Commentaria in libros Machabaeorum (Rabanus Maurus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in libros Machabaeorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 109

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in libros Machabaeorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne 109.1256B

PROLOGUS. AD LUDOVICUM REGEM FRANCIAE. 109.1125|

109.1125D| Domino excellentissimo, et in cultu Christianae religionis strenuissimo, LUDOVICO regi, RABANUS, vilissimus servorum Dei, in Domino dominorum perpetuam optat salutem

Cum sim promptus animo ad parendum atque serviendum vestrae voluntati, quotidie cogito quid honorificentiae vestrae gratum exhibeam, ut mei memoria sedulo apud vos maneat, et devotio mentis meae erga obsequium vestrum appareat: unde 109.1126D| grandis quaestionis mihi angustia in animo versatur, cogitanti quid potissimum reverentiae vestrae offeram, quando alii juxta id quod sibi condecet, et opulentia rerum vires illis ministrat, multiplicia munera vobis deferunt. Ego autem ita per me hoc non efficere posse sentio, sed tamen vacuus a munere penitus non ero, quia juxta paupertatem virium mearum et ingenui tenuitatem ea quae in meditatione sanctarum Scripturarum elaboravi, offerre decerno. 109.1127A| Quae licet non sint condigna prudentiae vestrae, tamen credo non sunt ubique spernenda. Praeterito siquidem anno transmisi vobis tractatum in Danielem prophetam, quem non solum ex dictis majorum, quin et ex nostrae parvitatis sensu feceram. Nunc vero quia tempus est illud quo Romana Ecclesia constituit libros Machabaeorum legi in Ecclesia, eorumdem librorum expositionem, quam ante annos aliquot, rogantibus amicis, sensu historico simul et allegorico dictaveram, Excellentiae Vestrae defero; ut si aliquando sensum mysticum meis vos dignoscere delectet, habeatis in promptu quo illum explicitum invenire valeatis: non dico valde diserte et oratione rhetorica, sed lucido sermone et catholica fide. Vos quoque si quid in praedicto 109.1128A| opere reperiatis vobis gratum et rite prolatum, ejus gratiae hoc deputetis a quo est omne bonum; si quid autem minus recte vel inconvenienter positum vobis ibidem videatur, imperitiae meae magis deputetis quam malitiae, qui quandiu in hoc corpusculo vixero, in Christi servitio, prout possibilitas fuerit, laborare contendo. Ipsius enim est misericordiae, ut qui mihi in animo hoc dedit, nunc ipsum me bono opere faciat consummari, de quo Propheta ait: Prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate, et non derelinquit omnes qui sperant in se. Divinitas Domini nostri Jesu Christi diu vos hic incolumes et legis Dei veritatem amantes ad multorum salutem custodiat, et post hujus vitae cursum ad veram et aeternam beatitudinem pervenire concedat.

PROLOGUS ALTER. 109.1127|

109.1127B| Reverendissimo, et omni charitatis officio dignissimo, GEROLDO, sacri palatii archidiacono, RABANUS, vilis servorum Dei servus, in Christo, salutem.

Memini me in palatio Vangionum civitatis constitutum tecum habere sermonem de eminentia sanctarum Scripturarum, et de difficultate divinarum historiarum, in quibus non solum per aliquanta loca propter varietatem rerum et situm provinciarum obscurus est sensus, quin et per tropos figurarum occultus est intellectus; et quia eodem tempore commentarios in libros Regum nuper a nobis editos venerabili abbati, Hilduino tradideram, tu quidem parvitatem meam exhortatus es quatenus in libros Παραλειπομένων atque Machabaeorum commentarios juxta vestigia majorum pari studio conderem. Feci 109.1127C| quantum potui, et prioris libri expositionem, Ludovico regi editam, dedi; sequentis vero tuae sanctitati tradendum reservavi, ut petitio tua non esset vana, neque haberes me suggillandum quod tibi roganti nollem conferre quod aliis gratis contulerim. Proinde quia jam confectum opus habes, utere eo sicut decet servum Christi cum communione multorum; et quod 109.1128B| solus impetraveras, ad plurimorum utilitatem pervenire facias. De caetero quoque volo sanctitatem tuam scire quod ipsum opus ideo partim de divina historia, partim de Josephi Judaeorum historici traditione, partim vero de aliarum gentium historicis contexui, ut quia non tantum gentis Judaeae ac principum ejus, sed et aliarum gentium similiter in ipso libro mentio fit, ex multorum librorum collatione veritas sacrae historiae pateat, et sensus narrationis ejus lectori lucidior fiat. Tu vero, si quid in memorato opere tibi gratum atque utile inveneris, largitor omnium bonorum mihi gratias referat; si quid autem reprehensibile in eo esse prospexeris, nostrae infirmitati et imperitiae deputes et apud clementem judicem veniam impetrari nobis per sacras orationes 109.1128C| festines, sicque optimo largitori dignum honorem et fragili opifici opportunum conferes solatium. Fraternitatem tuam divina majestas prosperis successibus pollentem et aeternae beatitudinis gaudia promerentem omni tempore nostri memorem conservare dignetur.

IN LIBRUM PRIMUM.

CAPUT PRIMUM. De Alexandro filio Philippi, de Antiocho radice peccati, de civitate Jerosolyma exusta; multi ex Israel consenserunt edicto regis sacrificando idolis: lex exusta est, multi ex Israel trucidantur. 109.1127|

Et factum est, postquam Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, percussit Darium regem Persarum, constituit praelia multa. Initium libri Machabaeorum simile est principio libri Ezechielis prophetae, ubi scriptum est: Et factum est in trigesimo anno, in quarto mense, etc. Unde primum nobis quaestio oritur cur is qui adhuc nihil dixerat, ita exorsus est, diens: 109.1128C| Et factum est postquam percussit Alexander, etc. Et namque sermo conjunctionis est, et scimus quod 109.1128D| non conjungitur sermo subsequens nisi sermoni praecedenti; qui ergo nihil dixerat, cur dicit: Et factum est, cum non sit sermo cui hoc quod incipit subjungatur? Qua in re intuendum est quia sicut nos corporalia, sic prophetae et scriptores divinorum librorum sensu spiritualia aspiciunt, eisque et illa sunt praesentia quae nostrae ignorantiae absentia videntur; unde fit ut in mente prophetarum ita conjuncta sint exterioribus interiora, quatenus simul utraque videant, simulque in eis fiat et intus verbum quod audiunt, et foris quod dicunt. Patet igitur causa 109.1129A| cur qui nihil dixerat inchoavit dicens: Et factum est; deinde subjungit: Postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium Persarum regem et Medorum. Itaque Alexandrum, Philippi et Olympiadis filium, Darium regem Persarum atque Medorum occidisse omnibus manifestum est. Quod et Daniel in visione sua, qua hircum caprarum arietem ventilantem cornibus contrivisse describit, evidenter expressit. Sed quaeritur quomodo dicatur Alexander primus regnasse in Graecia, cum multi ibidem in diversis locis ante regnasse reperiantur; multo enim ante Argivis, Atheniensibus, Lacedaemoniis, Corinthiis et Lydis reges praefuerunt. Nec vero in Macedonia primus rex Alexander esse invenitur, sed vicesimus 109.1129B| quartus: primus rex enim Macedonum Caraunus erat, eo tempore quo Hebraeorum Juda Azarias, qui et Ozias, rex fuit (III Reg. XII), et Hebraeorum Israel rex Jeroboam (II Par. XXVI). Latinorum quoque Procas Sylvius, et Lacedaemoniorum Calcamenes, Corinthiorumque Alexander, et Atheniensium Thespites; sed ideo primus regnasse dicitur in Graecia Alexander, quia caeteris regibus antea in singulis partibus regnantibus, primus ipse et solus in tota Graecia regnavit. Nam subversis Thebis, in Persas arma corripiens apud Gangem fluvium inito certamine Darii duces superavit, et ad extremum ipsum percussit arietem, et duo ejus cornua confregit, Medos ac Persas, misitque eum sub pedibus suis et utrinque cornu suo subjugavit imperio. Quod autem 109.1129C| dicitur egressus de Cethim, de ipsa Graecia significat. Sethim enim fuit de posteris Noe, hoc est, filius Javan, filii Japhet, filii Noe, et Sitammam [ Ms., Cithiman] insulam habuit, quae nunc dicitur Cyprus, ut Josephus testis est, et ab ea omnes insulae et maritima loca Cethim Hebraice nominantur. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros et Sisinnii Capitonis et Graecum Flegonta caeterosque eruditissimos viros, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora et terras mari vicinas a Graecis accolis occupatas, qui ab Amano [ Ms., Damano] et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad Oceanum possedere Britannicum.

Constituit, inquit, praelia multa, et omnium obtinuit munitiones, et interfecit reges terrae, et accepit spolia 109.1129D| multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus. Ergo Alexander Magnus, sicut tradunt historici, post Darii mortem Hyrcaniam Macidosque [ Ms., Hyrcanos ac Gyrodomanos] subegit; post haec Parthorum pugnam aggressus est, quos diu renitentes delevit propemodum antequam vicit. Inde Thraces [Drangas] Evergetes, Parymas, Parxammenos, Hydaspios caeterosque populos qui in Caucasi radice morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. Sed humani sanguinis inexsaturabilis, sive hostium, sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. Itaque pertinaci impetu in bella procurrens Cherasinos et Dracas [ Ms., Choroasinos et Aciatos] indomitam 109.1130A| gentem, in deditionem accepit; Callisthenem philosophum, sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum plurimis aliis principibus, quod eum, deposito salutandi more, ut dominum non adoraret, occidit. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium, Nisam urbem adiit, Daedalos montes, regnaque Cleophidis [ Ms., Deophylis] reginae expugnavit; quae cum se dedisset, concubitu regio regnum redemit. Peragrata perdomitaque Alexander India, cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognovit Herculem ab impugnatione [expugnatione] ejusdem saxi terraemotu prohibitum. Aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus, omnes loci ejus 109.1130B| gentes in deditionem accepit. Cum Poro, fortissimo Indorum rege, cruentissimum bellum gessit. Postea, cum Orientales populos singularum provinciarum non sine cruenta victoria cepisset, conscensis navibus, cum Oceani littora peragraret, ad urbem quamdam cui Ambiger [Ambira] rex praeerat, pervenit. Sed in expugnatione civitatis magnam partem exercitus sagittis hostium, veneno illitis, amisit; ac post herba quae per somnum [somnium] sibi ostensa est, in potum sauciis data, cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit. Postquam circum actam [Post quasi circumacta meta] ad Oceanum et Indum flumen ingressus, Babyloniam celeriter rediit, ubi eum cum exterritarum totius orbis provinciarum legati exspectarent, hoc est Carthaginensium et totius 109.1130C| Africae civitatum, sed et Hispanorum, Gallorum, Siciliae Sardiniaeque, plurimae praeterea partes Italiae. Tantus timor in summo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis invaserat, ut inde peregrinam cerneres toto mundo legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem; unde bene scriptum est: Et siluit terra in conspectu ejus, quia nullus ei rebellare audebat.

Et congregavit virtutem et exercitum fortem nimis. Devictis ubique gentibus undique thesauros et opes earum Alexander abstulit, unde eo mortuo satellites atque milites ejus propter opum magnitudinem quas congregatas habebat, ac ob potentiam regni, ab invicem dissentiebant, sicut Pompeius Trogus ejusque abbreviator Justinus in libris Historiarum suarum ostendunt, 109.1130D| scribentes quod, defuncto Alexandro, in thesauris ejus quinquaginta millia talenta auri reperta sunt, et in annuo vectigalis tributo tricena millia. Denique Alexander, inter pericula praeliorum Dei nutu servatus, ad extremum cum in Babylone urbe moraretur, per insidias Medorum interfectus est, et maxime factione Antipatris ducis ejus, qui per Cassandrum filium suum eum veneno exstinxit, sicut praedictus Pompeius Trogus narrat, dicens quod cum Babylonem revertenti [reversus] multis diebus otio datis, intermissum olim convivium solerter [solemniter] Alexander institueret, totusque in laetitiam effusus cum diei noctem pervigilem junxisset, recedentem jam a convivio medicus Thessalus, instaurata 109.1131A| comessatione, et ipsum ac sodales ejus invitavit, ubi accepto poculo media potione repente velut telo confixus ingemuit, elatusque a convivio semianimis ita cruciatus est, ut ferrum in remedia posceret, tactumque hominum velut vulnera indolesceret. Revera autem insidiae fuerunt: nam memoratus Antipater, cum charissimos amicos suos interfectos videret ab Alexandro, seque magnis rebus in Graecia gestis non tam gratum apud regem quam invidiosum esse, a matre quoque ejus Olympiade variis se criminationibus vexatum, ad occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat, qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat. Cujus veneni tanta vis fuit, ut non aere, non ferro, non tegla [testa] contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula 109.1131B| equi potuerit, praemonito filio ne alicui quam Thessalo et fratribus crederet. Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque convivium est; Philippus et Iollas, praegustare ac temperare potum regis soliti, in aqua frigida venenum habuerunt, qua praegustata eam potioni supermiserunt. Quarta die Alexander indubitatam mortem sentiens, agnoscere se fatum domus majorum suorum ait: nam plerosque Aeacidarum intra tricesimum annum defunctos. Tumultuantes deinde milites et insidiis perire regem suspicantes ipse sedavit, eosque omnes, cum prolatus in editissimum locum urbis esset, ad conspectum suum admisit, osculandamque dexteram suam flentibus porrexit. Cumque lacrymarentur omnes, ipse non sine lacrymis tantum, verum sine 109.1131C| ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam impatientius dolentes consolatus sit, quibus mandata ad parentes eorum dedit, adeo sicut in hoste, ita et in morte invictus ei animus fuit. Cum deficere eum amici viderent, quaerunt quem imperii faciant haeredem; respondit, Dignissimum. Tanta illi magnitudo animi fuit, ut cum Herculem filium, cum fratrem Arideum, cum Roxanem uxorem praegnantem relinqueret, oblitus necessitudinum, dignissimum nuncuparit haeredem: prorsus quasi nefas esset viro forti alium quam virum fortem succedere, aut tanti regni opes aliis quam probatis relinqui. Hac voce veluti bellicum inter amicos tonuisset [cecinisset], aut malum discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt et ambitionem vulgi tacito sermone 109.1131D| et favorem militum quaerunt. Sexta die praeclusa voce exemptum digito annulum Perdiccae tradidit, quae res gliscentem amicorum dissensionem sedavit. Nam etsi non voce nuncupatus est haeres, judicio tamen electus esse videbatur. Decessit Alexander mense uno, annos tres et triginta natus. Haec autem quia in historia Machabaeorum regni Alexandri mentio facta est, ideo ex libris gentilium interposui, ut lector agnosceret non frustra virtutem Alexandri enarrari, sed magnanimitate atque actione ipsum esse principium [praecipuum]. Quod autem dicitur Alexander divisisse regnum suum, cum adhuc viveret, pueris suis, qui secum erant in juventute nutriti, non tam ipse hoc divisit, quam illis dividendum reliquit. 109.1132A| Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem oppressit. Principes vero ejus quatuordecim annis dominati sunt, et velut opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli; seque ipsos invicem in rixam incitatos praedae aemulatione fregerunt. Itaque Ptolomaeo prima Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte provenit. Confinem huic et provinciam Syriam Laomedon Mitylenaeus, Ciliciam Philotas cum filio et Illyrios accipiunt [Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt]. Mediae majori Acropatus, minori Alceta frater Perdiccae [minori socer Perdiccae] praeponitur. Susiana gens Sino, Phrygia major Antigono Philippi filio assignatur; Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonantius minorem 109.1132B| Phrygiam accepit. Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni datur; summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperunt, permanserunt. Seres, inter duos amnes Hydasphem et Indum constitutos Taxilles habuit. In colonias in Indiis conditas Phyton Agenoris filius mittitur. Parapamenos fines Caucasi montis Apiarches accepit. Aracussi Gedrosique Fibnuti [Sibyrtio] decernuntur. Dranceos et Raneos Stantano, Bactrianos Auriota [Amyntas] sortitur, Sechodianos etc. [Sogdianos Scythaeus,] Nicanor Parthos, Philippus Hyrcanos, Fratafernes Armenios, Neoptolemus 109.1132C| Persas, Pencestes Babylonios, Arthous Pelasgos, Archesilaus Mesopotamiam aggressi [adepti] sunt. Sed tamen inter caetera haec regna quatuor tantum eminebant, hoc est Aegypti, quod tenebat Ptolomaeus Lagi filius; Macedonum, quod Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, possedit; Syriae et Babylonis, quod Seleuchus Nicanor sibi vindicavit; Asiae, quod tenuit Antigonus, sicut in visione Danielis praemonstratum est, quod fracto uno cornu majore in capite hirci illius insignis, orta sunt pro eo quatuor cornua minora pro eo immota. Unde sequitur:

Et obtinuerunt pueri regnum unusquisque in loco suo. Decedente igitur Alexandro Magno totum corpus regni Macedonum, quod ipse non sine grandi labore coadunaverat, pueri ejus per tyrannidem diripuerunt 109.1132D| et multis atque gravibus praeliis dilaniaverunt, sicut in historiis gentium copiosissime scriptum invenitur. Sed ex iis plurimis omissis scriptor praesentis historiae ad Antiochum Epiphanem pervenit, qui plurima in Judaeos commisit mala, et locum sanctum polluit ac legem profanavit; de quo sequitur: Primus itaque post Alexandrum Magnum regnavit Syriae Seleucus, cognomento Nicanor, annis triginta duobus; secundus, Antiochus, qui vocabatur Sother, annis decem et novem; tertius, Antiochus, qui vocabatur Theos, regnavit annis quindecim; Quartus, Seleucus, qui cognominatus est Gallerius [Gallinicus] filius Antiochi, annis viginti; quintus. Seleucus Ceraunus, filius Seleuci Gallerii [Gallinici], 109.1133A| annis tribus; sextus, Antiochus Magnus, quem Scriptura hic Antiochi illustris dicit esse patrem, qui frater erat Seleuci Cerauni et filius Seleuci Gallinici, regnavit annis triginta sex; septimus, Seleucus, qui et Philopator cognominatus est, annis duodecim; post quem Antiochus Epiphanes, qui et praeclarus sive nobilis dicitur, frater Seleuci Philopatoris et filius Antiochi Magni, annis undecim, de quo modo Scriptura narrat, quod ex eis exierat radix peccatrix Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses. Qui merito radix peccatrix dicitur, cum stirps inutilis ad peccata proclivis et ad impietatem erat promptissimus, sub quo legis Dei persecutio et Machabaeorum bella narrantur. Colligitur enim omne tempus regni Graecorum a primo 109.1133B| anno Seleuci Nicanoris usque ad initium regni Antiochi Epiphanis anni centum triginta septem.

In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus et disponamus testamentum cum gentibus. Graeca ac Romana narrat historia quod Antiochus Epiphanes contra Ptolomaeum Philopatrem [Philometorem] Cleopatrae sororis suae filium, cujus ipse avunculus erat, dolos construxerit, et eum regno Aegypti privarit; et cum post mortem Cleopatrae Alanicus eunuchus, nutritius Philometoris, et Leneus Aegyptum regerent et peterent Syriam, quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est inter avunculum et puerum Ptolomaeum praelium. Cumque inter Pelusium et montem Cassium 109.1133C| commisissent, victi sunt duces Ptolomaei: porro Antiochus, parcens puero et amicitias simulans, ascendit Memphis, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens puerique rebus providere se dicens cum modico populo totam Aegyptum subjugavit, et abundantes atque uberrimas ingressus est civitates, fecitque quod non fecerunt patres ejus et patres patrum illius, sicut in Daniele de eo scriptum est. Nullus enim in regno Syriae ita vastavit Aegyptum, et omnes divitias eorum dissipavit, et tam callidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant sua fraude subverteret.

Et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit Hierosolymam in multitudine gravi. Consequenter 109.1133D| ergo de eodem rege in praedictis historiis narratur quod postquam reversus est expulsus ab Aegyptiis, venisse eum in Judaeam, hoc est adversus testamentum sanctum, et spoliasse templum et aurum tulisse quamplurimum, positoque in arce praesidio Macedonum, reversum in terram suam et post biennium rursum contra Ptolomaeum exercitum congregasse ad austrum. Cumque duo fratres Ptolomaei, Cleopatrae filii, quorum avunculus erat Antiochus, obsiderentur Alexandriae, legatos venisse Romanos, quorum unus Marcus Publius Letias, cum eum stantem invenisset in littore, et sanatusconsultum dedisset quo jubebatur ab amicis populi Romani recedere et suo imperio contentus esse, et ille 109.1134A| responsum ad amicorum concilium detulisset, orbem dicitur fecisse Marcus in arenis baculo quem tenebat manu, et circumscripsisse regem atque dixisse: Senatus et populus Romanus praecipiunt ut in isto loco respondeas quid consilii geras. Quibus dictis ille perterritus, ait: Si hoc placet senatui et populo Romano, recedendum est hinc; atque ita statim movit exercitum. Iis consentanea Josephus conscripsit, quod reversus propter Romanorum timorem ab Aegypto rex Antiochus Hierosolymam duxerit exercitum; quo perveniens anno centesimo quadragesimo tertio post regnum primi Seleuci, centesima quinquagesima tertia olympiade, die vicesimo et quarto mensis Casleu, quem Macedones Apelleon nominant, ceperit eam sine resistentia cujuspiam, aperientibus 109.1134B| ei portas iis qui voluntati ejus consentiebant, ingressusque civitatem Hierosolymorum multos interemit sibi contraria sapientes, nec non et eos qui portam aperientes civitatem Dei tradiderunt, propter templi divitias interfecerit, multasque auferens ab eo pecunias ad Antiochiam reversus sit. Postquam autem spoliavit templum, ita ut vasa Dei et lucernas aureas asportaret, et aram auream, et mensam, et sacrarium, neque de velis abstinuerit, quae ex bysso et cocco erant, et exhauriens aurum et thesauros, nihil penitus derelinquens ad maximum Judaeos luctum propter haec usque perduxerit. Namque et quotidianas immolationes quas Deo secundum leges offerebant celebrare prohibuit; deperdens autem totam civitatem, quosdam interfecit, alios captivos 109.1134C| cum filiis et uxoribus deduxit, ita ut numerus multitudinis captivorum usque ad decem millia existere videretur.

Mystice autem Antiochus hic, qui intravit in terram sanctam cum superbia, et devastavit templum, et locum sanctum polluit superstitione gentili, typum tenet Antichristi, qui contra Ecclesiam Christi bellum crudeliter gerit, et animas credentium, quae vere templum Dei sunt, errore suo polluere contendit; de quo in Danielis prophetia (Cap. XI) sub figura istius Antiochi ita scriptum est: Cor ejus adversus testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet, reverteturque, et cogitabit adversus eos 109.1134D| qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter, populus autem sciens Deum suum, obtinebit et faciet, etc. Nulli dubium est quin haec quae sub Antiocho Epiphane in imagine praecesserunt, hoc est ut rex sceleratissimus persecutus sit populum Dei, saevitiam praefiguret Antichristi, qui Christianum populum persequetur, qui indignabitur contra testamentum Dei, et cogitabit adversus illos quos vult Dei legem relinquere, polluetque sanctuarium Dei, homines videlicet ad imaginem Dei creatos diversis vitiis corrumpendo; auferet juge sacrificium 109.1135A| quando hostiam laudis Christo Dei Filio offerre in Ecclesia prohibebit; abominationem desolationis in loco sancto statuet, quando divinum cultum a Christianis sibi extorquebit exhiberi, ita ut in templo Dei sedens, ostendat se tanquam ipse sit Deus, unde multi nostrorum putant ob saevitiae et turpitudinis magnitudinem Domitianum sive Neronem Antichristum fore: sed licet ipsi Antichristi fuerint, duantum ad ejus corpus pertinet, et membra ipsius sunt, tamen ipse omnium in quorum caput juxta finem mundi venturus est, quando, juxta Veritatis sententiam, erit tribulatio talis, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet postea (Matth. XII). Verum, juxta Joannis vocem, Antichristi jam multi sunt (Joan. II), per quae membra sua idem malignus 109.1135B| hostis jam mysterium operatur iniquitatis, per haereticos videlicet, schismaticos atque paganos, et seducit multos, tunc etiam, si fieri potest, ipse scandalizat electos, quia solvetur Satanas de carcere suo, et totum furorem suum, quantum permittitur, in Christicolas perfundet [effundet]. Tollit ergo Antiochus de Hierusalem altare aureum, quando eos qui perfectiores esse videbantur, et pro populi statu non mediocriter Dominum exorare, suasu maligno evellit de Ecclesia. Tollit et candelabrum luminis et universa vasa ejus, quando eos qui praedicationis officio fungebantur, et veluti luminaria per diversas species dogmatum in populo Dei lucere debuerunt, sive per metum, sive per cupiditatem terrenam de ordine suo praecipitavit. Tollit ergo mensam propositionis 109.1135C| ac vasa ejus quando Scripturas sacras cum iniqua interpretatione confundere per haereticos satagit, et eos qui in meditatione legis Dei, velut vasa mensae Dei ac panes propositionis commanere videbantur, astutia nequitiae suae corrumpere atque in errorem seducere contendit.

Velum quoque et coronas, et ornamentum aureum quod in facie templi erat, idem antiquus hostis tollit, et comminuit omnia, quando litteram legis Dei, in qua sapientia divina ac mysteria coelestia latent, et ubi corona perpetuae mercedis et bene laborantibus, et praecepta Dei servantibus, in regno coelesti ac claritate perpetua percipienda promittitur, contritis sententiis ac sensu depravato in alienum intellectum convertit, animas sibi obedientes hoc 109.1135D| modo decipit. Nam aurum argentumque et thesauros occultos nihil aliud intelligo quam eloquii venustatem ac sensuum puritatem cum thesauro virtutum quae occultis cordibus apud fideles collocantur; haec omnia diabolus de regno Christi auferre molitur, cum possessores eorum, his bonis spoliatos, in barathrum suae perditionis secum trahere conatur. Hinc quotidie planctus, gemitus in Ecclesia, nascitur, cum de casu proximorum per compassionem coetus fidelium non mediocriter contristatur. Unde sequitur: Et fecit caedem magnam hominum, et locutus est in superbia magna, et factus est planctus magnus in Israel. Omnis dignitas, atque omnis aetas, atque omnis sexus dolet tumultuante persecutore, quia 109.1136A| nulla persona immunis est a persecutione, gemitque quisque tam pro tranquillitatis detrimento quam etiam de fide cadentium damno, quia, sicut Paulus ait (I Cor. XII): Sollicita sunt in Christi corpore pro invicem membra, et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; unde et idem Apostolus scribens contra eos qui vanam gloriam amabant, enumeratis laboribus suis quos ipse corporaliter sufferebat, subjunxit, dicens (II Cor. XI): Praeter illa quae intrinsecus [extrinsecus] sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Et alibi: Gaudete autem cum gaudentibus, cum flentibus flete, 109.1136B| idipsum invicem sentientes; non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Judae. Diximus superius quod Antiochus teneret typum Antichristi; idem similiter persecutionis [perditionis] filius hoc in loco princeps tributorum accipi potest, quem princeps hujus mundi et rector tenebrarum harum diabolus ad hoc incitat, ut in civitatibus Judae, hoc est in Ecclesiis Christi, tributum peccatorum sibi solvere exigat; tamen cum hoc non ubique vim agendo persecutionum expostulat, sed aliquando tormentis, aliquando blandimentis, aliquando minis et aperta saevitia, aliquando fraude et dolo. Unde scriptum est: Locutus est ad eos verba pacifica in dolo. Sed qui crediderit, 109.1136C| sibimet persecutionem praeparat; agit enim hoc idem hostis nefandissimus suasu maligno signis atque prodigiis mendacibus, ut eum homines deum esse credant, et divinum cultum illi exhibeant. Qui ergo sibi credunt, hos in anima spiritualiter occidit; qui autem resistunt corporali cruciatu eos affligit. Unde evenit, quod cum magno dolore mentis legendum est, ut perdat populum multum ex Israel, cum plurimos de Christiana religione in apostasiam convertit: accipit spolia civitatis, cum ornamenta ecclesiae tollit; succendit eam igne, cum persecutione devastat; destruit domos ejus et muros in circuitu, cum plebes credentium dissipat ac defensores eorum, hoc est doctores, enecat, captivasque ducit mulieres, et natos, et pecora, quod illi qui mollitiem animi 109.1136D| habent, et pueri sunt sensibus ac carnalibus desideriis servientes, more brutorum animalium vivunt, captivitati ac laqueo antiqui hostis maxime patent, devastatis ecclesiis Christi, et dispersis propter persecutionem ministris ipsius, hostis malignus in loco eorum artem impietatis erigere, et blasphemos cultores substituere molitur, quatenus, si possibile sit, per pravos homines nomen Christianum, quod solum in orbe praevaluit, funditus deleatur, et diaboli voluntas in pollutione idolorum et multiplicitate peccatorum expleatur. Unde sequitur:

Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem, etc. Habitatores Hierusalem fugiunt quando, 109.1137A| persecutione fervente, alii corporaliter fugiunt ut non scandalizentur; alii mente fugiunt, et grave scandalum in animabus suis patiuntur, alii in confessione Christi usque ad mortem perseverant, et liberi a persecutorum manibus in coelos effugiunt ut remunerentur; fitque terra sancta habitatio exterorum, quando membris Christi per martyrium coronandis, in toto mundo multiplicatur numerus persecutorum: dies festi ejus convertuntur in luctum, quando ritus celeberrimus religionis Christianae non permittitur habere sui fulgoris ornatum; et sabbata ejus in opprobrium, et spes quam habent in futura animarum requie aboletur, vel ab hoste deluditur fidelium. Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. Foedatur enim gloria Ecclesiae fidelium ignominia, 109.1137B| quando inimico dominante gloria coelestium sacramentorum et honestas divinorum officiorum impiis blasphemantibus maximum sustinet opprobrium.

Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus, et relinqueret unusquisque legem suam. Scriptum et Epistola spiritualis Antiochi, philosophi sunt gentilium haeretici atque schismatici Christianorum, qui veritatem legis Christi atque statutum catholicae fidei subvertere cupiunt, quibus dolor est cultus divinus et religio Christiana: sed quo magis per errorem student sibi homines adunare, eo magis faciunt illos ab invicem discordare, quia nec ipsi inter se invicem concordant, sed variis sectis dissentientes discrepant, et ideo minus se obsequentes et in unitate consociare praevalent. 109.1137C| Inter superbos enim, Scriptura teste, semper jurgia sunt, et, juxta Veritatis sententiam, Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus super domum cadet. Mandant libri et epistolae Antiochi in Hierusalem et in civitatibus Judae ut sequerentur leges gentium, quare et definiant holocausta, et sacrificia et placationes facere in templo Dei: quia maxima cura maximumque studium est haereticis atque paganis ut in ecclesia Christi cultum divinum seu confundant seu penitus exstinguant, ne sinceritas rectae fidei, quae per dilectionem operatur, in ara cordis credentis gratum holocaustum Deo offeratur, nec sacrificia mystica corporis et sanguinis Domini cum sacra fidelium oratione atque placatione bonorum actuum in vero templo Dei omnium creatori et 109.1137D| bonorum omnium largitori digne exhibeantur; prohibeantur celebrari sabbatum, quia negant in coelesti regno sanctarum requiem futurum esse animarum. Jubent aedificari aras, et templa, et idola, quia mentes fidelium malignorum spirituum cupiunt efficere vasa; immolari carnes suillas et pecora communia, hoc est immundam ducere vitam, et brutorum animalium more in luxuria atque concupiscentiis carnis conversari; relinquere filios suos incircumcisos, hoc est nulla custodia, nulla continentia, nullaque discretione cogitationes, sermones atque opera temperare, ita ut obliviscantur legem divinam, et immutent justificationes Dei in diversorum scelerum facturam: et haec omnia non solum sermonum 109.1138A| suasu, sed etiam diversarum poenarum fieri cogunt tormento. Unde sequitur:

Et quicunque non fecissent secundum verbum regis, morerentur, secundum omnia verba haec. Incandescit crudelitas quando fervet impietas; saevit immanitas quando aestuat cupiditas. Omni regno Antiochus per scripturas indicit tormenta, et mortem ingerere cultoribus terrae Dei: sic et Antichristus per ministros suos scesletissimos varia exquirit poenarum genera, quatenus Christicolas a statu religionis sanctissimae evellat, conterat atque disperdat.

Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo, et centesimo anno, aedificavit rex Antiochus abominandum desolationis idolum. Mensis Casleu idem est apud Graecos qui apud Latinos dicitur 109.1138B| December. In hujus mensis die decima, anno centesimo quadragesimo quinto regni Graecorum, quod a primo anno Seleuci computare incipiunt, Antiochus Epiphanes abominandum idolum desolationis in templo statuit Dei, hoc est simulacrum Jovis Olympii, principatus autem sui anno octavo, quo videlicet anno in Samaria super verticem montis Garizim Jovis Peregrini sive Hospitalis delubrum aedificavit, ipsis Samaritanis, ut idem faceret per epistolam precantibus, sicut Josephus testis est: sed legimus in Evangelio secundum Matthaeum Salvatorem discipulis interrogantibus de signo adventus sui, et consummatione saeculi, inter alia respondisse: Cum ergo videritis desolationis abominationem, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui 109.1138C| legit intelligat (Matth. XXIV). Quando ad intelligentiam provocamur, mysticum monstrat esse quod dictum est. Scriptum est autem in Daniele hoc modo: Et in medio hebdomadis auferetur sacrificium meum et libamina, et erit in templo desolationis abominatio et usque ad consummationem temporis et finem perseverabit desolatio.

De hoc Apostolus loquitur (II Thess. II), quod homo iniquitatis adversarius elevandus sit contra omne quod dicitur Deus et colitur, ita ut audeat stare in templo Dei, et ostendere quod ipse Dominus sit. Cujus adventus secundum operationem Satanae destruet eos, et ad solitudinem rediget qui eum susceperunt. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine Caesaris quam Pilatus posuit 109.1138D| in templo, aut de Adriani equestri statua, quae in ipso Sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. Abominatio quoque secundum veritatem Scripturarum idolum nuncupatur, et idcirco additur desolatio, quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit; statuto autem idolo zeli in templo Dei per universas civitates, inde ministri regis nequissimi aedificant aras in circuitu, et ante januas domorum et in plateis incendunt thura et sacrificant; quia regnante in domo immundo Antichristo astipulatores et fautores ejus, et omnes iniqui, rejecto vero Dei unius cultu, et spreta Dei domo, quae est sancta Ecclesia, confusa mente turbatoque ordine in diversis locis variorum errorum et multiplicium 109.1139A| scelerum daemonibus funesta deferunt sacrificia. Et bene dicitur quod in circuitu aedificaverunt aras, quia, simplicitate veritatis relicta, erroneas impietatis sequuntur sectas. In circuitu enim, ut Psalmista testatur, omnes impii ambulant (Psal. XI). Et ante januas aediculorum atque in plateis incendunt thura et sacrificant, qui introire ad altare Dei ibidemque quod incensum purae orationis Deo inferre non merentur, sed in lata ac spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII), actus suos ac verba secum hosti deferunt maligno.

Et libros, inquit, legis Dei combusserunt igni, scindentes eos. Libros Dei scindunt comburuntque igni, qui per cupiditatis ignem legis Dei sinceritatem haeretica pravitate a rectitudinis suae statu discindere cupiunt, 109.1139B| sanctosque praedicatores, quibus thesaurus testamentorum Dei commendatus est, malitiae suae mucrone trucidare gestiunt.

Quid per vicenarium numerum et quintum nisi designantur qui, quinque sensibus corporis carnalibus desideriis implicati, legi Dei quae in duobus Testamentis et in duobus praeceptis, dilectione videlicet Dei et proximi, constat, contraria faciunt ac sapiunt.

Viginti ergo et quinque quinario numero in semetipso multiplicato conficiuntur, meritoque hic numerus desertoribus legis comparatur, qui per unumquemque sensum corporis, hoc est per visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, praeceptis divinis, quae in Pentateucho conscripta sunt, adversantur. 109.1139C| Et ideo dicitur quod sacrificaverunt super aram quae erat contra altare, quia in altare impietatis, quod superbia erexerat contra altare fidei catholicae, omnes iniqui actuum ac verborum suorum diabolo infausta immolant sacrificia.

Et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur, secundum jussum regis Antiochi. Patet historiae sensus, qui exponit tormenta quae persecutores nefandi, et tunc in Veteri Testamento, et nunc similiter in Novo cultoribus ingerunt. Nec facile est cuiquam enumerare omnia suppliciorum genera quae tortores nequissimi martyribus Christi infligebant.

Sed juxta allegoricum, quid per mulieres quae circumcidebant filios suos, nisi honestae fidelium personae 109.1139D| monstrantur, qui actus suos et sermones atque cogitatus summa discretione circumspicientes, quidquid in eis superfluum reperiunt, gladio spiritus amputare festinant: haec spiritalis Antiochus trucidare desiderat, quia aut corporaliter eas per tormenta ferire, aut spiritaliter per abnegationem in anima necare decertat. Interpretatur Antiochus paupertatis silentium, et merito hoc nomine censetur, qui expers spiritalis scientiae et inops sacrarum virtutum, hoc quod ipse minime in se habet, per invidentiam in aliis persequitur; unde bene sequitur.

Et suspendebant, inquit, pueros a cervicibus per domos eorum. Quia illos, qui non sensu sed malitia sunt parvuli et humiles spiritu, propter confessionem 109.1140A| fidei interimere non tardant. Similiter et illos qui circumciderant eos trucidabant, quia praedicatores sanctos, qui cultro pietatis ac verbo evangelicae doctrinae subditos suos coercentes castigant, maxime persecutionum molestiis infestant.

Et multi de populo Israel definierunt apud se, ut non munducarent immunda. Nulla persecutio nullaque tribulatio sanctos Dei qui praedestinati sunt et vocitati secundum praescientiam Dei Patris, a fide Christi nunquam evellere potuit: sed in veritate persistentes, nec idolothyta manducabant, nec immunditia peccatorum coinquinari consentiebant, nec etiam legem Dei sanctam haeretica pravitate infringere atque corrumpere patiebantur, sed magis eligebant pro nomine Christi mori quam consentire 109.1140B| impietati. Unde quidam illorum hac confidentia fretus, ad discipulos scribens ita testatus est, dicens: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia nos poterit separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII). Sed quae consolatio laborantibus servis Dei missa sit, videamus.

CAPUT II. Mathathias et quinque ejus filii lamentantur populum, templum et desolationem legis. Cogitur Mathathias sacrificare idolis, sed noluit: occidit sacrificantem ministrum regis Antiochi. Fugientes in desertum occisi sunt in sabbato: constituit Mathathias vugnare in sabbato: ipsi et ejus filii occidentes peccatores, aras idolorum subvertunt. Mathathias moriturus admonet filios defendere Israel, etc. In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis, filii Simeonis, sacerdos, etc. In libro Danielis, ubi hujus loci mentio sub aenigmate facta est, ita scriptum reperitur: Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter; populus autem sciens Dominum suum, obtinebit et faciet. Et docti in populo docebunt plurimos, et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Cumque corruerint sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur, usque ad tempus praefinitum, quis adhuc aliud tempus erit.

Quanta Judaei ab Antiocho passi sint, praesens 109.1140D| historia Machabaeorum refert, et triumphi eorum testimonio sunt, qui pro custodia legis Dei flammas et gladios, et servitutem ac rapinas, et poenas ultimas sustinuerunt, quae futura sub Antichristo, nemo est qui dubitet, multis resistentibus potentiae ejus et in diversa fugientibus. Quae Hebraei in ultima eversione templi, quae sub Vespasiano et Tito accidit, interpretantur, fuisse de populo plurimos qui scirent Dominum suum et pro custodia legis interfecti sunt. Cumque corruerint, inquit, sublevabuntur auxilio, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad praefinitum tempus, quia adhuc aliud tempus erit. Parvum auxilium Mathathiam historialiter 109.1141A| significat de vico Modin, qui adversum duces Antiochi rebellavit, et cultum veri Dei servare conatus est. Parvum autem auxilium inde vocat, quia non longo tempore post inchoatam defensionem vixit, sed uno evoluto anno defunctus est, et postea Judas filius ejus, qui vocabatur Machabaeus, pugnans cecidit, et caeteri fratres ejus adversariorum fraude decepti sunt.

Mystice autem Mathathias Dominum salvatorem significat, qui princeps est populi Dei et defensor electorum suorum; cujus filii pugnant pro domo Israel, defendunt sanctuarium Dei ac legem divinam. Interpretatur autem Mathathias donum Dei, cujus nominis arcanum ipsius incarnationis nobis patefecit sacramentum. Unde et ipse ait in Evangelio: 109.1141B| Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III).

Qui enim datus a Deo est, perfectum Dei donum est. Sed haec de incarnatione ipsius tantum dicta sunt. Caeterum de divinitate ipsius, qua aequalis est Patri et Spiritui sancto, simul cum Patre et Spiritu sancto ipsam dispensationem facere credi oportet. Sicut et Spiritus sanctus donum Dei legitur, sed tamen cum Patre et Filio unus Deus creditur atque adoratur: unde in Evangelio et missus legitur, et sponte venisse, ut est illud Dominicum: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV); et item: Cum autem venerit (inquit) Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum 109.1141C| veritatis (Joan. XV). Ad Nicodemum ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III).

Hic ergo Mathathias narratur filius esse Joannis, filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib. Joannes gratia Dei interpretatur, Simeon audiens, Joarim Dominus exaltans. Recte ergo hae interpretationes huic mysterio competunt, quia mediator Dei et hominum gratia Dei dici potest, ut est illud Apostoli: Gratia Dei pro hominibus gustavit mortem (Hebr. II); et audiens, quia ipse in Evangelio ait: Quae audivi a Patre, haec loquor in mundo (Joan. XV); et Dominus exaltans, de quo Propheta ait: Exaltare, Domine, in virtute tua (Psal. XX). Ipse enim merito et sacerdos nominatur, de quo scriptum est: Juravit 109.1141D| Dominus et non poenitabit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Hujus Mathathiae filii sunt omnes sancti, qui corporis ejus membra dicuntur; sed quomodo quinario numero designari possunt, non inconvenienter quaeritur. Tot enim leguntur filii Mathathiae historice fuisse, hoc est, Joannes qui cognominabatur Gaddis; et Simeon, qui cognominabatur Tharsi; et Judas, qui cognominabatur Machabaeus; et Eleazar, qui cognominabatur Abaron; et Jonathas, qui cognominabatur Alphus. Videamus ergo si alicubi iste numerus in Novo Testamento eamdem rem exprimere inveniatur. Legimus quoque Paulum apostolum ad Ephesios de Christo ita dicentem: Qui 109.1142A| descendit ipse est et qui ascendit super omnes coelos ut impleret omnia; et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii ad aedificationem corporis Christi (Ephes. IV).

Ecce hic quinque species denotantur in illis personis quas divina vocatio ad magisterium ordinavit Ecclesiae. Sed consideremus quomodo ipsi filii Mathathiae cum interpretationibus nominum suorum his speciebus possint aptari.

Primus ergo filiorum illius nuncupatur Joannes, qui cognominabatur Gaddis. Joannes quoque dicitur gratia ejus, Gaddis autem haedus, sive tentatio mea. Bene ergo haec nomina ordini apostolorum, nisi fallor, 109.1142B| conveniunt, qui per Domini gratiam culmen honoris hujus electi sunt, sed tamen a peccatoribus et persecutoribus multas perpessi sunt tentationes atque injurias; quod idem Salvator praedicere eis videtur cum in Evangelio ait: Ego vos elegi de mundo, ut eatis et fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV); et item: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, etc. (Matth. X.) Ecce qui gratia Domini sunt repleti, malorum omnium demonstrantur contumeliis non mediocriter afflicti.

