Commentaria in librum Josue (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 11 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in librum Josue
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Documenta Catholica Omnia pdf


108.1001|

(CAP. I.) « Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret, » etc. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Domino et Salvatori nostro Jesu Christo. Est autem nomen quod est super omne nomen, Jesus. Et quia est istud nomen super omne nomen Jesus, idcirco « in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum. » Et quia est hoc nomen super omne nomen, idcirco in multis generationibus 108.1001D| a nullo cognominatum est.

PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Sermo Domini ad Josue de ducatus sui ministerio.

Scripsit Moyses librum Genesis, in quo legimus Abraham et eos qui ex eo generati sunt, in quibus sunt isti quamplurimi, sed nullus ex ipsis Jesus meruit nominari. Neque Abel dictus est Jesus, neque ille qui coepit invocare nomen Domini Dei, neque ille qui placuit Deo et translatus est, cujus unquam non est inventa mors: neque ille qui in generatione sua solus justus inventus est apud Deum Noe. Sed nec ipse quidem qui repromissiones acceperat testamenti Abraham, nec ille qui de eo natus est Isaac; sed nec supplantator Jacob, nec quisquam ex filiis ejus. Moyses fidelis erat in omni domo sua, necdum tamen vocatus Jesus. Sed Jesum nomen primum invenio in Exodo; et volo intueri quando primum nomen Jesu 108.1002C| cognominatur. « Venit, inquit, Amalec, et expugnabat Israel: et dixit Moyses ad Jesum in Raphidim (Exod. XVII). » Haec est prima appellatio nominis Jesu. « Elige, inquit, tibi viros potentes ex omnibus filiis Israel, et egredere, et conflige cum Amalec crastino » (Ibid. v. 9). Moyses confitetur non posse se exercitum ducere, confitetur se non posse obtinere, quamvis eum de terra Aegypti eduxerit; et ideo, inquit, vocavit Jesum, et dixit, « elige tibi viros fortes, inquit, et egredere. » Vides cui cesserit bellum agere adversus Amalec. In hoc primo nomen discimus Jesu, ubi eum videmus ducem 108.1002D| exercitus. Non cui Moyses injunxerit principatum, sed cui successerit in primatum. Non potest Moyses eligere viros potentes. « Tu, inquit, elige tibi viros potentes ex omnibus filiis Israel. » Hic ergo ubi primum disco nomen Jesu, ibi continuo etiam mysterii video sacramentum: ducit enim exercitum Jesus. « Et factum est cum extolleret Moyses manus suas, invalescebat Israel; cum autem dejiceret manus suas, invalescebat Amalec (Exod. XVIII). » Tunc ergo invalescit Jesus magis, et tunc vincit, quando Moyses erigit manus suas. Victus est autem populus ille ab Amalec, quando non erigebat manus suas Moyses, sed erant demissae deorsum. Illi sunt enim quibus dicitur: « Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, et ecce me vultis occidere, 108.1003A| qui legem non facitis (Joan. V). » Hic est Jesus cui per Moysen dicitur: « Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester: tanquam me, ipsum audietis. Omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe, etc. Et ecce me vultis occidere, qui legem non facitis (Deut. XVIII). » In isto loco dimissa est lex, dimissae sunt manus Moysi, invaluit incredulitas Judaeorum, vincit Amalec, hoc est diabolus, qui vicit Judaeos, quando Christum crucifixerunt, et non crediderunt cum signa viderunt, quia dictum erat de illis in lege. « Videbitis vitam vestram pendentem in ligno, et non credetis ei (Deut. XXVIII). » Cessante namque apud illos lege et operibus legis, qui dum suam justitiam quaerunt statuere, justitiae Dei non sunt 108.1003B| subjecti; demissae sunt manus Moysi, invaluit incredulitas, vincitur populus. Sed et Nadab, et Abiud, et Eleazar et Ithamar relinquuntur in castris, ut judicent populum. Derelinquitur etiam et Jethro, ut judicet et ipse populum cum eis. Jesus vero non derelinquitur, sed sequitur Moysen in montem. Ubi adjectio est verbi mirabilis: « Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V). » Jesus secutus Moysen, cum legem adimplevit in eo quod dicitur quia assistebat Moysi. Quomodo assistebat? Non ut secundus, non ut inferior, sed ut adjutor et protegens. Sed et illud quale est, quod cum primum nominatus est Jesus, non est indicatum nomen patris ejus, neque in secundo, neque in tertio; cum vero pater ejus nominatur Nave, tunc ipse non Jesus, sed 108.1003C| Auses dictus est? (Num. XIII.) Inter eos enim qui exploratores missi sunt, nomen ejus Auses scribitur. Sed fortassis mihi videtur pro exploratoris officio non Jesus, sed Auses dictus est, et Nave filius nominatur. Cum vero redit opere expleto, et perterritis omnibus, solus sublevat lapsos desperationemque populi solus erigit, tunc a Moyse Jesus nominatur, nec Nave filius dicitur, sed ille ad quem dicit Moyses: « Educ exercitum et conflige cum Amalec. » Illud enim intuens, magnitudinem ejus pervideamus. Quod cum transfigurationem vultus Moysi omnis filiorum Israel hebetaret aspectus, nec aliquis posset intueri faciem vultus ejus, Jesus non solum faciem contuetur, verum etiam in interioribus tabernaculi mysteriorum conscius perseverat. Quo igitur nutu 108.1003D| haec cuncta perspiciunt? Nempe eo quod liber hic non tam gesta filii Nave indicet quam Domini Jesu nobis sacramenta depingat. Ipse enim qui post mortem Moysis suscepit imperium, ipse est qui ducet exercitum et confliget adversus Amalec. Et quod ibi adumbrabatur in monte manibus extensis, affigit cruci suae, triumphans principatus et potestates in semetipso. Defunctus est Moyses, cessavit enim lex, quoniam « lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13). » Vis autem de Scripturis proferam documenta quod lex Moyses appellatur? Audi quid dicit in Evangelio: « Habent Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XVI). » Moysen utique legem nominans. Defunctus est ergo Moyses famulus 108.1004A| Dei, defuncta enim est lex, et legalia praecepta jam cessant. Si ergo consideres Jerusalem subversam, altare destructum, nusquam sacrificia, nusquam nec hostias nec libamina, nusquam sacerdotes, nusquam pontifices, nusquam ministeria Levitarum. Cum haec omnia vides cessare, dicito quia Moyses famulus Dei defunctus est. Si videris neminem ter in anno venire ad conspectum Domini, nec offerre munera in templo, nec jugulare hostias, pascha nec azyma edere, nec offerre primitias, nec primogenita conservare: cum haec omnia non vides celebrari, dicito quia Moyses famulus Domini defunctus est. Cum vero videris introire gentes ad fidem, ecclesias instrui, altaria non cruore pecudum respergi, sed pretioso sanguine Christi conservari; 108.1004B| cum videris sacerdotes et levitas non sanguinem taurorum et hircorum, sed verbum Dei per sancti Spiritus gratiam ministrantes, tunc dicito quia Jesus post Moysen suscepit et obtinuit principatum: sed non ille Jesus filius Nave, Jesus Filius Dei. Cum videris quia pascha nostrum immolatus est Christus, et azyma edimus sinceritatis et veritatis; cum videris fructus justitiae terrae bonae in Ecclesia trigesimos, sexagesimos, et centesimos, justas conjuges, viduas, virgines et martyres; cum videris multiplicari semen Israel in his qui non in sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt; et cum videris filios Dei qui dispersi erant, congregari in unum cum sua voluntate, baptizari populum Dei, non otium gerentem a conversatione 108.1004C| communi, sed otium gerentem ab operatione peccati: cum haec omnia vides, dicito quia Moyses famulus Dei defunctus est, et Jesus Filius Dei obtinet principatum. Sed videamus quid Dominus dixerit ad Jesum: « Moyses servus meus mortuus est. Surge, et transi Jordanem istum, tu et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israel. Omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi, a deserto et Libano usque ad flumen magnum Euphratem. » Requiris fortasse quomodo minister Moysi fuerit etiam Dominus noster Jesus Christus Filius Dei. Quia cum venisset « plenitudo temporum, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV). » Per hoc quod 108.1004D| factus est sub lege, minister Moysi factus est. Dixit autem Deus ut transeant in terram, non quam dedit Moyses, sed quam, inquit, ego do vobis. Vides ergo quia, Moyse mortuo, Deus dat terram repromissionis populo Israel per Jesum. Quam terram? Illam sine dubio de qua dicit Dominus. « Beati mansueti, quia ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V). » Omnem, inquit, locum quemcunque ascenderitis vestigiis pedum vestrorum, vobis dabo eum. Quae sunt loca quae ascendimus vestigiis pedum nostrorum, nisi legis litteram humi positam et deorsum jacentem? Nusquam ergo ascendit qui legis litteram sequitur. Si a littera vero poteris ascendere ad spiritum, et ab historia ad intellectum conscendere celsiorem, 108.1005A| tunc vere ascendisti locum editum et excelsum, quem a Deo in haereditate percipies. Si ergo in his quae in Scripturis typicis legis intelligas formas esse coelestium, et mente ac sensu quae sursum sunt quaeras, ubi Christus est in dextera Dei sedens; tunc et illum locum in haereditate percipies, dicente Domino Salvatore, quia « ubi ego sum, ibi erit et minister meus (Joan XII). » Si ergo usque ad Christum sedentem in dextera Dei perveneris, fide, puritate, vita, virtute, et illis vestigiis pedum tuorum quae lavit Jesus illum locum incesseris, dabit eum tibi Deus: tu non solum efficeris haeres Dei, sed et cohaeres Christi. « Sicut fui cum Moyse, ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te: confortare et esto robustus: tu enim sorte divides 108.1005B| populo huic terram, pro qua juravi patribus tuis, ut traderem eam illis. Confortare igitur et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis, » etc. (Ex Augustino.) Dominus dicit ad Jesum Nave: Et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. Non solum autem hoc testimonio, sed etiam in Deuteronomio (Cap. XXXIV) multis documentis probatur Moyses ita defunctus, ut Dei famulus et Deo placens. Quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram repromissionis intraret. Ex qua datur intelligi Dominum etiam bonis servis suis in aliquo succensentem, et temporaliter vindicare, et tamen in eorum habere numero quae 108.1005C| sunt in domo ejus vasa in honorem, utilia Domino, quibus daturus est promissa sanctorum.

CAPUT II. Praeceptum Josue ad filios Israel de praeparandis cibariis in itinere, et responsio populi ad eum.

(IBID.) « Praecepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. » (Ex Augustino.) Quaestio est quomodo posteaquam locutus est Dominus ad Jesum Nave, exhortans et confirmans eum, seque promittens cum illo futurum, mandaverit idem Jesus populo per scribas ut praepararent 108.1005D| cibaria, quod post tres dies Jordanem fuerant transituri, cum inveniantur post multo plures dies transisse Jordanem. Cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in Jericho, quoniam Jordane trajecto, ipsa proxima civitas occurrebat. Illi autem divertebant ad Raab mulierem fornicariam, et ab illa occultati, atque a rege quaesiti et minime inventi, eadem dimittente illos per fenestram et monente ut triduo laterent in montanis, quatuor dies videntur esse consumpti. Inde posteaquam nuntiaverunt quae circa illos gesta fuerint, promovit Jesus cum universo populo de loco ubi erat diluculo. Qui cum venisset ad Jordanem, divertit et mansit. Tunc rursus populus admonetur ut per triduum se 108.1006A| praepararet transire Jordanem, arca Domini praecedente. Hinc ergo intelligitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent, tanquam post tres dies memoratum fluvium transituri. Potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter revertissent: quibus tardantibus intelligitur (quamvis Scriptura tacuerit) ex divina dispositione caetera impleta, ut jam inciperet apud populum glorificari Jesus, et ostendi quod cum illo Dominus esset sicut fuerat cum Moyse. Nam et hoc illi dicitur fluvium transituro, sicut scriptum est; et dixit Dominus ad Jesum: « In die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse, ero et tecum. » Nec incredibile 108.1006B| debet videri, etiam illos cum quibus Deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere voluisse, in qua sibi Deum tamen viderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur providentia consilia fuisse mutata. Nam et Moyses ipse, utique tanquam homo, putaverat esse faciendum, ut causas populi sic audiret quemadmodum et sibi et illis onus intolerabile subeundo prodesse non posset, ejusque dispositio divinitus et hoc ipsum socero ejus suggerente et monente, atque hanc admonitionem Deo approbante mutata est. (IBID.) « Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse ait: Mementote sermonis quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram. Uxores 108.1006C| vestrae ac filii et jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem. Vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit: et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea quam dedit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem, contra solis ortum, » et reliqua. (Ex Adamantio.) Consideremus ergo quam formam teneant istae duae semis tribus quae per Moysen terram haereditatis accipiunt; et quam formam teneant reliquae novem semis tribus quae per Jesum repromissionem terrae sanctae suscipiunt. 108.1006D| Et primo omnium puto quod impossibile fuerit fortuitu accidisse ut hi qui per Moysen accipiunt portionem, primogeniti essent. Ruben namque primogenitus est ex Lia, Gad primogenitus est ex Zelfa, et Manasses primogenitus est ex Ascenez filia Aegyptia Petefrae sacerdotis Heliopoleos, quam accepit Joseph. Nunquam ergo mihi persuadeo ut fortuitu acciderit primogenitos esse omnes quibus per Moysen discernebatur haereditas; sed magis haec arbitror quod jam in his tunc adumbrabatur forma populorum: unius quidem, qui primogenitus per naturae ordinem videretur; alterius, qui per fidei gratiam benedictionem haereditatis acciperet. Nec prius illis qui per Moysen accipiunt haereditatem, id est, 108.1007A| qui per legem placuerunt Deo, requies non datur, nisi adjuvent in praeliis fratres suos. Mulieres tantum et infantes accipiunt quietem per Moysen, caeteri autem non requiescunt, sed exeunt ad auxilium fratrum suorum. Vide laboranti mihi hodie in agone vitae hujus, et habenti certamen adversus inimicos, id est, contrarias potestates, quomodo in auxilium veniunt illi qui ante adventum Jesu Christi Domini mei in lege justificati sunt. Vide quomodo Isaias praestet auxilium, ac me sermonibus suae lectionis illuminet. Vide accinctum et expeditum juvantem Jeremiam ad auxilium nostrum, et voluminis sui jaculis hostes acerrimos, id est, tenebras cordis mei, effugantem. Accingitur et Daniel ad auxilium cum nos de Christi praesentia et regno, et Antichristi futura 108.1007B| fraude instruit et admonet. Adest et Ezechiel sacramenta nobis coelestia in quadriformibus rotarum circulis signans, et rotam in rota concludens. Ducit et Osee bis senas prophetici agminis turmas: et procedunt omnes succincti lumbos in veritate quam praedicant in auxilium fratrum suorum, ut eorum voluminibus instructi, diabolicas non ignoremus astutias. Isti ergo qui viri fortes sunt, armati et praecincti lumbos in veritate, exeunt in auxilium nostrum: numerus adimpletur, et pugnant nobiscum. Infantes autem et mulieres non exeunt ad praelium nostrum. Nec mirum, non enim dicitur vir esse qui non loquitur. Quid me ergo juvare potuit qui nihil locutus est; cujus nihil invenio quod legam, cujus me responsum non instruit? Mulierem vero dixit 108.1007C| apostolus infirmum vas esse (I Petr. III). Inde et consequenter infirmum vas ad conflictum non veniat, ne confringatur et pereat. Sic namque et de Jesu Domino in Evangeliis dicitur: « Quia calamum quassatum non confringet (Matth. XII). » Quia ergo mulieres a viris suis domi doceri jubentur, et magis in discipulorum quam in docentium persona ponuntur, in auxilium meum non conveniat qui me docere non potest. Ergo quid dicunt ad Jesum isti qui veniunt ex ista terra quam distribuit Moyses? « Sicut audivimus, » aiunt, « Moysen, ita audiemus et te. » Nihil tam verum quam quod omnis qui audit Moysen, audiat et Jesum Dominum nostrum; de Jesu enim ille scripsit. Unde et Dominus in Evangelio arguens eos qui ex eo quod sibi non credunt, nec Moysi credant, 108.1007D| dicit: « Si Moysi crederetis, crederetis utique et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V). » Mihi tamen nec hoc otiosum videtur quod non tres integrae tribus sint istae quae per Moysen dispensantur, nec illae integrae novem quae per Jesum haereditatem potiuntur; sed duae et semis hic, et ibi novem et semis: et ita una dividitur tribus in duas partes, per quam neque hic tertius numerus adimpletur, neque ibi decem perfectae et integrae consummantur. In quo arbitror illud indicari, quia illis prioribus qui legem agebant contigerit quidem scientia Trinitatis, nec tamen integre et perfecte, sed ex parte. Deerat enim illis in Trinitate, etiam de Unigeniti incarnatione cognoscere. Nam licet de adventu ejus non tantum 108.1008A| crederent, sed etiam praedicarent, non tamen etiam videre et adipisci ea quae crediderant potuerunt, sicut et Dominus discipulis suis dixit de his: « Quia multi justi et prophetae cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt (Luc. X). » Non enim erat fides eorum integra, pro eo quod nondum in Christo fuerat dispensatio carnis impleta. Et quod nunc nos jam factum credimus et impletum, illi tantummodo futurum credebant. Propterea ergo tribus illae neque duae sunt, neque extra fidem sunt Trinitatis; neque tres integrae et perfectae, ne beatae Trinitatis in illis jam sacramentum videretur impletum, sed contingerent quidem tertium numerum. Et sicut dixit Dominus, cupierant videre quae vidimus, et audire quae 108.1008B| audivimus; sed minime potuerunt, quia nondum Filius hominis fuerat exaltatus, nec temporum jam venerat plenitudo. Hic me etiam aliquid amplius permovet. Ego puto quod fortasse nec in adventu Jesu et incarnatione ejus id quod perfectum est et integrum diximus. Sed nec si ad crucem ducatur, et consummetur in omnibus, nec si a mortuis resurrexerit, cuncta nobis per semetipsum quae perfecta sunt pandit. Aliud adhuc opus habemus, quod nobis aperiat et revelet universa. Audi ipsum Dominum dicentem: « Multa adhuc habeo quae vobis loquar, dixit, sed non potestis illa modo audire. Veniet autem Spiritus veritatis qui a Patre procedit, et de meo accipiet, et ille vobis indicabit omnia (Joan. XVI). » Vides quia non solum apud Moysen 108.1008C| iste tertius numerus non demonstratur impletus, sed adhuc et Jesus dicit discipulis suis: « Nondum potestis audire, nisi ille Paracletus veniat, Spiritus veritatis; » quia per ipsum et in ipso adimpletur perfectio Trinitatis. Nam quod novem et semis tribus sunt quae sub Jesu duce aguntur, et non integrae decem, qui numerus in omnibus consummatus dicitur et perfectus; eadem sine dubio ratio invenitur, ut hoc quod a Domino nostro Jesu reservari dicitur, Spiritui sancto semiplenum videatur ac medium. Quamvis enim per Dominum et Salvatorem poenitentia praedicetur, et conversio a malis ad bona, et detur omnibus credentibus remissio peccatorum, et omnia quae ad perfectionem de eodem videntur tendere compleantur: tamen perfectio et summa cunctorum 108.1008D| bonorum in hoc consistit, si post haec omnia sancti Spiritus quis gratiam mereatur accipere. Alioquin nihil in eo perfectum putabitur, cui Spiritus sanctus deest, per quem mysterium beatae Trinitatis impletur. Vis ut adhuc tibi evidentius probem, apud priorem populum, illum quem Moyses in duabus et semis tribubus adumbrabat, non fuisse omnia integra et perfecta? Declarat etiam illa historia quae in hoc libro Jesu Nave scripta est: quia altare quidem verum erat in illa terra quam Jesus dispensabat; isti tamen qui erant trans Jordanem, id est, Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, fecerunt sibi altare, sed non verum altare, sed quod typum haberet et formam veri altaris, quod erat apud Jesum. 108.1009A| Nihil ergo mireris si non integram scientiam Trinitatis acceperant illi qui nec verum nec integrum altare construxerant. Ideo denique nec multi hostes, neque plures reges contrariarum virtutum ab illis dicuntur esse dejecti. « Seon, inquit, tantummodo regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et Amalecitas devicerint trans Jordanem. » Jesus vero ubi ducit exercitum, tunc quinque reges cadunt simul, qui confugerunt in speluncas: et non solum cadunt, sed et suspenduntur in ligno. Nunc viginti et novem pariter jugulantur, et immensae multitudines adversi exercitus prosternuntur, et exterminantur omnes qui sanctam terram in immunditiis possident, qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiae detinent. « Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus 108.1009B| et tibi; tantum sit Dominus Deus tecum, sicut fuit cum Moyse. Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus quos praeceperit ei, moriatur, » etc. Condemnant ergo Rubenitae atque Gadditae, nec non et dimidia tribus Manasse, populum Judaeorum pro inobedientia, dicentes: « Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi, » cum similia legislatoris praecepto sponsione sua proferunt testimonia. Ait enim Moyses: « Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris. Tanquam meipsum audietis; quicunque autem non audierit prophetam illum, exterminabitur anima ejus de populis suis (Deut. XVIII). » Sed veniente Domino Salvatore, atque Evangelium praedicante, non devoti atque obedientes, sed ingrati atque contrarii semper 108.1009C| illi existebant, maledicentes caeco nato per eum illuminato, atque dicentes: « Tu discipulus ejus sis; nos autem discipuli Moysi sumus (Joan. IX). » Et Pilato dicente: « Regem vestrum crucifigam? » responderunt: « Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). » Et ideo eis venerunt quae parentes sui eis imprecabantur, ut morte morerentur: cum non solum in anima aeternam damnationem, sed etiam corporis sui detrimenta sentiebant, usquequaque, fame necati, pestilentia percussi, gladio occisi, ac captivitate crudelissima per totum orbem dispersi.

CAPUT III. De exploratoribus missis ex Sethim ad urbem Jericho, et per mulierem meretricem salvatis.

« Misit ergo Josue filius Nun de Sethim duos viros exploratores abscondite, et dixit eis: Ite et considerate terram urbemque Jericho; et pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab, et quieverunt apud illam, » et reliqua. Iste Jesus mittit duos exploratores ad Jericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab. Jesus ille dux populi a semetipso Dominum Christum et vocabulo ostendit et facto. Jericho autem civitas mundus est, ad quem Dominus Jesus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui quasi exploratores 108.1010A| duos, Legem et Evangelium destinavit. Raab vero typum tenet Ecclesiae, quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est; quae antea vivens in desideriis carnis, fornicabatur in idolis. De talibus ait Dominus, « quod praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI). » Haec igitur testamenta Domini sola suscipit, et ea fideliter conservat. Inimicis omnino non tradit ipsa: potius periclitari optans, dummodo illaesa ac salva servaretur Haec casurum mundum sicut illa civitatem firmiter credidit; haec pro se ac suorum omnium salutare pactum cum testamentis Domini fecit, haec in domo sua coccum, id est, signum sanguinis posuit: extra hanc si quis fuerit inventus, ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione vitabit. (Ex Adamantio.) Mittuntur 108.1010B| exploratores ab Jesu in Jericho, et suscipiuntur a meretrice Raab. Exploratores isti qui mittuntur ante faciem Jesu possunt et angeli Dei putari, sicut scriptum est: « Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparat vias tuas ante te (Matth. XI): » quod per alios quidem invisibiliter, in Joanne vero visibiliter comprobatur, de quo et hoc scriptum est. Denique de Joannis baptismo dicitur a Domino, quia « et Scribae et Pharisaei non crediderunt ei, meretrices autem et publicani credentes baptizati sunt (Matth. XXI). » Sic ergo etiam in hoc completur quod meretrix Jesu exploratores susceperit, per quos de interitu totius inimicae gentis refertur erepta. Sed videamus tandem quae sit ista meretrix. Raab dicitur. Raab vero interpretatur latitudo. Quae est ergo latitudo 108.1010C| haec, nisi Ecclesia Christi, quae ex peccatoribus velut ex meretrice collecta est. Et dicit: « Augustus mihi est locus, fac mihi locum ubi habitem. Hos autem mihi quis enutrivit? » (Isa. XLIX.) Et iterum ad quam dicitur: « Dilata palos tuos et extende tentoria tua (Isa. LIV). » Ista ergo est latitudo quae suscepit exploratores Jesu. Scio me aliquando in quadam ecclesia disputantem de duabus meretricibus de quibus scriptum est in tertio libro Regum (III Reg. III), quae ad judicium venerant Salomonis: quarum una vivum habebat infantem, discussisse diligentius et dixisse quia illa meretrix haec esset cui Salomon (non ille, sed hic qui pacem venit facere eorum qui in coelis sunt, et quae in terris) reddi vivum jussit infantem, illa vero alia quae mortuam habebat infantem, 108.1010D| vel illius esset prioris populi Synagogae, vel eorum qui in haeresim declinaverunt. Et alia meretrix quam Osee propheta jubetur accipere (Ose. I), in figura sine dubio hujus quae ex gentibus consecrata est. Talis ergo et haec mulier meretrix esse dicitur, quae exploratores Jesu suscipit: sed haec susceptos in superioribus collocat, atque in editis et excelsis fidei constituit sacramentis. Nemo enim qui ab Jesu mittitur, invenitur deorsum et humi jacens, sed in superioribus permanens et excelsis. Sed ista meretrix quae eos suscipit, ex meretrice efficitur jam propheta; dicit enim: « Scio quod Dominus Deus vester tradidit vobis terram hanc. » Vides quomodo illa aliquando erat meretrix, et impia et immunda: nunc 108.1011A| Spiritu sancto repleta est; et de praeteritis quidem confitetur, de praesentibus vero credidit, prophetat autem et praenuntiat de futuris. Sic ergo Raab, quae latitudo interpretatur, dilatatur et proficit, usque in omnem terram exeat sonus ejus. Sed et Japhet simili modo dilatatio interpretatur. Sed videamus quid egit cum exploratoribus ista sapiens meretrix. Consilium eis dat mysticum et coeleste, nihil habens terrenum. « Per montana, » inquit, « abite. » Nolite per valles incedere, humilia et dejecta refugite: quae excelsa sunt et sublimia praedicate. Ipsa autem accepit signum coceineum, quod sanguinis formam gerebat Sciebat enim quia in nullis esset salus, nisi in sanguine Christi. Datur etiam hoc mandatum huic quae quondam fuerat meretrix: Omnes, inquiunt, 108.1011B| qui in domo tua fuerint inventi, salvabuntur; qui autem exierit de domo tua, impunes sumus nos ab hoc juramento tuo. Si quis ergo salvari vult, veniat in hanc domum hujus, quae quondam meretrix fuit. Etiam si de illo populo vult aliquis salvari, ad hanc veniat domum, in qua Christi sanguis in signo redemptionis est. Nam super illos qui dixerunt: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII), » Christi sanguis in condemnatione est: positus enim fuerat Jesus in ruinam et in resurrectionem multorum; et ideo contradicentibus signo ejus efficitur sanguis ejus ad poenam, credentibus vero ad salutem. Nemo ergo sibi persuadeat, nemo semetipsum decipiat. Extra hanc domum, id est extra Ecclesiam, nemo salvabitur. Si quis foras 108.1011C| exierit, mortis suae ipse reus sit, hoc est per sanguinis signum, quia haec est purificatio quae per sanguinem constat. Quod autem in fenestra dependet hoc signum, arbitror illud indicari quia fenestra est quae illuminat domum et per quam illuminatur aspectus noster, sed tantum quantum oculis et usui nostro sufficiat luminis capiamus. Quia ergo incarnatio Salvatoris non nobis verum ingerit et integrum deitatis aspectum, sed tanquam per fenestram fecit nos per incarnationem suam lumen deitatis aspicere: idcirco mihi videtur signum salutis per fenestram datum, quo signo salutem consequantur omnes qui in domo ejus, quae aliquando erat meretrix, fuerint inventi, in aqua et Spiritu sancto, in sanguine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi.

CAPUT IV. De transitu filiorum Israel per Jordanis alveum, et aquis divisis ad introitum arcae Domini.

(CAP. III.) « Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Sethim venerunt ad Jordanem, ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi per tres dies. » Omnis ergo locus suscipit justum, et omnis creatura exhibet ei debitum famulatum. Peccatoribus quidem omnis creatura hostis est: terra eos impugnabat, aer ipse impugnabat, coelum eos impugnabat. Justis vero, etiam quae inaccessibilia videntur, plana efficiuntur et proclivia. Mare Rubrum justus tanquam per aridam transit, Aegyptius 108.1012A| vero, si pertransire voluerit, submergitur, nec fiet ei murus dextra laevaque. Et ne forte offendaris quod haec quae in prioribus gesta sunt, in te vero qui nunc auditor horum es, nihil tale geratur, omnia complentur in te secundum mysticam rationem. Etenim tu, qui, nuper idololatriae tenebris derelictis, cupis ad audientiam divinae legis accedere, nunc primum Aegyptum derelinquis, cum catechumenorum aggregatus es numero, et praeceptis ecclesiasticis parere coepisti. Unde tibi, secundum morem Israelitarum, ante ingressum Jordanis triduo morandum est, ut discas sanctae Trinitatis fidem, qualiter in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus, remissionem percipias omnium peccatorum: et quomodo tibi deinceps vivendum est, ut in novitate vitae ambulans, 108.1012B| coelestis regni merearis introitum.

(IBID.) « Quibus evolutis transierunt praecones per medium castrorum, et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes. » Digressus mare Rubrum, et in desertis stationibus positus, ad audiendam legem Dei, et intuendum Moysi vultum per gloriam Dei revelatum, quotidie vacas. Si vero etiam ad baptismi mysticum veneris fontem, et consistente sacerdotali et Levitico ordine, initiatus fueris et venerandis illis magnificisque sacramentis (norunt illi quos nosse fas est), tunc cum sacerdotum ministeriis, Jordane digresso, terram repromissionis intrabis: in qua te post Moysen suscipit 108.1012C| Jesus, et ipse tibi efficitur novi itineris dux. Sequitur:

(IBID.) « Sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duorum millium, ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini; quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam » , et caetera. (Ex Augustino.) Longe jussum est arcam praecedere, ut posset a populo videri. Tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam videret praeire, nec nosset qua sequeretur. Ex hoc facto intelligendum est quod columna illa nubis, quae solebat movendis castris signum dare et iter ostendere, jam recesserat, nec apparebat eis. Hinc factum est ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur. Nunc 108.1012D| ergo, duce Jesu, arcam Domini sequuntur, nube subtracta, tanquam velamine ablato. Vide denique quid dicitur de eis: Populus, inquit, ab arca testamenti duo millia cubita, sacerdotes vero et levitae proximi, et satis proximi; ita ut in humeris eorum arca Domini et legislatio divina portetur. Beati qui merentur proximi esse Deo. Sed memento quod scriptum est: « Qui approximaverint mihi, approximant igni (Isa. LXV). » Si aurum aut argentum fueris, et igni approximaveris, multo per ignem splendidior et rutilantior refulges. Si vero super fundamentum tantae fidei positum, conscius tibi es superaedificasse te ligna, fenum, stipulam (I Cor. III); cum tali aedificatione si igni approximaveris, consumeris. Beati 108.1013A| igitur qui proximi sunt, ut ignis eos illuminet et non adurat. Salvabitur tamen et Israel, sed longe positus salvabitur; et iter agit, non sua virtute, sed adminiculis et providentia sacerdotum.

(IBID.) « Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam te exaltare coram omni populo Israel; ut sciant quod sicut fui cum Moyse, ita et tecum sim, » et reliqua. Quanta ante gesta sunt! Mare Rubrum transitum est pedibus, manna de coelo data est, fontes in eremo disrupti sunt, lex per Moysen data est, signa et prodigia multa in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus esse Jesus. Ubi vero Jordanis transitur, ibi dicitur ad Jesum: In hac die incipio te exaltare in conspectu populi. Neque enim ante mysterium baptismi exaltatur Jesus, sed exaltationis 108.1013B| ejus in conspectu populi inde sumit exordium. Si enim omnes qui baptizantur in Christo Jesu, in morte ipsius baptizantur; mors autem Jesu in crucis exaltatione completur, merito unicuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenitur, quia scriptum est « quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). »

(IBID.) « Dixitque Josue ad filios Israel: Ecce arca foederis Domini omnis terrae, antecedet vos per Jordanem: parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus; et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant 108.1013C| arcam Domini universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient; quae autem desuper veniunt, in una mole consistent. » Per sacerdotes deducitur populus, et iter agit ad terram repromissionis. Magisterio sacerdotum tantus ac talis est populus, qui in illo ordine mereatur ascribi. Si enim sit aliquis talis, ut quiescant ei fluenta Jordanis, et ipsa elementa verebuntur: pars aquarum fluminum retrorsum resiliet, et post tergum frenabitur: pars vero in mare salsum rapido lapsu deficiet. Quod tamen nec ipsum absque mysterii ratione arbitror scriptum, quod pars aquarum Jordanis demergatur in mare, atque in amaritudine profluat, pars vero in dulcedine perseveret. Si omnes qui baptizantur acceptam coelestis gratiae 108.1013D| dulcedinem custodirent, et nullus in peccatorum amaritudinem verteretur, non utique esset scriptum quia pars fluminis salsi maris gurgitibus fuisset immersa. Et ideo illa mihi videtur in his verbis baptizatorum varietas designari, quam ipsi nos (quod cum dolore commemoro) saepe videamus accidere, ut hi qui sanctum baptisma consequuntur, cum seipsos rursus ad negotia saecularia et illecebras libidinum tradunt, et cum avaritiae salsum poculum bibunt, in ea aquarum parte formantur quae in mare profluit, atque in salsis fluctibus deperit; pars vero illa quae cum stabilitate pormanet, et dulcedinem suam servat, designat eos qui acceptum Dei munus indeclinabiliter tenent. Et recte una pars est eorum 108.1014A| qui salvantur, quia et panis unus est qui de coelo descendit, et dat huic mundo vitam; et fides una est, unum baptismum, et unus spiritus quo omnes potantur in baptismo, et unus Deus Pater omnium.

(IBID.) « Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum, » etc. Interea sacerdotalis ordo et leviticus, qui iter ostendebat populo Dei qui exiit de terra Aegypti, ipsi enim sunt qui docent populum exire de Aegypto; de erroribus scilicet mundi transire per eremum vastam, id est, tentationum genera diversa transcurrere: et neque noceri a serpentibus, qui sunt morsus daemonum et malarum suggestionum 108.1014B| venena vitare. Quod si forte aliquis percussus fuerit in eremo a serpente, ut ostendat ei aereum serpentem in cruce suspensum, quem qui viderit, id est, qui crediderit in eum cujus figuram ille serpens monstrabat, diabolica per hoc venena diffugiet; sacerdotalis et leviticus ordo est qui assistit arcae testamenti Domini, in qua lex Domini portatur, sine dubio ut ipsi illuminent populum de mandatis Dei, sicut Propheta dicit: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII); » hoc lumen per sacerdotes accenditur et Levitas. Quod si forte aliquis ex hoc ordine accensam lucernam posuerit sub modio, et non super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, videat quid sibi agendum sit, cum Dominus lucis coeperit reddere 108.1014C| rationem pro his qui nihil illuminationis a sacerdotibus capientes, in tenebris ambulant et peccatorum obscuritate caecantur.

(IBID.) « Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat. » (Ex Augustino.) Jordanis autem plenus erat per totam crepidinem suam, sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris: ibi autem (sicut perhibent qui noverunt) initio veris est messis tritici. Tunc autem ille fluvius repletur amplius quam per hiemem.

