Commentaria in libros regum (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 8 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in libros regum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 109

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in libros Regum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 109.0278C

PRAEFATIO.

109.0009A| Domino reverendissimo et in membris Christi plurimum venerando atque colendo, Patri HILCUINO abbati, et sacri palatii archicapellano, RABANUS, exiguus servorum Dei servus, in Domino aeterno perpetuam salutem.

Cum venerationem tuam, sancte Pater, ubique excellentem sentiamus, et pluribus profectuosam esse compertum habeamus, id ipsum ut divina clementia diutius fieri permittat, et novissime aeterna mercede remuneret, assiduis precibus instanter deposcimus. De caetero quoque quia vestra sanctitas per quemdam fratrem nostrum, quem ad palatium praeterito anno direximus nostrae parvitati suggerere dignata est quatenus aliquod volumen vobis utile mitteremus: nos haec suggestio non parum sollicitos reddidit, 109.0009B| quod vobis, qui divites estis in omnibus, in omni scientia et doctrina, et apud quem librorum maxima copia est, placitum et condignum accommodare possemus. Et quia vos aliquem librum quem vobis mitterem nominatim non expressistis, cogitavi mecum in expositionem librorum Regum quoddam opusculum conficere, et nomini vestro illud consecrare, vestraeque prudentiae approbandum humiliter hoc dirigere. Quod deprecor eo animo suscipiatis, quo vobis illud transmisi. Non enim arbitror illud esse vobis condignum, sed ex devoto corde, qualecunque sit, tamen prolatum. Aestimo enim, si illud relegere volueritis, per omnia vobis non displicere, cum cognoveritis me ad hoc laborare velle ut sanctorum Patrum dicta, quae de praedicto libro exposita 109.0009C| in pluribus exemplaribus dispersa sunt, in unum ob commoditatem legentis colligerem, quatenus quid quisque eorum in sententiis diversis historiae Regum per singula loca senserit, pariter et secundum ordinem a nobis dispositum reperiret. Ibi enim inveniet quid Pater Augustinus, quidve insignis interpres divinorum librorum Hieronymus senserint: quid papa beatus ac suavissimus doctor Gregorius, quidve Isidorus Hispalensis episcopus, et quid Beda, magister nobilis, ac caeteri Patres, quorum 109.0009D| longum est nomina recensere, rite intellexerint. Quorum omnium sententias, aut sicuti ab ipsis conscriptae sunt posui, aut sensum eorum meis verbis 109.0010A| breviando explanavi. Praenotavique in marginibus paginarum aliquorum eorum nomina, ubi sua propria verba sunt; ubi vero eorum sensum meis verbis expressi, aut ubi juxta sensus eorum similitudinem, prout divina gratia mihi concedere dignata est, de novo dictavi, M litteram MAURI nomen exprimentem, quod magister meus beatae memoriae Albinus mihi indidit, praenotare curavi. ut diligens lector sciat quid quisque de suo proferat, quidve in singulis sentiendum sit, decernat. Praeterea Hebraei cujusdam modernis temporibus in legis scientia capitulis traditionem Hebraeorum habere non paucis locis [Praeterea ex capitulis Hebraei cujusdam, modernis temporibus in legis scientia periti, traditionem Hebraeorum non paucis locis, etc.], simul cum 109.0010B| nota nominis ejus inserui, non quasi ingerens alicui auctoritatem ipsius, sed simpliciter potius, quod scriptum reperi, ejus probationem lectoris judicio derelinquo. Ante omnia autem deprecor ut praesumptioni meae veniam tribuas, quod tam imperitus, non solum sermone, sed etiam scientia, tantum opus subire praesumpsi. Non enim de mea, sed de divina confidebam potentia, de qua scriptum est: « Quia sapientia aperit os mutorum, et linguas infantium facit disertas (Sap. X). » Qui et humanam fecit linguam pecudis resonare loquelam (Num. XXII). Legebam enim eum per Prophetam dixisse: « Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX). » Et alibi: « Quoniam, inquit, in me speravit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognovit nomen 109.0010C| meum (Psal. XCX). » Nec enim diffido aliquos esse qui suam volentes ostentare peritiam, nostram reprehensuri sint inertiam. Quibus non meis, sed beati Hieronymi respondebo sermonibus: « Legant qui volunt; qui autem nolunt, abjiciant, et ventilent apices, litteras calumnientur. » Magis vestra charitate provocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor. Si enim haec parva a vestra grate suscepta fuerint pietate, Domino opitulante, adhuc aliquod utile elaborare et vestrae sanctitati 109.0010D| praesentare conabor. Beatitudinem vestram majestas divina felici successu pollentem perpetualiter conservare dignetur.

INCIPIUNT COMMENTARIA IN LIBROS IV REGUM. IN LIBRUM PRIMUM.

CAPUT PRIMUM. De Elcana et duabus uxoribus ejus, hoc est Anna et Phenenna.

(CAP. I.) « Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, » etc. Dicamus primum de generatione prophetae secundum historiam, ut postea continuatim allegoriam ejus inseramus. Elcana quippe, pater Samuelis prophetae, de stirpe Levi fuit, sed non de generatione Aaron sacerdotis: fuit enim, ut Verba dierum narrant, idem « Elcana filius Jeroboam, filii Eliel, filii Thahu, filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, filii Azoel, filii Hariae, filii Sophoniae, filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Corae, filii Saar, filii Caath, filii Levi, filii Israel. » (Ex scriptore 109.0011B| quodam Hebraeo.) Mater quoque ejus de tribu Juda exstitisse monstratur in eo quod Ephrathaeus. Ephrathaeus ab Ephratha, uxore Caleb, quam constat fuisse de tribu Juda, dictus est. Et si quem movet quod ab Ephraim non ab Ephratha Ephrathaeus vocetur, videat in subsequentibus qualiter David filius viri Ephrathaei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai non de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse, et probet eumdem Elcanam Ephrathaeum ab Ephratha, non ab Ephraim dici. Hic inter medios cives Ephraim fortis existens, Ramatha Sophim civitatem inhabitabat. (Ex Hieronymo.) Est enim ipsa civitas in regione Thamnitica juxta Diospolim, unde fuit Joseph, qui in Evangeliis de Arimathia esse scribitur (Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII; 109.0011C| Joan. XIX).

« Et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna; fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. » Convenienter igitur Annae sterilitas commemoratur, cujus partus celebrior futurus erat, instar priorum Patrum, ut majus gaudium post longum moerorem de percepta fecunditate parentum insinuetur. Sicut enim Abraham patriarchae legitima uxor, quam primitus duxit, Sara videlicet, primum sterilis fuit, Agar Aegyptia generante filium (Gen. XVI), et sicut, Jacob serviente socero suo pro Rachel uxore (Gen. XXIX), ipsa Rachel sterilis fuit, sorore ejus Lia liberos gignente: ita et Elcanae melior uxor, quae prophetam genuit, sterilis primum fuit, post autem per Domini gratiam 109.0011D| fecunda.

« Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo, » etc. (Ex Hieronymo.) Silo civitas 109.0012A| est in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti mansit ac tabernaculum Domini a temporibus Josue filii Nun, postquam vicerat gentes quae terram promissionis possederant, usque ad tempora Samuelis. Narratur enim in libro Jesu Nave quod praedictus dux sorte ibi missa coram Domino terram repromissionis in singulis tribubus distribuerit. Est autem Silo in nonagesimo milliario Neapoleos, in regione Acrabitena. Sed et Judae patriarchae filium Seloh appellatum legimus. Ad hanc ergo urbem ascendit Elcana cum domo sua statutis diebus secundum legem, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum. (Ex Hebraeo.) Quod autem dicit, « statutis diebus » hoc est tribus festivitatibus, Pascha videlicet, Pentecoste et solemnitate Tabernaculorum. 109.0012B| Unde Dominus in Exodo praecepit, dicens: « Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis (Exod. XXIII). » Et item: « Ter, inquit, in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo in loco quem elegit Dominus Deus tuus (Ibid.). » Ergo in Silo cum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Elcana, cum esset ipse Levita, post oblatas victimas cum uxoribus et filiis atque filiabus pariter vescebatur.

« Deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus partes: Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat in tantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus 109.0012C| vulvam ejus, » etc. Nota quod sicut Saram sterilem Agar concipiens despexit (Gen. XVI), ita et Annam sterilem Phenenna prole fecunda aemulabatur. Malorum est enim solatium bonos carpere.

« Porro illa flebat et non capiebat cibum, » etc. Irritata quippe ab aemula sua, non capiebat cibum laeta corporeum. Sed, secundum Prophetam, fuerunt illi lacrymae ejus panes die ac nocte, et potum suum cum fletu temperabat (Psal. XLI).

« Surrexit autem Anna, postquam ederat in Silo et biberat, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, » etc. Heli iste summus sacerdos erat, et post Samson populum Israel regebat, ut in Hebraeorum libro invenitur, annis quadraginta, 109.0012D| secundum Septuaginta autem Interpretes, annis viginti

« Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit, dicens: Domine 109.0013A| exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae ejus, » etc. Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus dixit: « Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum, et exaudiet eum (Job. XII). » Quia ipse laborem et dolorem considerat. De quo scriptum est: « Tibi, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor, cui vota justorum sunt placabilia (Psal. X), » et oculi ejus ad preces eorum (Prov. XV).

« Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia 109.0013B| illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei, Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi. Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris mei locuta sum usque in praesens, » et reliqua. Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco impletur illud quod scriptum est: « Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI). » Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus 109.0013C| non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri ab eo credamus, quia « sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore justitiae permanebimus. Unde et sequitur:

« Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. 109.0013D| Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum, » et reliqua. Post circulum ergo dierum, id est, post anni reditum, peperit Anna filium, vocavitque nomen ejus Samuel, qui interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus, quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus, concessit habere filium, qui dignus haberetur in templo Dei cunctis diebus assistere ad servitium ejus. Mystice autem Elcana, pater venerabilis Samuelis, qui erat « possessio Dei » (Elcana quippe in possessionem Dei transfertur) animi virtute vir dicitur. Et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur. Non enim in diversa vagabundus, 109.0014A| vel mobilis atque instabilis ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat. Et non solum ille vir unus dicitur, sed omnes competenter unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Inde dicit Apostolus: « Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam (I Cor. IX). » Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde per Scripturam dicitur: « Insipiens sicut luna mutatur (Eccli. XVII). » Luna, cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper a semetipsa alia est et diversa; sic et peccatores, qui mutantur semper scientia et cupiunt diversa, instabiles sunt in omnibus viis suis. Unus autem dicitur Deus, non de numero; sed quia nunquam 109.0014B| a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur, ut est illud. « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). » « Fuit, inquit, vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim. » (Ex Hieronymo.) Ramatha, sive Armatha, ut in aliquibus exemplaribus habetur, altitudo eorum interpretatur; Sophim, specula sive scopulus: Ephraim, fructificatio. Qui in monte Ephraim et in Ramatha Sophim commorasse dicitur, in alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur vel unitas scinderetur; et idcirco non de vallibus, neque de campis, non de collibus, sed de monte Ephraim esse dicitur, hoc est, de monte frugifero, in quo nobilitas omnium virtutum 109.0014C| fructificare dignoscitur. Habuit vir ille duas uxores. Quarum prima, ut praediximus, nobilior, Anna, sterilis erat, ut fuit prima uxor Abrahae Sara nobilior (Gen. XVI), secunda quidem, hoc est, Phenenna, fecunda fuit, sicut Abrahae secunda uxor, id est, Agar Aegyptia, sed ignobilior. Et effectus est Abraham primum pater de ignobili, postea de nobili conjugio. Ita Elcana, qui possessio Dei est, primum de secunda uxore efficitur pater, quia concluserat Dominus vulvam Annae, ut primum vulvam Sarae, post partum Phenennae aperuit vulvam Annae. Phenenna interpretatur conversio; Anna gratia interpretatur. Qui vult effici possessio Dei, ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est, hoc est, gratiam. Haec enim prima per 109.0014D| fidem conjungitur homini, ut Apostolus ait: « Gratia enim Dei salvati estis per fidem (Ephes. II). » Secundo conjungatur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiam credulitatis, morum emendatio sequi debet. Prima filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus per conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt altari semper, nec tamen inanes fiunt, nam de sacrificiis divinis edunt. Unusquisque ergo qui convertitur a peccato, ex conversione generat opera justitiae, et postea excitata Anna, id est, anima fidelis, per zelum bonam precem fundit Domino, ut ipsa filios generet qui assistant 109.0015A| Deo, hoc est, filios gratiae. Qui enim Deo vacat, et semper « legem Domini die ac nocte meditatur (Psal. I), » hic est filius gratiae. In Evangelio hujus historiae forma ostenditur, unde « Martha satagit circa frequens ministerium (Luc. X), » explet opera justitiae, et per haec velut filios conversionis generat; et Maria sedens secus pedes Domini, audiens verbum illius, optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratiae sobolem procreare, quae semper dicat: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). » Anna generat filium Samuel, de quo dicitur: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII). » Qui dicitur ubi ipse Deus; ubi enim Spiritus gratiae, ibi dicitur Deus. Unde 109.0015B| Paulus dicit: « Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: vere Deus in vobis est (I Cor. XIV.). » Sic ergo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini Spiritus generare.

« Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini. » In Hebraeo non, « tribus modiis farinae, » sed « modio farinae, » legitur. Quem locum apud Latinos scriptorum vitio constat esse depravatum. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinae obtulit, contra legis praeceptum fecit. In lege itaque ita praecipitur: « Mensis septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis, dies clangoris 109.0015C| est et tubarum. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum (Num. XXIX). Haec vero decima decima pars ephi erat, unde datur intelligi quod Elcana non obtulerit tres modios farinae cum tribus vitulis, sed novem decimas, quibus secundum Hebraicam mensuram unus efficitur ephi. Quod autem Anna, nato puero, noluit illum ducere ad domum Dei antequam ablactaretur, significat Ecclesiam matrem quemlibet filiorum suorum non ante ad sacerdotium provehere quam illum a lacte infantiae et parvitate sensus 109.0015D| educatum effecerit capacem spiritalis doctrinae: « Omnis enim, ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers est sermonum justitiae (Hebr. V). » Offert eum in vitulis tribus; et tribus modiis farinae sive modio farinae, et amphora vini, hoc est, in sacrificio piae confessionis, in exercitio bonae operationis, et gratia sacrae eruditionis, et fide sanctae Trinitatis pleniter instructum, qui possit dicere cum propheta: « Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum (Ose. XIV), » et jugiter in domo Dei permanens offerat digne sacramentum corporis et sanguinis Domini.

CAPUT II. Canticum Annae, quod cantavit post nativitatem Samuelis.

(CAP. II.) « Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. » etc. Non invenitur orare in hoc cantico, nisi per duo verba tantum, ut dicit: « Laetata sum in salutari tuo; » et aliud est: « Quia non est Deus praeter te. » Apostolus autem dicit: « Orate sine intermissione (I Thess. V). » Illi enim qui in divino versatur officio, omnia gesta ejus dictaque pro oratione reputantur, quia justus sine intermissione quae justa sunt agit. Et ob hoc sine intermissione justus orabit. Et in psalmis dicit: « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). » Elevat manus ille qui elevat 109.0016B| actus suos. Aliter: « Moyse elevante manus, vincebat Israel; dimittente vero vincebat Amalec (Exod. VII). » Quia donec famulus Dei elevat actus suos ad Dominum, vincit plebs Dei; cum autem dimiserit actus suos, vincit Amalec, inimicus Dei: « Exsultavit, » inquit Anna, « cor meum, » et necessarie addidit, « in Domino, » ut Paulus dixit: « Gaudete in Domino semper, » quia potest quis gaudere in carnalibus. Cum me homines laudant, non in Domino gaudeo, sed gaudeo in vanitate. Hinc compungar propter verbum Dei, cum dicit: « Exsultavit cor meum in Domino. » Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda, dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit: « Exsultavit cor meum in Domino, et 109.0016C| exaltatum est cornu meum in Deo meo. » Vere exsultavit cor, quia in Domino; et vere exaltatum cornu, quia non ex se, sed in Domino Deo suo exaltatum est. Et in alio loco dicit: « Exaltabuntur cornua justi (Psal. LXXIV), » quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur haec cornua. In his ventilabimus atque destruemus adversarias potestates, animae nostrae insidiantes. « Dilatatum est os meum super inimicos meos, » quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatus. « Quia laetata sum in salutari tuo. » Salutaris iste Dominus est Jesus Christus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: « Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt 109.0016D| oculi mei salutare tuum (Luc. II). » Si laetatus fuero in salutari Domini, tunc dilatatum est os meum. Per meditationem utique verbi Dei ad elevationem cordis veniemus. Unde Apostolus dicit: « Os nostrum ad vos patet, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI). » Ex latitudine enim cordis ori sapientia ministratur. « Non est sanctus, ut est Dominus. » Distinctione utitur. Non dixit, « nisi Dominus, » sed, « Nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans. « Neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. » Non est, inquit, sanctus praeter te, Domine, quia nemo fit, nisi abs te. « Et si sunt qui dicuntur dii multi (I Cor. VIII) » et domini multi, nullus 109.0017A| tamen naturaliter est id quod Deus est, quia ipse solus est qui dixit ad Moysen servum suum: « Ego sum qui sum (Exod. III). » Nam umbra ad comparationem corporis non est, et fumus ad comparationem ignis non est.

« Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes, » etc. Et Salomon dicit: « Altiora te ne quaesieris (Eccl. III). » Et alibi: « Dominus in coelo, et tu super terram; ideo sint pauci sermones tui (Eccl. V). »

« Recedant vetera de ore vestro. » Hoc est, inaniloquium non exeat de ore vestro. « Omnis sermo malus, dicit Apostolus, ex ore vestro non procedat (Ephes. IV). »

« Quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes. » Ipse vos scit, et ubi 109.0017B| nemo scit. « Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei » (I Cor. II). « Unde qui putat se aliquid esse cum nihil sit, seipsum seducit (Gal. VI). » Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus. Ex quibus sunt etiam carnales Israelitae terrenae Jerusalem, cives terrigenae, « qui » , ut dicit Apostolus, « ignorantes Dei justitiam, » id est, quam dat homini Deus, qui solus est justus atque justificans, « et suam volentes constituere, » id est, velut a se sibi paratam, non ab illo impertitam, « justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X), » utique quia superbi de suo putantes, non de Dei posse placere. Sed qui est Deus scientiarum, ipse « videt cogitationes hominum quoniam vanae 109.0017C| sunt (Psal. XCIII). » Unde vanae sunt, nisi quia propriae hominum sunt, et ab illo non sunt a quo ipsi homines sunt?

« Arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore. » Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur esse, ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. « Et infirmi accincti sunt robore. » Qui tantum in Dei pietate confidunt, et ab illo solatia quaerunt, dicentes cum Propheta: « Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI). » Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei fuerat. Nunc ergo praecinctus est robore, cum indutus est scuto fidei, et galea salutis, et gladio Spiritus hostis antiqui tela 109.0017D| ignea proterit (Ephes. VI).

« Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici saturati sunt, » etc. Qui sunt intelligendi « saturati panibus, » nisi iidem ipsi quasi potentes, id est, Israelitae, quibus credita sunt eloquia Domini? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (Rom. III), cum se subtraxerunt ne crederent in Salvatorem et in ipsis panibus, id est, divinis eloquiis quae illi soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena tantum sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam per Novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur 109.0018A| factum sit: « donec sterilis, ait, peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est. » (Ex Hebraeo.) In Hebraeo et in Septuaginta translatione non « plurimi, » sed « septem » leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt quod, nato Samuele, mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus singuli Phenennae mortui sint filii. Sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Phenenna septem, Anna autem non plus quam quinque filios habuerit. Quam quaestionem Hebraei solventes, duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant. « Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. » (Ex Augustino.) Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium. Propter quod et 109.0018B| Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (Apoc. I), eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere. Et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans: « Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem (Prov. IX). » Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis, nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae in ea erant, virtutis ejus erant: nunc vero quoniam ibi littera est, et Spiritus non est, amissa virtute infirmata est.

« Dominus mortificat et vivificat. » Mortificat illam quae multa erat in filiis, et vivificat hanc sterilem quae peperit septem, quamvis commodius possit 109.0018C| intelligi eosdem vivificare quos mortificaverit. Id enim velut repetivit addendo:

« Deducit ad inferos, et reducit. » Quibus enim dicit Apostolus: « Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens (Coloss. III), » salubriter mortificantur utique a Domino, quibus adjungit: « Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram (Ibid.), » ut ipsi sint illi qui esurientes transierunt terram. « Mortui enim estis (Ibid.), » inquit; quoniam salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: « Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus 109.0018D| impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam « qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII), » isto modo itaque mortificavit, et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in Propheta vox ejus agnoscitur: « Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV), » eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus.

« Dominus enim pauperes facit et ditat. » Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus:

« Humiliat et exaltat. » Utique superbos humiliat et humiles exaltat Quod enim alibi legitur: « Deus 109.0019A| superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V); » hoc totus habet sermo, cujus nomen interpretatur gratia ejus. Jam vero adjungitur: « Suscitat a terra pauperem, » de nullo melius quam de illo intelligo « qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate (sicut paulo ante dictum est) ditaremur (II Cor. VIII). » Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod dictum est:

« Et de stercore erigit inopem. » Inops quippe idem qui pauper. Stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: « Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec 109.0019B| propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem (Philipp. III). » De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper erectus est, et de illo stercore supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: « Sedebitis super duodecim sedes (Matth. XXX). » et sedem gloriae haereditatem dans eis.

« Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. » Quia ipse « dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXII). » « Domini, inquit, sunt cardines terrae, » hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus. « Pedes sanctorum 109.0019C| suorum servabit, » hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget. « Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII); » ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt. « Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, » hoc est, non fortitudine propria, sed in virtute divina potens est vir, id est, populus credentium.

« Dominum formidabunt adversarii ejus, quia Dominus infirmum faciet adversarium ejus. » Potest ex ambiguo Graeco intelligi, « et adversarium suum. » Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat ipsius fit, et vincetur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute 109.0019D| propria potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum. Dominus sanctus ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos (?). Ac per hoc: « Non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur prudens in sua prudentia, nec dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae (Jer. IX). » Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam hoc sibi a Domino dari, ut intelligat et sciat Dominum. Sed quia retributio justa in die judicii futura est a Domino super filios Adae, inde sequitur: « Dominus ascendit, inquit, coelos et tonuit; ipse judicabit extremum 109.0020A| terrae, quia justus est. » Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium haec prophetissa. Ascendit in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad judicandum vivos et mortuos. « Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi et qui descendit in inferiores partes terrae: qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV). « Per nubes ergo suas tonuit, quas Spiritu sancto, cum ascendisset, implevit. De quibus carnali Jerusalem, hoc est, ingratae vineae, comminatus est apud Isaiam prophetam, « ne pluant super eam imbrem (Isa. VI). » Sic autem dictum est: « Dominus judicabit fines terrae, » ac si diceretur: Dominus judicabit extrema hominis, quoniam non judicabuntur quae in melius vel in deterius medio 109.0020B| tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. « Et dabit imperium regi suo, » hoc est, populo Christiano; dat eis virtutem qua carnem, sicut reges, regant, et in illo qui propter eos fudit sanguinem suum mundum vincant. Sequitur: « Et sublimabit cornu Christi sui. » Quomodo exaltabit Christus cornu Christi sui? Omnes quippe unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit, mater Samuel sancti viri, multumque laudati, in quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis quae peperit septem. Interea Samuel 109.0020C| erat ministrans in templo Domini, accinctus ephod rar, hoc est, superhumerali lineo, quod distat ab illo ephod quo induebatur pontifex, quia istud tantummodo lineum fuit, et concessum minoribus gradibus ad utendum; illud autem quod vestiebat pontificem, ex quatuor coloribus, id est, hyacintho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habebatur contextum.

« Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem Domino. » Tunica haec parva, quam Anna mater, hoc est, gratia formavit et puero tradidit, significat doctrinam facilem qua imbuendi sunt rudes animi credentium, qualibus Paulus dicit: « Lac vobis potum dedi, non 109.0020D| escam, nondum enim poteratis (I Cor. III). » Perfectorum autem cibus est solidus. Nec non et superhumerale lineum significat castitatem et continentiam cum bonis operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit, necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis operibus semetipsum exerceat. Porro filii Heli divina sacra temerantes peccabant coram Domino. Unde scriptum est: « Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. » Et paulo post: « Erat, ergo, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Domini. » Josephus, historicus Judaeorum, de his duobus filiis ita refert; 109.0021A| « Heli sacerdoti erant filii duo, Ophni et Phinees, circa homines injuriosi, et circa Divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant; et alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant, alia vero rapinae modo tollebant. Mulieribus religionis causa venientibus contumelias inferebant: aliis quidem violentias facientes, aliis vero persuadentes donis; nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis. » Qua sententia discant sacerdotes quomodo propter peccata filiorum, id est, propter scelera populi puniantur. 109.0021B| Quique etiam, quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. Extraneus quippe a Deo est, qui non tenet disciplinam, et filios non corrigit ut bene et juste vivant. Qui autem non corripit filios suos, ut emendent quae prave gesserunt, impie est pius, quia indulget vitiis et consensum praebet iniquis in malum suum. Ophni quidem interpretatur insania conversionis; et merito ita nuncupatur, quia differt converti in melius, et longe efficitur a vera conversione ad Dominum quae emendat hominem a vitiis et peccato. Phinees, oris obturatio, sive ori parcens, interpretatur. Duos Phinees sacerdotes legimus in Scriptura (Exod. VI; Num. XXV): illum justum, filium Eleazar; et injustum, filium Heli. Sunt autem in sacerdotibus hodie, 109.0021C| qui utriusque typum tenent. Sacerdotes igitur qui custodiunt os suum et compescunt a malo et pravo eloquio, secundum Apostolum, quod omnis sermo malus ex ore eorum non procedat (Ephes. IV), hi Phineae filio Eleazari comparantur. Illi autem qui obturatum os habent, sive imperitia, sive vitio, sive conscientia peccatorum, ut proximis suis verbum salutis rite non impendant, ipsi Phineae, filio Heli, comparantur. Quod autem sequitur in verbis Heli:

« Si peccaverit vir in virum, placari poterit Deus. Si in Domino peccaverit vir, quis orabit pro eo? » Non igitur eo modo in virum quo in Deum peccatur, quia in virum peccare, peccatum qualecunque est, contra proximum factum, levisque est ejus remissio. 109.0021D| In Deum vero peccare, id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum est, difficiliorque ejus remissio. Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro facit Deum sibi placabilem; in Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo? Ac si dicatur: Per quem sibi Deum, in quem peccavit, propitium facere poterit? Tamen non ita intelligendum est, quod nulla venia speranda sit his qui in divino officio aliquid deliquerint, etiamsi digne poenitentiam gerant, sed quod difficilior sit venia, et major agenda poenitentia his, qui in rebus Deo sacratis offenderint, quam si quis proximum suum in verbo, vel in facto aliquid laeserit. Quia quanto major gloria, tanto gravior fit offensa.

109.0022A| « Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit 109.0022B| Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo, » etc. « Ecce, » inquit, « dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus 109.0022C| patris tui. » Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. « Ut non sit, » inquit, « senex in domo tua. » Per senem sacerdotem magnum ostendit. « Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. » Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur (III Reg. II): « Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. » « Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua. » Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo 109.0022D| Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.

(Ex Augustino.) Mystice autem haec prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David; et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, per Christum effici oportebat. Nam cum diceret: « Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu 109.0023A| meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, dicit Dominus. » Ecce isti sunt dies qui pronuntiati sunt. Jam enim nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron. Quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: « Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharaonis: et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. » Quis patrum fuit hujus in illa Aegypti servitute, unde cum liberati essent electus 109.0023B| est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmus impletum. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi ejus. et defluit anima ejus prae nimietate moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: « Et omnis qui supererit domui tuae decidet in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees die uno morientur ambo. » Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus: quo signo significatum est mutandum sacerdotium 109.0023C| domus Aaron. Mors quippe filiorum significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur ad illum jam pertinet sacerdotem cujus figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Jesu, Novi Testamenti vero sacerdote, dicuntur:

« Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat, et aedificabo ei domum fidelem. » Ipsa aeterna et superna est Jerusalem. « Et transibit, inquit, coram « Christo meo omnibus diebus. » « Transibit, » dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: « Dixi, domus tua et domus patris tui transibunt 109.0023D| coram me in aeternum. » Quod autem ait, « cum Christo meo transibit, » de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus ipse Mediator atque Salvator. Domus ejus coram illo transibit. Potest et « transibit » intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Quod ait Deus: « Qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea faciat, « non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae, sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. De Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo, Deo paruerit. De Domino autem Salvatore, quod, sicut Filius unigenitus, paternorum sit in omnibus 109.0024A| conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur dicens: « Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui me misit mecum est, non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII). » Cui domum fidelem aedificat Pater. « Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus (Hebr. III). » Alioquin, quomodo de Samuele potest accipi quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele, cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quia cunctis diebus sacerdotii ejus 109.0024B| Domino servierit, de quo scriptum est: « Et requievit omnis domus Israel post Dominum (I Reg. VII); » et paulo post: « Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli (Ibid.). » Quod vero subditur:

« Futurum est autem ut quidquid remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum et tortam panis. » Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo genere etiam hucusque non desunt qui veniant et convertantur. De quibus alius propheta dixit: « Reliquiae salvae fient (Isa. XVI). » Unde Apostolus: « Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI). » De talibus enim reliquiis bene intelligitur 109.0024C| quod dictum est: « Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo. » Profecto qui credit in Christo, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjungit: « Offeret nummum argenteum, et tortam panis (Rom. X), » quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XII). » Offerat et panem sacrificii altaris, abjectis carnalibus legalium victimarum, dicatque:

109.0024D| « Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, » id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram. Cui Petrus ait: « Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). » Quia autem addit: « Ut comedam buccellam panis, » etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit. De quo dicit Sacerdos ipse: « Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI). » Quia enim dixerat superius dedisse se cibos domui Aaron de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit postulandam ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum ut pabulum fidelium animarum. Sequitur:

CAPUT III. De ministerio Samuelis in templo, et de excessu filiorum Heli sacerdotis. Quod increpatur Heli per virum Dei pro scelere filiorum suorum, quos non rite pater corripuit.

(CAP. III). « Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus, » « hoc est, rarus, quod in sequentibus manifestatur, cum dicit: In diebus illis non erat visio manifesta. » Propter peccata enim populi et eorum qui praefuerunt populo, Dominus jam non manifeste per visiones aut per angelicas responsiones plebi Israel apparuit, sicut patribus eorum fecit. Et ideo dicit scriptor historiae sermonem Domini in illo tempore esse pretiosum.

109.0025B| « Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur, » etc. Prae nimia enim senectute Heli oculi caligaverant, nec poterat videre lucernam Domini, cum arderet in tabernaculo, antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda erat lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum est ut eadem lucerna luceret usque mane, sicut est illud in libro Exodi: « Praecipe, » ait Dominus, « filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo Domini, et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino (Exod. XXVII). Sive hoc significat quod in caecitate sua ipse Heli 109.0025C| permaneret donec funditus cum prole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum, qui praesentem Salvatorem agnoscere non poterant, nec miraculorum fulgorem, quae ab eo fiebant, intelligere, nec doctrinam ejus corde intento capere, donec ipsum sacerdotium simul cum templo et populo funditus everteretur. Interea Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et a Domino ter vocatus, novissime, qualiter Heli propter filiorum peccata simul cum ipsis interiturus esset, voce Domini instructus est. Potest hac tertia vocatione praefigurari quod ipse puer futurus erat propheta, dux et sacerdos. Quod autem scriptum est: « Porro Samuel nec dum sciebat Dominum, » 109.0025D| nescire Dominum dicitur, quia per prophetiae mysterium necdum ei revelatus fuerat sermo Domini. Et quod sequitur:

« Dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicunque audierit, tinnient ambae aures ejus, » et caetera. Hoc in loco comminatio Dei est super Heli, et super domum ejus, eo quod in peccato filiorum Heli arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent, et domus Heli sacerdotio domus Domini privaretur, et ob id factum audientium aures tinnirent stupore vehementi.

« Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. » 109.0026A| Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae noctu acceperat, mane Heli retulit, « et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, » significat quia nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda et universorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: « Et lux vultus mei non cadebat in terram (Job. XXIX). » Quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia resolveretur, sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret.

« Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini, » 109.0026B| etc. (Ex Hieronymo.) Per terminos terrae Judaeae descriptos universitatem plebis pariter comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic vocatur, Terminus Judaeae provinciae contra septentrionem. De quo et Jordanis flumen erumpens, a loco sortitus est nomen: or quippe fluvium sive rivum Hebraei vocant. Dan interpretatur judicium, sive judicans. Bersabee in tribu Juda sive Simeonis est usque hodie vicus grandis in vicesimo a Cebron milliario vergens ad austrum, in quo et Romanorum militum praesidium positum est. A quo loco termini Judaeae terrae incipientes, tendebantur usque ad Dan, quae juxta Paneadem cernitur. Interpretatur vero Bersabee puteus satietatis, vel puteus viri, sive juramenti, eo 109.0026C| quod ibi Abraham et Isaac foedus cum Abimelech sociavere jurantes (Gen. XXI et XXVI). Nec movere debet quempiam, si interdum civitates Judae easdem in tribu Simeonis sive Benjamin reperiat. Tribus enim Juda viris bellicosissimis pollens, et crebro adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum. Et idcirco etiam aliarum tribuum sortes in ejus interdum funiculo nuncupantur. Alioquin in medio tribus Judae habitasse Simeonem Scriptura manifestissime docet.

CAPUT IV. De mutatione sacerdotii veteris legis. Praelium Philisthiim contra Israel, in quo arca Dei capta est, et duo filii Heli occisi, et populus Israeliticus fugatus, et Heli defunctus.

Igitur posteaquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a propheta illo praenuntiata sunt ad Heli offendentem Dominum Israel, instruxerunt aciem Philisthaei, hoc est, Palaestini, contra eos in Aphec, qui locus est juxta vicum Endor Ezechielis civitatis, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, in qua habitatores pristini permanserunt. Interpretatur autem Aphec furor novus, sive apprehendens. Quod bene convenit rebus gestis. Qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus apprehensi sunt. Tollunt autem Israelitae arcam ad tuitionem suam. Capta est ab hostibus arca, ipsique non solum victi sunt et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum. 109.0027A| Nonnihil tamen futurorum significat res haec gesta prophetiae. Arca enim illa ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Dei, cecidit de sella retrorsum, et mortuus est. Et merito. Quia quisquis retrorsum convertitur a fide et veritate, necesse est ut cadat et continuo moriatur. Mystice autem, transeunte arca Domini ad gentes, periit atque interiit sacerdotium Judaeorum. Duo quoque filii Heli corruerunt, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua est propter eamdem perturbationem. De quo Josephus ita refert: « Cum vir Heli etiam arcam audisset ab hostibus captam, dolore turbatus, eo quod ei praeter spem tantum onus accesserat, ruens de sede 109.0027B| defunctus est, dum VIII et XC vixisset annos, quorum XL tenuerat principatum. Ea siquidem die defuncta est et conjux Phinees ejus filii, dum per occasum mariti nequaquam vivere tolerasset, cui praegnanti quidem nuntiatus est luctus viri, peperit autem filium septem mensium, quem ob hoc appellaverunt Ichabod, quod nomen designat inglorium, eo quod illo tempore exercitui hujusmodi deformitas accessisset. »

Habuit autem principatum primus Heli ex domo Thamar, qui fuit unus filiorum Aaron. Nam primitus de domo Eleazari sacerdotes erant: ex quo honorem filius a patre percipiebat, et Eleazar Phinees suo filio tradidit. Post quem Abiezer ejus filius hunc honorem accepit, quem Ozi suo filio dereliquit. Cui 109.0027C| rursum Ozi filius successit suus. Et post hunc Heli tenuit sacerdotium, de quo nunc sermo nobis est habitus. Cujus genus usque ad tempora Salomonis hoc habuerat. Tunc enim sacerdotium ex domo Eleazari denuo receperunt. (Ex Isidoro.) Unde evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem. Prostratoque Heli de sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam.

CAPUT V. De eo quod Philisthiim imposuerunt arcam Dei contra simulacrum Dagon, propter quod percussit Dominus omnes Philisthaeos in posterioribus ob insultationem.

109.0027D| (CAP. V.) « Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide adjutorii in Azotum, » et reliqua. (Ex Hieronymo.) Lapis adjutorii dicitur locus ille in quo posuit Samuel lapidem unum inter Masphat et inter Sem, sicut in sequentibus demonstratur. Azotus, quae et Astro dicitur, est usque hodie nobile municipium Palestinae provinciae, et una de quinque civitatibus Allophylorum, decreta quidem tribui Judae, non retenta tamen ab ea, quia nequaquam veteres potuit accolas expellere. Interpretatur autem ignis patris mei, vel incendium. Et bene incendium patris locus ille dicitur, ubi idolum Dagon consistebat: quia adventus arcae Dei in Azotum, incendium erat diaboli, patris omnium iniquorum. 109.0028A| Dagon interpretatur piscis tristitiae, significans hostem antiquum, qui in mare istius mundi positus, devorat piscatores. Quem liber Job Leviathan et Behemoth (Job. III et XXX) nuncupat. (Ex Isidoro.) Sed quid est quod dum posuissent arcam Domini Philisthiim in templum Dagonis dei sui, introierunt templum, et invenerunt Dagonem prostratum, atque confractum caput ejus, duaeque manus abscisae sunt? Statim ut testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Domini ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praescisis opus idololatriae amputatur, et in capite ejus superbia diaboli abscisa significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in 109.0028B| limine, ut certum scilicet praefinitumque sui idololatria finem agnosceret. Limes enim finem itineris significat. Etiam et illud ad magnam pertinet significationem, in ipsa ruina Dagon dei sui atque fractura, quod dorsum illius solum inveniretur, fractis ejus omnibus membris. Dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dant dorsum. Unde et scriptum est de hostibus: « Quoniam pones eos dorsum (Psal. XX). » Ubi sunt enim idola? Perierunt, et si aliqua remanentia ab aliquibus absconduntur, fugiunt. Quod autem percussi sunt in posterioribus hi qui arcam Dei captivaverunt, haec poena signum videtur, quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriora dilexerint, et ipsis justissime cruciabuntur, qui, sicut Apostolus (Phil. III), 109.0028C| aestimare debent eadem sicuti stercora. Qui enim sic assumunt divinum Testamentum ut posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt. Et illa quidem vetera etiam nolentibus cadunt: quia « omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Aruit fenum, flos ejus decidit (Isa. XL), » arca Domini manet in aeternum, secretum scilicet testamentum regni coelorum, ubi est verbum Dei.

CAPUT VI. quod Philistaei facientes plaustrum novum vaccis fetis trahentibus remiserunt arcam Bethsames; et de ejus rei mystica significatione.

109.0028D| (CAP. VI.) « Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus, » etc. Septem menses, quibus arca Dei inter gentes fuit, figuraliter exprimunt universitatem temporum, quae septenario numero dierum discurrit, et significat Testamentum Domini usque ad consummationem saeculi in gentibus permansurum.

« Et convocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Dei? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum? Qui dixerunt: Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini, et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus 109.0029A| ei? Responderuntque eis: Juxta numerum provinciarum Philisthiim quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam si forte elevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra, » etc. Quinque ani aurei et quinque mures similiter aurei, quos fecerunt Philisthaei post plagam quam perpessi sunt, et attulerunt ad arcam Domini, significant quod quidam carnales quinque corporis sensibus dediti, et illecebras voluptatum sequentes, cum correpti fuerint a Domino, scelera sua cognoscentes, ipsas plagas juste se perpeti a Domino confitentur, 109.0029B| et licet coacti, studium vitae suae meliorandi impendunt. Quod bene significant quinque civitates Philisthinorum, id est, Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, Accaron, illos videlicet exprimentes qui exterioris hominis actus sequuntur. (Ex Hieronymo.) Gaza civitas est Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae, sed eam tenere non potuit, quia Enachim, id est, gigantes Allophylorum, fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas Palaestinae. Quaeritur autem quomodo in quodam propheta (Soph. II) dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum? Quod solvitur ita, antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia; haec 109.0029C| autem, quae nunc cernitur, in alio loco pro illa aedificata. Ascalon autem urbs est nobilis Palaestinae, Quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapiis Allophylorum, separata quidem et per sortem tribui Judae decreta, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit. Geth, ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto, nunc vicus grandis, vocatur Gechtham inter Antipatridem et Jamniam. Sed et alia villa appellatur Gechim. Accaron in tribu est Dan, sive (ut ego arbitror) in tribu Judae ad laevam Chananaeorum, urbs una de quinque olim satrapiis Palaestinae, et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron dicitur 109.0029D| inter Azotum et Jamniam ad orientem respiciens. Quidam putant Accaron turrem Stratonis, postea Caesaream nuncupatam. Azotus (ut superius diximus) interpretatur ignis patris mei vel incendium Gaza interpretatur fortitudo. Ascalon, ignis infamis, aut ignis ignobilis. Geth, torcular. Accaron quoque interpretatur eruditio tristitiae vel sterilitatis. Omnis enim concupiscentia infamis atque ignobilis per diabolum inflammata, atque per contrarias fortitudines instigata, et quasi per torcular nequitiae expressa, vinum profundit amaritudinis in doctrina prava et in operatione perversa. Unde necesse est ut tendat ad mortem, ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua.

109.0030A| « Interea Palaestini facientes plaustrum novum, in quo posuerunt arcam, et juxta eam capsellam habentem anos et mures aureos, quos exsolvebant pro delicto, collocaverunt, adjungentes duas vaccas fetas, quibus non erat impositum jugum, et vitulos earum concluserunt domi, » ut probarent unde eis plaga venisset, etc. (Ex Isidoro.) Vaccae autem illae Allophylorum arcam gestantes figuram sanctorum renuntiantium saeculo designaverunt, qui nullum delicti jugum traxerunt. Nam sicut illae pignorum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita sancti mundo renuntiantes parentali obtentu non debent a bono praepediri proposito, sicut Moyses ait: « Qui dicunt patri suo et matri: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro vos, et nescierunt filios 109.0030B| suos, hi custodierunt testamentum Dei, et praecepta ejus servaverunt: Judicia tua, Jacob, et legem tuam, Israel (Deut. XXXIII). » Ille enim scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis nescire desiderat quodcunque carnaliter sciunt.

« Ibant autem, inquit, in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, » etc. (Ex Hieronymo.) Bethsamis civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in decimo milliario contra orientalem plagam. Bethsamis altera in tribu Nephthalim, in qua et ipsi cultores pristini permansere.

« Et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque 109.0030C| ad sinistram, » etc. Bene dicit quod itinere uno gradiebantur Bethsamis, hoc est, viam regiam incedentes in domum solis, in locum videlicet justitiae et veritatis. Bethsamis enim interpretatur domus solis, et significat coelestem Jerusalem, ubi Sol justitiae semper lucet. « Ibant autem in directum vaccae, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram, » etc. Id est, non extollebantur prosperis, neque frangebantur adversis. Unde dicit Apostolus: « Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, » etc. (II Cor. VI.) (Ex Gregorio.) Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim 109.0030D| virtute pensandum est quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt, dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non reflectunt gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arcam quippe superpositam Bethsamis pergere, est cum superna scientia ad internae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsamis tendimus, cum via rectitudinis gradientes ad vicina erroris latera pro affectu pignorum non declinamus. Sic namque nunc necesse est ut incedere debeant, qui 109.0031A| sacrae legis jugo suppositi jam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc propinquorum necessitatibus condolentes, a coepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur, dura sit: aut plus tacta, si inflectitur, remissa. Post reversionem arcae de terra Philisthiim sequitur Scriptura dicens:

« Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto Domino. Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum, etc. » (Ex Hebraeo.) Quinque anos et quinque mures hae quinque civitates dederunt. Reliquae autem civitates provinciarum et villae quae erant absque 109.0031B| muro, mures tantum dederunt. Idcirco dicitur: « ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro. »

Quod autem sequitur: « Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Dei. » Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem civitates Abel Bethmatha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joad, dicens: « Qui interrogant interrogent in Abela (II Reg. XX). » Sic itaque intelligendum est quod ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures. Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini 109.0031C| quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis. Fuit igitur in agro illius donec in Cariathiarim ducta est. Quod dictum est de eis qui videre arcam Domini, reversam de terra Philisthinorum, ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica: « Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. » Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam ex uno Graeco, quod est λαός solet utrumque transferri. Sed mihi videtur esse distantia quod in priore commate versiculi additum est, « viros septuaginta. » Viros enim majores natu significat, ut sit sensus, quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi; de ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta 109.0031D| millia. Quod ne pateretur, in Exodo (Cap. XX), populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascendit ad Dominum.

« Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus, et ad quem ascendet a nobis? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini. Descendite et ducite eam ad vos. (CAP. VII.) Venerunt ergo viri Cariathiarim, et duxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini, » etc. Quod autem postquam percussi sunt viri Bethsamitae, eo quod indigne viderent arcam Domini, miserunt eam ad Cariathiarim; quid 109.0032A| significare melius potest quam translationem Testamenti Domini a populo Judaico ad gentes? Quia cum illi a patrum orbita deviantes, carnali observantia, et Pharisaicis superstitionibus legem foedarent, Salvatoris dicta spernebant, et per ministros Novi Testamenti verbum salutis illis praedicari penitus recusabant. Unde dicunt ad eos apostoli post resurrectionem Domini: « Vobis, inquiunt, oportebat primum praedicare verbum Dei: sed quia noluistis, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » ( Ex Hieronymo. ) Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Judae, euntibus ad Heliopolim in milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in 109.0032B| Jerusalem, sicut Jeremias scribit. (Jer. XXVI.) Sed in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim (I Par. XI). Et interpretatur ipsa Cariathiarim civitas vel villa silvarum. De qua civitate mystice in psalmo scriptum est: « Inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI). » Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi, et atria Ecclesiae catholicae, quae ille tanquam coelum semper inhabitat. Civitas enim silvarum, id est, conventus gentium, efficitur locus aptus ad suscipiendam arcam Domini in domum videlicet Abinadab, qui interpretatur Pater meus spontaneus, qui cum Psalmista dicere possit: « Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini 109.0032C| tuo, Domine, quoniam bonum est (Psal. LII). » Gabaa interpretatur collis vel sublimitas. Ibi Eleazar filius Abinabad constituitur sacerdos, ut custodiat arcam Domini. Eleazar quippe Dei adjutorium interpretatur. Et bene qui custodit arcam Domini, Dei adjutorium dicitur; quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Deum referunt. Unde dicit Apostolus: « Fiduciam talem habemus per Christum ad Dominum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu (II Cor. III). »

CAPUT VII. De eo quod Samuel allocutus est Israelem ut relinqueret Baalim et Astaroth et servirent Domino; et quod illo orante liberati sunt Israelitae a Philisthaeis nec ultra praevaluerunt illis in diebus Samuelis.

« Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et requievit omnis domus Israel post Dominum, » etc. (Ex Beda.) Quod dictum est, « quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et requievit omnis domus Israel post Dominum; » non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur 109.0033A| namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptum est: « Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. Erat enim ibi arca Dei in die illo cum filiis Israel (I Reg. XIV). » Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit, ablatam de domo Abinabad, in quam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo, regnante David, afferetur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae: Quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contigerit. Vel certe vicesimus erat annus cum adhuc omnis domus 109.0033B| Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui (Josepho teste) quindecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, quod (eodem historico affirmante) viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat: namque postmodum cum recessisset a Saulo Spiritus Domini, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius exstitisse complicem.

« Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. » Astaroth interpretatur factura exploratorum. Baalim interpretatur ascendentes sive superiores. Qui ergo verus Israelita 109.0033C| est, id est, vir videns Dominum, sive mens videns Dominum, aufert a se omnem facturam malignorum spirituum, aufert jactantiam atque superbiam, ac sic serviet Domino soli, quia « nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial (II Cor. VI). »

« Judicavitque Samuel filios Israel in Masphat, » etc. (Ex Hieronymo.) Masphat est civitas in tribu Juda, apud quam habitavit Jephte, juxta Cariathiarim urbem, de qua supra diximus. Interpretaturque Masphat speculatio, vel contemplatio, sive intentio, vel locus judicii. Saphat enim judicare est. Et bene convenit iste locus tam sancto viro, qui plebem sibi commissam in justitia et veritate judicavit et summa prudentia gubernavit.

109.0033D| « Tulit autem Samuel agnum lactantem unum, et obtulit illum holocaustum Domino. Et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum, » etc. « Exclamavit, inquit, Samuel ad Dominum pro Israel, » et exaudivit eum: « Quia oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum (Psal. XXIII). » Et cum offerret agnum lactantem in holocaustum, hoc est, innocentem vitam, per continentiam salutarem hostiam Domino mactavit, ac igne charitatis in odorem suavitatis totam concremavit.

« Accedentes alienigenae ad pugnam contra populum Domini, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt contra Israel atque superati 109.0034A| sunt, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethcar. » Bethcar interpretatur domus agnitionis vel domus agni. Cum per praedicatores Evangelii Dominus super hostes spiritales intonuit, in fugam versi corruerunt coram Israel, id est, coram populo Dei. Et persecuti sunt eos usque in domum agnitionis, hoc est, quousque omnis error expugnetur, et vere Deus agnoscatur.

« Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et statuit illum inter Masphat et inter Sen (vel, ut alia editio habet, inter Masphat novum et veterem). » « Et vocavit nomen ejus Abenneger, quod est, Latine, lapis adjutorii. Et dixit: Usque huc adjuvit nos Dominus, » etc. Masphat (ut supra diximus) interpretatur intentio. (Ex Isidoro.) Lapis ille adjutorii 109.0034B| medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est, ab intentione qua exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum beatitudo verissima spiritalis. Qua quoniam nihil est melius, huc usque adjuvat Deus. « Eratque pax inter Israel et Amorrhaeum. » Amorrhaeus interpretatur amarus, vel loquens. Et Apostolus ad Ephesios ita dicit. « Vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem faciens pacem, ut reconciliet 109.0034C| ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his qui prope: quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad pacem. » Hactenus Apostolus.

« Judicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae. Et ibat per singulos annos circuiens Bethel, et Galgala et Masphat, et judicavit Israelem in supradictis locis, » etc. Bethel est civitas in duodecimo ab Hierosolyma lapide, a dextris euntibus Neapolim, quae prius Luza, id est, amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem tribus Benjamin. Vocabatur autem prius Luza Bethel, ut diximus. Nam et hoc quod Bethauen aliud oppidum suspicantur, non ita est, sed ex eo tempore quo ibi a Jeroboam, 109.0034D| filio Nabath, vituli aurei fabricati sunt et a decem tribubus adorati (III Reg. XII), vocatum esse Bethauen, id est, domus idoli, quae antea vocabatur Domus Dei. Galgala haec est, quam supra posuimus, Galgol, ad orientalem plagam antiquae Jericho cis Jordanem, ubi Jesus secundo populum circumcidit, et pascha celebravit, ac, deficiente manna, triticeis panibus usus est Israel (Jos. V). In ipso loco lapides quoque quos de alveo Jordanis tulerant, statuerunt, ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit (Jos. IV). Cecidit autem in sortem tribus Juda, et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo a Jericho milliario, ab illius regionis mortalibus miro cultu habitus. Sed et juxta Bethel quidam aliam Galgalam 109.0035A| suspicantur. Galgala interpretatur volutatio sive revelatio. Apte igitur propheta Dei in Bethel, Galgala et Masphat judicavit Israel. Sicque revertens in Ramatha, ubi erat domus ejus, ibi judicavit Israel, aedificavitque ibi altare Domino: nobis exemplum tribuens, cum consistit nobis faciendum judicium in domo Dei, non proterve vel inconsiderate, vel malivola mente, sed juxta id quod nobis revelat sacra Scriptura, et intentione bona, et amore fraterno judicemus proximos nostros. Sicque in Ramatha domum nostram revertamur: hoc est, ad interna pectoribus nostris redeamus, ut contemplationi Dei vacemus, et vitam nostram in nobismetipsis dijudicemus, quatenus in altari fidei gratas hostias bonorum actuum et bonae voluntatis Domino immolemus.

CAPUT VIII. Quod Samuel duos filios suos judices Israeli constituit, qui excesserunt; quapropter petierunt regem, ipseque Saul requirens asinas ad prophetam pervenit, a quo in regem unctus est.

(CAP. VIII.) « Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus, sed declinaverunt post avaritiam, » etc. De hoc Josephus ita refert: « Igitur illo tempore inter Israelitas et reliquos Chananaeos propheta Samuel ita decrevit, ut deposito populo Chananaeorum, Judaeisque reddita civitate, in ea eos 109.0035C| convenire praecepit, et diversis artibus ad invicem operam dare. Ipse vero secundo in anno circumiens civitates judicabat, et multo tempore sub aequitate omnia explevit. Deinde senectute gravatus, et agere solemnia praepeditus, filiis suis tribuit principatum, quorum senior quidem dicebatur Joel, junior autem Abia. Praeposuit autem alium quidem in Bethlehem civitate, ut illic sederet et judicaret; alium vero in Bersabea. Sed ut boni quidem et moderati ex malis, ita et pravi producuntur ex bonis. Nam et patris sui studium non recordantes, et viam contrariam ambulantes, et muneribus turpibusque lucris justitiam comprimebant, et judicia non vera, sed secundum praemia proferebant, ad epulas et pretiosa convivia declinantes. Primum quidem, quae erant inimica 109.0035D| Deo gerebant; secundo etiam patri reddebantur adversi, qui multo studio ac providentia gesserat ut etiam plebs sciret servare justitiam. Populus itaque, dum contumeliam priori conversationi prophetae filii fecerunt, graviter hoc ferens, ad patrem denuo remeavit, qui in Ramatha civitate commorabatur, eique injustitias filiorum omnes exposuit. Et quia cum senex esset, et tempore jam defectus, rebus praeesse non poterat: supplicabant eum atque rogabant, ut aliquem eorum regem eligeret, qui et contra principatum gentis haberet, et Palaestinos affligeret qui eis erant prioris injustitiae debitores. » Joel interpretatur incipiens, vel fuit Dei. Abia interpretatur pater Dominus, vel pater fuit. Recte ergo qui 109.0036A| non in inchoata justitia permanserunt, et paternitatem Domini servare neglexerunt, fuit Dei vel pater fuit, nominantur, ut significetur paternitate Dei eos esse indignos qui, justitia relicta, in iniquitatem corruerunt. Sed quia filii Samuel (sicut superius dictum est) declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam eos ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet, his petitionibus Deus irritatus ad dolentem prophetam ita locutus est:

« Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Juxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc, 109.0036B| sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi: nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis qui regnaturus est super eos, » etc. Saul ergo, qui, offenso Deo, constitutus est super Israelitas rex, typum tenet populi Judaeorum. Nam sicut ipse in regale culmen sublevatus juxta convenientes mores eorum qui petierunt super se esse regem et mansuetudinem Domini spernebant, durus ac rigidus ac superbus effectus est, ita ut eos servili onere magis premeret, quam libertati donaret: sic et populus Judaicus, licet unctus in sacerdotibus et regibus foret, tamen quia filius ancillae erat, quae in servitutem generabat, nunquam libertatem perfectam per ipsam unctionem consequi potuit: maxime 109.0036C| quia illum ad se venientem, qui vere rex erat, et mansuetus ad eos venerat, recipere noluerunt, per cujus dominationem liberi, si mallent, fieri potuissent.

CAPUT IX. Sequitur ut supra.

Saul ergo petitio interpretatur, qui fuit de stirpe Benjamin, et filius Cis « filii Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia. » Et haec nomina bene exprimunt typum Judaeorum. Benjamin quidem interpretatur filius dextrae. Cis, durus vel vomitus viri, vel vomens vir. Abiel, Pater meus Deus. Seror, parvulus sive turbulentus. Et Bechorath interpretatur primogenitus tuus. Qui ergo fuit primogenitus Dei, secundum id quod in propheta scriptum est: « Filius 109.0036D| primogenitus meus Israel (Jer. XXXI), » et pater ejus Deus; filius fuit dextrae, quia saepe per auxilium Domini confortatus hostibus suis praevaluit. Sed quia semper ingratus exstitit beneficiorum Dei, et durus cervice in blasphemiam erupit, de magno parvulus, et de placido turbulentus effectus est. Quod autem unctus est in regem, imaginem Christi portavit. Unde et beatus David, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: « Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini? (II Reg. I.) » Hinc et quod et ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, significat quia caput nostrum Christus sursum super nos est, quem Pater super omnem potestatem, et omnem principatum, 109.0037A| et super omne nomen quod nominatur, exaltatum consedere secum fecit in coelestibus (Eph. XI). Nec non et hoc quod de Saul dicitur quod electus et bonus esset, et filiis Israel non esset eo melior, magis ad Christum pertinet quam ad ipsum Saul. De quo propheta dicit ex persona Domini: « Ecce puer meus electus, quem elegi, ponam super eum Spiritum meum, et judicium gentibus nuntiabit (Isa. XLII). » Et Jeremias ita dicit: « O rex gentium, tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis illorum nullus est similis tui (Jer. X). » Et in psalmo: « Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? (Psal. LXXXVIII.) » Quod autem Saul asinas patris sui Cis perditas quaesivit, et in itinere quo 109.0037B| perrexit ad prophetam venit, qui eum in regem unxit, significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per erroris devia luxum istius mundi perquirebant. (Asinus enim brutum et luxuriosum est animal.) Qui ad prophetam venientes, hoc est, ad Moysen, inventas esse asinas ab eo audierant, hoc est, bona terrae comesuros esse didicerant, a quo eis unctionis oleum infusum, et regni gubernacula futura praedicta sunt, in quibus fratres suos ad tempus de manibus hostium suorum eriperet. Quod autem Samuel Saul in excelsum ducit, et ibi refectionem praeparat, significat Moysen et omnes prophetas doctrinis suis populum Hebraeorum semper ad altiora provocasse, ut scientia spiritali refecti, in culmine virtutum consisterent, nec relaberentur in foveam 109.0037C| vitiorum. Quod autem Samuel Sauli Videntem quaerenti apparens locutus est, dicens:

(CAP. IX.) « Ego sum Videns, ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi, et de asinis quas perdidisti nudiustertius ne sollicitus sis, quia inventae sunt, » etc. (Ex Hebr.) Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus esset, quia viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari. Quae visio signum regale erat.

CAPUT X. Sequitur ut supra.

« Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres 109.0037D| viri ascendentes ad Dominum in Bethel. » Ubi Hybiri [hi viri] causa orationis ibant in Bethel, Jacob lapidem erexerat.

« Post haec venies ad collem Dei. » Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant.

« Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, » etc. Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, de Gog et Magog, et de praemiis justorum et poena impiorum.

« Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus tua, quia Deus tecum est, » etc. Ac si diceret: His signis nosse poteris quia Deus te regem fore voluit, et idcirco omnia quae tibi agenda sunt, regaliter age, et Deus tecum 109.0038A| est. Quod autem signa quae praedixerat Samuel Sauli, cuncta ita evenerunt, et ipse Saul, pertransita quercu Thabor, qui mons est in medio Galilaeae, campo mirae rotunditatis sublimis, et interpretatur veniens lumen, ad collem Domini perveniens (ita ipse vocatur locus ob aliquod collatum a Domino beneficium), prophetavit in medio prophetarum ibi consistentium, significat quod Judaeis omnia quae de eis legislator et prophetae praedixerant, ita evenerunt, sive in prosperis, sive in adversis. Attamen ipsi libros legis tenentes et prophetarum, quasi divinasse videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis conscripta legendo et pronuntiando proferre noscuntur. (Ex Hebraeo.) Quod autem de ipso Saul scriptum est quod videntes eum omnes qui eum noverant heri et 109.0038B| nudiustertius quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem:

« Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul in prophetis? Respondit alius ad alterum dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? » etc. Illud quod dicitur: « quis pater eorum? » taliter prolatum est ac si diceret: Quis major illo in dignitate et in sapientia? Optime enim potest inter prophetas versari et pater eorum, id est magister, vocari, qui tam doctus et sapiens est. Pater enim aliquando magister in Scripturis vocatur: sicut Eliseus Eliam patrem, id est, magistrum vocat, dicens: « Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus (III Reg. II). » Et in libro Job Eliu ipsum Job patrem, hoc est, magistrum 109.0038C| vocat, hoc modo: Pater mi, probetur Job usque ad finem (Job. XXXIV).

CAPUT XI. Bellum Naas Ammonitae adversum Jabes Galaad, quem Saul cum Israelitis pugnans prostravit.

(CAP. XI.) « Post haec ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad, » etc. Quid significat hoc factum quod Naas Ammonites in hoc ferire cum Jabes Galaad voluit foedus, ut erueret omnium oculos dextros, quatenus fierent opprobrium in universo Israel, nisi bellum haereticorum contra Ecclesiam? Naas quippe interpretatur serpens. Ammon, comprimens vel coangustans, vel populus moeroris. Jabes interpretatur exsiccata; Galaad, acervus testimonii. Ergo Naas serpens antiquus et princeps 109.0038D| Ammonitarum, hoc est, haereticorum, qui bene populus moeroris dicitur, quoniam gaudium Spiritus sancti non habent, disponit foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat omnium oculos dextros, hoc est, visum sanae et orthodoxae fidei auferat. Sic enim vult eos habere foederatos, ut sinistrum oculum habentes, ea tantum quae prava sunt, sentiant. Sed exsiccata mens fidelium ab omnibus sordibus vitiorum acervum testimonii, hoc est, sententias sanctarum Scripturarum congerit, quatenus hosti nefandissimo earum protectione muniti viriliter resistere valeant. Mittuntque in universos terminos Israel, hoc est, ad doctores Ecclesiae qui praesunt populis, quatenus sibi opem ferant, et scutum fidei contra hostes ex adverso 109.0039A| opponant. Moxque Saul, Spiritu Domini instinctus, simul cum Samuele propheta et sacerdote, recensuit populum, « et invenit de filiis Israel trecenta millia bellatorum, virorum autem Juda triginta millia. »

« Et recensuit eos, inquit, in Bezech. » (Ex Hieronymo.) Bezech urbs est regis Adonibezech, hodieque duae villae sunt nomine Bezech, vicinae sibi, in septimo lapide a Neapoli descendentibus Scythopolim. Besech interpretatur egestas, et significare (ni fallor) potest paucitatem electorum; unde et ipsa Veritas ait: « Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII). » Rex quoque noster Christus, qui est sacerdos et propheta, congredi adversus hostes suos parans, de utroque populo milites elegit Trinitatis 109.0039B| fide praeclaros, et bonorum actuum perfectione praecipuos; hostes suos fugat, et percutit eos gladio Spiritus, a mane illucescentis fidei usque dum lumen scientiae, et ardorem charitatis per totam urbem Ecclesiae diffundat. Unde et bene scriptum est quod illi qui residui fuerant de hac clade, dispersi sunt, ita ut non relinquerentur ex eis duo pariter, quia pravorum congregatio cum verae dilectionis copula et fidei unitate non jungitur, ab invicem per dissensionem separantur, et incerti et instabiles facti, per divini examinis potentiam, sicut in animo ita et in corpore sejuncti, ab invicem ubique dispergentur. Hinc Propheta ad Dominum dixit: « Ecce inimici tui, Domine, peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem (Psal. XCI). »

CAPUT XII. Sequitur ut supra.