Secundus autem filiorum Mathathiae fuit Simeon, qui cognominabatur Tharsi, qui in sequentibus plerisque locis Simon nominatur. Simon ergo, sive Simeon, 109.1142C| interpretatur audiens, sive audivit tristitiam; Tharsi, exploratio gaudii. Nec inconvenienter haec prophetarum ordini conveniunt, qui, Spiritus sancti gratia illuminati, et futuras poenas malorum praevident, et ventura praemia sanctorum consolatione interna gustando praenoscunt; aliisque futura mala praecavere, et futura bona appetere persuadent.

Tertius in ordine filius Judas Machabaeus fuit. Judas enim confitens vel glorificans interpretatur, et Machabaeus bellator. Satisque bene haec denominatio convenit evangelistis, qui Evangelium pacis et gloriae Christi praedicant toto orbe terrarum, expugnantque errores nefandos paganorum atque haereticorum.

Quartus autem filius, hic est Eleazar qui cognominabatur Abaron, et in priore nomine Dei adjutorium, 109.1142D| in sequenti vero generationem excelsam sonat; non immerito pastoribus per figuram iis similatur qui adjutorio Dei satis roborati, excelsique fide ac virtutibus, praepositi in Ecclesia constituuntur, ut oves Dei sana fide bonisque exemplis ad viriditatem coelestis patriae rite pascendo perducant.

Novissimus autem horum filiorum vocatus est Jonathas, cognomine Alphus, optime sanctis doctoribus juxta interpretationem nominum suorum conveniens. Interpretatur enim Jonathas columbae donum, sive Domini spontaneus. Alphus autem fugitivus sive millesimus. Et bene his nominibus doctores Christi exprimuntur, qui, sancti Spiritus gratia repleti, usque ad mortem spontaneam Domino se subjiciunt: 109.1143A| et ejus vitae legatione functa, legem Dei in mundo praedicent, et homines terrena desideria fugere atque sempiterna gaudia quaerere doceant, quatenus ibi, juxta millenarii numeri significantiam, Deo retribuente, et plenitudinem mercedis accipiant, et veram beatitudinem cum Christo et angelis ejus sine fine possideant. Quod autem hic sequitur:

Hi viderunt mala quae fiebant in populo Juda et Hierusalem, etc. Quia isti utique scandala diversa quae ab iniquis in Ecclesia Dei perpetuo [ingeruntur] condolendo agnoscunt, mucrone spirituali vindicare gestiunt, semetipsos hostiam ponere ac pro suorum salute morti tradere non metuunt. Unde sequitur:

Et scidit Mathathias vestimenta sua, et filii ejus, etc. Quid est ergo vestimenta scindere, nisi corpora suppliciis 109.1143B| tradere. Et quid operiri cilicio, nisi justos quasi peccatores,vel punire tormento. Cilicium quoque fit ex haedis asperum setigerumque tormentum. Nam haedi ad delicta jure referuntur, quoniam et in judicio Domini in peccatorum partes sunt positi (Psal. XXXIV). Ergo Dominus quia carnem peccati assumpsit, cilicium se induisse commemorat: nam si historice accipimus, nusquam eum legimus usum fuisse cilicio. Ergo dum Judaei per contumelias et insidias essent molesti, ille divinitatem suam carnis velamine tenebrosis mentibus occultabat; quia non merebantur agnoscere quem tali impietate tractabant occidere. Propter enim peccata populorum, Redemptor humani generis carnem suam tradidit ad mortem, et condoluit nostrae infirmitati: de quo ipse 109.1143C| Dominus per Isaiam ait: Propter scetus populi mei percussi eum (Isa. LI), et: Iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in morte animam suam, et cum sceleratis deputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isa. LIII). Similiter et filii ejus, hoc est apostoli et martyres ipsius exemplo edocti, non dubitabant pro legitimis Dei et salute fratrum suorum temporaliter mori, quatenus regni coelestis gaudia cum sanctis angelis per hoc possent mereri. Unde Joannes apostolus ait: In hoc cognoscimus charitatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animam ponere (I Joan. III).

Et venerunt illic qui missi fuerunt, etc. Mittit namque 109.1143D| Antiochus spiritualis in civitatem Modin, quae interpretatur judicium: in Ecclesiam videlicet sanctam, ubi judicia Dei diligentissime custodiuntur; ut eos qui confugerant illuc remedium animarum suarum quaerentes, a lege discedere cogant, peccatorum victimam et cultum impietatis diabolo exsolvant. Sed hoc quod subjungitur sine gemitu legere non possimus, quia multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos, cum videmus tormentis coactos a religione pietatis apostatare; alios cupiditate istius mundi illectos retrorsum relabi, alios haereticorum astutia seductos decipi, alios et luxuria atque libidine propria ad pristinas vitiorum sordes reverti: 109.1144A| attamen illud valde laetificat quod sequitur, quia Mathathias et filii ejus constanter steterunt; cum sine dubio illi in veritate atque in justitia persistunt, qui veri Mathathiae, hoc est Jesu Christi, filii esse meruerunt, ejusque fidem ac mandata servantes, aeternae vitae praemia constanti animo per ejus gratiam adipisci compescunt [contendunt].

Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiae: Princeps, etc. Sive per dolum, sive per vim, semper machinatur antiquus hostis quomodo evertat cultum pietatis in Ecclesia Christi. Ipse enim qui ad tentandum Redemptorem nostrum in deserto accessit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. VII); et postquam eum super pinnaculum templi in sancta civitate constituit, 109.1144B| dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Ibid.). Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. XC). Indeque eum transferens in montem excelsum, et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me (Matth. VII). Eadem quotidie in membris suis per ministros suos dolose suggerit, quatenus pro ambitione saeculari deserant viam justitiae, et faciant jussum regis nequissimi qui regnat in universos filios superbiae (Job XLI), etc.

Et respondit Mathathias et dixit magna voce, etc. Constantia Mathathiae confortabat animos filiorum suorum; sic et patientia et longanimitas Domini nostri Jesu Christi omnium credentium corroborat 109.1144C| fidem. Unde discipulis suis ait: Nolite mirari si odit vos mundus, scitote quia me priorem vobis odio habuerit (Joan. XV): neque timeatis eos qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt; sed potius eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). In patientia vestra possidebitis animas vestras, et erit merces vestra multa in coelo (Luc. XII). Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X)

Et ut cessavit loqui verba haec, etc. Judaeus hic qui sacrificavit coram oculis omnium idolis, significat malos catholicos, qui pravis operibus et peccatorum nota scandalizant proximos suos. In eo enim idolis sacrificare probantur quod principalibus vitiis captivati esse manifestantur.

109.1144D| Unde avaritiam Paulus apostolus idolorum servitutem appellat (Gal. V). Sed hos gladius Mathathiae trucidat super aram, quia ultio aequissimi judicis justam in talibus exercet vindictam. Nec non et virum quem miserat Antiochus qui cogebat immolare, in ipso tempore occidit: quia in die extrema examinis, non solum peccatores homines, sed peccatorum instigatores, maligni videlicet spiritus, aeternae damnationis meritam recipient poenam; simul et ara impietatis destruetur, quia post peractum judicium ulterius peccandi facultas ulla non tribuetur iniquis. Quod autem sequitur: Zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi (Num. XXV), ostendit 109.1145A| quod fortia facta sanctorum patrum praefigurabant Redemptoris nostri in novissimis temporibus nobilissimum actum.

Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens, etc. Haec verba Mathathiae praefigurabant Domini nostri Jesu Christi doctrinam, qui exhortatur nos quotidie relinquere vanitatem hujus mundi, et quaerere coelestia gaudia regni. Dicit enim ipse in Evangelio: Qui non renuntiaverit omnia [omnibus] quae possidet, non potest meus esse discipulus. Qui amat patrem suum aut matrem suam plus quam me, non est me dignus; et qui non bajulat crucem suam quotidie et sequitur me, non est me dignus. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam (Luc. XIV); qui autem perdiderit animam suam propter me, 109.1145B| inveniet eam (Matth. X). Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam commutationem dabit homo pro anima sua (Luc. IX)? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI).

Fugit enim Redemptor noster et filii ejus innocentes, et relinquunt quaecunque habent in civitate, quoniam per ducatum ipsius Veritatis altitudinem virtutum ascendere cupimus, et ea quae ad luxum saeculi pertinent, quasi superflua spernentes, abjicimus. Inde est quod legitur in Evangelio (Matth. V) isdem Dominus duxisse discipulos suos in montem, et ibi sedisse, ibique docere eos; ibi orabat ibique pascebat turbas, ut semper ad ulteriora, ad altiora 109.1145C| et perfectiora suis exemplis nos provocaret, etc.

Tunc descenderunt multi quaerentes judicium et justitiam in desertum, et sederunt ibi ipsi et filii eorum. Istos qui cum Mathathia et filiis ejus non ascendebant in montes, sed descenderunt in desertum, ut ibi sedentes quaererent judicium et justitiam, quos melius per allegoriam accipere possumus quam Judaeos qui, post acceptam gratiam baptismatis Christi, circumcisionem et legem veterem observandam putabant. Et bene hi in desertum isse memorantur, qui, lucescente Evangelii veritate, desertam legis umbram quasi sibi adhuc necessariam reputabant, sabbatum legale observari debere praedicabant, cum omnia haec temporibus legis in signum praecesserint, et spiritualiter in Novo Testamento 109.1145D| observanda sint. Contra quos Apostolus in Epistolis suis copiosissime disputat, asserens finem legis esse Christum ad justitiam omni credenti (Rom. XX). Isti ergo spiritualium hostium gladio merito feriuntur, qui Christi gratiam sufficere sibi ad salutem non arbitrantur. Possunt quoque juxta tropologiam in ipsis appetitoribus deserti desidiosi quique intelligi, qui, percepta gratia Christianae religionis, satis sibi fieri aestimant quod perceperunt charismata divina et mundationem baptismatis, nec volunt post absolutionem sordium opera exercere virtutum, neque recordantur illius evangelicae parabolae, qua Salvator in Evangelio de immundo spiritu narrando disserebat, ubi dicit immundum spiritum exisse de homine, 109.1146A| et ambulasse per loca inaquosa, quaerendo requiem et non invenisse. Iterum cum septem spiritibus nequioribus se pristinam domum vacantem ac scopis mundatam, et ornatam, reperisse: tales quippe ab hostibus spiritalibus facile obruuntur, quia scuto fidei, galea salutis, lorica justitiae, et gladio spiritus (Ephes. VI), cum quibus inimicis resistere debuerant, armari non curabant Unde subjungitur quod Mathathias et amici ejus luctum habuerunt super horum interitu, quia grandi dolore afficitur Ecclesia quando aliquos de numero suorum per insidias atque persecutionem malignorum hostium in peccatorum praecipitium agnoscit corruisse.

Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, etc. Valde igitur detestantur 109.1146B| boni otiositatem, quae inimica est animae, et imo potius eligunt contra inimicos spiritales quotidie vir tutibus confligere, quam desidia mali otiose torpere, maxime cum spem victoriae, non a se, sed auxilium praesumant habere divinum, nec sibi securitatem in praesenti, sed in futuro promittant, quando destructis cunctis adversitatibus, novissima ipsa destruetur mors (I Cor. XV), nec erit ultra luctus, neque clamor, neque dolor, quoniam prima abierunt (Apoc. XII), quando laetificabuntur sancti in gaudio vultus Dei, et delectatione saluberrima fruentur in dextera ejus usque in finem (Psal. XX).

Tunc congregata est ad eos synagoga Judaeorum [Assidaeorum] fortis viribus ex Israel, etc. Narrante Scriptura manifestum est quod Salvatore et apostolis 109.1146C| ejus praedicante Evangelium, multi de Judaeorum populo veniebant ad fidem credentes legi, et prophetis de adventu Christi testantibus, necnon de proselytis atque de advenis plurimi, relinquentes idola sua ac superstitionem gentilitatis, confluebant undique ad audiendum verbum Dei, et additi sunt ad numerum credentium:

Et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua. Cum zelo fidei instigati, malignos spiritus et ab obsessis per errorem hominibus ejicientes expulerunt, et fraudis suae venena ipsis patefecerunt. Judaei quoque compulsi fugerunt ad nationes, juxta illud Evangelii quo sanatis hominibus daemones permissi sunt a Salvatore ire in porcos (Marc. V), ut immundi possessores vasa immunditiae 109.1146D| possiderent.

Et obtinuerunt legem de manibus regum. Obtinebant milites Christi legem de manibus regum quando in veritate Evangelii persistentes, nulli cedebant errori, quin potius orantes praedicatione sua subjiciebant veritati. Inde factum est quod plurimi eorum qui, per fastum mundi elati, persecutores ante fuerant Christianae religionis, iidem, postmodum conversi, essent assertores firmissimi veritatis, et non dederunt cornu peccatori, quia non consentiebant iniquitati; juxta illud Esther, quae in oratione sua dixit: Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt (Esth. XIV).

Et appropinquaverunt dies Mathathiae moriendi, etc. 109.1147A| Exhortatio haec Mathathiae, qui exhortabatur filios suos ut aemulatores essent legis Dei et darent animas suas pro testamento patrum, bene convenit evangelicae doctrinae, quia ipsa Veritas discipulos suos verbis et exemplis instruebat quomodo resisterent universis erroribus Judaeorum, paganorum atque haereticorum, et mundum praedicationibus suis ad fidem converterent; ipsamque doctrinam suam a testimonio legis et prophetarum affirmabat, ostendens eumdem esse auctorem Novi qui et Veteris Testamenti.

Vos ergo, filii, confortamini et viriliter agite in lege. Legimus in Evangelio Joannis quod Salvator ad passionem properans eadem nocte qua traditus est, post coenam mysticam et lavationem pedum 109.1147B| quam discipulis suis praecinctus linteo exhibuit, plurima exhortationis suae praebuerit documenta, inter quae et passionem quae eis in mundo erat futura praedixit, et gloriam futuri regni ac gaudium coelestis patriae promisit (Joan. XIII). Sed quia mors Mathathiae passionem praefigurat Redemptoris, quomodo Ecclesiae magisterium ordinaverit per omne tempus praesentis vitae audiamus.

Et ecce Simeon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. Supra diximus quod Simeon audiens interpretatur, et bene dixit Simeonem virum esse consilii, quia qui, Spiritus sancti gratia docente, auditu instruuntur interno, utiles per omnia atque habiles sunt consilio. Unde Psalmista ait: Audiam quid loquatur Dominus in me, 109.1147C| quoniam loquetur pacem in plebem suam, etc. (Psal. LXXXIV). Et in Apocalypsi: Qui audit, inquit, dicat, Veni (Apoc. XXII). Hortatur nos magister coelestis quatenus illos audiamus quos ipse interius docens, salubres nobis esse fecit magistros.

Et Judas, inquit, Machabaeus fortis viribus sit vobis princeps militiae, ipse aget bellum populi. Quid per Judam Machabaeum, nisi primi praedicatores designantur Evangelii, qui, ab ipso Salvatore eruditi, idonei fuerunt ad agendum bellum Christiani populi? Sed quia Judas confessio interpretatur, et plerisque in locis typum tenet ipsius Salvatoris, sciamus tunc ordinabiliter agi bellum nostrum, quando ipse dignatur dirigere et consilium et actum nostrum. Unde ipsa Veritas discipulis ait: Manete in me et ego in 109.1147D| vobis: sicut palmes non potest ferre a semetipso fructum, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Et, Ecce ego sum vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII).

Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos, etc. Scriptum invenitur in Evangelio quomodo Salvator, postquam finivit coenam quam cum discipulis suis ante passionem suam habuit, ultimam praedicationem qua instruebat ipsa nocte discipulos, ad extremum oratione ad Patrem directa, finierat, suosque discipulos ipsi servandos commendaverat, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII). Et paulo post: 109.1148A| Sanctifica, inquit, nos in veritate. Sermo tuus veritas est; sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, et pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate, etc. (Ibid.). Talibus enim locutionibus Mathathias noster suos alumnos instruxit ac benedixit. Sicque positus est ad patres suos, quia per omnia, sicut de eo scriptum erat, sanctorum patrum dicta, passione sua, ac resurrectione sua, atque ascensione, implendo confirmavit.

Et defunctus est centesimo et quadragesimo sexto anno, et sepultus est a filiis in sepulcris patrum suorum in Modin. Supra dictum est quod Mathathias in centesimo et quadragesimo sexto anno, gentibus templum Dei profanantibus, surrexerit, et filii ejus, zelare legem Dei et vindicare sancta. Nunc quoque 109.1148B| Scriptura refert eumdem Mathathiam centesimo quadragesimo sexto anno defunctum esse. Inde apparet quod non amplius quam uno anno cum filiis suis post incoeptam ultionem pariter vixerit, sicque defunctus est. Iste enim numerus annorum bene convenit mysterio Dominicae passionis, quia post plenitudinem temporis qua Deus Filium mittere decrevit, secundum attestationem legis et Evangelii, sexta aetate saeculi [Salvator] hominem, qui sexto die creatus est, sexta die passus, sanguinis sui pretio perfecte redemit ac reparavit. Quod autem sepultus dicitur a filiis suis in sepulcro patrum suorum in Modin, significat passionis suae memoriam quotidie a fidelibus in sancta Ecclesia, ubi judicii et aequitatis locus est, congrue venerari, planctumque salubrem 109.1148C| ibidem celebrari, quia aeternae vitae desiderio sancti viri accensi, in cordium suorum cubiculis student salutiferis hacrymis compungi.

CAPUT III. Surrexit Judas Machabaeus in defensionem Israel; occidit Apollonium, auferens ejus gladium. Occidit et Seron principem exercitus Syriae. Jussit Antiochus ut Lysias destrueret Israel et penitus de terra deleret.

Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabaeus, filius ejus pro eo. Mathathia decedente, Judas Machabaeus, filius ejus, successit in locum ipsius, quem adjuvabant omnes fratres ejus, et universi qui se junxerant patri ejus. Quid ergo hoc facto nobis innuitur, nisi Redemptor noster postquam passione ac resurrectione sua completa ascendit in coelos, successores 109.1148D| sibi in evangelica praedicatione, misso de coelo Spiritu sancto, apostolos primum ordinavit, qui merito Judae nomine, hoc est confitentes, censentur, quia de ipsis Lucas in Evangelio ait: Erant semper in templo laudantes et benedicentes Dominum (Luc. XXIV). Hunc ergo omnes fratres sui et universi qui se conjunxerant patri ejus adjuvabant: quia minoris ordinis viri, et omnes credentes qui dogmate Christi ad fidem convenerunt, in attestatione Evangelii pro viribus choro apostolorum collaborabant.

Et praeliabantur praelium Israel cum laetitia, et dilatavit gloriam populo suo. Quia ipse apostolicus coetus, Spiritus sancti gratia repletus, instantor ubique verbum Dei praedicabat, gaudentes in tribulationibus 109.1149A| et in pressuris, et in necessitatibus, augendo et multiplicando ubique numerum in Domino credentium.

Induit se loricam sicut gigas. Quia fortitudine fidei undique se muniebat.

Succinxit se arma bellica. Juxta illud Pauli apostoli quo docuit, dicens: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et culceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). Sicque contra hostes pugnabat et protegebat castra Ecclesiae. Et similis factus leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. Illi videlicet 109.1149B| leoni admodum similis de quo scriptum est: Vicit leo de tribu Juda, radix David, (Apoc. V); et de quo Jacob patriarcha per figuram in benedictione mystica filiorum suorum inter caetera ait: Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum? (Genes. XLIX.) Venatio atque illa spiritalis fuit, quando spiritales venatores retibus Evangelii homines ad fidem rapiebant. Taliter ergo Judas mystice persecutus est iniquos et qui conturbabant populum suum succendit flammis, quia sive persecutores homines sive et malignos spiritus tali studio talique actu persequendo, conturbationem modo minimam, flammis invidiae succensis, ingerebant.

Et repulsi sunt inimici prae timore ejus. Et exacerbabat 109.1149C| reges multos. Illos videlicet qui resistere Evangelio Christi moliebantur.

Et laetificabat Jacob in operibus suis. Quando credentium populum confortavit verbo et exemplis.

Et in saeculum memoria ejus in benedictione. Secundum illud sapientis: Sapientiam, inquit, sanctorum narrabunt omnes populi, et laudem eorum pronuntiabit omnis Ecclesia sanctorum (Eccl. XLIV, XXXIX).

Et perambulabat civitates Juda, et perdidit impios ex eis. Quia explorando Ecclesiarum fidem, haereticos qui contraria rectae fidei sapiebant, anathemate perculerat.

Et nominatus est usque ad novissimum terrae. Quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

109.1149D| Et congregavit Apollonius gentes. Quid per Apollonium nisi Judaeorum saevitia exprimitur, qui ex Samaria virtutem multam contra Israel congregaverant, quia per observantiam litterae legalis fidem Christi, quasi contrariam praeceptis Dei, debellare certabant.

Sed obviam Apollonio Judas exiit, percussitque et occidit eum. Quia Christus in apostolis suis Judaeorum errorem attestatione ipsius legis et prophetarum debellans, contrivit, ostendendo quod umbrae legis et prophetarum praefigurabant veritatem Evangelii.

Cecideruntque ex eis vulnerati multi. Quia per invidiam sauciati multi ex Judaeis corruerunt. Reliqui vero fugerunt. Hoc est salutem sibi ab ecclesiastico 109.1150A| dogmate requisiverunt. Quorum spolia accepit Judas, cum omnes caeremonias legis, quas illi carnanter habuerant, discipuli Christi ad spiritualem usum convertebant.

Et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. Gladium Apollonii non alium intelligimus quam sermonem legis et prophetarum, quem sancti praedicatores tollentes, omnibus diebus in eo pugnant, cum a carnali populo historiam divinae legis, spiritali sensu apostolica traditione interpretatam, auferentes, omnium gentium debellant errores, et omnibus diebus saeculi hujus gaudii virtus sanctae Ecclesiae gloriosissimam parit victoriam.

Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium 109.1150B| secum, et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, etc. Per Seron, principem exercitus Syriae, significatur potentatus istius mundi, qui bene Syriae nomine censetur: Syria enim interpretatur sublimis, sive humectans, quia mundus iste superbia excolitur, luxuriaque gloriatur. Disponit itaque Seron debellare Judam et eos qui cum ipso sunt, cum fastus mundanus doctoribus sanctis et fidelium populo insidias molitur, castraque impiorum ad hoc congregat ut per plurimorum nocentium solatium opprimat innocentes, confidens magis in potentiam regni quam in virtute Dei. Sed contra opinionem suam illi evenit, quia lapis abscisus de monte sine manibus (Dan. II) conteret statuam superbiae, comminuet aurum et argentum, aes et ferrum, dabitur regnum 109.1150C| populo sanctorum. Vicit leo de tribu Juda, radix David (Apoc. V), cui omnis potestas in coelo data est et in terra (Matth. XXVIII).

Et appropinquaverunt usque Bethoron, et exivit Judas obviam illis cum paucis. Bene dicitur quod exercitus Syriae appropinquaret, quia universum suum actum profert cum tumultu. Bethoron autem interpretatur domus irae. Cui Judas obviavit cum paucis, quia chorus sanctorum non per iram, sed per patientiam atque humilitatem, respondet inimicis, cui praeceptum est a Domino dicente: Esto consentiens adversario tuo cito cum ieris in via cum eo: Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praeve ei et alteram; et ei qui vult tecum contendere in judicio et tunicam 109.1150D| tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V).

Ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam. Verba timentium fragilitatem exprimunt quorumdam subditorum, qui, magis imbecillitatem suam considerantes, pertimescunt casum, quam per robur fidei fiduciam habent in Dominum; sed illam formidinem doctorum solertia piis exhortationibus compescens, de futuro Dei adjutorio certam illis tribuit spem, qui protector est omnium fideliter in se sperantium.

Et contritus est Seron, et exercitus ejus in conspectu ipsius. Quia saepe patrum sanctorum [humilitas] furorem mitigat persequentium, et mansuetudo humilium prosternit audaciam superborum. Inde est quod 109.1151A| Paulus docet, dicens: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII).

Et ceciderunt ex eis octingenti viri. Bene per octonarium numerum summa concluditur salubriter cadentium, quia illi qui voluntarie cedunt veritati, et circumcisione spiritali omnes a se abscidunt spiritaliter voluptates, et octo beatitudinum student in se recolligere virtutes.

Caeteri autem qui fugerunt venerunt in terram Philisthiim. Quia quidam persecutorum, licet resistere nullo modo veritati possint, tamen magis eligunt confugere ad latibula errorum suorum, quam cedere atque obedire utili consilio spiritualium magistrorum. 109.1151B| Et bene dictum est, fugisse eos in terram Philisthiim. Philisthiim enim interpretatur ruina duplex; duplicem habet ruinam is qui primum concidit peccato, et deinde, semetipsum desperans, perseverat in malo.

Et cecidit timor Judae ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum, etc. Timor Judae et fratrum ejus super omnes gentes cecidit, cum potentia Christi per virtutes atque miracula in membris emicuit.

Et pervenit ad regem nomen ejus. Quod potentatui hujus mundi innotuerit praedicatio evangelii ejus; et de praeliis Judae narrabant omnes gentes, cum victoriam Redemptoris nostri de morte ac mortis auctore totius orbis praedicant nationes.

109.1151C| Ut audivit autem Antiochus rex, etc. Antiochi hujus historici affectus, quibus immediocriter aestuabat, hoc est, ira, cupiditas et superbia, bene exprimunt Antiochi spiritalis mores, quibus totum validissime infestat mundum nunc per membra sua, sed in fine mundi per semetipsum; quando tribulatio talis erit qualis non antea nec post futura erit (Matth. XXIV). Irascitur autem quando audit gloriam sanctorum et virtutem atque constantiam eorum, congregatque exercitum, dans illi stipendia in annum, cum per praesentis vitae commoda et honores ambitiosos quosque incitat ad persecutionem fidelium: vitae nequam, fastu mundano ac cupiditate optimates suos eligit, ut provideant regni negotia, quando ministros suos atque sequaces ad hoc ordinat 109.1151D| ut praesentium rerum illecebras suggerant, ac provocando ad voluptates terrenas consentientes sibi pertrahant. Filiorum nomine illi censentur qui imitatores sunt Christi. Hos enim per optimates suos nutrit, cum per scelestissimos quosque variis vitiis corrumpendo pabulum ignis aeterni efficit. Hoc praecipue suis magistratibus praecipit ut exstirpent virtutes Israel et reliquias Jerusalem, et constituant alienigenas pro eis, quia nulla inventio, nullumque studium magis diaboli est, quam ut evertat Ecclesiam Christi, et robur fidei in electis mollificet, atque in loco virtutum vitia subintroducat.

Et elegit Lysias Ptolomaeum filium Dorimini, et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis. 109.1152A| Quid per Lysiam, nisi fastus mundanus designatur, qui per tres viros, hoc est, tres ordines persecutorum, bellum Christi Ecclesiae ingerit, hoc est per paganos, per haereticos et per falsos Christianos: quibus subrogantur quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut disperdant Judam secundum verbum regis. Quid per quadragenarium numerum nisi universitas temporis designatur quod persecutionem in mundo tolerat Ecclesia. Quatuor enim principales partes sunt orbis, hoc est Oriens, Occasus, Septentrio et Meridies, in quibus dilatata consistat Ecclesia. Quam ut congregaret Filius Dei descendit in mundum; ubi ante passionem suam quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit, ostendens tentationem nostram in carne sua, quam 109.1152B| de nostra mortalitate accipere dignatus est, participare voluisse. Unde ab hora mortis ejus usque ad diluculum resurrectionis constant horae quadraginta, si ipsa nona connumeretur. Post resurrectionem voluitque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse: hinc eorum vitae adhuc humana conversatione commistus, et cum illis alimenta mortalium quamvis jam non moriturus, accipiens; ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia quod permisit impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Per se ptenarium numerum vero, quo equitum millia describuntur, non aliud quam plenitudo persecutionum demonstratur; quia sicut per septenarium numerum 109.1152C| septiformis gratia sancti Spiritus ostenditur, sic et cum e contrario legitur in Evangelio quod spiritus nequam in homine secum introduxerit septem spiritus nequiores se (Matth. VII), et alibi a muliere peccatrice legitur Dominus septem daemonia ejecisse (Luc. VIII), omnes ergo persecutores recte diabolo instigante ad hoc coadunantur ut Ecclesia Christi destruatur, et confessores omnipotentis Dei blasphemare compellant; et hoc non segniter, sed tota virtute perficiunt.

Et processerunt ut irent cum universa virtute sua, etc. Quid per Emmaum nisi amatores hujus mundi exprimuntur, qui per cupiditatem saeculi negligunt habere amicitiam Dei. Unde scriptum est: Qui vult esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur 109.1152D| (Jac. IV); et Joannes inquit: Qui diligit mundum, non est charitas Dei in eo (I Joan. II). Et merito hoc nomine tales nuncupantur. Interpretatur enim Emmaus populus abjectus, abjectione quippe digni sunt qui amore praesentis saeculi praeferunt dilectioni Dei. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Qui amat patrem suum aut matrem suam plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Nec incongrue Emmaus in terra campestri esse dicitur, quia lata et spatiosa est via quae ducit ad mortem, et multi intrant per eam (Matth. VII).

Et audierunt mercatores regionum nomen eorum. Mercatores istos, qui ambiunt servitium Hebraeorum, non alios melius significare arbitror quam malignos 109.1153A| spiritus, qui desiderant interitum fidelium, et hoc gestiunt ut per cupiditatem terrenam coelestem nobis auferant gloriam, et libertatem quam habemus in gratia Christi, in cultum ac servitutem convertant diaboli. Unde in Evangelio legitur quod ipse diabolus caput nostrum, mediatorem videlicet Dei et hominum, ducens in montem excelsum, ostenderit ei omnia regna mundi ac gloriam eorum, atque tentando dixerit: Haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me (Matth. IV). Et bene dicitur quod additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum, quia luxuriosi quique et alieni vero Dei cultui junguntur inimicis nostris, et moliendo interitum nostrum cooperatores sunt immundorum spirituum.

Et vidit Judae et fratres ejus quia multiplicata sunt 109.1153B| mala, et exercitus applicabant ad fines eorum; et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum et consummationem. Aestuantibus persecutoribus, et pugnam contra fideles disponentibus, ipsi magis, ad exemplum Judae ac fratrum ejus incitantur ad augmentum fidei et profectum virtutum, juxta illud Psalmistae: Dum superbit impius, incenditur pauper (Psal. IX). Talis ergo intentio debet esse servorum Dei ut pugnent pro populo et sanctis suis, quia pro statu fidei Christianae religionis atque pro fraterna salute debent contra spiritales nequitias et contra pravos homines instanter dimicare, adjutoriumque assidua oratione implorare, quia ipse est de qua scriptum est: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione; tibi soli derelictus est pauper, et pupillo tu 109.1153C| eris adjutor (Psal. IX), quia paterna pietate laborem et dolorem considerat suorum, conteret brachium peccatoris et maligni (Ibid), judicat pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram (Ibid.).

Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha, ante in Israel, etc. Illi qui ad dimicandum contra hostes congregati fuerunt, venerunt in Maspha contra Jerusalem. Et quid per Maspha, qui judicium interpretatur, nisi Vetus Testamentum significatur; locus orationis erat in Maspha, quod prospicit semper ad Novum Testamentum, et Testamentum praebet Evangelio Christi. Illuc enim necesse est ut spiritales milites Dei cordis intentionem vertant, quatenus ex 109.1153D| lectione divina instruantur qualiter contra hostes spiritales praeliari debent. Locus enim orationis erat in Maspha. Non autem in Israel; quia oracula divina per libros legis et prophetarum primum nobis innotuerunt, deinde per Evangelium. Jejunaverunt illa die. Quia continentiae operam dabant. Induerunt se ciliciis et cinere in capite suo. Quia poenitentiam pro peccatis suis, quae per canis fragilitatem contraxerunt agere [agentes], Deo digne deserviunt. Et sciderunt vestimenta sua. Cum corpus castigant, et carnalia in se desideria mortificant. Quod autem sequitur quia,

Expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum,, ostendit 109.1154A| quod memoriam divinorum praeceptorum bonis actibus demonstrant, qui digne militare probantur. Lex enim Domini irreprehensibilis, convertens animas (Psal. XVIII) electorum, reprobat malefacta perfidorum, et detestatur idolorum culturam, et omnem contradicit impietatis facturam. Attollunt sacerdotalia ornamenta, qui sacerdotii ecclesiastici digne faciunt officia; primitias et decimas donant, qui initium et perfectionem boni operis Deo deputant; suscitant Nazaraeos qui impleverunt dies, qui per castitatis munditiam gratam vitam omni tempore Deo exhibere student; et clamavit voce magna in coelum, qui Divinitatem piis precibus ac bonis actibus per [ad] misericordiam provocant. Sicut enim clamor impiorum, quem blasphemia et pravis operibus 109.1154B| proferunt, Deum irritat; sic confessio et fides sanctorum, quae per dilectionem operatur, majestatem divinam in omni tempore placat.

Et post hoc constituit Judas duces populi, tribunos et centuriones. Tribunos appellat eos qui militibus mille praeerant (quos Graeci χιλιάρχους vocant); centuriones, qui centum; decuriones, qui decem. Ordinant enim praedicatores sancti subjectos suos, quatenus nil in eis inordinatum reperiatur, sed militia Christi rationabiliter perfungantur. Unde Paulus auditoribus suis ait: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV); et iterum: Nemo, inquit, coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II).

Et dixit his qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, etc. Scriptum est ergo 109.1154C| in Deuteronomio (Cap. X): Homo formidolosus et corde pavido non egrediatur ad bellum, vadat et revertatur ad domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut et ipse timore perterritus est. Quibus verbis edocet non posse quemquam professionis et contemplationis, vel spiritalis militiae arripere exercitum, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescit, ne rursus infirmitate mentis ad pristinas sordes revertatur, suoque exemplo alios ab evangelica perfectione avocet, et fidelium vigorem infirmet: jubentur itaque tales ut, discedentes a pugna, revertantur in domum suam, quia non possunt duplici corde bella Domini praeliari. Vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Tales quippe oportet ut nec initium renovationis accipiant; quibus 109.1154D| melius est ut in activa vita consistant quam tepide contemplationem exsequentes, majori discrimine seipsos involvant; melius est non vovere quam vovere et non reddere. Similiter et ille a tali militia suspenditur qui uxorem duxerit, qui plantaverit vineam, etc. Non enim potest servire divinae militiae servus uxoris, nec potest assequi studium contemplationis qui adhuc in delectatione configitur carnis. Nemo, inquit Apostolus, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II).

Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. Recte exercitus Judae ad austrum Emmaum castra collocare dicuntur, quia milites Christi, cum 109.1155A| contra hostes suos praeliari disponunt, calore fidei magis se animare quam frigore infidelitatis torpore eligunt.

Et ait Judas: Accingimini et estote filii potentes, estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos. Talis debet esse doctrina sanctorum praedicatorum talisque exhortatio, ut incitent animos auditorum suorum, roborenturque corda eorum ad resistendum diabolo et exercitui ejus, spem quoque victoriae soli Deo committunt.

CAPUT IV. Debellatis Gorgia et Lysia Judas purificavit templum; de dedicatione altaris et ornatu templi.

Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum et 109.1155B| equites electos. Gorgias quinque millia in exercitum suum assumpsit, cum diabolus carnales quinque sensibus corporis deditos illecebra voluptatum sibi adunare contendit; mille equites secum tollit, cum omne bellum suum in superbia et contemptu mandatorum Dei agere disponit, quatenus contritae partis in hoc agmina superet, cum eos praevaricare praecepta Dei suadet: Initium enim omnis peccati superbia est (Eccl. X); ubi auctor mortis sibi et sequentibus invenit ruinam. Et bene dicitur quod nocte promoverit castra; quia totam nequitiam suam per caecitatem mentis in sibi subjectis exercere concupiscit, ut nullo modo praevideant qualis sibi ruina ex consensu peccati immineat.

Et filii eorum qui erant ex arce erant illi duces. 109.1155C| Arx hic non altitudinem virtutum, sed excellentiam vanae gloriae significat: illi enim peccatoribus ducatum praebent qui in superbiam se erigere audent; possunt et maligni spiritus in his ducibus adverti, qui ad ejus partem pertinent qui dixit: In coelum ascendam et ponam solium meum in aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Isti enim duces iniquitatis in foveam et voraginem scelerum consentientes sibi nunquam trahere desistunt.

Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes ejus. Nota, lector, quod pars adversa quae juncta fuit Gorgiae, totam dispositionem sui belli in nocte facit; et Judas atque sui sequaces in die: quia operatores scelerum et exsecutores errorum contaminantur semper, rectores tenebrarum lucem odiendo divinorum praeceptorum, 109.1155D| et obscuritatem diligendo saecularium voluptatum. Unde per Paulum dicitur: Qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt: nos autem, qui diei sumus, non sumus noctis filii neque tenebrarum (I Thess. V). Verum Judas, hoc est confessor Dei, omnem apparatum belli in luce fidei atque meditatione legis Dei ordinat; unde cum tribus millibus virorum tantum in campo apparet, cum illis videlicet qui non in mundana potentia, sed in fide Patris, et Filii, et Spiritus sancti fiducialiter agentes, cum simplicitate mentis vitam honestam in hoc mundo ducere student.

Et levaverunt alienigenae oculos suos. Venientibus ex adverso hostibus in praelium socii Judae tuba canunt, 109.1156A| et conteruntur gentes, quia per tubae sonitum vox praedicationis exprimitur; milites Judae tuba canunt, cum praedicatores Christi Evangelium in toto mundo annuntiant. Unde conteruntur hostes, quia fidei Christi subjiciuntur gentes, nec non spiritales inimici virtute conteruntur Christi, atque gladio Spiritus sancti trucidati merguntur in profundum abyssi.

Et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumaeae, et Azoti, et Jamniae. Nomina locorum usque quae persecutus est Judas hostes suos, demonstrant virtutis suae efficaciam; Gezeron enim interpretatur juxta lumen meum; Idumaea, rufa sive terrena; Azotus, ignis patruelis; Jamnia, mare sive dextera ejus. Et quid per Gezeron nisi lumen fidei, 109.1156B| et quid per Idumaeam nisi gentilitas? Quid autem per ignom patruelem, nisi ardor charitatis; et quid per Jamniam, nisi profunditas scientiae et effectus boni operis demonstratur? Tandiu ergo persequitur chorus sanctorum doctorum gentilem populum, donec illum ab errore gentilitatis ad lumen fidei perducat, et ignem charitatis in eo accendat, provocet eum ad meditationem divinae legis atque studium boni operis. Haec enim persecutio salutifera est, et interfectio salubris. Unde subjungitur:

Et ceciderunt ex illis ad tria millia virorum. Sicut enim tria millia fuerunt sociorum Judae qui persequebantur, sic et ceciderunt ex hostium parte tria millia; ceciderunt non ut funditus interirent, sed ut post casum erecti melius starent: quia imbuti 109.1156C| sanctae Trinitatis fide, ad eorum societatem pertingere studebant quos se pio animo persecutos esse agnoscebant.

Et reversus est Judas et exercitus ejus sequens eum, etc. Milites quoque Christi nequaquam imminente bello cito debent esse securi de victoria, sed tandiu debent praeliari, donec certi sint de concisione hostium spiritualium. Cum enim persequendo homines peccatores seu infideles, eos converterunt ad poenitentiam peccatorum et ad fidem Christi, quae per dilectionem operatur bona opera, tunc oportet ut eorum colligant spolia, hoc est, eorum utantur scientia ac pii laboris communicent industria. In auro enim possumus accipere scientiam, in argento eloquentiam, in hyacintho coelestem conversationem, in 109.1156D| purpura per martyrium sanguinis effusionem. Tunc enim fructuose colligimus has opes, in fide recta invenimus eas esse acceptabiles, si tamen ad spiritales hostes hanc transferimus victoriam. Tunc debemus esse securi, cum post finem praesentis vitae non est necesse hostium insidias timere. Tum enim salubriter colligimus spolia, cum laboris nostri a Christo condigna accipiemus praemia. Unde bene dicitur Judas socios suos exhortari ut non concupiscerent spolia cum [quandiu] inimicorum saeva imminebant bella cum penitus inimici superati erant, tunc cum suis reversus est ad spolia castrorum colligenda, quia necesse est ut praedicator quisque admoneat auditores suos ut inimicorum praecaveant jacula 109.1157A| quandiu tempus est belli. Cum autem pervenerit tempus pacis, ipsius videlicet pacis quam Salvator discipulis suis promisit, dicens: Pacem meam do vobis (Joan. XIV), tunc praelati simul et subditi gaudium aeternum habebunt de percepta remuneratione, quia nequaquam ultra pertimescent de sequenti laborum ac lacrymarum dolore, tunc quia [quando] Deo adjutori suo laudes canendi tempus est. Unde scriptum est:

Et conversi hymnum canebant, et benedicebant Deum in coelum, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Salus magna est in Israel quando numerus credentium multiplicatur in Domino populorum, qui Salvatorem agnoscunt fide, confitentur ore atque in una glorificant operatione. Sive aliter 109.1157B| tunc in Israel salus erit magna, quando in Ecclesia Christi adversitas erit nulla. Et signanter additum est, in illa die; in die utique resurrectionis, quoniam sponsa nobilissima in coelesti regno superno jungetur sponso, quando omnes sancti in conspectu Dei non solum de animarum requie suarum, sed et de corporum gaudebunt immortalitate. Unde scriptum est:

Quicunque alienigenarum autem evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant. Denique alienigenae evadentes victoriam Judae annuntiant Lysiae, quia quidam, non [dum] sanctorum per doctorum ministeria Christi saluberrima capiuntur praeda, praeceptoribus suis a quibus nutriuntur ad mortem, licet inviti, quia veritate coacti, gloriam 109.1157C| annuntiant Christi. Lysias enim, qui interpretatur generans, significat mundi potentes, qui, licet sint generati, non tamen baptisma Christi meruerunt generari. Hi ergo milites, Christi audientes victoriam, consternantur animo deficiuntque, quia non qualia voluerunt, talia contigerunt in Israel, et qualia mandavit rex. Eorum enim voluntas talis erat ut non praevaleret Evangelii per sanctos doctores praedicatio, neque in Domino credentium augeretur multitudo: et talia etiam suis rectoribus, hoc est immundis spiritibus, placere sciebant; quia in profanis idolorum simulacris, divino cultu ab hominibus veneratis, hoc eis persuadebant ut fidem Christi non reciperent, sed non praevalebant, quia Pater gloriam Filii sui in universis nationibus longe lateque 109.1157D| manifestat.