(CAP. IV.) « Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordani medio, donec omnia complerentur quae Josue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et transiit. Cumque transissent 108.1014D| omnes, transiit et arca Domini. Sacerdotes quoque pergebant ante populum. (Ex Adamantio.) » De his quidem qui mare Rubrum transierunt et Apostolus dixit, « quia omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari (I Cor. X). » De his vero qui Jordanem transierunt, possumus etiam et nos simili modo pronuntiare, omnes in Jesu baptizati sunt in Jordane; ita ut ea quae in Jordane gesta referuntur, formam teneant sacramenti quod per baptismum celebratur. Illud vero quod scriptum est: « Et festinavit populus, et transivit Jordanem; et arca testamenti Domini, » non mihi otiose additum videtur a Spiritu sancto quod dixit, « quia festinavit populus transire. » Unde et ego arbitror 108.1015A| quia nobis quoque venientibus ad baptismum salutare, et suscipientibus sacramenta verbi Dei, non otiose nec segniter res gerenda est, sed festinandum est et perurgendum usquequo omnia transeamus. Transire enim omnia, implere est omnia quae mandantur. Festinemus ergo transire, hoc est, adimplere primum quod scriptum est, « Beati pauperes spiritu (Matth. V); » ut deposita omni arrogantia, et Christi humilitate suscepta, pervenire ad promissam beatitudinem mereamur; sed cum hoc impleverimus, non nobis standum est, neque cessandum, sed transeunda sunt et caetera quae sequuntur, ut esuriamus et sitiamus justitiam. Transeundum nobis est et quod sequitur, ut in hoc mundo lugeamus: cito etiam reliqua transeunda sunt, ut mansueti 108.1015B| efficiamur, et ut pacifici maneamus, et per hoc possimus filii Dei esse. Festinandum quoque, ut persecutionum pondus virtute patientiae transeamus. Cumque haec singula quae ad virtutis gloriam spectant, non segniter, nec remisse, sed cum omni instantia et celeritate conquirimus, hoc mihi videtur esse cum festinatione transire Jordanem. Cum vero transierimus et obtinere potuerimus quae obtinere debemus, rursum nobis diligentiae et cautelae cura succedit; ne forte negligentius incedentes, improviso aliquo lapsu effundantur gressus nostri. Sicut et Propheta dicit: « Paulo minus effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII). »

CAPUT V. De filiis Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, et duodecim lapidibus quos de Jordanis alveo translatos posuit Josue in Galgalis.

(IBID.) « Filii quoque Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses. Et quadraginta pugnatorum millia, per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. » Nec remissior nobis sollicitudo in conservandis debet esse, quam in conquirendis virtutibus. Aut non haec tibi designari videntur in eo cum dicitur quia quadraginta millia virorum accincti et expediti transierunt ad pugnam in conspectu Domini ad expugnandam Jericho civitatem? Requiramus qui isti sunt quos Scriptura dicit accinctos vel expeditos. Ego ex memetipso praesumere aliquid et pronuntiare 108.1015D| non audeo. Apostoli magis litteris doceamur in talibus. Qui sunt isti accincti Paulo exponente discamus. Audi ipse quid dicit: « Estote ergo accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI). » Vides ergo quia Paulus accinctus novit eos qui praecincti sunt cingulo veritatis. Igitur etiam nostrum esse cingulum veritas debet, si tamen servaverimus militiae hujus et cinguli sacramentum. Si enim veritas est cingulum nostrum quo Christi militia cingimur, si quando falsum loquimur et mendacium de ore nostro procedit, discingimur a militia Christi, et balteo charitatis exsolvimur. Simus ergo in veritate cincti, ne simus in falsitate discincti; sed nos imitemur potius istos quadragesies mille viros accinctos, praecedentes 108.1016A| in conspectu Domini, et semper simus in veritate succincti. Vis igitur discere quae nos pugnae post baptismum, quae bella suscipiant, noli a me, sed ab ipso rursus disce Apostolo. Ipse te docet, dicens: « Non enim nobis est pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI.) » Formae sunt et figurae quae scripta sunt. Ita enim dicit Apostolus: « Haec enim omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Si ergo propter nos scripta sunt, age, quid cessas? Exeamus ad bellum, ut expugnetur a nobis civitas prima hujus mundi, et malitiae, et peccati 108.1016B| superba moenia destruantur. Circumspicis fortasse quo tibi itinere progrediendum sit, qui campus certaminis expetendus (novum tibi fortasse videbitur, quod dicturus sum, sed tamen verum est), praeter temetipsum et extrinsecus requiras? Praelium intra te est; quod gesturus es, intrinsecus est. Mala illa aedificatio quae subruenda est, hostis tuus de tuo corde procedit. Non mea vox ista, sed Christi est. Audivimus ipsum dicentem: « De corde enim procedunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae, avaritia, nequitia, doli (Matth. XV). » Vides quantus et qualis exercitus hostium tuorum adversum te de tuo corde procedit? Isti nobis prima strage confodiendi sunt, isti prima acie prosternendi sunt. Horum si 108.1016C| subruerimus moenia, ipsos quoque ad internecionem caedere poterimus; ita ut non relinquamus qui renuntiet vel respiret. Si jam nullus ex his prorsus in nostris cogitationibus redivivus eruperit, tunc nobis per Jesum dabitur illa requies, ut unusquisque requiescat sub vite sua, et sub ficu sua, cum jam non sit qui exterreat filios Israel. Verumtamen transeunt Jordanem quadraginta millia virorum armatorum, accincti in conspectu Domini ab bellum; et tunc dicit Scriptura: « In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israel, ut timerent eum sicut et timuerant Moysen, dum adhuc viveret, » et reliqua. Fuerat quidem ista exsultatio filio Nave, ut dux populi illius apud eos quos regebat esset magnificus. Noster vero Jesus, Dominus meus, 108.1016D| dux et rector populi hujus, quomodo exaltatur in conspectu omnis generis filiorum Israel videamus: ego arbitror quod ipse semper apud Patrem exaltatus est et excelsus, sed hoc opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus Pater. Exaltatur autem in conspectu meo, cum mihi sublimitas et celsitudo divinitatis ejus aperitur. Quando ergo mihi excelsa ejus divinitatis revelata sunt? Tunc profecto cum Jordanem transirem, variis sacramentis futura arma tenerem ad praelia. « Et timuerunt, « inquit, Jesum sicut timuerant Moysen. » Omnis qui sub lege est, timet Moysen; cum vero ad Evangelium ex lege transierit, mutata observantia mutatur et timor, sicut Apostolus dicit: « Ego autem per 108.1017A| legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam, et cum Christo crucifixus sum cruci: vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). »

(IBID.) « Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, » etc. Transeuntes itaque filii Israel Jordanem, sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides, quos pro testimonio posuerunt in loco secundae circumcisionis, ad significandum nobis ut dum de lavacro consurgimus, apostolicae vitae exempla firmissima nobiscum gestare debeamus: quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum contueamur.

(IBID.) « Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, et 108.1017B| sunt ibi usque in praesentem diem. » Isti enim duodecim lapides qui positi sunt in medio Jordanis alveo, similiter significant apostolicum ordinem, sicut et illi qui de Jordane translati sunt, et in Galgalis constituti: quia necesse est ut quisquis gratiam baptismi suscipere desideraverit, hanc secundum apostolicam traditionem percipiat, et sic exspoliatus veterem hominem, novoque indutus, per omne tempus vitae suae in castris Ecclesiae manens, apostolicae doctrinae normam fide et opere servare contendat.

CAPUT VI. De secunda circumcisione filiorum Israel, quae fuit cultris lapideis facta in Galgalis, et quod fecerunt Phase in quarto decimo die mensis ad vesperum in campestribus Jericho, ubi comederunt de frugibus terrae, die altera azymos panes, quia defecerat eis manna.

(CAP. V.) « Eodem tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum. Haec autem causa est secundae circumcisionis. Omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus, qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis, incircumcisus fuit, » et reliqua. In hoc praecepto quaeritur cur dixerit, iterum: non enim unus homo bis circumcidendus erat; sed quia populus unus in quibusdam circumcisus, in quibusdam 108.1017D| non circumcisus, ideo dictum est, iterum, ut circumcisus iterum circumcideretur, non homo sed populus. Nam et sequentia id etiam ostendunt. Manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. Quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Jesus: illorum scilicet filios qui genuerunt in deserto, et contempserunt eos circumcidere, quod inobedientes erant legi Dei. Nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos eos qui habent Christiani baptismi sacramentum, hoc testimonio legis adjuvari se putent, quia nullus bis numero unus homo est circumcisus; sed populus qui jam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam vero 108.1018A| adhuc incircumcisus erat. Et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem Deus juberet, nunquid posset dicere ideo fuisse praeceptum quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi, aut ab aliquibus haereticis ab Israelitarum societate segregatis? Cum vero etiam satis appareat quare sit a Deo dictum, nullum hic possunt homines erroris sui patrocinium reperire. (Ex Isidoro.) Percunctentur inde Judaei quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali; semel enim circumcisus, ultra non habet quod secundo possit auferre. A nobis autem, quibus lex spiritalis est convenienter ista solvuntur. Dicimus enim circumcisionem primam fuisse per legem in Aegypto: sed si a lege transeat quis per baptisma Jordanis ad Evangelium, tunc accipit secundam 108.1018B| circumcisionem spiritalem per petram, qui est Christus, sicque tali circumcisione purgatus, caret Aegypti opprobio, id est, illecebra corporalium vitiorum. Nomen autem loci Galgala, quod interpretatur revelatio, ostendit dum in praeputio infidelitatis ambulaverit quisque per hujus vitae desertum, oculos ei esse caecatos. Videamus tamen quale sit hoc ipsum quod dicit, quia hodie abstulit opprobrium a filiis Israel. Omnes homines, etiamsi per Moysen eruditi sint, habent tamen opprobrium peccatorum. Quis erit similis etiam secundum legis observantiam factorum? Audi denique ipsum dicentem: « Secundum justitiam quae in lege est, conversatus sine querela (Phil. III); » ipse tamen pronuntiat, et dicit: « Fuimus enim et nos aliquando insipientes, 108.1018C| increduli, errantes, et servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem (Tit. II). » Non tibi videntur haec opprobria esse Aegypti? Sed ex quo venit Christus, et dedit nobis secundam circumcisionem per baptismum regenerationis, et purgavit animas nostras, abjicimus haec omnia, et pro his assumimus conscientiae bonae astipulationem in Deum. Tunc per secundam circumcisionem ablata a nobis sunt opprobria Aegypti, et purgata sunt vitia peccatorum. Nemo ergo, si integre conversus est, si ex corde penitus fideliter Jordanis fluenta digressus est, si secunda per Evangelium circumcisione purgatus est, praeteritorum metuat opprobia delictorum. Audis quia hodie abstuli a te opprobrium Aegypti. Hoc in 108.1018D| Evangeliis significat Dominus, cum dicit: « Remissa sunt tibi peccata tua, sed jam noli peccare, ne quid tibi deterius accidat (Joan. V). » Si enim post remissionem peccatorum ultra non peccas, vere ablatum est a te opprobrium Aegypti; si vero iterum peccaveris, iterum in te vetera revolventur: eo magis quia multo majoris criminis est Filium Dei conculcare, et sanguinem testamenti polluere, quam legem Moysi negligere; multo enim majoris opprobrii est, qui post Evangelium, quam ille qui sub lege positus, fornicatur, quia iste tollens membra Christi, facit ea membra meretricis. Vides ergo quam graviora et cumulatiora in te opprobria, si neglexeris, revolventur Denique jam te nemo reum arguet, sed sacrilego 108.1019A| crimine condemnat, quia dicitur: « An nescitis quia corpora vestra templum Dei est? si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III). »

(IBID.) « Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur, » et reliqua. Non enim sufficit nobis circumcidi, sed post circumcisionem sanari, id est, usquequo etiam cicatricem ipsum circumcisionis vulnus obducat. Quando enim cicatrix in vulnere circumcisionis obducitur? Ego arbitror quod circumcidi per Jesum, hoc est vitiis carere, malas consuetudines et pessima instituta deponere, foedos et inconditos mores, et quidquid ab honestatis et pietatis regula redundat, abscidere. Sed cum hoc in initiis facimus, ipsa novitatis quodammodo difficultate constringimur, et quasi 108.1019B| cum labore quodam et dolore animi, veteres consuetudines culpasque novella institutione mutamus. Et ideo, ut dixi, quaedam difficultas est in initiis exuere quae amputare possumus, prima et secunda suscipere. Hoc ergo mihi videtur tempus esse quod velut in dolore circumcisionis nostrae dicimur residere, usquequo obducta cicatrice sanemur. Obducimus autem cicatricem, cum jam nova instituta absque difficultate complemus, et in usum nobis vertitur quod prius quasi insolitum difficile videbatur. Et tunc vere jam sanati inducimur, cum vitiis carentes, virtutem novo usu vertimus in naturam.

(IBID.) « Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt phase quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho, et comederunt de 108.1019C| frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae: nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan. » Et fecerunt filii Israel pascha decima quarta die mensis. Non enim ante circumcisionem carnes agni comedere debent, id est, antequam sanentur; sed posteaquam sanati sunt, dicitur quia fecerunt pascha filii Israel decima quarta die mensis. Vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus, sed qui mundus fuerit et circumcisus, sicut Apostolus interpretatur dicens: « Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque diem festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in 108.1019D| azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V). » Sed tunc quidem quando exiit populus de terra Aegypti, portavit conspersum: cum panes non haberent, pluit eisdem manna; cum autem venerunt ad terram sanctam, et fructus ceperunt provinciae palmarum, defecit eis manna, et tunc edere coeperunt de frugibus terrae. Itaque tres partes ciborum generaliter describuntur. Unum quo vescimur exeuntes de terra Aegypti, sed hoc ad parvum tempus sufficit. Post hoc succedit manna. Tertio vero jam de terra sancta capimus fructus. In quibus differentiis, ut meae parvitatis intellectus assequitur, illud arbitror indicari, quod primus cibus est quem de Aegypto exeuntes nobiscum portavimus, id est, parva eruditio saecularis, 108.1020A| aut etiam si quis forte attigerit aliquid liberalium litterarum, quae exiguum in eremo aliquid juvare nos potest. In eremo vero positi, id est in hac in qua nunc sumus vita, tum et manna vescimur, per hoc quod divinae legis instructionibus erudimur. Qui vero meruit in terram repromissionis intrare, id est, ea quae a Salvatore promissa sunt consequi, ille edet fructus de regione palmarum. Vere fructum palmae inveniet, qui devicto hoste ad promissa pervenerit. Certum namque est quod quantacunque illa sunt quae nunc in lege Dei et divinis litteris intelligere possumus aut sentire, multo sublimiora et excelsiora erunt illa quae cessante aenigmate, facie ad faciem sancti quique merebuntur; quia quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, 108.1020B| haec sunt quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II).

CAPUT VII. Ubi princeps exercitus Domini apparuit Josue, quem ipse adoravit; et sermo Josue ad populum de expugnatione urbis Jericho.

(IBID.) « Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, et evaginatum tenentem gladium, perrexitque que ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam; sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis; locus enim in quo stas sanctus est. Fecitque Josue ut sibi 108.1020C| fuerat imperatum. » Respiciens oculis vidit principem militiae Domini, tanquam qui prius non respexerit, sed tunc cum principem militiae Domini visurus esset. Quem tamen Jesus cum vidisset, non eum velut communem hominem vidit, sed intellexit virtutem esse: nondum tamen intellexit ex divinis virtutibus, an ex contrariis una sit quae videtur, et ideo interrogat et perquirit, dicens: « Noster es, an adversariorum? » At ille ait: « Ego sum princeps militiae virtutis Domini: nunc adveni. » Et cum hoc audisset Jesus, adoravit et dixit: Domine, quid praecipis servo tuo? Quid est quod per hoc nos edocet Jesus? Illud est sine dubio quod dicit apostolus: « Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint (I Joan. IV). » Cognovit ergo Jesus non 108.1020D| solum quia ex Deo est, sed quia Deus est; non enim adorasset, nisi cognovisset Deum. Quis alius est princeps militiae virtutis Domini, nisi Dominus noster Jesus Christus? Omnis namque coeli militia, sive angeli, sive archangeli, sive virtutes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia haec quae per ipsum facta sunt, sub ipso principe militant qui est principum princeps, qui largitur principibus principatus. Ipse est enim qui dicit in Evangelio: « Esto tu potestatem habens super decem civitates (Luc. XIX). » Hic est qui accepto regno regressus est. Sed interim videamus quae praesens lectio ingerit. In Jericho est Jesus, adhuc hostes obtinent civitatem, et nondum ceperat eam Jesus. Jam 108.1021A| tamen dicitur ad Jesum: « Solve calceamentum tuum de pedibus tuis, locus enim in quo stas terra sancta est. » Et quomodo Jericho terra sancta est, quae ab hostibus retinetur? Sed ne forte hoc sit quod indicatur, quia quocunque venerit princeps militiae virtutis Domini, illuc locus erit sanctus; ego etiam aliquid amplius audeo et dico quia etiam et Moyses ubi stabat, per semetipsum non erat locus sanctus, sed quia Domini cum Moyse praesentia sanctificaverat locum. Et ideo dicitur ad eum: « Solve corrigiam calceamenti tui, locus enim in quo stas terra sancta est. » Unde et nos si vita et meritis accedamus ad Dominum, et digni efficiamur ut assistat nobis Deus, dicitur etiam ad nos ut solvamus a pedibus animae nostrae, si quid in eis vinculi 108.1021B| mortalis annexum est. Isti sunt enim pedes, quos lavit Jesus, quos nisi laverit non habebimus partem cum eo. Quod si ergo ab anima nostra et sensibus omne vinculum curae mortalis absolvamus, continuo libenter etiam nobis aderit et assistet Deus. Quae autem sunt in consequentibus videamus.

(CAP. VI.) « Jericho autem clausa erat atque munita a timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi. Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem. Sic facietis sex diebus; septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis Domini. Septiesque circuibitis civitatem, 108.1021C| et sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint, » etc. (Ex Isidoro.) Circumdatur Jericho, expugnaturque, adversus quam gladius non conducitur, aries non dirigitur, nec tela vibrantur: tubae solummodo sacerdotales septem diebus continuis adhibentur, sicque circumacta arca muri Jericho subruuntur. Jericho autem per interpretationem luna dicitur; luna vero mundi hujus speciem tenet, quia sicut luna menstruis completionibus deficit, ita hic mundus ad completionem temporum currens, quotidianis defectibus cadit. 108.1021D| In arca vero Ecclesia figuratur, in tubis autem aereis praedicatores fortes accipiuntur. Hanc ergo urbem Jericho diebus septem ferentes arcam Israelitae aeneis tubis clangentibus circumeunt, et muri ejus per arcae praesentiam, atque aerearum tubarum sonitu cadunt; quia in hoc tempore quod septem dierum vicissitudine volvitur, dum fertur arca, id est, dum orbem terrarum circumiens movetur Ecclesia. Veniens vero Dominus noster Jesus Christus, cujus ille prior filius Nave designabat adventum, mittit sacerdotes apostolos suos, portantes tubas ductiles, praedicationis magnificam coelestemque doctrinam. Sacerdotali tuba primus in Evangelio Matthaeus increpuit: Marcus quoque, Lucas et Joannes, suis singuli tubis 108.1022A| sacerdotalibus cecinerunt; Petrus etiam duabus Epistolarum suarum personat tubis: Jacobus quoque et Judas. Addidit nihilominus Joannes et tuba canere per ecclesias suas, et Lucas apostolorum gesta describens. Novissimus autem ille veniens, qui dixit: « Puto autem nos Deus apostolos novissimos ostendit (I Cor. IV), » et in quatuordecim Epistolarum suarum fulminans tubis, muros Jericho et omnes idololatriae machinas et philosophorum dogmata usque ad fundamenta dejecit. Movet me sane etiam illud quod historia refert, quia non solum sacerdotes tubis cecinerunt ut caderent muri Jericho, sed et audita voce tubae dicitur universus populus ululasse ululatu magno, vel sicut in aliis exemplaribus habetur, jubilasse jubilo magno. Et 108.1022B| quamvis iste sermo improprie translatus videatur; ἀλαλαγμὸς enim in Graeco scribitur, quod neque jubilum, neque ululatum proprie significat, sed illam magis ostendit vocem, qua belli tempore exercitus clamorem consonum tollens, unanimiter se cohortari ad bellum solet, tamen hic sermo in Scripturis jubilatio magis quam ululatio consuevit inscribi, ut ibi: « Jubilate Deo omnis terra (Psal. LXV); » Et iterum: « Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII). » Quod etiam me permovet dictum, quid istud tantum sit operis, quod beatum populum faciat. Non dixit, quia beatus populus qui scit mysteria, et qui scit coeli ac terrae et siderum rationem; sed « beatus, » inquit, « populus qui scit jubilationem. » In aliis timor Dei beatum 108.1022C| facit; sic enim dicit: « Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI). » Alibi etiam plures fiunt beati, sicut pauperes spiritu, vel mansueti, vel pacifici, vel mundi corde (Matth. V). Hic beatitudo profusa est, et tanta hic nescio quae causa beatitudinis indicatur, ut universum populum faciat beatum, qui tamen scierit jubilationem. Unde mihi videtur jubilatio ista indicare quemdam concordiae et unanimitatis affectum. Qui si incidat in duos vel in tres Christi discipulos, omnia quaecunque petierint in nomine Salvatoris praestat eis Pater coelestis. Si vero tanta fuerit beatitudo, ut universus populus concors et unanimus maneat, ut eadem dicant omnes, et in eodem sensu, et in eadem sententia permanentes, isto tali populo vocem unanimiter elevante, 108.1022D| fiet illud quod scriptum est in Actibus apostolorum (Cap. V), quia terraemotus factus est ubi tunc unanimes orabant apostoli, cum mulieribus et Maria matre Jesu. Et terraemotu facto destruentur et cadent omnia quae terrena sunt, et subvertetur mundus. Audi denique Dominum et Salvatorem nostrum, adhuc ipsum suos milites cohortantem, quomodo dicit: « Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI). » Illo ergo duce jam nobis victus est mundus, et muri ejus collapsi sunt, quibus homines saeculi nitebantur. Sed et unusquisque nostrum debet in semetipso ista complere. Habes in te Jesum ducem per fidem, fac tibi tubas ductiles, si sacerdotes es; gens enim regalis effecta es, et sacerdotium 108.1023A| sanctum de te dictum est: fac tibi tubas ductiles ex Scripturis, inde duc sensus, inde sermones; propterea enim tubae ductiles appellantur. In ipsis cane, et si in talibus cecineris tubis, id est, in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est, legis Mosaicae praecepta ab evangelicis non separaveris tubis; sed etiam jubilationis ex temetipso exigas consensum, id est, si cogitationum et sensuum tuorum populus qui intra te est concordem semper et consonam proferat vocem, et non aliquando verum dicas, aliquando personae potestatis adulantis mendacio maculeris: si non te aliquando blandum remissio faciat, aliquando iracundia truculentum; si non arrogans apud modicos, et apud superbos 108.1023B| humilis inveniris: denique si non pugna intra te geritur, dum concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. (Ex Isidoro.) Si haec intra te jam consonant et concordant, vocem jubilationis cito emittis, quoniam destructus et dejectus est mundus, qui fuit ante tibi rebellis: et ad praedicantium voces, quasi ad tubarum sonitum muri Jericho, id est, elati mundi ac superba infidelitatis obstacula corruunt, donec in fine temporum mors novissima inimica destruatur. Et ex impiorum perditione unica domus Raab, tanquam unica Ecclesia liberatur, munda a turbine fornicationis, per fenestram confessionis, in sanguine remissionis. Ista enim meretrix in Jericho tanquam in mortali hoc saeculo moratur, quae ut salvari possit, per fenestram 108.1023C| domus suae, tanquam per os corporis sui, coccum mittit, quod est sanguinis Christi signum pro remissione peccatorum confiteri ad salutem. Qui inventi sunt in domo illius, salvati sunt ab interitu urbis, et quicunque intra Ecclesiam reperiuntur, ipsi tantum salvantur; extra hanc autem domum, id est, extra Ecclesiam, nemo salvatur.

(IBID.) « Dixitque Josue ad omnem Israel: Vociferamini; tradet enim vobis Dominus civitatem. Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in eis sunt, Domino. Sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt; abscondit enim nuntios quos direximus. Vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quidpiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra 108.1023D| Israel sub peccato sint atque turbentur, » et reliqua. Tale est quod indicatur in his verbis: Videte ne quid in vobis saeculare habeatis, ne saeculares nequitias, ne tergiversationem de saeculo vobiscum ad ecclesiam deferatis, sed anathema vobis sit omnis conversatio saecularis. Nolite divinis mundana miscere, nolite negotia saecularia Ecclesiae servitiis inserere. Hoc est quod Joannes Epistolae suae personat tuba, dicens: « Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II). » Et Paulus similiter: « Nolite, » inquit, « conformari huic saeculo (Rom. XII); » qui enim hoc faciunt, accipiunt de anathemate. Sed et illi qui (verbi causa) cum Christiani sint, solemnitates gentilium 108.1024A| celebrant, anathema in Ecclesiam introducunt; qui astrorum cursibus vitas hominum et gesta perquirunt, qui volatus avium, et caetera hujusmodi quae in saeculo prius observabantur inquirunt, de Jericho anathema deferunt in Ecclesiam, et polluunt castra Domini, et vinci faciunt populum Dei. Sed et multa alia peccata sunt, per quae anathema de Jericho introducitur in Ecclesiam per quae populus Dei vincitur et prosternitur ab inimicis. Aut non Apostolus haec eadem praecipit, cum dicit: « Modicum fermentum totam massam corrumpit? » (I Cor. V.)

CAPUT VIII. De eo quod Raab meretricem et domum ac familiam ejus Josue fecit vivere et habitare in medio filiorum Israel, et de maledicto prolato contra urbem Jericho

(IBID.) « Raab vero meretricem, et domum patris ejus, atque omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios quos miserat, ut explorarent Jericho. » Velim requirere a Judaeis et ab his qui Christiani quidem dicuntur, sed in Scripturis adhuc sensum Judaicum servant, quomodo exponant Raab meretricem adjectam esse domui Israel usque in hodiernum diem. Quomodo Raab usque in hodiernum diem adjecta esse dicitur? Hoc enim Scripturae sanctae moris est, dicere de his quae usque in finem vel vitae vel saeculi permanent. Verbi causa, ut ait: 108.1024C| « Hic pater est Moabitarum usque in hodiernum diem (Gen. XIX), » quod significat, usque in consummationem saeculi. Et iterum in Evangelio dicitur: « Quia diffamatus est hic sermo apud Judaeos usque in hodiernum diem (Matth. XXVIII), » id est, usquequo saeculum stat. Raab vero mulier quomodo adjecta esse dicitur domui Israel usque in hodiernum diem? Nunquid non matri successio posteritatis ascribitur, ut videatur in sobolis reparatione servari? an magis intelligendum est quod vere Israeli juncta est ac sociata usque in hodiernum diem? Et si vis manifestius videre quomodo Raab jungitur Israeli, intuere quomodo ramus oleastri inseritur in radicem bonae olivae; et intelliges quo modo hi qui inserti sunt fide, Abrahae et Isaac et 108.1024D| Jacob, recte appositi dicuntur et adjecti ad Israel usque in hodiernum diem: quia in illorum radice nos rami oleastri ex gentibus assumpti, qui aliquando meretricabamur, lignum et lapidem pro Deo colentes, appositi sumus usque in hodiernum diem, et facti sumus per fidem Christiani.

(IBID.) « In tempore illo imprecatus est Josue dicens: Maledictus vir ille coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. » Hanc imprecationem impletam esse temporibus regum manifestum est, cum in libro primo Malachim de temporibus regni Achab ita scriptum est: « In diebus 108.1025A| ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho: in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus (III Reg. XVI). » Patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est: et cum urbe aedificata portas munire tentaret, novissimum filiorum cognomento Segub amisit: quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit, « Maledictus, » inquiens, « vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. » Quia vero Ahiel vivens Deo, Bethel interpretatur domus Domini, Ahiel de Bethel 108.1025B| destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit: quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit; quia et fundamenta fidei a quibus bona aedificia inchoare, et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit.

CAPUT IX. De eo quod Acham filius Charmi usurpavit sibi de anathemate urbis Jericho, et vindicta in eum prolata.

(CAP. VII.) « Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus in omni terra vulgatum est: filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare, de tribu Juda, tulit aliquid de anathemate. Iratusque Dominus contra filios Israel, » etc. (Ex Augustino.) In eo quod factum est ut Achan de tribu Juda furaretur de anathemate civitatis Jericho contra praeceptum Domini, et propter ejus peccatum tria millia quae missa fuerant in Hai dederunt terga hostibus, et occisi sunt ex eis triginta sex viri, et populo graviter 108.1025D| territo, Jesus cum senioribus se prostravit ad Dominum, eique responsum est ideo factum esse quod peccaverat populus; minatus est etiam Deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de seipsis; et quod ostensus est qui defecerat, nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo juste pro alterius peccatis in alios vindicetur; maxime quia in lege Dominus dixit (Ezech. XVIII), nec patres pro filiorum, nec filios pro patrum peccatis esse puniendos. An illud judicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant; Dei autem judicia non sint ejusmodi, qui alto et invisibili consilio suo novit quatenus extendat etiam temporalem hominum 108.1026A| poenam salubremque terrorem? Non enim aliquid dirum, (quantum attinet ad universi mundi administrationem) contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri; et tamen apud eos qui talia metuunt, disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tanquam unius corporis et hominis unius alia pro aliis sint membra sollicita. Nec tamen credendum est etiam poenis quae post mortem irrogantur, alium pro alio posse damnari: sed in his tantum rebus hanc irrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo finirentur. Simul etiam ostenditur quanta connexa sit in populo societate ipsa universitas, ut non in se ipsi singuli sed tanquam partes in toto aestimentur. 108.1026B| Per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus universus, tanquam in corpore universo quaerere quod commissum est. Simul etiam significatum est quantum mali fieret, si universa illa congregatio peccasset, quando nec unus quidem ita potuit judicari ut ab eo possent caeteri esse securi. At vero si Achan ab aliquo inventus atque comprehensus, et illius criminis reus ad judicium Jesu fuisset adductus, nequaquam putandum est, hominem judicem, vel pro illo et cum illo quemquam alium qui societate facti ejus minime teneretur, fuisse puniturum. Neque enim ei mandatum legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne judicio suo quod in hominem homini jussum sive permissum est, alterum pro alterius 108.1026C| peccato arbitretur esse plectendum. Longe autem secretiore justitia judicat Deus, qui potens est etiam post mortem (quod homo non potest) vel liberare vel perdere. Visibiles igitur afflictiones hominum, sive mortes, quoniam his quibus ingeruntur et obesse et prodesse possunt, novit Dominus in occulto providentiae suae, quemadmodum juste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis videtur ulcisci. Poenas vero invisibiles, quae nonnisi nocent et prodesse non possunt, ita nullus Deo judice pro alienis peccatis luit, sicut homine judice luere nullus nisi pro sua culpa istas visibiles debet. Hoc enim praecepit homini judici Deus in his quae ad humanum judicium pertinent vindicanda, quod in suo judicio facit ipse, 108.1026D| quo potestas non aspirat humana.

(IBID.) « Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque, et pallium, et auream regulam, filiosque ejus et filias, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem, et omnis Israel cum eo, duxerunt eos ad vallem Achor, ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac: lapidavitque eum omnis Israel, et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt. Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem: et aversus est furor Domini ab eis: vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie. » (Ex Augustino.) 108.1027A| Merito quaeritur, cum Dominus propter illum qui de anathemate furtum faceret, praeceperit eum qui fuisset ostensus cremari, cur eum ostensum Jesus lapidari potius a populo fecerit. An ita eum mori oportuit quemadmodum Jesus, qui propius Dominum sequebatur, verba jubentis intelligere potuit? Unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellaverit Dominus, quam credendum Jesum aliud fecisse quam jusserat Dominus. Nam neque ad intelligendum verba Domini quisquam potuit esse sapientior, nqeue ad facienda quisquam obedientior. Proinde ignis nomine poenam potuisse significari, Scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israel: « Et eduxi vos de fornace ferrea ex Aegypto (Deut. IV); » ubi utique 108.1027B| duram tribulationem intelligi voluit. Duae mihi autem causae occurrunt (non ut ambae sint, sed ut altera ex eis) cur non ille cum suis omnibus evidenti igne crematus sit. Si enim peccatum ejus Dominus tale esse judicavit quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum, propter ipsam expiationem et purgationem congruenter illa poena ignis nomen accepit. Neque ad hunc intellectum quisquam tendere admonetur, si eum proprie visibilis ignis exureret, sed in eo quisque remanere quod aperte videbat impletum, nec aliquid ultra quaereret. Nunc vero cum propter Dei verba, et factum suum, quo praevaricari illa verba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse, eleganter agnoscere illa poena hominem, ne in posterum peccato 108.1027C| illo interiret, fuisse purgatum. Quod significant etiam vasa in libro Numerorum, quae jubentur igne purgari (Num. XXXI). Si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam vitam gehenna susciperet, ideo Jesus voluit eum lapidari, ut quod a Domino dictum est igni cremabitur: ut illud admoneret intelligi, quod Dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. Si enim dixisset Dominus: Igni eum cremabitis et omnia ejus, huic sensui locus nullus esset? Cum vero ita positum est ut magis videatur Deus quod ei futurum esset praedixisse, quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse, melius non potuit facere Jesus qui divina verba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum 108.1027D| lapidibus potius quam flammis interimeret; ne in illis ignibus verba Domini viderentur impleta, quae ob aliud dicta volebat intelligi. Nec movere debet quod non ipsum tantum, sed etiam omnia quae sunt ejus, Deus cremanda igni praedixerit. Sic enim ait: Igni cremabitur et omnia quaecunque sunt ei: omnia enim quaecunque sunt ei, opera ejus possunt intelligi, quae cum illo dixit esse concremanda; nam sicut dicit Apostolus de quibusdam operibus igne consumptis, « ipse autem salvus erit (I Cor. III). » Si hujus peccatum ita intelligendum est ut etiam aeterno igne puniatur, filios ejus et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat, populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit: non 108.1028A| tamen hoc judicio humano, sed prophetico spiritu fecit Jesus; sive ita intelligens « omnia quae sunt ei, » ut nec filios censeret exceptos, lapidationis etiam poenam pro igne ingerens; sive opera ejus quae post mortem Deus in illo fecerat crematurus, non solum per caetera quae illi erant, verum etiam per filios ejus significans. Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. Mors quippe ista, quae omnes manet, quamvis de primo peccato veniat; tamen quia ita nati sumus ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. Unde legitur de quodam: « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). » Quo ergo judicio Dei vel misericordia fuerit irrogata, 108.1028B| sive filiis ejus, sive illis triginta sex viris, cum omnes ab ejus peccato alieni fuerint, latet apud eum apud quem non est iniquitas. Verum illud in promptu est quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est, et tanto vehementius timuerunt caeteri factum ejus imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque justum populi odium dari, et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat peccato suo secum consumptis suis posteris emori. Sed et illud non otiose transcurrendum est, quod uno peccante ira super omnem populum venit. (Ex Adamantio.) Hoc quomodo accidit? Quando sacerdotes qui populo praesunt erga delinquentes benigni volunt videri, et verentes peccantium linguas, ne 108.1028C| forte male de his loquantur, sacerdotalis severitatis immemores, nolunt quod scriptum est complere: « Peccantem coram omnibus argue, ut et caeteri metum habeant (I Tim. V); » et iterum: « Auferte malum de vobis ipsis (I Cor. V); » nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem: « Tradidi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (Ibid.). » Neque illud evangelicum implere student, ut si viderint etiam post correctionem duobus vel tribus arbitris contemnere, et si post Ecclesiae correptionem non fuerit emendatus, de Ecclesia expulsum velut gentilem habeant ac publicanum (Matth. XVIII); et dum parcunt uni, universae Ecclesiae moliuntur interitum. Sed videamus ne forte interioris intelligentiae sit tanta et 108.1028D| tam gravis acerbitas ista peccati. (Ex Isidoro.) Multa est in verbis et multa est in philosophorum et rhetorum sermonibus pulchritudo, qui omnes de civitate sunt Jericho, id est, hujus mundi homines. Jericho itaque, ut dictum est, mundi gerit figuram. De anathemate ergo ejus fraudans, in tabernaculo suo abscondit, qui saeculares mores in secretis ecclesiae inserit: qui sub cultu Dei manens, solemnitates saeculi vel spectacula diligit; qui sortilegos, aruspices et augures inquirit; vel qui caeteros ritus persuadet qui prius in Jericho, id est, in hoc saeculo, habebantur. Iste ergo, quia post fidei indumentum, conversationis saecularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit. Sed et 108.1029A| ille de anathemate Jericho fraudat, qui in ecclesiam haereticorum infert dogmata, et superstitiosa saecularium litterarum studia. Haec enim est regula aurea, luculento sermone aptata: hanc fraudati sunt Arius, Marcion et Basilides; furati sunt enim isti regulas aureas de Jericho, et philosophorum sectam non rectam in Ecclesiam conati sunt introducere et maculare omnem Ecclesiam Domini, ita ut alii multi perderentur per eos: ideoque abjecti pro anathemate, quasi acervo lapidum, ita multitudine peccatorum suorum oppressi atque exstincti sunt: quorum auctor ac peremptor ex Ahi, hoc est, diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam evicerunt, rursus separatus evincitur, atque a populo Dei suspensus ligno, crucis virtute necatur.

CAPUT X. De expugnatione urbis Ahi et interfectione regis ipsius.