Quod autem in verbis Samuel quae locutus est ad populum, increpans eos de iniqua electione regis terreni, cum haberent ipsum Dominum regem, additum est:

(CAP. XII.) « Et misit, inquit, Dominus Jerobaal, et Bedan, et Barach, et Jephthe, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter, » etc. Jerobaal ipsum nominat, qui alio nomine in libro Judicum Gedeon est nominatus, et Bedan ipse est Samson fortissimus; de quo in praedicto libro refertur quod Israel 109.0039D| contra Philisthiim defenderet.

« Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in die illa, » etc. Iste Samuel, quem, invocato nomine Domini, exaudivit Deus, in tempore messis pluviam impetravit. (Ex Isidoro.) Pluvia enim in sacris Scripturis verba sunt Evangelii sive legis, sicut Moyses dixit: « Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII). » Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quando gentes colligi oportebat: ut sicut frumentum in horreis, sic intra Ecclesiae sinum gentes congregarentur.

CAPUT XIII. De eo quod Saul rex constitutus ordinavit exercitum suum, et quod ipse Saul in offerendo holocaustum offendit Dominum, et quod Philisthaei prohibuerunt arma fabricari in omni terra Israel.

(CAP. XIII.) « Filius erat Saul unius anni cum regnare coepisset. Duobus autem annis regnavit super Israel. » Per anticipationem dixit de Isboseth filio Saul. De quo et in sequentibus ita scriptum est: « Quadraginta annorum erat Isboseth cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit. » Si ergo a morte Heli simul omne tempus concludatur quo Samuel et postea Saul Israel rexerat, inveniuntur anni quadraginta, secundum Chronicorum fidem, usque ad interfectionem Saul. Inde patet quod quando 109.0040B| Saul (secundum hanc computationem) regnare coepit, filium habuit unius anni, hoc est primi anni; qui, posteaquam ille diem ultimum clausit, regnum Israel duobus annis tenuit, donec, eo a latronibus occiso, totum regnum simul ad David concessit. Sunt qui volunt de ipso Saul dictum accipere, ut unius anni fuisset, cum regnare coepisset, id est humilis, et mansuetus, secundum id quod Psalmista dicit: « Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem suam (Psal. CXXX); » duobus autem annis regnaverit, id est, rite regnum tenuerit, quod in principio regni sui eum fecisse constat. Sed postquam per inobedientiam a Deo desertus est, et Spiritus ejus ab eo recessit, licet potestatem tenuerit, jam non regimen impendere, sed magis tyrannicam vitam ducere 109.0040C| visus est. « Et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel, mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin. » (Ex Hieronymo.) Machmas huc usque vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae, antiquum nomen retinens, octo ab ea millibus distans, juxta villam Rama, et interpretatur humilitas. Gabaath in tribu Benjamin, urbs et Phinees, filii Eleazar, ubi sepultus ipse Eleazar. Est autem nunc Gabaath villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum prophetae Habacuc ostenditur. Gabaath interpretatur collis patruelis. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad pugnandum contra Philisthaeos, quia si solummodo apti sunt ad spiritalem militiam, ut pugnent contra hostes Ecclesiae, qui Trinitatis fidem perfectam habent, in qua superiores 109.0040D| hostibus suis resistere possunt. (Ex Hebraeo.) In hoc ergo quod scriptor historiae, ubi de praelio Saul contra Philisthaeos commemorat, subsequitur, dicens: « Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque et antris, et in cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, in terram Gad et Galaad, » quaestio non indigna oboritur. Si se enim abscondit Israel in praefatis locis, quid est quod ait: « Hebraei autem transierunt Jordanem? » Quod ita solvitur. Abscon sis enim quibusdam Israelitis, qui Saul et populum qui cum eo erat reliquerant, quaedam pars illorum, qui hic Hebraei vocantur, timore perterriti defecerunt 109.0041A| a Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philisthiim. Quem locum ad intelgendum clarius et manifestius sequentia demonstrant in eo loco ubi ait: « Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan. » Omnes ergo Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fecissent Philisthiim, sociaverunt se cum suis in praelio.

« Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum, et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, 109.0041B| et pacifica, et obtulit holocaustum, » etc. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse et inobedientiae redargutum. Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: « Et descendes ante me in Galgala, ego quippe descendam ad te. » Et postea infertur: « Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum tempore praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas se ab eo eisdem septem diebus 109.0041C| voluit exspectari. Quod ille nequaquam fecit; et ideo merito culpatur, et stultitiae elogio denotatur. (Ex Augustino.) Quod autem Saul mandatum Domini transgredienti Samuel ita dixisse legitur: « Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus; » non sic accipiendum est ac si ipsum Saulem Deus in aeternum paraverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim eum peccaturum esse nesciebat, sed praeparaverat 109.0041D| regnum ejus, in quo figura regni esset aeterni. Ideo ergo addidit: « Et nunc regnum tuum non stabit tibi. » Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est. Sed non hinc stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus: ut saltem per posteros, alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est, « in aeternum, » etc.

« Et quaerit, inquit, Dominus sibi hominem, » etc. Sive David, sive ipsum Mediatorem significans Testamenti Novi, qui figurabatur in chrismate etiam in quo unctus est ipse David et progenies ejus; non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit: sed per hominem, more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim 109.0042A| Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat, usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo, dixit, suum habebit. Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et adquirit, dicitur; quod satis apertum est quid significet, quanquam et sine additamento praepositionis, quaerere, intelligatur, acquirere, ex quo lucra vocantur et quaestus.

« Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim ne forte facerent Hebraeis gladium et lanceam, » etc. Quod autem Philisthaei, quo facilius Hebraeos possent superare, prohibuerunt ne faber ferrarius esset in omni terra Israel, ne forte facerent gladium aut lanceam, 109.0042B| significat quod diabolus partim per paganos, partim per haereticos, partim per falsos Christianos prohibere studet ne sint doctores in Ecclesia qui, spiritualia arma fabricantes, accommodent pugnantibus Christianis. Pagani enim (ut in historiis legimus) prohibuerunt ne Christiani liberalibus studiis, quae illi pro maximo ducebant, imbuerentur. Haereticos similiter legimus persuasisse principibus gentium ut catholicae fidei defensores in exsilium truderent, quo facilius plebem pastore destitutam a veritate avertere possent. Nunc etiam idem hostis antiquus simili modo in pace Ecclesiae eos qui populis praesunt, quoscunque potest, ab instantia eruditionis avertere satagit, ne subditis dogma veritatis impendant, quatenus illos incautos lenius decipere possit. « Per 109.0042C| invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem terrarum (Sap. II). » Imitantur eum enim qui sunt ex parte ejus. Unde et duplici reatu diabolus constringitur, hoc est superbiae et invidiae: superbiae, qua ipse cecidit; invidiae, qua alios dejicere contendit. Philisthiim enim interpretantur duplex ruina, et Hebraei, transeuntes. « Non enim hic habemus domum manentem, sed aeternam requirimus in coelis (Hebr. XIII). »

CAPUT XIV. Quod Saul dimicaturus adversus Philisthiim universo exercitui indixit jejunium, quod Jonathas ignorans per gustationem mellis fregit, et ob hoc vix precibus populi a nece liberatus est.


109.0042D| Interea Saul, dum pergeret dimicaturus adversus Philisthiim, indixit cuncto exercitui jejunium, quousque reverterentur a praelio. Sed Jonathas filius ejus, super faciem agri mel videns, « extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus, » etc. (Ex Isidoro.) Non utique ad videndum illuminati, qui ante videbat; sed ad discernendum, quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum. Quo facto monetur omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere is qui Deo nititur militare, et Spiritus sancti particeps jam factus, spiritalibus castris se inserit pugnaturus. Quod bene Jonathae nomen exprimit. 109.0043A| Interpretatur enim, columbae donum, vel donum Domini. Recte quidem ille columbae vel Domini donum dicitur, qui, gratia Spiritus sancti accepta, mundi parat spernere illecebras. Non enim potest contra Allophylos spiritales, id est adversus principes tenebrarum, virilibus animis incurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem declinare: « Mel enim distillant labia meretricis (Prov. V), » hoc est voluptas carnalis delectationem ingerit illicitam, de qua putatur (juxta mysticos intellectus) hunc gustasse Jonatham, et sorte deprehensum vix populi precibus liberatum. Unde manifeste patet indigere illum qui voluptatibus atque illecebris mundi superatur, sanctorum suffragiis et fraternis orationibus, quia quanto majore protervia contra unanime consilium ecclesiasticae 109.0043B| regulae refragatus est, tanto majore eget auxilio plurimorum: ut qui suo merito salvari non potest, aliorum devotis precibus reconciliatus ab instante periculo liberetur.

(CAP. XIV.) « Defatigatus est populus nimis, et versus ad praedam, tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Saul, dicentes quod populus peccasset Domino, comedentes cum sanguine. Qui ait: praevaricati estis, volvite ad me jam nunc saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis 109.0043C| populus, unusquisque bovem in manu sua, usque ad noctem, et occiderunt ibi, » etc. Peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicuntur, quia mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis praeceptum, adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul fuerat, jubebatur sanguis victimarum fundi in terram, de his videlicet victimis quas ad suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubebatur fundi, sicut est illud in libro Deuteronomii: Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris (Deut. XII); » quod praefatus populus non fecit, et idcirco dicitur Domino peccasse, et cum sanguine dicitur comedisse. 109.0043D| Sequitur.

« Aedificavit autem Saul altare Domino, » etc. Tunc primum coepit aedificare altare Domino. Quaerendum itaque, cum antea legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatus est, cur hic dicatur: « Tunc primum coepit aedificare altare Domino? » Aedificasse itaque antea legitur altare, sed quia inobedienter illud aedificavit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasse perhibetur.

CAPUT XV. De bello quod Saul praecepto Domini contra Amalec gessit, ubi Dominum offendit per inobedientiam, eo quod non disperdidit totum Amalec cum omni substantia propter cupiditatem; unde Dominus eum exprobravit et per prophetam increpavit.

(CAP. XV.) « Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super Israel populum ejus. Nunc ergo audi vocem Domini. Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto; nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asi num. » Ideo autem jumenta Amalec Dominus jubet 109.0044B| demoliri, ut nec in jumentis ejus memoria fieret Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalec de sub coelo. Idcirco praecipitur Sauli ut eum penitus ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria, id est Amalec, penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia exstitit in causa. De quo Amalec ita in libro Deuteronomii dicitur: « Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit (Deut. XXV). » Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes intelligunt: quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia (sicut ipsi tradunt) eorum circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in coelum projecerunt.

109.0044C| « Dixitque Saul Cinaeo, Abite, recedite atque descendite, ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto, » etc. Cinaeus ipse est Jetro, cognatus Moysi, de cujus genere erant Cinaei, qui descenderant ad Amalec et habitabant cum eo, qui utique eorum consanguineus erat, et haereditatem in ejus terra habebat. Misericordiam vero Cinaeus cum filiis Israel fecisse dicitur, sive quia Moysen fovit in terra Madian, sive quia consilium dedit Moysi qualiter multitudinem populi gubernaret.

Iniit ex praecepto Domini Saul praelium adversum Amalec; interfectisque cunctis hostibus, pepercit 109.0044D| Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxta mandatum Domini. Irasciturque pro hoc ei Dominus, et venit Samuel post haec ad Saul, et increpavit eum pro hoc facto dicens:

« Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super Israel? » etc. Quid per increpationem Dominicae vocis, nisi superbia elati regis abjicitur? Quod ad correctionem suam poterit salubriter quisque convertere qui praelatus est. Cum ergo Saul parvulum se in suis oculis aestimaret, caput in tribubus Israel factus est; sed fultus temporali potentia, jam se parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus cunctis 109.0045A| poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Dominum parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiae, ipso potentiae fastigio lenocinante, corrumpitur. Quam videlicet potentiam bene regit, qui et tenere illam noverit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit in illa cum caeteris aequalitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adjungit? Quam tamen potestatem certe dispensat, qui sollicite noverit sumere ex illa quod adjuvet, et expugnare quod tentat, et aequalem 109.0045B| secum caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre. Scriptum namque est: « Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). Illoque excusante quod omnia servaverit, juxta quod sibi praeceptum fuerat, atque dicente:

« Audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam me misit Dominus, et adduxi Agag regem Amelec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. Ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Quoniam 109.0045C| quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. » (Ex Augustino.) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quoniam contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientia demonstretur, ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, sola est quae fidei meritum possidet, sive qua quisque infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: « Vir obediens loquitur victorias 109.0045D| (Prov. XXI). » Vir quippe obediens loquitur victorias, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio Veritas dicit: « Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI). » Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, qui suam voluntatem facere voluit, a gaudio paradisi exivit; secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se Patris, et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, 109.0046A| sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: « Non possum ego a me facere quidquam; sed sicut audio, judico (Joan. V). » Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem, si sicut audit, judicat, tunc quoque obediet, cum judex venerit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster judicat, qui hanc, etiam cum judex venerit, servat. Quid ergo mirum si peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non relinquit? Sciendum vero est nunquam per obedientiam malum 109.0046B| fieri. Aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini, ne contingeret, interdixit; sed ut per melius obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilitas exhiberet. Sed notandum quod illic dicitur: « Ex omni ligno paradisi edite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II). » Qui enim a bono quolibet subjectos vetat, necesse est ut multa concedat ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa jejunat. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus concessit, cum ab una prohibuit, 109.0046C| ut creaturam suam, quam nolebat exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret. Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec et ex semetipso 109.0046D| animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordine etiam ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus interea separatur.

« Dixitque Saul ad Samuel: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, 109.0047A| timens populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini; et projecit te Dominus ne sis rex super Israel. » Corripit propheta regem pro inobedientia qua Domini mandatum explere non curavit, praedicitque eum regnum amissurum, quia certitudinem mandatorum Dei sequi noluit. Et merito ille de potestatis culmine abjicitur, qui rite regnum tenere nescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per humilitatem ad obediendum subjicit, et inferiori per auctoritatem ad docendum anteponit. Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo praeesset.

« Et conversus est Samuel ut abiret, ille autem 109.0047B| apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. » Nota mysterium, quod sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit (Matth. XXVI), ita ex rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet ac sacerdotalem, scissio vestimentorum facta est: ut demonstretur stabilitatem regni seu sacerdotii in populo Judaeorum fieri non posse, qui verum regem et sacerdotem ad se venientem, Dominum videlicet Christum, recipere noluerunt.

« Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine non flectetur. Neque enim homo est ut agat poenitentiam, etc. » Triumphator in Israel Dominus 109.0047C| est, cui omnis victoria recte ascribitur, quia mutabilis non est, sed secundum justitiam et veritatem universa dijudicat. Notandum autem quod alia editio habet: « Non revertar, inquit Samuel, tecum, quia sprevisti verbum Domini, et spernit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret, et tenuit Saul, pinnulam diploidis, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo, et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. » (Ex Augustino.) Iste cui dicitur: « Spernit te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrupit Dominus regnum ab Israel 109.0047D| de manu tua hodie, » quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicet temporis spatio, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui; intelligamus ideo dictum quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem « Mediator Dei et hominum, et homo Christus Jesus (I Tim. II). » Non autem in Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus, legitur: « Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; » sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: « Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua, » et intelligatur, « de manu tua, » quod est, « ab Israel. » Populi quoque Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat 109.0048A| amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo dum dicitur: « Et dabit illud proximo tuo, » ad carnis cognationem id refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem intelligi, « meliori te; » nam et quidam sic sunt interpretati. Sed melius sic accipitur, « bono super te, » ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud aliud propheticum: « Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX), » in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et « Israelita, in quo dolus non erat (Joan. I), » quoddam frumentum quasi illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, 109.0048B| inde tot martyres, quorum primus Stephanus (Act. VII); inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione magnificantes Dominum. De qua re non dubito intelligendum quod sequitur, « Et dividetur Israel in duo. » In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaeret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: « Ejice ancillam et filium ejus (Gen. XXI). » Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo fuisse divisum, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione 109.0048C| subversa atque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquod comminandum esset, ipsi David potius fuerit comminandum, cujus erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque minatus est, aeterna atque immutabilis significata est. Per hoc adjunctum est: « Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur et permanet; » id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabili 109.0048D| praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt, inde non erant, inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eamdemque naturam. Prorsus quicunque ex Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum Israelitis qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt; sed in divisione quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt.

« Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem 109.0049A| Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag: Siccine separat nos amara mors? Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. In frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis, » etc. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti nulli hostium parcant, efficiuntur crudeles; et humanum sanguinem sitientes, dicunt: Quia et justi ita percusserunt hostes, ut non relinqeretur ab eis qui salvus fieret. Et non intelligunt in his verbis obumbrari mysteria; et hoc nobis magis indicari, ut pugnantes adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia interimere. Nam si pepercerimus, scire debemus reputari nobis in culpa, sicut reputatum est Saul, qui vivum 109.0049B| servaverat regem Amalec. Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc aliquid peccati in semetipso servaverit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis ita saeviunt super hostes suos, id est, super vitia peccatorum, ut non permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.

CAPUT XVI. Quod, Saule reprobato, electus est per Samuelem David in regem, et quod ipse David coram Saule furente cithara canebat.

(CAP. XVI) « Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni et mittam ad Isai Bethlehemitem, providi enim in filiis ejus mihi regem, » etc. Itaque Saule propter 109.0049C| inobedientiam reprobato, misit Deus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei unxit in regem David. Sed videamus eumdem David, quomodo Christum prophetice significaverit. David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de tribu Juda (Apoc. V), qui vicit mundum? (Joan. XVI.) Et quid desiderabilius illo de quo dicitur: « Venit desideratus cunctis gentibus? (Agg. II). » Ungitur iste David in regem futurum, denuntians per unctionem illam Christum. Christus enim a Chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai majoribus, minimus aetate electus est ad regnum. Quia spreto Judaico sacerdotio et regno, prioris videlicet populi, qui sabbatismum secundum legem servabat, 109.0049D| Christus Dominus noster, caput minoris populi, sacerdotio perpetuo functus est, et in regem unctus, cujus regnum non habet finem, et cui omnes gentes, linguae et tribus servient. David ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum transfertur. Noster autem David, ipse Jesus, a bobus Judaicae plebis ablatus est, et in regnum gentium translatus est. In Judaea enim non est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentium greges pascit. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu, « et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. »

« Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce exagitat te spiritus Domini malus, » etc. In hoc libro quaeri solet de spiritu qui agitabat Saul: si Domini, cur 109.0050A| malus; si malus, cur Domini dicatur? Haec sententia duobus verbis comprehensa est, et in Deo potestas justa, et in diabolo potestas injusta. Nam idem est spiritus malus per nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam justissimam potestatem. Unde ergo spiritus Domini appellatur diabolus? propter ministerium; quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Deus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem. Et quamvis malignitas a Deo non sit, potestas tamen, nisi a Deo, non est (Ex Gregorio.) Sicut antiquus humani generis inimicus, quia licet afflictionem justorum semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non accipit, ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis voluntas 109.0050B| diaboli injusta est; et tamen, permittente Deo, omnis potestas justa. Ex se enim tentare quoslibet injuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi tentare Deus juste permittit. Bene ergo nunc dicitur: « Spiritus Domini malus exagitat te. » Ecce unus idemque spiritus et Domini appellatur et malus: Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis injustae. (Ex Isidoro.) Sic et alibi dictum est etiam (I Reg. XXVI): « Sopor Domini, » qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis; non quia sopor tunc a Domino erat ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur. 109.0050C| Dicitur ergo spiritus Dei malus, hoc est, minister Dei ad faciendum in Saul quod eum pati Judex omnium potentissimus judicabat, quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei; creatura vero qua conditus erat, et potestate, quam non sua, sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat; formidari igitur non debet, quia nihil, nisi permissus, valet. (Ex Gregorio.) Nam et in Evangelio expellenda de homine Legio Domino dicebat: « Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII). » Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit, ei ad usum justi judicii et injusta illius voluntas servit. (Ex Isidoro.) Erat autem David in canticis musicis eruditus. Diversorum enim 109.0050D| sonorum rationabilis moderatusque concentus, con cordi varietate compacta, ordinate Ecclesiae insinuat unitatem, quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur. Iste adhuc puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum qui operabatur in Saule, compescuit; non quod citharae illius tanta vis erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio, quae cantabatur, jam tunc spiritus daemoniacos opprimebat. Tropologice autem, hoc facto David ad compatiendum proximo instruimur. Plerumque enim superbus dives exhortationis blandimento placandus est: quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem, medico blandiente, 109.0051A| reducitur; cumque eis in dulcedinem condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara ejus vesaniam sedabat. Quid enim per Saulem, nisi elatio potentium? Et quid per David innuitur, nisi humilis sanctorum vita? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus insania temperatur; quia cum sensus potentium per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis, quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.

CAPUT XVII. De pugna David contra Goliath Philisthaeum, quem jactu lapidis ipse occidit.

109.0051B| (CAP. XVII.) « Post haec, Philisthiim agmina sua in praelium conduxerunt in Socho Judae, et castrametati sunt inter Socho et Azecha, in finibus Dommim. » (Ex Hieronymo.) Socho est oppidum in tribu Juda. Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli in novo milliario viae publicae: unus in monte, et alter in campo situs,qui Socho nuncupantur. Interpretatur vero ramus vel humilitas. Azecha civitas est Chananaeorum in parte tribus Judae, ad quam usque persecutus est Jesus quinque reges (Jos. X). Sed et hodie vocatur villa Azecha inter Eleutheropolim et Aeliam. Azecha interpretatur fortitudo sive decipula. Duma sive Dommim in tribu Juda vicus grandis est in Daroma, hoc est ad australem plagam, in finibus Eleutheropoleos, 109.0051C| decem et septem ad ea millibus distans. Duma interpretatur silentium sive gaudium.

« Porro Saul et viri Israel congregati in valle Terebinthi. » Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola (Gen. XXXV) juxta Neapolim.

« Et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim, » etc. Hinc Josephus: « Post non multa siquidem tempora Palaestini denuo congregati, et magnum super omnes Israelitas exercitum colligentes inter Socho et Azecha castrametati sunt. Contra quos denuo Saul produxit exercitum, et super quemdam montem castra ponens, coegit Palaestinos priora quidem castra relinquere, et ex adverso montis, quem Saul aprehenderat, advenire. Divisitque eorum exercitus medius mons, qui erat positus inter 109.0051D| eos. »

« Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum, nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmo, et cassis aerea super caput ejus, et lorica induebatur. Porro pondus loricae ejus quinque millia siclorum aeris. Et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus. Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium texentium. Ipsum autem ferrum hastae ejus sexcentos siclos habebat ferri, et armiger ejus antecedebat eum. Stansque clamabat adversus omnes phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Nunquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, 109.0052A| et descendat ad singulare certamen. Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi. Si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servieritis, et servietis nobis. Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israelis hodie. Date mihi virum qui ineat mecum singulare certamen, » etc. (Ex Hebraeo.) Spurius dicitur, quia patre gigante, matre vero Gethea natus erat.

« David autem erat filius viri Ephrathaei de Bethlehem Juda, cui nomen erat Esai, qui habebat octo filios. » Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon (I, II) non am plius quam septem legantur? Quod ita solvitur. Nathan itaque prophetam filium Semaa, filii sui. in loco filii educaverat et nutriverat. Nam coram 109.0052B| Samuele septem ejus filii leguntur adducti fuisse, et octavus esse in pascuis, inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et Jonathan vocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur: « Percussit autem eum Jonathan, filius Sammaa, fratris David (II Reg. XXI). » Et notandum quod ubicunque propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan. « Pugna vero Philisthinorum contra Israel, » non inconvenienter malignorum spirituum praelium adversus Ecclesiam Dei accipi potest. Inde egreditur, de castris scilicet Philisthinorum, vir spurius, nomine Goliath, nimiae magnitudinis, qui bene potest significare diaboli superbiam, quem David noster singulari certamine congressus prostravit, ac populum Dei a timore ejus eripuit, qui 109.0052C| leonem et ursum necavit; ursum, videlicet diabolum; leonem, Antichristum: alterum nunc hominibus latenter insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem. (Ex Isidoro.) Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Dei alienigenae dimicarent. Provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non valuit, abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus processit et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutamur, in David Christus intelligitur, qui tempore revelationis Novi Testamenti insinuandae et commendandae 109.0052D| gratiae praevidens, arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus. Deposuit quae non observamus. Quia enim in veteri lege et legimus, et non observamus, sed tamen aliquam significationem praemissa et posita intelligimus. Denique haec arma deposuit, tanquam onera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine, id est, de saeculo. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine, tanquam lapides in populo illo. Primo erant illic inutiles et vacabant, nihil proderant, transibat supra 109.0053A| fluvius. Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset, accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest. « Plenitudo legis charitas est (Rom. XIII). » Quia ergo gratia facit legem impleri significatur gratia lacte. Hoc est enim in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque (quibus significabatur lex in libris quinque) conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgeri consueverat. His armatus processit adversus Goliam superbum, se jactantem et de se praesumentem. Tulit unum lapidem et dejecit diabolum. In fronte percussit, et cecidit in eo loco corporis ubi 109.0053B| signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas. Quinque lapides posuit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vicit. « Plenitudo ergo legis charitas, ut ait Apostolus: sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). » Deinde, illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et deinde caput abscidit. Et fecit hoc noster David, dejecit diabolum de suis, quando credebant maligni ejus, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat. Convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. (Ex Gregorio.) Item vir certa fide plenus, quae sanctis solet ad justitiam computari, ea ipsa Scripturae sacrae, quae haereticus affert, testimonia colligit, et erroris ejus 109.0053C| pertinaciam inde convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia adportant, secum nobis afferunt unde vincantur. Unde et David typum Domini, qui videlicet fortis manu interpretatur; Golias vero, revelatus sive transmigrans, haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed eumdem Goliam David superans, suo occidit gladio. Quod nos quoque agimus, qui promissa David membra ex ejus fieri dignatione meruimus: nam superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias deferentes eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus.

« Assumens autem David caput Philisthaei, attulit 109.0053D| illud in Jerusalem, arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. » (Ex Hebraeo.) Quod dicit attulisse David caput Philisthaei in Jerusalem, anticipatio est, quod postea fecit. Arma vero ejus, id est, Philisthaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea haec ab Abimelech sacerdote accepit. Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: « De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. » Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quo dictum est illud: « Benedixit Naboth Deo et regi (III Reg. XXI). » Ac si diceret: Non vivat anima 109.0054A| tua, rex, si novi; aut: Videam mortem tuam, si novi. Aliter: quia si conjunctio aliquando ponitur pro non adverbio, ut est illud Psalmistae: « Si introibunt in requiem meam » (Pal. XCIV), id est, « non introibunt in requiem meam, » Si novi potest pro non novi dictum accipi. Utitur enim modo jurandi per vitam regis, et affirmat se non nosse unde David sit. Hoc enim modo et in Genesi Joseph patriarcha contra fratres suos usus est, quando dixit: « Per salutem Pharaonis non egredimini hinc, donec veniat frater vester minimus (Gen. XLII). »

CAPUT XVIII. De pacto Jonathae cum David et desponsatione Michol filiae Saul.

Peracta victoria qua David gigantem interfecit, 109.0054B| dicit Scriptura quod « anima Jonathae conglutinata est animae David, » et ita dilexisset eum Jonathan « quasi animam suam, » etc. Jonathas op time typum tenet eorum qui ex Judaeis in Christum crediderunt, qui, accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis omnibus quae in mundo habere poterant, ipsum Redemptorem secuti sunt. Unde et Petrus apostolus de se et sociis suis dixit ad Jesum: « Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX). » Et in Actibus apostolorum ita scriptum est: « Quotquot possessores agrorum erant, veniebant et vendebant et afferebant pretia eorum ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat (Act. IV). Sic enim Jonathas dedit vestimenta sua, a tunica 109.0054C| usque ad balteum, cum credentes quique quidquid habere poterant in hoc mundo, omnia in lucrum Christi conferre satagebant. « Porro cum reverteretur David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis: in tympanis laetitiae, et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. » Quod regis animus indigne tulit. Hinc invidia Saulis, et semina odiorum adversum David orta sunt. (Ex Isidoro.) Ita et Judaei audientes Christum praedicari in Ecclesiis, quem ipsi neci tradiderunt, et de victoria ejus, quo hostem antiquum triumphavit, credentes in laudibus ipsius congratulari, graviter inde offensi sunt. 109.0054D| Nam Saul, callidus simulator, ut sine suis insidiis possit David offerre discrimini, studuit eum Michol filiae suae nuptiis alligare, si centum sibi Allophylorum praeputia victor offerret. pro quibus centum ducenta dedit ille; et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosiore tropaeo: ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo Saul filiae nuptiis haesit, significat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus 109.0055A| est Synagogae. Scriptum est enim: « Postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. » Dupla autem, hoc est, ducenta praeputia obtulit, sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ob medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere.

CAPUT XIX. Quod Saul David psallentem cithara voluit lancea configere. De illusione Saul, quomodo per statuam in lecto positam et pellem pilosam caprarum illusus est, cum quaerebat David occidere.

Sed quid est quod dum Saulem spiritus adversus 109.0055B| invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas Christi significatur. Cum ergo ab immundo spiritu Saul arripitur, David canente ejus vesania temperatur: quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum, quasi dulcedine citharae, locutionis evangelicae tranquillitate revocentur. Nisus est Saul David psallentem configere lancea in parietem, et declinavit David a facie Saul. Lancea autem casso vulnere perlata est in parietem. Sic et praedicante Christo Evangelium, Judaei meditati sunt ei mortem inferre. Sed dum ille ab eis ad salutem gentium vivus secessit, solam duritiam mentis illorum malitia eorum laesit.

109.0055C| CAP. XIX.) « Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficerent mane. Abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus, » etc. Audiamus ergo quid hoc significat quod miserit Saul ad custodiendam domum David, ut interficeretur? Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus est, ac sepultus. Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum 109.0055D| Christus non in sepultura, sed in cruce sit interfectus? Refertur hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi: neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum qui corrupti sunt, ut dicerent: « Quia, dormientibus nobis, venerunt discipuli et abstulerunt eum (Matth. XXVIII). » Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen ejus resurrectionis exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum, in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, 109.0056A| tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus: quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.

« Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha, » etc. (Ex Hieronymo.) Najoth locus est in Ramatha, ubi David sedit. Rama vero in tribu Benjamin civitas est Saulis in sexto milliario ab Helia, ad septentrionalem plagam contra Bethel. Meminit hujus et Jeremias. Alia autem Rama est in tribu Aser, Najoth, pulchritudo interpretatur; et Rama, excelsum. Bene ergo conveniunt haec nomina locorum rebus in his expletis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiae ac venustatem locutionis.

(CAP. XX.) « Misit ergo Saul lictores, ut caperent 109.0056B| David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuel stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini super eos, et prophetare coeperunt etiam ipsi, » etc. (Ex Isidoro.) Igitur David regiae manus ictum devitans, ejusque persecutiones declinans, fugit venitque ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David. Qui cum vidissent Samuel inter prophetas, et coetum prophetarum qui in illo tempore prophetabant, nuntii qui missi sunt, accepto eodem spiritu, prophetaverunt. Missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat.

(Ex Hebraeo.) Quaestio magna hic oritur, cum in 109.0056C| praecedentibus legatur: « Et non vidit Samuel Sau lem usque in diem mortis suae, » quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur? Quam quaestionem Hebraei his duobus modis solvunt. Aut non vidit eum, quia quando junctus est Saul cuneo prophetarum, abscondit se Samuel ne videretur ab eo; aut non vidit eum indutum habitu regio quo indutus erat quando dictum est: « Non vidit eum usque in diem mortis suae; » subauditur, « indutum habitu regio. » Exspoliasse vero se non omnibus vestimentis, sed regalibus intelligendum est. (Ex Isidoro.) Item quaeritur quomodo et illi nuntii qui missi essent ad tenendum hominem et ad necem ducendum, talis spiritus participes effici meruerint? Et Saul ipse, qui miserat, veniens, et ipse sanguinem innocentem 109.0056D| quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum et prophetare. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam similes multi prophetiae donum leguntur habuisse, sicut et Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum (Num. XXII, XXIII et XXIV): sed tamen prophetiam habebant. Nec illa verba parum testantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: « Domine, Domine, in nomine tuo, manducavimus, et bibimus [prophetavimus, et daemonia ejecimus] et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII). » Quibus tamen dicturus est: « Non novi vos unquam: 109.0057A| discedite a me, qui operamini iniquitatem (Ibid.). » Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, baptismi sacramenta. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est ullo modo in eis violandum, aut, quasi non habeant, tradendum. Sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus; sed oportet eos cognoscere unitatem, et societatem in vinculo pacis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis sit sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihilominus sunt tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in 109.0057B| hac vita, quae transitoria est, acceperunt. Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus in hoc loco, Judaeorum non incongrue gestat personam, qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur

CAPUT XX. De eo quod Saul misit nuntios ad quaerenaum David, qui venientes ad cuneum prophetarum et ipsi prophetabant; nec non et Saul postea illuc veniens tota die nudus prophetavit. De verbis Jonathae ad David et de signo sagittae quod dedit ad ipsum David.

Quod dicente Jonathan ad David, quem insecutionibus 109.0057C| patris sui non justis dolebat fatigari; « Si vixero, facies mihi misericordiam Domini. Si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam e domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra. » Cum adjungeret Scriptura: « pepigit ergo foedus Jonathan cum domo David, » continuo subintulit dicens: « Et requisivit Dominus de manu inimicorum David, » etc. Per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo post tempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione mulctati. Cum enim requisivit Dominus de manu inimicorum David quare virum sanctum afflixerint, 109.0057D| tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus tanto tempore contra illum saevierant. Quod et de Absalon, et de Siba filio Bochri, et de caeteris nostibus David aeque potest intelligi. Aliter: Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest (nisi fallor) in superiore sententia, qua dictum est quod foedus pepigerit Jonathan cum domo David, a pocynu [posteriori] intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quo dixerat: « Quando eradicaverit Dominus inimicos 109.0058A| David, unumquemque de terra, » verum esse comprobaret quia videlicet eradicati sunt inimici David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungit: « Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum. Sicut enim animam suam, ita diligebat eum » : ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui etsi cito morte praereptus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse vir virtutum, accepit.

109.0058B| « Venit Jonathan in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo, et ait ad puerum suum: Vade et affer mihi sagittas quas ego jacio, » etc. Quid est quod Jonathan David servare volens, cum ille lateret in agro juxta lapidem ad signum duas jecit sagittas, quas puer parvulus, ignorans quid fecerit, collegit, et in civitatem retulit: nisi quod Deus Pater Filium suum unigenitum, quem ad salutem humani generis mittendum decreverat, in littera legis, Judaeis nescientibus absconditum habuerat? David ergo absconditus est in agro, id est, Christus relatus est in mundo. De quo evangelista Joannes dicit: « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I). » Juxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis conscriptus 109.0058C| erat, ut est illud: « Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI); » et: « Non assumes nomen Dei tui in vanum (Exod. XX). » Nam Saul odio habens David, inter epulas sedens, filium eum mortis esse judicabat. Et Judaica perfidia, in paschae epulis convivans, de nece Christi tractabat. Cum ergo illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. Jecit unam sagittam, jecit et aliam. Et Deus Pater, illucescente mane credulitatis, primum testimonium legis de Christo protulit. Deinde prophetas misit, qui de adventu ejus testificarentur. Unde scriptum est: « In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulguris armorum tuorum (Zach. IX). » Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad Dominum suum, et 109.0058D| quid ageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus populus, libros legis et prophetarum portans, quasi divinitus conscriptos honorabat, sed eum, et quem Moyses et prophetae signaverant, praesentialiter inter se manentem non cognoverat.

CAPUT XXI. De eo quod fugit David ad sacerdotem Abimelech, a quo pastus est, propter quod ipse sacerdos a Saule interfectus est et turba sacerdotum cum eo. De fuga David ad Achid regem Geth.

(CAP. XXI.) « Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul: venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. » Quae res et sacerdoti 109.0059A| « mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Primo videndum est quid sit quod David interroganti respondit sacerdoti, et dixit. « Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. » (Ex Hebraeo.) Hoc quoque taliter accipi potest: Abimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum et illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: « Et fuerunt vasa puerorum sancta, » scilicet, a concubitu conjugali. Quod vero ait: « Porro via haec polluta est, » et in Hebraeo legitur: « Porro via haec laica est, » sic est intelligendum: « Via haec laica est; » ac si diceret: In lege praeceptum 109.0059B| est ut extraneus non comedat ex eis; et tu interrogas, utrum mundi sint pueri, qui etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent? Idcirco via laica est, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, » ipsa utique in vasis, id est, mente sanctificari dicit; quia nisi necessitate corporis, et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. (Ex Isidoro.) Et haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est. Qui positus in carne, dum insectationem declinaret judaicam, ad apostolos transivit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit: « Desiderio enim desideravit manducare pascha (Luc. XXII). » Ex quibus Goliae, id 109.0059C| est, arma diaboli, sustulit: fortis enim spolia ipse diripuit (Luc. XI). His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus et mortem. « Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III). » Et Dominus: » Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV). »

« Erat autem ibi quidam vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo, et nomen ejus Doeg Idumaeus,. » (Ex Hebraeo.) In Hebraeo habetur, « obligatus in conspectu Domini; » obligatus idem Doeg Idumaeus erat voto, quo se obligaverat aliquot diebus in tabernaculo Domini immoraturum, et orationi vacaturum. Doeg autem iste Idumaeus 109.0059D| (qui camelorum, id est infructuosi gregis et tortuosi, custos erat, et interpretatur, motus sive sollicitus, qui et percussit Abimelech sacerdotem magnum: (nam Abimelech interpretatur frater meus rex ) in nomine Judae proditoris personam gestat, per quem fraude contra Redemptorem nostrum, qui vere rex est, operatus diabolus, ut, ejus proditione facta, etiam postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent. Sed in domo Abimelech solus Abiathar princeps sacerdotum a persecutore Saul immunis est, quia nemo potest nocere Christo principi sacerdotum, qui victor ad coelos ascendit.

Interea David, cum fugeret Saul, latere voluit 109.0060A| apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria ejus sic fuisset commemorata, ne per livorem rex ad quem confugerat in eum aliquid mali machinaretur, finxit insaniam, et, quasi furore correptus, « mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae. »

« Et dixit Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Nunquid deerant nobis furiosi? Et sic eum dimisit. » (Ex Isidoro.) Achis interpretatur quomodo est, per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis et agnoscentis, quod in gente Judaeorum impletum est. Qui dum Christum viderunt, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum et abiit. Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erat 109.0060B| sacrificium secundum Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud Testamentum, evacuata carnali operatione, atque collapsus est in manibus eorum quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostium portae, id est humiliabat se. Hoc est enim procidere usque ad ostium fidei nostrae: ostium enim portae, initium est fidei. Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem. Et cum credit ea quae non videt, merebitur illorum perfrui, eum eum facie ad faciem videre coeperit. Quod vero in illo quasi furioso salivae decurrebant super barbam ejus, Apostolus haec aperit, dicens: « Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam 109.0060C| quaerunt; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis, Judaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientia est hominibus (I Cor. I). » Salivae enim significant infirmitatem. Sed quia stultum Dei fortius est hominibus: nota quia salivae ostendant, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae: et quia forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus, tanquam barba, tegebatur.

CAPUT XXII. De eo quod David fugit in speluncam Odollam, ubi eum fratres ejus et omnis domus patris ejus visitaverunt, et alii plurimi ad eum convenerunt.

(CAP. XXII.) « Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt, et convenerunt ad eum omnes querant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps, » etc. Quid est quod David manente in spelunca, venerunt ad eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus? Hoc est, illi qui ex Synagoga in eum crediderunt, venerunt ad illum. Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno. Hoc est quod ipse ad se venire 109.0061A| invitans dixit: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). » Omnes quippe qui se agnoscunt in angustiis vitiorum constitutos, nec habent latitudinem charitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum quem exsolvebant diabolo quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI), necesse est, ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant de delictis suis praeteritis, et veniant ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps; quia ipse est qui « constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos 109.0061B| orbis terrae. Cujus potestas est aeterna et regnum ejus alteri non dabitur. » Dixitque « Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficescere et vade in terram Juda, » etc. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in praecedentibus hujus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur: « Et dixit Elias Thesbites, de habitatoribus Galaad (III Reg. XVII). » Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Judae rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.

CAPUT XXIII. Quod David in deserto Ziph in silva latuit, quem Ziphaei prodiderunt Saul.

(CAP. XXIII.) Porro eo tempore quo fugerat Abiathar filius Achimelech ad David, in die illa ephod secum habens, descenderat. Ephod illud erat quod Moyses, jubente Domino (Exod. XXXIX), fecerat, sicut et rationale, in quo erat doctrina et veritas, in quo etiam consulit David Dominum.

Et ait David ad Dominum: « Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet ipse, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet, » etc. Ac si diceret: Si hic steteris, descendet Saul, et tradent te viri Ceilae in manus ejus. Eorum voluntatem ei indicebat. Et merito viri Ceilae, qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eos ipse de manibus 109.0061D| Philisthiim eruerit, significant infidelitatem seu inconstantiam Judaeorum, qui Redemptoris nostri semper pietati ingrati existentes, apud saeculi potestates contra eum insidiando meditabantur. Interpretatur autem Ceila ad fundam jacta, sive extollens sibimet. Et in psalmo scriptum est: « In circuitu impii ambulant (Psal. XI); » et alibi: « Stultus ut luna mutatur (Exod. XXVII). »

(CAP. XXIV.) « Porro David erat in deserto Ziph in silva, » etc. (Ex Hieronymo.) Ziph, mons squalidus vel caligans, sive nebulosus juxta Ziph, in quo sedit David prope Chermelam, quae in Scripturis Carmelus appellatur. Sic enim appellatur vicus hodie Judaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. Sed et 109.0062A| unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon (I, II). Quid est ergo quod Ziphaei David apud se latitantem Saul prodiderunt, et cum eo mortem ejus meditati sunt nisi quod Judaei, quod Ziphaei merito significant, et interpretantur germinantes, cum in terreno regno germinare appetebant, apud principes suos tractabant de nece Salvatoris, qualiter eum per discipulum suum proditum apprehenderent, et praesidi ad interficiendum traderent.

CAPUT XXIV. Quod David in eremo Engaddi in spelunca latitans, oram chlamydis Saul latenter abscidit, qui ingressus est in eamdem speluncam ut purgaret ventrem.

(CAP. XXIV.) « Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis, Engaddi, » etc. (Ex Isidoro.) In eremo Engaddi, cum persequendum David 109.0062B| Saul appeteret, ingressus est David speluncam, et ibi latitabat. Sed rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat. Scriptum est enim: « Qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam (Eccli. XXVII). » David bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti, oram regiae chlamydis amputans abstulit. Cum utique facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi, ut occultaretur et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui enim fugit in speluncam terra tegitur, ne videatur. Portabat Jesus terram, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne ab 109.0062C| Judaeis inveniretur Deus. « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem divinitatis in corporis tegmine, tanquam speluncae abdito, contegebat. Illi non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem, nec mori potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultans coram Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem esse patiens voluit, ut fugeret a facie 109.0062D| Saul in speluncam, quae inferior pars terrae potest accipi? Et certe manifestum et notum est omnibus, eum in monumento positum esse quod excisum fuerat in petra (Matth. XXVII). Hoc ergo monumentum spelunca erat. Illuc fugit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt illum Judaei, quousque poneretur in spelunca. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judaei conceptam in Christum malitiam mentis, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt? Sed tamen David Saulem occidere noluit. Et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate, servare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum 109.0063A| esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam: « Ne occideris eos (Jer. XLI). » Denique David tantummodo summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos pro persecutione sua vacuos sede vel imperio reliquisse. Chlamydis enim abscisio regni est amputatio. Hoc etiam alio loco idem Saul cum per inobedientiam peccasset, ostendit. Nam cum veniam precaretur, rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit Saul pinnulam vestimenti ejus, et disrupit eam, et dixit ad eum Samuel: « Disrupit 109.0063B| Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duos populos (I Reg. XV). » Ergo rex iste personam figurate gerebat Judaeorum, significans quod inde amissurus erat regnum dum persequitur Christum. Item moraliter hujus rei gestum si quis quaesierit, ita accipere potest, ut per Saul mali rectores designentur. (Ex Gregorio.) Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit; quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. 109.0063C| Qui et si quando propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelati dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde et bene et illic scriptum est: « Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. » Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda certe judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, 109.0063D| necesse est ut afflictione poenitentiae comprimatur, quatenus ad semetipsam redeat, cum praepositae potestati deliquerit, ejusque contra se judicium, qui sibi praelatus est, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: « Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI). »

CAPUT XXV. De morte Samuelis et de historia Nabal et Abigail uxoris ejus, quomodo egerunt cum David.

Post haec sequitur Scriptura narrans de morte Samuelis et de fuga David, ita dicens: (CAP. XXV.) « Mortuus est autem Samuel, et congregatus est 109.0064A| universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan, » etc. (Ex Hieronymo.) Pharan nunc est oppidum trans Ara biam, junctum Saracenis, qui in solitudine vagi errant. Per hoc iter fecerunt filii Israel, cum de monte Sinai castra movissent. Est ergo (ut diximus) trans Arabiam, contra australem plagam, et distat ab Aila contra orientem itinere trium dierum. In deserto autem Pharan Scriptura commemorat habitasse Ismaelem. (Gen. XXI). Unde et Ismaelitae, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus Chodorlaomor regem percussisse eos qui erant in deserto Pharan.

« Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, » etc. Historia quae 109.0064B| de Nabal et Abigail uxore ejus narrat, mysticum intellectum quaerit. Nabal enim de quo dictum est quod vir durus et pessimus et malitiosus esset, typum tenet populi Judaeorum. Quorum aliqui uva fellis, et botro amaritudinis inebriati, dura cervice, et incircumcisis cordibus semper Spiritui sancto resistebant, atque carnalem sensum in lege sequentes, stulti facti sunt. Quod bene nomen Nabal exprimit. Interpretatur enim insipiens, vel demens. Unde et Christum venientem, et per apostolos ab eis refectionem fidei et bonae operationis expetentem, respuerunt, dicentes. « Hunc autem nescimus, unde sit? Nos Moysi discipuli sumus (Joan. IX). » Abigail vero, de qua refert Scriptura quod mulier prudentissima et speciosa fuerit, typum tenet plebis 109.0064C| illius, qui ex Judaeis ad fidem conversi Domino placere meruerunt. Quod bene nomen Abigail sonat. Interpretatur enim patris mei exsultatio. Unde et Dominus in Evangelio dicit. « Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). » Haec saepius in prophetis et in apostolis pro salute populi Judaici deprecans, David nostro oblationem acceptabilem bonorum operum, et piae devotionis obtulit. Quam ille post mortem viri sui, qui demens in stultitia sua periit, ascivit in conjugium, et exhibuit sibi sponsam non habentem maculam aut rugam (Eph. V). (Ex Beda.) Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat.

109.0064D| « Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae, etc.; » pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spiritali morte praeoccupatas insinuet, juxta illud prophetae: « Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat. Fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et conservetur. Lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic etenim, sic in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, 109.0065A| ut his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate connectant, coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, velut liberi, dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur: « Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt (Joan. X). » Mire autem omnipotentem providentiam describit superni pectoris, cum dicit animam viri sancti, quasi in fasciculo viventium, apud Dominum esse custoditam. Sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque in finem saeculi, ne qui ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur, 109.0065B| juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens: « Et sequentur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, nec capiet eas quisquam de manu mea. » Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanctorum coetus, una eademque fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis munimine circumdatur. Ad litteram autem patet sensus: quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic instabili motu perturbandi et suis essent expellendi de finibus, vel etiam humanis rebus auferendi.

« Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, 109.0065C| indicavit et uxor sua verba haec, » etc. (Ex Gregorio.) Quid nobis Abigail per renuntiationis suae dispensationem innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus? Perturbati quippe, quid audiant ignorant. Sed cum ad se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae omne certum (quod dicitur) perversum videtur. Unde et certe Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit: quam, digesto vino, laudabiliter dixit. Idcirco enim malum quod fecerat cognoscere poterat, quia hoc ebrius non audivit.

« Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem 109.0065D| David, Phalthi filio Lais, qui erat de Gallim, » etc. (Ex Beda.) Ut Hebraei, non cognovit eam idem Phalthi, quoniam si cognovisset eam, nunquam David sibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujusmodi prohibetur coitus. Idem namque Phalthi de Gallim, hoc est, de inundatione erat. Inundatio haec lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, id est, de electis. Quando autem a Saule Michol ei datur, Phalthi, id est, evadens, interpretatur. Quando vero ab eo eadem Michol aufertur, Phalthiel, id est, evadens a Deo, interpretatur. Evadens a Deo dicitur, quia custodivit eum, ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis. « Secutusque est eam vir suus plorans usque Bannim (II Reg. XXXI). » Plorasse dicitur 109.0066A| prae gaudio, eo quod Dominus eum custodisset, ne eam tangeret.

CAPUT XXVI. Quod David fugiens a facie Saulis, cum eum dormientem reperisset, non occidit, sed solam lanceam et scyphum aquae abstulit. (CAP. XXVI.) « Et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae ex adverso solitudinis. Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, » etc. Iterum item David fugiens a facie Saul in castra regis, cum dormientem offendisset, non percussit, non occidit; sed solam lanceam, quae ad caput ejus erat, et lenticulam sustulit.

« Dormientibus cunctis egressusque e castris, transivit 109.0066B| in cacumine montis. » (Ex Isidoro.) Quid ergo hoc est, nisi quod persequebantur Christum Judaei? Sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vita veteri: non vigilant in nova. Venit Christus: non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est, gratiam legis; tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Dominum per incredulitatem gerebant. Deinde victor David noster de castris eorum regressus transcendit in altitudinem montis coelorum.

CAPUT XXVII. Sequitur de gestis David.

109.0066C| (CAP. XXVII.) « Et ascendit David, et viri ejus; et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus. » Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis depraedationes perpessi.

CAPUT XXVIII. Iterum de morte Samuelis.

(CAP. XXVIII.) « Samuel autem mortuus est; flevitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Rama urbe sua, » etc. Supra namque dicitur sepultus fuisse in domo sua in Rama. In domo sua, in familia videlicet et cognatione sua. Quaeritur namque cum superius jam mortuus legatur, cur hic 109.0066D| repetatur mortuus? Mortuus hic (ut Hebraei volunt) resuscitationis suae causa repetitur; et ut damnatio Saulis, qui in peccatis mortuus erat, et relicto Deo, contra legem, Pythonem consulebat, justa esse manifestaretur.

CAPUT XXIX. De pythonissa quae ob rogatum Saulis, Samuelem suscitavit, qui ei de vicina morte intimavit. « Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philisthiim contra Israel, consuluitque Saul Dominum; et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, » etc. (Ex Hebraeo quodam.) Hebraeus habet: Neque per doctrinam, neque per prophetas. 109.0067A| Respondebat Dominus per somnia, sicut idem Hebraei asserunt, eo quod jejunando et orando, poscebant oraculum sibi fieri divinum, et Dominus illis per somnia revelabat ea quae futura erant quod in hoc loco minime Saul fecisse legitur. Per doctrinam, per ephod scilicet, quod sacerdos in pectore gestabat. Neque per prophetas, quia illis consulentibus Dominus nequaquam respondebat. Hi prophetae dicuntur fuisse discipuli Samuelis: quibus prophetantibus junxit se Saul et prophetavit. Quaesivitque Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem. Statimque suscitatus, ait ad eum:

« Quare inquietasti me, ut suscitarer? » etc. Quaeritur, secundum historiam, utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliam aliquam 109.0067B| imaginariam illusionem fallacia daemonum factam? De hac quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo ita scripsit: « Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum repagulis evocare, ut videretur et loqueretur cum Saul. Nonne magis mirandum sit quia Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi? (Matth. V.) Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ita ut Samuel excitaretur, similiter latet; nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum e suis sedibus excitandum. Quod si illud in 109.0067C| Evangelio nos ideo non conturbet, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione voluntatis divinae permissum fuisse, ut non invitus, nec dominante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, spiritus prophetae sancti se ostenderet aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Quanquam in hoc facto potest adesse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, 109.0067D| et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur, earum rerum quarum imagines sunt, nominibus appellantur: sicut hominis pictura cum pingitur, proprium quodque nomen incunctanter adhibetur, et dicitur: Ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, iste Hector, hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint, quam pictae imagines. Unde cherubim cum sint coelestes virtutes, facti tunc ex metallo, quo imperavit Deus super arcam testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta 109.0068A| vocitabantur (Exod. XXV). Itemque dum quisque videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini, sed, Vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquid tale aliquis vidit, ignoraret hoc Augustinus. Usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves, non spicarum aut boum imagines (Gen. XLI). Si igitur constat liquido nominibus earum rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit per ficta machinamenta ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos subornat velut ministros justitiae (I Cor. XI). Jam vero si illud, inquit, movet, quomodo a maligno spiritu Sauli vera praedicta 109.0068B| sint, potest et illud videri mirum, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant (Luc. VIII; Act. XIX). Cum enim vult Deus etiam per infimos spiritus aliquem vera agnoscere, temporalia duntaxat ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis imminet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonis in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista 109.0068C| esse conatur (Act. XVI). Miscent tamen isti fallacias, et quod verum nosse potuerunt, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est, quia cum illa imago Samuelis Saulem praedicat moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo separari bonos a malis post mortem in Evangelio legimus, cum inter superbum illum divitem, qui jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur (Luc. XVI). Aut si propterea Samuel ei dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem 109.0068D| vivo praenuntiabat; secundum utrumque igitur intellectum, habere exitum hanc lectionem, qui non sit contra fidem manifestum est: nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, et vivorum apparere aspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam anima justi, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus mysteriis [ Al., imperiis] summae legi obtemperans, ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione admittatur, sed illo excluso imaginatione similitudo Samuelis diabolico ritu facta 109.0069A| intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae, atque imaginum simulandarum callidi operatio decipiendis sensibus humanis multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed potius existimemus tale aliquid factum in maligno spiritu, pythonissae illius ministerio, quandiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur. » Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimus Augustinus.

CAPUT XXX. Quod David Amalecitas superavit et praedam quam abstulerant, in Sicelech eripuit.

(CAP. XXX.) Interea dum pergeret David cum Achis 109.0069B| rege Philisthinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalecitae irruerunt in Sicelech, et succendentes eam, captivaverunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalecitas, invenit Aegyptium puerum lassescentem, quem Amalecitae aegrotum in itinere reliquerunt. Hunc David inventum cibo reficit, ducemque sui itineris fecit, sicque Amalecitas persequitur, epulantes reperit, et funditus exstinguit. (Ex. Augustino.) Considerandum est ergo, quid sit quod Amalecitae, absente David, Sicelech invadunt et praedam capiunt. Amalecitae quippe populus lambens, vocatur. Et quid per lambentem populum nisi mentes saecularium designantur, quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus 109.0069C| delectantur? Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes, lucra de alienis damnis exaggerant. Et hoc absente David agunt: quia Redemptorem ante oculos cordis habere negligunt. Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit: quia Redemptor noster, veraciter manu fortis, nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit. Cibo pascit: quia scientia verbi reficit. Ducem itineris eligit: quia suum etiam praedicatorem facit. Et quia Amalecitam sequi non valuit, 109.0069D| dux David efficitur; quia is quem indignum mundus deserit, non solum conversus in suam mentem Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quod videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit, exstinguit: quia ipsis Christum praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos comites mundus habere despexit. Plerumque ergo ipsi praedicando mentes saecularium superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant.

CAPUT XXXI. Pugna Philisthiim contra Jerusalem, et de morte Saulis et filiorum ejus.

(CAP. XXXI.) « Igitur exorto praelio percusserunt Philisthiim Israel plaga magna, corrueruntque in praelio Saul et Jonathan. Arripuitque Saul gladium suum, et irruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo, » etc.

(Ex Hebraeo quodam.) Armigerum istum Hebraei Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul mortuum, seipsum ob metum David interemerit.

« Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius et universi viri ejus, etc. » Viri isti, 109.0070B| pueri domestici ejus intelligendi sunt. Hi tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathan, Abinadab, qui et Jesui, et Melcisua. Isbosed autem domi erat. Qui anno quod Saul rex constitutus est, natus fuisse dicitur, qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur, cum regnare coepisset. Unde colligitur Saul quadraginta annos regnasse. Quaerendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab? Jesui enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia aequalis meriti fuisse filius cum patre memoratur. Abinadab interpretatur pater meus sponte. Sponte etenim sua pater ejus Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum filiis perimeretur. Denique prius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, qui cum potentes essent, et semper hostibus praevalerent, 109.0070C| sauciati illico ac vulnerati in medio praelio corruerunt.

« Quomodo, inquit, ceciderunt potentes in medio pugnae? » Hoc etiam modo pium Christianorum genus, nunc deflet eos qui repugnantes daemonibus labuntur in saeculo, quod est lubricum, (Gelboe enim montes lubrici interpretantur,) et spem recuperationis suae omittentes, proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum, semetipsos interficiunt, sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est, maligni spiritus de interfectis spolia virtutum auferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae justa permissione Dei in talibus 109.0070D| evenit. Sed David noster in membris suis, hoc est, in electis et sanctis viris, corruentium casum gemit; nec laetatur in perditione morientium, sed contradicit, ne in urbibus Allophylorum talis fama praedicetur, hoc est, praecipit fidelibus ut caute se custodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiae, habentes galeam salutis, et gladio spiritus, hoc est, verbo Dei adversariis suis resistant, ne forte ulterius ignominiose superati gaudium inimicis suis faciant.

IN LIBRUM II.

CAPUT PRIMUM. Quod David nuntium sceleris Amalecitem jussit ante se percuti pro morte Saulis. De luctu David quo plangebat interfectos Saul et Jonathan, et quod praecepit filiios Juda doceri arcum. 109.0071|

(CAP. I.) « Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies duos. In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput; et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. Dixit ad eum David: Quod est verbum, quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus de praelio, et multi corruentes 109.0071B| de populo mortui sunt. Sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt, etc. » (Ex Hebraeo quodam.) Hominem istum Amalecitem Hebraei filium Doeg fuisse dicunt. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau, Elifaz fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam quae David detulit, a patre Doeg commendata sibi fuisse Hebraei perhibent. Quid est autem quod ille Amalecites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab eo justae ultionis poenam a superno judice recipiet? juxta illud quod scriptum est: « Omnis enim, qui fodit foveam, incidet in eam (Eccl. XVII.) » Et: « Qui percusserint gladio peribunt (Matth. XX). Et item: Os quod mentitur, occidit animam, mulctatus accepit, nisi quod omnis 109.0071C| qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam (Sap. I). »

« Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo. Et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, super Jonathan filium ejus; et super populum Domini, et super domum Israel, » etc.

(Ex eodem.) Populum Domini sacerdotes et domum Israel, generaliter omnem populum Israel dicit.

« Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus, et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro Justorum, » etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan, quia praeceperit ut docerent filios 109.0071D| Juda arcum, ideo fecit, ut quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Aliter (Ex Hebraeo): Praecepit David ut docerent filios Juda arcum, hoc est, ut reges Juda docerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini et in praeceptis Dei, ne per inobedientiam a fortitudine et timore Domini sicut Saul recederent, et eo 109.0072A| modo quo ille perierat, perirent. Quod vero sequitur: « Sicut scriptum est in libro Justorum, » etc Ipsum librum hodie nunquam neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est (Nu. XXI), neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum Dierum dicitur: « Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat (II Par. IX); » et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem 109.0072B| fuisse probat scripta, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, et bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opes hostili est igne consumpta; ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: « Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi (I Esdr. I). » Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit. Et in epistola regis Persarum ita scriptum est: « Artaperses, rex regum, Ezrae sacerdoti scribae legis Domini coeli doctissimo salutem (Ibid.). » Sunt tamen qui dicunt hunc librum Justorum intelligi debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetae justi, Samuel 109.0072C| videlicet, Gad et Nathan. In quorum libro scriptum est qualiter Saul, recedens a timore Domini, per inobedientiam suam periit.

« Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt, » etc. (Ex Hebraeo). In Hebraeo habetur super excelsa tua. Et est sensus: O Saul, gloriosi Israel super excelsa tua interfecti sunt, quia in peccata inobedientiae tuae una tecum perierunt. Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut est illud in libro Samuelis: « Melior est enim obedientia, quam victimae; et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV). »

« Quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare 109.0072D| in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthiim, ne exsultent filiae incircumcisorum, » etc. Obstupescens propheta gemit subitaneum casum principum populi sui, et prohibet ne ullus laetetur in tali casu, neque fama hoc divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon civitates sunt Allophylorum.

« Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum; quia ibi 109.0073A| abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo, » etc. Propter casum fortium et ruinam populi sui, quasi indignans loquitur ad ipsum locum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat gestum; tamen non sine grandi mysterio sicut paulo post ostenditur

« Sagitta Jonathan nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis, » etc. Hoc vult insinuare quod Jonathas et Saul temporibus suis bellicosissimi et fortissimi fuerunt in praeliis.

« Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus fortiores, etc. » Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi, adjungens, per hyperbolis tropum, similitudinem aquilae 109.0073B| atque leonis.

« Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro, » etc. (Ex Hebraeo.) Vestiebat eas coccino, et praebebat ornamenta aurea cultui earum de praedis hostium quas agebat. « Quomodo ceciderunt fortes in praelio: » subauditur in peccato tuo: « Jonathan in excelsis tuis occisus est. » In Hebraeo non habetur est. Est enim sensus: O Saul, Jonathan, in excelsis tuis, id est, in peccato inobedientiae tuae, occisus; subauditur, est. Ecce rex et propheta David, qui retribuentibus mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit, dicens:

« Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant, neque 109.0073C| sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo, » etc.

Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eis nec ros, nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum mors nostri mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda designantur: quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: « Ut agri primitiarum esse non possent (Isa. X). » 109.0073D| Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivi fructus non fuerunt, qui in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipit; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: « Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. » Possunt tamen idcirco Gelboe montes ex ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, quia apud se mortem regis « suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent. »

CAPUT II. Quod David in regem unctus super domum Juda, viris Jabes Galaad per nuntios gratias referebat, pro sepultura Saul et filiorum ejus. De eo quod Abner, filius Ner, Isboseth, filium Saul, regem constituit super Israel, David regnante in Hebron super solam tribum Juda. De eo quod Abner et pueri Isboseth contra Joab et pueros David in Gabaon certaverunt, et de interfectione Asael, fratris Abner.