Et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta millia. Et elegit Lysias sexaginta millia virorum, et equitum quinque millia ad bellandum contra Israel cum omni tempore istius mundi, quod sex aetatibus distinguitur, per quinque sensus corporeos princeps hujus saeculi, incitantibus tenebrarum harum rectoribus, milites Christi diversis vitiis laxando superare contendit, ac per malos homines bonorum meditatur necem. Sed occurrit illis Judas cum decem millibus viris: quia regis nostri exercitus in hoc est validior caeteris, quod per omnia studet divinis obtemperare praeceptis, assiduasque preces ad Dominum mittens ejus confortatur manu, in 109.1158A| cujus maxime confidit potentatu; et tandiu insistit praelio, donec inimici sui atque adversaria arma spiritalia ad perfectum jugulentur gladio. Unde in prece Judae subjungitur:

Dejice eos gladio diligentium te. Qumque sunt libri legis Dei, et quinque sunt sensus, ut praediximus, corpori. Qui enim secundum doctrinam legis restringit concupiscentiam carnis, avertendo oculos suos ne videant vanitatem, obturando aures suas ne audiant linguam detrahentem (Psal. CXVIII), et obscena carmina adversus mundanos, quibus frequenter auditis inquinatur interior homo; qui odoratum atque gustum suum continet ne illecebra utatur voluptatum; qui coercet linguam suam a malo, et labia sua ne loquatur dolum, divertit a malo et facit bonum, inquirit 109.1158B| pacem et persequitur eam (Psal. XXXVI), iste inimicos suos superans, victoriam capiet saluberrimam, et triumpho gaudebit largissimo. Sed Lysias spiritalis, licet semel bis terque contritus fugam inierit, tamen non desistit accepta [a coepta] nequitia, sed rediviva iterum resuscitat praelia. Unde scriptum est:

Videns autem Lysias suorum fugam, etc. Dixit autem Judas, etc. Bene dicitur quod Judas contritis hostibus, atque sopitis ad tempus bellis, hortatur suos quod mundarent sancta ac renovarent, quia magnum studium habent sancti doctores ut in quibuscunque laesa ab hostibus subjectorum sibi fuerit Ecclesia, ad pristinum statum sanctae conversationis iterum restauretur. Juxta tropologiam autem, 109.1158C| necesse est ut unusquisque fidelis montem suum (quam bene montis Sion vocabulo designatam possumus accipere, quia Sion speculum interpretatur. et beati sunt mundo corde, quoniam ipsi Dominum videbunt [Matth. V] ), si aliquid per fraudem hostis in ea pollutum est, sanctum instanti visu expurget, donec ad integrum renovetur. Ibi enim et desertam sanctificationem, et altare profanatum, et portas exustas intelligere possumus; quia ibi laudis hostia in altari fidei Deo immolabatur, et ingressus coelestis vitae meditabatur. In atriis vero virgulta nascuntur, cum in cordibus humanis superfluarum cogitationum multitudo generatur.

Pastophoria, inquit, viderunt diruta. Pastophoria Graece dicuntur thalami, vel cubicula, in quibus Levitae 109.1158D| excubabant in atriis domus Domini, quorum commemoratio fit in ultima visione Ezechielis prophetae. Pastophoria ergo diruuntur cum secreta mentis per desideria illicita dilaniantur; sed haec omnia maxime opus est per poenitentiam peccatorum, et emendationem morum, ac pias preces ad Dominum, instantissime purificentur. Unde recte de exercitu Judae scriptum est quod cum viderent sanctificationem desertam, sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno.

Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta, etc. Apte dictum est quod ordinaverit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent 109.1159A| sancta, quia hoc ordinat Redemptor noster per praedicatores suos, quatenus milites ipsius adversus eos qui inhabitabant in arce superbiae, hoc est, homines inflationis spiritu elatos, vel in malignos spiritus superbia tumentes instanter pugnent, donec corda electorum ab omni labe iniquitatis expurgent. Et elegerunt sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei, et mundaverunt sancta, quia ejectis his de officio ecclesiastico qui erroris lepram vel scelerum maculam in se habebant, voluntarios atque moribus probos in fide elegerunt administratores verbi, ut sanctae Ecclesiae conventicula ab omni erroris cogitatio [contagio] efficiat aliena. Imo subjunctum est quod tulerit lapides contaminationis in locum mundum, quia haereticos qui noluerunt per 109.1159B| conversationem rectae fidei et sanae doctrinae lapides pretiosi fieri, anathemate percussos atque ejectos, omnibus patefecit quod essent reprobi, etc.

Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret, etc. Altare holocaustorum est fides pura, doctrina pura, et conversatio mundana [munda] Christi ministrorum. Sed hoc altare profanatum fuit haeretica pravitate, vel scelerum immanitate jam destruendum erat, hoc est a sacerdotii dignitate deponendum, ne forte opprobrium sit sanctae Ecclesiae quod habeat pravos et facinorosos doctores, qui a diabolica astutia seducti sunt. Unde Dominus in Evangelio discipulis ait: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et 109.1159C| conculcetur ab hominibus De quo et Paulus scribens ad Titum ait: Haereticum hominem, post primam et secundam increpationem, devita, sciens quia subversus est qui hujusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Hinc et ad quosdam delinquentes ait: Per vos nomen Dei blasphematur inter gentes. Taliter ergo deposito [reposito] altari mystico, reponi debent mystici lapides illi in monte domus in loco apto, quoadusque veniens propheta respondeat dicens [docens] quia peccantes redigi debent sub poenitentiam, donec per sanctos doctores dijudicentur pro commisso crimine conveniens sanctificatio perpetrata. In loco autem eorum lapides integri secundum legem substitui debent, ut fiat altare novum secundum illud quod fuit prius, quia homines 109.1159D| fide catholica sani, scientia sanctarum Scripturarum imbuti, bonis moribus religiosi, in locum regiminis unde deciderunt praevaricationes [praevaricantes] subrogari debent; secundum auctoritates utique divinae legis, ut sine reprehensione in novitate vitae et norma justitiae exhibeatur ministerium Deo in sancta Ecclesia, quam sibi acquisivit Christus pretio sanguinis sui sponsam, et non habentem maculam neque rugam (Ephes. V).

Et aedificaverunt sancta, et quae juxta domum erant intrinsecus: et aedem et atria sanctificaverunt, etc. Aedificant sancti praedicatores sancta intra domum intrinsecus et aedem, quando subjectam plebem et 109.1160A| intrinsecus ornant scientia sanae fidei, et lorinsecus honesta conversatione; atria sanctificant, quando noviter venientes ad fidem sacramentis divinis imbuendo dedicant: faciunt vasa sancta nova, quando corda hominum ad corripiendum verbum Dei reddunt habilia. Inferunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum, quando doctrinae spiritalis lucem, sanctae orationis puritatem, et Scripturarum sanctarum meditationem, in Ecclesia Dei exsuscitant. In candelabro ergo, in quo lucere debent lucernae, recte sermonem evangelicae doctrinae possumus advertere, in quo sancti doctores igne sancti Spiritus accensi lucere debent, ut qui ingrediuntur lumen videant.

Unde Veritas ipsa in Evangelio ait: Nemo accendit 109.1160B| lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V). Per altare incensorum nihil melius quam perfectam sanctorum vitam accipere possumus, unde quotidie fragrat odor virtutum, et sanctae orationis in conspetu Altissimi. Mensam ergo Domini non aliam quam sanctam Scripturam intelligimus, in qua perfectio animarum consistit. Quod autem dicitur, quod appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quae fecerant, in appensione velorum exprimitur occultatio mysteriorum. Non enim omnibus omnia patefacienda sunt divinae legis mysteria, sed pro captu ingenii quorumlibet et profectu scientiae atque virtutum. Unde Dominus apostolis praecepit, dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis 109.1160C| margaritas vestras ante porcos (Matth. VII); et Paulus rudibus discipulis ait: Lac vobis dedi potum, non escam: nondum enim poteratis, sed nec quidem adhuc potestis (II Cor. III). De perfectorum ergo scientia alibi ait: Et nos revelata facie gloriam Domini contemplamur, in eamdem imaginem transformati, tanquam a Domini Spiritu, etc.

Consummant ergo omnia opera quae facienda in domo sunt Dei, qui fide, sermone et opere student secundum ordinem implere omnia mandata Domini: nec deest quidquam in perfectione, ubi humana voluntas divinae per omnia obtemperat voluntati.

Et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni, etc. De hac autem renovatione Josephus 109.1160D| ita narrat, dicens (Antiq. XII, 10): « Quinta vero et vicesima mensis Casleu, quem Macedones Appelleon vocant, accenderunt lumina super candelabrum, et adoleverunt holocausta quae obtulerunt in novo altari. » Haec autem facta sunt post tres annos, eodem die quo mutata est eorum religio ad profanam eorum idolorum consuetudinem. Nam templum destructum ab Antiocho sic tribus annis permansit: quinto enim anno et decimo, et centesimo in templo facta sit, quinta et vicesima die Appelleon mensis; octavo et nono ac centesimo anno, olympiade centesima et quinquagesima quarta. Desolationem vero templi contigit fieri secundum Danielis praefationem, quam ante decimo et octavo praedixerat 109.1161A| anno, per quam significavit quod Macedones illud destruerent. Celebravit autem Judas cum civibus suis pro renovatione templi sacrificia per dies octo, nullum genus deliciarum relinquens, pretiosissimis dapibus eos pascens: Deum autem laudibus et psalmis glorificabant, seque mutuo cantibus delectabant. Pro renovatione vero solemnium, post multum tempus instaurata religione, receptores legis posuerunt ut posteri post octo dies hanc renovationem templi celebrarent. Unde et ab illo tempore hactenus hanc festivitatem celebramus; vocantes eam Lumina, eo quod praeter spem hoc nobis splendide lumen colendae religionis apparuit, mystice autem renovatio templi conversio est hominum ad poenitentiam peccatorum, qui aliquibus erroribus atque 109.1161B| facinoribus contaminati erant. Tunc enim cantandum, gaudendum, laetandum, jubilandum atque laudandum quibusque fidelibus est, quando viderint proximos suos per correctionem viarum atque meditationem legis Dei in semetipsis instaurare, quod ante jam per negligentiam destruxerant.

Unde et sacrum Evangelium narrat Salvatorem dixisse (Luc. XV) in coelis gaudium nasci super uno peccatore poenitentiam agente: si de uno, quanto magis de multis exsultatio erit conversis ad verum cultum Dei. Quia sicut scriptum est: In multitudinem plebis dignitas est principis (Prov. XIV); illius videlicet principis: qui vult homines omnes salvos esse et ad agnitionem veritatis pervenire (I Tim. II).

Et statuit Judas et fratres ejus, et universa Ecclesia 109.1161C| Israel, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis. Hanc quidem solemnitatem ipse Salvator in Evangelio praedicatione sua legitur decorasse, ubi scriptum est: Facta sunt Encaenia in Hierosolymis et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis, etc. (Joan. X). Unde sciendum est quod Encaenia haec quae lectione evangelica facta cognovimus, non ad primam templi dedicationem, sed ad ultimam pertinent; quod ex eo facile colligitur quia hieme facta feruntur. Prima siquidem ejus dedicatio a Salomone tempore autumni; media autem, Zorobabel et Jesu sacerdote, tempore veris; ultima autem, Juda Machabaeo, tempore hiemis, est facta: quando specialiter constitutum esse legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus 109.1161D| revocaretur officiis juxta quod usque ad tempus Dominicae incarnationis observatum fuisse supradicta sententia Evangelii agnovimus. Haec autem fuit causa secundae et tertiae dedicationis. Quia Salomon quidem templi opus quod Domino condidit, septem annis perfecit, octavo autem anno, decima die septimi mensis, qui a nobis October appellatur, in magna gloria dedicavit. Sed ad hoc templum post annos quadringentos triginta ascenderunt Chaldaei, et Jerosolymorum urbe destructa, populum Israel in Babylonem abduxere captivum; qui post annos septuaginta, regnantibus Persis, in patriam est remissus, rursusque aedificatum est templum per annos quadraginta sex, et tertia die mensis duodecimi, 109.1162A| quem nos vocamus Martium, opus ad finem usque perductum. Cum videlicet tunc operi praefuerunt duces plebis strenuissimi, ut diximus, Zorobabel de regio genere, et Jesus, sacerdos magnus; sed et prophetae Aggaeus et Zacharias adjuvantes eos atque adversus insidias impedientium opus nostium cor populi roborantes. Inde post annos ferme trecentos et quinquaginta sex rex nefandissimus Graecorum Antiochus, fraude capta Jerusalem, templum idem sordibus idolorum profanavit, auferens inde et confringens altare Domini aureum, mensam propositionis, candelabrum luminis, et caetera quae supra commemorata sunt.

Sed Judas Machabaeus cum esset de genere sacerdotali, collecto exercitu justorum, adversus Antiochi 109.1162B| duces arma corripiens, eosque de Judaea expellens, persecutioni saevissimae finem imposuit, ac templum ab idolorum imaginibus emandans, nova rursus altaria et caetera vasa vel ornamenta faciens atque in templo reponens, dedicavit ea simul cum templo. Quod purificavit et renovavit vicesima quinta die mensis noni, qui apud nos appellatur December, et ad hiemem pertinere nulli dubium constat. Statuitque decretum, ut praediximus, omnibus annis diem Encaeniorum, id est, innovationis et dedicationis templi, festa devotione celebrari, sicut locus iste nunc testatur.

Quae profecto omnia, sicut Apostolus docet (I Cor. X), in figura facta sunt nostri, et propter nos utique scripta, imoque nobis solertius spiritali ratione discutienda. 109.1162C| Salomon quippe rex, qui interpretatur pacificus, ipsum Redemptorem nostrum typice designat; de quo Isaias ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Templum quod aedificavit catholica ejus Ecclesia est, quam de universis per orbem credentibus, quasi de vivis lapidibus, in unam suae fidei et charitatis compagem aggregat. Quod autem septem annis aedificatum est templum, significat quia per totum hujus saeculi tempus, quod septem diebus evolvitur, sanctae structura Ecclesiae nunquam crescere desinit. Quod octavo anno dedicatum est, et celeberrima illa ac maxima solemnitas a Salomone rege cunctis filiis Israel tempore completae dedicationis exhibita, insinuat mystice quia, perfecto in fine mundi numero electorum, diu desideratae 109.1162D| immortalitatis secura festivitas erit, et peracto universalis resurrectionis miraculo, mox omnes qui ad pacifici regis veri, scilicet Salomonis, regnum pertinent, aeterna cum eo gaudia patriae coelestis intrabunt.

Nam quia Dominus noster octava die, id est, post septimam sabbati, resuscitari a morte voluit, recte numerus octonarius nostrae quoque resurrectionis festa ventura designat. Quod templum ab hostibus incensum rursum Domino miserante construitur; quod ab idololatris coinquinatum denuo, supernae pietatis auxilio, mundatur; varios sanctae Ecclesiae insinuat eventus, quae nunc infidelium persecutione premitur, nunc autem, persecutoribus reddita liberior, 109.1163A| tranquillius, instante Domino, servitute famulatur: nunc in quibusdam suis membris hostis antiqui periclitatur insidiis, nunc instante solertia doctorum fidelium, quos ad horam perdere videbatur, per poenitentiam jam castigatos recipit.

Quod vero templum secundum quadraginta et sex annis aedificatum est, ad significationem Dominici corporis quod de Virgine assumpsit spiritaliter respicit; de quo ipse Judaeis: Solvite, inquit, templum hoc et in tribus diebus aedificabo illud (Joan. II); quia videlicet solutum passione corpus suum ipse die tertia resuscitavit ad vitam. Ferunt siquidem physici quia corpus hominis quadragesimo sexto die post conceptionis initium in membrorum distinctione formetur; atque non casu gestum, sed divinitus procuratum 109.1163B| est, ut eo annorum numero templum aedificaretur quo dierum numero corpus Dominicum, quod per templum figurabatur, in utero virginali perfici oportebat.

Quod autem Encaenia per omnes annos celebrare sancitum est, hoc profecto nos admonet ut memoriam Dominicae resurrectionis, quam jam factam credimus, semper animo retinentes, nostram resurrectionem futuram sperando taliter agamus ut non ad judicium, sed sicut Dominus his qui bona egerunt promisit, resurgere mereamur ad vitam.

Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, etc. Aedificant sancti doctores montem Sion, quando sanctam Ecclesiam verbo atque exemplo ad profectum 109.1163C| virtutum provocant; per circuitum muros altos construunt, quando eam culmine catholicae fidei ac opere precum undique muniunt; turres firmas erigunt, quando spem totam in Dei bonitate ponere praecipiunt. Ne quando gentes eum ut montem pristinum conculcent; ut non malignorum spirituum nequitia vel pravorum hominum malitia eos amplius nocere praevaleat.

Et collocavit, inquit, illic exercitum ut servarent eum, etc. Exercitus in Sion ad servandum eum locatur, cum ministrorum turba servandae legis Dei ad sacramentorum coelestium ritum in Ecclesia subministratur. Muniunt eum ad custodiendam Bethsuram, cum exhortationibus validis incitant ecclesiasticos 109.1163D| ut regulariter culturam servent divinam (Bethsura enim domus robusti interpretantur). Ut habeat populus munitionen contra faciem Idumaeae. Hoc est, ut fidei constantiam servet adversus hostes et contra furentis mundi pertinaciam.

CAPUT V. Debellat Judas gentes volentes perdere Israel. De Timotheo duce Ammon. Simon missus a fratre expugnat gentes. De bellis Judae contra Timotheum, etc.

Et factum est ut audirent gentes in circuitu, quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde, etc. Irritantur gentes cum viderint culturae Dei renovari facturam, quia sive hostes visibiles seu invisibiles, qui invidiae aestibus contra fidei ac virtutum profectum anhelant, irascuntur, cruciantur 109.1164A| ac persequuntur servos Dei, ad nihilum eos redigere volentes, quando considerant eos in altari rectae fidei bonorum operum velle observantiam. Inde dicitur quod cogitarent tollere genus Jacob qui erant inter eos, et coeperunt ejus occidere, quia clarescente in mundo Evangelio Christi, et omnibus fidem Dei recipientibus, torquebantur persecutores, et poenis eos mactantes inde avertere studebant. Similiter et hostes spiritales cum inciderunt [viderint] aliquos ex desidia et negligentia se restaurare velle in cultu pietatis, moliuntur eos gladio impietatis occidere, ac pro morte peccatorum trucidare. Sed Judas, fortiter cum scuto fidei hostibus resistens, debellat filios Esau in Idumaea, quia chorus sanctorum doctorum idololatras, qui spinetis vitiorum sunt asperrimi, et funestis 109.1164B| sacrificiis atque luxuria mundana fetidissimi, gladio spiritus interimens, de contrariis efficit subjectos ac de hostibus facit amicos.

Et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israelitas, etc. Hi qui in memoratis locis, hoc est Acrabathane et Bean, habitabant, et circumsedentes filios Israel in laqueum et scandalum fiunt [fuerant] insidiantes eis, significant Judaeos atque haereticos, qui contra Ecclesiam Dei scandala et insidias semper disponunt. Sed tales autem a Juda et sociis ejus in turribus suis concluduntur, cum in superbiae suae machinationibus per doctorum industriam capiuntur, et errores eorum anathematizantur; quorum turres incenduntur igni cum omnibus qui in eis sunt, quando auctores scelerum et inventores 109.1164C| errorum pro peccatis suis et nunc exuruntur ardore divini sermonis, et in futuro examine, nisi condignam poenitentiam ante egerint, igne concremabuntur perpetuae ultionis.

Et transiit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, etc. Quid per filios Ammon, qui interpretatur filius populi mei, quam schismatici et haeretici exprimuntur, qui quondam filii sanctae Ecclesiae videbantur, sed jam recedentes et in errorem se mittentes, facti sunt filii diaboli. Unde Joannes apostolus ait: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). Hi habent Timotheum ducem, hoc est, haeresiarchas, 109.1164D| qui juxta nominis sui interpretationem apud eos laudantur, sed juxta intelligentiae veritatem apud nos nequaquam esse deprehenduntur. Timotheus cum beneficiis interpretatur; sed haec opinio haeresiarchis apud deceptos est, apud nos autem venefici nuncupantur, quia maleficiis suis venenum erroris auditoribus suis miscent: contra quos Judas consurgit, et superior existens victoriam capit erroresque eorum destruendo in Judaeam, hoc est, in confessionem laudis Dei, cum triumpho regreditur hostium.

Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israelitas qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos, etc. Gentes quae sunt in Galaad adversus Israelitas congregantur ut tollant eos, cum multitudo 109.1165A| haereticorum atque schismaticorum ad hoc convenit ut Scripturarum testimoniis secundum suum sensum depravatis, expugnent catholicam fidem, quae est in saecula. Galaad enim interpretatur acervus testimonii, et nomen bene convenit his qui Scripturarum meditationi insistunt.

Sed fugiunt Israelitae in munitionem, cum fideles quique ad fidei confugiunt veritatem; auxiliumque sibi afferri poscunt a Juda et fratribus ejus, quia Evangelio Christi per sanctorum praedicatorum ministeria defendi gestiunt contra Timotheum spiritalem, de quo supra diximus, et socios ejus.

Quod autem conqueruntur Israelitae de interfectione virorum suorum et captivitate, ostendit non modicum apud fideles esse gentium dolorem, quando 109.1165B| viderunt aliquos suorum a veritate secedere, et in errorem pravorum corruere, etc.

Et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis nuntiantes verba haec, etc. Illi qui de variis locis alienigenae convenerunt ad consumendum populum Dei, manifeste designant gentium plebes, qui in infidelitate sunt, adhuc bella ac persecutiones adversus Christianos commovere. Sed auditis sermonibus quos diversae legationes ad Judam et socios ejus detulerunt, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent de fratribus suis qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab inimicis: quia totius sanctae Ecclesiae sollicitudo ac cura est maxima, quomodo contra diversos hostes, hoc est Judaeos, paganos, haereticos atque schismaticos, filios suos defendat. 109.1165C| Hic quoque prudenti consilio ac toto nisu cum his qui eruditiores ac fortiores videntur esse in fide ac virtutum opere agit, qualiter hostibus resistat, et suos opportune defendat.

Dixitque Judas Simoni fratri suo, etc. Sicut diversae sunt impugnationes Ecclesiae ab hostibus, sic et distincta debent esse praelia spiritualium bellatorum. It igitur Simon in Galilaeam cum tribus millibus viris, sicut in sequentibus ostenditur, ut liberet fratres suos; Judas autem et Jonathas eunt in Galaaditim cum octo millibus. Et quid per Simonem, qui in Galilaeam, hoc est rotam, mittitur, nisi praedicatores in gentes directi insinuantur; qui cum tribus millibus, hoc est, cum sanctae Trinitatis fide, contra 109.1165D| adversarios suos ire parantes, per evangelicam praedicationem hostes dejicere et credentes liberare decertant. Judas autem et Jonathas illos doctores exprimunt qui, in Judaea verbum Dei praedicantes, sive Judaeos, sive et haereticos, Scripturarum testimoniis abutentes, per veritatem sani intellectus debellare student. Et nota quod contra gentiles solum Simon cum suis mittitur, contra Judaeos autem et haereticos duo pergere cum pluribus moliuntur: quia in gentibus sola idololatria cum errore paganico debellanda erat, in Judaeis vero et haereticis partim veteranus usus, partim nova superstitio, per duorum Testamentorum spiritalem scientiam corrigenda fuerunt. Ubi octo millia virorum sumuntur, quia ibi 109.1166A| sive circumcisio legis spiritaliter observanda, sive resurrectio Christi veraciter credenda esse docetur.

Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus, etc. Committit Simon praelia multa cum gentibus, cum praedicatores sancti per totum mundum idololatriam et confusos gentium debellare certant errores; et contritae sunt gentes a facie eorum, cum pertinaciam resistendi Evangelio Dei deponunt. Persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, cum in suis adinventionibus, quibus per studia vana machinabantur contradicere verbo Dei, ipsa veritate superati capiuntur atque confessione rectae fidei subjiciuntur. Unde apte subjungitur:

Et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. 109.1166B| Qui de superbiae nequissimo statu in poenitentiam peccatorum decidentes, melius per fidem rectam resurgendo, in bonorum operum statu erigi merentur. Quorum spolia accipit Simon, cum quidquid litterarum scientia vel investigatione veritatis elaboraverint, totum in servitutem Dei doctor catholicus convertere studet; unde plurimi eorum qui liberalibus artibus sub gentili conversatione instituti fuerunt. . . . . Illos autem qui fuerunt in Galilaea, cum uxoribus et natis et omnibus quae erant cum eis, adduxit in Judaeam cum laetitia magna, cum catholicos quoslibet, saeculi actibus implicitos per doctrinam Evangelii inde eruens, ea quae sunt Dei tota sollicitudine totoque nisu appetere docet.

109.1166C| Et Judas Machabaeus et Jonathas et frater ejus transierunt Jordanem, etc. Contra eos qui captivos Judaeos in Galaaditide detinuerunt Judas Machabaeus et frater ejus Jonathas cum comitibus suis directi, transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum: ita praedicatores sancti ad convocandos homines ad fidem Christi, et ad expugnandos Judaicos atque schismaticos errores in mundum directi, primum transeunt Jordanem, id est, per baptismi sacramentum de tenebris infidelitatis in gratiam Christi primum transeundum docent, attestante ipsa Veritate quod nisi quis renatus fuerit ex et aqua Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei. Deinde viam trium dierum per desertum 109.1166D| abeunt, quia sanctae Trinitatis fidem, quam in baptismate fideles quique profitentur, toto tempore incolatus istius mundi cum bonis operibus observandam esse affirmant. Quod autem Nabuthaei occurrerunt eis pacifice, et narraverunt quae acciderunt fratribus in Galaaditide, significat quod dicta sanctorum prophetarum doctoribus sanctis opportune solatium conferunt, cum omnia quae credentium [credentes] in Christum passuri sunt tormenta attestatione sua manifesta faciunt. Nabuthaei enim prophetantes interpretantur, erroresque quos filii perditionis contra veritatem Evangelii Christi opponere machinantur vero vaticinio praedicunt. Unde Osee vaccas Bethave et habitatores Samariae insequitur 109.1167A| (Ose. IV), et Amos sacrificantes de fermentato laudem vituperat, nec non eos qui convertunt in parasinthumjudicium et justitiam, et accipiunt munus deprimuntque pauperes in porta (Amos IV), detestatur. Quod autem comprehensos esse quosdam ex Judaeis in Barasa et Bosor, Nabuthaei indicant, bene nominis eorum interpretatio effectum rei exprimit; interpretatur enim Barasa et Bosor tribulationes et angustia, quia omnes, juxta Pauli vocem, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur, nec effugiet haereticorum injuriam, qui sanae fidei servare contendit doctrinam. Quos Joannes apostolus in Apocalypsi sua cruciatum facere, sicut cruciatus est scorpionum cum percutit hominem, describit; quia sicut scorpiones venenum in cauda portant, ita haeretici 109.1167B| in consummatione fraudis malitiam occultant, quo magis incautos non aperta fronte, sed latentibus insidiis noceant.

Et convertit Judas et exercitus ejus, etc. In superioribus narrat civitates Galaaditidis, in quibus comprehensi sunt Judaei, munitas fuisse et magnas, quas [quos] Judas statuit in una die comprehendere et tollere: quia per unitatem praedicatores sancti destruere disponunt omnes munitiones falsarum doctrinarum quas haeretici constituunt ad decipiendas animas innocentium et captivandas erroribus suis. Nunc autem dicit Judam in deserto Bosor occupasse Bosor civitatem, et occidere omnem masculum in ore gladii, et auferre spolia eorum, et succendere eam igni; quia hoc magnopere student 109.1167C| sancti doctores ut, occupata munitione haereticorum, omnem vigorem iniquarum sectarum, quam per mundi philosophiam et inanem fallaciam constituunt, gladio Spiritus sancti, quod est verbum Dei (Ephes. VI), destruant; quatenus id quod per ostentationem suam illi finxerunt esse praecipuum, isti demonstrent nugas esse et frivolum. Accipiunt autem spolia eorum, cum testimonia Scripturarum sanctarum, quibus abusi sunt, ab eis quasi ab injustis possessoribus auferunt, ipsamque confessionem anathemate perpetuo comburunt. Quod autem sequitur quia surrexerunt in nocte, demonstrat eos fuisse in tenebris erroris sui relictos.

Et factum est diluculo cum elevassent oculos suos, etc. Quid per scalas atque machinas gentium, nisi 109.1167D| exsultatio atque contumacia superborum exprimitur, per quam Ecclesiam Christi expugnare et subvertere cupiunt? Sed Judas noster, qui totum apparatum belli in luce disponit, tribus ordinibus contra eos pugnat, hoc est, sive sanctae Trinitatis fide, sive duplici dogmate, id est, historico, allegorico atque tropologico; et clamat tubis in coelum, quia forti praedicatione exsultat vocem, et intimo cordis clamore Deum auxiliatorem advocat in orationem.

Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus. Castra Timothei, cognito Machabaeo, fugerunt a facie ejus, quia haeretici, 109.1168A| agnita virtute et veritate Domini nostri Jesu Christi, perterriti fugiunt; et percutiuntur magna plaga, quia in eis secundum justitiam per doctores sanctos exercetur anathematis vindicta; caduntque ex illis fere octo millia virorum, cum omnis cumulus eorum quos contra veracem intellectum spiritalis circumcisionis, seu contra fidem resurrectionis Domini nostri Jesu Christi et membrorum ejus, contrahere moliebantur, ipsa vincente destrueretur Veritate. Hinc est quod Salvator in Evangelio solvens typicum sabbatum, prima sabbati, quae et octava dies post septimam, resurrectionis suae nobis patefecit sacramentum. Hinc et Paulus apostolus docet (Coloss. II) circumcisionem non manu factam in exspoliatione corporis carnis, sed Spiritu Dei vivi 109.1168B| in cordibus credentium agi debere; unde et lex vetus praeputium cordis docuit esse circumcidendum.

Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon, etc. Postquam Timotheus semel atque iterum victus est, non cessavit augere nequitiam, sed multiplicavit malitiam. Denuo instaurat exercitum contra Judam et socios ejus: quia haereticis non satis est semel atque iterum in parvo numero contentiones agere, sed nova adversus Ecclesiam semper excitant bella, ac perfidiae suae multiplicia effundunt venena. Castra ponunt contra Raphon trans torrentem, quia summo nisu superbiae suae excitant furorem moventque bellorum tempestatem; nec non et Arabas, qui interpretantur 109.1168C| campestres, ducunt in auxilium, quia voluptuosos qui luxuriam hujus saeculi sequuntur in auxilium erroris sui assumunt. Unde et omnes isti non mediocrem contra Ecclesiam erroris sui exstruxere nequitiam. Sed Judas horum mittit speculari exercitum, cum doctores sancti auditores suos admovent pravorum praecavere tumultum ne fraudis suae actum ad internecionem simplicium perducant animarum. Quod autem Timotheus, quasi collecturam faciens, ait principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquae: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen, transfretemus ad eos, et poterimus adversus illum. 109.1168D| Ostendit quod omnes haeretici fiduciam atque constantiam pertimescunt recte credentis populi, et eo se infirmiores agnoscunt, quo illos in unitate fidei considerant fortiores: si autem reliquos de catholicis perspexerint in cogitatione legis Dei atque in exercitio boni operis fieri tardiores, horum sibi triumphum atque captivitatem pollicentur congratulantes.

Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, etc. Transiens Judas torrentem aquae statuit scribas populi qui turbam post se exhortarentur ire in praelium, cum Redemptor noster, adiens passionem crucis, apostolos ordinavit, qui credentes in se 109.1169A| docerent contemnere tormentum corporeae mortis et confidere de potentia supernae veritatis. Unde est illud: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X); et iterum: In patientia vestra possidebitis animas vestras: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Luc. XII); et alibi: Beati, ait, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Hinc bene subjungitur:

Transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum, quia oportebat, ut mediator Dei et hominum primum passionis suae expleret mysterium, et sic ejus exemplo confortati pro ipso patiendo mortem 109.1169B| contemnere discerent ex universis gentibus fideles.

Et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes, Cum diversi hominum potentia virtutis Dei conteruntur errores.

Projecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnaim. Cum desertis contentionum obstaculis, persecutores veritatis resistere non audentes, in delubris deorum suorum se condendo, unde quaerunt tutelam, inde habent ruinam. Carnaim autem interpretatur cornua; cornua vero apte pro regno atque defensione accipi possunt. Sed non juvit eorum opinio, imo fefellit; quia occupavit Judas ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso; quando non solum machinationem omnem erroris haereticorum atque persecutorum destruit, 109.1169C| imo omnes qui in eo confidunt Salvator noster igne justae comburit ultionis. Unde Dominus in Deuteronomio praecepit dicens: Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus atque serviamus diis alienis quos ignoratis, quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam, omniaque quae in illa sunt usque ad pecora. Quidquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, 109.1169D| et sit tumulus sempiternus (Deut. XIII).

Et congregavit Judas universos Israelitas qui erant in Galaaditide, etc. Judas Israelitas de Galaaditide congregat, cum Redemptor noster per doctores suos verbo Evangelii eos qui ab haereticis capti sunt ad catholicam fidem revocat; hoc est enim venire in terram Juda, recta fide et bonis operibus Dominum laudare.

Et venerunt usque Ephron, et haec civitas magna, etc. Universa gentium praelia varia vitiorum atque errorum significant bella. Diximus quod gentes illae quae fuerunt in terra Galaad et Israelitas captivare contendebant, significarent haereticos atque Judaeos; sed modo his oppressis qui fuerunt 109.1170A| in Carnaim, iterum illi qui fuerunt in Ephron resistere Judae et sociis ejus moliuntur: quia contritis diversis haereticis, adhuc illi qui litteram sequuntur Veteris Testamenti aditus spiritalis intellectus aperire nolunt. Quid enim per Ephron, quae pulvis moeroris, sive pulvis et inutilis interpretatur, nisi supervacua observantia legis temporibus gratiae insinuatur in qua Judaei confitentes se includunt et obstruunt portas lapidibus; qui umbrae dediti historicam traditionem, quae legis in lapidibus scripta est, Evangelii praedicatoribus opponunt, nec consentiunt ab illa ullo modo divelli, nec nos rectiorem sensum concedunt sequi. Unde vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI). Sed mittit ad 109.1170B| eos Judas verbis pacificis, dicens: Transibimus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo nobis nocebit. Quia praedicatores sancti, juxta mandatum Domini nostri, primum pacem offerunt adversae parti, ut fiat illud quod scriptum est: Si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, inquit, ad vos revertetur (Luc. X). Transiemus, inquiunt, in terram vestram, ut eamus in terram nostram; ac si dicant: Legamus librorum vestrorum historiam, ut ibi allegorico sensu promissam in coelis reperiamus nobis patriam; et nemo vobis nocebit, quia noster transitus innoxius vobis erit; tantum pedibus transibimus, quando gressu bonorum operum regnum supernum adire cupimus. Qui nolebant aperire, cum in tradita 109.1170C| sibi lege nolebant cum Evangelii praedicatoribus communicare.

Et praecepit Judas praedicare in castris, etc. Quid est quod Judas praedicare praecepit in castris ut applicarent ad civitatem unusquisque in quo erat loco, nisi quod doctores sancti auditoribus suis liberam in Scripturis sacris tribuunt intelligentiam, ut unusquisque quod in lectione divina, sive per allegoriam, sive per tropologiam, sive per anagogian, juxta votum desiderii sui sibi aperiri quaerit, superna gratia annuente, intrandi accipiat facultatem. Et nota quod viri virtutis ibi applicare dicuntur et oppugnare civitatem tota die et tota nocte: quia nisi quis vir virtutis sit, ut id opere implere desideret quod didicerit magistrorum traditione, et 109.1170D| instanter legem Dei meditetur tota die et tota nocte, hoc est, omni tempore, victor praedictae civitatis non erit. Unde Psalmista beatum virum ait qui in lege Domini meditatur die ac nocte, et non abiit cum consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit atque in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I). Quod autem dicit peremisse eos omnem masculum in ore gladii et eradicasse civitatem, sicque accepisse spolia ejus cum transiret per totam civitatem super interfectos, et deinde transgredi Jordanem, ostendit nobis ut si legis Domini velimus esse possessores, et ejus spolia, hoc est, diversos intellectus, secundum fidem rectam percipere, studeamus primum conterere superficiem litterae, et condemnare omnes haereticorum 109.1171A| errores; sicque transgrediamur in campum magnum, hoc est per baptismum mundati onere, in libertatem gloriae transeamus, ubi nobis luceat sol justitiae, in cujus pennis vera est sanitas, qui illuminat tenebras, abscondita tenebrarum, et revelat occulta mysteriorum his qui eum non simulationis fictione, sed fidei requirunt veritate. Unde Sapientia admonet dicens: Sentite de Domino in bonitate, et simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perversae enim cogitationes separant a Deo, et probata virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, 109.1171B| et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I).

Et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, etc. Quod Judas regrediens cum exercitu suo in terra Juda congregans extremos exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda, doctores sanctae Ecclesiae exemplo suo instruit, qualem sollicitudinem quantumque studium debent habere erga subjectos, ut in via praesentis vitae verbum exhortationis illis impendere non negligant, sed docendo, admonendo, increpando, atque consolando, semper eis prodesse studeant, nullumque relabi a suo comitatu atque deperire, quantum in ipsis est, permittant; sed magis festinent ut conservato numero in suam curam susceptorum, laeti in 109.1171C| terram Juda, juxta Pauli sententiam (Hebr. XII) ad montem Sion et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem ac multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Dominum revertantur, eique tunc dignis laudibus gratias agant cujus dono ad sedem quietis ac pacis pervenire potuerunt.

Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, etc. Quid per hos duos principes, Josephum scilicet et Azariam, qui aemulatione virtutum Judae provocati, per jactantiam sibi nomen in praeliis acquirere voluerunt, nisi hypocritarum persona designatur, qui non simplici intentione, sed fastu arrogantiae virtutes sanctorum imitari appetunt. Sed sicut illis non prospere evenerunt quae non bono animo gesserunt, 109.1171D| ita et istis de conatu suo non vera gloria, sed sempiterna sequitur ignominia; quia de suorum non merentur victoria gaudere, sed magis lugebunt de sua suorumque damnatione perpetua. Unde recte subjungitur

Et facta est fuga magna in populo, etc. Merito ergo magnae plagae patitur casum, qui non Judae spiritalis salubre audit consilium; et quia non erant de numero electorum, qui Spiritu Dei instigati opera virtutum gerunt, pro sua impudenti audacia turpiter confusi in extremis cum peccatoribus erunt.

Et viri Juda magnificati sunt valae in conspectu Israel, etc. Bene dicitur quod viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnium gentium, quia illi qui 109.1172A| rectae fidei veram ita tenent confessionem ut impleant opere quod praedicant ore, merito omnium gentium voce laudantur; et veniunt ad eos fausta acclamantes, hoc est, per custodiam mandatorum ejus beatificantes, laudes Judae referunt regi coelesti, juxta illud Psalmistae, quo, consideratis bonis Ecclesiae, ait: Beatum dixerunt populum cui haec sunt, beatus populus cujus est Dominus Deus ejus (Psal. CXLV). Hinc et Salvator noster discipulis suis in Evangelio praecepit, dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V).

Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, etc. Quid per Esau intelligitur, qui per cupiditatem escae vendidit 109.1172B| primogenita sua minori fratri Jacob, nisi prior populus, qui propter cupiditatem terrenam indignum se primogeniti honore ostendit, et ob hoc dignitas tota ad gentium populum translata est. Et bene in terra quae ad austrum est filii Esau manere dicuntur, quia Judaicus populus, propter acceptam legem et scripta prophetarum quae in illis tradita sunt, appropinquare videbantur lumini solis aeterni; sed quia mente excitati sunt, et juxta lucem positi (illam videlicet lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Joan. I], eam coram positam recipere noluerunt, inde aperte per Judam et fratres ejus expugnati memorantur. Quia doctores sancti errorem illorum eis improperantes, pro inobedientia justi spretis atque damnatis, ad gentium 109.1172C| praedicationem conversi sunt; erroremque perfidorum tam in ipsa Synagoga quam et in singulis personis mucrone verbi Dei percutientes, turres superbiae, quas illi adversus Evangelium Christi elata mente erexerunt, igne debitae damnationis exurebant.

Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, etc. Nota, lector, quod omnes illas species adversariorum, quas ante commemoraverat, nunc breviter attingendo recapitulat, hoc est Judaeorum gentilium atque haereticorum. Nam cum paulo ante expugnatos esse filios Esau narravit, mox castra alienigenarum simul cum aris et spoliis deorum ipsorum succensa esse subjunxit; deinde perambulatam Samariam: nunc Samariam commemorat, quia non 109.1172D| solum Judaica superstitio, sed et gentilium error atque haeretica pravitas, praedicantibus apostolis, per Evangelium Christi superatur, confunditur, destruitur, atque ad nihilum redigitur. Praesertim tamen vicit leo de tribu Juda radix David (Apoc. V), et quis resistet ei? De coelo judicium jaculatum est, terra tremuit et quievit dum exsurgeret in judicio Deus et salvos faceret omnes quietos terrae (Psal. LXXV). Quod autem inter alia dicitur cecidisse sacerdotes in bello, dum sine consilio exeunt in praelium nimis formidanda sententia est

CAPUT VI. De morte Antiochi et successione filii ejus, qui misit exercitum ad debellandum Judam, et vincitur: pacem dat ficte quam cito rumpit; hic dicitur in bellis usus elephantis. Et rex Antiochus perambulavit superiores regiones, etc. Post impietatis opera plurima quae gessit Antiochus in loco sancto et in populo Dei, divino judicio juste peremptus est, sicut ipse in sequentibus testatur, dicens se cognovisse quia propter ea invenissent se mala, et inde periret tristitia in terra aliena. Licet Polybius Anegalopolita [Megalopolita] historicus, Josepho teste, scribat solum eum perisse quia voluit templum Dianae in Perside devastare: sed haec opinio nullo modo a fidelibus recipitur, qui 109.1173B| sciunt quod omnes dii daemonia, et simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum sunt (Psal. CXIII). Quod autem contra Domini omnipotentem superbia intumuit, condignam ultionem recepit: sic et omnes impii; nec non et ipse novissime novus filius perditionis, qui extollitur super omne quod dicitur Deus aut colitur [II Thess. II] (cujus hic Antiochus typus fuit), propter impietatis opera quae faciet, superno visitantis judicio interibit, quem Dominus Jesus, juxta Pauli vocem interficiet spiritu oris sui (Ibid.), et destruet illustratione adventus sui. Unde hic Antiochus typum tenet persecutorum Christi et Ecclesiae.

Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono, etc. Non mirum quod ex crudeli 109.1173C| patre truculentus filius est genitus, qui opera nefanda nequissimi patris imitatus sit. De quo in Evangelio Dominus ad Judaeos seniores ac superbos ait: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere: ille enim ab initio homicida erat (Joan. VIII). Et recte homicidae filius homicidium facere meditatur non solum corporale, sed et spiritale, hoc est, necem animarum quae in peccato et impietate moriuntur.