(CAP. VIII.) « Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides; tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Ahi. Ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum, urbemque, et terram: faciesque que urbi Ahi, et regi ejus, sicut fecisti Jericho et regi illius: praedam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam. Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Ahi, et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, praecepitque eis dicens: Ponite insidias post civitatem, 108.1029C| nec longius recedatis, et eritis omnes parati. Ego autem et reliqua multitudo quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem, » etc. (Ex Augustino.) Quod Deus jubet loquens ad Jesum ut constituat sibi retrorsum insidias, id est, insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus, hinc admonemur non injuste fieri ab his qui justum bellum gerunt, ut nihil homo justus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut justum bellum suscipiat, cui bellare fas est: non enim omnibus fas est. Cum autem justum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis vincat, nihil ad justitiam interest. Justa autem bella definiri solent quae ulciscuntur injurias: si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit quod a 108.1029D| suis improbe factum est, vel reddere quod per injurias ablatum est. Sed etiam hoc genus belli sine dubitatione justum est quod Deus imperat, apud quem non est iniquitas, et novit quid cuique fieri debeat. In quo bello ductor exercitus, vel ipse populus, non tam auctor belli quam minister judicandus est. Jesus mittens ad Ahi debellandum triginta millia bellatorum, ait illis: « Vos insidiabimini post civitatem, et non longe eritis a civitate, et eritis omnes parati: et ego, et omnis populus qui mecum est, accedemus » ad civitatem: et erit cum exierint qui commorantur in Ahi in obviam nobis, sicut et antea, fugiemus a facie illorum. Et cum exierint post nos, abducemus illos de civitate, et dicent: Fugiunt isti 108.1030A| a facie nostra sicut antea. Vos autem exsurgetis ex insidiis, et ibitis in civitatem. Secundum verbum istud facietis: ecce, praecipio vobis. Quaerendum est utrum omnis voluntas fallendi pro mendacio deputanda sit; et si ita est, utrum possit justum esse mendacium quo ille fallitur qui dignus est falli: et si nec hoc quidem mendacium justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est ad veritatem referatur. Jubetur a Deo dux populi Jesus in duas partes dividere populum, ut pars simulet fugam, pars autem subsistat in insidiis, quibus decipiatur Ahi. Quibus ita dispositis, rex Ahi videns Jesum et filios Israel eminus, concitatur adversus eos in praelium: illis vero simulantibus fugam, isti acrius insectantur, et velut 108.1030B| spolia ducturi de hostibus, omnes simul procedunt, ita ut, ut Scriptura dicit, relinquerent vacuam civitatem. Sed posteaquam in constitutum progressi sunt locum, conversus Jesus signum dedit ut exsurgerent qui in insidiis erant, et dorsa hostium caederent: et ita illi novissimi et isti primi medios hostes conclusos interimunt universos: et hoc modo victis his qui habitabant Ahi, regem eorum suspenderunt in ligno. His auditis, verisimile est auditores dicere: Quid mihi haec? quid mihi confert si cognoscam quod devicti sunt qui habitabant Ahi? quia si non similia, aut etiam potentiora bella, vel gesta sint vel gerantur, haec fuit cura Spiritus sancti ut, relictis tot tantarum nobilium excidiis urbium, praelium civitatis Ahi inscriptum sacris voluminibus mandaretur. Primo 108.1030C| propter peccata victi sumus, et hi qui habitabant Ahi quamplurimos ex nobis interfecerunt. Ahi interpretatur chaos, chaos autem locum vel habitaculum esse novimus contrariarum virtutum, quarum rex et principes diabolus est. Adversum hunc veniens Jesus, in duas partes dividit populum, et alios quidem in primis statuit, alios in posterioribus, qui ex insperato post tergum veniant inimicorum. Et vides num prima pars est populi illa de qua dicit: « Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV), » et de qua dicit Apostolus: « Gratia autem et pax omni homini operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II), » id est, gentili. Prior ergo iste populus qui in primis statuitur, et quasi fugiens cum Jesu; posterior vero populus, qui ex gentibus congregatur, 108.1030D| quinque ex insperato venientes (quis enim speraret gentes salvari?) acrius post tergum adversarios caedunt. Et sic utique populus mediam turbam daemonum sternit et vincit. Sed fortasse dicis mihi: Quomodo ergo quasi fugiens ponitur populus prior, et velut consequentes fugeret? Etenim versi sunt qui sequuntur Jesum a legalibus oneribus et praeceptis, ab observatione sabbati, a circumcisione carnis, a jugulatione hostiarum. Sed iterum non fugit, quia secutus est Jesum, perfectionem et plenitudinem legis. Post omnia autem is etiam rex Ahi in ligno gemino dicitur esse suspensus. Hoc in loco mysterium tegitur quamplurimos latens, sed orantibus nobis tentabimus haec omnia, non nostris opinionibus, sed 108.1031A| Scripturae divinae testimoniis aperire. In superioribus diximus regem Ahi diabolo posse conferri, hic quomodo gemino ligno crucifixus est, operae pretium est noscere. Crux Domini nostri Jesu Christi gemina fuit. Mirus tibi sermo fortasse et novus videtur. Quod dico crux gemina fuit, hoc est, gemina ratione constat et duplici; quia visibiliter quidem Filius Dei in carne crucifixus est; invisibiliter vero in hac cruce diabolus cum principatibus et potesta tibus affixus est cruci. Non tibi hoc videtur verum, si tibi horum testem produxero apostolum Paulum? Audi ergo de his quid ipse pronuntiat: « Et quod erat, inquit, contrarium nobis, tulit illum e medio, affigens cruci suae, exuens principatus et potestates traduxit libere, triumphans eos in ligno crucis (Col. II). » Licet et in aliis exemplaribus habeatur, « triumphans eos in semetipso. » Sed apud Graecos habetur, in ligno. In ligno ergo duplex ratio est Dominicae crucis: una illa quam dicit apostolus Petrus, quod Christus crucifixus reliquit nobis exemplum. Et haec secunda crux illa tropaeum de diabolo fuit, in quo crucifixus est et triumphatus. Ideo denique apostolus Paulus dicebat: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). » Vides quia et hic Apostolus duplicem crucis prodidit rationem. Duo enim sibi contraria dicit esse crucifixa: sanctum et peccatorem, mundum et illam formam sine dubio quam superius diximus Christi et diaboli. Nos enim crucifigimur mundo tunc, cum veniens 108.1031C| princeps mundi hujus in nobis non invenit quidquam; et nobis crucifigitur mundus, cum peccati concupiscentiam non recipimus. Sed si quis forte est attentior auditor, potest dicere: Forma quidem rerum videtur esse conveniens; sed adhuc illud me movet quod diabolus et exercitus suus, quantum ad historiae ostenditur figuram, interemptus est. Et quomodo videmus adhuc diabolum et contrarias potestates in tantum valere adversus servos Dei, ut etiam apostolus Petrus cum ingenti cautela praemoneat et dicat observandum esse, « quia adversarius noster diabolus, sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). » Videamus ergo si et hic dignum aliquid sancti Spiritus eloquiis possumus invenire. Adventus Christi, unus quidem in humilitate 108.1031D| compertus est, alius vero speratur in gloria; et hic primus adventus in carne, mystico quodam sermone, in Scripturis sanctis umbra ejus appellatur, sicut et Jeremias propheta dicit: « Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui nos diximus; in umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV). » Sed et Gabriel, cum evangelizaret Mariae de nativitate ejus, dicit: « Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I); » propter quod intelligimus primo hoc adventu ejus adumbrari, quorum adimpletio et perfectio in secundo consummetur adventu. Unde Apostolus dicit, « quia resuscitavit nos cum ipso, simulque sedere fecit in coelestibus (Eph. II). » Et utique nondum videmus credentes aut resuscitatos esse jam, aut in 108.1032A| coelestibus considere. Sed umbrata sunt quidem haec nunc per fidem, quia mente et spe a terrenis et mortuis operibus elevamur, et cor nostrum erigimus ad coelestia a terra. Implebitur tamen hoc in secundo adventu ejus, ut ea quae nunc fide et spe praesumimus, tunc etiam rerum effectu corporaliter teneamus. Ita ergo de diabolo intelligendum est, quod victus est quidem et crucifixus est, sed his qui crucifixi sunt cum Christo; omnibus autem credentibus, et universis populis tunc erit crucifixus. Tunc complebitur illud quod dicit Apostolus; « quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV). » Est ergo et in hoc etiam latens figurae mysterium; nam et dividetur populus in duas partes: erunt et alii primi, et alii postremi; 108.1032B| qui cum ad Jesum unum conspiraverint, jam tunc ultra omnino non erit diabolus, quia jam non erit mors. Vis tibi etiam haec divinis testimoniis comprobemus? Audi Apostolum dicentem: « Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV). » De diabolo autem ait: « Novissimus inimicus destruetur mors (I Cor. XV); » qui tunc vere vincitur, cum mortale hoc absorbeatur a 108.1032C| vita.

(CAP. VIII.) « Igitur omnibus interfectis qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem, » et reliqua. Quid putas esse quod Jesus fugiens designabat? Videamus ne forte sit aliquid quod fugiendo vincamus: et est aliqua perfecta virtus in fuga. Paulus nos apostolus docet, dicens: « Fugite fornicationem (I Cor. VI); » vides ergo quemdam spiritum fornicationis quem fugere debemus, quicunque caste et pie in Christo et pudice volumus permanere. Ista fuga beatitudinem confert. Et non solum fornicationis spiritus fugiendus est, sed simili modo, sicut dictum est, « fugite fornicationem, » audiamus quid dicit ad nos. Fugite 108.1032D| iram, fugite avaritiam, fugite invidiam et livorem, fugite detractiones et mala colloquia (Col. III; I Pet. II; Eph. V); quae tamen nescio quis evadat. Iste talis erat exercitus Ahi, quem Jesus fugiendum docebat milites suos: et de his fortasse mandat discipulis suis, dicens: « Si vos persequantur in una civitate, fugite in aliam (Matth. X). » Quod si in aliam persequuntur, fugiamus in tertiam. Vult ergo nos fugere ab hujusmodi hostibus, vult nos longe effici ab hujusmodi malis.

(IBID.) « Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum, donec interficerent omnes habitatores Ahi, » et caetera. Haec cum legunt Judaei, crudeles efficiuntur, et humanum 108.1033A| sanguinem sitientes, putantes quia et sancti ita percusserunt eos qui habitabant Ahi, ut non relinqueretur ab eis qui salvus fieret et neque qui fugeret: non intelligentes in his verbis adumbrari mysteria, et hoc a nobis magis indicari, quod ex his quorum chaos est habitaculum, et qui regnaverunt in abysso daemonibus, nullum penitus relinquere debeamus, sed omnes interimere. Interimimus autem daemones, non ipsam eorum substantiam perimentes: sed quia opus eorum ac studium hoc est ut peccare homines faciant, et haec est illorum vita si nos peccemus, sine dubio interitus eorum est si non peccemus. Interficiuntur ergo habitatores Ahi, sancti quique perimunt, et non dimittunt ex eis ullum: hi sine dubio qui cum omni diligentia servant cor 108.1033B| suum, ne de eo cogitationes malae procedant. Sed et qui observant os suum, ut omnis sermo malus ex ore eorum non procedat. Hoc est non ullum relinquere qui effugiat cum eis, nec sermo effugiat malus. Agite ergo et vos: praeparemus nos ad hujusmodi praelia, percutiamus Ahi in ore gladii, et exstinguamus omnes habitatores chaos, omnes contrarias virtutes. Utinam et ego modo dum loquor ad vos verbum Dei, cor pectoris pulsare possim! quod si fecero, certum est quod gladio oris mei percutiam fornicationem, percutiam malitiam, refrenem furorem, et si qua alia sunt mala, in ore gladii, hoc est, oris mei sermone, restinguam, et non derelinquam ex eis qui salvus fiat, neque qui effugiat. Si enim omnes hostes nostros exstinxerimus, tunc vere diem 108.1033C| festum celebrabimus Deo, et, devictis adversariis, laeta solemnitate gaudebimus. Tale aliquid mihi etiam videtur sanctus propheta in psalmis designare, ubi dicit de se, quia « in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Psal. C). » Si enim civitas Domini Ecclesia Dei viventis accipitur, ejiciunt doctores de Ecclesia et interficiunt eos qui operantur iniquitatem, contrarias daemonum adversariasque virtutes, quae cogunt homines ad peccatum docendo et instituendo, et occulta in divinis litteris ex locis talibus, in qualibus nunc sumus, mysteria reserando. Sive civitatem Domini uniuscujusque nostrum animam intelligamus, quae aedificatur a Domino ex lapidibus vivis, id est, ex virtutibus 108.1033D| variis et diversis. De ipsa quoque civitate sanctus quisque et diligens ejiciet peccatores, id est, cogitationes pessimas et cupiditates pravas interficiet in matutino ortus sui. Justus enim dicit: « In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus (Psal. LXII). » Quod est istud matutinum, nisi Dominus noster Jesus Christus, qui est lux vera oriens in cordibus nostris, atque illuminans ignorantiae nostrae tenebras, facit nos in lumine suo lumen videre? Si quando ergo legas in Scripturis justorum pugnas, caedes ac strages interemptorum, et quia sancti nullis penitus hostium parcunt; quin imo et si pepercefint, reputari eis in peccatum, sicut reputatum est Sauli, qui vivum servaverat Agag regem Amalec; 108.1034A| hoc modo quo supra exposuimus, intellige bella justorum, quia haec bella ab eis adversum peccatum geruntur. Quomodo manebunt justi, si vel parvum aliquid peccati in semetipsis servaverint? Et ideo dicitur de eis quia non dereliquerunt nec unum qui salvus fieret et qui effugeret.

(IBID.) « Praecepitque Josue, deposueruntque cadaver ejus de cruce, projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem, » et reliqua. Quid significat quod cadaver regis Ahi, per praeceptum Josue de cruce depositum, projicitur in introitu civitatis, nisi quod diabolo damnato per passionem Christi, statim ei in ingressu fidei et baptismatis perceptione, a quibusque credentibus, secundum 108.1034B| Salvatoris nostri mandatum, renuntiatur, et ejus cultui penitus contradicitur? « Congesto super eum magno acervo lapidum, » hoc est, multitudine durarum sententiarum, quibus ejus perfidia seu nequitia improbatur atque damnatur? Quae congeries permanet usque in praesentem diem, quia damnationis suae opprobrium ipsi diabolo et angelis ejus perseverat in perpetuum: quia sicut illorum correctio nunquam erit, ita damnationis poena nunquam cessabit.

(IBID.) « Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israel in monte Ebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, » et reliqua. Videamus quid in his omnibus indicatur, et quid praesens lectio nobis aedificationis acquirat. Omnes qui in Jesum 108.1034C| Christum credimus, lapides vivi esse dicimur, quod Scriptura praenuntiat dicens: « Vos autem estis lapides vivi aedificati domus spiritalis, hostias acceptabiles offerentes Deo per Jesum Christum (I Petr. II). » Sicut autem in istis terrenis lapidibus observari novimus, et hi quidem lapides qui validiores sint et potentiores primi in fundamenta ejiciantur, ut ipsis credi et superponi possit totius aedificii domus; alii vero qui sequentes sunt, id est paulo illis inferiores, proximi illis qui in fundamento sunt, ordinantur; qui vero plus inferiores sunt, paulo superius a fundamento; tum deinde in corpore lapidum, qui infirmiores sunt, in superioribus et prope ipsa jam tecti fastigia collocantur: ita nunc etiam intellige de lapidibus vivis aliquos esse in fundamentis 108.1034D| hujus spiritalis aedificii. Qui autem sunt isti qui in fundamentis collocantur? Apostoli et prophetae. Sic enim dicit Paulus haec ipse docens: « Aedificati, inquit, super fundamentum apostolorum et prophetarum, in ipso angulari lapide Jesu Christo Domino nostro (Eph. II). » Ut autem te promptiorem, o auditor horum, praeparares ad hujus aedificii constructionem, ut lapis aliquis inveniaris vicinior fundamento, disce quia et ipse Christus hujus quod nunc descripsimus aedificii fundamentum est. Sic enim dicit Apostolus: « Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). » Beati ergo qui super istud nobile fundamentum aedificantes, religiosa et 108.1035A| sancta construxerint opera. Sed in hoc aedificio ecclesiae esse oportet altare; unde ego arbitror quod quicunque ex vobis lapidibus vivis apti sunt, in hoc et prompti, ut orationibus vacent, ut diu noctuque obsecrationes offerant Deo, et supplicationum victimas immolent, ipsi sunt ex quibus aedificat Jesus altare. Sed intuere quid laudis ipsis lapidibus altaris ascribitur? Sicut dixit, inquit, legislator Moyses: Aedificate altare ex lapidibus integris, quibus ferrum non est injectum. Quid putas sunt isti integri lapides? Novit uniuscujusque conscientia quis sit integer, et quis sit incorruptus, immaculatus in carne et spiritu. Jacula maligni ignita concupiscentiae non recipit, sed scuto ea fidei restrinxit et repulit. Vel quis est ille qui ferrum pugnae, ferrum belli, ferrum 108.1035B| litium nunquam recepit; sed semper pacificus fuit, semper quietus et mitis, et Christi humilitate fundatus? Isti ergo sunt lapides vivi, ex quibus Dominus 108.1036A| noster altare construxit lapidibus integris, quibus ferrum non est injectum, ut offerat super eos holocausta et sacrificium salutis. Ego puto quod isti tales lapides integri et incontaminati sancti apostoli esse possint, omnes simul unum altare facientes propter unanimitatem atque concordiam. Sic enim referuntur omnes, simul unanimiter orantes et aperientes es suum, dixisse: « Tu, Domine, qui corda omnium nosti (Act. I). » Isti ergo qui poterunt unanimes una voce atque spiritu orare, ipsi fortasse digni sunt qui debeant simul omnes unum altare construere, super quod Jesus sacrificium offerat Patri. Tamen et nos tentemus dare operam, ut eadem dicamus omnes, unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam gerentes; sed in uno 108.1036B| sensu atque in eadem sententia permanentes; si forte possimus etiam nos apti effici lapides ad altare: non enim deserit nos Dominus Deus noster.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De eo quod Josue Deuteronomium legis Moysi scripsit super lapides coram filiis Israel, et legem benedictionis atque maledictionis coram omni populo recitavit. 108.1035|

(IBID). « Et scripsit Josue super lapides Deuteronomium 108.1035C| legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel. » Scripsit, inquit, Jesus super lapides altaris Deuteronomium legis Moysi, et scripsit in conspectu filiorum Israel. Quomodo scripsit et quomodo potuit tunc filius Nave super lapides altaris legem totam describere? Ergo prout voluit typum adumbravit. Nos interim videamus quomodo noster Jesus in lapidibus vivis et integris scripserit Deuteronomium, quod secundae legis latio dicitur. Si ergo vis videre quomodo, prima lege infirmata, secundam legem scribat Jesus, audi eum in ecclesiis dicentem: « Dictum est antiquis: Non occides; ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, homicida est (Matth. V). » Et iterum: « Dictum est antiquis, Non moechaberis; ego autem dico vobis quia qui viderit 108.1035D| mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Ibid., v. XXVII). Dictum est antiquis, Non perjurabis; ego autem dico vobis, Nolite jurare omnino (Ibid., v. XXXIII). » Vides Deuteronomium quod scripsit Jesus in lapidibus vivis et integris, in tabulis cordis carnalibus, non atramento, sed spiritu Dei vivi. Si autem vis evidentius noscere in quibus cordibus Jesus scripserit legem, et in quibus non scripserit, etiam hoc tibi ex Scripturarum auctoritate patefaciam, ut consolationem capias tu qui ex gentibus vocatus es, nec verearis eorum jactantiam, qui legem Moysi et tabulis et chartulis inscriptam se accepisse gloriantur. In quorum cordibus Dominus Jesus inscripserit legem, Paulus dicit: « Cum enim gentes quae legem non 108.1036B| habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, hujusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente eis conscientia (Rom. II). » Si ergo videas gentes ad Jesum venire, et credere ei, et opus legis implere quod illi qui legem acceperant 108.1036C| implere non possunt, non dubites de eis dicere quia Jesus in istis lapidibus integris Deuteronomium scripsit. Movet me sane quod addidit in consequentibus Scriptura: « Et scripsit, inquit, Jesus super lapides Deuteronomium coram filiis Israel. » Quomodo potuerit tam magnum librum, vel assistentibus et permanentibus filiis Israel, describere, ita ut non discederent usquequo scriptura tot versuum finiretur? Vel etiam, quomodo potuerunt lapides altaris ferre tam magni libri continentiam? Dicant mihi assertores litterae Judaei, qui spiritum legis ignorant, quomodo hoc in Scriptura historiae veteris demonstratur: sed apud illos usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum: nobis vero conversis ad Dominum 108.1036D| Jesum, auferetur velamen, quia « ubi Spiritus Domini, ibi libertas » intelligentiae nostrae. Ergo Dominus Jesus non indiget multo tempore ut Deuteronomium scribat, ut secundo legem in cordibus credentium figat, atque in eorum mentibus, qui ad altaris constructionem digni sunt, intelligentiae spiritu signet. Statim namque ut quis crediderit Jesu Christo, lex Evangelii in ejus corde scripta est, et in conspectu filiorum Israel descripta. Aderant enim tunc, cum tibi fidei sacramentum tradebatur, coelestes virtutes, ministeria angelorum, Ecclesia primitivorum. Si enim recte intelligamus Israelem dici mentem Deum videntem, rectissime hoc de ministris angelis dicitur, secundum Domini sententiam, dicentis de infantibus (quod et tu fuisti infans in baptismo), 108.1037A| « quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. CXVIII). » Coram istis igitur filiis Israel qui aderant in illo tempore, cum tibi fidei sacramenta tradebatur, videntibus faciem Dei, Jesus in corde tuo Deuteronomium scripsit.

(IBID.) « Omnis autem populus, et majores natu, duces ac judices stabant ex utraque parte in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini: ut advena, ita et indigena. Media eorum pars juxta montem Garizim, et media juxta montem Ebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel, » etc. Circa hanc arcam testamenti, omnis qui vere Israel est incedit, non enim longe ab ea. Levitae vero et sacerdotes etiam 108.1037B| in humeris suis eam portant. Etenim quicunque sacerdotali religione et sanctitate vivunt, non solum hi qui sedere videntur in consessu sacerdotali, sed hi magis qui sacerdotaliter agunt, quorum pars est Dominus, nec ulla eis portio habetur in terris, ipsi sunt vere sacerdotes et Levitae Domini, qui in humeris suis legem Dei portant, agendo videlicet et implendo opera ea quae scribuntur in lege. Et proselytus, inquit, et indigena simul aderant; dimidii juxta montem Garizim, et dimidii juxta montem Ebal. Quomodo etiam ista explicabimus? Et adjuto rio Dei opus est ut possimus verbis nostris verba divina disserere et explanare. Qui sunt dimidii qui incedebant juxta montem Garizim, et qui sunt dimidii qui et ipsi, licet salventur, tamen non potuerunt 108.1037C| juxta montem Garizim incedere, sed incedunt juxta montem Ebal? Mons Garizim benedictiones habet, mons autem Ebal maledictiones quae peccatoribus imminent. Statuerunt enim, sicut scriptum est in Deuteronomio (CAP. XXVII), sex tribus ad benedicendum in monte Garizim: et ipsae sex tribus quae nobiliores sunt et eximiae, id est, Simeon, Levi, Judas, Isachar, Joseph, Benjamin. Alias vero sex ignobiliores, ad maledicendum; in quibus et Ruben qui ascendit super cubile patris fui, et torum maculavit paternum, et Zabulon, qui est ultimus filius Liae. Haec quidem veterum historiae referunt gesta. Sed quomodo nos hanc historiae narrationem ad mysticam intelligentiam referamus, ut ostendamus qui sunt isti qui incedunt juxta montem Garizim, et 108.1037D| qui sunt qui incedunt juxta montem Ebal? Ego video duas esse species eorum qui promissionum coelestium cupiditate succensi, summo studio diligentiaque nituntur, ne saltem minima eos beatitudo praetereat: habentes desiderium, non solum benedictionis capiendae, et effici in parte sortis sanctorum, sed etiam assistere in conspectu Dei, et semper esse cum Domino. Alii vero sunt qui et ipsi tendunt ad salutem, et non tam amore benedictionum et promissionum desideriis inflammantur, quam hoc magis habentes in prospectu et dicentes: Sufficit mihi non ire in ignem aeternum; sufficit mihi non expelli in tenebras exteriores. Cum ergo in singulis quibusque fidelium talis sit propositi varietas, 108.1038A| hoc mihi designari videtur in hoc loco quod dimidii illi qui juxta montem Garizim incedunt, illum qui ad benedictiones electus est, istos figuraliter indicare qui, non metu poenae, sed benedictionum et promissionum desiderio, veniunt ad salutem. Illi vero dimidii qui juxta montem Ebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, istos alios indicant qui malorum metu et suppliciorum timore complentes quae in lege sunt scripta, perveniunt ad salutem. Hic etiam Dei solius est nosse, ex omnibus filiis Israel quis est, qui boni ipsius desiderio succensus facit quod bonum est: qui vero metu gehennae, et aeterni ignis terrore tendit ad bonum, et studet ac festinat implere quae scripta sunt: certum est enim nobiliores esse illos qui boni ipsius desiderio et benedictionum 108.1038B| amore quod bonum est agunt, quam illos qui pro mali metu bonum sectantur. Solus ergo Jesus qui potest ex omni populo hujusmodi mentes animosque discernere, hos in monte Garizim ad benedictiones, alios vero statuere in montem Ebal, non ut maledictiones accipiant, sed ut intuentes praescriptas maledictiones et poenas peccatorum constitutas, incurrere caveant eas.

(IBID.) « Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine. Nihil ex his quae Moyses jusserat reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus et parvulis, ac advenis qui inter eos morabantur. » Facilis quidem est historiae explanatio, quomodo filius Nave 108.1038C| legerit omnia verba legis quae scripsit Moyses coram omni ecclesia filiorum Israel: noster vero Dominus Jesus quomodo hoc populo suo faciat, ostendere non mihi videtur otiosum. Ego quidem arbitror quod si quando legitur nobis Moyses, et per gratiam Domini velamen litterae removetur, et incipimus intelligere quia lex spiritalis est; et quia, verbi causa, lex dicit: « Non infrenabis os bovi trituranti (Deut. XXV, I Cor. IX), » non de bobus haec, sed de apostolis dixerit. Et rursum cum in lege dicitur quia « Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Gal. IX), » ego in his intelligo duo esse Testamenta et duos populos. Istam nobis legem quae sic intelligitur, quam spiritalem nominat Paulus, Jesus Dominus legit, et ipse est qui haec in auribus 108.1038D| totius populi recitat, praecipiens nobis ne sequamur occidentem litteram, sed teneamus spiritum vivificantem. Legit ergo nobis Jesus legem, cum nobis legis revelat arcana. Non enim nos, qui de Ecclesia sumus catholica, spernimus legem Moysi, sed suscipimus eam, si tamen eam nobis Jesus legerit: sic enim recte poterimus intelligere legem, si eam nobis Jesus legat, ut ipso legente nos sensum ejus intelligentia capiamus. Sed tamen dicendum est, quod scriptum docemur, quia sermo hic arguit nos, quod non omnes qui audimus legem, Ecclesia sumus filiorum Israel, si non continuo: si est aliqua differentia inter auditores legis et Ecclesiam filiorum Israel, auditor excluditur a salute. Attendite ergo 108.1039A| diligentius verbis Scripturae dicentis: « Non erat ullum verbum ex omnibus quae mandavit Moyses quod non legerit Jesus in auribus totius Ecclesiae filiorum Israel; » et intendite mulieribus et infantibus et proselytis. Novit Dominus Jesus esse alias aures praeter istas carnales quas ad audientiam legis requirit; unde et in Evangelio posteaquam de singulis quae oportebat edocuit, addit et dicit: « Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI); » quod utique si de auribus dixisset carnalibus, superfluum videretur. Nemo enim non habens aures ad verba ejus audienda convenerat. Sed quoniam sciebat, in auribus interioris hominis, id est, intellectu cordis, recipi debere quae dicta sunt (quia nihil prodest audire sermonem, si non retineatur et servetur in corde), 108.1039B| idcirco aures ab auditoribus exposcebat. Dicimus quidem viris fortibus fortem tradere cibum, illis videlicet de quibus Apostolus dicit: « Perfectorum autem est cibus solidus, ex quibus ipse sibi praeparat Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid horum (Hebr. V). » Eos vero quos in mulierum, vel infantium, vel proselytorum appellatione secernit, intelligamus hos esse aliquos qui adhuc lacte indigent, aut etiam velut infirmi, ut sunt mulieres, oleribus vescuntur. Si vero simul omnis accipiatur Ecclesia, viri quidem intelliguntur esse illi qui in omnibus perfectionem norunt, et armati incedere adversum astutias diaboli; mulieres vero illi qui nondum ex semetipsis ea quae utilia sunt gerunt, sed imitando meliores et eorum exempla sectando, 108.1039C| ex quibus et caput habere dicuntur. Infantes vero erunt qui, nuper fide suscepta, lacte Evangelii nutriuntur; proselyti autem catechumeni videbuntur, et hi qui jam sociari se fidelibus student. De quibus singulis similia etiam Joannes sentiens, in Epistola sua scripsit (Ep. I, cap. II), et singulis quibusque aetatibus propria quaeque gesta discernit. Verumtamen Jesum vobis recitantem legem, et revelantem cordibus vestris intelligentiam spiritalem audite, neque proselyti, id est catechumeni, diutius maneatis; sed festinate ad percipiendam gratiam Dei, ut et vos in Ecclesia filiorum Israel adnumeremini. Et vos infantes « nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli » estote. Sensibus quoque, ait, estote perfecti. Sed videamus quid post haec scriptum est.

CAPUT II. De gentium conventu adversum Josue ut dimicarent contra eum, et de dolo Gabaonitarum quo fallebant Josue et principes Israel.

(CAP. IX.) « Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem qui versabantur in montanis et in campestribus, in maritimis ac littore maris magni; hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, et Chananaeus, Pherezaeus, et Jebusaeus, congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo eademque sententia. » Simul historia rerum gestarum manifesta explanatione non indiget, quod evidenter expletum est; et 108.1040A| ex his tamen quae gesta sunt visibilibus, nostri Domini Jesu Salvatoris bella ac triumphos quos gerit contemplemur, quamvis etiam in ipso haec visibiliter cernamus expleta. Convenerunt enim reges terrae, senatus populusque et principes Romani, ut expugnarent nomen Jesu et Israel simul. Decreverunt enim legibus suis ut non sint Christiani. Omnis civitas, omnis ordo Christianorum nomen impugnat. Sed sicut tunc omnes illi reges convenientes contra Jesum nihil facere potuerunt, ita nunc reges vel principes, vel potestates istae contrariae, ut non Christianorum genus latius ac profusius propagetur. Scriptum namque est, quia « quanto magis eos humiliabant, tanto plures fiebant, et invalescebant valde (Exod. I). » Confidimus autem quia non solum non 108.1040B| nos poterunt obtinere invisibiles inimici nostri, verum etiam velociter, Jesu Christo Domino nostro vincente, conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus; illo etenim duce nos vincimus milites sui, ita ut nos dicamus (sicut in Esdra scriptum est) « Quia a te, Domine, est victoria, et ego tuus: benedictus es Deus veritatis (III Esdrae. IV). »

(IBID.) « At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Josue Jericho et Ahi, et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis impositos, et utres vinarios scissos atque consutos, calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pictaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta commi 108.1040C| nuti: perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque omni simul Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes, » etc. (Ex Augustino.) Quod Gabaonitae venerunt ad Jesum cum vetustis panibus et saccis, ut putarentur (sicut finxerant) de terra venisse longinqua, quo eis parceretur. Constitutum enim erat a Domino ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo ingrediebantur. Nonnulli codices et Graeci et Latini habent: « Et accipientes saccos veteres super humeros suos. » Alii vero, qui veraciores videntur, non habent « super humeros, » sed « super asinos suos. » Similitudo enim verbi in Graeca lingua mendositatem facilem fecit, et ideo Latina quoque exemplaria variata sunt: ὤμων quippe 108.1040D| et ὄνων non multum ab invicem dissonant, quorum prius humerorum nomen est, posterius asinorum. Ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde apparet eos fuisse legatos, et inde magis in asinis quam in humeris necessaria portare potuisse, quia nec multi esse poterant, et non solum saccos, sed etiam utres portasse Scriptura commemorat. (Ex Adamantio.) Multae ergo eorum qui ad salutem veniunt differentiae designantur; unde et nunc Gabaonitas hos, quorum historia recitata est, arbitror portiunculam quamdam esse eorum qui salvandi sunt; ita tamen ut non absque alicujus notae inustione salventur. Vides namque quomodo ligni caesores, vel 108.1041A| aquae gestatores fieri condemnantur, ab obsequium populi, et altaris Dei ministerium, quoniam quidem cum dolo et calliditate accesserunt ad filios Israel, pannis et calceamentis veteribus induti, et cibum vetusti panis ferentes. Isti ergo veniunt ad Jesum cum omnibus vetustatibus suis et orant ab eo hoc tantum ut salventur. In quorum figura tale mihi videtur aliquid ostendi. Sunt quidam in Ecclesia credentes quidem et habentes fidem in Deum, et acquiescentes omnibus divinis praeceptis, quique etiam erga servos Dei religiosi sunt, et servire eis cupiunt, sed ad ornatum Ecclesiae vel ministerium satis promti et apti non sunt, in actibus suis et conversatione propria obsceni satis et intus involuti, nec omnino deponentes veterem hominem cum actibus 108.1041B| suis: et sicut isti pannis et calceamentis veteribus obtecti, praeter hoc quod in Deum credunt, et erga servos Dei vel Ecclesiae cultum videntur esse devoti, nihil adhibentes emendationis vel innovationis in moribus. Istis ergo Jesus Dominus noster salutem concedit quidem: sed quodammodo salus ipsa eorum notam non evadit infamiae. Similis quoque etiam in libello qui appellatur Pastoris, de his figura describitur, ait enim: « Quae est arbor quae ulmus appellatur, quae fructum non affert; portat tamen vitem, quae affert plurimum fructum, ex eo quod adminiculo est viti, quae ejus viribus nitens, vel ferre vel servare plurimum fructum; » etiam ulmus, quae infructuosa est, necessaria videtur et utilis ex hoc ipso quod fructuosae deserviat viti. Tale aliquid etiam 108.1041C| intellige in Gabaonitis, qui non deposuerunt quidem veterem hominem cum actibus suis, ministrant tamen sanctis, et serviunt, et aliquid utilitatis impendunt: et tali quodam ordine ab Jesu salutem cum juramenti interpositione suscipiunt. Ego nolebam in Gabaonitarum ordine salutem consequi, nec in ligni caesoribus vel aquae gestatoribus numerari, sed intra Israelitas cuperem haereditatem terrae repromissionis accipere. Observandum sane est quod solent haeretici legentes hunc locum calumniam facere, hi qui Vetus Testamentum non recipiunt, et dicunt: Vide quomodo nihil humilitatis habuit Jesus filius Nave, ut hominibus qui ad se supplices venerant salutem concedens, notam eis infamiae et jugum servitutis infligeret. Haec si audit anima minus instructa 108.1041D| in Scripturis divinis, infirmari continuo et periclitari potest, ut refugiat catholicam fidem. Non enim intelligunt eorum subreptiones. Jesus enim secundum mensuram fidei ipsorum competens erga eos judicium tenuit. Porro autem Raab meretrix, quae fide integra cum omni domo sua exploratores Israeliticos plenissima devotione suscepit, et ex integro in consortium populi societatemque suscepta est; et scriptum est de ea quia « apposita est ad filios Israel usque in hodiernum diem. » Isti vero quia non tam Israeliticae gentis consortia dilexerunt, quam suae perditionis metu perterriti cum calliditate et fraude accesserunt ad Jesum, quomodo potuerunt libertatem vitae et regni consortium dolis servilibus promereri? 108.1042A| Denique vis nosse quam digna erga eos ab Jesu propter ignobilitatem mentis eorum conditio dispensata est, ipsi dicunt in sequentibus: « Quia audivimus quanta fecit Dominus vobis per mare Rubrum, et in deserto. » Et cum dicerent, et scire et audisse se divinis mirabilibus faterentur, nihil tamen fide digne, nihil tantarum virtutum admiratione gesserunt; et ideo videns angustum eorum exiguumque propositum in fide, moderationem erga eos justissimam servat, ut salutem mererentur, qui parvum licet fidei detulerunt, nec tamen summam regni vel libertatis acciperent, pro eo quod fides eorum nullo operum nobilitaretur accessu. Quoniam fidem sine operibus mortuam haberi pronuntiat Jacobus (Jac. II). Verumtamen sciendum est quantum figurarum 108.1042B| ex hujusmodi adumbrationibus edocemur, quod si qui tales sunt in nobis quorum fides hoc tantummodo habet ut ad ecclesiam veniat, seque inclinent, officia exhibeant, servos Dei honorent, ad ornatum quoque altaris vel ecclesiae aliquid conferant; non tamen habent studium ut etiam mores suos excolant, actus emendent, vitia deponant, castitatem colant, iracundiam mitigent, avaritiam reprimant, rapacitatem refrenent, maliloquia et stultiloquia vel scurrilitates, et obtrectationum venena ex ore suo amittant; sciant sibi, quia tales sunt qui emendare se nolunt, si in his usque ad senectutem ultimam pervenerint, partem sortemque ab Jesu Domino cum Gabaonitis esse tribuendam. (Ex Isidoro.) Tales igitur tantummodo quasi quoddam salutis signum intra 108.1042C| ecclesiam temporaliter perferunt; inter Israelitas autem, id est, inter sanctos Dei, regnum aeternum et libertatem minime consequuntur.

