Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.CoInToC 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
Exhortatione tua, Patrici rhetorum peritissime, quae honestati praesentis propositi et futurae aetatis utilitati conjuncta est, nihil antiquius existimavi. Cui muneri libentius acquievi, non quod ad instruendum te, commentarios in M. Tullii Topica laborare me credidi (ridiculus quippe forem si Minervam, ut aiunt, litteras docere vellem), sed ut ex disciplinarum liberalium sumptum penu, nostrae apud te semper pignus amicitiae permaneret. Quod enim munus ex animo diligentibus jocundius inveniri potest, quam quod ipsius animi partes format et instruit? Nam caetera fere caduca, imbecilla, labantia, et si ad fortunae vicem spectes, pene semper aliena sunt. At vero opulentiam litterarum, nec praesens imminuit aetas, earumque auctoritatem ipsa etiam cuncta conficiens, auget potius et confirmat vetustas. Accipe igitur opus, non efficientiae securitate, sed amicitiae praesumptione susceptum, apud quam nescio quonam pacto garrire non dedecet, simul quia praelato a nobis munere cum tuorum aliquid operum postulavero, injurius fueris, si negabis. Sed cum in M. Tullii Topica Marcus Victorinus rhetor plurimae in disserendi arte notitiae commenta conscripserit, non me oportuisset melioribus forsitan attemptata contingere, nisi esset aliquid quo se noster quoque labor exercere atque parere potuisset. Quatuor enim voluminibus Victorinus in Topica conscriptis, eorum primo declarandis tantum libri principiis occupatur. Addit etiam et si qua in eodem volumine praedicenda fuissent perpendit, ut ab exordio voluminis Topicorum, quod est, Majores nos res scribere ingressos, C. Trebati, usque ad eum locum qui est, Sed jam tempus est ad id quod instituimus accedere, primi voluminis Victorini expositio terminetur. Secundo volumine de judicandi, atque inveniendi dialecticae partibus, et de loco atque argumenti diffinitione pertractat, ut ab eo loco Topicorum, qui est, Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes: unam inveniendi, alteram judicandi, usque ad eum locum, qui est, Itaque licet diffinire locum esse argumenti sedem. Argumentum autem rationem, quae rei dubiae faciat fidem, secundi libri explanatio subsistat. Tertius vero atque quartus discretionem locorum inter se eorumque exempla multiformiter persequuntur. Ita ut tertius quidem Tulliana sibi de jure proponat exempla. Quartus vero eosdem locos per alias rursus similitudines monstret ex Virgilio et Terentio poetis, oratoribus Cicerone et Catone, ut quod praeceptis ostenditur, exemplis multipliciter collucescat, neque ab eo loco qui est in Topicis, sed ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, expositio progressa eum transcendit locum qui est, Valeat aequitas, quae paribus in causis paria jura desiderat. Quanta vero pars reliqua si Topicorum ipsius voluminis magnitudo demonstrat, quam Victorinus, neque attigit, neque attingere potuisset, ita est rebus minimis immoratus, nisi opus multa librorum pluralitate distenderet. Nos vero et hanc ipsam particulam, quam Victorinus attigit diligenter (ut possumus) aggrediamur, et longius expositione progressi, cum Topicorum debemus fine consistere. Quare hinc de tota operis propositione conveniens sumamus exordium. Sed antequam de topicae facultatis ratione pertractem, prooemium, quo ad Trebatium M. Tullius utitur, paucis absolvam. Ait enim:
Majores nos res scribere ingressos, C. Trebati, et iis libris quos brevi tempore satis multos edidimus, digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum enim mecum in Tusculano esses, et in bibliotheca separatim uterque nostrum ad suum studium libellos, quos vellet, evolveret, incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus, continuo a me eorum librorum sententiam requisisti. Quam tibi cum exposuissem disciplinam inveniendorum argumentorum, ut sine ullo errore ad eam rationem via perveniremus ab Aristotele inventa, illis libris contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen ut facile cernerem te ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa, quam quod tua id interesse arbitrarer, velut eos per te ipse legeres, vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem. Utrumque ut ex te audiebam es expertus, sed a libris te obscuritas rejecit. Rhetor autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelica se ignorare respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur. Quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus his, quae ab illo dictae et inventae sunt, allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia, tum etiam suavitate. Non potui igitur tibi saepius hoc roganti, et tamen verenti ne mihi gravis esses (facile enim id cernebam), debere diutius, ne ipsi juris interpreti fieri videretur injuria. Etenim cum tu mihi meisque multa saepe cavisses, veritus sum, ne si ego gravarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed dum fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupatus. Ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec respublica, nec amici uterentur, nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto id quidem mihi liceret, ut veni Veliam tanquam et tuos vidi, admonitus hujus aeris alieni, nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi, tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum, te quoque, et si admonitore non egis, ad memoriam nostrarum rerum excitarem. Sed jam tempus est ad id quod instituimus accedere.
Omne prooemium, quod ad componendum intendit auditorem, ut in rhetoricis discitur, aut benevolentiam captat, aut attentionem praeparat, aut efficit docilitatem: his tribus partibus sibi Cicero Trebatium format. Nam quod se a magnarum rerum inchoatione revocatum ad amici contulit voluntatem, favorem Trebatii velut judicis, benevolentiae partibus meretur. Majores autem res sunt, a quarum scriptione ad amici studium versus est, moralis philosophiae tractatus. Major est enim morum ratio quam peritia disserendi. Id autem tempus fuisse conjicimus, quo propter turbulenta reipublicae tempora in otium se contulit, atque ad philosophiae disciplinas. Sed quia nobis audientium mentes veritatis quoque opinio praesumpta conciliat, in eo etiam praeparandae benevolentiae partibus utitur. Quod in commemorandis veraciter iis quae Trebatius noverat, facit illis fidem quae posterius evenire et Trebatio potuerunt esse ignota. Haec autem sunt, quod in Tusculano ad suum studium uterque libros evolverit. Quodque Trebatius casu in Aristotelis Topica inciderit, et quod titulum operis admiratus, a M. Tullio inscriptionis sententiam perquisierit. Illud etiam quod ei Cicero se exposuisse commemorat, inveniendorum argumentorum illis libris scientiam contineri, ut sine ullo errore ad argumentorum inventionem via quadam et recto filo atque artificio veniretur, quae res breviter enuntiata, velut intentionem operis monstrat, et docilem perficit auditorem. In hoc namque videtur esse comprehensum quae sit intentio Topicorum, quoniam Cicero ait disciplinam esse inveniendorum argumentorum, non ut inveniantur (id enim natura suppeditat). Sed ut sine ullo labore, ac sine ulla confusione non casu ad ea mens, sed quadam via et ratione perveniat, post hanc benevolentiae captationem, Trebatii laudem subjungit, cum ejus verecundiam in his commemorat expetendis, quae si postulanti amico Cicero praestitisset et gloriae praemium ferret et gratiae, sed quod petenti Trebatio, ut ei Topica traderet minime concessit. Id non proprii laboris fuga, sed Trebatii potius causa factum esse contendit, ut in eo quoque Trebatii veluti tunc repulsi subiratus forsitan animus, nunc non sit alienus. Intererat vero Trebatio ut vel per se ipse illa legens exercitatior fieret, vel ei perfectius si qua dubitaret rhetor doctior expediret. Utrumque vero a Trebatio se narrat audisse. Nam et expertum eum, ut per se ipse legeret, sed obscuritate rejectum, et illum rhetorem a quo Topicorum explanationem petiisset, illa sese Aristotelica ignorare confessum. Quae res, propter operis difficultatem, necesse est auditorem reddat attentum. Ea quippe non negligentes inspicimus, quae non facilis esse intelligentiae suspicamur, in quo etiam Cicero minime se miratum esse commemorat, quod is philosophus a rhetore nesciretur, qui multis etiam philosophis videretur incognitus. Quorum etiam jure culpat ignaviam, quod ad Aristotelicae philosophiae disciplinam non inventorum utilitas, non orationis nitor illexerit. In quo etiam majoris perspicaciae crescit attentio, quia facile ad studium mentes, aliorum segnities culpata converterit, quocunque vero attentio fuerit, non poterit abesse docilitas. In his etiam laus quaedam Trebatii latenter inducitur. Magnum est enim philosophis in suo quasi munere cessantibus hunc ne proprio quidem studio praepeditum, alienae scientiae secreta rimari. Jam vero sequentia multo etiam clarius benevolentiam petunt, velut hoc quod elegantissime dictum est, veritum se esse ne, si modeste postulantis verecundiae pernegasset, ipsi quodammodo juris interpreti fieri videretur injuria, et quod praecedens Trebatii meritum percepti beneficii memor exsequitur, id vero est quod vel ipsi vel iis quos ipse defenderit, plura cavisset. Fuit igitur, ut ait, verendum, ne, si restituere gratiam noluisset, aut ingratum id aut superbum esse videretur. Ingratum quidem, si magna Trebatii merita quibus ipse usus fuerat, parvo aestimare videretur, cum nullam ei gratiam restituendam putaret, superbum vero, si sperneret. Ad idem caetera revertuntur, id est ad benevolentiam. Quod ejusdem testimonio nititur dum fuerit in urbe, se ne debitam redderet gratiam occupationum necessitate constrictum. Quod ut venerit Veliam, amicorum Trebatii conventione commonitus, ne tacitae quidem ejus flagitationi deesse voluisset, et quod licet librorum copia nulla suppeteret, de memoriae tamen repetitae promptuariis in ipsa navigatione conscripserit, eique ex itinere miserit, ut beneficii cumulo parendi etiam celeritas adderetur. Quae cum omnia benignum captare Trebatii videantur assensum, quaedam tamen brevitas Topicorum memoria repetita, attentionis necesse est animadversione fungatur, ipsa namque memoriae repetitio breve monstrat esse quod colligit. Quodque diligentiae sibi fuerint mandata Trebatii, et quod ad excitandam sui memoriam quasi pignus amico aliquod atque monimentum voluisset exstare. Cui adjicit illud, et si admonitione non eges, ne offendat animum amici sedulitate si quem commonendum credit, oblivionis videatur arguere. Haec omnia, ut dixi, benevolentiae partibus plena sunt. Sed de prooemio satis dictum est. Nunc ad sequentia transeamus, nec si quis haec apud Victorinum latius tractata repererit, nos neglecti integritatis stringat invidia. Nam nec in singulis (ut ille facit) verbis haerere volumus, et ad ampliora hujus operis festinamus.
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes, unam inveniendi, alteram judicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt. Judicandi enim viam diligenter persecuti sunt, eam scientiam, quam dialecticen appellant. Inveniendi vero artem quae Topicae dicitur, quae ad usum potior erat, et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. Nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est, et utramque, si erit otium, persequi cogitamus, ab ea quae prior est ordiemur.
Cum philosophia maximis in rebus operam suam studiumque consumat, cumque et in naturalibus inspectionem, speculationemque adhibeat, et in moralibus actionem, et sic formare gestiat mores ut vera vitae ratio persuaserit, evenire necesse est, ut secundum id quod ratio tenendum, omittendumve, faciendum quid, aut non faciendum esse decreverit, vel judicium constituatur, ascensus vel exercendae vitae dirigatur intentio. Erit igitur necessarium, vel in naturali speculatione, vel in moralium actionum cogitatione, ut certa ratio, vel quod in rebus speculandum est, inveniat, vel quod in actum vivendi duci oporteat, ante perpendat. Haec autem ratio nisi via quadam processerit, saepe in multos necesse est labatur errores. Quod ne passim fieret, atque ut certis regulis tractatus insisteret, visum est antiquae philosophiae ducibus, ut ipsarum ratiocinationum, quibus aliquid inquirendum esset, naturam penitus ante discuterent, ut his purgatis atque compositis, vel in speculatione veritatis, vel in exercendis virtutibus uteremur. Haec est igitur disciplina, quasi disserendi quaedam magistra, quam logicen Peripatetici veteres appellaverunt, hanc Cicero definiens, disserendi diligentem rationem vocavit. Haec vario modo a plerisque tractata est, varioque etiam vocabulo nuncupata. Ut enim dictum est, a Peripateticis haec ratio diligens disserendi logice vocatur, continens in se inveniendi judicandique peritiam. Stoici vero hanc eamdem rationem disserendi paulo angustius tractavere, nihil enim de inventione laborantes, in sola tantum judicatione consistunt, deque ea praecepta multipliciter dantes, dialecticam nuncupaverunt. Plato etiam dialecticam vocat facultatem quae id quod unum est possit in plura partiri, veluti solet genus per proprias differentias usque ad ultimas species separari, atque ea quae multa sunt, in unum generum ratione colligere. Hanc igitur Plato dialecticam dicit; Aristoteles vero logicam vocat, quam (ut dictum est) Cicero definivit diligentem disserendi rationem. Et hujus uno quidem modo trina partitio est: omnis namque vis logicae disciplinae aut definit aliquid, aut partitur, aut colligit. Colligendi autem facultas triplici diversitate tractatur: aut enim veris ac necessariis argumentationibus disputatio decurrit, et disciplina vel demonstratio nuncupatur; aut tantum probabilibus, et dialectica dicitur; aut apertissime falsis, et sophistica, id est, cavillatoria perhibetur. Logica igitur, quae est peritia disserendi, vel de diffinitione, vel de partitione, vel de collectione, id est, vel de veris ac necessariis, vel de probabilibus, id est verisimilibus, vel de sophisticis, id est, cavillatoriis argumentationibus tractat, has enim collectionis partes esse praediximus. Atque haec est una logicae partitio, in qua dialecticam Aristoteles vocat facultatem per probabilia colligendi. Rursus ejusdem logicae altera divisio est, per quam diducitur tota diligens ratio disserendi in duas partes, unam inveniendi, et alteram judicandi. Id autem videtur etiam ipsa logices definitio monstrare, nam quia logica ratio disserendi est, non potest ab inventione esse separata. Cum enim nemo praeter inventionem disserere possit, disserendi ratio inventionis est ratio. Rursus quoniam logice diligens est ratio disserendi, ab ea judicium non potest abesse, ipsa enim diligentia rationis in disserendo posita judicium est. Neque enim potest quisquam diligenter disserere, nisi quale sit judicaverit id quod in disputationem sumitur. Quod si ad disserendi ordinem diligentia rationis adhibetur, non est dubium quin hoc judicium ad inventionum varietatem sit accommodatum. His igitur ita expeditis, videndum est, hae divisiones, quanam se cognatione contingant. Inventio quippe caeteris omnibus, veluti materiae loco, supponitur, hoc modo. Nisi enim inventio fuerit, non potest esse vel definitio, vel partitio, quoniam unumquodque generum vel differentiarum inventione, vel specierum collectione, aut dividimus, aut etiam definimus. Jam vero si absit inventio, nequit esse collectio. Non erit igitur necessaria, nec verisimilis, nec sophistica argumentatio: haec enim tria inventioni superveniunt, ut vel necessarium, vel probabile, vel cavillatorium sit argumentum. Necessitas enimvero, et probabilitas, et cavillatio formae quaedam sunt, quae dum inventionibus assistunt, necessaria vel probabilia vel cavillatoria faciunt argumenta. Eadem quoque ratio partitiones definitionesque complectitur. Indiscreta namque inventionis potestas, cum diffinitiva, tum divisibilis appellari potest, cum definiendis partiendisve rebus adhibetur. Quae hoc modo ex inventionis materia et differentiarum supra positarum forma composita rursus judicationi materiae fiunt: nam prior illa partitio, logice tribus partibus segregata, ita partes explicat, ut habeat inventionem materiam singularum, ipsa vero