Et hi qui erant in arce concluserant Israel in circuitu suorum [sanctorum ], etc. Qui autem sunt illi qui in arce concludebant Israel in circuitu suorum, et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium, nisi hi qui in arce superbiae se erigentes veram religionem persequuntur, quatenus verbum Dei 109.1173D| suffocent, et errorem atque idololatriam instaurent? Contra quos Judas praeliari disponit, quia tota intentio sanctorum doctorum hoc disponere maxime satagit, ut errores expugnentur et errores veritatis eminentia superentur. Sed hoc studio commoti quidam de gentibus, ut sunt philosophi, quidam et ex impiis Israel, qui sunt haeretici, provocant principatum istius mundi in odium servorum Dei, quatenus hoc solatio adjuti impietatem suam facilius extollere possint. Unde legitur quod isti adeuntes regem dixerunt ei:

Quousque non facies judicium et vindicas fratres urbis. Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis ejus, et obsequi dictis ejus: et filii populi 109.1174A| nostri propter hoc abalienabant se a nobis, et quicunque inveniebantur ex nobis interficiebantur, et haereditates nostrae diripiebantur, et non ad nos tantum extenderunt manum, sed in omnes fines nostros. Et iratus est rex, ut haec audivit et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, etc. Congregat typicus Antiochus exercitum non solum ex propriis, sed et de extraneis, quia saevitia persecutorum, non contenta seditione interna, sed et forinsecus servis Christi immania excitat bella. Instituunt pedites, ordinant equites, praeparant elephantes, ut nihil desit eorum crudelitati; sed quidquid cogitare potest impietas, totum praeparat atrocitas. Sed figuraliter sicut pedites et equites possunt designare lictores et carnifices, ita et elephanti, propter enormitatem corporum ac 109.1174B| crudelitatem animorum possunt designare fastum principum, cui bene convenit quod bestiis ad exacerbandam iram ostenderunt sanguinem uvae et mori, quia in effusione sanguinis martyrum excitata est saevitia persecutorum. Et bene dicitur quod astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae: quia plures sunt qui favent adulatione principibus; quorum loricae concatenatae sunt, hoc est, dolis pravorum consiliorum invicem perplexi sunt: et galeam aeneam habent in capitibus suis, cum iniquitatis duritiam circumdant mentibus suis, ubi et equites sunt ordinati, quia superbiae elatio ibi non deerit ubi communis naturae per misericordiam non consideratur aequalitas, 109.1174C| sed mundani favoris appetitur vanitas. Sed et turres ligneae, quae impositae bestiis triginta in se continebant viros, exprimunt fragilitatem potentiae, qua semper se persecutores praevalere martyribus confidunt. Et recte dicitur: Intus erat magister bestiae et residuum equitum hinc inde, quia crudelitas mentium, quae totum machinabatur malum, intus aestuabat in cordibus persecutorum, qui est actus superbiae, forinsecus autem maculabatur in tortura innocentium. Hisque ita dispositis Judas statuit exercitum suum commonere quia praedicatores sancti, cum insistunt bella persecutionum, non cessant verbis confortare animos auditorum; et licet terrena gloria resplendeat in pompa mundana, seu varia in cruciatibus tormentorum incandescant genera, tamen martyres 109.1174D| Christi imperterriti manent, et judicis sui, Judae utique spiritalis, adhaerentes lateri, vincunt atque prosternunt impiorum audaciam.

Et vidit Elezaar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis, etc. Notandum autem quod Eleazarum Josephus fratrem esse Judae affirmat, de quo supra narratum est quod esset unus de quinque filiis Mathathiae vocitatus hoc nomine. Sed quaeri potest quomodo dicatur esse filius Saura, si filius fuit Mathathiae; nisi forte Mathathias ipse alio nomine Saura vocatus sit. Et quid per Eleazarum, qui elephantem interficiens occubuit, nisi persona arrogantium designatur, qui dum volunt fortiter aliquid gerere, sed tamen non simplici animo, sed erecto, in suis 109.1175A| conatibus devicti prosternuntur. Potest et non inconvenienter haec res ad hypocritarum significationem transferri. Dum enim hypocritae contra luxuriam, aut contra gulam, aut contra corporalia delicta per abstinentiam confligunt, carnemque per jejunium seu per vigilias et caetera abstinentiae opera domantes, non se a spiritalibus nequitiis bene observant, ita ut aut ab elatione, aut ab invidia, aut a cupiditate non caveant, quandoque vincendo vincuntur, quia dum alia vita superant, in ista victoria incauti ab aliis conteruntur.

Et applicuerunt castra regis ad Judaeam et montem Sion, et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura, etc. Promovet mysticus Antiochus ad Judaeam et montem Sion, quia totum apparatum belli vertit ad subversionem 109.1175B| Ecclesiae Christi et facit pacem cum his qui erant in Bethsura, cum non veram pacem, sed falsam offert his quos vult decipere et per simulationem fallere. Sed illi tantummodo ad eum exeunt de civitate, quibus non erant alimenta conclusis; quia illi solummodo de Ecclesiae munimine seducti recedunt, qui non habent pabulum scientiae atque charitatis, quo in animo pascantur. Qui et male sabbatizant, cum non virtutum studium, sed segnitiae otium diligunt: ipsique ab hoste captivante in ejus dominium redeunt, qui praecavere ejus insidias nolunt. Quod autem dicitur quod convertit castra rex ad locum sanctificationis dies multos, significat persecutores fidelium non facile cessare a persecutionis crudelitate, sed omnibus diebus usque ad consummationem 109.1175C| saeculi bella ingerere. Ad probationem quibusdam credentibus, quibusdam ad deceptionem. Quia dum mystica mulier, quae per figuram Evae expressa est, caput conterit serpentis, ipse anguis venenatus nunquam cessabit insidiari calcaneo ejus. Quod autem subjungitur: Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum, significat quod, persecutione infidelium fervente, plurimi eorum qui facietenus in Ecclesia, et non fidei constantia, perseverabant in illa, disperguntur propter timorem poenarum, juxta illud quod Dominus in Evangelio praedixit novissimis temporibus futurum: Erit enim inquit, pressura magna super, terram et ira populo huic. Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem coarctabitur 109.1175D| a gentibus, donec impleantur tempora nationum. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi (Luc. XXI).

Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret, etc. Quid Josephus hinc referat non indignum videtur huic operi inserere; nec grave debet videri lectori si diversarum historiarum invicem conferuntur narrationes, quia alterutrum se juvare videntur ad explanandam rei rectitudinem historice retexere veritatem. Narrat autem Josephus hoc modo (Lib. XII Antiq. cap. 14): « Lysias dux et rex Antiochus cum Philippus a Perside veniens nuntiatus est eis commendatum sibi 109.1176A| praesumpsisse imperium, et rem publicam Antiochi sibi velle suscipere, praetermittentes obsidionem ire adversus Philippum decreverunt. Quod consilium nequaquam manifestum caeteris ducibus facere voluerunt, sed jussit rex Lysiam ducibus dicere diuturnam obsessionem nihil eis posse proficere, quando et locum adversariorum constaret esse munitum et sibi victualium necessitas irrogaretur, et expediret pacem facere cum Judaeis, eosque relinquere propriis uti caeremoniis, unde hactenus a nobis prohibiti, existere videntur aversi. Haec dicens, de Philippi tyrannide tacendum esse decrevit, ne exercitus sui dubia corda perciperet. Haec Lysia dicente, exercitui et ducibus sententia placuit. Tunc mittens rex ad Judam pacem promisit obsessis, et patriis legibus eos vivere 109.1176B| pollicetur. Hi vero suscipientes verba, et confirmatis sacramentis et fide, exierunt a templo. Intrans vero Antiochus et aspiciens munitum locum, impudenter sacramenta transgressus est, jussitque omnem exercitum in circuitu stantem deponere muros usque ad solum. Postquam haec fecit, reversus est Antiochiam, ducens Oniam principem sacerdotum, qui et Menelaus dicebatur. Nam Lysias persuasit regi Menelaum occidere si vellet pacatos esse Judaeos, dicens hunc fuisse initium malorum, qui flexit patrem suum cogere Judaeos religionem patriam relinquere. Mittens ergo rex Menelaum ad Neriam Syriae civitatem, interfecit eum, post decimum annum principatus sacerdotii ejus; et ut ipse principatum obtineret, impulit Judaeos transgredi leges. Princeps vero ordinatus 109.1176C| est post Menelai interitum Alcimus, qui et Joachim vocatus est. Rex autem Antiochus, inveniens Philippum rebus imperantem, debellabat eum, quem sub sua faciens potestate occidit. Filius autem principis sacerdotis Oniae, de quo praediximus, adhuc puerulus defuncto patre relictus, videns quod avunculum suum Menelaum rex interfecisset et principatum sacerdotii Alcimo dedisset, et non existenti de genere sacerdotum, sed Lysia flexus, ut transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum; fugit ad Ptolomaeum regem Aegypti, et honorem meruit ab ipso et Cleopatra uxore ejus, locumque petiit in regione Heliopolitana, ubi simile Jerosolymorum aedificaret templum. » Hactenus Josephus.

Quod autem Antiochus foedus pepigit cum Israelitis, 109.1176D| et juravit ille et principes ejus, nec tamen juramentum servavit, sed solvit jusjurandum et violavit pactum; significat quod cum haereticis et infidelibus nullo modo firma erit pactio foederis, quia nequaquam apud eos fixa est observatio juris. Unde nullo modo cum vitiis et vitiorum auctore feriendum est foedus, licet pacem promittant et prosperitatem simulent; sed omni tempore instanter contra eos dimicandum cum scuto fidei et armis justitiae: tunc autem cessandum a praelio, quando hostis Antiochus non siluit in mundo, sed demersus retruditur in inferno.

CAPUT VII. Demetrius, occisis Antiocho et Lysia, obtinuit regnum. De Alcimo et Bacchide et malitia eorum; de sanguine effuso in circuitu Jerusalem. Misit Demetrias Nicanorem contra Israel: oravit Judas et vicit.

Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, etc. De hoc autem Demetrio Pompeius Trogus in sua Historia ita narrat dicens: Cum Antiochus recedit [decedit], relicto parvulo admodum filio, cui tutores a populo dati essent, patruus ejus Demetrius, qui obses Romae erat, cognita morte fratris Antiochi, senatum adiit, obsidem se vivo fratre venisse, quo mortuo cujus obses sit se ignorare; dimitti igitur se ad regnum impetendum aequum esse, quod jure gentium majori fratri 109.1177B| cesserit, ita nunc sibi, qui pupillum antecedebat aetate deberi. Cum se non dimitti animadverteret a senatu, tacito judicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum futurum arbitrante, specie venandi ab Urbe profectus, Ostiae tacitus cum fugae comitibus navem ascendit. Delatus in Syriam secundo favore omnium accipitur, regnumque ei, occiso pupillo, a tutoribus traditur.

Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux eorum, etc. Quid per Demetrium regem, nisi principes gentium qui persecutionem movent contra Ecclesiam Christi, designantur. Quod bene nominis interpretatio ita explanat; interpretatur enim vehementer innectens, sive nimium persequens. Ad hunc ergo principem veniunt viri iniqui 109.1177C| et impii ex Israel, et Alcimus dux eorum, cum illi qui post fidem Christi perceptam ad apostasiam redierunt, religionem Christianam blasphemant et ecclesiastico detrahunt cultui; quorum duces sunt haeretici, qui per ambitionem sublimitatis volunt ab omnibus magni videri. Sed proditione hujuscemodi suscepta mittit Demetrius typice Bacchidem, qui dominabatur trans flumen in regno, ut Alcimum impium constituat in sacerdotem, et ultionem faciat in filios Israel: cum per paganos quoslibet apud saeculum potentes, qui necdum meruerunt Christi baptismate tingi et in numero fidelium computari, haereticis fastus sui praebebunt adminiculum, et veris confessoribus Christi tormentorum ingerent cruciatum; 109.1177D| sed licet tales personae Judae et fratribus ejus verbis pacificis loquantur in dolo, non tamen accedunt sermonibus eorum, quia nullo modo confidunt perfidiae eorum.

Et vidit Judas omnia mala quae fecit Alcimus, et qui cum eo erant, etc. Quid est quod Judas ultionem in praevaricatoribus facit, nisi quod Redemptor noster vindicat electos suos, nec quemquam suorum in vacuum perire permittit. Sed duobus modis vindictam in his qui merentur, exercet: alios enim de fonte magnae pietatis suae ad poenitentiam erroris sui provocans, facit eos adversus semetipsos exsurgere, ut puniant lamentis quod prius commissis egerunt; alios vero justo judicio post perpetrata scelera, incorrectos in duritia sua perseverare dimittit, ut eis 109.1178A| postmodum dignis impendat poenis quod operibus meruerunt iniquis.

Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israel, etc. Per Nicanorem istum, quem in alio loco praepositum elephantorum fuisse legimus, falsos apostolos sive pseudoprophetas, qui ex Judaeis superbiae suae functioni incedentes (?) ad Ecclesiam gentium veniebant, possumus intelligere. Hi per simulationem in Ecclesia Christi errorem introducere molientes, fingebant se esse pacificos, sed ut in finem apparebit, erant hostes saevissimi. De quibus Joannes apostolus in Apocalypsi sua scribens (Cap. II), ait: Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae; quos magister gentium in Epistola 109.1178B| sua (II Cor. XI), pseudo apostolos nominat, operarios subdolos, qui transfigurantur in apostolos Christi; et non mirum cum ipse Satanas transfiguret se quasi angelum lucis; unde non magnum est si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. Hi ergo, velut Nicanor, exerentes [extendentes] manum contra templum Domini, blasphemant; quia potentiae Christi, qui est in Ecclesia, velut minus validae derogant, dicentes fratribus: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi non potestis salvari (sic enim in Actibus apostolorum (Cap. XV) eos docuisse legitur), sed victoria per Judam nostrum et socios ejus adepta, caput blasphemum huic errori simul cum Nicanore et dextera pravae actionis absciditur, ne ultra majestati 109.1178C| divinae injuria talis blasphemiae irrogetur. Dicit enim nobis Paulus apostolus (Ephes. II): Gratia ejus estis salvati per fidem, hoc non ex vobis, donum enim Dei est. Non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.

CAPUT VIII. De Romanorum fama et potestate. Mittit Judas legatos Romam causa pacis: rescriptum Romanorum ad Judaeos.

Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, etc. Judas mittit [mittens] legatos ad Romanos constituere cum illis amicitiam et societatem, 109.1178D| significat Redemptorem nostrum per praedicatores suos Evangelium pacis gentibus offerre et convocare eas ad fidem suam. Quibus illi rescripserunt in tabulis aereis, quod postulati fuerunt, et miserunt in Jerusalem, ut esset ibi apud eos memoriale pacis et societatis: quia gentes ad credulitatem Christi conversae, firmae fidei suae statuunt pactum, quod significat longo tempore duraturum, et verae confessionis monumentum tradunt in Ecclesia catholica, ut ibi sit memoriale societatis eorum in perpetuum. Unde per prophetam dicitur: Ecce Dominus auditum fecit, et legatos ad gentes misit (Jer. XLIX). Item: Et angelus faciei ejus salvabit eos, in dilectione sua et indulgentia sua: ipse redemit eos (Isa. LXIII). Et item: Parvum est, inquit, ut sis mihi 109.1179A| servus ad suscitandas tribus Jacob et faeces Israel convertendas (Isa. XLIX), dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isai. XLII). Et iterum: Dedi te in foedus populi, utsuscitares terram et possideres haereditates dissipatas (Isa. XLIX). Et quid est quod Judas duos legatos componendae pacis gratia ad Romanos misit, nisi quod Redemptor noster, ad convocandas ad fidem et societatem pacis gentes, duo Testamenta in mundum direxit, sive aliter binos nuntios mittit propter sacramentum charitatis, quia duo sunt praecepta charitatis, et charitas minus quam inter duos haberi non potest. Nemo enim proprie ad seipsum habere charitatem dicitur, sed dilectione se in alterum tendit, ut esse charitas possit. Binos ad praedicandum in Evangelio 109.1179B| discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Bene autem dicitur quod misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus (Luc. X); praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, verba exhortationis praecurrunt atque per haec veritas mente suscipitur.

CAPUT IX. Mittit Demetrius exercitum contra Judaeos. De morte Judae Machabaei. De viris impiis et malitia Bacchidis. De nuptiis in luctum conversis. Jonathas obtinet principatum; Alcimus volens destruere templum, obmutuit, etc.

Interea ubi audivit Demetrius, quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in praelio, etc. Instaurat rursum Demetrius bellum per Bacchidem et Alcimum contra Judam, quia per paganos atque haereticos de fide Christi relapsos, mundi princeps contra Ecclesiam quotidie novis artibus veteres insidias ad nocendum instaurat; cum quibus et dextrum cornu misit, cum ad tale nefas perpetrandum validam auxiliatorum manum tradidit; contra quos Judas cum tribus millibus vadit, quia contra hostes omnes fidei coetus doctorum cum fidelibus praeliari disponit, ut per sanctae Trinitatis fidem hostium catervam sternat, quae praesumptione superbiendo contra auctorem suum se erigere audet. Sed videamus quid hinc scriptum 109.1179D| sequitur:

Et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde, etc. Quia licet multi in confessione catholicae fidei videantur manere, tamen persecutione exardescente, apparebit qui fixi fuerint in fide, et qui facietenus in ea esse videbantur. Unde scriptum est in evangelica parabola (Matth. XIII), quod exorto sole aruerunt segetes quae fuerant in petrosa et terram multam non habuerunt; quia qui firmas in corde credulitatis radices non tenent, ad tempus credentes in tempore tentationis recedunt. De tribus ergo millibus non remanserunt cum Juda, nisi tantummodo octingenti viri; quia reprobis ab Ecclesiae societatibus defluentibus, soli electi, qui 109.1180A| praedestinati sunt ad aeternam beatitudinem percipiendam, in stabilitate sanae fidei permanebunt, etc.

Et movit exercitus de castris et steterunt illi obviam et divisi sunt equites in duas partes. Quid est quod promoto exercitu de castris equites in duas partes divisi narrantur, nisi quod inter superbos et arrogantes nunquam unitas et firma concordia servari potest? testante Scriptura, quae dicit: Inter superbos semper jurgia sunt (Prov. XIII).

Et fundibularii, inquit, et sagittarii praeibant exercitum. Quid per fundibularios et sagittarios, nisi hi qui ad illiciendas hominum mentes ad idololatriam sive apostasiam, aut vanis prosperitatis promissionibus blandiendo, velut rotatu fundae, fideles pervertere cupiunt, aut minis tormentorum eos, quasi 109.1180B| sagittarum ictibus, terrendo decipere contendunt. Apteque hi praeire exercitum describuntur, quia mos fuit semper persecutorum talibus studiis praevenire exactionem tormentorum.

Et commota est terra a voce exercituum, etc. Et commota est, inquit, terra a voce exercituum; hoc est, carnalium corda concussa sunt pavore persecutionum.

Et commissum est praelium a mane usque ad vesperum. Cum ab ortu lucescentis fidei usque ad finem mundi castra diaboli adversus Ecclesiam Dei confligere non cessant, et adversitate tribulationum nunquam bonos movere desistunt. Quia, juxta Pauli sententiam: Omnes qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patiuntur (I Tim. III).

109.1180C| Vidit Judas quia firmior erat pars exercitus Bacchidis in dextris, et coadunatis secum omnibus qui fuerant constantes corde, contrivit illam: dum conjunctis opportunis fidelium solatiis, doctores sancti gentilium impetum verbo fidei expugnare et ad tranquillitatem fidei perducere satagunt. Firmior enim illorum pars esse videbatur, quia a parte paganico errore per tormentorum immanitatem contra Ecclesiam fervebant, quam illorum fictis amicitiis dolose fratribus insidias disponebant. Sed Bacchidis exercitum Judas usque ad fidem Azoti persequitur, cum gentilium furorem praedicatores Evangelii ad incendium pii amoris perducere contendunt. Interpretatur enim Azotus ignis patruelis. Amor ille, qui in patriarcharum cordibus fervebat dici potest, quem 109.1180D| in filiorum mentibus strenuitas doctorum formare desiderat, ut fiat illud quod de Elia scriptum est. Ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam Justorum, praeparet Domino plebem perfectam (Luc. I).

Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, etc. Dextro cornu, quod validius fuit, decidente, sinistrum cornu a tergo Judam persequitur; quia sopita quodammodo gentilium gravi persecutione, haeretici sinistra intentione sanctam Ecclesiam dolose insidiando atque occulte quasi tergo laedendo nequaquam persequi desinunt. Unde sequitur:

Et ingravatum est praelium et ceciderunt multi vulnerati 109.1181A| ex his, etc. Ingravatum est praelium, quando pagani, aperta persecutione, et haeretici subdola seductione, Ecclesiam Christi impetunt. Caduntque multi vulnerati ex his et illis, cum mali, invidentes bonis, nequitiae suae telis sauciati decidunt numero: tormentis malorum coacti blasphemare compelluntur, quod ibi saepissime evenit ubi plebes auxilio magistrorum destituuntur. Unde subjungitur: Et Judas cecidit, et caeteri fugerunt. Quia trucidatis pastoribus greges in diversa fugere coguntur, sicut in Zacharia propheta in praesagio passionis Christi scriptum est: Percute, inquit, pastorem et dispergentur oves gregis (Zach. XIII). Quod evangelista in passione Domini, ubi ipso comprehenso a turbis discipuli omnes, relicto eo, fugerunt, ad testimonium introduxit; quia 109.1181B| quod praecessit in capite, necesse est ut sequatur in corpore.

Et Jonatnas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in civitate Modin, etc. Non potest transire sine discipulorum tristitia bonorum magistrorum per occasum mortis temporalis ruina: inde dicitur quod flevisset Judam omnis populus Israel planctu magno. Huic quoque simile in passione Stephani scriptum invenitur: Curaverunt Stephanum viri timorati et fecerunt super eo planctum magnum (Act. VIII). Sed licet dolor abscessu suorum tangat fidelium mentes per compassionem, tamen non deest eis consolatio quam habent de futura animarum requie per certam 109.1181C| spem. Tristantur enim sancti aliquo modo in corporis sui dolore, sed minimum laetantur animo de consignata sibi in coelesti regno mercede. Unde Salvator discipulis suis de passionis magnitudine et de triumphi sui certa remuneratione in Evangelio praedicans, ait: Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter nomen meum. Gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis (Matth. V).

Et caetera verba bellorum Judae et virtutum, quas fecit, etc. Multa sunt bella et virtutes quas faciunt sancti, imo Dominus in eis, quarum omnium notitiam nemo percipere potest, sed in sola agnitione permanent auctoris. Unde de ipsis Dominus in Evangelio 109.1181D| ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas (Joan. X); et item: Gaudete et exsultate, inquit, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelo, etenim vestri, ait, capilli capitis omnes numerati sunt, et capillus de capite vestro non peribit (Luc. X). De quo et alibi scriptum: Novit Dominus qui sunt ejus (Matth. X); et item: Ipse solus novit corda omnium filiorum Adam (Luc. XXI). Hinc in psalmo Propheta ait: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI); et item. Mirabilis, inquit, Dominus in sanctis suis; ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae (Psal. LXVII). Unde necesse est ut dicant singuli, dicant et omnes: Benedictus Dominus qui fecit mirabilia magna 109.1182A| solus, et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. XV).

Et factum est post obitum Judae, emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, etc. In prioribus, ubi de Mathathiae morte commemoratum est, scriptum reperitur quod ipse centesimo et quadragesimo sexto anno defunctus sit. In cujus locum surrexit Judas filius ejus et praeliabatur praelium Israel. Similiter et in sequentibus scriptum invenitur quod Jonathas post Judam fratrem suum sumpserit principatum. Post quem Alcimus anno centesimo quinquagesimo tertio praecepit destrui muros domus sanctae et opera prophetarum, qui mortuus est tempore illo. Josephus autem narrat quod postquam Alcimus, qui et Joachim, tenens principatum sacerdotii quatuor annis, 109.1182B| inierit sacerdotium, Judae populus contradixit, ipsumque dicit, postquam principatum sacerdotii tribus annis ministraverit, esse defunctum. In his omnibus consideratur quod Judas post mortem Mathathiae patris sui ducatum populi gereret septem annis; in quibus quadriennium Antiochi duces in Judaea dimicando expellens, et templum idolorum imaginibus emundans, patrias leges post haec suis civibus reddidit, olympiade centesima quarta [prima], sicque accepit principatum sacerdotii et tres annos in eo explevit. Unde et in Chronicis invenitur Jonathas sexto anno Demetrii Soteris Judaeorum ducatum accepisse, quem tenuit decem et novem annis, post mortem videlicet patris sui Mathathiae annis decem, olympiade centesima quinquagesima quinta. Illa ergo 109.1182C| pravorum infestatio, quae post obitum Judae inquietaverat filios Israel, mystice significat quod, ablatis bonis doctoribus, dispendium non minimum fideles sentiant auditores, cum occasione percepta non solum, pagani sed et haeretici gravibus persecutionibus fatigent Ecclesiam Dei. Hinc Paulus Jerosolymam perrecturus, convocatis majoribus Ephesiorum, inter alia dixit: Nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. Quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus adnuntiarem omne consilium Dei vobis. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine 109.1182D| suo. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, sed ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. Propter quod vigilate, memoria retinentes quod per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum. Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potens est aedificare et dare haereditatem in sanctificationibus (Act. XX).

In diebus illis facta est fames magna valde, etc. Fame oborta tradidit se Bacchidi omnis regio: quia deficientibus praedicatoribus propter famem verbi Dei, unde animae saginari debent, quia, secundum Veritatis sententiam: Non in solo pane vivit homo, 109.1183A| sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV), quidam tormentis coacti, quidam vero vanis suasionibus illecti, de ecclesiasticorum numero tradunt se gentibus. Qui amicos veri Judae, quem testante Scriptura laudant omnes fratres sui, perscrutantur, et cum invenerint, illudentes vindictam exercent in illos. Hanc ergo interpretationem cognoscit evenisse primis temporibus Ecclesiae cultoribus Christi, omnis qui ecclesiasticam historiam legit: sed et spiritales nequitiae, quae antiqui hostis deserviunt voluntati, cum viderint animas hominum pane verbi Dei carere, student eos in errorem mittere, et ad vitia pertrahere, quatenus de amicis Judae efficiant praedam Satanae, et vasa Dei pabulum ignis aeterni.

Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non 109.1183B| fuit, etc. Postquam enim non est visus propheta in Israel, facta est tribulatio magna; quia, cessante doctrina in populo, peccatorum excitatur plaga, et inde in eos Dei processit vindicta, unde necesse est ut doctores Ecclesiae sint studiosi ad docendum subjectos, et auditores sint intenti ad audiendum verbum Dei. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Doctrina bona dabit gratiam (Prov. XIII). Labia sapientium custodiunt eos. Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo (Prov. XIV). Bonis in omni opere bono erit abundantia. Misericordia et veritas praeparant bona (Ibid.).

Et congregati sunt omnes amici Judae, et dixerunt 109.1183C| Jonathae, etc. Quid est quod post obitum Judae legitur Jonathas a populo in sacerdotium eligi ut suppleat locum fratris sui, nisi quod obedientibus [obeuntibus] per martyrium primum doctoribus Ecclesiae, successores eorum, administrante Spiritus sancti gratia, in locum ipsorum substituuntur, cujus administrationis efficaciam nominis Jonathae interpretatio demonstrat: interpretatur enim columba eorum, sicut superius demonstratum est, admovens praedicatores verbi quatenus digne ducatus sui officium in plebe Dei gerant, et defensionem congruam contra hostes subditis impendant. Sed sicut prioribus ita et sequentibus populi Dei doctoribus ab infidelibus et haereticis truculenta immittuntur tela, et saeva hostium adversatur inimicitia. Unde sequitur:

109.1183D| Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, etc. Fugit Jonathas imminente bello in desertum Thecuae, quia, exardescente hostium persecutione, doctores sancti cum suis sequacibus coelestis aulae precibus penetrant secretum, ut ibi invocando omnipotentis Dei inveniant auxilium, quem tota intentione cordis venire sibi postulant in adjutorium. Thecue enim interpretatur tuba sive clangor. Quod autem subjungitur: Et consederunt ad aquam lacus Asphar, significat vacare compunctionis lacrymis, quo facilius omnipotentis Dei impetrare satagant solatium, quando non alibi, sed ejus pietatis solummodo expetunt refugium. Unde Asphar interpretatur sedit sive humus, quia quando cor vitiis sanatur et compungitur, humor 109.1184A| lacrymarum ab oculis, ad provocandum misericordiam Dei, largius foris effunditur.

Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem, etc. Quid est quod Bacchides in die sabbatorum trans Jordanem cum exercitu venit contra Judaeos, nisi quod persecutores Christianorum, paci et quieti Ecclesiae invidentes, cum tumultu irrumpendo baptismi sacramentum conturbare et fidei statum subvertere student. Ad hoc Nabuthaeos amicos suos in auxilium provocant, quia haereticos ad contritionem fidelium atque malevolos sibi associant. Nabuthaei enim, ut quidam affirmant, profanantes, secundum cordis sui nequitiam, interpretantur, et apte haeretici hoc in loco profanantes dici possunt, non enim sanae fidei 109.1184B| docendo commendant veritatem, sed erroris, secundum cordis sui nequitiam, depromunt falsitatem. Unde et in lege prophetae qui vana somniabant et divinabant mendacia, secundum sententiam Domini morti dijudicabantur [adjudicabantur]; quod certissimum est haereticis evenire, qui se per schismata et sectas inutiles separant a Deo, et per errorem atque blasphemiam conjungunt diabolo.

Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quae habebat, etc. Quid per filios Jambri nisi voluptuosi istius mundi exprimuntur, qui exire ex Madaba, hoc est, ex nativitate Domini [dicuntur], cum concupiscentiam carnalem, quam originaliter ex parte carnis contraxerunt sine permutatione visitare contendunt? Hi 109.1184C| ergo comprehendunt Joannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea, cum aliquem de filiis Ecclesiae baptismatis unda ablutum, et gratia Dei renatum, per illicita desideria ad se rapiunt, et studia bona quibus militabat Deo, pervertentes, ad illecebras voluptatum pervertunt. Sed Jonathas et Simon ulcisci ea cupientes, sponsum qui duxit filiam unius de magnis principibus Chanaan in ambitione magna, cum omni suo apparatu et amicis suis subvertit atque occidit: quando doctores sancti aliquos eorum quos toto nisu conspiciunt voluptatibus mundi inhiare et ad luxuriam proclives esse (quibus princeps hujus saeculi ad decipiendum ardentes quoque in concupiscentia carnis proponit ad societatem suam eos pertrahendo) ab intentione prava eripiunt, atque 109.1184D| in eis hoc quod nocivum fuit et reluctans divinis mandatis mucrone divini verbi occidunt. Talis enim victoria bene hos condecet qui ex magistro coelesti didicerint diligere inimicos suos et benefacere his qui oderunt se; orare pro persequentibus et calumniantibus sibi, benedicere maledicentibus et non remaledicere. Qui eorum spolia accipiunt, quando totos nisus [usus] eorum in usum ecclesiasticum convertunt. Unde apte subjungitur:

Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. Quia vanam laetitiam mundi in luctum poenitentiae et vanos jocos ac carmina inutilia in psalmodiam divinam, cum companctione lacrymarum, sancti praedicatores docent eos 109.1185A| commutare, quos salutifera praeda rapiunt, et a vita carnali ac veteris actibus hominis funditus occidunt. Sicque revertuntur ad ripam Jordanis, cum eos perducunt ad statum Christianae religionis atque ad perceptionem sacri baptismatis, ut ibi evangelicus expleatur ritus, pro quo labor exercebatur totus.

Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute multa, etc. Cum persecutores fidelium sabbato spiritali, quo vacant ipsi cultores Christi a terrenis cupiditatibus ad audiendum verbum Dei, et laudem Domino concinendam, per invidiam conciti perturbare eos contendunt, et sacramentum baptismi per potentiam saecularem contaminare nituntur; Jonathas mysticus suos incitat 109.1185B| ad pugnam spiritalem, hoc est, ut per patientiam mentis et robur fidei pugnent ex adverso contra inimicos suos, non quod dimicando aut feriendo eos laedant, sed per patientiam et mansuetudinem tolerando ac beneficiis remunerando melius vincant, secundum illam sententiam Salvatoris, qui discipulis suis ait: Audistis quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, et dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe ei et alteram; et ei qui vult tecum in judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V). Et item: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Hinc et Paulus ait: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones 109.1185C| ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). Talibus enim hostiis promeretur Deus, qui dat victoriam servis suis et prosternit inimicos eorum sub pedibus ipsorum. Unde in posterioribus scriptum est quod Jonathas cum Bacchide composuerat pacem, et quod juraverat Bacchides mali nihil se ei facturum omnibus diebus vitae ejus, reddiditque captivitatem ei quam prius erat praedatus de terra Juda.

Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui muros domus. Diximus superius quod Alcimus, contaminator legis et proditor patriae, significaret haereticos, qui Testamentum Dei sectis nefandis profanare et Ecclesiam Dei perturbare non metuunt; hic modo 109.1185D| destruit muros sanctae domus interioris, et opera prophetarum demoliri commemoratur, quod convenienter aptari potest ipsis haereticis, qui non solum oracula prophetarum vanis traditionibus depravare, sed et munimentum fidei (quod in cordibus credentium ad conversationem mysticae legis Dei intenta mente custoditur), qualicunque modo possunt violare atque disputare contendunt. Sed videamus quod sequitur communiter:

In tempore illo percussus est Alcimus et perdita sunt opera illius, etc. Quia licet inani fastu haeretici superbiant, licet ad tempus praevalere fidelibus per subsidia potentum hujus mundi audiantur [videantur], tamen omnipotentis Dei judicio in fine 109.1186A| subvertentur et dissolvetur vigor pravae voluntatis eorum, quando quod volunt ad effectum perducere non possunt. Nec etiam de domo sua, hoc est, de subsequenti conversatione sua, imminente jam superni judicis sententia, ordinari licet, sed fiet illud quod per Psalmistam dicitur: Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis Dominus noster est? (Psal. XI.)

Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. Quia perdurantibus haereticis in sua nequitia usque ad finem praesentis vitae, mors subsequitur secunda, et mittentur, juxta sententiam Apocalypsis Joannis (Cap. XIV), in stagnum ignis 109.1186B| aeterni, et cruciabuntur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu Agni, et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum, nec habebunt requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et commanducant linguas suas prae dolore, et blasphemant Dominum coeli prae doloribus vulnerum suorum, et non egerunt fructuosam poenitentiam ex operibus suis, quia ante se purgare, dum licuit, noluerunt ab erroribus suis.

Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus. A persecutione infidelium et haereticorum infestatione pacem habuit ad tempus Ecclesia, secundum illud quod in Actibus apostolorum legitur (Cap. IX): 109.1186C| Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Sumariam, habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur. Sed quia diuturna et permansura non erit pax et securitas in praesenti vita, manifestat sequens sententia, ubi scriptum est:

Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes, etc. Invident hostes universi paci et quieti Ecclesiae Dei. Unde [Quod] exoritur successu felici bonorum, quaerunt ad nocendum auxilia pravorum. Quod designat epistola Bacchidis, occulte missa sociis suis qui erant in Judaea ut comprehenderent Jonatham et eos qui cum eo erant in Judaea; quia persecutores saevi extrinsecus non praevalent tormentis subvertere confessores Christi, construunt dolos intrinsecus 109.1186D| per falsos fratres, qui videntur in Ecclesia commanere, ut quos illi non potuerunt gladio, hos illi decipiant dolo. Unde et Paulus apostolus saepe in Epistolis suis (Gal. II) conqueritur falsorum fratrum fraudem, qui subintroierunt et perverterunt veritatem Evangelii, sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum; agit enim industria boni doctoris ut plebi sibi subjectorum providere et cavere sciat astutiam perversorum.

Et apprehendit, inquit, de viris regionis, qui principes erant militiae, et occidebantur a Bacchide. Quid aliud nisi hi qui, superficie litterae legalis contenti, Pentateuchum legis non spiritaliter, sed carnaliter, in circumcisione et sermonibus observare volunt; 109.1187A| quos redarguit doctor, gentium scribens ad Galatas, ubi ait: O insensati Galatae! quis vos fascinavit? Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena clementa quibus denuo servire vultis? Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Persuasio haec non est ex eo qui vocat vos: modicum enim fermentum totam massam corrumpit; ego confido de vobis in Domino quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos portabit judicium quicunque est ille. Talibus autem perfidia hostis antiqui in animae morte peremptis, videamus quid sequitur:

Et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, etc. Quid est quod Jonathas, tumultuante Bacchide, 109.1187B| se recolligit cum suis in Bethbessen, quae est in deserto, et exstruxit diruta ejus confirmans eam, nisi quod praedicatores sancti, cum viderint persecutorum praevalere manum, ita ut non possint cum praedicationis verbo procedere in publicum, ad tempus se cedunt in loca secreta, quatenus ibi jejuniis et orationibus operam dent, et quidquid per incuriam inter populares conversando de certitudine vitae suae relabebatur, hoc separatum per instantiam boni studii, iterum ad integrum renovetur. Bethbesse enim domus oris florentis interpretatur. Floret enim os cum precibus atque psalmodiis hymnisque Dei consortis ( sic ) resonabit. Quod videtur et Dominus in Evangelio discipulis mandare, cum ait: Cum persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam 109.1187C| (Matth. XX). Unde ipsa Veritas, cum Judaei cogitarent interficere eum, jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, ubi morabatur cum discipulis suis (Joan. XI); et alibi legitur ipse exisse in montem orare ubi erat pernoctans in oratione Dei (Luc. VI). Sic et Paulus et Barnabas cum in Iconio praedicarent verbum Dei (Act. XIV), et factus esset impetus gentilium et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis et lapidibus afficerent et lapidarent eos, intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizaverunt. Sed nequitia hostis antiqui nullum locum in mundo tutum ab insidiis fieri permittit. Hinc et Bacchides super Bethbessen ducit exercitum 109.1187D| ut oppugnet eam, et cultores Dei quiete vivere non permittit.

Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem, etc. Quid est quod Jonathas fratrem suum Simonem in civitate reliquerit ipseque exierit in regionem ut adversarios persequeretur, nisi quod sancti doctores intus operam dant virtutibus, et tamen foris cum fidei scuto et gladio spiritus contra hostes dimicare non cessant: sed ipsi hostes Ecclesiae non sunt uniformes, quin potius variis persecutionum generibus multiplices, cum Judaei, pagani, haeretici atque schismatici, nec non et falsi Christiani, ad nocendum bonos 109.1188A| construunt calamitates, sicut superius demonstratum est. Quod et ipsa nomina suis interpretationibus non inconvenienter exponunt. Odaren enim generatio ejus, et Phaseron confusio interpretatur. Unde per Odaren et fratres ejus illi denotari possunt qui per unitatem catholicae confessionis ejusdem secretum bonis et simplicibus fingunt esse generationibus, sed alios se ab ipsorum societate ostendunt factis iniquis; de quibus dicit Apostolus: Confitentur siquidem nosse Deum, factis autem negant. Per Phaseron autem caeteri, qui ab Ecclesiae unitate non solum religione, sed et professione fidei discrepant, designantur, talesque schismata, et lites atque calamitates veris Christianis parare nunquam desistunt (Tit. I), sed eorum machinamenta et dolos 109.1188B| duces spiritales in ipsos retorquent, et non milites Christi fraudibus suis nocere permittunt.

Et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines ejus, etc. Cessantibus turbinibus belli Jonathas in Machmas egreditur, ibique inhabitans judicat populum et exterminat impios ex Israel; quia sopitis pravorum bellis, praedicatores sancti hoc quod prius de moralitate subditorum, propter imminentes tempestates praeliorum, nuntiabatur, restaurare contendunt, sed justae servitutis pensum bonis moribus creatori suo reddere omnimodo satagunt. Machmas enim historialiter vicus est grandis, qui usque huc in finibus Eliae ostenditur, antiquum nomen retinens, novemque ab ea millibus distans, juxta villam Rama. Interpretatur 109.1188C| enim Machmas villae tribuum vel decretum, quo videlicet sancta signetur Ecclesia, ubi instanter Deo quotidie deservitur, et ubi juxta decreta legis Dei justa judicia per doctos fidelium sedulo exercentur, atque pravorum nequitia a vero Israel procul exterminatur.

CAPUT X. Alexander occidit Demetrium et accipit filiam Ptolomaei regis uxorem. De gloria Jonathae, qui expugnat Apollonium, et cui Alexander mittit fibulam auream.

Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam, etc. Antiochum Nobilem ipsum dicit quem Graeci appellant Epiphanem, filium Antiochi 109.1188D| Magni, de quo superius plura narrantur.

Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum, etc. De hoc autem bello Demetrii atque Alexandri quod Pompeius Trogus ejusque breviator Justinus referant, non absurdum videtur considerare. Sic enim in Epitomica ejusdem Pompeii Trogi, libro tricesimo quinto, scriptum est: Demetrius, occupato Syriae regno, novitati suae otium periculosum ratus, ampliare vires regni et opes augeri finitimorum suorum bellis statuit. Itaque Ariarecti, regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus, fratrem ejus Holofernem per injuriam regno pulsum, supplicem recepit datumque 109.1189A| sibi honestum belli titulum gratulatus, restituere eum in regnum statuit. Sed Holofernes, ingrato animo inita cum Antiochensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere eum regno a quo restituebatur consilium cepit. Quo cognito Demetrius vitae quidem ne Ariarectes metu finitimi belli liberaretur, pepercit, ipsum autem comprehensum Seleuciae custodiri jubet; nec Antiochenses judicio territi a defectione destiterunt. Itaque adjuvantibus et Ptolemaeo rege Aegypti et Attalo rege Syriae, regnum velut paternum armis repeteret, et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri datur, genitusque ab Antiocho rege dicitur. Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo ejus non vires tantum regiae, verum et generis nobilitas consensu omnium tribueretur. 109.1189B| Igitur Alexander admirabili rerum varietate pristinarum sordium oblitus, totius ferme orientis viribus succinctus, bellum Demetrio infert, victumque vita pariter ac regno spoliat. Quanquam nec Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo hostem fugavit, et regibus bellum restituentibus multa millia in Mysia cecidit; ad postremum autem, tamen invicto animo, inter fortissimos fortissime dimicans cecidit. Initio belli Demetrius duos filios apud quemdam hospitem suum cum magno pondere auri commendaverat, ut belli periculis eximerentur, et si ita sors tulisset, paternae ultioni servarentur. Ex his junior Demetrius, annos egressus pubertatis, audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta velut captum inter scortorum 109.1189C| greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem aggreditur. Antiochenses quoque, veterem patris offensam novis meritis correcturi, se ei tradunt; sed et milites paterni favore juvenis accensi, prioris sacramenti religionem novi regis superbiae praeferentes, signa ad Demetrium transferunt; atque ita Alexander, non minore impetu fortunae destructus quam elatus, primo praelio victus interficitur, deditque poenas Demetrio quem occiderat, et Antiocho cujus mentitus originem fuerat.

Et venit Jonathas in Hierusalem, etc. Demetrio pacem per epistolas deferente, Jonathas Hierusalem inhabitans coepit innovare civitatem; quia licet persecutores 109.1189D| aliquando minis fideles terreant, aliquando vero blandimentis foveant, doctores sancti tamen assidue insistunt spiritali aedificationi et innovant civitatem Ecclesiae, quatenus eam hostes sui neque vi irrumpere neque fraude circumvenire possint. Inde quod montem Sion Jonathas jussit facientibus opera lapidibus quadratis undique munire, quia praedicatores Evangelii praecipue student castra Ecclesiae sanctis ac fortibus viris circumdare, quos quadrati lapides designant, ne facile hostibus pateat locus civitatem sanctam invadenti: quadratum namque omne, quocunque vertitur, fixum stare consuevit. Cui nimirum figurae corda assimilantur electorum, qui ita in fidei firmitate consistere didicerunt, ut nulla occurrente rerum adversitate, nec ipsa etiam 109.1190A| morte, a sui rectitudine status inclinari possint. Per Bethsuram, quae domus robustorum interpretatur, Ecclesia, aliquando vero Scriptura sacra designatur, in qua robusti, hoc est, doctores sancti et apostolici viri, commanere videntur: sed sicut in Ecclesia praesenti boni et mali consistunt, donec sagena Domini bonos et malos pisces contrahens ad littus (Matth. XIII), hoc est, finem mundi, et ad judicium extremae discretionis perducat, ita Scriptura sancta et lectores habet pios, qui eam catholico sensu rimantur, et pravos, qui eam ad sensum suum pravum contrahendo depravare conantur. Unde Paulus apostolus scribens ad Timotheum ait: Omnis Scriptura divinitus instituta est utilis ad docendum, ad arguendum et corrigendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus 109.1190B| sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (II Tim. III). Mali autem homines et seductores proficiunt in pejus errantes et in errorem mittentes. Hinc et princeps apostolorum dicit indoctos et instabiles Scripturas sacras depravare ad suam ipsorum perditionem (II Petr. III). Desinentibus ergo gentilium persecutionibus forinsecus hactenus haeretici atque schismatici moliuntur bonis catholicis bella intrinsecus, quia reliquerunt legem Domini et viam veritatis observare noluerunt. Idcirco dicitur Bethsura eis ad refugium fieri, quia quidquid sensu nequam excogitaverunt, aut pravo eloquio protulerunt, totum testimoniis Scripturae sacrae non recte intellectis confirmare satagunt.

