator videlicet Dei et hominum, qui 109.0704D| in lege sui timorem, et in Evangelio sui amorem electis suis commendavit. Unde eleganter sapientia a fine usque ad finem fortiter pertingere dicitur: quia ubique consummatae et perfectae esse virtutis praedicatur; finem enim pro perfectione saepius in Scripturis positum invenimus, ut est illud Apostoli: Finis praecepti est charitas, ex corde puro et conscientia pura, et fide non ficta (I Tim. I). Et rursum: Finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Hinc et in Evangelio ipsa Veritas cum duo praecepta charitatis consummationem Legis et Prophetarum ostendere vellet, legisperito respondit dicens: In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII), hoc est, universa doctrina 109.0705A| Legis et Prophetarum in his impletur, et in his consummatur.

Hanc amavi, hanc exquisivi a juventute mea. Amator sapientiae quaesiisse se dicit ipsam sapientiam a juventute sua, hoc est, a cunabulis vitae humanae, et ideo eam veraciter invenit, quia studiosus inquisitor ejus fuit, juxta illam promissionem, quam ipsa alibi dilectoribus suis repromisit dicens: Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei (Prov. III). Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino (Prov. VIII). Et item: Ego, inquit, diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me invenient me (Ibid.).

Et quaesivi mihi sponsam assumere, et amator factus 109.0705B| sum formae illius. Quaesivi, inquit, sponsam mihi assumere, hoc est, perpetuo eam foedere mihi copulare, A cujus societate scio nequaquam me separari cujusque formam elegi maxime desiderare; forma enim sapientiae veritas est, quam omnes veraciter religiosi praecipue appetunt agnoscere: quia ea sola est, qua omnes electi Dei sperant in aeterna quiete se beatificari. Unde ipsa Veritas in Evangelio ad Patrem ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). De quo et subjungitur.

Generositatem glorificat contubernium habens Dei. Generositas ergo atque nobilitas est unigeniti Filii, aeternum et omnipotentem habere Patrem, cum quo ipse coaequalis et coaeternus ab initio manet: quia in 109.0705C| principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I).

Sed et omnium Dominus dilexit illam. Quia Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus: Doctrix est enim disciplinae Dei, et electrix operum illius. Quod Joannes in Evangelio manifeste comprobat, dicens: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Deum nemo vidit unquam. Unigenitus filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

109.0705D| Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quae omnia operatur. Sapientia ergo Dei et virtus Dominus Christus per quem omnia facta sunt, et qui simul cum Patre universa proprio nutu disponit atque regit, juxta illud Evangelii: Pater, inquit, meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Ipse omnium virtutum divitias in se continet, et amatoribus suis secundum voluntatem suam distribuit, quod et in Novo, et in Veteri Testamento pari modo declaratur. Unde sicut in Proverbiis ipsa sapientia loquitur dicens: Mecum sunt divitiae et gloria, opes supernae et justitia. Melior est fructus meus auro et pretioso lapide, et genimina mea argento electo. In iis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii, ut 109.0706A| ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam (Prov. VIII). Ita et in Evangelio cadem clamat et dicit: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Et alibi: Omnis, inquit, qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Potest et haec sententia ad meditatores divinae legis, qui in ea die ac nocte rite meditantur, et 109.0706B| in contemplatione assidui sunt divina specialiter pertinere, quia quisquis eam intento corde et bona voluntate exquisierit, inenarrabili dulcedine sua veritatis internae replebitur, et bonorum omnium largitate profruetur. Unde et adhuc subjungitur:

Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex? Si ergo sapientia sani sensus et profundae intelligentiae est creatrix, quomodo omnium bonorum operum; sacrarum virtutum, quae salutem stabilem suis amatoribus exhibent, ipsa non est effectrix?

Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes. Nemo pervenire poterit ad justitiae palmam, nisi sequatur sapientiae normam, quia ipsa servat aequitatis regulam, et per viam veritatis ducit 109.0706C| ad perpetuam vitam. Hujus enim labores magnas habent virtutes, quia nihil iners, nihil dissidiosum ejus inest operibus, sed quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, haec agit: et amatoribus suis facienda committit, ut ipsius boni usu vitam conquirant sempiternam; fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate.

Sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Principales quatuor esse virtutes non solum philosophi sentiunt, sed etiam nostri consentiunt, quas hic sobrietatem, sapientiam, justitiam et virtutem nuncupant. Alibi autem ipsae versis nominibus, prudentia, 109.0706D| justitia, fortitudo, temperantia appellantur. Sed quae quatuor, vel opera sint singularum, hoc Domino illuminante debemus breviter demonstrare. Quaternarium numerum perfectioni sacratum pene nullus ignorat, siquidem totus orbis oriente, occidente, aquilone et meridie quatuor terminari partibus sive angulis invenitur; et ipse Adam humani generis pater, vel generale nomen quod dicitur homo, quatuor litteris explicatur. Corpus quoque quatuor elementis exstructum quaternarii numeri in se continet sacramentum. Ipsius etiam animae quatuor esse affectiones quibus vel ad bona utimur, vel ad mala; et antiqui subtiliter invenerunt, et eorum inventa probantes posteri susceperunt. Sed et quatuor flumina 109.0707A| quae de paradisi fonte procedunt, vel quatuor Evangelia divini cursus rotae, quatuor et animalia, alae eorum quatuor ac facies, dignitatem hujus numeri abunde commendant: et ideo virtutes istae quae tantum continent perfectionis in numero sollicite considerare debemus, quantum sanctitatem conferant animo Christiano, et quam nihil perfectionis sit usquam quod in istis virtutibus non sit. Nam si temperantia facit temperantem, prudentia prudentem, justitia justum, fortitudo fortem, eo qui temperanter, et juste, prudenter agit ac fortiter, nescio quid possit esse perfectius. Itaque difficile quidem nobis est nomina virtutum, quae ex illis quatuor quas principales diximus oriuntur ostendere; sed cum proprietates et actus earum coeperint aperire, effectibus 109.0707B| singularum virtutes ex quibus existant forsitan apparebit. Verumtamen hoc in primis nosse et tenere debemus, quod istae virtutes quatuor vel omnes quae de illis existunt dona sint Dei, et quod nullus eas habeat, habuit aut habebit, nisi cui Deus qui est virtutum omnium proprietas et origo contulerit, quoniam quicunque quocunque tempore in quacunque gente in Deum credentes, et fide vixerunt, illius dono temperantes et prudentes, justi vel fortes fieri utique potuerunt. Qui autem nescientes Deum vel etiam blasphemantes sine fide vixerunt, nihil illarum virtutum a Deo accipere vel habere potuisse credendi sunt. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII). Et licet quamdam pietatis speciem 109.0707C| habere viderentur, virtutem tamen ejus penitus ignoraverunt, quia subdi creatori suo noluerunt. Unde varia scrutantes et per diversa quaerendo ac disputando tendentes, viam sapientiae nescierunt, neque viam disciplinae invenerunt, propterea perierunt. Et quoniam non habuerunt Dei sapientiam, interierunt propter suam sapientiam. Deus enim et Deus noster, qui est fons vitae et lux vera, verbum et virtus et sapientia Dei, ad quem alius nullus aestimabitur, neque similis invenitur, hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec super terram visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III). Propterea omnis utilitas disciplinae et intelligentiae, sapientiae, prudentiaeque doctrina ad illum referenda 109.0707D| est, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Unde et sequitur:

Et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita, et de futuris aestimat; scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. Manifestum est quod aeternae virtuti et sapientiae Dei, Domino videlicet nostro Jesu Christo omnia pateant, atque ei cuncta possibilia sint, nec est quidquam quod eum lateat, neque aliquid resistere poterit voluntati ejus. Sed omnia quaecunque vult facit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, ipse scit praeterita et de futuris aestimat, 109.0708A| qui per prophetam ait: Ante me non est formatus Deus et post me non erit (Isa. XLIII). Et in Proverbiis: Dominus, inquit, possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terram faceret (Prov. VIII). Et item: Quando praeparabat coelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem aquis ponebat ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo (Ibid.). Ipse scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum, qui in Evangelio discipulis suis ait: Ego dabo vobis os et 109.0708B| sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc. XXI). Ipse novit signa et monstra antequam fiant, et eventus temporum ac saeculorum, qui electos suos de futuris instituens praedixit eis signa et prodigia, quaeque ventura erunt ante diem judicii et adventum suum in novissimo, ita dicens: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae superveniunt universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli, cum potestate magna et majestate, et reliqua (Matth. XXIV).

Proposui ergo hanc adjungere mihi ad convivendum, sciens quoniam communicavit mecum de bonis, 109.0708C| et erit allocutio cogitationis et taedii mei. Plura narrans vir sapiens de virtutibus sapientiae, novissime subjecit ejus se societati conjungi desiderare, unde haberet consolationem, et taedii sui levationem; ita et populus Ecclesiae qui vere rex et veraciter prudens esse dici potest, quia coelestis regis et domini membra sunt, dicente apostolo Petro: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (II Petr. II), communicationem divinae sapientiae videlicet Domini Jesu Christi se habere congaudet, et in ipsius amplexu atque convivio spiritali jugiter manere delectat, quem piissimum ac benignissimum esse novit, et donorum coelestium dispensatorem largissimum. Unde idem in Apocalypsi sancti Joannis loquitur dicens: Ecce sto ad 109.0708D| ostium et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III). Potest et hic locus ad Virginem Dei genitricem referri, quae propositum in se habens castissimae virginitatis meruit divinae verbo virtutis fecundari, ac generando Dei Filium ad salutem humani generis celeberrimae laudis praeconio ab omnibus venerari. Unde et ipsa in cantico Evangelii dicit: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I). Cui etiam voci concordant quae in hoc loco subjunguntur.

109.0709A| Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis: et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me. Tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinantem me plura, manus ori suo imponent. Virginis enim partus omnibus saeculis exstitit admirandus, qui ad ruinam et ad resurrectionem multorum, juxta beati Simeonis vocem, advenit, et in signum cui contradicebatur. De quo et per Isaiam dicitur: Radix jesse, qui stat in signum populorum, super quem reges continebunt os suum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). Aliter coetus sanctorum doctorum doctrina imbutus Salvatoris, et per gratiam sancti Spiritus illuminatus, claritatem habet ad turbas, 109.0709B| cum Evangelium praedicando et virtutibus verbum Dei commendando electorum ex omnibus gentibus ad fidem Dei convocat multitudinem. Habet honorem apud seniores cum principatus et potestates istius mundi subjicit religioni Christianae; sive etiam juxta anagogen habet honorem apud seniores, cum patriarchis ac prophetis jungitur in regno coelesti. Juvenis et acutus invenitur in judicio, cum omnia secundum legis Dei discernit atque dijudicat sanctionem. Et in conspectu potentium est admirabilis, cum reges terrae et principes stupent ad praedicationem Evangelii, et mirantes reverebuntur, loquentemque respicient, ad disputanti resistere non valent, quod saepissime evenisse, sub Novo Testamento liber Actuum apostolorum et sanctorum martyrum passiones 109.0709C| testantur. Unde in praedicto libro legitur, quod praedicante Petro fieret omni animae timor. Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Jerusalem, et metus erat magnus in universis (Act. I). Similiter in eodem libro narratur, quod hi qui disputabant cum Stephano, non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur (Act. VI). Item Saulus postquam in Damasco Anania praedicante percepit fidem Dei et baptizatus est, magis convalescebat et confundebat Judaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus, fiducialiter agens in nomine Dei (Act. IX). Idem quoque apostolus dum praedicaret in insula Cypro verbum Dei, et ibi inveniret pseudoprophetam Judaeorum cui nomen erat Barhieu, qui erat cum proconsule 109.0709D| Sergio Paulo viro prudente, hunc cum comperisset resistere sibi, et increpans perculisset caecitate, mox proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini (Act. XIII).

Propterea habeo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam. Immortalitatem habent sancti, quia fidei veritate instructi, et in charitate divina radicati et fundati, jam spe immortalitatis futurae sunt participes, et in documentis sanae doctrinae, atque bonorum operum exemplis cum virtutum fructibus, venturis post se generationibus memoriam beatam relinquent, et merito quia fidelium discipulorum ex omnibus 109.0710A| gentibus copiosam turbam suae disciplinae servatricem habebunt. Unde et sequitur:

Disponam populos, et nationes mihi erunt subjectae. Timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus, et in bello fortis. Disponunt doctores sancti populos, et nationes sibi subjectas disciplinaliter vivere erudiunt, quando Legis et Prophetarum testimonia illis exponendo aperiunt, et sacris Evangelii dictis eos obedire faciunt, nec jam per varias sectas vacillantes abire sinunt, sed fidei veritatem et doctrinae sinceritatem in omnibus servare compellunt, quibus etiam et ipsi persecutores saevi, ac reges horrendi victi eorum patientiae cedere coguntur, quia potentiae Christi, quae in eis virtutes operatur, nullo modo resistere valent, qui in Evangelio discipulis 109.0710B| suis ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia vici ego mundum (Joan. XVI). Et item: Fortior, inquit, est qui in vobis est, quam qui in mundo est. Unde quoque ipsi in multitudine fidelium videntur pii ac benigni, in bello autem adversariorum suorum fidi atque fortissimi. Haec autem foris agentibus, quid eis intus sapientia praestet audiamus.

Intrans in domum meam conquiescam cum illa, non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus ipsius, sed laetitiam et gaudium. Post praedicationem divini verbi, post labores bonorum actuum, quibus sancti viri forinsecus solatia praebent suis auditoribus, ad domicilia pectoris sui redeuntes in meditatione sapientiae contemplationi vacant divinae, et sic a turbulentis negotiorum saecularium 109.0710C| molestiis intus convenient quietem supernae dulcedinis. Non enim, inquit, habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, quia corporales deliciae cum avide sumuntur corpus gravant, spiritales autem deliciae quanto magis capiuntur, tanto magis mentem relevant. Hoc enim distare inter delicias cordis et corporis solet, quod corporales deliciae, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt; cum vero avide sumuntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur in fastidio sunt; cum vero habentur in desiderio; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet; in istis appetitus vilis est, 109.0710D| experientia magis placet; in illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat: in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit; augent enim suimet spiritales deliciae desiderium in mente cum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur, et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur.

Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, et in amicitia illius delectatio bona: et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius. Immortalitas est in cognatione 109.0711A| sapientiae, quia quidquid veraciter de natura ipsius cognoscitur, totum immortale et semper vivens esse reperitur. In cujus amicitia, delectatio bona; et quanto quis in amore ejus profecerit, tanto suavius in ejus dilectione exardescit. In operibus manuum illius est honestas sine defectione, quia ipsa est origo omnium rerum, et per ipsam creata sunt omnia quae in coelis et quae in terra, et quae subtus terram sunt. De quo scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Et in Evangelio inquit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). In certamine loquelae ipsius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum 109.0711B| ipsius est, quia ipsa sapientia aperit os mutorum, et linguas infantium facit disertas. Haec enim omnia nolo extra Christum requiras, omnia quippe quae Dei sunt, Christus est: ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, ipse justitia, ipse sanctitas, et redemptio, ipse, ut ad praesens veniam, etiam prudentia. Sed cum sit in subjacente, pro varietate sensuum, diversis vocabulis nuncupatur, aliud significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur, disciplinas divinarum humanarumque rerum instituet. Quando justitia, distributor et judex meritorum significatur. Quando sanctitas, illa virtus describitur, quae credentes Deo efficit sanctos.

Circuibam quaerens ut eam mihi assumerem. Circuitus iste diligentiam significat quaerendi, ac studium 109.0711C| meditandi, per quae corda electorum satagunt pervenire ad notitiam sapientiae. Unde et sponsa in Cantico canticorum dicit: Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas, quaerens quem diligit anima mea. Quaesivi illum et non inveni; invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem dilexit anima vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem dilexit anima mea (Cant. III).

Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Referente Scriptura Regum didicimus quod Salomon in pueritia postulaverit a Domino sapientiam, et cor docibile ut rite judicare posset populum Domini, et discernere inter bonum et malum, quod et impetravit, in tantum, ut nullus ante se similis ei fuerit de regibus, nec post eum surrecturus 109.0711D| sit. Unde et quodammodo haec sententia ad ipsum coaptari potest, quia sortitus sit animam bonam, in eo quod habuerit cor sapiens et intelligens. Sed videndum est utrum id quod subjungitur ad ipsum pertinere possit.