judicationi materiam praestat. Etenim cum definit aliquis, vel rei propositae divisionem facit, invenit quidem divisioni definitionique differentias accommodatas, sed an recte vel diffiniat, vel dividat, judicatione perpendit. Ita priores logicae partes secundae divisionis membra conjungunt, ut materiam quidem sui habeant inventionem, judicationi vero fiant ipsae materia. Quod in reliqua etiam colligendi parte contingit, nam et ea quae de probabilibus tractat, habet et inveniendi suppositam materiam, quae verisimilia reperit argumenta, et de hujusmodi argumento judicatio perpendit. Est enim judicium hoc ipsum internoscendi, quod non necessaria inventio est, sed verisimilitudinem tenet. Illa quoque pars quae de necessariis argumentationibus aptatur, habet subjectam materiam necessariae inventionis, ejusque est judicium, ut cum necessaria sunt quae invenit, necessaria quoque esse perpendat. Nec non cavillandi pars utraque in se continet, quandoquidem et inveniri falsa possunt, et falsa esse judicatione discerni. Quo fit ut prior logices divisio secundam etiam continere videatur; nam definitio, partitio atque collectio inventionem continent et judicium, quia neque existere praeter inventionem, neque agnosci praeter judicium possunt. Sed cum omnis inventio judicationi subjecta sit, cumque prioris divisionis partes sine utroque esse non possint, evenit ut prima partitio inventionem judiciumque conjungat. Secunda vero haec divisio, qua Cicero etiam partitur logicam, segregat hujusmodi facultates, et inveniendi materiam a judicationis parte secernit. Judicium vero, in colligendi ratione proprias partes habet, nam omnis argumentatio, omnisque syllogismus propositionibus struitur, omnemque compositum duo in se quaedam retinet, quae speculanda esse videantur. Et quidem continet unum quae illa sint, ex quibus id quod compositum est intelligatur esse connexum, aliud vero quanam sit suarum partium conjunctione compositum: ut in pariete siquidem lapides ipsos quibus paries structus est inspicias, quasi materiam spectes; si vero ordinem compositionemque juncturae consideres, tanquam de formae ratione perpendas. Ita in argumentationibus quas propositionibus compaginari atque conjungi supra retulimus, gemina erit speculationis et judicandi via. Una quae propositionum ipsarum naturam discernit ac judicat utrum verae ac necessariae sint, an verisimiles, an sophisticis applicentur, et haec quasi materiae speculatio est. Altera vero judicii pars est quae inter se propositionum juncturas compositionesque perpendit; haec quasi formam judicat argumentorum. Quae cum ita sint, hoc modo fit in continuum ducta partitio, ut ratio diligens disserendi, unam habeat inveniendi partem, alteram vero judicandi. Tum de ipsa inventione, tum de inventionis collocatione, quae forma est argumentationis. Atque ea quidem pars quae de inventione docet, quaedam inventionibus instrumenta suppeditat, et vocatur topice: cur autem hoc nomine nuncupata sit, posterius dicam. Illa vero pars quae in indicando posita est, quasdam discernendi regulas subministrat, et vocatur analytice; et si de propositionum junctura consideret, analytice prior; sin vero de ipsis inventionibus tractet, ea quidem pars ubi de discernendis necessariis argumentis dicitur, analytice posterior nuncupatur; ea vero quae de falsis atque cavillatoriis, id est de sophisticis, elenchi. De verisimilium vero argumentationum judicio nihil videtur esse tractatum, idcirco quoniam plana est atque expedita ratio judicandi de medietate, cum quis extrema cognoverit. Si enim quis dijudicare necessaria sciat, idemque falsorum argumentorum possit habere judicium, verisimilia, quae in medio collocata sunt, discernere non laborat. Expeditum igitur est, ut arbitror, quid sit quod ait Cicero, rationem diligentem disserendi duas habere partes, inveniendi unam, alteram judicandi. Illud etiam diligentius expositum est, quae sit ratio quam Stoici dialecticen vocant. Ea est enim quae judicandi peritiam tenet, et quam eodem nomine Plato partiendi per differentias, atque ad genus revocandi facultatem vocat. Quamque eodem nomine Aristoteles, non totam disserendi artem, ut Stoici, sed eam tantum nuncupet quae de proposita quaestione verisimilibus colligat argumentis, atque ideo perfectius Aristoteles de logica tractavit, quoniam de duobus, ultra quae nihil est, tertium disseruit, de inveniendo scilicet et judicando, cum Stoici, inventione neglecta, judicationis tantum instrumenta tradiderint. Atque ideo jure eos increpat Tullius, quoniam id maxime reliquere quod et natura prius et usu potius erat: natura quidem, quia fieri non potest ut de inventione judicetur, nisi ipsa inventio prius exstiterit. Ad usum vero, quia longe utilius est nuda, et praeter artem prolata naturali inventione susceptum saepe negotium tueri, quam inveniente alio mutum ipsum inermemque et tacitum versare judicium. Dat vero Tullius de utroque sententiam, et ait summam pariter utilitatem in utroque consistere, et se de utraque, si otium fuerit, velle disserere. Ab ea autem quae prior est, id est inventione, quam topicen appellari diximus, ordiendum putat.
Ut igitur earum rerum quae absconditae sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, sic eum pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus. Sic enim appellatae sunt ab Aristotele hae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur. Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem, quae rei dubiae faciat fidem.
Post divisionem logicae disciplinae, quam diligentem disserendi rationem esse definivit, de topice, quae inveniendi ars esse praedicta est, expedire contendit. Ac primum quid sint loci, termino definitionis includit, ejusque artis quae topice dicitur exempli quadam claritate designat intentionem. Est enim topices intentio, argumentorum facilis inventio. Non igitur invenire docet topice quod est naturalis ingenii, sed facilius invenire: omnis quippe ars imitatur naturam, atque ab hac materia suscepta, rationes ipsa viamque conformat, ut cum facilius id quod ars quaeque promittit, tum elegantius fiat, velut parietem struere naturalis ingenii est, sed arte fit melius. Argumentum autem ratio est quae rei dubiae faciat fidem. Multa enim sunt quae faciunt fidem, sed quia rationes non sunt, ne argumenta quidem esse possunt, ut visus facit fidem his quae videntur, sed quia ratio non est visus, ne argumentum quidem esse potest. Differentiam vero unam sumpsit, eam quae faciat fidem, omne enim argumentum facit fidem. Si igitur junxerimus genus ac differentiam, et id esse argumentum dicamus, quod rationem quae faciat fidem, num tota argumenti natura monstrata sit? Minime. Quid si ejus rei, de qua nemo dubitat, aliqua ratione facere quis fidem velit, num idcirco illa, quod fidem faciat, vocabitur argumentum? Nullo modo: argumentum namque est quod rem arguit, id est probat, nihil vero probari, nisi dubium, potest. Nisi ergo sit res ambigua, et ad eam ratio fidem faciens afferatur, argumentum esse non poterit. Addita igitur alia differentia quae est rei dubiae, facta est integra definitio argumenti, ex genere et duabus differentiis constans, genere quidem, ratione: una vero differentia, quod faciat fidem; altera vero, quod rei dubiae est, ut sit tota definitio, id esse argumentum quod sit ratio, rei dubiae faciens fidem. Quae cum ita sint, necesse est ut ubi dubitatur aliquid, ibi sit quaestio. Quod si argumentum praeter rem dubiam esse non poterit, nullo modo esse praeter quaestionem potest. Quaestio vero est dubitabilis propositio. Propositio vero est ratio verum falsumve designans. Omnis igitur propositio sive constanter atque pronuntiative proferatur, ut si quis dicat: Omnis homo animal est; sive ad interrogationem dirigatur, ut si quis interroget: Putasne omnis homo animal est? retinet proprium nomen, et propositio nuncupatur. At si eadem, velut dubitabilis proferatur, fit quaestio, ut si quis quaerat an omnis homo animal sit. Quot autem modis quaestio dividatur, nunc explicandis locus non videtur accommodus, sed in iis libris dicemus quos de topicis differentiis formare molimur. Ad quaestionem igitur, id est ad dubitabilem propositionem, omnis intentio dirigitur argumenti, non vero ut totam comprobet quaestionem, sed ut partem ejus ratione confirmet; neque enim tota quaestio defenditur, sed una ejus quaelibet pars argumentatione firmatur: nemo enim defendit coelum rotundum esse et non esse; si enim ita quis defenderet, totam quaestionem videretur probare. Sed cum ita consideratur, utrum rotundum sit coelum, an non sit, in una tantum consistit quaestionis parte defensio, sive quae affirmat, sive quae negat. Omnis enim quaestio contradictionibus constat. Nam si qua res ab altero affirmetur, negetur ab altero, totum hoc contradictio nuncupatur, ut si quis dicat: Coelum rotundum est, alter neget dicens: Coelum rotundum non est. Coelum rotundum esse, et non esse, contradictio prohibetur. Dubitabilis vero propositio, quam quaestionem esse praediximus, et affirmationem in se continet et negationem, hoc enim ipso quo dubitabilis est, contradictionem videtur includere. Cum enim dubitat quis utrumne coelum rotundum sit, sive adjungat, an non sit, sive reticeat, ipsa dubitatio partem secum alteram trahit. Si enim unam partem propositio tueatur, dubitabilis non est, atque idcirco nec quaestio. Cum igitur omnis quaestio duas habeat partes, affirmationis unam, alteram negationis, necesse est ut sit semper ex alterutra parte defensio, ut unus quidem affirmationis partem, negationis alter defendat, et hic quidem ad astruendam affirmationem, ille vero ad destruendam, quae potuerit argumenta perquirat. Nihil vero interest utrum quis affirmationem ponat, an destruat negationem, aut negationem defendat, an oppugnet affirmationem. Age enim, sit quaestio, utrum coelum rotundum sit. Si quis eam sibi quaestionis partem assumpserit, quam esse defendit, ad eam constituendam cuncta necesse est sibi comparet argumenta, atque in hoc affirmationem quidem ponit, sed destruit negationem. Si quis vero neget id, ac dicat non esse coelum rotundum, suscipit sibi partem alteram quaestionis quae fuerat reliqua, id est negationem, in eaque consistit, et ad hanc approbandam, perquisitis nititur argumentis; itaque qui negationem ponit, labefactat affirmationem. Quae cum ita sint, demonstratum arbitror, non totam quaestionem, sed ejus aliquam partem ad defensionem venire. Sed quod quisque defendet, ad hoc quoque argumenta perquirit. Ad partem igitur quaestionis astruendam destruendamve argumenta sumuntur, atque haec quidem si quis minus intelligit, ne a nobis obscure dicta esse causetur. Si enim quae in dialectica, vel a nobis dicta Latina oratione, vel a Graecis scripta sunt, ignorabit, mirum est si quam partem eorum quae dicimus advertere valeat, ne dum stupeamus quod non omnia comprehendat. Sed quoniam dubitabilem propositionem quaestionem esse praediximus, evenit ut quas partes habeat propositio, easdem etiam quaestio retinere videatur. Omnis autem simplex propositio duas habet partes in terminis constitutas. Simplex vero propositio est hujusmodi, omnis homo animal est. Terminos vero voco simplices orationis partes, quae continent propositionem, ut animal et homo. Ili vero sunt praedicatus atque subjectus. Praedicatus est in propositione major terminus collocatus; subjectus vero minor. Major vero terminus de subjecto dicitur; minor autem de majore nullo modo praedicatur, ut animal quoniam majus est quam homo, de homine praedicatur: dicitur enim, omnis homo animal est. Homo vero de animali non dicitur, nemo enim vere dicit, omne animal homo est. Hac igitur ratione internoscere possumus qui terminus in propositione major, qui vero sit minor. Omnis autem quaestio, ut dictum est, quoniam dubitabiles partes habet, et ad easdem comprobandas argumenta sumuntur, necesse est ut quidquid in quaestionibus comprobatur, id argumentorum ratione firmetur. Argumentum vero nisi sit oratione prolatum, et propositionum contexione dispositum, fidem facere dubitationi non poterit. Ergo illa per propositiones prolatio ac dispositio argumenti, argumentatio nuncupatur, quae dicitur enthymema vel syllogismus, cujus definitionem in Topicis differentiis apertius explanabimus. Omnis vero syllogismus vel enthymema propositionibus constat; omne igitur argumentum syllogismo vel enthymemate profertur. Enthymema vero est imperfectus syllogismus, cujus aliquae partes, vel propter brevitatem, vel propter notitiam, praetermissae sunt. Itaque haec quoque argumentatio a syllogismi genere non recedit. Quoniam igitur syllogismus omnis propositionibus constat, propositiones vero terminis, terminique inter se differunt, eo quod unus major est, alter minor, fieri non potest ut ex propositionibus conclusio nascatur, nisi per terminos progressae propositiones extremos terminos alicujus tertii medietate conjunxerint: id facillimo demonstratur exemplo. Sit enim quaestio utrum homo substantia sit an minime. Sumo mihi quaestionis partem alteram comprobandam, ea est, hominem esse substantiam; in hac igitur duo sunt termini, substantia atque homo, quorum major substantia, minor homo, quod ex eo quoque poterit ostendi, quoniam posterius substantia in prolatione profertur, vel ut in hoc ipso quod dicimus homo substantia est, prius hominem, posterius substantiam nominamus. Ut igitur substantiam atque hominem jungam, necesse est medium terminum reperiri, qui utrosque copulet terminos, hic sit animal, fiatque una propositio, omnis homo animal est; in hac igitur propositione animal praedicatur, homo subjicitur. Rursus adjungo, omne autem animal substantia est; in hac rursus animal supponitur, substantia praedicatur. Itaque concludo, omnis igitur homo substantia est; ac per hoc homo quidem semper subjectus est. Animal vero ad hominem quidem praedicatum est, ad substantiam vero subjectum. Substantia vero ipsa semper praedicata persistit, unde fit ut minor quidem sit homo, major vero homine substantia, medius autem terminus animal. Quoniam igitur extremi termini medii interpositione copulantur, eoque modo quaestionis inter se membra conveniunt, adhibitaque probatione solvitur dubitatio, nihil est aliud argumentum quam medietatis inventio, haec enim vel conjungere, si affirmatio defendatur, vel disjungere, si negatio vindicetur, poterit extremos. Quae cum ita sint, duarum propositionum et tertiae conclusionis, major quidem propositio dicitur ea quae majorem terminum continet, id est in qua major quidem praedicatur; medius vero supponitur, ut omne animal substantia est; minor vero propositio est quae medium quidem terminum praedicat, subjicit autem minorem, ut omnis homo animal est. Sed quoniam a majoribus necesse est minora descendere, ejus conclusionis, quae ex duabus propositionibus nascitur, illa quasi effectrix et propria propositio videtur esse, quae prima est; haec autem est, omnis homo substantia est. Quod qui priores posterioresque nostros Analyticos, quos ab Aristotele transtulimus, legit, minime dubitat. Sed et si quis quae illic scripta sunt nesciens, ad haec legenda proruperit, etiam si rationem rerum quas non intelligit minime comprehendit, ita tamen ut dictum est esse confidat, seque in Aristotelis Analyticis uberius inventurum esse, si legerit, arbitretur. Natura igitur rerum fert ut ubi quid majus ac minus est, ibi maximum quoque aliquid inesse necesse sit. Quo fit ut sint quaedam maximae propositiones, quoniam minores majoresque esse monstravimus, quarum natura ex simplicium propositionum partitione sumenda est. Omnis enim simplex propositio vel affirmativa est, vel negativa. Earumque aliae sunt universales, ut omnis homo justus est, nullus homo justus est; aliae particulares, ut quidam homo justus est; aliae indefinitae, ut homo justus est, homo justus non est; aliae singulares aliquid atque individuum continentes, ut Cato justus est, Cato justus non est. Harumque omnium aliae sunt dubitabiles, aliae indubitatae. Supremas igitur ac maximas propositiones vocamus, quae et universales sunt, et ita notae atque manifestae, ut probatione non egeant, eaque potius quae in dubitatione sunt probent. Nam quae indubitata sunt, ambiguorum demonstrationi solent esse principia, qualis est, omnem