(IBID.) « Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes; qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere, » etc. (Ex Augustino.) Quaeri potest quomodo jurationem servandam esse crediderunt Hebraei Gabaonitis, quibus ita juraverant tanquam de longinqua terra venientibus, sicut illi mentiti fuerant. Sciebant enim se debellandos si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant, interfectis habitantibus, retenturi. Mentientibus 108.1042D| ergo quod de longinqua terra ad eos venissent, juraverunt eis Israelitae. Postquam vero cognoverunt ibi eos habitare, ubi omnes quos invenerant secundum Dei praeceptum debellare oportebat, noluerunt tamen frangere jurationem: et licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt causa jurationis, cum possent utique dicere se tanquam illis jurasse quos eos esse crediderant, id est, de longinquo venientes; cum vero aliud cognoverunt, praeceptum circa eos Domini implendum erat, ut sicuti caeteri, expugnarentur. Deus autem hoc approbavit, nec parcentibus succensuit, quamvis eum non interrogassent quinam illi essent, et ideo eos illi fallere valuissent. Unde non importune utique credendi sunt, et 108.1043A| si fallere homines pro sua salute voluerunt, non tamen fallaciter Deum timuisse in populo ejus; propterea nec succensuit Dominus jurantibus aut parcentibus, adeo ut postea Gabaonitas ipsos, tanquam populi sui homines, de domo Saul vindicaverit, sicut Regnorum ostendit historia. Et quoniam juratio sic servata est, quamvis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit Deo. Nam si e contrario jurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaonitas in terra promissionis esse putavissent, et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos, et de longinquo ad se venisse, nullo modo arbitrandum est quod eos essent debellaturi causa jurationis implendae; cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus David etiam post 108.1043B| verba quibus se Nabal interfecturum esse juraverat, utique sciens quem fuerat interfecturus, parcere maluit, nec in re duriore implere juramentum: magis Deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum juraverat, non fecisset, quam si perfecisset.

CAPUT III. De quinque regibus Amorrhaeorum, qui congregati sunt ut pugnarent contra Gabaon, et de praeliis Josue contra eos.

(CAP. X.) « Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Ocham regem Hebron, et ad Pharam regem Hierimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: Ascendite ad me, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare 108.1043C| transfugerit ad Josue et ad filios Israel. Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum, rex Jerusalem, rex Hebron, rex Hierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon appugnantes eam, » etc. Omnes illi qui prius amici erant, post amicitias et familiaritatem filiorum Israel, inimici fiunt Gabaonitis, qui a filiis Israel foedus pacis acceperant. Jebusaeus rex Jerusalem, invitatis secum quatuor aliis regibus, Gabaonitas aggreditur expugnare. Sed Gabaonitae videntes quinque reges adversum se in praelium conspirasse, nequaquam propriis viribus copiisque confidunt, sed mittunt ad Jesum auxilia postulantes. At ille divino permissu adest Gabaonitis laturus auxilium. Ita vero jam mirabilia 108.1043D| coelitus ostenduntur. Dominus desuper saxa grandinis pluit, et quinque qui adversus Jesum pugnant exercitum vastat. Tunc videns Jesus divinam secum dexteram praeliantem, et prosperis successibus cuncta procedere, novam quamdam et miram orationem extollit ad coelum, dicens: Stet sol super Gabaon, et luna super vallem Elon, donec expugnem populum istum. Et stetit sol et luna in loco suo, donec pervinceret Dominus inimicos eorum. Et stetit sol in medio, et non est progressus ad occasum in fine unius dici. Non fuit dies talis ante hoc, nec ita exaudivit Deus hominem, quia Dominus pugnavit pro Israel. Et fugerunt illi quinque reges, absconderuntque se in spelunca Mageddam. Haec secundum historiam 108.1044A| quidem gesta, miracula divinae virtutis universis saeculis praedicant, nec interpretatione extrinsecus indigent, in quibus gestorum lumen coruscat. Quid tamen in his spiritalis intellectus contineatur requiramus. Cum se anima humana Verbo Dei sociaverit, non debet dubitare statim se inimicos habituram, et eos quos ante habuerat amicos in adversarios esse vertendos: idque non solum pati se ab hominibus speret, verum etiam de contrariis virtutibus et spiritalibus nequitiis id sibi imminere pro certo sciat. Et ita fit ut qui amicitias expetit Jesu, multorum sibi sciat inimicitias tolerandas. Audiat apostolum Paulum haec eadem confirmantem, cum dicit: « Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). » Sed et Salomon similia dicit: 108.1044B| « Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). » Oppugnantur ergo etiam nunc Gabaonitae cujuscunque modi sunt, propter amicitias Jesu; et licet sint ligni caesores, et aquae gestatores, id est, licet sint ultimi meriti in Ecclesia, tamen in hoc ipso quia ad Jesum pertinent, impugnari a quinque regibus dicuntur. Sed tamen Gabaonitae non derelinquuntur et spernuntur ab Jesu, et a ducibus, et a praesulibus Israelitarum, sed infirmitati eorum auxilium ferunt. An non tibi videtur hoc agere in nobis, et hoc praecipere illud Apostoli mandatum: « Consolamini pusillanimes, sustinete infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V); » et iterum: « Vos potentiores, imbecillitates infirmorum sustinete (Ibid.). »

108.1044C| (IBID.) « Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos, in manus enim tuas tradidi illos, nullus tibi ex eis resistere poterit, » etc. (Ex Augustino.) Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum, misissent ad Jesum ut sibi subveniretur, ita Scriptura sequitur, et dicit: Ascendit Jesus a Galgalis ipse, et omnis populus bellatorum cum illo, omnis potens in fortitudine: et dixit Dominus ad Jesum: Noli timere illos, in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram vobis. Ubi neque consultus est Dominus utrum eundum ad eos esset, sed ultro suis recte subvenire volentibus futuram victoriam praenuntiavit. Sic ergo posset, quamvis non consultus, 108.1044D| de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa juratio quae subjectis parcere cogeret. Crediderant enim Deo, quem audierant suo populo promisisse quod illas gentes subverteret, eorumque terram obtineret, et hanc eorum fidem non eos prodendo remuneravit quodammodo.

« (IBID.) Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque Azeca; et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. » Lapides sunt grandinis durae vindictae, quae coelitus mittuntur super hostes populi Dei; vel divinae comminationes, quae 108.1045A| in Scripturis sacris contra improbos leguntur prolatae; ubi gehenna ignis et poena eis praedicitur perpetua. (Ex Adamantio.) Hoc ergo modo Jesus cum ducibus et virtutibus suis adest his qui pro nomine suo contrariis virtutibus oppugnantur: et non solum auxilium praestat in bello, verum et produxit tempus diei, et spatia lucis protelans, adventum discutit noctis; unde sequitur:

(IBID.) « Tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna, contra vallem Ahialon. Steteruntque sol et luna. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio coeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit ante 108.1045B| et postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel. Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalae. » (Ex eodem.) Volumus ergo, si possumus, ostendere quomodo Dominus noster Jesus protelaverit lucem, et majorem fecerit diem, vel pro salute hominum, vel pro interitu contrariarum virtutum. Ex quo advenit Salvator, finis erat mundi; jam denique ipse dicebat: « Poenitentiam agite, appropinquavit regnum coelorum (Matth. III). » Et tenuit et repressit diem consummationis, et adesse prohibuit. Videns enim Deus Pater salutem gentium per ipsum solum posse constare, dicit ad eum: « Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). » Donec ergo paterna pollicitatio 108.1045C| compleatur Ecclesiae, et diversis nationibus crescat, atque introeat tota gentium multitudo, tunc demum omnis Israel salvetur: dies producitur, et differtur occasus; nec unquam sol occubuit, sed semper oritur, dum credentium cordibus sol justitiae lumen veritatis infundit. Cum vero repleta fuerit mensura credentium, et deterior jam ac decolor aetas ultimae generationis advenerit, cum increscente iniquitate refrigescet charitas multorum, et perpauci remanserint in quibus fides inveniatur, tunc jam breviabuntur dies. Idem igitur atque ipse Dominus novit et extendere diem cum salutis est tempus, et breviare diem, et producitur nobis spatium lucis, sicut in die honeste ambulemus et opera lucis operemur. Sed et illud videamus quid sit quinque reges 108.1045D| fugisse, et hos in speluncam confugisse. Saepe diximus duplicem esse Christianorum pugnam: perfectis quidem et talibus qualis erat Paulus apostolus qui dicit: « Non erat eis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum, et spiritalia nequitiae in coelestibus (Eph. VI). » Inferioribus vero et nondum perfectis, pugna adhuc adversus carnem et sanguinem geritur, his qui adhuc carnalibus vitiis et fragilitatibus impugnantur, quod etiam in hoc loco indicari puto. Etenim Gabaonitis indictum esse a quinque regibus diximus bellum, quorum figuram dixi esse in his qui imperfecti sunt. Isti ergo a quinque regibus impugnantur. Quinque 108.1046A| autem reges quinque sensus corporeos indicant: visum, auditum, gustum, tactum, odoratum; per aliquem etenim horum unumquemque necesse est decidere in peccatum. Quinque sensus quinque illis regibus comparantur, qui Gabaonitas, id est, carnales homines, impugnant.

(IBID.) « Fugerunt enim quinque reges, et se absconderunt in spelunca urbis Maceda. Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda. Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios qui clausos custodiant, » et caetera. Quod autem dicuntur in speluncae loco confugisse, potest hoc fortasse indicari, quia spelunca locus est in profundum terrae defossus. Igitur 108.1046B| etiam isti quos supra exposuimus sensus, cum se terrenis actibus in corpore positi demerserint, et nihil ad opus Dei, sed totum ad ministerium corporis egerint, in speluncas confugisse dicuntur. Sciendum tamen est quod ista ipsa regna, quorum nunc reges vincuntur ab Jesu et confugiunt ad speluncas, postmodum in sortem veniunt sanctorum, et pars Domini appellantur, sicut regnum Jerusalem, vel Achis, vel Ebron. In quo hoc arbitror indicari quod etiam isti quinque sensus quos supra exposuimus, in corpore positi, cum per Jesum fuerint devicti, ita ut infidelitas ab eis et incredulitas depellatur, et commoriantur peccato, in eo quod desinunt a ministerio, peccatis ipsis postmodum ministris utitur anima ad operandam justitiam Dei. Ita fit 108.1046C| ut Jerusalem, in qua prius rex nequam regnabat et pessimus, postmodum in ea regnet David potens manu, et pacificus Salomon. Assident etenim ipsis etiam, quos supra diximus, corporalibus sensibus, hominum malignae virtutes, quae eos ad malas concupiscentias et foeda ministeria animae praebendo sollicitent: quas malignas virtutes si fides Christi superaverit, et in ligno crucis ejus fuerint suspensi, ut de ipsis triumphet in ligno; et in ligno crucis suae interemptis his, regnoque depulsis, tunc efficitur anima in parte Dei, tunc Jerusalem regnum Dei efficitur, et templum in ea Domino construitur. An non hoc de semetipso sentiebat ille qui dicebat, « quia eramus et nos aliquando insensati, increduli, errantes, et servientes desideriis et voluptatibus variis? 108.1046D| (Tit. III.) » Non enim aliud est hoc quod Jerusalem aliquando sub rege fuisse Adonibezeth scribitur, vel aliae civitates sub aliis; sed interim Jesus interficit inimicos, non crudelitatem docens per hoc, sicut haeretici putant, sed futura in his quae gerunt sacramenta designans: ut cum interimeret Jesus eos reges qui regnum peccati tenent in nobis, possimus illud implere quod dixit Apostolus: « Sicut exhibuimus membra nostra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra servire justitiae ad justificationem (Rom. VI). » Quid ergo est quod ab eis hoc loco velut credule culpatur? Hoc, inquit, scriptum est: Ponite pedes vestros super collum eorum, et interficite eos, namque hoc non 108.1047A| crudelitas, sed humanitas et benignitas invenitur. Utinam enim tu talis esses qui poneres pedes tuos super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et conculcares leonem et draconem, et basiliscum regulum qui aliquando regnavit in te, et nutrivit in te regnum peccati: ut, illis omnibus interremptis qui in te regnabant opere peccati, solus in te regnet Jesus Dominus noster.

CAPUT IV. De pugna Josue contra urbem Macedam, et contra Lemnem, et contra Asedoth, quas percussit in ore gladii.

(IBID.) « Eodem die Macedan quoque cepit Josue, et percussit in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus. Non dimisit in ea 108.1047B| saltem parvas reliquias, » etc. Bella quae per Jesum geruntur, et regum atque hostium strages, coelestium rerum umbrae typusque esse dicenda sunt, eorum duntaxat bellorum quando noster Dominus Jesus cum suo exercitu et magistratibus, id est, credentium populis atque eorum ducibus, contra diabolum et ejus angelos praeliatur. Ipse enim est qui in Paulo et in Ephesiis pugnabat adversus principatus et potestates, et rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Eph. VI). Et vide, ingrate haeretice, quomodo ex integro veteribus nova concordant. Promissum est veteribus regnum terrae sanctae, terrae fluentis lac et mel, quae terra tunc a peccatoribus et pessimis incolis ac regibus tenebatur. Venit in istam terram Jesus cum 108.1047C| exercitu Domini et Israeliticis ducibus, expugnat omnes, interimit et obtinet, et ob victoriae meritum accipit eorum regna quos vicit. Tibi per Evangelia non promittuntur regna coelorum. Sed haec regna non sunt vacua et inania: habent habitatores suos peccatores et nequam spiritus, refugas angelos; ibi habitant illi adversus quos te apostolica tuba personans Paulus cohortatur ad praelium; et sicut ibi dicebat Jesus quia bellum vobis erit adversus Amorrhaeos et Pherezaeos, et Hevaeos, et Jebusaeos, similiter hoc etiam tibi Paulus denuntiat, dicens: Non erit vobis pugna adversus carnem et sanguinem, id est, non sic pugnabimus sicut pugnaverunt antiqui, nec in terris nobis adversus homines habenda sunt praelia, sed adversus principatus, adversus potestates, 108.1047D| adversus hujus mundi rectores tenebrarum harum (Eph. VI). Jam utique intelligis in quibus locis hujusmodi sunt tibi movenda certamina; aut si non tibi sufficit intellectus, nisi etiam loca ipsa manifesta tibi voce signentur, audi in consequentibus; adversus spiritalia nequitiae, inquit, in coelestibus. Audisti qui sint qui tibi bello de coelestibus expellendi sunt, ut tu possis loca illa et regna coelorum haereditatis sorte suscipere. Sed et Dominus in Evangelio nonne evidenter hoc designat, cum dicit: A diebus Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (IBID.). « Transivit cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam, quam tradidit Dominus cum rege suo in manu 108.1048A| Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus, et non dimiserunt in ea ullas reliquias: feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho. De Lebna transivit cum omni Israel in Lachis, et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam, » etc. Utinam digni essemus quibus Dominus Jesus sapientia sua aulam panderet, et introduceret nos intra thesauros sapientiae et scientiae suae, et eas de quibus nunc pedetentim conamur, tanquam per speculum et in aenigmate, aliqua ex parte contueri et inspicere figuras, plenius nobis reserare, et perfectius dignaretur aperire. Videres quomodo nobis claresceret, cujus potissimum ex spiritalibus hostibus his qui nunc impugnant Israel, spiritalem figuram tenuit ipse princeps de Maceda, 108.1048B| et ille de Lachis, et ille de Lebna, aut cujus intra memetipsum vitii vel erroris quibus anima implicatur, formam tenent singuli quique horum quos Jesu duce interficit populus Dei: hi videlicet qui audiunt mandata ejus, et praeceptum custodiunt, quibus ipse tribuit facultatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici. Oremus ergo ut et nostri pedes tales sint, tam speciosi, tam validi, qui possint calcare cervices inimicorum, qui possint ita calcare caput serpentis, ut calcaneum nostrum mordere non possit. Qui enim pugnat sub Jesu duce adversus contrarias potestates, debet etiam illud promereri quod de prioribus bellatoribus scribitur: « Et reversus est, inquit, universus populus ad Jesum incolumis, et non mutivit quisque de 108.1048C| filiis Israel in lingua sua. » Vides ergo quia qui sub Jesu militant incolumes debent redire de praelio, nec unquam debent ex jaculis maligni ignitis vulnus accipere, non in corde pollui, non in cogitatione maculari, non per iram, non per cupiditatem, non per aliam quamlibet occasionem locum daemonicis vulneribus dare. Quod autem addidit quia nullus mutivit in lingua sua, hoc mihi videtur ostendi quia de victoria se nemo jactavit, nemo virtuti suae, quia superavit, ascribit: sed scientes quia Jesus est qui victoriam tribuit, ipsi in lingua non mutiunt. Quod bene intelligens apostolus Paulus dicebat: Non ego autem, sed gratia Dei quae in me est (I Cor. XV). Puta autem quia ad hoc respiciat illud Domini mandatum quo ait (Luc. XVII): Cum autem feceritis haec 108.1048D| omnia, dicite quia servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus; et in hoc enim simili modo rerum prospere gestarum prohibere videtur jactantiam. Sed Marcion, ac Valentinus, et Basilides, caeterique cum ipsis, dum haec nolunt, sicut sancto Spiritu dignum est, intelligere, declinaverunt a fide, et inseruerunt se impietatibus multis, alium Dominum legis, et alium mundi creatorem ac judicem proferentes; velut per haec quae scripta sunt crudelem quod calcare hostium cervices jubentur, atque in ligno suspendere reges terrae illius quam violenter invadunt. Atque utinam Dominus meus Jesus Filius Dei istud concedat, et jubeat, pedibus meis conculcare spiritum fornicationis, et calcare super cervices 108.1049A| spiritus iracundiae et furoris, calcare avaritiae daemonium, calcare jactantiam, conterere pedibus superbiae spiritum: et cum haec fecero, operis gesti summam non mihi sed cruci ejus appendere! sequens Paulum dicentem, quia per ipsum mihi mundus crucifixus est (Gal. VI); et ea quae superius memoravimus, quod ait, Non ego autem, sed gratia Dei, quae in me est (I Cor. XV); quod si ita facere meruero, beatus ero. Et dicitur etiam mihi quod dicebat antiquis Jesus (Deut. XXXI): Viriliter agite, et confortamini a facie eorum, quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos vestros in manus. (IBID.) « Percussit itaque Josue omnem terram montanam, et meredianam, atque campestrem, et Asedoth cum regibus suis. Non dimisit in eis ullas reliquias, sed 108.1049B| omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel, » et reliqua. Dominus meus Jesus Christus, bellator adversus virtutes contrarias; et ejecit eas de civitatibus quas possidebant, id est, de animabus nostris; et interfecit reges qui regnabant in animabus nostris, ne ultra regnet in nobis peccatum: ut posteaquam interemerit regem peccati de civitate animae nostrae, fiat anima nostra civitas Dei, et regnet in ea Deus, et dicatur ad nos quia regnum Dei intra vos est (Luc. XVII). Est ergo opus summae misericordiae hoc quod haeretici crudelitatis accusant, quod Dominus Jesus adumbratum prius a filio Nave per singulas quasque civitates, nunc in veritate per singulas quasque animas credentium complet; ut quae possidebantur a malis 108.1049C| et pessimis regibus, secundum principem aeris mundi hujus spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, expulsis his et peremptis, facere eas dignetur habitaculum Dei et Spiritus sancti templum, ut membra quae servierant sub rege iniquo iniquitati ad immunditiam, nunc serviant justitiae ad sanctificationem. Sic ergo intellige quod interfecit regem Jericho, et regem Ahi, et regem Lebna, et regem Lachis, et regem Hebron, ut isti omnes qui ante sub regibus pessimis peccati legem colebant, nunc sub Dei legibus agant. Sed et de ipsis interpretationibus nominum si curiosius ac diligentius perscrutemur, invenietur significantia nominum nunc ad mali regni, nunc etiam ad boni intelligentiam posse conferri. Ut puta Lebna candor interpretatur: candor autem diverse intelligitur, 108.1049D| est enim candor leprae, et est candor lucis. Possibile ergo est etiam nominis hujus interpretationem utriusque stratus differentias indicare, ut candorem quidem leprae habuerit Lebna sub regibus malis; quo destructo atque subverso, ad Israeliticum regnum pervenit Lebna, et candorem lucis accipit, qui candor in Scripturis et laudabilis et culpabilis ponitur. Et iterum Lachis interpretatur iter. Iter autem et laudabile et culpabile in Scripturis habetur, quod difficile non est probare, sicut dixit in psalmo: « Et iter impiorum peribit (Psal. II). » Et alibi e contrario: « Iter rectum facite pedibus vestris (Isa. LVII, 14). » Potest ergo intelligi etiam quod hic iter impiorum fuerit primo civitas Lachis: 108.1050A| quo destructo atque subverso, postmodum Israelitis regnantibus ad iter perducta sit rectum. Similiter autem et Hebron, quam interpretari dicitur conjunctionem vel conjugium. Conjunctio vero animae nostrae fuit primo cum malo viro, et marito pessimo diabolo: quo destructo et exstincto, liberata est anima a lege prioris et pessimi viri, et conjuncta est viro bono et legitimo, illi de quo dicit apostolus Paulus: « Statui autem vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. I). » Sic etiam nominum ipsorum intelligentia ad genuinum hunc uniuscujusque civitatis consonat statum. Ego puto quod sic melius est intelligi bella Israelitica, et quod sic praeliari Jesus putetur, et destruere urbes ac regna subvertere. Sic enim et illud dictum religiosius et clementius 108.1050B| apparebit, quod dicitur ita subvertisse et vastasse singulas quasque urbes, ut nihil in eis relinqueretur quod spiraret, neque qui salvus fieret, neque qui effugeret. Utinam enim Dominus de animabus credentibus sibi, et quas suo vindicat regno, et de mea ipsius anima ita ejiciat et exstinguat omnia priora mala, ut nullus in me malitiae sensus ultra respiret, nullus concupiscentiae alicujus malae in me salvetur affectus, nullus supersit qui effugiat sermo malus de ore meo. Sic enim potero, Jesu duce, purgatus ab omnibus prioribus malis, effici in civitatibus filiorum Israel, de quibus scriptum est: « Aedificabuntur civitates Judae, et habitabunt in eis (Psal. LXVIII). » Etenim nunc uniuscujusque nostrum animam Jesus destruit et aedificat. Et sicut 108.1050C| dicebamus tunc cum super Jeremiam dissereremus, qui acceperat verba in os suum, quibus subverteret, aedificaret, evelleret, et plantaret: ita etiam nunc in his quae habemus in manibus intelligendum puto, non secundum haereticos vel secundum Judaeos, sed sicut ibi ad Jeremiam dictum est: « Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et subvertere, et perditum dare, et post haec aedificare, et plantare (Jer. I); » ita et de his quae per Jesum scribuntur gesta credendum est, imo potius de his quae per nostrum Dominum Jesum etiam nunc geruntur in nobis. Primum namque opus verbi Dei est eradicare praecedentia mala, spinas ac tribulos vitiorum. Dum enim istae malae radices occupatam detinent terram, non potest semina bona et sancta suscipere. 108.1050D| Necessarium ergo et primum hoc opus verbi Dei est plantas eradicare peccati, et omnem plantam quam non plantavit Pater coelestis, evellere ignique consumere. Secundi jam operis est plantare. Quid est quod plantat Deus? Moyses dicit, quia « plantavit Deus paradisum (Gen. II). » Sed et nunc plantat Deus, et quotidie plantat in animabus credentium. In anima enim de qua excidit iram, mansuetudinem plantat; et de qua excidit superbiam, plantat humilitatem; de qua eradicat lasciviam, pudicitiam plantat; de qua exstirpat ignorantiam, inserit scientiam. Non tibi videtur talis debere esse plantatio quam plantat Deus, magis quam insensibilium terrenorumque lignorum! Est item in primis opus verbi Dei 108.1051A| destruere aedificia diaboli quae in anima construxit humana. Ille etenim turres superbiae in unoquoque nostrum et muros elationis exstruxit; haec sermo Dei subvertit et subruit; ut merito secundum Apostolum effici mereamur Dei cultura, Dei aedificatio super fundamentum apostolorum et prophetarum positi, ipso summo angulari lapide Jesu Christo, ex quo junctura aedificii crescat in templum Dei in Spiritu sancto, et ita demum effici mereamur in haereditate terrae sanctae in parte Israelitica, exstinctis omnibus et peremptis hostibus nostris; ita ut non relinquantur ex eis qui respiret in nobis, sed solus respiret in nobis spiritus Christi per opera et sermones, et scientiam spiritalem, secundum doctrinam Jesu Christi Domini nostri.

CAPUT V. De Jabin rege Asor et caeteris regibus qui convenerunt in unum ut pugnarent contra Israel, quos percusserat Josue in ore gladii, et subnervavit equos eorum, currusque combussit igni.

(CAP. XI.) « Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobad regem Madon, et ad regem Simeron, atque ad regem Asaph, ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis, et in planitie contra meridiem Cineroth. In campestribus quoque, et in regionibus Dor juxta mare; Chananaeumque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum, atque Hethaeum, thaeum, ac Pherezeum, et Jebuzaeum in montanis; Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. Egressique omnes cum turmis 108.1051C| suis, populus multus nimis, sicut arena quae est in littore maris: equi quoque et currus immensae multitudinis. Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam istos omnes vulnerandos in conspectu Israel. Equos eorum subnervabis, et currus igne combures, » etc. « Alia autem editio hunc locum ita habet: Ut autem audivit, » inquit, « Jabin rex Assur, misit ad Jobac regem Amorrhaeorum, et ad regem Simeron et ad regem Bazae, et ad reges qui erant circa Sidonem magnam, et per montana; et in Arabia quae est contra Cenereth, et ad campos, et in Fanendor, et ad Chananaeos qui erant in maritimis ab oriente, 108.1051D| et ad Amorrhaeos qui erant in maritimis, et ad Cethaeos, et Pheresaeos, et ad Jebusaeos qui erant in maritimis, in montanis, et ad Hevaeos qui erant sub deserto Mosoma. Et exierunt ipsi et reges eorum cum ipsis, sicut est arena maris in multitudine, et equi et quadrigae multae nimis. Et convenerunt omnes reges isti, et coierunt in unum ad aquam maram pugnare contra Israel. Dixit autem Dominus ad Jesum: Non verearis faciem illorum, quia crastina die ad hanc horam ego tradam eos sauciatos ante faciem Israel. Equos eorum subnervabis, et currus eorum igni exures. Et venit Jesus et omnis populis bellatorum cum eo super ipsos ad aquam maram, et subito irruit super eos 108.1052A| in monte: et tradidit eos Dominus in manus Israel, et cadentes eos persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et usque in Massesoth ad aquam maram, et usque ad campos Masse contra orientem; et trucidaverunt eos, usquequo non superesset ex eis qui evaderet. Et fecit eis Jesus sicut praeceperat ei Dominus. Equos eorum subnervavit, et currus eorum exussit igni. Et conversus est Jesus in ipso tempore, et occupavit Assur, et regem ejus interfecit gladio. » Vides quanta adversus Jesum et Israeliticum populum contrariarum virtutum et pessimorum daemonum concitentur bella. Isti omnes daemones ante adventum Domini et Salvatoris nostri, quieti et securi humanas animas possidentes, in earum membris mentibusque regnabant. 108.1052B| Sed ubi in terris apparuit gratia et misericordia Salvatoris nostri Dei, docens nos ut pie et sancte in hoc mundo, et segregati ab omni peccati contagione, vivamus; et libertatem suam atque imaginem Dei, in qua ex initio creata est, anima unaquaeque recipiat: ista de causa ab illis iniquis veteribus possessoribus earum, pugnae exoriuntur et praelia. Et si opprimantur primi, multo plures exsurgent postmodum, atque in unum coeunt et conspirant in malum, qui semper dissident a bono Et si secundo victi fuerint, iterum tertio aliae virtutes nequiores exsurgent; et si fortassis quanto magis augetur populus Dei, et multo plus crescit et multiplicatur, tanto illi plures ad oppugnandum conspirant. Sed tentemus, prout Deus dederit, discutere singulos quosque adversi 108.1052C| exercitus reges, et pro significantiis nominum uniuscujusque etiam opus quod gerit malitia contemplari Primus omnium, qui et auctor belli hujus nominatus est, congregans caeteros et ad conjurationem sceleris invitans, Jabin nominatur, qui erat rex Assur: ipse est enim qui etiam dicitur caeteros convocasse. Jabin autem interpretatur sensus sive prudentia. Quis est autem iste sensus sive prudentia, nisi ille quem dixit Isaias propheta sensum magnum? ait enim: « Et inducam super te sensum magnum principem Assyriorum, qui dixit: Mea virtute faciam, et sapientia sensus mei auferam fines gentium, et virtutem eorum depraedabor (Isa. X). » Iste ergo est qui ibi quidem dicitur sensus magnus, rex Assyriorum. 108.1052D| Hic autem Jabin sensus et prudentia. Etenim serpens fuisse in paradiso scribitur prudentior omnium bestiarum quae erant super terram. Sed et villicus iniquitatis prudenter fecisse dicitur illa quae fecit (Luc. XVI). Hic igitur Jabin rex est Assur. Interpretatur Assur aula: est ergo omnis terra aula hujus regis, qui totius terrae velut aulae unius obtinet principatum, qui est diabolus. Vis autem videre quoniam aula ipsius est terra? In Evangeliis scriptum est (Luc. XI), quia fortis in aula sua securus dormit, usquequo veniat fortior, qui et ipsum alliget et quae possedit auferat. Est ergo rex aulae princeps hujus mundi. Iste mittit ad Jobac; ipse est enim qui mittit ad omnes gentes et invitat ad praelium, mittit ad regem Marom. Jobac autem interpretatur inimicitiae, 108.1053A| Marom autem amaritudines. Mittit ergo diabolus ad aliam virtutem inimicam, ex angelis sine dubio refugis, quae virtus amaritudinum rex est: quo auctore scilicet et operam dante omnes in hoc mundo amaritudines et asperitates quae miseris mortalibus infliguntur eveniunt. Sunt enim diversa genera peccati: neque enim amarius aliquid potest esse peccato, etiamsi quaedam dulcia videantur in primis, sicut Salomon scribit; sed « in novissimis, inquit, amarius felle quod dulce in initiis videbatur, et acutius acie gladii (Prov. V). » Justitiae vero natura contraria est. In initiis videtur felle amarior, in novissimis vero melle dulcior invenitur, cum virtutis fructus attulerit. Misit ergo diabolus ad Jobac inimicum amaritudinis regem. Mittit etiam ad regem Simeron, qui 108.1053B| interpretatur exauditio: sed duplex videtur esse exauditio; aliquando quidem in bonam partem, cum exaudit hominem Deus, secundum quod et Simeon unus ex patriarchis nomen accepit, quandoquidem exaudierat Deus precem matris ejus; dicitur autem e contrario exauditio, quando quis exaudit praeceptum diaboli. Solet enim dicere diabolus: « Si procidens adoraveris me, tibi dabo haec omnia (Matth. IV). » Sed tu si Jesum sequeris, dicis ei: Dominum Deum meum adorabo, et illi soli serviam (Ibid., X). Audiunt autem illum qui sunt ex parte ipsius, sicut et nunc fecit iste Simeron, illum audiens venit ad pugnam contra Jesum. Mittit autem ad regem Zife. Zife autem interpretatur quomodo fluit? velut admirantis sermone, quia eo revera mirandum est quomodo 108.1053C| fluunt omnia quae sunt hujus mundi carnalia, et quomodo fluxa sunt et caduca quae apud infideles homines permanentia deputantur et perpetua. Qui autem rerum considerat rationem, et vitae hujus quae putantur bona contuetur quomodo semper mutentur et transeant, iste dicit, Quomodo fluit! Vocat autem contra filios Israel diabolus, etiam eos qui circa Sidonem magnum sunt. Ego quidem cum in locis Sidonis aliquoties demoratus sim, nunquam comperi duas esse Sidonas, unum magnam, et aliam parvam, quantum ad terrenum pertinet locum. Sed si ad interpretationem nominis redeant, quod significat venatricem vel venatores, video quod adversariarum virtutum, in quibus multae sunt differentiae, quidam sint venatores in parvis, et quidam venatores 108.1053D| in magnis; id est quod alii per parva peccata animas, alii per magna decipiunt: verbi gratia, cum in voluptatibus saeculi et carnis deliciis anima decipitur, in parvo capta dicenda est; cum vero providentiam negat, aut daemones quasi Dominum colit, haec in magno putanda est esse decepta. Et ideo nunc mittit ad Sidonem magnam, qui quasi ad venationem conveniant contra filios Israel. Mittit et ad montana. Montana intelligenda sunt omnis sensus qui extollit et erigit adversus scientiam Dei. Mittit et in Arabiam. Interpretatur autem Arabia insidiae. Invitat ergo virtutes insidiatrices, quae humanas animas non 108.1054A| vi et ex apertis impugnationibus, sed improvisis insidiis callidisque decipiant, forte quales sunt et illi de quibus Propheta dicit: « Insidiatur in occulto sicut leo in cubili suo; insidiatur ut rapiat pauperem (Psal. X). » Sed si quid talis est qualis Paulus, confidenter dicit: « Non enim ignoramus astutias ejus (I Cor. II). » Mittit et in Cenereth. Cenereth autem quasi lucernae dicuntur; non lucernae, sed quasi lucernae. Aliud est lucerna, aliud quasi lucerna. Joannes lucerna erat ardens, quia erat angelus lucis. Quasi lucerna autem est ille qui transfigurat se in angelum lucis. Et si vis adhuc evidentius noscere differentias lucernarum et quasi lucernarum quae in Cenereth sunt, audi Salvatorem dicentem ad discipulos suos: « Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae 108.1054B| vestrae ardentes (Luc. XII). » Sunt ergo eorum qui in Ecclesia fidem catholicam docent, et plebem Dei verbo veritatis illuminant, lucernae ardentes; hi vero qui haeretica dogmata ex Scripturae sanctae testimoniis falsis assertionibus docent, pro eo quod Scripturas legunt, videntur accendere lucernas, sed quia falsis assertionibus utuntur, non sunt lucernae, sed quasi lucernae. Misit etiam ad campos: necesse enim erat ut in societatem suam vocaret etiam eos qui in campis sunt et humilia sapiunt ac terrena. Misit et in Fenendor, qui interpretatur conversio, et conversio duplex intelligitur. Est enim conversio qua quis ad Dominum convertitur, vel a Deo est conversus ad bona; est autem et alia conversio, qua rex Jabin, id est diabolus, ad se animas convertit, 108.1054C| sicut et de Simeron supra exposuimus: qualis putanda est et illa conversio quae Galatis acciderat, de qua dicebat Apostolus: « Currebatis bene, quis vos impedivit (Gal. V), » hoc est, convertit a cursu bono et itinere recto? Mittit et ad eos qui erant in maritimis locis, ad vicinos fluctuum Chananaeos, qui interpretantur velut commoti, id est, qui semper in motibus et fluctibus permoverent cuncta. Et ad maritimos Amorrhaeos. Amorrhaei interpretantur amarescentes, qui sunt similes illis de quibus superius disseruimus. Talis igitur est catalogus totius militiae invisibilium hostium qui congregantur per regem Jabin ut expugnent nos qui sequimur Jesum ducem et Salvatorem nostrum. Sed quid dicit Dominus? « Ne verearis, inquit, a facie eorum, quia crastino 108.1054D| in hac hora tradam eos in manus tuas. » Video quod hodie non possumus omnes illos opprimere, nec cunctos interficere; sed crastino perimentur, id est, post consummationem hujus saeculi. Tunc etenim omnis virtus contraria destruetur, et tunc penitus vincetur, cum videris his qui a sinistris sunt dici: « Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Tunc enim et nos, si vicerimus, et obtinere poterimus sequentes Jesum ducem, percipiemus regnum quod praeparavit Pater sanctis suis, et his qui mandata ejus et justitias impleverint.