Cum essem magis bonus, veni ad corpus coinquinatum. Cum ipsum Scriptura in multis locis reprehendat, eo quod amaverit mulieres alienigenas, quae averterunt cor ejus, et offendit Dominum aedificando idola, propter alienigenas uxores, quae adolebant thura, et immolabant diis suis, idcirco magis mihi videtur convenire juxta allegoriam ad sanctorum populum, qui lavacro sacri baptismatis regeneratus et fide Salvatoris imbutus, pueritiam bonae indolis, 109.0712A| et similis innocentiae percepit, et sacris studiis intentus proficere certat, et pervenire ad culmen virtutum. Unde et sequitur.

CAPUT VI. Quod Sapientia Dei, quae est incommutabile bonum, venit ad virginem sanctam et incorruptam, sumens inde corpus coinquinatum, unde illam beatam dicunt omnes generationes.--Amator Sapientiae postulat a Deo dari sibi sapientiam, ut sciat quod acceptum sit coram se omni tempore.

Et cum essem magis bonus, veni ad corpus coinquinatum. Nam superius scriptum est, quod custoditio legum Dei consummatio sit incorruptionis, incorruptio autem proximum facit esse Deo. Sed nemo ad hujusmodi perfectionem pervenire poterit, nisi eum divina gratia sublimaverit. De qua etiam scientiae 109.0712B| donum et virtutum collatio expetenda et speranda est, quia juxta Jacobi sententiam: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Quod sentiens iste vir sapiens consequenter ait:

Et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum, adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis: (CAP. IX.) Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo, et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a te facta est, ut disponat orbem terrarum in aequitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet, da mihi sedium tuarum assistentem sapientiam, et noli me 109.0712C| reprobare a pueris tuis, quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae. In Evangelio Dominus prolato exemplo illius qui amicum suum in conclavi positum de tribus panibus constanter postulavit, mox ad discipulos sermonem convertit dicens: Petite et dabitur vobis. Quaerite et invenietis. Pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII). Similiter et Jacobus apostolus auditores suos admonet, ut sapientiam a Deo implorent, ita dicens: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei (Jac. I). Unde patet quod quisque rite postulat, et ea quae secundum Dei voluntatem sunt, non frustrabitur ejus petitionis effectu. Invocat ergo iste cautus 109.0712D| orator Deum Patrem ut det sibi sedium suarum assistricem sapientiam, illam videlicet quae et semper cum eo manet, et regnat, et nunquam separari ab eo potest, quae et Verbum ipsius est, per quod omnia facta sunt, et homo ipse rationalis ad imaginem Dei conditus est, ut cunctis terrenis praeemineret creaturis, et subditus Deo sub se positum regeret orbem. Quod tamen altiori sensu ad ipsum Redemptorem nostrum referri potest, qui a Patre missus in mundum per virginem homo nasci dignatus est, qui et orbem Ecclesiae proprio nutu regit ac gubernat. Cujus judicium nunquam fallit, quia Propheta testante: Justitia erit cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renium ejus (Isai. XI). Judicabit orbem 109.0713A| terrae in aequitate, et populos in veritate sua (Psal. XCV), qui non reprobatus sed magis electus est a Deo, de quo per Isaiam dicitur: Ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea (Isai. XLII). Qui et servi nomine dignatus est nuncupari, unde ei per memoratum prophetam divina vox ait: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX). Cujus et mater ancillam Dei non refugit semetipsam profiteri, quae in Evangelio sibi divinum partum angelo praenuntiante respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I). Hujus ergo membra sunt sancti qui per Ecclesiam matrem aqua et verbo 109.0713B| renati, et Spiritus sancti gratia a labe peccatorum mundati, humiliter se ejus subdunt servitio. Orat ergo Filius Patrem, caput pro corpore deprecans, ut ejus gratia illuminetur, et deducatur in via justitiae; novit enim ipsius esse donum quidquid boni habet in sermone, voluntate simul et opere; quapropter subsequitur dicens:

Homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si aufugerit ab illo sapientia tua, in nihilum computabitur. De hoc et in libro Job legitur: Nonne in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia? Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam; si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, 109.0713C| nullus est qui aperiat (Job. XII). Liquido patet quod humana infirmitas nisi ope sustentatur divina, casibus innumeris deficiens ad nihilum redigetur. Gratia enim Dei salvati sumus, et omne donum perfectum desursum habemus. Quod Paulus sentiens de semetipso ait: Infelix ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Et item inquit: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV).

Tu me elegisti regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum; et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod 109.0713D| praeparasti ab initio; et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis. Mitte illam de coelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. Narrat Regum historia quod David rex volens templum aedificare, Domino prohibitus sit per prophetam, quod filius ejus qui sibi succederet in regno, ipse templum aedificaturus esset Domino; sicque factum est ut Salomon, qui conditor hujus libri esse aestimatur, templum Domino mirificum aedificaverit in Hierusalem; proinde nunc idem rex commemorans beneficia Dei, postulat ut sapientia ipsius per 109.0714A| quam fecit orbem terrarum ipsa secum permaneat, ejusque actus ac cor secundum voluntatem suam dirigat. Sed quia ipsum templum refigurabat Ecclesiam Christi, qua verus pacificus, et rex noster Dominus Jesus per operarios suos, hoc est, praedicatores sanctos quotidie aedificat in laudem et gloriam et honorem nominis sui, possumus non inconvenienter has preces quas Salomon pro se obtulit, ad personam doctorum sanctae Ecclesiae transferre, qui norunt quod omnia quae ad regimen populi Dei pertinent, non suae esse opis sed muneris divini. Unde et quotidie postulant, ut ipse qui auctor est totius boni operis, ipse largitor sit summae perfectionis. Quidquid enim de sapientia Dei in divinis litteris scriptum est, non ad alium quam ad mediatorem 109.0714B| Dei et hominum referre debemus; ipse enim pax nostra qui fecit utraque unum, qui virtus et sapientia Dei ab Apostolo nominatur: Imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia, in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sunt, sive quae in coelis (Col. I). Unde et sequitur:

Scit enim illa omnia et intelligit, et deducet me 109.0714C| in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei. Omnia enim nuda et aperta sunt coram oculis sapientiae Dei, nec ulla latet eam cogitatio; quapropter eum quem ipsa regit, virtutum calle sobrie deducit, et ab adversariorum laesionibus veraciter protegit, acceptaque opera ejus faciens, dignum reddet remuneratione sanctorum in regno coelesti. Sed quia solius Dei est nosse quae ipse vult, et proprio nutu agit universa, ideo iste laudator operum Dei subito expavescens admiratur magnitudinem ejus et subjungit dicens:

Quis enim hominum potuerit scire consilium Dei, aut quis potuerit cogitare quid velit Dominus? Cujus 109.0714D| excellentiam et Paulus obstupescens ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuet ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum (Rom. II).

Cogitationes enim mortalium timidae sunt, et incertae providentiae nostrae. Ideo mortalium cogitationes timidae sunt, quia fragiles, et ideo incertae providentiae hominis, quia anima ejus est mutabilis, et caro corruptibilis, sicut sequens sententia ostendit.

Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, 109.0715A| et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore. Quae autem in coelis sunt quis investigabit? Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis; et si correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines?--Beatus homo semper pavidus est (Prov. XXVIII), nec tempore aliquid cogitare, loqui aut agere praesumit. E contra stultus haereticorum populus confidit et illaqueatus est, captus propriis sermonibus; ideo Scriptura dicit: Qui autem mentis est durae, corruet in malum (Ibid.). Convenit enim servo Dei de terrenis sobrie, et de coelestibus caute tractare, memineritque scriptum: Altiora te ne quaesieris; 109.0715B| cuncta bona Deus fecit in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus, ab initio usque ad finem (Eccli. III). Et alibi: Apposui, inquit, cor meum, ut scirem sapientiam, et intelligerem dispensationem quae versatur in terra; et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole: et quanto amplius laboravit ad quaerendum, tanto minus inveniet. Etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit invenire (Eccl. VIII). Ideo bene hic dicitur: Quae in prospectu sunt invenimus cum labore, quae in coelis autem sunt quis investigavit? Sed ne forte desperationem nobis faceret de divinis inquirendis, consolationem nobis de gratia Spiritus sancti subjungendo infert, dicens:

109.0715C| Sensum autem tuum quis scivit, nisi tu dederis ei sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis? Manifestum est enim quod non nisi per sancti Spiritus gratiam divinarum rerum possumus percipere scientiam, quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui est in homine. Ita et quae Dei sunt nemo novit nisi Spiritus Dei. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; ipse corda sanctorum illuminat, et de invisibilibus ac coelestibus instruit, ita ut intellectum divinae majestatis pro modulo suo percipiant, et ejus bonitatem semper amare necessitantur.

CAPUT VII. Quod per Sapientiam, hoc est Christum, sancti sunt omnes qui placuerunt Deo. Quod Sapientia Dei semper cum Patre maneat ante saecula, per quam in lege, et ante legem, et in Evangelio omnia ordinata sunt.

Nam per sapientiam sanati sunt quicunque placuerunt tibi, Domine, a principio. Nunc incipit exponere, quod per sapientiam Dei, hoc est Christum, omnes sanati sunt quicunque placuerunt Deo.

(CAP. X.) Haec illum qui primus fictus est a Patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. Bonitate enim conditoris primus homo creatus est, et in paradiso collocatus, cunctis animantibus ordinatione auctoris sui praelatus erat, ita 109.0716A| ut Scriptura narret quod formatis cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxerit ea Deus ad Adam, ut videret quid vocaret ea, appellaveritque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae (Gen. II). Sed cum propter transgressionem mandati de paradiso ejectus est, et in aerumnam istius saeculi devolutus, rursus per divinam sapientiam, per quam primitus conditus est, hoc est, Christum, reparatus, et hoc indicium est magnae pietatis omnipotentis Dei, quod hominem qui per alienam suasionem seductus incidit in peccatum, iterum restaurare decrevit, ne opus suum periret, quod ad imaginem et similitudinem suam ab initio factum habebat. Sanabiles enim fecit nationes orbis 109.0716B| terrarum (Sap. I), et qui malum non fecit, ne opus suum pessimum fieret, hoc est, ne opus suum in homine funditus interiret.

Ab hac injustus ut recessit in via sua, per iram homicidii fraternitas deperiit. Primam sobolem Adae, hoc est, Cain denotat, qui per malitiam invidiae a Deo recessit, et fratrem suum Abel in suimet interitum injusta nece peremit. Cujus piaculi vindicta cum in diluvio fuisset exsoluta, et Cain generatio deleta, rursum divina sapientia, per arcae fabricam Noe de Seth stirpe descendentem ad reparationem orbis cum filiis suis reservavit, quod sequens sententia ita demonstrat:

Propter quod cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum justum gubernans. 109.0716C| Altiore autem sensu per contemptibile lignum justum gubernans sapientia restauravit genus humanum, quando per passionem crucis Christi totius mundi delevit peccatum, et ad regni coelestis aditum perduxit sortem electorum. Sed rursum post diluvii ablutionem, quid sapientia miri operis effecerit consequenter subjungit:

Haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent, scivit justum et servavit sine querela Deo, et in filiis misericordiam fortem custodivit. Postquam ergo diabolus per superbiam in constructione turris seduxit genus humanum, ita ut per hanc transgressionem linguae communis perderet unitatem, rursum Dei sapientia Abrahae stirpem adunavit in fidei suae veritate, dans ei legem et cultum in quo unius Dei 109.0716D| se probarent veraces esse cultores, de cujus etiam semine humani generis redemptionem producens benedixit in eo omnes nationes terrae, et ita quod superbia diaboli confudit humilitas Christi per gratiam suam in notitia et loquela omnium linguarum iterum adunavit.

Haec justum a pereuntibus impiis liberavit, fugientem descendentem ignem in Pentapolim, cujus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae stans memoria figmentum salis. Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quae peccaverunt, 109.0717A| nec latere potuissent. Sapientia autem hos qui se observant, a doloribus liberabit. Quam sententiam quodammodo beatus Petrus in Epistola sua exposuit de justitia Dei ita scribens: Civitates, inquit, Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et justum Loth oppressum a nefandorum injusta conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Novit Deus pios de tentatione eripere, impios vero in diem judicii cruciandos reservare, etc. Nota enim historia, quomodo Deus ignem misit in Pentapolim, et civitates peccatrices justa ultione damnavit terramque uberrimam in solitudinem redegit, ut fructum certum 109.0717B| ultra non referat, ostendens quod animae damnatae in gehenna sine poenitentiae fructu in aeternum ardebunt. Nam quod Loth inde fugiente atque ad montes tendente, uxor ejus, eo quod aspexerit retro nec in coepto transitu perseveraverit, versa in statuam salis memoratur, mystice nos admonet ut qui per gratiam Dei regenerati ad aeternam vitam vocati sumus, retro ad veterem hominem non respiciamus, et in media via ut stulti remaneamus. Quod vero eadem uxor respiciens remansit, et in sale conversa est, exemplum praestat ad condimentum fidelium, unde alii saliantur; nam nec illud tacuit Christus dicens. Mementote uxoris Loth, scilicet ut nos tanquam sale condiret, ut non tanquam fatui negligeremus, sed prudentes caveremus, hoc enim et illa admonuit, 109.0717C| cum in statuam salis conversa est. Sapientia autem Dei eos qui se observant, a cunctis doloribus liberat, et in quiete pacis aeternae perpetualiter conservat.

Haec autem profugum ira fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Hic locus licet ad Jacob patriarcham specialiter juxta historiam pertinere videatur, qui Esau fratrem suum fugiens, ad Laban avunculum suum in Mesopotamiam perrexit, 109.0717D| ubi in itinere per somnium scalam erectam vidit, et angelos Dei per eam descendentes et ascendentes, ipsumque in Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram, in qua dormis, dabo tibi et semini tuo (Gen. XXVIII). Veniensque in Mesopotamiam Liam et Rachel filias avunculi sui in conjugium accepit, pro quibus et oves ejus diutissime pavit. Sed quamvis eum ille mercede sua per fraudem privare niteretur, illaesus per Dei sapientiam servatus est, atque in patriam ditatus opibus validis reductus. Generaliter autem juxta allegoriam ad sanctos martyres pertinet, quos divina sapientia, Christus videlicet Dominus noster sua misericordia, a cunctis hostium 109.0718A| persecutionibus liberavit, et ab insidiis eorum incontaminatos protexit, confortans eos gratia Spiritus sancti, et spe futurae mercedis, tandemque victis hostibus universis, victores felicissimos ad regnum aeternum perduxit, ut ibi perpetualiter laudes sibi dicerent, cujus ope se servatos ac salvatos scirent.

Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. Historia quidem Joseph patriarchae calumnias, et postmodum felicitatem videtur sonare, qui venditus a 109.0718B| fratribus deductus est in Aegyptum, ibique propter accusationem dominae missus est in carcerem, unde propter conjecturam somniorum jussu Pharaonis eductus, princeps Aegypti constituebatur. Sed sicut illum sapientia Dei liberavit ab hostium manibus et dominatorem terrae constituit, ita et specialiter sanctos martyres de poenis persecutorum eruens sublimavit in regno coelesti, ubi claritate aeterna fruentes judices venturi sunt cum Christo hostium suorum, ut eos pro sceleribus suis et mendaciis poenis deputent aeternis.

CAPUT VIII. Quod ipse eduxerit populum Israelae Aegypto, juxta quorum typum sanctos martyres liberavit de mundi persecutionibus.

109.0718C| Haec populum justum, et semen sine querela, liberavit a nationibus quae illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem: transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter.

Populum justum et semen sine querela appellat populum Israeliticum, qui de semine patriarcharum descendens, unius Dei cultor exstitit, sed ab Aegyptiis 109.0718D| ac caeteris nationibus opprimebatur, per ducatum Moysis et Aaron inde liberatus, et mirabilibus Dei sublimatus est, hoc est, per transitum maris Rubri, et per nubis protectionem in die, splendoremque ignis in nocte, et caeteris miraculis quae apud eos in deserto abundantissime fiebant. Mystice autem Dominus electos suos liberat de persequentium manibus, et per miraculorum coruscationem terret adversarios, datque servis suis sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii illorum. Unde et coram regibus et potestatibus istius mundi assistunt impavidi fiducialiter loquentes verbum Dei, et per passionem martyrum perveniunt ad praemia coelestis regni, ubi 109.0719A| perpetuo et sine fine decantant laudes condignas regi et liberatori suo

Quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium facit disertas. Manifestum est quod sine sapientia Dei humana mens aliquid digne excogitare, vel os proferre non potest, unde ab ipso solo quaerendus est sobrius intellectus, et facultas sani eloquii, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

(CAP. XI.) Direxit opera illorum in manibus prophetae sancti. Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, in locis secretis fixerunt casas. Prior populus ex Aegypto egrediens ductu Moysis per deserta gradiebatur, et in locis inhabitabilibus tabernacula fixerat, sicut Pentateuchi narrat historia: ita et nunc sequens 109.0719B| populus, hoc est Christianorum, per ductum prophetiae in deserto istius mundi graditur, quo perveniat regnante Christo ad patriam regni coelestis. Quod et Petrus apostolus manifestat dicens: Habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefactis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. V).

Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt, sitierunt et invocaverunt te, et data est illis de petra altissima aqua, et requies sitis de lapide duro. Quid autem illa petra significaverit, de qua bibebant Israelitae, Paulus testatur dicens: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X). Haec petra, virga crucis percussa, 109.0719C| quae in manibus, hoc est, scripturis prophetarum praenuntiata fuit, effudit aquam vivam quae replet omnes electos et satietate reficit aeterna. Unde ipsa Veritas ait: Qui sitit veniat ad me et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Et alibi: Qui biberit, inquit, aquam quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Haec ergo petra ideo dicitur altissima, quia in ea continetur gratia Spiritus sancti largissima; ideo lapis durus, quia firmus est et stabilis, super quem omnis sapiens aedificat domum suam ut nulla tempestate moveatur. De hoc et Moyses in cantico Deuteronomii ait: Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII). Nusquam tale aliquid circa historiam legitur; si tota Veteris Testamenti series 109.0719D| recenseatur, nusquam de petra mel, nusquam populus ille oleum suxit. Sed quia juxta vocem Pauli petra erat Christus, mel de petra suxerunt, qui ejusdem Redemptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, qui effusione sancti Spiritus post resurrectionem ejus ungi meruerunt; quasi ergo in firma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia post resurrectionem suam factus jam impassibilis per afflationem Spiritus donum sanctae unctionis emanavit. De hoc oleo per prophetam dicitur: Computrescit jugum a facie olei (Isa. X). Sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, 109.0720A| sed uncti sumus oleo Spiritus sancti, et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemonicae jugum putruit.

Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israel, laetati sunt. Per haec cum illis deessent bene cum illis actum est. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, ostendens per sitim quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Commemorat beneficia Dei, quae priori populo per misericordiam divinam collata sunt, quando sitientibus eis de petra aquam produxit, et abundanti potu 109.0720B| ipsos refecit. Sic et e contrario narrat poenas quas inimici illorum passi sunt in interfectione primogenitorum suorum et varia clade quae justo judicio Dei super eos venit. Mystice autem designat quia populus Dei et oves pascuae ejus, quas summus pastor pretio sanguinis sui redemit, sitim suam restinguit fonte viventis aquae, et persecutores eorum aeterna egestate deficientes morti tradentur perpetuae. Huic loco illud simile est, quod per Isaiam prophetam, contra adversarios suos Dominus loquitur dicens: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini. Ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione Spiritus ululabitis (Isai. LXV). 109.0720C| Potus autem ille hic accipiendus est, qui orietur de fontibus Israel, quem qui biberit habebit in se fontem aquae salientis in vitam aeternam, quem et Salvator in regno Patris se bibiturum cum apostolis pollicetur, qui laetificat cor hominis, ita ut bibentes possint dicere: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Et mater Domini plena Spiritu sancto prophetabat: Esurientes implevit bonis, qui prius cibum Domini non habebant, et divites dimisit inanes (Luc. I), qui dati sunt pro sepultura ejus, et quem prophetam promiserunt, respuerunt. De quibus et in alio loco Psalmista decantat: Divites eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII), id est, populus Judaeorum. Qui autem Dominum quaerunt, id est, turba gentilium, non egebunt omni bono. Cumque servientes 109.0720D| Christo, et credentes ei laetati fuerint et laudaverint Dominum prae exsultatione cordis et gaudio, tunc illi confundentur videntes in suum locum alios suscipi, et clamabunt prae dolore cordis, implentes illud, quod scriptum est: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII), quando steterint agni gentium atque justorum ad dexteram, et haedi Judaeorum atque impiorum a sinistris, aliis recipientibus aeterna praemia, aliis supplicia sempiterna. Contritio autem spiritus prae dolore cordis intelligenda in conscientia peccatorum, juxta illud quod scriptum est Cognoscent errantes spiritu intelligentiam (Isai. XXIX), et cor contritum et humiliatum Deus non despiciat (Psal. I). Conteritur spiritus quando elevatur, 109.0721A| quod de rege iniquo Israel scriptum est: Induravit Dominus spiritum ejus. Et de Babyloniorum principe, quando elevatum est cor ejus, et induratus est spiritus, ut superbiens diceret: Haec est Babylon, et ego feci eam (Dan. IV).

CAPUT IX. Sequitur ut supra.

Cum enim tentati sunt, equidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. Qui Veteris Testamenti lectionem diligenter inspicit, facile agnoscit quomodo Deus Israelitas saepius peccantes plagis dignis corripuit, et iterum poenitentes opportuno solatio fovit. Alienigenas autem, hoc est, Aegyptios atque Chananaeos, tanquam indignos misericordia 109.0721B| sua judicans, dura vindicta exterminavit. Unde sequitur:

Hos quidem tanquam pater admonens probasti, illos autem tanquam durus rex interrogans condemnasti; absentes enim et praesentes similiter torquebantur. Quod dicit absentes et praesentes similiter torquebantur, aut hoc juxta historiam significat quod non solum illi Aegyptum qui praesentes erant cum Pharaone coram Moyse et Aaron decem plagis percutiebantur, verum etiam caeteri omnes, qui per totam terram Aegypti habitabant similiter puniebantur; aut illud quando non tantum hi quos Israelitae recenti clade per singulas civitates peremerunt poenas sustinuerunt, sed et omnes gentes terrae Chananaeorum audientes utique victoriam populi Dei, 109.0721C| et signorum potentiam, quae in eorum eductione Domini nutu fiebant, metu eorum valde terrebantur: quod et verba Raab meretricis ad exploratores Josuae prolata ostendunt: Novi, inquit, quod tradiderit Dominus vobis terram; etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae. Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus qui erant trans Jordanem, Seon et Og, quos interfecistis. Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum (Jos. II). Sed licet haec apud priorem populum temporibus legis agerentur, 109.0721D| non tamen versa vice Judaei, qui incarnationem Filii Dei spernebant et praedicationem ejus recipere nolebant, non solum intra patriam, sed etiam per universum orbem terrarum vagi et profugi variis cladibus torquentur, et gentes quae recipiebant fidem Dei, et conversi sunt a simulacris suis ad unius Dei verum cultum, quando delinquunt paternam correptionem suscipientes, nunquam a misericordia Dei fiunt extorres; haec est commutatio dexterae Excelsi, ut qui dudum fuerunt caput, nunc sint cauda, et qui dudum cauda, nunc fiunt caput. Conversus est Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputatus est. Justus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Isai. 109.0722A| XXIX); sic enim erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XIX).

Duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, et admirantes in finem exitus. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, isti sitientes in finem eventus mirati sunt. Duplex est taedium impiorum, quando praeteritorum malorum recordatio non minuitur, et praesentium tribulationum tempestas augetur. Unde nec in futuro spem habent remedii, quia licet simulent peccatorum poenitentiam, nullum tamen habent studium suae emendationis: sic de Judaeis in Psalmo LXXIX scriptum est: Cum occideret eos, tunc requirebant eum, et convertebantur 109.0722B| ante lucem, et veniebant ad eum, et memorati sunt: quia Deus adjutor eorum est, et Deus excelsus liberator illorum est. Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei, cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fides habita est in testamento ejus.

Non similiter justis faciens. Quare non facit illis similiter? Quia non peccant aequaliter. Septies enim cadit justus, et resurgit: impii autem corruent in malum (Prov. XVIII). Nam impius cum in profundum malorum venerit, contemnit. Unde subjungitur:

Pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum. --Secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, quoniam cor durum male habebit (Rom. 109.0722C| II). In novissimo parata sunt derisoribus judicia et peccatores persequentur malum, justis autem retribuentur bona (Prov. XIII).

CAPUT X. Quod in delinquentem populum, dum peccaret, immiserit bestias ultrices.

Quod quidam errantes colebant multos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem multorum animalium in vindictam, ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas 109.0722D| ab oculis scintillas emittentes: quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Dignum fuit ut qui pro creatore creaturam venerabantur, unde quaerebant opem, inde haberent ultionem. Pugnat enim pro eo orbis terrarum contra insensatos. Sed quia in historia Veteris Testamenti hae species ignotae quae numerantur bestiarum nusquam inveniuntur alibi expressae, ita ut talia portenta punirent peccatores, melius ad spiritualem sensum transferemus, ut intelligamus omnes idolorum cultores, et haereticos atque schismaticos, qui errorum suorum 109.0723A| sectas pro veritate colunt, a spiritualibus bestiis, hoc est, ab immundis spiritibus digne puniendos, a quibus Propheta orat ut fideles animae divina gratia liberentur: Ne tradas, inquit, Domine, bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIX). Quorum et aspectus terribilis, et atrocitas nimia, et furor est immensus, quia eorum tota intentio est humanum genus odiis prosequi, et cruciatibus inferni secum torquendos redigi. Sed quia Deus neminem injuste damnat, neminem indebite poenis subigit, ideo subjungitur:

Sed omnia in mensura, numero et pondere disposuisti. Quia omnia secundum veritatem, judicium et justitiam facit, nec est aliquid in operibus ejus, et in factis inordinatum seu inconveniens, sed omnia 109.0723B| judicia sua summae aequitatis libra moderando temperat atque disponit. Potest et haec sententia ad creaturarum omnium conditionem transferri; quia creator omnipotens omnia opera sua quae ab initio condidit, certo numero, mensura, et pondere creavit. De quo scriptum est: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI). Hinc et in Job ita legitur: Ipse enim finem mundi intuetur, et omnia quae sub coelo sunt, respicit, qui fecit ventis pondus, et aquas appendit mensura, quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus (Job. XXVIII). Hinc et per quemdam dicitur: Omnia quaecunque a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata, hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar. 109.0723C| Hinc enim quatuor elementorum multitudo mutata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum coelique conversio. Quae cum ita sint, cumque omnium status numerorum colligatione fingantur, eum quoque numerum necesse est in propria semper sese habentem aequaliter substantia permanere. Quis ergo hanc mensuram, hunc numerum et hoc pondus Dei sufficit comprehendere, ut constitutiones ejus universas in his tribus definitionibus valeat enarrare? In mensura puto quod constet qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio. Haec peraequata in judicio et misericordia Dei constat, quia in his duobus terminis sanctis conclusa sunt, in quibus per haec mundum constituit, gubernat, et judicaturus est, in his Deus judex justus comprehendi non 109.0723D| potest, non potest reprehendi. Omnia ergo quae superius diximus, vel dicemus in claustro horum trium nobis nunc abscondita latent: quae solis clavibus judicii et misericordiae Dei tunc reserabuntur, ut sciantur, quando in adventu Domini illuminabuntur, ut laus unicuique sit a Deo vel poena.

Multum enim valere tibi soli supererat semper, et virtuti brachii tui quis resistit? Omnipotenti nihil impossibile est, unde ei nemo resistere potest; in voluntate etenim Domini universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati ejus. Omnia quaecunque voluit Deus fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Brachium ergo Domini non aliud quam unigenitus Filius Dei, cui per Isaiam dicitur: 109.0724A| Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Nunquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? etc. (Isai. LI). Loquitur propheta ex persona populi ad brachium Domini, et ejus deprecatur adventum, ut qui per multa saecula sanctos suos de periculis liberavit, et jam praesentialiter veniens electos sucos ab hostibus defendat.

CAPUT XI. Omnipotentiam Dei laudat quod ante eum visibilia et invisibilia tanquam gutta roris et tanquam momentum staterae sunt omnia.

Quoniam tanquam momentum staterae sic ante is 109.0724B| est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani quae descendit in terram. Huic sententiae simile est quod in Isaia legitur: Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt (Isai. XL). Et paulo post: Omnes, inquit, gentes quasi non sint sic sunt coram eo, et quasi nihili et inane reputatae sunt ei. Hoc intelligi vult quod mens et ratio et sensus Domini per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo in psalmis canitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Omnes gentes quae non noverunt creatorem suum, sive universum mortalium ad comparationem Dei quasi stilla situlae sunt et quasi momentum staterae quod levi pondere in partem alteram declinatur, et quomodo gutta roris 109.0724C| antelucani quae oriente sole facile siccatur, vel quomodo si de situla stilla modica fluat a portante negligitur, ita universa gentium multitudo coelesti splendori, et supernis ministeriis, atque angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur.

Sed et misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Potentia ergo Dei mista semper bonitati, licet nullius sit indiga, tamen opus suum in hominibus propter delicta non despicit, sed per poenitentiam indulgendo a peccatis abluit, ac pietate paterna ad se recolligendum fovet ac nutrit. Unde subjungitur:

Diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum 109.0724D| quae fecisti, nec enim odiens aliquid contulisti. Quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas. Bonus opifex bonum opus diligit, servat ac regit, et ideo si quando hominum infirmitas a via veritatis peccando declinat, sustinet in multa patientia sua exspectans eos per poenitentiam converti in melius. Unde solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Qui autem patientia Dei abutuntur, nec ad poenitentiam convertuntur, justo judicio ipsius damnantur, quia justus Dominus et justitiam diligit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X).

CAPUT XII. Confitetur Sapientia quia Spiritus sanctus suavis est in omnibus, qui bona Dei distribuit in universo orbe.

O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! Propter quod hos qui exerrant partibus, corripis, et de quibus peccant admones, et alloqueris ut, relicta malitia eorum, credant in te, Domine. Suavis est enim spiritus Dei, quoniam ipse est amor Dei, et largitor totius boni, ipse corripit homines, quia eos quos replet corripere facit peccantes, sicut ipsa Veritas in Evangelio discipulis ait: Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de 109.0725B| judicio. De peccato quidem, quia non credunt in me. De justitia vero, quia ad Patrem vado et jam non videbitis me. De judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est (Joan. XVI). Beatus homo qui hujus magistri audit vocem, et obedit mandatis, quia possessor futurus erit regni coelestis.

Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae quos exhorruisti, quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum, ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est 109.0725C| terra. Sed et his tanquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare; sed partibus judicans dabas locum poenitentiae, non ignorans, quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquam veniam dabas peccatis illorum. Commemorat historialiter, quomodo septem gentes, quae terram Chananaeorum possederant propter infidelitatem et injustitias quas operatae sunt, de locis suis Dominus ejecit, et filios Israel cultores videlicet nominis sui in locum eorum introduxit. Mystice 109.0725D| autem septem gentes illae nequissimae significant universitatem vitiorum quae post praevaricationem primi hominis possidere coeperunt genus humanum, sed per gratiam Christi expulsae sunt a fidelium cordibus, ac sacrarum virtutum ibidem introducta est numerositas, quatenus ejectis de terra animarum per Evangelium Christi possessoribus nefandis, habitatores legitimi, hoc est, virtutum fructus operante Spiritu sancto germina ibi proferrent vitalia. Si quis autem quaerendum putat quomodo dicatur exercitus sui antecessores vespas Dominus immisisse in gentes pravissimas, ut paulatim eas exterminarent, cum hoc nusquam in historia Veteris Testamenti legatur corporaliter contigisse, sciat 109.0726A| multa ibi evenire posse in vindicta perversorum, quae scriptor historiae per totum non curavit exprimere, vel magis tropica locutione vespas hic positas pro terroribus quas Israelitae pugnantes gentibus circumquaque ingerebant. Fama enim illorum bellorum, quae Domini virtute peracta sunt, acutissimis timoris aculeis paventium corda pungebant, ita ut in eis omnem vigorem resistendi funditus interimeret, et hoc tandiu quo usque illi culturam Dei fideliter exhibuerant. Postquam autem peccaverunt, et Deo servire neglexerunt, traditi sunt in manus inimicorum, ita ut qui antea fuerant illis subjecti, postmodum superiores essent effecti.