numerum vel parem esse vel imparem, et aequalia relinqui, si aequalibus aequalia detrahuntur; caeteraeque de quarum nota veritate non quaeritur. Maximas igitur, id est universales ac notissimas propositiones, ex quibus syllogismorum conclusio descendit, in Topicis ab Aristotele conscriptis locos appellatos esse perspeximus; quod enim maximae sunt, id est universales propositiones, reliquas in se velut loci corpora complectuntur, quod vero notissimae atque manifestae sunt, fidem quaestionibus praestant, eoque modo ambiguarum rerum continent probationes. Has autem aliquoties quidem in ipsis syllogismis atque argumentationibus inhaerere conspicimus, aliae vero in ipsis quidem argumentationibus minime continentur, vim tamen argumentationibus subministrant: ut si velimus ostendere regnum melius esse quam consulatum, dicemus: Regnum cum sit bonum, diuturnius est quam consulatus; omne vero quod est diuturnius bonum, melius est eo quod parvi est temporis: regnum igitur melius est consulatu. Hic igitur maxima propositio atque universalis et per se cognita, neque indigens probatione, argumentationi inserta est. Ea vero est, omnia quae diuturniora sunt bona, meliora esse his quae sunt temporis brevitate constricta. At si velimus ostendere non esse invidum qui sapiens sit, dicamus: Invidus est qui moeret aliena felicitate; non autem sapiens est quem felicitas aliena contristat: non est igitur invidus sapiens. Hic maxima propositio argumentationi non videtur inclusa, sed extrinsecus posita, syllogismo tamen vires ministrat. Haec vero est, quorum diversae sunt definitiones, diversas esse substantias necesse est. Quisquis igitur vel Aristotelis Graeca vel nostra ab Aristotele translata prospexerit, has illic propositiones locos inveniet nuncupari, quae sunt maximae atque universales et vel per se necessariae, vel per se probabiles ac notae. Sed quoniam has propositiones plures ac pene innumerabiles esse necesse est, restat adhuc quo amplius ratio speculationis ascendat. Possumus enim, diligenti tractatu considerationis adhibito, omnium maximarum atque universalium propositionum differentias perpendere, atque innumerabilem maximarum propositionum ac per se notarum multitudinem in paucas atque universales colligere differentias, ut et alias dicamus in definitione consistere, alias in genere, atque alias alio modo quod paulo post apertius demonstrabo. Omnes igitur maximae propositiones, quaecunque sub definitionis verbi gratia rationem cadunt, uno definitionis nomine continebuntur. Et sicut illae reliquarum propositionum loci esse dicebantur, quod eas intra suum ambitum continerent, ita ipsarum maximarum atque universalium propositionum, quas minorum propositionum locos esse praediximus, illae differentiae, et si non vere, tamen quadam veluti imagine loci esse videbuntur, in quas fuerint convenienti ratione reductae. Sed istae locorum, id est propositionum maximarum, differentiae, quas etiam ipsos locos nominamus, possunt subjectarum propositionum etiam genera nuncupari. Nam differentiae continentes etiam genera communiter possunt videri, ut irrationale cum a rationali velut divisibili differentia dissideat; tamen equi vel canis, differentia specifica est, et ad eos locum generis tenet. Namque animal irrationabile equi genus est. Ita etiam in maximis propositionibus. Nam quod aliae sunt ex toto, aliae ex partibus, hae inter se comparatae differentiae divisibiles sunt, ad ipsas vero maximas propositiones differentiarum continentiae velut generis loco sunt. Nam propositionis ex toto venientis genus est idipsum quod vocatur ex toto. Item propositiones a partibus ductae, quamvis notae sint atque manifestae, genus est, quod a partibus, et caeterae differentiae earum propositionum quae cum sint maximae, tamen eisdem videntur includi, velut quaedam genera sint. Quae vero sint hae differentiae paulo posterius disseram. De his igitur nunc locis tractare Tullius instituit qui maximas propositiones quas superius diximus, id est per se notas atque universales, continent atque includunt. Hae vero sunt maximarum differentiae propositionum. De universalium igitur enuntiationum per seque notarum differentiis disserit, ut fit integer locus argumenti sedes. Nam si argumentum omne per propositiones ad conclusionem usque perducitur, omnes vero reliquae propositiones in prima maximaque propositione continentur, ipsaque prima ac maxima propositio, tum pars est argumentationis, id est syllogismi, tum extraposita argumentationi vires ministrat, ut utroque modo quoniam perficit argumentum, pars argumentationis quaedam esse videatur, non est dubium quin hae differentiae, quae propositiones maximas continent, eaedem omnes etiam contineant argumentationes, ut maximarum propositionum differentiae jure loci argumentorum et quasi quaedam ultimae sedes esse videantur. Nam ex his quatuor significationibus appellationum duarum, argumentationis scilicet atque argumenti, unam quamlibet esse necesse est. Aut enim elocutio et contextio ipsa propositionum cum maximis propositionibus, vel extra syllogismum positis, vel in eodem inclusis, argumentatio vocatur. Argumentum vero mens et sententia syllogismi, aut elocutio ratiocinationis cum maximis propositionibus et sententia syllogismi argumentum esse dicetur, ut idem sit argumentum quod argumentatio. Aut argumentatio quidem vocabitur tota contextio syllogismi cum sententia, sed argumentum maxima propositio, aut integer ratiocinationis ordo praeter maximas propositiones argumentatio, sententia vero argumentationis argumentum. Reliqua vero maxima propositio, locus. Sed cum haec ita sint, sive quis ipsarum propositionum contextionem, et usque ad conclusionem continuum ductum cum maxima propositione, vel extra posita, vel propositionibus ratiocinationis inclusa, argumentationem vocare velit, argumentum vero sententiam mentemque ratiocinationis, nihilominus locos intelligimus maximarum propositionum differentias; sive quis ratiocinationis totius vim atque sententiam totam cum maxima propositione, vel intra, vel extra posita, argumentum vocet, non est dubium quin totius ratiocinationis locus ille sit qui est maximae propositionis differentia, continet enim maximam propositionem, in qua propositiones caeterae continentur; sive argumentationem quidem totam ratiocinationis contextionem vocari placeat, argumentum vero maximam propositionem, recte rursus locus putabitur maxime propositionis differentia, quae argumentum claudit et continet. Quod si argumentum quidem sensus ipse totius ratiocinationis intelligatur, argumentatio vero integra ratiocinationis prolatio, extra vero et ab utrisque diversum valens, velut locus quidam maxima propositio consideretur, sic quoque maximarum differentiae propositionum loci esse videbuntur. Nam cum differentia ipsa maximam propositionem contineat, ejusque sit locus, maxima vero propositio argumentationi vel argumento vires ministret, non est dubium quin ea toti argumento locus esse videatur, quod totum intra maximae propositionis ambitum claudit. Demonstratum igitur est quae sint argumentorum sedes, id est, ubi argumenta clauduntur (hae sunt autem maximarum propositionum differentiae), quae vocantur loci, quid etiam argumentum, quoniam est rei dubiae faciens fidem, quae sit vero res dubia, id est pars altera quaestionis, quid sit quaestio, id est dubitabilis propositio, quid sit simplex propositio, id est enuntiatio, quae praedicato ac subjecto termino contineatur, verum falsumve designans, quae omnia meminisse oportet. Maximarum enim propositionum differentiae quas locos esse praediximus, ab his dicuntur terminis qui prius in propositione sunt, posterius in quaestione considerantur, praedicato scilicet atque subjecto. Ex his etiam quae superius dicta sunt quid distent Topica Ciceronis atque Aristotelis apparuit. Aristoteles namque de maximis propositionibus disserit, has enim locos argumentorum esse posuit, ut nos quoque supra retulimus. Tullius vero locos non maximas propositiones, sed earum continentes differentias vocat, ac de his docere contendit.
Sed ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur haerent, alii sumuntur extrinsecus, in ipso, tum ex toto, tum ex partibus ejus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea dicuntur quae absunt longeque disjuncta sunt.
Post diffinitionem loci atque argumenti facit plenissimam divisionem locorum. Ac primum quoniam omnis divisio cuncta debet amplecti, neque superfluum quidquam interponere, nec omittere quid sit necessarium, id M. Tullius proposita divisione patefacit dicens: Ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, alios in eo ipso de quo agitur haerere, alios extrinsecus assumi. Nihil enim huic divisioni posse videtur addi vel minui, quandoquidem breviter cuncta complectitur. Argumentorum enim loci quicunque sumuntur, aut in ipso de quo agitur haerent, aut minime. Id autem minime extrinsecus positos esse designat, quod si inter id quod dicimus in ipso de quo agitur haerere argumentorum locos, et non haerere nihil est medium. Inter affirmationem enim atque negationem nulla est medietas. Cumque in ipso de quo agitur non inhaerere locum argumenti, id sit extrinsecus assumi, dubium non est quin nihil intersit medium inter ea argumenta quorum in hoc ipso haerent loci de quo agitur, et ea quorum extrinsecus assumuntur, extrinsecus autem ea dicuntur quae absunt longeque disjuncta sunt. Sed quid ipsum sit de quo agitur facilior explanatio est, si eorum quae prius dicta sunt meminerimus. Nam cum de quaestione loqueremur, eamdem diximus esse quaestionem quae esset dubitabilis propositio. Sed quoniam propositio subjecto praedicatoque constaret, quaestionem quoque diximus subjecto praedicatoque conjungi. Praedicatum igitur vel subjectum est hoc ipsum de quo agitur. Nam cum de alterutra quaestionis parte dubitetur, in hac ambiguitate quaeritur utrum praedicatus terminus inesse subjecto videatur, an minime. Nam cum omnis quaestio in affirmationem negationemque dividatur, si praedicatus subjecto inest, fit ex eo vera affirmatio; si non inest, fit vera negatio. Sed in quaestionibus disceptandis, alter affirmationem, alter negationem tuetur, id est, alter praedicatum inesse subjecto, alter non inesse defendit. Quod vero ex alterutra parte defenditur, hoc est ipsum de quo agitur. Ipsum igitur est praedicatus terminus vel subjectus, de quibus agitur. Atque ut id exemplo clarius fiat, sit quaestio, an Verres furtum fecerit. Hic Verres subjectum est, furtum facere praedicatum; quod si furtum Verri conjungitur, idque argumentationibus comprobatur, quaestionis affirmatio demonstrata est. Si furtum a Verre sejungitur, quaestionis rursus negatio comprobatur. Ipsum itaque de quo agitur nihil est, nisi uterlibet eorum terminus qui in quaestione proponitur, sive praedicatus, sive etiam subjectus. Qui quidem termini per se argumenta esse non possunt, neque vero per se argumenta praestare. Si enim ipsi simplices ut sunt argumenta esse possent, vel argumentorum praestare materiam, nullam in quaestione relinquerent dubitationem; sed quoniam de ipsis adhuc in quaestione dubitatur an eorum possit esse rata conjunctio, ipsi quidem neque per se argumenta esse, neque per se argumenta praestare poterunt, ea vero quae in ipsis insunt, vel extrinsecus posita sunt, argumentorum copiam subministrant. Nam quod Victorinus quaerit, et explicat latius, ne commemoratione quidem mihi dignum videtur. Quaerit enim quaestio ipsa de quo agitur an habeat locum, quod minime oportuit, ut dictum est. Locus de quo nunc agimus non cujuslibet rei locus est, sed argumenti, argumentum vero rei dubiae faciens fidem, res vero dubia pars quaestionis. Quod si argumentum quaestio vel pars quaestionis esse non potest, locus vero de quo agimus argumenti est locus, non est dubium quin locus quaestionis esse non possit. Amplius, omnis quaestio dubitabilis est, argumentum vero omne quaestionis purgat ambiguum. Non est igitur idem argumentum quod quaestio, sed loci, argumentorum sunt loci, non sunt igitur quaestionis. Hoc igitur praemisso intelligamus ipsum de quo agitur quemlibet terminum in quaestione propositum, sive praedicatum, sive subjectum, qui cum per se res sint, ipsi quidem argumentum esse non possunt, habere autem in se quaedam possunt, in quibus argumenta sint collocata, et quae sedes argumentorum esse intelligantur. Quae quidem cum terminis his de quibus agitur inhaerere videantur, nondum tamen sunt argumenta, sed quasi jam argumenta complectentes loci, et velut naturali sede condentes. Idem de his locis qui extrinsecus assumuntur dicendum est, ipsi namque positi sunt exterius et quodammodo a propositionum terminis ablegati, et res quaedam sunt, sed intra se argumentorum copiam claudunt; atque, ut brevi sententia colligam, ipsum de quo agitur nihil est aliud nisi quilibet in quaestione terminus collocatus. Hi argumenta esse non possunt, neque ab his trahi aliquod argumentum. Quo fit ut termini ipsi qui in quaestione sunt positi, nec argumenta, nec loci sint, sed tantum res. Rursus ea quae in his haerent de quibus agitur, ipsa quidem res esse manifestum est, sed claudunt in se argumentorum copiam, ut cum ex his sumi aliquod oporteat argumentum, locorum vice fungantur. Itaque si quis per se ea speculetur, res sunt; si quis ab his aliquod argumentum quaerat educere, loci fiunt. Et haec communiter quidem de principalibus ac maximis locis dicta sint. Hi vero sunt qui in ipsis de quibus agitur haerent, vel qui assumuntur extrinsecus. Ut igitur faciat plenam locorum divisionem, quos simpliciter ac maximos posuit locos, eosdem velut in quasdam species resecat, dicens: In ipso tum ex toto, tum ex partibus ejus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaerimus. Et locorum qui in ipso sunt de quo agitur constituti quatuor partium facta divisio est. Hi quippe qui in ipso de quo agitur haerent, vel ex toto eo de quo agitur termino, vel ex partium ejus enumeratione, vel ex nota, vel ex affectis intelliguntur existere. Id ita esse brevi ratione firmabitur. Necesse est enim quemlibet eorum terminorum qui in quaestione sunt collocati, et definitiones habere proprias, et partes, et nomina, et ad res alias quadam relatione conjungi ac referri. Ergo locus qui dicitur ex toto, is est, quoties argumentum ex alicujus diffinitione termini qui est in quaestione tractatur, sive subjecti, sive praedicati. Ex partium enumeratione, quoties ab ejus termini partibus, qui in quaestione positus est, ducitur argumentum. A nota, quoties ab ejusdem termini vocabulo nascitur argumentum. Ab affectis vero, quoties ab his quae ad propositum terminum relatione aliqua reducuntur argumentatio proficiscitur. Quorum similitudines omnium posterius explicabo, quando ea quae super his rebus declarandis Cicero posuit exempla tractavero. Nunc illud est considerandum, ait enim Tullius ex his locis, in quibus argumenta inclusa sunt, alios in eo ipso de quo agitur haerere, alios extrinsecus assumi, quod ita dictum videtur, tanquam diversi sint loci qui in his de quibus agitur haerent, et ipsum illud de quo agitur. Nihil enim in se ipso haerere potest, ac per hoc quod in aliquo haeret ab eo in quo haeret diversum est. Quod si loci sunt aliqui qui in his haereant de quibus agitur, non est dubium quin hi loci ab his de quibus agitur sint diversi. Rursus cum dicit in ipso, tum ex toto, tum ex partibus ejus, tanquam non de diversis loquatur, ita ait, in ipso locos esse tum ex toto, tum ex partibus, tum ex nota, quasi vero aliud sit ipsum quam totum, aut aliud ipsum quam omnes undique ejus partes. Unaquaeque enim res idem est quod totum. Idem namque est Roma quod tota civitas. Rursus idem est unaquaeque res quod ejus singulae partes in unum reductae; velut idem est homo quod caput, thorax, venter, ac pedes, caeteraeque in unum partes conjunctae atque copulatae. Quomodo igitur tanquam de diversis primum locutus est, cum locos haerere in his terminis de quibus agitur dixit, post autem velut de eisdem loquitur, cum in ipso locos, tum ex toto, tum ex partibus esse proponat? Nihil enim differt dicere in ipso, tum ex toto, tum ex partibus quam si ita dixisset, in ipso, tum ex ipso. Nam si idem est ipsum quod totum ac partes, idem est dicere in ipso