108.1055A| (IBID.) « Itaque percussit eos omnes Josue, ita ut nullas ex eis dimitteret reliquias. Fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni; reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. » Mandatum dicitur a Deo datum ad Jesum ut posteaquam expugnasset omnes hostes superius memoratos, nulli parceret, sed equos eorum subnervaret. Unde velut mandatum Domini implens Jesus, fecit sicut praecepit ei Dominus. In quo primo omnium dicimus ad eos qui volunt secundum litteram tantum haec intelligi, quia si quidem superfuisset aliquis ex hostibus, consequens videbatur equos subnervari, ne uteretur eis qui se convertit ad fugam. Nunc vero cum dicatur nullus relictus esse qui spiraret in hostibus, cur 108.1055B| etiam equi subnervari jubentur, qui utique usui et ministerio poterant esse victoribus? Vis autem scire quia solent Israelitae hujus rei et utilitatis habere curam, et devictis hostibus, ad suos usus reservare jumenta; in Numeris legimus scriptum: « Qui cum ex praecepto Dei processissent pugnare adversus Madianitas, devictis hostibus, aliquot millia asinorum de praeda hostium reservarunt, suis usibus profuturos (Num. XXXI); nec omnino refertur ibi quia interfecerint asinos, hostibus superatis. Nos ergo Scripturam sanctam sibimetipsi conferentes, et spiritalibus spiritalia comparantes, requiramus quid sit quod de asinis quidem non est scriptum quia subnervati sunt, nec Madianitarum spolia et animalia interempta dicuntur, sed profuisse Israeliticis usibus. 108.1055C| De istis autem qui non habebant asinos, sed equos, praecipit ipse Dominus et dicit: Equos eorum subnervatis, quod et Jesus, sicut a Domino mandabatur, explevit. Putamus haec accidisse fortuitu, ut equi hostiles interimerentur, et asini servarentur? et in praeceptis Dei fortuita aliqua arbitramur incidere? An dignius videtur ut putemus magis in his Scripturam mysticum aliquid indicare? Denique et filii Israel nunquam equis usi fuisse referuntur; et lex nihil de equis, sed de asinis mandat, ut pote animalibus quae ad humanos labores juvandos et onera eorum portanda videntur existere: equi vero magis ad hominum perditionem; hoc enim est quod per eos in praeliis geritur, lascivi motus animal et superbae cervicis accipitur. Sunt ergo asini frequenter 108.1055D| in Scriptura et in typo gentium positi, sicut et Salvator ostendit super asinum sedens, nunquam autem equo sedens refertur. Sed et cum discipulos mittit ad solvendam asinam et pullum asinae, dicens eis: « Si quis vos interrogaverit, dicite quia Dominus opus ea habet (Matth. XXI); » et sedens super eam ingreditur Jerusalem, et nunquam equum sedens ingressus esse dicitur. Sed et propheta de ipso ita pronuntiaverat, quod sedens asino veniret ad Jerusalem, dicens: « Ecce rex tuus mansuetus, sedens super subjugale (Zach. IX). » Et pullum asinae novellum, et exterminabit currus Ephrem, et equum ex Jerusalem. Vides ergo quia secundum prophetae sententiam, qui super asinum sedet exterminavit 108.1056A| currus Ephrem et equum ex Jerusalem: et ideo videntur mihi asini quidem, ut diximus, figuram servare eorum qui ex gentibus credunt, super quos sedisse scribitur Dominus. Equi vero qui exterminantur, et currus, figuram tenere horum qui, in coelestibus positi, per lasciviam et superbiam deciderunt, quando vel ad filias hominum concupiscendas semetipsos incentores praebuerunt, et secuti sunt illum qui dixit: « Ponam super nubem sedem meam, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). » Inde fortassis est quod et Propheta dicit: « Falsus est equus ad salutem (Psal. XXXII). » Et iterum dicit de his qui in daemonibus confidebant: « Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. XIX). » Neque enim currus et 108.1056B| equus Deo contulisset quantum ad invocandum exspectat; sed utique hoc ostendit quia sicut nos invocamus Deum verum, ita et illi invocant currus et equos, id est, daemones, quos invocabant gentes illae quae adversum Israel bellum gerebant.

(IBID.) « Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. Percussitque omnes animas quae ibi morabantur. Non dimisit in eis ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem combussit incendio, et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, et caetera. » Jabin vero rex fuit Assur, Assur autem aula interpretatur, sicut supra jam ostensum est. Haec est autem Assur quae omnium 108.1056C| horum regnorum obtinere dicitur principatum: qui intelligitur princeps hujus mundi, regnans in aula, id est super terram, vel, quod magis est, in vitiis carnis; sed et omnium illorum regum, quorum vim secundum nominum suorum interpretationem jam ante exposuimus, et qui ab Jesu dicuntur interfecti. Quorum nos (si recte sub Jesu duce militamus) debemus in nobismetipsis abscidere vitia, et accepto spiritali gladio, subnervare omnem equitatum istum pessimorum vitiorum; sed et currus debemus incendere, id est, omnem a nobis arrogantiae et elationis spiritum resecare, et ultra non in equis, neque in armis, sed in nomine Domini nostri Dei invocemus. Quomodo autem in nobismetipsis complebitur et hoc quod dicitur: « Non dimittatur ullus 108.1056D| qui respiret? » Videndum est qui sit qui ne respirare quidem per praeceptum Domini jubetur. Verbi causa, si ira ascenderit in cor meum, potest fieri ut opera quidem iracundiae non impleam, vel metu deterritus, vel etiam futuri judicii timore cohibitus; sed non, inquit, hoc sufficit: agendum tibi potius est quatenus ne ipsa quidem commotio iracundiae locum habeat intra te; si enim effervescit animus et conturbatur, etiamsi non compleverit opus, ipsa tamen perturbatio indecens est ei qui sub Jesu militat duce. Similiter et de concupiscentiae vitio, et de tristitiae caeterisque omnium sentiendum est; de quibus cunctis ita agendum est discipulo Jesu, ut nihil horum omnino in ejus corde respiret; ne forte 108.1057A| si parvi cujuslibet vitii aut consuetudo aut cogitatio relinquatur in corde, processu temporis convalescat, et paulatim vires latitando conquirat, atque ad ultimum revocet nos ad vomitum nostrum, et fiant hominis illius, cui hoc acciderit, novissima pejora prioribus.

(IBID.) « Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis. » (Ex Augustino.) Propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimittebat Jesus, quia Dominus hoc jusserat. Qui autem existimabant hinc Deum ipsum fuisse crudelem, et propter hoc Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem nolunt credere, tam perverse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quid quisque 108.1057B| pati dignus sit, et magnum putantes malum cum casura dejiciuntur, mortalesque moriuntur. (Ex Adamantio.) « Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram (Psal. CXXXVI). » Babylonis scilicet parvulos, qui nulli alii intelliguntur nisi cogitationes malae, quae cor nostrum confundunt et conturbant: hoc enim interpretatur Babylon. Quae cogitationes cum parvulae sunt et initia habent, tenendae sunt et allidendae ad petram, quae est Christus, et ipso jubente jugulandae, ut nihil in nobis resideat quod respiret.

(IBID.) « Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis, ne unum quidem verbum, quod jusserat Dominus 108.1057C| Moysi, » et caetera. Hic Moyses sermo ipse legis appellatur, sicut et in Evangelio dicit: « Habent Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XVI). » Lex ergo praecepit nobis interficere omnes reges peccati qui nos provocant ad peccatum, sicut fecit Jesus, et non est trangressus quidquam ex omnibus quae constituit ei Moyses. Diximus quidem, secundum priorem expositionis ordinem, quia quaecunque lex Dei, quae nunc Moyses appellatur, constituit, implet Jesus in nobis; et ipse est qui interimit in nobis vitia, et nequissima peccati regna subvertit. Potest tamen etiam de ipso Domino et Salvatore nostro dici, quia omnia quae praecepit Moyses in lege, fecit Jesus, et non est transgressus quidquam. Quoniam quidem dicit Apostolus, « quia cum venisset 108.1057D| plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV). » Si ergo factus est sub lege, cum lege etiam omnia quae lex mandabat implevit, ut nos redimeret a maledicto legis. Sed et ipse de se dicit: « Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). »

CAPUT VI. De eo quod Josue omnes reges Chanaan et civitates eorum pugnando cepit, absque Hevaeum qui habitabat in Gabaon.

(IBID.) « Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. Non fuit civitas quae se traderet filiis Israel, praeter Hevaeum qui habitabat in Gabaon; omnes bellando cepit. » Septuaginta: « Et non 108.1058A| erat civitas quae non erat tradita filiis Israel. » (Ex Augustino.) Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec temporibus postea judicum, nec temporibus regum, omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei. Sed aut sic intelligendum est quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit; aut certe nulla non capta est, sed earum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim omnes regiones in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio: Et omnes cepit in bello. (Ex Adamantio.) Non dixit quia accepit Jesus aliquos in bello, et aliquos non accepit; sed omnes accepit, id est omnes cepit, et omnes peremit. Omnes etenim species peccati expurgavit Dominus 108.1058B| Jesus, omnesque destruxit. Cuncti namque eramus insensati, increduli, errantes, servientes desideriis variis, in malitia et invidia agentes, odibiles et odientes invicem, et omne illud quodcunque est peccati genus quod invenitur in hominibus antequam credant. Bene ergo dicit quia omnes occidit Jesus qui exierunt ad bellum, nulla enim species peccati tanta est qua non sit superior Jesus, qui est Verbum et sapientia Dei. Omnia enim superat et vincit. An non ita credimus quia omne genus peccati cum ad salutare lavacrum venimus aufertur? Hoc enim et Apostolus designat, qui cum universa peccatorum genera dinumerasset, addit post omnia, et dicit: « Et haec quidem aliquando fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu 108.1058C| Christi (I Cor. VI). » Hoc ergo modo omnes cepisse in praelio dicitur, et omnes peremisse.

(IBID). « Domini enim sententia fuerat ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. » (Ex Augustino.) Secundum Septuaginta vero ita legitur: « Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, et exterminarentur, ita ut non daretur eis misericordia, sed ut exterminarentur, sicut dixit Dominus ad Moysen. » Ita dictum est hoc per Dominum factum confortari cor eorum, hoc est, obdurari cor eorum, sicut de Pharaone: quod divino altoque judicio juste fieri minime dubitandum est, cum deserit 108.1058D| Deus et possidet inimicus. Quod sic accipiendum est quemadmodum et ibi. Sed hic aliud movet, quomodo dictum sit, ad hoc eis confortatum esse cor, ut exsurgerent in bellum adversus Israel, et ob hoc eis non praeberent misericordiam, quasi praebenda esset si non bellarent; cum Deus praeceperit nulli eorum esse parcendum: et ob hoc Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra venisse fingentes, eorum jurationem tenuerant. Sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt Israelitae misericordiam, quamvis contra Dei mandatum, ad hoc dictum esse intelligendum est, istos ita bellasse ut non eis parceretur, nec ab eis ipsis Israelitae, neglecto Dei mandato, ad misericordiam flecterentur. Quod quidem 108.1059A| duce Jesu, qui omnia diligenter divina praecepta servabat, non est credendum fieri potuisse. Verumtamen nec ipse istos tam cito delevisset, nisi conspirantissime contrairent, atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui Dei praecepta implere curabat, remansissent, ad illud tempus quando eis possent parcere post mortem Jesu, qui non tanta cura Dei mandata faciebant. Nam et adhuc eodem vivente, quibusdam illi pepercerunt, tantummodo eos ditioni suae subjungentes, quosdam vero nec vincere potuerunt. Verum haec non illo duce facta sunt, sed cum jam senex vacaret a bello, tantummodo eis terras dividens; ut ipsi jam illo non bellante, divisas sibi terras partim jam hoste vacuas tenerent, partim pugnando caperent. Et quod vincere 108.1059B| aliquos minime potuerunt, providentiae divinae fuisse, opportune Scripturarum certis apparebit locis. (Ex Adamantio.) Mystice autem per Dominum factum est ut invalesceret cor eorum, et occurrerent in praelium contra Israel ut exterminarentur. Dum enim non veniunt inimicae virtutes quae peccata operantur in nobis, nec provocant nos ad peccandum, nec lacessunt ad dimicandum, interfici non possunt nec exterminari. Ideo ergo dicitur Deus permittere, imo et incitare propemodum, adversarias virtutes exire adversus nos in praelium, ut et nos victoriam capiamus, et illae interitum consequantur. Unde mihi videtur esse infinitus quidam numerus contrariarum virtutum, pro eo quod per singulos pene homines sunt spiritus aliqui diversa in his peccatorum genera 108.1059C| molientes; verbi causa, est aliquis fornicationis spiritus, est et irae spiritus, alius est avaritiae, alius vero superbiae: et si evenerit esse aliquem hominem qui his omnibus malis agitetur, aut omnes hos spiritus, vel etiam plures in se habere inimicos putandus est: unde et per singulos plures esse credendi sunt spiritus, quia non singula singuli habent homines vitia, vel peccata committunt, sed plura ab unoquoque videntur admitti. Et iterum non est putandum quod unus fornicationis spiritus seducat eum qui (verbi causa) in Britanniis fornicatur, et illum qui in India, vel in aliis locis; neque unum esse irae spiritum qui diversis in locis diversos homines agitet: sed puto magis principem quidem fornicationis unum esse, innumeros vero esse qui in hoc ei officio pareant, 108.1059D| et per singulos quosque homines diversi spiritus sub eo principe militantes, ad hujuscemodi eos peccata sollicitent. Similiter et iracundiae spiritum principem esse unum arbitror, innumeros vero esse sub ipso agentes, qui per singulos quosque homines hujuscemodi vitii peccata succendant. Similiter et avaritiae unum esse principem, sicut et superbiae et caeterorum malorum. Et ideo non unus principatus esse dicitur in contrariis virtutibus ab Apostolo sed plures, adversum quos sibi pugnam esse et nobis omnibus scribit (Eph. VI); et esse tamen omnium horum principem velut eminentiorem quemdam in nequitia et in scelere celsiorem, qui totum mundum quem isti ad peccata singuli quique per peccatorum 108.1060A| species pro parte sollicitent, solus velut omnium principum dux, et totius nefandae militiae magister exagitet. Cujus figuram cum de Jabin discuteremus, pro parvo intelligentiae nostrae captu, in superioriribus patefecimus. Beatus ergo est qui indesinenter spiritalem machaeram tenens, non aufert eam a cervicibus horum hostium de quibus superius memoravimus. Sicut et Jeremias propheta dicit: « Maledictus homo qui facit opera Dei negligenter (Jer. XLVIII), » et aufert machaeram suam a sanguine inimicorum. Hoc si secundum litteram intelligamus, necesse erit nos indesinenter sanguinem fundere: quod Judaei putantes, qui ex integro caro sunt et sanguis, crudeles et implacabiles fiunt, dicentes maledictionem impositam esse his qui a sanguine 108.1060B| effundendo cessaverint: et ideo pedes eorum veloces sunt ad effundendum sanguinem. Sed illis hujuscemodi intelligentia, quia caro et sanguis sunt, videatur; mihi autem praestet Deus nunquam negligenter opera Domini agere, nec auferre spiritalem gladium verbi Dei a sanguine contrariarum virtutum, et mortificare eas in unoquoque auditorum. Interficiuntur autem in nobis et ipsa daemonum genera, si his auditis eorum opera non agamus. Dicitur autem in sequentibus quia accepit Jesus omnem terram, sicut mandavit Dominus Moysi.

CAPUT VII. De eo quod Josue cepit omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possesionem filiis Israel secundum partes et tribus, quievitque terra a praeliis.

(IBID.) « Cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas, quievitque terra a praeliis suis. » Ille Jesus filius Nave non video quod ceperit terram. Quantum enim terrae cepit qui Judaeam tenuit solam? Noster autem Dominus Jesus, ipse cepit vere omnem terram in eo quod ex omni terra atque ex omnibus nationibus ad eum concurrit credentium multitudo. Additur etiam post haec, posteaquam omnem terram cepit Jesus, et « requievit, » inquit, « terra a praeliis. » Hoc quomodo vere videbitur dici de filio Nave, quia cessavit terra a bellis, quae nunquam vere temporibus ejus cessavit a bellis? Sed hoc 108.1060D| completur in solo Domino meo. Si enim consideres te, qui venisti ad Jesum, et per gratiam baptismi missionem consecutus es peccatorum, etiam in te non pugnat caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, cessavit terra tua a bellis. Si Christum Jesum in corpore tuo circumferas, ita et cessantibus in te omnibus praeliis efficieris pacificus, et filius Dei vocaberis. Sed hoc fiet posteaquam bella transieris, et adversarios viceris; tunc tibi dabitur requies, ut requiescas sub vite tua, quae est Christus, et Spiritus sanctus, ut ita gratias referas Domino Patri omnipotenti in ipso Christo Jesu Domino nostro.

CAPUT VIII. Numerus civitatum quas expugnabat Josue, et tradidit filiis Israel in possessionem.

(CAP. XII.) « Hi sunt reges terrae quos percussit Josue, et filii Israel trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Balgaath in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israel: singulis partes suas, tam in montanis, quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et solitudine, et meridie, Hethaeus fuit, et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus, et Jebusaeus, » et reliqua. Pugna Josue atque victoria ejus in alienigenis significat pugnam ac victoriam Domini nostri Jesu Christi, quam per sua membra, ipse caput Ecclesiae, 108.1061B| quotidie facit ac perficit. Septem ergo gentes quas filii Israel pugnando vicerant significant spiritales nequitias, contra quos populus Dei incessanter confligit; sicut earum nominibus bene expressum intelligi potest: interpretatur enim Hethaeus formidans sive stupens, Gergesaeus colonum ejiciens, Amorrhaeus amarus, Chananaeus negotiator aut quasi movens vel erubescens, Pherezaeus separans sive disseminans, Hevaeus ferus sive pessimus vel lapides colligens, Jebusaeus calcatus. Et quid in Hethaeo nisi metus et stupor diaboli, qui terrere semper studens servos Christi exprimitur? Agit enim malignus ut praesentium rerum damna et persecutionum molestiae militibus Christi terrori fiant; quatenus ad luxus mundi et cupiditatem rerum praesentium 108.1061C| facilius eos provocet atque seducat. Et quis in Gergesaeo, nisi ille qui colonum paradisi per fraudem ejecit, ostenditur? Quis vero in Amorrhaeo, nisi ille qui totus amarus est et indignatione plenisimus, designatur? Quid autem in Chananaeo, nisi negotiator iniquissimus, qui per avaritiam lites et jurgia movet, innuitur? Et quis per Pherezaeum, nisi ille qui per zelum malum separat a Deo, et ducit ad infernum, atque inter unanimos disseminat discordiam, insinuatur? In Hevaeo quoque nullus melius quam ille qui ferus, durus et pessimus ubique est, figuratur. Jebusaeus quoque nomine suo proterviam diaboli significat, qui per superbiam propriam se exaltat, sed per humilitatem servorum 108.1061D| Christi contemnitur, calcatur, atque opprimitur. Hujuscemodi ergo nequitias quandiu in hoc mundo peregrinatur sancta Ecclesia, semper contrarias habet, sed spe victoriae contra eas pugnare nunquam cessat. Unde Israel sub Josue trans Jordanem dimicans ad occidentalem plagam, a Baalgath in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir, eos percutere describitur: quia plebs fidelium ubi congregatas contra se hostium turmas agnoverit, in planis et arduis, in prosperis et in adversis, ad victoriae palmam venire semper satagit; Baalgath enim congregatio eorum interpretatur. Possidentque tribus Israel singulae partes suas, tam in montanis quam in planis atque campestribus, et Aseroth, et solitudine, cum sancti viri animas suas possidere 108.1062A| per patientiam student, atque per arma justitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, in eodem aequitatis statu permanere gaudent. Sed his breviter attactis, quid numerus civitatum quas filii Israel sub Josue praeliando ceperint, typice designet, videamus. Triginta etenim ac duarum civitatum reges simul cum eo pugnando ceciderunt. Et quid per tricenarium numerum nisi sanctae Trinitatis fides, cum observantia decalogi mandatorum designat? Et quid per binarium, nisi duo testamenta et duo praecepta charitatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, demonstrantur? Belligerare ergo milites Christi sub ipso vero rege aliter non norunt, nisi per fidei virtutem et observantiam mandatorum Dei, sicque laboris sui 108.1062B| praemium percipere fideliter appetunt: quod in eodem numero adhuc designatum accipi potest; nam tricenarius et binarius numerus quater octonarium tenet, et possessio autem vera non nisi octo beatitudinibus constat, quia adipiscitur ibi regnum coelorum. Sed ad hoc nemo perveniet, nisi secundum magisterium quatuor Evangeliorum per quadrigam virtutum illuc ascendere festinet. Civitates ergo quarum reges ibi superati esse leguntur triginta duae fuerunt: Jericho quae interpretatur luna, Abi oculus vel fons, Jerusalem visio pacis, Ebron participatio tristitiae sive fortitudinis, Jerimoth timens mortem, vel altitudinem mortis, Lachis iter, vel sibimet vir, Eglon vitulus moeroris vel festivitatis eorum, Gazer praecisio vel divisio, Dabir loquens aut rursum 108.1062C| timens, Gader maceria et sepes, Erma anathema ejus, Areth consurrectio descensionis, Lempna candor sive lateres, Odollam testimonium eorum, Maceda exustio sive orientalis, Bethel domus Dei, Dafua malum ab arbore non a malitia, Afer fodit sive humus, Afecth continuit vel continentia, Saron princeps tristitiae, Madon contradictio sive habitatio, Asor sagitta luminis, Semeron custos ejus vel nomen vidit, Achsaf medicamentum, Thanach respondens sive humilitas, Mageddo pomorum ejus sive coenaculum ejus, Ledes sanctitudo, Jachaneae possedit populum, Ermeli damnatio vel contendens, Dor generatio, Galgal vota vel revelatio, Thersa complacitio. Sed si ista nomina secundum suam interpretationem ad spiritalem intellectum vertimus, 108.1062D| vitiorum ibi sine dubio destructionem et virtutum provectum inveniemus. Oportet ergo militem Christi primum cognoscere fragilitatem et mutabilitatem suam, quod significat Jericho, quae interpretatur luna: deinde oculos mentis extollere ut contempletur coelestia, atque futura attendens, ad fontem vitae aeternae, quem qui biberit non sitiet in aeternum, quatenus pertingat ad visionem pacis, quod significat Jerusalem. Deinde considerare eum oportet mala quae gessit, et habere inde tristitiam salutarem, exercereque opera virtutum, sicut in Ebron nomine expressum est. Hincque timens mortem futuram atque altitudinem mortis perpetuae, quod Hierimuth sonat, per Lachis intellectu assumat virtutem, 108.1063A| et pergat iter justitiae, quod ducit ad vitam aeternam. Inter haec quoque compunctioni cordis operam det, dum cognoscit se in peregrinatione istius vitae constitutum, et ad festivitatem futurae patriae per Dei gratiam percipiendam toto nisu anhelet, quae in Eglon vocabulo designata est. Per Gazer ergo significationem, praecidat carnis dilectationem, ac dissipet hostium malignam suggestionem. Loquatur recta, quod Abir suo vocabulo notat, timeatque futuram discussionem superni judicis, quia omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines super terram, reddent rationem de eo in die judicii; muniatque se fidei muro, sicut Gazer docet; et abdicet diabolo atque operibus ejus anathemate perpetuo, quod Erma admonet. Sicque post descensum 108.1063B| vitiorum, consurgat in arcem virtutum, hoc enim Areth sua nuncupatione hortatur; et per Lemnae et Odollae nomina, testimoniis Scripturarum institutus, candorem lucis intendat aeternae. Per Maceda quoque ortum lucis verae induatur, et exurat hostium machinamenta atque consilia, ut in Bethel nostra, quod est sancta Dei Ecclesia, perpetuo manere possit; ibique, secundum Afer interpretationem, in carne sua laboret ut secundum Dafuae intellectum fructus percipiat vitae sempiternae. Habeat continentiam, confundat principem tristitiae, hoc est, diabolum; contradicat ejus suasionibus, divino illustratus lumine. Haec quoque quatuor nomina civitatum, 108.1064A| hoc est, Afech, Saron, Madon et Asor, suis interpretationibus omnia ita docent. Omni diligentia custodiat cor suum, quod Semeron innuit; et in Achsaph nomine discat quaerere medicamentum sacrarum Scripturarum: atque per Thanah admonitus, ubique servet humilitatem; agnoscatque nomine Mageddo fructum virtutum, et norit contemplationis appetere sublimitatem: sicque ad sanctitatem veraciter perveniet, quod designat Tedes, et plurimus adesse et prodesse poterit, ut Lakanae sua appellatione demonstrat. Contemnit mortem quia damnavit vitia, sicut Ermeli figuraliter ostendit: et in Dor nuncupatione generationis divinae particeps existens, quia pacifici filii Dei vocabuntur. Per Galgal rotam praesentis vitae superna revelatione transcurrens, 108.1064B| in Thersa nomine in fine jam cognoscit se complacere Altissimo, cum transfertur de incolatu istius mundi ad regnum coeleste et ad visionem Dei perpetuam, juxta illud Psalmistae quod ait: « Placebo coram Domino in lumine viventium (Psal. LV). Et iterum. « Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV). » Haec ergo breviter adnotavi, non exposui; ut sciat lector quae sublimitas est sapientiae divinae in Scripturis sacris, et quod omnia quae ibi reperiuntur ad aedificationem suam rite transferre potest, qui sanae fidei oculo eam inspicere, diligenter meditari non neglexerit.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De senectute Josue et sermone Domini ad illum. 108.1063|

« Josue vero senex provectaeque aetatis erat. » Presbyteri vel seniores non eo nomine appellantur quod longaevam duxerint vitam; sed pro maturitate sensus et gravitate venerandae vitae hac appellatione decorantur, maxime cum additur ad presbyterum sermo iste qui sequitur: « Plenus dierum. » Si enim aevi prolixitate appellandus qui presbyter vel senior videtur, quem magis alium oportebat hoc nomine censeri, quam primum Adam, vel certe Mathusalem, aut Noe, qui utique pluribus quam 108.1063D| caeteri annis in hoc mundo vixisse declarantur. Sed nunc videmus quod quidem ex illis nullus refertur a Scriptura presbyter vel senior appellari; sed is qui longe brevioris temporis vitam duxit, primus in Scripturis sanctis Abraham presbyter vel senior appellatur (Gen. XXIV). Dictum est etiam ad Moysen a Domino: Elige tibi ab omni populo presbyteros, quos tu ipse nosti, qui probi sunt (Exod. III). Sed observa etiam tu, o auditor, in omni Scriptura, sicubi invenire potes appellationem hanc, « senior et plenus dierum, » positam super aliquem peccatorem. Nunc ergo sancti Spiritus vox est, pronuntiantis Jesum presbyterum vel seniorem provectum in diebus: ita enim dixerat, inquit, Jesus presbyter vel senior, provectus dierum: quod utique de 108.1064C| peccatore dici non poterat, quia peccator non est provectus dierum. Non enim se extendit in ea quae inante sunt, obliviscens ea quae retro sunt, sed semper retro convertitur, et ad vomitum suum reddit, et ideo non est aptus regno coelorum. Qui autem semper ad priora extenditur, iste provectus est in diebus suis.

« Et dixit Dominus ad eum: Senuisti et longaevus es, et terra latissima derelicta est, quae necdum est sorte divisa, » et caetera. Nescio ergo si in hoc loco illud potest videri; quia hoc dicebat Dominus ad Jesum pro aetate ejus senili, omnes 108.1064D| videbant, omnes noverant. Et quae sunt tam magna ista divina responsa, quae homines disserunt, ut dicant homini seni, quia senex es, quod omnes videbant et omnes noverant. Sed mihi videtur magnum aliquod testimonium a Domino per hoc dari Nave filio, cum ei dicitur, « quia provectus dierum es. » Et quantum quidem proloqui nobis vel aperire divinis mysteriis fas est ego arbitror quod sicut sol iste diem facit mundo huic, ita et Sol justitiae facit aliquos dies spiritales, qui fulgore veritatis et lampade sapientiae illustrentur. Si quis ergo in praeceptis Dei vitam hanc praesentem, quae sicut Jacob dicebat, « paucorum et malorum dierum est (Gen. XLVII), » transegerit, et immaculatum se ab hoc mundo custodierit, atque omnes adversarios 108.1065A| et hostes suos subegerit, spiritalis ab istis paucis et malis diebus provehitur, et promovetur ad illos dies aeternos et bonos aeterni solis luce signatos. Talis ergo quodam ordine intelligendus est et Jesus ex divinis responsis provectus dierum pronuntiari. Verum quoniam instituimus quae de Jesu dicuntur, etiam ad Dominum Salvatorem nostrum referri, quis ita presbyter et senior, provectus dierum intelligitur, sicut ipse qui est principium, primogenitus omnis creaturae? Et ideo fortasse ipse solus vere et integer presbyter dicitur, ante quem nemo est. Igitur etsi sunt qui dicuntur in Scripturis presbyteri, vel seniores, vel pontifices, tamen Dominus Jesus in pontificibus pontificum princeps; et sicut in pastoribus princeps pastorum est, ita et in presbyteris vel senioribus 108.1065B| princeps presbyterorum putandus est, et in episcopis princeps episcoporum. Et omne quodcunque honorabile nomen est, primum in hoc et principem esse credentium et Salvatorem, quia ipse est omnium caput. Audi autem ad haec responsum divinum quod dicit: « Tu provectus es in diebus, et terra relicta est multa valde. » In superioribus dicebantur, sicut observavimus, quia cessavit terra ab illis, et quia omnem terram Jesus cepit; et hic modo scriptum est quia terra relicta est multa valde? Putasne contraria sibi contineant? hocne leviter suspicandum est? Sed redeamus ad intelligentiam spiritalem, et in ea nihil invenis esse contrarium. Intuere Domini et Salvatoris nostri primum quidem adventum, cum venit seminare semen 108.1065C| suum in orbem terrae, quomodo cepit omnem terram solo seminis jactu, et quomodo adversarias potestates ex ea et angelos refugas qui gentilium mentes obsederant effugavit, et interim seminavit verbum atque Ecclesias propagavit: haec est prima ejus totius terrae possessio. Sequere autem, o auditor, per subtiles lineas verbi, et ostendam tibi quomodo etiam secundo cepit terram hanc, quae nunc dicitur ab Jesu multa esse derelicta terra. Audi de ea dicentem Paulum: « Oportet eum regnare donec ponat omnes inimicos suos scabellum pedum suorum (Heb. X). » Haec ergo est terra quae nunc multa dicitur esse derelicta, donec omnes subdantur pedibus ejus, et per haec in haereditate capiat universos. Et haec est, inquit, terra quae derelicta est, 108.1065D| « Omnes fines Philisthiim, » et alia quamplurima quae sequuntur. Multa adhuc supersunt, quantum ad nostra tempora spectat, quae videmus nondum pedibus Jesu subjecta esse, quae necesse est utique omnia obtinere. Neque enim finis esse poterit rerum, nisi prius fuerint cuncta subjecta. Sic enim et propheta dicit (Zach. IX), quia omnes gentes servientes a finibus fluminum usque ad fines orbis terrae in conspectu ejus. Procedunt Aethiopes de trans ripas fluminum: Aethiopes offerent sacrificia; unde constat quod in secundo adventu hanc terram multam, quae superest, obtinebit Jesus. Sed beati sunt illi qui primo ejus adventu obtenti sunt; ipsi enim vere in gratia erunt, qui multis adversariis 108.1066A| resistentibus, et multis hostibus impugnantibus, bello et armis haereditatem terrae repromissionis accipiunt. Cum vero ex necessitate quis fuerit subjectus, tunc quando etiam novissimum inimicum destrui necesse est mortem, non erit jam in gratia his qui subjiciuntur.

(CAP. XIII.) « Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Afeca et terminos Amorrhaei, ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem a Baalgath sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath. Omnium qui habitant in monte, a Libano usque ad aquas Miserephod, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem haereditatis Israel, sicut praecepi tibi. » 108.1066B| Cum enumeraverit plurimas gentes, de Sidoniis solis dixit: « Et omnes Sidonios ego exterminabo a facie filiorum Israel. » Nominati sunt et Chananaei, nominati sunt et hi qui sunt ex finibus Accaron et a sinistris partibus fluminum, et aliae quamplurimae gentes; et de solis Sidoniis dixit Dominus quod eos eversurus sit. Sidonii autem dicuntur, sicut jam diximus, venatores. Qui intelliguntur isti mali venatores quos Dominus exterminat, nisi illae virtutes contrariae de quibus dicit propheta, quia « paraverunt laqueos sub pedibus meis (Psal. LVI), » quibus scilicet venentur et decipiant animas peccantium? Istos ergo exterminat Dominus. Cum isti tales interierint venatores, cum jam nemo fuerit qui laqueos tendat et retia ut decipiat animas in peccato, 108.1066C| tunc requiescet unusquisque sub vite sua et sub ficu sua.

CAPUT II. De divisione terrae per singulas tribus Israel, et quod tribui Levi non dedit possessionem; sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel ipsa est haereditas eorum.

(IBID.) « Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse, quia Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moyses famulus Domini, trans Jordanem ad orientalem plagam, » et caetera. Lectum est quia Moyses dederit haereditatem quibusdam; post haec vero legitur quia et Jesus secundum praeceptum Domini distribuit haereditatem. Primus ergo Moyses 108.1066D| distribuit haereditatem, secundus autem Jesus. Nunc Moysis legem intellige. Hi ergo qui secundum legem vixerunt, primi acceperunt haereditatem, sed ex terra repromissionis. Tunc deinde cum accepissent terram haereditatis: non enim possident, neque dividunt, sed exspectant, usquequo eis per Jesum distribuatur in sortem. Nonne hoc evidenter est quod Apostolus dicit, ad Hebraeos scribens de prioribus patribus, quos dicit fide placuisse Deo, et addidit dicens: « Hi autem omnes testimonium habentes per fidem, nondum consecuti sunt repromissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut in ea sine nobis perfecti efficerentur? » (Hebr. XI.) Habent igitur repromissionem suam, et requieverunt, 108.1067A| et digni judicati sunt per Moysen capere haereditatem; verumtamen adhuc et ipsi pugnant, in certamine sunt pro his qui sub Jesu militant. Sed et requiris qui sunt qui pugnent, et quae est pugna ista quam illi gerunt? Ego sic arbitror, quod omnes illi, qui dormierunt ante nos, patres pugnent nobiscum et adjuvent nos orationibus suis. Ista namque etiam quemdam de senioribus magistris audivi dicentem in eo loco in quo scriptum est in Numeris (Cap. IV) quia ablinget synagoga illa hanc synagogam sicut ablingit vitulus herbam viridem de campo; dicebat enim: Quare hujusmodi similitudo sumpta est, nisi quia hoc intelligendum est in loco quod Synagoga Domini, quae nos praecessit, in sanctis oret, et in lingua consumet adversarias synagogas, id est, orationibus 108.1067B| et precibus adversarios nostros absumet? Non ergo in armis pugnandum est nobis adversus hostes nostros invisibiles, sed orationibus et verbis Domini, meditationibus et operibus ac sensibus rectis: sic enim armabantur et patres, fide et operibus vincentes; sic umbrae et exemplaria deserviunt coelestium hi qui legem suscipiunt, quae est illius verae legis umbra; ita et exemplar et umbra consequenter sunt divisionis coelestis hi qui in Judaea haereditatem dividunt terrae. Erat ergo in coelis veritas, umbra vero et exemplar veritatis in terris; et donec umbra haec constabat in terris, erat Jerusalem terrestris, erat templum, erat altare, et erat visibilis cultus, erant pontifices et sacerdotes, constabant etiam civitates et vici Judae, et omnia haec 108.1067C| quae nunc in libro hoc descripta esse recitantur. Cum vero in adventu Salvatoris Dei nostri de coelis descendentis, veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit, umbrae et exemplaria ceciderunt; cecidit enim Jerusalem, cecidit templum, altare sublatum est, ut neque in monte Garizim, neque in Jerusalem sit locus ubi oportet adorare; sed veri adoratores qui adorant Patrem, in spiritu et veritate adorent. Sic ergo praesente veritate typus et umbra cessavit; et cum adesset templum illud, quod per Spiritum Dei et virtutem Altissimi in utero Virginis fabricatum est, dirutum est templum ex lapidibus fabricatum: aderat pontifex futurorum bonorum, cessaverunt pontifices taurorum et hircorum; venit Agnus Dei qui tollit peccata mundi, destitit agnus ex pecudibus 108.1067D| assumptus, et nequidquam atque inaniter tot saeculis jugulatus. Refertur autem prima et secunda haereditatis facta divisio: prima quidem per Moysen; secunda vero, quae et potentior est, per Jesum facta describitur: et Moyses trans Jordanem tribui Ruben, et tribui Gad, et dimidiae tribui Manasse, possessionem decernit; caeteri vero omnes per Jesum suscipiunt haereditatem. Diximus jam prius quomodo per legem placuerunt Deo, praecedentes tempore eos qui per fidem Jesu ad promissa perveniunt, nondum ea quae perfecta sunt consequuntur: exspectantes eos qui posteriores, diverso quidem tempore, sed una fide placebunt, sicut Apostolus dixit: Utinam sine nobis perfectionem consequerentur (I Cor. IV).