(CAP. II.) « Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinom Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. » Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron 109.0074B| enim interpretatur conjugium. Et bene sola sancta Ecclesia conjugium nominatur: sola et bona est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur: « Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum non est numerus. Una est columba mea perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae (Cant. VI). » Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque fidelium in illam societatem per praedicationem Evangelii convocatur. « Nec est ibi distinctio Judaei et Graeci, Barbari et Scythae, servi et liberi: sed omnia et in omnibus Christus (Rom. X; Galat. III). »

« Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. » Ungunt viri Juda 109.0074C| David in regem, ut regnet super domum Juda; quia superbis ac contemptoribus spernentibus gratiam Dei, electi quique bona fama sacrae praedicationis et virtutum studio rite confitentur Christum esse regem in universo populo suo, ac ipsum esse, cui « omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). »

« Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul, » etc. Hoc plenius in Paralipomenon libro, quomodo gestum sit, narratur: « Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad omnia, scilicet quae Philisthiim fecerunt super Saul, conjunxerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea 109.0074D| in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas; eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud. Sed etiam insuper pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino, propter quod et interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai (I Par. X). Quid est quod viris Jabes Galaad David gratias refert eo quod sepelierunt ossa Saul et filiorum ejus, nisi quod Redemptori nostro multum placet, quando quis prava opera malorum, qui in peccatis suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec ea actione imitatur, quae scit Domino displicuisse, sed ea magis 109.0075A| eligit facienda, quae recordatur Dominum in mandatis dedisse.

« Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum, » et caetera.

(Ex Hebraeo.) In Hebraeo habetur: « Transduxit eum in Manaim: » quae interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum est ultra Jordanem, et in Manaim regem eum constituisse super Galaad et super Gessuri. Hebraeus habet Asturi, id est, super tribum Aser.

« Sola autem domus Juda sequebatur David. » 109.0075B| Quid est autem quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir confusionis, Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna, regnavit super Israel universum, et domus Juda sola sequebatur David, nisi quod solis credentibus et vere Dominum confitentibus, ex priori populo David nostrum Dominum videlicet Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis regnat, diabolo instigante, qui saepe transfiguratur in angelum lucis?

« Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium, » etc. Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, quae interpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna, quia Salvator noster in 109.0075C| Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitae, quod septenario dierum numero decurrit, regnat secundum illud: « Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Et post expletionem senarii numeri, hoc est, perfectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est, ad requiem sempiternam perducet, ubi et perfruenter Dei visione perpetua (Isai. LXVI). (Ex Hieoronymo.) Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbe, licet male in Graecis codicibus Arbor. Corrupte igitur in nostris codicibus Arbor scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbe, id est, ivi, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac et Jacob, sepulti sunt, et Adam magnus, ut in 109.0075D| Jesu libro scriptum est, licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur. Haec est autem eadem Hebron, olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum, distat ad meridianam plagam ab Aesia millibus circiter viginti duobus. Ubi et quercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausoleum ejus impraesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam constructa sit, in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitione colitur, et sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbe, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulum 109.0076A| est. Lege Verba Dierum (I Par. II). Condita est autem ante septem annos, quam ea urbs Aegypti conderetur.

« Egressusque Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex una parte piscinae, et illi ex altera.Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Benjamin ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt 109.0076B| simul, » etc. Hunc locum Josephus ita exponit: « Abner autem promovit electum nimis exercitum, ut congrederetur cum tribu Juda. Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius Sarviae sororis ejus, de patre Sar natus. Hic autem erat contra Abner constitutus militiae princeps. Cum quo etiam fuerunt et sui fratres Abissai, Asael et omnes armati David. Itaque veniens ad quemdam fontem in civitate Sabaa, aciem constituit ad pugnandum. Dicente vero Abner ad eum velle se probare quis eorum robustiorem exercitum haberet, convenit inter utrosque ut duodecim viros pugnaturos mitterent et procedentes inter medias acies qui ex utraque parte jocum fecerant a certamine, 109.0076C| relictisque gladiis viri David, et tenentes capita hostium eorum, lumbos et latera suis gladiis perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto perimerent. His autem cadentibus, etiam reliquiis direptus exercitus. Et dimicatione fortissima proce dente, Abner populus victus, fugientesque Joab persequi non cessabat, praecipiens armatis, ut post eorum vestigia festinarent, et nequaquam occidendo deficerent. Cujus etiam fratres decertati sunt pronissime, inter quos clarior fuit praecipue junior Asael. Qui tantam gloriam habuit in pedum velocitate, ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum certamine superaret. Is igitur persequebatur principem Abner, recto gressu in neutra parte declinans. Cumque respexisset Abner, et considerasset 109.0076D| impetum sequentis, et dixisset ut unius militis arma sumens ab ejus persecutione quiesceret, et ille rursus nequaquam a suo conamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus eum percuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet, verba ejus illo despiciente fugiens post tergum lanceam emisit coactus, eumque repente mortali vulnere penetravit. »

« Locutus est ergo Abner ad Asael, dicens: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra. Qui contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est, » etc. Cujus Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens 109.0077A| furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt, quanto insane rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae superum Dei lumen judicat, cum pie abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur, nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis, ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum purgent. Unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta 109.0077B| sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quod se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.

CAPUT III. Longa concertatio inter domum David et Saul, sed et nomina sex filiorum David, qui nati sunt ei in Hebron. Quod Abner exhortatus est populum ut, relicto Isboseth filio Saul, se transferret ad David, quem Joab dolo interfecit, et ob hoc a David maledictionis sententia per prophetiam percutitur.

(CAP. III.) « Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David. David proficiens et semper seipso robustior. Domus autem Saul decrescens quotidie. » Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei, Jerusalem videlicet coelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam cum Domino regnat in coelis? Et quae est lomus Saul, superbi et impii regis, nisi Babylon illa confusionis plena, quae seducit et fornicari facit omnes gentes in prostitutione sua? (Apoc. XVII et XVIII). Longa ergo concertatio inter domum Saul et domum David est, quia persequitur illa quae secundum carnem est, ea quae secundum spiritum (Galat. IV). Sed domus David eo magis profectu filiorum 109.0077D| suorum gaudebit, quo domus Saul persecutionibus contra eum saevit. Illa autem quotidie deficiens in iniquitate sua tabescet, et ad extremum secundum merita sua simul cum capite suo in profundum abyssi mergetur.

« Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Ammon de Achinoam Jezraelitide, et post eum Cheleab de Abigail, uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Telmai regis Gessur. Quartus autem Adonias filius Haggith, et quintus Saphatia filius Abital. Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David, » etc. (Ex Hebraeo.) Quaeritur, cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David, cur hic 109.0078A| sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol. Quae ideo uxor ejus hic sola vocatur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerit in uxorem, quae etiam partu occubuisse dicitur. Unde et in sequentibus scriptum est: « Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. » Et quid sex filii qui ei nati sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorum in fide, sermone et opere significant, quae ab Ecclesia matre sponso suo, Salvatori videlicet nostro, quotidie generatur. Ex conjugio ergo spirituali per Spiritus sancti gratiam in aeternam vitam quotidie filii lucis oriuntur.

« Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius 109.0078B| quaerebatis David, ut regnaret super vos. Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus, » etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David prompto ac devoto animo conveniat, nisi quod doctores sancti, qui patris lucerna dicuntur, lumine fidei et scientiae plenissimi, in universis gentibus nomen Domini praedicant et exhortantur, quatenus, spreta idolorum cultura, et relicto errore confusionis cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, qui vere manufortis et desiderabilis est, qui « desideratus cunctis gentibus (Agg. II), » esse a propheta describitur, 109.0078C| sine mora festinent venire, et sub ejus imperio perpetuo studeant permanere? Nam et Joab, quem Abner dolo loquens et percutiens in inguine, interfecit, non alium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fideles subvertere satagit, et per libidinis noxiae contagionem interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem pater interpretatur. Omnium enim iniquorum diabolus caput. Unde et Salvator talibus in Evangelio dicit: « Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. VIII). » Ab hac ergo percussione David noster immunis est, quia « Deus neminem tentat (Jac. I). Ipse autem intentator malorum est, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire (I Tim. II). Per 109.0078D| invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem terrarum (Sap. II). » Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum per significationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, et fidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens ait: « Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu. Quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus 109.0079A| loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Praevenit enim ira Dei super illos usque in finem (I Thess. II).

Quod autem David se excusans de nece insontis dixit: « Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus, nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. » Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super caput enim Joab, id est, super principes et super sacerdotes ipsius populi, et super omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae, atque conventum malignantium veniet iniquitas impiorum, 109.0079B| « ut requiratur ab eis omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae (Matth. XXIII). » Nec deficiat de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id est, variis desideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae tales totam spem suam ponunt, ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id est, variis erroribus maculati, instabilitatem haeresis ac mundani luxus sequentes, « Qui juxta desideria cordis sui coacervabunt sibi magistros, prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertent. » Ibi etiam non deficiet cadens gladio, et indigens pane, quia cum pane illo qui de coelo descendit semper egent, et non refici ab eo merentur, futurae ultionis gladium non evadent.

CAPUT IV. Quod Rechab et Banaias Isboseth, filium Saul, interfecerunt.

« Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Baanae, ingressi sunt ferventi die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum. Et ostiaria domums. domus, purgans triticum, obdormivit. Assumentes spicas tritici, latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine, » et reliqua. (Ex Hebraeo.) Duo viri isti principes erant super expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner, ut Hebraei tradunt, consiliati sunt cum Miphiboseth, ut una interficerent Isboseth, et eumdem Miphiboseth constituerent regem, et ejusdem consilii delatorem eumdem Miphiboseth exstitisse; 109.0079D| et idcirco hic idem Miphiboseth subintroducitur hoc modo.

(CAP. IV.) « Erat autem Jonathae, filio Saul, filius debilis pedibus. Quinquennis vero fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrael, » etc. Videntes vero Baana et Rachab a Miphiboseth suum proditum consilium esse, timore perterriti fuga lapsi sunt in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud intelligendum est, quando inde reversi domum Isboseth ferventi die ingressi sunt, assumentes spicas tritici et percutientes eum in inguine. Spicas tritici quasi causa primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur. 109.0080A| (Ex Gregorio.) Mystice autem ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini insidiatores admittit: quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, ad mentis aditum, mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeponi cordis foribus debet: quem 109.0080B| negligentiae somnus non opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui, custode femina, hostilibus gladiis nudatur: Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est, quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota namque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.

CAPUT V. Quod universae tribus Israel et senes de Israel venerunt ad David in Hebron, qui triginta annorum regnare incipiens quadraginta annos regnando complevit. De eo quod David contra Jebusaeum dimicans cepit arcem civitatis, quam appellavit civitatem David. De uxoribus et concubinis David, quas habuit in Jerusalem, et filiis, et filiabus ejus. De pugna David contra Philisthaeos.

(CAP. V.) « Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus, etc. » Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat, nisi conventum omnium gentium ad Christum, quae illi quasi blandiendo dicunt: « Ecce nos os tuum et caro tua sumus, » cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in Virginis utero suscepit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt, eique servire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit: « Reminiscentur et convertentur ad Dominum universae fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI). » « Venerunt 109.0080D| quoque et senes de Israel ad regem in Hebron, » cum prophetae et apostoli una fide, et pari devotione ad mediatorem nostrum concurrunt. De quibus scriptum est. « Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham (Psal. XLVI). » Et alibi: « In conspectu senum suorum gloriabitur (Psal. CVI). »

« Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset; et quadraginta annis regnavit. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus. In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam, » et caetera. (Ex Hebraeo.) Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. 109.0081A| Dicunt enim quia David sex mensibus Absalon filium suum fugerit: merito eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo, devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quod Dominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regni praedicare, cujus regnum, regnum sempiternum, et 109.0081B| potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quater denis constat, plenitudinem temporum et rerum perfectionem significat.

« Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Jerusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae. Dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: Non egredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion. Haec est autem civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas et abstulisset claudos et caecos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David. 109.0081C| Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo, » etc. Haec Josephus ille narrat: « Exsurgens David cum omnibus venit in Jerosolymam Jubusaeis habitantibus civitatem, qui erant ex genere Chananaeorum, et claudentibus ei portas, et caecos aspectu, et claudos omnesque leprosos ad derisionem regis constituentibus super murum, et dicentibus: quia prohiberent eum caeci ingredi civitatem. Quae tamen agebant despicientes eum proxima munitione murorum. Iratus rex Jerosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari, ut eam caperet, quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsis et aliis, si qui 109.0081D| forte haberent adversus eum resistendi conatum, inferiorem civitatem magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit honores et munera promittendo rex pronus ad opus bellicum milites provocare, ut quicunque per subjectos colles in arcem conscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris promissi retributione tardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos, et ascendens in cacumine clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem, eam Jerosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. » 109.0082A| Mystice autem David Jebusaeum habitatorem terrae de Jerusalem ejiciens significat Redemptorem nostrum contrarias potestates de cordibus fidelium expellere, sic ibidem suam mansionem constituere. Jebusaeus enim interpretatur calcatus; Jerusalem, visio pacis: non solum enim Dominus noster per mysterium crucis omnem principatum diaboli destruendo sibimet tropaeum gloriae acquisivit, imo fidelibus suis super omnem virtutem diaboli potestatem tribuit. Unde in Evangelio discipulis suis ait: « Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). » Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant animam David, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, 109.0082B| quia cum Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est, speculationis, et visio pacis ipsa tunc vocabitur, atque de ea tunc recte per Psalmistam dicetur: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. »

« Cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel. Accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron, natique sunt David et alii filii et filiae, » etc. Sed fortasse quis dicat: 109.0082C| Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has rex Christus et horrescat et damnet? Respondeo: Hoc per figuram fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio junguntur. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo se manere gloriantur; sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur.

109.0082D| « Audierunt vero Philisthiim, quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, ascendit in praesidium. Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim, et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. Venit ergo David in Baal Pharasim, et percussit eos ibi. Et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius Baal Pharasim. Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri ejus. » (Ex Hebraeo.) 109.0083A| Tulit ea David, et igni jussit exuri, sicut liber Paralipomenon declarat, ita dicens: « Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri (I Par. XIV). »

« Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum illorum, et venies ad eos ex adverso pirorum. » (Ex Hebraeo.) In Hebraeo non pirorum, sed flentium legitur. Ex adverso itaque flentium eum venire jubet, hoc est, ex adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola eorum erant, in quibus confidebant. Quae idola idcirco flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et eos qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Flentium itaque eorum idola ob blasphemiam hic sermo divinus vocat, sicut alibi vocatur idolum Moab, contaminatio Moab.

109.0083B| « Et cum audieris sonitum gradientis in acumine flentium, etc. » Hoc est, cum audieris a potestatibus angelicis eorum idola, in quibus omnis eorum fortitudo est, conteri et conculcari. Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. In eorum namque idolis Dominus judicia fecit, sicut et in diis Aegyptiorum.

CAPUT VI. De eo quod David arcam adducens, ob casum contrarium, id est, percussionem Ozae Levitae, divertit eam ad domum Obededom, indeque eam transtulit in domum suam. Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, partitus est cibum universae multitudini Israel. Quod David saltans coram arca Domini a Michol filia Saul irrisus est.

109.0083C| (CAP. VI.) « Congregavit autem rursum omnes electos Israel, triginta millia ut adduceret arcam Dei, imponentes eam in plaustrum novum. Postquam autem venerunt ad arcam Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei, et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam: et percussit eum super temeritate. Qui mortuus est ibi juxta arcam Dei, » etc. (Ex Beda.) In historia beati regis et prophetae David, qui arcam Dei adduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. Quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjux, quae 109.0083D| eamdem humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est, quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. Verum, juxta allegoriam, David Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere; sed, causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps, quod multum delectaverat explevit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium 109.0084A| filiis Israel, suae videlicet genti praedicavit; « sed caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). » Sed ut haec enucleatius pateant, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel, triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam in Israel instituit: non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians. « Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX). » Qui triginta millia fuisse referuntur, id est, fidei operis et spei firmitate perfecti. Tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent; Decem propter Decalogum legis ad opera; Mille propter sui perfectionem ad spem vitae 109.0084B| aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, si triginta, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantes insinuent. Viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicent. Quo utroque stipatos exercitu Dominus, arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus 109.0084C| inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa: quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides et ante incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, et Abraham patrem fidei, et Moysen legislatorem significat. Qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exempla credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel 109.0084D| coram Domino diversis musicorum generibus; quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis omnes invitat dicens: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII); alii dando per Spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam sanationum, » etc. (I Cor. XII) Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: « Quia permundabit aream suam (Matth. III). » Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, 109.0085A| mox a Domino percussus occubuit. Quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat; dum legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.

« Et tenuit, inquit, eam, quoniam calcitrabant boves. » Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: quia « nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV). » Et de quibus Jacobus ad Paulum: « Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes hi 109.0085B| aemulatores sunt legis (Act. XXI). » Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom Gethaei: quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachon, quae gentium fidem, domum gratiae, praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet, « quia illorum delicto salus contigit gentibus (Rom. XI). » Obededom namque, qui interpretatur serviens homo, homo est utique de quo Dominus ad Patrem. « Constitues, inquit, me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII): » ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem promittens, 109.0085C| ait: « Eripies me de contradictionibus populi (Ibid.). » Nomen quoque urbis congruit. Geth enim interpretatur torcular: significans crucem, in qua « vitis vera (Joan. XV) » calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicit: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI), » Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses, quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum 109.0085D| in filios (Luc. I).

« Boves et arietes immolans. » Hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae incarnationis, et passionis exemplum, eatenus Judaeis non creditum, palam manifestans. Hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum, quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest. Quin etiam e speculis David humiliatum despicit, quia credentibus in 109.0086A| mundi fine Judaeis, erunt nonnulli, qui Christum tantum professione, sed opere sequentur Antichristum. Quibus merito congruit, quod eadem Michol, quae ob figurandam instabilitatem carnalium, aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia Christo fide tenus serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitavere, sunt anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant: nihilominus arca Domini suum locum ingreditur.

« Ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David. » Id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam (Act. XIII). Offert David holocausta et pacifica coram Domino, id est, fidem, devotionemque 109.0086B| Ecclesiae commendat Patri Christus, « qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis, » qui in exemplum David fideles humilesque benedicens salutaris mysterii pascit alimentis.

« Partitus singulis collyridam panis unam, » illius utique, qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo.

« Et assaturam bubulae carnis unam, » illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus, et igne passionis assatus est, dicens: « Exaruit, velut testa, virtus mea (Psal. XXI). »

« Et similam frixam oleo: » carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis causas uberrimam delectationibus crucis [ Al. Ob humanae salutis uberrimam dilectionem crucis, etc.] 109.0086C| sartagine tostam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur: quia « unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater omnium (Ephes. IV). » Aliter haec munera fideles accipiunt: quando « unus panis, et unum corpus multi sumus (I Cor. X) » in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt; nec non et fructus operum bonorum misericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat; quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae mortis exspectant. (Ex Gregorio.) Saepe quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel facta, vel 109.0086D| dicta meliorum. Sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca significat. Quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid namque est mens justi, nisi arca testamenti quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur? Quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola delectatione permovetur. Sed in hoc quod dispensatione 109.0087A| agitur, inclinatio ipsa fortitudinis casus putatur imperitis.

Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo, quasi adjuvans, manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit: quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes, proferunt. Dumque vim vel condescensionis, vel altitudinis nesciunt, audaciter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, 109.0087B| nisi motus ejus fortitudinem, erroris lapsum putare? Sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat; quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur: quod videlicet robustus Domini interpretatur. Quia praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta, velut infirma, judicarent.

« Ingressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, » etc. Quod David dum arcam Domini Jerusalem saltando reduceret, a Michol, filia Saul, uxore sua irrisus est, intueri libet quanta virtutum munera David ipse perceperat, 109.0087C| atque in his omnibus quam fortem se humilitate servabat. Quem enim non extolleret, ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis pluribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis, uno lapide Goliath sternere, a rege proposita extinctis Allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere? Et tamen cum arcam Dei Jerusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, adjunctus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, se quoque sub Domino, et exaequando minimis, 109.0087D| et abjecte exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur, ignoro. Ego David saltantem plus stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regii generis insana, cum humilitatem despiceret dicens: « Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, 109.0088A| quasi si nudetur unus de scurris: » protinus audivit: « Ludam ante Dominum, qui elegit me potius, quam patrem tuum. » Ac paulo post: « Ludam et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis. » Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coram Domino ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli, qui de semetipsis humilia sentiunt, qui in honoribus positi nihil se esse, nisi pulverem favillamque perpendunt, sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, dejectos se exhibendo contemnunt, sed tamen apud 109.0088B| se introrsus, quasi ex ipso merito ostensae utilitatis, intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat dicens: « Ludam et vilior fiam. » Et quia per hoc, quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: « Eroque humilis in oculis meis. » Ac si aperte dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem moverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat? et tamen in semetipso cervicem cordis 109.0088C| valida despectionis calce deprimebat dicens: « Eroque humilis in oculis meis. »

CAPUT VII. Quod David Deo domum aedificare volens, a propheta Nathan Domini sermone prohibitus est, eo quod filius ejus hoc completurus esset, Dei providentia disponente.

(CAP. VII.) « Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Factum est autem in nocte illa, ecce sermo Domini 109.0088D| ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, » etc. Quod Propheta interrogatus a rege respondit: « Omne, quod est in corde tuo, vade, fac; » et postea a Domino admonitus eadem prohibuit quae ante concessit, patet profecto, quod prophetiae spiritus prophetarum mentes non semper irradiat, quia, sicut de Spiritu sancto scriptum est: « ubi vult, spirat (Joan. III). » Hinc est enim quod Elisaeus cum 109.0089A| mulierem flentem cerneret causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dixit: « Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV). » Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut et accipientes spiritum, inveniant quod de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis. Quod autem David prohibitus est domum Dei aedificare, quia vir sanguinum esset, innuitur moraliter quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere. Ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis 109.0089B| non succumbat, quatenus in tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat. Et superjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Quoad antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit cum dicit: « Non tu aedificabis mihi templum: quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat, qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Templum Dei quippe nos sumus, quia ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante qui ait: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). » Sed vir sanguinum templum Dei aedificare 109.0089C| prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritualiter proximorum mentes erubescat.

« Per cuncta, inquit loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel. » Haec loca, per quae se transisse Dominus dicit, intelligenda sunt Sylo, Galgalo et Nobe, et caetera loca, ubi tabernaculum et arca Domini collocata sunt.

« Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? » Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores fuerunt sanguinum. Filius tamen tuus cui non instabunt 109.0089D| bella hostium et qui non erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum.

« Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges. » Et post pauca: « Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum, qui sunt in terra. » « Feci, inquit, tibi Dominus nomen grande, » id est, sicut feci Abraham, Isaac, et Jacob, et Moysi, et Josue quorum nomina famosissima sunt in terra.

« Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo. » Hoc in loco tempus Salomonis sermo describit divinus, quo filii Israel pacem essent habituri per circuitum, et non essent 109.0090A| affligendi et opprimendi, sicut tempore Judicum fuerant oppressi et afflicti.

« Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, » et caetera. Virgam virorum gladium vocat inimicorum. Plagae vero filiorum hominum sunt incommoditates corporum humanorum, quibus pro peccatis suis a Domino merito homines flagellantur. Haec secundum historiam dicta, ita sentiri possunt. Caeterum quid secundum allegoriam insinuent, altius perscrutandum est. (Ex Augustino.) Cum ergo regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Domino domum: templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est 109.0090B| verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus remandasset cuiquam in populo suo ut sibi faceret domum cedrinam:

« Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris; et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum qui sunt super terram. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum; et non sollicitus erit ultra et non apponet filius iniquitatis humiliare eum 109.0090C| sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel; et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum ejus. Hic aedificabit domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et cum venerit iniquitas ejus, redarguam illum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam non amovebo ab eo, sicut movi a quibusdam, quos amovi a facie mea. Et fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram 109.0090D| me: et thronus ejus erit erectus in aeternum. » Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Attendit enim quod dictum est: « Hic aedificabit mihi domum: » quoniam Salomon templum illud nobile struxit; et non attendit quod dicit: « Fidelis erit domus ejus et regnum ejus usque in aeternum coram me. » Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum et non audeat existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonis domum eum futuram non potuisse praescire. Non 109.0091A| hinc debemus amplius ambigere, cum in Christo Domino nostro, « qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I), » jam viderimus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus sicut inanes Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legant, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe pacificus est Latine. Et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit. Sed eadem sua persona per umbram futura praenuntiabat, etiam ipse Christum 109.0091B| Dominum non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, cum Scriptura sancta etiam de rebus gestis prophetans, quodammodo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagesimus, primus titulo nominis ejus inscriptus est, in quo tam multa dicuntur quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt: ut evidenter appareat quod in illo qualiscunque adumbrata sit: in isto autem ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur ut alia taceam: « Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis 109.0091C| terrae: » quod in Christo videmus implexi. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante, coepit agnosci a discipulis, qui non solum magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David, regnare Salomon coepit (quod nulli regum illorum contigit), nisi ut huic quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: « Et erit, cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. » Quomodo ergo propter id quod sequitur, « Hic aedificabit mihi domum, » iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: 109.0091D| « Cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te: » alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Christus Jesus veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: « Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). » Benedictio Domini quippe in semine David, non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in 109.0092A| aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur, « Fiat, fiat, » sicut in psalmo octogesimo octavo scriptum in fine est: « Benedictus, inquit, Dominus in aeturnum. Fiat, fiat, » Illius enim spei est confirmatio, verbi hujus iteratio. Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regum libro: « Et locutus es pro domo servi tui in longinquum. » Ideo autem post paululum ait: « Nunc incipe, et benedic domum servi tui usque in aeternum, etc. » Quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies ejus duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque domus Dei. Domus enim David propter genus David; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei, de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum 109.0092B| populus cum Deo, et in Deo suo, et Deus cum populo, et in populo suo: ita ut Deus sit implens populum suum et populus plenus Deo suo, « Et Deus erit omnia in omnibus (II Cor. XV). » Ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum secundum Septuaginta in verbis Nathan dictum sit: « Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi: » postea dictum est verbis David: « Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti autem servo tuo, dicens: Domum aedificabo tibi. » Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deo, ut bene vivamus, opitulando; quia « nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant aedificantes eam (Psal. CXXVI). » Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per 109.0092C| Nathan locutus est Deus, dicens:

« Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum; et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. » Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. Ante quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum. Pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Cui suspicioni vigilanter occursum est, cum posteaquam dictum est: « Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum: » continuo subjunctum est: « Sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. » 109.0092D| Judices namque prius quam reges ibi esse coeperunt, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est, hostis alienigena per intervalla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis fuerunt (Jud. III). Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione promissa esse credantur: multo minus itaque cujuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit; nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita 109.0093A| non fuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum, nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur, in matre Jerusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel. Hoc enim nomen interpretatur videns Deum. Cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda.

« Ingressus est itaque rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me huc usque? Sed et hoc parum est visum in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo 109.0093B| servi tui in longinquum. Ista est enim lex Adam, Domine Deus. » (Ex Hebraeo.) Ista est lex Adam, Domine Deus, hoc est, lex hominis est, Domine Deus, ut tibi in simplicitate cordis, et puritate serviat, et tu facias ei juxta misericordiam tuam, sicut mihi dignatus es facere servo tuo. Sequitur:

« Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec. » Propter verbum tuum, quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob, fecisti omnia haec mihi servo tuo. Quod dicit, « secundum cor tuum » intelligitur, secundum misericordiam tuam.

« Quia non est similis tui, neque enim est Deus 109.0093C| extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris. » Non est, inquit, Deus similis tui, qui fecerit magnalia quae audivimus auribus nostris.

« A facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et Deum ejus. » Hebraeus habet: Gentibus et diis earum. Et est sensus: A facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, de manu scilicet Aegyptiorum, quos in mari Rubro peremisti; et de diis eorum, in quibus judicia fecisti.

« Quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. Propter hoc invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione, » etc. Aurem ejus Dominus per prophetam revelaverat, se illi domum aedificaturum: idcirco David invenisse se dicit cor suum, id 109.0093D| est, invenit audaciam in corde suo, ut oraret eum oratione hac.

CAPUT VIII. De pugna David contra Philisthaeos, et quod Moabitas percutiens mensus est funiculo, coaequans terrae. Necnon quod Syros percussit in valle Salinarum, et de filiis David sacerdotibus.

(CAP. VIII.) « Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, » etc. Frenum tributi quinque erant civitates Philisthinorum: quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant, quas eis tulit David, et humiliavit eos, fecitque sibi tributarios. Unde et in Paralipomenon legitur: « Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos; 109.0094A| et tulit Geth et filias ejus de manu eorum (I Par. XVIII). »

« Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos.: unum ad occidendum, et unum ad vivificandum. Factusque est Moab David serviens sub tributo, » etc. Quod scriptum est de David, « Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae, » hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat, ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculo superextenso comprobante, apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et expressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coaequatos eos terrae: quasi adeo essent 109.0094B| evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes, quam terra ea quae nullos haberet homines, possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale illud Evangelii: « Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros (Joan. XXI). » Quomodo enim caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David: « Aquilis velociores, leonibus fortiores (II Reg. I). » Cui simillimum est illud et saecularium litterarum: Qui candore nives anteirent, cursibus auras. 109.0094C| (Virg. Aeneid. XII.) Quod autem mensos eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, ex quod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: « Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (Psal. LXXVII). » Significat autem quod tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. « Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum. » Et hoc allegorice dictum significans, quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis. Quod autem David Moab, 109.0094D| qui interpretatur de patre, et Syriam Damasci et caeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit tributarias esse, mystice significat quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis reddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devote sensum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoenicis eodem vocabulo, quo et Masec ancillae Abraham filius appellatus est; et Damascus interpretatur sanguinis poculum; Syria vero interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinem humanum inexplicabiliter sitiebat, nunc mundata baptismate Christi, sublimis profectu virtutum, 109.0095A| sanguinis ejus poculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea quae tulerat de universis gentibus sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos de universis gentibus convocat ad fidem suam, alios auri loco, hoc est, sensu spirituali praeclaros, alios argenti, hoc est, eloquentiae nitore splendentes, alios vero praedicatione divina sonoros significat Domino, ut in tabernaculo fideliter deservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur.

« Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur, capta Syria in valle Salinarum caesis decem et octo millibus, » et caetera. (Ex Hebraeo.) Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum, 109.0095B| caesis decem et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Soba, erexisse sibi dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet, quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur David non decem et octo millia in valle Salinarum, sed duodecim millia cecidisse, noverit hoc vitio Scriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter tamen David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, Joab vero duodecim millia, sicut in titulo quinquagesimi octavi psalmi scribitur. Quid in percussa a David multitudine in valle Salinarum designatur, nisi quia Redemptor noster sui examinis districtione, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati soporis exstinguit? 109.0095C| Unde et per quemdam sapientem dicitur: « Cor durum male habebit in novissimo, et qui amat periculum, in illo peribit (Eccl. III). »

« Filii autem David sacerdotes erant. »

CAPUT IX. Quantum pietatis exhibuerit David Miphiboseth, filio Jonathae claudo. (CAP. IX.) « Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? Erat autem de domo Saul servus nomine Siba. Quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. Et ait rex: Nunquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam 109.0095D| cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi; Superest filius Jonathan, debilis pedibus. »

Ecce David non oblitus juramenti ac foederis sui, quod cum Jonatha olim pepigerat (I Reg. XX): sed misericordiam, quam patri promiserat, implevit in filio. Quae res et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramenta juxta allegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, nec non et in superioribus commemoratum est Jonathan, qui interpretatur columbae donum, vel Domini donum, typum tenere gratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathan filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, ut Scriptura testatur. Quem David ad se accersiri 109.0096A| jussit, cum praedestinatio et praescientia Dei eum, quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda sermone et actione debilem conspicit, ad divinum ministerium elegit: quia quem mundus per fastum elationis spernit; hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth de ore ignominia. Is ergo cujus loquelam et praesentiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spirituale ministerium in Ecclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam, servum Saul, de stirpe Saul quaesitans, eo revelante, Miphiboseth invenit, nisi quod Redemptor noster electorum numerum discutiendo inter eos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus venit interpretatur. Interrogatus ergo Siba 109.0096B| a rege, Miphiboseth filium Jonathae in domo Machir filii Ammiel in Lodabar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit. Interpretatur enim Machir vendens, vel de infirmitate; Ammiel, populus ejus Deus; Lodabar, ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et ea quae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat (I Cor. I), eos vendibiles mundo et in infirmitate constitutos, reperiendo populo suo dignos, verbo praedicationis ascivit, eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul et servitia Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivam suum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit.

Quia mediatoris nostri gratia, quae secundum 109.0096C| Mariae vocem, « deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I), » et, juxta prophetiam Annae, « suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat (I Reg. II), » contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, et scientia spirituali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit, ut tales sobolem gignant, quae interpretatur Micha. Micha enim quis est iste Latine resonat: quia frequenter in admirationem populi tales veniunt, qui nuper de despectu mundi ablati gloriosi in Ecclesia Dei dono apparebunt.

CAPUT X. De pugna David contra Ammon regem filium Ammon, eo quod dehonestavisset nuntios David missos ad se.

(CAP. X.) « Factum est autem post haec, ut moreretur rex Ammon, et regnaret Ammon filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Ammon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam, » etc. Quando fugit David a facie Achis regis Geht, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam multam, impertiens ei bona (I Reg. XXII). De Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus, et mater, et omnis domus ejus. Inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem, et omnem domum suam. Quod vero dixit 109.0097A| Achis rex Geth: « Hiccine ingredietur domum meam (I Reg. XXI), » abiit inde David, et fugit in speluncam Odollam, etc. Abiit inde, subaudiendum, « de domo Naas, » et inde fugisse illum in speluncam Odollam. Si vero quaeritur cur ad eum, id est, ad Achis David redierit, ante cujus faciem fugerat, intelligendus est iste Achis filius fuisse illius Achis, a quo fugit David. Unde et in sequentibus Achis, cum quo David in praelium contra Saul descendebat, filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc nomen patronymicum, sed a matre sumpsit, quae Maacha vocabatur, et idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod David a se abjecerit. Igitur Ammon rex Ammonitarum David nuntios male tractans, « rasit dimidiam partem barbae eorum, et 109.0097B| « praescidit vestes medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David dicens: Manete Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini, » etc. Quod autem significant, nisi bellum diaboli adversus Ecclesiam? Ammon enim, qui interpretatur dolor eorum, quis melius intelligi potest quam diabolus? Quia Ammonitarum spiritualium, id est, malignorum spirituum, rector videtur esse, populi videlicet moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel coangustare homines desiderat. Radit ergo Ammon barbam dimidiam nuntiorum David, cum antiquus hostis quorumdam praedicatorum verbi Dei sermonem vel conversationem 109.0097C| corrumpendo maculat ac dehonestat. Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta, quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelat. Sed necesse est talibus quos diabolus ita confundit, ut sedeant in Jericho, donec crescant barbae eorum, id est, sint opprobrium et ignominia meliorum, atque efficiantur anathema omnium, donec per studium bonum barbarum species, hoc est, virtutum incrementa in eis nascantur, et digni habeantur praesentia regis sui. Nec credendum est utique, quod David noster milites suos multos esse patiatur, quin hostes suos exercitu congregato superat ac vindicat injuriam suorum, cum non solum adversarios suos nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio 109.0097D| per justam sententiam perpetuis ignibus cruciandos tradet.

(CAP. XI.) « Factum est ergo, vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, » et caetera. (Ex Hebraeo.) In Hebraeo ita legitur: « Eo tempore, quo reges ad bella processerant, misit David Joab, etc. » Hos reges dixit, qui processerunt contra David in pugnam, scilicet regem Roob et Istob et Soba, et Maacha, qui utique reges Syriae fuerunt et pugnare voluerunt: conducti mercede a rege Moab contra David, a quo triumphati esse leguntur.

CAPUT XI. De delicto David quod commiserat in Bethsabee, uxore Uriae Ethaei.

« Cum haec agerentur, accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae. Viditque mulierem se lavantem ex adverso, super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier? Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bersabee, filia Eliam, uxor Uriae Ethaei. Missisque David nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea. Statimque sanctificata est ab immunditia sua: et reversa est domum suam, concepto fetu, » etc. (Ex Isidoro.) Nunc et peccatum David, 109.0098B| quid in prophetia signaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata, satis ostendunt, quod etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manufortis sive desiderabilis. Bersabee interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illius Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae (Cant. IV); et huic puteo septenarii numeri nomen, in Spiritus sancti significatione conjungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (Act. II). Ad quadraginta autem novem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas 109.0098C| commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia. « Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). » Dono itaque spirituali, hoc est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea « fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum (Joan. IV). » Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatio significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia « sine macula et ruga (Ephes. V) » Salvatori primo copuletur. Urias enim interpretatur lux mea Dei; Ethaeus autem abscissus est, sive quia « in veritate non stetit (Joan. II); » sed a luce 109.0098D| sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est; sive quia cadendo, veris viribus perditis, « transfigurat se in angelum lucis (I Cor. XI), » audens Deo dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo. Verumtamen ille « desiderabilis omnibus gentibus (Agg. II), » quasi in solario deambulans, quia « in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII), » adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem: et inchoata cum illa primae conventionis 109.0099A| nis notitia, postea ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum amandus est: qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et poenitentem istum David: qui tam grave in se vulnus iniquitatis ex humilitatis confessione sanavit. (Ex Gregorio.) Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri peccata sunt indita, ut cautela sit minorum ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat, de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter 109.0099B| Scriptura sacra eodem verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine propositum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit; sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit; et ne ad desperationem corruamus, fovet. Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus moveatur, cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen 109.0099C| assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondeamus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt; sed tamen quo ceciderint, non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam subire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quia simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam 109.0099D| corruentes ex aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigant, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit. Et dum plus percutit, inde eum quem acceperat amittit; atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est virtus, nisi medicamentum? 109.0100A| Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in arcem virtutum et salutis statum percutit, ut servet; ut qui humilitatem curantis fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum quia in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat. Et si jam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter 109.0100B| interficiet: quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus serviat. Ad erudiendum enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit. Sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta ne revelationis magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est (II Cor. XII). Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Potest autem et aliter secundum mysticos sensus haec eadem res accipi, si qua eam puro 109.0100C| intellectu rimare voluerit. Cujus autem David in solarium deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: « In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII)? » Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quid vero Urias nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur lux mei Dei. Judaicus populus quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjungit: quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter 109.0100D| loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc Judaico populo extraneam demonstravit sibique conjunxit, quia se per illam praedicare declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare: quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat; et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam 109.0101A| non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi adhibendo ministerium sacrificii carnalis, intelligit. Hunc tamen Uriam etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: « Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit (Joan. V). » Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur, dum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium unde 109.0101B| damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sed rursum per mysterium quid David sacratius? Quid Uria infidelius invenitur, quoniam et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii, sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in ministerio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.

CAPUT XII. Consilium Joab ducis, dicentis ad David: Adesto victoriae belli, ne postmodum ascribatur victoria mihi, sed potius tibi. Quod David perficiens, Ammonitas contrivit, ac super eos ferrata carpenta circumegit

109.0101C| Postquam enim Nathan propheta increpaverat regem super malo, quod fecerat, [CAP. XII] « Dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixit Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris, » etc. (Ex Gregorio.) Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum toleravit? Sed procul dubio Dominus delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse homo in se poenitens punit, aut Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur. Si enim David audire post confessionem meruit: « Dominus transtulit peccatum tuum, » et tamen multis post cruciatibus afflictus, 109.0101D| ac fugiens reatum culpae quam perpetraverat exsolvit, sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum Dominus resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere: quas in eis perpetuo non vult videri.

« Et consolatus est David uxorem suam Bersabee. Ingressusque ad eam dormivit cum ea. Quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus, » etc. Et vocavit, 109.0102A| inquit, nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. (Ex Hebraeo.) In Hebraeo ita legitur: « Et vocavit nomen ejus Ididam, id est, dilectus Domini, propter Dominum. » Dilectus Domini propter Dominum dicitur, propter suam scilicet misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatur, cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat manzerem esse.

« Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam; misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabath; et capienda est Urbs aquarum, » etc. Notandum quod in Hebraeo quando cum adjectione nominum ponitur Rabbath, sicut est « Rabbath filiorum Ammon; » tunc Rabbath scribitur; quando 109.0102B| vero sine adjectione nominum non Rabbath, sed Rabba scribitur.

« Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. » Hinc Josephus: « Porro, inquit, Joab Ammonitas obsessione fortiter affligebat aquam eis auferens, et rerum caeterarum ubertatem, multumque eos cogebat cibi et potus inopia laborare. Ex modico namque puteo bibebant omnes. Et licet esset illis forte auxilium, ne tamen deficerent non eo largius utebantur. Quo facto, scripsit ad David, haec significans: rogans eum ut veniret ad civitatem quatenus victoriam ejus nomini designaret. Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath. 109.0102C| Cumque dimicasset, cepit eam; et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David, » etc. In Paralipomenon quoque ita scriptum est: « Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus; et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema (I Par. XX). » (Ex Hebraeo.) Melchom quippe non nomen proprium est regis, sed Mechom interpretatur rex eorum. Rex eorum vocatur, ut Hebraei volunt, idolum illorum, quod hic vocatur Melchom; cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse dicitur David secundum legem; et fecisse inde sibi diadema, quod hic positum super caput ejus dicitur.

109.0102D| « Sed et praedam civitatis asportavit multam valde. Populumque ejus, adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta; divisitque cultris, et transduxit in typo laterum. Sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon, » etc. Hinc Verba Dierum ita narrant: « Manubias quoque urbis plurimas tulit. Populum autem qui erat in ea, eduxit; et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon; et reversus est cum omni populo in Jerusalem (I Par. XX). » Serravit enim eos ferratis carpentis, et divisit cultris, sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. Victoria autem haec David in 109.0103A| Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quid significat, nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum contra mundi potentes scutum fidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem Christum solum modo defertur, quia ipsi omnis potestas et potentia regni ascribitur: « Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et velle et perficere (Phil. II); et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu (II Cor. II). » Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et sibimet diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona 109.0103B| veri David intelligitur, quam conventus populi catholici, quae caput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit, et digne conversans decenter coronat? Omnis enim sanctorum labor et certamen atque victoria ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est « cui omne genu coelestium et terrestrium atque infernorum flectitur, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II). » Rabbath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, cujus meminit et Jeremias propheta (Jer. XLIX). Interpretatur ergo Rabbath multi. Et Salvator in Evangelio dicit: « Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). »

CAPUT XIII. Incestus Ammon quem cum sorore sua Thamar commisit, quem Absalon frater ejus ob hoc occidit.

(CAP. XIII.) « Factum est autem post haec, ut Absalon filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Ammon filius David, et deperiret propter eam valde, » etc. Incestum ergo quod Ammon, David major filius, in sorore sua Thamar confecit, et parricidium, quod Absalon in Ammon fratre suo perpetravit, quid spiritaliter significare possit non invenio, nisi forte moraliter nos tale factum moneat, quod semper caute et prudenter agamus, ne forte dominentur in nobis vitia, et princeps peccati, qui falsam pacem periclitantibus spondet, ne nos imparatos inveniat atque ex improviso trucidet. 109.0103D| Absalon ergo Pater pacis, sive Patris pax, interpretatur; Ammon donans, et Thamar amaritudo, Latine pronuntiatur. Qui enim membra sua donat libidini, et semetipsum tradit servire iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostentet, et prospera provenire pro talibus factis falso promittat. Necesse est enim cito ad poenitentiam post commissum scelus redeamus, ne forte diabolus, si adhuc ebrietati inservierimus, et in luxum hujus saeculi resolvemur, per obtemperantes sibi malignos spiritus in necem nostram conspiret ac morti perpetuae tradat.

« Porro Absalon fugiens, abiit ad Tolmai, filium 109.0104A| Ammiud, regem Gessur, » etc. (Ex Hebraeo.) Tolmai pater fuit Maacha matris Absalon, quam dicunt Hebraei a David in praelio captam, et caesarie et unguibus praescisis, secundum legem eam uxorem sibi David sociasse (Deut. XXI), et ex ea generasse Thamar et Absalon.

« Cessavit itaque David rex persequi Absalon. » In Hebraeo legitur: « Cessavit itaque rex exire post Absalon. » Voluisse idem David exire perhibetur, ut reduceret Absalon; sed pertractans in corde suo quod quotiens eum videret, totiens dolorem mortis Ammon ei ad memoriam reduceret, idcirco cessasse dicitur exire post Absalon, subauditur, ut eum ad propria revocaret. Quod vero ait, « eo quod consolatus esset super Ammon interitu, » intelligendum est 109.0104B| quia postquam voluit exire post Absalon ut reduceret eum, et videretur ab eo, coepit consolari super mortem Ammon. Quandiu enim putabatur idem Absalon reduci, ut videretur ab eo, semper mors Ammon filii sui animo ejus occurrebat. Sive aliter consolatus fuisse super Ammon interitu dicitur, eo quod noverat eum flagitiosum et dignum morte, meritoque periisse.

CAPUT XIV. Quod Joab per Thecuitem mulierem regem cum Absalon pacificare studuit.

(CAP. XIV.) « Intelligens autem Joab, filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad Absalon, » etc. Cor regis versum esse ad Absalon vidisse dicitur, eo quod viderit eum idem Joab pro Absalon suspirare, 109.0104C| et in eo intellexit, quod cor ejus versum esset ad Absalon.

« Misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem. » Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur autem ab Hebraeis vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae.

« Quae respondit: Heu! mulier vidua ego sum. Mortuus est enim vir meus, et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversus se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset, et percussit alter alterum, et interfecit eum. Et ecce universa cognatio adversus ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum » etc. In veritate autem, ut Hebraei tradunt, haec mulier vidua duos filios habuit, qui rixati sunt in agro super haereditatem 109.0104D| patris sui, et alter ab altero interemptus; seipsam tamen eadem vidua in persona David posuit, et duos filios suos in persona Ammon et Absalon. Cognationem vero quae consurrexit adversus filium suum, in persona caeterorum filiorum David.

« Dixitque mulier Thecuites ad regem: In me, Domine mi rex, sit iniquitas, et in domo patris mei, rex autem et thronus ejus sit innocens, » etc. Ac si diceret: Pro eo quod alter filius meus consurrexit adversus alterum, in me sit iniquitas, si tamen aliqua esse debet; in te autem, o rex David, nulla sit iniquitas, quia absque culpa es in eo quod illi duo fratres inter se conflixerunt. Et sicut ego absque culpa sum, pro eo quod duo filii mei consurrexerunt 109.0105A| adversum se, et interfectus est alter ab altero, ita et tu absque culpa es, pro eo quod Absalom Ammon dignum morte interfecit.

« Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficient filium meum. » Recordatio hic pro juramento posita est. Ac si diceret: Recordetur rex promissionis suae, imo juramenti quo mihi per Dominum Deum suum pollicitus est, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum.

« Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Et locutus est rex verbum istud, ut peccet et non reducat ejectum suum? » etc. Ex hoc loco demonstratur illud quod 109.0105B| paulo superius dictum est: « Cessavit David rex ire post Absalom, » id est, cessavit, ut non exiretur ab aliquo, et reduceretur Absalom. Inde ait mulier: « Et locutus est rex verbum istud, ut peccet et non reducat ejectum suum. » Quod vero ait: « Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? » populum Dei vocat eumdem Absalom, sive eos qui cum illo ierant, qui quasi captivi et ejecti erant, eo quod non reducerentur ad haereditatem Dei, ne forte coacti diis alienis in terra aliena servirent. Nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne pereat penitus, quia abjectus est. Ac si diceret: Deus peccatores, qui a diabolo captivi detinentur, ut ad se convertantur, vocat. Et tu, qui eum imitari debes, cur non eo modo agis?

CAPUT XV. De conjuratione Absalom contra David.

(CAP. XV.) « Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron, etc. » Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore, quo Saul Nobe civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit (I Reg. XXII). Et idcirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellit, et propter eum tot sacerdotum caedes factae fuerint. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur: Post quatuor; non: post quadraginta annos. In veracioribus vero codicibus, et in Hebraica veritate, 109.0105D| non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si quis vero contentiosus eosdem quatuor annos astruere voluerit, ab eo tempore quo Absalom Ammon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit: « Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron, » perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet, cum utique Absalom, interfecto Ammon, in Gessur apud Tolmai regem tribus annis, et in Jerusalem, inde revocatus non viso patre, duobus moratus fuerit annis, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem praeparaverit. Votum namque se vovisse mentiendo dixit, id est orationem facturum in loco, quo requiescunt Abraham, Isaac, et Jacob. « Venit 109.0106A| autem Sadoch et universi levitae cum eo portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. » Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar sacerdote consuleretur, quo versus David ire deberet. Ascendisse autem Abiathar dicitur: id est, orasse. Et quia oraculum divinum non ei responsum est, idcirco in subsequentibus dixit David ut reportaretur arca Dei in urbem.

CAPUT XVI. Sequitur de conspiratione Absalom.

(CAP. XVI.) « Et ait rex: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite, ut maledicat, » sed tantum maledicat. Abisai solus dixerat: « Vadam, et amputabo 109.0106B| caput ejus; » et David ad Abisai et ad Joab respondit dicens: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? » Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? « Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit? » Subauditur, quare sic fecerit, non Dominus, sed Semei. Semei, qui maledixit David, ipse est (ut Hebraei dicunt) Nabaath, pater Jeroboam, qui filius Gemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Gemini fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde et idem Semei ad David: « Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph (II Reg. XIX). » « Cum autem venisset Chusai Arachites, ami cus David, ad Absalom, locutus est ad eum: Salve, 109.0106C| rex, salve, rex. Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum. » In Hebraeo legitur: « Haec, inquit, misericordia tua ad amicum tuum; » non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Et est sensus: Misericordia est aut dici debet, quod David amicum tuum dimisisti, et cum eo non isti?

CAPUT XVII. Sequitur ut supra.

(CAP. XVII.) « Dixit Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte, et irruens super eum, quippe qui lassus est resolutis pedibus, percutiam eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum, et reducam universum 109.0106D| populum, quomodo omnes reverti solent. » Scilicet sicut reverti solent hi qui, amisso in praelio rege, revertuntur, sicut universus populus Israel revertetur ad te.

« Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom; et fortissimus quique, cujus res est quasi leonis, pavore solvetur. » In Hebraeo ita habetur: « Et fortissimus ipse cujus cor est quasi leonis pavore solvetur; » quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod et sequentia declarant:

« Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, 109.0107A| et robustos omnes qui cum eo sunt. Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel. Abiit ancilla, et nuntiavit eis; et illi profecti sunt. » Haec ancilla, quasi lavandi gratia, cum pannis ad fontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur. Puer autem, qui rem indicavit Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse. David autem venit in castra, quae Manaim Hebraice leguntur: in quo loco obviam fuerunt angeli Dei Jacob, sicut in Genesi scribitur: « Et vocavit Jacob nomen loci Manaim, id est castra (Gen. XXXII). » Haec vero, juxta Hebraei sensum, secundum historiam dicta sufficiant.

Caeterum autem secundum allegoriam considerari oportet quid illud significet quod parricida filius Absalom patrem insequitur. Primo pater ejus declinans 109.0107B| fugit ante faciem ejus, securus de victoria, quia sciebat impium perire, quem etiam flevit ille magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi scriptum est de populo Jerusalem, Domino dicente: « Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isai. I). » Filius ergo ejus impius tropice accipi potest Judaicus populus, qui eum tradidit. Absalom autem (sicut ante jam dictum est) intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum possit intelligi patris pax, qui patrem bello est persecutus? Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando patiendo eam deserens, 109.0107C| in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom Judam proditorem accipiunt, quem tanta et admiranda patientia Christus pertulit, tanquam ejus cogitationes ignoraret, cum adhibuit in convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit. Quod denique in ipsa traditione et osculum accepit, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit; Achitophel igitur, qui recedens a David, ad Absalom transmigravit, haereticos significat, qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem. Interpretatur autem Achitophel frater meus cadens; Gilonites 109.0107D| vero, transmigravit, contra quos Propheta increpans dicit: « In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem, sicut passer (Psal. X), etc. » Et merito tales laqueo doli atque malitiae suae vitam propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagebant, sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena, vitae David insidiatus est. Unde scriptum est: « Qui fodit foveam, incidit in eam (Eccli. XXVII). » Et: « In insidiis suis capientur iniqui. » Chusai vero Arachites, antiquus amicus David, significat credentes ex gentibus, qui licet cum Absalom aliquando visi sunt, tamen pravis ejus operibus non communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam consentientes, 109.0108A| sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops; Arachites, longitudo mea. Hinc quoque in Propheta scriptum est: « Vertit Aethiops pellem suam (Jer. XIII). » Et in Psalmo: « Aethiopia, inquit, festinet manus ejus dare Deo (Psal. LXVII). » Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit. Quod autem concubinas David, quas ipse ad custodiendam domum dimisit, stuprando corrupit, significat quod apostata angelus quosdam, qui videntur regere et custodire populum Dei, haeretica pravitate seducendo decipit. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet. Ipsae quoque in viduitate viventes clausae sunt usque ad diem mortis suae. Quia cum haeretici, a via veritatis oberrantes, 109.0108B| denuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est, separati erunt, a consortio ejus alieni. Ille tamen, « qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V), » non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi. Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compunctus sancto desiderio de imis ad summa vehi supernae contemplationis penna sustinet, sanctorum praecedentium patrum gesta ante mentis oculos ponat, atque in eorum se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat; vel donorum praecedentium consolatione restinguat; 109.0108C| vel etiam imitatione (ut dictum est) patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut (sicut proposuimus) exemplis evidentioribus approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat, quisquis verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat, quem cum Semei tot conviciis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: « Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat. Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? » Et paulo post: « Dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione 109.0108D| hac die hodierna. » Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bersabeae scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit, quod audivit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, qua rum interventu, Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur. Quod autem Jonathas, qui interpretatur 109.0109A| columbae donum, et Achimaas, qui interpretatur frater meus quis, qui ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum, « Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, et sic res latuit, » non sine mysterio esse credendum est. Quid significant isti duo juvenes, Jonathan videlicet et Achimaas, nisi eos qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum ascripti sunt? qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel deorsum, cum luctum et despectum in hoc mundo appetunt 109.0109B| habere, propter coelestis regni desiderium. « Declinant ergo concito gradu fugientes in domo cujusdam viri in Bahurim (qui locus interpretatur electus, sive juvenis ), cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum, qui erant in vestibulo, » cum poenitentiae se humiliter subjiciunt, quae cunctis necessaria est in hoc tempore, ante finem scilicet praesentis vitae. « Et expandit « mulier velamen super os putei, » cum Ecclesia precum assiduitate delicta juventutis et ignorantiae suorum filiorum abscondere certat. « Quasi siccans ptisanas, » cum carnis lasciviam per continentiae rigorem stringit. « Et sic res latet, » transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem 109.0109C| corporis omnia delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti liberantur.

« Cumque venisset David in castra Madian, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Amiel de Lodabar, et Berzelai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum et hordeum, et farinam polentam et fabam, et lentem, frixum cicer, et mel, et butyrum, oves et pingues vitulos, dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum. Suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto, etc. » Iste Sobi filius fuit Naas regis, cum quo pugnavit Saul. Ipse etiam Naas fecit misericordiam cum David, quando fugiebat a facie Saul. Quo mortuo, dixit David: « Faciam misericordiam cum Ammon, sicut 109.0109D| fecit pater ejus mecum (II Reg. X). » Interempto vero a David Ammon, qui ei in decalvandis servis suis injuriam fecerat, constitutus est ab eodem David in loco fratris iste Sobi, quia ad David legitur cum caeteris venisse, et stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, et caetera, quae sequuntur ei obtulisse.

CAPUT XVIII. De pugna servorum David contra Israel et nece Absalom, quem mortuum plangebat David.

(CAP. XVIII.) « Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim. Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa viginti millium. Fuit autem ibi praelium dispersum 109.0110A| super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello, etc. » Saltum hunc, qui plures consumpsisse quam gladius vorasse legitur, bestias ferocissimas, quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quam a gladio vorati fuerint.

« Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui, et illo suspenso inter coelum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit, etc. » Quid significat, quod Absalom, mulo fugiens, in quercu per caesariem capitis suspensus est, nisi quod Judaei stultitiae carnalis sensus incumbentes, propter 109.0110B| superstitiositatem Pharisaicam legem corrumpentes, per ipsam, quam ad correctionem vitae acceperant, mortis occasionem habuerunt? Unde et Salvator in Evangelio dixit ad eos: « Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem meum. Moyses enim, in quem vos confiditis, ille vos accusat (Joan. V). » Joab ergo in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus hostis superbiam, avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici populi immisit, quae illis maxime causa perditionis erant. Superbi fuerunt, qui in contemptum Dei idola fabricaverunt. Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis praeponebant. Perfidi vero et invidi fuerunt, quod non solum dictis legis et prophetarum repugnabant, sed etiam ipsius Salvatoris praesentiam spernebant, 109.0110C| et beneficiis ejus ingrati exstiterant. Hinc in passione sua blasphema voce ad Pilatum dicebant: « Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX); » et: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Ibid.). » Absalom quoque post interitum, in foveam grandem missus est, cum iniquus quisque post obitum carnis in lacum inferni mergetur. Super quem acervus lapidum congeritur, cum duritia mentis suae illi approbatur. David ergo exstinctum Absalom ploravit, cum interitum populi Judaici Dominus flevit, sicut in Evangelio legitur: quia « videns civitatem Jerusalem, flevit super illam (Luc. XIX), » cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem crucis in eruditione ejus et cura salutis suae permanserit.

CAPUT XIX. De adventu Miphiboseth in occursum regis, et de reditu totius Israel ad David; et conspiratione Seba filii Bochri contra David.

(CAP. XIX.) « Venitque universus populus coram rege; Israel autem fugit in tabernacula sua, etc. » Universus populus, qui coram rege venisse legitur, hi sunt qui cum David permanserant. Quod vero ait: « Israel fugit in tabernacula sua, » hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellione rebelles exstiterant. « Miphiboseth quoque filius Jonathan descendit in occursum regis illotis pedibus. » Et notandum quod in Hebraeo non illotis, sed, inflexis legitur pedibus Fecerat namque sibi idem Miphiboseth (ut Hebraei tradunt) ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus 109.0111A| solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.

« Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum est, quod locutus sum. Tu et Siba, dividite possessiones, etc. » In Hebraeo ita legitur: « Dixi, tu et Siba, dividite agrum. » Pro eo quod in hoc loco David immemor fuit amicitiae et foederis, imo juramenti, quod habuit cum Jonathan, et tamen crudele dedit judicium, dicens: « Tu et Siba, dividite agrum, » idcirco Roboam et Jeroboam diviserunt ejus regnum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, et interpretatur os verecundum. In Paralipomenon vero (I Par. VIII) idem Miphiboseth Meribaal legitur, et interpretatur, litigans cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo, fuisse dicitur, 109.0111B| eo quod David reduxisset cum pace. Et quod ait idem Miphiboseth regi: « Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex in domum meam pacifice, » non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Deum murmuranti, eo quod David Dominus in pace reduxisset.

« Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Jerusalem? Est autem servus tuus Chamaan, etc. » In Hebraeo: « Ecce servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex. » Chamaam interpretatur suspirans. Quandiu cum patre permansit, suspirans vocatus est. Postquam vero in doctrinam David regis transiit, non Chamaam, sed Chanaon (quod interpretatur 109.0111C| fidelis ) appellatus est. Sermo dicitur in veteri proverbio: « Qui interrogant, interrogent in Abela, et sic proficient (II Reg. XX). » In Hebraeo non habetur proverbio. Iste sermo, sermo legis est, in qua jubetur a Domino per Moysen (Deut. XX) ut quando ingressuri essent terram Chanaan, et gentes deleturi, primum pacem offerant. Et si pax ab eis reciperetur, pacem recipientes tributarii eorum efficerentur. Et si pacem non reciperent, tunc a filiis Israel delerentur. Idcirco exclamasse mulier sapiens de civitate fertur: « Nonne ego sum, quae respondeo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem? » Quare praecipitas haereditatem Domini? Ac si diceret: Cur vis destruere civitatem hanc, antequam pacem interrogando offeras, sicut in lege jubetur? Cur etiam 109.0111D| non eamdem legem in nobis Israelitis servas, quae in alienis olim servata est? Reditus itaque Israelitici populi ad David post interfectionem Absalom, non nisi reditum prioris populi ad Christum post interitum pravorum magistrorum significat. Siba ergo filius Bochri, qui populum seducendo a David avertebat, quem melius quam errorem significat, qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur, et a veritatis auditu populum subvertebat? Interpretatur autem Siba secta, a secando, non a sectando. Bochri autem interpretatur, primogenitus meus. Israel ergo de quo scriptum est: « Filius meus primogenitus Israel, quem eduxi de Aegypto (Exod. XX), » Sibam, id est, errorem secutus, se sequestrabat a domo David, 109.0112A| hoc est, ab Ecclesia semetipsum separabat, cum ejus conventum exsecrando spernebat. Hic ergo postquam per mulieris sapientis suggestionem, hoc est, spiritalis doctrinae eruditionem caput Siba absciderat, hoc est, diabolum a corde suo abjecerat, mox ad David revertitur, cum Christum Filium Dei corde credulo veneratur.

CAPUT XX. De eo quod Joab Amasam dolo interfecit.

(CAP. XX.) « Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater, et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab. Qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, et mortuus est, nec secundum vulnus apposuit, etc. » 109.0112B| Quid est, quod Joab Amasae mentum dextera manu tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi? Dextera namque mentum tenere est, quasi ex benignitatibus blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit qui latenter ex malitia percutit.

CAPUT XXI. De fame trium annorum quae contigerat in Israel ob interfectionem Gabaonitarum, quos Saul quasi zelo interfecit, in cujus recompensatione stirps deleta est. --Bella quatuor David contra Philistaeos, ubi reperti sunt viri statura proceri, in quibus unus eorum senos digitos habuit in manibus sive in pedibus.

(CAP. XXI.) « Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter. Et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul 109.0112C| et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas, etc. » Filii Saul, qui cum Doeg Idumaeo dum adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderunt, hi sunt: Armoni et Miphiboseth, quos peperit ei Respha, filia Aia, et quinque filii Michol filiae Saul, quos genuerat Adrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi. Quaeritur, cur filii Michol dicantur, cum non Michol, sed ejus soror Merab uxor fuerit Adrieli filio Berzellai? Quod ita solvitur: Merab quippe eos naturaliter genuit, et Michol uxor David, quae et Aegla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit: et sibi in filios adoptavit; idcirco ejus filii dicuntur. « Filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Juda, » dicens, Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse, 109.0112D| et filiis Israel et Juda praedam eorum injuste abstulisse (Jos. IX); idcirco eos perimere jubet, quasi pro zelo Israel et Juda. Hujus ultionis causa in Gabaonitas Achimelech sacerdos exstitit. Historia haec, quae famem factam in Israel propter Gabaonitas occisos figuraliter narrat, significat sterilitatem bonorum operum in plebibus propter negligentiam doctorum, qui non procurant pastum verbi Domini impendere subditis, dum inserviunt cupiditatibus terrenis. Unde et, secundum Prophetam, « Non famem, nec sitim aquae patiuntur, sed famem et sitim audiendi verbum Domini (Amos VIII). » Necantur ergo Gabaonitae, cum studium certae conversationis, et restauratio poenitentiae post lapsum ab incautis per haere 109.0113A| ticos sive per malignos subtrahitur spiritus. Gabaon enim collis moeroris interpretatur. Et bene Gabaonitae interfecti dicuntur, cum desidiosi quique post perpetrata scelera vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt: « Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio justa est (Rom. III). » « Sed Respha, » quae interpretatur neostraton, sive cursus, « filia Achia, » qui interpretatur frater ejus, « tollens cilicium substravit sibi super petram, donec stillaret aqua super eos de coelo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem; » cum pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens, rigore jejunii atque instantiae precum incumbit, donec misericordiam Dei impetret super eos de coelo, compescens videlicet pravos homines nec non et malignos 109.0113B| spiritus pravis suggestionibus eorum vitam ulterius corrumpere.

« Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi ejus cum eo, et pugnabant. Deficiente autem David, Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus hasta trecentas incias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philistaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Non egredieris nobiscum ad bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistaeos. Tunc percussit Sobochai de Husathi Saph de stirpe Arapha. Tertium quoque fuit bellum in Gob, contra Philistaeos: in quo percussit 109.0113C| Adeodatus filius Saltus, Polymitarius, Bethleemites, Goliat Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium, etc. » Hebraeus ergo de Adeodato ita exponit, dicens: Gob enim interpretatur lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regnum. Filius saltus, quia de saltu, ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethleemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem (Ruth. I). Et quia panis causa Ruth Booz nota est (Ruth. II) Et propterea idem locus domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David sequentia declarant, ubi 109.0113D| ait: « Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth; et ceciderunt in manu David et servorum ejus. » Judaei quoque hanc Arapham matrem gigantem, Orpham nurum Noemi esse arbitrantur. Notandum autem quod Josephus historiographus Judaeorum, ubi istius loci in libro Antiquitatum septimo meminit, in duobus praeliis contra Palaestinos peractis concordat cum Scriptura Regum. De tertio vero praelio ita dicit: « Post hanc vero compressionem Palaestini denuo pugnaverunt; super quos exercitum mittente David, vir fortis apparuit Ephan cognatus ejus. Nam contra singulos fortissimos Palaestinorum solus pugnando peremit eos, et alios convertit in fugam, quorum etiam multi in praelio ceciderunt. » Utrum autem 109.0114A| ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.

« Quartum bellum fuit in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti et quatuor, et erat de genere Arapha, blasphemavit Israel. Percussit autem eum Jonathan, filius Samaa, fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus, etc. » Quid autem quatuor bella ista David et servorum ejus contra Palaestinos significant, nisi bellum Christi, quod omni tempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra spiritales nequitias incessanter agit? Licet enim fastus mundanus, vel protervitas malignorum spirituum se erigat 109.0114B| contra Ecclesiam Christi, omnis tamen principatus adversariorum vero David, hoc est, Rege Christo imperante, ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes adversarii vincuntur, prosternuntur atque ad nihilum rediguntur. Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit: « Vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos (Psal. LIX). »

CAPUT XXII. Canticum David, quod cantavit Domino in die qua liberavit eum de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul.

(CAP. XXII.) « Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, 109.0114C| et de manu Saul, et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. Deus Dominus fortis meus: sperabo in eum, etc. » Quaeritur autem cur solus decimus septimus psalmus ex libris Regum reperiatur conscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus reperitur, qui regnum illius significat, ubi adversarium non habemus. Titulus enim ejus est: « In die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul. » Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos; unde et illud persecutori, quem voce mactavit et in suum corpus trajiciens aliquo modo manducavit, intonuit de coelo: « Saule, Saule, quid me 109.0114D| persequeris (Act. IX)? » Quando autem eripitur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa « novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV), » ut perveniatur ad regnum Dei. « Dominus, inquit, petra mea, et robur meum. » Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae, sed quatuor divisionibus subjacebit. Nam primo ordine Propheta loquitur, gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. « Circumdederunt me gemitus mortis. » Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, posteaquam misertus ei medicinam sanctae incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de orbis universitate 109.0115A| collegit. « Deus qui accinxit me virtute. » Tertio, in rore misericordiae vox Christi Salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus ejus potestasque describitur. « Vivit Dominus, et benedictus Deus meus. » Quarto, iterum Ecclesiae catholicae dicta proferuntur, et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.

CAPUT XXIII. De catalogo virorum fortium David, et de insignibus actibus eorum.

(CAP. XXIII.) « Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai, etc. » Cur autem verba novissima, nisi quia ultimam confessionem laudis significant, quam superato hoste, et peracta victoria mortis, laudem sancti in aeternum Deo cantabunt?

109.0115B| « Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob egregius psaltes Israel. » Nobilis videlicet Psalmista, qui propheta luculentissime de Christo Filio Dei, et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit.

« Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum justus, etc. » Spiritus enim Domini, qui est Spiritus sanctus, et sermo Domini, qui est Filius Dei, ea quae Propheta vaticinaverat per gratiam suam veraciter proferre donaverat.

« Dominator in timore Dei, sicut lux aurorae, oriente sole mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. » Qui enim in timore 109.0115C| Dei dominationem in subditos exercet, lucis opera per solem justitiae illuminata profert, nec in eis aliquid remanebit obscurum, sed imbre coelestis gratiae irrigatus, germina virtutum in carne vivens fructificat.

« Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. » Hinc idem Propheta in psalmis dicit, quod « Beatus vir, qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet, et omnia, quaecunque fecerit, prosperabuntur (Psal. I). »

109.0115D| « Praevaricatores autem, quasi spinae, evellentur universi: quae non tolluntur manibus, et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum, etc. » Hinc in Evangelio scriptum est: « Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, VII). » Et item: « Filius hominis, inquit, mittet angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII). » Ille scilicet quasi tangens spinas, « armabitur ferro et ligneo lanceato, » qui communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam iniquitatum pondere premitur, 109.0116A| et jaculis peccatorum suorum confoditur, ejusque opera aeternis gehennae ignibus digna ad nihilum redigentur.

Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitatem perficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis nequaquam attingunt. Inde est, quod scriptum est ibi: « Usque ad tres primos non pervenit. » « Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII)? » Igitur quod dicitur de principe fortium David (cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur (I Par. XI), et fuisse filius Achamom commemoratur): « Ipse est tenerrimus ligni vermiculus, » virtus simul bellica et modesta 109.0116B| viri designatur civilitas, quia videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et cavernosum [ Al., vel cariosum] reddit, unde et terendo ligna teredonis nomen habet: sic ille affabilis omnibus domi et quietus atque humilis videbatur, at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat. Sed hunc principem fortium, Hebraeus ipsum suspicatur esse David; de quo ita scriptum est: « Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. »

Dixi enim in his verbis expressam esse sapientiam David; humilitatem et fortitudinem; hoc est, sapientiam 109.0116C| in sapientissimo, in exemplo vermiculi humilitatem, in interfectione octingentorum fortitudinem ejus maximam.

« Post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahothites inter tres fortes qui erant cum David, quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philistaeos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio, etc. Et post hunc Semma, filius Age de Arari, et congregati sunt Philisthiim in statione. Erat quippe ager plenus lente. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, stetit ille in medio agri, percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam, etc. » De istis ergo fortibus Josephus hoc loco ita narrat: « Primus itaque 109.0116D| omnium erat Eusebius filius Achineae, qui aciem hostium frequenter irrumpens, nequaquam pugnando cessavit, donec ex eis nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodi, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic aliquando Israelitis formidantibus Palaestinorum exercitum, et ob hoc fugientibus, solus restitit irruens super hostes, occidit eorum multos, ita ut sanguine occisorum gladius ejus haereret in dextera. Et cum Israelitae Palaestinos viderent in fugam esse conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos; et mirabilis ac famosissima victoria tunc pervenit, cum Eleazar tantos interfecisset hostes, eosque Israelitae persequerentur, et sumerent spolia peremptorum. Tertius autem fuit filius Heli, nomine Semeias. 109.0117A| Et hic enim in Palaestinorum certaminibus, dum in locum qui dicitur Maxilla aciem posuissent, et rursus Hebraei eorum metuentes exercitum refugerent, solus eorum aciem exercitumque portavit. Quorum alios quidem prostravit: alios autem non ferentes ejus vim et fortitudinem persecutus est conversos in fugam. »

« Nec non et ante descenderant tres, qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philisthiim erant posita in valle gigantum, et Daviderat in praesidio. » Hinc Josephus: « Haec, inquit, opera manuum tuarum ac praeliorum tres isti demonstraverunt; quo tempore cum rex esset in Jerosolymis, Palaestinorum ad bellandum supervenit exercitus. Tunc David 109.0117B| in arcem civitatis ascendit, sicut praediximus, ut de bello consuleret Dominum. Castra vero inimicorum erant in valle fixa, usque ad civitatem Bethlehem, quae ab Jerosolymis procul est stadiis viginti. David itaque sociis ait: Bonam aquam habemus in regione mea, et praecipue laudabat eam quae erat juxta puteum in porta. Mirabatur si esset qui ex eo poculum ei praeberet, quod magis optaret quam si quis ei magnam pecuniam ad tempus afferret. Et haec cum audissent isti tres viri, mox occurrentes, et per medium hostium iter facientes venerunt ad Bethlehem, et haurientes aquam, denuo ad regem per eorum castra reversi sunt, ita ut Palaestini eorum fiduciam et magnanimitatem obstupescentes, quia sic pauci eos contemnerent, a migratione cessarent. » Tres istos 109.0117C| scilicet, qui aquam de Bethlehem afferebant, illos tres voluit intelligi, qui supra nominati sunt, hoc est Jesbaam filium Achamoni, quem ille nuncupat Eusebium filium Achimae, et Eleazarum filium Achai, quem dicit esse filium Dodi, atque Semmaa filium Age, quem nuncupat Semegem filium Heli. Sed Hebraeus ille, cujus in plurimis locis istius libri sensum exposui, tres istos arbitratus est fuisse Abisai filium Sarviae, et Subbochai, Usathiten, et Jonathan filium Semma fratris David, qui supra commemorati sunt in praeliis Philistinorum, cujus sensui favere mihi videtur Scriptura, quae ita concludit narrationem de praedictis tribus viris aquam David afferentibus:

« Abisai quoque, frater Joab, filius Sarviae, princeps 109.0117D| erat de tribus istis; ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit nominatus in tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. » Hinc apparet quod Abisai princeps erat, et nominatus inter tres sequentes. Sed usque ad tres primos, qui supra nominati sunt, non pervenit, hoc est, Jesbaam, Eleazarum et Semma, quorum actus fortissimos supra narravit. Quod autem David oblatam sibi aquam bibere noluit, sed Domino eam libavit, exemplum praebuit militibus suis fortitudinis et constantiae. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, quo suo exemplo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis exspectare 109.0118A| et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam, quae est Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed lavacrum ex latere Christi fluens: hoc est, non aquarum sitiebat David elementum, sed sanguinem Christi. Unde non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum; illud sacrificium, in quo est remissio peccatorum; illum sitire fontem aeternum, qui non periculis quaeritur alienis, sed pericula aliena deleret. Cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi 109.0118B| abscidere debeat etiam concessa, ut se reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse. Lex recte Veteris Testamenti alienam uxorem concupiscere prohibet, a rege vero fortia juberi militibus vel desiderari aquam non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David concupiscentiae mucrone transfixus alienam conjugem et appetivit et abstulit: cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam, quam desideraverat, illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse 109.0118C| reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: « Libavit eam Domino. » In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam, quia aquam concupisset, expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus etiam a licitis abstinebat.

« Et Banaias filius Joadae viri fortissimi magnorum operum de Capsahel. » Notandum autem quod, juxta Hebraeum praedictum, in Hebraeo non habetur magnorum operum, sed magister operum. Capsahel interpretatur congregatio Dei. Magister enim erat de congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui 109.0118D| interpretantur occidentes et vivificantes. « Ipse percussit duos leones Moab. » Quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat (I Par. XI). Viri ergo fortissimi isti fuerunt in regno Moab: unde Ariel vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretantur praelia Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis, superatos interfecit. Quod autem dicitur de Banaia: « Et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae in diebus nivis, » quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggestu fuerit coaequata. Quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque 109.0119A| conclusus grandi rugitu clamaret: accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum veniret Banaias, resiluit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus percussit, et interfecit leonem. Nix itaque nunc innocentiae nitor et gratiae, nunc hiemis et frigus charitatis intelligi potest. Quod autem legimus in Regnorum libris, Banaiam quemdam de fortibus Israel descendisse in cisternam, et percussisse leonem in tempore nivis, indifferenter puto in locis illis positam nivem. Quia et Christi gratia, quae in hoc mundo resplenduit, et frigus charitatis Dei, quo infrixerunt homines, nivis nomine potuit Scriptura sacra significari: Banaiam vero figuraliter intelligimus Salvatorem, qui, juxta vim nominis sui, ipse aedificator Dominus interpretatur, 109.0119B| de quo Propheta vaticinaverat, quia per eum aedificanda Ecclesia esset, dicens: « Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CLXIV). » Itemque: « Dominus aedificavit Sion (Psal. CI). » Quod verbum in factura Evae, quae Ecclesiae typum habuit, Scriptura propria significatione posuit, dicens: « Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem (Gen. II). » Et Paulus construi eam videns ait: « Dei aedificatio estis (I Cor. III). » Nec praetereundum quod Hebraeus ille leonem hunc, quem Banaias interfecit, Joab intelligi oportere putat, qui in medio cisternae, id est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est (III Reg. II). Ergo altare cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternae munditiam affert, ita etiam nihilominus haec cisterna, id 109.0119C| est sanctuarium Domini, peccata expiabat. « In diebus nivis, » quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae: « Lavabis me, » quod impletum est in medio cisternae, « et super nivem dealbabor (Psal. L), » quod impletum est in eo quod ait: « diebus nivis. » De eo autem, quod subsequenter narratur: « Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, » virum istum Semei, filium Gera esse arbitratur, qui maledixit David. Sciendum quod idem Semei de Bavicim fuerit, id est, electis. Ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii Deum blasphemantis, quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo, opera imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem, « Dignum spectaculo: » spectabatur 109.0119D| etiam, ut, si regrederetur Jerusalem, interficeretur. « Habentem in manu hastam, » id est, legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Jerusalem, idcirco in eum a Banaia in virga, id est, in rectitudine justitiae descensum est, et hasta, quam jam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est.

« Haec fecit Banaias, filius Joadae, et ipse nominatur inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores, verumtamen usque ad tres non pervenerat. » Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter tres robustos, id est, Abisai et Sibachai et Jonathan, quippe qui viribus eis aequiparari posset. 109.0120A| Hi etiam tres erant super triginta. Et ne quem moveat, quod in summa non triginta, sed triginta septem legantur; triginta enim et septem sunt hoc modo. Septem videlicet fortiores hi sunt: David, qui appellatur Adeodatus, Abisai, Sibachai, Jonathan, Eleazar, Semma filius Age de Arari, et Banaias. Ecce septem. Triginta autem hi sunt: Asael Eleanam, Semma, Sarath, Elichaeles, Ira, Abiezer, Mobonnai, Selmon, Maarai, Eled, Itai, Banaian, Eufronites, Abdas, Abialbon, Azmavet, Eliaba, Semma de Arari, Aiam, Elipheleth, Eliam, Esrai, Farai, Giga, Albani, Seleth, Naarai, Ira, Iareb, Uria Ethaeus. Ideo ergo Uria Ethaeus ultimus ponitur propter id quod sequitur.

CAPUT XXIV. De offensa David qua offendit Dominum in dinumeratione Israel, et de plaga ob hoc in Israel directa. -- Quod David placabat Dominum offerendo holocausta in area Areuna Jebusaei.

(CAP. XXIV). « Et addidit furor Domini irasci contra Israel, » Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus; in praelio vero qui noluit resistere David in pereundo Uria, haec nondum ultio divina facta fuerat. Idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio mortis ejus in praelio monstraretur.

« Commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee. Et numerate populum, 109.0120C| ut sciam numerum ejus, etc. » Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis, etiam viri boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentino elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? Quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex ex ipsorum animadversione corripuit peccantes, rex quorum causa peccavit. Sed quia ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae ipse etiam suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore 109.0120D| prostravit.

Certe verum est, quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia certiores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus « aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II): » nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum, quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo dissimulantur vel judicari nequeunt, ejus (procul dubio) 109.0121A| judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est merito, si quidquid prioris est toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendare. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeant justitiae inordinatae defensiones, dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contigit ut in aliqua actione reprehendat.

Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Has vires nostras veraciter examinare negligimus, et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati 109.0121B| sunt districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Signa haec mala sunt, quae a subditis saepe in praelatis, saepe a praelatis in subditis committuntur, quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones judicant; et si ipsos regimen tenere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subjectus est hoc, cum praelatus fuerit, faciat quod dudum fieri subditus arguebat, et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicavit, 109.0121C| erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda, aestimatione singularis sapientiae, locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta despiciant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut ejus subditi, etiam cum displicet, magistrum venerentur. Sed hoc solerter intuendum, ne quem mutari conspicis, venerari contemnas.

Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, et sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.

« Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi. Et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Juda 109.0121D| quinquaginta millia pugnatorum. » Notandum autem quod in Paralipomenon legitur, « mille millia centum millia de Israel, et de Juda quadringenta et septuaginta millia (I Par. XXI). » Quod quidem intelligendum est a Joab numeratos esse, sed summam eorum noluisse ostendere David, nisi tantum, quantum in Samuelis libro scribitur

« Percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus, et dixit ad Dominum David: Peccavi valde in hoc facto, sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, etc. » In libro quoque Exodi ita scriptum est: « Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, 109.0122A| dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis, qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos, media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, et pauper mihi minuet. Susceptamque pecuniam, quae collata a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum (Exod. XXX). »

« Hoc vero oblitus David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc plaga venit in Israel. Hujus ergo loci mentionem faciens Josephus ita refert, dicens: « Prophetis itaque declarantibus David, quod ei Deus 109.0122B| irasceretur, supplicare coepit, eumque rogare ut propitius esset, et veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad prophetam misit ad eum Dominus, tres supplicii conditiones portantem, ut earum quam probaret eligeret, utrum vellet famem in provincia generari annis septem, an tribus mensibus pugnando vinceretur ab hostibus, an certe morbus et languor accederet tribus diebus Hebraeis. Ille vero in anxietatem hujus electionis omnium rerum pessimarum incurrens, tribulabatur et vehementer animo videbatur esse confusus. Cumque propheta diceret, hoc omnimodo imminere, et responsum velociter exigeret, ut electam ab eo conditionem renuntiaret Deo, cogitans rex quia, si famem eligeret, contra alios hoc facere videretur, quando ipse quidem habens 109.0122C| multa frumenta non pateretur inopiam, reliquis vero esset angustia; item si eligeret trium mensium victoriam hostium, ipse quidem habens circa se viros fortissimos, et custodes, nihil omnino metueret, neci vero ejus exercitus subjaceret; inter haec autem communem potius passionem et regum et subjectorum eligit, in qua timor omnibus est aequalis, dicens: Quia multo melius in Dei magis quam in hostium manus incidere. Haec audiens propheta renuntiabat Domino. Qui morbum et interitum misit in exercitum Hebraeorum. Moriebantur enim non uno modo, et facile languor potuisset agnosci; sed mors quidem in omnibus, multis vero languorum occasionibus, et quae non possent cognosci facile, peribant. Alius enim super alium moriebatur, et 109.0122D| latenter imminens malum velociter ferebat interitum. Alii siquidem perire cum vehementibus doloribus et amaro gemitu animam relinquebant. Alii vero ipsis passionibus marcescebant, ita ut neque curam exhibere corporibus praevalerent, sed pro labore deficerent. Alii autem repentinis tenebris eorum conatus arripientibus suffocati, protinus exspirabant. Alii super mortuos, quos sepeliebant, ipsi quoque moriebantur, imperfectas relinquentes sepulturas. Incipiente itaque pestifero languore eos ab hora matutina perimere, usque ad horam prandii consummata sunt millia septuaginta. Erat autem angelus Domini juxta Arcuna Jebusaei. » In Paralipomenon quoque ita scriptum est: « Porro angelus Domini 109.0123A| stabat juxta aream Ornan Jebusaei, levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter terram et coelum, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem; et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram (I Par. XXI).

« Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Ornan Jebusaei, etc. » Denique Areuna interpretatur area, et Ornan latine resonat lumen nobis. Bene ergo David cum Dominum 109.0123B| pro offensa, qua peccavit, placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornae construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter Divinitas ab homine placari non potest, nisi in area cordis per lumen certae fidei et verae dilectionis altare illi devotae humilitatis constituat, in quo sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat. Quod certe per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex persona Domini: « Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX). » Et idem: « Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » 109.0124A| Area Areuna vel area Ornae, ipsa est videlicet Jerusalem. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta, quod in Paralipomenon ita legitur: « Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos (I Par. XXI). » Intelligendum namque est, boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis aureis emisse.

« Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica, et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. » Hinc quoque Verba Dierum ita narrant: « Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Deum, nimio enim fuerat timore perterritus, 109.0124B| videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Haec est domus Domini, et hoc altare in holocaustum Israel. Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei (Ibid.). » In illo siquidem loco (ut Hebraei autumant) aliquando contigerat Abraham offerre filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium suum, et in holocaustum exhibere, improviso aries apparuit, et altare circumstetit, quem Abraham pro filio, sicut praediximus, immolavit.

IN LIBRUM III.

CAPUT PRIMUM. De senectute David et frigiditate, quem calefaciebat Abisag Sunamitis. 109.0123|

CAP. I). « Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies. Cumque operiretur vestibus non calefiebat. Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus filiis Israel. Et invenerunt Abisag Sunamitem, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam, etc. » David, annos natus septuaginta, 109.0123D| bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis filiis Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem signaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel arte lanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae, non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigail et reliquae uxores et concubinae, quas Scriptura commemorat, omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum grandaevus calescit amplexibus. Abraham vero multo David senior fuit: et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. 109.0124C| Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca jam vetula nunquam refrixit. Taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesivere complexus. Certe Moyses, dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit. Quae est igitur ista Sunamitis uxor, et virgo tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. « Posside sapientiam, posside intelligentiam, ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Ne dereliqueris eam, et apprehendet te; ama illam, et servabit te. Principium sapientiae 109.0124D| posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam. Circumda illam, et exaltabit te. Honora illam, et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum proteget te (Prov. IV). » Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et, crescente sola sapientia, decrescunt caetera. Jejunia, chameuniae, huc illucque descensus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, et perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae, et (ne sermonem longius traham) cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore, minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus 109.0125A| et adhuc solidioris aetatis his duntaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae sanctimonia quoque et orationis ad Dominum frequentia scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adolescentia multa corporis sustinet bella, et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus, suffocetur ut suum non possit explere fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt et in lege Domini meditati sunt die ac nocte (Psal. I), aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metet. Sed ipsius nominis Abisag sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem; interpretatur enim pater meus superfluus, 109.0125B| vel patris mei rugitus. Verbum superflui ambiguum est, sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi, non necessarius, ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, quod maris fluctus resonat, et (ut ita dicam) de pelago veniens fremitus auditur: ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari. Porro Sunamitis, in lingua nostra, coccinea, dicitur, ut significet calere sapientiam, et divina lectione fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa, in Genesi (Gen. XXXVIII), coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, 109.0125C| quod parietem diviserat duos populos ante separantem, Divisoris nomen, id est, Phares, sortitus est. Et Raab meretrix in typo Ecclesiae resticulam mysterium sanguinis continentem, ut, Jericho pereunte, domus ejus salvaretur, appendit (Jos. II). Unde etiam in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: « Hi sunt, qui venerunt de calore domus Rechab (I Par. II). » Et Dominus noster in Evangelio: « Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII)? » Qui discipulorum corde succensus, cogebat eos dicere: « Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? » (Luc. XXIV.)

CAPUT II. De Adonia, qui regnare appeteoat pro David patre suo, qui et Abisag Sunamitem expetebat sibi fieri uxorem; quodque David Salomoni in mandatis dat de adversariis suis.

(CAP. II). « Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites, et quinquaginta viros, qui ante eum currerent, etc. » Quod autem Adonias filius David major in regnum pro patre succedere voluit per fastum superbiae, non per virtutem disciplinae, quid significat nisi quod Judaicus populus, qui quasi major filius videtur esse, cum prior legem susceperit, gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, solum secum Dominum aestimabat regnaturum? Unde et bene nomen Adoniae, qui 109.0126A| dominator Dominus interpretatur, ejus typum expressit qui solum se dominari cum Domino arbitratus est. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est, pacifico nostro (Ephes. I), cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur: de quo merito perfidiae, major filius, id est, prior populus, praecipitatus est. Hic ergo Adonias, Bersabee interveniente, quae interpretatur filia saturitatis, Abisag Sunamitidem corrumpere gestivit; quia Judaicus populus per observantiam caeremoniarum legis, qua saturus et plenissimus erat, veram sapientiam spiritalis sensus, quae David nostro conjuncta est, stuprare volens, non meruit ejus consortium cujus violare appetit immaculatum torum. Quod autem David Salomoni filio suo praecepit de justa 109.0126B| retributione eorum qui sibi solatio fuerunt vel injuste nocuerunt, licet ipse patientissime eos regnans toleraret, quid melius significare potest quam futuram retributionem judicii futuri, in qua impii pro mercede poenam perpetuam, justi autem aeternam beatitudinem percipient? In praesenti quoque tempore patientia Dei saepe bonos tribulari atque angustiari permittit, et e contrario reprobos deliciis temporalibus et prosperitate terrena uti concedit: quibus tamen utrisque per Judicem vivorum et mortuorum praemia certa in futuro restituet, quando « his qui ad dexteram ejus sunt, dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui ad sinistram ejus erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, 109.0126C| in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXIV). »

CAPUT III. Judicium Salomonis de mulieribus quae de infantibus disceptabant.

CAP. III). « Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo. Quarum una ait: Obsecro, mi domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die postquam ego peperi, peperit et haec, et eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte, dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempesta nocte 109.0126D| silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo. Suum autem filium, qui erat mortuus; posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus, quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege, » etc. (Ex Gregorio). Notandum quod postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, mox tentationis aculeo visitando 109.0127A| probat: quia accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, hoc jam se animus habere ex seipso gloriatur. Ut ergo ea firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum, quod ex ipso sit, probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur, qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen, post eamdem sapientiam, meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut gratiam tantae revelationis accepit, certamen turpium mulierum pertulit. Quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, 109.0127B| hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immenso munere exaltatur, etiam tentatione pulsata, quid sit, inveniat. Sic Elias et visitatus desuper sermone coelos aperuit (III Reg. XVIII), et tamen probatus subito infirmus, per deserta fugiens, unam mulierem expavit (III Reg. XIX). Sic Paulus ad tertium coelum ducitur (II Cor. XII), paradisi penetrans secreta considerat, et tamen ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat: legem aliam in membris sustinet (Rom. VII), cujus in rebellione fatigari Spiritus legem dolet. Quod post donationem ergo muneris idcirco Deus hominem probat, quia collato munere sublevat, et, abstracto paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo de terra 109.0127C| funditus labe peccati ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum duodecim, contra aetatis suae mensuram, de intimo humanae naturae judicaret affectu. Unde et admiratus est et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo (I Cor. X): « Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum devenerunt, » quidam Graecorum autumant super Synagogam et Ecclesiam sentiendum, et ad illud tempus caetera referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel quam in gentium populum, 109.0127D| verus Salomon, id est pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices Synagoga et Ecclesia in Scripturis dicantur, nulla dubitatio est. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum. Caeterum si recurramus ad prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generat filios fornicationis et deinde adulteram (Ose. I); et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod secuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit (Ezech. XVI); animadvertamus Christum idcirco venisse ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo, in easdem caulas oves prius morbidas 109.0128A| congregaret. Hae sunt duae virgae quae junguntur in Ezechiel, et de quibus per Zachariam Dominus refert (Zach. II): « Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem. » Mulier quoque illa meretrix in Evangelio (Luc. VII), quae « Jesu pedes lacrymis lavit, crine detersit, et cui peccata omnia dimittuntur, » manifeste significat Ecclesiam de gentibus congregatam. Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum si meretrices dicantur, quarum una Salomonis judicio filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor quomodo meretrix significet Ecclesiam, quae non habet maculam neque rugam (Ephes. V). Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et Simonis 109.0128B| leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium (Matth. XXVI), utique non quia leprosus erat eo tempore quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in catalogo apostolorum publicanus dicitur (Matth. X), non quod permanserit publicanus post apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerat publicanus, ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia (Rom. V). Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: « Ego et mulier haec habitabamus in domo una. » Post resurrectionem enim Domini Salvatoris una de utroque populo congregata est. Et quam eleganter Ecclesia, « peperi, » inquit, « apud eam in cubiculo! » Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperit 109.0128C| in domo Synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico canticorum: « Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. II). » Et iterum equidem non spernentem assumens: « Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me (Cant. VIII)

« Tertia autem die, postquam ego peperi, peperit et haec. » Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: « Mundus ego sum a sanguine justi istius (Matth. XXVII); si centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei (Ibid.); » si eos qui ante passionem, per Philippum, Dominum videre desiderant (Joan. XII): haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: « Pater, 109.0128D| ignosce illis, quid enim faciunt nesciunt (Luc. XXIII). » Unaque die crediderunt tria millia, et alia quinque millia (Act. II). « Eramus simul (Act. IV). Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Ibid.) »

« Nullus quoque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus. » Non blasphemantium Judaeorum, non gentilium idolis servientium. « Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. » Dum legis sequitur observantiam, et gratiam Evangelii jugo Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. « Oppressitque eum dormiens mater sua, » quae non potuit dicere: « Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). »

109.0129A| « Media nocte consurgens tulit filium de latere. » Ecclesiae dormientis. « Et in suo collocavit sinu. » Relege totam Apostoli ad Galatas Epistolam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere festinet Synagoga. Et dicit Apostolus: « Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). » Unum tulit, non ut possideret, sed ut occideret; non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio. Et suum mortuum per legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit. Longum est, si velim per singula currere quomodo per apostolum Paulum et ecclesiasticos viros intellexerit Ecclesia non esse suum filium qui tenebatur in lege, et in luce cognoverit quem in tenebris non videbat. Inde jurgium ortum est praesente rege, altera dicente: « Filius tuus mortuus 109.0129B| est, meus autem vivit, » altera respondente: « Mentiris, filius quippe meus vivit, filius tuus mortuus. Atque in hunc modum contendebant coram rege. »

Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum psalmum septuagesimum primum, qui in Salomonem inscribitur, ubi nulla dubitatio est, quin caetera quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant majestati), simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut in alio loco: « Ubi posuistis Lazarum (Joan. II)? » Et ad mulierem fluentem sanguinem: « Quis me tetigit (Marc. V)? » Gladium postulat, de quo dixerat: « Nolite putare quod venerim pacem mittere super terram; non veni pacem mittere, sed 109.0129C| gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis, domestici ejus (Matth. X). » Et temperat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in legem gratiamque dividere, non quo hoc probet, sed quo ad arguendam calumniam Synagogae hoc velle se dicat: Illa quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum, non ut possideat, sed ut interficiat. Ecclesia, quem scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversarium; ne inter legem divisus et gratiam, Salvatoris mucrone feriatur, unde dicit Apostolus: « Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observetis, 109.0129D| Christus vobis nihil prodest (Galat. V). » Item alio modo. (Ex Gregorio.) Quid in hac sententia melius, per matrum lactantium nomina, nisi doctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona signatur? Nam magistri, nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos, quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi 109.0130A| subditorum vita mortiferam tegant negligentiam. Unde et illa mulier, quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo examine ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittatur. Sed falsa mater eum quem non genuit occidi non metuit: quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim 109.0130B| facibus succensi nolunt aliis vivere, quod se conspiciunt non posse possidere. Unde et illic perversa mulier clamat:

« Nec meus sit, nec istius. » Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat: quia concedunt veracis magistri discipuli ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, sed integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Perque pietatis viscera haec eadem mater vera agnoscitur omnino, quia magisterium in examine charitatis approbatur. Et sola totum recipere meruit, quae quasi totum cessit: quia fideles praepositi pro eo quod ex bonis discipulis suis non 109.0130C| solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant, ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine eorum vitae perfectae retributionis gaudia consequuntur.

CAPUT IV. De potestate Salomonis qua imperabat universis, et de sapientia ejus, de divitiis atque deliciis, et de pace quam habebat in regno suo.--Quod Salomon tria millia parabolarum locutus est, et quod fuerint carmina ejus quinque millia; quodque ipse disseruit de jumentis, volucribus, reptilibus et piscibus.--De aedificio domus Dei, et quod aedificatio tabernaculi unam eamdemque Christi Ecclesiam designet.

(CAP. IV). Enumeratis ergo principibus Salomonis qui in regno ejus variis officiis deputati fuerant, seu 109.0130D| diversis provinciis praeerant, sequitur Scriptura, ita dicens:

« Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna terrae Philisthiim: a flumine usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus. » Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem praefigurabat idem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu usque ad occasum in ditione sua habet, Scriptura teste: « A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, ipsi servient omnes populi, linguae et tribus, offerentes ei munera (Psal. LXXI), » scilicet rectae fidei et bonorum operum. « Reges, inquit, Tharsis et insulae 109.0131A| munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. » Quod autem subditur: « Cunctis diebus vitae ejus, » hoc est, in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper: « ejusque potestas, potestas est aeterna, cujus anni non deficient, et regni ejus non erit finis (Dan. VII, Psal. CI, Luc. I). »

« Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae, et sexaginta chori farinae, decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. » Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis nostri Jesu Christi, qui bene pascitur recta fide et operibus bonis quae illi quotidie offeruntur 109.0131B| ab Ecclesia catholica? « Triginta » ergo « chori similae » possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis, juxta quod in lege Domini scriptum continetur; et « sexaginta chori farinae, » perfectionem bonorum operum: « decem boves pingues, » doctores decalogi; et « viginti boves pascuales, » praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni dilectione Dei et proximi. « Centum arietes, » quos melius significant quam eos qui in grege Domini bene dominantes, simul cum sibi subditis aeternae beatitudinis gloriam consequi festinant? « Venatio quoque diversorum animalium » non inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii, per « spirituales venatores (Jer. XVI) » capiuntur, et in pastum Salvatoris nostri rediguntur.

« Habebat quoque Salomon pacem ex omni parte in circuitu. Habitavit Judas et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis » etc. Isaias quoque de Redemptore ita dicit: « Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX). » Sub cujus defensione verus Judas et verus Israel absque timore ullo habitant cum cordibus erectis ad Deum: caetera terrena despiciunt, nec hostium minas pertimescunt, sed in laudibus Dei jugiter perseverant: delectantes in gratia Dei, et in dulcedine charitatis, quam incessanter 109.0131D| habent ad Deum et ad proximum.

« Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium et duodecim millia equestrium. Nutriebantque eos supradicti regis praefecti. » Quid per quadragenarium numerum nisi tempora legis priscae designantur? Quia et Moyses, illam accepturus, quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV); et populus Israeliticus, qui per eam instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene quoque per quadragenarium sive duodenarium numerum praesepia equorum Salomonis numerantur, quia in utroque populo, legali videlicet 109.0132A| et evangelico, illi quatenus intelligentes fuerunt ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, ut pabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent. « Nutriebantque eos supradicti regis praefecti, » cum unusquisque doctorum sermone rectae fidei, exemplo bonae operationis, satagit pastum illis salubrem conferre. Unde subsequens Scriptura de eis dicit:

« Sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant tempore suo. Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum. » Quia ne quid desit his qui in domo regis manent, totus ordo sanctorum praedicatorum (scribendo scilicet et loquendo) laborat, ut mensa Domini abundet in copia librorum, et decentem pastum inde habeant quique 109.0132B| fidelium.

« Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris. Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum: et erat sapientior cunctis hominibus, » etc. Dedit utique Deus Salomoni nostro sapientiam et prudentiam ultra omnes homines, et omnem creaturam rationabilem. De quo Joannes dicit: « Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. III). » Et alibi Veritas ipsa dicit: « Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit 109.0132C| ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V). » Hinc Paulus ait de ipso Domino Christo: « Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia; sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Col. I). Et ipse caput Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter. Et in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II). » Omnibus ergo veri Salomonis sapientia antecellit, quia multum distat inter eos qui participatione sapientiae 109.0132D| sapientes sunt, et illum qui est fons sapientiae et origo virtutum. Hinc est illud quod sequitur: « Et erat nominatus in universis gentibus per circuitum; » quia nomen ejus praedicatur in universo mundo. « Nec est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV). »

« Locutus est quoque Salomon tria millia parabolarum, et fuerunt carmina ejus quinque millia, etc. » (Ex Isidoro.) Quid enim per tria millia parabolarum, nisi plenitudo fidei in lege, et in Evangeliis et Christo tradita designatur? Quia dum tota multipliciter per allegoriarum sensus sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolarum nuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia per 109.0133A| quinque sensus corporis intelliguntur, quos qui diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi quinque millia Domino carmina canit.

« Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hysopum. » Cedri nomine celsitudo gloriae in electis accipitur. Unde propheta testatur dicens: « Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur (Psal. XCI). » Hysopus autem herba est humilis, saxo haerens, qua signatur humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hysopum disputavit: quia ab alta excellentia gloriae coelestis usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit. Siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut et per David dicitur: « Vox Domini confringentis cedros (Psal. 109.0133B| XXVIII). » A cedro itaque Christus usque ad hysopum disputat, quia ipse superborum corda et humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantia inclinavit, quam etiam usque ad hysopi humilitatem, id est, usque ad crucis stultitiam ac contemptibilem sermonem deduxit fidei. Hinc Paulus ait: « Verbum enim pereuntibus quidem stultitia est: his autem, qui salvi fiunt, id est, nobis virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. » Et post pauca: « Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. »

« Et disseruit Salomon de jumentis, et volucribus, 109.0133C| et reptilibus, et piscibus. » Disserit Salomon noster de singulis speciebus animalium, quia « omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus (Hebr. IV). Ipse enim novit omnes cogitationes hominum, ipse numerat multitudinem stellarum (Psal. CXLVI), ipsi patet abyssus, et infernus non est absconditus coram eo (Psal. CXXXVIII). » Quasi enim disputare ipsius est, cum singulorum rationem nobis proponit, et in Scripturis suis manifestat sacramenta, quae fuerant abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, et calliditatem malignorum spirituum; sicque quod malum est reprobantes, quod bonum est eligamus; et ipsum sectemur semper in invicem et in omnes.

109.0133D| « Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regionibus terrae; et audiebant sapientiam ejus. » Hinc propheta Isaias ait: « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II). » (Ex Beda.) Domus Dei quam aedificavit rex Salomon in Jerusalem, in figuram facta est sanctae universalis Ecclesiae: quae a primo electo usque ad ultimum, qui in fine mundi transiturus 109.0134A| est, quotidie per gratiam regis pacifici, sui videlicet Redemptoris, aedificatur, quae partim adhuc peregrinatur ab illo in terris, partim evasis peregrinandi aerumnis, cum illo jam regnat in coelis, ubi, peracto ultimo judicio, tota est regnatura cum illo. Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in futura vita promittitur, dicente Domino: « Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores: neque enim ultra mori poterunt. Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX). » Ad hanc pertinet ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ipso attestante cum ait: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. 109.0134B| II). . » Quod exponens Evangelista subjunxit: « Hoc autem dicebat de templo corporis sui. » Dixit Apostolus de nobis: « Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? » Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, constat utique quod figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini et membrorum ejus quae nos sumus, templum illud materiale tenuit. Sed ipsius, tanquam lapidis angularis singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati; nostri autem, tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum: hoc est, super ipsum Dominum. Designat eamdem domum Dei spiritualem etiam tabernaculum quondam factum in eremo per Moysen. Verum quia illa domus 109.0134C| in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur, haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis et in civitate Jerusalem; illa ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portata, tandem in terram promissae haereditatis induceretur, haec ut mox in patria ipsa et civitate regia constructa, inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret: potest in illa praesentis Ecclesiae labor et exsilium, in hac futura requies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam et gentibus facta est, possunt in illa principaliter patres Veteris Testamenti et antiquus ille Dei populus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter exprimi. Quamvis aedificium utriusque 109.0134D| domus enucleatius spirituali sensu excussum est ut labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et Ecclesiae primae de Israel electionem, et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostendatur insinuare figuris.

CAPUT V. Quomodo Hiram rex Salomonem in opere templi juverit; quot operarios Salomon in opere templi habuerit, et de quali lapide templum sit factum.

Narrat autem Regum historia (CAP. V), quod Salomon aedificaturus domum Domino, quaesierit auxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, et cum ipso quoque et Salomone, 109.0135A| postquam regno potitus est, pacem habuerit, promptumque mox Salomon ad adjuvandum se in omnibus ejus invenerit animum: ita ut et artifices illi, et ligna et aurum, prout opus habebat, dederit; ob cujus beneficii gratiam Salomon ei, annos singulos, plurimos tritici et olei choros in cibum domui ejus dabat. Nulli autem dubium quod Salomon, qui interpretatur pacificus, et ipso nomine, et serenissimo regni sui statu illum significet, de quo dixit Isaias: « Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX). » Hiram vero, qui Latine dicitur vivens excelse, credentes ex gentibus et vita simul cum fide gloriosos figuraliter exprimit. Neque aliquid prohibet quin Hiram, quia rex erat, regalique potentia Salomonem in aedificio domus Domini juvabat, conversos 109.0135B| ad fidem earum rerum dominos typice denuntiet, quorum ope constat Ecclesiam saepius adjutam ac nobiliter augmentatam, et contra haereticos, schismaticos et paganos principalibus erectam esse decretis. Petiit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia cum veniens in carne Dominus dilectam sibi domum, videlicet Ecclesiam, aedificare disponeret, non de Judaeis tantummodo, verum etiam de gentibus adjutores operis elegit: nam de utroque populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni praecisa de Libano ligna cedrina et abiegna quae in domum Domini ponerentur: quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros, quondam ad saeculum claros, sed securi Dominicae increpationis de monte suae superbiae jam dejectos 109.0135C| et humiliatos; qui ad normam evangelicae veritatis instituti in aedificatione Ecclesiae pro suo quisque merito vel tempore collocarentur.

« Misit etiam artifices. » Quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis jure praeponerentur, Domino gentilitas obtulit, qualis fuit ipsis apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis deinceps doctor suavissimus ac fortissimus martyr Cyprianus, aliique quam plurimi.

« Misit et aurum. » Quod in eadem pene significatione accipitur: quia nimirum viros sapientia et ingenio praeclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus gentilitas a Domino dona exspectat gratiae coelestis, triticum videlicet verbi Dei et oleum charitatis 109.0135D| atque unctionis et illuminationis Spiritus sancti. Convenit autem apte rebus Ecclesiae, quod auxilium operis sancti flagitans, ait ad Hiram Salomon: « Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis. » Servi quippe Hiram qui praecidebant Salomoni cedros de Libano, doctores sunt electi de gentibus, quorum officii est eos qui in hoc mundo rebus et gloria laetabantur, a superbiae fastu corrigendo sternere, atque ad obsequium sui Redemptoris eorum vota transferre, cum quibus videlicet servis erant et servi Salomonis, ac pariter memorato instabant operi; quia primi doctores ex gentibus necesse habebant ipsorum apostolorum, qui a Domino didicerant 109.0136A| eruditionem, verbo fidei institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistri existerent erroris. Idcirco etenim Salomon servos Hiram caedere sibi voluit ligna de Libano, quia doctiores erant servis suis ad caedendum; sed idcirco etiam servos suos simul adesse voluit, ut ostenderent caedentibus cujus mensurae ligna fieri deberent. Cujus rei figura in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum Evangelii, quod a Domino audiere, noverunt. Sed gentiles ab errore conversi atque ad veritatem Evangelii transformati, melius ipsos gentium errores noverant, et quo certius noverunt, eo artificiosius hoc expugnare atque evacuare didicerunt.

« Legitque Salomon operarios de omni Israel. Et erat indictio triginta virorum millia, mittebatque 109.0136B| eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis, etc. » Ubi primo notandum quod non frustra Salomon operarios de omni Israel elegit, neque erat ulla portio populi, de qua non digni tanto opere viri assumerentur. Quia nimirum non de una stirpe Aaron sacerdotes eligendi, sed de omni sunt Ecclesia quaerendi, qui aedificare domum Domini vel exemplo suo vel dicto sufficiant; et ubicunque inventi fuerint, mox in officium doctorum absque ulla personarum acceptione promovendi: talesque cum ad erudiendos infideles, atque in collegium Ecclesiae vocandos ordinantur, quasi ad caedendas in Libano templi materias viri strenui atque electi mittuntur. Et quidem numerus triginta millium, quo iidem lignorum caesores 109.0136C| recensebantur, potest ad eorum figuram apte referri, qui in fide sanctae Trinitatis sunt perfecti: quod doctoribus maxime congruit. Verum quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena millia per menses singulos operi sancto instarent, magis denarii numeri sacramentum perpendere debemus. Dena namque millia virorum de Israel ad caedenda ligna in opus domus Domini mittuntur: quia quicunque doctores atque insipientium eruditores sunt ordinandi, decem praecepta legis per omnia et ipsi observare, et auditoribus suis debent observanda monstrare, sed et praemia in coelis futura, quae denario solent figurari, et ipsi sperare, et auditoribus suis speranda debent semper intimare. Terni autem menses, quorum distantia singulis erat lignorum caesoribus imposita, 109.0136D| perfectionem trium virtutum evangelicarum typice denuntiant: eleemosynae videlicet, orationis et jejunii. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia quae ad dilectionem proximi explendam benevole in fratres operamur. Per orationem omnia quibus per internam compunctionem nostro Conditori conjungimur. Per jejunium omnia quibus nos a contagione vitiorum et illecebris saeculi observamus, ut libera mente, et corpore casto dilectioni valeamus inhaerere semper nostri Conditoris et proximi. Et isti sunt tres menses operariorum templi. Nam quia mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur, recte per illum plenitudo virtutis cujusque spiritualis ostenditur, in qua mens fidelium a 109.0137A| Domino quotidiana illustratione, quasi luna a sole, respicitur.

« Et Adoniram erat super hujuscemodi indictionem, et caetera. » Adoniram quippe, qui Latine dicitur Dominus meus excelsus, quem melius quam ipsum quem nomine imitatur insinuat? Dominum videlicet Salvatorem. Et tunc Adonira operariis templi praeponitur, ut sua provisione rite ordinet, quibus mensibus singuli ad operandum exeant, quibus denuo ad curandam domum suam redeant, cum Dominus et Salvator noster mentes sanctorum praedicatorum sua familiarius illustratione informat ad discernendum, quando oporteat aedificandae Ecclesiae opus inire praedicando, vel alia pietatis officia praestando; et quando rursum conveniat ad suam ipsorum conscientiam 109.0137B| examinandam, quasi ad inspiciendam domum suam reverti, et hanc orationibus ac jejuniis superno inspectore ac visitatore dignam reddere.

« Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus, et caetera. » Latomos dicit lapidum caesores; idem autem lapidum caesores, quod et lignorum caesores figurate designant: hoc est, secundum praedicationes quod mente insipientium dolabro verbi Dei exercent, eosque ab ea, in qua nati sunt, fortitudine ac deformitate transmutare contendunt, ac regulariter institutos unitati fidelium, aedificio videlicet 109.0137C| domus Dei, aptos reddere curant. Quod autem et ligna et lapides in monte caeduntur, et caesa ac praeparata utraque materies ad montem domus Domini transfertur, patet sensus quod omnes in monte superbiae nati sumus. Quia de praevaricatione primi hominis, quam superbia fecit, originem carnis traximus. Quicunque autem gratia Dei praeordinati sumus ad vitam, excidimur catechizando, et sacramenta fidei percipiendo de monte superbiae, et in montem Domini transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum, ad arcem virtutum, quae est in unitate sanctae Ecclesiae, pervenimus. Notandum autem quod iidem operarii ita erant distributi, ut pars in monte lapides caederent, pars item onera portarent. Diversa 109.0137D| namque sunt dona Spiritus, quod quidam dicendi ac protervos arguendi constantiam habent, quidam mitiores ad consolandos pusillanimes, et infirmos sublevandos existunt, quidam utriusque virtutis munere praediti ad opus domus Domini conveniunt, quales fieri voluit eos, quibus loquitur Apostolus, dicens: « Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V). » Praepositi autem qui praeerant singulis operibus, ipsi sunt sacrae conditores Scripturae, quorum magisterio in omnibus erudimur, quomodo mitiores docere et contemptores corripere, quomodo nos invicem onera nostra portare, ut impleamus legem Christi, conveniat (Gal. VI). Recte praefati operarii septuaginta millia, et octoginta 109.0138A| millia esse perhibentur. Septuaginta videlicet propter sabbatismum animarum: septimus enim dies in sabbatum, id est, requiem consecratus est. Octoginta propter spem resurrectionis, quae octava die, id est, post sabbatum in Domino processit, et in nobis quoque octava die simul et octava aetate futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro Paralipomenon tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem respicit (II Par. II). Nam quia in senario numero mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum opera solent figurari. Et quia sacra Scriptura 109.0138B| cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum quod haec septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuere de Israel, sed de proselytis, id est, advenis qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon: « Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel post denumerationem quam denumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia et tria millia sexcenti, fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, etc. (Ibid.). » Proselyti autem vocabantur Graece qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem et consortium populi Dei, accepta circumcisione, transierunt. 109.0138C| Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel illi triginta millia ad praecidendas de Libano cedros missi sunt; de proselytis isti sunt, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores; de gentibus Hiram ipse et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quod aedificanda erat Ecclesia, in aedificatione templi praecessit. Judaei namque, proselyti et gentiles conversi ad veritatem Evangelii unam eamdemque Christi Ecclesiam sive recte vivendo, sive etiam docendo construunt.

« Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos, etc. » Fundamentum templi nullum est 109.0138D| mystice intelligendum, quam illud quod ostendit Apostolus dicens: « Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). » Qui propterea fundamentum domus Domini potest recte vocari; quia, sicut ait Petrus: « Non est aliud sub coelo datum nomen hominibus, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV). » In quod fundamentum lapides grandes et pretiosi tolluntur, cum praecipui factis ac sanctitate viri familiari mentis sanctitate suo adhaerent Conditori, ut quo firmius in illo spem suam ponunt, eo fortius aliorum vitam dirigere (quod est latitudinem parietis portare) sufficiant. Lapides ergo qui in fundamentum templi ad portandum aedificium omne ponebantur, 109.0139A| proprie sunt prophetae et apostoli, qui verbum et sacramenta veritatis sive visibiliter sive invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. Qui bene lapides primo quadrati, ac sic in fundamento poni jubentur. Quadratum namque omne quocunque vertitur, fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimulantur electorum, quae ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrentium rerum adversitate, nec ipsa etiam morte a sui rectitudine possint status inclinari.

« Quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram. » Dolantur namque lapides pretiosi, cum electi quique praecedentium sanctorum instructione et instantia quidquid in se habent noxium et inane relinquunt, atque ante conspectum sui creatoris 109.0139B| insitae sibi justitiae regulam, quasi stabilem quadraturae formam, ostendunt. Dolaverunt autem hos lapides non solum caementarii Salomonis, sed et caementarii Hiram, quia ex utroque populo doctores fuere sanctae Ecclesiae.

« Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum. » Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel dicens: « Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes Giblii et prudentes ejus (Ezech. XXVII). » Pro quo in Hebraeo continetur Gobal sive Gebal, quod interpretatur definiens, sive disterminans: quod vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spirituale, quod ex virtutibus animae construitur, parant: sic etenim solummodo suos auditores fidem et opera justitiae 109.0139C| docere sufficiunt, dum ipsi prius sacris paginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum, certa definitione veritatis didicerint. Nam frustra officium sibi doctoris usurpat, qui discretionem catholicae fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere allos regulam, quam ipsi non didicere, conantur. In aedificanda ergo domo Dei primo sunt ligna et lapides caedendi de monte: quia eos quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus abdicata conversatione priori, eorum in omnibus 109.0139D| vitam moresque inspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus. Addendus est in altum paries operum bonorum, et quasi super impositis sibi invicem ordinibus lapidum ambulandum est ac proficiendum « de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). » Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi et quadrati primi sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audiere salutis. Superpositi autem ordines lapidum sive lignorum sequentes sunt, suo quique tempore sacerdotes ac doctores. Quorum vel praedicatione ac ministerio fabrica crescit Ecclesiae, vel ornatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, 109.0140A| quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomon, cum ei impensas templi quas praeparaverat ostenderet: « Omnem pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime praeparavi (I Par. XXIX). » Marmor autem Parium, marmor candidum dicit, quale eadem insula gignere consuevit. Est autem una de Cycladibus, quo videlicet lapide templum fuisse factum, et Josephus insinuat, dicens: « Elevavit itaque templum usque ad cameram et lapide albo constructum. » Altitudo fuit sexaginta cubitorum. Nec mysterii sensus in abdito est. Cuivis etenim patet quod marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis 109.0140B| castigatam designat, quales esse voluit sapiens ille architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapides pretiosos, auro argentoque redimitos. « Charissimi, inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. »

CAPUT VI. Quando vel ubi aedificatum sit templum; cujus mensurae sit factum; quot annis sit aedificatum.

(CAP. VI.) « Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel: aedificare coepit domum Domino, etc. » Quod dicitur, « in anno quarto mense Zio, ipse est mensis secundi 109.0140C| regis Salomonis super Israel, » ordo sensus est: in anno quarto regis Salomonis super Israel mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum Maium dicit. Namque Aprilis, quo Pascha celebratur, principium mensium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste claret, quod mox, peracto Pascha, coepit aedificare domum Domini, et consecratus mystica solemnitate populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis ex Aegypto quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque domus transierit; et huic quoque summae temporis sacramentum inesse spirituale cognoscat. Quater namque centeni et viceni quadringentos 109.0140D| et octoginta faciunt. Quatuor autem evangelicae perfectioni apte conveniunt, propter ipsum evangelistarum numerum. Centum doctrinae legali, propter annos legislatoris totidem. In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia, patenter ostendens quia qui lege legitime utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur, jure Spiritus ejus gratia replentur, qua in charitate ejus amplius ignescant. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in deserto, synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari. Permansit autem 109.0141A| cultus et religio tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic templum aedificari incepit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus Domini, potest eo referri mystice quod post repletam dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coepit. Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui suscepere creatoris. Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha his, qui « immundi super animam, vel in via procul positi (Num. IX), » ad faciendum in primo mense Pascha occurrere nequirent. Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi 109.0141B| super morte animae nostrae et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha facere, quod in carne et sanguine agni fiebat. Celebramus autem hodie Pascha secundum, quod in corpore et sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In quo autem loco templum sit aedificatum, manifestius in libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est: « Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei (II Par. III). » Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis, quia dilatata per totum orbem Ecclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate consistit. Namque 109.0141C| in scissura mentium Deus non est; sed « factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV). » Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait: « Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Psal. II). » Et ipse de se in Evangelio ait: « Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita (Matth. V). » Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte mons Moria, id est, visionis, vocatur: quia electos 109.0141D| suos, quos ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita laborantes videre et adjuvare dignatur. « Qui demonstratus fuerat David patri ejus. » Ostensus namque erat David, sicut et caeteris prophetis venturus in carne Dominus. Bene idem locutus in area erat Ornan Jebusaei: quia et Ecclesia areae solet vocabulo designari: dicente Joanne de Domino: « Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Matth. III). » Ornan, qui interpretatur illuminatus; et erat natione Jebusaeus: natione quidem gentiles significat; nomine autem eosdem illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit: quibus merito dicit Apostolus: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc 109.0142A| autem lux in Domino (Ephes. V). » Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem, et Jebus quidem interpretatur conculcata; Jerusalem autem visio pacis. In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea David locum holocausti emeret, cum Salomon in ea templum Domino aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est, quia nimirum gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat; conculcabatur et illudebatur ab immundis spiritibus, ad simulacra muta, prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratia sui Conditoris respexit, continuo pacis in se et locum invenit et nomen.

« Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos 109.0142B| in altitudine, etc. » Longitudo domus longanimitatem designat sanctae Ecclesiae, qua in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, qua dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos diligere gaudet propter Deum, donec veniat tempus, quando sive ad pacem suam conversis, seu funditus omnibus exstinctis inimicis cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur « videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). » Ubi notandum quod triginta cubiti altitudinis, non usque ad 109.0142C| tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Namque in libro Paralipomenon aperte scriptum est, quod altitudo centum viginti cubitorum erat (II Par. III): de quo post haec dicturi sumus.

« Porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi; et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. » Templum namque erat conversum ad orientem, sicut et tabernaculum, habebatque ostium porticus ab oriente contra ostium templi, juxta quod historicus Judaeorum Josephus apertissime docet, ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis, per ostiaria porticus videlicet et templi et oraculi, arcam testamenti perfundere posset. Quia vero templum sanctam Ecclesiam designat, porticus 109.0142D| quae erat ante templum et propior lucem solis accipere solebat, quid apertius quam illam ejus partem, quae Dominicae incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat? In qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo « solem justitiae (Mal. IV) » primi susceperunt, et nascenti in carne Domino testimonium, sive vivendo, sive praedicando, sive etiam moriendo, praebuerunt? Ostium ergo templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum (Joan. XIV), et sicut alibi dicit: « Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur (Joan. X). » Ostium porticus, sermo propheticus, qui quasi recto calle ingredientes ad ostium templi perducebat, quia gratiam templi Domini Salvatoris, 109.0143A| qua mundum erat redempturus, aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat: ostium vero in porticu, doctores, qui caeteris lucem vitae januamque intrandi ad Dominum pandebant exprimit. Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis. Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi viginti cubitis longa erat, quia nimirum antiqui justi per longanimitatem devotae mentis desiderabant venire ad dilatationem Ecclesiae, in charitate Dei, quae est in Christo Domino nostro.

« Fecitque in templo fenestras obliquas. » Fenestrae templi, doctores sancti et spirituales quique in Ecclesia, quibus mente excedentibus Deo arcana secretorum coelestium specialius caeteris videre conceditur. 109.0143B| Qui dum ea quae in occulto vident, publice fidelibus pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde bene eaedem fenestrae obliquae, id est, intus fuisse latiores perhibentur, quia nimirum necesse est, ut quisquis jubar supernae contemplationis vel ad momentum perceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitatione praeparet.

« Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum, quod super erat, quinque cubitos habebat latitudinis; et medium tabulatum sex cubitos latitudinis; et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. » 109.0143C| Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tenta tur a diabolo, pinnacula templi vocantur (Matth. IV). Sed et Jacobum, fratrem Domini, apostolum in pinnaculum templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse legimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus ut in his sedentes tabulatis, ad circumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam scriptum invenimus, patet vero sacramenti ratio, quod tabulata haec tria totidem fidelium gradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant: distinctos quidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis ejusdem omnes ad domum Domini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur quia tabulatum quod supererat, quinque cubitos habebat latitudinis, 109.0143D| medium sex, tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, medium supremo latius, sed infimo erat factum angustius, quia nimirum altior professio virtutis arctiorem debet viam tenere vivendi. Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est loriculas, ne facile quis in eisdem tabulatis consistens sive residens, posset ad inferiora decidere, quod Achaziae regi contigisse in Samaria legimus (IV Reg. I). Quae nimirum latera, non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nos munimina designant. De quibus Psalmista: « Immittet, inquit, angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII). » Ascendit quidem in coenaculum Achazias rex Samariae, 109.0144A| qui se a domo David separaverat, sed per cancellos cecidit, quia etsi haeretici, sive schismatici aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio, suae pertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa, declaratur cum subditur:

« Trabes autem posuit in domum per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi, etc. » Trabes autem, quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erant longitudinis, ut capita earum forinsecus prominerent, in infimo quidem ordine cubitorum septem, in medio sex, in summo 109.0144B| quinque, atque in eisdem capitibus earum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta muros trabibus quae de muris exierant, superposita. Quid itaque per trabes domus, quae tabulata portabant, nisi praedicatores sancti sunt typice designati? Qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locum tenent, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorum appetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt; suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in Paralipomenon (II Par. III) quod trabes templi, sicut et caetera ejus interiora, fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabum partes, quae intus in templo erant, auri 109.0144C| essent laminis tectae; quae vero foris parebant, hae minime deauratae, ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent, in qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis in terris innotescere potuit, designat. Quod intus in templo deauratum fulgebat, claritatem illam, qua in coelesti patria in aspectu sui gaudent creatoris, figurate denuntiat.

« Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est. Et malleus et securis, et omne ferramentum, non sunt audita in domo, cum aedificaretur. » Haec ad illam Ecclesiae partem, quae post hujus saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent. Ibi enim perfecti solummodo et immaculati, 109.0144D| atque ab omni labe iniquitatis castigati ingrediuntur. « Non enim intrabit in illam civitatem aliquid coinquinatum, faciens abominationem et mendacium, sicut in Apocalypsi scripsit Joannes (Apoc. XXI). Ubi malleus et securis, et omne ferramentum non auditur, quia hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritum congruis disponamur: castigatione cessante, solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur.

« Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium, etc. » Quidam, hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a 109.0145A| meridie fuisse, non attendentes quia si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret: « ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, » sed ita potius simpliciter: « et habebat domus ostium ad meridiem. » Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parte Orientali ostium erat in ipso angulo factum juxta terram: in quod introeuntes statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam ascensus per ipsa parietis interiora, donec tali itinere ad medium coenaculum et a medio perveniretur ad tertium. Nec dubitandum, quamlibet hoc Scriptura non dicat, quia sic ascendentes creberrimas habebant a Meridie fenestras, quarum luce certum per omnia et sine offensione iter agerent. 109.0145B| Qui nimirum locus proprie ad corpus Dominicum, quod de Virgine sumpsit, respicit. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dextrae, quia, defuncto in cruce Domino, « unus militum lancea latus ejus aperuit (Joan. XIX). » Et bene, « in parte domus dextrae, » quia dextrum ei latus a milite apertum, sancta credit Ecclesia. Ubi apto etiam verbo usus est evangelista, ut non diceret: « Percussit latus ejus, » aut: « Vulneravit, » sed: « Aperuit, » videlicet, quasi « ostium lateris medii, » per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit: « Et continuo exivit sanguis et aqua (Ibid.). » Aqua scilicet, qua abluimur in baptismo, et sanguis, quo consecramur in calice sancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et 109.0145C| a medio in tertium, quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris de praesenti Ecclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus; rursumque de requie animarum, adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporum, quasi in tertium coenaculum, sublimiore profectu penetrabimus, ex quo in magna amborum, et corporis videlicet et animae, beatitudine perpetuo vivamus.

Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc, qui intraverant, nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia nimirum actus fidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum, etiam reprobi possunt intueri. Verum arcana fidei, intimae gratiam dilectionis, nullus nisi qui per haec, Domino duce, ad coelestia scandit, 109.0145D| agnoscit. « Qui enim dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). » Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur, usque ad medium coenaculum pertingebant; deinde alii triginta cubiti usque ad tertium coenaculum addebantur, quousque porticuum, quae erant circa templum ab Austro, et Aquilone, et Occasu tectum perveniebat, ut Josepho narrante didicimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii sexaginta cubiti numerabantur, et sic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon in centum viginti cubitos consummata est (II Par. III). Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad Orientem, juxta fidem praefati voluminis, eamdem 109.0146A| cubitorum summam in altitudine habebat. Qui videlicet liber illas de quibus praediximus porticus circa templum cellaria vocat et cubicula. « Dedit autem, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis (I Par. XXVIII). » Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit.: « Nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauris domus Domini, et in thesauris sanctorum. »

Quod autem omnis altitudo templi centum viginti fuit cubitorum, ad idem Sacramentum respicit, quod et primitiva in Hierosolymis Ecclesia, post passionem, 109.0146B| resurrectionem, et ascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum, gratiam Spiritus sancti accepit (Act. I, II); quindecim namque, quae ex septem et octo constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium: perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibus adnumerata, centum triginta faciunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario magna electorum beatitudo in futura vita designatur, apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia post praesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totius Ecclesiae felicitas in 109.0146C| resurrectionis gloria complebitur.

« Aedificavit domum et consummavit eam. Texit quoque domum laquearibus cedrinis, etc. » Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiore parte trabibus affiguntur. Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirum habebat laquearia. Quid autem apertius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta Ecclesia justos significari credamus? Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita, quasi longius in alto praeeminet, quique suis intercessionibus et exhortationibus animos infirmorum, ne in tentationibus deficiant, protegunt. Quae nimirum laquearia recte cedrina esse describuntur. Cedrus namque arbor est imputribilis omnino naturae, odoris 109.0146D| jucundi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt, constantissima, qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris eminentia fulgent.

« Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. » Loriculas significat, quae in supremo domus tecto per circuitum erant factae, ne quis ad altiora perveniens, repente laberetur ad ima: quod in omni domo quam quisque aedificaret Moyses fieri praecepit: « Cum aedificaveris 109.0147A| inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente (Deut. XXII). » Haec autem tabulata sive oriculae supra sunt latera vocata, ubi cum dictum esset: « Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, » continuo subjectum est: « Et fecit latera in circuitu. » In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia designata: quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora nitentes, quotidie ne deficiamus, adjuvant. Bene autem in hoc supremo tabulato, in tecto domus Domini, quinque cubitos altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia claritatis 109.0147B| adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactus dulce habeat, nisi diligere Dominum Deum nostrum, ex toto corde, tota anima, tota virtute, diligere et proximum tanquam nosmetipsos (Deut. VI).

« Et operuit domum lignis cedrinis. » Hic supremum ipsum domus tectum dicit, id est, tabulatum illud quod supremis trabibus superpositum erat. Non enim habebat tem plumculmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat aequale, quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus facere moris est. Id ipsum autem hoc tabulatum, quo operta est domus, laquearia designat, id est, eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes. 109.0147C| De quorum una voce dicitur: « Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI). » Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid Patri ipsius angelus ait: « Et ipse praecedet ante Dominum in Spiritu et virtute Eliae (Luc. I). »

« Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus, etc. » Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita. Nam forinsecus tanto nitore lapis ille, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt fidelium populi, ex quibus sancta universalis consistit Ecclesia, quorum dilatationem 109.0147D| per orbem latitudo designat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam altitudo. Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem positis constat, praesentis statum Ecclesiae significat, ubi electi, super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent (Galat. VI). Dum enim qui nunc a praecedentibus erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super invicem positis ordinibus quique lapidum virorum in domo Dei, sic ab aliis fixa constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant usque ad ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt, 109.0148A| justos. Qui quasi in summo domus Dei cacumine locati docentur quidem et portantur ab aliis, sed quos doceant quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent. Qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedri natura perfectos homines (ut supra Dominus) typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis, usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis, bonis insudare non desistunt operibus, cum a primis justis usque ad ultimos in 109.0148B| consummatione saeculi, omnes virtutibus student, quarum merito jure valeant protestari quia « Christi bonus odor sumus Deo » in omni loco (II Cor. II).

« Et texit pavimentum tabulis abiegnis. » Hoc quomodo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicatur ubi scriptum est: « Stravit quoque pavimentum pretiosissimo marmore decore multo (II Par. III). » Unde patet quod tabulas abiegnas, quibus pavimentum texerat, nequaquam in terra posuit; sed primum illud marmore praetexit, ac deinde tabulas marmori superposuit, ac tertium his duobus auri vestitum superaddidit, ut in sequentibus legitur. Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens atque usque ad laquearia perveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt, vel 109.0148C| certe ipsos electorum choros sibimet per tempora variantia succedentes significat, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua in temporali adhuc vita positi socialiter invicem charitate dictante conversantur, non immerito demonstrat.

Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore multo, idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vita sanctorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde spirituum virtutum latitudine est adornanda in opere. Alioquin quid utilitatis habebat decor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquod tacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei intemeratae 109.0148D| subfulciendam esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui et robur diu durabile, mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestium contemplationi semper intentam, virtute quoque patientiae singulariter excellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae, quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo « charitatis, » decor « de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I): » quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce fulget.

« Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora; et fecit interiorem domum 109.0149A| oraculi in Sancto sanctorum, etc. » Posteriorem partem templi Occidentalem dicit. Ab ortu enim solis ingressum habebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, Sancta sanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia significat, quae triginta cubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra dictum est, sed tantum usque ad cubitos viginti altitudinis, in sequentibus aperte legitur. Relictum vero erat super haec tabulata apertum et inane usque ad laquearia cubitorum decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinis, juxta latitudinem domus: per quam nimirum januam fumus incensorum de altari 109.0149B| thymiamatis solebat in Sancta sanctorum ascendere, atque ad arcam Domini operiendam penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura mysterii, Apostolo exponente, luce clarior: quia prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus.

Interior vero domus, quae ad posteriorem partem templi erat facta, ipsa est promissa nobis vita in coelis. Interior quidem, quoad conversationem nostri exsilii, quia in praesentia Regis summi perpes ibi beatorum et angelorum, et hominum solemnitas agitur. Unde de ea bene merito servo dicitur: « Intra in gaudium domini tui (Matth. XXV). » Sed posterior 109.0149C| tempore, quia post hujus saeculi labores ad illius ingressum perducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustra coeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum nobis Dominus donaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, et intrare liceat, pulsamus. Ubi etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittitur, apertam tamen habemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum, jejuniorum, caeterorumque bonorum operum thymiamata praemittamus.

Hinc est enim quod paries cedrinus domus interioris januam habebat in superioribus per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia « Oculi Domini aperti sunt super domum ejus nocte ac die, et aures 109.0149D| ejus in orationes servorum suorum intendentes (Psal. XXXIII); » et hoc per totam latitudinem diffusae per orbem Ecclesiae. Altare namque thymiamatis, quod in domo quidem exteriori, sed prope ostium stabat domus interioris, typus fuit perfectorum, qui carne quidem adhuc in mundo retenti, sed omni desiderio sunt ad coelestia suspensi, et, velut incenso thure, fumum ascendentem in Sancta sanctorum emittunt, quia superno amore flagrantes, crebris orationum vocibus aures sui pulsavit auctoris. Apertamque late januam fumus incensorum in superioribus invenit, quia quanto mundiores quique in terris et quasi viciniores coelesti patriae commorantur, tanto citius a Domino cuncta, quae poscunt, 109.0150A| accipiunt. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysterium scilicet geminae dilectionis, de quo et supra diximus. Quae in hac interim vita ex parte maxima electorum mentes illustrat, sed in illa patria, cessantibus aliarum virtutum operibus, sola perpetuo regnat (I Cor. XIII).

« Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. » Diximus ipsum templum pro foribus oraculi, praesentis Ecclesiae typum gessisse. Unde recte quadraginta fuit cubitorum. Qui numerus saepe in significatione ponitur praesentis fidelium laboris, quomodo quinquagenarius in significatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero tenentur praecepta, quorum observatione ad vitam pervenitur. Denario aeque significatur ipsa, 109.0150B| quam desideramus, et pro qua laboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro adquirenda eadem vita certamus. Unde Psalmista, congregandam Ecclesiam de gentibus praevidens, aiebat: « De regionibus congregabit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI). »

« Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes, etc. » Diximus de cedro, quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo nimirum ligna omnis domus Domini intrinsecus vestiuntur; cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, et juncturas fabrefactas, cum iidem electi sese ad invicem pulcherrima charitatis 109.0150C| copula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor, unam habere animam, pro communis fidei ac dilectionis societate merito dicantur (Act. IV). Namque tornaturae, quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibus fieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitas sancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbe componitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sancti nequaquam occulta tegunt, sed manifesta expressione foris omnibus, quales sint ipsi, quid agant, in exemplum vivendi proferunt.

« Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. Et lapides parietis 109.0150D| sive pavimenti et tabulae et aurum, etc. » Sanctorum in Ecclesia vitam omnia designant, sed ea utique distinctione, cum pariter ponuntur, ut lapides vivi sint sancti, fortitudine fidei in unam eamdemque regulam sibimet agglutinati. Tabulae cedrinae sive abiegnae, sunt sancti, latitudine variarum virtutum secundum donationes Spiritus sancti, in una eademque fide sibimet alterutrum connexi. Auri laminae sunt sancti, habentes supereminentem scientiae charitatem, hujusque fulgore gratissimo ad invicem congaudentes. Quae tria beatus Apostolus una sententia complexus est, dicens: « Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur. » 109.0151A| Fidei namque invictae lapis figuram tenuit, cedrus actionis odoriferae, aurum transcendentis omnia dilectionis. Vestiturque lapideus paries tabulis cedrinis, cum professio fidei bonis ornatur operibus, ne otiosa judicetur vel esse mortua. Verum quia lex in lapide descripta, doctrina vero Evangelii per lignum est Dominicae passionis confirmata, unde et populus ille lapide circumcidebatur in praeputio, nos signo crucis consecramur in fronte, possunt non incongrue parietes templi lapidei, sive pavimentum pretiosissimo marmore stratum, eorum, qui in lege fideliter ac perfecte vixerunt, typum tenere; tabulae vero cedrinae sive abiegnae Novi Testamenti justos indicare: qui volentes post Dominum venire, abnegant semetipsos, et, sumpta cruce sua, quotidie 109.0151B| sequuntur illum (Matth. XVI). Et quoniam utriusque temporis justos communis gloria supernae manet retributionis, lapidibus ac lignis pretiosis tertia species est aurearum adjuncta laminarum. Nec contrarium debet videri quod supradiximus: porticum, quae erat ante templum, antiquorum figuram gestare fidelium; ipsum autem templum eorum qui post Incarnationis Dominicae tempus in mundum venerunt; porro domum interiorem regni coelestis gaudia, quae utriusque justis dantur, figurare; nunc autem dicamus parietes lapideos antiquum Dei populum, tabulata cedrina novum, aureas laminas utriusque in coelis praemia designare, cum iidem parietes templi et in porticu, et in ipso templo, et in sanctis sanctorum pari fuerint modo.

109.0151C| « De lapidibus et lignis et auro compacti. » Multiplex namque est in diversis rebus eorumdem repetitio figurarum. Sed et hoc dicendum, quia fuerunt et in lege et ante scriptam legem plurimi qui legaliter Domino deservirent, non occidentes, non fornicantes, non furtum facientes, non falsum testimonium contra proximum loquentes, honorantes patrem et matrem, et diligentes proximos sicut seipsos: hi ad parietes et porticus lapideos pertinebant. Fuerunt aliqui majore perfectione, qui, relictis mundi negotiis, et assumpta cruce sua, sequebantur Dominum, qui, ut Apostolus scribit, « Ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, 109.0151D| angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI). » Hi qui ante manifesta tempora Evangelii, vitam duxere evangelicam, quid, nisi ante ingressum templi ut tabulata cedrina in porticu fulgebant, et quos utrosque quia idem regnum coeleste communiter, quamvis in mansionibus discretis, recepit, quasi porticus templi, post lapidem et cedrum, intrinsecus est auro cooperta. Sunt in hoc tempore perplures, qui legalibus contenti praeceptis, quae supra commemoravimus, sufficere sibi credunt, tantum si ad vitam venire mereantur. Sunt alii qui ad perfectionem nitentes, venditis quae habent omnibus, Dominum sequuntur, memores promissi illius, quo talibus in resurrectione non solum vitam, sed 109.0152A| et specialem praedixit honorem esse tribuendum: « Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). » Hi ad parietes templi albo de lapide factos, illi figuraliter ad cedrinas pertinent tabulas; utrique praemia a Domino perpetuae lucis, quasi auri laminas, quibus decorentur, exspectant. Sunt in aliis lapides pretiosi, sunt tabulae ligni aromatici, utraque auro cooperta, quia et illi qui in lege Domini immaculati ambulaverant, et qui gratiam Evangelii perfecte susceperant, pariter aeterna vita perfruuntur.

« Oraculum autem in medio domus in interiori 109.0152B| parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. » Hoc superius praeoccupando expositum est. Quia videlicet interior domus, secreta patriae coelestis; arca foederis, Dominum Salvatorem, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus, designaret; qui post resurrectionem suam, ascendens in coelum, carnem, quam ex Virgine sumpserat, in Patris dextera collocavit.

« Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis, etc. » Quod dicit, viginti cubitos altitudinis, parietem significat cedrinum, qui oraculum, id est, Sancta sanctorum ab aede exteriori segregabat, sicut et supradiximus. Oraculum vero, ubi erat arca, habebat vicenos cubitos in longitudine, 109.0152C| et latitudine et altitudine, id est, per quadrum, quia in superna illa patria, ubi Regem Christum in decore suo vident oculi sanctorum, sola charitatis divinae ac fraternae gratia per omnia fulget. Quod sequentibus quoque verbis astruitur, cum dicitur:

« Et operuit illud atque vestivit auro purissimo. » Quod est aperte dicere: quia supernae moenia civitatis, gratia charitatis implevit.

« Sed et altare vestivit cedro. » Altare dicitur thymiamatis, quod erat ante oraculum, de quo paulo post subinfertur: « Sed totum altare oraculi texit auro. » Unde intelligi datur quod idem altare de lapide quidem fuerit factum, et cedro vestitum, ac deinde auro coopertum. Significat autem typice perfectorum vitam justorum, qui quasi in vicinia oraculi 109.0152D| sunt positi, quia, desertis infimis delectationibus, de solo regni coelestis ingressu curam omnem impendunt. Unde bene in hoc altari non carnes victimarum, sed sola incendebantur thymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et illecebras cogitationum in se mactare opus habent, sed tantum orationum spiritualium et coelestium desideriorum odoramenta per ignem intimi amoris in conspectu sui conditoris offerunt.

« Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. » Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus: ubi ita Redemptoris nostri amore flagramus, ut tamen necdum ipsum videre facie valeamus 109.0153A| ad faciem. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interposita erat medio pariete ab oraculo secreta. Oraculum namque vocatur, cum vel divina hominibus, vel angelica allocutio, cum secretorum quorumque revelatione conceditur. Unde bene oraculum in adytis, hoc est, in interiori domo factum est, quia in superna patria, et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei praesentia revelabitur. Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita, ubi necdum palam de Patre audire, id est, necdum palam Patrem videre queunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem ad plenam Dei cognitionem mereantur attingere. Laminae auri, quibus operta est domus, operationes sunt multifariae pietatis, 109.0153B| quas in obsequium vel sui creatoris, vel fraternae necessitatis, amor castus exhibet. Clavi aurei, quibus erant affixae laminae, ipsa sunt praecepta charitatis, sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio studioque virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia, continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est: « Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent (II Par. III). » Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum et gratia Spiritus sancti, et requies aeterna figurari.

« Et quinquagenorum erant siclorum clavi singuli, quibus lamina auri affigebantur in parietibus domus Domini. » Quia nimirum verba coelestia, quibus 109.0153C| in amore bonorum operum proficimus et conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus, et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum (Isa. LX). Et hi quidem sunt clavi dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum ad perfectionem pervenientes, illecebras vitiorum, carnaliumque voluptatum mortificant: illi videlicet sermones veritatis, quorum institutione carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis edocemur: quos habere desiderabat Propheta, cum ait: « Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). » Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). »

109.0153D| « Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur, sed totum altare oraculi texit auro. » Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres Veteris Testamenti Deo per charitatem placuerunt. Deauratum est ipsum templum, quia eadem ipsa « charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). » Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola charitas regnat; sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est charitas, videtur (I Cor. XIII); ibi eo certius, quo ipse mediator Dei et hominum, qui solus paternorum est conscius secretorum, velut arca testamenti, semper aspicitur (I Joan. IV). Quod autem coenacula quoque tecta sunt auro, ad 109.0154A| eumdem sensum respicit. Sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu sui conditoris et redemptoris significat, juxta illud Psalmistae: « Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum (Psal. XXX); » ita coenacula in alto eamdem vitam, hoc est, in coelis esse, et non in hoc mundo, designant, dicente Apostolo: « Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram (Col. III). »

« Et fecit in oraculo duo cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis, etc. » Cherubim (sicut propheta Ezechiel aperte declarat [Ezech. X] ) angelicae dignitatis vocabulum est, numeroque 109.0154B| singulari cherub dicitur, plurali cherubim. Unde apte in figuris cherubim, qui erant in oraculo facti, angelica ministeria, quae conditori suo in coelis semper assistunt, possunt intelligi: qui recte de lignis olivarum facti esse perhibentur, quia nimirum virtutes angelicae gratia Spiritus sancti, ne un quam ab amore Dei arescant, unctae sunt. Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae fruuntur, habentes inviolatam in se sui conditoris imaginem, servata perpetuo sanctitate et justitia et veritate quam prima conditione perceperunt. Denarius namque decem obolis constat, et continere in se nomen Regis et imaginem consuevit Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et angeli sancti imaginem sui conditoris 109.0154C| ad quam facti sunt, semper retinent, et electi homi nes imaginem ejus, quam peccando amiserant, recipiunt.

« Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera; id est, decem cubitos habens a summitate alae usque ad alae alterius summitatem. » Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes significant eorum quibus ad coelestia semper volare atque in his conversationem delectantur habere. Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid aptius quam gratiam demonstrant perpetuae et indeflectivae felicitatis eorum qui semper in coelestibus in ministerio sui persistunt auctoris; vel certe quia levitate spiritualis naturae sunt praediti, ita ut, ubicunque voluerint, 109.0154D| statim quasi volando perveniant; et hic cum alis figurati, et prophetis sunt cum alis ostensi. Bene autem dicitur quod quinque cubitorum fuerit ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quoniam virtutes angelicae legem Dei, quae in quinque libris descripta est, indefessa devotione custodiunt, diligendo videlicet Dominum Deum suum ex omnibus viribus suis, diligendo et proximos tanquam seipsos. « Plenitudo enim legis charitas est. » Proximi autem eorum et ipsi adinvicem sunt angelici Spiritus, et homines electi eorum aeque concives; unde cherub utraque ala ejusdem mensurae perhibetur, quia videlicet eadem ipsa devotione, qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque 109.0155A| ad se ascendentium societatem desiderant, sicque simul alae decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli de conditoris sui praesentia laetantur.

« Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura pari; et opus unum erat in duobus cherubim, etc. » Duo erant facti cherubim propter consortium ejusdem, de qua loquimur, charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas stare non potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit, ut tacite doceret eis qui verbum fidei praedicarent virtutem dilectionis ante omnia esse tenendam. Uniuscujusque mensurae et operis erant duo cherubim, quia disparilitas voluntatum sive cogitatuum in superna patria nulla est, 109.0155B| ubi una omnes eademque Dei praesentis visione et gloria illustrantur.

« Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum. Alae autem alterae in medio pariete templi se invicem contingebant. » Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare cherubim in medio templi interioris sunt positi, quorum habitatio est semper in coelis. Extendebant autem alas cherubim, quasi ad volandum, quia spiritus angelici semper habent animum ad obsequium divinae voluntatis paratum. Quod vero ala una tangebat parietem, et ala cherub secundi alterum parietem, ad illam charitatis administrationem quam nobis exhibent 109.0155C| angeli pertinet. Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur exprimit. Bene autem sequitur:

« Texit quoque cherubim auro. » Quia et naturam eorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem vera dilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane quod Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super arcam, Salomon autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret; sub quorum alis arcam in medio poneret cum propitiatorio et cherubim prioribus (Exod. XXXVII). Sicque factum est ut in tabernaculo quidem essent cherubim duo, in templo autem quatuor; 109.0155D| ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent. Sed repetitum est opus atque augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur quia, multiplicata post Incarnationem Dominicam Ecclesia, latius esset gentibus sublimitas coeli civium pandenda. Qui sic Conditorem de collato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de nostra quoque ereptione atque ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant; extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre laetantur, eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos consortes 109.0156A| atque imitatores fuisse in hac vita suae puritatis exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt, quia fideles utriusque populi, Judaei scilicet et gentilis, possessores secum habent aulae coelestis: non quod in illa patria distinctio sit localis inter utrumque populum, sed quia major fiat festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae in Deo fraternitatis. Extendunt ergo cherubim ad utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria justos utriusque plebis visione suae gloriae ad laudem sui creatoris excitant. Nec solum de illorum quos secum intus habent hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiam nostri, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, curam gerunt sedulam. Unde 109.0156B| bene de eisdem cherubim in libro Paralipomenon scriptum est: « Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae erant ad exteriorem domum (I Par. III), » quia nos ab hujus aerumna peregrinationis erectos ad suum desiderant pervenire consortium. Sic ergo pedibus stant erectis, sic alas suas ad auro textos oraculi parietes extendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia, sic angeli suam perpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in coelis beatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari conspiciunt electis opem ferre non desinant, donec et illos ad coelestem patriam introducant. « Omnes enim sunt administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt 109.0156C| salutis (Hebr. I). » Possunt etiam per duo cherubim duo testamenta figurari, qui nimirum cherubim in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae provisionis nobis utique inaccessibili atque incomprebensibili ante saecula dispositum est quando et qualiter, quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De linguis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi legis Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes denario remunerandos esse regni perpetis ostendunt. Geminas habent alas, quia testamenti sui conditores per aspera aeque ut prospera indefesso proposito semper ad coelestia 109.0156D| tetendisse ac pervenisse declarant, qui hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quia in omni labentium rerum varietate sancti universos sui corporis sensus in obsequium sui conditoris extendunt. Et opus unum erat in duobus cherubim. Quia utriusque testamenti scriptores una eademque castitate operis et charitatis devotione Deo serviunt, una et consona Deum voce ac fide praedicant. Alae igitur cherubim interiores super arcam se invicem contingebant, quia testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingebat, quia vetus testamentum proprie 109.0157A| antiquo Dei populo scriptum, novum vero nobis, qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus, et secundo parieti, hoc est, septentrionali recte comparamur, quibus, post frigora ac tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est. Versas habent facies cherubim ad exteriorem domum, quia nostri gratia, qui adhuc foris stamus, neque re ipsa, sed « spe salvi facti sumus (Rom. VIII) » , divini sunt libri conditi, quia scriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque collaudantes in coelis, curam nostrae gerunt salutis, proque nostris erratibus apud ejus pietatem interpellant.

« Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno, etc. » Omnes parietes 109.0157B| templi per circuitum, omnes sanctae Ecclesiae populi sunt, quibus super fundamentum Christi locatis totius ambitum orbis replevit, coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum suorum progenie, quasi lapidum pretiosorum appositione, superaugmentare non desistit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur, cum « alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII); » et ut ad alias veniamus, quas omnes habere valeamus, virtutes, « Charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia (Galat. V), » et caeteri 109.0157C| fructus Spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum templi, quia ornatus sunt mentium populi Dei? Sculpuntur iidem parietes et torno, cum prompto pollent animo fideles ad faciendum cuncta quae Dominus praecipit, ad patiendum cuncta quae permittit, dicentes ex animo per singula quae occurrunt: « Benedicam Domino in omni tempore (Psal. XXXIII). » Et: « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam Domino (Psal. LVI). » Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab harum tramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possint blandimentis averti. Quia enim tornatura caeteris artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam, 109.0157D| qua sine errore opus perficiat, servat, apte per hanc pia sanctorum vita signatur, quae et parata est semper ad obsequium divinae voluntatis, et hoc absque diverticulo errandi complere longo virtutum didicit usu exercitata.

« Et fecit in eis cherubim et palmas et picturas varias, quasi prominentes de pariete et egredientes. » Cherubim namque in parietibus templi facit Salomon, cum electos suos Dominus ad regulam Scripturarum sanctarum, in quibus est multitudo scientiae, vitam suam dirigere donat; Cherubim facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae conversationis pro modulo suo docet imitari, quod maxime vigiliis ac laudibus divinis, dilectione sincera Conditoris 109.0158A| et proximi geritur. Palmas facit, cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, ut eo minus ab arce justitiae labi queant, quo mercedem justitiae semper ante cordis oculos habent. Facit picturas varias, quasi prominentes, de pariete egredientes, cum multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit. Verbi gratia, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam.

« Pavimentum domus texit auro intrinsecus, et extrinsecus, etc. » Intrinsecus et extrinsecus in oraculo et in ipso templo significat. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia Rex noster pacificus et angelos atque animas justorum in coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis a caeterorum mortalium vilitate secrevit

109.0158B| « Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. » Quod primo dixerat, « fecit ostiola de lignis olivarum, » hoc ipsum videtur apertius explicare voluisse, cum adjunxit: « et duo ostia de lignis olivarum. » Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus ostiis claudebatur, rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut etiam templum, sicut porticus ante templum unum non amplius habebant introitum, certi utique causa mysterii, quia « Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV). » Unus in Ecclesiam praesentem per baptisma, unus in regnum coeleste per opera fidei est sperandus introitus. Nam quod unus esset ingressus oraculi, testatur hoc 109.0158C| quod inferius de arca scriptum est: « Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus. » Ubi patenter, ni fallor, ostenditur quod erat unus ingressus oraculi, et hic e regione factus arcae quae in medio ejusdem stabat oraculi, cujus ingressus ostiola per significationem multifarie possunt accipi. Nam et angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem patriae coelestis introducimur, aptissime designant, et apostolorum aeque, apostolicorumque virorum, quibus claves regni coelorum sunt datae (Luc. XVI), tenent figuram; qui, accepta a Domino potestate ligandi atque solvendi, et dignos intra regni januam admittunt, et contumaces, impuros ac superbos, excommunicando 109.0158D| sive anathematizando ab ingressu vitae perennis eliminant.

Sed et opera justitiae, quorum merito ad regnum coeleste pervenitur, recte per ostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt typice designari, juxta hoc quod in libro Sapientiae scriptum est: « Custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum (Sap. VI). » Quibus omnibus apte congruit quod eadem ostiola de lignis fiunt olivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti fructu misericordiae et operibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent, imo omnes electi per arma 109.0159A| lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. Duo sunt autem ostiola, sive quia Deum ac proximos diligunt et angeli et homines sancti, neque ullus januam vitae nisi per geminam dilectionem hanc poterit intrare; seu quia utriusque populi fidelibus, et Judaei scilicet et gentilis, eadem vitae janua reseratur.

« Postes habent angulorum quinque, » quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio suas fores aperit.

« Et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, etc. » Anaglypha Graece, quae Latine dicuntur caelaturae, quia virtutum operibus quibus 109.0159B| per totum orbem Ecclesia in sanctis suis ac perfectis exercetur, illi praecipue, quibus fidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debent solertia insistere, ut quantum gradu praeeminent caeteris, tantum merito praecellant bonae actionis. Habent namque in se picturam cherubim sculptam, cum angelicam in terris vitam quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur et opere. Habent palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa semper intentione meditantur. Palma namque manus victoris ornatus est. Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operum documenta, et quae nemo in sinistram partem interpretari ullatenus valeat, cunctis sese intuentibus ostendunt. Et haec omnia sunt auri laminis operta, 109.0159C| cum (sicut saepe dictum et semper dicendum est) caeteris virtutum floribus specialibus in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris. His ostiolis etiam velum fuisse additum Verba Dierum narrant. « Fecit quoque velum, inquit ex hyacintho, purpura, coccino, et bysso, et intexuit ei cherubim (I Par. III). » Quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos etiam holosericum fulgeret, sed in ejusdem mysterii, cujus et ostiola, congrua significatione ante arcam atque ingressum oraculi appensum, ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur, et velum revelaretur quoties advenirent quibus in sancta sanctorum esset ingrediendum.

Hujus ergo veli sedula revelatio secundum legem apertionem significat regni coelestis, quae nobis per 109.0159D| incarnationem Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et « baptizato eo coeli aperti sunt (Matth. III); » ut ostenderetur quod per baptisma, quod nobis ipse consecravit, januam patriae coelestis deberemus ingredi; et moriente illo in cruce, idem « velum scissum est medium a summo usque deorsum (Matth. XXVII), » ut aperte doceretur quia figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritas Evangelii, arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus, non adhuc prophetandus ac figuraliter significandus, sed jamjamque esset proxime omnibus aperiendus, qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo transierunt. Bene idem velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho, 109.0160A| purpura, coccino, et bysso factum esse, ei quoque cherubim intexti esse memorantur, hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, supernorum desideriis apte comparatur. Purpura, quae sanguine conchyliorum conficitur, et sanguineam ipsa praefert speciem, non immerito sacramentum Dominicae signat passionis, quo nos initiari, crucem nostram portando, debemus. Coccino, quod rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris: de quo mirantes dixere, qui cum Domino ambulaverant, discipuli: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV.) » Byssus, quae de terra virenti germine nascitur, et longo artificum exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem per 109.0160B| ducitur speciem, congrue castigationem carnis nostrae insinuat: cujus quasi humorem ingenitum exsiccari jubet Apostolus, dicens: « Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus (Col. III). » Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias ostendit, dicens: « Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). » Intexuntur vero cherubim eisdem, quae quatuor eximiis coloribus conficiuntur, cum in universis, quae pie agimus, a venenatis daemonum telis per angelica praesidia, Domino donante, 109.0160C| protegimur. Intexuntur velo cherubim, cum in bonis quae agimus, multitudine scientiae indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina; et ne forte a virtutum calle aberremus, horum intuitu continuo vestigia nostra regimus.

« Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos; et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus; et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur, » etc. Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini cherubimque perveniebatur, introitum significat regni coelestis, quo ad visionem nostri conditoris supernorumque civium nos introduci speramus ac desideramus, ita introitus in templum primordia nostrae structurae ad Deum conversionis, quando in 109.0160D| praesentem Ecclesiam ingredimur, typice demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem. Unde aperte postes hujus introitus quadrangulati sunt facti, sive propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur; seu propter totidem virtutes principales, « prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam, » quarum veluti fundamine quodam firmissimo, omnis bonorum actuum structura innititur. Prudentia est namque qua discimus quid nos agere, qualiter vivere deceat; fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus, implemus: quas uno versiculo virtutes Propheta breviter complectitur, dicens: « Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. 109.0161A| XXVI). » Illuminatio videlicet, ut, quae agere debeamus, edoceat; salus vero, ut ad haec nos peragenda confirmet. Temperantia est, qua discernimus ne plus aut minus justo prudentiae sive fortitudini operam dare inveniamur. Et quia quisquis prudentia ac fortitudine temperanter utitur, absque ulla contradictione justus esse probabitur. Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem et temperantiam, justitia sequitur. Duo ostia, quae in hunc ingressum facta sunt, dilectio est Dei et proximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt adeo ut una sine altera nequaquam possit haberi. « Omnis enim qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit etiam eum qui natus est ex eo (I 109.0161B| Joan. V). » Et sicut iterum dicit: « Qui non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? » (I Joan. IV.) Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius est dilectio intelligenda divina. Quia illa prior tempore, haec est divinitate sublimior, et per illam ad hanc intratur, quia in amore proximi discitur qualiter amari Conditor debeat. Notandum sane quod in ingressu oraculi, duo quidem fuisse ostia dicuntur, sed haec duplicia fuisse non dicuntur. In templi vero, id est, domus prioris introitu, ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque, quia nimirum in praesenti talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est, in qua dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per patientiam et benignitatem servemus; 109.0161C| in futura autem vita, ubi Deum et proximos in luce internae beatitudinis videbimus, eadem utique dilectione gemina absque ullo prorsus labore, imo in magna multitudine divinae dulcedinis fruemur. Unde apte introitus interioris domus duo quidem ostia, sed haec simplicia habebat. Non enim ibi fides necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus, omnia manifesta luce videbimus. Non labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae hic laboramus donabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irrogat. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget, opus est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum vestigia, disseruimus. Verum juxta formam ipsius operis decoris gratia provisum 109.0161D| est ut in uno eodemque templi ingressu duo essent ostia. Necesse etenim erat parietes domus, qui centum viginti cubitos habebant in altitudine, nonnullos etiam crassitudinis cubitos habere, in cujus nimirum crassitudinis extrema parte ostia erant affixa, ita ut aequale parieti esset ostium utrumque, ut sive intus, sive foris templum quisque positus ostium inspiceret, unus ei per omnia paries esse videretur. Similiter et cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et altitudine esset cubitorum, non parvam et ipse debuit habere crassitudinem. Quapropter et in hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere, hoc est, et intus et foris aequale parieti ostium pateret. Et quoniam easdem 109.0162A| picturas ostium, quas et paries, habebat, veraciter unus per omnia et continuatim extentus paries videretur, unum decoris gratia praetendens, aliud mysterii dispensatione praefigurans. Quod vero, descriptis templi ostiis, sequitur:

« Et sculpsit cherubim, et palmas et caelaturas valde eminentes, operuitque omnia laminis aureis, opere quadro ad regulam, » quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, quae sublimes quique ac perfecti sublimiter capiunt, quaeque omnes electi plene in divina visione praesciunt, etiam catechizandis rudibus, pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, quatenus sacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae pie credidere, perveniant.

109.0162B| « Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri, etc. » De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus videtur tacere. Verum in Verbis Dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est: « Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (II Par. IV). » Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae in ea ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente, unde templi erat ingressus, multo longius a templo quam a caeteris tribus plagis secretum. Quia nimirum in ea plaga, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum, ibi altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem 109.0162C| luteres ad easdem hostias lavandas. Ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesque sacerdotum, cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis, ut Josephus narrat, quatenus ut ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altare proferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba Dierum basilicam grandem vocant, ita scribit Josephus: « Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam, quadranguli schemate factam, erigens maximas porticus atque latas, et portas excelsas et amplas, per quatuor mundi partes in eo constituens: 109.0162D| quarum singulae ad unumquemque ventum, quatuor angulis attendebant, ubi aureas januas collocavit. » Et paulo post: « In hoc ergo sacrarium omnes populi, quibus purgatio legitimorum inerat, introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi, quam in pandecte posuit (ut ipse in Psalmorum expositione commemorat) triplici ordine distinguit: primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte per quadrum; secundum eodem modo extra intimas porticus undique versum in gyro; extremum similiter ex omni latere priorum porticuum circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum facto pavimento sub dio inter aedificia singula de 109.0163A| marmore et parietibus domorum interioribus, hoc est, eis qui ad templum respiciebant factis in columnis; exterioribus vero solidis. Sicque fiebat ut omnis structura templi pro graduum esset varietate rationabiliter distincta. Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex; in ipsum templum sacerdotes purificati et non purificati una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium basilicae majoris, viri Judaei purificati stantes et orantes sub dio, si serenum esset; si tempestas, in porticus proximas sese recipientes. In exterius mulieres Judaeae purificatae; in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec ut in pictura Cassiodori distincta reperimus, breviter annotare curavimus, rati eum ab 109.0163B| antiquis haec Judaeis didicisse: neque virum tam eruditum voluisse in exemplum legendi proponere quae non ipse prius vera esse cognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: « Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII). » In his porticibus Jeremias et alii prophetae, in his Dominus et apostoli verbum populo praedicabant, in harum aliqua Dominus sedebat docens (Joan. VIII), quando eum tentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda oblata est; in his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas, hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo (Joan. II). In his Petrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum 109.0163C| ingredientes interius ad orandum duxerunt (Act. III). In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate docuit (Luc. I). Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo templum erat situm multo sublimior erat, quam ubi fundatae porticus fuere. Nam (sicut Josephus scribit) extremae atriorum fabricae cum in quadringentis cubitis essent tantum erectae, ad verticem usque montis, in quo templum aedificatum est, pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda. Verum in eis quaecunque Scriptura sacra referre commodum duxit, figuras 109.0163D| mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium templi intra atria sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia, et sublimium vitam exprimit virorum: eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeat: quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed et omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis ac doctrinae salutaris eminent. Nec sibimetipsis tantummodo, sed et pluribus, qui dum corpora sua, « hostiam viventem, 109.0164A| sanctam, Deo placentem » exhibent (Rom. XII), sacerdotale profecto ministerium spiritaliter exercent. Neque enim episcopis solum et presbyteris, verum omni Dei Ecclesiae loquebatur apostolus Petrus, cum ait: « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). » Cujus honore dignitatis etiam antiquus populus Dei erat insignitus, dicente ipso ad Moysen: « Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel. » Et paulo post: « Et eritis vos mihi regnum sacerdotale, et gens sancta (Exod. XIX). » Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis populi multitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, qualibus 109.0164B| dicit Apostolus: « Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). » Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis, etsi multos capit, non eos tamen in interiora templi deaurati ad altaris officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotum intromittit. Quia carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesia etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Domino devote ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest, ut illis aequentur, qui cum fiducia profantur: « Non 109.0164C| enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis (Rom. XV). » Et iterum: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). » Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostiasque suas ad hujus usque januam deferebat susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus clamabat ad Dominum. Quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi vota pietatis offerunt. Dirigunt enim visus a 109.0164D| longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere et admirari sedulo gaudent, et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationis complectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magnorum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona, quae praevalent, operantes, majorum ac doctiorum et confirmantur exhortatione, et intercessione Domino commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summae mercedis intuitu Domino 109.0165A| tribuunt admonenti ac dicenti: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). » Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes, charitas. Et recte, politorum, quia certa necesse est discendi solertia quisque, quomodo credere, quid sperare, sive diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri, ipsa est bona operatio, ac sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes, charitas, vera esse non valet. Dictum namque est saepius quod ligna cedri propter odoris gratiam, et imputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam, 109.0165B| famamque piae designant actionis. Ad hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione atque opere Deo placere appetunt. Hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: « Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi (I Cor. XI); glorienturque et dicant: Nescitis, quoniam angelos judicabimus, quanto magis secularia? » (I Cor. VI.)

« Anno quarto fundata est domus Domini, in mense Zio, et in anno undecimo, mense Ebul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus. Aedificavitque eam annis septem. » Patet allegoriae sensus, quare domus Domini aedificata sit annis septem: 109.0165C| quia nimirum sancta Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod sex septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus, et cum fine saeculi suum quoque crementum ad finem ipsa perducit. Vel recte septem annis aedificatur ob significationem gratiae spiritalis, per quam Ecclesia solum, ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona Spiritus sancti enumerat Isaias (Isa. XI), sine quibus nemo vel fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest pervenire justitiae. Quod autem in octavo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus, ad futurum saeculum, diemque judicii pertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quid ei amplius addi possit 109.0165D| inveniri non possit. Habebit enim tunc quod pius ille desiderator supplex a Domino quaerebat, dicens: « Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). » Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum in sequentibus legatur mense septimo dedicationem ejus esse completam? Neque autem credibile est quod septem quidem annis templum aedificans Salomon, octavo mense octavi anni perfecerit, sed usque ad septimum anni noni mensem dedicationem perfecti distulerit. Unde potius verisimile videtur, domum septem annis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo 109.0166A| dedicationis sit celebrata solemnitas, ac die vicesimo tertio ipsius mensis, ut Verba Dierum narrant (II Par. VII), populos Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unam septimanam adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, et operibus videlicet ejus universis, et ipsa dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est post dedicatum templum aliquid adhuc utensilium in ministeria ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur; atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet octavo mense in omni opere atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dedicatum.

CAPUT VII. De columnis aereis, etc.; quod in regione Jordanis facta sunt vasa domus Domini; de cardinibus ostiorum in perfectione operis domus Domini.

(CAP. VII.) « Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae, et ex tribu Nepthalim, patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, etc. » Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur, « quia filius erat mulieris viduae de Israel; » in qua persona solet nonnunquam 109.0166C| praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir suus, videlicet Christus, morte gustata, resurrexit, atque in coelos ascendens eam interim peregrinantem a se reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti sint praedicatores, cum omnes electi viritim se filios esse fateantur Ecclesiae; cum etiam de eisdem praedicatoribus Novi Testamenti specialiter ei promittatur, dicente Propheta: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Ps. XLIV). » Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus utique Dei operantur, quoniam loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad vitam praeordinavit 109.0166D| aeternam. « Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit: Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). » Fecit hoc opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctor strenuus, qui hoc pie suscipere ac perseveranter custodire desiderent, quique etiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi didicerint recta satagant. Aeris namque metallum valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.

« Et finxit duas columnas aereas, decem et septem cubitorum altitudinis columnam utramque. » Hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: « Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisionem (Gal. II). » 109.0167A| Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figuraverint, et quare duae sint factae. Apostolos namque et doctores cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opere, et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est, quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Joan. XIV). Et sicut alibi dicit: « Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). » Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo 109.0167B| introitum regni coelestis ostendunt; ut sive a luce scientiae legalis quisque, sive ex rigore gentilitatis ad fidem Evangelii venerit, habeat paratos eos qui sibi iter salutis et verbo demonstrent et exemplo. Vel certe, quia de eisdem columnis in libro Paralipomenon ita scriptum est: « Ipsasque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris et alteram a sinistris (II Par. III), » ideo sunt duae factae columnae atque ita dispositae, ut nobis et in prosperis et in adversis ingressum patriae coelestis ante oculos mentis habendum esse doceant. Notandum sane in hac sententia Paralipomenon quam posui, quod ea porticus templi, etiam vestigium templi vocabatur. Et quod in prophetis legimus, quia inter vestibulum et altare orabant sacerdotes, inter porticum et altare debere 109.0167C| intelligi. Bene autem utraque columna decem et octo cubitos altitudinis habere memoratur, ter etenim seni, decem et octo faciunt. Tria vero ad fidem pertinere propter sanctam Trinitatem, sex ad operationem, quod in eo dierum numero mundus sit factus, luce clarius est. Et tria per sex multiplicantur cum « justus ex fide vivit (Hab. VII), » cognitionemque piae credulitatis exsecutione bonae actionis accumulat. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, cum praedicator quisque egregius palam cunctis insinuat non nisi per fidem et opera justitiae nos ad supernae gaudia vitae posse pervenire.

« Et linea cubitorum duodecim ambigebat columnam utramque, » cum quisque doctor sive Judaeis seu gentibus praedicare missus, ea tantum facere 109.0167D| curat ac docere, quae sancta per apostolos accepit ac didicit Ecclesia. Nam si quis aliter vivere sive praedicare voluerit, et vel apostolica decreta spernere, vel pro suo libitu nova quaelibet statuere maluerit, non est talis columna templo Dei apta, quia dum apostolica statuta sequi contemnit, quasi vel exilitate inertiae suae, vel elationis tumidae grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit.

« Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum fusilia ex aere, quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum, etc. » Capita etenim columnarum, hoc est suprema pars earum, praecordia sunt fidelium doctorum, quorum 109.0168A| Deo devotis cogitationibus, sicut capite membra, ita ipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo sunt testamenta, quorum meditationi atque observantiae doctores sancti toto et animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirum quinque libris Scriptura Mosaicae legis comprehensa est. Quinque etiam saeculi aetates tota Veteris Testamenti series complexa est. Novum vero Testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moyses praedicanda per hoc esse praedixerat et prophetae.

« Et quasi in modum retis et catenarum sibi invivicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat. » Quod in libro 109.0168B| Paralipomenon ita scriptum est: « Nec non et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum (II Par. III). » Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis varietas est virtutum spiritalium in sanctis, de qua Domino cantatur in Psalmis: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Ps. XLIV); » hoc est in vestitu fulgidae dilectionis, circumamicta varietate diversorum charismatum. Vel certe multiplex conceptio catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat. Quae cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent: quasi columnarum capitibus superpositae retes et catenulae miraculum suae connexionis cunctis aspectantibus praebent.

109.0168C| « Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. » Septenario namque numero Spiritus sancti solet gratia designari, Joanne attestante in Apocalypsi. Qui cum vidisse se diceret agnum habentem cornua septem et oculos septem, mox exponendo subjunxit: « Qui sunt septem spiritus Dei, missi in universam terram (Apoc. V). » Quod propheta Isaias apertius explicat, cum de nascituro in carne Domino loquens: « Et requiescet, inquit, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI). » Septena ergo versuum retiacula erant in capitello utroque, quia patres utriusque testamenti per gratiam unius ejusdemque spiritus 109.0168D| septiformis, ut essent electi, acceperunt.

« Et fecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella. » Duo quidem ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordo septemplici versuum numero currebat, donec, circumacto capitello, rursum in se ipsum, quasi circulo facto, rediret. Nec figura sacramenti in abscondito est, quare duo ordines sint retiaculorum, cum constet geminae discretionis esse virtutem dilectionis, quando videlicet Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum, tanquam nos ipsos, amare praecipimur. Sed uterque ordo ille septem habet versuum retiacula, quia nec Deus absque gratia Spiritus sancti potest amari, nec proximus. 109.0169A| Facta sunt autem retiacula haec, ut tegerent capitella, hoc est, undique in gyro circumdarent, quia omnis Scripturae sanctae pagina, cum recte intelligitur, gratiam per omnia charitatis sonat ac pacis. Capitella enim volumina divinorum eloquiorum retiacula sunt vincula mutuae dilectionis; et retiaculis teguntur capitella, cum sacra eloquia (ut ita dixerim) dono charitatis undique probantur esse vestita. Nam et in eis quae in Scripturis non intelligimus charitas latet, et in eis quae intelligimus charitas late patet. Bene autem de eisdem retiaculis sive capitellis adjungitur:

« Quae erant super summitatem malogranatorum. » Malogranata namque (quorum natura est uno foris cortice multa interius grana circumdare) apte in 109.0169B| figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico unius fidei munimine innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et unusquisque justi vitam moresque designare, qui, velut plurima uno cortice grana, circumplectens multa cogitationum virtutumque spiritalium insignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis curat vallare custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyro circumdata, quia doctores sanctos necesse est priorum vitam fidelium ad memoriam revocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex parte communire, ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint, errent. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum, 109.0169C| videtur juxta ordinem operis ipsius quia malogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque ex eisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura mysterii, quare retiacula super summitatem fuerint malogranatorum adnexa, quae ad unam pene significationem sive personarum seu virtutum pertinent spiritalium. Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare « de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion (Ps. LXXXIII); » qua virtute nulla potest major adiri. Unde et Apostolus: « Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V). »

« Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant, in porticu quatuor cubitorum. » Quid enim per lilia, nisi supernae claritas patriae atque immortalitatis floribus redolens, paradisi designatur amoenitas? Quid per quatuor cubitos, nisi evangelicus sermo, qui introitum nobis aeternae illius beatitudinis promittit, et iter quo ad hanc perveniatur ostendit? Cum ergo sancti doctores promissa nobis limina regni coelestis in quatuor sancti Evangelii libris ostendunt, quasi capita columnarum, opus in se lilii quatuor cubitorum exhibent. Ubi notandum, juxta litteram, quia cum opus lilii in capitellis quatuor cubitorum esse memoratur, neque additur, latitudinis, aut altitudinis, lectoris utique judicio, utrum in altitudine an in latitudine 109.0170A| intelligi debeat, relictum est. Constat autem absque ulla prorsus dubietate quod columna, quam duodecim cubitorum restis ambiebat, quatuor cubitos habebat grossitudinis. Omnis enim circulus quantum spatii in diametro, tantum habet ter in gyro. Denique mare aeneum quia diametrum habebat decem cubitorum, ut in sequentibus legitur, consequenter habebat triginta cubitos in gyro. Verum quia dicitur, opus lilii quatuor fuisse cubitorum, sive latitudinem, seu designet altitudinem, nihilominus ratio figurae perspicua est, quia non nisi per Evangelium exoptatissima illa mundo vox insonuit: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). » Quod vero sequitur:

« Et rursum alia capitella in summitate columnarum 109.0170B| desuper juxta mensuram contra retiacula, » juxta mensuram columnae tantae amplitudinis quanta erat et columna, cujus tamen altitudo quanta fuerit minime narratur. Haec autem capitella qualiacunque et quantacunque fuerit (non enim mensuram eorum aperte Scriptura designat) more liliorum videntur esse apposita. De quorum factura si quid mysticum inquirere delectat, illa regni perennis sublimitatem potest non incongrue designare, quam « nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV; I Cor. II). » Verum quia eadem supernorum societas civium utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur:

« Malogranatorum autem ducenti ordines erant in 109.0170C| circuitu capitelli secundi. » Diximus autem malogranata vel totius sanctae Ecclesiae, vel singulorum quorumque fidelium typum tenere. Centenarius vero numerus, qui ad dexteram manum primus pervenit, nonnunquam in aeternae beatitudinis figura poni consuevit. Duplicatur autem hic numerus malogranatorum in circuitu capitelli secundi, ut insinuetur mystice quod utriusque testamenti populus adunandus in Christo, atque ad aeternam vitae sit introducendus coronam.

« Et statuit duas columnas in porticu templi. Cum statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachim, firmitas. Similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz in robore, etc. » Dextra columna (ut supra diximus) illorum exprimit 109.0170D| figuram doctorum qui primitivam in Hierosolymis instituerunt Ecclesiam, secunda eorum qui ad praedicandum gentibus destinati sunt. Vel certe dextra columna eos significat qui venturum in carne Dominum prophetando praedixerant, secunda eos qui hunc jam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Et apte simili vocabulo ambae censebantur columnae, cum una, firmitas, altera, in robore, dicta est, ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur, nostrique temporis inertia tacite notaretur, ubi se nonnulli doctores, sacerdotes et columnas domus Dei videri atque appellari volunt, cum nil in se prorsus firmae fidei ad contemnendas saeculi pompas, ac desideranda bona invisibilia, nil 109.0171A| habeant roboris ad corrigendos, nil industriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores.

« Fecit quoque mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad labium, rotundum in circuitu, etc. » Mare hoc fusile in figuram lavacri Salvatoris, quo in remissionem peccatorum emundamur, factum est. Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba Dierum aperte testantur (II Par. IV). Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo quod sint membra summi Sacerdotis, Domini nostri Jesu Christi. Et recte huic vasi Scriptura maris nomen indidit, in memoriam videlicet maris Rubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum et populi Dei liberationem baptismi forma praecessit, exponente 109.0171B| Apostolo ac dicente: « Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes transierunt mare, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X). » Sacramentum autem baptismi, et vitae nobis munditiam quaerit in hoc saeculo, et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro. Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse decem cubitorum a labio usque ad labium perhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere debeamus expressit; denario aeque mercedem bene factorum significavit, cum hunc in vincula laborantibus dandum esse praedixit (Matth. XX).

« Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad labium. » Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum, qui in fine saeculi 109.0171C| crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus unam eamdemque viam veritatis ingredi, et communem debet a Domino coronam sperare justitiae. Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur esse mundandus. De quo bene subditur:

« Quinque cubitorum altitudo ejus. » Quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid gustu, quidquid tactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque deinceps bonis studuerit insistere operibus. Alioquin diabolus, qui exierat de homine si hunc a bobis vacare actibus viderit, multiplicius redit, facitque « novissima hominis illius 109.0171D| pejora prioribus (Matth. XII). » Unde apte subditur.

« Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum, etc. » Per resticulam namque disciplina praeceptorum coelestium, qua a nostris voluntatibus religamur, potest apte signari, Scriptura dicente: « Quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccl. IV). » Quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae in cordibus electorum fide, spe et dilectione supernae retributionis firmata est, nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi.

« Et sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare. Duo ordines sculpturarum histriatarum erant fusiles. » Cum praedictum 109.0172A| sit supra quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur, quod sculptura haec subter labium posita decem cubitis ambierit, patet ex utraque relatione quia vas erat in modum phialae repandum ac diffusum, quod a triginta cubitis circuitus, quos habebat in labio, usque ad decem est cubitos coarctatum. Sculptura autem histriata est, quae historias rerum aliquas imitatur. Unde recte per sculpturas histriatas, quibus mare circumdabatur, exempla sunt priorum temporum designata; quae necesse est nos solerter intueri, ut videamus quibus operibus sancti placuerint Deo ab initio; qua obstinatione in sceleribus perdurarint, quanta infelicitate ob scelera perierint reprobi.

« Et stabat super duodecim boves: e quibus tres 109.0172B| respiciebant ad Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem. » Duodecim ergo boves duodecim sunt apostoli et omnes qui vice eorum regendam in Christo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui nimirum boves mare sibi super impositum portant, cum apostoli, apostolorumque successores, injunctum sibi evangelizandi officium prompta implere devotione satagunt. Tresque ad Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem respiciunt, cum in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae Trinitatis.

« Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. » Intrinsecus namque latitant universa boum posteriora, quia qua mercede sancti praedicatores in 109.0172C| perpetuum donentur, in interni arbitris examine jam dispositum est, sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omnimodis occultum. Quibus tamen hoc esse occultum nullatenus potest, quod omnis qui lavacrum baptismi ad salutem accipit et vitam, fidem, spem et charitatem debet habere, nec sine his tribus virtutibus quisque aliquid jam operari neque intrare ad vitam valet. Unde recte sequitur:

« Crassitudo autem luteris trium unciarum erat. » Crassitudo etenim luteris in mari, firmitas est virtutis in baptismo. Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore fidei, spei et dilectionis, praeceptio baptismi communitur, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum firma certitudo virtutum mentem accipientium simul et opera 109.0172D| confirmet

« Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii. » Per labium quippe calicis gustus Dominicae passionis, per folium repandi lilii patefacta claritas resurrectionis ipsius exprimitur.

« Duo millia batos capiebat, etc. » Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni in Scripturis, quia nimirum denarium numerum quadratum solidum facit. Decem quippe decies ducta centum faciunt: quae videlicet figura jam quadrata, sed adhuc plena non est. Verum ut in altitudinem surgat, et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo perfecto numero stabilis et insuperabilis et velut conquadrata justorum 109.0173A| conscientia designatur; quocunque enim verteris quadratum, stabit. Sic et animus electorum nullo tentationum occursu novit a statu suae certitudinis inclinari. Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi Bath nominant, habens modios tres. Ipsa est ephi, quod illi epha nuncupant. Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici, hordei, leguminum. Batus vero est in speciebus liquidis, vino, oleo, aqua. Itaque Batus, quia certae norma mensurae est, opera designat aequitatis et justitiae, quibus hi, qui in remissionem peccatorum baptizantur, necesse habent institui. Batos quippe mille capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem Judaeorum abluens, ad regnum coeleste transmisit. Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum 109.0173B| eodem fonte renatas et operibus justitiae confirmatas ejusdem regni perennis fecit esse participes.

« Et fecit bases decem, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, etc. » Multifarie et multis modis una eademque nostrae salutis sacramenta praefigurantur. Namque iidem apostoli, virique apostolici, qui per boves mare portantes designati sunt, designantur etiam per bases, quae portandis erant luteribus praeparatae: quomodo ipsi luteres ejusdem lavacri spiritalis, cujus et mare, typum gerebant. Siquidem, ut Verba Dierum narrant (II Par. IV), omnia in eis, quae in holocaustum oblaturi erant, lavabant. Holocaustum autem Domini generaliter omnis electorum multitudo potest intelligi: 109.0173C| quae, juxta vocem praecursoris Baptistae, est ab ipso baptizata in Spiritu sancto et igni (Matth. III). Sicut ergo sacerdotes, qui in mare lavabantur, formam exprimunt eorum qui per baptisma efficiuntur summi consortes sacerdotii, quod est in Domino Jesu Christo, ita etiam holocausta eorumdem figuram aptissime praetendunt, cum post ablutionem baptismi gratia sancti Spiritus implentur. Lavatur namque in lutere hostia, cum quis fidelium aqua baptismi perfunditur. Offertur vero in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi donum sancti Spiritus accipit. Quod vero ad portandos luteres, decem sunt bases factae, poterat ita mystice interpretari, quia ministri lavacri vitalis, ad aeterna gaudia beatitudinis (quae denario solent numero figurari) eos 109.0173D| quos imbuunt, vocent. Verum quia de eisdem luteribus distincte in sequentibus scriptum est, quod videlicet quinque ex his positi sunt ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram, magis in eis quinarii numeri sunt intuenda mysteria. In utraque etenim parte templi sunt positae bases luterum, ut utrique Dei populo sacri fontis gratia designaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte (sicut in expositione maris, quod quinque cubitis altum est, jam diximus) demonstraretur typice, universa fidelibus, quae per quinque sensus corporis deliquerant, per lavacrum baptismatis esse remittenda. Sicut ergo in uno mari duodecim bobus superposito unitas exprimitur baptismatis, quae per apostolos 109.0174A| toto erat orbi praedicanda, ita etiam per duos ordines luterum mystice ostenditur quia gentilitas cum Judaea in unum fidei consortium per baptismatis erat undam colligenda. Quod autem quatuor cubitorum longitudinis, et quatuor cubitorum latitudinis, trium cubitorum altitudinis, bases singulae fuere, facile intellectu est: longitudo etenim ad patientiam longanimitatis, latitudo ad dilatationem dilectionis, altitudo pertinet ad spem supernae retributionis. Quatuor autem sunt principales virtutes, quibus caetera virtutum structura imminet: prudentia scilicet, fortitudo, temperantia, justitia; et ideo quaternorum erat cubitorum longitudo et latitudo basium, quia sancti praedicatores sive adversa mundi, et longitudinem exercitii ac laborum praesentium foris tolerent, 109.0174B| seu cor in dilectione sui Conditoris, suorumque proximorum, interna exsultatione dilatent, semper operam dare virtutibus curant: prudenter videlicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. Trium vero cubitorum fit altitudo basium, cum per exercitium virtutum, quas cum patientia malorum, et dilectione bonorum exercent, continua intentione ad visionem sanctae Trinitatis pervenire satagunt.

« Et ipsum opus basium interrasile erat, et sculpturae inter juncturas. » Juncturas dicere videtur eas quibus ipse luterum tabulae sibimet invicem connexae sunt, ut scilicet quatuor sive quinque tabulis una fieret basis. Quales sculpturas bases inter has 109.0174C| juncturas, id est, in ipsis suis lateribus ante et retro, dextra et sinistra, et supra quoque habuerint, subdendo aperitur, cum dicitur:

« Inter coronulas et plectas leones et boves et cherubim et juncturas similiter desuper. » Non ergo plana erat ulla ex parte superficies basium; sed undique versum mysticis sculpta figuris, quia sanctorum mentes, imo universa eorum conversatio virtutum in omnibus gratiam praetendit; neque aliqua illos hora inanis et vacua praeterit, in qua piis vacare operibus vel sermonibus vel certe cogitationibus desistant. Coronulas quippe in se sculptas habent, cum ad ingressum vitae perennis infatigabili desiderio anhelant. Plectas habent, cum inter desideria vitae coelestis, quae sursum est, nunquam 109.0174D| fraternae societatis, quae juxta est, vincula dissolvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda coelestia mentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes quosque, qui sibi commissi sunt, fervorem asperae inventionis exercere non tardent. Habent cum leonibus boves, quando ipsam invectionem corripiendi cum spiritu mansuetudinis exhibent, quando in fervore arguendi nunquam fissam habere ungulam discretae actionis ac loquelae, nunquam verba divinae lectionis velut ruminando in ore volvere cessant:

« Et super leones et boves quasi lora ex aere dependentia. » Super leones et boves lora dependent, quando sancti doctores, et in severitate districtionis 109.0175A| qua peccantes judicant, et in mansuetudine lenitatis, qua poenitentibus remittunt, judicium sui tenent auctoris, ne forte injuste ligando aut solvendo quempiam, jam juste ligari ipsi ab eo cujus judicium errare nequit mereantur.

« Et quatuor rotae per bases singulas et axes aerei. Et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes. » Quatuor rotae, quatuor sunt Evangeliorum libri. Qui aptissime rotis comparantur, quia sicut volubilitas rotae citissimo cursu, quocunque ducitur currit, ita evangelicus sermo, jubente Domino, per apostolos universas in brevi mundi plagas implevit. Sicut rota impositum sibi currum a terra sublevat, et sublevatum, quo auriga dirigit, portat, ita evangelica praedicatio 109.0175B| mentes electorum a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria suspendit, ac suspensas ad profectum bonae actionis sive ad ministerium praedicationis quocunque adjuvans gratia Spiritus voluerit, ducit. Namque in sequentibus dicitur:

« Quia tales erant rotae, quales solent in curru fieri. » Legimus autem de sanctis: « Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium (Psal. LXVII). » Si ergo bases luterum sancti sunt doctores, qui lavacrum nobis vitae ministrant, et rotae quaternae basium quatuor sunt libri Evangeliorum, quid axes rotarum, qui bases gestant, nisi ipsa eorumdem sunt corda doctorum, quae dum, praeceptis evangelicis sedulo intendentia, eos ab infirmorum appetitu sustollunt, velut immissi rotis axes altius 109.0175C| basim a terra sublevant? Porro humeruli, qui rotis antepositi, ne ab axibus delabi possent, obsistebant, significant praeconia prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium forte veniat, confirmatur. Bene autem dicitur quod humeruli, qui per quatuor partes subter luterum erant positi, contra se invicem fuerint respectantes, quia nimirum omnis Scriptura prophetica sibimet invicem consentanea est, ut pote uno Dei Spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli, videlicet juxta numerum rotarum; non quia quatuor sunt tantum libri prophetici, sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae et Moyses dictis quatuor evangelistarum testimonium praebuere, ut ex consensu utriusque testamenti 109.0175D| una fides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.

« Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate, et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum; pariterque habebat unum cubitum et dimidium. » Os luteris unius erat cubiti propter unitatem confessionis et fidei, qua omnes in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamur, dicente Apostolo: « Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater omnium (Ephes. IV). » Et ipsum os in capitis erat summitate, ut ad coelestia nobis regna per baptisma iter esse patefactum doceret. Ipse vero luter in amplitudine cubitum habebat unum et dimidium, 109.0176A| per operis nimirum perfectionem et initium contemplationis. Integre etenim cubitus in lutere perfectionem bonae designat actionis, quam absque ulla dubietate habebat ille, de quo tentatori antiquo Dominus aiebat: « Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo (Job. I)? » Est vero alter cubitus divinae visionis, qui ex parte nonnulla etiam in hac adhuc vita retentis fidelibus donari consuevit, ut idem Job, devicto adversario, cum Domino loquens ait: « Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII). » Scriptum est namque in sequentibus: « Una rota habebat altitudinis cubitum et semis. » Et paulo post: « In summitate autem basis 109.0176B| erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi.