haerere locum, ex toto, aut ex partibus, quod in ipso haerere locum, qui est ex ipso, quod ne intelligi quidem potest, quemadmodum in ipso haerere possit, quod ipsum est, cum nihil sibi haereat, ut superius expedivi. Sed, quemadmodum paulo ante exposui, unaquaeque res cum et diffinitionem habeat et partes, si pernoscamus quae sit diffinitionis vis et quae partium, cunctus ambiguitatis nodus absolvitur. Est enim diffinitio coactae in se atque complicatae rei explicatio, velut cum dicimus hominem esse animal rationale, mortale. Nam id quod breviter nomen, atque anguste designabat, id explicavit ac protulit, et per substantiales quodammodo partes definitio patefecit. Alium igitur necesse est esse intellectum rei, quae complicata est, in eo quod sibimet coacta atque in unum redacta est, alium ejusdem rei explicatae atque dissertae, in eo quod expedita atque diffusa est: nam et si idem rei diffinitio quod nomen significat, illud tamen ipsum quod nomen anguste confuseque designat, apertius diffinitio disserit ac patefacit. Recte igitur aliud quiddam est ipsum, aliud ejus diffinitio, etiam si unum idemque est utrisque subjectum. Ut enim dictum est, ipsum singulum est, diffinitio ipsius singuli per partes distributio atque enumeratio. Partes autem nunc substantiales dico, non quae magnitudinem jungunt, sed quae proprietatem rationemque substantiae. Sed quod in definitione dictum est secundum eas partes quae substantiam jungunt, id in partibus intelligendum est quae magnitudinem copulant, velut domus quae fundamento, parietibus tectoque conjungitur. Nam cum ea nihil sit aliud nisi quod partibus copulatur, ipsa tamen una quaedam est, atque conjuncta, partitio vero ejus per quaedam membra distributio est, atque ideo licet unum sit, quod ipsum est totum, et quot sunt partes undique confluentes, non tamen eumdem necesse est habere intellectum, cum ipsum integrum consideratur, et cum in partes ipsas quibus junctum est distribuitur. Ex nota vero locus apertissime ab eo termino diversus est, qui in quaestione constitutus est. Quis enim dicat id esse cujuslibet rei vocabulum quod ipsa res est, quam designat? Ea vero quae ad id de quo agitur affecta sunt, et si extra posita videntur, terminum tamen in quaestione propositum velut e regione respiciunt, quae in multas secari necesse est partes. Omnis enim res, id quod est, unum est, multa vero sibimet retinet adjuncta, quae hoc ab his quae omnino extrinsecus sunt differre intelliguntur, quod ea quae affecta sunt, in relatione sunt posita, ut post et ipsarum propositio, et exemplorum ratio monstrabit. Ea vero quae sunt extrinsecus, in nulla relatione sunt constituta, atque ideo haec extrinsecus solum. Illa vero affecta sunt nuncupata, habet enim aliquam quodammodo cognationem ad id ad quod reducitur, id quod refertur ad aliquid. Sed omnes fere hos locos quos nunc simplices atque indivisos ponit, posteriore tractatu dividit, ut nunc quoque eos locos qui in ipso sunt, distribuit, cum alios ex toto fieri proponit, alios ex partibus, alios ex nota, alios ex affectis, affectaque ipsa suis partibus secat. Extrinsecus vero locum in testimonio positum esse confirmat, testimonii vero vim in auctoritate constituit, auctoritatem vero diducit in proprias partes, sed hoc posteriore tractatu liquebit. Nunc vero eos simplices atque indivisos locos proponit, et veluti simplicibus subdit exempla. Restat autem nunc unum quod videtur esse quaerendum, an hi loci qui in locos alios dividuntur, eorum quos intra se continent locorum loci esse possint, ut eorum qui sunt ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis, is unus quidam quasi locus sit, qui est in ipso. Nihil quidem prorsus officeret locorum locos putare, fieri enim potest ut locus amplior intra semet angustiores contineat locos, velut in provincia civitates, sed nunc haec similitudo non convenit. Locus enim est ex quo ducitur id in quo argumentum est positum. Quod si loci locus esse posset, et is qui est in ipso de quo agitur, eos qui sunt ex toto, vel ex partibus, vel ex nota, vel ex affectis, velut quidam locus includeret, non essent, ex toto, ex partibus, ex nota, vel ex affectis loci, sed argumenta quoniam in eo haererent loco, qui in eo ipso de quo agitur termino esse praedictus est; non igitur locus esse poterit loci, sed velut genera in species. Ita nunc sit divisio locorum, nec hoc superius dictis videatur esse contrarium, cum et maximas propositiones, et earum differentias continentes communi nomine appellavimus locos. Nam maximae propositiones, licet eo ipso quo maximae sint includant caeteras et vocentur loci, tamen quia sunt notissimae possunt rebus dubiis esse argumenta. Jure igitur earum differentiae loci nominantur, quod in locorum speciebus, aliter sese habet, quae prorsus argumenta esse non possunt: nam in ipso locus velut in species quasdam dividitur in eos qui sunt ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis. Unusquisque enim horum locorum primi loci integrum videtur ferre vocabulum, nam ut hominem animal dicimus, itemque equum atque bovem animalia nuncupamus, sic is locus qui ex toto est in ipso esse dicitur, itemque qui ex partibus ac nota, atque ex affectis in ipso sunt. Sed ex his locis argumenta quidem duci possibile est, ipsa vero argumenta ut sint, fieri nequit.
Sed ad id totum de quo disseritur, cum definitio adhibetur, quasi involutum evolvit id de quo quaeritur. Ejus argumenti talis est formula: Jus civile est aequitas constituta his qui ejusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas. Ejus autem aequitatis utilis cognitio est. Utilis ergo est juris civilis scientia.
Post locorum bifariam divisionem, in ipso scilicet de quo agitur, et extrinsecus positorum, partitus est eum locum qui est in ipso in quatuor membra, id est a toto, a partium enumeratione, a nota, ab affectis. Nunc igitur anteaquam dividat eum locum quem ab affectis esse proposuit, superiorum trium quos in primo interim tractatu minime divisurus est, sed individuos relicturus, exempla supponit. Hi vero sunt a toto, a partibus, a nota; ac de eo quidem loco qui est a toto ita disseruit ac disputavit. Tum, inquit, dicimus a toto locum argumenti quando totum illud quod in quaestione positum est diffinitione complectimur, quae diffinitio rei dubiae de qua agitur facit fidem. Sed diffinitio omnis, ut superius quoque dictum est, id quod nomine involute designatur evolvit et explicat, atque ideo non terminus qui in diffinitione ponitur, sed quae in ipso sunt, possunt argumentis praestare materiam. Sunt autem in unoquoque propriae diffinitiones. Diffinitio enim est oratio substantiam uniuscujusque significans; quod si ab unaquaque re propria substantia non recedit, ne diffinitio quidem recedit, est ergo diffinitio in ipso termino de quo agitur, quae definitio totum terminum necesse est comprehendat, neque enim partem substantiae, sed totius termini substantiam monstrat. Sed quoniam ex ea diffinitione fides fit rei dubiae, trahitur ex diffinitione argumentum, quae diffinitio in ipso termino est de quo agitur, et ejus termini totum est. Itaque argumentum quod a diffinitione ducitur, ab eo ducitur loco qui in ipso termino est, qui in quaestione est collocatus. Sed quoniam multi loci sunt in ipso, hic locus a toto est. Diffinitio enim totum terminum comprehendit, atque id quod involute nomine significabatur, evolvit atque aperit, ejus argumenti talis est formula. Jus civile est aequitas constituta his qui ejusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas, ejus autem aequitatis utilis est cognitio, utilis est ergo juris civilis scientia. Est enim quaestio, an juris civilis scientia sit utilis, hic igitur jus civile supponitur, utilis scientia praedicatur. Quaeritur ergo an id quod praedicatur, vere possit adhaerere subjecto. Ipsum igitur jus civile non potero ad argumentum vocare, de eo enim quaestio constituta est; respicio igitur quid ei sit insitum, video quoniam omnis diffinitio ab eo non sejungitur, cujus est diffinitio, ne a jure civili quidem propriam diffinitionem posse abjungi. Diffinio igitur jus civile, ac dico, Jus civile est aequitas constituta his qui ejusdem civitatis sunt, ad res suas obtinendas; post hoc considero num haec definitio reliquo termino, utili scientiae, possit esse conjuncta, id est an aequitas constituta his qui ejusdem civitatis sunt, ad res suas obtinendas, utilis scientia sit, video esse utilem scientiam dictae superius aequitatis. Concludo itaque, Juris igitur civilis scientia utilis est; hoc igitur argumentum est ex eo loco qui est in ipso, hoc est in jure civili, qui terminus in quaestione est constitutus, hic vocatur a diffinitione, quae diffinitio quaestionum totum est, argumentum est a toto. Omnis autem locus a toto in ipso est. Nec nos ulla dubitatio perturbet, quod jus civile et rursus scientia utilis quaedam sunt orationes quas inter terminos collocamus. Non enim omnis terminus simplici orationis parte profertur, sed aliquoties orationes integrae in terminis constituuntur. In hac igitur argumentatione maxima ac per se nota propositio est ea per quam intelligimus omnia quae diffinitioni alicujus conjunguntur, ipsa quoque illis quorum definitio est, ex necessitate copulari. Sequitur enim cum diffinitio juris civilis utili scientiae possit adjungi, juri quoque civili utilem scientiam posse copulari; est igitur hoc argumentum tractum ab eo loco qui est in ipso. Omnis enim diffinitio in eo termino est quem diffinit, eodem autem loco qui in ipso est, et a toto. Omnis enim diffinitio totum monstrat atque aperit. Maxima propositio haec. Quibus aliquorum diffinitio jungitur, eisdem necessario ea quae diffiniuntur aptantur.
Tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu, neque vindicta, neque testamento, liber factus est, non est liber: nec ulla est earum rerum; non est igitur liber.
Sit quaestio utrum aliquis quem servum esse constiterit, sit liber. Quoniam faciendi liberi tres sunt partes. Una quidem ut censu liber fiat, censebantur enim antiquitus soli cives Romani. Si quis ergo consentiente vel jubente domino, nomen detulisset in censum, civis Romanus fiebat et servitutis vinculo solvebatur, atque hoc erat censu fieri liberum, per consensum domini nomen in censum deferre, et effici civem Romanum. Erat etiam pars altera adipiscendae libertatis, quae vindicta vocabatur: vindicta vero est virgula quaedam quam lictor manumittendi servi capiti imponens, eumdem servum in libertatem vindicabat, dicens quaedam verba solemnia, atque ideo illa virgula vindicta vocabatur. Illa etiam pars faciendi liberi est, si quis suprema voluntate in testamenti serie servum suum liberum scripserit. Quae quoniam partes sunt liberi faciendi, si quis aliquem, quem servum fuisse constiterit, monstrare velit non esse liberum factum, dicet, si neque censu, neque vindicta, neque testamento, liber factus est, non est liber. At nulla earum parte liber factus est. Non est igitur liber. Si enim omnes partes a qualibet illa re abjunxeris, totum necessario separasti. Nam cum totum in suis partibus constet, si quid nulla cujuslibet parte conjungatur, a toto etiam segregatur. Partes autem duobus dicimus modis, vel species, vel membra. Species est quae nomen totius integrum capit, velut homo atque equus animalis, utraque enim per se integro nomine animalia nuncupantur. Est enim homo animal, et rursus equus animal. Item membra sunt quae cum totum efficiant, conjuncta totius capiunt nomen, singula vero nullo modo, ut cum fundamentum, parietes et tecta domus membra sint, simul omnia domus dicuntur, fundamenta vero sola domus vocabulo minime nuncupantur, neque parietes, neque tecta. In his igitur quae species sunt, quoniam nomen totius integrum capiunt, nisi sigillatim omnes partes ab eo de quo dubitatur abjunxeris, non possis totum abesse monstrare. Dictum est enim unamquamque partem totius vocabulum integrum capere. Ut quoniam faciendi liberi tres sunt species, census, vindicta, testamentum, si quaslibet duas removeris, una tamen permanserit, liberum necessario confitebere. Sive enim censu tantum, sive vindicta, sive testamento sit liber factus, liberum esse constat. Ergo in his nisi omnes species semoveris, non potes destruere quod in quaestione propositum est. At si affirmare velis atque astruere, sufficit tantum unam quamlibet speciem demonstrare, ut si velis ostendere liberum, sat est, ut monstres, aut vindicta, aut censu, testamentove liberum factum; quod si destruere velis, non sufficit ostendere, aut censu, aut vindicta, aut testamento liberum non esse factum, sed nullo eorum modo ad libertatem venisse. Itaque his partibus quae species sunt, si destruere velis, cunctis utendum est; si astruere, una sufficiet. At vero hae partes quae sunt membra, contrario modo sunt: si destruere velis, sat erit unam sejungas; si astruere, cuncta adesse necessario comprobabis. Nam si velis ostendere non esse domum, sufficit ut aut fundamenta non esse dicas, aut parietes, aut tecta: nam si quid horum defuerit, domus non potest appellari. At si velis ostendere domum esse, nisi cuncta in unum conjunxeris, id quod proponis astruere non valebis. Omnes vero hi loci a partium enumeratione ducuntur, quia in his partibus quae species sunt, cunctae partes enumerantur, ut destruas; in his vero quae membra sunt cunctae partes enumerantur, ut astruas. Quaestio est igitur in proposito Ciceronis exemplo argumenti a partium enumeratione deducti: An is quem servum fuisse constitit, liber sit: is quem servum fuisse, subjectus est terminus, liber vero praedicatus; neutrum igitur eorum terminum ad argumentum ducere poterimus. De quibus enim dubitatur, ipsi fidem dubitationi facere non possunt. Video igitur quid in altero eorum sit. Quoniam vero partes omnes in eo sunt cujus partes sunt, quoniamque libertas data, habet proprias partes, sumo eas atque dinumero, et requiro an ulla earum partium videatur inesse subjecto, sed nulla inest. Concludam igitur non esse liberum. Unde manifestius demonstratur, non solum ab eo termino qui subjectus est, argumenta sumi posse, verum etiam ab eo qui est praedicatus. Nam prius exemplum quo demonstrabat juris civilis scientiam esse utilem, jus civile quod subjectum erat diffinivit, ductumque inde argumentum rei dubiae fecit fidem. Hic vero libertatis partes enumerantur. qui est terminus praedicatus. Est igitur, ut dictum est, quaestio an quem servum esse constiterit, liber sit. Terminus is quidem quem servum esse constiterit, subjectus est, praedicatus vero liber, in ipso, id est in praedicato, partes sunt, quae enumerantur, a qua enumeratione dum trahitur argumentum, fit argumentum in ipso, ex partium enumeratione. Maxima propositio, cujus partium nihil rei propositae copulatum est, ei ne totum quidem esse potest conjunctum. Hic videtur esse dubitandum num locus a toto atque a partibus idem sit, cum omnes partes totum faciant, si conjungantur. Sed respondebitur, cum sit argumentum ab enumeratione partium, totum dividitur, non conjungitur, dividendo enim argumentatio procedit. Nam quisquis partem cujuslibet sumpserit, eo ipso, quo partem sumpserit, rem videtur esse partitus. Qui vero rem dividit, dissipat potius quam conficit totum, sed restare adhuc ambiguitas potest, nam diffinitio quoque involutam nominis significationem explicat, per quamdam substantialium partium enumerationem. Enumeratio vero partium quaedam ipsarum a se partium dissipatio est. Sed aliud est ejusdem rei partes enumerare, aliud diffinitionis. Nam rei partes ea re cujus partes sunt semper minores sunt, ut caput, vel thorax, vel caetera membra toto homine; partes vero definitionis tota re quae diffinitur, si substantiales sunt, probantur esse majores, ut animal homine majus est. Itemque rationale, mortale, eumdem hominem, velut majora continent, et sunt singulae partes diffinitionis ejusdem quae est animal, rationale, mortale. Partitio igitur sumit partes rei quam partitur minores semper. Quae vero sumit definitio, universalia sunt per se totaque et continentia diffiniri, quamvis posita in diffinitione partes fiant, ut in his quae superius exempla proposui facile intelligi potest. Unde manifestum est locum a toto, qui diffinitionis est, et locum a partium enumeratione, esse diversos.