108.1068A| (IBID.) « Tribui autem Levi non dedit possessionem; sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi, » etc. Levitis neque Moyses dedit haereditatem neque Jesus. Quare quid aliud sentiendum est, nisi quod sunt in Ecclesia Domini quidam qui virtute animi et meritorum gratia caeteros homines praecedunt, quibus ipse Dominus esse haereditas dicitur. Et si fas est audire in talibus, et arcani reconditi aliquid aperire, videamus ne forte illud sit quod sacerdotum et Levitarum figuram latenter ostendit, quia in omni populo, eorum dico qui salvantur, major sine dubio pars est et longe numerosior eorum qui simpliciter credentes, in timore Dei per opera bona, per honestos mores et actus probabiles Domino placent; 108.1068B| pauci vero sunt et valde rari qui sapientiae operam dantes, et mentem suam puram mundamque servantes, atque in omnibus praeclaris virtutibus suas animas excolentes, caeteris simplicioribus per doctrinae gratiam illuminant iter quo gradiuntur et veniunt ad salutem. Hi fortassis sub Levitarum et sacerdotum nomine designantur, quorum haereditas ipse Dominus est, qui est sapientia, quam prae caeteris omnibus dilexisse perhibentur. Invenio tamen aliquam differentiam in his quae Moyses distribuit et in his quae Jesus. Moyses namque duabus et semis tribubus terram distribuens ultra Jordanem, non dedit Levitis habitaculi portionem quae eos contingebat. Jesus autem dedit non solum his tribubus quas ipse dispensat, verum etiam illis quae 108.1068C| a Moyse trans Jordanem fuerant collocatae. Habitacula etenim Levitis in singulis tribubus decernuntur, ut et permulto magnificentius mysterium nosceremus. Iste enim ordo Leviticus et sacerdotalis, qui Dei sapientiae et scientiae operam impendit, non potuit a Moyse sortem habitationis accipere, quia non erat Moyses veritatis, sed umbrae exemplaris minister. Jesus vero Dominus noster, qui erat sapientia Dei, ipse habitacula sapientibus praebet. Non enim potuit dicere Moyses, « Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX). » Hoc est enim partem dare Levitis. Nec potuit dicere Moyses, quia « qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). » Non 108.1068D| enim potuit dicere Moyses: « Omnis enim qui non oderit patrem vel matrem, et fratres et sorores et filios, et insuper etiam animam suam, non potest esse meus discipulus (Ibid. v. 26). » Hoc Moyses facere non potuit, idcirco habitacula sacerdotum vel Levitarum dispensare non potuit. Beatus ergo est qui se exhibet talem, et in istis omnibus quae praecipit Jesus invenitur esse perfectus, ut ab Jesu sortem coelestis mansionis accipiat in futuro; de quo ipse Dominus ait: « Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII). » Et « Sicut ego in te, et tu in me unum sumus, et isti in nobis unum sint (Ibid. v. 21). » Quod si audiens perfectorum et eminentiorum haereditatem Dominum dici, ignoras et 108.1069A| ambigis quid illud sit quod sub hoc nomine designatur, audi quia Dominus sapientia est. Cui ergo dicitur haereditas esse Dominus, iste haereditatem sapientiae capit. Dominus justitia dicitur. Cui ergo Dominus haereditas est, iste haereditatem justitiae consequitur. Dominus pax est, Dominus redemptio est, Dominus salus est, et in Domino sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi: haec omnia in haereditatem percipiet cujus haereditas Dominus fuerit. Verumtamen et isti quibus sapientia Dei, et verbum Dei, et veritas et justitia esse haereditas dicitur, habitationem interim cum illis accipiunt quorum haereditas habetur in terris, ut ex ipsorum consortio hi qui per semetipsos nondum valent participes efficiantur sapientiae et scientiae Dei, et 108.1069B| veritas ejus ac verbi; et ita etiam ad minimos quosque dispensatio divina pertendit, ut qui principaliter non possunt divinae gratiae capaces existere, illuminari ex sanctorum consortio mereantur, et compleatur illud quod Apostolus dicit ad Corinthios de sanctis Jerosolymitis, « ut nostra quidem abundantia fiat ad illorum inopiam (II Cor. VIII), » ut et illorum abundantia fiat ad vestram inopiam. Ita ergo et nunc cohabitare jubentur Levitae et sacerdotes, qui non habent terram, ut percipiat ab Israelita sacerdos et Levita terrena quae non habent, et rursum Israelita percipiat a sacerdote et Levita coelestia et divina quae non habet. Lex enim Dei sacerdotibus commissa est et Levitis, ut huic soli operam tribuant, et verbo Dei absque ulla sollicitudine 108.1069C| vacent. Sed iterum ut vacare possint, laicorum uti ministeriis debent: si enim laicus ea quae necessaria sunt non praebuerit sacerdotibus et Levitis, occupati illi in talibus, id est, in corporalibus curis, minus legi Dei vacabunt. Illis autem non vacantibus neque operam dantibus logi Dei, tu periclitabis; obscurabitur enim lux scientiae quae in illis est, te non ministrante oleum lucernae, et culpa tua illud eveniet quod dixit Dominus, quia « caecus caeco ducatum praebens, ambo in foveam cadent (Matth. XV). » Sed et illud complebitur quod Dominus dixit: « Si enim lux quae est in te tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae sunt? » (Matth. VI.) Ut ergo lux scientiae in sacerdotibus fulgeat, lucerna eorum sit semper accensa: tu imple officium, tu comple mandatum 108.1069D| Dei erga obsequia sacerdotum. Quod si forte susceptis a te quae necessaria sunt, et sic non sequaris avaritiam, sed benedictionem merueris, illi neglexerint eruditioni operam dare, et verbo Dei vacare, et in lege Dei meditari die ac nocte, ipsi videbunt quomodo pro animabus vestris reddant Domino rationem.

CAPUT III. De eo quod novem tribus et dimidia acceperunt sortes suas per Eleazarum sacerdotem et Josue filium Nun, duabus tribubus et dimidia partes suas accipientibus per Moysen ultra Jordanem.

(CAP. XIV.) « Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum, 108.1070A| per tribus Israel sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi novem tribubus, et dimidiae tribui. Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil acceperunt inter fratres suos, sed in eorum successerant locum, » etc. Discamus ex lege quam necessarie scripta sit terrae divisio, quae primo tempore per Moysen, secundo per Jesum facta est: non ut utraque servemus, sed ut rationem utriusque dicentes, illam solam teneamus quae ab Jesu nobis Domino nostro traditur. Igitur illam terram quae trans Jordanem Moyses distribuit, hanc his quae est in terra sancta et terra bona distribuit Jesus princeps tribuum Israel. Vides ergo quia cum ab eo coeperit 108.1070B| vera illa haereditas terrae sanctae, id est, a Salvatore distribui, assumentur etiam principes veri et spiritales Israel. Quos autem putamus esse principes tribuum nostrarum, vel Ecclesiae principes, nisi sanctos apostolos, ad quos dicit Salvator, « quia sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Assumitur tamen ad divisionem etiam sacerdos, qui est arcanus et mysticus sermo Dei: sic enim dicit, quia « cum venerit Jesus, et Eleazar simul ad dividendam terram. » Et videamus quis est qui primus accepit haereditatem ab Jesu. « Caleb, » inquit, « filius Jeffone. » Hic enim petiit et accepit primus caeteris, quibusdam rationibus et verbis quae descripta sunt: quae verba etiam nos possunt instruere ad salutem. 108.1070C| Et primus omnium Caleb interpretari dicitur, quasi cor. Quis ergo quasi cor, nisi is qui in omnibus intellectui operam tribuit? Quia non aliud aliquod membrum corporis Ecclesiae esse dicitur, nisi illud quod est nobis praeclarius cor, id est, qui omnia cum ratione et providentia gerit, et ita cuncta dispensat, quasi non sit aliud nisi cor. Interpretatur autem et Jeffone pater ejus conversio. Hic ergo Caleb filius est conversionis. Qui nisi is qui ad Dominum conversus talem ex se fructum proferet, et cor filium generarit. Est ergo omnis qui divinis sensibus vacat, et prudenter cuncta ac rationabiliter agit, Caleb. Hic primo quidem eruditus a Moyse, secundo vero a Jesu cui assistebat, dicens: « Tu nosti verbum quod locutus est Dominus ad Moysen 108.1070D| hominem Dei; » tu scis verbum quod locutus est. Quis enim alius potest nosse verbum quod locutus est Dominus ad Moysen, nisi solus Jesus? Nemo sic intellexit legem sicut docuit Jesus: ipse enim omnia docuit et aperuit, ipse revelavit Paulo, « quia lex spiritalis est (Rom. VII). »

CAPUT IV. De locutione Caleb ad Josue pro terra Ebron, quam sibi postulavit dari.

(IBID.) « Locutusque est ad eum Caleb filius Jeffone, Cenezaeus: Nosti quod locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei, de me et te in Cadesbarne. Quadraginta annorum eram quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem 108.1071A| terram, nuntiavique ei quod verum videbatur mihi. Fratres autem mei qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terram quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in perpetuum, » et reliqua. De me, inquit, et de te locutus est Moyses: de te quidem, hoc est quod dixit Dominus quia « si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. V); » de me vero quid dixit, hoc est de Caleb, qui cor est? Certum est quia de corde scripsit Moyses, qui omnia prudenter sapienterque conscripsit. Ait ergo: Hodie valeo sicut valebam. Tunc sanctus quippe similiter valet in praesentibus, 108.1071B| et in praeteritis, et in novissimis, et in veteribus, et in Evangeliis, et in lege. Hoc est ergo quod dicit valere se hodie sub Jesu sicut tunc sub Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet. Sed videamus etiam petitionem ejus quam poscit ab Jesu Caleb filius Jeffone: « Peto te, » inquit, « montem hunc, » sicut dicit Dominus: In die illa. Nihil humile vel dejectum sanctus requirit, nihil quod in demersis convallibus jacet, sed montem quaerit excelsum, et montem in quo civitates magnae et munitae. Et ex hoc haec poscebat, quia noverat belligerare, sicut scriptum est: « Civitates munitas occupabit sapiens, et destruet munitionem in qua confidebant impii (Prov. XXI). » Putas cum haec diceret Salomon hoc nos volebat docere quia sapiens caperet 108.1071C| civitates et munitiones destrueret ex lapidibus constructis? An illud potius indicat quod civitates et muri sunt impiorum dogmata, et syllogismi philosophorum, quibus astruunt impia quaeque et divinae legis contraria quae apud paganos vel barbaros observantur? Sed illa his deputanda sunt, et civitates munitas esse atque in montibus collocatas, quae haeretici assertionibus velut in altis montibus collocant. Istas ergo civitates sapiens quisque verbum veritatis praedicans destruit, et urbes mendaces veritatis ariete subvertit; sicut et Paulus dicebat, « cogitationes destruentes, et omnem altitudinem quae extollit se adversum scientiam Dei (II Cor. X), » ita etiam nunc sapientissimus hic Caleb assistit ante Jesum, et promittit se valere ad bellum, et promptum 108.1071D| esse ad praelium. Et ideo deposcit permitti sibi vel dispensari facultatem, ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro veris falsa confirmant; ut eos confutet, et superet, et subvertat omnia quae illi falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique videns alacritatem ejus Jesus, benedixit, inquit, eum, scilicet quod talia deposcat et audiat. Sed et tu si vis dare operam studiis, et legem prudenter meditari, et effici cor in lege Dei, potes istas magnificas et munitas urbes, id est, assertiones subvertere falsitatis, ut et tu merearis benedici ab Jesu et accipere Hebron. Interpretatur autem Hebron conjunctio vel conjugium: per quod potest fortasse illud ostendi quod spelunca duplex comparata 108.1072A| ab Abraham patriarcha ea est in qua conjugia patrum et reliquiae eorum jacent, id est, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Jacob cum Lia. Meruit ergo Caleb patrum reliquias in haereditatem suscipere, sine dubio quia per sapientiam quae in eo erat qui vigebat, et sub Moyse et sub Jesu intellexerat conjunctionis ipsius rationem, et prospexerat quid esset causae quod cum Abraham sola Sara jaceret, ubi neque Agar, neque Cethura ei meruisset adjungi: vel quid esset causae quod cum Jacob sola Lia jacere videretur, et neque Rachel quae amplius fuerat dilecta, neque aliqua ex concubinis, in sepulcro ei fuerat copulata. Ipse ergo in memoriis patrum haereditatem capit prudens et sapiens Caleb, ipsi Jesus Enachitarum gentium metropolim tribuit 108.1072B| Hebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem. Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe: Adam maximus ibi in terra Enachim situs est, et terra cessavit a praeliis. Cariatharbe ergo civitas quatuor interpretatur: et licet corrupte in Graecis codicibus Arboe scribatur, tamen in Hebraeis legigitur Arbe, id est quatuor: ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac et Jacob, sepulti sunt, et Adam magnus, sicut in hoc libro, hoc est, in Jesu Nave scriptum est; licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur. Haec autem eadem Chebron olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda civitas sacerdotalis et fugitivorum, distat ad meridianam plagam ab Elia milliaribus circiter viginti 108.1072C| duobus; et quercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausoleum ejus in praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem ecclesia jam exstructa sit in circuitu, a cunctis gentibus Terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbe, postea a Chebron, uno filiorum Caleb, sortita vocabulum est. Lege Verba dierum.

CAPUT V. De sorte filiorum Juda: et quod Caleb delevit ex Hebron tres filios Zenach, Sesai, et Achiman et Tholmai.

(CAP. XV.) « Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit: a termino Edom desertum 108.1072D| Sin contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae, » etc. (Ex Augustino.) Consuetudo est Scripturae quatuor adeo partes orbis terrae, quas agrum et plagas nominant, appellare; et in distributione finium tribus Judae duae tantummodo nominantur, et duae reticentur. Hinc enim scriptum est: Et facti sunt fines tribus filiorum Juda secundum plebes eorum, a finibus Idumaeae, a deserto Sina ad occidentem; et cum descripti essent fines ad occidentem, tum deinde et ab oriente; omne, inquit, mare salsum. Et alias duas partes reticuit, id est, septentrionis vel meridiani. Vide ergo, si non repleta sunt mysteriis, licet singula vel sentire vel explicare nequeamus. Tamen prout 108.1073A| Dominus praebere dignatur, et nos capere valemus, discutere singula quaeque tentabimus. Facti sunt, inquit, fines Juda secundum plebes eorum, a finibus Idumaeae, a deserto Sina, ad occidentem. Igitur fines Judae proximi sunt finibus Idumaeae. Idumaea vero, sicut jam diximus saepe, interpretatur terrena. Post terrena ergo statim consequuntur fines Judae, sed a deserto, inquit, Sina: interpretatur autem Sina, tentationes. Post tentationes ergo consequuntur fines haereditatis Judae. Occidens et oriens nominantur, et vicina loca ea quae supra diximus imo confinia; sed et vallis Aegypti vicina occidentalibus partibus designatur, quae est a deserto ad occidentem; ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post hoc a collibus, inquit, qui tenduntur ad occidentem; 108.1073B| et inde ascenditur ab occidente usque Barne, et sic pertenditur ad occidentem Cades. Et hi sunt fines eorum ab Africo; et inde perrexit usque ad vallem Aegypti. Vides quomodo in occidentis partibus, et Africum, et Aegyptum nominat, et occasum? sine dubio, ut haec omnia sciat unusquisque evadenda esse et transeunda, ut ita demum possit ad tribum regiam pervenire, de qua dicit Apostolus: Certum est quod de Juda ortus est Dominus noster Jesus Christus (Hebr. VII). A finibus est Idumaeae desertum Sina. Paulo ante diximus de deserto Sina quod tentationes significat; et ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut sic possimus pervenire in haereditatem filiorum Juda; sed ascendere nos oportet ad ascensum collium Acrabin, 108.1073C| quod interpretatur scorpionis. Transeundi nobis sunt et calcandi scorpiones illi sine dubio, de quibus Salvator dicit: « Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones (Luc. X). » Qui ergo vult et desiderat ingredi haereditatem tribus Juda, oportet eum ascendere in ascensiones istas, et calcare atque evadere scorpiones qui obsistunt: unde arbitror quod istud iter agendi sunt, quia Ezechieli prophetae dicebat Dominus: « Fili hominis, in medio scorpionum tu ambulas (Ezech. II). » Et sunt, inquit, fines usque ad Cades. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judae usque ad sanctificationem perveniunt. Sed videamus etiam quae sunt fines ex partibus orientis, non quod 108.1073D| nunc locorum catalogum facere velimus, sed ut mysteriorum quae per haec significantur contueamur imagines. Dicitur ergo, ab oriente fines Judae esse mare salsum; et post hoc in parte ejus nominatur fons solis, et civitas, et in hac eadem tribu esse etiam civitas litterarum. Oportet igitur omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, et vitae scilicet et mundi hujus turbines superare, et evadere omnia quae in hoc mundo, pro incerto usu et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judae terram pervenire et fontem solis accedere. Quis est autem fons solis, vel civitas solis? Illius sine dubio de quo scriptum est: « Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae (Malach. IV). » Hujus ergo solis, si prius 108.1074A| evaseris mare salsum, fontem invenies in terra Judae. Quem fontem? Illum profecto de quo dicebat Jesus: « Qui biberit de aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). » Hujus igitur solis cum talem qualem diximus inveneris fontem, invenies etiam civitatem ejus: Est enim, inquit, ibi et civitas solis. Dicitur esse in Aegypto civitas solis; sed ista civitas solis quae in Aegypto est, hujus solis nomen accepit quem Pater coelestis oriri jubet super bonos et malos; illa vero civitas quae in Judaea est, sanctorum tantummodo efficitur, quia civitas Dei est: et fons ille, de quo superius diximus, fluvius effectus laetificat civitatem Dei. Sed et tu si ex omni parte munitus sis, et continentiae muro circumdatus, si patientiae et magnanimitatis 108.1074B| turribus circumdatus es, etiam tu efficeris civitas Dei; si vero ad haec omnia adjeceris tibi lumen scientiae, sicut Isaias ( « illuminate vobis lumen scientiae » ), et sol in te justitiae radiaverit, efficeris etiam et tu civitas solis, vel civitatem solis sorte haereditatis accipies: sed et si te tradideris legi Dei, ut in ipsa mediteris die ac nocte, et non recedat liber legis de manu tua, sicut dicitur ad Jesum; et si memor sis praecepti Salvatoris, in quo dicit: « Scrutamini Scripturas (Joan. V); » si ergo talibus studiis te mancipaveris, et eruditionem divinae legis vel legendo vel audiendo obtinueris, tuae portionis efficitur civitas litterarum. Et haec quidem nos pro possibilitate sensus nostri, vel etiam pro auditus vestri capacitate, discussimus: summa vera 108.1074C| scientia, et profundior horum intelligentia apud illos erit qui veram haereditatem veri et unigeniti Filii Dei, quae repromissa est his qui eum perfecte dilexerint, consequi merebuntur.

(IBID.) « Caleb vero filio Jeffone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus, Chariath Arbe, patris Enach, ipsa est Ebron: delevitque ex ea Caleb tres filios Enach, Sesai et Eman, et Tholmai de stirpe Enach; atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Chariath Sepher, id est civitas litterarum. » Primo ergo discutiamus quare metropolim accepit Caleb, et illam quae prima inter caeteras omnes in terra repromissionis metropolis nominatur. 108.1074D| Et metropolis Enach interpretatur humilitas inanis, vel responsio inanis. Accepit ergo Caleb metropolim humilitatis inanis. Duas esse humilitates certum est, unam laudabilem, de qua dicit Salvator: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI); » et de hac humilitate dictum est, quia « omnis qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV); » et iterum: « Humiliamini sub potentissima manu Domini (I Petr. V). » Est enim et alia humilitas culpabilis peccatorum, sicut illa quam de illicito concubitu dicit Scriptura quod de Amon scriptum est, qui humiliavit Thamar sororem suam (II Reg. XIII). Est ergo humilitas inanis. Cepit metropolim vel excidit Caleb, et interemit tres filios Enach, qui erant filii inanis 108.1075A| humilitatis. Illis interfectis ipse habuit civitatem, et fecit quae in consequentibus scripta sunt. Qui autem sunt filii inanis humilitatis quos exterminavit Caleb? Primus Susi, qui interpretatur extra me, hoc est, extra sanctum: filius inanis humilitatis quem exterminavit. Caleb, imo extra Dominum est. Et alius Ahiman, qui interpretatur frater meus extra consilium, et frater sine consilio: omnes enim fratres qui de humilitate inani nascuntur, certum est quia extra consilium sunt. Tertius Tholmai, quod interpretatur praecipitium vel suspensio: quod designat nihil in eo stabilitatis, sed vaga omnia et in praeceps ruentia. Istos ergo tres filios Enach exterminavit et interfecit Caleb, et post istos ascendit etiam in Dabir. Nomen erat Dabir prius civitas litterarum. 108.1075B| Dabir interpretatur loquela, sed nomen Dabir erat prius civitas litterarum. Ita civitatem litterarum intelligo omne Veteris Instrumenti testamentum, et hanc ipsam quam nunc disserere conamur Scripturam intelligamus esse civitatem litterarum; quae postmodum efficitur Dabir, quod est loquela: haec est enim quae prius in litteris erat, et secundum litteram intelligebatur, modo in Ecclesiis, revelante Domino, loquela effecta est, loquentibus de ea et disserentibus primo apostolis, et removentibus de ea spiritalem loquelam. Sed et singuli quoque doctores Ecclesiarum litteram legis, loquelam et disputationem suam illam evangelicam fecerunt. Qui sunt autem tres filii Enach quos Caleb, in cujus persona virtutem legis descripseramus, interimit? 108.1075C| Inanis humilitas accipienda est illa, quam omnes saeculi poetae vel philosophi divinitatem senserunt, quia et humilia et Deo indigna sunt quae senserunt. Quid est tam humile inaniter quam ligna et lapides deos vel astruere vel putare. Hujus ergo inanis humilitatis primus filius est qui dicitur extra me, hoc est, primus sensus eorum et extra veritatem, et extra Dominum est. Secundus vero Ahiman, id est, frater sine consilio; certum est quia et iste frater sit illius erroris qui sine consilio agitur. Quid enim tam sine consilio quam relinquere Dominum, qui nos fecit esse, et sequi deos quos fecimus? Tertius erroris sensus est Tholmai, quod est praecipitium vel suspensio: novissima namque hujus erroris ostenduntur in praecipitium et profundum 108.1075D| inferni. Hos ergo gentilitatis sensus tanquam filios Enach vetusti erroris abscidit lex, quae etiam secundum litteram Dominum verum et creatorem omnium praedicat.

CAPUT VI. De eo quod dixit Caleb: Qui percusserit Chariat-Sepher et ceperit, dabo illi Axam filiam meam uxorem; et cepit eam Othoniel filius Cenez, frater Caleb junior. Et de eo quod postulavit Axa filia Caleb patrem suum ut daret sibi terram irriguam.

(IBID.) « Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath-Sepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem. Cepitque eam Othoniel filius Cenez, frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. Qui cum pergerent simul, suasit 108.1076A| vir ejus ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb, Quid habes, inquit? At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguam superius et inferius, » etc. Othoniel autem interpretatur responsio Dei. Responsio Dei dici potest is cui respondet Dominus, hoc est, cui revelat secreta et pandit arcana. Iste ergo est qui potest accipere civitatem litterarum Veteris Instrumenti, et excidere litteram occidentem, frater Caleb junior. Ego autem sum frater Caleb de Ecclesia junior, qui excisa ac diruta legis littera, sensum in ea spiritalem requiro. Excido autem litteram, cum jam non secundum litteram azyma manduco, neque pascha 108.1076B| cum Judaeis observo, neque sabbatum secundum litteram curo. Promissum namque est mihi quia si excidero civitatem litterarum, accepturus sim filiam fratris mei majoris. Eram namque prius filius Cenez, qui interpretatur spretio. Quis enim erat ita spretus sicut nos gentes, alienati a conversatione Israel, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo eramus? Nam prior ille frater meus, cujus nunc filiam accipio, pro eo quod excidi civitatem litterarum, ille filius Jeffone fuit, qui interpretatur conversio. Dat mihi ergo filiam suam, scientiam sive intelligentiam mihi juniori fratri dat lex, secundum quod scriptum est: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI). » Sciendum tamen est aliud esse legem, cui nunc 108.1076C| personam dedimus Caleb, aliud litteram Veteris Testamenti, quam civitatem figuraliter diximus litterarum. Accepta ergo littera filia ejus, ego frater ejus junior abduco eam de domo patris sui: quae cum veniret mecum sedens super asinum, illum sine dubio quem solverant discipuli Salvatoris, dicit ad patrem suum: Da mihi benedictionem, pater; et accepit Gonethlam inferiorem et Gonethlam superiorem: quod evidentius jam Apostolus dicit: « Pollicitationem habens vitae quae nunc est et futurae (I Tim. IV). » Et Salvator promittit ut hi qui verbi sui perfectionem sequuntur, accipiant centuplum in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro. Hoc est ergo accepisse in benedictione Gonethlam inferiorem et Gonethlam superiorem: quam benedictionem 108.1076D| oremus ut et nos consequi mereamur. (Ex Gregorio.) Juxta tropologiam vero, Axa super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet, quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a creatore nostro cum magno gemitu quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere: sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram australem et arentem habent, sed et adhuc irrigua indigent: quia in bonis operibus positi, quibus magni atque ferventes sunt, oportet nimirum ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis, mala 108.1077A| etiam quae ante perpetraverunt deplorent. Et licet in multis speciebus compunctio dividatur, quando singulae quaeque a poenitentibus culpae planguntur; unde ex voce quoque poenitentium Jeremias ait: « Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III); » principaliter tamen compunctionum genera duo sunt: quia Deum sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur: et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime 108.1077B| incipit quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sunt illi chori angelorum, quae societas sanctorum spirituumque majestas internae visionis Dei: et amplius plangit quia bonis perennibus deest, quam prius cum mala aeterna metuebat; sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animo compunctionem dilectionis: quod bene in hac sacra veracique historia figurata narratione describitur. Quia ergo, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, ac post irriguum superius datur: sed quia 108.1077C| compunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius commemorare debuisset.

CAPUT VII. Quod Jebusaeum habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere, habitavitque cum eis; et quod non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum qui habitat in Gazer.

(IBID.) « Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda debellare. Habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem, » et caetera. (Ex Adamantio.) Filii Juda volebant disperdere vel interimere Jebusaeos de Jerusalem, et non potuerunt, propter quod habitaverunt Jebusaei cum filiis Juda in Jerusalem 108.1077D| usque in hodiernum diem. Volumus, a littera incipientes, requirere ab his qui putant haec secundum litteram stare posse, quid est hoc quod dicit, usque in hodiernum diem? Quod verbum Scriptura pro eo ponit ut aeternitatem saeculi per hoc significet; sicut dicit: « Nolite recedere a Domino in hodiernum diem (Jos. XXII); » hoc est, donec saeculum stat. Ostendant ergo mihi quomodo Jebusaei, donec saeculum stat, habitent cum filiis Juda in Jerusalem, quippe cum ne ipsi quidem filii Juda habitent Jerusalem. Ideo ergo nec istud verum esse poterit quod Jebusaei cum Judaeis habitent in ea. Sed nos intelligamus haec spiritaliter assumentes Evangelii parabolam, quae dicit de zizaniis: « Sinite utraque crescere; ne 108.1078A| forte volentes eradicare zizania, eradicetis simul cum ipsis et triticum (Matth. XIII). » Sicut ergo in Evangelio permittuntur zizania simul cum tritico coalescere, eodem modo etiam qui hic in Jerusalem, id est, in Ecclesia sunt Jebusaei, isti qui ignobilem et degenerem vitam ducunt, qui fide et actibus et omni conversatione perversi sunt. Neque possibile est ita ut neque impius in ea, nec quisquam peccator residere videatur; sed sint in ea omnes sancti et beati, et in quibus nulla prorsus peccati macula deprehenditur. Sed sicut dicitur de zizaniis: « Ne forte eradicantes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum, » ita etiam super his dici potest in quibus vel dubia vel occulta peccata sunt. Neque enim dicimus de his qui manifeste et evidenter criminosi sunt, et 108.1078B| non de Ecclesia expelluntur. Audi ergo Scripturam dicentem quia non potuerunt filii Juda disperdere Jebusaeos, sed habitaverunt cum ipsis usque in hodiernum diem. Unde precor vos qui fideles estis, ut ita vitam vestram et conversationem servetis, ne in aliquo vel ipsi scandalum patiamini, vel aliis scandalum faciatis; sed sit vobis summi studii summaque cautela, ut ne quis in hanc sanctam conversationem vestram pollutus introeat, ne quis Jebusaeus inhabitet vobiscum. Vides enim quia dicit Scriptura quod non potuerunt filii Juda ejicere Jebusaeos de Jerusalem. Jebusaei interpretantur conculcatio. Ergo quia non possumus ejicere omnes istos qui nos conculcant, eos statim quos possumus, quorum peccata manifesta sunt (ubi enim peccatum evidens non est, 108.1078C| ejicere de Ecclesia neminem possumus): « ne forte eradicantes zizania, eradicemus simul etiam cum illis triticum. » Movet me tamen quod dixit, quia non potuerunt ejicere Jebusaeos, id est eos qui interpretantur conculcatio; et ideo videamus qui sunt in Ecclesia conculcantes. Illi sine dubio, de quibus Dominus dicebat in Evangelio: « Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. VII). » Isti sunt ergo Jebusaei qui indigne audiunt verbum Dei; et cum audierint, neque ut infideles discedunt, neque permanent fideles; sed percepta mysteriorum notitia, et fidei nostrae secretioribus perscrutatis, conversi disrumpunt nos, et contradictionibus suis corda 108.1078D| nostra disrumpunt, conculcantes verbi Domini margaritas, et ornamenta fidei maculantes. De istis ergo dicitur quia non potuerunt filii Juda ejicere Jebusaeum de Jerusalem usque in hodiernum diem.

(CAP. XVI.) « Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum qui habitabat in Gazer; et habitavit Chananaeus in Ephraim usque in hodiernum diem. » Ephraim interpretatur fructificatio. Qui ergo fructificat et crescit in fide, non potest exterminare Chananaeum semen pessimum, semen maledictum, semen semper mobile, semper incertum: hoc enim interpretatur Chananaeus. Et certum est quia cum eo qui fructificat et crescit, semper habitat Chananaeus; 108.1079A| nunquam enim tentatio, nunquam motus cessant ab eo. Sed tu si vere fructificas in Deo, et vides talem aliquem inquietum, turbidum, mobilem, scito quia Chananaeus est; et non potes ejicere eum de Ecclesia, quia non potuerunt filii Ephraim disperdere Chananaeum. Illud observa quod Apostolus monet dicens: « Subtrahite vos ab omni fratre inquiete ambulante (II Thess. III). » Sed quoniam Salomon (Prov. XXII) suadet haec quae legimus, describi in corde tripliciter, etiam aliud, praeter illa quae diximus, quod cordi meo occurrerit, ad aures vestras proferam: Et vos facite quod scriptum est, ut uno dicente, caeteri examinent (I Cor. XIV). Me ergo dicente quod sentio, vos discernite et examinate si rectum est, aut minus rectum. De Jerusalem frequenter 108.1079B| diximus quia visio pacis interpretatur. Si ergo in corde nostro Jerusalem aedificata est, hoc est, visio pacis in corde nostro fundata est, et spiritum, qui est pax nostra, semper intueamur et servemus in corde; si quidem ita fixi et stabiles sumus in hac visione pacis, ut nunquam prorsus ulla cogitatio mala et alicujus peccati consilium ascendat in corde nostro. Si hoc ita fieri posset, poteramus dicere quia in Jerusalem sumus, et nullus alius habitat nobiscum nisi illi qui sancti sunt. Nunc vero si ad grandem provectum veniamus, et summis nosmetipsos studiis excolamus, tamen non puto cuiquam tantum in corde puritatis evenire, ut nunquam adversae cogitationis contagione maculetur. Certum est habitare Jebusaeos cum filiis Juda in Jerusalem: 108.1079C| non tamen diximus haec ut negligamus, quantum fieri potest, ejicere eos, sed satis agendum nobis et tentandum quotidie ejicere eos de Jerusalem. Sed, sicut scriptum est, non possumus simul omnes ejicere. Hoc idem autem in his qui fructificant sentiendum est, quia Ephraim filii nominati sunt, qui et ipsi Chananaeos, vagas et lubricas cogitationes, semper debent ejicere de animabus suis. Potest autem Deus Jebusaeos et Chananaeos a filiis Ephraim projicere. Ipsum ergo Dominum deprecemur, ut ejiciens a nobis malas cogitationes, bonas inserat et dignas in Jerusalem civitati coeleste, in quibus nihil pollutum inveniatur aut sordidum quod nos in die judicii ex conscientiae cogitationibus arguat, sed inveniatur in nobis puritas cordis.

108.1079D| (IBID.) « Habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius, » et caetera. Secundum aliam autem editionem ita legitur: « Et non perdidit Ephraim Chananaeum qui habitabat in Gazer: et habitabat Chananaeus in Ephraim usque in diem istum: donec ascendit Pharao rex Aegypti, et cepit civitatem, et incendit eam in igne: et Chananaeos, et Pherezaeos, et qui habitabant in Gazer, transpunxit, et dedit eam Pharao in dotem filiae suae. » (Ex Augustino.) Quod de Pharaone dictum est, miror si prophetice dictum intelligere debeamus, cum haec historia illis temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. Quid autem magnum eligi potuit 108.1080A| quod prophetice diceretur, cum praeterita narrantur, taceanturque futura majora et maxime necessaria? Proinde potius existimandum est Septuaginta Interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec addidisse; non tanquam futura pronuntiantes, sed quia tempore illo ipsi erant, quo facta esse meminerant, et in libro Regnorum legerant, regum temporibus hoc factum esse (III Reg. IX). Quod ideo credibilius nobis visum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex Hebraeo, et hoc ibi non invenimus: sicut nec illud quod dictum est de Jericho quod qui eam reparasset, incurreret maledictum quod dixerat Jesus. Sic enim scriptum est: « Et adjuravit Jesus in die illa: 108.1080B| Maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit civitatem illam. In primogenito suo fundabit eam, et in novissimo suo imponet portas ejus. » Hucusque invenitur in interpretatione ex Hebraeo. Illud autem quod sequitur: « Et ita fecit Oza, qui ex Bethel in Abiron primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo imposuit portas ejus (III Reg. XVI); » hoc illic non legitur. Unde apparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse noverant. (Ex Adamantio.) Chananaei tertio dicti sunt esse in filiis Ephraim. Si enim diligentius observemus quomodo tertio dicantur esse Chananaei cum filiis Ephraim, et Domino praestante poterimus investigare ordinem dictionum quid ex hoc in primo, quid in secundo, quid in tertio factum refertur. Puto quod non erimus increduli, 108.1080C| quia vere haec, non ut sola nobis rerum gestarum narratio traderetur, scripta sunt, sed sacramentis divinis Deoque dignis repleta. Primo ergo dictum est quia non perdidit Ephraim Chananaeum qui habitabat in Gazer, sed habitabat Chananaeus in Ephraim usque in hodiernum diem, et factus erat sub tributo servus. Ascendit quoque rex Aegypti Pharao, et accepit civitatem, et incendit eam igni, et Pherezaeos qui habitabant in Gazer trucidavit, et dedit eam in dotem filiae suae. Secundo: Et factum est, inquit, quoniam invaluerunt filii Israel, et fecerunt Chananaeos subjectos, exterminatione autem non exterminaverunt eos. Tertio, quando contradixerunt viri de tribu Ephraim Jesu, volentes secundum numerositatem suam, quia plures erant, et validiorem 108.1080D| etiam accipere sortem: et jubentur ascendere in saltum, et sibi ipsis ampliorem locum facere. Ut possint latiora spatia occupare, jubentur exterminare Chananaeum. Videamus ergo quid sibi videatur de Chananaeis tripartita narratio. Primo Chananaeus nobiscum quidem est, et sub tributo est; non est tamen obediens nobis, neque servus. Secundo etiam servus efficitur, et obediens. Chananaeum hic carnem nostram accipiamus, vel ea quae carnis sunt: haec primo nobiscum est, hoc est animae, adjuncta, sed non est ei obediens, nisi tantum quod tributa dispendit; et ministerium quidem exhibet agendi aliquid vel movendi; concupiscit tamen adversus spiritum, et non est obediens animae. sed suis desideriis cedit. 108.1081A| Si vero jam aliquantum profecerimus, efficitur nobis caro servus, et obediens ac parens animae nostrae profectus, cum sibi carnem et obedire et servire fecerit. Tertius vero est quod perfectum est; si enim jam veniamus ad perfectum, etiam exterminandus a nobis dicitur Chananaeus, et morti tradendus. Quomodo autem in nostra carne completur, audi Apostolum dicentem: « Mortificate autem membra vestra quae sunt super terram, fornicationem et immunditiam (Col. III), » et caetera quae sequuntur. Et iterum dicit: « Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis (Gal. V). » Sic ergo tertio, hoc est, cum ad perfectionem venimus, et membra nostra mortificamus ac mortem Christi in corpore nostro circumferimus, exterminamus 108.1081B| a nobis Chananaeos. Sed et illud non otiose praetereundum est quod dicitur Pharao misisse et accepisse Gazer civitatem, in qua Chananaeus habitat cum Ephraim, et dedisse eam in dotem filiae suae. Gazer autem interpretatur constructio. Si ergo corpus et anima una atque eadem constructione habitent, id est, conjunctae sibi invicem et sociae, ita ut et anima carnaliter vivat, et non festinet anima velocius sibi obedientem et subditam facere carnem, verendum est ne forte veniat Pharao ex Aegypto, et captivam ducat infelicem animam, ita ut eam tradat filiae suae in dotem. Si enim consideres illud quod dixit apostolus Paulus (Rom. VII, 23), exsurgere aliam legem in membris nostris, et captivos ducere nos in legem peccati, invenies quomodo ille Pharao, qui est 108.1081C| auctor et rex peccati, animam quae carnaliter vivit in dotem conscripsit.