Et audivit Alexander rex promissa quae promisit 109.1190C| Demetrius Jonathae, etc. Quod reges Syriae atque Aegypti contendentes de regno auxilium et amicitiam Jonathae singuli expetebant, non aliud significari arbitror nisi quod carnales quique superbi, et avari, atque voluptuosi, licet inter se semper dissentiant, nec ictam pacem et foedus nequaquam firmiter servare possint, nonnunquam tamen videntes immunitatem et concordiam sacrae Scripturae vel sanctae Ecclesiae, ipsi deferunt honorem; quia donum quod se habere non conspiciunt, in ipsa habitum venerantur nonnulli, quia ejus optant habere amicitiam, vel in opportunis solatiis adjuvari, ut per orationem et studio virtutum et ipsi meliorentur.

In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius, 109.1190D| filius Demetrii, a Creta, in terram patrum suorum. Quid per Apollonium, praefectum Coelesyriae, quem Demetrius cum exercitu direxit in Judaeam, nisi lictores et terrenae potestatis ministri designantur, quibus commissum est a dominis suis ut fidem Christi expugnent atque confessores ejus blasphemare compellant: hi inique cum suorum numero confidentes, de auxilio scilicet superborum se extollentes, insultant Jonathae quod potestatem exerceat in montibus cum sanctis doctoribus, de spe quam habent de superno adjutorio illudunt, provocantque eos in campum, hoc est, ad terrena desideria et delicias mundi, quo facilius eos in imis conversantes obruere possint. Lata est enim via quae ducit ad mortem et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII).

109.1191A| Sed Jonathas et Simon decem millibus contra Apollonium et castra ejus confligunt, eumque superantes prosternunt, cum sancti praedicatores Christi, associato sibi fidelium numero, qui mandata Decalogi rite custodiunt, contra persecutores fidei constanter dimicant, et fidei divino adjutorio omnes inimicos suos, qui cogitant eis mala, vincentes superant. Joppe enim, quae interpretatur pulchritudo, apte mundum significat, cujus species carnalibus videtur esse pulchra, quia carnis suae explere cupiunt desideria; ibi quippe Jonathas custodiam Apollonii expugnat ubi vanam philosophiam mundi et sectatores ejus per veritatem Evangelii turba doctorum debellando conculcat; pugnat et idem coetus sanctorum praedicatorum contra Azotum, qui inpretatur 109.1191B| ignis patruelis, cum cupiditatem terrenarum rerum in hominibus exstinguere cupit: sed fugiunt exercitus Apollonii in Azotum ad Dagon, idolum suum, ut se liberent, cum infideles a daemoniis quae superstitione colunt, quaerunt protectionem. Dagon enim interpretatur piscis tristitiae, significans diabolum, qui in pelago istius saeculi latitans, quos valet decipere certat; sed Jonathas succendit Azotum, et templum Dagon, eosque qui fugerunt in illud occidit gladio, quia doctores sancti [idolis] incendio destructis anathematis, diabolum similiter cum cupiditate mundi in perpetuum damnant, idololatrasque gladio divini verbi necant, quia poenam, quae eos in gehennam subsequetur praedicant.

Et fuerunt qui ceciderunt in gladio cum his qui 109.1191C| succensi sunt octo millia virorum, etc. Per octonarium numerum et circumcisio spiritalis, et dies resurrectionis, sicut saepe diximus, ostenditur; ubi omnes qui hic non circumciduntur gladio Spiritus divini in poenam traduntur.

Et movit inde Jonathas castra, etc. Jonathas promovit castra et applicuit Ascalonem, cum praedicatores sancti apparatum pii certaminis ad debellandum gentium errores et ipsas ad fidem Christi convertendas disponunt; quos illae cum devotione suscipiunt, quando eis obedientiam in Evangelio gratanter impendunt. Unde recte subjungitur communiter.

Et reversus est Jonathas in Hierusalem, etc. Quia cum, doctoribus Novi Testamenti praedicantibus, 109.1191D| verbum Dei gentiles felicitates fide credentium conspiciunt, mox ad referendas Deo gratias in Ecclesiam Christi redeunt, ut ei dignas laudes referant, cujus gratia donum hoc acceperunt de quo grandi tripudio exsultant.

Et factum est ut audivit Alexander sermones istos, etc. Quid est quod Alexander, audiens facta Jonathae, addidit glorificare eum dans ei regale ornatum, nisi quod principes gentium, agnoscentes magnanimitatem et fortitudinem Ecclesiae, regiae dignitatis ei referunt honorem, quia illam Regis coelestis cognoscunt veraciter esse sponsam: tribuunt ei urbes in possessiones, qui finium suarum tradunt illi inhabitationem.

CAPUT XI. Surgit Ptolemaeus contra Alexandrum et Alexander occiditur. Confirmatur foedus cum Jonatha. Tryphon erigit Antiochum, filium Alexandri, contra Demetrium, qui salvatur auxilio Jonathae, etc.

Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, etc. Ptolomaeus Evergetes, qui post Ptolomaeum Philometorem regnavit in Alexandria, ut chronicorum libri testantur, Alexandro filio Bale, regi Syriae, filiam suam tradidit uxorem, quam postea, inimicitia inter se et generum exorta, abstulit et tradidit Demetrio filio Demetrii in uxorem cum regno quod abstulerat ab Alexandro, quod nunc Scriptura commemorare videtur.

109.1192B| In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judaea ut expugnaret arcem quae est in Hierusalem, etc. Quid est quod Jonathas eos qui erant in arce Hierosolymitana expugnat per eos qui sunt in Judaea, nisi quod doctores sancti insectantur eorum contumaciam qui, exaltatione cordis atque superbiae innitentes, divinis praeceptis resistere audent, contra quos facit machinas multas, quia multiplici disciplina ac diversa Scripturarum doctrina eos expugnare et ad humilitatem provocare student: sed sicut tunc quidam de his qui oderant gentem suam viri iniqui adierunt regem accusantes Jonatham, sic et nunc hi qui disciplinam ecclesiasticam recipere nolunt, abominantur eos qui sibi iniquitatem suam 109.1192C| auferre conantur, accusantes eos apud saeculi potestates, quatenus eos in odium illorum convertant et persecutionem eis insistant [suscitent]; sed non praevalent, quoniam Deus adjutor et protector eorum est, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judaeam, etc. Toparchias, hoc est, villarum vel oppidorum principatum, ea loca nuncupat quae Demetrius ex regno Samariae addidit ad Judaeam, de quibus in sequentibus narrat, hoc est, Lyddam et Ramatham: Lydda enim est civitas Palestinae in littore maris magni sita, et Ramatha urbs est Samariae, de qua in libro Regum narratur (I Reg. I). Jure ergo amicitiae rex Demetrius Jonathae concedens immunitatem, Judaeae 109.1192D| addidit civitates praedictas, remittens decimarum et tributorum censum, et areas salinarum, in quibus salis confectio reipublicae debebatur; nec non et alia debita quae illi regio fastu deferebantur, juxta consessionem cum Jonatha habitam, omnia condonavit.

Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius, etc. Qualiter autem Demetrius in odium exercitui suo venerit Pompeius Trogus ostendit dicens: Recuperato paterno regno Demetrius, et ipse rerum successu corruptus, vitiis adolescentiae in segnitiem labebatur, tantumque contemptum apud omnes, quantum odium ex superbia pater habuerat, contraxit. Itaque cum ab imperio ejus passim civitates 109.1193A| deficerent, ad abolendam segnitiae maculam bellum Parthis inferre statuit: cujus adventum non inviti Orientis populi videre propter Arsachidae regis Parthorum crudelitatem, et quod veteri Macedonum imperio assueti novi populi superbiam indigne ferebant. Itaque cum Persarum et aliorum vicinorum auxilio juvaretur, multis praeliis Parthos vastatos fudit: ad postremum cum pacis simulatione deceptus capitur, traductusque per ora civitatum populis qui deseruerunt eum, illudibrium favoris ostenditur; missus deinde in Hircaniam benigne et juxta cultum pristinum habetur.

Et misit Jonathas ad Demetrium ut ejiceret eos qui in arce erant, etc. Quid est quod Jonathas a rege Demetrio petit ut ejiceret eos qui erant in arce Hierusalem 109.1193B| et in praesidiis, qui et impugnabant Israel, a quo e contrario postulat Demetrius auxilia adversus inimicos, nisi quod doctores sancti expetunt a gentium principibus et ab omni populo erroris et superbiae debellationem, et ipsi similiter a sanctis doctoribus postulant suffragium doctrinae et orationis ad superandos spiritales inimicos: neuter enim ordo sine alterius opitulatione effectum ministerii sui rite perficere valet, quia nec doctores sancti meritum lucrificandi sine conversione et obedientia subditorum, nec ipsi subditi salutem promereri possunt sine documento et instructione magistrorum; uterque enim ordo, ut praedictum est, ab alio fulcitur et ab alio divinatur ( sic ). Unde Paulus Thessalonicensibus ait (cap. III): Tunc vivimus si vos statis 109.1193C| in Domino, quoniam gaudemus propter vos ante Dominum nostrum: et ad Corinthios: Gloria, inquit, vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi (II Cor. I).

Et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Judaei civitatem sicut volebant, etc. Quod Judaei victoriam capiebant de hostibus, cogebant eos pacem postulare et dextras sibi dari, significat quod robur sanctae Ecclesiae hostibus praeeminet universis; et sive eos per conversationem salubriter cedere facit, sive contemptores in sua pertinacia insistentes juste punit, quia ipsa a Salvatore suo Domino nostro Jesu Christo potestatem accepit calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X), de qua alibi in Evangelio loquens ad apostolum 109.1193D| suum Petrum ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI).

Et nominati sunt, inquit, Judaei in regno. Quia confessores Christi gloriosi apparent in toto mundo, sed hanc gloriam non sibi ascribunt sancti viri, sed Regi suo, omnium videlicet bonorum largitori Deo. Unde et subditur:

Regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa. Hujusmodi grates et Psalmista Deo se referre testatur dicens: Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo (Psal. XXXIX). In Ecclesia ergo fideles quique habentes spolia virtutum regrediuntur, ut laudes dicant Deo, 109.1194A| cum non suis viribus, sed gratiae divinae victoriam quam adepti sunt deputant, dicentes cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia et veritate tua (Psal. CXIII).

Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, etc. Quod Demetrius Jonathae pro beneficiis retribuit mala, significat carnales stultos, cum eis consulitur ad salutem, non reddere benefactoribus suis secundum debita beneficia, sed secundum obtrusi cordis sui prava consilia: quidquid enim eis agitur ad utilitatem, illi totum reputant ad noxietatem, et invidiae stimulo incitati nequissimae suae eligunt deservire voluntati.

Et exivit Jonathas et perambulabat trans flumen 109.1194B| civitates, etc. Per Jonathae transitum ultra flumen praedicationem verbi ad eos qui necdum baptismate Christi abluti sunt, possumus accipere, quia praedicatores sancti aliquando gentiles ad sacrum baptismum provocant, aliquando fideles ad profectum virtutum excitant. Cum ergo trans flumen regreditur Jonathas, venit ad eum exercitus Syriae in auxilium, quia quando apostoli de Judaeis ad gentium praedicationem migraverant, mox plurimi de gentibus ad fidem et baptismum Christi conveniebant, qui adjutores praedicatoribus sanctis in Evangelio Dei fuerunt, quatenus paganos ad credulitatem perducerent. Perrexit Ascalonem, quae interpretatur appensa vel ignis infamis, et occurrerunt de civitate honorifice. Cum praedicatoribus sanctis hi qui ambitioni 109.1194C| saeculi deserviebant, audientes verbum Dei, statim, relicta cupiditate mundi, ad obedientiam concurrebant Evangelii.

Et abiit in Gazam et obsedit eam et concluserunt se qui erant Gazae. Per Gazam, quae interpretatur fortitudo, exprimitur obstinatio infidelium, in qua seductae mentes pravorum includuntur, quia cedere veritati [non] consentiunt. Quam obsedit Jonathas, et succendit civitates in circuitu, cum doctores Christi undique testimoniis sanctarum Scripturarum perfidos coarctant, et errorum illorum machinationes debellando vastant. Unde rogaverunt Jonatham dextras sibi dare Gazenses, quorum accepit filios obsides mittens in Hierusalem: cum pravitate devicta superborum diutius veritati resistere non valentes, 109.1194D| pacis sibi foedera magistros Ecclesiae dare deposcunt, suosque filios eis obsides tradunt, hoc est, fidei erroris pignora, videlicet ad negationem et obedientiae subjectionem, in Ecclesiam promittunt, quatenus conversationis ad fidem spes certa reddatur.

Ut audivit autem Jonathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo, volentes eum removere, etc. Demetrii principes, qui praevaricati sunt in Cades Galilaeae, non incongrue potestates saeculares intelligi possunt, quae licet inter fideles propter catholicam confessionem annumerentur, hoc enim Cades, quae interpretatur sancta, vel mutata, et Galilaea, hoc 109.1195A| est, transmigratio facta, per figuram exprimunt, saepe tamen tales fraudem moliuntur, abnegantes gratiam regni coelestis: quibus occurrit Jonathas, quia necesse est ut istis solertia sanctorum doctorum occurrat ne fraudem quam disponunt animo, expleant facto. Simonem fratrem suum tamen reliquit inter provinciam ut tueretur eam intrinsecus contra petulantium insolentiam: sic etiam sancti praedicatores, licet aliquando ad saeculi actus moderandos et indisciplinatorum infestationes temperandas pergant, tamen nullo modo suae vitis ministerium ordinare infra Ecclesiam cessant; sed habent semper ibidem, qui regularem in omnibus conservant disciplinam, ut sicut in exterioribus utiles, sic ubique inveniantur salubres

109.1195B| Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam, etc. Quid per Bethsuram nisi lectio sanctarum Scripturarum denotatur, quia Bethsura domus robustorum interpretatur, et bene Scriptura sacra domus robustorum dici potest, quia ibi quique robusti et fortissimi semper dicendo et bene operando inhabitant, qui cum Psalmista in lege Domini meditantur die et nocte (Psal. CXVIII). In hac enim domo aliquando haeretici falso inhabitare videntur, cum Scripturas legere, sed non intelligere omnino probantur. Unde dicitur quod Simon expugnavit Bethsuram diebus multis, et ceperit civitatem et ejecerunt pravos habitatores inde, posueruntque ibi praesidium: quia doctores sancti hoc habent maxime in conatu, hoc toto agunt nisu ut haereticos expugnent, 109.1195C| falsam eorum opinionem destruendo, Scripturamque legis Dei ab eorum manibus eruant. Ponentes in ea praesidium. Hoc est, pios scrutatores et meditatores sapientiae divinae, qui studeant recte intelligere et rite proferre divinum sermonem.

Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, etc. Quid est quod Jonathas ad aquam Genesarum castra applicuit, nisi quod coetus sanctorum praedicatorum, Spiritu Dei accensus, mundanis fluctibus in fidelium persecutionibus obviare parat. Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae. Mare vero Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Genereth vocata, sed ab Herode Tetrarcha instaurata, in honorem Tiberii Caesaris Tiberias est appellata. Porro Genesar a lacus ipsius natura, 109.1195D| qua crispantibus aquis de se ipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus interfluente Jordane centum sexaginta stadiis in longitudine, et sexaginta extenditur in latitudine. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Jonathas noster cum suis saeculari tumultui resistere properat et ante lucem vigilare certat in campo Asor; hoc est contra insidias diaboli vigilantis studiose observare curat. Asor enim interpretatur 109.1196A| sagitta luminis, et Apostolus de eodem apostata angelo scribens ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI). Unde non mirum si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae. Ibi alienigenae occurrentes in campo tendunt insidias in montibus: quia sive maligni spiritus, seu et perversi homines in luxuria sive superbia praesentis vitae, vel saecularibus desideriis quoscunque possunt seducere contendunt; quibus necesse est ut milites Christi currant ex adverso, et confligant fortiter cum illis, ne forte consentiant persuasionibus eorum, et voluptatibus atque illecebris dissolvantur. Sed commisso praelio fugerunt hi qui ex parte fuerant Jonathae omnes, et nemo relictus ex eis nisi Mathathias filius Absalomi et Judas, filius Calphi, 109.1196B| princeps militiae exercitus: quia, proh dolor! multi de ecclesiasticis per ambitionem et voluptatem istius mundi subvertuntur. Unde in parabola evangelica Dominus ait (Luc. VIII): quod exortae spinae suffocaverunt segetem, hoc est, divitiae et voluptuosa vita suffocaverunt segetem, ita ut non ferat fructum. Sed tamen Mathathias, qui interpretatur donum Dei, et Judas, hoc est, confitens, perstant cum Jonatha, quia illi qui dono Dei illuminati atque confortati sunt, et rite credendo atque bene operando veraciter sunt Dei confessores, hi perseverant in castris Ecclesiae, et hostem fortiter premunt, donec eum conterant, et suos, qui cedendo hostibus fugerant, castris pristinis iterum restituant. Sed videamus quid fecerit Jonathas quando milites sui versi sunt 109.1196C| in fugam.

Et scidit Jonathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo, etc. Sic enim praepositi et magistri Ecclesiae agere debent cum suos latescere in praelio ac terga hostibus vertere conspiciunt: scindere vestimenta sua, hoc est, corpus jejuniis ac lacrymis affligere; et ponere terram in capite suo, hoc est, fragilitatem corporis revolvere in mente sua, et orare Dominum pro delictis suis vel populi, ut ipse, qui omnipotens est, operetur salutem erga infirmos, et reducat eos ad pristinam sanitatem; sicque exhortari unumquemque oportet ut resipiscat a diaboli laqueis, qui captivus fuerat ad ejus voluntatem, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Dominum nostrum, quoniam multus est ad 109.1196D| ignoscendum (Isa. LV).

Et ceciderunt de alienigenis in die illa de tria millia virorum, etc. Nota quod alienigenae ternario numero prosternuntur, quia per sanctae Trinitatis fidem universi hostes Ecclesiae conteruntur, superantur atque prosternuntur; et turba credentium regreditur cum duce suo in Hierusalem mysticam, quae est mater omnium nostrum, ut ibi gratias et laudes referat Deo nostro in aeternum et in saeculum saeculi.

CAPUT XII. Mittit Jonathas legatos et epistolas Romanis et Spartiatis, fugat principes Demetrii et exercitum eorum, percutit Arabes. Tryphon volens assumere regnum Antiochi dolose egit cum Jonatha et occidit eum et exercitum ejus.

Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros et misit Romam, etc. Quod mittit Jonathas epistolas ad Romanos et ad Spartiatos, et ad alia loca, ut renovent pactum et amicitiam cum eis quae frater suus Judas prior cum illis sponte iniit, demonstrat quod magna sollicitudo sanctis debet esse praedicatoribus ut pacem quam Christus in mundo obtulit, ipsi toto studio innovare atque conservare ubique contendant: quia ipse Dei Filius, qui venit in terram ut pacificaret in carne sua coelestia atque terrestria 109.1197B| (Coloss. I); qui statim in exortu nativitatis suae voluit ab angelis decantari: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II); quam utique pacem idem mediator Dei et hominum jam homo factus suis discipulis commendavit dicens: Habete pacem inter vos (Matth. IX); et: pacem meam do vobis; pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV); pace etenim et concordantia universum corpus Christi adunatur, regitur ac stabilitur: qui autem cum proximis suis non vult habere pacem, in corpore Christi nullam habet societatem, nec jam ad aeternam potest pervenire requiem, unde se separavit per contentionem.

Et hoc scriptum, etc. Quomodo autem Spartiatae fuerunt de genere Abraham, facile non invenitur: 109.1197C| potuit enim [tamen] fieri quod Abraham plures filios, excepto Isaac quem peperit ei Sara, habuerit, de Agar videlicet et Bethsura, sicut Scriptura manifestat, ut ab aliquo eorum origo processerit Spartiatarum. Sed Josephus, hujus loci mentionem faciens, non videtur tamen cognationem Spartiatarum, cum Judaeis veram, et [sed] aliquam societatem velle exprimere; qui Lacedaemoniorum epistolam scriptam refert: « Rex Lacedaemoniorum Onias [ sic ] Jonathae sacerdoti magno salutem. Legentes scripturas aliquando invenimus ex uno quem [ex uno genere] Judaeos et Lacedaemones exstitisse, et familiaritatem cum Abraham socialiter habuisse: justum ergo est, cum fratres existatis, et transmittere ad vos et petere quae vobis necessaria judicatis: 109.1197D| faciemus vero et nos idem, et vestra propria similiter et nostra communia reputamus. Portitor litterarum Demotites epistolas vobis defert quadrangulo scriptas, signaculum habentes aquilam draconem in unguibus deportantem. » Epistola igitur a Lacedaemoniorum rege destinata textum hujusmodi continebat.

Et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo, super quam prius, pugnare adversus eum, etc. Quidnam significat quod Jonathas adversus Demetrii principes, qui adversus eum egressi sunt pugnare, exiit in Hierusalem, et occurrit eis in Amathite regione, nisi quod sacer ordo doctorum adversus persecutores Ecclesiae, hoc est, Judaeos, paganos et haereticos, semper paratus est 109.1198A| praeliari et eorum perfidiae resistere: quibus egrediens ab Hierusalem occurrit in Amathite regione, quia, licet interna contemplatione et animi oculo intuentur celsitudinem Creatoris et supernorum magnitudinem praemiorum, ad tempus exstant ut confligant cum hostibus, tamen a rectitudine veritatis nullo modo declinant: nam Amathi veritas mea interpretatur. Sed sive in conflictu disputationis contra errores eorum contendant, sive flagella eorum ac caedes patienter tolerent, justitiae tamen veritatem nullo modo relinquunt, nec eis tribuunt facultatem ut per fraudem aliquo modo in regionem Ecclesiae ingrediantur, summopere nituntur ut statim in initio doli pravitatem eorum conterant et castra Ecclesiae illaesa conservent.

109.1198B| Et misit speculatores in castra eorum, etc. Missis speculatoribus castra hostium Jonathas explorat, cum praedicatores sancti per viros industrios fraudem inimicorum investigant, quatenus, eorum consiliis pravis compertis, dolum ipsorum facilius praecavere possint. Qui annuntiaverunt eis supervenire ipsa ad eos velle nocte: illi enim nocte parant venire, qui caeco corde opera meditantur tenebrarum agere. Ac contra Jonathas suos vigilare et esse in armis paratos ad pugnam jubet tota nocte: quia proprium est electorum magistrorum ut pervigiles ac cautos doceant esse subjectos suos omni tempore istius vitae, quo in incerto degentes ad certum finem tendunt. Et audientes adversarii quia paratus est Jonathas cum suis in bello, timuerunt valde et accenderunt 109.1198C| focos in castris et meditati sunt fugam: quos secutus est Jonathas, tamen non comprehendit, quia trans flumen jam positos invenit: formidant adversarii quod se praeparant in spiritale praelium ecclesiastici; et accendentes focos in castris suis, hoc est, fingunt fortitudinem belli in turmis suis. Sed in mane lucescentis fidei persequitur spiritalis Jonathas hostes suos, quos tamen non comprehendit, id est, ad credulitatem non perduxit, quia in amore fluctuantis saeculi illos aestuantes conspiciens, irrevocabiles esse judicavit.

Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, etc. Quod Jonathas reversus disponit aedificare muros Hierusalem, et consilio inito cum senioribus populi, praesidia constrinxit [construxit] et altitudinem 109.1198D| magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, significat sanctos doctores, postquam forinsecus bellis ad tempus occupati fuerint, intus de Ecclesiae munitione cum spiritalibus viris tractare ne forte per hostes internos laedatur.

Hi ergo qui Marche ( sic ) civitatis erant et insidiabantur civibus Hierosolymitanis, significant haereticos, qui, in arce superbiae suae collocati, nunquam adversus Ecclesiam machinari desistunt: quos intercludit Jonathas mysticus spiritali praesidio, ut sint singulariter et non emant neque vendant, excommunicatione validissima ab Ecclesiae unitate ejectis, nec eorum sectae recipiantur, nec ecclesiastica doctrina illis, tanquam spurcissimis et omni foeditate spurcissimis 109.1199A| porcis, ad contaminandum ullo modo committitur, contradicente hoc ipsum et prohibente Domino Salvatore in Evangelio, ubi ait: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas et conversi dirumpant vos (Matth. IX). Mutus ergo qui cecidit super torrentem ab ortu solis, quem et reparavit Jonathas, significat eos qui videbantur in Ecclesia aliquam custodiam gregis sibi commissi gerere; sed in rebus transitoriis innitentes atque ambitioni saeculi deservientes, prolapsi sunt in voluptatibus istius vitae, et a proprio statu deciderunt: quos necesse est ut sanctorum solertia restaurare contendat et ad priorem firmitatem Ecclesiastico dogmate roborando deducere conetur.

109.1199B| Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumere diadema, etc. Tryphon iste hypocritarum atque haereticorum figuram tenet, qui aliter agunt aliterque loquuntur, atque aliud intentione moliuntur. Contra [quem] Jonathas cum quadraginta millibus occurrit, quia contra tales evangelica doctrina et custodia mandatorum Dei necessaria est: qui enim secundum Evangelii documenta legis praecepta servaverit, hostium cuneos securus penetrabit.

Sed quod Tryphon dolo persuasit Jonathae ut remiserit a se exercitum secumque pacifice perceperit, sicque eum delusum captivavit atque secum commeantes occidit, significat eorum ruinam qui legitime se non observant, nec cautelam in circumspectione cordis et conversatione corporis habent. 109.1199C| Hi enim quia Evangelii illam doctrinam non attendit ubi Salvator discipulis suis praecepit dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. II); et item: Attendite, inquit, vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII); merito ergo horum superatur atque interimitur exercitus, quia magisterii coelestis doctrina ab illis non condigne servatur. Porro loco Jonathae Simon frater ejus sacerdotio fungitur, et populi ducatum gerit, cum in praesenti Ecclesia, aliis recedentibus alii substituuntur qui locum regiminis teneant et in castris spiritalibus milites Christi sedulo exerceant, quatenus hostibus universis belli gerendi opportune resistere valeant. Sed Tryphon typicus simili modo sermonum 109.1199D| fictionibus tales [talibus] ut fratrem ejus deluserat decipere conatur, quia nunquam antiquus [hostis] per se suosque ministros cultoribus Christi insidias disponere cessat; sed qui Simonis, hoc est, obedientis et divinis praeceptis rite obtemperantis, digne gerit officium, universorum hostium, superno adjutus auxilio, potest devitare scandalum.

Tryphon vero simul cum Jonatha filios illius, quos obsides accepit, occidit, licet eos promiserit similiter cum patre servandos, quia antiquus hostis quoscunque seducendo in peccati mortem impellit. Horum profecto filios, hoc est opera, licet antea pacem blandiendo simulaverit, in fine aeterno cruciatu digna 109.1200A| manifestabit. Potest et Jonathas simplicium qui sunt in Ecclesia typum gerere, quos versutia callidorum ad tempus captivare videtur cum corporalibus damnis eos affligit, quorum in fidei veritate animae persistentes post mortem carnis in lucem evadent perpetuam.

Unde et plurimi ipsorum post obitum praesentis vitae victricia signa juxta sua sepulcra habere meruerunt sicut Simon in sequentibus legitur, patri et matri et fratribus memoriale in sepulcris ipsorum condidisse. Porro sancti, quos Salvator in simplicitate innocentiae suae permanentes confortat dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et post haec non habent quod faciant vobis, sed potius eum timete qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam ignis (Matth. X), et item: Beati estis, ait, 109.1200B| cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo (Matth. V); et iterum: Gaudete et exsultate, inquit, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X); de quibus Psalmista ait: In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit (Psal. CXI); hi secundum mortem magis valere et felicius vivere creduntur, cum ipse Rex et Dominus eorum, Jesus videlicet Christus, triumphos eorum signis et miraculis coruscantibus in toto orbe declarare cognoscitur, ita ut juxta memoriam reliquiarum ipsorum caecis tribuatur visus, surdis auditus, claudis gressus et mutis loquelam; arcanis aegritudinibus cura salubris per eorum orationes 109.1200C| praestetur, et e contrario ibidem perversi ac malitiosi a Demetriis [daemoniis] invadantur, flagitiosi et increduli puniantur ipsique daemones validis tormentis juxta id quod palam rugiendo profiteri coguntur, excruciantur.

CAPUT XIII. Simon pro fratre suo dux constituitur: mittit argentum et duos filios Jonathae Tryphoni. De morte Jonathae et filiorum ejus. De aedificio sepulcri. Occidit Tryphon dolose Antiochum adolescentem, et imposuit sibi diadema Asiae. Constituit Demetrius pacem cum Simone, etc.

Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, etc. Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui, etc. Simon patri, et matri, et fratribus, ex lapide polito 109.1200D| memoriam super sepulcra fabricat, cum sancti praedicatores facta praecedentium patrum ac finem gloriosum, ad exemplum praesentibus commemorando, magna auctoritate ostendunt: hoc enim ante et retro lapidem politum ponere, ut qualiter ante finem vitae pro dogmate et sancta conversatione vixerunt, et quale exemplum patientiae longanimitatis suae post obitum posteris reliquerunt, manifeste auditoribus suis studeant fida narratione declarare. Quod autem sancti viri patris ac matris atque fratrum nomine nuncupentur, ostendit Salvator in Evangelio dicens: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. 109.1201A| XII). Hinc apostolus Paulus ad Corinthios scribens ait (I Cor. IV): Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres: nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui; et de Timotheo ad Philippenses ait: Experimentum autem ejus cognoscite quoniam sicut patri mecum servivit in Evangelio.

Statuit et Simon septem pyramidas, unam contra unam patri et matri ac quatuor fratribus, cum doctor quilibet qualiter unicuique personae priorum Patris [patrum (?)] lux sapientiae, quae per septiformem Spiritum fidelibus tribuitur, collata sit demonstret. Et circumposuit his columnas [et super columnas] arma ad memoriam aeternam, cum infirmitatem et rectitudinem fidei eorum, et in ipsa fide quomodo 109.1201B| armis spiritalibus contra hostes pugnaverint, insinuat.

Et juxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. Quia qualiter praecedentes justi praesentis vitae pelagus navigio crucis Christi transierint in mundi istius fluctibus laborantibus, ad spem solatii ipsorum, docendo confirmant, ut cognoscant sicut quando [quod sicut] illis praedictum navigium salubriter contulit littus quietis, ita et sibi credulitas passionis Christi et nostrae redemptionis in ipsa, si condigna eidem credulitati et opera habere velint, portum salutis aeternae conferat

Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum, etc. De hoc Pompeius ita refert: Dum haec aguntur interim in Syriae partibus, 109.1201C| Tryphon, qui se tutorem Antiochio, Demetrii privigno, substitui a populo laboraverat, occiso pupillo, regimen Syriae invadit: quo diu potitus tandem, exolescente favore recentis imperii, ab Antiocho, puero admodum, Demetrii fratre, qui in Asia educabatur, bello vincitur, rursumque regnum Syriae ad sobolem Demetrii revertitur.

Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem, etc. Quod Simon ad Demetrium regem viros misit ut faceret remissionem regioni, hoc, ni fallor, significat quod sancta Ecclesia praedicatores suos ad principes istius mundi dirigit, quatenus eos verbo fidei sibi conciliet, et acta Tryphonis figuralis, hoc est, haereticorum atque schismaticorum, in irritum ducat, eorumque superbiam, propter quam noluerunt 109.1201D| mansuetudini ecclesiasticae cedere, per rigorem exterarum potestatum conterat. Quibus et coronam auream ipsi legati deferunt et pacem [ Vulg., bahem], quod tradunt esse ornamentum totum ex annulis aureis confectum secundum morem provinciae: cum eis pro bono certamine aeternae vitae coronam, et pro solatio opportuno quo ecclesias suis edictis atque defensionibus adjuvent, praemia coelestia repromittunt. Ita communiter.

In diebus illis Simon applicuit ad Gazam et circumdedit eam castris, etc. Quid est quod Simon Gazam oppugnare aggreditur, nisi quod praedicatores damnandos errores debellare conantur. Gaza, quae interpretatur fortitudo ejus, significat gentium rigorem 109.1202A| atque duritiam. Construit ergo machinas multas Simon adversus Gazam, cum doctores sancti diversos spiritus dogmatum ad capiendas gentium munitio nes conferunt, quatenus eos praedam salutiferam Domini regis sui, Jesu videlicet Christi, redigant. In quo percussit turrem unam et comprehendit, cum superbiam gentilium stravit eorumque corda in obedientiam Evangelii adduxit.

Qui autem, qui erant, et qui sunt illi qui cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis ascenderunt et a Simone dextras sibi dari postulaverunt, nisi illi qui sollicitudinibus et cupiditatibus hujus mundi divitiis impliciti, postmodum conversi, non vestimenta sua, sed corda per poenitentiam scindentes, dextras reconciliationis et societatis ab ecclesiasticis 109.1202B| sibi dari expetunt: quorum petitioni miserando Simon spiritalis consentiens non anathematis gladio eos percutit, sed de superstitione gentilitatis educens, errores eorum abscindendo amovit, quatenus habitationem condignam in eorum peccatoribus Domino Christo praeparet. Eruperant intra machinam in civitatem. Quia insolentia barbarorum licet evadere Evangelium recte quaesierit, tamen veridicis testimoniis legis Dei circumligata atque compressa est.

Et factus est motus magnus in civitate. Cum totus mundus concussus est evangelica praedicatione, motus enim magnus factus est in civitate, quando gentium feritas excitata est ad persequendum confessores Christi, ut veri efficiebantur martyres qui fidei ac dogmatis Christi fidi erant assertores.

109.1202C| Et tunc intravit in ea cum hymnis Dominum benedicens, etc. Tunc et quando errores ejecti fuerint gentilium, cum laudibus Dei doctores sancti in conventicula intrabunt gentium: tunc quoque viros qui legem faciunt ibidem ponunt, quia veros cultores Christi piis praedicationibus ibi esse faciunt.

Et munivit eam fecitque sibi ibidem habitationem. Cum per Evangelium undique fidei munimine Ecclesiam firmantes, in ejus domicilio ipsi magistri commorando pro labore pio aeterna praemia, quem pro confessione ipsorum impenderunt, a judice vivorum ac mortuorum in fine sibi retribuenda exspectant.

Qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi, etc. Hi qui erant in arce Jerusalem et ipsos 109.1202D| infestabant Judaeos significant haereticos et schismaticos, qui in arce superbiae suae se collocantes, lites et bella movent contra catholicos: quos vetat Simon egredi et ingredi in regionem et emere et vendere, quia talibus doctores sancti cum catholicis contradicunt omnem societatis habere communionem propter quod multi ex eis fame perierunt, quia multi ex illis, cum anathemate extra communionem Ecclesiae sequestrati fuerint, fame verbi Dei et inedia spiritalis scientiae dispereunt. Sed quia, necessitate extrema compulsi, hujuscemodi sibi dextras communicationis dari ab Ecclesia postulaverunt, hoc eis ab ipsa indicitur pactum, ut relinquant errores suos, et anathematizent sectas nefarias quibus antea 109.1203A| adhaeserint, et mundent conscientiam suam ab omni nequitia haereticorum, et sic communicationi Ecclesiae restituitur. Unde convenienter subjungitur:

Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo cum laude, etc. Numeri isti, hoc est, centesimus septuagesimus primus, et vicesimus tertius, sacris pleni sunt mysteriis: nam centesimus, in quo Abraham Isaac promissionis filium genuit, vitae significat perfectionem; septuagesimus, in quo captivitas Hierosolymitarum soluta est, peccatorum significat remissionem: sed quia haec non nisi in Ecclesiae consistit veritate, propterea super septuagenarium numerum monas addita est. Porro vicesimus tertius numerus 109.1203B| sanctae Trinitatis fidem cum duobus praeceptis charitatis, in quibus tota legis plenitudo consistit, designat; secundus autem mensis, in quo Pascha facere videbatur illi qui super animam hominis mundi erant, tempus gratiae et vocationis gentium ostendit. Cum ergo secundum hanc dictionem atque significantiam mysticorum numerorum victoria a fidelibus capitur, hoc est, ut sanctae Trinitatis fidem cum duobus praeceptis charitatis secundum evangelicam doctrinam integram servent, et vitae perfectionem pro modulo suo habentes, in Ecclesiae unitate intellectu et fide permanendo ad plenitudinem remissionis perveniant: sic tunc rite cum cantico et ramis palmarum, hoc est, cum laude vera et certa victoria, coelestem intrabunt Hierusalem, multiplices 109.1203C| gratias et laudes pro adepta salute et securitate Creatori suo perpetualiter referant, quia contritus est inimicus magnus ex Israel et mors, cum ipso mortua auctore, in perpetuum exstat damnata. Nec refugit hoc expositionis sequentis sensus, ubi scriptum est quod constituerit Simon ut omnibus annis diei hujus laetitia ageretur, et quod munierit montem templi, qui erat secus arcem, et habitaverit ibi ipse et qui cum eo erant: quia omni tempore istius vitae illius diei memoria in spe retinenda est, in qua triumphantes de morte per gratiam Redemptoris nostri vitae restituemur aeternae.

Imo cum singulis annis resurrectionis Dominicae solemnia celebramus ut indicemus nos per ejus resurrectionem et victoriam de morte sperare, ac 109.1203D| nostrorum corporum resurrectionem in fine saeculi futuram, et vitam in coelesti regno perpetuam: propter quod montem templi, qui est secus arcem, munire debemus, hoc est, Christi incarnationem, quae omnem altitudinem perfectionis sanctorum perfectione sua transcendit, firma fide in corde tenere et in hoc omni tempore vitae nostrae, tam per nos quam per nobis commissos, sive per societatem conjunctos, pie laborare, quatenus ejus conjuncti corpori atque coadunati, similiter cum ipso capite regni coelestis efficiamur haeredes; cujus videlicet diei laetitiam ac memoriam beatus Petrus apostolus in Epistola sua nobis commendat dicens: Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies 109.1204A| apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies. Non tardat Dominus promissis [promissionem suam], sed patienter agit propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini sicut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Cum haec igitur dissolvenda sint omnia, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes diei Domini, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? novos vero coelos et novam terram et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Propter quod, charissimi, haec exspectantes satagite immaculati inveniri in pace, et Domini nostri Jesu Christi longanimitatem salutem arbitremini (II 109.1204B| Petr. III).

Et vidit Simon Joachim [Vulg. Joannem] filium suum, quod vir fortis esset, etc. Simon Joachim filio suo, cum videret quod vir esset, ducatum universarum virtutum commisit, ut ostenderet quod nullus magistrorum filio vel discipulo suo debet committere potestatem ac ordinem ecclesiastici regiminis nisi antea eum viderit esse virum, hoc est, sensu probatum et virtutum operibus studiosum: sed quia in superioribus diximus Simonem sanctorum gerere figuram doctorum, potest in hoc loco significationem exprimere principis pastorum, qui populo catholico sacri regiminis ministerium et omnium virtutum dedit notitiam atque effectum, cui et optime convenit quod in sequentibus scriptum est

CAPUT XIV. De sublimitate et potentia Simonis regis Juda, de multitudine pacis illis temporibus. Renovantur amicitiae inter Romanos et Judaeos, etc.

Et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis, etc. Scriptum est in Isaia propheta de ipso Domino Salvatore: Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis. Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet et corroboret illud in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum (Isa. IX). Principatus autem illius et imperium erit super solium et super regnum David, quod post captivitatem Babylonicam fuerat dissipatum ut confirmet illud et corroboret, et doceat esse perpetuum, ne cassa 109.1204D| Dei promissio judicetur, et in psalmo Propheta dicit: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec tollatur luna (Psal. LXXI). Nemini enim alteri haec convenit promissio nisi soli mediatori Dei et hominum Christo Jesu, qui pro nobis incarnatus per obedientiam crucis coeli terraeque possessor est factus, cui Pater in Psalterio per Prophetam ait: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Silet omnis terra Juda, omnibus diebus Simonis, quia terra Ecclesiae a tempore incarnationis Christi usque in sempiternum, licet forinsecus persecutiones ab inimicis toleret, intus tamen pace fruitur vera. Cui idem Salvator in Evangelio ait: 109.1205A| Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, (Joan. XIV), ipse qui struit bona genti suae.

Et placuit illis potestas ejus, et gloria ejus omnibus diebus. Omnia videlicet bona ab ipso collata sunt Ecclesiae in remissionem peccatorum et dominationem virtutum. Unde complacet illi potestas ejus et gloria ejus, quia illi soli servire omni tempore elegit.

Ipse accepit Joppem in portum et fecit introitum in insulis maris. Cum introitum fidei ex gentium populo sibi fundavit Ecclesiam, unde introitum in fidei per Evangelium panderet gentibus totius orbis. Joppe pulchritudo interpretatur, et quae pulchrior est sancta Ecclesia cui sponsus in Cantico canticorum ait: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es, oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus 109.1205B| latet (Cant. I)? Unde dilatavit fines gentis suae, id est, Ecclesiae, obtinuit regionem totius mundi. Et congregavit captivitatem multam. De quo supra scriptum est: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ezech. VI).

Et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci. Quia mundavi factum per Evangelium domando in proprium redegit Dominum et abstulit immunditias peccatoris atque vitiorum, mundans eam lavacro regenerationis.

Et non erat qui resisteret ei. De quo scriptum est: In voluntate tua, Domine, universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae. Tu enim fecisti coelum et terram et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es (Esther. XIII).

109.1205C| Et unusquisque colebat terram suam cum pace. Corpus suum scilicet virtutibus exercens, vel terram Ecclesiae bonis operibus. Singuli quique sanctorum pro viribus colunt.

Et terra dabat fructum suum. Caro videlicet nostra fructus bonorum operum affert similiter.

Et ligna camporum. Hoc est, homines viriditate fidei semper florentes germina virtutum proferunt.

Seniores in plateas sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et juvenes induebant se gloriam et stolas belli. In senioribus possumus accipere prophetas, apostolos et doctores sanctae Ecclesiae, qui auditores suos consiliis juvant et sermonibus roborant; juvenes autem, coetus fidelium, quia, gloria confessionis Christi freti, induunt se armis virtutum, 109.1205D| quo facilius possint conterere hostium exercitum.

Civitatibus tribuebat alimonias. Hoc est, Ecclesiis impendebant sermones doctrinasque.

Quas constituit esse vasa munitionis. Ut scilicet thesaurum sapientiae spiritalis servarent, in conscientia pura et fide non ficta (I Tim.), quod tandiu fecit quoadusque nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae, quia in omnem terram exivit sonus praedicationis apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Unde per Isaiam dicitur prophetam: Auditam faciet Dominus gloriam vocis tuae, et terrorem brachii ostendet (Isa. XXX).

109.1206A| Fecit pacem super terram. Quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II).

Et laetatus est Israel laetitia magna. Quia laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde (Psal. LXIII).

Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea, nec erat qui eos terreret. Hoc est juxta illud quod in Machaea dicitur: Requiescet unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erit qui exterreat (III Reg. IV). Haec est vinea quae in Evangelio loquebatur: Ego sum vitis et vos palmites et Pater meus agricola. Omnis qui non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Joan. XV, Matth. VII, Luc. III). Hujus fructus bibuntur et comeduntur et laetificant cor hominis, et inebriant amicos sponsae 109.1206B| et in regno Dei novi bibuntur quotidie. Sub ficu autem requiescit, et nullas insidias formidat, qui dulcedine sancti Spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur, charitate, gaudio, pace, continentia, patientia, de hujusmodi dicitur plantatore, qui plantat ficum, comedit fructus ejus (Deut. XX), qui tales aedificaverat domos et plantaverat vineas, de quibus Apostolus loquitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dedit (I Cor. III). Comedet labores manuum suarum, et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (I Cor. III), nec diaboli et satellitum ejus fraudibus supplantabitur.

Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit (Gal. VI). Humiles populi sunt sancti quos in Evangelio (Matth. V) pauperes spiritu appellat. 109.1206C| Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur et consummabuntur, vel confirmabuntur quotidie, ut non ambulent in vetustate litterae, sed in novitate Spiritus (Rom. VII); talem legem exquisivit Simon noster, et abstulit omnem iniquum et malum, cum modo per sanctos doctores excommunicat haereticos et schismaticos, et omnes pios in fine mundi mittit, et colligent omnia scandala de regno ejus (Matth. XIII).

Sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum, cum religionem Novi Testamenti ordinabiliter et rite in Ecclesia sua servare docuit.

Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde, etc. Simone sacerdotium accipiente diversae 109.1206D| gentes ad eum legatos mittunt, rogantes ea quae pacis sunt, significat quod apostolis atque doctoribus Novi Testamenti post passionem Christi, resurrectionem atque ascensionem ad coelos Evangelium in mundo praedicantibus, multitudo gentium ad fidem confluxerit, et pacem magnopere cum Ecclesia habere postulaverit.

Mittentes epistolas. Hoc est, secreta cordis sui per confessionem illis patefacientes, quatenus verba veritatis accipiendo regulam justitiae ab eis ediscerent.

Tabulae aereae memoriale perpetuum. Scriptum est enim: In memoria aeterna erit justus, ab auditione 109.1207A| mala non timebit (Psal. CXI); aeris quippe metallum diu durabile est atque sonorum, sic amicitia atque societas sanctorum firmissimum atque clarissimum mansionis statum habet.

Post haec autem misit Simon Numenium Romam, etc. Simon Romanis clypeum aureum mittens habentem pondus mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem, significat doctores sanctos in praedicatione Evangelii gentibus promittere regnum coeleste et aeternam beatitudinem, si fidem Christi recipere voluerint evangelicamque doctrinam in fine vitae servare. Clypei enim rotunditas et auri splendor nec non et millenarii numeri perfectio, per figuram aeternae quietis coronam significant, etc.

Et statuerunt eis libertatem et descripserunt in tabulis 109.1207B| cereis, etc. Ebul [Vulg., Elul] mensis est octavus apud Hebraeos qui apud Graecos dicitur Γορπιαῖος, apud Latinos vero September; sed dispersi sunt ordines numerorum propter diversas inchoationes annorum, quae apud singulas gentes existunt. Nam Hebraei, qui primum mensem Nisan, hoc est Aprilem, in sexto loco habent supra memoratum Ebul. Graeci autem, qui suum annum inchoant a primo mense eorum, Ἀπρίλλος dicto, hoc est a Kalendis Decembris, decimum mensem habent Γορπιαῖον. Latini autem, qui antiquitus primordium anni sui a Kalendis Martii habuere, Septembrem septimum mensem computaverunt.

Et suscepit Simon et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux, etc. Peribolus Graece dicitur 109.1207C| murus atrii domus Domini, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuitu, sicut beatus Hieronymus in Expositione Ezechielis prophetae, libro decimo tertio, ostendit. In loco ergo celebri atrii interioris domus ponebantur tabulae aereae, in quibus confirmatum fuerat per scripturam sacerdotium Simonis et filiorum ejus. Mystice autem Christi sacerdotium et filiorum ejus, hoc est populi Christiani, in atrio domus Domini, hoc est in praesenti Ecclesia, Scriptura testificante, confirmatur, et in omnibus gentibus stabile et perpetuum esse declaratur. Unde est illud quod in psalmo scriptum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Etiterum: Semel, inquit, juravi in sancto meo, si David 109.1207D| mentiar: semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum et testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII). Consuetudo est frequenter jurare ut eis possit aliquis credere: Deus autem semel jurat, quia nulla varietate temporis immutatur. Jurare autem illius diximus esse ventura promittere: nam ejus se religioni constringit, qui non habet fortiorem; dicit et in sancto tuo, in Christo, qui dixit: Custodi animam meam (Psal. XXIV), quoniam sanctus sum si David mentiar; si negative positum est, quod et communis usus habet. Semen Christi sunt omnes qui ei fideli mente crediderunt, quia in ipsis futurum regnum seminatum est, quod 109.1208A| ventura messis ostendit, sicut et in vicesimo primo psalmo ipse dicit: Semen meum serviet illi. Manebunt ergo sancti in aeternum, qui in excellenti ac beata conversatione demorantur. Unde illos proprie manere non dicimus, quia a regno Domini repelluntur. Thronus autem Dei hic intelligenda est anima fidelis, in qua revera insidet quando eam majestatis suae illuminatione compleverit; sic enim scriptum est: Sedes sapientiae anima justi, addidit, sicut sol in conspectu meo. Lucida quippe erat anima illa justi, quam sedem diximus Salvatoris. Dicendo autem sicut sol, comparationem rerum visibilium facit. Nam si magnum est de creatura clarescere, multo melius de Creatore lucere. Luna perfecta significat transmutationem corporis de corruptione in corruptionem. 109.1208B| Tunc enim perfecta erit corporum nostrorum natura quando mortalitas vel corruptio jam non erit ulla: quod enim ipsa luna, quae crescit et decrescit, carnis humanae mutabilitatem significat, in multis Scripturarum locis demonstrari potest. Haec quidem testimonia de psalmis posuimus, ad ostendendum veri Simonis firmissimum et sempiternum esse sacerdotium.

CAPUT XV. Antiochus, Demetrii filius, accipit patris regnum et scribit epistolas Judaeis. Persequitur Tryphonem. Misit Simon in auxilium Antiocho, et noluit accipere, etc.

Et misit rex Antiochus, filius Demetrii, epistolas ad insulas maris Simoni sacerdoti, etc. Antiochus hic, 109.1208C| qui Εὐεργέτης, idem ac fidelis, cognominatus est, filius fuit Demetrii Sotheris, frater autem Demetrii minoris, qui post Alexandrum Philopatrem (Philopolum) regem in Syria regnavit. Demetrius autem Sother post Antiochum Eupatorem, filium Antiochi Epiphanis, ut Chronicon Eusebii et Hieronymi testatur, regnavit annis duodecim, post quem Alexander Philopolus annos regnavit undecim. Post hunc Demetrius, filius Demetrii annos tres; captus autem a Parthis, in Hircania ab Arsacide rege retruditur. Post quem Antiochus Assidetes [Sidetes] frater ejus, Demetrii tenuit regnum annos quatuordecim, post cujus interitum iterum restituitur Demetrio, quod postea tenuit annis quatuor. Qualiter autem Demetrio et Antiocho fratribus regni successus provenit, 109.1208D| non grave videri debet lectori si aliqua huc de Historia Pompeii Trogi intromittatur, qui in libro XXX hoc ita refert: Igitur Antiochus, memor quod et pater propter superbiam invisus, et frater propter segnitiem contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates quae in initio fraterni imperii defecerant, summa industria prosequitur, domitasque rursus regni terminis adjecit, Judaeosque, qui in Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant, subegit, quorum vires tantae fuere, ut post hoc nullum Macedonum regem tulerint, domesticisque imperiis usi, Syriam magnis 109.1209A| infestaverint bellis. Item in libro tricesimo octavo atque tricesimo anno priori narrationi suae ista subnectit: namque Demetrius, sicut supradictum est, cum bellum Parthis intulisset, multisque congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus, amisso exercitu, capitur. Cui ArsacidesHircania non cultum flumen regnum [Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo, misso in Hircaniam, non cultum tantum regium] praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit, regnumque Syriae, quod per ejus absentiam Tryphon occupaverat, restituturum promittit. Post hujus mortem, desperato reditu, non ferens captivitatem Demetrius, privatam, etsi opulentam vitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi et comes Gallimander amicus 109.1209B| erat, qui post captivitatem ejus a Syria per Arabiae deserta, ducibus pecunia comparatis, Parthico habitu Babylonem pervenerat. Sed effugientem Phrahates, qui Arsacidi successerat, equitum celeritate, per compendiosiores tramites occupatum retrahit. Ut est deductus ad regem, Gallimandro quidem non tantum veniam, verum et praemium fidei datum. Demetrium autem, graviter castigatum, ad conjugem in Hircaniam remittit, arctioribusque custodiis observari jubet. Interjecto tempore, cum fidem illi et suscepti liberti facerent, eodem amico comite repetita fuga est; sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur, ac denuo perductus ad regem, ut invisus a conspectu submovetur. Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hircaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur, 109.1209C| talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur: sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam nec mos gentis faciebat, nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum affectabant, usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout vel tempus vel fortuna belli exegisset. His auditis, Antiochus occupandum bellum ratus, exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos ducit. Sed per luxuriam non minor apparatus quam militiae fuit:quippe millia multa armatorum secuta sunt trecenta lixarum e quibus coquorum [quippe octoginta millia armatorum secuta sunt trecenta millia lixarum, ex quibus coquorum, etc.] pistorumque major numerus fuit. Argenti certe aurique tantum, ut gregarii 109.1209D| milites auro caligas figerent, proculcarentque materiam cujus amore populi ferro dimittunt [dimicant]. Culinarum quoque argentea instrumenta fuere, prorsusque ut ad epulas, non ad bellum pergerent. Advenienti Antiocho multi Orientales reges occurrere, tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressioni fuit. Antiochus, tribus praeliis victor, cum Babyloniam occupasset, magnus haberi coepit. Itaque ad eum omnibus populis defluentibus, nihil Parthis reliquum praeter patrius finis fuit. Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda ad Parthiam 109.1210A| revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique tentabat. Propter multitudinem hominum exercitus Antiochi per civitates hiberno tempore divisus erat, quae res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum praelibatione et injuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt; et in die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias ne invicem ferre auxilia possent, aggrediuntur. Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu quae secum hiemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem fortius quam exercitus ejus dimicavit: ad postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus occiditur; cui Phrahates exsequias regio more fecit, filiamque Demetrii, 109.1210B| quam secum Antiochus adduxerat, captus amore virginis, uxorem duxit. Poenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem jam in regno missi invenerunt, frustraque omnia conati, ad regem suum reversi sunt. Antiocho in Parthia cum exercitu deleto, frater ejus Demetrius, obsidione Parthorum liberatus, ac restitutus [in regnum], cum omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset, quasi patriarcha [Parthica] ipsius ac fratris bella quibus alter captus, alter occisus erat, prospere gessissent, ita Aegypto bellum inferre statuit. Regnumque Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum pollicente. Sed dum aliena affectat, ut assolet fieri, propria 109.1210C| per defectionem Syriae amisit. Siquidem Antiochenses primi, duce Tryphone, exsecrantes superbiam regis, quae conversatione [Parthicae crudelitatis] intolerabilis facta erat, mox Apamenii caeteraeque civitates exemplum secutae, per absentiam regis [ejus] a Demetrio defecere. Ptolemaeus quoque rex Aegypti, bello ab eodem petitus, cum cognovisset Cleopatram sororem suam, opibus Aegypti navibus impositis, ad filium et Demetrium generum suum in Syriam profugisse, immisit juvenem quemdam Aegyptium, Protharsi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret et composita fabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syriis quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii superbiam paterentur, 109.1210D| nomen juveni Alexander imponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. Interea corpus Antiochi interfecti a rege Parthorum, in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum, pervenit: quod cum ingenti studio civitatum et regis Alexandri, ad confirmandam fabulae fidem, excipitur. Quae res magnum favorem popularium conciliavit, omnibus non fictas in eo effundi lacrymas existimantibus. Demetrius autem, victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. Relictus igitur cum paucis servulis, eum Tyrum, religione se templi defensurus, petisset, nam egrediens, praefecti 109.1211A| jussu interficitur. Praedictis causis enim quod Antiochus possessas per praelia civitates a Simone repetit, significat antiquum hostem semper sanctorum virtutibus invidere et injusto servitio sibi eos subjugare velle: sed eos Simon spiritalis sibi vindicando, sui juris dixit ac patrum suorum haereditatem, nec ullam ibi habere communionem, quia possessio virtutum proprie electorum est, non reproborum. Unde terras Chananaeorum in quas introducuntur filii Israel, filii Sem fuerant quondam in orbis divisione sortiti, quas deinceps per vim atque potentiam posteritas tam persuasionis iniquitate possedit: in quo et Dei judicium rectissimum comprobatur, qui et illos de locis alienis, quae male occupaverant, expulit, et istis sanctis tanquam patrum 109.1211B| possessionem, quae prosapiae eorum in divisionem orbis fuerant deputata, restituta, quae in nobis fuerat, certissima ratione cognoscitur. Nam voluntas Domini possessionem cordis nostri non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputavit: quae post praevaricationem Adae, insolescentibus vitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsis, cum eis sursum per Dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tamen alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.

Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum equitum, etc. Quid per Cendebaeum ducem maritimum, quem Antiochus ad debellandum Judaeos mittit, nisi potentatus istius mundi, et persecutores religionis Christianae designatur? Quos Antiochus, 109.1211C| mysticus Antichristus videlicet, in exterminium populi Christiani cum exercitu lictorum atque carnificum transmittit ut conculcent veram Judaeam, hoc est Ecclesiam, et captivent per errorem, sive interficiant per blasphemiam, fidelium populum. Jubetur praeterea Cendebaeo ut aedificet Cedronem. Cedron enim torrens sive vallis juxta Hierusalem est, ad orientalem plagam, cujus et Joannes evangelista in passione Domini meminit (Joan. XVIII). Ob hoc autem aedificari jussus est Cedron ut obstruerentur portae civitatis et coangustaretur populus. Interpretatur autem Cedron tristitia, sive moeror, sive dolor, et apte ille missus est Cedronem aedificare cui commendatum est Christi confessoribus poenarum dolorem infligere.

CAPUT XVI. Misit filios duos Simon ad debellandum Cendebaeum ducem. Quod Judas filius Simonis vulneratus est. Occiditur Simon cum filiis suis in convivio. Joannes ejus filius succedit fratri in principatu sacerdotum.

Et ascendit Joannes de Gazaris et nuntiavit patri Simoni, etc. Diximus superius quod Simon principem sacerdotum, illum videlicet qui per obedientiam crucis obtulit semetipsum Patri pro nobis, in cujus domo Filii duo sunt populi credentium ex Judaeis et gentibus. His commendat Pater virtutem belli contra hostes universos et inimicos veritatis, hoc est, contra Judaeos, paganos et haereticos, necnon contra malignos 109.1212A| spiritus, quatenus defendant fidem Christianam et protegant veros confessores Dei.

Estote, inquit, loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra, auxilium vero de coelo vobiscum sit. Qui sunt isti fratres nisi illi de quibus ipsa Veritas resurgens a mortuis ad mulieres ipsius sepulchrum visitantes in Evangelio ait: Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt (Matth. XXVIII). In loco ergo Christi et apostolorum ejus sunt sancti, qui facientes voluntatem coelestis Patris, et veritatis victoriam et animarum quaerunt salutem: quibus auxilium de coelo est, ab ipso utique de quo in psalmo scriptum est: Mirabilis Dominus in sanctis suis, Dominus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis suae (Psal. LXVII). Isti elegerunt 109.1212B| viginti millia virorum belligeratorum, quia eos solummodo habiles ad spiritalem militiam deputant, qui in duobus praeceptis charitatis mandatorum Dei exsecutores atque operatores fiunt.

Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, etc. Quod dux cum ipse videret populum trepidantem ad transfretandum torrentem transfretavit primus, ostendit quod illi aegrotorum [Forte, magistrorum] loco et doctoris officio in Ecclesia funguntur, timiditatem subjectorum suae fidei atque constantiae exemplo confortare debent, ac sacris tubis, hoc est dogmatibus divinis, in aciem contra hostes exacuere: sicque Cendebaeus spiritalis et castra ejus fugantur, et cadunt ex eis multi vulnerati, quia divinae majestatis virtutem tandem sentiunt 109.1212C| timore concussi.

Tunc vulneratus est Judas frater Joannis, etc. Quod Judas vulneratus est in praelio et Joannes insecutus est hostes, illud, nisi fallor, significat quod Paulus ait: Ex parte caecitas contigit in Israel donec plenitudo gentium subintraret, et tunc omnis Israel salvus fieret (Rom. XI), quia tardante in fide Christi plebe Judaica, gentium Ecclesia fortiter hostes premit, donec eos salubri compugnatione ad poenitentiam convertit, aut perseverantes in nequitia nimis futuram poenam praedicando puniat; cum autem tempora gentium complebuntur, et ipsarum plenitudo ad fidem subintraverit, tunc omnis Israel, hoc est omnis Ecclesia, ex utroque videlicet populo, salubri confessione per fidem, spem et charitatem, Christi 109.1212D| munere salva erit.

Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, etc. Quid per Ptolemaeum nisi hypocritae atque versuti homines figurantur. Hi ergo ficto disciplinatu bonis magistris adhaerentes, simulantesque pietatem, cujus virtutem penitus ignorant, plerumque ad honorem ecclesiasticamque dignitatem, ipsis magistris tribuentibus, perveniunt: hoc est enim summi sacerdotis generum esse, illas utique personas quas boni magistri aqua et verbo regenerabant, in potestatem regiminis sui accipere; sed cum, accepto gradu, propriae potestatis esse coeperunt, singuli cupiditatibus servientes, ipsos sui auctores honoris dolis et mentitionibus supplantare 109.1213A| atque subvertere student; occiduntque filios eorum ac pueros pariter, cum nulli personae secum habitanti parcunt, sed pecunias atque adulationes sibi saeculares potestates . . . . .Ecclesiam occultis insidiis seu manifestis persecutionibus infestant.

Nec mirum talem nequitiam aliquando praevalere in Ecclesia posse, cum legimus Ecclesiae capere ( sic ) dolum Judae proditoris; magus a Philippo baptizatus est, sed non a nequitia mentis purgatus; Julianus, apostata a lectore Ecclesiae excitatus, usque ad finem vitae hostis truculentus in coepta malitia perseveravit: quales et istius temporis aetas nonnullos habet, qui, licet magistros suos non occidunt gladio, tamen invidia atque odiis persequi non cessant.

Et praecurrens quidam nuntiavit Joanni in Gazara 109.1213B| quia periit pater ejus, etc. Joannes quidem, patre per dolum necato, se cautus ab hoste observat, ac viros qui eum venerant perdere occidit, quoniam quilibet ex fidelium numero gratia Dei salvatus, ac providus ac sollicitus de sua salute servanda, audita deceptione aliorum hostium, insidias praecavere ac machinas eorum perversas conterere studet: non enim sola simplicitas cuique sufficit ad salutem servandam, sed cum simplicitate pariter debet esse prudentia. Unde Salvator in Evangelio ait discipulis suis: Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X); et Apostolus ait: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Debet ergo simplicitas a nobis haberi ut neminem noceamus; debet et prudentia, ne despiciamur 109.1213C| ab aliis: nec multum distat inter decipere quemlibet et ab alio decipi posse.

Et caetera sermonum Joannis et bellorum ejus, etc. Iste Joannes, dux Judaeorum simul et pontifex, virtutum vir fuit ac multa opera mirifica confecit: hic quoque Hircani nomen accepit, ac a Romanis jus amicitiae postulans, decreto senatus inter amicos relatus est; qualiter autem Josephus de eodem Hircano narret, ad manifestanda ea quae in fine libri Machabaeorum breviter dicta sunt, non incongruum videtur nobis hic ponendum. Postquam enim de Simonis victoria aliqua commemoravit, de fine ejus taliter refert (Lib. XIII Antiq., cap. 13-17):Igitur Simon, annis octo principatum tenens sacerdotii Judaeorum, moritur in convivio, captus insidiis Ptolemaei, generi 109.1213D| sui, qui, ejus conjuge duobusque filiis in custodiam conclusis, certos amicos misit ut Joannem, tertium, cui Hircanus fuit nomen, interficerent. Cognito autem impetu qui parabatur, adolescens ad civitatem properabat, multoque populo fretus, et propter memoriam aeternae virtutis, et quod iniquitas Ptolemaei cunctis esset invisa. Voluit autem et Ptolemaeus aliam portam civitatis ingredi, sed a populo rejectus est, qui maturius Hircanum susceperat, et hinc quidem statim recessit in aliquod ultra Hiericho castellum quod Dago vocatur.

Hircanus autem paternum honorem pontificis assecutus, 109.1214A| postquam Deo sacrificia reddidit, velociter Ptolemaeum petiit et matri simul et fratribus adjumento futurus. Castellumque aggressus, aliis quidem rebus superior erat, justo autem dolori cedebat: Ptolemaeus enim, quoties premeretur, matrem ejus fratresque in murum perductos palam ut possent conspici verberabat eosdemque praecipitaturum se minabatur. Unde Hircanum quidem plus timor quam iracundia commovebat. Mater vero ejus, nihil plagis aut intentata nece perterrita, manus praetendens, filium precabatur ne suis parceret, imperio siquidem ipsa mortem sibi a Ptolemaeo propositam in mortalitate duceret meliorem, dummodo ille poenas eorum quae in domum suam admisisset, expenderet. Joannes autem, nunc obstinationem matris cogitans, ad 109.1214B| preces ejus audiens, ad pugnandum impellebatur, modo verberari eam lacerarique conspiciens, effeminabatur totusque plenus doloris erat. Ob hoc autem diu tracta obsidione, feriatus annus advenit, quem septimo quoque orbus apud Judaeos cessare moris est, exemplo septimorum dierum; et in hoc Ptolemaeus, obsidionis requiem nactus, fratribus Joannis una cum matre occisis, ad Zenonem confugit, qui Cothila [Cotilas] cognominatus est, Philadelphiae tyrannum. Antiochus autem ad ea quae per Simonem passus fuerat iratus in Judaeam ducit exercitum, ibique assidens Hierosolymis Hircanum obsidebat: ille autem patefacto sepulcro David, qui regum ditissimus fuerat, ablatisque inde pecuniae plus quam tribus millibus talentorum, et Antiocho persuasit, trecentis 109.1214C| ei talentis datis, ab obsidione cedere, primusque Judaeorum pravitatis opibus alere peregrina coepit auxilia.

Hircanus deinde, morte Antiochi cognita, statim ad Syriae civitates expeditionem paravit, vacuas eas propugnatoribus esse ratus, quod ita erat. Nam et Medabam, et Samogam, et Sychimam, et Garizim cum vicinis cepit, et superbum Cirthaeorum [Cuthaeorum] genus adjacentia fano loca colentium, exemplo ejus quod est Hierosolymis aedificato. Capit autem Idumaeae quoque non paucas alias civitates, et praeterea Adoreon [Aoracum] et Marasan [Marisam]: in Samariam vero usque progressus ubi nunc est Sebaste civitas, ab Herode rege condita, ex omni parte concludit filiosque suos Aristobolum et Antigonum 109.1214D| obsidioni praefecit: quibus nihil renitentibus ad hoc famis necessitate, qui erant inter civitatem, venerunt ut insuetam carnem cogerentur attingere.

Igitur Antiochum adjutorem sibi advocant Spiritus Domini cognominatum, qui cum prompta ejus voluntate paruisset, ab Aristobulo et Antigono superatur, et ille quidem ad Scythopolim usque persequentibus commemoratis fratribus effugit.

Hi vero in Samariam reversi multitudinem intra murum iterum compellunt et expugnata civitate, ipsamque diruunt et habitatores captos abducunt. Prospere autem gestis secedentibus, alacritatem 109.1215A| refrigescere non sinebant, sed cum exercitu Scythopolim usque progressi, et ipsam percusserunt, et agros inter Carmelum omnes inter se partiti sunt. Secundarum rerum Joannis et filiorum ejus invidia seditionem gentium concitavit, multique adversus eos collecti non quiescebant, donec aperto bello devicti sunt. Reliquum vero tempus Joannes cum fortunatissime viveret et optime res per annos triginta tres administrasset, quinque relictis liberis moritur. Vir plane beatissimus, et qui nullam dedisset occasionem cur ei causam de fortuna quispiam quereretur. Denique tria vel praecipua maxime solus habebat: nam et gentis princeps et pontifex erat, et praeterea propheta, cum quo Deus colloquebatur, ut futurorum nihil penitus ignoraret, quia et de duobus mulieribus 109.1215B| filiis suis quod rerum domini permansuri non essent antevidit atque praedixit.

Tenuit autem ipsum pontificatum post patris obitum, secundum chronicorum fidem annis viginti sex. Pater ejus autem Simon ante eum pontifex fuit annis octo, ante quem Jonathas frater ejus annis decem et octo. Judas quoque, frater Jonathae et Simonis, tribus tantum annis pontificatum habuit, licet bella plura cum ducibus regum Syriae ante gesserit. Post Joannem quippe Aristobolus, filius ejus, pontificatum apud Judaeos accepit, qui rex pariter fieri voleus, diadematis sumpsit insigne.

Post quadringentos octoginta quatuor annos Babyloniae civitatis, hic Antigonum fratrem suum dolo interfecit, et uno anno in regno expleto, miserabili 109.1215C| morte fratricida vitam finivit cui successit frater ejus Amiects [Jamneus], qui et Alexander, in regnum, quod tenuit viginti septem annis, tam crudeliter, ut etiam irritata plebe sibi quaerenti ab his quidnam faciens animos sibi plebis reconciliaret, responsum est: Si moreretur; vix enim forte cum mortuo, tam gravia perpessi, in gratiam reverterentur, ut odia adversus defunctum deponerent. Quibus excitatus bellandique assuetudine multis necatis, reliquos coegit in urbem cui nomen Belselel; cui expugnatio acerbiorem solito pestem invexit, tam saevo crudelitatis processu, ut ex eo numero octingentos in medio civitatis circumfigeret [crucifigeret], quorum in conspectu conjuges eorum filiosque jugulari jussit. Haec spectabat accubans in medio concubinarum, 109.1215D| laetus inter vina et pocula, sed magis sanguine quam vino inebriatus.

Hoc solo facto amplius populum quam bello terruit, ita ut proxima nocte Judaeorum octo millia ultra Judaeam descenderent, quibus fugae finis mors Alexandri foret; eo mortuo Alexandra uxor ejus, quae et Salma [Salome] cognominata est, regnavit Hierosolymis annis novem. Dehinc duobus fratribus filiis Alexandri, Hircano et Aristobulo, de imperio dimicantibus, occasionem habuere Romani ut Judaeam invaderent. Ita Pompeius Hircano invitante Hierosolymam venit, capta urbe et templo deserato usque in Sancto sanctorum accessit, Aristobolum minorem fratrem suum secum adducit, pontificatum 109.1216A| vero confirmat atque Antipatrum, Herodis Ascalonitae filium, procuratorem Palaestinae facit. Sicque Hircanus animo deses, adjuvante Antipatro praedicto procuratore, tenuit pontificatum annis triginta quatuor. Postea autem Antipatro per venenum in convivio necato, Herodes, filius ejus, successit in regnum, qui et Hircanum interfecit. Hinc et Herodes, praedicti Antipatri Ascalonitae et matris typidis [Cypridis] Arabicae filius, a Romanis Judaeorum suscepit principatum cujus tempore, Christi nativitate [vicina] regnum et sacerdotium Judaeae, quod prius per successiones annorum tenebatur, destructum est; completa prophetia, quae ita per Moysen loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est; et ipse 109.1216B| erit exspectatio gentium (Genes. XLIX).

In hoc loco et Christus, quem Danielis Scriptura praefatur (Dan. IX), accepit finem. Nam usque ad Herodem, Christi [id est] sacerdotes erant reges Judaeorum, qui imperare coeperunt a sexagesima quinta olympiade et instauratione templi sub Dario usque ad Hircanum, et ad centesimam et octogesimam sextam olympiadem, annis quadringentis triginta tribus in medio transactis: quos Daniel quoque significat dicens: Et scies, et intelliges ab initio sermonis respondendi et aedificandi Hierusalem usque ad Christi principatum, hebdomadae septem, et hebdodomadae sexaginta duae. Quae sexaginta novem hebdomadae faciunt annos quadringentos octoginta tres, in quibus Christi, id est sacerdotes, per unctionem 109.1216C| consecrati regnaverunt usque ad Hircanum: quo, extremo omnium, a Parthis capto, Herodes, Antipatri filius, nihil ad se pertinentem Judaeam ab Augusto et senatu accepit, filiique ejus post eum regnaverunt [usque] ad novissimam captivitatem Hierosolymorum, nequaquam sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitae secundum legem Moysi servientibus Deo. Ignobiles vero quidem, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni sive modico amplius, et a Romanis sacerdotium emebant. Quae omnia et Daniel propheta vaticinatus est dicens: Et post hebdomadas septem et septuaginta duas interibit chrisma, et judicium non erit in eo, et templum sanctum corrumpet populus: duce veniente caedentur in cataclismo belli; et in sequentibus: Et 109.1216D| super templum, inquit, abominatio desolationum: et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem. Herodes Avanulum [Ananelum] quemdam de Babylone accitum, pontificem constituit Judaeorum, et post exiguum temporis Aristobolum fratrem uxoris suae, nepotem Hircani, successorem ei dedit: quo postremum [post annum] interfecto rursum Ananelo reddit sacerdotium. Nec jam fuit successio legalis in sacerdotium, sed fine ipsius legis et sacerdotii appropinquante, confusa erant omnia. Hic autem Herodes strenuus fuit in actibus belli et in gubernatione regni atque instauratione aedificiorum, sed infelicissimus ac crudelissimis moribus; apud Hierosolymam multas et magnas ecclesias 109.1217A| construxit; Samariam, olim in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti Sebasten appellavit, et in Paneade, id quod Panion vocatur exstruxit; Caesaream in nomine Caesaris condidit, quae prius Turris Stratonis vocabatur. Condidit praeterea Antidana et Antipatridam atque Herodianam in honorem Patris Antipatri et suum exstruxit. Innumerabilia quoque opera in singulis urbibus quas regebat solertissime aedificavit. Sed inter Hircanum, qui olim sacerdos Judaeorum fuerat, de captivitate Parthorum regressum, et filium ejus, qui sacerdotio patris successerat, interfecit: sororem quoque ejus uxorem suam cum duobus filiis propriis jam adolescentibus, et matrem uxoris occisae, socrum suam, crudelissime necavit: siquidem ipse Herodes, 109.1217B| ne ignobilis forte et a Judaeorum semine argueretur extraneus, combussit libros omnes quibus nobilitas gentis Judaeae in templo servabatur adscripta, ut, deficientibus probamentis, et ipse ad hanc pertinere putaretur, insuper et ut suam soblem [sobolem] regio illorum generi commisceret. Deside femina Hierosolymitana, quam privatus acceperat uxorem, et a nato Antipatro filio, sociat sibi Mariannam filiam Alexandri, neptem Aristoboli fratris Hircani, qui ante eum rex erat genti Judaeorum. Haec quinque filios ei genuit, quorum duos, Alexandrum et Aristobolum, ipse necavit in Samaria; nec multo post et matrem filiorum, qua nil charius noverat, simili scelere peremit, e quibus Aristobolus Herodem ex Berenice susceperat filium, quem in Actibus apostolorum 109.1217C| ab angelo percussum legimus (Act. XII). Nec non ad ea quae supra crudeliter gesserat et hoc addidit ut virum sororis suae Salome interficeret, et cum eam alii tradidisset uxorem, et hunc necavit; scribas quoque et interpretes divinae legis simili scelere occidit.

Cum autem Christi Domini nostri nativitatem, quod in anno tricesimo secundo regni ejus in Bethlehem natus est, magistrorum indicio cognovisset, universos parvulos jussit interfici. Sed postquam regni sui tricesimum annum septimum expleverat vel [aquae] intercutis morbo, et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter digne moritur. Qualiter autem de fine Herodis Josephus narrat non incongruum videtur huic opusculo nostro inserere, qui 109.1217D| hoc modo refert (Antiq. lib. XVII, cap. 9). Nam febris quidem non mediocris erat, prurigo autem intolerabilis habebat omnem corporis superficiem, assiduis autem vexabatur colli tormentis, pedesque tanquam ex intercutis aquae vitio tumuerant, quoniam et inflatio ventriculi putredoque testiculorum vermiculos generabat, ac praeterea creber anhelitus et interrupta eum suspiria membrorumque omnium contractio fatigabant, ut qui haec ad Divinitatem referebant, poenas eas esse dicerent sophistarum. Ille autem, quamvis cum tot vitiorum cruciatibus luctaretur, vitae tamen cupidus erat et remediis excogitatis salutem sperabat. Denique Jordanem transgressus, apud Collirem [Callirhoen] aquis calidis utebatur, 109.1218A| quae in lacum feracem bituminis, qui Asphalditis vocatur, effluentes, pro dulcedine potiti [potabiles] sunt. Ibi autem corpus ejus, quod medicis oleo calidiore foveri placuerat, in dolium plenum demersum ita dissolutum est, ut et lumina, quasi mortuus, resoluta torqueret. Deinde perturbatis qui eum curabant, ad clamorem quidem illorum respicere visus est. Desperata vero salute et militibus quinquagenas drachmas multamque pecuniam in rectoribus atque amicis dividi jussit. Cum autem rediens in Hiericho venisset, atra bili correptus, et ipse pene morti immittebatur, factum nefarium excogitavit: collectos enim cujusque vici ex omni Judaea nobiliores in locum cui nomen est Hippodromo concludi praecepit, deinde sorore Salome et Alexandro marito 109.1218B| ejus ad se vocatis, Scio, inquit, mortem meam festis gaudiis celebraturos esse Judaeos, verum per alios lugeri potero et clarissimos honores assequi sepulturae, sicque [si quae] ipse praecipio feceritis: hos viros quos habetis in custodia, cum animam efflavero, statim militibus circumdatos occidite, ut invisa mihi omnis Judaea omnisque domus illacrymet: et simul, his mandatis, legatorum quos Romam miserat epistolae sunt allatae, quibus Archelaum jussu Caesaris intemperatum ( sic ) et Antipatrum morte damnatum esse indicabatur, quem an pater in exsilium dare mallet, id permisisse Caesarem scriptum erat.

Herodes autem, paululum hoc nuntio recreatus, rursumque doloribus victus, inedia et morbi pariter violentia viribus distendebatur; sicque fatum praevenire 109.1218C| conatus, est, sumptoque malo et cultellum poposcit, sectum enim comedere consueverat. Deinde circumspecto ne quis arbiter impediret, tanquam se percussurus dexteram sustulit. Cum vero Aciabu consobrinus ejus accurrisset et manum continuisset, ululatus maximus in regia statim exortus est, quasi rex esset mortuus; excitatus est eoque propere audito Antipater, fiduciam reperit, laetusque jam custodes, promissa etiam pecunia, rogabat ut se solverent atque dimitterent, quod eorum princeps non solum ne fieret obstitit, sed et regi velociter nuntiavit: ille autem, fortius exclamans quam vires aegrotantis valebant, continuo, satellitibus missis, occidit Antipatrum et in Hircanio sine ullo honore sepeliri jussit. Deinde rursum corrigit testamentum et successorem quidem 109.1218D| Archelaum, natu maximum Antipatris fratrem, scribit; tetrarcham vero Antipam. Post interitum autem filii sex diebus exactis moritur, annis quidem triginta quatuor, ex quo interfecit Antigonum, regno potitus: triginta vero et septem postquam a Romanis declaratus est; anno itaque imperii Augusti quadragesimo septimo mortuus est, pro quo substitutus ab Augusto filius ejus Archelaus regnavit annis novem, id est usque ad ipsius Augusti finem: tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus apud Augustum, ferocitatem ejus videns, Viennam urbem Galliae relegatur, et ad minuendam Judaici regni potentiam insolentiamque domandam, quatuor fratres ejus pro eo tetrarchae constituti sunt, Herodes, Antipater, 109.1219A| Lysias et Philippus, deinde vero Archelaus. Post Archelaum vero Herodes tetrarcha Judaeae gentis tenuit principatum annis viginti quatuor, cui Tiberius imperator hanc dederat potestatem, cujus anno duodecimo Pilatus in Judaea procurator ab eodem dirigitur, atque ibi per decem annos continuos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit. Anno quinto decimo Tiberii Caesaris (Luc. II), similiter et regni Herodis quinto decimo, ut historiae produnt, Joannes filius Zachariae, in deserto juxta Jordanem fluvium praedicans, Christum Filium Dei in medio horum esse testatur: quem praedictus Herodes, Herodiade uxore Philippi fratris sui suadente, in convivio ob saltatricis puellae petitionem decollare jussit, sicut sacrum Evangelium manifeste demonstrat 109.1219B| (Matth. XIV). Ipse quoque Dominus Jesus Christus hinc in populos salutarem viam annuntiat signis atque virtutibus vera comprobans esse quae dicebat. Similiter et octavo decimo anno utriusque principatus Jesus Christus, secundum prophetas qui de eo fuerant praelocuti, ad passionem venit: ubi huic Herodi per Pilati missos praesentatus, non fide receptus, sed per fastum mundanum spretus, indutus veste alba, iterum remissus est ad Pilatum, a quo per militum officium crucifixus, tertia die resurrexit a mortuis. Refert autem divina Scriptura initium evangelicae praedicationis anno decimo quinto Tiberii Caesaris inchoasse, et ipsum Jesum omne doctrinae suae tempus exegisse sub pontificibus Anna et Caipha, quo scilicet anno pontificatus tempore incipiente docere 109.1219C| coeperat, et usque ad initium Caiphae pertenderat, in quibus spatiis vix toti quatuor concluduntur anni. Legalibus porro praeceptis jam per illud tempus et ambitione cessantibus: nulli quippe pontificatus honore Judae vel generis merito reddebatur: sed Romana potestate aliis nunc, item aliis summum sacerdotium praestabatur, ita ut annuis cessationibus mutarentur. Denique jam idem Josephus (Lib. XVIII Antiq., cap. 4) refert quatuor per ordinem usque ad Caipham pontificatus officio post Annam esse perfunctos, his verbis scribens:

Valerius Gratus, Anna sacerdotio perturbato, Ismaelem designavit filium Bassi; sed et hunc non multo post abjiciens, Eleazarum, Annae pontificis filium, pontificatui subrogavit. Primo annum vero et hunc 109.1219D| arcet officio, et Simoni cuidam, Camsi filio, pontificatus tradidit munus, quo non amplius et ipse quam unius anni spatio perfunctus, Josephum, cui et Caiphas nomen fuit, accipit successorem. Sic per hoc omne tempus quod Dominus et Salvator noster in terris docuisse describitur, intra quadriennium temporis spatia, in quo quatuor istae, quas Josephus memorat, successiones pontificum describuntur, vix per annos singulos quilibet administravit. Qualiter autem Herodes tetrarcha regnum amiserit Josephus prodit, dicens: Accusato Herode tetrarcha, Agrippa filius Aristoboli, quem pater Herodes interfecit, ad Tiberium venit: illo autem non suscipiente accusationem, residens Romae aliquorum quidem potentum 109.1220A| notitias ambiebat; maximis autem colebat officiis Germanici filium Gaium, cum adhuc esset privatus. Quodam autem die inter copiosum epularum apparatum, quibus apud eumdem edebatur, ad ultimum extentis manibus aperte coepit Dominum precari ut, celeriter defuncto Tiberio, Gaio daretur imperium. Quod cum Tiberio nuntiatum esset, statim concludi jussit Agrippam, qui sub grandi aerumna usque ad mortem Tiberii in carcere per menses sex tenebatur: sed defuncto eo post regnum annorum decem, dierum trium, succedens in imperium Gaius Caesar absolvit Agrippam a vinculis et tetrarchiam Philippi (jam enim iste decesserat) ei tradidit regemque appellavit. Cum autem venisset in regnum, Agrippas Herodis tetrarchae cupiditates per invidiam suscitavit: 109.1220B| irritabat autem eum maxime in specie regni Herodis uxor exprobrans ei concordiam, et dicens quia per id quod noluerat ad Caesarem navigare careret potestate majore. Nam cum Agrippam ex privato regem fecisset, quomodo dubitaret illum ex tetrarcha eodem honore donare. His adductus Herodes venit ad Gaium, atque ob avaritiam vehementer increpatus in Hispaniam fugit: secutus quippe fuerat accusator Agrippas, cui et tetrarchiam illius Gaius adjecit; atque ita Herode quippe in Hispania peregrinante, secum et uxor Herodias decessit. Pontius autem Pilatus, praeses eodem anno quo Salvator passus est, secreto noctis imagines Caesaris in templo statuit, ut Josephus tradit, et hoc primae seditionis et turbarum evidens causa exstitit. Postea vero sacrum 109.1220C| thesaurum, quem corbonan Judaei vocant, in aquaeductum Jerosolymorum expendens, secundae seditionis praebuit semina. Sed cum de Christianorum dogmate idem Pilatus ad Tiberium referret et de ipsius Redemptoris gestis, passione ac resurrectione aliqua memoraret, Tiberius retulit ad senatum ut inter sacra caetera reciperentur. Verum cum ex consulto patrum Christianos eliminari Urbe placuisset, Tiberius per edictum accusatoribus Christianorum comminatus est mortem, sicut scribit Tertullianus in Apologetico. Multi senatorum et equitum Romanorum ab eodem interfecti. Igitur Judaeos pro commisso scelere ultio divina damnabat: sed et ipse Pilatus, qui in Salvatorem iniqui judicis functus officio est, iisdem temporibus Gaii tantis ac talibus 109.1220D| malorum cladibus cruciatus est, ut propria se manu transverberasse et nefariam vitam vi abjecisse referatur. Nec enim poterat tanti piaculi minister impunitus evadere, sicut in historiis Graecorum invenimus, eorum duntaxat qui olympiadas scribunt, et annuales rerum gestarum libros ad posteritatis memoriam condunt. Agrippa autem et qui Herodis filius Aristobuli, post interfectionem Jacobi filii Zebedaei, Petrum apostolum misit in carcerem (Act. XII), et persecutionem credentium in Christum excitavit: sed non impunitus evasit. Sic Lucas in Actibus apostolorum manifestat, et Josephus in XVIII libro Antiquitatum commemorat, qui de eodem hoc modo refert (Lib. XIX Antiq., cap. 8): Tertium, inquit, annum 109.1221A| imperii Judaeae totius expleverat, cum forte Caesaraeam, quae prius Turris Stratonis vocabatur, advenit, ubi cum in honorem Caesaris spectacula civibus erexit, votivo, ut videbatur, salutis Caesaris die; cumque illuc totius provinciae viri honore et facultatibus praediti convenissent, secundo spectaculorum die indutus veste fulgenti ex auro argentoque mirabiliter contexta, incipiente die, procedit ad theatrum, ubi cum primos solis radios argenteae vestis gremio suscepisset, repercusso splendore, duplicatam spectantibus lucem fulgor metalli vibrantis effudit, ut intuentibus perstringeret aciem terror aspectus, et per hoc plus aliquid de eo quam humanae naturae est artifex arrogantia mentiretur; illico adulantis vulgi concrepant voces, honorem sonantes, sed [soli] orituro 109.1221B| conferentes, et hinc atque inde adulatoribus conclamantibus, deus appellaretur, utque fieret propitius simpliciter exoratur, dicentibus populis quod nunc usque ut hominem te timuimus, sed ab hoc jam supra humanam te esse naturam fatemur. Sed rex acclamationem contra fas habitam non repressit, nec impietatem illicitae adulationis exhorruit, donec respiciens paulo post viderat supra suum verticem in fune sedentem bubonem, quem sensit continuo exitus sui ministrum, quem prius noverat provisorem honorum. Et ecce repente cruciatus eum ex dolore incredibili ventris atque inflatione corripuit, respiciensque ad aulicos: En, inquit, ille ego deus vester vitam mutare compellor confestim, quaedam divina virtus nuper collatas in me falsas arguit voces, et 109.1221C| qui modo dicebar immortalis a vobis, jam rapior in mortem: sed suscipienda est sententia, quam Deus statuit. Nam et viximus haud contemnendi, et longaevitatem quae beata putabatur explevimus; et cum hoc dixisset, vi doloris vehementius agitatus, instanter ad palatium reportatur, cumque divulgatum esset eum propediem moriturum, ingens multitudo totius aetatis et sexus conveniens, more patrio super cilicia strati, omnipotenti Deo pro regis incolumitate supplicabant. Omnis autem domus regia planctibus et gemitibus personabat, cum interim rex ipse in excelso solario recubans et deorsum respiciens, ac pronos prostratosque omnes cum fletibus praevidens, non ipse quidem temperabat a lacrymis. Continuis vero quinque diebus ventris doloribus cruciatus 109.1221D| vitam violenter abrupit quinquagesimum aetatis quartum agens annum, regni vero septimum, quatuor etenim sub Gaio Caesare annis regnans, at Philippi Tetrarchiam tribus annis obtinens: quarto autem et Herodis sibi adjungens, tribus vero reliquis annis sub Claudio Caesare exactis. Post Agrippam patrem regnum Judaeae tenentem annis sex filius ejus Agrippa a Claudio substituitur in regnum, quod tenuit annis viginti sex, hoc est, usque ad secundum annum Vespasiani, quando urbis excidium factum est. Qualiter autem Josephus de hoc narret (Lib. XX Antiq., cap. 13), hoc in loco ponendum esse censuimus. Claudius, inquit, Agrippam filium Agrippae Judaeorum regem constituit; Flentem [Cuspium Fadum] 109.1222A| vero totius provinciae, Samariae quoque, Galilaeae et regionis quae dicitur trans Jordanem, procuratorem misit. Et post pauca addidit haec: Inflammatur autem et seditio acerbissima a pontificibus adversum sacerdotes et primos plebis Jerosolymorum, quorum singuli conquerentes inducunt [turbas] perditorum, juvenum et novis legibus gaudentium, et quisque eorum videbatur esse princeps. Et conferentes semetipsos ad lites, alterutris derogabant et se lapidibus obruebant, nec quisquam erat qui coerceret: sed agebantur omnia tanquam in urbe non habente rectorem. Igitur pontifices in tantam venere penuriam, ut, servis suis ad areas missis, invaderent decimas quae sacerdotibus debebantur; accidebat ut nonnulli ex minoribus sacerdotibus, quorum alimoniae 109.1222B| direptae fuerant, inedia deperirent: ita seditionum violentia jus fasque confuderat. Item post pauca subjungit et hoc: nonnunquam autem et in media civitate concurrentes se trucidabant; praecipue in diebus festis, sicarii plebibus admisti, occultatis pugionibus oberrantes, ut quisque designatus eis, si cominus incederet, eum perimebant, et arte nefaria cum corruisset is quem occulto vulnere straverunt, tumide ipsi percussores velut indignari se simulabant adversus eos qui hoc in media urbe committerent; atque hoc modo occulta eorum facinora permanebant, et primum omnium ab iis Jonathas pontifex interficitur, post illum quamplurimi jugulantur, ut jam ita ipsis mortibus esset gravior metus mortis, dum unusquisque quasi in procinctu semper positus, 109.1222C| per momenta singula speraret interfici.