Quis enim dicit tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectum tuum 109.0726B| veniet vindex iniquorum hominum? aut quis imputabit tibi, si perierint nationes quas tu fecisti? Nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judidicium. Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. Manifesta ratione ostendit quod nullo modo creatori imputandum est quod creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem. In voluntate enim ipsius universa sunt posita, et non est qui possit resistere ejus voluntati (Esther XIII). Unde per Paulum dicitur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? 109.0726C| (Rom. IX.) Ex ipso enim et per ipsum, et in ipso sunt omnia: sed justus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Unde et sequitur:

Cum ergo sis justus, juste omnia disponis: ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua justitiae initium est: et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Quid est quod eum qui non debeat puniri condemnet, cum ipsa condemnatio certa sit punitio; sed hic punire pro corripere posuit, ac si diceret: Eum qui non recipit correptionem assumet correptionem, juste condemnat in ignem aeternum, qui exter est a Dei virtute, hoc est, indignus divina pietate. Virtus enim Dei justitiae initium est; 109.0726D| quia judicium Dei sive in correptione electorum, sive in condemnatione reproborum summa aequitatis perfectio est, et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium ut plures habeat quibus reddat beneficium. Quando enim superbiens creatura erigit se contra creatorem suum, nihil vult subjici ejus dominio, justa enim punit vindicta, ne videatur contra opificem suum praevalere factura. Potest et hic locus ad passionem Redemptoris nostri apte transferri, quem Pater pro nobis ad mortem tradidit. Sed pensandum est quomodo justus sit et omnia juste disponat, si eum qui non debet puniri condemnat. Mediator enim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullum culpae contagium perpetravit, 109.0727A| sed ipse si indebitam mortem non susciperet nusquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum justus sit justum puniens omnia juste disponit, quia per hoc cuncta justificat, quod eum qui sine peccato est pro peccatoribus damnat, ut eo electa omnia ad culmen justitiae surgerent, quo is qui est super omnia damna injustitiae nostrae sustineret.

Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. Virtutem enim suam ostendit divinitas in correptione reorum, ne de sua virtute praesumat contumacia superborum, sed tamen sine ulla passione aut perturbatione sumet, quia Deus est impassibilis, et nulla unquam commutatione a se 109.0727B| diversus, sed idem ipse semper manens innovat, disponit atque ordinat omnia, quod ita sequens sententia probat.

Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos; subest enim tibi, cum volueris, posse. Omnipotens quippe Deus cum tranquillitate suae naturae judicat omnia, sed patienti vindicta Dei videtur se sustinere iram, quae etiam nulla est, sed affectus humani sicut et membra tropica locutione Deo ascribuntur, ut secundum modum nostrum et intelligentiam se conforment eloquia divina. Unde et leguntur in Scripturis: Oculi Dei, et aures, os, manus et pedes, ira et furor, et caeteri affectus qui diversi sunt in hominibus, cum simplex natura nullum habeat divortium, 109.0727C| nec vera unitas ullam recipiat divisionem, sed multiplicia ac diversa opera unus atque idem semper operatur Deus, de quo et per Prophetam dicitur: Omnia ut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). Nam et in Michaea propheta ita scriptum est: Egredietur Dominus de loco suo, et descendet et calcabit super excelsa terrae, et consummentur mentes subter eam, vallesque scindentur (Mich. I). In Isaiae quoque: Dominus virtutum egredietur et conteret bellum, et suscitabit coelum, et clamabit super hostes suos cum fortitudine (Isa. XLII). Egredietur ergo Deus de loco suo, quando quietem et mansuetudinem, et clementiam suam pro emendatione peccantium rumpere cogitur, qui 109.0727D| cum per naturam dulcescit, vitio nostro amarus efficitur, non sibi, sed sustinentibus quibus amara tormenta sunt. De natura quoque ejus aliter ipse loquitur per prophetam dicens: Ego sum Deus et non commutor (Malach. III). Hinc et per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I). Unde et Paulus de Christo ait: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I). Et rursum: Regi autem saeculorum incorruptibilis invisibili Deo (I Tim. I). Et in Evangelio scriptum est: Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I).

CAPUT XIII. Sapientia laudat Dei patientiam, quia dat locum peccatoribus poenitentiae et non statim ulciscitur.

Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos. Quoniam judicans das locum in peccatis poenitentiae. Per mirifica enim opera omnipotentis Dei fideles instruuntur, ut caveant iniquorum se implicare delictis, magisque studeant semetipsos incontaminatos servare negotio, fidemque ac spem in Dominum habendo, non negligant tempus sibi indultum poenitentiam agendi et bene operandi, imo toto nisu per charitatem contendant suo servire conditori.

Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti 109.0728B| cum tanta cruciasti attentione, et liberasti, dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia, cum quanta diligentia judicas filios tuos, quorum parentibus juramenta et conversationes dedisti bonarum promissionum. Narrat liber Exodus quomodo Dominus per Moysen et Aaron decem plagis verberaret Aegyptios, hoc est, hostes populi Dei, et inter ipsas plagas respirare eos aliquando concederet, quatenus castigati corrigantur, sed quia perseverabant in malitia divina trucidabantur vindicta. E contra vero populus Dei quibus promissio facta est et patribus eorum parum corripiebantur, partimque consolabantur, quousque disciplinis erudiri sustinebant. Postquam autem Evangelium Christi spreverunt, et Filium Dei crucifixerunt, mirifico modo de amicis in 109.0728C| inimicos sunt conversi, et ideo de propria terra ejecti per totum orbem dispersi sunt, et tandem sentiebant dure castigati, quod antea nolebant intelligere paterna pietate correpti. Hanc sententiam similiter possumus et de martyribus Christi ac persecutoribus eorum intelligere, quia cum illi ipsos confessores Christi tormentis cruciabant patientia eorum poterant si vellent instrui ut desererent idolorum cultum, et Christianae se religioni subjicerent. Sed sicut illi per poenas temporales gloriam consecuti sunt aeternam, ita et isti post gaudia parva hujus vitae in supplicia demersi sunt aeterna.

CAPUT XIV. Quod commendat bonitatem suam divina pietas, quae justa est in omnibus judiciis suis.

109.0728D| Cum ergo nobis disciplinam das, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur speremus misericordiam tuam. Hoc est quod in psalmo scriptum est: Multa flagella peccatoris, sperantes autem in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI). Magna enim distantia est inter judicium electorum et reproborum, quia illos Dominus corripit, ut a peccatis mundet et a vitiis coerceat, istos autem ut superbiae et perfidiae suae poenas luant, et contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix quippe est qui in judicando semper pietatem atque bonitatem judicis sui ante oculos ponit, et sicut sibi a Domino misereri vult, sic et 109.0729A| ipse aliis misereri non detrectet, quia judicium ei sine misericordia, qui non facit misericordiam. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. VII).

Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta, etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua, infantum insensatorum more viventes, propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. Merito illi qui in vita sua injuste et insensate vixerunt, per haec quae coluerunt sustinebant tormenta, et divino judicio cum nolebant conditorem suum cognoscere atque condigne honorare, traditi sunt in reprobum sensum, ut facerent ea quae non conveniunt 109.0729B| contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis, in quo et hic turpitudinem, et in futuro cruciatum haberent aeternum. Cujus rei apostolus Paulus in Epistola sua ad Romanos exponit veritatem ita dicens: Revelatur enim ira Dei de coelo in omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in injustitiam detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et 109.0729C| mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum, et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen (Rom. I.) Sic obcaecatum est cor illorum ut majestatem invisibilis Dei, quem ex his factis agnoverant, non hominibus, sed quod pejus est inexcusabile crimen in similitudinem hominum mutarent, ut forma corruptibilis hominis Deus ab his vocetur, hoc est, simulacrum hominis, ut quos vivos nomine Dei donare non audent, mortuorum imagines in gloriam Dei recipiant. 109.0729D| Quanta aegritudo, quanta stultitia hos sapientes appellare ad suam damnationem apud quos 109.0730A| plus mortui possunt quam vivi, et mortui potiores sunt vivis, a vivo enim Deo recedentes mortuis favent, in quorum numero, sicut scriptum est, Mortalis mortuum fingit manibus iniquis (Sap. XV); sic enim Dei majestatem et gloriam minuerunt, ut horum quae minima et parva sunt, similitudini Dei honorificentiam darent. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt, figmentum Belis, quondam hominis mortui, qui principatum in eos dicitur egisse. Coluerunt et serpentem draconem, quem Daniel homo Dei occidit, cujus similitudinem habent. Aegyptii autem coluerunt quadrupedem, quem dicebant Apem, in similitudinem vaccae. Quod malum imitatus est Jeroboam, vaccas instruens in Samaria quibus sacrificarent Judaei, et volucres, quia coracina sacra 109.0730B| habent pagani. Harum tamen omnium rerum quas memoravi simulacra coluerunt Aegyptii, et alia quae nunc dicere non est necesse. Haec ab his facta sunt qui sapientes se aestimaverunt in mundo; quia enim invisibilem Deum non honoraverunt ista faciendo, nec de his quae visibilia sunt recte sapere potuerunt.

Qui autem ludibriis et increpationibus non correpti sunt, dignum Dei judicium experti sunt. Utique qui per flagella Dei castigati, correcti non sunt, condignam poenam damnationis experti sunt; ad hoc enim Deus corripit ut emendet, nolens quemquam perire, quia omnes homines vult salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire. Qui autem ingratus est Dei visitatione, et per impatientiam incidit in murmurationem, de temporali flagello ad tormenta ducitur 109.0730C| perpetua, ideo et de iisdem impiis subjungitur:

In his enim quae patiebantur moleste ferebant, in quibus patientes indignabantur, per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse, Deum verum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis illorum veniet. Misera gentilitas quam diu idolis serviebat, haec etiam errore delusa deos esse putabant, quorum persuasionibus seducebantur, et propter hoc diversis poenis afficiebantur. Unde et ex ea plurimi Deum verum quem antea in beneficiis suis credere noluerunt, hunc in judicio justo postmodum omnipotentem agnoverunt. Non enim poterat latere, quem constat omnium dominatorem esse, quia aut hic per poenitentiam conversis misericordiam impendit, 109.0730D| aut per superbiam rebellantibus in futuro poenam tribuit sempiternam.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De idololatriae errore. Quod ipsi idololatrae quaerentes in creaturis Creatorem, si vellent, ipso adjuvante possent invenire. 109.0729|

(CAP. XIII.) Vani sunt autem omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Si autem universa vanitas est omnis homo vivens, quanto magis illi vani 109.0730D| sunt, qui creatorem suum non agnoscunt. Vani sunt autem omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, hoc est, timor et reverentia Dei. Unde per Job dicitur: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Job. XXVIII). Recedit enim a malo, qui recedit ab idolorum cultu; timet Deum, qui mandata ejus custodit, Initium enim sapientiae 109.0731A| timor Domini, intellectus bonus omnibus facientibus eum (Psal. CVI).

Et de his quae videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est. Ex bonis operibus enim potuerunt cognoscere bonum artificem, qui proprie est, quia semper immutabilis est, qui solus habet immortalilatem, et lucem habitat inaccessibilem; qui semper idem est, et cujus anni nunquam deficient: qui aeternus et omnipotens sine initio, et sine fine semper in se manens, secundum voluntatem suam regit ac gubernat omnia; proinde vanitas hominum vanissima est, qui creaturas pro creatore venerantur. Unde et sequitur.

Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, 109.0731B| aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. Alii enim ignem pro numine colebant, quem appellabant Vulcanum; alii aetherem sive aerem, quem nuncupabant Jovem aut Junonem; alii nimiam aquam, quam Neptunum nominabant; alii gyrum stellarum, qui a diversis figuris animalium positiones et cursus distribuebant astrorum; alii solem pro Deo venerabantur, quem Phoebum seu Apollinem vocabant; alii lunam, quam Dianam vocitare solebant. Tali enim errore decepti, virtutem omnipotentis dei falsis figmentis suis ascribebant, ut quidam poetarum gentilium tribus versibus ita terminaret dicens:

Tot numero talique Deus simulacra figuris

109.0731C| Imposuit coelo, perque atras sparsa tenebras, Clara ruinosae jussit dare lumina nocti. Quod si fieri non potest ut stellae dii sint, ergo nec sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum, non ratione differunt, sed magnitudine. Quod si dii non sunt hi, ergo nec coelum quidem, in quo illa omnia continentur. Simili modo si terra quam calcamus, quam subigimus et colimus ad victum, deus non est, nec campi quidem ac montes dii erunt; si hi dii non sunt, ergo nec tellus universa deus videri potest. Item si aqua quae servit animantibus ad usum bibendi aut lavandi deus non est, nec fontes quidem ex quibus aqua profluit. Si fontes dii non sunt, nec flumina quidem quae de fontibus colliguntur. Si flumina quoque dii non sunt, ergo mare quod ex fluminibus constat deus haberi non potest. 109.0731D| Quod si neque coelum, neque terra, neque mare quae mundi partes sunt, dii esse possunt, ergo nec mundus quidem totus Deus est, quem idem ipsi Stoici et animantem et sapientem esse contendunt, et propterea Deum in quo tam inconstantes fuerunt ut nihil ab his dictum sit, quod non ab iisdem fuerit eversum.

Quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis, quoniam qui haec constituit fortior est illis, a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri. Dignum esset quia per creaturas speciosas 109.0732A| speciosissimus et splendidissimus agnosceretur creator, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et elegerunt servire creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Non tantum ergo veritate, sed etiam verbis suis revincuntur; sicut enim domus in usum habitandi facta per se nihil sentit, dominoque subjecta est qui eam fecit aut incolit, ita mundus per se nihil sentiens factori Deo subjacet, qui eum in usum sui fecit. Duplici ergo ratione peccator ab insipientibus, primum quod elementa, id est, Dei opera Deo praeferunt, deinde quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt, nam solis lunaeque simulacra humanum in modum formant, item ignis et terrae et maris quae Vulcanum, Vestam, Neptunum vocant. 109.0732B| Tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut etiam viliora ducantur illa quae rara sunt, auro scilicet et gemmis et ebore delectantur, horum pulchritudo ac nitor perstringit oculos, nec ullam religionem putant, ubicunque illa non fulserunt. Itaque sub obtentu deorum avaritia et cupiditas colitur, credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia latrocinia quotidie serviunt, propter quod bella per totum orbem populos urbesque subvertunt. Consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est imbecilles esse, ac summae virtutis inexpertes, si subjecti sunt cupiditatibus: cur enim coelestes eos putemus, si desiderant aliquid ex terra? vel beatos, si aliqua re indigent? vel incorruptos, si voluptati habent 109.0732C| ea in quibus appetendis cupiditas hominum non immerito damnatur?

CAPUT II. Sequitur ut supra.

Sed tamen in his adhuc minor est querela. Et hi enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire. Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quae vident. Iterum autem nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus Dominum facilius non invenerunt? Hujus loci similitudinem Paulus apostolus scribens ad Romanos in Epistola sua, sicut jam superius ostendimus, expressiit dicens: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam 109.0732D| hominum, eorum qui veritatem Dei in injustitiam detinent, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit. Invisibilia etenim ejus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles (Rom. I). Notitia Dei manifesta est ex mundi fabrica. Ut enim Deus, qui natura invisibilis est, etiam visibilis possit sciri, opus factum ab eo est, quod opificem visibilitate sua manifestaret, ut per certum incertum possit sciri; ut per hoc quod caeteris impossibile est, ille esse Deus omnium crederetur, qui hoc opus fecit; ita ut sint inexcusabiles: quia quem esse et operari ad utilitatem suam non ignorarent, ea enim quae 109.0733A| humanis usibus evoluto anno gignuntur ipsum decrevisse, nulli in dubium venit; sed cum cognovissent eum, non sicut Deum magnificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Ibid.). Sapientes enim se arbitrantur, quia rationes physicas investigare putant, scrutantes cursum siderum et qualitates elementorum, Dominum autem horum spernentes ideo stulti sunt. Cum ergo haec laudanda sint, quanto magis creator illorum? Solent tamen pudorem passi neglecti Dei misera uti excusatione, dicentes per istos posse ire ad Deum sicut per comites pervenitur ad regem. Age, nunquid tam demens est aliquis aut salutis suae immemor, ut honorificentiam regis vindicet comiti, cum de hac re, si qui etiam tractare 109.0733B| fuerint inventi, jure ut ei damnantur majestatis? Et isti se non putant reos qui honorem nominis Dei praeferunt creaturae, et relicto Domino conservos adorant, quasi sit aliquid plus quod servetur Deo! Nam et ideo per regem ad tribunos aut comites itur, quia homo utique est rex, et nescit quibus debeat rem publicam credere; ad Deum autem, quem utique nihil latet, omnium enim merita novit, ad promerendum suffragatore non opus est, sed mente devota.

CAPUT III. Deridet in manufactis idololatriae errorem.

Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium vel lapidem inutilem opus manus antiquae. 109.0733C| Veniunt igitur ad deos, non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male paratis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem levigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus vestes, vel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent; et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habere credantur: ideo religio eorum nihil est aliud quam quod cupiditas miretur. Saepius diximus argentum et aurum pro sermone et sensu accipi posse, quae cum a Deo hominibus data sint ut vel loquantur vel sentiant Deum, et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorum simulatione, juxta illud quod scriptum est: Dedi eis argentum et aurum, 109.0733D| ipsi vero de argento et auro meo operati sunt Baal (Oseae II). Cum ergo quis Domini terrore perterritus, primum in speluncam pectoris sui idola condiderit et in voraginibus terrae absconderit proferre non audens quod male finxerat, secundus profectus est ut caelata prius projiciat, et in se esse non patiatur, juxta illud Isaiae: In die, inquit, illa, projiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui, quae fecerunt sibi ut adorarent, talpas et vespertiliones. Et ingredientur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus cum surrexerit percutere terram (Isai. II) Sed videamus quid adhuc de simulacris in sequentibus dicatur.