CAPUT VIII. Sermones filiorum Joseph ad Josue, et responsio ejus ad eos.

(CAP. XVII.) « Locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus. Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim, » et reliqua. Filii vero Joseph quaestionem movent de haereditate majore; sortem requirunt, dicentes ad 108.1081D| Jesum: Quare nobis dedisti in haereditate sortem et pedaturam unam? Ego autem populus multus, et Dominus me benedixit. Si ergo et nos populus multus sumus, et benedixit nos Dominus, audiamus ab Jesu: Populus multus, ascende in saltum, et munda tibi ipsi, et para tibi locum in terra, et purga Pherezaeos et Raphaim. Necesse est nos ejicere Pherezaeos. Invenimus autem Pherezaeos interpretari fructificationem. Sed sicut saepe jam diximus de aliis omnibus, et in hoc duplex est interpretatio. Est enim fructificatio bona et fructificatio mala, sicut in Evangeliis designatur, « quia arbor bona bonos fructus facit (Matth. VII). » Oportet ergo nos expellere quidquid non bene fructificat, et abscidere fructus 108.1082A| peccati, et purgare fructus justitiae. Sed et Raphaim, inquit, expelle, vel potius expugna de te. Raphaim invenimus interpretatum resolutae matres. Est et in anima nostra virtus quaedam quae parit sensum, et velut mater est eorum sensuum vel intellectuum qui procedunt ex nobis, secundum quod dicitur in sacramento de anima quasi de muliere: Salva erit autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et veritate (I Tim. II). Ista ergo mater, hoc est, ista virtus, animae illi in qua fortis et valida ac robusta generatio generat sensus validos et potentes, et qui superari a contradicente in te non possunt. In aliis autem virtus ista resoluta est et remissa, quae indicatur ex sensibus, cum languidi quidam referuntur et inepti, et nihil in se fortitudinis 108.1082B| continentes. Hoc ergo significatur sub nomine Raphaim: et hujuscemodi de nobis matres remissas esse, quae sensus ineruditos et inutiles pariunt. Et bene servavit spiritalis intelligentiae proprietatem, nec est (dixit) exterminandum bellicum Chananaeum. Sed quid respondit illi Jesus? Si populus multus es, et virtutem habes, non erit tibi sors una, quia saltus est tibi, et mundabis eum. Vides quia ad nostram spiritalem intelligentiam dicitur, ut et mundemus silvam quae inutilis est, et excidentes inutiles atque infructuosas ex nobis arbores, faciamus ibi novalia, quae semper innovemus, et ex quibus fructum capiamus tricesimum, et sexagesimum et centesimum. An non eadem nobis et Evangelii sermo denuntiat dicens: « Ecce securis ad radices arborum 108.1082C| apposita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur? » (Matth. III.) Haec prioribus nostris Nave filius praecepit Jesus de infructuosis arboribus excidendis; haec nobis Dominus Jesus in Evangeliis mandata describit. Et quomodo non verum est quod umbra praecessit, et veritas subjecta est? Hoc autem quod addidit dicens: « His si emundaveris, inquit, silvam, et erit tibi cum exterminaveris Chananaeos. » Diximus jam superius quomodo nobiscum positus Chananaeus primo tributa dependit, secundo obediens efficitur ac subjectus, tertio vero in membrorum nostrorum mortificatione etiam exterminari dicitur. Quae si recte intelligimus, et donaverit nobis Dominus per gratiam suam haec ita intelligere, sit 108.1082D| aliquid operae pretii haec de secretis et absconditis in publicum produxisse, et venisse ad agnitionem nostram quae servabatur obtecta, et conemur, secundum haec quae diximus, Chananaeum qui nobiscum est, citius subjicere nobis et obedientem facere: quia si dimittimus eum et negligimus, veniet Pharao rex Aegypti, et incipiet locum nostrum in dotem filiae suae dare, et captivos nos tradere legi peccati. Sed absit hoc ab Israelitica nobilitate, ut serviat filiae Pharaonis Israelita; quem jam Deus eduxit de terra Aegypti, iterum serviat illi, qui in mari Rubro submersus est, Pharaoni. Observemus ergo, sicut et hic dicit Jesus, ut praevaleamus nos contra Chananaeos; ne si forte super nos illi invaluerint, et obtinuerint 108.1083A| nos, de Israelitis Chananaeos faciant nos, sicut et ille effectus est quem superaverat carnis illecebra, cui dicitur a propheta Daniel: « Semen Chanaan et non Juda, species seduxit te (Dan. XVI). » Non ergo eveniat nobis audire, « semen Chanaan, » quia maledictus Chanaan puer servus est fratribus suis.

CAPUT IX. De eo quod Josue misit nuntios ad metiendum terram Chanaan et describendum eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: quam ipse divisit in septem partes, et tradidit filiis Israel in possessionem singulis secundum sortes suas.

(CAP. XVIII.) « Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. Remanserunt autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum 108.1083B| acceperant possessiones suas; ad quos Josue ait: Usquequo marcetis in ignavia, et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant, atque circumeant terram, et describam eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis, referantque ad me quod descripserint. Dividite vobis terram in septem partes. Juda sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab Aquilone: mediam inter eos terram in septem partes describite. Huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem, quia non est inter vos pars Levitarum: sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. 108.1083C| Gad autem, et Ruben, et dimidia tribus Manasse jam acceperunt possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini, » et reliqua. In consuetudine quidem hominum, cum aliquid sorte dividitur, fortuitu videtur sors illa ad illum, vel alia ad alium cedere. In Scriptura autem sacra non ita est: et aliquoties quaerebam apud memetipsum si dere tanta ac tali patres sancti sortibus judicium commisissent. Quod si esset apud sanctos ita gestum, jam de aliis hominibus vel gentibus nihil mirum videres, si nihil haberetur eximium in his quae a sanctis dicuntur sorte divisa. Sed videamus si forte in Scripturis aliquid inveniamus esse positum quod nobis quid virtutis contineatur in sortibus manifestet. Incipiamus 108.1083D| ergo a Levitico, ubi scriptum est: « Et accipient, inquit, duas sortes, sors una Domino, et sors una apopompaeo, » hoc est, transmissori: « et super quemcunque venerit sors apopompaei, accipient hircum illum, abducent in locum eremi vivum, et dimittent illum in dimissionem suam: alium vero hircum immolabunt Domino (Levit. XVI), » et reliqua quae ibi sunt, quae utique sciunt qui legunt. Et iterum ibi Moyses divisit sorte tribui Ruben, et tribui Gad, et dimidiae tribui Manasse quae poposcerant trans Jordanem, accipere terram illam quam poposcerant filii Israel. Dedit autem ipse Jesus, secundum praeceptum Domini, Caleb filio Jeffone, et tribui Juda sortem. Dedit autem Ephraim et illi quae 108.1084A| supererat tribui Manasse, et post haec congregavit in ecclesia filios Israel et dixit: Mittam sortem, et proferam in conspectu Domini, si prius describentes terram, et tuleritis mihi descriptionem ejus. Et ita post haec sortibus missis haereditas populo Dei distribuitur; et agitatur sors ista, non fortuitu, sed secundum hoc quod praedestinatum est a Deo. Denique tribus Benjamin primam ibi accepit sortem ubi erat Jerusalem, post haec tribus Simeon secunda, post haec Issachar, deinde Zabulon, deinde Aser, post haec etiam Nephthalim, deinde Dan; in quibus novissime veniunt tres illae tribus quae ex concubinis descenderant Jacob. Quae ergo ratio sortium apud memetipsum requirebam, ut ex multis testimoniis Scripturarum quod latebat agnoscerem. Inveniebam sane 108.1084B| in Scripturis etiam gentiles homines usos esse sortibus. Hinc cum navigaret Jonas, et tempestas urgeret; aiunt namque illi qui navigabant: « Mittamus sortem, et sciamus cujus causa haec tanta malitia (Jonae I), » quasi sors tantum valeret ut prodere posset cujus causa periculum navigantibus immineret. Quamvis gentiles essent et alieni a cognitione Dei, non tamen hac opinione falluntur, sed quod verum erat prodidit eis sors super Jonam. Quaerens ergo de his invenio et Salomonem in Proverbiis dicentem « Contradictiones cohibet sors, et inter potentes definit (Prov. XVIII), » veluti cessare ostendens contradictiones ubi mittitur sors. Sed cum haec in Veteri Testamento non pauca referri de sortibus invenirem, converti me etiam ad Novum Testamentum, ut viderem 108.1084C| si forte vel ibi contemnuntur sortes, aut num ibi quidem earum usus alibi dicitur; et invenio quod aliquando cum deesset numero apostolorum unus, et esset necessarium in locum Judae alium subrogari, convenientes apostoli (qui utique multo sapientiores erant quam hi qui nunc episcopos, vel presbyteros, vel diaconos ordinant) et elegerunt duos, et statuerunt in medio, nec tamen de his sibimetipsis judicium permiserunt, ut illum facerent quem ipsi voluissent; « sed orantes, inquit, miserunt sortem, » ut ex illis duobus quos statuerant in conspectu Dei, id est, Joseph qui vocabatur Barnabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. « Cecidit, inquit, sors super Mathiam, et annumeratus est cum Christi apostolis (Act. I). » Praecedente namque ratione, 108.1084D| non jam casu sed prudentia sors divinum judicium deferebat. Sed adhuc quaerebam in Novo Testamento si sors in Christo vel in Ecclesia nominatur, vel in rebus mysticis quae ad animam pertinere videantur. Invenio Paulum ad Ephesios scribentem, dicere de Christo: « In qua, inquit, sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis ejus, ut simus in laudem gloriae ejus qui ante speravimus in Christo (Eph. I); » sed ad Colossenses haec scribentem: « Gratias agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine (Col. I). » Tam multis ex Scripturis sanctis de commemoratione sortium testimoniis congregatis, quo ex multorum locorum 108.1085A| consideratione virtutem rei possimus diligentius apprehendere, mihi quidem ex his omnibus vel evidens adhuc sensus ad liquidum patere non potuit, vel etiam de re tanta enuntiandi et proferendi animi metus insedit. Illud autem, in quantum res patitur, contigisse sufficiet, quod nobis ab apostolis sors ducta designat; quia ubi fide integra ac oratione praemissa sors dicitur, ea quae Dei voluntas continet in occulto sors hominibus declarat in manifesto. Secundum interiorem vero intellectum, sicut Paulus videtur indicare cum dicit: « In parte sortis sanctorum in lumine, et sorte vocatis in Christo, » videndum est ne forte non solum hominibus sed et in supernis virtutibus sors agitur; et praesideat aliqua virtus huic officio, quae verbi causa Jesu filio Nave nunc 108.1085B| sorte haereditatem distribuendi, non aliquam gratiam, sed secundum hoc quod scit placere Deo, ducatum praebeat sortis, et illi quidem faciat evenire quae prima sunt, quem scit apud Dominum primum locum tenere, ut hoc quod in occultis apud Deum habetur, sortis gubernatione etiam hominibus demonstretur: alium vero facere secundi loci, et alium tertii. Quod non solum in terris arbitror, verum etiam in coelestibus; et hujusmodi sorte quae apud Domimum meritorum contemplatione distinguitur, etiam illo tempore habeatur; cum dividerit Excelsus gentes, et disseminaverit filios Adam (Deut. XXXII), et constituerit filios gentium secundum numerum angelorum Dei; et facta est portio Domini Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel. Vides ergo et hic partem 108.1085C| et funiculum Domini Israel dicit esse sortem. Nunc ergo fortuito arbitrandum venisse sortem illi quidem angelo gentem illam suscipere, verbi gratia Aegyptiorum: alii autem angelo, Idumaeorum, Moabitarum; et alii Indiam vel unamquamque nationem earum quae sunt super terram. Sed et ibi etiamsi secundum numerum angelorum Dei dicantur sorte gentes istae divisae, tamen illa sors, sicut in hominibus diximus, quia Dei judicium quod in occulto est sors pandit in publico, ita etiam ibi fuisse credendum est, ut pro merito et virtute unusquisque angelus etiam et illam gentem in divisionem susciperet. Et quid dico de magnis et de generalibus rebus, cum ne per singulos quidem nostrum, absque hujusmodi sorte quae Dei judicio dispensatur, evenire dicendum 108.1085D| est? Verbi causa, ut alius quidem nostrum talem vel talem vitam novitate sortitur; vel certo illud quod erga homines geri ex Scripturis sanctis saepe docuimus, quod et boni angeli adsint hominibus, et contrarii; quod utique fortuito et absque judicio sit ille angelus illius animae, verbi causa, et Petri custos fortuitu sit, et alius Pauli, vel alius unius infantis de Ecclesia, de quorum angelis dicit Dominus « quia semper vident faciem Patris qui in coelis est (Act. XII); » de quibus utique dubitandum non est quod judicio Dei, qui vel illorum dignitate vel nostrae animae aliquid perspicit, et qualitatem uniuscujusque nostrum et custodiam sortitur sorte quadam mystica Christi dispensatione directa. 108.1086A| Ego autem, in quantum ad opinionem meam spectat, puto audenter dicendum etiam de his virtutibus quae mundi hujus ministeria susceperunt, quod non fortuitu vel casu illa virtus vel illa terrae laboribus et germinationibus prosit, illa fortius fluminum fluenta sufficienter exhibeat, alia imbrium, alia ventorum, alia marinis, alia autem terrestribus animalibus singulis quibusque a terra gignentibus praesit: et esse in his singulis sacramenta meffabilia divinae dispensationis, ut ordini suo cuncta et competenti per unamquamquam virtutem dirimantur officio. Sic enim et Apostolus dicit: « Nonne omnes ministratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? » (Hebr. I.) Ad horum igitur imitationem credendum est 108.1086B| etiam his Scripturarum auctoritate referre sortes, et duci per Jesum haereditatem, et per unamquamque tribum divina dispensatione decerni; et per ineffabilem providentiam Dei a praesentibus in his sortibus adumbrari, futurae haereditatis portio expleatur. Quoniam quidem lex umbram dicitur habere futurorum bonorum, et sicut dicit Apostolus de his qui ad Dominum Jesum Christum venerunt, quia « accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII). » Est aliqua in coelis civitas quae dicitur Jerusalem et mons Sion. Non est utique hoc sine causa quod Benjamin in sorte sua accepit Jerusalem et montem Sion. Quia coelestis illius Jerusalem ratio sine dubio hoc exigebat, ut jam aliqua Benjamin dari deberet 108.1086C| Jerusalem terrestris, quae illius coelestis figuram servat ac formam. Similiter autem de Benjamin dicendum est quod certa aliqua ratione in Judae sortem decernitur, vel Hebron, vel aliae singulae civitates singulis quibusque tribubus conscribuntur, nisi quia illa coelestia loca in quibus Jerusalem et Sion memoratur esse, sine dubio et caetera quae his vel vicina vel conjuncta sunt loca, hoc in se causa et ratione continebant in coelis quod sorte distribuendo figurabatur in terris. Hinc ergo est quod dispensavit divina sapientia nomina quaedam locorum scribi in Scripturis, quae mysticam quamdam interpretationem contineant, per quae indicatur vobis qui haec cernitis, quibusque rationibus, et non casu vel fortuitu fieri dispensentur. Si enim est putandum 108.1086D| quod fortuitu acciderit, verbi causa, ut ille angelus Michael vocaretur, alius vero Raphael; et, ut ad humana descendam, sicut non fortuitu, ut ille patriarcha Abraham vocaretur, et ille Isaac, et alius Israel; sed ne in feminis quidem casu accidit, sed certe divina ratione, ut illa Sara vocaretur ex Sarai, et ille Israel ex Jacob vel certe Abraham. Et ut certum est quod unusquisque angelorum vel hominum ex his quae sibi injunguntur officiis et actibus etiam nomina sortiuntur, ita consequens est etiam loca quaedam esse coelestia et civitates, sicut coelestis dicitur Jerusalem et Sion; esse etiam alias quarum typum et imaginem istae quae in terris sunt continent, quae nunc in hac Scriptura mystice nobis per 108.1087A| Jesum Nave filium designantur. De ipsis puto civitatibus dictum: « Aedificabuntur civitates Judae, et habitabunt ibi, et haereditabunt eam (Psal. LXVIII). » De ipsis etiam Dominus et Salvator dicit, « quia multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV); » et de ipsis credendum est civitatibus servo illi qui bene negotiatus fuerit Dominum dicere: « Habe potestatem supra decem civitates (Luc. XIX), » et alii supra quinque. Haec de divisione sortium terrae Judae proferre ad vos, in quantum fas fuit, ausi sumus Scriptura provocante, quae Jerusalem dicit coelestem, et montem Sion, et similiter caetera quae scripta sunt esse in coelis, quae nobis occasionem dederunt sentire de his omnibus quae mysteria in his coelestia describuntur.

108.1087B| (IBID.) « Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elon, et in Salumin: et gravata est manus Ephraim super eos: et facti sunt illis tributarii. » (Ex Augustino.) Hoc jam contra Domini praeceptum fiebat, et adhuc vivebat Jesus, sed dux eorum in illis praeliis jam pro senectute non erat. Propter hoc dictum est, a Domino factum est ut confortaretur cor illorum, qui simul conspiraverunt ire in bellum contra Jesum, ne ista illis misericordia praeberetur, etiam contra Dei praeceptum, si remansissent non expugnati, et senescente Jesu, sive defuncto, relinquerentur expugnandi filii Israel qui eis contra praeceptum Domini possent parcere, quod ille non faceret. (Ex Adamantio.) Amorrhaeus interpretatur amarus vel amaritudo. Habitantes ergo in Elon, quae 108.1087C| interpretatur pax, pacifici permanent, et habitant amaritudines in arietantibus et pacificis. Arietantes sunt hi qui, in agone positi, expugnare diabolicas aedes et destruere conantur; pacifici vero, qui in carnalibus concupiscentiis superati pacem animae egerint: in utrisque tamen perseverare contendit contraria virtus amaritudinis et persistere; in quo tale aliquo intelligere possimus, quia dicit, permansit Amorrhaeus in ipsis. Verbi gratia, si inimica virtutis daemonis ex amaritudine turma veniens obsideat alicujus corpus, perturbat et hebetat ruentes, adhibeantur autem multae orationes aut multa jejunia, multae exorcistarum bonae manus impositiones. Sed adhibita sibi ex Dei nominis invocatione tormenta mavult pati quam discedere ab homine quem 108.1087D| impudenter obsidet et nequiter: ita etiam hic intelligendum est in istis qui dicuntur Amorrhaei, qui permanent et persistunt habitare in Elon et in Salumin. Et ut vere ostenderet Scriptura quia perferentes poenas et flagella persistunt, dicit: Et gravis facta est manus Ephraim super Amorrhaeos. Quibus autem gravis efficitur manus Ephraim super Amorrhaeos, vel exorcistarum ut diximus, manus impositione imposita, gravari dicitur super immundos spiritus manus Ephraim vel boni actus, vel bona opera gravantia affligunt daemonum genus, contrariasque virtutes. Quanto enim nos meliora gerimus, et quantum in optimis conversamur, tanto illis haec molesta efficiuntur et gravia. Gratum vero illis est et acceptum, 108.1088A| et voluntatem eorum quodammodo exhibet qui intra hebetudinem et flagitiis vivit. Qui vero in bonis actibus manuum suarum gravaverit super eos, etiamsi penitus eos expellere non potuerit, certe tributarios eos facit et subjectos.

CAPUT X. De eo quod dederunt filii Israel possessionem Josue filio Nun in medio sui, juxta praeceptum Domini.

(CAP. XIX.) « Dederunt filii Israel possessionem Josue filio Nun in medio sui, juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim, et aedificavit civitatem, habitavitque in ea, » et reliqua. (Ex Adamantio.) Quantam mansuetudinem et humilitatem beati Jesu, qui dignus erat ferre nomen Jesu Domini et Salvatoris 108.1088B| nostri, declarat; ait enim: Dederunt enim, inquit, filii Israel sortem Jesu filio Nave in semetipsis praecepto Domini: dederunt civitatem quam petivit Thamnath Saraa, quae est in monte Ephraim; et aedificavit civitatem, et habitavit in ea. Ipse est qui dedit haereditatem omnibus filiis Juda, qui dedit Ephraim et dimidiae tribui Manasse; ipse dedit magnifico illi Caleph filio Jephone haereditatem; ipse misit ternos per singulas tribus, qui universam terram peragrarent atque describerent, et ostenderent sibi; ipse misit omnibus sortes, et se in novissimis reservavit. Quare putas voluit omnium esse novissimus? Sine dubio ut esset omnium primus. Et nec ipse sibi haereditatis sortem praesumpsit, sed a populo accepit; et illi dat populus haereditatem, a quo 108.1088C| ipse acceperat; sic enim scriptum est: Et dederunt filii Israel sortem Jesu filio Nave. Sed figuraliter contingebant illis quae nobis proponuntur ad formam, ut et nos servemus praeceptum illud quod et iste opere implevit, quod dicitur: « Quanto magnus es, tanto humilia te magis apud Dominum, et invenies gratiam (Eccli. III). » Et iterum scriptum est: « Si te ducem ordinaverint, ne extollaris, sed esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII). » Vide ergo quomodo duxerat populum, ipse qui eos introduxerat in terram sanctam, in terram repromissionis: ipse erat successor Moysi, et non ipse sumere permisit sortem terrae, sed exspectat ut accipiat portiunculam. Dignus Jesus hoc nomine aedificat locum ipsum quem accepit, et 108.1088D| construit eum, ut vere dignum faciat munere Dei et haereditate divina. Sed quoniam ad Dominum et Salvatorem nostrum ea quae de Jesu scribuntur referre consuevimus, fortassis etiam noster omnis hic populus dat aliquam portionem meo Domino Jesu, et velut locum quemdam habitationi ejus tribuit. Sed ne injuriosum videatur esse quod dicitur, requiramus quomodo ei damus nos servi habitationis locum. Ego si possum bonus fieri, dabo locum Filio Dei in me; et acceptum a me locum in anima mea Dominus Jesus aedificat, et facit in eo muros inexpugnabiles et turres excelsas, ut aedificet in me mansionem, si mererer, dignam se et Patre: et ita adornet animam meam, ut capacem eam suae sapientiae 108.1089A| et totius sanctitatis efficiat: in tantum ut etiam faciat secum intrare, et in ea facere mansionem, et coenare etiam apud talem animam cibos quos iste donaverit. Videamus ergo quis est iste locus in quo cupit habitare Jesus: In monte, inquit, Ephraim, hoc est, in monte fructifero. Qui putas sunt in nobis montes fructiferi in quibus habitet Jesus? In illis profecto in quibus sunt fructus Spiritus sancti, « gaudium, pax, patientia, charitas (Gal. V), » et caeteri in quibus sunt montes fructiferi qui fructus Spiritus afferunt, et mente ac spe excelsi sunt. Et licet pauci esse tales possint, tamen si vel pauci fuerint, in ipsis habitans Dominus Jesus, qui est lux vera omnium, emittet radios suos lucis suae, etiam super reliquos omnes, quos nondum sub habitaculo 108.1089B| principaliter induxit. Nunc ergo videamus quae sunt machaerae petrinae quibus circumcidit Jesus filios Israel. Sed oretis pro nobis ut sermo noster vivens sit et efficax, et acutior super omnem machaeram, praestabit et nobis Jesus Dominus ut verbum Dei quod loquimur ad vos circumcidat omnem immunditiam, resecet impuritatem, excidat vitia de actoribus, et amputet omne quo vis mentis et efficacia naturalis obtegitur; et sic per verbum Dei, quod nunc machaera petrina dicitur, circumcidemini ab Jesu: et audietis quia hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Quid prodest exisse de Aegypto, et nobiscum opprobria Aegypti circumferre? Quid enim prodest ambulare per eremum? hoc est, quid nos adjuvat in baptismo saeculo renuntiasse, et morum 108.1089C| nostrorum pristinas sordes ac vitiorum carnalium immunditias obtinere? Oportet ergo post egressionem Rubri maris, id est, post gratiam baptismi, auferri etiam a nobis carnalia veteris consuetudinis vitia per Jesum Christum Dominum nostrum, ut ita demum Aegyptiacis carere possimus opprobriis. Ponuntur ergo illae ipsae machaerae et cultri lapidei, quibus secundo circumcidimur ab Jesu, in eodem loco quem petit Jesus et accipit; in loco quem possidet in anima justi, in ipso recondit et machaeras. Saepe ostendimus machaeram verbi Dei dictum, quo verbo abscidantur et expurgentur peccata de anima audientium. Haec ergo virtus verbi divini reconditur in eo loco cui datur sermo scientiae et sermo sapientiae, ut opportuno tempore anima illa quae per donum 108.1089D| Spiritus sancti repleta est verbo sapientiae et verbo scientiae, proferat machaeras in Ecclesia, et circumcidat secundo eos qui secunda indigent circumcisione. Quod autem dicit petrinas machaeras, hoc est, de saxo cultros, et non ferro artificis opere fabricatos, illico ostendit quod sermo Dei, qui circumcidere auditorum cordibus immunditias potest, non est ex arte grammatica vel rhetorica veniens, neque doctorum malleis edomitus, aut studiorum cultibus elimatus, sed ex illa petra descendens quae de monte sine manibus abscisa est, et orbem terrae complevit, et dona spiritalia credentibus tribuit.

CAPUT XI. De urbibus fugitivorum, quae constitutae sunt ad defensionem eorum qui percusserint animam hominis nescientes et non sponte.

(Cap. XX.) « Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israel, et dices: Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, ut confugiat ad eas quicunque animam percusserit nescius: ut possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis, cum ad unam harum confugerit civitatem. Stabitque ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum, » et reliqua. Urbes refugii nullam melius quam sanctam 108.1090B| Ecclesiam designare possum, ubi peccator per poenitentiam spem veniae percipit, et ubi innocens salutis suae firmam custodiam invenit. Sed quia lex distantiam facit inter eum qui voluntarie hominem interfecit, et eum qui non sponte homicidium commisit, mystice demonstrat quia si quis per invidiam aut odium mucrone malitiae aliquem percusserit, et in mortem animae seduxerit, aeternae morti ipse obnoxius erit. Unde ipsa Veritas ait: « Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut mola asinaria addatur collo ejus, et demergatur in profundum (Matth. XVIII). » Et Joannes ait: « Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III). » Hic talis ab altare 108.1090C| Domini evelli jubetur, quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris merito removetur, nec revocari ad veniam nisi per condignam poenitentiam ullo modo meretur. Qui autem non voto malitiae, sed per incuriam aut ignorantiam aliquem laeserit, habet refugii Ecclesiam, videlicet catholicam, ubi se angustia poenitentiae coarctans, per omne tempus praesentis vitae bonis operibus studium impendens maneat. Et si spem suam in morte pontificis summi, redemptoris videlicet sui posuerit, hac sine dubio in aeternum salvabitur.

 (IBID.) « Decreveruntque Cades in Galilaea montis Nephthalim, et Sichem in monte Ephraim, et Chariatharbe, ipsa est Hebron, in monte Juda; et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, 108.1090D| statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. » (Ex Bachiario.) Ecce habes sex refugii civitates, quas, si placet, ingredere; ac si forte pro scientia peccatorum illas quae sunt in terra repromissionis, hoc est in Ecclesia, intrare non audeas, est Bosor circa Jordanem in solitudine, quae interpretatur angustia, id est, cellula 108.1091A| monasterii parva vel modica: et optime tibi conveniet, quod de sorte Ruben est, et ipse qui thorum patris sui maculavit illicite. Est et Ramoth de sorte Gad, quae interpretatur excelsa mors, vel visio mortis. Vere enim excelsa mors poenitentia esse dicenda est, cum mortificatis membris deducatur homo ad excelsa coelorum, unde fuerat ante delapsus. Sive juxta istam humilem mortem, quae generaliter omni carni imminet, illa ad comparationem ejus rationabiliter excelsa nominatur, quia multo nobilius est per poenitentiam mori quam communi hac morte dissolvi. Si autem visionem mortis sentire velimus, ita potest intelligi, quia cum sumus in poenitentia constituti, et ante oculos nobis ponimus inferni tormenta, videmus ipsam speciem mortis, de qua poenitentiae 108.1091B| beneficio liberemur. Donec memineris te in ancillae filii civitate agere poenitentiam; quia omnis qui peccat servus est peccati, et formam servi accipiens, humilies teipsum usque ad mortem. Est Gaulon in finibus Manasse, quae interpretatur volutatio; ut tu memineris tibi in cilicio et cinere esse volutandum; et hoc in finibus Manasse, qui interpretatur oblivio, ut obliviscaris ea quae ante gessisti, et in priora te extendas. Hic ergo inhabita, ut per angustias mortis et volutationis, iram persecutoris evadas, et spem salutis invenias. Tum deinde in his si aliquid utiliter egeris, etiam ad Cades in terra repromissionis quae est in Galilaea, poteris pervenire: quae interpretatur sancta; ut tu cum in tribulatione opus corruptionis abjeceris, etiam ad sanctam 108.1091C| tibi Ecclesiam tribuatur accessus: ut in Nephthalim sorte, qui dicitur vitis remissa, de sacramento Dominici sanguinis participare merearis. Sed nec Hebron tibi aditus clauditur, quae interpretatur conjunctio, sive conjugium. Revertetur enim anima tua ad virum suum, id est, ad spiritum Dei, a quo pro tempore peccaminum fuerat viduata. Sicque etiam sextam civitatem Sichem, quam Joseph noster in haereditatem consequitur (propter quod ibi sepultus est) valebis intrare: quae interpretatur humerus, sive labor; ut ostendas te per laborem poenitentiae ab errore tuo Christi humeris reportatum, et adjunctum nonaginta novem ovibus effectum centesimum: quia ipsa Sichem ab alienigenis centum agnis scribitur comparata. Hae ergo civitates Levitis 108.1091D| datae sunt, quia doctoribus sanctis commendata est Ecclesia. Et ideo senario numero comprehensae, quia doctrinae et morum perfectio bene convenit his qui magisterii locum tenent, ut habeant semper subjecti in praepositorum suorum conversatione atque doctrina unde proficere possint. Hinc ipse Dominus in Evangelio apostolis ait: « Vos estis lux mundi, et vos estis sal terrae. Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). » (Ex Isidoro.) Quod vero Levitae non acceperunt haereditatem terrae, utique quia Jesus Dominus noster ipse est haereditas eorum, sicut 108.1092A| scriptum est: « Ego haereditas eorum, et possessio eis non dabitur in Israel (Num. XVIII). » Ego enim sum possessio eorum. Clericorum enim haereditas et possessio ob hoc se dici voluit Deus, quia ministri altaris ipsius effecti sunt et sors, propter quod et clerus sors interpretatur. Ergo Deum haereditate merito possidet qui, ut absque ullo impedimento deservire Deo valeat, pauper esse spiritu contendit; ut congrue illud Psalmistae dicere possit: « Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV). » Quod vero habitacula Levitis ab Jesu per omnes tribus decernuntur, significatur ut hi qui in Ecclesia Dei scientiae operam dantes, doctrinae gratiam administrant, rursus ab omnibus quibus dispensant divina, terrena subsidia quae non habent recipiunt, 108.1092B| ut impleatur illud quod Apostolus praecepit, dicens: « Si nos vobis spiritalia seminamus, magnum est ut carnalia vestra metamus (I Cor. IX). » Et merito isti in cunctis tribubus divisi dicuntur, quia dispensatione cunctorum vivunt.

CAPUT XII. De filiis Levi qui postulaverunt ab Eleazaro sacerdote et de Josue filio Nun urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.