Tum notatio, tum ex vi verbi argumentum aliquod elicitur hoc modo: cum lex Aeliasanctia assiduo vindicem assiduum esse jubèat, locupletem jubet locupleti, is est assiduus, ut ait Aelius, appellatus ab aere dando.
Tertius eorum qui in ipso sunt locus a notatione est constitutus. Notatio vero est quaedam nominis interpretatio. Nomen vero semper in ipso est. Ut enim diffinitio id quod in nomine involutum est declarat, expedit atque diffundit, ita etiam nomen id quod a diffinitione dicitur evolute, involute confuseque designat. Quod si definitio in ipso est, nomen quoque in ipso esse de quo agitur, non potest dubitari. Ex notatione autem locus vocatus est, quia nomen omnem rem notat atque significat. Vindex est igitur qui alterius causam suscipit vindicandam, veluti quos nunc procuratores vocamus. Lex igitur Aeliasanctia assiduo, vindicem assiduum esse jubet. Quaeritur utrum cum lex Aeliasanctia vindicem velit esse assiduo assiduum, locupletem velit locupleti. Hic igitur subjectus quidem terminus est, lex Aeliasanctia vindicem volens assiduo assiduum, praedicatus vero locupletem locupleti, ipsos igitur terminos non potero ad fidem quaestionis adducere. De ipsis enim de quibus ambigitur, nulla effici fides potest. Quaero igitur quid in ipsorum altero sit, ac video unum eorum terminum esse, legem Aeliamsanctiam, quae assiduum assiduo vindicem esse decernat, id est subjectum, hujus orationis interpretor partem, quae est assiduus. Quid enim est assiduus aliud nisi assem dans? assem vero dare nisi locuples non potest, assiduus igitur locuples est. Cum igitur lex Aeliasanctia assiduo vindicem assiduum esse constituat, locupletem jubet locupleti, assiduus quippe est locuples, a dando aere nominatus. Argumentum igitur hoc tractum est ex eo loco qui est in ipso, id est a nominis interpretatione, nomen enim in ipso illo est cujus nomen est, cujus interpretatio notatio nuncupatur. Sed ab hujus interpretatione factum est argumentum. Igitur hoc argumentum ex eo loco est, qui est in ipso, id est a nomine, et eorum qui in ipso sunt, a notatione, id est a nominis interpretatione. Maxima propositio est, interpretationem nomina idem valere quod nomen. Sed paulo confusius a Cicerone dicta argumentatio maximum praestat errorem. Ita enim dici oportuit, assiduus est qui assem dat, qui vero assem dat, locuples est, assiduus igitur locuples est. Lex autem Aeliasanctia assiduum assiduo esse vindicem jubet, locupletem igitur locupleti vindicem esse praescripsit. Quod si ita dictum esset, apertior argumentatio fuisset. Nunc vero ita dixit: Cum lex Aeliasanctia assiduo vindicem assiduum esse jubeat, locupletem jubet locupleti et caetera. Subjunxit, ut ostenderetur locuples esse assiduus; hoc autem tantumdem valet, quod ait, legem Aeliamsanctiam assiduo assiduum vindicem cum juberet esse, locupletem locupleti esse praecepisse, tanquam si diceret, qui assiduus est, locuples est. Nisi enim is qui assiduus est locuples sit, non consequitur ut cum lex Aeliasanctia assiduum assiduo vindicem esse jusserit, locupletem jusserit locupleti, et argumenti conclusionem priorem posuit, subjecit vero probationem. Conclusio namque est, cum lex Aeliasanctia assiduum assiduo vindicem velit esse, locupletem jubet locupleti, atque hanc praemisit; probatio vero est rationis assiduum esse locupletem ab aere dando nominatum, et hanc intulit conclusionem. Restat is locus eorum qui in ipso sunt, qui ducitur ab affectis. Cujus expositionem, quoniam varia est multiplexque divisio, differamus, ac primi voluminis terminum, hucusque sistamus.
LIBER SECUNDUS. In tam difficillimi operis cursu non sum nescius, mi Patrici, quin labor hic noster quem te adhortante suscepimus, dum judicio multitudinis imperitae aut elevatur, aut premitur, facile variis reprehensionibus mordeatur. Nam et illi quibus hoc totum disserendi displicet genus, velut supervacaneum studium, familiari pravis mentibus cavillatione despiciunt, et qui maximum hujus scientiae fructum putant, sua caeteros segnitie mentientes, tanto nos operam pares esse non existimant, quorum quidem priores si non invidia laboris alieni aestimationem premunt, sed reprehensioni judicioque consentiunt, nullo modo ferendos esse puto. Multo quoque in me libentius detorserim pravae opinionis invidiam, ac nostris eos diffidere viribus facillime patiar, potius quam tantae disciplinae calcare rationem. Sed proh divinam atque humanam fidem, quae est haec hominum pravitas, quae tantae est imprudentia caecitatis, ut pene sua sese ipsi confessione condemnent! Nullus est enim qui sese videri nolit peritissimum disserendi, quinetiam objectare ipsi aliquid, et resolvere objecta conantur, et si facile id factu esset, cuncti ad scientiam logicae disciplinae velut ad communia quaedam sapientiae lucra concurrerent. Jam vero quid absurdius fingi potest, quam quod probabilibus, ut ipsi existimant, argumentis inutile studium dialecticae nituntur astruere? Quid enim convenit disserendi artem disserendo pervertere, ut cujus opinionem affectes, ejusdem despicias veritatem? Sed ut cantor ille discipulum sibi ac Musis canere jubebat, ita et ego quoque mihi ac tibi, non Musae, sed tanquam Musarum praesidi cecinerim, atque id quod multo labore studioque collegi, non rhetorica tantum facultate, verum etiam dialectica subtilitate deponam. Quae vero sequuntur hujusmodi sunt:
Ducuntur etiam argumenta ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Sed hoc genus in plures partes distributum est. Nam alia conjugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex conjunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione majorum, aut parium, aut minorum.
Postquam locos eos ex quibus argumenta ducuntur gemina partitione distribuit, alios in ipso de quo agitur haerere dicendo, alios extrinsecus assumi, cumque locum qui in ipso de quo agitur haeret in quatuor species secuit, id est a toto, a partibus, a nota, ab affectis, superioribus quidem tribus exempla subjecit, quae nos primo volumine quantum diligenter fieri potuit explicavimus. Restat is locus quem posuit quartum, id est ab affectis, hujus cum multae sint species, integri atque indivisi proponere non potuit exemplum. Nam quorum facienda partitio est, melius per singula membra dispositis aperiuntur exemplis. Hunc igitur locum dividit hoc modo: Locus qui ex affectis est, partim ex conjugatis, partim ex genere, partim ex forma descendit, ex similitudine etiam, vel ex differentia, vel ex contrario, necnon etiam ex conjunctis, ex antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus, ex causis etiam atque ex effectis causarum, et comparatione majorum, aut parium, vel minorum, quae omnia Tullius paulo post convenientibus rerum similitudinibus illustrat. Nunc illud nobis dicendum est quae sit affectorum natura, et quid habeant proprietatis. Sunt enim affecta quae quodammodo aliquid referri possunt, ad id ad quod referuntur. Omnia vero quae se aliqua relatione respiciunt, aut amica inter se, aut dissidentia conferuntur. Si amica, vel substantialiter, ut genus, forma, antecedentia, consequentia, causa, effectus; vel in qualitate, ut conjugatum, simile, conjunctum; vel in quantitate, ut paria. Quae vero sibi dissidentia conferuntur, partim a se differentia sunt tantum, partim adversa; sed adversa, partim in qualitate, ut contraria, vel repugnantia, partim in quantitate, ut majus ac minus. Quae cum ita sint, manifestum est, et amica sibi cognationis relatione conjungi, et dissidentia hoc ipso quo sibi adversa sint, ad se invicem comparari. Nam quae amica sunt, amicis amica sunt, et dissidentia a dissidentibus dissident. Ita igitur et genus formae genus est, et forma generis forma, et antecedentia consequentium, et consequentia antecedentium, et causa effectuum causa, et effectus causarum effectus, et conjugata conjugatis conjugata sunt, et simile simili simile, et conjunctum conjuncto conjunctum, et paria paribus paria, et differentia differentibus differentia, et majora minoribus majora, et minora majoribus minora sunt, et contraria contrariis contraria, et repugnantia repugnantibus repugnantia sunt. Affecta igitur sunt quae cum a se invicem diversa sint, ad se invicem tamen referuntur. Sed quo ordine Tullius superius descripsit locos, nos diffinitiones omnibus apponemus. Eorum igitur quae ad se invicem affecta dicuntur, in M. Tullii disputatione prima sunt conjugata: conjugata voco quaecunque ab uno nomine varia prolatione flectuntur, ut a justitia justus, justum, juste. Haec inter se cum ipsa justitia, unde eorum vocabulum fluxit, conjugata dicuntur. Genus vero [est] quod de multis specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, velut animal dicitur de homine atque equo, quae specie differunt, et in eo quod quid sit praedicatur. Interrogantibus enim nobis quid sit homo vel equus, respondetur animal. Quod genus licet necesse sit ab eo esse diversum cujus genus est, cognatum tamen est ei, quia ad id substantiae relatione conjungitur. Species etiam est, de qua genus superius praedicatur, quam Cicero formam vocavit, velut homo animalis. Similitudo est unitas qualitatis. Nam duo quae sibi similia sunt, eamdem necesse est habere qualitatem, et quoniam ipsum sibi simile esse non potest, aliud necesse est simile consideretur. Sed aliud esse non poterit, nisi fuerit in aliqua parte diversum. Ergo similia, a se in alia quidem re diversa sunt, in alia vero congruunt. In ea vero re quae secundum qualitatem congruunt, in ea esse similia intelliguntur, quae ad se similitudinis illius copulatione referuntur. Differentia est qua unumquodque differt ab alio, ut homo ab equo rationabilitatis differentia discrepat. Haec igitur praedicatione quidem propriae naturae ad ea refertur quorum est differentia, ut rationabilitas ad hominem; dissimilitudinis vero ratione ad ea a quibus discrepat id cujus est differentia, ut rationabilitas ad bovem. Contraria vero sunt quae in eodem posita genere longissime a se discrepant, ut album atque nigrum, quae licet in uno qualitatis genere ponantur, a se tamen quam longissime recedunt, ea quoque ad se referri nullus ignorat. Aliud est enim quod sunt, aliud quod contraria sunt. Quod enim nigrum est, quale est. Quod vero contrarium est, ab albo plurimum discrepans est. Conjuncta vero sunt quae unicuique rei finitimam naturam tenent, velut timori pallor adjunctus est. Haec talia sunt ut saepius quidem adjunctis sibi cohaerescant, neque tamen ex necessitate his quibus vicina sunt, adesse cogantur. Nam saepe timori pallor assistit, non tamen semper, veluti cum dissimulatione premitur metus, atque ideo verisimilia ex adjunctis argumenta nascuntur. Nam quaecunque conjuncta sunt ex his quibus adhaerent, indicio esse solent. Sed de his in posteriore disputatione diligentius disseram. Antecedentia vero sunt quibus positis aliud necesse est consequatur, ut quia bellum est, esse inimicitias necesse est. Haec ordinis necessitatem tenent. Consequentia enim ab antecedentibus separari nequeunt; consequens vero est quidquid id quod antecedit insequitur, ut inimicitiae bellum consequuntur. Nam si bellum est, inimicitias esse necesse est, habetque locus hic illud notabile et spectandum, quod saepe quae naturaliter priora sunt, tamen ipsa sunt consequentia. Saepe quae naturaliter antecedunt, et in propositione priora sunt; namque inimicitiae prius existere quam bella solent. Sed non possumus proponere inimicitias, ut bellum sequatur. Non enim possumus vere dicere, si inimicitiae sunt, bellum est, sed praeponimus bellum, et inimicitiae quae natura priores sunt, subsequuntur, ita, si bellum est, inimicitiae sunt. Nunc igitur inimicitiae quae naturaliter bellum praecedunt, hae eadem bella in propositione comitantur; at si dicam: Si superbus est, odiosus est, superbia et naturaliter et in propositione odium praecedit; prius enim superbia consuevit existere, post vero atque ex eadem superbia veniens odium sequi. Nec interest utrum naturaliter quaelibet antecedat res aliquando, an vero consequetur, dum id in propositione adnotemus, eam esse rem antecedentem, quae sive naturaliter prior sit, sive posterior, alteram tamen rem secum necessario trahat. Repugnantia vero intelliguntur quoties id quod alicui contrariorum naturaliter junctum est, reliquo contrario comparatur, ut quoniam amicitiae atque inimicitiae contraria sunt. Inimicitias vero consequitur nocendi voluntas, amicitia et nocendi voluntas, repugnantia sunt, haec quoque ad se contrarietatis similitudine referuntur. Causa est qua praecedente aliquid efficitur, ut causa diei est solis ortus. Effectum est quod praecedens causa perficit, ut dies quem solis ortus emittit. Majorum vero comparatio est quoties ei quod minus est, id quod majus est comparatur, ut si nemo innocens pelli in exsilium debet, multo magis ne Tullius quidem, qui non innocens solum, verum etiam patriae fuit liberator; plus est enim patriae esse liberatorem quam innocentem. Parium vero quoties inter se paria comparantur, ut si hic civis innocens pelli in exsilium non debet, quia innocens est, nec ille quidem qui est innocens carere patria juste potest. Minorum vero quoties minora majoribus conferuntur, ut si Ciceronem liberatorem patriae praemio nemo dignum putavit, nemo eum putet praemio dignum qui cum tantum innocens fuerit, nulla in rempublicam contulit merita. Haec itaque omnia cognata sibi esse, et ad se referri invicem, et se velut e regione conspicere nullus ignorat. Nam ut de conjugatis primum loquamur, et justitia ad id quod justum est, vel id quod juste fieri potest, spectat, et eum qui justus est perficit. Caetera quoque habent ad se non modo vocabuli cognationem, verum etiam cujusdam naturae congruentiam, ita tamen ut a se diversa sint. Neque idem est justitia, quod justus. Omne enim quidquid ab aliquo inflectitur, ab eo a quo inflectitur est diversum, eidemque cognatum, a quo etiam probatur inflexum. Genus etiam cognatum esse rei cujus genus est, id est speciei, quam Cicero formam vocavit, dubium non est. Genus enim speciei genus est, et species generis species: itaque ad se invicem referuntur, licet idem genus ac species non sint. Illud sane videndum est, quoniam quas nos species nuncupamus, eas Cicero formas vocat. Cui quidem, dum quod dicit intelligam, concedam libenter quibus voluerit uti nominibus, mihi vero non idem concedi potest. Nam qui explanationis lucem professus est, in his verbis debet quae sunt in usu posita versari. Id autem quod supponitur generi ut species, quam forma potius nuncupetur, usus obtinuit. Jam vero simile nisi simili simile esse non potest, et quod differt nisi a dissimili differre non potest. Contraria etiam contrariis intelliguntur esse contraria, conjuncta etiam conjunctis adhaerescunt. Et quae sunt antecedentia, aliquid quod potest consequi antecedunt. Id etiam quod est consequens illud quod antecessit insequitur. Omne etiam repugnans repugnanti sibimet intelligitur inimicum. Causa etiam effectus sui causa est. Quod enim quaevis causa efficit, ejus rei quam efficit causa est; effectus quoque causae alicujus effectus est. Comparatio vero majorum minora respicit, minorum vero majora, parium paria, atque in omnibus ea natura esse deprehenditur, ut cum per se res quaedam sint diversae ab his ad quae referuntur, affecta tamen esse dum comparantur, appareant; diversa vero esse ab his ad quae referantur, illa res approbat, quoniam nihil ad se ipsum referri potest. Quae cum ita sint, jure affecta sunt nuncupata. Quae omnia ejus loci qui ex affectis ducitur, species vel formae sunt, ipso etiam testante Cicerone, qui ait: Sed hoc genus in plures partes distributum est. Cum enim genus dixit, quas scindit a genere species esse signavit. Praeterea omnia haec et nomen generis suscipiunt et diffinitionem. Affecta enim sunt ad aliquid, quae ad id ad quod affecta sunt, referri queunt; conjugata vero et genus, et forma, et caetera, ad ea semper ad quae sunt affecta, referuntur. Sed, ut in superioribus locis dictum est, qui in ipso de quo agitur haerebant, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ut ex toto eo intelligatur termino qui fuisset in quaestione propositus, itemque ex ejus partibus atque ex ejus nota. Eodem modo etiam in iis quae affecta sunt dicemus ad eum terminum affecta considerari, qui subjecti vel praedicati loco positus continet quaestionem. Superest nunc illud dicere, cur quae affecta sunt in ipso, de quo agitur esse dicantur. Etenim in ipso de quo agitur termino, quatuor locos esse significavit Cicero, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis. Quorum tria quidem superiora manifestum est in eo haerere de quo agitur termino. Diffinitio enim cujuslibet rei quod totum est, in illo ipso est quod diffinit. Partes etiam in ipso illo sunt, quod collectione conjungunt. Nota etiam in illo est quod appellatione significat; affecta vero extrinsecus posita videntur, quippe quae referuntur ad id ad quod affecta sunt, ad id de quo agitur quae non referuntur, nisi extrinsecus posita intelligerentur. Cur igitur ea etiam quae affecta sunt, ad id de quo agitur, inter nos numeravit locos, qui ipsi de quo quaeritur termino cohaerent, dicendum est. Quoniam id quod adhaerere dicitur, non idem est ei cui adhaerere praedicatur. Quae cum diversa sint, cognatione tamen quadam intelliguntur esse conjuncta, veluti non idem est diffinitio quod ipsa res quae diffinitione describitur. Si enim diffinitio clarius efficit id quod diffinit, nihil vero ipsum e sese [F. esse] clarius quam est efficere potest, manifestum est id quod diffinitur a diffinitione esse diversum. Sed idcirco haerere diffinitionem in eo quod diffinitur dicimus, quia est ei cognata atque conjuncta, quippe quae dum ejus proprietatem significet, ab ejus substantia non recedit. Partes etiam ac notae diversa sunt ab eo quod vel copulant, vel designant. Sed quia illae propositum terminum jungunt, illae significant, habentes aliquam cum proposito termino cognationem, in ipso de quo agitur haerere perhibentur. Ita etiam in affectis, licet extrinsecus sint, neque enim idem sunt quod ea sunt ad quae intelliguntur affecta, necessario tamen, quia aliquam cognationem cum his habere considerantur, in ipsis haerere dicuntur ad quae ad affecta sunt. Qui vero eorum naturalis ordo sit, vel quae differentia, vel quae sit alia locorum partitio, licet in topicis differentiis opportunius expediendum sit, tamen cum exempla Ciceronis quae in his explicandis attulit exposuero, subjungam.