Luterum quippe mensura unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae ad vitam intrare mereamur: quamvis sine peccato, dum hic vivimus, esse nequimus, ipsam vero vitae coelestis dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in hac interim vita, perfecte autem videre nulla ratione valeamus. Rotae quoque uno ac dimidio cubitu mensurantur, quia Scriptura lectionis evangelicae qualiter hi qui perfecti esse velint vivere debeant, ostendit, spemque aeternae retributionis in praesenti demonstrat, ipsam vero retributionis illius qualitatem in futuro nobis pandendam simul et donandam esse promittit. Bases 109.0176C| etiam ipsae unum habebant cubitum ac semissem amplitudinis in summitate sui, ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores summi ac ministri lavacri salutaris opere quidem perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis ex parte sunt fruiti. Unde et aiunt: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). »

« In hunc modum fecit decem bases fusura una, et mensura sculpturaque consimili; fecit quoque decem luteres aereos. » Quare decem sint bases factae, totidemque eis superpositi luteres, supra jam dictum est. Quod vero una erat fusura, mensuraque et sculptura consimilis omnium basium sive 109.0176D| luterum, non in ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum, sed in ea potius, quod una fides Evangelii, quo instituuntur, unum est sacramentum baptismi, quo abluuntur, unus idemque est Spiritus, quo omnes consecrantur electi, tametsi donationes habent diversas in ipso Spiritu, qui « dividit singulis, prout vult (I Cor. XII). »

« Quadraginta batos capiebat luter unus. » Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis typum tenere, quia nimirum quater deni faciunt quadraginta. Decem autem sunt praecepta, quibus omnis nostra operatio in lege divina praefixa est, quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem 109.0177A| Dominicae Incarnationis coelestis patriae nobis est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad mysterium sacri baptismatis pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii fructum debent rectae operationis ostendere, apte luteres singuli, in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. Quod vero sequitur: « Erat quatuor cubitorum, » sive altitudine seu in latitudine, quid significet, intellectus mysterii in promptu est. Luter enim unus quatuor erat cubitorum, vel propter quatuor sancti Evangelii libros, in quibus forma nobis baptismi praefixa est; vel propter quatuor cardinales virtutes, quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est, debet institui; vel recte propter quatuor mundi plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicente 109.0177B| Psalmographo: « Quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari (Psal. CVI). » Quod vero supra dixit: « Pariterque habebat unum cubitum et dimidium, » et neque ibi altitudinem an amplitudinem significaret adjecit, videtur quia fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi: quod ex mensura (ni fallor) basis, in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quae ita describitur.

« In summitate autem basis erat quaedam rotunditas, unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi. » Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti ac dimidii; ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed 109.0177C| utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit.

« Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, quinque ad sinistram. » Dexteram partem templi et sinistram, non intus in ipso templo, sed ante templum dicitur: ad Orientalem plagam videlicet in atrio interiore, quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dexteram partem templi propter Judaeos, qui Sole justitiae per doctrinam legis antiquitus uti solebant; et quinque ad sinistram propter nos, qui caeco diutius corde servituti adhaerebamus ejus qui ait: « Ponam sedem meam in Aquilonem (Isai. XIV). » Quod est aperte dicere: Illis in cordibus requiescere desidero, 109.0177D| quae a luce veritatis et flamine divinae charitatis aliena esse considero.

« Mare autem posuit ad dextram partem templi contra Orientem ad Meridiem. » Et hoc in eodem atrio positum est ad Orientem. Quod autem ait ad dexteram partem templi, hoc est, quod repetit, dicens, ad Meridiem. Ingredientibus enim atrium ab Oriente, primo divertendum erat ad Meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat, ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi. Intra hos basis erat aenea, quinque cubitorum longitudinis, et quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis, in qua stans Salomon 109.0178A| dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti, contra medium atrii. Deinde porticus templi sive vestibulum, in quo erant columnae aereae circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dextram partem templi, significat nos per lavacrum baptismi ad regnum coeleste, quod jure vocabulo dextrae figuratur, debere pervenire. « Qui enim crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. XVI). » Namque ubi dextra simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Judaeam et gentilitatem, ut in expositione basium supradiximus, vel praesentem Ecclesiae vitam et futuram, vel laeta saeculi et tristitia, vel aliquid designat hujusmodi. Ubi vero absolute in bono accipitur dextra, aeterna saepius gaudia demonstrat. Quod vero contra Orientem posuit mare, 109.0178B| ad eamdem proprie significationem respicit, quod videlicet per lavacrum sacri fontis splendor nobis internae claritatis aperitur. Quod ad meridianum latus atrii, significat fideles per acceptionem sancti Spiritus ad flagrantiam solere verae charitatis accendi. Fervor etenim meridiani solis consuevit in Scripturis et ardorem dilectionis et illustrationem significare sancti Spiritus, per quem eadem dilectio diffunditur in cordibus electorum.

« Omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant. In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, etc. » Apte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus noster baptizare dignatus est, ejusque tinctus undis, aquarum 109.0178C| nobis elementum in ablutionem peccatorum convertit. Et quia omne fidelium baptisma, quo Domino consecrantur, in exemplum celebratur baptismatis illius quo ipse aquas sanctificavit, recte in regione Jordanis vasa sunt domus Domini facta. Neque enim aliter vasa electionis et misericordiae fieri possumus, nisi et baptisma ejus, quod illo in flumine subiit, respicientes, et ipsi vitali flumine satagamus ablui. Notandum autem, quod non tantum in regione Jordanis, sed etiam campestri regione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium, quae non solum in Judaea, sed et in omnium nationum erat latitudine futura, expleta prophetia qua dicitur: « Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV). » Argillosa autem terra, de qua 109.0178D| factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quae melius quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet intelligi? Quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant, exhibet, cum nobis Scriptura regulam justitiae, quam sequamur, ostendit, sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perseveraverunt, in omnibus sequenda praemonstrat, si vasa in domo Domini electa ac pretiosa esse concupiscimus. Aesque igne liquefactum argillae formas ingreditur, quo vas possit aptum ministeriis coelestibus effici, cum ipsi salubriter humiliati, et flamma suae divinae charitatis, sive etiam humanae adversitatis emolliti, viam patrum bene operando 109.0179A| intramus, ut ad praemia patrum bene currendo perveniamus.

« Fecitque Salomon omnia vasa, altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream, etc. » Altare aureum corda significat perfectorum justorum, internae charitatis et castitatis luce corusca, quorum sublimitati significandae etiam locus convenit ejusdem altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi manifeste legimus. In quo videlicet altari non hostiarum sanguis, neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur: quorum fumus ad superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implevit; in quo figura exprimebatur sanctorum, qui dum, neglectis temporalium rerum 109.0179B| cupiditatibus, tota intentione coelestia quaerunt, velut intus in vicino oraculi sunt positi. Nec longe sunt remoti a velo, quo templum et sancta sanctorum dirimuntur, quia corpora tantum terram incolunt, caeterum secundum interiorem hominem totam habent conversationem in coelis. Ascenditque ab hujusmodi altari fumus incensorum intra sancta sanctorum, ubi arca est recondita cum orationes sanctorum flamma charitatis excitatae ad coelum usque perveniunt, « ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III). » Non enim in hoc altari sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis, quae in ara sui cordis immolantes Domino mactent, sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio 109.0179C| regni coelestis offerunt. Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. Et quidem altare thymiamatis Moyses fecit in eremo, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, et duos cubitos in altitudine (Exod. XXXVII). Quantae autem magnitudinis hoc Salomon fecerit, Scriptura non dicit, sed tantum quod altare aureum fecerit, dicit. Constat autem quia tantum facere non potuit, quantum fecit holocausti; quia si viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset, totam templi latitudinem impleret. Quanto igitur exterius erat positum altare holocausti, quam incensi, quantumque genere oblationis ac utilitate metalli ignobilius fuit, tantum quantitate mensurae et hostiarum 109.0179D| frequentia praestabat. Quia nimirum plures sunt multo quibus dicatur: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX), quam quos audire delectet: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus (Ibid.). » Nec tamen hujus mensura altaris mystici ratione caret et numero. Habet enim viginti cubitos longitudinis, et totidem latitudinis, et decem cubitos altitudinis, de quo quidem numero supra in expositione templi et vestibuli ejus diximus, sed et nunc dicendum breviter, quia si altare holocausti illorum in Ecclesia typum tenet, qui suum corpus et animam Deo consecrare per ignem amoris illius quaerunt, perseverantia horum in bona operatione per longitudinem 109.0180A| altaris, amplitudo in charitate Dei ac proximi per latitudinem, spes in exspectatione divinae visionis per altitudinem figurantur. Quod autem longitudo et latitudo altaris vicenorum erat cubitorum, magnam utique perfectionem designat ejusdem indefessae longitudinis ac sincerae dilectionis, quae per utriusque testamenti nobis observantiam tribuitur. Quater enim quini vicenarium numerum complent. Quinque autem libri Mosaicae legis quatuor sunt evangelicae libertatis. Et cum ad intelligentiam atque custodiam legis spiritalem, illustrante Evangelii gratia, pervenimus, vicenarium profecto numerum perficimus.

Sitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum, docente utroque Testamento, 109.0180B| et adjuvante ipso uno utriusque Testamenti auctore, et perseverantiam boni operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur exhibent. Denario autem numero spes coelestium praemiorum solet designari, Domino affirmante, cum eos qui in vinea magni patrisfamilias laborant denario remunerandos esse testatur (Matth. XX). Et idem altare, quod in figura factum est electorum, ob significandam eorum vitam perpetuam, decem erat cubitis altum. Cum vero dictum est quia fecit Salomon altare aureum, additum est continuo.

« Et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream, etc. » Mensa autem aurea Scriptura est sacra spiritalis intelligentiae claritate fecunda. 109.0180C| De qua Psalmista Domino: « Parasti, inquit, in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXIV). » Ne enim nos adversarii tribulantes ad errorem inflectant, mensam nobis conditor noster scientiae coelestis, per quam in fide veritatis confortemur, paravit. Panes namque propositionis sancti sunt doctores; quorum vel opera nobis, vel verba salutaria ad exemplum vitae proposita, semper in divinis paginis, quisquis bene quaerit, invenit. Unde apte iidem panes in Exodo duodecim fieri praecepti sunt: videlicet propter apostolos duodecim, quorum ministerio nobis Scriptura Tesmenti condita est, et Instrumenti Veteris, donante Domino, revelata mysteria. Quo nimirum numero non tantum iidem apostoli, sed omnes sunt designati, 109.0180D| qui, verbum praedicando, pabulum vitae fidelibus ministrant: quia omnes utique ipsam doctrinae formam, quam in Domino Apostoli accepere, sequuntur. Quod vero in Verbis Dierum legimus, quia « fecit Salomon mensas decem, posuitque eas intemplo, quinque a dextris, et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum (II Par. IV), » non has mensuras tam ad panes propositionis, quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est, phialas videlicet, quas pariter factas Scriptura refert, thymiamateria, thuribula, mortariola, et caetera, quae in sequentibus leguntur. Nam quod paulo post in eodem verborum volumine subinfertur: « Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aeneum et 109.0181A| mensas, et super eas panes propositionis (II Par. IV), » vel pluralem numerum pro singulari posuit more Scripturis usitatissimo, ut in Jesu Nave: « Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate (Jos. IV), » cum Achan solus, et non plures filii Israel hoc fecerint. Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut in sabbato mox poni possent in mensam propositionis, potuit fieri ut panes novi, noviter cocti, mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarentur operti, donec primo mane, oblatis veteribus super mensam propositionis ponerentur calidi. Non autem hae mensae decem a figura unius mensae propositionis discrepant. Nam sicut una mensa duodecim panibus onusta unanimem totius Scripturae concordiam auctoritate apostolica munitam designat, 109.0181B| ita non immerito decem mensae aureae divinae legis Prophetarum eloquia figuratae denuntiant; quae vel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes propositionis, offerunt vel nobis exempla fidelium, quasi positorum in se vasorum Domini claritatem et miracula proponunt. Recte autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinque volumina scripsit, verum etiam quia tota testamenti series quinque aetates saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, quinque a sinistris ponuntur, cum post Incarnationem Dominicam eadem Scriptura sive utrique Dei populo Judaeo scilicet et gentili, committitur, sive evangelicis plena figuris ostenditur, quae quondam 109.0181C| antiquo Dei populo juxta litteram solum intelligenda esse putabatur.

« Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo, et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas. » Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quae et esurientibus justitiam panem verbi Dei ministrant, et vasa ferunt ministerii coelestis, id est, istorum nobis actus in exemplum proponunt, etiam aptissime per candelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiae errantibus proferunt. Hinc etenim Psalmista: « Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). » Hinc et Salomon ait: « Quia mandatum lucerna est, et 109.0181D| lex lux (Prov. VI). » Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris sint posita candelabra, ex his quae de mensis tractavimus facile patet. Cum vero dixisset, quinque a dextris et quinque a sinistris, convenienter addidit, contra oraculum. Oraculum namque, ubi erat arca, ut saepe dictum est, aditum designat patriae coelestis, « ubi Christus est in dextera Dei sedens (Col. III), » paternorum utique conscius arcanorum. Et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, quia divina eloquia semper ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem ac desiderium nostris cordibus infundant, ut eos qui originem carnis e terra habent, ad appetendam promerendamque in coelestibus 109.0182A| sedem perpetuae mansionis accendant. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet, possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos qui, oleo Spiritus sancti infusi, et ipsi igni dilectionis ardent in corde et proximis lucem scientiae praeferunt in linguam. Candelabra autem, quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe lateque videri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobis virtutes et doctrinam sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini quo dicitur de Joanne: « Ille erat lucerna lucens (Joan. V). » Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxta illud Psalmistae, quod et supra posuimus: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). » Candelabra 109.0182B| autem harum lucernarum sancti sunt omnes qui sua et corda et corpora ferentes Domini mandatis humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum in omnibus quae Scriptura sancta dicit attendit, ejusque se subjiciens mandatis, satagit auscultare promissa, quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas, quia casta corporis sui membra, castae mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet, supponere contendit; et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse est firmiter, ad superna erectum, impositas sibi lucernas, non solum absque ruina, sed etiam absque ulla status sui motione servare. Quod vero, cum dixisset: « Et candelabra aurea quinque ad dexteram, 109.0182C| et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo, » addidit: « Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas, » videtur juxta litteram quia suprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi efformata, quomodo in candelabro tabernaculi factum esse legimus. Cujus est stipes medius, et calami ex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisse perplurima. Flores autem lilii (ut saepe dictum est) amoenitatem semper virentis terrae viventium designant, de qua dicit beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino « in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in coelis. » Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt 109.0182D| facti domus Dei, quia Scriptura divina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestis provocare consuevit. Et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii flores et lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes, qui in eadem Scriptura sacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisse et percepisse probantur.

« Et cardines ostiorum domus templi interioris sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant, etc. » Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et ostia domus templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, 109.0183A| qui instruendo, baptizando, Domini corporis et sanguinis mysteria communicando, primi nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt, quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorum sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant, quo a voluntate illius cui ministrant nunquam oculos avertunt? Aperiuntur enim et clauduntur ostia tempore congruo, sed nullo suum cardinem tempore deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in hanc vitam fide, seu in illam spe fideles atque electos suscipiant, semper animum in radice internae dilectionis fixum tenent. Unde bene ibidem iidem cardines ex auro esse facti perhibentur, 109.0183B| propter videlicet vel meritum propriae claritatis, vel illius, quam habent in eum, charitatis.

« Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini. » Perficit Salomon opus quod faciebat in domo Domini, cum Rex pacificus noster in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini Salomon, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat, nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudini reservatur. Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos suos aeternum 109.0183C| perducit ad regnum. Quod bene significatur etiam in eo quod templum septem annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Septem namque diebus omne hoc tempus volvitur; octava est dies judicii et resurrectionis futurae, de qua psalmi sextus et undecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur:

« Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. » Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes quosque gratia sui 109.0183D| Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritus gratiam largitus, ad amanda illos et appetenda dona perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa, Salomon infert in templum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos et doctorum videlicet et caete rorum fidelium coetum, in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, « abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum 109.0184A| (Psal. XXX). » Et apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem facti sunt thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent, et una, ac non diversa, est patria illa coelestis, qua electis promittitur omnibus; quamvis « sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). » Et quod utrorumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus, una sententia demonstravit, cum ait: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). »

CAPUT VIII. Quod illata arca Domini in oraculum templi in Sanctum sanctorum, vectes ejus ultra non apparebant extrinsecus sicut prius apparere consueverant.--De eo quod nebula implevit domum Domini et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; et de dedicatione templi per Salomonem et populum Israel.

(CAP. VIII.) « Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem. In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus 109.0184C| cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti, etc. » Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque 109.0184D| vectes toti cum arca et cherubim abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero, quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia « in » homine « Christo habitat omnis plenitudo divinitatis 109.0185A| corporaliter (Col. II). » Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat (Num. XVII), quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia « in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II). » Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: « Cupio dissolvi, et cum Christo esse (Phil. I), » de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea 109.0185B| quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo « in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum (Psal. XXX). » Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. 109.0185C| Quae nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae sint interna gaudia vident.

« Factum est autem, cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini, etc. » (Ex Gregorio.) Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta instigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt; ita eorum mentes infidelitatis caligo 109.0185D| replevit, ut exigentibus propriis meritis non agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est, domum Domini implevit. Et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum in Testamento Veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium propter nebulam perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae vocem Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X)? » Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.

109.0186A| « Et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel. » Templum Domini, sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est. Hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratia sanctificavit, ac diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium secundum donum sibi collatum a Deo verbo praedicationis et virtutum operibus proximos suos, quoscunque valet, ad meliora et perfectiora convertere satagit. « Templum enim Dei, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). » Sed hanc sanctificationem rex et populus, caput et membra non aequaliter perficiunt, quia de Christo Joannes ait: « De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. 109.0186B| I). » Hinc Paulus dicit: « Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III). » Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponit dicens: « Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt: unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid.), etc. » Igitur ipse sanctificat suum templum, quasi Deus et Dominus inhabitando, nos autem digne habitationi ejus conversando. Sequitur:

« In die illa sanctificavit medium atrii. quod erat ante domum Domini. Fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare aereum, quod erat coram Domino minus 109.0186C| erat et capere non poterat holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum. » Quid ergo est, quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens ibi holocaustum et sacrificium, quia altare aeneum, quod juxta constitutionem legis ante fores templi positum erat, non poterat totum capere, nisi quod Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit? Ipsa est enim atrium domus Domini, quia per ipsam ingressus patet in templum Domini, in Jerusalem videlicet coelestem. Quia ergo holocausta et sacrificia omnia in altari typico Veteris Testamenti non potuerunt offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia holocausta 109.0186D| et sacrificia acceptabilia quotidie spiritaliter Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus, reprobans vetus sacrificium, per prophetam ait: « Holocausta et sanguinem victimarum nolui (Isai. I). » Et item in Psalmis, sacrificium probans Novi Testamenti, taliter per Prophetam locutus ait: « Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). »

« Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, etc. » (Ex Beda.) Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu 109.0187A| Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino: per introitum Emath Septentrionalem terrae repromissionis plagam, per rivum sive torrentem Aegypti, ut Verba Dierum nominant (II Par. VII), designat australem. De quibus aliqua latius ex verbis sancti Hieronymi ponere gratum puto esse lectori. (Ex Hieron.) Scriptum est in libro Numerorum, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: « Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare salsissimum. Qui circuibunt Australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant Senna et perveniant in Meridiem usque ad Cadesbarne. Unde egredientur confinia ad villam nomine Addar, et tendunt usque Asemona, ibitque per 109.0187B| gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur (Num. XXXIV). » Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur: « Plaga autem Australis Meridiana a Thamar usque ad aquas Mariboth, id est, contradictionis, Cades quoque et torrens usque ad mare magnum (Ezech. XLVII), » quod significat altissimam solitudinem Sin, quae est juxta Edom et mari Rubro terminum circuire, et per ascensum Scorpionis, et per Senna et Cadesbarne, et atrium sive villam Addar, et Asemona pervenire usque ad torrentem qui juxta urbem Rinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae Australis incipit a Thamar, quae urbis in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruit, et hodie Palmira nuncupatur, Hebraeo 109.0187C| quoque sermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra Palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum hoc quod Aegypti Palaestinaeque praetendit littoribus. Sequitur in libro Numerorum: « Plaga autem Occidentalis in mari magno incipiet et ipso fine claudetur (Num. XXXIV), » hoc est, a mari usque ad mare, a torrente videlicet Rinocorurae, qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Emath, urbs Syriae, cujus in hac plaga et nomen ponit Ezechiel: « Et plaga, inquiens, maris mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath (Ezech. XLVII), » quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato; nam cognomentum habuit Epiphanes. 109.0187D| Sequitur in libro Numerorum: « Porro ad Septentrionalem, inquit, partem a mari magno termini incipient pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies in Emath usque terminos Sedala. Ibuntque confinia usque Sephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte Aquilonis (Num. XXXIV). » Dicunt Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno, quod Palestinae Phoenicis et Syriae, quae appellatur Coele, Ciliciaeque praetendit littoribus et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit: « pervenientes terminos usque ad montem altissimum, » iidem Hebraei autumant vel Amanum montem significare, vel Taurum, quod nobis videtur verius. « Ibuntque, inquit, confinia usque ad Sephrona. » 109.0188A| Quamobrem hodie Zephium oppidum Ciliciae vocant. Quod autem sequitur: « Et villam Enan, » pro quo in Hebraeo scriptum est Aserenan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicitur in Ezechiel: « Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon sive Aserenan, terminus Damasci (Ezech. XLVII). » Et ab Aquilone ad Aquilonem plaga Septentrionalis. « Inde metabuntur, inquit, fines contra Orientalem plagam, de villa Enan usque Sephania, et de Sephania descendent termini in Rebla contra fontem. Inde pervenient contra Orientem ad mare Cenereth, et tendent usque Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari (Num. XXXIV). » A fine igitur Septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephania, 109.0188B| quam Hebraei Aphamiam nominant. Et de Aphamia descendunt termini in Rebla, quae nunc Syriae vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc significare urbem quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur: « Contra fontem, » quem perspicuum est significare Daphnen, quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. « Inde, inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Cenereth, » id est, ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quae congregationes aquarum appellant maria. « Et tendent, inquit, usque Jordanem, et ad ultimum claudentur mari, » vel Mortui, vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Ahila posita est.

109.0188C| Quod autem sequitur in libro Regum, quod septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus praedicta festivitas a Salomone et filiis Israel celebraretur, et in die octava dimissus sit populus, intuendum est quomodo in Verbis Dierum de eadem re scriptum sit: « Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo, Ecclesia magna valde, ab introitu Emath, usque ad torrentem Aegypti. Fecitque inde octava collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus et solemnitatem celebrasset septem diebus. Igitur vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua (II Par. VII). » Sed puto non aliud hic velle intelligi, nisi quod, expletis septem diebus dedicationis templi, subsecuti sunt dies Scenopegiae, 109.0188D| quae a quinto decimo die mensis septimi secundum legem inchoabant (Levit. XXIII), et in die vicesima secunda finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite peractis, et Scenopegiarum octava die finita, dimisit rex Salomon populos ad sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israel populo suo. (Ex Josepho.) Cui sensui videtur Josephus suffragari, ita dicens: « Dimisit ergo Salomon Ecclesiam, cum sacrificia celebrasset pro se et universis Hebraeis, id est, vitulos quidem viginti duo millia, oves autem centum viginti millia. Tunc enim prius in templo sacrificia celebrata sunt, et in toto epulati sunt omnes Hebraei cum uxoribus suis et filiis; insuper etiam et festivitatem quae 109.0189A| vocatur Scenopegia faciens ante templum, clare nimis et magnifice diebus quatuordecim rex cum omni populo suo pariter epulatus est. Cumque haec fuissent sufficienter exhibita, nihilque deesset circa pietatis divinae culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt, agentes gratias regi propter providentiam quam habuisset, et opera quae fecisset, et orantes Deum ut eis regem praeberet longaevo tempore Salomonem; agebant revertentes cum gaudio sublimiter, et cum delectatione homines decantantes, ita ut ea jucunditate sine labore ad propria remearent. »

Mystice autem hoc, quod Salomon, completo opere templi, festivitatem celebrem fecit et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo, significat internum 109.0189B| gaudium sanctorum, quod cum rege suo Christo, vero videlicet Pacifico, perpetualiter habent; nec non et loca ipsa, quibus termini terrae Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivus Aegypti, huic significationi non contradicunt. Emath enim interpretatur Domini veritas. Et rivum sive torrentem Aegypti quem melius intelligere possumus, quam mortem temporalem? Quia hanc in Aegypto, id est, in tenebris istius mundi consistens nullus evadere potest, Propheta attestante, qui ait: « Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. XVIII)? » Unde de ipso Mediatore Dei et hominum in Psalmo scriptum est: « De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX). » Torrens fuit turbulenta persecutio Judaeorum, de 109.0189C| qua Dominus Christus bibit in via, id est, in hac vita, dum corpore pertulit. Sed dum, in via, dicitur, in Latinis ostenditur, et velocissimus transitus indicatur, per quam itinerantes vehi solent ad aliam mansionem. « Christo enim » propter gloriosae meritum passionis « datum est nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). » Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath festum celebre cum Salomone facit, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter aeternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. Quod autem septem et septem diebus eamdem festivitatem celebrabant, significare potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati, modo in 109.0189D| hac vita, quae septenario numero dierum discurrit, gaudent in spe, et tum in sabbato vero, hoc est, in futura animarum requie gaudebunt in ipsius veritatis perceptione. Quod autem sequitur, in die octavo Salomon dimisisse populum, qui benedicentes regi profecti sunt singuli in tabernacula sua laetantes alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo, significat post finem istius vitae, postque sabbatismum animarum sanctarum, quae nunc quiescunt ante diem judicii, in octava aetate, hoc est, in die resurrectionis sanctos recepturos corpora immortalia, et in mansionibus coelestibus quosque secundum beatorum qualitates collocandos, ubi semper alacri corde laetentur, 109.0190A| gaudentes et laudantes Deum super omnibus bonis quae in Domino Christo Pater omnipotens contulit populo Christiano.

CAPUT IX. Quod Salomon post aedificationem templi et domus regis aedificavit urbes plurimas, et vicos ad se pertinentes munivit muris; et de eo quod tribus vicibus per annos singulos offerebat holocausta, et quod classem instituit ad ducendum aurum de Ophir.

(CAPUT IX.) « Dedit rex Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. Egressusque est Hiram de Tyro, ut videret oppida quae dederat ei Salomon; et non placuerunt ei, et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas, terra Chabul usque in diem hanc, etc. » (Ex Josepho.) De hoc Josephus ita narrat: « Multum aurum 109.0190B| et argentum Tyri rex ad aedificium contulit, insuper et ligna cedrina et cypressina, quem Salomon quoque magnis compensationibus redonavit, mittens ei per annos singulos triticum, vinum et oleum, quibus maxime rebus, eo quod habitaret in insula, sicut praediximus, indigebat. Ad haec autem et civitates Galilaeae regionis, viginti numero, non procul a Tyro positas condonavit. Quas dum circuisset atque considerasset, displicuissetque ei donum, mittens ad Salomonem, dixit se civitatibus non egere; et ex tunc hae appellatae sunt terra Gabalon; etenim interpretatum lingua phoenicia, displicere, significat. » Sed chabul, quasi germen, interpretatum in libro Hebraeorum nominum invenimus. Quomodo autem hoc nomen displicere significet, non 109.0190C| invenimus, nisi forte per ironiam dictum sit, quasi germen, cum plenitudinem fructuum non afferret.

« Aedificavit ergo Salomon Gaser, et Bethoron inferiorem, et Baalath et Palmiram in terra solitudinis, et omnes vicos qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro, munivit, etc. » Urbes vero, quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est, Mello et murum Jerusalem, Ezer, Mageddo, et Gaser, Bethoron, Baalath, et Palmiram, sanctae Ecclesiae decorem significant, quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer, separatus, vel sanctificatus; Mageddo, coenaculum ejus; Gazer, praecisio, vel divisio; Bethoron, domus montium; et Baalath ascendens interpretatur. 109.0190D| Sancta ergo Ecclesia ipsa « civitas Dei vivi » est (Hebr. XII), ubi impletur quotidie Dei voluntas. Haec separata ab omni errore infidelium, sanctificata est in fide et bonis operibus. Ibi refectio virtutum est; haec discernit mundum ab immundo, virtutes a vitiis; et domus est montium, id est, habitatio sanctorum, et fructus justitiae, sicut palma, florens « ascendit de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). » Omnes vicos, qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro, munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit, ut hostibus spiritalibus insuperabiles semper existerent

« Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, 109.0191A| et de Cethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel, horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non poterant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes, et duces. » Universum populum, qui non fuerunt de filiis Israel, fecit Pacificus noster tributarios, cum eos, qui non sunt in filiorum numero, sed in servili conditione positi, in potestate sua continet, et singulis utitur ad proprium servitium. Sive enim Judaei, sive gentiles, sive haeretici, ejus dominatione consistunt, quia ipse universorum dominator est, et eis utitur ad suam voluntatem. In cujus voluntate 109.0191B| universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati ejus. Tales licet in multis adversantur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore necessaria tribuunt, et de rebus suis solatia praebent (Act. XV). De filiis autem Israel, hoc est, qui non ancillae filii sunt, sed liberi, quos ipse Filius Dei sanguine suo liberavit (Galat. IV), non constituit Salomon noster servire quemquam, quia neminem cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus novi testamenti servare; sed viros bellatores esse, qui contra spiritales nequitias scuto fidei et gladio spiritus dimicent (Ephes. VI); et ministros suos fieri, hoc est, spiritale obsequium in bonis operibus sibi praebere (Rom. VI, VII, VIII); et principes et judices, scilicet ut bene sibi 109.0191C| principentur, et carnis lasciviam doment (Gal. V); sive ut subditos sibi bene regant et in semita justitiae ducant. Quod autem sequitur: « Erant principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant, » quid significat, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, et semetipsos et alios bene regere possunt? Quinquagesimo ergo die post pascha et in veteri testamento lex in Sina tributa est (Exod. XX), et in novo super apostolos et eos qui cum ipsis erant, Spiritus paraclitus venit (Act. II).

« Offerebat quoque rex Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino: et adolebat 109.0191D| thymiama coram Domino, etc. » Offert quoque Pacificus noster tribus vicibus per annos singulos holocausta Domino, cum in membris suis per sanctae Trinitatis fidem « hostiam acceptabilem » exhibet Deo (Rom. XII). Offert enim unusquisque fidelis holocausta Domino, cum corpus castigando macerat, et tota desideria carnis igne Spiritus sancti consumere festinat. Offert pacificas hostias, cum bonorum operum munus exhibet. Offert victimas, cum vota labiorum suorum in laude Domini expendit. Et haec omnia super altare quod aedificaverat Domino offerre debet, quia in ara cordis, ubi decet ignem divinum semper ardere, hoc est, flammam charitatis semper fervere, quidquid in abstinentia, 109.0192A| quidquid in bona operatione, quidquid in gratiarum actione elaborat, justum est ut totum in suavitate Spiritus sancti offerat Deo. Sicque adolebit thymiama coram Domino, quando orationem puram in cordis secreto praeparat Deo, et ea quae sunt digna et Deo placita postulat. Caeterum qui transitoria poscit, et quae ad luxum saeculi pertinent, non coram Domino adolere thymiama dicitur, quia non in pura conscientia orare comprobatur.

« Classem quoque fecit Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri in terra Idumaea. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis. Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt 109.0192B| ad regem Salomonem. » (Ex Hieron.) Asiongaber fertur esse insula, haud procul ab Aila in Rubro mari, ubi classis Josaphat hujus tempestatis attrita est. Ophir autem nomen est provinciae, ex Ophir, uno de posteris Eber, nominata, de cujus stirpe venientes, a fluvio Rosnae, usque ad regionem Judae, quae vocatur Hieria, habitasse referuntur, ut Josephus narrat. Classem itaque, quam fecit Salomon in Asiongaber (quae, festinantes, aut fortes, sive viriliter interpretatur) non aliam esse puto, quam Ecclesiam fidelium, quae in mari istius mundi posita, studium impendit thesauros sapientiae et scientiae, opesque virtutum acquirere. Ibi sunt servi Hiram, viri nautici et gnari maris cum servis Salomonis; dum gentiles saeculari sapientia eruditi cum his qui 109.0192C| in lege Moysis periti sunt in unitate fidei sociantur. Hos ergo Salomon noster in Ophir (quae interpretatur infirmans) mittit ut sumptum inde aurum ad se deferant, cum in vilitate litterae sensum pretiosum jubet quaerere. Et sic acceptam summam quadringentorum viginti talentorum auri ad regem deferunt, cum sensum pretiosum historiae, allegoriae, tropologiae, atque anagogen in duobus testamentis, inveniunt, et eum sapientiae et consilio divino adscribentes tribuunt.

CAPUT X. De regina Saba, quae venit audire sapientiam Salomonis; quod fecit Salomon de lignis thyinis fulcra domus Domini, etc; et quod magnificatus est super omnes reges terrae divitiis et sapientia.

109.0192D| (CAP. X.) « Sed et regina Saba, audita fama Salomonis, in nomine Domini venit tentare eum in aenigmatibus, et ingressa Jerusalem cum multo comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas. Venit ad Salomonem, et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo, etc. » Regina autem Austri, quae a finibus extremis excitata veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc venturam gentibus Ecclesiam, desiderantem Christum praefigurabat, quae (juxta Prophetam) « circumamicta est varietate in vestitu deaurato, et populi sui et paternae domus oblita (Psal. XLIV), » currebat barbara gente, non animo. Quae in aperto peregrina fuit, sed in occulto 109.0193A| sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum coelesti praemio resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica, de Judaeis adulteris judicandis, ipsius ore Judicis digna censetur, quia Christum in Salomone mirata, verum reginae coelestis affectum imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat. Hinc ipsa regina Saba in Salomone et gloria ejus stupens super prudentia ejus dixit:

« Verus est sermo, quem audivi in terra mea super sermonibus tuis, et super prudentia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi, quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Major est sapientia tua et opera tua, quam rumor quem audivi, etc. » Quod bene convenit sanctae Ecclesiae, quae, auditis 109.0193B| miraculis Christi, provocata est ad quaerendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem, consideratis sanctae Scripturae testimoniis, Divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum ei videtur esse omne quod sibi antea de eo narratum est, in comparatione perceptae. Unde et admirando in laudem ejus erumpit, dicens:

« Beati viri tui et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. » His quoque similia et Psalmista, et desiderio regni coelestis exardescens, ex persona sanctorum protulit, dicens: 109.0193C| « Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. » Et paulo post: « Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII). » Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus; et qui aeterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus, quam habet cum Patre et Spiritu sancto, conspicere, et sapientiam, per quam ipse mundis corde dignatur se ostendere (Matth. V), perpetualiter percipere laetentur. Sicque probabunt verum esse hoc quod scriptum est: « Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (Isa. LXIV; I Cor. II). » « Rex 109.0193D| autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. » Quia Pacificus noster verae reginae, Ecclesiae videlicet suae, omnia quae petit dabit, de quo scriptum est: « Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum (Psal. XX). » Et in Evangelio ipse dicit: « Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XV). » Non solum autem ea, quae petimus, imo etiam illa, quae humana fragilitas aut nescit, aut praesumit petere, gratuito munere largitur.

« Fecit rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus. 109.0194A| Non sunt allata hujusmodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem, etc. » (Ex Josepho.) De quo Josephus ita narrat: « Eodem vero tempore delati sunt regi a terra, quae vocatur aurea, lapides pretiosi et lignea pinea quibus visus est ad fortitudinem templi domumque regalem, et ad instrumenta musicorum. Fecitque ex eis citharas et nabas, ut dicerent hymnum Deo Levitae. Omnium vero rerum, quae fuerunt quocunque tempore regi delata sunt, magnitudine et pulchritudine praecellebant. Nullus igitur arbitretur, quia lignea pinea, quae nunc propter pretia vendentium sic appellantur, illis vicina sint. Illa siquidem visione rotunda, quasi pinea sunt, sed multo candidiora et valde fulgentia. Hoc autem dixi, ut nullus naturam 109.0194B| verae pinus ignoraret. Bene autem dicitur, quod rex Salomon de lignis pretiosissimis fecerit fulcra domus Domini, et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus, quia Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, doctores sanctos, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed qui fructum bonorum operum reddunt temporibus suis (Psal. I), ad munimen domus Dei et domus regiae, hoc est, ad confirmationem Ecclesiae suae ponit, ut eorum undique vallata doctrinis atque exemplis ruinam errorum et scelerum non sentiat. Talesque viri merito quasi cytharae et lyrae ad laudandum Dominum fabricatae dicuntur, quia « omnia quaecunque fecerint prosperabuntur (Ibid.) » et laudem Domini inter adversa et prospera corde, ore simul et opera 109.0194C| pronuntiare non cessant. Hi (secundum Apostolum) [Col. III] quidquid agunt in verbo aut in opere, omnia in gloriam Dei faciunt. De quibus ex persona Domini per Prophetam dicitur: « Super muros Jerusalem constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini (Isai. LXII). »

« Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius, et trecentas peltas ex auro probato; trecentae enim minae auri unam peltam vestiebant. Posuitque ea rex in domo silvae Libani, etc. » In Vorbis quoque Dierum ita scriptum est: « Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in hastis singulis expendebantur, trecenta quoque scuta aurea trecentorum 109.0194D| aureorum, quibus tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in armamentario, quod erat consitum in nemore (II Par. IX). » Scuta ergo simul et hastae aureae, quibus utebantur (sicut in sequentibus ostenditur), duces qui excubabant ante ostium domus regis, quid significant, nisi armaturam spiritualem, quam habent praedicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ut callidis insidiatoribus intercludant aditum, ne decipiant innocentes. De quibus in Cantico canticorum scriptum est: « Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III). » (Ex Beda.) Quia et praesentem Ecclesiae quietem 109.0195A| ac pacem praedicatores sancti contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene autem iterando adjungitur: « Ex fortissimis Israel. » Israel quippe vir videns Deum interpretatur. Omnes quidem, qui ad divinae visionis gaudia tendunt recte Israel nomine censentur. Sed fortissimi in eis sunt utrique illi, qui sive coelestis dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendum suscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant. « Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. » Illos tenentes gladios, de quibus dicit Apostolus: « Et galeam salutis assumite 109.0195B| et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). » Ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens: « Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ibid.), etc. » Et recte, doctissimi, quia magna bellandi arte indigent, qui carne inclusi, in terris positi, contra spiritualia nequitiae in coelestibus certant; magna arte imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum, tot millibus annorum ad bella exercitatum, carnis fragilitas pugnat. Recte ergo ducentae hastae de summa sexcentorum siclorum factae sunt, quia patres utriusque testamenti doctrina et operatione perfecti esse noscuntur, cum quidquid 109.0195C| in sermone docuerint, bonis exemplis probaverunt. Necnon et trecenta scuta, quorum singula trecenti aurei vestiebant, perfectam fidem eorum significant, quam in sanctae Trinitatis confessione habebant. Bene ergo custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant, quia sancti praedicatores, qui sunt Ecclesiae sanctae custodes, claritate supernae sapientiae splendentes, et verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto sacrae fidei tela nequissimi ignea repellentes exstinguunt. Quod autem adjungitur, « posuit ea rex in domo silvae Libani, » apte huic mysterio congruit. Quid ergo silva Libani, nisi gentium Ecclesiam significat, quae de factu superbiae abscissa in fabrica domus Dei convenienter aptatur? Unde et per Psalmistam dicitur: « Ecce audivimus 109.0195D| eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI), etc. »

« Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus. Et summitas throni rotunda erat in parte posteriore, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas, et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde, etc. » Solium ergo quod rex Salomon fecit bene Ecclesia sancta esse intelligitur, in qua Pacificus noster regnans judicia sua facere dignoscitur. Quia anima justi sedes est sapientiae. Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad solas divitias intelligamus 109.0196A| aptatum, sed quoniam elephas, cujus haec ossa sunt, nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis animabus decenter aptatum est, quia illae ebur fuisse noscuntur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt.

« Hanc vestivit auro fulvo nimis. » Quia splendorem gloriae suae in ea clarescere fecit, cum per signa miracula majestatis suae potentiam ostendit.

« Habebat autem thronus iste sex gradus. » Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur? « Sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus suis (Gen. II). » Siquidem et senarius primus est numerus, 109.0196B| qui suis partibus perfectus esse dignoscitur. Habet enim medietatem tria, tertiam partem duo, sextam unum; unum vero, duo et tria sex fiunt. Igitur quia et sex aetatibus mundus constat, in quibus licet operari, quisquis ad coelestem patriam pervenire desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia, nisi bonis actibus ascendatur. illuc minime pervenitur. Sequitur:

« Et summitas throni rotunda erat in parte posteriore. » Quid enim rotunditas throni in parte posteriore nisi requiem aeternam, quae post hanc vitam futura est sanctis, significat, ubi quisquis his bene laborat, mercede operis sui remuneratur, perenni quiete perfruetur? Unde et in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur, 109.0196C| ubi dicitur: « Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas ejus fecit argenteas; reclinatorium aureum, ascensum purpureum media charitate constravit (Cant. III). » (Ex Beda.) Ferculum inde dictum quod vel residentium sive discumbentium in convivio corpora ferat; vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad aeternae vitae refectionem praedicatorum suorum ministerio circumfert. Ferculum itaque regis nostri sancta Ecclesia est, quae de fortibus patrum, quasi lignis cedrinis imputribilibus, mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium conditoris sui. Cum ferculo columnae argenteae 109.0196D| factae sunt, quia praedicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur mentes audientium fulgorem claritatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt. Item reclinatorium in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit. « Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). » Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae suae visionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiam, nisi sacramentis 109.0197A| Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde ipse ait: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI). » Media charitate constravit propter filias Jerusalem.

Ea ipsa videlicet charitate, qua pro nobis passus est. « Majorem enim hac charitate nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). » Et hoc est quod addidit: « Propter filias Jerusalem, » id est, propter animas coelestium desiderio flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis patiendo commendavit, tanto plures ad se redamandum ac pro se patiendum 109.0197B| accendit.

« Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile. » Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi solatia divinae gratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? Et haec apte per binarium numerum descripta sunt, quia in utroque testamento hoc praedicatur, hoc maxime commendatur. Quia non nisi per divinum adjutorium aliquid boni perfici potest (I Cor. III; Philip. II). » Unde ipsa Veritas dicit: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). »

« Et duo leones stabant juxta manus singulas. » Quid per leones nisi patres utriusque testamenti figurantur, qui per fortitudinem animi et sibi et aliis 109.0197C| dominari bene didicerunt? « Duo ergo leones juxta manus stabant, » quia in lege et in Evangelio sancti patres quidquid boni fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde et Psalmista dicit: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, super misericordia tua et veritate tua (Psal. CXLIV). » Et Apostolus: « Gratia, inquit, Dei sum id quod sum (II Cor. XV). » Et item: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (Jer. IX; I Cor. I). » Sequitur: « Et duodecim leunculi stantes super sex gradus, hinc atque inde. » Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo, qui apostolicam doctrinam sequitur, significatur? Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc et inde suis doctrinis atque 109.0197D| exemplis munire certant, ne pius labor bene incipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. Quod autem subditur:

« Non est factum tale opus in universis regnis, » apte sanctae Ecclesiae convenit, de qua scriptum est: « Fortitudo et decor indumentum ejus; et ridebit in die novissimo. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, et vir ejus laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI). » Sequitur:

« Sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo. Non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, 109.0198A| etc. » Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea fiunt, quia omnes animae sanctorum, quae sunt vasa Dei, ut voluntati deserviant divinae, splendore sapientiae et dilectionis nitentes, continent potum aquae vivae, et « fiet in eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). » Nec alicujus pretii argentum putabatur in diebus Salomonis, quia, secundum Apostolum, « non est in sermone regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV). » Et praedicatio Evangelii » non in suasibilibus humanae sapientiae verbis » consistit, « sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides nostra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei (I Cor. II). » Unde ipsa Veritas ait; « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum 109.0198B| coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). » Et iterum: « Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V). »

« Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica. » Bene ergo dictum est quod magnificatus sit rex Salomon super reges terrae, quia Pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui vere reges dicuntur, 109.0198C| exaltatur, et nullus ei coaequari potest. « Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt (Psal. LXXXVIII). » Et iterum: « Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXL). » Unde et Joannes dicit: « Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I). »

« Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri. » Quia universa Ecclesia sanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus perveniat. Cum per Prophetam dicitur: « Tibi dixit cor meum, quaesivi te, vultum tuum, Domine, requiram 109.0198D| (Psal. XXVI). » Et alibi: « Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). »

« Et singuli deferunt ei munera. » Dum unusquisque secundum id quod vires sibi suppetunt, in verbo seu factis obsequium studet praestare Deo.

CAPUT XI De alienigenis mulieribus quas amavit Salomon.

(CAP. XI.) « Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas. Filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, et Idumaeas, et Sydonias, et Ethaeas, de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras, etc. » (Ex 109.0199A| Isidero.) Jam porro de caeteris operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat, nec prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet. Haec est flenda subversio; nisi forte dicat quis mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas ex gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectari possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus. Apparet enim in persona Salomonis 109.0199B| mira excellentia et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bona illius bonos Ecclesiae, mala autem illius malos Ecclesiae significare puto, tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in paleis (Matth. III), aut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis (Matth. XIII)

CAPUT XII. De divisione decem tribuum a domo David propter peccatum Salomonis, et quod Roboam, derelicto seniorum consilio, juvenum obedivit persuasioni.

« Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam 109.0199C| egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Achias Silonites Propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro; apprehendensque Achia pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel, etc. » Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: « Reliquiae propter electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI). » Jeroboam 109.0199D| vero, qui decem tribus a domo David, et a templo Dei separans, ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt. Interpretatur autem Jeroboam dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Achiae Silonitis, qui missus est ad Jeroboam, ita dicens:

« Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus 109.0200A| tribubus Israel. » Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta violando corrupit. Et una tribus cum sobole David remansit, dum sors Electorum juxta apostolicam doctrinam in regula fidei catholicae permansit, quia « unus est Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). » Denique Roboam, filius Salomonis, qui, utili seniorum consilio relicto, adolescentium consilium secutus est; licet de domo David fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur: « Fecit enim Judas, » Scriptura teste, « in illius diebus malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant. Aedificaverunt autem et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et super omnem arborem frondosam. 109.0200B| Sed et effeminati fuerunt in terra. Feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel (III Reg. XIV). » Significat ergo malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam latitudo populi, et bene latitudo populi nominari possunt, qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt ad mortem, angustam viam, quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit, ingredi detrectant (Matth. VII), relictoque sanctorum Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare 109.0200C| praeceptis, hoc est, eorum qui, juvenilibus desideriis mancipati, laudibus iniquis et adulationibus eos gravent. Et fit in eis quod per prophetam dicitur: « Qualis populus, talis est et sacerdos. Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae student (Isa. XXIV; Jer. VI), et caeci caecis ducatum praebentes in foveam perditionis pariter cadunt (Matth. XV). » Quibus comminatur Sapientia Dei, dicens: « Vae tibi, terra cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X). » Et e contrario de sanctorum populo et rege eorum Christo laudando subsequitur, dicens: « Beata terra cujus rex est nobilis, et cujus principes nascuntur in tempore suo, quia omnia, quaecunque fecerint, prosperabuntur. »

CAPUT XIII. De propheta qui Jeroboam increpaverat ob idololatriam, et seductus ab pseudopropheta contra praeceptum Domini comedit, et ob hoc a leone in via occisus est.

(CAP. XIII.) « Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente; exclamavitque contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domus David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum incendet super te, etc. » Igitur propheta qui a Deo missus fuerat in Bethel ut increparet Jeroboam super idololatria quam gessit, 109.0201A| et a falso propheta seductus comedit ibi et bibit contra praeceptum Domini, et propterea a leone in via occisus est, quid significat, nisi dum quis in prosperis elevatur corde ita ut praecepta Domini contemnat, a leone, « qui circuit rugiens, quaerens quem devoret (I Petr. V), » dente persuasionis malignae laniatus, per consensum peccati interficitur? Ac per hoc necessarium est semper quaerere auxilium omnipotentis Dei atque defensionem ipsius, et toto corde sperare in misericordia ejus. (Ex Gregorio.) Quid enim est homo, cujuslibet sit meriti, si conditoris sui protectione deseratur? Quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimet ipsi homo, quam sine illa nihil sit, ostendatur. Manus igitur Dei 109.0201B| aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae nescientes nos in prosperis portat. Quia destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur; et doctrina fit, quod in lapsu trepidavimus, et custodia, quod in statu permanemus. Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter poterit, quia si divina eum protectio deserat, ibi repente enervatus obruitur, ubi se valenter stare gloriatur. Quid est enim quod vir Dei, contra altare Samariae ad prophetandum directus, praesente rege, auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigore mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit; cujus in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis Dominicae praecepta servavit; 109.0201C| qui tamen in eadem via et seductus comedit, et pastus interiit? Qua in re quid subtili consideratione colligimus, quid (ut ita dixerim) formidandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus et pro praeceptis Dominicis regem se contempsisse gloriatur, ab interna mox soliditate quassatus est, et inde ei in opere culpa subripuit, unde sibi gloria in corde surrexit, ut, Prophetae falsis verbis deceptus, disceret quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae praeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.

CAPUT XIV. De Sesac rege Aegypti, quomodo propter peccata Roboam spoliaverit Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et thesauris regis, scutis quoque aureis quae fecerat Salomon, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, quodque bellum fuit semper inter Roboam et Jeroboam, et inter Asa regem Juda et Baasa regem Israel, cunctis diebus eorum.

(CAP. XIV.) « In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac, rex Aegypti, in Jerusalem, et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios, et universa diripuit. Scuta quoque aurea quae fecerat Salomon, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant 109.0202A| ea qui praeeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum, etc. » De quo itaque rege in libro Paralipomenon plenius narratur, ubi hoc modo legitur: « Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac, rex Aegypti, in Jerusalem (quia peccaverant Domino) cum mille ducentis curribus et sexaginta millibus equitum. Nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Troglodytae et Aethiopes. Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque Jerusalem. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego relinquo vos in manu Sesac. Consternatique 109.0202B| principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum. Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon, pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (II Par. XII). » Quid ergo per figuram hoc insinuat, quod propter peccatum Roboam Sesac, rex Aegypti, de domo Domini 109.0202C| thesauros abstulit, et thesauros regios, nisi quod mali rectores propter negligentiam suam regem Aegypti, hoc est, principem tenebrarum in Jerusalem typicam provocant, in Ecclesiam videlicet sibi commissam, ubi ipsi ad tempus dominari videntur? Qui thesauros domus Domini, et thesauros regios aufert, cum scientiam Scripturarum sanctarum, simul et opera virtutum ab incautis et desidiosis abstrahit: Sesac ergo byssus cilicii, sive gaudium cilicii, interpretatur. Et quia byssus subtilitatem significat, cilicium vero, quod de caprarum setis conficitur, peccata, quid melius in bysso cilicii quam versutia fraudis diabolicae in persuasione peccatorum accipi potest? Sesac enim Jerosolymitanas opes aufert, cum diabolus, qui callide decipit, et gaudet in multitudine 109.0202D| peccatorum, ecclesiasticos quosque scientia spirituali et opere virtutum depraedat, eosque qui videbantur in Ecclesia decori esse spoliatos secum in barathrum perditionis suae demergit. Nec non et illud, quod idem rex scuta aurea, quae fecerat Salomon, abstulit, pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, ad eumdem sensum respicit. Salomon enim scuta aurea condens custodibus domus suae dedit, cum Redemptor noster spiritualem scientiam per duo Testamenta doctoribus Ecclesiae ad tuendam plebem suam commendavit. Hanc antiquus hostis per incuriam rectorum abstrahit, quia cum intenti sunt rebus terrenis, nunquam curantes de coelestibus, in officio pristino 109.0203A| scientia denudatos, quasi in domo propria opibus spoliatos derelinquit. Denique tales cum se sensu spirituali privatos conspiciunt, per eloquentiam verborum copiam quaerunt, quatenus eorum sonoritate, velut scutorum aereorum firmitate, tutamen contra hostes pro subjectis sibi opponant. Sed quanto aes est vilius auri metallo, tanto inferior est vana eloquentia verae sapientiae fructu. Unde per quemdam sapientem de eloquentia dicitur: « Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas (Prov. XII). » Et in Psalmista legitur: « Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). » Nam de sapientia scriptum est: « Sapientia pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra divitiae et 109.0203B| gloria (Prov. III). » Qui vero opportunam defensionem Ecclesiae exhibere vult contra haereticos et contra omnes inimicos, sapientiae utique adminiculo hoc debet perficere, nec eloquentia aliquid ad hoc sine sapientia proficit, imo plurimum nocet. Porro quod legitur in subsequentibus, quod bellum fuerit inter Roboam et Jeroboam et Asa, regem Juda, atque Baasa, regem Israel, cunctis diebus eorum, non aliud significare puto, quam quod sancta Ecclesia, quae in unitate fidei persistit, bellum habeat semper cum haereticis et schismaticis, et omnibus qui violare contendunt fidem catholicam. « Omnes enim (ut ait Apostolus) qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). » Quia draco antiquus persequitur mulierem, insidians calcaneo ejus, 109.0203C| et ipsa conteret caput illius (Gen. III). Asa enim tollens, sive sustollens, et Baasa confusio, vel siccitas, interpretatur. Et bene Ecclesiae populus tollens sive sustollens dicitur, qui mentem suam ad superna desideria suspendens, confusionem terrenarum cupiditatum cum earum suggestore diabolo spernit ac velut sicca et inutilia contemnit.

CAPUT XV. Quod sermo Domini factus est ad Jehu, filium Anani, contra Baasa, regem Israel, praedicens poenas ei futuras, eo quod peccare fecerat Israel, et de Amri rege Israel, quomodo emerit montem Samariae. De temporibus Achab, et quomodo Achiel de Bethel aedificavit Jericho, in Abiran primogenito suo fundans eam, et in Segub novissimo suo ponens portas ejus.

109.0203D| (CAP. XVI.) « Factus est autem sermo Domini ad Jehu, filium Anani, contra Baasa, dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum, ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam, filii Nabath. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes. Et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres coeli, etc. » Haec verba contra omnes peccantes et contra haereticos et contra paganos maxime prolata sunt: quippe qui peccatis pristinis peccata semper 109.0204A| nova adjiciunt, et malorum exemplis depravati, suis sceleribus priores fiunt.

« Demetam, inquit, posteriora Baasa, et posteriora domus illius, et faciam domum ejus sicut domum Jeroboam filii Nabath. » Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata iniquorum post finem vitae ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum civitatores illorum aeternis cruciatibus damnat; et faciet domum Baasa sicut fecit domum Jeroboam filii Nabath, cum peccatores in iniquitate sua perseverantes simul cum diabolo et angelis ejus inferni cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus) confusio vel siccitas interpretatur, Jeroboam vero dividens populum, et Nabath spontaneum resonat. Qui ergo confusiones errorum et peccatorum sequitur, et, uxorem 109.0204B| gratiae spiritualis habere negligens, in ariditate peccatorum usque ad finem vitae perseverat, posteriora ejus velut diaboli metentur: qui propria voluntate superbiendi sibi mortem generavit, et tamen populum perditorum velut dijudicare videtur, cum non judicium aequitatis, sed damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc enim peccatorum atque omnium iniquorum posteriora demetentur, cum capite suo diabolo, quando Judex vivorum et mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui ad sinistram ejus stabunt: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). »

« Qui mortuus, inquit, fuerit de Baasa in civitate, 109.0204C| comedent eum canes. Et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres coeli. » Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fidetenus in Ecclesia perseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In civitate ergo moritur, qui intra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet. Ille enim ore canum laceratur, cum sententiis sanctorum doctorum increpatur, arguitur atque damnatur. De quibus videlicet canibus in Psalmo scriptum est: « Ut canes circuibunt civitatem (Psal. LVIII). » Canes enim a cavendo dicti sunt. Canum enim consuetudo est illa loca defendere, in quibus se norunt alimoniam reperire. Civitas autem illa, quam canes isti circumeunt, Jerusalem est, universaliter per mundum diffusa. Hanc ergo circuisse Paulum salutares 109.0204D| generi humano testantur Epistolae quae per universas gentes, velut sacra divina, tonuerunt. O canem istum beatum, qui populos persequitur infideles, fures abigit, et ovilia sancta custodit, cujus latratus per totum mundum, quasi grandisona tuba, concrepuit!

« Qui enim moritur, ait, ex Baasa in regione, comedent eum volucres coeli. » Illi enim ex Baasa, hoc est, ex corpore diaboli confusione plenissimo in regione moriuntur, qui extra Ecclesiam separati idololatriae aut haeresibus ore atque opere nefario deserviunt. Hoc enim volucres coeli comedunt, illae videlicet volucres, de quibus in Evangelio dicit in parabola sementis secus viam semen sparsum volucres 109.0205A| comedisse (Matth. XIII; Luc. VIII). Tunc enim istae volucres eos comedent, quando onustos peccatis secum ad aeternum rapiunt interitum.

« Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Ambri super Israel duodecim annis, in Thersa regnavit sex annis. Emitque montem Samariae a Somer duobus argenti siclis, et aedificavit eam, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer, Domini montis Samariae. » Hoc quomodo factum sit, Josephi verba manifestant, in quibus scriptum est: « Tricesimo autem anno regis Asaph, Ambri suscepit imperium, et tenuit annis duodecim, quorum sex quidem annis fecit in Thersa, reliquos autem in civitate, quae Maraon appellatur, a Graecis vero Samaria. Hic autem nominavit eam Somareon 109.0205B| a Somaro quodam, qui ei montem venundaverat, in quo constituerat civitatem. In nullo autem differebat prioribus regibus, nisi quod pejor erat. »

« Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel qui fuerant ante eum. In diebus ejus aedificavit Achiel de Bethel Jericho, etc. » (Ex Beda.) Quod scriptum est de temporibus regni Achab: « In diebus ejus aedificavit Achiel de Bethel Jericho. In Abiram, primogenito suo, fundavit eam; et in Segub, novissimo suo, posuit portas ejus, » patet sensus, quia cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est. Et cum, urbe aedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum, cognomento Segub, 109.0205C| emisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet imprecando praedixit: « Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Jos. VI). » Quia vero Achiel uniens Deo, Bethel interpretatur domus Dei, Achiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit; cum errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, 109.0205D| qua imbutus est, praeponit, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat, meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione, amittit, quia fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoari, et claustra bona actionis, quibus perfici debuerant, perdit.

CAPUT XVI. De Elia Thesbite; quomodo absconsum in torrente Carith pascebant eum corvi, deferentes ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere.

(CAP. XVII.) « Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si fuerit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba, etc. » 109.0206A| (Ex Hieron.) Thesba igitur, unde Elias Thesbites nominatus est, civitas est Galaditidis regionis. (Ex Gregorio.) Quod autem dicitur: « Vivit Dominus Deus, in cujus conspectu sto, » sciendum est quod duobus modis in conspectum Domini venimus: uno quando hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus et flendo dijudicamus; alio vero in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte nunc per virum Dei Eliam dicitur: « Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. » Hic justus in conspectu Dei stat, ut fideliter vivat; illic, ut veraciter coronam vitae accipiat.

109.0206B| « Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini. Cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est torrens, non enim pluerat super terram, etc. » Quid ergo Elias, qui interpretatur Deus Dominus, sive Deus meus, aut fortis Deus, significat, nisi Christum Dominum nostrum, de quo scriptum est: « Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII)? Absconditus est 109.0206C| Elias noster in torrente Carith, qui interpretatur calvus, et ibi de torrente bibit, cum in calvariae loco, ubi abscondita est virtus gloriae ejus, de torrente mortalitatis nostrae gustavit. Corvi autem pascebant Eliam, deferentes ei panem et carnes mane, panem et carnes vespere, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo Domino, salutem nostram sitienti, panem fidei et spem resurrectionis, per gratiam ejus illuminata, offert, mane videlicet praedicationis Evangelicae; et item, panem et carnes vespere similiter defert cum eamdem fidem usque ad finem mundi servans incontaminatam cum carnis resurrectione venienti Judici praesentat. Post dies autem siccatus est torrens, quia, consummato 109.0206D| cursu praesentis saeculi, « absorpta perit, neque luctus, neque clamor, quia prima abierunt (I Cor. XV; Apoc. XXI). »

CAPUT XVII. De Sareptana vidua quae pascebat prophetam, cujus farinae et oleo ob hoc benedixit Dominus; et de filio mulieris matrisfamiliae quem suscitavit Elias.

« Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: Surge et vade in Sareptha Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te, etc. » (Ex Beda.) Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam. Haec igitur vidua gentium designat Ecclesiam, quae, a suo diutius conditore deserta, populum fidei verae et recti nescium, quasi pauperem filium, egena stipe nutriebat, id est, verbi 109.0207A| fructu expertem docebat, donec adveniens sermo propheticus, qui exsiccato vellere Israelis, ut pote clausa coeli janua (Jud. VI), fame periclitabatur in Judaea, pasceretur ibi simul et pasceret, et receptus videlicet a credentibus, et reficiens ipse credentes. Unde bene haec eadem vidua in Sareptha Sidoniae dicitur esse morata. Sidonia quippe inutilis venatio, Sareptha vero incendium, vel angustia panis, interpretatur. Quia « ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V). » Ubi rebus supervacuis acquirendis quasi aucupandi cura impendebatur, ubi dirae sitis incendium panisque spiritualis antea fiebat angustia, ibi oleum farinaque ore prophetico benedicitur. « Quae volebat duo ligna colligere, priusquam moreretur. » Non hic solo ligni 109.0207B| nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur, quod nobis est panis vitae praeparatus aeternae. Benedicitur farina ejus et oleum, hoc est, gratia corporis Dominici, et chrismatis unctio sive fructus et hilaritas charitatis; quae cum impenditur, non defecisse dicitur. « Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). » Vidua autem ista, quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascebat, eadem ipsa est de qua dicitur in psalmo: « Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI), » et reliqua: illam scilicet, de qua Apostolus ait: « Mortuo viro, quibus volet nuptiis libera est (I Cor. VII). » Quia, desinente lege, « cujus finis est Christus (Rom. X), » ad gratiae libertatem transitum faciens Ecclesia ad Christum, quasi viduae legis, innupsit. 109.0207C| Hujus nunc in vasis oleum gratiae, et benedictionis farina non desinit, in omnibus fere gentibus fame manente, quarum vitae esuriem, et fidei Trinitatis inediam congrue praesignavit illa quondam triennii fames.

« Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor ejus fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu illius, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, etc. » Hic actus Eliae de suscitato mortuo filio viduae, apud 109.0207D| quam hospitabatur, et cujus benedixit farinae et oleo, bene exprimit actum Redemptoris nostri in resuscitatione populi ad fidem conversi. Quae enim haec vidua melius intelligi potest, quam Synagoga Judaeorum, quae, Moysi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est, populum carnalem Judaeorum? Hic ergo ad ingressum Eliae, hoc est, Salvatoris nostri infirmabatur, quia in eo non credendo, sed spernendo valida febre infidelitatis aegrotavit. Unde et mater ipsa congruendo de infirmitate pueri ad prophetam dicit: « Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressusne es ad me ut rememorentur iniquitates meae et interficeres filium meum? » cum Synagoga Judaeorum de adventu Salvatoris conqueritur, 109.0208A| quasi ipse esset causa interfectionis populi Judaici. Hinc est quod Caiphas, conspirans de nece Christi, ad turbam ait: « Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI). » Sed sicut propheta Dei verbis viduae non exasperatus, quin potius misertus, ait ad eam: « Da mihi filium tuum; tulitque eum de sinu illius et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectum suum, et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, » oro, « anima pueri hujus in viscera ejus; » ita et Redemptor noster, non exasperatus 109.0208B| malitia Judaeorum, sed misertus populi credentis, tulit eum de sinu matris, cum eum tulit de carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se tribus vicibus atque mensus est super puerum, cum Trinitatis fidem illi, praedicando et sanitates faciendo, insinuabat, et clamans ad Patrem dixit: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XIII). » Et item: « Pater, inquit, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et, quem misisti, Jesum Christum. (Joan. XVII). »

109.0208C| Exauditus est autem Elias, « et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque illum et reddidit matri suae, » cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere, qui credit in nomine ejus. Et sic eveniet ut verba mulieris admirantis de suscitato puero plebs Judaica veritate superata proclamet ad Christum, et dicat: « Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

CAPUT XVIII. De disceptatione Eliae contra prophetas Achab, et quomodo immolando ostenderit Deum verum esse Deum Israel, idola autem falsos deos quos colebat Achab. Et de pluvia quam impetravit Elias.