109.0734A| Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae, reliquiis autem ejus operis ad praeparationem escae abutatur; et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quae in illo est, perliniens; et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro, ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus illi adjutorium. Et de substantia sua, et de filiis 109.0734B| suis, et de nuptiis votum faciens, inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est; et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat; et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest, et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis. Haec ad insultationem idolorum et idololatrum sapientia protulit, ut intelligant hujusmodi operatores atque adoratores, quam perniciosum sit et quam vicinum morti perpetuae unum Deum omnipotentem et omnium creatorem deserere, et figmenta varia in contumeliam Dei pro numine colere. Unde et per prophetam Dominus de sua veneratione et de idolorum falsitate dudum ad populum suum ita locutus est: Ego primus 109.0734C| et ego novissimus, et absque me non est alius Deus. Quis similis mei? Vocet et annuntiet, et ordinem ponat mihi ex quo constitui populum antiquum, et quae ventura sunt annuntiet eis? Nolite timere, neque conturbemini; ex tunc audire te feci, et annuntiavi futura: vos estis testes mei. Nunquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis: ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptibile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes ejus confundentur; fabri enim sunt, et ex omnibus conveniunt, omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in 109.0734D| brachio fortitudinis suae; esuriet et deficiet, non bibet aquam et languescet. Artifex lignarius extendit normam et formavit illud in runcina; fecit illud in angulari, et circino tornavit illud: et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum quam pluvia nutrivit, et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis et calefactus est, et succendit et excoxit panes; de reliquo autem operatus est deum, et adoravit; et fecit sculptile, et curvatus est ante illud. Medium ejus combussit igni, et de medio carnes comedit; coxit pulmentum et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus deum 109.0735A| fecit, et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adoravit illud, et obsecrat dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, ne intelligant corde suo. Nec recogitant mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medium ejus combussi igne, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo idolum faciam? ante truncum ligni procidam? pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberavit animam suam, neque dicit: Forte mendacium est in dextera mea (Isaiae XLIV)? Hujus prophetiae narrationis talis est sensus; nam quod dicit: Ego sum primus et novissimus, idem est quod alibi legitur ex divina majestate prolatum: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis (Apoc. 109.0735B| XXI). Nec enim dicit esse solum, sed praeter virtutem suam atque sapientiam nullum esse externum Deum, deorumque multorum opinionem et simulacra condemnans: Quis, inquit, similis mei est? Vocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae qua cuncta ratione liberaverim, ex quo feci hominem super terram, nec solum volo, sed quaero etiam scientiam futurorum. Unde tu, Israel, cujus ego rex et redemptor sum, noli timere simulacra, quae esse nihil in monte Sinai didicisti. An forsitan alius creator est quem ego non noverim, aut praeter hunc alius est mundus qui ignoti Dei monstret potentiam? Neque vero ea solum quae fiunt, sed et illi qui faciunt habebuntur pro nihilo: cumque vindictae tempus advenerit, nequaquam poterunt 109.0735C| eos manuum suarum opera liberare, quae caeca et insensibilia confundunt artifices suos. Quis enim possit hoc credere quod a sua lima et terebro malleoque formetur deus, vel in prunis simulacra fundantur, vel norma runcina, et angularibus circinoque in deos repente consurgant, praesertimque cum fame et siti artificis artis vilitas demonstretur: fit enim lignea statua humanam exprimens speciem, et quanto pulchrior fuerit, tanto deus putatur augustior, poniturque in fano, et aeterno clauditur carcere, quae longo tempore crevit in saltibus, et pro varietate arborum cedrus, et ilex et quercus vel pinus fuit, mirumque in modum segmenta ejus atque rasurae mittuntur in focum ut calefaciant artificem dei, et coquant diversa pulmenta; pars autem 109.0735D| altera formatur in deum ut opere completo adoret illam factor suus, et operis sui imprecetur auxilium, nec intelligit vel recogitat, imo nec carnis nec mentis aspicit oculis, quod non possit esse deus cujus pars igne consumpta est, nec hominis manu fieri divina majestas, pleniusque super irrisione idolorum propheticus sermo contexitur, quae facilis intelligentiae sunt, nec laciniosam imo superfluam expositionem desiderant. Super quo et Flaccus scribit in satyderidens simulacra gentilium Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido.

109.0736A| Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri et ad haereseorum principes, qui simulacra dogmatum suorum atque artifici corde componunt et venerantur ea quae a se sciunt esse simulata, nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum ab oratione deceperunt, et qui quaestum putant esse pietatem, et devorant domos viduarum, abutentesque vulgi imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia tereti et lima et runcina formant deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici venustate, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum.

(CAP. XIV.) Iterum alius navigare cogitat, et per feros fluctus incipiens iter facere, ligno portante se fragilius lignum invocat. Illud enim cupiditas acquirendi 109.0736B| excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. Tua autem, Pater, gubernat sapientia. Haec similiter sicut et priora in sugillationem ponit idololatrarum, quia maxima vecordia est, ut homo ad imaginem Dei conditus, rationalem ab ipso habens animam, per quam excogitare potuit artem, quomodo in fluctibus iter meandi haberet, navim fabricans secundum artis suae peritiam, non honorem illi tribuat qui hanc scientiam sibi dedit, sed potius invocet idolum quod simili arte sed majori vanitate ipse formavit. Nam cum ille sit major et melior secundum rationem natura eo quem ipse insensibilem ad aliquod simulacrum finxit, non debuit oberrare ut major minorem adoraret, quia minores a majoribus auxilium quaerere debent, non majores a minoribus. Ex 109.0736C| divino autem munere sicut navigii praeparatio, ita et navigandi cursus postulandus est, quia omnipotens Creator quemcunque deserit, interimit; quem autem ille gubernat, integra prosperitate exsultat. Omnes autem haeretici qui in dogmatibus suis varia condunt simulacra errorum, ideo in fluctibus hujus saeculi obvolvuntur, quia navim Ecclesiae reliquerunt et Deum gubernatorem habere noluerunt.

Quomodo dedisti in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam, ostendens quoniam potens es ex hominibus sanare, etiam si quis sine rate adeat mare. Juxta historiam ergo Domini potentia demonstrata est, cum populum Israeliticum per mare Rubrum sicco pede transire fecit; similiter et exeuntem de 109.0736D| deserto eumdem per Jordanis alveum transduxit divisis ex utraque parte aquis, ut terrorem incuteret gentibus Chananaeorum exterminandis. Sed juxta allegoriam ipse Dominus fidelibus suis inter saeculi fluctus atque persecutorum tormenta praeparat semitam fidei atque constantiae, per quam possint ab omni scandalo transire illaesi, nec eis humani solatii ibi erit opus, ubi potestas Altissimi suae virtutes mirabiles ostendit effectus.

Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt, sed ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orvis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, 109.0737A| quae manu tua erat gubernata. Mirabilis creator creaturae suae dedit scientiam, quatenus in praesenti saeculo suae possit consulere necessitati, et Domini sui deservire voluntati. Sic etiam ab initio quando genus humanum et idololatriae servire coepit, et omnia mala per superbos gigantes gerebantur in terra, arbiter omnipotens fidelem cultorem suum Noe arcam facere jussit, per quam ipse et progenies ejus salvaretur, speciesque omnium animantium ad futuram restaurationem orbis servarentur. Cujus videlicet mysterium Petrus apostolus in Epistola sua ostendit dicens: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offeret Deo mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. In quo et his qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, 109.0737B| qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam. In diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma (I Petr. III). Formam baptismi assimilatam dicunt arcae et aquis diluvii, et recte omnino quia et ipsa fabricatio arcae de lignis levigatis constructionem significat Ecclesiae, quae fit de collectione animarum fidelium per architectos verbi. Et quod pereunte orbe toto pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, significat quia ad comparationem pereuntium gentilium, Judaeorum, haereticorum et falsorum fidelium, multo brevior est numerus electorum. Unde de angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam dicitur: Et pauci sunt qui 109.0737C| inveniunt eam (Matth. VII). Et iterum: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Quod ergo diluvii aqua non salvavit extra arcam positos, sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum licet habentem baptismatis sacramentum non aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. Ipse quoque octonarius numerus animarum quae salvae factae sunt per aquam significat, quod sancta Ecclesia in sacramentum Dominicae resurrectionis baptismi lavacrum percipit, ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita nos expurgati a peccatis per aquam regenerationis in novitate vitae ambulemus.

Benedictum est enim lignum per quod fit justitia. 109.0737D| Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem, cum fragile esset, deus cognominatus est. Diversa est haec comparatio duorum lignorum, quia unum benedictionem, alterum vero maledictionem meretur. Benedictum est enim lignum crucis, in quo per sanguinem Christi reparatus est orbis, et redemptio perfecta est humani generis. E contrario vero maledictum est idolum, hoc est, simulacrum et cultura falsorum deorum, cujus est certus interitus, et operatoris ejus manet cruciatus aeternus. Nam diabolus recte inde punietur, quod honorem divinum sibi offerre persuasit atque consensit: homines autem qui illum pro Deo colebant inde merito 109.0738A| tormenta patientur, quia falsa pro veritate, et facturam pro factore venerari moliebantur. Sed quia lignum pro homine positum saepe in Scripturis sacris invenimus, juxta tropologiae regulam, benedictus est homo qui verba veritatis profert, et opera facit justitiae. Haereticus autem qui erroris sui figmenta veneratur maledictus est, et perditioni deputatus aeternae, ipse videlicet et opus ejus, hoc est, doctrina ejus, quam ille falso pro veritate docere praesumpsit, de quo et subjungitur:

Similiter autem Deo odio sunt impius et impietas ejus. Etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur. Hinc et per Jeremiam dicitur: Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est omnis falsor in sculptile, quia mendax conflator ejus, 109.0738B| nec est spiritus in eis, vana enim sunt opera, et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt (Jer. X).

Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animis hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Non sunt enim idola gentium et inhabitatores eorum, maligni videlicet spiritus, digni venia, quoniam homines qui ad imaginem et honorem Dei creati sunt, a conditore suo abstrahebant, et in erroris sui decipulam immittendo subvertebant. Similiter et haeretici si perseveraverint in nequitia sua, qua homines a veritate in falsitatem seducunt, neque se correxerint et poenitentiam egerint, non evadent judicium ignis aeterni.

Initium enim fornicationis est idolorum inquisitio, 109.0738C| et adinventio illorum corruptio vitae est; neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. Licet multa sint fornicationis genera, tamen pessimum est illud quo anima fornicatur recedens a Deo et colens idola. Similiter et illud perniciosum est, quod deserit divini dogmatis veritatem, et sequitur haereticae opinionis falsitatem. Nam et Paulus apostolus avaritiam idolorum servitutem appellat (Eph. V), unde conjici datur omnem malam concupiscentiam recte fornicationem vocari, quando anima neglecta superior a lege qua regitur inferior, naturarum turpi voluntati quasi mercede prostituta corrumpitur, sed haec omnia sicut ab initio non fuerunt creata, ita et in aeternum non erunt permanentia. Disperdet enim Dominus universa labia dolosa, et perdet omnes qui 109.0738D| loquuntur mendacium (Psal. XI). Unde et per Jeremiam dicitur: Dii qui coelum et terras non fecerunt pereant a terra, et de his quae sub coelis sunt. Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus (Jer. X). Unde autem primum processerint idola, sequens ostendit sententia.

Supervacuitas enim hominum hoc adinvenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis inventus est. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio 109.0739A| colebantur figmenta. Et hos quos in palam homines honorare non poterant, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura illorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. Provexit autem ad horum culturam, et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia. Ille enim volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui ante tempus tanquam honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt. Et haec fuit vitae humanae deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Firmianus autem Lactantius in libro primo 109.0739B| quem scripsit de falsa religione deorum, huic loco similia profert dicens: Non est obscurum qua ratione homines dii coeperint nominari, propter hominum enim pravitatem qui agrestem vitam sine ullo rectore vivebant. Non est dubium quin illis temporibus hominem regem, ipsum totamque gentem jactare summis laudibus coeperint, ut etiam deos appellarent, sive ob miraculum virtutis hoc vere putabant, rudes adhuc et simplices, sive, ut fieri solet, in adulationem praesentis potentiae, sive ob beneficia quibus ad humanitatem compositi; deinde ipsi reges cum chari fuissent his quoque vitam composuerant, magnum suum desiderium mortui reliquerunt. Itaque homines eorum simulacra fixerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium, progressique 109.0739C| longius per amorem, memoriam defunctorum colere coeperunt, ut et gratiam referre bene meritis viderentur, et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupiditatem. Quod Cicero de natura deorum docet dicens: Suscepit autem vitam hominum consuetudo communis, ut beneficiis excellentes, viros in coelum fama ac voluntate tollerent. Hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber. Et alio loco: Atque in plerisque civitatibus intelligi potest acuendae virtutis gratia, aut quod libentius rei publicae causa periculum adirent, optimi cujusque virorum fortium memoriam, in honorem deorum immortalium consecratam. Hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecraverunt, et Mauri suos reges; sic paulatim religiones 109.0739D| esse coeperunt, dum illi primi qui eos noverant eo ritu suos liberos atque nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt, et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in provinciis omnibus colebantur. Privatim vero singuli populi gentis aut urbis suae conditores seu viri fortitudine insignes erant, seu feminae castitate mirabiles, summa veneratione coluerunt, ut Aegyptii Isidem, Poeni Uraniam, Romani Quirinum, Samos Junonem, Liberum Naxos, Mauri Jubam, Latini Faunum, eodem utique modo Paphos Venerem, Apollinem Delos, Macedones Scabrium, Athenienses Minervam, Vulcanum Lemnos, sic per populos ac regiones varia sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt. Et cur 109.0740A| alios honores vita carentibus deferant, invenire non possum: propterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem, qui ut divina stirpe nati viderentur, divinos honores a parentibus detulerunt, deferrique jusserunt: ideo dicit, incommunicabile nomen lapidibus et lignis impositum: quia vivi et omnipotentis Dei, qui solus est, incomprehensibile nomen in simulacris perfide compositis materiae insensibili et fragili ascripserunt, et simul cum falsa religione omnibus vitiis se impudenter perdiderunt. Unde dicit:

Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae 109.0740B| plenas vigilias habentes, neque vitam neque nuptias mundas jam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat; et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae. Qui enim mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum et serpentium, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula; licet se sapientes nominaverint, stulti facti sunt: traditi enim sunt in reprobum sensum, ut contumeliis afficerent 109.0740C| corpora sua in semetipsis, et qui cum Deo per fidem rectam, et bona opera foedus inire noluerunt, sub diaboli cultu constituti, pacem veram nullo modo invicem habere potuerunt. Igitur filios suos sacrificaverunt, ut in sacris Saturni ipsi gentiles fecerunt, qui eidem Saturno immolabant pro odio Jovis, et teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcis, sine ullo respectu pietatis exstinguebant. Alii enim virtuti quam Bellonam vocabant humanum sanguinem litando fuderunt; nam sacerdotes ipsi non alieno, sed suo cruore ei sacrificabant, districtis gladiis semetipsos ferientes. De quo optime Quintilianus ait: Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est. Alii obscura sacra facientes insaniae vigilias plenas habebant, ut in sacris Isidis Aegyptiae, 109.0740D| et Cereris Eleusinae facere solebant; nam sicut ibi Osiris planctu matris inquirebantur, ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina requirebatur. Quam quia facibus ex Aethnae vertice accensis quaesiisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra ejus ardentium taedarum jactatione celebrantur. Similiter et in sacris Liberi patris insaniae plenae vigiliae habebantur; nec non et in festa Magnae Matris, ubi ad exemplum deorum suorum, qui in ejus festivitate epulis satiati noctem lusibus ducebant, isti totam noctem ludo inutili consumebant. Neque vitam, neque nuptias mundas jam ipsi pagani custodiebant, quia per libidinem et immunditias vitae diis suis se placere aestimabant, omnia enim confusa 109.0741A| erant ubi ratio et vera religio locum nullum tenebat sed quanto quis sceleratior erat, tanto magis se Deo suo placere putabat.

Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est et initium et finis. Nulla major dementia est quam deserere Deum vivum, et deservire idolis mortuis, et ideo omnis mali causa et initium est idolorum cultura, quia postquam mens humana avertit se a creatore suo, omnium scelerum se implicavit erroribus. Initium enim omnis peccati superbia (Eccl. X). Similiter autem et finis est, hoc est, consummatio seu plenitudo omnis mali eadem idololatria; nihil enim deest illi in ulla malitia, qui diabolum colit pro divina potentia; idcirco ei omnia in malum et in peccatum reputantur.