Conjugata dicuntur, quae sunt ex verbis generis ejusdem. Ejusdem autem generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens, sapienter, sapientia; haec verborum conjugatio συζυγία dicitur, ex qua hujusmodi est argumentum: Si compascuus ager est, jus est compascere.
Diffinitio conjugatorum a Cicerone prolata talis est. Conjugata dicuntur quae sunt ex verbis generis ejusdem, id est quae ab uno verbo variis inflectuntur modis. Ex eodem quippe genere verba sunt, justitia, justus, juste, justum, et quaecunque alia in diversas possunt vocabulorum species inflecti. Quaecunque enim ab uno quolibet orta varie commutantur, haec a Graecis quidem συζυγία dicuntur, apud Latinos vero conjugata: nam quod Graeci συζυγία dicunt, nos conjugationem appellamus. Haec autem sunt, ut sapiens, sapienter, sapientia, et quaecunque in varias partes orationis, variasque inflexiones, ab uno quodam ducta cernuntur. Ex conjugatis igitur argumenti nascentis hoc exemplum est: sit enim dubitabile an in aliquo agro mihi atque vicino simul pascere liceat pecus, id est an jus sit compascere: subjectum igitur est ager, compascere vero praedicatum. Faciemus itaque argumentum hoc modo: Hic de quo quaeritur ager compascuus est, in compascuo autem licet compascere, in hoc igitur agro licet compascere. Hic igitur compascendi juris argumentum ex compascuo sumptum est, ex conjugato videlicet. Compascere enim et compascuum conjugata sunt. Sumptum vero est argumentum, jus esse compascere, quoniam sit ager compascuus, sed conjugatum est compascuum ei quod compascere. A conjugatis igitur sumptum est argumentum, quod conjugatum in ipso est de quo agitur, id est in compascendo; omnia enim ex eodem fluunt, et sui sunt continentia atque se respicientia. Factum est igitur argumentum ex eo quod est in ipso, ab affectis, id est a conjugatis. Maxima vero propositio est, conjugatorum in eo quod conjugata sunt, unam atque eamdem esse naturam, vel sic, cui convenit aliquid, huic etiam conjugatum ejus posse sociari.
A genere sic ducitur: Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est, non esse legata; forma enim a genere quoad suum nomen retinet, nunquam sejungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur.
Genus est quod de qualibet specie in eo quod quid est praedicatur. In eo quod quid est praedicari dicitur, quod de qualibet specie interrogantibus quid sit, responderi convenit, et ejus de qua respondetur speciei substantiam monstrat. Semper vero genus propria specie majus est, eamque intra ambitum suae praedicationis includit. Quo fit ut, quamvis in alia quoque dispartiri genus possit, speciem tamen suam nullo modo derelinquat, velut animal quidem praedicatur de homine, et hominis substantiam monstrat; interrogantibus enim nobis quid est homo, animal respondetur. Idem tamen deduci in alia potest, velut in equum atque bovem, quae animalia nuncupantur. Sed ita deducitur in diversa, ut unamquamque earum specierum quas continet, non relinquat. Ubicunque enim fuerit homo, necesse est ut sit animal, homo enim animal est. Idemque de bove ac de caeteris. Ergo liquido demonstratum est nomen generis a specie nullo modo separari. Quod si aliquando generis vocabulum universaliter enuntietur, necesse est omnes species designari, ut si quis dicat omne animal, et hominem designabit et bovem, et caeteras omnes species sub animalis nomine collocatas. Quae cum ita sint, quidam testamento mulien argentum omne legaverat. Quaeritur an ei etiam numerata pecunia sit legata: numerata igitur pecunia in hac quaestione subjectum est, legata vero praedicatum. Considero igitur in alterutro eorum quidnam insit, ut ex eo quod in ipso est aliquod argumentum requiram. Video subjectum terminum, qui est numerata pecunia, habere argentum genus, quod affectum est, scilicet ad speciem suam ad quam refertur. Quae enim ad se invicem referuntur, affecta sunt; ergo quoniam argentum omne legatum est, et genus speciem propriam non relinquit, necesse est ut numerata quoque pecunia sit legata. Nam cum omne nomen generis legatum sit, nihil de speciebus videtur exceptum, velut si quis dicat, omne animal vivere, non ut arbitror tantum hominem vel bovem, vel equum, vel sigillatim caetera, vel unum, vel plura vivere dicit, ut tamen aliqua cum sint animalia, vitae munere carere contendat, sed omne prorsus quidquid fuerit animal, vivere proponit. Cum igitur omne genus, id est omne argentum legatum sit, nulla species excipitur. At numerata pecunia argentum est, fit igitur ut numerata quoque pecunia legati vocabulo possit includi. Est igitur quaestio quidem, ut dictum est, an numerata pecunia legata sit; argumentum ab eo quod in ipso est, id est a genere quod inest propriae speciei, id est ab affectis, quod est ita ut ad id referatur; hoc autem est argentum, ab affectis, id est a genere. Praedicatur enim ut genus argentum de numerata pecunia. Interrogantibus enim nobis quid sit numerata pecunia, jure respondemus, argentum. Maxima propositio est, cui convenit omne genus, eidem unamquamque speciem convenire. Quam Marcus quoque Tullius diversis quidem verbis, sed eadem significatione proposuit dicens: Forma enim a genere quoad suum nomen retinet, nunquam sejungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata igitur videtur.
A forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare, hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset. Si ea in manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor, ejus duae formae: una matrumfamilias, hae sunt quae in manum convenere; altera earum quae tantummodo uxores habentur, qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur.
Species est, quae propriis differentiis informata sub praedicatione generis collocatur. Differentiae vero propriae a caeteris eam speciebus separant atque sejungunt, velut homo cum sit animalis species, differentiis informatur rationabilitatis atque mortalitatis, et sejungitur ab his animalibus quae aeterna sunt, velut sol a Platonicis creditur, et ab iis animalibus quae sunt rationis expertia. Cum igitur omnes species inter se propriis differentiis distent, necesse est quod de altera specie dicitur, id in aliam non posse transferri, velut quod de homine dicitur specialiter, idem de equo atque bove non possit intelligi. Ducitur autem a specie quoties genus ipsum veluti in quamdam contrabitur portionem. Velut si quis dicat illud animal sibi adduci debere, quod sit rationale et mortale, non utique de equo, vel bove, aut de caeteris, nisi tantum de homine dictum esse intelligitur. Ut igitur generaliter dictum genus omnes species claudit, cum quis dicit omne animal, sic quodlibet animal designatum speciem facit; quae cum ita sint, a forma generis, id est a specie generis tale fit argumentum, quam formam generis Cicero partem saepe nominat, quo id quod dicitur planius fiat. Notius enim nomen partis est quam formae; quo autem distet forma a partibus, et nos strictim superius diximus, et paulo post a Cicerone ipso latius explicabitur. Nunc de proposito videamus exemplo. Uxoris species sunt duae, una matrumfamilias, altera usu; sed communi generis nomine uxores vocantur. Fit vero id saepe, ut species iisdem nominibus nuncupentur, quibus et genera; mater vero familias esse non poterat, nisi quae convenisset in manum; haec autem certa erat species nuptiarum. Tribus enim modis uxor habebatur, usu, farreatione, coemptione; sed confarreatio solis pontificibus conveniebat. Quae autem in manum per coemptionem convenerant, hae matresfamilias vocabantur. Quae vero usu vel farreatione, minime. Coemptio vero certis solemnitatibus peragebatur, et sese in coemendo invicem interrogabant, vir ita, an mulier sibi materfamilias esse vellet. Illa respondebat velle. Item mulier interrogabat an vir sibi paterfamilias esse vellet, ille respondebat velle. Itaque mulier, viri conveniebat in manum, et vocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias viro, loco filiae. Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exponit. Quidam igitur extremo judicio omne Fabiae uxori legavit argentum, si quidem Fabia ei non tantum uxor, verum etiam certa species uxoris, id est materfamilias esset, quaeritur an uxori Fabiae legatum sit argentum. Uxor Fabia, subjectum est; legatum argentum, praedicatum. Quaero igitur quodnam ex his argumentum sumere possim, quae in quaestione sunt posita, ac video uxori duas inesse formas, quarum una tantum uxor est, altera materfamilias, quae in manum conventione perficitur. Quod si Fabia in manum non convenit, nec materfamilias fuit, id est, non fuit ea species uxoris, cui argentum omne legatum est. Quocirca quoniam id quod de alia specie dicitur, in aliam dici non convenit, cumque Fabia praeter eam speciem sit, quae in manum convenerit, id est quae materfamilias sit, et vir matrifamilias legaverit argentum, non videtur Fabiae esse legatum. Quaestio igitur, ut dictum est, an uxori Fabiae omne argentum legatum sit: subjectum, uxor Fabia; praedicatum vero, legatum argentum. Argumentum ab eo quod est in ipso de quo quaeritur, id est ab eo quod est in uxore de qua quaeritur. Est autem in uxore de qua quaeritur species uxoris, ea scilicet quae in manum non convenit quae ad eam affecta est. Omnis enim species ad suum genus refertur, id est forma; factum est igitur argumentum ab eo quod est in ipso, ab affectis, a forma generis. Maxima propositio est, quod de una specie dicitur, id in alteram non convenire.
A similitudine, hoc modo: Si aedes exesae corruerunt vitiumve fecerunt, quarum ususfructus legatus est, haeres restituere non debet, nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cujus ususfructus legatus est deperisset.
Similia dicuntur, quae ejusdem sunt qualitatis, ex quibus hoc modo sumitur argumentum: Quidam testamento aedium usumfructum legavit, id est concessit aedes, ut his alius dum viveret uteretur; hae coeperunt vel vitium facere, id est ruinam minari, vel etiam corruerunt. Petit igitur ab haerede is cui aedium ususfructus legatus est, ut earum sibi aedium quae a testatore legata sunt damna compenset, et aedes quae vitium fecerunt vel corruerunt restituat. Quaeritur an earum aedium quarum ususfructus legatus sit, vitium vel ruinam haeres restituere cogatur. Hic igitur subjecta quidem oratio est, veluti quidam terminus, aedium quarum ususfructus legatus sit, ruinam vel vitium. Praedicata vero oratio, loco termini constituta, ab haerede restitutio. Sumo igitur a simili argumentum, hoc modo: Quoniam si quis servi usumfructum legaverit, isque servus aliquo modo deperierit, non cogitur restituere haeres servum, ne nunc quidem cogetur haeres restituere aedes, quae in usumfructum legatae, ruinam vitiumve fecerunt. Similes est enim servi ususfructus legatio aedium ususfructus legationi. Simile est etiam servum in usumfructum legatum si deperierit, ab haerede non restitui, et aedium in usumfructum legatarum vitium ruinamve ab haerede non refici. Est igitur quaestio quidem an aedium in usumfructum legatarum vitium vel ruinam haeres restituere cogatur. Terminus vero subjectus quidem, aedium in usumfructum legatarum vitium vel ruinam, praedicatus autem ab haerede restitutio. Argumentum vero ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod inest, vel ruinae, vel vitio aedium in usumfructum legatarum. Id autem est affectum, id est similitudo. Omnis enim similitudo ei inesse perpenditur quod est simile, similitudo vero est servi ususfructus legati pereuntis, quem restituere haeres non cogitur. Maxima vero propositio, similibus rebus eadem convenire.
A differentia. Non si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus fuerunt, legata sunt. Multum enim differt in arca ne positum sit argentum, an in tabulis debeatur.