Cum autem Claudius, annis quatuordecim in imperio expletis, mensibus septem, diebus viginti octo, defunctus est, accepit imperium [Nero], quod tenuit annis quatuordecim, mensibus septem, et diebus viginti octo. Hujus secundo anno Festus Judaeae procurator successit Felici, a quo Paulus Romam vinctus mittitur, biennium in libera manens custodia (Act. XXV). Post haec ad praedicandum dimittitur, necdum Nerone in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiae; Jacob frater Domini cum triginta annis Jerosolymorum rexisset Ecclesiam (Act. XII), septimo Neronis anno trucidatur a Judaeis, vindicantibus in illo quod Paulum interficere nequiverunt. Festo magistratui Judaeae successit Albinus, 109.1222D| Albino Florus, cujus luxuriam et avaritiam caeteraque flagitia non ferentes Judaei, contra Romanos rebellaverunt; adversum quos Vespasianus, magister militiae, transmissus plurimas urbes Judaeae cepit. Nero primus super omnia scelera sua et Christianos persequitur, quorum ex numero Romae Petrum cruce, Paulum occidit gladio. Hic jure militari nihil omnino ausus, Britanniam pene amisit. Nam duo sub ea nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt. Denique vero cum a senatu quaereretur ad poenam, e palatio fugiens, ad quartum Urbis milliarium, in suburbano liberti sui, inter Salariam et Numentanam viam, semet interfecit, aetatis trigesimo secundo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. 109.1223A| Post Neronem vero Galba in Iberia, Vitellius in Germania, et Otho Romae imperium arripuerunt: Galba septimo mense imperii sui in medio Romanae urbis foro capite truncatur; Vespasianus duobus praeliis superatos Judaeos ad necem compulit; Otho, tertio regni sui mense, venatum [apud Bebriacum] propria manu occubuit; Vitellius a Vespasiani ducibus in Tiberim projicitur. Romanorum septimus regnavit Vespasianus annis octo, mensibus undecim, diebus viginti duobus, qui apud Judaeos imperator ab exercitu appellatus, et bellum cito filio commendans Romam per Alexandriam proficiscitur. Cujus secundo anno Titus Judaea capta et Jerosolymis subversis, sexcenta millia virorum interfecit. Josephus vero sciens affirmat sexcenta [undecies centena] millia 109.1223B| virorum gladio et fame periisse, et alia centum millia captivorum publice venundata. Ut autem tanta 109.1224A| multitudo Jerosolymis reperiretur causam Azymorum fuisse refert, ob quae ex omni gente Judaei ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi: oportebat enim in iisdem diebus Paschae eos interfici, in quibus Salvatorem crucifixerunt. Colligitur autem omne tempus in secundum annum Vespasiani et novissimam Jerosolymorum eversionem, a decimo quinto anno Tiberii Caesaris, et ab exordio evangelicae praedicationis anni quadraginta duo. A captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt, anni ducenti triginta octo [novem]. Porro Darii secundo anno, sub quo rursum templum aedificatum est, anni quingenti nonaginta. A prima autem aedificatione templi sub Salomone usque ad novissimam ejus ruinam, quae sub Vespasiano facta est, anni 109.1224B| quingenti nonaginta mille ducenti [anni undecies centeni et duo]

IN LIBRUM SECUNDUM. 109.1223|

Secundus liber Machabaeorum Historiae, licet brevior sit priori ejusdem operis libro in historica narratione, antiquiora tamen quadantenus replicat tempora, excepto quod ille Alexandri Magni Macedonis in principio sui brevem facit commemorationem. Nam et Seleuci regis, cognomento Nicanoris, in Judaeos commemorat iste beneficia, quem Historia 109.1223C| Antiquitatum Josephi et chronica Eusebii testantur Judaeos in republica sua digne efficere [effecisse], et aequum eis honorem cum habitatoribus Macedonibus et Graecis deputasse; similiter et Antiochus Magnus, testantibus supra memoratis auctoritatibus, eos crebris epistolis laudat, et multiplicibus muneribus donat. Habet quodammodo idem liber diversam a priori narrationem, sed tamen historiae non destruit veritatem: quia licet multa prioris libri contineat testamenta, tamen nonnulla interserit quae in illo non inveniuntur. Scriptis enim ab his videtur qui morati sunt in terra Juda, ad eos qui in exteris fugerunt regionibus. Unde idem ita incipit.

CAPUT PRIMUM. Judaeis in Aegypto dicunt Judaei Hierosolymis salutem. Antiochus occisus est in templo Naneae. De igne sacrificii abscondito in puteo. Oratio Neemiae talis erat, quod regi Persarum manifestum factum est miraculum mutationis ignis et aquae et e converso.

Fratribus qui sunt per Aegyptum Judaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judaei, et qui in regione Judaea, etc. Demetrius hic (sub quo se orasse Jerosolymitae commemorant) in Aegypto constitutus ipse est: qui post Antiochum Eupatorem Asiae et Syriae regnavit, qui et ipse cognominatus Sother, hoc est salvator. In hunc enim annorum numerus hic computatus est, hoc est, centesimus sexagesimus nonus, decurrit. Nam Antiochus Epiphanes, qui post centesimum tricesimum septimum regni Graecorum coepit regnare, regnavit annis 109.1224B| undecim. Antiochus Eupator annis duobus, et Demetrius Sother annis duodecim, qui sunt anni a principio regni Seleuci Nicanoris, regis Syriae, a quo regni Graecorum computantur tempora, usque ad finem Demetrii centesimo sexagesimo secundo, quibus adjiciantur anni septem de regno Alexandri, qui ignobilis et vitiosus, indignusque regia dignitate 109.1224C| a Pompeio Trogo describitur, sed cum regnum tenuisse describatur annis decem [septem], fiunt centum sexaginta novem. Dicamus et aliter, primus post Alexandrum Asiae regnavit Antigonus annis decem et novem; post quem Demetrius, qui et Poliorcetes, regnavit decem et septem annis. Hic ergo Demetrius decimo septimo anno regni sui semetipsum Seleuco tradidit, et conjuncta est Asia regno Syriae anno Seleuci Nicanoris vigesimo octavo. Si ergo coeperimus computare nunc seriem annorum a primo anno regni Antigoni, qui regnavit in Asia annis septem antequam Seleucus in Syria regnare coepisset, praeponentes eosdem septem annos regno Seleuci, et eo modo computum annorum regnum Syriae usque ad novissimum annum Demetrii Sotheris 109.1224D| perduxerimus, summa prioris numeri tota ibi invenitur. Sed mirum quomodo in sequentibus dicatur Judas in centesimo octogesimo octavo anno cum senatu Aristobulo, magistro Ptolomaei regis, dixisse salutem et mandasse de purificatione templi, quam ipsi facturi erant quinta et vicesima die mensis Casleu; cum Judas in priori libro supradicto Demetrio vivente legatur multo ante esse defunctus: siquidem sexto anno Demetrii secundum chronicorum fidem invenitur occisus. Sed quia incerti sunt ipsi auctores librorum, non absurde videntur in computatione temporum discrepare, maxime cum in legalibus libris LXX Interpretum editio cum Hebraica veritate in computo annorum multum dicordet

109.1225A| Nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, etc. Jason ipse est frater Oniae pontificis, quem sequentia istius libri narrant ad Antiochum Epiphanem, hoc est nobilem, propter ambitionem summi sacerdotii convolasse, eique persuadere ut gentilem ritum Jerosolymis institueret.

Populus qui est Jerosolymis et in Judaea senatusque, etc. Aristobolus hic natione fuit Judaeus, sed Peripateticus philosophus esse agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen Commentarios scripsit, ut chronographi produnt, quo et tempore Syriae et Asiae regnabat Antiochus Epiphanes.

De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias 109.1225B| agimus ipsi, etc. Qualiter autem Antiochus Epiphanes, qui mala Judaeis ultra omnes reges qui ante se fuerunt in Syria infligebat, regnum perdiderit, et vitam finierit, liber prior historiae istius commemorat, et Josephus in historiarum Antiquitatis Judaicae libro duodecimo testatur dicens: Rex Antiochus, superiorem provinciam percurrens, audivit civitatem Persarum divitiis excellentem, Elimaidam nomine; pretiosissimumque templum in ea Dianae et omni specie ornamentorum plenum; insuper et arma et loricas reliquisse audierat filium Philippi regem Macedonum Alexandrum. Commotus ergo egreditur contra Elimaidam, et obsidebat eam: his vero qui in ea erant minime territis impetu ejus neque obsessione, sed pertinaciter repugnantibus, 109.1225C| spe deceptus decessit. Nam exeuntes civitatem fugaverunt, et persequebantur eum usque ad Babyloniam, ubi cum post multam suorum militum amissionem venisset, quidam de Judaeis nuntiavit illi et ducum perditionem, quos pugnare contra Judaeos reliquerat, et crevisse fortitudinem Judaeorum. Sub priorem itaque curam hoc crescente malo, incurrit in aegritudinem, qua diu tenente et crescentibus passionibus intellexit quod moreretur. Convocansque amicos morbum suum eis atrocem esse indicavit. Confessus haec ideo se pati quod Judaeorum gentem affligens templum exspoliasset, Deumque contempsisset: quo dicto, illico exspiravit. Unde miror Polybium Megalopolitam, quod, vir bonus existens, dicit ideo periisse Antiochum quia voluit templum 109.1225D| Dianae in Persida devastare. Nam qui nullatenus egit peccatum, sed tantum cogitavit, nullo reatu tenebatur. Si autem Polybio videtur ideo Antiochum vitam finiisse, multo plus verisimile videtur propter templi Jerosolymitani excidium sacrilegum regem periisse.

CAPUT II. Sequitur ut supra.

Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, etc. Haec quippe quae Jerosolymitani Judaei scribentes ad eos qui per Aegyptum fuerunt Judaeos de igne reperto in puteo in similitudinem aquae crassae converso, neque in Esdrae, neque in Nehemiae 109.1226A| scriptis aut dictis alicubi reperire potuimus, sicut nec illud quod in posterioribus de arcae et tabernaculi absconsione per Jeremiam asserunt, nullo modo in ipsius Jeremiae libro scriptum inveniri potest. Unde constat hoc illos aut majorum suorum traditione didicisse, aut in apocryphis eorum libris exarata reperisse. Nos ergo, quod incertum est non curiose inquirentes, ad ea quae certa canonicorum librorum attestatione esse manifestum est, calamum convertamus.

CAPUT III. Prodidit Simon dona templi Dei; mittitur Heliodorus ut ea auferat; sacerdos et populus deprecantur Dominum ut deposita custodiantur. Heliodorus, volens spoliare templum, correptus est: liberatur a plaga per sacrificium oblatum.

Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, etc. Igitur quia varii sub diversis regibus erant pontifices, necessarium judicavimus juxta narrationem historiographorum nomina recitare illorum qui pontificatum regum temporibus habuerunt, nec non et eorum qui post captivitatem Babyloniae in gente Judaea fuerunt, ut ea clarior appareat historiae veritas. Primus siquidem Sadoch pontifex fuit templi quod Salomon aedificavit; post eum vero Achimaas, filius ejus, in honorem successit; post hunc autem Joram, et post eum Anxidranius. Deinde Judas, post Judam vero Sudeus. Post hunc Hylus, Hylo vero successit Joatham: tum rursus Urias, Uriae vero Nerias. Post 109.1226C| Neriam autem Odeas fuit. Post hunc vero Sellam, deinde Elchias. Post hunc Zara, et post hunc fuit Josedech, qui captivus in Babyloniam deductus est. Isti siquidem in pontificatum filii patribus per ordinem successerunt. Post Josedech autem filius ejus Joannes sacerdotium accepit, sub quo templum reaedificatum est; et post hunc Joachim filius ejus. Defuncto autem et hoc Joannes filius ejus honorem suscepit: finiente vero vitam Joanne succedit primatui sacerdotum filius ejus Jaddus, sub quo rex Alexander Macedo Jerosolymam venit. Post quem Onias filius ejus clarus habetur. Post hunc Simon filius ejus, cui cognomentum Justus fuit, propter sollicitum in Domini religionem studium, et in cives suos pronam clementiam. Deinde Judaeorum pontifex 109.1226D| Eleazarus, frater Simonis, suscepit templi ministerium, filio Simonis Onia parvo admodum derelicto: qui Eleazarus, Ptolemaeo Philadelpho petente, LXX Interpretes ad interpretandum legem divinam transmisit. Post Eleazarum autem avunculus ejus Manasses accepit sacerdotium. Post Manassen vero Judaeorum pontifex Onias, Simonis Justi filius, clarus habetur: qui consueta Ptolemaeo regi tributa non reddens ad iram eum impulit. Verum Josephus, inter suos nobilis, legatus a Judaeis ad Ptolemaeum missus cum familiaritatem regis ob plurima meruisset in eum obsequia, dux Judaeae et regionum finitimarum constituitur. Post Oniam autem Simon, Oniae filius, Judaeorum pontifex clarus 109.1227A| habetur. Sub quo Joannes, filius Sirach Sapientiae librum componens, quem vocavit Pahareton, id est virtutum omnium capacem, et Simonis in eo fecit mentionem. Post Simonem autem Onias, filius ejusdem Simonis, insignis habetur: ad quem Lacedaemoniorum rex Arius legatos mittit: habuit regnante Syriae et Asiae Antiocho Magno et Seleuco Philopatore filio ejus usque ad Antiochum Epiphanem; sub quo pontifice Onia haec quae de Simone praeposito templi narrantur facta sunt, regnante in Syria et Asia Seleuco Philopatore, cum successit in regnum Antiochus Epiphanes. Simon autem, praepositus templi Jerosolymorum, ad Apollonium Phoenicis ducem confugiens, multis ei muneribus repromissis, sacerdotium sibi vindicare coepit. Quo Seleucus 109.1227B| audito Heliodorum mittit ad negotium providendum: qui cum in Judaeam pervenisset inique dijudicans et multa prospera gerens divinis adversum se signis deterretur, et ad Seleucum revertitur. Onias autem sacerdos curaverat ut Simon profugus fieret, etc. Denique haec historia secundum tropologiae regulam, insinuat quia omnes qui in superbia instigati sanctificationem Domini contaminare atque pollutis manibus indigne tractare praesumpserunt, coelesti judicio sunt puniendi, quia, Veritate attestante, domus orationis est cunctis gentibus (Matth. XXI; Isa. LI), nec licet eam cuiquam facere speluncam latronum. Hinc et Psalmista ait: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum (Psal. XCII). Nec licet ibi aliquid gerere vel condere, 109.1227C| nisi solius Dei laudibus et orationibus vacare. Unde et ipse Dominus in Evangelio (Joan. II) eliminavit de templo vendentes et ementes in illo, et aes nummulariorum effudit, et cathedras vendentium columbas evertit. Hisque peractis erat quotidie docens in templo. Juxta allegoriam autem Onias, sacerdos Dei magnus et figuralis templi custos, significat Dominum Salvatorem, qui a Deo Patre pontifex factus in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), veri Dei templi, quod est Ecclesia, custos et inhabitator est: quod nomen Oniae satis exprimere videtur, interpretatur enim Onias dolor Domini sive doloris Dominus: et quis dolens Dominus melius dici potest quam Redemptor noster, de quo per Isaiam dicitur: Vidimus eum, et non erat aspectus, 109.1227D| et desideravimus eum despectum et novissimum virorum, et virum dolorum et scientem infirmitatem: vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.

Heliodorus autem, invasor et spoliator aerarii Domini, paganos sive Judaeos, sive et haereticos significat, qui sine reverentia Dei donis abuti et in nefarium actum ea convertere voluit. Invadunt enim pagani thesaurum templi Dei cum fidem ac meritum Christi destruere conatur. Invadunt eum et Judaei cum religionem Christianam veteris legis caeremoniis confundere cupiunt. Invadunt et haeretici, quando veritatem Evangelii et sinceritatem legis Dei falsis dogmatibus corrumpere gestiunt. Sed, 109.1228A| Onia orante, descendit eques terribilis, arma habens aurea, ille videlicet de quo Joannes in Apocalypsi sua scripsit, dicens (Apoc. XIX): Vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et cum justitia judicat: oculi ejus sicut flamma ignis, in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse: et vestitus erat veste aspersa sauguine et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Orantibus quidem membris Christi succurrit ipse eis in auxilium, qui est via, veritas et vita (Joan. XIV); et ad debellandos inimicos et terrendas pravorum praesumptiones. Cujus equus erat incorruptus et vestis sanguinolenta, quia mors carnis ejus erat innoxia ipseque terribilis, quia valde mirabilis, atque judex justissimus est. 109.1228B| Hic erat optimis operimentis adornatus, quia omnium virtutum decore splendor clarissimus. Cui omnia arma aurea, quia opera ejus mirifica: ipsius enim dono Ecclesia sua habet scutum fidei, loricam justitiae, galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; quibus armis ipse quotidie in membris suis pugnat contra hostes suos, videlicet hic eques cum impetu Heliodoro priores calces elisit, quia incarnationis sacramentum omnes prosternit hostes, hoc est Judaeos, paganos et haereticos, quatenus confusi ab immanitate scelerum aliquando desistant. Illi ergo duo juvenes qui cum ipso equite apparuerunt, decori virtute, optimi gloria speciosique amictu, qui circumsteterunt Oniam ex utraque parte et flagellabant sine intermissione Heliodorum multis 109.1228C| plagis verberantes, significant doctores utriusque Testamenti, qui, circumstantes Christi incarnationem virtute fidei ac bonorum operum decori, gloria miraculorum optimi et amictu sanctae scientiae atque sapientiae speciosissimi variis temporibus existentes, praedicationibus suis verberant pravorum insensibilitatem et ad terram decidere compellunt: sicque fiet ut iste qui ante templum aggressus est superbus, per correptionem disciplinae appareat invalidus: quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI); quia omnia quaecunque voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis: et non est qui possit resistere voluntati ejus; Dominus universorum ipse (Psal. CXXXIV). Quod autem Onias, offerens 109.1228D| hostiam salutarem pro salute viri, salvavit ipsum Heliodorum multa caligine circumfusum, significat quod misericordia Redemptoris nostri saepe ingratis et immeritis confert beneficium conversionis, quatenus per ejus gratiam qui semetipsum obtulit hostiam salutarem pro mundi peccatis, exuantur ab erroribus suis et liberentur a potestate Satanae, cujus nequitia quondam captivi erant ad ipsius voluntatem, referant gratias Redemptori suo et laudem ejus praedicent in universa terra.

CAPUT IV De insidiis Simonis proditoris contra Oniam. Jason muneribus corrumpit regem Antiochum. Sacerdotes festinant, neglectis sacris, ad ludum palaestrae. Menelaus Jasonem excludit a Sacerdotio, cui successit Lysimachus, etc.

Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, etc. De hoc Josephus ita narrat (Antiq. lib. XII, c. 6): Per idem tempus defuncto Onia principe sacerdotum, fratri ejus Antiochus sacerdotii contulit principatum, nam filius quem Onias reliquerat adhuc infans erat. Demonstrabimus autem singula in loco proprio, quae adhuc puerum pertinere videbantur. Jesu vero (nam hic erat frater Oniae) principatum sacerdotii 109.1229B| rex abstulit iratus, et dedit eum minori fratri eorum, nomine Oniae: Simoni namque tres filii hi fuerunt, ad quos principatus sacerdotii, sicut praediximus, pervenit, et Jesus quidem Jasonem se nominavit, Onias autem Menelaus est nominatus. Seditionem itaque prius princeps sacerdotum Jesus adversus Menelaum concitavit, et divisa in utrumque populi multitudine, pro parte Menelai filii Tobiae consistebant, populi verbo pars plurima Jasonem adjuvabat. Unde laborantes Menelaus et filii Tobiae ad Antiochum discesserunt, ad notitiam ejus producentes quod vellent patrias relinquere leges, et conversationem et mores [leges] observare Graecorum. Rogaverunt ergo eum ut permitteret eis aedificare gymnasium Jerosolymis: cumque concessisset, circumcisionem 109.1229C| suam velaverunt ut non apparerent in denudatione Graecis esse dissimiles; caeteraque omnia relinquentes quae illis mos patrius imponebat, aliarum facta gentium ritusque sectabantur. Haec Josephus. Sed miror quomodo ipse Onia defuncto dicat Antiochum fratri Jasonis sacerdotium contulisse; cum haec historia huic narrationi non concordet, sicut in sequentibus demonstrabitur. Denique Antiochus Epiphanes cum de regione Ptolemaeorum, quam subito invaserat, senatus praecepto recessisset, in Judaeam venit; ibique Jesu, qui et fratri Oniae, pontificatum tradidit. Quo denique expulso, Oniam, cognomento Menelaum, successorem ei dedit; itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina 109.1229D| pullulaverunt. Haec ergo facta superborum atque transgressorum legis Dei non allegoriam aliquam ad aedificationem utilem nobis ingerit, sed, proh dolor! isto tempore imitatores facinoris sui plures inveniuntur, hi qui in Ecclesia populi Dei et sanguine ejus Filii unigeniti redempta praeponuntur, deserta Evangelii doctrina et vera religione, a cultu unius Dei qui ibi commendatur ac insinuatur, pravis moribus ad occultam convolant idololatriam, cum per ambitionem pecuniarum et divitias praesentis vitae luxuriosam vitam et Deo detestabilem ducendo, adulatorum attendentes favorem, multos secum trahunt ad perditionem. Isti profecto secundum Apostolum confitentur quidem se nosse Deum, factis autem negant 109.1230A| (Tit. I); namque victu et vestitu moderato non sunt contenti, sed volentes divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae ingerunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaritia; quam quidem appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI).

Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, etc. Regnante apud Judaeam Ozia et Azaria rege leproso, et apud Israel Phacee, apud Athenienses quoque Aeschylo, et apud Latinos nullo, secundo anno Aeschyli judicis Atheniensium, prima Olympias acta est, in qua Choroebus Heliensis victor exstitit. Helii agunt quinquennale certamen, quatuor annis in medio expletis, in quibus 109.1230B| principes annui constituuntur quatuor; quam olympiadem Iphicus filius Praxonidis sive Aemonis primus instituit. Ab hoc tempore Graeca de temporibus historia vera creditur: nam ante hoc, ut cuique visum est, diversas sententias protulerunt. Hunc enim quinquennalem agonem tunc Antiochus apud Tyrum celebrasse describitur, et ea quae deinde commemorantur de Jasone et Menelao postea facta sunt.

Jason quidem, qui proprium fratrem, hoc est, Oniam seniorem, Simonis filium, captivaverat, ab Menelao, hoc est, minore Onia, qui binominis fuit, accusatus apud regem atque deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. Menelaus quidem principatum obtinuit, sed de pecuniis pro pontificatu regi promissis nihil agebat, ob quam causam similiter 109.1230C| et ipse remotus est a sacerdotio, succedente sibi Lysimacho: quo tenente sacerdotium Menelaus, Antiocho absente, propter secundos Tharsenses et Mallotas, ratus se accepisse tempus opportunum, aurea quaedam vasa templo furatus, donavit Andronico comiti, quem rex reliquit ad tuendam regionem. Unde commotus Onias senior, frater ejus quem Jason captivaverat, arguebat Menelaum pro impietate perpetrata, ipse in loco tuto se continens Antiochiae, secus Daphnen. Unde Menelaus, accedens ad Andronicum, rogavit ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando, quamvis esset ei suspectus, et suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam, ob causam quam non solum Judaei et aliae 109.1230D| quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri et injusta. Hinc Judaei simul et Graeci regressum regem de Ciliciae locis adierunt, prodentes quod factum fuerat. Ex hoc commotus Antiochus usque ad lacrymarum effusionem, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam, accensusque animo Andronicum exutum purpura circumduci per totam civitatem jubet, et in eodem loco quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi dignam poenam retribuente. Multis enim sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum: alii lapides, alii vero fustes validos arripuere, quidam vero cinerem 109.1231A| in Lysimachum jecere, et multi quidem vulnerati, quidam et prostrati, omnes vero in fugam versi sunt, ipsum et sacrilegum secus aerarium interfecerunt.

De his ergo coepit judicium adversus Menelaum agitari; et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt viri tres, missi a senioribus, et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias ad suadendum regi. Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum, quasi refrigerandi gratia, regem adiit, et a sententia deduxit, et Menelaum quidem ab universis rerum criminibus absolvit. Miseros autem Judaeos, qui, etsi apud praesides causam dixissent et innocentes judicarentur, morte damnavit. Sed cum falsus rumor exisset tanquam 109.1231B| vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente aggressus est civitatem, et civibus ad murum convolantibus, ad ultimum comprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. Jason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se tropaea capturum. Et principatum quidem non obtinuit: finem vero insidiarum suarum confusionem coepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno, fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et exsecrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum expulsus est; et qui multos de patria expulerat, exsul periit Lacedaemonas profectus. Menelaus 109.1231C| autem cum apud Antiochum Eupatorem simili modo ut antea dolos meditaretur, Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem, et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit, ut eis est consuetudo, comprehensum eodem loco necari. Erat autem in ipso loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris; haec prospectum habebat in praeceps. Unde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum; et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terrae dari Menelaum, quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus, ipse in cineris morte damnatus est. Refert autem Josephus, sicut in superiori libro ostendimus, quod filius principis sacerdotum Oniae cum adhuc puerulus defuncto 109.1231D| patre relictus sit, videns quia avunculum suum Menelaum rex interfecisset et principatum sacerdotii Alcimo dedisset, non existenti de genere sacerdotum; sed a Lysia flexus ut transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum, fugit ad Ptolemaeum regem Aegypti et honorem meruit ab ipso et uxore ejus Cleopatra locumque petiit in regione Cleopalitana, ubi civitatem nominis sui condidit et templum ad similitudinem templi patris construxit. Alcimus vero, adversum Judam Machabaeum inimicitias gerens, post non multum temporis ira Dei percussus interiit, ac sic cum omnium Judaeorum favore Judae Machabaeo sacerdotium decernitur. Quae quidem omnia magis moralem quam allegoricum aedificare videntur 109.1232A| intellectum animi; manifeste designant justissimum judicem atque aequissimum retributorem singulis, prout debita eorum postulaverint, mercedem condignam restituere: hoc est, piis ac Deum timentibus praemia aeterna; impiis autem, et peccatoribus, et blasphemis, poenam ignis perpetui; nec ullus debet sibi blandiri pro terrena felicitate ac praesentis vitae prosperitate, si in peccatis degere voluerit impurius; nec et bene agens, cum validis tormentis aut variis tribulationibus in praesenti vita coangustatur, desperare non debet de futura salute, si in justitiae perseveraverit tramite; quia scriptum est: Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus (Psal. VII); et: Multa flagella peccatorum: sperantes autem in Domino misericordia 109.1232B| circumdabit. Laetamini in Domino et exsultate, justi, et gloriamini omnes recti corde (Psal. XXXI).

CAPUT V. De signis coelestibus factis in Jerusalem. De morte Jasonis persecutoris civium. Antiochus persequens Judam, populo occiso, templum spoliavit, ductore Menelao. Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit, etc.

Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum, etc. Portenta ergo aliquando portendunt prospera, aliquando vero praefigurant adversa: sed semper juxta id quod summus arbiter singulis rebus ac temporibus convenire dijudicat. Nec mirum quod in Machabaeorum temporibus equites, auratas stolas habentes, armatae cohortes per 109.1232C| aerem discurrere visae, ac armorum aureorum splendor fulgens adversitatem praenuntiare futuram, et cladem Judaeis venturam, cum ante subversionem Jerosolymorum, Josepho testante (Lib. VII de Bello Judaico, cap. 12), discimus quod stella praefulgens gladio per omnia imminere desertae civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis ardere per totum visus est annum. Sed ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum Azymorum convenerunt, octava die mensis Antiochi, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona, tantus luminis fulgor aram templumpque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum; et permansit spatio horae dimidiae, quod imperitis quidem et ignaris bonum augurium esse videbatur: sed legisperitos et probos 109.1232D| quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate vitula sacrificiis admota et assistens, inter ipsas ministrorum manus enixa est aquam; sed et janua interioris aedis, quae respiciebat orientem, cum esset solido aere induta immensi ponderis, quae vix viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus et seris munita, et pessulis in altum dimissis teneretur obstructa, repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta: sed et transacto die festo apud aliquot dies, prima et vicesima die mensis Artemisiae, qui Maius apud nos vocatur, prodigiosus apparuit visus et fidem pene excedens, quod vere falsum putaretur, nisi occultorum [ Forte oculatorum] fidem confirmasset 109.1233A| malorum eorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum visi sunt currus et quadrigae in omnem regionem per aerem ferri, et armatorum cohortes tranantes nubila, et civitatibus circumfundi.

In alio autem festo die, qui Pentecostes appellatur, noctu sacerdotes ingressi templum ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam strepitusque senserunt. Deinde voces subditas audiunt dicentes: Migremus hinc. Additur et aliud terribilius: etenim quidam Jesus Ananiae filius, vir plebeius et rusticus, ante quartum belli annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret, in die festo Tabernaculorum repente clamare coepit: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, 109.1233B| vox super Jerosolymam, et vox super templum, super sponsos et super sponsas, vox super omnem hunc populum. Hocque indesinenter diu noctuque, omnes plateas circumiens, clamabat, usquequo quidam primores ex populo viri, velut ex infausto praesagio indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt; at ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem qui circumsteterant deprecatus, eas denuo voces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes intelligentes, ut res erat, magis divinum esse hominis motum, perducunt eum ad judicem Romanum, apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lacrymas fudit, sed eamdem vocem miserabiliter et cum quodam ululatu emittens, per singula pene 109.1233C| verba proferebat, addens et hoc: Vae, vae Jerosolymis. Ergo omnia prodigia misera civitas merito perpessa est, quia semper, secundum latoris legis testimonium, seditionem egit contra Dominum, et ingrata beneficiorum ejus, servos summi patrisfamilias, qui ad eam ab illo missi sunt, cum irrisione tractabant atque interimebant. Novissime vero ipsum interficientes haeredem, extra castra projecerunt. Unde ipse Dominus in Evangelio, increpans incredulam civitatem, ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt! Quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Hoc enim praesagiebatur antiquitus: 109.1233D| hoc in posterioribus homicidae truculentissimi condignam reatus sui perceperunt mercedem: ita ut partim fame necarentur, partim pestilentia perirent, partim occisi et captivi in totius orbis partes ab hostibus ducerentur; sicque impletum est Jeremiae illud quod de eadem gente et civitate prophetavit, dicens: Migravit Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eum inter angustias. Viae Sion lugent, eo quod non sunt qui veniant ad solemnitatem. Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes, virgines squalidae et ipsa oppressa amaritudine (Thren. I).

His itaque gestis suspicatus est rex societatem deserturos 109.1234A| Judaeos, etc. Postquam scriptor historiae narravit de Lysimachi et Jasonis impiorum et sacrilegorum interitu, commemorata insuper signorum et prodigiorum visione in aere, ad narrationis ordinem rediit, hoc est, ad Antiochi Epiphanis profectionem de Aegypto, qui irritatus inde, eo quod senatus praecepto de regione Ptolemaeorum, quam invaserat, jussus est recedere, efferatis animis in Judaeam venit, sicut in superioribus demonstratum est, et Jerusalem armis cepit gentemque mulctavit, templumque spoliavit, et multa nefaria in ipsa commisit. Quod autem Antiochus ipsius Antichristi figuram praeferat sanctorum primum traditione manifestissimum est: quia sicut Salvator praemisit Salomonem et caeteros sanctos in typum adventus sui, sic 109.1234B| Antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutus est templumque violavit, recte typum sui habuisse credendus est.

Cum autem appositus esset contra Judaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres, ac juvenes, ac virgines vendere, etc. Hujus loci et superior liber meminit, ubi et Judaeorum in sabbati quiete interfectio et Apollonii nequitia simul et interitus ejus per Judaeam narratur. Quod autem Antiochus praecepit Apollonio omnes perfectae aetatis interficere, mulieres ac juvenes vendere, significat quod Antiochus hostis eorum necem maxime meditatur quos perfectos in religione Christiana esse conspexit; eos autem qui molles atque 109.1234C| instabiles sunt, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII), ipsos variis erroribus implicitos per diversa vitia ventilando de terra Ecclesiae separans, in profundum scelerum procul jactat.

Judas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum, etc. Quomodo autem dicat Judam Machabaeum esse decimum non invenio, nisi forte per enumerationem pontificum qui fuerunt in gente Judaea temporibus regni Graecorum haec historia compulit annos, quorum primus pontifex Onias Jaddi filius; secundus, Simeon Oniae filius; tertius, Eleazar frater Simeonis; quartus, Manasses avunculus Eleazari; quintus, Onias Simonis Justi filius; sextus, Simon Oniae filius; septimus, Onias Simonis 109.1234D| filius; octavus, alter Onias, qui Jason est nuncupatus, frater Oniae prioris; nonus, Menelaus, frater Jasonis; decimus, Judas, qui Alcimo tentante pontifificatum Judaeorum invadere, divinoque judicio destructo, mirabili consensu omnium primi sacerdotii accepit dignitatem. Spiritaliter autem Judas merito dicitur esse decimus, quia Decalogi praecepta in fide et devotione perfecta invenitur servasse, ipsamque legem zelando ab hostium manibus primus post patrem armis defendisse. Qui vere inter feras scribitur cum suis in montibus vitam duxisse, et feni cibo vesci: quia sanctorum exempla secutus (ipsi enim sunt montes Dei), bestiales persecutorum mores contemnendo, vitam Deo placitam elegit, et virtutum 109.1235A| semper virenti pabulo se pavisse optimum duxit, quatenus indeficienti animae victu nutritus famem non sentiret perpetuam.

Nobis autem lectio actuum Judae ita solummodo proficit, si constantiae ejus ac sobrietatis virtutes imitari voluerimus; nec praeponimus delicias mundi ac pompam hujus saeculi justitiae et veritati Dei, memores semper illius vocis Dominicae quae ait: Quid enim proderit homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI)? Et iterum: Qui amat animam suam perdet eam, qui odit animam suam in hunc mundum in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII).

CAPUT VI. Misit rex ut Judaei compellerentur a lege Dei, et contaminare templum. Judaei ad sacrificia idolorum coguntur. De passione duarum mulierum cum infantibus, et Eleazari.

Sed non post multum tempus misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se tranferrent a patriis et Dei legibus, etc. Haec eadem in libro superiori referuntur, quod Antiochus per legatos suos contaminaverit templum, aedificando in illo idolum desolationis super altare Dei; cujus loci allegoriam ibidem posuimus.

Nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia, etc. Liberum Patrem dominum vini gentiles esse dixerunt, cujus sacra Antiochus in natali suo maxime celebrari jussit, eo 109.1235C| quod illum natali suo favere credebat. Nam Liberum a libera mente appellari volunt, quod quasi mares in coeundo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur, propter quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei attributas, et vinum, propter excitandum libidinem. Unde et frons ejus pampino cingitur, sed facto [ Forte capite] coronam viteam et cornu habet, quia cum graece [parce] et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat, cum ultra modum, excitat lites et quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus a potu lyaei, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece Dyonisius a monte Niso, ubi dicitur esse nutritus. Caeterum est et Nisa civitas in qua colitur idem Liber, unde Niseus dictus est. Sacra Liberi Patris primus 109.1235D| Orpheus induxit in Graecos, primusque celebravit in monte Boeticae ac Thebis, ubi Liber natus est, proximo: qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citheron appellatus est; et sacra nunc Orphica nominantur, in quibus ipse dilaceratus, postea et captus fuit per eadem fere tempora quibus Faunus. Sed quis aetate praecessit, dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnaverunt. Item patres eorum Picus et Laempdon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Atheniensium littus accessit.

Igitur Eleazarus, unus de prioribus scribarum, vir aetate provectus, etc. Eleazarus hic, quem Antiochi 109.1236A| crudelissimi regis impietas porcinam carnem in senectute sua edere cogebat, significat populum Christianum, quem Antichristi saevitia ante finem mundi ad idololatriam atque spurcitiam vitae convertere sataget. Interpretatur autem Eleazarus Deus meus adjutor, quod nomen aptissime convenit fidelium populo, qui cum Psalmista Domino dicere novit: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me (Psal. XXXII); et rursum, Liberator meus, Deus meus, sperabo in eum (Psal. XVII); sed sicut nequissimi regis immanitas Eleazarum ad esum porcinae carnis compellere nequivit, ita nec electorum coetum Antichristi crudelitas contaminare aliqua immunditia ullo modo poterit.

CAPUT VII. De passione septem fratrum et matris eorum.

Contigit autem septem fratres cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos, etc. Quid per hanc matrem septem filiorum, nisi matris Ecclesiae fecunditas, quae per septiformis Spiritus gratiam adoptivos Deo Patri filios generat, designatur? Quos Antiochi typici, hoc est Antichristi, atrocitas, licet patrum per ministros suos partum per semetipsum simul cum matre diversis cruciatibus laniet, ad blasphemiam tamen eos nequaquam pertrahere valet. Quae autem hanc mulierem et filios ejus pro labore quem in praesenti perpessi sunt merces maneat in futura, Isaias ostendit, dicens: Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem et hymnum [hinni], quae 109.1236C| non pariebas: quoniam nulli [multi] filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit. Noli timere, quia non confunderis neque erubesces. Non enim te pudebit quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus sanctus Israel: Deus omnis terrae vocabitur, quia ut mulierem derelictam, et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te, et 109.1236D| in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. Paupercula, tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris. Et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Et in justitia fundaberis. Recede procul a calumnia (Isa. LIV). Quod autem post filios et mater consumpta est, demonstrat quod post triumphos singulorum filiorum Ecclesiae 109.1237A| quibus hostes vincentes [vicerunt], liberis animabus requiem intrabunt aeternam. Novissime ipsa mater fidelium omnium in fine mundi consummabitur, et tropaeum gloriae de omnibus inimicis suis capiens regnum possidebit perpetuum.

Qualiter autem beatissimus martyr et suavissimus doctor Cyprianus de eisdem septem fratribus scribens ad Fortunatum more rhetorum facundo sermone dissereret, hoc loco inserendum censuimus, qui inter caetera sic ait: Quid vero in Machabaeis, septem fratres et natalium pariter et virtutum sorte consimiles, significent, nisi septenarium numerum sacramento perfectae consummationis impletum? Sic enim septem fratres in martyrio cohaerentes, ut primi fuerunt in dispositione divina septem dies annorum 109.1237B| septem millia continentes, ut septem spiritus et angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Domini, et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii, et in Apocalypsi septem candelabra aurea (Apoc. I), et apud Salomonem columnae septem, super quas aedificavit domum Sapientia (Prov. IX): ita et istic septem fratrum numerus, Ecclesiarum septem numerum sui quantitate complexus, secundum quod in primo libro Regnorum (Cap. II) legimus, sterilem septem peperisse. Et apud Isaiam septem mulieres unum hominem apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt (Isa. IV). Et apostolus Paulus, qui hujus numeri legitimi et certi meminit, ad septem Ecclesias scribit. Et in Apocalypsi (Apoc. I) Dominus mandata sua divina et 109.1237C| praecepta coelestia ad septem Ecclesias, et ad earum angelos dirigit, qui nunc iste in fratribus numerus invenitur, ut consummatio legitima compleatur. Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix; quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super petram Domini voce fundata. Nec vacat quod in passionibus sola cum liberis mater est: martyres enim, qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo Patre censentur, sicut in Evangelio Dominus docet, dicens: Ne vocaveritis vobis Patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII). Quae vero ediderunt confessionem praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt! Rex Antiochus infestus, imo in Antiocho Antichristus expressus, 109.1237D| ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis juncta [invicta] contagio suillae quaerebat carnis maculare, et cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: quibus ignitis et accensis eum qui primus locutus fuerat, et magis iram regis virtutis ac fidei constantia provocaverat, admoveri praecepit, et frigi, producta et extracta [exsecta] prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ipsa ad Deum debuit proficisci. Post in secundo excogitatis acrioribus poenis; antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum capillis detraxit, odio scilicet certo. Nam cum viri caput Christus sit, et caput 109.1238A| Christi Deus, qui caput laniabat in martyre, Deum et Christum persequebatur in capite. At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae jam didicerat a fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari. Nec non et quartus, pari virtute tormenta contemnens, et ad retundendum regem coelesti voce respondens, exclamavit et dixit: Potius est ab hominibus morti datos 109.1238B| exspectare spem a Deo, iterum ab eo resuscitandos in vitam aeternam: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. Quintus, praeter quod carnificinam regis et duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi et indignationem Dei et ultionem velociter prosecuturam: Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis. Noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse. Sustine et vide magnam potestatem ejus, qualiter te et semen tuum torquebit. Quale illud levamentum martyri fuit, quam magnum, quam grande solatium in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare? In sexto vero non virtus sola, sed et 109.1238C| humilitas praedicanda est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis suis potius ascripsisse quod persecutionem a rege pateretur: Deo vero dedisse quod postmodum vindicaretur. Docuit esse martyres verecundos, de ultione fidere, et nihil in passione jactare. Noli, inquit, frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum: tu autem, ne te existimes impunitum futurum, aggressus pugnare cum Deo. Admirabilis quoque mater, quae nec sexus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectabat libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium Deo praebens virtute oculorum suorum, quam praebuerant 109.1238D| filii ejus tormentis et passione membrorum.