109.0741B| Aut enim dum laetantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. Dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima, male jurantes noceri se non sperant. Omnis eorum vita in erroribus est constituta; si laetantur, vel in festis vel in ludis suis insaniunt, dum aut homicidia conficiunt, aut libidine obscoene se polluunt; dum vaticinantur, fallunt, et auditores suos seducunt; dum injuste vivunt, anima mortui sunt; si pejerant, cito ad infernum ducuntur; cum jurant in idolis polluunt nomen Dei, qui in lege ita praecipit dicens: Non assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. XX). Et item: Per nomen, inquit, externorum deorum non juretis, sed in nomine Domini Dei vestri (Exod. XXIII). Sed cum deludere se Deum posse aestimant in aeternam 109.0741C| mortem semetipsos praecipitant. Allegorice autem haeretici errorum suorum simulacra colentes perditionis suae ipsi sibi existunt causa quorum doctrina est falsa, vita injusta, laetitia insana, mors nefanda. Quoniam cum injuste jurant in idolo et non sperant in Deo vero, contemnentes justitiam, meritorum suorum justam recipient vindictam. Quod et consequenter insinuat.

Non enim jurantium est virtus, sed peccantium poena perambulat semper injustorum praevaricationem. Justo enim Dei judicio damnati sero poenitentes agnoscunt, quod antea viventes credere noluerunt; sic et Psalmista testatur dicens: Cognoscetur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Convertentur peccatores in 109.0741D| infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum (Psal. IX).

CAPUT IV. Confitetur Deo quod ejus sapientia gubernat omnia. CAP. XVI.) Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam. Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Deus noster suavis, quoniam ineffabilis est dilectio. Est verus, quia neminem fallit, et a nemine fallitur. Patiens et in misericordia disponens omnia; propter bonitatem enim suam patienter sustinens nos exspectat converti in melius. nolens quemquam perire, sed omnes salvos 109.0742A| esse, et ad agnitionem veritatis pervenire. Qui per prophetam ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Cujus manum si peccaverimus evadere non possumus, quia ejus creatura sumus. Si autem peccare desierimus et bonis operibus insistimus, certam remunerationem ab illo percipiemus, apud quem omnium bonorum actuum numerus integer servatur. Ipse enim novit omnes, et nullum coram eo latet secretum. Ejus autem cognitio quid nobis conferat sequens sententia manifestat.

Nosse enim te consummata justitia est, et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Quicumque vere Deum nosse cupit, ab omni peccato se abstinere contendit, quod Joannes apostolus comprobat dicens: Omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat 109.0742B| se, sicut et ille sanctus est (I Joan. III). Et item: Omnis qui in eo manet non peccat, omnis autem qui peccat non vidit eum nec cognovit eum (Ibid.). Nosse autem Deum consummata est justitia, hoc est, summa beatitudinis perfectio; et scire justitiam ejus et virtutem radix est immortalitatis. Quae est autem justitia et virtus Dei nisi ille de quo Apostolus ait: Christum Dei dico virtutem et Dei sapientiam, qui factus est nobis a Deo sapientia et justitia, sanctitas et redemptio. Nosse enim Deum et justitiam ejus atque virtutem radix est immortalitatis (I Cor. I), hoc est perceptio incorruptionis et contemplatio veritatis in aeterna vita, sicut ipsa Veritas in Evangelio ad Patrem ait: Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum; 109.0742C| quem nunc ex parte cognoscimus in fide, tunc autem cognoscemus in veritate, sicut et cogniti sumus, quoniam videbimus eum sicut est: nunc vero videmus per speculum et in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (Joan. XVII).

CAPUT V. De diversis erroribus idolorum, qualiter introducti sint in genere humano; et quod vitae humanae semper deceptor sit idolorum cultus.

Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae, labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. Ex persona fidelium loquitur, qui Dei gratia muniti nullo modo gentilium iniquitati 109.0742D| se immiscere volunt, nec errores eorum quos habent in idololatria et diversis sceleribus dignantur imitari, quia sine fructu justitiae hujusmodi labor est, imo mortem meretur perpetuam, de quo et subjungitur:

Malorum amatores digni sunt morte, qui spem in talibus habent, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. Non solum ergo hi qui fabricant idola, sed et illi qui diligunt ea atque colunt spem suam in illis ponentes noxii sunt et praevaricatores, quia non tantum facientes mala, sed et consentientes facientibus digni sunt morte. Quales autem sunt qui spem habent in idolis suis ostendit Psalmista dicens: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum 109.0743A| hominum. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo; neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). Mortalis enim mortuum fingit manibus iniquis et colit stultus stultissimum. Allegorico autem sensu inventores et exstructores perversorum dogmatum haeresiarchae sunt; amatores autem et cultores eorum sequaces et alumni eorum, qui omnes rei sunt et obnoxii perditionis: Omnes enim pavebunt et stabunt, et simul confundentur (Isai. XLIV). Disperdet enim Dominus virum hunc qui hoc fecerit, magistrum et discipulum ejus (Malac. 109.0743B| II). Vae animae eorum, quoniam reddita eis sunt mala (Isai. III).

Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: quoniam 109.0743C| ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. Sed et aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecunque etiam ex malo acquirere. Superius narraverat de his qui de lignis aut lapidibus aut metallis aliquibus idola fabricaverant; nunc et de illis dicit, qui in arte figuli eamdem vanitatem secuti sunt, pari errore noxios eos esse comprobans. In tantam enim stultitiam ipsi gentiles devoluti sunt, ut non solum de auro sive argento, sive etiam lapidibus pretiosis idola conderent, sed et de vili luto simulacra pari modo fingerent, deum appellantes eum, qui de limo terrae testaceo opere formatus erat. Unde juste eis retributum est, ut qui homines de 109.0743D| terra facti fuerant, cum meliorem sui partem, hoc est, rationabilem animam quae ad imaginem Dei creata est, ad adorandum Deum vivum nolebant sequi, viliorem sui portionem, hoc est, corpus terrenum imitando luteum adorarent deum, sicque postmodum sine boni operis fructu terrae insensibili, de qua sumpti sunt, ipsi insensati et inutiles redderentur. Mystice autem omnes haeretici atque schismatici qui veritatem Dei in injustitiam detinent, et mendacium pro veritate in doctrinarum suarum simulacris colunt. Licet aliquando venusta locutione aut verisimilibus ea virtutibus polleant, tamen fragilia ac si lutea sint omnino esse probabunt, quia res supervacuas fingunt, et proinde cinis est cor eorum, 109.0744A| hoc est, foeda cogitatio ipsorum, et omni coeno sordidior vita illorum, quoniam ignorant eum qui se finxit, et mentem intelligibilem dedit, sed evanescunt in cogitationibus suis, sensum sanctorum Patrum spernendo quem illi in divinis Scripturis dono Spiritus sancti habebant, novos errores ac si ludos vanos propter humanum favorem et terrenum lucrum impudenter condunt, errantes scilicet et in errorem quoscunque possunt mittentes, ut inexcusabiles sint in die judicii, quando judex omnium venerit judicare occulta cordium et reddere unicuique secundum opera sua. Unde et sequitur:

Hic enim super omnes scit se delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. Nullam enim excusationem habent haeretici, quia scienter 109.0744B| peccant, dum sanctos et catholicos doctores in fide recta et doctrina sana nolunt sequi, sed juxta inventiones suas perversas magis eligunt terrenum et fragilem sensum, quam spiritalem et coelestem in dogmatibus suis molini. Omnes enim insipientes supra modum animae superbi sunt.

CAPUT VI. Quod idololatriae causa omnia nefanda ab ethnicis sint reperta, et quod propter illam multa passi sunt tormenta.

Inimici populi tui et imperantes illi, quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum 109.0744C| pigri ad ambulandum. Superbi quippe hostes populi Dei et inimici omnes justitiae, licet ad tempus in terra dominari videantur, tamen quia insipientes sunt cum insensata idola nationum aestimant esse deos quibus non est visus, nec auditus, nec tactus, nec ullus vivendi sensus; infelices sunt super modum animae suae interitum in gehenna exspectantes, ubi erit perpetua poena cruciandi; nam vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur, pro eo quod non dederunt honorem Deo vivo et vero, et servierunt sculptilibus quae ipsi nequiter finxerunt (Marc. IX).

Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, finxit illos; nemo enim sibi similem homo deum poterit fingere. Cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit, quia 109.0744D| ipse quidem vixit, cum esset mortalis, ille autem nunquam. Melior est enim homo idolis secundum rationem creationis suae, quia ipse vivit et intelligit, illa autem nunquam. Sed tamen quia magis secutus est vanitatem erroris quam scientiam veritatis, impletur in eo quod per Psalmistam dicitur: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII).

Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, aliis sunt deteriora. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus. Misera gentilitas non solum humanam speciem in insensibilibus rebus formatam pro numine colebat, sed 109.0745A| etiam caeterorum animalium species perverse adorabat, nec justam discretionem in ulla re habuerat. Secundum considerationem enim veritatis viventia proponuntur mortuis, et sensibilia insensibilibus, et rationalia animantia caeteris animantibus; sed dignum fuit ut qui creatorem suum ignoraverunt, in creaturis quoque ipsius distinctionem congruam facere nescirent; qui enim Dei laudem et benedictionem in semetipso habere negligit, in aspectu et discretione animalium semetipsum errare probabit.

(CAP. XVI.) Propter hoc per his similia passi sunt digna tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. Haec si ad Aegyptios refers, qui cum idololatrae fuissent et variis erroribus dediti populum quoque Dei injuste persecuti sunt, in illis decem 109.0745B| plagis quibus Dominus eos corripuit, pro eo quod noluerunt populum suum dimittere, bestiarum eos potest intelligere saevitiam expertos esse; nam et ibi muscae diversi generis et locustae eos describuntur devastasse, similiter et ranae et rupetae et caetera animantia terrae, de quibus in psalmo scriptum est: Immisit eis muscam caninam, et comedit eos; ranam, et exterminavit eos; et dedit erugini fructus eorum, et labores eorum locustae (Psal. LXXVII). Aliter quoque haereticos et schismaticos atque omnes iniquos spiritales bestiae, hoc est, maligni spiritus laniant, dissipant atque exterminant, quorum quia consentiebant voluntati justo Dei judicio subditi sunt ditioni, ut eos crucient atque disperdant.

Pro quibus tormentis bene disposuisti populum 109.0745C| tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram, ut illi quidem concupiscentes escam, propter ea quae illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam; oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur. Legitur in libro Numerorum quod populus Israeliticus cum esum carnium in deserto concupierat, multitudinem cothurnicum Domino tribuente acceperit, quas comedens satiatus est usque ad nauseam, sed tamen non procul ab eis fuit ipsius concupiscentiae vindicta, nam furor Domini concitatus in populum, percussit 109.0745D| sit eum plaga magna nimis, vocatusque est locus ille sepulcrum concupiscentiae (Num. XI). Hoc ergo nunc commemorat sapientia alternando disputans de internecione Aegyptiorum et correptione Israelitarum, quia cum illi Deo repugnantes et in populum ejus tyrannidem exercentes sine excusatione subito perierunt. Isti vero ad tempus correcti et disciplinabiliter castigati, non tamen omnino solatio divino sunt destituti. Unde et sequitur:

Etenim cum superveniret illis saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. Sed non in perpetuum permansit ira tua, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis 109.0746A| ad commemorationem mandati legis tuae. Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te omnium salvatorem; et in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo. Item legitur in praedicto libro Numerorum quod murmurantes filii Israel, in trigesima quinta mansione prae taedio itineris ac laboris, et prae tenuitate victus iram Domini contra se incitarint. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum venerunt ad Moysen et dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora ut tollat a nobis serpentes. Oravit Moyses pro populo, et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eam, vivet. Fecit 109.0746B| ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo, quem cum percussi aspicerent sanabantur (Num. XXI). Sed diligenter pensandum est hoc quod dicitur: Qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te ominum salvatorem. Non enim aeneus serpens, qui pro signo figuraliter ponebatur salvavit illos, sed sacramentum mysterii, hoc est, mors Christi, qui in eo serpente figurabatur, ipse salvavit genus humanum: omnia enim in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed quid illud significat quod vulnera in hominibus ex morsu ferorum serpentium facta exaltato et respecto aeneo serpente sanabantur, nisi quod nunc in typo Salvatoris, qui ferum antiquumque serpentem in patibulo 109.0746C| crucis, triumphavit, diaboli venena superantur? ita ut qui vere expresseque imaginem Filii Dei passionemque ejus conspexerit, conservetur. Hoc enim significant et verba ipsius Domini dicentis: Sicut exaltavit Moyses in eremo serpentem, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). Recte ergo serpens aeneus ipse erat, qui ligno suspensus est; aes quippe caeteris metallis durabilius esse solet, et aperte aeneus serpens in ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortuus et in aere significaretur aeternus; videlicet ut indicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aeneus propter divinitatem.

Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, 109.0746D| et non est inventa sanitas animae illorum; quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes. Notanda est distinctio, quia sicut electos aliquando castigatio probat ac commonet, ut caveant peccata et operibus insistant justitiae, fidemque Dei et mandatorum ejus custodiam diligenter observent, ita reprobos quoque correptio adhibita dejicit ac disperdit, quoniam nulla in eis invenitur correctio et emendatio condigna; propterea ergo idololatras parva animantia Deo volente interemerunt, et e contrario Israelitas cultores veri Dei, vis venenatorum serpentium non potuit exterminare, quoniam novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos 109.0747A| vero in diem judicii cruciandos servare. Unde et sequitur.

CAPUT VII. Confitetur Deo quod suavis et verus, patiens et misericors est, per sermonem suum salvans electos et judicans reprobos.

Misericordia tua enim adveniens sanabat illos; in memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent uti tuo adjutorio; etenim neque herba neque malagma sanavit illos, sed tuus, Domine, sermo qui sanat omnia: Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. Nota quod dicit a serpentibus laesos, non per malagma atque medicorum opera sanatos, sed per 109.0747B| Verbum Domini, hoc est, Filium per quem universa condita sunt, et sine ipso factum est nihil: cujus potestas dominatur ubique, et omnia quaecunque vult facit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis; ipse curat corpora, ipse a spiritalibus bestiis, hoc est, malignis spiritibus salvat et animas, nec est qui possit resistere voluntati ejus (Esther. XIII).

Homo autem occidit quidem per malitiam animam suam, et cum exierit spiritus non revertur, nec revocabit animam quae recepta est, sed tuam manum effugere impossibile est. Per malitiam hominis anima occiditur, hoc est, per nequitiam propriae voluntatis, et effectum pravi operis. Unde quidam ait: Neminem laedi posse nisi a semetipso, quia aut proprii sceleris ipse inventor est, aut alienae nequitiae assensor et 109.0747C| fautor. Si enim homo custodit mentem suam, et non consentit persuasioni iniquae, liber est ab omni crimine.

CAPUT VIII. Subsannat inventores idololatriae, ostendens quomodo Deo judicante per aquam et grandinem et ignem excruciabantur.

Negantes autem nosse te impii per fortitudinem brachii tui, flagellati sunt novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi sunt, et per ignem consummati. Quod enim mirabile erat in aqua quae omnia exstinguit plus ignis valebat, vindex est enim orbis justorum. Cum Moyses Pharaonem Domini verbo compellebat, ut filios Israel abire permitteret ex Aegypto, quatenus sacrificarent Domino in deserto, 109.0747D| induratus profana voce respondit: Nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. V). Quapropter diversis plagis simul cum populo suo correptus est, inter quas grandine simul et igne percutiebatur sicut legitur in Exodo: quoniam grando et ignis commista pariter ferebantur, et percusserunt cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum, cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit (Exod. IX). Nec mirum quod duo contraria elementa, hoc est, ignis et grando simul feriebant, quoniam omnia creatoris sui consentiunt voluntati, nec ibi est aliqua adversitas, ubi divina imperat majestas. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne comburerentur, quae ab impiis missa 109.0748A| erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. Et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat undique ut iniquam terrae nationem exterminaret. Igitur sicut in libro Genesis legitur, quod pluerit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur de coelis a Domino ut disperderet impios (Gen. XIX), et in Exodo mistura grandinis et ignis narratur impios percussisse (Exod. IX), ita in Numerorum libro commemorantur igniti serpentes, rebellosos et murmuratores exterminasse, quatenus ipsi protervi agnoscerent, quod omnis creatura ad ultionem parata est perversorum, quando conditoris sui non formidant rebellare praeceptis (Num. XXI).

CAPUT IX. Praedicat Deum dedisse populo Israeli timenti se escam delectamenti.

Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans. Hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suae virtutis oblitus est. Commemorat hic sapientia populo Israelitico in deserto cibum manna coelitus datum suavissimum ac saluberrimum scilicet, 109.0748C| quatenus Redemptori suo inde majores gratias referrent, qui non solum ab hostibus coangustatos eos misericorditer liberaverit, sed etiam indigentes dapibus supernis largiter paverit (Exod. IX). Si quis autem quaerendum putat, quid sit quod dicit, nivem et glaciem sustinere vim ignis et non tabescere, intelligat ibi non innotuisse, quod duo contraria elementa, hoc est, ignis et aqua gelata impios concorditer feriebant, vel qualitatem aliquam coelestis cibi qui in esca populo Dei datus est, ibi expressum esse qui vim ignis ubi oportebat sufferebat, et tamen quando oportebat, ad calorem solis liquefiebat. Legitur quoque in Exodo, quod apparuisset in solitudine album minutum et quali pilo tonsum in similitudinem pruinae super terram, cujus esum sentiebant 109.0748D| quasi similae cum melle mistum, nec ob vim ignis defectum patiebatur. Unde in Numerorum libro scriptum est: Erat autem manna quasi semen coriandri coloris bedellii; circuibatque populus colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. Sole autem orto liquefiebat (Num. II). Mystice autem sicut in flagello grandinis et ignis dura increpatio, quasi Scriptura divina peccatores cruciat intelligitur, ita et in coelesti cibo consolatio superna, quae justos ac Deo devotos quotidie refovet significatur. Aliter manna significat panem illum, qui in Evangelio ait: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi, et do vitam mundo. Qui venit ad me non esuriet, et aui credit in 109.0749A| me non sitiet unquam. Et item: Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et rursum: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI). Quicunque ergo ad hujus panis participationem veraciter pervenit, procul dubio vitam aeternam sine fine possidebit. Cruciantur ergo reprobi spiritali fame, et pascuntur electi salubriter coelesti pane: illi quotidie diversis laboribus praeparantur ad futuram poenam; isti autem ope divina quotidie nutriuntur ad vitam aeternam. Quod et Propheta testatur dicens: Multa flagella sunt peccatorum; sperantes autem in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI)

CAPUT X. Narrat quod mortis et vitae solus Dominus habeat potestatem, qui nutu suo regit universa, flagello puniens impios, et pane coelesti reficiens pios.

Creatura enim tibi creatori deserviens, excandescit in tormentum adversus injustos, et lenior fiet ad benefaciendum pro his qui vitae confidunt. Confunduntur hac sententia omnes impii et peccatores, quod cum caetera creatura creatori suo deserviat, ipsi soli ejus voluntati et mandatis repugnare inveniantur. Sed quia nemo poterit resistere voluntati ejus, inde merito creaturarum omnium concordia flagellantur atque corripiuntur, et si non poenituerint neque se correxerint perpetuis poenis cruciandi tradentur. Solis autem bonis vera praeparantur bona, iniquis autem indeficientia destinata 109.0749C| sunt tormenta.

CAPUT XI. Sequitur ut supra.

Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderati sunt: ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat. Multiplici ergo solatio populus Dei in deserto divina miseratione fovebatur. Pluit illis de coelo manna, data est eis de petra aqua largissima, pasti sunt avium carnibus, vestimenta eorum non sunt attrita, neque calceamenta consumpta; per diem sol non urebat eos, quia 109.0749D| eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, ut creatori suo inde magis devoti fierent, quo eos gratis in omni necessitate procurando adjuvaret. Ideo enim illis temporaliter consulit, ut illum perpetualiter diligerent atque intelligerent, secundum hujus loci mentionem, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo Dei hos qui in illum credunt conservat. Quod et Moyses in Deuteronomio comprobat dicens: Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non 109.0750A| est subtritus. En quadragesimus annus est ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te ut custodias mandata Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum; Dominus enim tuus introducet te in terram bonam (Deut. VIII). Sed quia ipsi semper ingrati fuerunt et figurae adhaerentes, ipsam veritatem ad se venientem recipere nolebant, ideo ad fructus sanctae Ecclesiae universa translata sunt; omnia enim in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram, quod et Paulus ad Corinthios scribens manifeste probavit dicens: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes 109.0750B| eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X). Totius enim legis firmamentum et figurae veritas Christus est, quem qui crediderit, totam legem implevit; qui autem non crediderit, quasi praevaricator legis in aeternum peribit.

Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad orientem lucis oportet te adorare. Superius jam diximus quod manna ignis odorem sustinens ad solis calorem tabesceret; nunc autem quia idem repetit mysterium ejus dicere satis esse credimus. Ille enim figuralis cibus historialiter 109.0750C| pascebat patres nostros, sed ad ortum veri solis liquefiebat, hoc est, in nativitate Christi ad spiritalem usum solvebatur, et in coeleste sacramentum vertebatur, quatenus praeveniamus solem in benedictionibus, hoc est, Christi divinitatem aeternis praeconiis praedicemus, dicentes cum evangelista Joanne: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, etc. (Joan. I). Ad ortum autem lucis, hoc est, ad adventum Salvatoris, dicamus: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quid autem de illo populo carnali subsequatur videamus.

109.0750D| Ingrati enim fides tanquam hibernalis glacies, tabescit et disperiet tanquam aqua supervacua. Ingrati enim populi, hoc est, Judaeorum spes quam illi habent modo in adventum regis sui, nimirum Antichristi, tanquam hibernalis glacies tabescit, hoc est, frigida in infidelitate sine fructu justitiae marcescit, et disperiet tanquam aqua supervacua, cum omnis traditio doctrinae illorum, nullo usui apta deputetur; dicit enim nobis Salvator noster loquens ad apostolos: Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. XV).

CAPUT XII. Sapientia laudat Deum, quod magna sint judicia ejus et inenarrabilia verba ipsius, qui mirabiliter puniebat adversarios.

(CAP. XVII.) Magna enim sunt judicia tua, et inenarrabilia verba tua; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. Magna sunt judicia omnipotentis Dei, et inenarrabilia verba, quibus nutu mirifico creaturam regit universam. Propterea enim insensatae animae infidelium erraverunt, quoniam creatorem suum, qui verbo suo omnia fecit, credere et intelligere noluerunt, nec ei debitum honorem in cultu pietatis exhibuerunt. Nec est contrarium huic sententiae quia dicit inenarrabilia esse verba Dei illud quod Psalmista ait: In labiis meis pronuntiavi omnia 109.0751B| judicia oris tui (Psal. CXVIII), quia quae ille ore pronuntiare, hoc est, manifestare voluit ut ea humana fragilitas intelligere et referre potest; quae autem ipse abdita esse decrevit, nullus omnino investigare potuit.

Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis fugitivi per tuam providentiam jacuerunt, et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati. Commemorat hoc quod in Aegypto hostes populi Dei in caligine tenebrarum perpessi sunt, quas Scriptura tam densas refert, ut palpari quirent; in quibus horrorem nimium perpessi, merito peccatorum 109.0751C| suorum et tenebrosae oblivionis condigne puniebantur. Mystice autem omnes persecutores Ecclesiae Christi, Judaei videlicet, pagani et haeretici, nec non et falsi Christiani tenebras scelerum suorum atque erroris patiuntur enormes, neque usquam tuti ac securi esse possunt, quos rectores tenebrarum harum juxta voluntatem suam ducunt, et ad extremum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, perpetualiter secum puniendos demergunt. Quod autem in tenebris sunt omnes male agentes, ostendit ipsa Veritas in Evangelio dicens: Omnis qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus: qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III). Et item: Qui sequitur, inquit, 109.0751D| me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). Hinc et Joannes ait: Qui odit fratrem suum adhuc in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). De quo et Petrus ad credentes dicit: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; et qui non saeculi misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti (II Petr. II). Hinc et Paulus ad eosdem ait: Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Ephes. V).

109.0752A| Neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Semper tenebras comitatur horror, et quanto quis perspicere non potest, nec discernere ea quae circa se sunt tanto majorem timorem habet, undique adversa suspicans, et laesionem pavitans. Sic quoque et Aegyptiis contigit, quando maximas tenebras triduo patiebantur, quas nec sol, neque luna, sed nec stellae potuerunt illuminare: ubicunque latitabant terrore nimio pavebant. Quod autem dicit personas tristes illis apparentes pavorem praestare, potuit fieri ut pro 109.0752B| machinatione malignorum spirituum aliqua phantasmata illis apparerent, quae ad augmentum poenarum suarum horrorem nimium eis incuterent. Similiter et nunc persecutores fidei Christianae et veritatis inimicos circumdant undique tenebrae peccatorum suorum, quia solem justitiae ignorant, nec eos doctores sancti fulgore doctrinarum suarum aliquo modo illustrant. Hos et sonitus descendens, hoc est, praedicatio coelestis poenas eis futuras praedicens perturbat, et personae tristes, hoc est, daemones qui eos torturi sunt, praecogniti terrificant; nec tamen fructuosam poenitentiam in illis generat, imo deteriores factos ad perditionem perpetuam sine cessatione praeparant: quoniam cum desperant semetipsos, nec se corrigere volunt ut relinquant errorem suum 109.0752C| et opera faciant justitiae, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei qui reddit unicuique secundum opera sua.

CAPUT XIII. Quod semper praesumptio saeva turbet conscientiam implorum, et quod ipsi per varia somnia et imaginationes exterriti torqueantur.

Apparebat autem illis ignis subitaneus, timore plenus; et timore percussi illius quae non videbatur faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur. Apparente enim illo igne qui impios flagellabat timore perterriti, undique poenas formidabant, quia quanto quis graviores poenarum sentit dolores, tanto majores veretur sibi supervenire horrores.

Et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae 109.0752D| gloriae correptio cum contumelia. Illi enim qui promittebant timores, terrores et perturbationes, expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant. Qualiter magi in Aegypto resisterent Moysi facientes, falsa prodigia per incantationes magicas seducentes populum liber Exodi meminit, sed tandem cum se viderent superatos virtute signorum, quae per Moysen et Aaron divinitus fiebant, coacti fatebantur digitum esse Dei, qui haec magnalia gerebat (Exod. VII), ipsique qui paulo ante medicos omnium aegritudinum se esse plaudebant, in adventu serpentium 109.0753A| et caeterorum animalium qui eos affligebant, simili cum caeteris pavore percussi laborabant; et sic et nunc temporibus gratiae, omnes qui religionem Christianam derident, qui in suis se artibus jactitant, hoc est, gentilium divini et aruspices, nec non et hi qui ab Ecclesiae unitate per apostasiam recesserunt, ut haeretici atque schismatici, licet victores esse se simulent, potentia tamen Christi veraciter vincuntur, et serpentem antiquum cum satellitibus suis saevissimum in extremo patientur inimicum

Et aerem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. Frequenter enim praeoccupant vessima redarguente conscientia, cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnata. In eo enim 109.0753B| quod dicit illos iniquos negasse se videre aerem, cujus praesentiam omne animal vivens et spirans aliquando non potest devitare, nimietatem timoris exprimit, quem propter oppressionem imminentium poenarum malo suo redarguente conscientiam patitur. Cum sit autem timida semper nequitia pavoris sui dat initium suppliciis condemnata.

Semper enim praesumit saeva perturbata conscientia. Nihil enim est timor nisi praesumptionis adjutorium, proditio cogitationis auxiliorum; et dum ab intro minor est exspectatio, majorem putat conscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat augmentum. Semper enim turbida, et quae serenitatem tranquillitatis in se non habet conscientia, praesumptuose se elevat, sed timore ipsa praesumptio 109.0753C| comprimitur. Unde dicitur timor ejus esse adjutorium, hoc est, medicamentum. Qui etiam prodit infirmitatem mentis superbientis, quae vana spe auxiliorum semetipsam cogitando dementabat, quando id se posse sperabat, quod nulla ratione perficere poterat, ac proinde dum ejus interius minor erat valetudo earum rerum quae extrinsecus patiebatur, majorem putabat esse potentiam, quod et in persecutoribus fidelium frequenter evenit; quia cum propter caecitatem cordis sui se potentes esse aestimant, quando sanctorum corpora variis tormentis excruciant, patientia eorum victi cum id se efficere non posse vident quod volebant, propriae mentis angustia contriti, tandem agnoscunt se id non esse quod ante se fieri aestimabant, et ejus 109.0753D| majorem fortitudinem esse perpendunt, qui militibus suis patientiam, poenas tolerandi et virtutem hostes suos superandi tribuebat.

Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere, sine ferro reclusus. Hoc dicit cum in Aegypto hostes populi Dei horrore tenebrarum circumdati erant, quod nec vigilantes nec dormientes aliquam quietem haberent. Aut enim dormientes horrendis visionibus exagitabantur, aut 109.0754A| vigilantes terrore nimio cruciabantur; nec enim libera eis alicubi secedendi dabatur facultas, sed sine compede, aut catena ferrea carcere tenebrarum fuerunt conclusi. Unde scriptum est: Tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de eo loco in quo erat (Exod. X).

Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem. Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium, aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant 109.0754B| illos prae timore. Undique enim miseri poena constringebantur, quia quidquid de sono auribus percipiebant, vel sensu aliquo sentiebant, totum ad perniciem suam intendere formidabant.

Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, qui superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. Soli enim impii in tenebris erant; cultores autem Dei largissimo exuberabant lumine. Unde ita legitur: Ubicunque autem habitabant filii Israel luxerat (Exod. X). Sed et hoc considerandum quod dicit: Solis illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura erat illis, quoniam ipsi sibi erant graviores tenebrae. In quo 109.0754C| omnino demonstratur quod graviores sunt spiritales tenebrae, quas mens patitur corporalibus tenebris quas oculus sustinet; ex istis enim tenebris, hoc est, infidelitatis et erroris atque scelerum, perducitur homo ad tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium; quas illae tenebrae Aegyptiorum per figuram expresserant, quoniam sicut ibi corpora ad omne opus bonum inutilia tenebantur, ita et hic corpora simul et animae ad omne opus bonum inhabilia carcere aeterno includuntur, quoniam nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi apud inferos.

CAPUT XIV. De sanctis, quod in tenebris Aegypti, hoc est mundi erroribus, lumine divino illustrabantur.

(CAP. XVIII.) Sanctis autem tuis maxima erat lux, 109.0754D| et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te; et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant. Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura bon hospitii praestitisti. Sanctis enim Dei maxima erat lux, quando et foris corporali luce, et intus spiritali lumine illustrabantur; fides enim Dei et puritas conscientiae illos intus illuminabat, quorum vocem inimici audiebant, sed figuram non videbant, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eorum, et quia plagarum tentatione quae supervenerunt Aegyptiis isti non percutiebantur, sed coelesti ducatu per columnam ignis 109.0755A| in nocte, et per columnam nubis in die ducebantur, conditori suo dignas gratias agebant. Igitur quoniam sancti patres illi qui sub Vetere Testamento degebant, sanctorum qui sub Novo Testamento Christo militant typum praeferebant; illi in Aegypto historico sub Pharaone afflicti laborabant, istos persecutio diaboli in mundo pressuris fatigat; nam his maxima lux micat, qui lucem veram quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum in cordis sui habitaculo sedulo gestant. Horum quidem vocem praedicationis inimici audiunt, sed figuram veritatis quae in eis est non agnoscunt, ideo et illis non credunt. Hos et columna ignis in nocte, et columna nubis in die ducit, quia eos incarnatio Christi in adversis et prosperis protectionis suae munimine semper 109.0755B| custodit.

Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum; qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat corruptum legis lumen saeculo dari. Cum cogitarent justorum occidere infantes; et una exposito filio et liberato, in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt animaequiores essent. Merito Aegypti tenebrarum poenas sustinebant, qui invidiae obscuritate excaecati populum Dei cui lux divinae legis tradenda erat, in carcere suo retinere volebant, et cum infantes illorum nec tradere disponebant, uno filio, hoc est, Moyse, ab aquae interfectione Dei judicio 109.0755C| erepto multitudo adversariorum per ejus ministerium in aqua valida submersa est, ita et nunc hostes spiritales qui coetum fidelium perimere moliuntur, electis Dei per aquam baptismatis ab hostibus liberatis, soli illi cum rege suo diabolo in ipsis aquis per Christi potentiam opprimuntur. Cujus mysterii ratio et dudum est antiquorum actibus praefigurata, et nunc per adventum Christi completa

CAPUT XV. De exterminatore Aegypti, qui ausus non fuit agni sanguine postes Hebraicos consecratos contingere.

Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem autem exterminatio. Sicut enim laesisti adversarios, sic nos provocans magnificasti. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, 109.0755D| et justitiae legem in concordiam disposuerunt; similiter bona et mala percepturos justos patri omnium jam decantantes laudes. Eo tempore quo populus Dei per Moysen et Aaron de Aegypto educendus erat, ipse populus adhuc in Aegypto constitutus Domini jussu paschae victimam immolabat; et propterea dicit eos absconse sacrificasse, quia metu hostium territi id occulte gerebant, uti et legem paschae qualiter deinceps servanda esset per Moysis doctrinam didicerant, tentationem reproborum passi ad tempus, sed ab hostium manibus divina ope cito liberandi. Simili modo et nunc temporibus gratiae, servi Dei quibus data est lex divina in concordiam duorum testamentorum, licet a persecutoribus suis 109.0756A| foris ad tempus impediti possint, ne cultum Christianae religionis palam celebrent, tamen nullo modo prohiberi possunt, quin in abditis cordis sui sacrificia divino conspectui digna exhibeant, quia scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Et item idem Propheta ait: In me sunt, Deus, vota tua quae reddam laudationes tibi (Psal. LV). Vota justorum placabilia sunt Domino et victimae impiorum abominabiles.

Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. Similiter ergo omnes uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. 109.0756B| Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quae erat praeclarior, natio illorum exterminata est. De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. Commemorat hoc quod liber Exodi narrat de primogenitorum interfectione, quando percussit Dominus in noctis medio omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio suo usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum (Exod. XII). Ubi non sicut prius exitum Israelitarum se consentire dissimulabant, sed palam arguebant populum Dei de terra Aegypti exire velociter dicentes: Omnes moriemur.

109.0756C| Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de coelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad coelum attingebat stans in terra. Noctis medio dicit omnipotentem Deum sermonem de coelo a regalibus sedibus durum debellatorem in mediam exterminii terram prosilire, et mortis judicium potenter in impiis exercere. Quis est enim sermo Domini, nisi Filius Dei? de quo Joannes ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), per quem universa facta sunt, qui et alibi brachium Domini nominatur, dicente Isaia: Et brachium Domini 109.0756D| cui revelatum est? (Isai. LIII.) Idem et dextera Domini nuncupatur propter effectivam divinae virtutis potentiam. Intelligendus est ergo sermo ipse tunc per evangelicum ministerium judicium facere in primogenitis Aegyptiorum, qui postmodum sanctificabit sibi primogenitos Israelitarum, et nunc per aquam sui baptismatis salvat multitudinem credentium, ubi et interfecit innumerabilem exercitum spiritalium hostium. Insimilatum enim imperium Domini gladium acutum portasse dicit; quia sermo Domini vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. In veritate et sine ulla fictione judicat et disponit omnia; stans in terra usque ad coelos attingit: quia licet incarnatus inter homines conversaretur in terra, 109.0757A| majestate tamen sua transcendit universa coelestia.

Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. Et alius alibi projectus semivivus propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis. Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. Recte dicitur quod visus somniorum malorum et timores insperati turbaverint hostes populi Dei, ut nec vigilantibus neque dormientibus requies ulla daretur qui propter scelera sua futuri erant ad tormenta perpetua. Quod autem ipsae plagae praemonebant reos ut agnoscerent quare mala paterentur, ne inscii perirent, hoc bonitatis est Dei, qui ideo peccantes castigat ut a peccatis se 109.0757B| coerceant, et poenitentiam de malis praeteritis agant; si autem perseveraverint in malo et patientia Dei ad augmentum facinorum suorum abutuntur, justo Dei judicio damnati sine excusatione in futuro puniantur.

CAPUT XVI. De Moyse et Aaron narrat quod non virtute corporis, sed fide et oratione eduxerunt populum de Aegypto.

Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis, sed non diu permansit in ira tua. Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens 109.0757C| quoniam tuus est famulus. Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans. Recordatur hic historiae, quae in Numerorum libro narratur, quomodo post interfectionem Chore, Dathan et Abiron, filii Israel murmuraverint contra Moysen et Aaron, dicentes: Vos interfecistis populum Dei. Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret, Moysen et Aaron fugerunt in tabernaculum foederis. Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Discedite de medio synagogae hujus, et interimam illos de semel. Et ceciderunt in faciem suam. Cumque jacerent in terra, dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari mitte incensum desuper, pergens cito ad 109.0757D| populum ut roges pro eis, jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaeviit. Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam vastabat incendium, obtulit thimiama, et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti, absque iis qui perierant in seditione Chore (Num. XVI). Unde pensandum est quomodo in Sodomis quando ad minimum decem requirebantur, per quos vix si forte salvari possent, hi qui habitabant Pentapolim Sodomorum, nunc autem et jam duo si tamen inveniantur tales, qualis fuit Moyses et Aaron sufficere possunt, ut gens Israelitarum tota salvetur. Quid ergo dicemus amplius esse in his 109.0758A| duobus, quae tanta virtus, quod meritum, quo sexcenta millia et eo amplius liberentur ab interitu vastatoris? Ego arbitror, quod in Moyse lex significetur, quae docet homines scientiam et amorem Dei. In Aaron supplicandi Deum et obsecrandi eum forma consistit. Si ergo accidat aliquando indignari nobis vel universo populo Deum, et sententia ultionis procedat a Deo, redeat autem lex Dei in cor nostrum, commonens nos et docens converti ad poenitentiam, satisfacere pro delictis, supplicare pro culpis, cessabit continuo iracundia, indignatio conquiescet, propitiabitur Dominus, quasi Moyse et Aaron intercedentibus pro nobis, et universo populo supplicantibus. Si vero aliquando oriatur indignatio Dei et veniat pro peccatis saeva correptio, non indurentur 109.0758B| autem corda nostra ne convertamur ad Deum, neve humiliemur in conspectu ejus, ut in confessione supplicationum motus ejus et iracundiam mitigemus, sed e contrario dicamus: Non est Deo cura de vita mortalium, nec pertinent haec ad Deum; reliquit nos olim, nec ad notitiam ejus ista perveniunt. Si talia cogitemus in cordibus nostris, et haec de ore nostro procedant, certum est non esse in nobis Moysen et Aaron, legis scilicet scientiam et fructus poenitentiae, per quos interitum imminentis exitii possimus evadere.

CAPUT XVII. Commemorat qualiter filii Israel in deserto concupierant carnas et data est illis ortygometra.

Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum 109.0758C| mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quae ad vivos ducebat viam. In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. In eo autem quod dicit in veste poderis, quam pontifex habebat, esse totum orbem terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum sculpta, et magnificentiam Dei in diademate quam ipse pontifex in capite gerebat, licet haec virtutum omnium exprimant seriem, quas pontifex Dei in doctrina et conversatione sua habere debet, tamen sensum quem Hebraei in veste sacerdotali habent, hic ponentes mysticam ejus significationem alibi disserendam reservamus. Quatuor ergo colores 109.0758D| ad quatuor elementa referunt ex quibus universa subsistunt: byssum terrae deputant quae ex terra gignitur; purpuram mari quae ex ejus conchis tingitur; hyacinthum aeri, propter coloris similitudinem; coccum igni et aetheri, qui Hebraice sani appellatur: et justum esse commemorant, ut pontifex creatoris non solum pro Israel, sed et pro universo mundo roget. Siquidem ex terra et aqua et aere et igne mundus iste consistat et haec elementa sint omnium. Unde primum lineum vestimentum est terram significans; secundum hyacinthinum aereum colorem demonstrans, quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur, et ipsa vestis hyacinthina a capite usque ad talos veniens indicat acrem de coelis usque 109.0759A| ad terram fusum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura tonitruaque demonstrant, sive terram et aquam, et omnium elementorum inter se consonantiam, et sic sibi universa perplexa, ut in singulis omnia reperiantur. Quod autem supradicti colores auro intexti sunt, id significari volunt, quod vitalis color et divini sensus providentia universa penetret. Super humerale et duos lapides vel smaragdinos vel onychinos qui desuper sint, et utrumque humerum tegant, duo hemisphaeria interpretantur quorum aliud super terram, aliud sub terra sit, sive solem et lunam quae desuper rutilent. Zona illa qua sacerdotis pectus arctatur, et linea tunica, id est, terra, constringitur, interpretantur oceanum. Rationale in medio positum terram edisserunt, quae 109.0759B| ad instar puncti licet omnia in se se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis. Duodecim lapides vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignantur tempora, et his ternos deputant menses. Pulchre autem hoc ipsum quod in medio est appellatur rationale; ratione enim cuncta sunt plena, et terrena haerent coelestibus. Immoratio terrenorum et temporum caloris et frigoris, et duplex inter utramque temperies de coeli cursu et ratione descendit, unde et rationale cum ephot fortius instringitur. Porro quod dicitur in ipso rationali et analogian, id est, manifestatio atque doctrina vel veritas, hoc ipsum significat quod nunquam in Dei ratione mendacium sit, sed et ipsa veritas multis signis et argumentis monstretur hominibus, 109.0759C| et usque ad mortales veniat. Unde factum est ut rationem solis et lunae, et anni, et mensium, et temporum, et horarum et tempestatum quoque sere nitatis atque ventorum et rerum omnium nosceremus, accipientes insitam a Deo sapientiam, et ipso habitatore atque doctore domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante, super omnia cidaris et vitta hyacinthina coelum monstrat, et auri lamina quae in fronte pontificis est, scriptumque nomen Dei, universa quae subter sunt Dei arbitrio gubernari.

His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit. Erat enim sola tentatio irae sufficiens. Spiritalem Spiritatem ergo non figuralem speciem vastator missus extimuit, quia veri Pontificis magnitudinem agnovit. Ascende 109.0759D| nunc ad verbi hujus celsiora vestigia, et inde quomodo verus pontifex Jesus Christus assumpto bacillo carnis humanae et superposito igni altaris anima sine dubio illa magnifica cum qua natus est in carne, et adjecto etiam incenso qui est spiritus immaculatus medius inter vivos et mortuos stetit, et mortem non fecit ultra grassari, sed sicut Apostolus dicit: Destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, ut qui credit in eum jam non moriatur, sed vivat in aeternum (Rom. IX). Hoc fuit ergo mysterium quod postea futurum jam tunc ille qui populum vastabat expavit; agnoscebat enim figuram bacilli et ignis et incensi et qualis offerenda esset Deo hostia ab eo qui medius mortuorum vivorumque constiterat, 109.0760A| providebat. Et illos quidem tunc imago praetigurata salvavit; ad nos autem salutis veritas ipsa pervenit, neque enim indumenta pontificis purpura ac lana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator

(CAP. XIX.) Impiis autem usque in novissimum sine misericordia tua supervenit. Praesciebat enim et futura illorum: quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos poenitentia acti. Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae; et quos rogantes projecerant hos tanquam fugitivos persequebantur; ducebat enim illos 109.0760B| ad hunc finem digna necessitas; et horum quae acciderant commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis, repleret punitio; et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. Ideo enim inimicis populi Dei vindicta usque ad consummationem supervenit, quia in eorum moribus et vita nulla emendatio digna fuit. Fictis ergo argumentis simulabant poenitentiam, et ideo ab inspectore cordium, perfectam non acceperunt indulgentiam. Unde legitur in Exodo quod Pharao, quando plaga aliqua cum populo suo divinitus percussus, statim promiserit, populum Dei se dimittere si praesens discrimen evaderet, sed paululum respirans iterum ad crudelitatem pristinam reversus est, donec in extremo quando exeuntem populum persequebatur, maris Rubri fluctibus demersus interiit (Exod. 109.0760C| XIV). Talis enim infidelium et superborum hostium nominis Christi pertinacia, ut cum incorrigibiliter perstiterint in malitia, tandem sentiant imperia, quantum praevaleat omnipotentis Dei in judicando justitia.

Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quae ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: per quem omnis natio transivit, quae tegebatur tua manu. Omnis creatura ab initio ad suum genus refiguratur dum praeceptis obedit sui conditoris, et ejus in omnibus deservit 109.0760D| voluntati. Ad hoc enim creatura est, ut subjecta et obediens fieret suo creatori. Qualiter autem nubes castra Israelitarum operuerit, ita luceret eis in nocte et obumbraret eos contra solis ardorem in die, qualiterque Rubrum mare divisum viam populi Dei praepararet, hostes illorum in semet reductum demergeret. Exodi satis declarat historia. Nec enim et illud aeque clarum est, quod nubes quae ducatum populo Dei praebeat, Christi significet incarnationem, quae credentes in hoc mundo lumine Evangelii illustrat, et gratia sua a persecutoribus suis protegit atque custodit. Mare autem Rubrum baptismi gerit sacramentum ubi salvantur fideles, et suffocantur contrariae potestates; sed sicut tunc filii Israel liberati, 109.0761A| Domino laudes decantavere tripudio magno gaudentes.

Videntes mirabilia et monstra. Tanquam enim equi depaverunt escam, et tanquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. Memores enim erant adhuc eorum quae incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. Ita et nos oportet omni tempore creatori nostro pro ereptione nostra gratias agere, exsultantes dicendo cum Propheta: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus (Psal. CII). Quod et Apostolus docere nos videtur dicens: Sine intermissione 109.0761B| orate, in omnibus gratias agite, haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis (I Thes. V).

CAPUT XVIII. Laudat Deum magnificasse populum suum, quem eduxit de terra Aegypti, et honorasse.

Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis. In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mare ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae facta erant argumentis per vim fluminum. Nota, prudens lector, quod adversariis Dei terra producebat muscas, et fluvius ebullivit ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum et mare praebebat carnis alimentum, quia dignum est ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum 109.0761C| divina procuret providentia. Inimicis autem suis condignum tormentum per creaturam sibi subditam Omnipotentis praeparet justitia.

Juste enim patiebantur secundum suas nequitias. Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt; alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat; quoniam inviti recipiebant extraneos. Qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. Percussi sunt autem caecitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii quaerebat. Si enim illi qui antiquos servos Dei profana necessitate ad se venientes dure et immisericorditer 109.0761D| tractaverunt, condignas poenas recipiebant, ita ut mente tenebrosi et affectu rigidi, obscuritatem tenebrarum et diversorum idolorum, sensu corporis sustinerent, quanto magis illi qui Christi servos et praedicatores Evangelii inhoneste respuunt atque contemnunt, inaestimabilibus et inenarrabilibus poenis in aeternum cruciandi sunt. Unde ipsa Veritas discipulis ait: Quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris: Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii quam illi civitati (Matth. X). Et bene dicitur quod percussi sunt 109.0762A| caecitate sicut illi tenebris excaecati erant, qui in foribus justi, hoc est, Lot, oberraverunt, ostii sui transitum quaerentes et non invenientes, quia quicunque tenebras erroris intus patitur, gravissimis damnis undique constringitur, cum viam vitae ignoraverit. Et ostium illud quod in Evangelio ait: Ego sum ostium; per me si quis introierit salvabitur et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet, ipse oberrans invenire non poterit (Joan. X).

In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt. Sicut ergo in instrumento organi diversi inter se discrepant soni, sed ad concordiam melodiae temperamento consentiunt musici, ita et varia elementa licet ab invicem diversa discrepent 109.0762B| qualitate, ad creatoris sui tamen servato jure naturae flectuntur voluntate; non enim conditor noster creaturam suam sibi condidit contrariam sed per omnia voluntati suae fecit consentaneam.

Unde aestimari, et ex ipso visu certo potest. Agrestia enim in aquatica convertebantur; et quaecunque erant natantia, in terram transibant. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies bonam escam. Homines enim et jumenta profundum maris Rubri sicco vestigio transierunt, et ranae de fluviis procedentes, domos Aegyptiorum impleverunt. Ignis cum grandine mistus de coelo pluit, 109.0762C| et nec ignis aquam, nec aqua ignem aversabatur, sed pariter cadentes, terram percutiebant Aegyptiorum. Ubi autem erant filii Israel neminem laeserunt, ut ostenderet quod omnia elementa mundi non suae tantum adnituntur conditioni, sed creatoris sui subjecta deserviunt voluntati.

In omnibus enim his, Domine, magnificasti populum tuum, et honorasti, et non despexisti in omni tempore et in omni loco assistens eis. Haec clausula libri non solum priorum Patrum, sed et praesentium atque futurorum simul facit mentionem fidelium, quia nunquam pius et misericors conditor noster omnipotens, videlicet Deus sperantes in se deservit, aut deserturus erit, sed benigno auxilio fovet, protegit atque regit. Nec hoc quisque nobis opponere debet, 109.0762D| quod sanctorum martyrum corpora in persecutorum suorum manus traduntur, quia non ad eorum condemnationem, sed ad probationem hoc fieri permittitur, ut sicut aurum in camino ignis non exuritur sed probatur, ita electorum animae per ignem tribulationis examinatae pluriores conspectui creatoris sui reddantur, quia scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccles. XXVII). Multae enim tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus. Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur. Redimet animas servorum suorum, et non derelinquet omnes qui sperant in eum (Psal. XXIII).