In rebus plurimum differentibus quod de altera earum dicitur non videtur in alteram convenire. Id cum ita sit, quidam argentum suum omne legavit uxori. Illa pecuniam quoque quae in nominibus debebatur, suam esse dicebat, quod omnis pecunia nomine vocaretur argenti. Quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debebatur, legatum sit. Hic igitur subjectus est terminus, argentum quod in nominibus debebatur, legatum vero praedicatur. A differentia igitur faciemus argumentationem hoc modo: Idem de plurimum differentibus rebus intelligi non potest. Plurimum vero differt argentum in arca ne sit positum, an in nominibus debeatur. Nam quae posita in arca pecunia est juris est nostri, in nominibus vero debita non est nostra; nam quod mutuum datur, ex meo fit accipientis, atque ideo non cogitur eamdem ipsam pecuniam debitor restituere creditori, sed aliam tantam. In arca vero posita pecunia, et in nominibus debita, non sunt argenti vel pecuniae species, sed differentiae; nam argenti species, signatum ac non signatum esse dictae sunt. Qualitas vero pecuniae in possessione positae vel non positae, sed non modis omnibus alienae, in his differentiis constat, ut alia sit in arca posita, reliqua in nominibus debeatur; atque hoc idcirco dictum est ne quis non a differentiis, sed a specie argumentationem ductam putaret. Qualitas enim substantialis non speciebus, sed differentiis annumeratur. Cum igitur suum omne quod fuerit argentum vir uxori legaverit, cumque manifestum sit id ad eam pertinere quod fuerit suum legantis, id est quod in arca fuerit conditum, non potest idem intelligi de eo quod in nominibus debebatur, quoniam, sicut dictum est, id quod in nominibus debetur ab eo quod in arca positum est plurimum differet. Facta est igitur argumentatio ab eo quod inerat, de quo quaerebatur. Quaerebatur vero de argento in nominibus debito. In hoc vero inerat propria differentia, qua ab alio differebat argento, eo scilicet quod in arca positum fuerit. Id vero est affectum, id est differentia. Maxima vero propositio, de rebus plurimum differentibus, idem intelligi non posse.
Ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum ususfructus legavit, cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Usus enim non abusus legatus est: ea sunt inter se contraria.
Quod de aliqua re dicitur, id in ejus contrarium non potest convenire. Idem enim de duobus contrariis intelligi nullo modo potest. Quidam igitur supremae voluntatis arbitrio uxori bonorum suorum usumfructum legavit, mulier cellas vinarias oleasque plenas ad usumfructum proprium devocabat. Quaeritur an penus quoque ususfructus legatus sit; penus igitur ususfructus est subjectum, legatus praedicatum. A contrario igitur sumitur argumentum hoc modo: Utimur his quae nobis utentibus permanent, his vero abutimur quae nobis utentibus pereunt; ergo, cum permanere ac perire contraria sint, usus quoque et abusus contraria necesse est judicentur. Quod si caetera quidem utendo permanent, cellae autem vinariae atque oleariae utendo consumuntur, aliarum quidem rerum ususfructus esse potest; penus vero non potest usus esse, sed potius abusus. Ergo cum vir uxori usumfructum bonorum suorum legaverit, non potuit legare contrarium, quod est abusus; est vero abusus vini atque olei, vinum igitur atque oleum ad usumfructum mulieris non potest pertinere. Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est ab ususfructus legatione, atque ab affecto, id est contrario; contraria vero in contrariis non ita sunt, tanquam definitio in eo quod definitur, sed tanquam relatio. Omnis enim relatio in relativis, omniaque contraria non id quod sunt, id est qualitates, sed hoc ipsum quod contraria sunt, in contrariis esse dicuntur, quia non secundum qualitatem propriam, sed secundum distantiam plurimam sibi invicem conferuntur. Maxima propositio est, quod alicui convenit, id ejus contrario non convenire.
Ab adjunctis. Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite nunquam diminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari; adjungitur enim ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto dari.
Adjuncta sunt, quae proximum ac finitimum locum tenent, ut si unum eorum quolibet exstiterit modo, alterum quoque vel exstitisse, vel exstare, vel exstaturum esse videatur; haec enim sibi quasi vicina sunt. Quae vero in existendo sibi sunt proxima, haec vel antecedere rem volunt, ut amor saepe concubitum, vel simul esse, ut pallor et timor, vel evenire posterius, ut post iracundiam caedes. Eaque est adjunctorum natura, ut separari quidem possint, tamen sese invicem monstrent. Nam neque qui amavit, necessario potitus est, et saepe qui potitus est, non amavit. Nec qui pallet, necessario timet, et saepe non timens pallet. Nec ex necessitate iratus occidet, et occidit saepe aliquis non iratus. Sed tamen si de singulis inquiratur, eum concubuisse qui amavit, et pallere qui timet, et occidisse qui fuerit iratus, verisimile est, non quod ita necesse sit, sed quia ex vicinis vicina colligimus. Nam quod ad exemplum attinet hujus argumenti, haec similitudo est. Capitis diminutio est prioris status permutatio. Id multis fieri modis solet, vel maxima, vel media, vel minima. Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur, ut deportatio. Media vero, in qua civitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio. Minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis imminuitur, velut adoptatio, aut quibuslibet aliis modis prior status, retenta civitate, potuerit immutari. Mulieres vero antiquo jure tutela perpetua continebat. Recedebant vero a tutoris potestate quae in manum viri convenissent, itaque fiebat eis prioris status permutatio, et erat capite diminuta, quae viri convenisset in manum. Quaedam igitur quae se nunquam capite diminuisset, id est quae in manum viri minime convenisset, sine tutoris auctoritate testamentum fecit. Quaeritur an secundum ejus tabulas ex edicto praetoris debeat dari possessio. Hic subjectus quidem terminus, mulieris nunquam capite diminutae tabulae, praedicatus vero possessionis concessio. Sumitur ergo ab adjunctis argumentum, hoc modo. Nam si secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, nihil causae est cur non secundum puerulorum quoque et servorum tabulas ex edicto praetoris possessio permittatur. Quid enim officere potest, ne secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio deferatur? Id scilicet quod ea quae testamentum confeceret, sui non fuit juris, quod idem et de pueris et de servis dici potest. Illorum enim aetas, illorum conditio, in alterius sita est potestate. Adjungitur ergo: Si secundum mulieris, quae in suo jure non esset, tabulas, possessio detur, secundum puerulorum quoque et servorum tabulas possessionem dari, qui sui juris minime sint, quoniam quidem illi sub tutoris, illi sunt sub domini potestate. Proxima namque est rei de qua quaeritur, quod ejus est consequens, et postea existens, ut secundum servorum puerorumque tabulas bonorum possessio detur, si illud quod est in quaestione conceditur. Quaeritur enim an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur. Quam rem consequitur ut, si id fiat, secundum servorum quoque puerorumque tabulas deferatur, quod quia fieri non oportet, ne rei quidem praecedentis existere debebit exemplum. Nec tamen necessaria est consecutio, sed vicina. Nam fieri potest ut id recipiatur solum secundum mulieris tabulas possessionem dari, non vero id ut secundum tabulas servorum vel puerorum possessio concedatur. Sed proximum est ut qui nunc hoc recepit, posterius illud admittat. Est igitur argumentum ab adjunctis, id est ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur. Est autem quaestio de mulieris nunquam diminutae tabulis, ab affectis scilicet ab abjunctis. Maxima propositio, ex adjunctis adjuncta perpendi.
Ab antecedentibus autem, et consequentibus, et repugnantibus, hoc modo: Ab antecedentibus, si viri culpa factum est divortium, et si mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet.
Antecedentia sunt, quibus positis, aliud necessario consequatur, licet illud quod antecedit, minus sit atque posterius. Minus quidem, ut si homo est, animal est; homo enim minus est animali, et tamen posito homine, consequitur ut animal sit. Posterius vero, ut si peperit, cum viro concubuit; posterius enim est peperisse quam cum viro concubuisse. Aliquoties vero et quod aequale, et quod simul, et quod prius est ponitur ut antecedens. Aequale quidem, ut si homo est, risibilis est. Simul vero, ut si terra objecta est, luna deficit. Et haec sibi convertuntur, ut consequentia fiant antecedentia, ut si risibilis est, homo est, et si luna defecerit, terrae adsit objectio. Antecedens vero prius est, ut si arrogans est, odiosus est. Prius enim est arrogans, posterius odiosus. Illud tamen in omnibus manet, positis antecedentibus necessario consequentia trahi. Exempli vero talis est explanatio: Civitatis Romanae jure, liberi retinentur in patrum arbitrio, usque dum tertia emancipatione solvantur; ergo si quando divortium intercessisset culpa mulieris, parte quadam dotis pro liberorum numero multabatur. De qua re Paulus, Institutionum libri secundi titulo de Dotibus, ita disseruit: Si divortium est matrimonii, et hoc sine culpa mulieris factum est, dos integra repetetur; quod si culpa mulieris factum est divortium, in singulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur, usque ad mediam partem duntaxat dotis. Quare quoniam quod ex dote conquiritur liberorum est, qui liberi in patris potestate sunt, id apud virum necesse est permanere. Facto igitur divortio, contenditur an dotis pars pro liberis apud virum debeat permanere. Hic subjectum quidem est, factum divortium a muliere nuntiatum; praedicatum vero, apud virum sextae partis dotis post divortium permansio. Quaestio an post divortium factum, muliere nuntium remittente, sextam dotis partem apud virum manere oporteat. Quaero igitur, si ab antecedentibus argumentum faciendum est, quid antecedat, quid consequatur. At si viri culpa factum est divortium, video, mulierem dotis parte non posse multari, etiam si prima repudii nuntium misit. Quod enim antecessit, ut viri culpa fieret divortium, id non permittit ut dotis pars mulieri pereat, quamvis prima repudii nuntium mittat. Non enim quia prius libellum repudii nuntiavit dotis parte multanda est, sed absolvenda potius damno, quod non sua factum est, sed viri culpa divortium. Igitur antecedens est viri culpa factum divortium, consequens vero dotis partem non retineri. Nam si hoc est, illud est. Argumentationem vero faciam hoc modo: Si viri culpa factum est divortium, etiamsi mulier repudii nuntium misit, nullo modo tamen dotis parte multabitur. Sed viri culpa divortium factum est. Non igitur jure mulier dotis parte multabitur. Quod si non multabitur dotis parte, nihil in viri domo liberorum causa, dotis nomine relinquetur, sed non multabitur dotis parte; nihil igitur apud virum dotis relinquetur pro liberis. Utriusque vero conclusio syllogismi haec est: Si igitur viri culpa factum est divortium, pro liberis manere nihil oportet. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur: versatur quippe intentio de dotis parte, ejusque apud virum, post divortium quod prima nuntiaverit, retentione; hoc vero antecessit, viri culpa, quod quia praecedens est, affectum est, omne enim quod praecedit, ad id quod sequitur necesse est ut referatur. Maxima propositio est: Ubi est antecedens, ibi erit et consequens; at in hac quaestione est antecedens, id est viri culpa factum divortium; ibi igitur consequens erit, sextas non retineri. Cur autem ita superius argumentum conclusionibus intexuerim, cum de his, M. Tullio latius exsequente, tractavero, evidentius apparebit.
A consequentibus: Si mulier cum fuisset nupta cum eo cui connubii jus non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet
Consequentia sunt, quae cum fuerint antecedentia posita, consequuntur, veluti si dicamus: Si homo est, animal est, animal est consequens. Sed in proposito exemplo non satis apparet a consequentibus argumentum, sed ab antecedentibus potius, quod paulo post liquebit. Filii non jure suscepti in patrum non erant potestate, sed matres potius sequebantur. Non autem omnibus erat connubium cum Romanis, nec erant nuptiae jure contractae, quae aut non inter civem romanum civemque romanam inibantur, aut cui princeps populusve civitatem vel connubium non permisisset, eo scilicet modo ut in potestatem parentum liberi redigerentur. Illud quoque videndum, quod ex impari matrimonio suscepti, non patrem, sed matrem sequuntur. Ergo quaedam Romana vel cum Latino, vel cum peregrino, vel cum servo, cum quo connubii jus non erat, nuptias fecit, dotem contulit, factoque inter eos divortio, contenditur an nuptae mulieris cum eo cum quo connubii jus non erat, apud virum dotis pars post divortium debeat permanere. Hic subjectum quidem est, nupta mulier cum quo connubium non erat, praedicatum vero dotis partis apud virum post divortium retentionis jure permansio. Sumitur ergo a consequentibus argumentum hoc modo. Nam quia nuptias fecit cum eo cum quo connubii jus nullum est, id consequitur ut liberi patrem non sequantur. Si autem liberi patrem non sequuntur, ne in patris quidem sunt potestate; at si in patris potestate non sunt, matrique applicantur, apud virum dotis pars non poterit permanere. Hic igitur antecedens est, cum quo connubii jus non erat, nuptiae; consequens vero, nihil pro liberis dotis nomine manere oportere. Concludatur argumentatio: Quoniam, non permisso connubio, liberi qui procreantur patrem non sequuntur, ne dotis quidem pars apud patrem pro liberis manere debet, quandoquidem non patrem filii, sed matrem sequuntur. Probatum est igitur pro liberis manere nihil oportere, ex hoc quod cum eo mulier nuptias fecit cum quo connubii jus non erat: hoc vero erat antecedens. Non ergo a consequenti, sed ab antecedenti potius factum deprehenditur argumentum. Quod si per quod nihil dotis nomine manere oporteret, probaretur eam nuptias cum eo fecisse quicum connubii jus non esset, recte a consequentibus argumentum factum esse diceretur. Fieret vero a consequentibus argumentum, si ita poneretur: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, probatur, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta esse mulier, cum quo connubii jus erat. Assumo quod est consequens: Sed mulier cum eo nupta non est cum quo connubii jus erat. Concludo antecedens: Nihil igitur dotis pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi non sequuntur. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo quaeritur. Quaeritur enim de his nuptiis, quarum nullum fuerit jure connubium. Ex affectis: omne enim consequens ad id quod praecedit refertur. Maxima propositio est: Ubi consequens non est, ibi ne antecedens quidem esse potest. Ac de his erit alius uberius disserendi locus.
A repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio, neque a secundo haerede legavit, mortuo filio, mulier usumfructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest; repugnat enim recte accipere et invitum reddere.
Secundus haeres dicitur qui haeredi instituto substituitur, veluti si quis filium instituat haeredem, scribatque, si is filius intra pubertatem decesserit, nepotem vel quemlibet alium haeredem esse oportere; nepos igitur vel quilibet alius, secundus haeres dicitur. Repugnantia sunt quae (ut dictum est) contraria sequuntur, si ipsis contrariis comparentur. Quidam igitur haeredem testamento scripsit filium, eique secundum substituit haeredem, uxorique suae ancillarum usumfructum legavit a filio, dixitque ut uxori filius ejus usumfructum ancillarum permitteret, neque illud adjecit, ut etiam secundus haeres eumdem usumfructum mulieri concederet. Successit filius, ac mulieri ancillarum contulit usumfructum. Illo mortuo intra pubertatem, agit secundus haeres, et usumfructum ancillarum mulieri extorquere conatur, dicens usumfructum ei a filio legatum, a se vero minime. Quaeritur utrum ea mulier legatum quod testamento acceperat invita possit amittere. Hic igitur subjectum est legatum quod testamenti jure recte accepit. Praedicatum vero, invitam posse amittere. Sumo igitur argumentum a repugnantibus. Repugnans vero est, si id quod contrario consequens est alteri contrario comparetur, velut in hoc ipso quod tractamus exemplo, recte accipere, et non recte accipere, contraria sunt, sed non recte accipere comitatur invitum reddere. Jure enim invitus reddit, quod non recte accepit. Repugnat igitur invitum reddere ei quod est recte accipere. Faciemus igitur argumentum sic: Qui testamento accepit, recte accepit; quod autem recte accipitur, invito eo qui semel recte accepit, auferri non potest; at mulier testamento usumfructum ancillarum accepit; id igitur ei invitae non poterit auferri. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est de eo quod recte acceptum est. In ipso vero est velut affectum contrarietatis modo, ut superius dictum est. Est autem argumentum a repugnanti. Maxima propositio, repugnantia convenire non posse.