109.0208D| (CAP. XVIII.) « Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio dicens: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab, etc. » Quod autem Elias congregans universum Israel, contra prophetas Baal disceptabat, illisque frustra nitentibus, ipse altare Domini curavit quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini, fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris et composuit ligna, divisitque per membra bovem et posuit super ligna, et ait: « Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, 109.0209A| et super ligna. » Rursumque dixit: « Etiam secundo hoc facite; » qui cum fecissent secundo, ait: « Etiam tertio idipsum facite, » feceruntque et tertio, « et currebant aquae circa altare, et fossa aquae fluctibus repleta est; » quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor noster contra mundi principem ejusque satellites decertans ac superans, altare Domini, quod destructum fuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus constructa esse memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara construitur, in qua quotidie « sacrificium laudis in odorem suavitatis » offertur (Hebr. XIII; Ephes. V). »

109.0209B| « Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, » ex contrito videlicet corde et humiliato spiritu flumina producendo lacrymarum prae timore gehennae et desiderio vitae aeternae.

« Ibi et composuit ligna, » quia et sanctorum dicta et facta ad exemplum credentibus constituit.

« Divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, » cum omnes actus suos ad exemplum sanctorum patrum fideles formare docuit.

« Jussitque super holocaustum et super ligna semel iterum atque tertio aquam infundere, » quia omni tempore necesse est nobis verba, cogitatus atque opera nostra in pura oratione atque compunctione 109.0209C| lacrymarum mundare, et non prius cessare, quam fossae aquaeductus repleantur, id est, donec futurum gaudium praesenti moerori succedens perfecte compleatur. Sicque erit juxta id quod sequitur:

« Ignis de coelo cadens ad invocationem Eliae voravit holocaustum, ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens, » quando discrimen superni Judicis dicta et facta ac totam vitam nostram perfecte examinans, probando nos, sicut igne probatur argentum, immortales ac beatos in sede collocabit perpetua, ut ad instar virorum Israelitarum in aeternum gratulando canamus: « Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem populus ejus, et 109.0209D| oves pascuae ejus (Psal. XCIX). » Mundato itaque altari Domini, et consumptis holocaustis, dixit Elias propheta Dei ad populum:

« Apprehendite omnes prophetas Baal, et ne unus quidem fugiat ex eis. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison (qui interpretatur duritia eorum ), et interfecit eos ibi. » Sic quoque Redemptor noster, adveniente die judicii, « mittet angelos suos, et colligent omnia scandala de regno ejus, et eos qui operantur iniquitatem, et mittent eos in stagnum ignis et sulphuris ubi est bestia et pseudoprophetae, ubi et missus est diabolus qui seducebat eos, et cruciabuntur ibi secundum duritiam et impoenitens cor eorum die ac 109.0210A| nocte in saecula saeculorum (Matth. XIII; Apoc. XX; Rom. II). »

« Post haec Elias ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascendisset et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. In septima autem vice ecce nubecula parva, quasi vestigium hominis, etc. » Quid in hac re significatur nisi quod, nascente Christo Dei Filio inter homines, et teneritudinem carnis nostrae accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad coelos ascendit, imbrem gratiae divinae per septiformem Spiritum de supernis ad terras misit, qui nos a peccato mundaret, 109.0210B| et spirituales fructus gignere faceret?

CAPUT XIX. De fuga Eliae qua fugiebat Jezabel, et quomodo sedens in umbra juniperi petivit animae suae ut moreretur, quem angelus Domini subcinericio pane et aqua ibi pascebat. Quomodo Elias in monte Horeb in spelunca latitans multimoda locutione Domini ibi consolatus est, cui et delegat Dominus ungere reges et Eliseum prophetam pro se, et dat eis potestatem percutiendi gladio.

(CAP. XIX.) Timuit Elias, « et surgens abiit, quocunque eum ferebat voluntas. Venit in Bersabee Juda et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, 109.0210C| tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei. Projecitque se et obdormivit sub umbra juniperi, etc. » (Ex Gregorio.) Sancti viri, qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant, quantum volunt. Et ne extollantur superbia, etiam fit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum, quamvis reginam, tamen mulierculam fugit. Perpendo quippe hunc virum mirae virtutis ignem de coelo trahere (III Reg. XVIII), et secundo quinquagenarios viros cum suis omnibus petitione subita 109.0210D| concremare (IV Reg. I), verbo coelos ad pluvias aperire (III Reg. XVII, XVIII), suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem, et ecce rursus occurrit animo quo pavore ante unam mulierculam fugit. Considero virum timore perculsum, de manu Dei mortem petere, ne tamen acciperet de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem, dum fugeret, dicens: « Sufficit mihi, tolle animam meam, neque enim melior sum quam patres mei. » Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? Unde sic infirmus, ita ut feminam pertimescat, nisi quia dispensationes superni nutus mensura occulti libraminis appenduntur, ut ipsi sancti homines et multum valeant per potentiam Dei, et 109.0211A| rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias, quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus, quid de se poterat, agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.

« Et ecce angelus tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede. Respexit: et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae. Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in 109.0211B| fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb, etc. » Quid ergo hic Elias bis pastus ab angelo exprimit, nisi naturae nostrae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere? Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. Angelus enim qui Eliam pavit, quem congruentius, quam ipsum summi consilii angelum significat, cujus ope tam in corporali quam etiam in spirituali natura subsistimus? Ambulavit enim Elias, postquam surrexerat a somno, comedit et bibit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Sic et nos dum inertiae somnum 109.0211C| a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam

« Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel. Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. Et ait: Egredere et sta in monte coram Domino. Et ecce Dominus transiet, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, 109.0211D| et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio ignis. Non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, etc. » (Ex Gregorio.) Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia pavor, qui ex adventu ejus irruit et altitudinem cordis nostri dejicit, liquefacit. Sed spiritui commotionis et ignis non inesse Dominus dicitur; esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur, quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est 109.0212A| quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit; quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tum ergo verum est quod Deo illo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur:

« Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae. » Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc consideratione propriae infirmitatis velare, ut nequaquam intelligentiae oculos 109.0212B| ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet reverenter claudat. Qui haec agit, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cognitione divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare est represso nostrae corruptionis obstaculo ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nubes in tabernaculo descendentes Israelitae e longinquo cernentes in papilionum suarum ostiis stetisse memorantur (Exod. XXXIII), quia hi qui adventum 109.0212C| divinitatis utrumque conspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis procedunt.

« Ecce vox ad Eliam dicens: Quid hic agis, Elia? et ille respondens ait: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. » (Ex Gregorio.) Certum est quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui cum recta agit considerare, meliorum merita negligit. At contra magno humilitatis radio semetipsum illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit, facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere 109.0212D| nititur superbiae tumore premit. Hinc est quod vere Del ad Eliam solum se aestimantem dicitur: « Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, » ut, dum non solum se remansisse cognosceret, elationis gloriam, qua ei de singularitate surgebat, inclinaret. Propheta nempe erat, et saepe mysteria superna cognoverat; quid ergo difficile fuit agnoscere in hoc mundo fideliter Deo famulos remansisse? Sed hinc solerter intuendum est, oculum cordis elatio quam nequiter claudat, quando qui humilis et occulta Dei noverat, elatus et aperta nesciebat.

« Et ait Dominus ad Eliam: Vade et revertere in viam tuam per desertum Damasci. Cumque perveneris 109.0213A| illuc, unges Azael regem super Syriam, et Jehu, filium Namsi, unges regem super Israel; Eliseum autem, filium Saphat, qui est de Abelmehul, unges prophetam pro te. Et erit, quicunque fugerit gladium Azael, occidet eum Jehu. Et quicunque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. » Hoc non ita accipiendum est, quod propheta Dei Eliseus homicida futurus sit et tyrannus; sed magis spiritualiter intelligendum, quia justitia divina, quae singulis reddit secundum opera sua, punit peccata hominum aliquando manifesta ultione, aliquando occulto judicio, vindicat per reges et duces, vindicat per prophetas et sacerdotes, cum alios nocentes facit plecti mucrone, alios transverberat gladio linguae. Unde David et Salomon 109.0213B| et caeteri reges poenam a reis exigebant, cum eos trucidare jubebant. Et item alibi scriptum est de superborum inobedientium poena: « Dolavi eos, inquit, in prophetis, et occidi in verbis oris mei (Ose. VI). »

« Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat arantem. » Igitur profectus Elias reperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum, cum Redemptor noster, descendens de coelo, divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem; in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur (ut etiam diximus) Deus Dominus, Saphat judicans, et Eliseus Dei mei salus. Admirabiliter super eum propheta pallium suum misit, cum illum 109.0213C| Dominus fide catholica induit. « Omnes, » ait Apostolus, « qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III). »

« At ille statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam, et ait: Osculor, oro te, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te; » quia mox ut electorum chorus audivit loquentem per Evangelium Dominum: « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV), » et statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis deservire, totum se contulit ad servitium Christi, nec tamen aliis verbum vitae praedicare desivit. Hoc est enim osculari patrem et matrem, cum quoscunque possit, sive de Judaeis, sive de gentibus, sermone velle corrigere.

109.0213D| « Tulit itaque Eliseus par boum, et mactavit illud. Et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo et comederunt. » Cum populus Christianus carnalia desideria mactans, totum exercitium suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum auditoribus suis praebere possit. Ipse vero sequitur nostrum Eliam, et ministrat ei qui, vestigia ejus sequens, hoc est, mandata illius fideliter observans, ministerium ei bonorum operum condigne exhibere satagit.

CAPUT XX. Bellum Benadad, regis Syriae, contra Achab regem Israel, cum apparuit propheta confortans eum, et data est ei victoria per pueros principum provinciarum. De eo quod Benadad, rex Syriae, semel victus, instaurat praelium iterum contra Israel: sed similiter ab eo superatur; qui confugiens ad clementiam regis Israel, sine jussu Domini foederatus est cum eo, ob quod per prophetam a Domino missum corripitur.

(CAP. XX.) « Porro Benadad, rex Syriae, congregavit omnem exercitum et triginta et duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsedit eam, etc. »

(Ex Beda.) Quod Benadad, rex Syriae, obsidens et impugnare reincipiens Samariam, ait: « Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis 109.0214B| Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me, » hunc habet sensum. Samaria juxta morem civitatum habebat terram interius propter muros pene ipsis muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiamsi quisque militum ejus unum solummodo lapidem vel cespitem vel stipitem ad construendum contra urbem, aggerem apportasset, agger exsurgeret, qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, 109.0214C| esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait: « Dicite ei, Ne glorietur accinctus aeque, ut discinctus. »

Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus. Accinctus namque est qui cingulo circumdatus incedit. Discinctus, qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia, balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induiturus. Non accinctus, qui nuper tunicam indutus, necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est, armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus 109.0214D| vocatur, quia nimirum, depositis armis, optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: « Ne glorietur accinctus aeque, ut discinctus; » ac si aperte dicat: Noli gloriari, quasi victor bellici discriminis, qui, adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat. Nam mox inito certamine Benadad, non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit. Mystice autem Benadad hostis Israel significat diabolum omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus 109.0215A| malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit; sed per pueros principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui quod aure audiunt, factis implere nituntur, antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi proturbatur. Qui bene ducenti et triginta duo esse dicuntur, quia hi qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate, Dei videlicet et proximi, conservant, apti per omnem modum militiae summi Regis esse comprobantur.

« Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus; nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna, 109.0215B| etc. » Quid est quod Benadad rex Syriae, in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum diabolus, quorum oculi sublimes sunt (Syria enim interpretatur sublimis ) in equo suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis (quia « ipse est caput super omnes filios superbiae [Job. XLI], » ) ab exercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus, superatus, in fugam vertitur? Et rex Israel percutiet equos et currus, quia de ipso rege Regum scriptum est quod « currus Pharaonis, et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus submersit in Rubro mari (Exod. XV), » dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet hoste, aqua baptismatis obruit, humani generis delendo peccata.

109.0215C| « Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: Vade et confortare, et scito et vide quid facias, sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te, etc. » Quod Benadad rex Syriae, semel victus, iterum instaurat praelium contra Israel, significat diabolum a malitiae suae intentione nunquam cessare, qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen iterum instaurat praelium contra illos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur. Hinc est quod servi regis Syriae dixerunt ei: « Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra illos in campestribus, et obtinebimus eos. » Quia maligni spiritus semper dolose sentientes, si in spiritalibus rebus vincuntur, in corporalibus bellum praeparare 109.0215D| contendunt. Hoc ergo diabolus, hoc et totus exercitus ejus maxime satagunt, ut animas hominum de supernis ad ima praecipitent, quo facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia desiderare, terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si viderint illos prosperitate concessa gratias Deo agere, student ut per adversa frangantur. Sed sicut regis Syriae et servorum ejus non convenit dictio cum opere, quia ubi se superare posse confidebant, ibi superati sunt, ita et princeps mortis saepe ibi vincitur cum exercitu suo, ubi se aestimabat vincere posse: « Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret (I Cor. I). » Tentabat igitur antiquus hostis B. Job, et dum 109.0216A| sibi substantiam ejus et filios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus animum subverteret, nec tamen in hoc praevaleret, ad extremum, ut in ipsum sibi potestas daretur postulavit (Job. I). Quo concesso, quasi mox victor existeret, carnem ejus gravi ulcere vulneravit (Job. II). Sed quo vehementius de prosperitate in dolore eum depositum persequebatur, eo validius per patientiam ipsius prosternebatur. Et Paulo apostolo « datus est stimulus carnis suae, angelus Satanae, ut eum colaphizaret (I Cor. XII), » quatenus virtus in infirmitate perficeretur.

Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. Cui ait: Quia noluisti 109.0216B| audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. Sed et alterum conveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. » (Ex Josepho.) Porro de hac eadem re Josephus taliter refert: « Interea quidam propheta, nomine Michaeas, accedens ad unum Israelitarum petiit ut eum in capite pro voluntate Dei percuteret. Quo nolente, praedixit ei quia eo quod inobediens esset Deo ejusque praecepto, leone occurrente perimeretur. Quod dum illi homini contigisset, accessit propheta rursus ad alium, et idem ut faceret imperavit. Qui dum percussisset eum, et ejus verticem cruentasset, alligato capite accessit ad regem, dicens ei: Quod dum esset 109.0216C| in exercitu constitutus, accepisset a quodam tribuno servandum captivum, sibique ab eo dictum ut, si captivus fugeret, ipse moreretur; quo fugiente, is qui eum tradiderat mortem ei minaretur inferre. Tum, respondente Achab mortem ei imminere justissimam, solvens caput, agnitus est Michaeas esse propheta. » Hac enim parabola utebatur propter sermones quos ei erat dicturus. Ait namque, quoniam Deus ei concessisset ut supplicium hostis evaderet, ipse inimicum ejus Achabum, qui Deum blasphemaverat dimisisset, et propterea Deus decrevisset ipsum quidem ab illo perimi, populum vero ab ejus exercitus invasione consumi. Iratus vero Achab prophetam illum quidem clausum servari jussit; confusus autem Micheae sermonibus ad suam domum 109.0216D| remeavit. Secundum leges vero tropologiae, maxime pervidendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab regis Israel perniciosa securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit: ne dum se, quos victores perpetuos arbitrentur, per fraudem diaboli pacem praemittentis citius elidantur. Quia sicut tunc propheta praedicto regi pro inconsiderata pietate praenuntiavit citius justam affore ultionem, ita nunc propheticus sermo praenuntiat, si paciscamur cum diabolo, aeternam nobis per hoc imminere poenam.

CAPUT XXI. De eo quod Achab rex concupiverat vineam Naboth Jezrahelitae, quam, illo occiso per Jezabelis consilium, sibi usurpaverat, et ob hoc per Eliam prophetam corripitur.

(CAP. XXI.) « Post verba autem haec, vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrael juxta palatium Achab regis Samariae. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam, etc. » Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth Jezrahelitae, qui erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret sibi in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium impiissimae uxoris ejus, Jezabel 109.0217B| videlicet reginae, idem Naboth, subintroductis falsis testibus, lapidatus est, et mortuus; ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit, et quae ejus vinea, consideremus. Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive sessio, Jezrael honesta Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem vel semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei, « qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, quem constituit Deus haeredem universorum, per quem fecit et saecula (Hebr. I)? » Ad quem Psalmista deprecans ait: « Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos (Psal. LXXIX). » Iste Naboth habuit vineam, de qua Isaias plenissime per canticum loquitur, 109.0217C| ad extremum inferens: « Vinea Domini sabaoth, domus Israel est (Isa. V). » Et in Psalmo: « Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX). » Cui sepem circumdedit, » ut in Evangelio legitur (Matth. XXI), id est, vel murum urbis, vel angelorum auxilia. « Et fodit in ea torcular (Ibid.), » aut altare, aut illa torcularia quorum et tres Psalmi titulo praenotantur, id est, octavus et octogesimus, et octogesimus sextus. « Et aedificavit turrem (Ibid.), » haud dubium templum de quo dicitur per Michaeam: « Et tu, turris nebulosa, filia Sion (Mich. IV). » « Et locavit eam agricolis (Matth. XXI). » Quos alibi vineae operarios appellavit vel colonos. Hanc vineam concupivit Achab, qui interpretatur frater patris: populus videlicet 109.0217D| Judaicus, de quo Christus carnem assumere dignatus est; « ut fecisset in ea hortum olerum, » hoc est ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est Synagoga Judaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus, quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Jezabel litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, 109.0218A| testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset Deum et regem; et sic eductum de civitate lapidarent ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, Scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi. De qua item scriptum est in Evangelio: « Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent; novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud (Matth. XXVI). » Duo ergo falsi testes contra Naboth falsum testimonium dicebant, quod benedixisset Deum et regem. Et Judaei per duos falsos testes Christo opponebant, quod potentiam et 109.0218B| naturam sibi divinitatis ascriberet. Unde Pilato ad Judaeos ita dicente: « Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit (Joan. XIX). » Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut, eo mortuo, Achab vineam ejus possideret. Sic et Salvator noster extra portam passus est; crucifixus videlicet in loco calvariae, excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi, quatenus eo occiso securius viverent. Unde quasi consulentes aiebant: « Ecce totus mundus post eum abiit (Joan. XII). Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XI). » Haereditas ergo Christi Ecclesia est, cunctis ei data de 109.0218C| gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, resurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni praeripere moliebantur (Matth. XXI), cum crucifigentes eum Judaei fidem, quae per eum est, exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam proferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere (Rom. X). Extra vineam haeres vineae trucidatur (Matth. XXI), « quia Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est (Hebr. XIII). » Et bene convenit huic mysterio, quod in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetae sententiam, lambebant etiam sanguinem Achab, et in agro Jezrael carnes comederunt Jezabel, quia cum canes illi, de quibus scriptum est: 109.0218D| « Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI), » sanguinem Redemptoris nostri lingua venenata expetebant, ipsi etiam a canibus illis de quibus item Scriptura dicit: « Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV), » ut nequissimi raptores et sceleratissimi possessores vineae Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribus comedendae tradebantur. Et ita impia gens illa, quae in passione Domini profana voce clamabat: « Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros (Matth. XXV), » ibidem sanguinem suum fetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum expetebat occidi. Refert quidem Josephus quod ex omni Judaea 109.0219A| populi in die solemni paschae Jerosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerint, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus paschae Salvatorem suum et Salutare Christum Domini cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa feralis poenae exitium quod merebatur exciperet.

CAPUT XXII. De visione Michaeae prophetae, qui Achab, regis Israel, praedicit necem.

(CAP. XXII). « Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Micham filium Remla. Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu 109.0219B| regio, etc. » Quod autem Michas vocatus ad regem Israel et ad regem pariter Juda, prophetavit contra regem Israel, ita dicens: « Vidi Dominum sedentem super solium suum et exercitum coeli a dextris et a sinistris ejus: et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus unus dixit: Ego decipiam eum. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit dicens: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus, » (Ex Gregorio.) quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus Deus altius praesidens inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium 109.0219C| angelorum multitudo describitur? Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec sinistra concluditur, sed dextra Dei angelorum pars electa, sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent, sed etiam qui redire nolentes gravent; nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus (Matth. VI, 8). Et de eisdem spiritibus Paulus dixit: « Contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). » Quorum caput enuntians ait: « Secundum principem potestatis aeris hujus (Ephes. II). » A dextra 109.0219D| ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus, suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiluisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas credere bonum Spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: « Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. » Sed et Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam. Occulta quippe justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati 109.0220A| poenam etiam nolentes trahant. Denique is qui vitam reprobam non mutat, nec a perpetrandis peccatis animum non avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit, Deo disponente, quae merebitur audire damnandus. Ecce enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas, a quibus decipi consueverat, saepe veniebat, prospera requirens. Cum vero ex ore prophetarum, perversa agens, prospera audire merebatur, quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo corde caperetur? quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nec pertimesceret quia deliquisset, et tanto post durius 109.0220B| raperetur ad poenam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam, largiente omnipotente Deo, ab idolorum cultu remotum est quamplurimum genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdi lignis et lapidibus vel cuilibet creaturae in adoratione renuit. Securus ergo jam prophetam quilibet in fide positus consulat, quia hoc auditurus est, quod audire fidelem decet. Fidenter dicam si ab immunditiis aliis atque a pravis actibus recepisset, securus esset. Nam cum Paulus, egregius praedicator, clamet: « Et avaritia, quae est idolorum servitus (Col. III), » quisquis adhuc avaritiae subjectus est, a cultu idolorum liber non est. Sic ergo is qui avaritiae aestibus anhelat, in fide quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat 109.0220C| comprehendere, habere temporalem gloriam concupiscit, atque de hac eadem gloria prophetam consulat, justum valde est, ut ex culpae suae merito a prophetae ore prospera audiat, quatenus qui verba Dei audire in sacro eloquio noluit, ut terrena despiceret, coelestia ambiret, illud, Deo judice, ex prophetae sui ore audiat unde amplius obligatus cadat, dum spe terrenae gloriae delectatus pascitur suis desideriis, ad ima semper ducatur. Neque autem bonus fuit ille Spiritus, qui mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et praemissum est quia « exercitus coeli stetit a dextris et sinistris ejus. » Deus enim, qui incircumscripta est veritas, in illa aeterna beatitudine, quae dextra ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil esse quod displiceat potest. Sed 109.0220D| quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit, ea vi inquam [in qua] bonos spiritus et malos videt, exercitus coeli a dextris et sinistris habere describitur, ut per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi, quamvis ab aethereo coelo expulsi sint, adhuc tamen in aereo coelo demorantur, sicut Paulus ait: « Contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). » Sed quia tertius liber Regum post interfectionem Achab non longe sermonem claudit, ita et nos tertium librum expositionis ejusdem hoc in loco finiamus, ut de sequentibus rebus simul cum historia aliud sumamus exordium.

IN LIBRUM IV.

CAPUT PRIMUM. De Ochozia rege, qui cecidit per cancellos domus suae, et pro hac infirmitate misit ad consulendum idolum Accaron; unde iratus Dominus per prophetam condigna ei respondit. 109.0221|

(CAP. I.) « Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub, deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum 109.0221B| Accaron? Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris, etc. » Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres ei successit, filius utique ejus Ochozias, de quo Scriptura narrat quod fecerit malum in conspectu Domini, et ambulaverit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel juxta omnia quae fecerat pater ejus. Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, cecidit, et aegrotavit; misitque nuntios ad Beelzebub, deum Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate. Cui cum Elias, nuntiis suis obvians, de morte vicina respondisset, 109.0221C| misit ad eum quinquagenarium principem cum militibus sibi subjectis, ut eum adducerent. Sed his igne coelesti consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis combustus est. Misit et tertium, qui reservatus est.

Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio, quod « miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum (Joan. VII). » Et item: « Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus; et fugit in montem solus orare (Ibid.). Et iterum: « Cogitaverunt, ait, ut interficerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulabat 109.0221D| apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem, quae dicitur Ephrem (Joan. XI). » Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam egrediens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis 109.0222A| remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibus magis laesus quam adjutus est. Et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina illi praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur: « Et cum dixerint ad vos: Quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, nunquid non populus requiret a Deo suo visionem pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et transibit per eam, corruet et esuriet. Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia 109.0222B| sua (Isa. VIII). » (Ex Isidoro.) Mittit rex impios duos quinquagenarios, cum subditis sibi militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt. Tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio peccatorum, Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti (Joan. VIII)? » Hi in futuro divini ignis incendio exstinguentur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.

CAPUT II. De raptu Eliae per turbinem in coelum, et de postulatione Elisei qua postulavit duplicem spiritum Eliae in se fieri. Miraculum Elisei in Jericho, ubi invocavit Dominum et convertit aquas in dulcedinem; et de pueris qui Eliseo conviciabantur, et propterea a duobus ursis lacerati sunt.

(CAP. II.) « Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibat Elias et Eliseus de Galgala. Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua; quia non derelinquam te, etc. » (Ex Gregorio.) Quid est, quod Elias ad coelum raptus dicitur? Nunquidnam eum adhuc in hac carne corruptibili positum ad illius summae quietis sinum ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse 109.0222D| perductum? Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae proximum est, unde et aves coeli dicimus (Matth. VI, VIII), quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias, Ascensionem Dominicam designavit. Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor 109.0223A| autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte monstraretur quia homo purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem et terram pariter continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus 109.0223B| venditus (Gen. XXXVII) venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus (Gen. V), atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem Dominicam designavit. Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum utraque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus, nec subvectus coelum aethereum sua virtute penetraret, qui nobis in se credentibus carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum translatione 109.0223C| qui Ascensionem Dominicam, ut videlicet famuli, designaverunt, et in se ipso, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit, Elias vero neque uxorem neque filios habuisse legitur. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia castitatis, quod et per translatos famulos, et per ascendentis Domini personam potenter ostenditur. Translatus namque est Enoch per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus Elias, per coitum genitus, sed non etiam per coitum generans. Assumptus est vero Dominus neque per coitum generans, neque per coitum generatus. Quaeritur autem quomodo Eliseus, cum suus magister Elias locum postulandi offerret, duplicem spiritum Eliae postulaverit, cum Dominus dicat in 109.0223D| Evangelio: « Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus (Luc. VI). » Cujus petitionis mysterium si consideretur, non importuna, sed necessaria postulatio esse decernitur.

« Dixit ergo Elias ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti. Si autem non videris, non erit. » Quem enim in hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum scilicet Redemptorem? Et quem Eliseus, nisi corpus ejus, quod est Ecclesia? Dat locum postulandi 109.0224A| Elias noster, cum in Evangelio dicit: « Petite, et dabitur vobis (Matth. VII). Et item: « Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. XVI). » Hac ergo fiducia accepta, a Domino postulat Eliseus, hoc est, populus Christianus, ut fiat Spiritus Christi duplex in eis, hoc est, duplex gratia Spiritus sancti in remissione utique peccatorum et collatione virtutum. Redemptor igitur noster, « qui non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Joan. VIII), » remissione peccatorum non eguit. Opera autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Judaeis: « Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI). » Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id 109.0224B| est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Veritate attestante, quae ait: « Quia quae Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit (Joan. V). » Et Apostolus: « Haec, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). » Bene quidem postulat Ecclesia ut Spiritum duplicem accipiat Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum, quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus. « Qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV); » illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt. Hinc est quod Elias dicit ad Eliseum:

« Si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod 109.0224C| petisti. Si autem non videris, non erit. » Quia nisi quis rectae fidei oculos in illum ponat, ut credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus ad Patrem, petitionis suae fructum non capiet; quod subsequens ratio designat.

Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens, « tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. » Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei. « Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit 109.0224D| Eliseus, etc. » Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas non divisit antequam dixit: « Ubi est Deus Eliae etiam nunc? » et sic percussit aquas, et divisae sunt, ita Ecclesia, nisi per invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia, sicut ipse dixit, « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adjutorium 109.0225A| divinum. Unde et Apostolus dixit: « Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II). » Et Propheta ad Dominum ait: « In te inimicos nostros ventilabimus, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos, etc. » (Psal. XLIII.)

« Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. » Postulabat Eliseus a populo ut aquas Jericho steriles et malignas sanaret. Accepit vas novum fictile, et jecit in eo sal, et demersit illud in flumine, et statim in flumine aquae sanatae sunt. Quo facto praenuntiabat propheta quia 109.0225B| « Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I). » Inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit in vas fictile; in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem significabat, quia omnes populi, qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent

« Ascendit autem inde Eliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes, Ascende, calve. Ascende, calve. Qui cum respexisset vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros, etc. » Eliseus quoque propheta 109.0225C| (sicut saepe diximus) figuram Christi gessit. Denique vocabulum istud salus Domini interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius ejus, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt: « Ascende, calve; ascende, calve, » quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero conversus maledixit eis Eliseus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes, ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Eliseus ascendit in Bethel, id est, in domum Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo anno Ascensionis 109.0225D| suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt.

CAPUT III. De bello trium regum, id est, Judae et Israel atque Edom, contra regem Moab, et de victoria collata eis a Domino.

CAP. III.) « Porro Mesa, rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israel, etc. » Igitur post haec, bellum gerebatur per tres reges, hoc est regem Israel, regem Juda et regem 109.0226A| Edom, contra Moab. Consultusque ab eis Eliseus propheta, post alia haec subdidit, dicens:

« Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus, etc. » Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem contra mundi principem 109.0226B| et contra populum ejus, hoc est, philosophos, haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos « cum scuto fidei atque armis spiritualibus (Ephes. VI) » confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit: « Vos de diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. VIII). » Hi ergo adversantur Ecclesiae, partim minis, partim persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur; quibus ait propheta Domini: « Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis; et bibetis vos, et familiae vestrae. » Ecce propheta Domini populo siti fatigato 109.0226C| per miraculum factum a Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis bono studio quaerere? Quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Joannes Apostolus: « Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II). »

Unde bibunt homines et jumenta, id est, doctrinam accipiunt ingeniosi quique et simplices. Quiaquantum 109.0226D| idonea est anima accipientis, tantum ibi inveniet documentum suae salutis. Sequitur:

« Parumque hoc in conspectu Domini, insuper etiam Moab in manus vestras. » Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quinetiam debent ea aliis praedicare, et « contradicentes ea redarguere (Tit. I); » quibus promissa est certa de hoste victoria, « ut percutiant omnem civitatem munitam et omnem urbem electam. » Civitates munitas et omnes urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, in qua maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatores sancti Evangelii subvertentur, unde dicit Apostolus: « Arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem 109.0227A| munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. X). »

« Universa ligna fructifera succidentur. » Non illa ligna, quae faciunt fructum bonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus divini examinis succisa, pabulum fient ignis aeterni.

Cunctique fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctores damnantur.

Et omnes agri egregii lapidibus operientur, cum venustas locutionis haereticae atque philosophicae anathematis pondere obruetur; nihil remanebit in 109.0227B| terra Moab, nisi muri tantum fictiles, hoc est, falsae ratiocinationes fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est, sanctis praedicatoribus Ecclesiae circumdatae, maxima ex parte refutantur, et ad nihilum rediguntur. Quod autem Moabitae, orto sole, ex adverso aquarum, videre contra aquas rubras, quasi sanguinem gladii existimaverunt, dicentes quod tres reges, qui contra se venerunt ad pugnam, invicem se occidissent, et sic delusi sunt, ita et philosophi verbum crucis Christi stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant. Sed (secundum Apostolum) « quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus, quoniam prudentia carnis mors est, prudentia 109.0227C| autem spiritus vita et pax (I Cor. I; Rom. VIII). » (Ex Hieron.) Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur: « Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo (Isa. 29; I Cor. I), » pauca de prophetis exempla explicanda sunt. Amos loquitur: « Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumeae in cineres (Amos. II). »

Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiam pertinet, putatur esse robustum, hoc dialectica subvertitur, et instar incendii, in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum. 109.0227D| Sed et Isaias superbiam Moab arguit dicens: « Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis. Superbiam ejus abstuli (Isai. XVI). » Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes, proprie loquitur ad Moab: « Quod confidebas in munitionibus tuis (Jer. XLVIII). » Et post pauca: « Habes fiduciam in gloria tua. » Et iterum: « Quoniam dicitis fortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est dies Moab, ut veniat, et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab. » Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper ferens malitia conteratur.

CAPUT IV. De eo quod Eliseus mulierem in benedictione olei et creditore liberavit, nec non et de muliere Sunamitide cujus filium Eliseus resuscitavit; de pulmento amaro quod Eliseus per immissionem farinae indulcavit, deque oblatione viri venientis ad Eliseum.

(CAP. IV.) « Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus, vir meus, mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum. Et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. Cui ait: 109.0228B| Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles, etc. » (Ex Gregorio.) Quid per hanc mulierem, nisi sancta Ecclesia designatur duorum populorum, id est, Judaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater? Quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos, quos in fide genuit, amittere timebat filios. Sed prophetae verbis, id est, Scripturae sacrae praeceptis obediens, ex parvo quod habebat olei vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris parvum quidem amorem divinitatis multorum vacuae 109.0228C| mentes hauriunt, exuberante gratia, unguento divini amoris usque ad summum replentur. Etiam nunc multorum corda, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod dum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, erepta mulier, videlicet sancta Ecclesia, sub creditoris sui jam debito non tenetur.

« Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam civitatem. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem. » Mulier ergo ista, quae prophetam hospitio suscepit, bene potest originem 109.0228D| insinuare populi Israelitici, quae fuit in patriarchis. Unde sicut ista Eliseum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitio suscipere meruit. Nam Abraham et Sara tres viros juxta convallem Mambrae suscipere et pascere meruerunt (Gen. XVIII). Huic ergo mulieri, non habenti filium, propheta promisit dicens:

« In tempore isto et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. Cui illa respondit: Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. » His quoque similia Dominus ad Abraham retulit, dicens: « Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor 109.0229A| tua (Gen. XVIII). Quo audito, Sara, risit post ostium tabernaculi, occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat ei, et implevit quae locutus est. Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei dicens. »

« Igitur postquam crevit puer, tactus dolore capitis, in messe circa meridiem defunctus est. » Cum populus Israeliticus, postquam in Aegypto decrevit, et per Moysen in desertum eductus, Domini vocem audierat in igne et in caligine, quando lumine scientiae debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens, mortuus est (Exod. XIX, XX).

« Et ait Eliseus ad Giezi, puerum suum: Accinge 109.0229B| lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum. Et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi, et pones baculum super faciem pueri. » (Ex Gregorio.) Quid autem significat, quod puer ab Eliseo missus cum baculo non resuscitat per semetipsum, verum Eliseus veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit, nisi quod auctor humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit? et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe virgam 109.0229C| Deus tenuerat, cum dicebat:

Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. » A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit: « Quia, » Paulo attestante, « nihil ad perfectum adduxit lex. » Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver humiliter sternens, et super exaequanda sibi mortui membra se collegit, quia « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. »

« Huc illucque deambulabat, » quia et Judaeam 109.0229D| juxta et longe positas gentes vocat. « Super mortuum septies inspirat, » quia per apertionem divini muneris gratiam septiformis Spiritus in peccati morte jacentibus aspirat. « Moxque vivens erigitur, » quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam redit.

« Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum, etc. » Erat, inquit, fames in terra, non fames utique panis, nec sitis aquae, sed audiendi verbum Domini (Amos VIII). Et filii prophetarum habitabant coram Eliseo, cum filii sanctorum praedicatorum, « qui ambulant in lege Domini, et scrutantur 109.0230A| testimonia ejus, in toto corde exquirentes eum (Psal. CXVIII), » in praesentia Domini Salvatoris semper vivunt.

« Egreditur puer in agrum, ut colligat herbas agrestes, quatenus inde coquat pulmentum; invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri. Quas concidens in ollam pulmentum facit, » cum quis litterae legis intentus, vel philosophicarum disciplinarum studiosus, pastum verbi quaerens, amaritudinem litterae legalis, vel mortiferum quiddam in philosophorum libris inveniens, intermiscet veritati evangelicae, et in olla cordis sui coquens tale pulmentum, hoc est, documentum praeparat ad refectionem auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: « Littera enim occidit, spiritus 109.0230B| autem vivificat (I Cor. III). » Et item: « Prudentia, inquit, carnis mors est. Prudentia autem spiritus, vita et pax (Rom. VIII). » Hoc itaque sentientes fideles populi mortem in olla exclamant, cum talem doctrinam, quasi deceptionem animarum, detestantes vociferantur. Sed, jubente Eliseo, farina in ollam mittitur, cum scientia spiritalis in tale condimentum intromittitur, ut, exclusa omni amaritudine pravitatis, pastus inde fidelibus praeparetur salubris

« Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua, etc. » Denique vir de Baalsalisa venire describitur, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes 109.0230C| hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. Quem autem melius virum istum accipere possimus, quam coetum sanctorum Patrum, qui virtute animi et bonorum operum pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Recte ergo de Baalsalisa est qui ternarium numerum in credulitate et confessione sanctae Trinitatis servat. Hic vero vir viro Dei panes primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert viginti panes hordeaceos, hoc est, Decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis comprehensum. Offert frumentum novum in pera sua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostri adventum in sancti Evangelii et 109.0230D| apostolorum scriptis profe t. Jubet ergo Eliseus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, ut hanc oblationem populo fidelium dispensent, id est, ut, secundum illud Evangelii, « de thesauro suo, velut scriba doctus, in regno coelorum proferant nova et vetera (Matth. XIII), » quatenus pabulo verbi divini reficiantur. Quod mysterium in Evangelio iteratum legimus, cum in fractione « quinque panum, quinque millia hominum (Matth. XIV), » et item, « septem panum, quatuor millia hominum, satiata esse commemorantur, « et satiatis turbis, cum collegerunt duodecim cophinos sive septem sportas fragmentorum (Matth. XV), » quia nullus est qui sacramenta Scripturae divinae per omnia capere 109.0231A| possit, quin sibi satiato supererit juxta verbum Domini.

CAPUT V. De Naaman Syro, cujus lepram curavit Eliseus in nomine Domini.

(CAP. V.) « Naaman, princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus. Per illum enim Dominus dedit salutem Syriae. Erat autem vir fortis et dives, sed leprosus, etc. » Iste autem Naaman, qui princeps militiae regis Syriae esse describitur, quem melius significare potest, quam populum gentilem, qui in orbe triquadro per virtutem bellorum principatum gerebat, ac rerum decore fruebatur? quod in nominis ejus interpretatione exprimitur. Interpretatur autem Naaman 109.0231B| decus, sive commotio eorum. Sed iste vir, licet fortis et dives fuerit, tamen leprosus esse memoratur, quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur, tamen per erroris nequitiam et idololatriae lepram foedus apparuit.

« Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria! profecto curasset eum a lepra quam habet, etc. » Latrunculi quippe de Syria, quae interpretatur sublimitas, egressi sunt, cum cupiditate ducti, et diversis negotiis impliciti, sperantes in incerto divitiarum, gentiles per totam terram vagabantur. Hinc ad terram 109.0231C| venientes captivam mulierculam duxerunt. Quae in captivitate posita de propheta in Israel testabatur, quia fama de Israel per negotiatores gentium translata in toto orbe curiositati hominum, quam uxor Naaman significat, verum prophetam et salvatorem omnium in Judaea manere patefecit.

« Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel, » cum hi, ad quos notitia verbi Dei pervenit, eis qui sibi praesunt, suggerunt scientiae spiritalis magnitudinem. « Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui, » cum primatus gentium audiens Deum esse in Israel (quia « notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus [Psal. LXXV] » ) saluti suorum praevidens, legationem 109.0231D| in Judaeam mittit, ut per apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de Caesarea in Joppen ad Petrum misit (Act. X,) et Paulo per visionem vir Macedo apparuit, qui eum exhortabatur, ut veniens adjuvaret eos qui erant in Macedonia, sicut in Actibus Apostolorum legitur (Act. XVI).

« Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait, Nunquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare? » Quid significat rex iste Israel, qui, audita legatione Syriae de salute a propheta Israel quaerente, expavit, nisi sacerdotes, Scribas et Pharisaeos, rectores Judaeorum, qui considerantes quod undique plebes ad Redemptorem nostrum 109.0232A| salutis suae causa conveniebant, quasi blasphemiam existimantes, vestimenta sua scindebant, sicut in Evangelio principem sacerdotum, audita Christi praedicatione, fecisse legimus (Matth. XXVI)? Sed licet rex Israel in tali auditu pertimescat, tamen propheta Dei quos ad se migrasse cognoverat, ad se pervenire suadebat, dicens:

« Veniat ad me, ut sciat esse prophetam in Israel, » quia Dominus noster « quos praescivit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et justificavit (Rom. VIII). »

« Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei. Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet caro tua sanitatem atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: 109.0232B| Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. » Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisei nostri, sanctam videlicet Ecclesiam, missum ab eo nuntium consilium accepit, ut se in Jordane septies lavaret, et sic sanitatem reciperet atque mundaretur, quia per angelicos praedicatores Dominus dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). » Et item: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI). » Jordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator noster baptisma nobis consecravit. Quod autem Naaman, indignans de tali responso, 109.0232C| lavationem aquae Jordanicae despexit: simplicitatem significat rudium, qui spiritalem non potuerunt intelligere efficaciam, quia « animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II). »

« Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras; quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare et mundaberis? Descendit et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. » Bene ergo servi Naaman meliori consilio illi ad perficiendum mandatum propheticum persuaserunt, quia saepe Dominus juniori revelat quod melius est, et, secundum Petri vocem, « personarum 109.0232D| acceptor Deus non est, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). » Abiit et lavit septies juxta sermonem viri Dei; et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, quia mundatus aquis baptismatis per invocationem septiformis spiritus quisque recipiet sanitatem, et ad innocentis vitae infantiam redigitur, ut vitae aeternae ingressum percipere mereatur. Unde ipsa Veritas suis discipulis ait: « Nisi conversi fueritis, et efficiamini, sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). »

Denique « reversus Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus in universa 109.0233A| terra, nisi tantum in Israel. » Haec est enim catholica professio, quod « Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed viventium (Matth. XXII), » quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV). » Et ut cuncta hic baptismatis scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae ac fidem Dei confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturus. Partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione confirmari.

« Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit Dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit. Vivit Dominus, quia curram post eum 109.0233B| et accipiam ab eo aliquid. » Post haec autem narrat Scriptura quod Giezi puer servi Dei concupiverat de pecuniis quas praedictus Syrus homini Dei obtulerat, sed, eo nolente aliquid inde recipere, ipse per mendacium turpiter acquisivit, quod suus magister per fidem accipere renuit. Giezi quoque, qui interpretatur praeruptum videns, sive vallis visio, significat Judaicum populum, qui aliquando Puer Dei, propheta attestante, vocabatur, sicut Osee dicit: « Puer Israel, et dilexi eum (Ose. XI). » Sed postquam spreto Evangelio, et crucifixo Filio Dei, semetipsum de tali dignitate in foveam avaritiae praecipitans, cupiditatem secutus est terrenam, quam filii Dei per baptismum renati spreverunt, per sententiam justi judicis Dei, lepram erroris, quam credentes 109.0233C| deposuerant, ipse sibi conscivit. Nec non et omnes qui post baptismum, et emendatiorem vitam, ad pristina vitia revertuntur, sordibus, quibus se exutos sperabant, iterum impliciti involvuntur. Unde scriptum est: « Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti; sic stultus, qui iterat stultitiam suam (II Petr. II; Prov. XXVI). »

CAPUT VI. De filiis prophetarum conquerentibus pro angustia loci, et de revocatione ferri ab aqua per Eliseum.

(CAP. VI.) « Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus 109.0233D| nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit, Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamavitque ille. Et ait: Heu! heu! heu! Domine mi. Et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praescidit ergo lignum, et misit illuc, natavitque ferrum. Et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud, » etc. Haec itaque actio bene Redemptori nostro convenit per significationem. (Ex Isidoro.) Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in 109.0234A| lignum desuper ab Eliseo projectum reversum est, ita etiam cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia de illa Joannes dixerat, « Ecce securis ad radices arborum posita est (Matth. III), » interveniente passione, corpus ipsum deseruit, atque in profunda descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium spiritu redeunte, resurgit. Aliter, ferrum in manubrio donum intellectus in corde est. (Ex Gregorio.) Ligna vero per hoc caedere est, prave agentes increpare, quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, 109.0234B| ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui. Unde et recte is qui ferrum amiserat clamabat: « Heu! heu! heu! Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. » Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia furtive vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti Judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur. Qui flentes non solum caute inspiciunt quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona fide debuerant, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quando ex neglectis bonis, quae agere poterant, debitores tenentur. Recte ergo qui ferrum perdit clamat: « Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam; » ac si dicat: « Illud per dissolutionem 109.0234C| negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia creditoris accepi. » Sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Eliseus veniens lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit, quia videlicet Redemptor noster, pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et eam, quam amiserat, intelligentiam reformat.

« Lignum mergit, et ferrum in superficiem attulit, » quia videlicet Redemptor noster, et cor elatum in cogitatione humiliat, et scientiam reparat. Unde bene alia translatione dicitur, quod confregit lignum, atque jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est, cor ab elatione conterere. Lignum 109.0234D| ad ima jactare est, elatum cor in cognitione, ut diximus, propriae infirmitatis humiliare. Atque ferrum ad superficiem redit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est, ne otio torpeat; curandum ne incitatione operis, vitio elationis evanescat. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt. Sed cum faciunt, quae cognoverunt etsi intelligendo largius congaudent a munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actione persolvant quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debeat non attendit; 109.0235A| moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur.

CAPUT VII. De eo quod rex Syriae insidiabatur Eliseo.

« Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in illo loco, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque ex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi, » etc. Quem congruentius hic rex Syriae, quam potestatem significat terrenam, quae saepe superbe sentiens populum Die, hoc est, filios lucis persequitur? Sed ipsi per 109.0235B| Elisei Domini videlicet nostri doctrinam insidias inimicorum praecavere edocentur, ut est illud: « Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). » Et item: « Cavete autem ab hominibus (Ibid.). » Et alibi: « Attendite, ait, a falsis prophetis (Matth. VII). » Hoc quippe agnoscens mundana potentia ipsum prophetam interficere disponit, cum Christum in cordibus electorum exstinguere festinat.

« Misit ergo illuc rex Syriae equos et currus et robur exercitus. Qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. » Omnis ergo, qui in nequitiae armis confidens Christi famulis insidias praeparat, nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam gerit.

109.0235C| « Consurgens autem diluculo minister veri Dei egressus est; viditque exercitum in circuitu civitatis, nuntiavitque ei dicens: Heu! heu! Domine mi, quid faciemus? » etc. Haec sententia denotat illos qui propter pusillanimitatem cordis sui, poenas verentur corporales. Cui propheta respondit: « Noli timere. Plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. » Et Salvator discipulis ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI). Et item: « Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent quid faciant vobis; quin potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). » Et Petro Dominus in passione sua ait: « An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit 109.0235D| mihi plus quam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI)? »

« Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos ejus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit. Et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. » Et valde necesse est ut Eliseus noster aperiat oculos cordis nostri, ut consideremus et cognoscamus « quia omnes, qui confidunt in illum, non confundentur (Psal. CXXIV). »

« Porro Eliseus oravit Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Elisei. » Bonum ergo illis est quos oculus suus scandalizat ut 109.0236A| cruatur et projiciatur ab eis (Matth. V), quatenus intuitus superbiae et malitiae obturetur, et oculus sanae fidei ac simplicitatis aperiatur. Unde dicit Apostolus: « Si quis inter vos videtur sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III). »

« Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos. Nunquid percutiam eos, Pater mi. Et ille ait: Non percuties. Neque enim coepisti eos gladio, aut arcu tuo, ut percutias: Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad Dominum suum. » Postquam ergo Eliseus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed confectionem magnam ciborum illis praeparans dimisit in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum Dominus coecavit; deinde scientia spiritali 109.0236B| magnifice replevit, adque praedicandum Evangelium suum in gentibus direxit (Act. IX); nobisque praecepit, ita dicens: « Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. V). »

CAPUT VIII. De fame facta in Samaria propter obsessionem Benadad regis Syriae, et de liberatione mirabili Israelitarum per gratiam Domini.

« Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsedit Samariam. Factaque est fames magna in Samaria, » etc. Narrat Scriptura quod Benadad rex Syriae obsideret Samariam. Facta autem fame, afflictus est populus valde; sed, Domino 109.0236C| miserante, revelatum est Eliseo verbum Domini, et praedixit populo solatia futura, ita dicens:

(CAP. VII.) « Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae. Quod cum non crederet unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, nunquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: videbis oculis tuis, et inde non comedes. » Potest hoc loco Benadad cum suo exercitu diabolus mystice accipi, qui corda iniquorum per invidiam contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Sub hoc quidem rege sunt modo falsi Judaei de quibus in Apocalypsi scriptum est: « Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae 109.0236D| (Apoc. II). » Sub hoc rege sunt pagani, sunt et haeretici. Facta ergo persecutione ab antiquo hoste per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, hoc est, in custodia legis divinae. Fitque fames valida, cum non permittitur doctoribus libere verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, hoc est, Redemptore nostro per Evangelium judicante, « salus, » quae « peccatoribus longe est (Psal. CX), » timentibus Deum prope esse dignoscitur. Dicit enim Dominus noster ad servos suos: « In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae. » Quid enim modius similae, nisi perfectam mensuram divinae sapientiae, quae est in Novo Testamento? Et quid duo 109.0237A| modii hordei, nisi scientiam legis et prophetarum significant? qui comparantur statere uno, hoc est, fide catholica. « In porta Samariae: » in praedicatione, videlicet apostolica, per quam intratur in Ecclesiam.

« In tempore, inquit, hoc cras modius similae uno statere erit. » Ac si dixisset: Cessante turbine persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominus cras, hoc est, tempore futuro, quietem et tranquillitatem, ut praedicatio Evangelii perfecte credentibus compleatur. Fuit enim tempore passionis Dominicae quasi fames verbi Domini, cum apostoli, relicto eo, omnes fugerunt (Matth. XXVI), et domi se propter metum Judaeorum incluserunt. Et iterum scriptum est: « Quia nemo palam de illo ausus est loqui (Joan. 109.0237B| VII); » sed relucente die resurrectionis jam aderat tempus quo comites Christi illum videntes vivere, et postmodum coelos ascendere, percepta Spiritus sancti gratia, libere verbum Dei praedicabant tam Judaeis quam etiam gentibus (Joan. XX); et impletum est illud Isaiae vaticinium: « Quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida, in stagnum; et sitiens in fontes aquarum (Isai. LV). » Unde Dominus per ipsum prophetam loquens ait: « Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et 109.0237C| delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me, audite, et vivet anima vestra. » Perturbatis hostibus, et in fugam versis, subjungit Scriptura, quod quatuor viri leprosi abierint in castra Syrorum, et nullum ibi reperientes comederint et biberint, ablatisque inde auro et argento ac vestibus et absconsis, postea compuncti in civitatem hoc annuntiaverint, atque salutis hujus indicia praestiterint. Qui ergo sunt leprosi isti, nisi qui variis vitiis dediti, vel diversis erroribus impliciti, foeditatem ex interna peste educentes, ostendunt in cute. Hos Dominus saepe convertens ad fidem, et mundans ab errore et vitiis, verae salutis nuntios effecit.

« Ingressi igitur leprosi in castra Syrorum comederunt 109.0237D| et biberunt, et aurum atque argentum inde asportaverunt, » cum despecti istius mundi meditationi philosophiae operam dantes, et sensus subtilitatem et locutionis venustatem adquirunt, unde Ecclesiae usibus bene instructi deservire possint; frequenter ergo talibus Dominus et ingenii acumen, et verae sapientiae donum largitur. Qui bene quatuor esse memorantur, ut quatuor Evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partes veritatem praedicent. Legitur enim in Evangelio quod Dominus cum publicanis et peccatoribus manducaret, et mulier quae erat in civitate peccatrix lacrymis ejus rigaret pedes, et capillis suis tergeret, et unguento ungeret (Luc. VII). Matthaeum ex publicano apostolum 109.0238A| et evangelistam fecit (Matth. IX); « apparuitque post resurrectionem suam primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa videns nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus (Mar. V). » Porro ducem illum super cujus manum rex incubuerat, et prophetae verbis diffidebat, constitutum ad portam, « conculcavit turba in introitu, et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei. » Dux iste typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, qui, habentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt per fidem in Ecclesiam catholicam, et eos qui introire volebant impediverant. Ad quos ipsa Veritas ait: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis 109.0238B| introire (Matth. XXIII). » Quem conculcavit turba in porta, inutiliter ante ostium fidei stabat, et gressum introeuntium impediebat. Unde merito conculcatus, hoc est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras. Nam et Dominus in Evangelio ait: « Si sal evanuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V). »

CAPUT IX. De unctione Jehu in regem.

(CAP. IX.) « Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tu, et vade in Ramothgalaat. Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat, filii Namsi, et ingressus 109.0238C| suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum, tenensque lenticulam olei, fundes super caput, et dices. Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel, » etc. Dehinc refertur in historia hac Regum qualiter Jehu Dominus ordinaverit, ad exstirpandam domum Achab et sacerdotes Baal interficiendos. Qui et percussit Joram regem Israel, et Ochoziam regem Juda, et Jezabel impiissimam reginam de palatio in Jezrahel praecipitare fecit. Jehu enim typice potest designare gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit, ut in sacrilega civitate quae prophetas et ipsum Deum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et aemulatione justa perimeret, atque sacerdotium vanum, 109.0238D| quod post Christi adventum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.

CAPUT X. De tyrannide Athaliae matris Ochoziae regis.

(CAP. XI.) « Athalia vero, mater Ochaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium. » Sequitur hic historia quae Athaliae matris Ochaziae regis tyrannidem commemorat, quae videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium.

« Sed Josaba, filia regis Joram, soror Ochoziae, 109.0239A| Joas filium Ochaziae tollens, furata est de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio, et abscondit eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis, » quia Josaba uxor erat Joadae pontificis. Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est, Christi insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat. Quae aliquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur autem Athalia temporalis Domini. Sed Josabae strenuitas interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae. Servatur 109.0239B| Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per crudelitatem servientis hostis interimatur in cordibus electorum: magisque nutritur in domo Joadae pontificis, qui dilectus Domini sonat, de quo Patris vox ait: « Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, XVII). » Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui (I Tim. III), donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollat qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis (Apoc. XIX).

CAPUT XI. De Joiada pontifice; quomodo Joas filium Ochoziae regem constituit. 109.0239C|

(Ibid.) « Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et milites, et introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus, et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis, et praecepit illis dicens: Iste est sermo, quem facere debetis. Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis; tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum, et custodietis excubias domus Messa. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circa regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septa templi, interficiatur. 109.0239D| Eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia, quae praeceperat eis Joiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur ad sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato, venerunt ad Joiadam sacerdotem. Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem, » etc. Haec autem quomodo facta sint, et in quibus locis, si quis ea, quae superius de atriis domus Domini dicta sunt, bene commemoraverit, ita intelligere potest. Sed ne fastidium faciamus sectori, his omissis, quae jam exposita 109.0240A| sunt, ad illud quod de divisione turbae dictum est veniamus, cujus rei ratio talis est. (Ex Beda.) Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et levitarum et janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit, et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut Verba Dierum narrant (II Par. XXIII): 109.0240B| quos educturos filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui impleverant sabbatum, et egressuri erant in duas divisi partes, regem in interioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent; porro hi qui nuper ad sabbatum venerant, sacerdotes, Levitae et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina, collecto exercitu, contra regem defenderet; servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur. Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, 109.0240C| et sedit super thronum regium. Ubi et porta Seireff, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon. Qui cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: « Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (II Par. XII). » In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: « Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum et Levitarum et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis. Ipsi tantummodo 109.0240D| ingrediantur, quia sanctificati sunt; et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (II Par. XXIII). » Quod sequitur de eodem: « Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium; » in diademate insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei, quibus, quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum Dierum apertius: « Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem (II Par. XXIII). » Et magnae utique erat salutarisque prudentiae; et post tyrannicae impiaeque necem reginae, succedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu 109.0241A| simul disciplina legis Dei servanda committeretur, ut qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.

CAPUT XII. De studio Joiadae pontificis in restauratione templi.

(CAP. XII.) « Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quae allata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione, » etc. Mandat rex noster de doctoribus suis, ut accipiant omnem pecuniam, quae a praetereuntibus offertur in templum Domini pro pretio 109.0241B| animae et voto cordis sui, cum quidquid a praetereuntibus justis, scientiae spiritalis vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini collatum est, per sacerdotum, hoc est, praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritalis conferatur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel per vitia invenerint restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum. Quod autem sequitur: « Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi, » significat, quod ante adventum Salvatoris licet doctrina legis in gente Judaica fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctae Trinitatis fidem Decalogum legis in 109.0241C| Moysi et prophetarum scriptis spiritaliter observandum doceret.

« Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sarta tecta non instaurastis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam, etc. » Sic et Dominus noster evangelicis doctoribus mandans ait: « Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Joan. IV). » Et item: « Euntes, inquit, praedicate Evangelium omni creaturae. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate. Gratis accepistis, gratis date (Marc. XVI; Matth. X). »

109.0241D| « Et tulit Joiada gazophylacium, aperuitque unum foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini. » Denique pontifex noster, qui semetipsum obtulit hostiam immaculatam Deo, gazophylacium unum posuit, hoc est unam Ecclesiam catholicam fecit. Cui foramen desuper posuit, quia transitum inde ad coelos paravit. Posuitque illud juxta altare ad dexteram ingredientium in domum Domini. Altare videlicet corpus Domini est, juxta quod gazophylacium positum est, cum Ecclesia conjuncta est; ad dexteram ingredientium domum Domini, 109.0242A| quia haec est intentio electorum, qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, ut ad aeternam beatitudinem, quam dextra significat, perveniant. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostium templi, omnem pecuniam quae defertur ad templum Domini, cum praedicatores sancti, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et in operibus, et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.

« Ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant coementariis domus Domini, qui impendebant ea in fabris lignorum, et in caementariis his qui operabantur in domo Domini. » Scribam 109.0242B| regis et pontificem appellat summos doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum atque mensuram illis tribuebant qui praeerant fabris et coementariis, hoc est, dispensatoribus verbi divini, qui evangelici tritici mensuram conservis suis his qui operantur in domo Domini, et virtutum opera in aedificio divino componunt, tribuebant. Quid ergo aliud fecerunt apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, quando per subjectos sibi discipulos verbi divini semina per totum orbem sparserunt quatenus operarios voluntati Dei idoneos in auditoribus suis perficerent. Quorum alii fabricabant ligna, cum semetipsos et eos qui sibi obediebant ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa quae per 109.0242C| haeresim et incredulos fortiter increpabant. « Ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa, ad muniendam domum Domini. » Juxta illud utique Apostoli, quo ait: « Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV). » Et paulo post: « Et ipse, inquit, dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ibid.). » Quod autem sequitur.

« Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum, et argenteum, de 109.0242D| pecunia, quae inferebatur in templum Domini. » significat quod alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus; quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Bene autem vasa domus Domini illi possunt intelligi qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles fiunt ad ministerium Dei. Nam hydriae eos significare possunt qui aquam sapientiae divinae in se continent; fuscinulae quoque, doctores spiritales, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, nec non et spiritalem alimoniam verbi cuique, prout 109.0243A| convenit, dispertiri. Quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare, ad nostrae epulas refectionis concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiae pateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant. Thuribula autem illos significare demonstrant qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo, et cum Propheta dicere possunt: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CIV). » Tubae autem quid aliud sunt, quam praedicatores sancti, qui in toto orbe terrarum, vocem evangelicae praedicationis emittunt? Quorum personae per prophetam dictum est: « Clama, ne cesses, quasi tuba, exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera 109.0243B| eorum, et domui Jacob peccata eorum (Psal. LVIII). » Et Psalmista: « In omnem terram, ait, exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Sequitur:

« Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam, » etc. (Ex Beda.) Devotionem ostendit eorum de quibus sermo est, qui tantum studii in religione habuerint, ut nullus debitaverit quin pecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerario sublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout in singulis opus esset, offerrent. Unde necesse est ut considerent hi, qui spiritalem pecuniam verbi Dei ad dispensandum conservis suis, operariis scilicet divinis, 109.0243C| accipiebant; quanta fide, quantaque discretione illis opus est, quibus ratio de eadem pecunia reddenda est, ut studeant non minus fideles in spiritalibus inveniri, quam isti in corporalibus fuerunt inventi.

« Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. » Haec scientia ostendit, quod non quis proprio arbitrio facile se credere debet, sed sciat quod magis confessio peccatorum, et poenitentia sacerdotum judicio peragenda est; qui habent scientiam discernendi inter mundum et immundum, et leprae maculam dijudicare, et aut condemnare, aut mundum decernere (Levit. X).

CAPUT XIII. De aegrotatione Elisei, in qua praedixit regi Joas, Domino jubente, gentem Syriae percutiendam. Obitus Elisei hominis Dei, cujus funus corpus alicujus mortuum cum tetigisset, statim revixit.

(CAP. XIII.) « Eliseus autem agrotabat in infirmitate, qua et mortuus est. Descenditque ad eum Joas rex Israel, et flebat coram eo; dicebatque: Pater mi, Pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et ait Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: 109.0244A| Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam, » etc. Quid est, quod propheta regem Israel jubet arcum et sagittam afferre, nisi quod Redemptor noster rectoribus Ecclesiae armis spiritalibus se indui et contra hostem antiquum praecipit praeliari? Arcus enim nonnunquam in sacro eloquio pro ipso sacro eloquio poni solet, quod ex utroque Testamento, velut ex cornu et chorda, constat; per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, signatur chorda. Et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Testamentum Novum discutitur, a duritia litterae Vetus inclinatur, et ad intellectum spiritalem 109.0244B| flectitur, quia rigor ejus duritiae non tenetur. Sagittae enim sunt haec ipsa verba quae doctores proferunt. Unde bene etiam de sanctis doctoribus per prophetam gentilitatem ingredientibus dicitur: « Cum sagittis et arcu ingredientur illuc (Isai. VII). » Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus. Cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus. « Ponitque Eliseus manus suas manus regis, » cum templis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat. Orientalem fenestram aperire mandat, et jacere sagittam, quia lumine scientiae et verae doctrinae suos hortatur primum illustrari, et jacula verborum mittere.

« Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in 109.0244C| Aphec, donec consumas eam. » Sagitta ergo salutis Domini est praedicatio sancta, cum decenter exhibetur, et spiritalium hostium certissima interfectio, si perseveranter agitur. Nec fas est ut aliquando dispensator verbi Dei segniter torpeat, cui jussum est ut gregis Dominici curam gerat, quia multum obest devotis auditoribus, si inertia praevalet doctoribus. Dicit enim propheta: « Clama, ne cesses (Isai. LVIII). » Et Apostolus ad Timotheum: « Testificor, inquit, coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos ac mortuos, et adventum ipsius, et regnum ejus. Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV). » Unde non debet doctor 109.0244D| propter avaritiam, negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad aeternam pertendere requiem, quod significat Apher, interpretatur enim continebit vel apprehendit. Unde idem Apostolus, enumeratis vitiis quae avaritiam comitantur, ad praedictum discipulum intulit, dicens: « Tu autem, homo Dei, haec fuge. Sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei; apprehende vitam aeternam in qua vocatus es (I Tim. VI). »

« Et ait Eliseus ad regem: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si percussisses quinquies aut sexies sive septies: percussisses 109.0245A| Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus vicibus percutiens eam, » etc. Ecce propheta mandat regi jaculo percutere terram. Et cum percutit tribus vicibus, et stat, irascitur contra eum, quod non saepius terram percuteret; ita et doctoribus praecipitur praedicationis jaculo terram, hoc est carnales, percutere. Sed qui hoc minus studiose agunt, merito increpatione divina arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo percutere, nisi Trinitatis fidem carnalibus per doctrinam insinuare? Sed cum hoc satis doctor agit, hominesque ad fidem perducit, necesse est ut adhuc instet verbo, donec illos docet quinque sensibus corporis imperare bonisque operibus, quae per senarium numerum exprimuntur, studium impendere, nec non 109.0245B| et scientiam spiritalem instanter meditari, quam sextiformis spiritus gratia in Scripturis sacris constituit, atque ad salutem humani generis gemino Testamento addidit. Qui autem solam fidem sine operibus bonis et meditatione legis Dei sibi sufficere credunt ad salutem, recte a propheta arguuntur, quia, secundum Jacobi apostoli sententiam (Jac. II), « sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est. » Et alibi scriptum est: « Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV). »

« Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem videntes latrunculos, projecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, 109.0245C| revixit homo, et stetit super pedes suos, » etc. Quid significat haec resuscitatio cadaveris mortui per contactum ossium Elisei, nisi vitam fidelium, quae in morte Christi veraciter constat? Quicunque ergo firma fide tangit mortem Christi, et spem suam veraciter in ipso collocat, sine dubio particeps erit resurrectionis ejus. Dicit enim ipsa Veritas: « Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). » Et alibi: « Sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). »

CAPUT XIV. De Amasia rege Juda, qui percussit Edom in valle Salinarum.

Quod dicitur de Amasia rege Juda. (CAP. XIV.) « Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia; et apprehendit Petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jezethel usque in praesentem diem, » etc. Vallis Salinarum erat, ubi sales faciebant, vel feno videlicet salsuginis, ut multis in locis, deciso, exsiccato, et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit, in quo etiam loco et Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen 109.0246A| regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum dicitur, et a Syris hodie quoque sic appellatur. Jezethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei, vel auxilium Dei, agente eo fideliter, ut perenni mandaretur memoriae, quod hanc vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvante ceperit.

CAPUT XV. De Azaria rege Juda, qui alio nomine Ozias est appellatus, nec non et de Jeroboam rege Israel.

(CAP. XV.) « Anno vicesimo septimo Jeroboam, regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in 109.0246B| Jerusalem, » etc. Azarias ipse est Ozias, qui propter contemptum Domini dum sacrificare in templo vellet contra legem Moysi, percussus est lepra a Domino juxta altare astans, et holocausta nitens offerre (II Par. XXVI). Potest quippe Ozias, rex leprosus, significare diabolum, cujus lepra iniquitatis insanabilis est. Qui cum suam mensuram non vellet cognoscere, et majora tentasset appetere, foeditate pessimae leprae notabilis effectus de domo Dei ejectus est, et perseveravit usque in finem leprosus, separatus a populo Dei. Sub hoc videlicet rege regnante, et, quantum est in se, sacerdotium dissipante, Isaias propheta visionem illam magnificam, qua viderat Dominum sedentem super solium excelsum (Isa. VI), videre non potuit. Quandiu ille 109.0246C| regnum tenuit in Judaea, propheta oculos non levavit ad coelum, non sunt ei reserata coelestia, non apparuit Dominus sabaoth, nec in ministerio fideliter sancti nomen auditum est. Quando vero ille mortuus est, universa, quae subsequens sermo monstravit, aperto sese lumine prodiderant. Tale quiddam et in Exodo scriptum est, dum Pharao vixit, populus Israel ex luti et lateris et palearum opere non suspiravit ad Dominum. Dum ille regnavit, nemo quaesivit Deum Patrem Abraham, Isaac et Jacob. Quando vero ille mortuus est, « suspiraverunt filii Israel, » ut Scriptura dicit, « et ascendit clamor eorum ad Dominum (Exod. II), » cum utique (juxta historiam) tunc magis gaudere debuerint, et ante suspirarent, cum vincerent. Hiezechiele quoque 109.0246D| prophetante, Pheltias, filius Banaiae, occubuit, et post pessimi ducis interitum: « Cecidi, inquit, super faciem meam, et clamavi voce magna, dicens, et dixi: Heu mihi! heu mihi! Adonai Deus in consummationem tu facis reliquias Israel (Ezech. IX). » Si ergo intelligas in Ozia, et Pharaone, et Pheltia et caeteris istiusmodi, contrarias fortitudines, videbis quomodo, illis viventibus, nullus nostrorum videat ac suspiret et in poenitentiam corruat. « Non regnet, ait Apostolus, peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI). Regnante peccato, Aegyptiis exstruimus civitates, in cinere versamur et sordibus; pro frumento paleas, pro solida petra luti opera sectamur. (Ex Beda.) Quod dicitur de Jeroboam 109.0247A| rege Israel: « Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad mare Solitudinis (IV Reg. XIV). » Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem Solitudinis, quod Haebraice dicitur Araba, mare Mortuum designat, quod in longitudine per stadia 580 usque ad Zoaros Arabiae, in latitudine centum quinquaginta usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Cujus loci Josephus ita meminit, dicens: « Anno autem quintodecimo regni Amasiae, undecimus regnavit in Israel filius Joas Jeroboam in Samaria annos quadraginta. Hic autem rex circa Deum quidem injuriosus et iniquus exstitit vehementer idola colendo, et multa incongrua et opera extranea faciendo. Populo autem Israelitarum multorum bonorum fuit occasio. Huic 109.0247B| quidem Jonas prophetavit, quia oporteret eum Syros vincere dimicando, et regnum proprium dilatare in partibus quidem Aquilonis usque ad Emach civitatem; a meridie vero usque ad Ispaltiten. Antiquitus enim termini Chananaei isti fuerunt, sicut princeps Jesus ea loca determinavit. Igitur Jeroboam castra metatus contra Syrios, eorum omnem provinciam, sicut Jonas prophetaverat, devastavit. »

CAPUT XVI. De Achab rege Juda, ob cujus peccata, Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae, rex Israel, ascenderunt in Jerusalem ad praeliandum.

(CAP. XVI.) « Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz, filius Joatham, regis Juda. 109.0247C| Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset; et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus, sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel, » etc. Hinc Josephus taliter narrat: « Porro Joathan mutavit vitam, cum vixisset annos unum et quadraginta, ex quibus regnavit duodecim, sepultus est in regiis monumentis. Venitque regnum ad ejus filium Achaz, qui impius circa Deum existens, et paternae praevaricator legis, reges Israelitarum imitatus, in Jerosolymis idolorum aras constituit, et super eas sacrificavit, 109.0247D| in quibus etiam suum in holocaustum obtulit filium more Chananaeorum, et super haec multa alia scelera perpetravit. Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templum Domini, propter regem Assyriorum, etc. »

Legi in cujusdam libro musach sabbati expositum locum quemdam, vel aedificium quoddam esse positum in vestibulo templi Domini, ubi reges, quando in sabbato orationis causa ad templum ibant, pecuniam pro eleemosyna immittebant; et ita musach sabbati gazophylacium esse regum, sicut corbonam est sacerdotum. Videtur enim Achaz ipsum aedificium et ingressum regis exterius non ideo convertisse in templum Domini, quod in eo cultui serviretur 109.0248A| divino, sed ut simul cum templo profanaretur, studens ut magis regi placeret Assyrio, quam Deo patrum suorum et Domino. Cui sensui videtur liber Paralipomenon astipulari, ubi ita scriptum est: « Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit, insuper in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel (II Par. XXVIII). »

« Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Domini, et 109.0248B| fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum. » Haec sicut scripta reperimus hoc in loco ponenda esse censuimus, parati, si qui aliquid inde certius expresserint, eorum sententiam auscultare.

« Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae, rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum. Cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. » Rex impius, qui Dominum Deum patrum suorum dereliquit, et secutus est idola gentium, juste Domini auxilio derelictus est. Et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est, Aram et Phacee filius Romeliae, rex Israel in 109.0248C| Samaria; et venerunt in Jerusalem, ut expugnarent eam. Legimus in Paralipomenon libro (II Par. XXVIII), Rasin, regem Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse, et Phacee, filium Romeliae, regem decem tribuum quae appellabantur Israel, et regnabant in Samaria, una die centum viginti millia percussisse de Judaea hominum bellatorum, et ducenta millia mulierum puerorumque et puellarum cum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. Rursum veniunt ad Judaeam et Jerusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus est ei Dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de Virgine nasciturum, sicut Isaiae prophetae liber 109.0248D| commemorat. Huic non suo merito, sed Domini gratia ostendenda, egredi in occursum Isaias jubetur ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri fullonis, et dicere ad eum: « Vide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Thabehel. Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, ut non erit istud; sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin. Et adhuc sexaginta et quinque anni, et deficiet Ephraim esse populus (Isai. VII). Duas autem caudas titionum, id est, torrium fumigantium vocat Rasin, regem Syriae, et Phacee 109.0249A| filium Romeliae, regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est, Damasci, et regnum Samariae, id est, decem tribuum, quae alio nomine appellabantur Ephraim. Sexaginta autem et quinque anni non a temporibus Achaz, sed ab Oziae enumerantur. Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia coepit prophetare, quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetaverit contra Israel, dicens: « Israel autem captivus ducetur de terra sua (Amos VII); » titulus quoque prophetiae ejus contra Samariam sit, et prophetare coeperit in diebus Oziae regis Juda, ante duos annos terraemotus. Quem volunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias in templum Dei sibi sacerdotium vindicabat, et terra percussa est, et cineres 109.0249B| altaris effusi sunt, et ipse rex percussus lepra (II Par. XXVI). Volunt autem annum fuisse vigesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Omnes enim annos regnavit quinquaginta duos. Post eum regnavit Joatham filius ejus, annis sedecim; et hujus filius Achaz aliis sedecim. Post quem regnavit Ezechias, cujus sexto imperii anno capta Samaria est, atque ita effici simul annos sexaginta quinque. Scriptum est enim quod Theglathphalasar rex Assyriorum sub rege Achaz ascenderit in Damascum et vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenen, et Rasin interfecerit, et quod tetenderit insidias Phacee, filio Romeliae, Osee filius Hela, et percusserit 109.0249C| eum, et interfecerit et regnaverit pro illo in Israel annis novem; et quod venerit Salmanasar rex Assur, et obsederit Samariam, quae nunc Sebasten vocatur, tribus annis, et nono anno regni Osee ceperit eam; victumque Osee in carcerem miserit, et transtulerit Israel in Assyrios, posueritque eos in Ailam, et in Thabor, juxta flumen Gozam, in civitatibus, sive (ut Septuaginta transtulerunt) in montibus Medorum. Juxta anagogen facilis interpretatio est, quod, regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saeculi, et Phacee filius Romeliae (qui et ipse juxta Osee prophetam et tribum Ephraim, de qua Jeroboam, filius Nabath, vitulos aureos in Bethel et Dan constituerat, et a domo David Dei populum 109.0249D| separaverat, et propterea refertur ad haereticos) consentiat sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiele pastorem bonum legimus suscitatum, et populus ejus simpliciter credens in Domino pertimescit, et ideo pertimescit, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Eosdem autem haereticos atque gentiles contra domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare nulli dubium est, ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant, juxta illud, quod Herodes et Pilatus inter se discordantes, in Domini passione amicitia foederantur (Luc. XXV). Impio regi Isaias jubetur occurrere exiens de loco suo non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae 109.0250A| superioris, quae erat in agro fullonis, ubi sordes et maculae purgabantur (Isa. VII). Quamvis enim Achaz regnaret super Judam, tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est. Qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabehel, hoc est, bonum Deum. Uterque enim adversarius, apud se veritatem, apud se optimam aestimat esse doctrinam. Denique Marcion haereticus 109.0250B| bonum Dei Filium, hoc est, alterius putat esse Christum, et non justi, cujus prophetae sunt, quem sanguinarium, crudelem et judicem vocat. Haec illis dicentibus Dominus comminatur, quod non stet consilium eorum; sed interim nunquam diu mundus iste stat, et ea quae mundi sunt in suis finibus et in suis urbibus dominentur. Cum autem consummationis tempus advenerit, hocque sexaginta duo anni, etiam mundi res quae in sex annis factae sunt, quam omnia, quae ad quinque sensus pertinent, finem acceperint; tunc universa esse solvenda, quae gentiles et haeretici futura non credunt, et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur.

CAPUT XVII. De translatione decem tribuum quae regnabant in Samaria, in Assyrios per Salmanasar regem Assyriorum, in quibus locis itidem ipse rex alios colonos adductos substituit qui deos proprios quos in terra sua coluerunt, ibi colebant, et nihilominus Deum Israel.

(CAP. XVII.) « Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. Sed nec ipse Judas custodivit mandata Domini Dei sui. Verumtamen ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos et tradidit eos in manu diripientium donec projiceret eos a facie sua, » etc. Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae regibus 109.0250D| perpetrata est, quid significat, nisi mirabilem et nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici? Quam rex Assyrius, hoc est diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo quotidie efficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam, quo magis lugere delectant, quam cantica laetitiae proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat, dicens: « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI)? » 109.0251A| Quod dicitur de his quae in Samaria a rege Assyriorum adductae sunt nationibus:

« Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae gens et gens, in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth; viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Hemath fecerunt Asyma. Porro Hevaei fecerunt Nebaaz et Tharthac, » etc. In libro quidem locorum legitur quod Benoth et Nergel fuerint civitates, quas construxerint in regione Judaeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asyma quoque oppidum, quod aedificaverunt, qui ad eam venerant de Emath; Nabaaz et Tharthac civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderint. Videtur 109.0251B| autem juxta consequentiam sermones et idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua servierint hic posse vocabula intelligi. Quia cum dictum esset: « Et unaquaeque gens fabricata est deum suum, » quasi ad expletionem sententiae subjunctum sit: « Viri enim Babylonii fecerunt Socoth et Benoth, » id est, tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Socoth Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret, et sicut in sequentibus manifeste dicitur.

« Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech, diis Sepharvaim. » Ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim. Ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asyma emathaeorum, 109.0251C| Nebaaz et Tharthac idola fuerunt Hevaeorum. Post haec Scriptura refert de ipsis Samaritanis quod cum Dominum colerent, diis quoque suis servirent, juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant in Samariam. Et non multo post subsequitur, dicens: « Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Deum, sed nihilominus et idolis suis servientes. Nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem. » Et quia in Samaritanorum persona haeretici accipiuntur: in praedicta sententia illorum nequitia convenienter exprimitur. Habent enim haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdam sententias sanctarum Scripturarum rite intelligunt, sed tamen nihilominus idolis errorum 109.0251D| suorum servire non cessant. Videtur enim eis timorem Dei rite se custodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere. Sed qui catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituum voluntatibus se veraciter manifestant obtemperare. Et non solum inventores primi errorum, quos patres Samaritanorum significant, hoc faciunt, sed et sequaces eorum, quos filiorum nomine et nepotum expressos recte possumus intelligere, similiter agunt.

CAPUT XVIII. De Ezechia rege, cujus temporibus rex Assyriorum Sennacherib misit nuntios in Jerusalem cum manu valida ut blasphemarent Deum viventem.

(CAP XVIII.) « Anno tertio Oseae, filii Hela regis 109.0252A| Israel, regnavit Ezechias, filius Achaz regis Juda. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Abia filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quae fecerat David pater ejus. Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregit quoque serpentem aereum, quem fecerat Moyses. Siquidem usque ad tempus illud filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum Nohestan: Et in Domino Deo Israel speravit, » etc. Recte ergo Ezechias serpentem, cui adolebant filii Israel incensum, et quem ipse confregit, Nohestan vocavit, quia in Domino Deo Israel, non in aeneo serpente, ipse speravit. Siquidem Nohestan interpretatur Aes 109.0252B| eorum, ut quem illi pro numine colebant in dictis ejus, metallum eum esse, non Deum, agnoscerent. Et quia Ezechias in hoc, quod excelsa dissipavit, et statuas contrivit, atque succidit lucos, nec non et omnia simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet; interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini, in eo ipso utique, quod illum serpentem aeneum, quem Moyses fecit, comminuit, Redemptoris nostri figuram convenienter tenet. Non solum enim Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur: « Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII), » idola gentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit, quatenus unius Dei omnipotentis notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram 109.0252C| legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritalem in ea intelligere eos docuit.

« Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi inde trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri. Deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis, » etc. Clara est historia, quae in libris Regum, nec non in Paralipomenon et in prophetia 109.0252D| Isaiae pari modo describitur. « Ezechias viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset. Regnavit autem viginti novem annis in Jerusalem, et rebellavit contra regem Assyriorum, et non servivit ei. Hinc Sennacherib ingressus Judaeam, obsedit urbes ejus munitas. Et cum obsederet Lachis, misit ad eum Ezechias trecenta talenta argenti, et triginta auri, fractis januis templi, et laminis ejus detractis, quas ipse adfixit. Misit autem rex Assyriorum Thartan et Rabsacen cum manu valida Jerusalem. Egressus est autem ad eos Eliacim, filius Helciae, praepositus Domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, » etc. Iste est Eliacim, de quo Isaias in visione vallis Sion dixit: « Vocabo 109.0253A| servum meum Eliacim, filium Helciae, etc. (Isai. XXII). » Qui fuit pontifex post Sobnam praepositum templi, quem tradunt Hebraei Rabsacis comminatione perterritum tradidisse manus Assyriis, et prodidisse Jerusalem, et excepta arce Sion et templo, Assyrios totam urbem cepisse. Quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam putant. Rabsacen autem, qui Hebraice locutus est, filium Isaiae prophetae autumant, qui et ipse proditor fuerat; relictumque filium Isaiae alterum vocari Iasab, qui latine relictum sonat. Alii autem putant eum Samariten fuisse, ac ideo Hebraicam scisse linguam, et tam audaciter et impie Dominum blasphemasse. Qui quasi quadam contraria fortitudine sua et arrogantia imitabatur prophetas, qui dicebant: « Haec dicit Dominus. » 109.0253B| Iste dixit. « Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum. » Ac primum quia dixit: « Confidis super Aegyptum, » falsum est. Nulla enim narrat historia, quod Ezechias Pharaonis auxilium postularet. Quodque infert: « Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus, » verum est. Sed jungit rursum mendacium veritati, quod abstulit Ezechias excelsa ejus, et altaria. Haec enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut, destructa idololatria et veteri errore, juberet Deum adorari in Jerusalem, ubi fuit templum ejus. Quique ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet. Non de imbecillitate populi venit, quasi equitandi ignari, sed de observatione praeceptorum Dei, qui Moysi praecepit, ne rex Israel 109.0253C| equos et uxores sibi multiplicaret (Deut. XVII). Sin autem, inquit, me minimum servorum regis Sennacherib sustinere non vales, quomodo tantam illius potentiam sustinebis? Ad id autem, quod dixit: « Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus, » callide respondit, se non sua voluntate, sed Domini venisse praeceptis.

« Dixit Dominus ad me: Ascende super terram hanc, et disperde eam. » Et est argumentum: Certe sine Domini voluntate huc venire non poteram. Cum autem venerim, et multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me ejus voluntate venisse.

« Dixit autem Eliacim filius Helciae, et Sobna 109.0253D| scriba, et Joahe, Rabsaci: Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Syriace: si quidem intelligimus hanc linguam. Et non loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum. Responditque eis Rabsaces: Nunquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum ejus, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? » etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quia captis Judaeae urbibus in Domino confisus sit, et confortavit populum, ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum:

« Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo. » Quod autem Eliacim 109.0254A| et Sobna et Joahe humiliter deprecantur Rabsacen, ut Syriace loqueretur, hunc sensum habet: Quid necesse est populum falsis terroribus commoveri, et vanam jactare virtutem? Loquere linguam, quam populus non novit, nam et nos linguae tuae habemus scientiam. Ad quod ille arroganter:

« Num, ait, ad dominum tuum et ad te misit me Dominus meus, » etc., usque: « Et bibant urinam suam vobiscum. » Per quod ostendit fame eos et siti esse capiendos. Simulque et illecebram jungit timori, ut quos terrore non vincit, persuasione decipiat. Et dicit ex persona regis:

« Facite mecum benedictionem, » hoc est, facite quod in vestram benedictionem proficiat. Benedicite regi Assyrio, et eum dominum confitemini, ut praemia 109.0254B| consequamini, donec revertar de Aegypto, vel, capta Sobna, redeam. Habitate in urbe vestra, et rebus vestris fruimini, et postea ducam vos in similem terrae vestrae terram. Quam tamen non nominavit, quia similem ei invenire non potuit, sed similitudinem non ponit; hoc enim unusquisque vult, in quo natus est. (Ex Beda.) Alii putant terram Mediae eis repromitti, quae terrae Judaeae similitudinem habeat, tam in situ quam in fructibus. Quod ait Rabsaces, inter alia, quibus Deum blasphemabat, clamans contra Jerusalem:

« Ubi est Deus Emath et Arphat? ubi est Deus sepharvaim, Ana et Ava? Nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? » ostendit harum omnium civitatum sive gentium diis servisse Samaritas. Quia 109.0254C| non erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat, esse subversos. Est autem Emath urbs Coelesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesam, ut supra monuimus. Arphat urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum et Jeremias scribit (Jer. XLVII). Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in locorum libris invenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur: « Ubi est Deus urbis Sepharvaim (Isai. XXXVI)? » tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana et Ava vetus editio, quasi unius urbis nomen, Anengava posuit. Et quidem 109.0254D| in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia syllaba quinta, quae in medio nominis posita est, conjunctionem et apud eos significat, potest et ita distingui ut dicatur Ane et Gave, ut Aquila transtulit: sive Ana et Ava, ut noster vertit interpres. Sin autem, ait, tantis diis praesentibus decem tribus vicimus facile, quanto magis solam Jerusalem, uno Deo praesule vincemus! Vere justus Ezechias omnia agens cum consilio, prohibuit ei responderi, ne eum ad majores blasphemias provocaret.

« Venit quoque Eliacim, filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. »

CAPUT XIX. Oratio Ezechiae in templo Domini contra verba regis Assyriorum. De eo quod angelus Domini octoginta quinque millia percussit in castris Assyriorum, et de interitu Sennacherib regis Assyriorum.

(CAP. XIX.) « Quae cum audisset Ezechias, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco. Ingressusque domum Domini, et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam, filium Amos. Qui dixerunt ei: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et blasphemiae dies iste. Venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens, etc. » (Ex Hieron.) Scindunt vestimenta sua, quia Rabsacen audiunt blasphemantem; scidit et 109.0255B| rex vestem suam, quia pro populi et suis peccatis esse credebat, quod Rabsaces usque ad portam venit Jerusalem, et contra Dominum talia locutus. Mira regis humilitas et prudentia. Dimisso regio cultu, obvolutus sacco ad templum pergit de palatio. Principes sacerdotum non stolis, sed ciliciis, mittit ad Isaiam coopertos saccis, et dixit: « Dies haec tribulationis nostrae, et correptionis Dei blasphemiae hostium. » Ponitque similitudinem parturientis feminae, et dolentis, quae ad partum usque pervenit, et generare non possit.

Si forte audiat Dominus Deus tuus. Non enim audemus Dominum omnium nostrum dicere dominum, quo irascente tanta perpetimur, sed tuum dicimus dominum. Et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniam 109.0255C| vivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Leva erga orationem nostram jacentem pro reliquiis populi, quae obsidentur. Praevenit eos Isaias, quia eo spiritu, quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat:

« Haec, inquit, dicite domino vestro, quae dicit Dominus: Noli timere verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus. » Nec dico omnia quae regi Assyrio faciam, ne meam videar jactare potentiam. Sed quia dandus sit ei spiritus non Dei, sed adversarii, et audito nuntio revertens ad terram suam corruat gladio, ut duo pariter, quae optabat Ezechias, audiret se ab obsidione liberandum, et inimicum in sua terra esse moriturum.

109.0255D| « Reversus est igitur Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recesserat de Lachis. Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Ecce egressus est, ut pugnet adversum te, et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum, » etc. Juxta voluntatem Dei Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et perrexit ad dominum suum, quem vel capta, vel deserta Lachis, invenit oppugnantem Lobnam. Sennacherib autem occurrens regi Aethiopum misit ad Ezechiam nuntios et epistolas, ut eos quos viribus non cepit sermone terreret. Pugnasse autem 109.0256A| Sennacherib contra Aegyptios, et obsedisse Pellusium, jamque exstructis aggeribus, urbe capienda, venisse Tharacam regem Aethiopiorum in auxilium, narrat Herodotus.

« Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, sedes cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae, tu fecisti coelum et terram, inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide, et audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem, » etc. (Ex Hieron.) Prius Ezechias, Domini timore perterritus, ora reserare in templo non audebat, vel liberas fundere 109.0256B| preces; nunc autem quia audit Isaiam dicentem:

« Ne timeas a facie verborum, quae audisti, » etc., audacter Dominum deprecatur:

« Misit autem Josias filium Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit te virgo filia Sion, post tergum tuum caput movit filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra sanctum Israel, » etc. Denique Ezechias audacter Dominum deprecatur; nec misit ad Isaiam, ut prius fecit, non ipse propheta pergit ad eum, sed nuntios mittit, qui Dei responsum 109.0256C| deferant ad eum. « Virgo Sion et filia Jerusalem, » quae ideo virgo dicitur et filia, quia, cunctis gentibus simulacra mortuorum adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis Dei, et unius divinitatis cultum, et quae, ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non respondit, post abeuntem movit caput suum, certa de ultione, secura de poena. « In manu servorum tuorum, » hoc est, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemasti.

« Altitudo montium, et juga Libani, excelsae cedri et electae abietes. » Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est, et principibus earum, vel de Jerusalem, quae est Libanus, cedri et abietes, 109.0256D| potentes quique et optimates, altitudo summitatis et saltus Carmeli templum est. Quod infert: « Ego fodi et bibi aquam, et siccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum, » vel ob hoc dixit, quia pro multitudine exercitus omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere compulsus sit, vel quia omnes populos, quos aquae significant, suo vastavit exercitu.

« Nunquid non audisti quae olim fecerim? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi; et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. Habitatores eorum breviata manu contremuerunt et confusi sunt. Facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, et virens herba tectorum, quae exaruit, antequam maturesceret. Habitationem tuam, et egressum 109.0257A| tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me cum fureres adversum me. Superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti, » etc. Haec ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam ejus sic responderit Dominus. Num ignoras quod haec quae fecisti, mea feceris voluntate, et haec ego futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim? Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles, id est, principes, qui inter se ante pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur, et contremiscerent, ac perirent, et compararentur non olivae, 109.0257B| et vineae, fructuosisque arboribus, sed freno et gramini herbisque domatum, quae frugibus impedimenta sunt, et marcescunt priusquam ad maturitatem perveniant. Itaque et sessionem, egressum et introitum tuum ante cognovi, et insaniam qua contra me debacchaturus eras prophetis vaticinantibus sum locutus. Per quos olim dicturum esse te noveram: « In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, ero similis Altissimo (Isai. XIV). » Itaque furor tuus et superbia pervenit in aures meas, et nequaquam te ultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis potuisse te viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes et fructuosae arbores ut per te, quasi securim et serram meam, succiderentur et caderent. « Itaque ponam circulum sive 109.0257C| chamum in naribus tuis, » ut blasphemantia ora constringam, nequaquam ultra talia loqui audeas. « Frenum quoque injiciam labiis tuis, » quod tuam ferociam domet, et te reducam in Assyriis.

« Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno quae repereris; in secundo autem anno, quae sponte nascuntur. Porro in anno tertio seminate, et metite, » etc. Notandum autem quod in libro Isaiae, ubi verba ipsius prophetae ad regem Ezechiam descripta sunt, ita narrantur: « Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere. In anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum 109.0257D| sursum, quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc (Isa. XXXVII). » Nunc ad ipsum Ezechiam loquitur. Hoc erit, inquit, signum eorum quae futura praenuntio, quod hoc anno ea comedes quae sponte nascuntur; sive (juxta Septuaginta) « quae prius severas. » Anno autem secundo (juxta Symmachum) pomis vescere, sive (juxta eosdem) quae de praeteritis segetibus et cadente in terram semine pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione laxata, seminate, et metite. Siquidem parvae urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, 109.0258A| ut instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur. De Jerusalem enim et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Juda, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum.

« Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam. Nec occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. In via qua venit, per eam revertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque civitatem istam, et salvabo eam propter me et propter David servum meum. » Propter futurorum spem praesentem excutit metum. Dicit autem quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur; imo patris eorum David 109.0258B| memoria, in quo monentur et suae negligentiae, et illius fidei et justitiae, quia in tantum diligat Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.

« Factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, dedit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit. » Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens corporibus animas, Domini voluntate. Super quo, in Paralipomenon legitur: « Et misit Dominus angelum suum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum, reversusque est 109.0258C| cum ignominia in terram suam (II Par. XXXII). » Qui idcirco servatus est, ut sciret potentiam Dei, et blasphemantia ora comprimeret, fieretque testis illius majestatis, quem paulo ante contempserat.

« Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asarhadon filius ejus pro eo. » Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat, quod et iste passurus est. Cum enim reversus esset in Ninivem, urbem primam regni sui, et adoraret in templo Nesroch deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus 109.0258D| incederet, contemptor veri Dei, in fano falsi numinis trucidatur, nec angelico perit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. Qui cum fugissent in terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successit in patris locum Asarhaddon, quem Scriptura testatur misisse habitatores Samariae, ne terra maneret inculta. Ararath autem regio in Armenia campestris est, per quam Araxases fluit, incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, non ad montes generaliter Armeniae delata est, qui appellantur Ararath, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis (Gen. VIII).

CAPUT XX. De aegrotatione Ezechiae et de sermone Domini ad eum prolato per Isaiam prophetam.--De signo quod postulavit Ezechias in reductione cursus solaris.-- De nuntiis Berodah regis Babyloniorum ad Ezechiam missis, et sermone Domini quem Isaias pro ipsis nuntiis Ezechiae retulit.

(CAP. XX.) « In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, dixitque ei: Haec dicit Dominus Deus: Praecipe domui tuae; morieris enim, et non unus, » etc. Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et media captivitate victoriam, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus (Jon. III), 109.0259B| et in comminationibus contra David, quae dicuntur futura, nec facta sunt (II Reg. XII). Non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum genus ad notitiam sui, Dominus poenitens est super malitiis. Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam hominibus, vel quantum hujus mundi prosperitas sequatur, quantumve adversitatis feritas feriat, ne electos ejus ut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est, quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, 109.0259C| tunc praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur: quomodo ei a propheta dicitur: « Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. » Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur: nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitae, quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum.

« Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: » Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad templum ire non poterat, etc. Ad parietem autem templi, juxta quod 109.0259D| Salomon palatium exstruxerat, vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur. Aut recte, juxta Jeremiam, ad cor suum, qui circum, id est, parietem, cor appellat, ut tota mente Dominum precaretur.

« Obsecro, Domine, memento, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim, » etc. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. « Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Et quomodo alibi scribitur: « Quis gloriabitur parvum habere se cor (Prov. XX)? » Quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quo idola destruxerit, templi valvas 109.0260A| aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat. (Ex Gregorio.) Plerumque aliquibus justi necessitatibus afflicti, sua opera coguntur fateri. Sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non aestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verisimilia, sed tamen cor semper longe dissimile. Et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: 109.0260B| « Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit (Luc. XVIII). » Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset, in oratione compunctus dixit: « Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto; » nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat; et in ejus auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur?

109.0260C| « Flevit itaque Ezechias fletu magno, et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam; et ecce sanavi te. Die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim annos. Sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum. » (Ex Hieron.) Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat. Nam post mortem ejus Manasses, cum duodecim annorum esset, regnare 109.0260D| coepit in Judaea. Ex quo perspicuum est, post tertium annum concessae vitae Manassem esse generatum. Ergo iste omnis fletus est, quod desperabat Christum de suo semine nasciturum. Alii asserunt, quosvis sanctos viros morte terreri, propter incertum judicium et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint. Simulque facti quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei, et ignotis mortalibus causis vel vivat aliquis, vel moriatur. Praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus. Revertitur autem ad regem propheta, Domini jussione, ut ipse sanaret 109.0261A| qui percussit. Et vocatur Ezechias dux populi ejus, et filius David, cujus opera sectabatur. Fecerat enim certum juxta omnia quae fecit David pater ejus, et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate, et in corde perfecto, et fleverat fletu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat. Adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper, vivente eo, regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam putant) in corpore vivere condemnatio est, et juxta illud quod dicitur: « Revertere, anima mea, in requiem tuam; » et in alio loco: « Educ de carcere animam meam; » optanda est mors, ut de carcere liberemur, quomodo nunc Dominus donat pro beneficio, ut qui liberandus erat 109.0261B| adhuc quindecim annis vivat in carcere?

« Dixitque Isaias, Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, curatus est. » Aiunt Hebraei verbum Sim, quod praetermisere Septuaginta, ulcus sonare, non vulnus. Nam et Aquila, Symmachusque, et Theodotio Laroc interpretati sunt, per quod morbum regium intelligi volunt. Cum contraria putantur vel sumpta in cibo, vel opposita corpori, quaecunque sunt dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per res noxias et adversas sanitas restituta est. Alii Sim non ulcus, sed apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum omnis sanies, siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem provocatur; ac per hoc non 109.0261C| spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento, quia et hanc fecerit Deus.

« Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sim die tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis? an ut revertatur totidem gradibus? » etc. Datur autem signum, ut sol decem gradibus revertatur, quos nos, juxta Symmachum, in lineas et horologium vertimus. Qui gradus intelligit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret. Sive ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. (Ex Beda.) Erat autem 109.0261D| hora diei decima, quando haec regi propheta loquebatur: « Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis, » procedente sole super terram per Boreales plagas usque ad Orientem, quod subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat facturus; « an ut revertatur umbra totidem gradibus, » conversa retrorsum facie solis, ipsoque per Australem plagam ad Orientem regresso?

« At rex, Facile est, inquit, umbram crescere decem lineis. Nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus, » etc. Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo more cursum ageret, quam si consueto processu incedens tametsi multo altius, id est, 109.0262A| supra terras elatus ad Orientem quasi secundi diei mane, nulla interveniente nocte, facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thule, quae ultra Britanniam est, vel in ultimis Scytharum finibus degunt, omni aestate aliquot diebus fieri vident, quia sol caetero orbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota die super terram appareat; et quomodo a parte Occidentis ad Orientem humilis redeat, manifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortu reddatur, sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt, abundantissime produnt. Nunquam autem hi qui interiora Austri incolunt, videre solem per Meridianas plagas ad Orientem ab Occasu redire. (Ex Hieron.) Quod signum et praesentis 109.0262B| temporis et futuri typus erat, ut quomodo sol reverteretur ad exordium sui, ita et Ezechiae vita ad detextos annos rediret, nobisque in hebdomade et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Solent sanctorum locorum in hac provincia monstratores intra conseptum templi ostendere gradus domus Ezechiae, vel Achaz, quod sol per eos descenderit. Sed nunquam ego credam, non dico Achaz, qui rex impius fuit, sed cujuslibet regis justi domum fuisse in templo Dei, cum Salomon idcirco Deum inter caetera offendisse dicatur, quod in sublime aedificaverit Mello, unde atrium templi deambulans in turre palatii despicere solitus sit. Solent quidam post decem gradus linearum ad mysterium Christi transferre, et umbras figurarum 109.0262C| in descensionem Christi interpretentur per quos iterum sol justitiae, Christus, post resurrectionem, ascendit. (Ex Isidoro.) Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, quia magni consilii nuntius erat. Denique et Jacob sic alloquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: « Ego sum Deus, cui unxisti titulum, et vovisti votum. » Ut et angelum et Deum ostenderet, secundus gradus descensionis, de angelo in patriarchis fuit, quia « in omnibus (ut ait Apostolus) ipse est operatus (I Cor. XII). » Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est (Exod. XX). Quartus gradus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis induceret (Jos. I). Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in 109.0262D| eis regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos annuntiatur. Octavus in pontificibus, quia ipse summus sacerdos est (Hebr. V). Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos enim decem gradus, quasi per umbram legis priscae, Christus descendit, rursus post resurrectionem suam Sol justitiae, Christus, per eosdem gradus sursum in coelum ascendit, et omnem illam umbram legis, veritatis radiis illustravit (Joan. I), obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans.

« In tempore illo misit Merodach Baladam, filius Baladam, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim, quod aegrotasset Ezechias. Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, 109.0263A| et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia. Unguenta quoque et domum vasorum suorum, et omnia, quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua (Isa. XXXIX). » Supra legimus (IV Reg. XVIII), decimo quarto anno regis Ezechiae ascendisse Sennacherib, regem Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Jerusalem partem exercitus sui, caesaque per angelum centum octoginta quinque millia exercitus ejus, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a filiis in fano Dei sui, et regnasse pro eo Asarhadon filium ejus; aegrotasse Ezechiam, et recepisse, propheta 109.0263B| nuntio, sospitatem; factum signum incredibile, ut sol decem horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex dies fieret (IV Reg. XIX); nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno, quo haec gesta sunt omnia, misit Merodach Baladam, filius Baladam, rex Babylonis, litteras et numera ad Ezechiam, Asarhaddon, qui Sennacherib patri apud Assyrios in regnum successerat, de cujus seu morte seu vita Scriptura conticuit. Ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, et aliud Babyloniorum. Denique Samariam, id est, decem tribus cepere Assyrii. Judam autem et Jerusalem postea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor fuit. Et quia, apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo 109.0263C| usu et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur, intellexerunt solem reversum, diei spatia duplicata, servire ei quem solum Deum, id est, solem putabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judaeae etiam cursum signi clarissimi commutatum. Quam non esse opinationem meam, sed Scripturae sanctae, Dierum Verba testantur, quae dixere post alia: « Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion, et avertit eas subtus ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, et interrogarent de portento, quod acciderat super terram, 109.0263D| reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus (II Par. XXXII). » Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi: cor illius elevatum est. Denique in eodem volumine scribitur: « Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiae regi Judae; et exaltatus est coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum (IV Reg. XX). Sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit: quia exaltatum est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem (II Par. XXXII). » Rursumque 109.0264A| Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: « Et humiliatus est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse, quam habitatores Jerusalem; et idcirco non venit ira Domini super eos in diebus Ezechiae (Ibid.). » Laetatus est ergo in adventu legatorum Merodach, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione munerum et congratulatione sanitatis suae. « Ostenditque eis (juxta Septuaginta) domum Nechotha » pro qua Symmachus transtulit, « aromatum suorum, et thesauros argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi (quod in Hebraico scribitur, olei boni ), et omnes thesauros vasorum Gazae, » sive (ut ibi legitur) « vasorum suorum. » Gaza autem, lingua Persarum, divitiae nuncupantur; 109.0264B| nec est Hebraeus sermo, sed barbarus. « Non fuit, inquit, verbum (quod, juxta Hebraicam consuetudinem, pro re frequenter accipitur:) quod non estenderet eis in domo sua et omni potestate sua. » Unde Dei ira justissima, quod non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostenderit; quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis auri laminas jam tulerat.

« Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt, ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea sunt viderunt, non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris 109.0264C| meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verba Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc in Babylonem. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos genueris, tollentur; et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis, » etc. Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam quoniam, post inauditam victoriam Judaeorum, et Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses, Pharaone submerso (Exod. XV), et Debora, interfecto Sisara (Jud. V), et Anna, genito Samuele 109.0264D| (I Reg. II); unde commonitum esse fragilitatis suae. Rursumque post corporis sanitatem, et signi magnitudinem, offerri aliam occasionem superbiae, quam, ut prudens et Dei cultor, vitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, « non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus (Matth. VII). » Qui enim fidelis est, spiritu abscondit negotia. Et quicunque fecerit, omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et, quasi nescius sciscitatur:

« Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt? » Duo 109.0265A| interrogat, « quid locuti sunt, » et « unde venerunt? » Ille ad unum respondit, altero praetermisso, quod cum emphasi et supercilio legendum est: « De terra longinqua venerunt ad me de Babylone; » quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior, propter quem venerint. Et « Venerunt, inquit, ad me, » qui debuerat dicere: Venerunt ad glorificandum Deum pro signi magnitudine, « de Babylone, » quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias: « Quid, inquit, viderunt in domo tua? » Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res, quam non ostenderit eis in thesauris suis. Sed alterum tacet, de quo verebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua: haud 109.0265B| dubium quin et templi supellectilem, propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: « Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus, quando omnia haec, quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. » Ex quo Hebraei volunt Danielem, Ananiam, Misaelem, Azariam, qui fuere de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse, non dubium est (Dan. I).

« Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est. » In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi qui locutus ad Dominum est: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti 109.0265C| (Exod. XXXII). » Unde et apostolus Paulus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis, qui sunt Israelitae (Rom. IX). (Ex Gregorio.) Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam mystice contra hypocritas prolata accipi potest. Qui postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celare in eisdem virtutibus nolunt bona sua, ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt, quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: « Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII). » Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulte adversarii juri mancipatur. 109.0265D| Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitias denudant. Quo usque enim ab externae patriae securitate disjungitur, in latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri! quia affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum. Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus dum ad jactantiam provocant, eorum (sicut diximus) opera captivantes denudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dixit: « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, 109.0266A| reddet tibi (Matth. VI). » Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: « Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal. XLIV). » Hinc Paulus ait: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). » Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit in ostentatione jactantiam non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia favorem oris alieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.

CAPUT XXI. De Manasse filio Ezechiae, quando post peccatum poenitentiam gessit, et ob hoc de carcere meruit liberari.

(CAP. XXI.) « Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem, » etc. Post mortem quoque Ezechiae narrat Scriptura Manassen filium ejus regnasse in Jerusalem. Qui cum ad idola colenda et abominationes faciendas se converteret, relinquens Deum patrum suorum, et bona exempla, quae in genitore suo Ezechia conspexerat, locutus est Dominus ad eum et ad populum ejus, et attendere noluerunt. « Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum, 109.0266C| ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et poenitentiam egit valde coram Deo patrum suorum. Deprecatusque est eum, et obsecravit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus (II Par. XXXIII). » Exemplar autem est haec poenitentia Manassae, quod post commissa scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite perfecerit.

CAPUT XXII. De Josia rege, qui terram omnem Juda ab idolorum spurcitia emundavit.

109.0266D| Post hunc regnavit filius ejus Ammon idololatra. Post quem Josias, filius ejus, rex justissimus regnavit, qui omnem spurcitiam idolorum, quam patres sui fabricaverunt, emundavit; et se in Dei cultu strenue exercuit. Et merito. Quia longe ante hoc de illo praedictum est per prophetam. Interpretatur autem Josias, cujus est sacrificium Domino, vel salus Domini, vel fortitudo Domini. (Ex Beda.) Quod autem sequitur de eodem rege, quod audito libro legis Domini, quem Helcias sacerdos invenit in domo Domini, scidisset vestimenta sua, et misisset Helciam sacerdotem et caeteros qui subsequenter adnumerantur, ad Holdam prophetam, uxorem Sellum, « quae habitabat in Jerusalem in secunda, » etc.

109.0267A| Quid significet illud, quod dicitur, « in secunda, » in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia: « Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres, desuper et forinsecus alterum murum (II Par. XXXII). » Meminit hujus loci et Sophonias, dicens: « Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda (Soph. I). » Pro quo vetus editio quasi proprium nomen loco transtulit in Maseva. Maseva quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissa habitasse « in secunda, » in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de Josia rege: « Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (IV Reg. XXIII), » 109.0267B| frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremia propheta. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon juxta murum Jerusalem contra Orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tapheth autem, sive Topheth (utrumque enim scribitur) erat locus in eadem convalle juxta piscinam Fullonis; cujus meminit Scriptura; et juxta agrum Haceldama, qui usque hodie monstratur ad Australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tapheth (quia locus erat amoenissimus, unde hodie quoque hortorum praebet delicias) posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: « Ipse est qui adolevit incensum 109.0267C| in valle Benennon, et lustravit filios in igne (II Par. XXVIII). » Benennon siquidem filium Ennon significat. Vallis autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon. Cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in convalle Ennon qui idolis servierunt, in ea (prophetis attestantibus) perierunt, ita peccatores, qui peccaverunt, aeterna damnatione puniuntur. Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi Dominum, ac dixisse: « Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae fictilis (Jer. XIX); » paulo post dicit: « Et non vocabitur locus iste amplius Topheth, et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio. » Isaias quoque manifestissime 109.0267D| Topheth infernum appellat. Qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: « A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum (Isa. XXX); » statim, quomodo et ibi esset periturus, subdidit, dicens: « Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda et dilatata. » Pulchre ait « et dilatata, » quia Topheth dicitur latitudo. « Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa; status Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. »

CAPUT XXIII. Quod Josias contaminavit Topheth, quod est in convalle filii Ennon, abstulit equos quos dederant reges Juda Soli in introitu templi Domini, excelsa polluit, et sepulcra mortuorum effodiens combussit. --De Phase celeberrimo quod fecit Josias in octavo decimo anno regni sui Domino.--De morte Josiae et substitutione Achaz filii ejus in regno Judae, post quem Joachim regnavit in loco fratris captivati.--De Joachim rege, qui et Jechonias alio nomine est appellatus.

(CAP. XXIII.) Contaminavit autem Josias Topheth, vel ossa mortuorum ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. Quod sequitur de eodem 109.0268B| rege Josia: « Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli in introitu templi Domini. » Et paulo post: « Currus autem Solis combussit igni, » ostendit, omnium gentium idololatrarum superstitioni Judaeos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis quem more gentilium deum esse credebant, simulacro ejus, quem fecerant, currus equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini. Sic enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum imberbem in curru ponentes, equos eidem, quasi cursu coelum petentes, subjungant. Cum propterea puerum aptant, quia sol, velut quotidie novo ortu natus, in nullum per saecula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliae prophetae, 109.0268C| quia curru igneo et equis igneis raptus ad coelum, Joannes Constantinopolis episcopus aestimat. Quia enim Graece helios dicitur sol, sicut et Sedulius cum de Eliae ascensu caneret ostendit, dicens:

Quam bene fulminei praelucet semita coeli,
Convenit Eliae, meritoque et nomine fulgens.
Hac ope dignus erat nam si sermonis Achivi,

Una per accentum mutetur littera, sol est; audientes Graeci ab Israelitis (quos divinas habere litteras fama prodebat) praedicari quod Elias curru igneo, et equis sit igneis ad coelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt, vicinia decepti nominis solis, qui Graece helios (ut supra) dicitur, hic transitum per coelos esse designatum, et miraculum divinitus 109.0268D| factum commutarunt in argumentum erroris humana stultitia commentatum: quos imitati ipsi Judaei satagerunt ne in aliquo gentilium stultissimis minus stulti apparerent. Quod paulo post de eodem rege dicitur:

« Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dextram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel, et Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex, et contrivit statuas, » luce clarius est, quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel Domino, locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto 109.0269A| altari quod erat in templo, hostias offerebant, unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere dicitur: « Verumtamen excelsa non abstulit. »

Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est Scripturarum, offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis offerunt cultoribus, sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: « Quae aedificaverat Salomon rex Israel, Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon. » Ubi hoc quoque (ni fallor) palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur, quia videlicet Salomon de amisso idololatriae scelere nunquam perfecte 109.0269B| poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia ut idola quae aedificaverat, de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronea fecerat, quasi sapienter ac recte facta, relinqueret. Meminit supra et hujus loci Scriptura, dicens: « Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab, in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon (III Reg. XI). » Nec videri contrarium debet, quod ibi mons, in quo facta sunt haec idola, contra Jerusalem, hic in Jerusalem esse positus asseritur, quia nimirum in tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus, quae in eo congerebantur, contaminare videretur.

109.0269C| « Et conversus Josias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris, et combussit ea super altare, et polluit illud. » Cur autem Josias ossa mortuorum concremare jussit super altare, nisi ut ostenderet quod profana fuerunt eorum sacrificia? Et non solum pecudum hostias daemoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem idololatriae in potestatem daemonum tradiderunt, qui justo Dei judicio simul cum altare, quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice autem significat omnes, qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant, aeternis cruciatibus consumendos, Deo illis retribuente secundum propria merita operum illorum.

« Reversusque est Josias Jerusalem, et praecepit 109.0269D| omni populo, dicens: Facite phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus, » etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon pythonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo viventi. Sicque gratum Domino celebramus pascha « non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor V). » Secundum allegoriam autem Josias 109.0270A| iste typum tenet Domini Salvatoris qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit: « Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). » Et alibi: « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis et abominationibus, qui per prophetam dixit: « Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). » De quo et Joannes ait: « Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam (Matth. III). » De quo et Malachias dicit: « Ecce venit, dicit Dominus exercituum, quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans et emundans 109.0270B| argentum, et purgabit filios Levi. Et colabit eos, quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum (Malac. III). » Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno regni sui, quando in octava aetate, generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducet ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus (Matth. XX; 109.0270C| Matth. XIII). » De quo praedictus propheta ait: « Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum. Quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol Justitiae. Et sanitas in pennis ejus. Et egrediemini, et salietis, sicut vituli de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum (Mal. IV). » Et recte dictum est quod non factum fuerit phase tale a diebus Judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Jerusalem, quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione 109.0270D| ad gloriam: sicque in conspectu conditoris sui in coelesti Jerusalem in aeternum gaudebunt, quia « videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Et civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus Agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, et portae ejus non claudentur per diem. Nox enim non erit illic. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni (Apoc. XXI). Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem (Ezech. XXXV). Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam 109.0271A| suam in civitate circumstantiae (Psal. XXX). »

« Occiso itaque Josia rege in Magedo, tulit populus terrae Joachaz filium Josiae, et unxerunt eum; et constituerunt eum regem pro patre suo, quem Pharao Necho vinxit in Rebla, et duxit in Aegyptum, et imposuit multam terrae centum talentis argenti, et talento auri; regemque constituit Eliacim, filium Josiae pro Josia patre ejus; vertitque nomen ejus Joachim, » etc. Quid autem interfectio Josiae significat, qui a Pharaone Necho interemptus est in Magedo, nisi persecutionem an tiqui hostis adversus sanctos praedicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae conatur, quatenus facilius totam plebem 109.0271B| dissipare et invadere possit? Interpretatur autem Pharao dissipans, Necho percussio, Magedo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hoc solummodo agit, hoc totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat, quorum solatio adjuti, contra hostem dimicare debuerant.

« Tulit populus terrae Joachaz, filium Josiae, et constituerunt eum regem pro patre suo. » Joachaz, qui interpretatur retentus, significat malos doctores, quos populus terrae carnales, videlicet terrenae cupiditati dediti, secundum mores suos consentientes vitiis suis, personas eligunt: quos Pharao in Rebla vinxit et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum. 109.0271C| Rebla enim multitudo interpretatur. Sicque spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosum mergit in abyssum.

« Pro Joachaz quoque Necho Joachim regem constituens imposuit multam terrae centum talentis argenti, et talento auri. » Cum malignus spiritus pensum servitii sui in populo perditorum expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia parati sint obsequio. Unde Joachim juxta praeceptum Pharaonis unumquemque secundum vires suas exegit, ut daret tam argentum quam aurum, quatenus hoc redderet Pharaoni, quia diabolus per sibi deditos viros ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis quotidie praeparat 109.0271D| perditionem subjectis.

CAPUT XXIV. Quod regem Joachim cum matre et uxoribus, cum eunuchis ac caetera turba, et parte vasorum Dei, Nabuchodonosor transtulit Babylonem.--De Sedechia rege, qui ob scelerum magnitudinem traditus est cum filiis et omni populo.

(CAP. XXIV.) « In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, et factus est ei Joachim servus tribus annis; et rursum rebellavit contra eum, » etc. Cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uni, sed multis dominis obnoxius erit. Unde Joachim, quem Pharao ante censum sibi solvere coegit, nunc Nabuchodonosor rex Babylonis sibi tribus annis servire compellit. Sed quem Nabuchodonosor 109.0272A| alium intelligimus, nisi eumdem quem Pharaonem esse diximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarum harum (Ephes. VI)? Ergo cum antiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in dominium suum redigere et plenum servitium expendere admonet. Quid est ergo aliud tribus annis regi Babylonis servum esse, quam persuasione, delectatione atque consensu antiquo hosti subditum fore, et totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri? Sed saepe contingit quod tales, per Dei misericordiam admoniti, rebellare contra nequam Spiritum meditentur. Hinc est quod subditur: « rursus rebellavit contra eum. » Nec tamen sufficit rebellare, si non perseverarit in certamine. Qui enim antiqui hostis potestate se 109.0272B| exuere desiderat, necesse est ut fortiter contra eum dimicet, et adjutorium a summa potentia assiduis precibus imploret, quatenus divina gratia adjutus, hostem fortissimum superare et jugum durissimum evadere queat.

« Post Joachim autem regnavit Joachim, filius ejus, pro eo; et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerat pater ejus. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor, regis Babylonis, in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus, venitque Nabuchodonosor, rex Babylonis, ad civitatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachim, rex Juda, ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus; et suscepit eum rex Babylonis 109.0272C| anno octavo regni sui; et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae, et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini, et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes et omnes fortes exercitus decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. Transtulit quoque Joachim in Babylonem et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus, et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices et inclusores mille omnes viros fortes et bellatores, duxitque 109.0272D| eos rex Babylonis captivos in Babylonem, » etc. (Ex Beda.) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, addiditque Scriptura dicens: « Et omnem artificem et inclusorem, » hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthiim, regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: « Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam (I Reg. XIII). » Sicut enim tunc caverant ne habentes fabros ferrarios Hebraei arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata 109.0273A| urbis moenia componere, vel possit resarcire diruta. Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totumque Babyloniam transtulerant, vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam, Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem designant. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae aut luxuriae, 109.0273B| aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, cum et magistros populorum et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter videbantur in Dei ac proximi amore conservare, subito sive illecebris mundi seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando aperte apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus, contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios 109.0273C| Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt atque ingenium quod tuitioni Ecclesiae sanctae impendere 109.0273D| debuerant ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositionis finem respicit. Dictumque quippe est de sapientia, quia est aurum et multitudo gemmarum, atque ideo inclusores horum, non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrari, hoc est, talentum verbi coelitus acceptum in terra defodiri, id est, scientiam spiritualem 109.0274A| ad peccatorum opera converti intelligendum est, omnesque viros fortes et bellatores simul in captivitatem ductos, hoc est, eos qui videbantur viri fortes esse, et bellatores, astutia malignorum spirituum deceptos, atque in carcerem spiritualis Babyloniae captivatos; necesse est ut operam demus, quatenus saevissimi regis potestatem evadamus; vigilemus et sobrii simus, timorem Dei ante oculos semper ponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis turrim bonorum operum, et per profectum vitae in illam conscendamus, « induti lorica justitiae, et galea salutis, habentes scutum fidei, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). » Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenetras nostras (Jer. IX). 109.0274B| Omni custodia servemus cor nostrum, quia ex ipso vita procedit. Et ante omnia spem nostram in Regis coelestis bonitate ponamus, petentes ut ejus gratia a malis omnibus liberemur. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia « Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est, qui salvat omnes sperantes in se (Psal. XXVII; Psal. XVII). »

« Igitur, Joachim captivato, constituit Nabuchodonosor Matthaniam, patruum ejus pro eo, imposuitque nomen ei Sedeciam. Vicesimum et primum annum aetatis Sedecias habebat, cum regnare coepisset; et undecim annis regnavit in Jerusalem, fecitque malum coram Domino juxta omnia quae fecerat Joachim, » etc. Quid in Sedecia aliud intelligere 109.0274C| possumus, nisi quod in Joachim ante praediximus, hoc est malos rectores in Ecclesia, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant. Mathania enim interpretatur munus sive donum, Sedecias justus Domini. Qui undecim annis regnasse dicitur, quod significat eum transgressorem legis fuisse; undenarius enim numerus, qui denarium supergreditur, excessionem Decalogi significat. Nec rite rex dici potest, qui secundum mandata Domini semetipsum et sibi subditos regere noluerit.

CAPUT XXV. De Nabuzardan principe exercitus regis Babylonis, qui terram Judaeorum devastavit, civitates destruxit, templum concremavit et domos regias incendio consumpsit, et omnem praedam in Babylonem secum transtulit.

(CAP. XXV.) « Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae, » etc. Novenarius numerus, qui minus habet denario, imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Et recte dictum est quod Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsederit 109.0275A| civitatem mense decimo, et decima die mensis, quia mali pastores cum Decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et, munitione erroris ac vitiorum constructa, claudat vallando civitatem, sicque fames in civitate praevaleat: fames utique verbi Dei, cum non expenditur libere panis doctrinae populo terrae.

« Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt. » Interrupta quidem per tentationes varias malignorum spirituum custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et tenebris vallati peccatorum, fugiunt, quia secundum veritatis vocem: « Mercenarius, 109.0275B| et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit et dispergit oves (Joan. X). » Et Apostolus: « Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V). »

Quod autem sequitur, quod « per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis fugerint, » latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare, sed effugere quaerunt; et in deliciis magis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere.

« Porro Chaldaei obsidebant civitatem in circuitu. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis; et persecutus est exercitus 109.0275C| Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum, » etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit, non ad montes, de quibus scriptum est: « Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV), » sed ad campestria solitudinis, hoc est, ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est: « Angusta et arcta via est, quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ad mortem (Matth. VII). »

« Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. » Recte ergo cum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, in planitie Jericho capitur, hoc est, in defectione carnalis 109.0275D| sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo, qui de Jerusalem descendebat in Jericho, in latrones incidisse describitur (Luc. X).

« Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium. » Hoc est, justum in eo exercuit judicium.

« Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, unxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. » (Ex Gregorio.) Occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha coram eo, oculos quoque illius eruit. Dum sacra Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, 109.0276A| possessor intimae confusionis: qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam genuit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdidit. Ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetrationem percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedeciae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedecias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, mulcta haec interpretatur. Etenim 109.0276B| ei quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.

« Mense quinto, septima die mensis (ipse est annus nonus decimus regis Babylonis) venit Nabuzardan, princeps exercitus, servus regis Babylonis in Jerusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Jerusalem. Omnemque domum combussit igni. Muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. Reliquam autem populi partem, quae remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae, » etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae. Mensae quinto legitur vastata esse civitas, 109.0276C| quae Pentateuchum legis servare despexit. Et septima die mensis, quia Sabbati requiem non custodivit, et omnia contraria praeceptis divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit: « Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae et viduae et pupillo non feceritis alumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis in sermonibus 109.0276D| mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus: Et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et in loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim (Jer. VII). » Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum 109.0277A| sive prophetia alieni judicii, justo Dei judicio super peccatores; princeps utique exercitus regis Babylonis Jerusalem intelligibilem succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Jerusalem, id est, rectores et eos qui videbantur in visione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit.

« Omnemque domum combussit igni, » cum uniuscujusque conscientiam per flammam illiciti amoris perturbavit.

« Et muros Jerusalem in circuitu destruxit, » cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per 109.0277B| spem veniae ad divina currant auxilia, et correctioris vitae apprehendant munimina. « Populumque in captivitatem ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, » quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivat, et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritualis et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.

« Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem. » Columnas aereas et bases doctores possumus accipere, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. 109.0277C| Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum, vel quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum de domo Domini auferre nituntur et confringere, ita ut non remaneat testa, qua possit igniculus ferri de incendio.

« Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos et mortariola, et omnia vasa aenea, in quibus ministrabant, tulerunt. » Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes, in suum usum nequissimum converterunt.

« Necnon thuribula et phialas. » Cum orationem, qua divinitas placari potuit, et poculum verbi, quibus lassi refocillari debuerant, impediendo subvertunt.

« Quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, 109.0277D| tulit princeps militiae. » Quia tam sensum pretiosum quam etiam eloquii venustatem hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

« Tulit quoque princeps militiae Sarariam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres janitores, et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores, et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate, et Sophar principem exercitus, qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha: percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra 109.0278A| Emath, et translatus est Juda de terra sua. » Non solum enim populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatis captivare satagit. Unde de ipso in Job scriptum est: « Escae ejus electae sunt (Tob. XLI). » Tulit quoque Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum, cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est amore voluptatis terrenae, in vitiorum catena constringit. « Tulit quoque similiter et Sophoniam, » qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis, hoc est, presbyteros, qui talentum verbi Dei in terra fodientes absconderant, in suum Dominum subigit. « Et tres janitores: » illos videlicet janitores qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt, nec 109.0278B| alios introire permiserunt (Luc. XI).

« Et de civitate eunuchum unum, qui praefectus erat super viros bellatores. » Eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra stultas virgines appellat (Matth. XXV). Qui vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes videlicet se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam praecavere non meditantur. « Tulit et quinque viros de his qui steterant coram rege, » illis profecto, qui quinque sensibus corporis voluptati servientes regi vitiorum semper assistebant.

« Et Sophar principem exercitus, qui probabat tirones de populo terrae. » Sophar interpretatur dissipans 109.0278C| vel dividens, significans eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipantes, in coetu fidelium per errorem sequestrant. « Et sex viros et vulgo, » qui inventi fuerant in civitate, hoc est, stultos operatores qui merito vulgi nomine nuncupantur, quia utilitatem consiliorum divinorum discere et factis implere neglexerant. Hos scilicet omnes tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.

« Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit in Reblatha in terra Emath, » quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab Ecclesia evellens tollit, hoc voto ambit, hoc toto studio agit, ut 109.0278D| ad perpetuae mortis interfectionem eos perducat, quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum et amore voluptatum, unde Scriptura dicit: Lata et spatiosa est via, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII).

« Et translatus est Juda de terra sua, » cum illi, qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera et peccata multiplicia de terra virtutum translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, sub quo imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesu ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare: hi post aerumnam praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubi « vermis eorum nunquam morietur, et ignis non 109.0279A| exstinguetur (Isa. LXVI). » Implebiturque in eis illa beati Petri apostoli sententia qua dicit: « Melius quippe erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis 109.0280A| traditum est sancto mandato (II Petr. II). » Quia et testante Veritate: « Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis; qui autem nescit, et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII). »