Cum sex occisis et punitis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias, et potentatus, et multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, et peteret ut ad filium dejiciendum secum deprecaretur et mater; deprecata est illa filium, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem. Deprecata est enim, sed ut Dominum confiteretur: deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur: tunc se septem filiorum computans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo peperisse, non saeculo. Armans itaque eum et corroborans, 109.1239A| et feliciori tunc partu filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae in utero te novem mensibus portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi. Oro, fili, aspicias in coelum et terram; et omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus. Itaque, fili, ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus, excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. Magna laus matris in exhortatione virtutis, sed major in Dei timore et in fidei veritate, quod nihil sibi aut filio de sex martyrum honore promisit, nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius passionis participem fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri. Post haec autem liberis suis 109.1239B| commoritur et mater; neque enim aliud jam decebat, qua ut quae martyres pepererat et fecerat, in consortio illis gloriae jungeretur; et quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur.

CAPUT VIII. De Juda Machabaeo. Mittitur Nicanor impius in Judaeam; hortatur suos Judas ad constantiam, etc.

Judas vero Machabaeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella, etc. Et quae de Mathathia, patre Machabaei et fratrum ejus, prioris libri narrat historia, scriptor praesentis libri, et brevitati studendo omittens, ad Judae facta et praelia narranda se contulit, aliqua de eis narrans, sed plurima more suo omittens. Sed quia jam allegoriam ipsius supra plurima ex parte exposuimus, quod semel dictum 109.1239C| est non necesse credimus iterari. Si quis autem quaesierit quid sex millia virorum qui Judae in principio associati sunt, significent, agnoscat per senarii et millenarii numeri perfectionem militum Christi in fide sinceritatem perfectam designari devotionem. Unde in Actibus apostolorum de primitiva Ecclesia Judaeis scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid esse suum dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis (Act. IV).

Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, etc. In priori libro scriptum est quod 109.1239D| Antiochus, profecturus in Persidem, reliquerit intra regnum Lysiam, hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, et ut nutriret Antiochum filium suum, et quod ipse Lysias elegerit Ptolemaeum filium Dorymini et Nicanorem et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis, et miserit eos cum quadraginta millibus virorum, ut disperderent Judaeos secundum verbum regis. Nunc autem refertur quod Philippus scripserit ad Ptolemaeum ducem, ut auxilium ferret regis negotiis, ipseque miserit ad hoc Nicanorem, datis ei viginti millibus armatorum, juncto ei et Gorgia viro militari. Hunc enim Philippum memoratus rex Antiochus, revertens de Perside in Babylonem, praeposuit super universum regnum 109.1240A| suum, et dedit ei diadema, et stolam, et annulum, ut educaret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret: quem praedictus Lysias simul cum Antiocho juniore revertens Antiochiam, inveniens dominantem civitati expugnavit. Unde quaeritur quid dicatur Philippus ordinare Ptolemaei transitum Nicanoris et Gorgiae, ad Judaeam, cum prior historia narret, morante Antiocho seniore in Perside, eumdem ac Gorgiam ducem simul, et Lysiam ordinatorem, Judaeis esse superatos atque fugatos, et hoc innotuisse Antiocho revertenti, ipsumque ob hoc incidisse in languorem prae tristitia, quia non est factum de Judaeis sicut cogitabat: hoc, ni fallor, haud aliter solvitur, nisi ut Philippus, commendato sibi imperio, hoc idem statutum rescripsit ducibus 109.1240B| Syriae faciendum quod Lysias antea jam facere moliendo suscipiebat [susceperat], sed non perficiebat, neque ita ut disposuit ipse per suam missionem Judaeis efficere valebat, ut sequens historia demonstrat.

Constituit autem Nicanor regi in tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum, etc. Hoc in superiori libro breviter commemoratum est: scilicet quod mercatores convenerunt cum auro et argento ut coemerent filios Israel sibi in servos: hic autem manifestius narratur quod ab Nicanore, qui regi promisit de mancipiis Judaeorum supplere tributum Romanis dandum, invitati sunt ipsi mercatores ad coemptionem Judaicorum mancipiorum.

Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum 109.1240C| erant Judaeis Nicanoris adventum, etc. De isto Nicanoris adventu in Judaeam, qui sub Antiocho factus est, prior liber manifeste non dicit: tamen narrans per Lysiam eum electum esse, simul cum Ptolemaeo et Gorgia, viris potentibus, adjuncta simul comitum turba, ut invaderent et disperderent Judaeam; sub Demetrio autem eum illuc esse missum asserit et per dolum velle capere, atque invadere Judaeam: sed non praevalere potuit. Quod autem ipse Nicanor hypocritarum, qui omnia ficte faciunt, typum teneat jam superius dictum est. Sed Judas cum septem millibus contra Nicanorem et socios ejus confligit ac vincit, quia per septiformis gratiam Spiritus populus Ecclesiae cum rectoribus suis vincit hostes universos; nec de eo unquam victoriam capit Judaeus, sive paganus, 109.1240D| seu haereticus, vel schismaticus, sive ullus hypocritarum aut nequam: imo ipse cum rege suo vincente tropaeum gloriae possidebit in aeternum.

Et cum epicinia agerent in Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset incenderunt, etc. Pro epiciniis legi in alia editione, dies victoriae. Superatis ergo hostibus Judas festum celebrat, quia cum sanctis quilibet per gratiam Christi de hoste antiquo triumphat, gaudio spiritali repletus laudes condignas cavere, ac grates multiplices auctori suo debet referre; nec decet fieri ingratum, qui se meminit divino opere esse adjutum.

CAPUT IX. Antiochus apud Persepolim victus est. Percussit Dominus Antiochum plaga; qui in poenis egit poenitentiam, et moritur

Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside, etc. Quae in superiori libro de fine Antiochi breviter adnotata sunt, in hoc plenius explicantur. Mystice autem ostendit quod persecutores Christianorum pro malefactis suis atque injustitiae operibus quae gesserant, in futuro justam a Domino poenarum recepturi sint retributionem; et qui hic conturbare fidelium corda non metuebat, in extrema ultione internis doloribus sera poenitentia cruciari. De quo in Sapientiae libro scriptum est: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt 109.1241B| et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Gementes prae angustia spiritus, dicent intra se poenitentiam agentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non illuxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia nostra, aut divitiarum jactantia quid tulit nobis? Transierunt omnia illa velut umbra, etc. (Sap. V).

CAPUT X. Judas Machabaeus templum recepit et Jerusalem. De solemnitate celebrata. Antiochi filius regnum obtinuit paternum. Ptolemaeus veneno finit vitam. Gorgias et alii superantur.

Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, etc. Hanc festivitatem quae vicesimo quinto mensis Casleu, qui apud Latinos vocatur December, legitur celebrata, simili modo et in priori libro commemoratur; quod autem Tabernaculorum festivitatem eos ante in montibus et in speluncis egisse narrat, propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum, ostendit nos in praesenti vita, ubi tribulationis et doloris locus est, peregrinos nosmetipsos agnoscere debere; 109.1241D| et ut ibi certemus flores virtutum et ramos bonorum operum semper virentes Deo pro aeternae vitae adeptione et coelesti regi munerationis mercede offerre. Thyrsus enim generaliter est omnium herbarum vel olerum medius frutex, dictus eo quod a terra sursum conscendit; sic et ex terra nostra materia germen utile debet ascendere, ut cultori cordis nostri, qui per Spiritus sui donum nos colit, fructum acceptabilem semper reddamus.

Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit, etc. Prioris libri historia narrat quod Antiochus Nobilis, profecturus in Persidem, constituerit Lysiam super negotia regia, a flumine Euphrate ad flumen Aegypti, et ut nutriret 109.1242A| Antiochum filium suum, donec rediret. Nunc autem narratur ipsum Antiochum, filium Antiochi Nobilis, hoc est Eupatorem, eumdem Lysiam super negotia regia constituere. Sed quia dicit se breviasse in narratione multa quae in bellis gesta sunt, ea quae Antiochus minor bella per semetipsum gessit contra Judaeos, quando cum elephantis et multitudine magna, tam de suis quam de aliis nationibus, congregata ibidem venit; quando Eleazar filius Saura maximum elephantorum interfecit, arbitratus in eo regem consistere; ostendit se in ordine historiae praeteriisse.

Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judaeos debellabat, etc. Hunc Gorgiam, ut jam supra ostendimus, prior liber narrat, Lysiam simul cum Ptolemaeo et Nicanore egisse 109.1242B| ad impugnandum Judaeam, cujus impugnatio qualis fuerit in priori et praesenti libro refertur, sed victoria a Judaeis stetisse declaratur.

Nam quod ipse Gorgias, quoniam gentes diversas provocabat ad bellandum contra Judaeos, diaboli typum teneat, superius jam dictum est, qui incitat infideles contra Ecclesiam Christi, et movet bellum fidelibus ejus; sed quia ibi septem millia virorum Gorgiam elegisse in praelium scribitur, et hic, secundum quinarii numerum in semetipso multiplicationem, viginti septem millia trucidata referuntur, significat quod omnes qui septem sensibus corporis per carnalia desideria diabolo militant, morte condigna mulctentur.

Quidam autem cum confugissent in duas turres valde 109.1242C| munitas, etc. Machabaeo spiritali dimicante, compulsi hostes in duas turres confugiunt, cum hi qui Christi exercitum expugnare nitebantur, licet nullo modo veritati Evangelii resistere valentes, tamen salubriter credentes nesciendo, nec judicium Domini futurum pertimescendo, magis eligunt in superbiae atque idololatriae turres effugere, quam poenitentiae doloribus compuncti errores suos relinquere; contra quos Judas cum Simone et Josepho milites mittit; sed pecuniarum amore aliqui eorum decepti, bellum commissum peragere neglexerunt, quia saepe contingit ut hi quibus sacerdotalis dignitas ac spiritalis agonis militia commissa est, per cupiditatem terrenam decepti, magis avaritiae suae satisfacere velint quam, contemptis terrenis commodis, Christi voluntatem 109.1242D| legitime pugnando extollere. Sed tales poenas meritas non evadent; quin potius cum veri doctores, Spiritu Dei confortati, hostes praeliando ac superando exstinxerunt, ipsi ab eis anathematis ultione juste punientur.

At Timotheus, qui prius fuerat a Judaeis superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, etc. Timotheus iste tenet typum haereticorum, sicut in superiori libro demonstravimus, qui tam per se quam per aliorum auxilium et suffragia, fidem Christi ac veritatem Evangelii destruere nituntur semper; sed contra istorum nequitiam doctores sancti a Domino auxilium petunt, ipsique certa spe de coelesti confidentes adjutorio, contra hostes fortiter pugnant. 109.1243A| Equites autem quinque, qui in equis apparuerunt cum frenis aureis decori, ac Judaeis ducatum praestabant, quinque libros legis significant, quibus ad spiritalem scientiam redactis ac de typico velamine litterae ad sensum Evangelii spiritali scientia retractis, opportunum solatium suis praebent exsecutoribus, ac veros confessores Christi per duo praecepta charitatis dextra laevaque tuentes, in adversarios ignita sententiarum tela jactant, e quibus caecitate mentis confusi, repleti perturbatione sensus cadunt. Ex his autem viginti millia et quingenti prosternuntur, cum omnes qui catholicae doctrinae, quae in duobus Testamentis est, et Spiritus sancti gratiae contraria sapiunt, veritate vincente, superantur atque dejiciuntur; similiter et equites sexcenti conteruntur, cum 109.1243B| superbia mentis eorum, qua saepe praevalere catholicis sperabant, superno nutu perfecte destruuntur.

Timotheus autem confugit in Gazaram, praesidium munitum, cui praeerat Chaereas. Machabaeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quatuor, etc. Quid est quod Timotheus a Juda superatus in Gazarae praesidium munitum cum suis confugiens, inde maledictiones, confisus loci firmitate, jactabat in populum? nisi quod haeretici ab unitate rectae fidei divisi ac superati, errorum suorum latibulis se committentes, confidendo versutiae suae munimine, maledictionis verba jactant contra catholicos. Interpretatur enim Timotheus beneficus sive magis veneficus, et Gazara, divisio sive praelium. Sed Judas cum sociis quatuor diebus praesidium obsidens, 109.1243C| tandem per viginti juvenes, accensos animis propter blasphemiam, munitionem irrupit, turresque et portas succendit, atque ipsos maledicos vivos concremavit; cum doctores sancti quatuor Evangelii libris hostes undique obcludendo, per eos qui legis mandata per duo praecepta charitatis custodiunt, illorum machinas destruuntur, atque ipsos igne doloris ac poenitentiae vivos comburunt: sicque biduo, duorum Testamentorum [ope], praesidium cunctorum errorum devastantes, verum Timotheum, hoc est diabolum, caput omnis erroris atque auctorem totius mali, in sua nequitia latitare volentem, gladio Dei verbi interficiunt.

Quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam 109.1243D| dedit illis, etc. In priore hujus historiae libro scriptum est quod Lysias, commendato sibi ab Antiocho, qui cognominatus est Epiphanes sive Nobilis, negotio regni, dimicaverit contra Judaeos, ubi commisso praelio interfecta sunt in exercitu Lysiae quinque millia virorum; vidensque Lysias suorum fugam et Judaeorum audaciam, abiit in Antiochiam ut iterum congregaret copias exercitus, profecturus rursum in Judaeam. Nunc autem quia refertur quod iterum sub Antiocho Eupatore venerit in Judaeam, et ibi bello infeliciter gesto fugiens turpiter evaserit, apparet quod idem Lysias sub utroque rege Antiocho, hoc est, patre et filio, contra Judaeos pugnaverit, et in utraque pugna a Judaeis victus fuerit; sed 109.1244A| tandem sua confusione coactus, ac Philippi irruptione in regnum perterritus, sicut alibi demonstratum est, persuasit regi pacem facere cum Hebraeis, quam tamen non servavit.

CAPUT XI. Conatur Lysias expugnare Judaeos et sacerdotium vendere. Mittitur a Deo Judaeis episcopus in veste candida in auxilium, etc.

Et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco ab Jerosolyma, intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat. Bethsura civitas in tribu Judae seu Benjamin fuit, et usque hodie Bethsura videtur euntibus nobis ab Aelia ad Hebron vicesimo lapide; juxta quam fons, ad radicem montis ebulliens, ab eadem in qua gignitur sorbetur humo; et 109.1244B| apostolorum Actus referunt eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Philippo baptizatum. (Act. VIII.).

Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, etc. Quod Lysias Judaeorum hostis saevissimus, qui paganorum tenet principatum, [eos] qui Ecclesiam Dei gravissimis infestant persecutionibus, significet, jam dictum est. Is cum doctores et confessores Christi gravissimis scandalis persequitur, ac fastu superbiae suae innitens, inani favore sibi subsequentium extollitur, sanctuarium profanare, et legem Dei conculcare corde molitur: sed in actibus suis secundum dispositam fraudem non prosperatur, quin potius a militibus Christi, qui humillimis precibus supernum quaerunt auxilium, 109.1244C| fugatur atque prosternitur. Quibus ductor eques in veste candida et armis aureis in auxilium mittitur, quia ipsis mundissima Dei et hominum incarnatio ad conterendam universorum hostium contumaciam conceditur; cujus arma aurea, hoc est dicta et exempla, clarissima atque speciosa sunt; nec est potestas in coelo, neque in terra, neque subtus terram, quae huic possit resistere.

Sed sicut in Daniele prophetica visione praesignatum est (Dan. II), lapis de monte pretiosus [abscissus] sive manibus, comminuit aurum, argentum, aes, ferrum, et factus est mons magnus qui implet universam terram, cujus regnum in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non tradetur, comminuet et consumet universa regna Christus, 109.1244D| et stabit in aeternum. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt illud usque in saeculum, sed saeculum saeculorum.

Anno centesimo quadragesimo octavo, Dioscori mensis die vicesima quarta. Regis epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, audivimus Judaeos non consensisse patri meo, etc. Mensis ille, qui apud Graecos dicitur Dioscorus, idem est qui et apud Latinos vocatur Junius. Huic ergo mensi Geminorum signa ascribuntur. Nam Gemini, id est Castor et Pollux, Graece Dioscori vocantur. Cujus rei testis est urbs Collorum 109.1245A| ( sic ), quae ab Amphio et Circio, Geminorum aurigis fracta, et eorum nomine Dioscori cognominata est. Nam Dioscori plerisque aurigae interpretantur; sunt autem Gemini, ut diximus, Castor et Pollux. Quod autem Lysias, timore Judaeorum conductus, Antiocho persuasit cum Judaeis pactum inire, demonstrat hostes Ecclesiae virtute divina saepe superatos, et licet non voluntate, tamen necessitate illi cedere, cum id quod volunt ad effectum perducere non possunt.

Anno centesimo quadragesimo octavo, Pandici mensis septimo, miserunt et Romani epistolam, etc. Mensis Pandicus apud Athenienses ipse est qui apud nos Aprilis nuncupatur et apud Hebraeos Nisan, apud quos, juxta legis praeceptum, idem mensis primus 109.1245B| est in mensibus anni. in quo etiam Pascha celebrant.

CAPUT XII. Joppitae dolo occiderunt Judaeos ducentos, et hos vindicavit Judas. De Arabum viris devictis Timotheus a Juda expugnatur. De sacrificiis pro defunctis, etc.

Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetraverunt: rogaverunt Judaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus, cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos, etc. Joppitae vero isti, de quibus narrat Scriptura, habitatores fuerunt oppidi Palaestinae quod dicitur 109.1245C| Joppe, et est maritimum in tribu Dan constitutum: et ut de gentilium fabulis aliquid perstringam, ibi usque hodie saxa monstrant praecelsa, in littore maris sita, in quibus Andromeda religata, a Perseo quondam fertur liberata fuisse. Secundum autem mysticum sensum, iidem Joppitae qui, habitantes juxta mare, Judaeis scandalum fecerant, significant haereticos prope fluctus turbulenti saeculi habitantes, qui Judaeis, hoc est veris confessoribus Christi, semper insidiantur, et quoscunque possunt, de eorum numero in erroris sui foveam pertrahere satagunt. Quasi scaphas ergo Joppitae constituunt, in quibus Judaeos, a littore abductos, in profundum demergunt, cum haeretici, dogmata iniqua condentes, pulchro sermone ea adornant: quod bene significare potest Joppitarum 109.1245D| nomen, interpretatur enim pulchritudo; quatenus facilius simplices quosque linguae volubilitate decipiant, quos cum a stabilitate rectae fidei abstrahentes sibi coadunarunt, in perditionis barathrum incautos praecipitant. Sed Judas typicus hoc multum fore non sinit: quin potius homicidas in erroris sui tenebris latitantes reperiens, justae ultionis excruciat vindicta, eorumque fraudes perpetuo igni debitas manifestans, cum ipsis auctoribus praevaricationis anathematis gladio recte percutit, nec eorum malitiae virus ulterius occultum latere permittit.

Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniae velle pari modo facere inhabitantibus secum Judaeis, Jamniam et portum cum navibus succendit, etc. Per Jamniam, 109.1246A| quae interpretatur mare, schismaticorum conciliabulum, qui semper in tempestate sunt, intelligi poterit. Schisma ergo, ut quidam volunt, abscissura est morum vocatum: eodem enim cultu, eodem ritu credit, de caetero, solo congregationis delectatur dissidio: fit autem schisma cum dicunt omnes nos sanctificamus immundos, et his similia. Cognoscit autem Judas Jamnitas pari modo facere ut Joppitae, mach inari insidias Judaeis secum habitantibus, cum doctores sancti dolum schismaticorum fraudi haereticorum similem comperientes, deceptionem ab eis metuunt fidelium: contra quos bellum movent, et in tenebris superstitionis eos invenientes, simul cum machinis eorum per ignem excommunicationis exurunt; ita ut incendium eorum appareat 109.1246B| Jerosolymis, id est, ut eorum erroris manifestetur damnatio omnibus cultoribus verae religionis. Unde et Paulus scribens ad Timotheum insipientium errores manifestando ait: (II Tim. III.) Hoc autem scitote quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate et proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei; habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. 109.1246C| Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati: homines corrupti, mente reprobi circa fidem. Sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifestata erit omnibus, sicut et illorum fuit. Similiter et princeps apostolorum, commonens dolum nefandorum hominum praecavendum, ad fideles ait (II Petr. III). Vos ergo, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri. Ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis. Amen.

Unde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, etc. Arabes, qui interpretantur humiles sive occidentales, possunt eos significare qui mundanam atque saecularem sapientiam diligunt; 109.1246D| quae merito humilis et occidentalis dicitur, quia veram sapientiam, quae de coelestibus venit, imitari nescit. Ergo intenti contra Judam et socios ejus, cum quinque millibus virorum, et equitibus quingentis, confligunt: quia carnis sensibus ac studiis impliciti, omne quod per doctores sanctos eis spiritalis sensus ingeritur, quasi contrarium ac profanum esse videtur. Unde et rebellare eis contendunt: sed durescente veritate devicti, ac constantia sanctorum praedicatorum superati, dextras sibi petunt dari; ita ut errores suos derelinquentes catholicae fidei virtutem appetant, seque confessoribus Christi associare desiderent. Quibus spiritalis Judas, Judaeis eos in multis utiles fieri posse [arbitratus], promittit pacem, 109.1247A| dat dextras et illaesos permittit abire: quia saepe tales, qui philosophia mundi imbuti fuerant, cum ad fidem Christi convertuntur, ad destruendam stultitiam atque errorem gentilium aptiores atque habiliores fiunt; et cum eis verbum fidei pleniter praedicatum fuerit, utraque armatura instructi contra perfidiam fortius pugnant. Hinc Salomon in aedificationem [templi] Hyram, regis Tyri, ad caedenda ligna de Libano auxilium petit, quia in hac arte doctiores erant servi Hyram servis suis; sed non per se soli huic ipsi operi instabant, quando et associati servis Salomonis solemne ac decenter illud perficiebant; cujus rei causa in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum DeiEvangelii quod a Domino audire noverunt; sed gentiles ab errore conversi, atque 109.1247B| ad veritatem. Evangelii per eosdem apostolos transformati, melius ipsos gentium errores noverunt: et quo certius noverunt, eo artificiosius expugnare atque evacuare didicerunt.

Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam, pontibus et muris circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam, ac blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. Civitas haec sub cujus munitione plurimae turbae diversarum gentium convenientes habitaverunt, nihil melius quam mundi istius potentatum significare arbitror; cujus sub dominatione diversae adierunt gentes, ut sub ejus defensione corporaliter 109.1247C| tuerentur carnisque suae libitu fruerentur. Hujusmodi ergo conventus, confisus in stabilitate murorum, maledictis lacessit Judam, ac blasphemans loquebatur ea quae fas non erat: cum diversae personae hominum, faventes adulationi principum, eorumque beneficiis gaudentes, contraria fecere sanctis praedicatoribus, atque idola colentes, verba blasphemiae contra ipsam Divinitatem jactaverunt. Judas ergo, invocato mundi principe, per ipsius adjutorium cepit civitatem: quia sancti doctores partim orationibus, partim et dogmatibus, contra adversarios suos conflixerunt, donec ipsos Dei verbo per Domini voluntatem captaverunt principes. Sicque inenarrabiles caedes conficiebant hominum, non ut interitu aeterno funditus perirent, sed ut mundo morientes 109.1247D| Christo felicius viverent. Hujusmodi quoque Petro caedes in Actibus apostolorum (Cap. X) jussus est conficere, quando vas illud mysticum quatuor initiis submitti de coelo in terram in exstasi conspexerat, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae, et volatilia coeli, et dictum est ei: Surge, Petre, occide et manduca. Animalia ergo omnes gentes significabant erroribus immundas, sed in nomine sanctae Trinitatis sacro baptismate mundandas, quae hominis imaginem relinquentes, per imitationem bestiarum et serpentium sumpsere figuras; quas jubet vox illa coelestis Petro occidere et manducare, quia illum occidere in gentibus id quod fuerant, et facere eos 109.1248A| id quod ipse erat praecipiebat. Qui enim manducat cibum foris positum in suum corpus trajicit; praecepit ergo ut nationes per incredulitatem ante fores positae, interfecta praeterita vita, societati Ecclesiae, quam significat Petrus, inserantur. Juxta quod de seipso apostolus Paulus ait: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Domino vivam Christo (Gal. II); et item: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Ibid.).

Nec illud et sine mysterio est quod adjacens stagnum hominum confectorum sanguine confluere videretur: quia sanguinis effusio cruentae vitae amissionem significat, quasi sanguis aqua effecta fluere videtur, cum in baptismatis sacramento, ubi peccato fideles moriuntur, sanguinolenta opera et carnalis 109.1248B| vitae sordes ablui cognoscuntur, quando exuitur vetus homo cum actibus suis, et induitur novus, qui secundum Dominum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV).

Et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianaei, Judaeos: et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio, etc. Audivi quondam Hebraeum disserentem Tubianaeos Judaeos illos nuncupari qui, alienigenis convocatis, in adjutorium Judae venerunt, et dictos Tubianaeos quasi alienis tubis conductos.

Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem millia viros. Isti duo duces, hoc est Dositheus 109.1248C| et Sosipater, sanctos praedicatores designant, qui, viri Machabaei dispositione, hoc est fortissimi praeliatores (de quo in psalmo scriptum est: Dominus fortis et potens in praelio [Psal. XXIII]) contra omnes errores perfidorum belligerare destinantur: qui apte binario numero notantur, quia duorum Testamentorum spiritali scientia satis instructi, praelium Domini rite conficere noscuntur. Hi ergo a Timotheo relictos in praesidio decem millia viros interimunt, cum socios haeresiarcharum, ad tuendam nequitiam suam ab ipsis constitutos, legi Dei contraria sentientes, per ejusdem legis auctoritatem atque severitatem spiritali gladio juste interficiunt.

Judas autem vehementer instabat puniens profanos, 109.1248D| et prostravit ex eis triginta millia virorum, etc. Quaeritur quomodo Timotheus hic narretur ob precum suarum humilitatem a Judaeis ducibus vivus dimissus, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi contingeret, si ipse esset occisus; et paulo ante narratur quod ipse fuisset in Gazarae praesidio, ubi a militibus peremptus: si enim ibi tunc fuisset occisus, nullo modo hic nunc vivus esset dimissus; quod haud aliter, ni fallor, potest solvi, nisi quod aut ibi per anticipationem dicatur occisus, aut alius ille Timotheus intelligatur qui in Gazarae praesidio est interfectus, et alius iste qui per Dositheum et Sosipatrum legitur 109.1249A| dimissus. Quod autem Judae duces, considerantes fratrum utilitatem ac suorum redemptionem, Timotheo pepercerunt, ostendit quod aliquando cum errantibus mitius est agendum, non dico ut eorum consentiatur iniquitati, sed pietate paterna consulatur eorum infirmitati, et maxime illis locis ubi fructus aliquis de errantium conversione speratur, quatenus mansuetudine ecclesiastica provocentur a diaboli laqueis effugere, et convenire ad catholicam libertatem. Unde in Africano concilio de Donatistis haereticis constitutum est ut levius cum eis ageretur, ubi ita scriptum est: Pertractatis et consideratis omnibus quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei decernimus cum memoratis hominibus, quamvis de 109.1249B| Dominici corporis unitate inquieta dissensione sentientibus, leniter et pacifice agere, ut, quantum in nobis est, omnibus qui in eorum communione et societate haeretici sunt per universas provincias Africanas penitus innotescat quam miserabili errore devicti sunt, nequando, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II).

Judas autem egressus est a Carnion, interfectis viginti quinque millibus. Post horum fugam et necem movit exercitum ad Ephron, civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat; et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant, 109.1249C| etc. Diximus in prioris libri expositione, ubi de Timotheo tractatum est, quod ejus exercitus significaret turbam haereticorum; similiter et de Ephron urbis habitatoribus, quod illos figuraliter exprimerent, qui ritum Judaismi temporibus gratiae extenuaverunt, ut fuerunt ipsi Judaei et haeretici, qui cum Evangelio legis caeremonias servare volebant: quia isti carnaliter sentientes spiritualem scientiam discere volebant, nec intelligere poterant quod finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X), Judaeo scilicet atque gentili. Quinque millia prostrata in bello Ephronitico leguntur, sicut in illo bello quod in carmen [Carnion] confectum est, quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum est, et prudentia carnis mors est (I Cor. III); Littera enim 109.1249D| occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Unde item per Paulum dicitur: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I). Et iterum, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest ea intelligere quae spiritaliter examinantur (I Cor. II). Hinc Jacobus apostolus, scribens ad dispersos, ait (Cap. III): Quod si zelum amarum habetis et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem: non est enim ista sapientia desursum descendens de Patre summo, sed terrena, animalis et diabolica. Cujus sectatores princeps praeliorum [apostolorum] fontes sive aqua et nebulas turbinibus exagitatas appellat, quibus caligo tenebrarum reservatur: sunt enim vanitates loquentes, pellicientes in desideriis 109.1250A| carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis (II Petr. II). Judas enim cum suis usquequaque hostium turbas stravit et victoriam habuit, quia doctores sancti veritatis assertores, et universi erroris expugnatores, divina ope adjuti, ubique de hostibus suis tropaeum victoriae capiunt. Unde dicere cum Paulo possunt: Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco (II Cor. II). Esse communiter communis.(?)

Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat, etc. Scythopolitae qui Judaeos benigne tractantes, pro beneficiis suis 109.1250B| apud Judam gratiam et laudem promeruerunt, significant eos qui doctores sanctos et confessores rectae fidei rapiunt [excipiunt], et solatiis corporalibus pro viribus adjuvant: quorum merces in vacuum non peribit; maxime cum Dominus in Evangelio de talibus ad apostolos dicat: Qui recipit vos me recipit; qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet: et quicunque recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et quicunque dederit potum uni ex minimis istis, et calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam (Matth. X). Unde Joannes scribens ad Gaium, in epistola sua ait: Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt 109.1250C| charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos benefaciens deduces digne Deo, qui pro nomine ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere hujuscemodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan. 5). Sic et Paulus hoc laudavit, scribens ad Corinthios: Obsecro, fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: ut et vos subjecti sitis hujusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt (I Cor. XVI).

Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam, praepositum 109.1250D| Idumaeae. Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. Quibus congressis contigit paucos ruere Judaeorum. Gorgias, praepositus Idumaeae, bene potest typum gerere diaboli, qui rubea atque sanguinolenta semper delectatus conversatione, speciem tamen aliquando virtutum simulat, licet ipse per vitia sedulo contra virtutes pugnet. Unde simplices quoslibet de fidelium numero astu deludens interficit: sed tamen victoria diurna non potitur, quoniam potius per ducatum viri Judae, militibus ipsius Dominum invocantibus adjutorem, ac precibus atque hymnis insistentibus, pars adversa, timore confusa, in fugam vertitur, et triumphi honor veris Dei cultoribus tribuitur. Unde Petrus, scribens ad credentes, in Epistola sua ait (Cap. V): Humiliamini 109.1251A| igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Hinc et per Jacobum dicitur: Resistite diabolo et fugiet a vobis (Jac. IV). Quod vero Dositheus Gorgiam voluit capere vivum, sed non poterat quia, humero ejus amputato, hostis ejus evasit: hoc per figuram ostendit, quia non humana fortitudine, sed ope divina hostis antiquus vincitur. Nam qui propria virtute cum Peligranistis [Pelagianistis] confidens, victoriam adipisci posse sperat de diabolo, is profecto non hostem vincit, sed nec voluntatis suae statum illaesum custodit.

109.1251B| Et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulcris paternis. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos, etc. Hi qui ab hoste propter idololatriam occultam prostrati sunt, quos melius significant quam eos qui se in secreto cordis per cupiditatem atque avaritiam contaminant. De idolorum donariis sub tunica gestant, qui virtutum opera causa cupiditatis terrenae, seu ambitionis humanae laudis, foris agitant, sed sub velamine pietatis dolum nequitiae intus celant; tales merito ab hostibus prosternuntur, quia virus doli, quod vestra ( sic ) aspectum hominum latuit, interni judicis intuitum non fefellit. Quod autem cupiditas atque 109.1251C| avaritia idololatria sunt, ostendit Paulus dicens (I Tim. VI): Radix omnium malorum est cupiditas; quam quidem appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Et iterum (Ephes. V): Hoc autem, inquit, scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: propter haec enim venit ira Dei in filios dissidentiae [Vulg. diffidentiae ]. Contra hoc vitium Salvator humanis mentibus medicari volens, in Evangelio docet, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. VI). Et iterum, Videte, inquit, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita est his quae 109.1251D| possidet (Luc. XII).

Mysticus Judas militibus suis propter simulationem casum evenire considerans, non deserit eos, sed paterna pietate consulit, tam precibus pro peccatis eorum interveniendo, quam et verbo praedicationis atque exhortationis errorem illorum corrigendo, quatenus pietatis cultui iterum restituti, cautius deinceps se observent, ne simili ruina iterum in deterius cadant, juxta illud evangelicum: Ecce sanus factus es, noli ultra peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V).

At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. Et 109.1252A| facta collatione duodecim millia drachmas argenti misit Hierosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, etc. Quod vero post exitum vitae praesentis pro fidelium peccatis exorandum sit, et eleemosynarum opus agendum, quatenus hi pro quorum remedio res agitur a peccatis solvantur, et praesens locus ostendit, et in Evangelio Dominus, ubi de Spiritus sancti blasphemia, irremissibile peccatum illud ostendens, ait: Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII). Cum enim dixerit unum illud irremissibile peccatum, ostendit alia tam in praesenti quam et in futura vita posse remitti. Qualiter autem pro defunctorum salute agendum sit, ostendunt sancti Patres in scriptis suis. Unde placuit 109.1252B| unum de opusculis sancti Augustini huic operi inserendum, lectori mandantes his similia in aliorum Patrum dicta requirenda; refert enim memoratus Pater in opere quod ad Laurentium de Fide, Spe et Charitate conscripsit, ita dicens: Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne cum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt: sed prosunt eis qui, cum viverent, haec ut sibi postea possint prodesse meruerunt: est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista 109.1252C| post mortem; nec tam malus, ut non ei prosint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut haec non requirat, et est talis rursus in malis, ut nec his valeat, cum vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem putet se quod hic neglexerit, cum obierit, a Domino promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia illi apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum (Rom. XIV), quia et hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut ei ista possint prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare 109.1252D| non omnibus prosunt, nisi propter merita vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum, pro baptizatis defunctis offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum sunt consolationes. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut plena fiat remissio, aut ut tolerabilior fiat damnatio.

CAPUT XIII. Venit Antiochus contra Judaeam. Occidit Judas in castris Antiochi quatuor millia, et maximum elephantorum, et accipit Ptolemaidem, etc.

Sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se patre suo Judaeis ostensurus. Quibus Judas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte invocaret Dominum, quod sicut semper et nunc adjuvaret eos, quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemiis rursus nationibus subdi, etc. Historia quae bellum Antiochi Eupatoris, et Lysiae procuratoris ejus contra Judaeos, narrat, in priori libro commemorata simul et juxta allegoriam explicata est: sed illud consequenter narratur quod in castris regis 109.1253B| interfecta nocte fuissent per Judaeos quatuor millia, et maximus elephantorum cum his qui suppositi erant, in priore narratione manifestius exprimitur, ubi refertur quod Eleazarus filius Saura, Judaeus, videns unam de bestiis loricatam loricis regis eminentem super caeteras bestias, cum existimaret quod in ea esset rex, irrumpens in legionem subtus pedes elephantis cucurrerit eumque interfecerit; qui cadens super ipsum pondere suo eum oppressit, et mortuus est: cujus significatio spiritalis ibi explanata est, cum jactantia superborum proprio nisu contrita monstratur, dicente Scriptura: Omnis arrogans abominatio est apud Deum (Prov. XVI); et item: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur (Ibid.); et alibi: Deus superbis resistit, humilibus autem 109.1253C| dat gratiam (Jacob. IV); et in Evangelio Dominus dixit, Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII).

Post haec autem historia explicat qualiter Demetrius, filius Seleuci, in Judaeam veniens, et regno potitus per Alcimum incitaretur adversus Judam et socios ejus, ubi ita scriptum est:

CAPUT XIV. Demetrius incitatur contra Judaes, mittens Nicanorem qui cum Simone concertat; sed Judas effugit manus ejus. De Razia et ejus constantia.

Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare, venit ad regem Demetrium, etc. 109.1253D| Quod dicitur regi talos [thallos] simul cum corona aurea, et palmam Alcimus obtulisse, ostendit quod ei regni dignitatem, et victoriam hostium, simul cum templi cultu, pro indicio munerum suorum portando promisit. Talia enim dicuntur vasa offertoria esse, juxta modum turrium facta, cum quibus in praecipuis festivitatibus offerebant; quorum similitudo hactenus in quibusdam locis habentur. Assidaei autem dicuntur illi esse Judaei qui semper cultui divino insistebant, ab assiduitate vocati dictique Assidaei, quasi assidui; quales Judas et sui auxiliatores in cultura Dei et observatione legis ipsius fuere. Alii vero Assidaeos a munditia vocatos asserunt, quasi mundos Judaeos, eo quod se ab idololatria et a ritu 109.1254A| gentilium observarent. Demetrius autem, audita relatione Alcimi et caeterorum qui inimici erant Judae, et in accusatione favebant, statim Nicanorem praepositum et elephantorum ducem misit in Judaeam, datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet, et eos qui cum illo erant dispergeret, et ut constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. Qui in Judaeam veniens, primum pacis se finxit foedus cum Judaeis habere velle; postea manifestata inimicitia monstravit se esse hominem nequissimum magis quam fidelem amicum. Sed divina virtute prostratus, blasphemiae contra Deum prolatae et pertinaciae suae poenas luit; quae omnia in prioris libri historia continentur; licet aliqua quae ibi propter festinationem narrantis omissa sunt, in hujus narratione inserta 109.1254B| reperiantur: allegoriae autem sensus juxta modum ingenioli mei de hac eadem re ibi expositus est, nec iterare operae pretium esse videtur.

Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, etc. Haec quidam legentes et invenientes ibi scriptum quod Razias, propria manu sibi inferens mortem, elegisset nobiliter mori potius quam subditus esse peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi: ne forte simplicioris animi credant, cum necessitas urserit, potius sibi proprio actu aliquo modo inferendam esse mortem quam incidendum vivum in manus peccatorum, utile fore arbitratus sum ex dictis venerandi Patris Augustini huic operi nostro aliqua inserere, unde lector sobrius quid sibi de 109.1254C| talibus rebus agendum sit intelligeret; refert autem memoratus Pater in primo suo libro de Civitate Dei, ubi utrum alicui liceat seipsum interficere copioso tractatu disputavit ita dicens: Multi se interfecerunt ne in manus hostium pervenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio exemplis anteponenda est cui quidem exempla concordant, sed illa quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate in civitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium pervenirent. Porro si hoc ille non jussit aut monuit, ut eo modo sui 109.1254D| ex hac vita migrarent, quibus migrantibus se mansiones aeternas praeparaturum esse promisit, quaelibet exempla opponant gentes quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum verum Deum. Restat ut de homine intelligamus, quod dictum est, Non occides, nec alterum ergo, nec te, neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi jubet, sive data lege, sive ad personam pro tempore expressa jussione: non autem ipse occidit, qui ministerium debet jubenti sicut adminiculum gladius utenti; sicque nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt quo dictum est: Non occides. 109.1255A| qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis secundum ejus leges, hoc est, justissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum et laudatus nomine pietatis, quod voluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter, occidere. Et merito quaeritur utrum pro Dei jussu sit habendum quod Jephte filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se vovisse immolaturum Deo dixerit, quod ei redeunti de praelio victori primum occurrisset (Jud. II). Nec Samson excusatur aliter, qui semetipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat. His ergo exceptis quos vel lex generaliter justa, vel ipse fons justitiae 109.1255B| Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominem vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur; et quicunque hoc in seipsis perpetraverunt, animi magnitudine fortasse admirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quanquam si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominatur, ubi quisque non valendo tolerare vel quaeque aspera vel aliena peccata seipsum interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non potest vel duram sui corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem; majorque animus dicendus est, qui vitam aerumnosam magis potest ferre, quam fugere; et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac 109.1255C| puritate contemnere.

CAPUT XV. Apparet Onias et Jeremias qui tradit Judae gladium aureum a Deo missum. Manibus Judaei pugnabant, cordibus orabant. Caput Nicanori abscinditur, etc.

Erat autem hujusmodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus et eloquio decorum, etc. Si quis autem quaesierit utrum haec visio ad ministerium aliquod referri possit, hoc ni fallor ex eo sentiri potest quod Onias sacerdos sacerdotalem significat ordinem; et Jeremias propheta, qui interpretatur excelsus Domini, ipsum Dominum et caput exprimit prophetarum; de quo Moyses dicit: 109.1255D| Prophetam suscitabit Dominus de fratribus vestris, ipsum tanquam me audietis (Deut. XVIII); et Isaias: 109.1256A| Quiescite, inquit, ab homine cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est (Isa. II).

Ipse sacerdotalis ergo ordo per homines qui in templo Dei sub Veteri Testamento divino officio rite fungebantur, non solum pro populi delictis exorabatur, sed et incarnationem mediatoris nostri futuram demonstrat, cujus ope mundus salvandus erat. De quo Joannes apostolus in Epistola sua ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non tantum pro peccatis nostris, sed et pro totius mundi (I Joan. II).

Hic ergo dedit gladium aureum Judae cum divinam Scripturam sensu spiritali fulgentem ad munimentum totius Ecclesiae defensionemque populi sui concessit 109.1256B| doctoribus, quatenus contra hostes universos armatura uterentur, et hostium prosternerent multitudinem, etc.

Exhortati itaque Judae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, etc. Narrat liber Esther quod, Aman suadente, rex Assuerus jussit omnes Judaeos in regno suo interfici, et ad hanc necem conficiendam decreta fuerunt dies triginta mensis duodecimi, qui vocatur Adar, bonaque eorum diriperentur: sed Domini nutu eadem sententia conversa est in percussores eorum, ita ut memoratus rex, mediante Mardochaeo Judaeo, post veteres scriptiones novis epistolis missis, mandaret ut Judaei ipso die quo sibi ab hostibus suis occisio praeparabatur, hostes ac persecutores suos interficerent. 109.1256C| Quod et fecerunt in decima tertia et decima quarta die mensis; de quo in eadem historia scriptum est ita: Dies decimus tertius mensis Adar unus apud omnes interfectionis fuit, et quarto decimo die caedere desierunt, quem constituerunt esse solemnem, ut in eo deinceps omni tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis.

Unde modo scriptum est quod interfecto Nicanore, et manifeste auxilio Dei ostenso, omnes Judaei communi consilio decreverunt decimam tertiam diem mensis Adar, qui voce Syriaca pridie Mardochaei dies dicitur, omni tempore solemnem habere, et ita hae duae solemnitates invicem sibi conveniebant: hoc est ista quae in Machabaeorum, et illa quae in Esther historia legitur, ut in decima tertia die et in decima quarta mensis Adar habitae pariter 109.1256D| jungerentur.