(CAP. XXI.) « Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem, et Josue filium Nun et duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel: locutique sunt ad eos in Silo, terra Chanaan, atque dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi ut darentur nobis urbes ad habitandum, 108.1092C| et suburbana earum ad alenda jumenta. Dederuntque filii Israel de possessionibus suis, juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum, » et reliqua. (Ex Augustino.) Omnes filii Israel acceperunt sortes suas in terra, Levitis autem haereditas solus sufficit Deus. Verum quoniam accipiunt Levitae primitias et decimas de fructibus a filiis Israel per praeceptum Dei, oportebat eos etiam de terra, ut ita dicam, et de habitaculis (hoc est enim ab omnibus) decimas accepisse. Et ideo accedentes primarii viri qui erant de filiis Levi ad Eleazar sacerdotem, et ad Jesum filium Nave, et ad principes tribuum filiorum Israel, in Selon, in terra Chanaan dixerunt: « Dominus praecepit in manu Moysi dari nobis civitates ad habitandum, et suburbana 108.1092D| earum animalibus nostris. » Oportebat ergo etiam de suburbanis et de civitatibus sortem fieri, ne forte indiscrete et fortuito inter Levitas celebrata divisio videretur. Sicut ergo distributio sortis quae facta est in filiis Israel habuit rationem qua quis prima sorte dignus haberetur, qua et alius secunda; de qua ut potuimus jam ante tractavimus; sed et hi qui per Moysen ultra Jordanem, et ab Jesu in terra repromissionis accipiunt, ubi prima sors cecidit in Benjamin, et postmodum inter caeteros, in quibus fuit ultimus Dan; ita necesse est esse aliquam rationem etiam in ordine sacerdotalis et Leviticae sortis, ut alii prima, alii secunda, alii vero tertia sors ducatur, per quas illa vel illa loca unicuique 108.1093A| decernuntur. Dicuntur autem filii esse Levi, Gerson, et Caath, et Merari, et ostenditur primatum tenuisse in honore Caath, hoc est, qui filii Caath fuerunt ex Amram. Nam de eo Moyses, et Aaron, et Maria. Igitur de Caath pars quidem plebs effecta est sacerdotalis, quae est Aaron et filii ejus. Moyses autem aut in sacerdotali ordine, aut si quid etiam amplius a sacerdotali esse potest, habendus est. Alia vero est ratio de filiis ejus. Caeterum autem ex filiis Caath secundum tenuerunt in tribu Levi, si qui sunt ex Issachar, et Hebron, et Odiel. Tum deinde post hoc accipiunt partem propter Caath, e filiis Gerson tertio loco, novissimus vero omnium Merari. Haec est autem differentia primi ordinis, secundi, et tertii, vel quarti, quam primo omnium observavimus in 108.1093B| numeris: postea enim quam ordinatae fuerant duodecim tribus per quatuor orbis terrae partes circa arcam testamenti Domini excubias agere: et statutae sunt tres quidem tribus ab oriente, et tres quidem ab Africo, et meridiano, tres autem ad mare quod est ad occidentem, tres vero ad aquilonem, qui est septentrio: ubi etiam isti per quatuor orbis terrae partes eodem ordine deputantur, et ab oriente quidem, ubi erat tribus Juda, quae erat inter caeteros prima; Aaron atque filii ejus collocantur: Caath vero et reliqui qui erant filii arcam testamenti Domini levare in humeros et tubis canere statuuntur; ita ut cum prima tuba cecinisset, moverent castra hi qui erant ab oriente; cum vero secunda cecinisset, hi qui erant a meridiano consurgerent; tertia ab 108.1093C| occidente, quarta ab aquilone. Vides quantus ordo et quanta differentia in Scripturis et rerum consequentia describitur, quomodo nihil nisi cum moderatione et ordine geritur. Intuere diligentius, et in omni Scriptura haec ita invenies ordinata. Sed si tibi difficile est per omnes libros vigilantem cordis oculum ducere, in hoc saltem loco diligentius quae referuntur adverte. Prima, inquit, exit sors Caath, et facta est filiis Aaron sacerdotibus qui erant in Levitis. Cui prima sors debuit exire, cui oportebat primatum dari, nisi Aaron primo pontifici, primo in vitae meritis, primo in honoribus et virtute? Certum est apud nos nunc saltem quod non sit sors ita fortuita, sed adsit virtus superna, gubernans eam secundum divinae providentiae judicium. Ubi ergo filiis 108.1093D| Aaron prima habitacula sors haec justa decernit? In tribu, inquit, Juda, et tribu Simeon, et in tribu Benjamin, per sortem civitates duodecim. Vides quomodo in electis viris, et in electis tribubus habitacula dispensantur. Quos autem oportuit secundam sortem suscipere? Filios, inquit, Caath qui reliqui erant post filios Aaron. Et quas tribus ipsi accipiunt? In tribu, inquit, Ephraim, et in tribu Dan, et in dimidia tribu Manasse, civitates decem per sortem. Qui sunt autem tertii filii Gerson, et in quibus tribus sortiuntur? In Issachar, et Aser, et Nephthalim, et in dimidia tribu Manasse, quae est in Paranitide civitates duodecim. Qui sunt ultimi in Levitis? Filii, inquit, Merari isti novissimi, et in quibus 108.1094A| accipiunt tribus videamus. Ex tribu, inquit, Ruben trans Jordanem, et de tribu Zabulon, qui et ipse ultimus est inter filios Liae, accipiunt sortem civitates duodecim. Sed dum ea quae magis observanda sunt in locis contigimus, de quibus etiamsi pandere profundiora non possumus, saltem summa quaeque perstringere non pigebit, ut ex his unusquisque auditor occasionem capiat intelligentiae altioris et mysticae perquirendae. Cum quatuor partes sint orbis terrae, Caath accipit sortem primus inter filios Levi a parte orientalis, cum illis tribubus quae et ipsae primatum omnium tenent. Vide ergo quomodo universa conveniunt. In quatuor orbis partibus certum est orientalem plagam nobiliorem videri. Et quae nobilior omnium reliquarum Judae tribus habeatur, 108.1094B| et filii Aaron sacerdotes primam dicunt in primis e tribus orbis partibus sortem cum Gerson et Merari, qui erant primi inter filios Levi. Si ergo tres filii Levi accipiunt orientem; occidentem vero ubi erat Ruben et Simeon et Gad, sortitur secunda sorte Gad et tribus Simeonis. Meraris vero primum sortitur Ruben, et iterum Merari tertium in numeris ab oriente accepit Zabulon, ut justitia servetur in sorte quae secundum Deum ducitur, et credentium mentes ad mysterium futuri saeculi dirigat contuenda. Post haec eorum qui ad mare erant, id est Ephraim, et Benjamin, Manasse. Gad cum suscepisset secunda sorte tribum Benjamin, caeteri ex familia ejus sortiti sunt Ephraim. Post haec eos qui erant ex dimidia tribu Manasse, qui fuit in terra Gerson; et iterum 108.1094C| ipse Gerson sortitur aliam dimidiam tribum Manasse. Sed quia oportebat eos qui erant ab aquilone aliquid sacerdotalis gratiae consequi, ne penitus nudati donis coelestibus videantur, in his ergo quorum novissimus ordo erat in aquilone, id est, in Dan, Nepthalim, Aser, rursum Gad non quidem inter sacerdotes, sed inter caeteros primam accipit sortem in Dan; secundam vero Gerson in Aser, et tertii, id est Gerson, in Nephthalim. Quis potest ascendere haec omnia et comprehendere? Quis meminisse saltem et observare ordinem mysteriorum valet? quod secundum litteram solam difficile textus narrationis explicari potest, et permistio vel locorum vel personarum quae in historia continetur evolvi. Quid dicimus de his sacramentis quae per hoc describuntur, 108.1094D| et in quibus distributiones futurae haereditatis adumbrantur, et per quae sanctae terrae, quam mansueti haereditate suscipient, divisio celebrabitur? Quis castrorum sedes diversas explicet? Quomodo haec in resurrectione per singulos quosque sanctorum sacerdotali vel Levitico ordine habenda sit distributio, ut, quemadmodum dicit Apostolus, in resurrectione non confuse agantur omnia, sed veniat unusquisque in suo ordine? Initium Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus speraverunt, cum tradiderit regnum Deo et Patri, et cum subjecerit ei omnem principatum et potestatem; ubi sine dubio tales distributiones et ordines ac tubarum significationes erunt. Quod autem, exceptis sex urbibus 108.1095A| fugitivorum, alias quadraginta duas urbes Levitae accipiunt, indubitanter ipsa praedicatio sanctorum signatur. Ipsi enim possident doctrinam quae constat legis Decalogo, et quadrifido Evangelii numero, quasi decies quaternas urbes habentes. Quibus etiam duae adjiciuntur, quia nimirum cuncta quae praedicant morali ac mystico sensu annuntiant.

CAPUT XIII. De eo quod omnis terra Chanaan data est a Domino Israel in possessionem; et possederunt illam cum pace.

(IBID.) « Deditque Dominus Israeli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat, et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. Dataque 108.1095B| est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. Ne unum quidem verbum quod illis se praestaturum esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. » (Ex Augustino.) Merito quaeritur, cum Israel non solum usque ad diem mortis Jesu, verum etiam postea non eradicaverit gentes quae terram repromissionis tenebant, quamvis ex parte illis debellatis in eadem promissa haereditate consisterent; quomodo intelligendum sit quod dictum est: Et dedit Dominus Israel omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam, et habitaverunt in ea: et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut juraverat patribus eorum; non 108.1095C| restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum: omnes inimicos eorum tradidit Dominus in manus eorum; non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel, omnia advenerunt. Diligenter ergo universa consideranda sunt, et primum videndum quod gentium terra promissa sit Israelitis. Septem quidem gentes assidue videntur commemorari, sicut in Exodo legitur: « Et dixit Dominus ad Moysen: Vade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, et Isaac, et Jacob, dicens: Semini vestro dabo eam, et simul mittam ante faciem tuam angelum meum: et ejiciet Amorrhaeum, et Cethaeum, et Pherezaeum, et Gergezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, et Chananaeum (Exod. XXXIII). » Harum 108.1095D| ergo septem gentium terram videtur Deus patribus promisisse. Scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: « Si autem accesseris ad civitatem expugnare eam, et evocaveris eam cum pace, siquidem pacifica responderint tibi, et aperuerint tibi, omnis populus qui inventi fuerint in civitate, erunt tibi tributarii et obedientes. Si autem non obedierint tibi, et fecerint ad te bellum, circumsedebis eam, et tradet eam Dominus in manus tuas: et interficies omne masculinum ejus in nece gladii, praeter mulieres. Et supellectilem, et omnia pecora, et omnia quae fuerint in civitate, et omnia utensilia praedaberis tibi: et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Sic facies 108.1096A| omnibus civitatibus quae longe sunt a te valde, quae non sunt a civitatibus gentium istarum. Ecce autem ex civitatibus istis, quas Dominus Deus tuus dat tibi haereditare terram eorum, non vivificabis omnem vivum, sed anathematizabis eos, Cethaeum, Amorrhaeum, et Chananaeum, et Pherezaeum, et Jebusaeum, et Hevaeum, et Gergesaeum, quemadmodum mandavit tibi Dominus Deus tuus (Deut. XX). » Et hic istarum septem gentium terram promissam in haereditate, quam debellatis usque internecionem eisdem gentibus Israelitae possiderent, manifestum est. Caeteras vero quae longinquius extra istas gentes invenirentur, voluit fieri tributarias eorum, si non resisterent; si autem resisterent, etiam ipsas interfici et in perditionem dari, exceptis pecoribus et quae 108.1096B| in praedam possent venire. Item alio loco in Deuteronomio ita legitur. « Et erit cum induxerit te Dominus Deus tuus in terram in quam transibitis haereditare eam, et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo; Cethaeum et Gergezaeum, et Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes magnas et multas, et fortiores vobis: et tradet eas Dominus Deus tuus in manus tuas, et percuties eos, et exterminio exter minabis eos. Non dispones ad eos testamentum, neque misereberis eorum, neque matrimonio jungamini cum eis. Filiam tuam non dabis filio ejus, et filiam ejus non sumes filio tuo, etc. (Deut. VII). » Proinde his atque aliis Scripturarum locis saepe ostenditur harum septem gentium terras ita accepisse in haereditatem 108.1096C| filios Israel, ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. Verumtamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. Sic enim legitur: « In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abraham, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten; Cenaeos et Cenezaeos, et Chelmonaeos, et Cethaeos, et Pherezaeos, et Rafam, et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Hevaeos, et Gergezaeos, et Jebusaeos (Gen. XV). » Quae ita solvitur quaestio, ut intelligamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eo fines regum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: « Et omne propositum Salomonis quod destinaverat aedificare in 108.1096D| Jerusalem, et Libano, et in omni terra possessionis suae; omnis populus qui derelictus est a Cethaeo et Amorrhaeo, et Pherezaeo, et Hevaeo, et Jebusaeo, qui non erant ex Israel, id est, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consummaverant filii Israel. Et subjugavit eos Salomon in tributum usque in diem hanc (III Reg. IX). » Ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex Dei praecepto perdendorum subjugavit Salomon in tributum, quos utique secundum praeceptum Dei perdere debuit; sed tamen subjugati tanquam tributarii possessi sunt. Paulo post autem ita legitur: « Et erat dominans in omnibus regionibus, a flumine usque ad terram Philisthiim, et usque ad fines Aegypti 108.1097A| (III Reg. IV). » Ecce ubi impletum est quod in Genesi (cap. XV) Deus ad Abraham loquens promittensque praedixerat: « a flumine » quippe hic intelligitur, ab Euphrate; magnum enim flumenin illis locis, etiam proprio nomine non addito, potest intelligi. Neque enim de Jordane hoc accipi potest, cum et citra Jordanem et ultra Jordanem jam terras Israelitae obtinuerant, ante regnum Salomonis. Ergo a flumine Euphrate ex partibus orientis, usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis Scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. Tunc ergo amplius subjugatum est, quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in servitutem redactae sunt, non septem, sed undecim gentes. Quod enim in Regnorum libris scriptum est, « usque ad fines Aegypti, » 108.1097B| « a flumine, » cum Scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum, vellet ostendere; hoc idem in Genesi cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est: « A flumine Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten (Gen. XV). » Flumen quippe Aegypti, qui finis est disterminans regnum Israel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluvius, qui fluit per Rhinocoruram civitatem, unde jam ad orientem versus incipit terra promissionis. Sic ergo fuerat constitutum filiis Israel, ut septem gentium terras, exterminatis et perditis illis gentibus, ipsi inhabitarent; aliis autem regnarent subditis atque tributariis, usque ad flumen Euphratem. Et quamvis in hoc Deo non obtemperassent, quia et ex illis quas exterminare 108.1097C| deberent, obedientes aliquos fecerant, Deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis implevit. Nunc itaque in libro Jesu Nave quod considerare suscepimus, quomodo erit verum: « Et dedit Deus Israel omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam? » Quomodo adhuc vivente Jesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superavissent? Nam quod sequitur: « Et haereditaverunt eam, » verum est; quia ibi erant, ibique consederunt. Deinde quod adjungit: « Et requiem dedit Dominus illis in circuitu, sicut juraverat Dominus patribus eorum, » verum est; quia vivo adhuc Jesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium, sed nulla earum eos in terris ubi consederant bello 108.1097D| lacescere audebat. Ideo dictum est et quod deinde adjungitur: Non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. Quod vero sequitur: « Sed omnes inimicos eorum tradidit Dominus illis in manus eorum, » hos intelligi voluit inimicos qui obviam ire in bellum ausi sunt. Deinde quod dicit: « Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel, omnia advenerunt; » ita vult intelligi, quia cum jam illi contra praeceptum Domini fecissent, quibusdam parcendo ex illis septem gentibus, et eos obedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salvi erant. Ideo cum dixisset: « Ex omnibus verbis, » addit « bonis, » quia nondum advenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus 108.1098A| constituta. Restat ergo ut hoc quod ait: « Dedit Dominus Israel omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, » secundum hoc intelligatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae, vel ex aliis usque ad flumen Euphratem, aut subjugandae si non resisterent, aut perdendae si resisterent, tamen in usum eorum relictae sunt in quibus exercerentur; ne carnalibus affectibus et cupiditatibus infirmi, repentinam tanquam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod opportune alio loco demonstrabitur. Omnis ergo illis terra data est, quia et illa pars quae nondum data fuerat in possessionem, jam data fuerat in quamdam exercitationis utilitatem. Quod ait. 108.1098B| Non resistit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, quaeri potest quomodo verum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit quod eos hostes eorum non permiserint descendere in vallem, et praevaluerint eis in montibus. Sed quod diximus cum duodecim filios Jacob Scriptura in Mesopotamia natos commemorasset, ubi non fuerat natus Benjamin; hoc etiam hic intelligendum est, quia pro universo populo undecim tribus deputatae sunt, ea regula quae aliis Scripturarum locis nobis satis innotuit. Causa autem si quaeritur cur haec tribus in ea sorte quae illi obvenit non obtinuerit sufficientes terras, et ab eis a quibus tenebantur afflicta sit, in Dei quidem secreto consilio esse credendum est. Verumtamen cum Jacob filios suos benediceret, talia 108.1098C| dixit de isto Dan, ut de ipsa tribu existimetur exsurrecturus Antichristus (Gen. XLIX). Unde nunc plura dicere non suscipimus, cum etiam sic solvi possit haec quaestio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, cum simul sub unius ducis imperio bellum gererent, antequam singulis tribubus sua defendenda dividerentur loca.

CAPUT XIV. De eo quod Rubenitas et Gadditas, et dimidiam tribum Manasse dimisit Josue in possessiones suas cum pace.

(CAP. XXII.) « Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gadditas, et dimidiam tribum Manasse, dixitque ad eos: Fecistis omnia quae vobis praecepit 108.1098D| Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis, nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem sicut pollicitus est, revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem, etc. » (Ex Adamantio.) Post haec Jesus convocat filios Ruben, et filios Gad, et dimidiam tribum Manasse, qui secum militaverant ad hostes Israeliticos superandos, et dimittit eos ire in haereditatem suam, datis his etiam quibusdam muneribus, sicut scriptum est. In quo videtur illud indicare 108.1099A| mysterium, quod cum plenitudo gentium introiret, et quae repromissa sunt eis a Domino Jesu reciperent illi qui per Moysen eruditi et instructi fuerant, et qui nobis in certamine positis auxilia orationibus et precibus detulerant; et quia nondum repromissiones consecuti sunt, exspectantes ut etiam nostra vocatio compleatur, sicut dicit Apostolus, nunc demum perfectionem quae eis dilata fuerat consequantur, cum muneribus quae accipiunt ab Jesu, ut unusquisque habitet in pace, omni bello atque omni impugnatione cessante. Post haec lectum nobis est quia filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, qui erant trans Jordanem, aedificarent aram ingentem; filii vero Israel reliqui, ignorantes quare haec ara fuisset constructa, mittunt Phinees filium 108.1099B| Eleazar, filii Aaron sacerdotis, cum decem viris de singulis tribubus electis, ut si forte tanquam discedentes a Deo hoc fecissent, velut apostatae effecti, et contra mandatum Dei gerentes, expugnarentur a reliquis filiis Israel; sin aliter, ut noscerent causam. Illi vero satisfaciunt de ara et dicunt: Scimus quia altare verum est, Jesus apud vos habitat; nos autem fecimus altare hoc ad similitudinem illius altaris quod apud vos constructum est, ut apud nos figura et imago veri altaris habeatur, ne forte crastino, inquit, placeat vobis dicere quia Jordanis finitimus est inter nos et vos et ipse decernit, et ideo non habetis portionem in altari nostro. Haec illis responsa miserunt. Sed videamus quid facti hujus continet sacramentum. Prior populus circumcisionis in Ruben, 108.1099C| qui fuerat primogenitus, designatur; sed et in Gad, qui et ipse primogenitus est ex Zelfa; et Manasse nihilominus primogenitus. Quod autem dico primogenitus, secundum tempus loquor. Haec ergo dicuntur, ne inter nos et illos qui ante adventum Christi fuerant justi, divisio aliqua ac separatio videretur; sed ut ostenderetur, etiamsi ante adventum Christi fuerant, fratres tamen nostros esse. Licet enim habuerint altare tunc ante adventum Salvatoris, sciebant tamen et sentiebant quia non esset illud altare verum, sed quia forma et figura futuri veri illius. Noverant haec, quia verae hostiae et quae possent auferre peccata, non illi altari offerebantur quod habebat primogenitus populus, sed in isto ubi Jesus erat. Hic coelestes hostiae, hic vera sacrificia 108.1099D| consummantur. Fit ergo unus grex, et unus pastor, illi priores justi, et qui nunc sunt Christiani. Volo autem ad horum probationem memoriam facere etiam historiae cujusdam, si tamen Dominus donare dignetur ut explanationem ipsius spiritalem invenire possimus. Cadebat aliquando populus in deserto et moriebatur (Num. XVI). Venit Aaron pontifex, et stetit in medio eorum qui moriebantur et eorum qui vivebant, ne ultra vastatio mortis proficeret etiam inter caeteros. Venit verus pontifex meus et Dominus, et intercessit medius inter morientes et vivos, id est, inter eos qui ex Judaeis suam praesentiam susceperunt, et inter eos qui non solum non susceperunt, sed semetipsos magis quam illum occiderunt, 108.1100A| dicentes: « Sanguis illius super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII); » unde et « omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, quem interfecerunt inter templum et altare (Matth. XXIII), » requireretur a generatione illa quae dixit: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Sunt ergo isti pars populi, qui neque azyma, neque dies festos competenter agunt, sed conversi sunt dies festi eorum in luctum, et cantica eorum in lamentationem. Non potuerunt diem festum celebrare in loco quem elegit Dominus Deus. Et nos quidem non diximus ad illos, quia non erit vobis pars in hoc altari, vel in haereditate Domini, sed ipsi sponte sua altare verum et coelestem pontificem refutarunt, et eo usque infelicitates 108.1100B| eis sunt, ut et imaginem perderent, et non susciperent veritatem. Et ideo dicitur ad eos: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). » Translata est enim ad gentes gratia Spiritus sancti, translatae sunt ad gentes solemnitates, et pontifex, non imaginarius, sed verus, secundum ordinem Melchisedech electus; et necesse est eum veras hostias, id est, et spiritales offerre apud nos ubi aedificatur ecclesia et templum Dei a lapidibus vivis, quae est Ecclesia Dei viventis, et ubi est verus Israel.

CAPUT XV. Sermones Josue ad populum, et commemoratio praeceptorum Domini et beneficiorum ejus, quae collata sunt eis abundantissime ab ipso.

108.1100C| (CAP. XXIII.) « En ego hodie ingrediar viam universae terrae, et toto corde et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae Dominus praestaturum se nobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum, » et reliqua. (Ex Augustino.) Quod dicit Jesus de sua propinquante morte: Ego autem recurro viam, sicut et omnes qui sunt super terram, in ea interpretatione, quae est ex Hebraeo, invenimus, « ingredior viam. » Ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt, « recurro, sicut dictum est homini, » donec revertaris in terram unde sumptus es (Gen. III); ut secundum corpus dictum intelligatur. Secundum animam vero si voluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum 108.1100D| est, « Et spiritus revertetur ad Deum qui dedit eum (Eccli. XII); » non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic vixerint ut ad Dominum redire mereantur, tanquam ad auctorem a quo creati sunt. Neque enim hoc et de illis recte intelligi potest, de quibus dicitur: « Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII). » Iste autem vir sanctus Jesus Nave, si non addidisset, sicut et omnes qui sunt super terram, nulla esset quaestio: neque enim aliud de illo crederemus quam quod eum dignum esse legimus. Cum vero additum est, sicut et omnes qui sunt super terram, mirum si hoc quod Latinus interpres, « recurro, » posuit, non magis « percurro, » vel « excurro » dicendum est, si hoc potest dici quod Graecus habet ἀποτρέκω, omnes enim 108.1101A| percurrunt, vel excurrunt hujus vitae viam, cum ad ejus finem pervenerint. Sed quia hoc verbum positum est ubi parentes Rebeccae dicunt ad servum Abrahae: « Ecce Rebecca; accipiens, recurre: et sit uxor domini tui: » ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.

 (CAP. XXIV.) « Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor; servieruntque diis alienis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, » etc. Quod Septuaginta interpretes habent: « Et assumpsi patrem vestrum Abraham de trans flumen, et deduxi eum in omnem terram. » « Interpretatio quae est ex Hebraeo, habet: 108.1101B| Et induxi eum in terram Chanaan. » Mirum ergo si Septuaginta pro « terra Chanaan, » omnem terram ponere voluerunt; nisi intuentes prophetiam, ut magis ex promissione Dei tanquam factum accipiatur, quod certissime futurum in Christo et in Ecclesia praenuntiabatur: quod est verum semen Abrahae, non in filiis carnis, sed in filiis promissionis
 

(IBID.) « Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho, pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, » et reliqua. Et bellaverunt adversus vos qui habitabant Jericho: quaeri potest quomodo id verum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. Sed recte dictum est, quia et claudere adversum hostem portas, ad bellum pertinet, 108.1101C| non enim miserunt legatos qui poscerent pacem. Unde si dictum esset: Pugnaverunt adversum vos, falsum esset, neque enim bellum continuas pugnas habet, sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. Bellum est tamen quando est quodammodo armata dissensio.

(IBID.) « Misique ante vos crabrones, et ejeci eos de locis suis, duosque reges Amorrhaeorum, non in gladio et arcu tuo: dedique vobis terram in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis, vineas et oliveta quae non plantastis, » et reliqua. Quid est quod inter caetera quae Jesus Nave erga Israelitas Dominum fecisse commemorat, dicit: Misit ante vos vespas et ejecit 108.1101D| eas a facie vestra; quod etiam in libro Sapientiae legitur (cap. XII), nec tamen uspiam factum esse in his quae gesta sunt invenitur? An forte translato verbo vespas intelligi voluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo volantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aereos spiritus occultos, quod in psalmo dicit, « per angelos malignos (Psal. LXXVII). » Nisi forte quis dicat, non omnia quae facta sunt esse conscripta; et hoc quoque visibiliter factum, ut veras vespas velit intelligi.

(IBID.) « Eligite hodie quod placet cui servire potissimum debeatis; utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino Responditque populus, 108.1102A| et ait ad Josue: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis, fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus: et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, etc. » Quid est quod dixit Jesus ad populum: 108.1102B| Non poteritis servire Domino, quia Deus sanctus est? An quia illius sanctitati perfecta servitute quodam modo contemperari humanae fragilitati impossibile est? Quo audito, isti non solum ejus eligere servitutem, sed etiam de adjutorio ejus et misericordia praesumere debuerunt; quam ille intellexit qui dixit in psalmo; « Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). » Isti autem de se potius praesumere delegerunt, quod Deo possent sine ulla offensione servire, ut jam tunc inciperent quod de illis expressit Apostolus: « Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). » Ita eis jam lex subintrabat, ut abundaret delictum, et postea superabundaret 108.1102C| gratia per Dominum Christum, qui finis est legis ad justitiam omni credenti. (IBID.) « Testes, inquit, vos estis, quia ipsi vobis elegeritis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque, Testes. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel, et reliqua. Quid est quod ait idem Jesus loquens ad populum, Et nunc circum auferte deos alienos qui sunt in vobis, et dirigite corda vestra ad Dominum Deum Israel? Non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum obedientiam praedicaverit: aut vero si haberent, post tantas legis comminationes, illa eos prospera sequerentur, cum sic in eos vindicatum 108.1102D| sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. Denique Jacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur (Gen. XXXI). Sed post illam admonitionem Jacob, dederunt quae habebant: unde apparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. Nunc vero post hanc admonitionem Jesu Nave nullus tale aliquid protulit. Nec tamen putandum est hoc illum inaniter praecepisse; non enim ait: Et nunc auferte deos alienos si qui sunt in vobis; sed omnino tanquam sciens esse, qui sunt, » inquit, « in vobis. » Proinde propheta sanctus in cordibus eorum esse cernebat cogitationes de Deo, alienas a Deo, et ipsas admonebat auferri. Quisquis enim talem cogitat Deum qualis non 108.1103A| est Deus, alienum Deum utique et falsum in cogitatione portat. Quis est autem qui sic cogitet Deum quemadmodum ille est? Ac per hoc relinquetur fidelibus quandiu peregrinatur a Domino, auferre a corde suo irruentia vana phantasmata, quae se cogitantibus ingerunt, velut talis aut talis sit Deus, qualis utique non est, et dirigere cor ad illum fideliter; ut quemadmodum et quantum nobis expedire novit, ipse se insinuet per Spiritum suum, donec assumatur omne mendacium; unde dictum est: « Omnis homo mendax (Psal. CXV). » Et transacta non solum impia falsitate, verum etiam ipso speculo et aenigmate, facie ad faciem cognoscamus, sicut et cogniti sumus; quemadmodum Apostolus dicit: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc 108.1103B| autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII.) »

CAPUT XVI. De eo quod percussit Josue foedus coram Domino in Sichem, scripsitque omnia verba foederis in volumine legis Dei et posuit super lapidem grandem et subter quercum quae erat in sanctuario Domini.

(IBID.) « Percussit igitur Josue in die illo foedus; proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem: scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Dei, et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis, ne forte postea negare 108.1103C| velitis, et mentiri Domino Deo vestro. » Et disposuit Jesus testamentum ad populum in illo die, et dedit illi legem et judicium in Silo, coram tabernaculo Domini Dei Israel; et scripsit verba haec in libro legis Dei: et accepit lapidem magnum, et statuit illum Jesus sub terebintho ante Dominum. Et dixit Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit vobis in testimonium, quia hic audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quaecunque locutus est ad vos hodie: et hic erit vobis in testimonium in novissimis diebus, cum mentiti fueritis Domino Deo vestro. Haec verba qui non in superficie tantum audiunt, sed aliquanto altius perscrutantur, nequaquam tantum virum tam insipientem putare debent, ut verba Dei quae locutus est populo, inanimem lapidem audisse crediderit: 108.1103D| qui etiamsi ab artifice in hominis similitudinem effigiatus esset, inter illos utique deputaretur, de quibus in psalmo canitur: « Aures habent, et non audient (Psal. CXIII). » Neque enim idola gentium aurum et argentum sola non audiunt, et si lapidea sint, audiunt. Sed per hunc lapidem profecto illum significavit qui fuit lapis offensionis non credentibus Judaeis, et petra scandali; qui cum reprobaretur ab aedificantibus, factus est in caput anguli; quem praefiguravit et illa petra quae potum sitienti populo ligno percussa profudit; de qua dicit Apostolus; « Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X). » Unde et cultellis petrinis populum circumcidit iste ductor egregius: 108.1104A| qui cultri petrini cum illo etiam sepulti sunt, ut profundum mysterium demonstrarent posteris profuturum. Sic ergo et istum lapidem, quanquam visibiliter statutum, spiritaliter debemus accipere in testimonium futurum Judaeis infidelibus, hoc est, mentientibus, de quibus dicit psalmus: « Inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. LXXX). » Neque enim frustra cum jam Dei famulus Moyses, vel potius per eum Deus disposuisset ad populum testamentum quod in arca erat, quae dicta est arca testamenti, et in libris legis tanta sacramentorum et praeceptorum multiplicitate conscriptis, tamen etiam hic dictum est, « Disposuit Jesus ad populum testamentum in die illa. » Repetitio quippe testamenti Novum Testamentum significat, quod significat et Deuteronomium, 108.1104B| quod interpretatur secunda lex, quod significant et prioribus confractis tabulae renovatae. Multis enim modis significandum quod uno modo implendum fuit. Jam vero quod sub terebintho statutus est lapis, hoc significat quod virga ad petram ut aqua proflueret, quia neque hic sine ligno statutus est lapis. Ideo autem subter, quia non fuisset in cruce exaltatus, nisi humilitate subjectus: vel quod illo tempore quod id faciebat Jesus Nave, adhuc obumbrandum mysterium fuit. Terebinthi lignum medicinalem lacrymam exsudat, quae arbor a Septuaginta interpretibus hoc loco posita est, quamvis secundum alios interpretes quercus legatur.

(IBID.) « Dimisitque populum singulos in possessionem suam. » Mirum est sane quod saltem in 108.1104C| novissimis suis verbis, quibus populum allocutus est Josue homo Dei, nihil eos objurgavit, ex eo quod his gentibus pepercerunt quas Dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. Sic enim est scriptum: « Et factum est, postquam invaluerunt filii Israel, et fecerunt Chananaeos obedientes, exterminio autem eos non exterminaverunt (Jos. XVII). » Nam primo eos id non potuisse Scriptura testata est; sed nunc posteaquam praevaluerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminaverunt, utique contra praeceptum Domini factum est, quod non est cuiquam factum cum Jesus exercitum duceret. Cur ergo non eos objurgavit allocutione novissima, quod in hoc Domini praecepta neglexerint? An forte quod prius dixit eos Scriptura 108.1104D| non potuisse, utique antequam praevalerent, etiam cum praevaluissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis obedire si parcere noluissent, acrius eos adversum se ex ipsa desperatione pugnare compellerent, et eos superare non possent. Hunc ergo eis humanum timorem Dominus noluit imputare, etsi apparet in eo quaedam subdefectio fidei, quae si fortis in eis esset, ea sequerentur quae ipsum Jesum bellantem secuta sunt. Quia vero non in eis tanta fides fuit, etiam cum adversariis suis praevaluissent, pugnare cum eis usque ad internecionem eorum timore non ausi sunt. Quem timorem, ut dixi, non de malitia, neque de superbia, vel contemptu praecepti Dominici, sed de animi infirmitate venientem, nolui 108.1105A| eis Dominus imputare, cum eis per Jesum novissima loqueretur. Unde et Apostolus: « Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ipsius (II Tim. IV). » De illis autem qui eum periclitantem, non malitia, sed timore deseruerant, ita locutus est: « In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis imputetur (Ibid.). »

CAPUT XVII. De morte Josue et sepultura ejus, et de morte Eleazar et sepultura ejus; nec non et de ossibus Joseph translatis de Aegypto et sepultis in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem centum novellis ovibus.

(IBID.) « Et post haec mortuus est Josue filius Nun, 108.1105B| servus Domini, centum et decem annorum: sepelieruntque eum in finibus possessionis suae, in Thannathsare, quae sita est in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. » In quibusdam vivit Jesus, in quibusdam vero defunctus est. In Paulo vivit Jesus, et in Petro et in illis omnibus qui merito possunt dicere: « Vivo autem, jam non ego, vivit vero Christus in me (Gal. II). Mihi autem vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I). » In istis ergo talibus Jesus merito vivere dicitur. In quibus autem defunctus est Jesus? In illis sine dubio qui saepe poenitendo, et iterum delinquendo, velut insultare morti Jesu dicuntur, de quibus scribens ad Hebraeos dicit Apostolus: « Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI). » Sed et 108.1105C| ipse Dominus in Evangeliis de hoc distinctionem pulcherrimam dedit, cum dicit: « Quicunque confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem negaverit me coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo (Matth. X). Vidistis quia confitentes in semetipso dixit confiteri, quasi ipse in eis vivat et operetur opera vitae. In his autem qui negant, non tenuit eamdem verbi similitudinem, ut diceret, quia qui negaverit in me, et ego negabo in eum; sed qui negaverit me coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, » ut ostenderet quia qui negat quidem se, extra ipsum est; qui autem confitetur, in ipso est. Quod autem mors Jesu post centum et decem annos esse commemoratur, ostendit 108.1105D| quia per mortem Christi omnes qui mandata legis rite servant ad beatitudinem post finem vitae praesentis venturi sunt perpetuam. Quod enim sepultura ejus in finibus possessionis suae, in Thannathsare, in monte Ephraim, et in parte montis Gaas esse describitur, significat quod in Ecclesia catholica, quae possessio Christi est, et ubi fructus virtutum gignitur, quotidie passionis Christi mentio numerose atque nobiliter celebratur. Thannath vero civitas Jesu in tribu Ephraim et in Gaas monte sita est, in cujus septentrionali plaga sepultus est Jesus filius Nave, et usque hodie juxta vicum Thannan sepulcrum ejus insigne monstratur. Interpretatur autem Thannathsare numerus operimenti novi. Et quotidie in Ecclesia, 108.1106A| inter caetera divina sanctionis verba, a multitudine filiorum ministrorum Christi in sacramento missae: Hic est calix Novi Testamenti in meo sanguine, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis.

(IBID.) « Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue, et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israel. » (Ex Adamantio.) Beatus is qui in diebus Jesu servit Domino, qui verbo et sapientia ejus illuminatur, qui praeceptis ejus illustratur, qui ex doctrina ejus accipit lumen scientiae. Secundo tamen loco et ille post hunc est beatus, qui in diebus seniorum qui fuerunt post Jesum servit Domino. Seniores qui 108.1106B| vel cum Jesu vel post Jesum fuerunt, qui sunt alii nisi apostoli, qui et ipsi scriptis et praeceptis suis illuminant corda nostra, et faciunt etiam ipsi dies quosdam in nobis ex illa luce quam ipsi ex vera luce participati sunt, venientes? Qui ergo illuminatur et instruitur ex apostolorum praeceptis, et ad servitium Domini apostolicis regulis instruitur, iste est qui servire dicitur Domino in diebus seniorum qui fuerunt post Jesum.

(IBID.) « Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. » Notandum autem quod Josephus, historiographus Judaeorum, de Joseph et 108.1106C| fratribus ejus in Antiquitatum libro secundo ita meminit, dicens: Mortuus est autem et ipse, cum vixisset annos centum et decem, virtute mirabilis, et omnia ratione disponens, potestatemque suam humiliter agens. Quod utique hujusmodi felicitatis ei causa fuit apud Aegyptios, et aliunde scilicet venientes, et talem qualem dudum diximus, passo calumniam. Mortui sunt etiam ejus fratres feliciter in Aegypto convenientes, quorum corpora post vitam illorum reportantes eorum posteri, in Hebron sepelierunt. Ossa vero Joseph novissime, quando Hebraei egressi sunt ex Aegypto, in Chananaeam reportaverunt. Sic enim eos conjuraverat Joseph. Mystice autem ossa Joseph significant mortem Redemptoris nostri, quem veri Israelitae de Aegypto istius mundi, 108.1106D| ubi crucifixus est secundum carnem, tollentes transferunt in Sichem, in partem agri quem emerat Jacob centum novellis ovibus; cum passionis ejus memoriam condunt in agro cordis sui; quatenus ad ejus exemplum discant ferre labores, et habere patientiam, operibusque bonis insistere; quod significat Sichem, qui interpretatur humerus. Hunc ergo agrum Jacob noster centum novellis ovibus in possessionem emit, quia pretio sanguinis sui possedit Ecclesiam, ubi novellas oves quae ascenderunt de lavacro habet, ut fiat centum ovium pastor cum angelicas atque humanas in sua potestate retinet caulas.

(IBID.) « Eleazar quoque filius Aaron mortuus est, 108.1107A| et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim. » Quod autem Josue mortuo Eleazari consequenter mors memoratur, significat quod post passionem Redemptoris nostri ac resurrectionem finem accepit vetus sacerdotium, et victimae legales consummatae sunt, cum 108.1108A| necessario subsequebatur Novi Testamenti sacerdotium, ubi Agni immaculati caro et sanguis in sacris altaribus quotidie offertur, et fidelium ore in pastum animarum suarum salubriter percipitur; ut, u