Ab efficientibus causis, hoc modo: Omnibus est jus parietem directum ad parietem communem adjungere, vel solidum, vel fornicatum. At si quis in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare quod fornix vitii fecerit. Non enim ejus vitio qui demolitus est damnum factum est, sed ejus operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non possit.
Causarum quidem multa sunt genera quae Cicero paulo posterius dividit. Sed nunc de efficientium causarum disserit argumento. Efficiens vero causa est qua praecedente aliquod effectum est, non tempore, sed proprietate naturae, velut in hoc quod nunc declaramus exemplo. Damni infecti promissio est quoties quis promittit, si quod damnum ejus opera contigerit, sua restitutione esse pensandum. Jus autem est parieti communi parietem alium vel fornicatum, id est arcum habentem, vel directum continuumque, conjungere. Quidam igitur ad parietem communem alium extrinsecus parietem junxit, deditque satis damni infecti. Communis autem paries fornicatus fuit, id est, arcum habens vel signinam fabricam sustinens; adjungente igitur eo qui satis dederat, et ut adjungeret demoliente partem parietis, quo junctura cohaeresceret, vitium communis paries fecit; quaeritur an damni infecti promissio cogat eum qui promiserit damnum restituere. Subjectus terminus damni infecti, promissio; praedicatus vero vitii, restitutio. Sumimus igitur argumentum a causis hoc modo. Si enim is qui damni promisit infecti restitutionem ejus vitii causa fuit, restituere debet vitium quod ejus accidit culpa; quod si ea natura parietis fuit ut suspendi sustinerique non posset (fornicati enim parietis non ea natura est ut suspendi queat), parietis potius forma quam demolientis culpa vitium fecisse videbitur, atque ita non cogitur restaurare vitium qui se damni infecti promissione obstrinxerit. Fiet igitur argumentatio hoc modo: Si penes parietis formam constitit ut eo adjungente parietem qui damni infecti promiserat, vitium fieret, id vitium, qui promisit, praestare non cogitur. Fuit autem causa paries ut vitium fieret, qui ea fuit natura ut suspendi sustinerique non posset. Non igitur quod fornix vitium fecerit, praestare debet qui damni promisit infecti. Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est in vitii restitutione, ex effecto, id est ex causa. Causa enim vitii forma est parietis, non culpa conjungentis parietem. Itaque factum est ut fornix vitium faceret, quae causa vitii, cum absit ab eo qui parietem junxit, abest etiam ejusdem vitii restitutio. Maxima propositio, unamquamque rem ex causis spectari oportere.
Ab effectis rebus, hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine.
Effecta sunt quae aliquibus efficiuntur causis, non tempore praecedentibus, sed natura, velut si quaerat, uxore defuncta quae in manum viri convenit, an ejus bona ad virum pertineant. In qua quaestione, bona uxoris defunctae quae in manum viri convenerit, subjectum est, ad virum autem pertinere, praedicatum. Quaero igitur argumentum ab effecto, dispicioque quid perfecerit ipsa in manum conventio, atque ex eo argumentum traho; id autem est, omnia viri dotis nomine fieri, quaecunque mulieris fuere. Ipsa igitur in manus viri conventio, omnia quae mulieris fuere, viri fecit dotis nomine, non praecedens tempore, sed statim propria vi naturae. Nam ut in manum quaecunque convenerit, mox ejus bona dotis nomine virum sequuntur. Facio igitur argumentum sic: Si mulier quae defuncta est in manum convenit, in manum vero convenientis mulieris bona viri fiunt dotis nomine, haec quoque bona de quibus agitur, viri sunt. Argumentum ex eo quod in ipso est, de quo agitur, continetur. Agitur enim de bonis ejus quae in manum convenerit, scilicet ab effectis, id est a causae effectis. Effectum namque est, in manum conventione omnia quae mulieris sunt viri fieri dotis nomine, quanquam hic quoque non ab effectis, sed a causa factum argumentum esse monstretur. Ostensum est enim fieri viri dotis nomine, quidquid mulieris fuerit, ex eo quod mulier in manum convenerit. Sed haec causa est ut quae mulieris erant viri fiant dotis nomine. Sed dicat quis, ex eo quod ea quae mulieris fuerant, viri fiunt dotis nomine, id est approbare quod defunctae bona ad virum debeant pertinere. Sed quae mulieris sunt, ea viri fieri dotis nomine, et bona ad virum pertinere, vel idem est, vel neutrum alteri causa est; vel si quis dicat eam esse causam, ut bona mulieris viro debeant cedere, quod per in manus conventionem viri facta sunt dotis nomine, a causa rursus, ac non ab effectis factum esse argumentum putabit, id est a dote; ab effectis vero non oportet aliud nisi causam probari. Esset vero ex effectis argumentum, ut ex eo causa probaretur hoc modo: Si quaestio esset an mulier in manum viri convenisset, et indubitatum haberetur, omnia quae fuissent mulieris, viri facta dotis nomine, diceretur ita: Si omnia quae fuere mulieris, viri facta sunt dotis nomine, mulier in manum viri convenit; sed omnia quae fuere mulieris, viri facta sunt dotis nomine, mulier igitur in manum viri convenit. Maxima propositio, causas ab effectis suis non separari.
Ex comparatione autem omnia valent, quae sunt hujusmodi. Quod in re majore valet, valeat in minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra. Quod in re minori valet, valeat in majore, licet idem exemplum convertere, item. Quod in re pari valet, valeat in hac, quae par est, ut quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur, et sunt caeterarum omnium quarum annuus est usus, valeat aequitas, quae paribus in causis paria jura desiderat.
A comparatione locus qui dicitur, tripartito scinditur; aut enim a comparatione majorum, aut a comparatione minorum, aut a comparatione parium nascitur. A comparatione igitur majorum est, quoties majora minoribus comparantur, hoc modo, ut quod in re majore valet, valeat in minore. Sit enim quaestio an in urbe aquam liceat arceri. In hac igitur subjectus est terminus, in urbe aqua, praedicatus vero, jus arcendi. Regi fines dicuntur quoties unusquisque ager propriis finibus terminatur. Arcet vero aquam qui eam per sua spatia meare non patitur. Faciamus igitur argumentum sic. Quoniam plus est regi fines, minus vero arceri aquam, si in civitate fines non reguntur, quod majus est, ne id quidem quod minus est, fiet, ut aqua in civitate arceatur. Hic igitur sumptum est argumentum ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur. Quaeritur vero de arcendae aquae jure, ab affecto scilicet, id est a majori, quod refertur ad id quod minus est. Notandum vero quod Tullius maximam propositionem argumentationi inclusit hoc modo: Quod in re majori valet, valeat in minori, et deinceps ea nixus, argumentationem expedivit, ut manifestius appareat id quod in primo volumine commemoratum est, has maximas propositiones aliquoties quidem argumentationibus includi, ut in praesenti monstratur exemplo, alias vero vires argumentationibus dare, ut in superioribus exemplis locorum. Quod si idem convertamus exemplum, dicemus: Quod in re minori valet, valeat etiam in majori. At in urbe aqua arcetur, regantur igitur fines. Hic tamen quaestio permutatur hoc modo: Quaeritur enim an in urbe fines oporteat regi. Sed a minore sumitur argumentum, id est ab arcenda aqua, ut sit hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod est in regendis finibus, ab affecto scilicet, id est a minori. Id enim quod minus est affectum est, illud namque respicit ad id quod comparatur. Hic quoque maxima propositio a Tullio posita est, eaque est: Quod enim in re minori valet, valet etiam in majori. A paribus vero fit similiter comparatio. Necesse est enim ut valeat aequitas, quae paribus in rebus paria jura desiderat. Plurimarum igitur rerum usucapio annua est, ut si quis eis anno continuo fuerit usus, eas firma juris auctoritate possideat, velut rem mobilem. Fundi vero usucapio, biennii temporis spatio continetur, de aedibus in lege nihil ascriptum est. Quaeritur ergo, usus aedium unone anno, an biennio capiatur. Faciemus a paribus argumentationem, et quoniam immobilium aequa possessio est, aedes vero immobiles sunt, ut biennio fundus usucapiatur, ita etiam oportet aedes usucapere biennio possidentem. Aequitas enim paribus in rebus paria jura desiderat. Quae etiam maxima propositio a Tullio clarissime posita est, sed exemplum restrictius positum est, nec promptissime ad intelligendum. Ita namque ait, ut quoniam usus auctoritas fundi per biennium est, sit etiam aedium. Hic igitur aedium usus auctoritatem biennio fieri sentit, sed adjungit: At in lege aedes non appellantur, et sunt caeterarum omnium quarum annuus est usus. Hic rursus aedes in his videtur ponere quae annuo usucapiuntur, et concludit nihil definiens, nisi valeat aequitas, quae paribus in causis paria jura desiderat. Sed videtur ita dictum, quoniam immobiles sunt aedes ut fundus, biennio vero fundus usucapitur, aedes quoque biennio usucapiantur, et sibi ipse rursus opponit, sed in lege duodecim tabularum, de aedibus nihil ascriptum est, et inter eas relictae sunt res, taciturnitate legis, quarum est usus annuus. Nam cum de fundo praescriberet lex biennii usucapionem, tacuit aedes, et iis potius hac taciturnitate eas junxit quarum annuus est usus. Sed solvit objectionem ita, sed aequitas paribus in rebus paria jura desiderat. Itaque quoniam aeque fundus atque aedes immobiles sunt, aeque biennio usucapientur. Factum est igitur hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est de quo quaeritur, id est ab affecto, id est pari. Nam cum agatur de aedium possessione, argumentum sumptum est ab usucapione fundorum. Expeditis igitur his locis qui in ipso de quo agitur inhaerebant, nunc jam loci ejus quem dixit esse extrinsecus, ponit exemplum. Hic vero est qui sumitur ab auctoritate judicii locus valde probabilis, etiamsi non maximae necessitatis. Quae enim necessaria sunt, haec ex propria considerantur natura. Quae vero probabilia sunt, plurimorum judicium exspectant. Ea namque sunt probabilia, quae videntur vel omnibus, vel pluribus, vel maxime famosis atque praecipuis, vel secundum unamquamque artem scientiamque eruditis, ut quod medico in medicina, geometrae in geometria, caeterisque in propria studiorum facultate veritatis. De quo extrinsecus loco sic loquitur:
Quae autem assumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate dicuntur. Itaque Graeci tales argumentationes ἀτέχνους vocant, id est artis expertes.
Alia quippe argumenta sunt, quae ipse elicit orator, atque ipse quodammodo ex designatis locis sibi comparat, et propria facultate conquirit. Alia quae extrinsecus posita non ipse invenit, sed praesentibus utitur et paratis, veluti testimonia, tabulae, fama, caeteraque de quibus M. Tullius latius tractaturus est. Non enim sibi ipse testimonia parat orator, sed paratis utitur, nec ipse judicium facit, sed jam posito ac spontaneo rumore veniente utitur ad causam. Atque idcirco hos locos Graeci ἀτέχνους vocant, id est inartificiales, atque, ut Tullius dixit, artis expertes. Quae enim non proprio oratoris artificio comparantur, sed se extrinsecus venientia subministrant, haec jure artis expertia sunt appellata. Hujus exemplum est:
Ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quantum parietis communis tegendi causa tectum projiceretur, ex quo in tectum ejus aedes qui protexisset aqua deflueret, id tibi jus videri.
Solum ambitus aedium est, quantum soli aedium ambitus claudit. Scaevola igitur dixit id esse ambitus aedium solum, quod tecti diffusione tegeretur. Manifestum est enim tecta latius fundi, nec parietibus adaequari, ut stillicidium longius cadat. Quae cum ita sint, quidam parietem communem tegere nitebatur, quaeritur an sit aliquod jus tegendi. Respondeas tu, inquit, Trebati, id jus esse angendi parietis communis, ut in ejus qui tegit non aliud quodlibet tectum stillicidii aqua fundatur, alias non esse juris ut tegat quis parietem, stillicidio in vicini tecta defluente. Haec enim stillicidii servitus nova, nisi consentiente vicino, nihil juris habet. Sed si huic responso opponatur, ne sic quidem ut tegat esse juris, quandoquidem aedium solum tantum est, quantum cujusque parietes claudunt, qui vero tegit, tectum longius mittit, tu, inquit, responsum tuum Scaevolae auctoritate firmabis, dicens Scaevolam respondisse hoc esse solum ambitus aedium, quantum tectum projiceretur, non quantum parietes ambirent. Jus est igitur projicere tectum, qui intra ambitum adhuc suarum aedium tegit, sed ita ut in suum tectum aqua defluat, nec vicino nova noceat servitute. In qua quaestione neque a subjecto neque a praedicato termino ductum est argumentum, quod in his locis considerari moris est, qui in ipsis haerent de quibus agitur terminis, ut in omnibus exemplis est diligentissime declaratum. Sed quia sumitur argumentum extrinsecus, dubitationi judicium cujuslibet opponitur, ut nunc Scaevolae, cujus auctoritate responsum est, atque ideo ex loco qui vocatur extrinsecus sumptum dicitur argumentum.
His igitur locis qui sunt expositi, ad omne argumentum reperiendum tanquam elementis quibusdam significatio et demonstratio datur. Utrum igitur hactenus satis est, tibi quidem tam acuto et tam occupato? puto; sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid, quam te hinc patiar non satiatum discedere.
Omne elementum principium est ejus rei cujus elementum esse perpenditur. Nam ejus quod ex elementis fit, ipsa elementa necesse est loco esse principii; ergo quoniam hi loci superius designati argumentorum quasi quaedam principia sunt (ipsi enim sunt qui continent argumenta; omne autem quod continet, ejus quod continetur principium est), idcirco ait Cicero veluti quaedam elementa argumentorum videri locos hos quos superius posuit. Cautissimeque adjecit, quasi quaedam elementa; non enim integre elementa, sed quasi in similitudine elementorum sunt hi loci qui in argumentis efficiendis sumuntur. Idcirco quoniam argumentorum quaedam videntur esse principia, alioqui elementum omne, minima pars ejus est cujus elementum est, et id quod ex elementis efficitur, partes invicem conjungit, ut litterae orationem. At vero locus, non pars argumenti, sed totum est. Est enim significatio quaedam, et demonstratio ad reperiendum argumentum data, ut si locum respexeris, noveris ubi conditur, unde duci debeat argumentum. Sed reliqua ad Trebatium expeditissime dicta sunt, blanditurque ei etiam brevia posse sufficere acuminis praerogativa, praesertim cum sit juris occupatione districtus, et tempus legendi plura non habeat. Sed quoniam, ut inquit, avidissimum studii ad has doctrinarum epulas recepit, non vult degustatum, sed satiatum relinquere, ut non desit aliquid, sed de pleno etiam relinquatur, factaque est a convivando translatio jucundissima. Declaratis igitur locis omnibus, eorumque exemplis diligenter expositis, pauca quaedam de locorum vi atque ordine disputabo, quibus plenissima disputatione expeditis, ad ea quae restant explananda transgrediar. Sed id tertio jam volumine faciendum est, quoniam secundus liber habet proprium modum.
LIBER TERTIUS. Antequam latiorem M. Tullii divisionem de enumeratis superius locis aggrediar, pauca, ut sum pollicitus, de vi atque ordine locorum mihi videntur esse tractanda, ut eorum natura diligentius cognita, facilior se argumentorum copia subministret. Primum igitur quoniam loci omnes divisi sunt in eos qui in ipso haerent de quo quaeritur, et in eos qui extrinsecus assumerentur, videndum est quinam sint hi loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, et quid ab ipsis rebus differunt in quibus haerere dicuntur, atque illud quidem planissime expeditum est, ipsos dici terminos illos qui in quaestione versantur, horum esse alterum praedicatum, alterum vero subjectum, superior expeditio patefecit. Ab eo igitur termino de quo agitur, quid differt locus a toto? quandoquidem idem est ipsum esse quod totum, neque enim est aliud esse quemlibet terminum in quaestione propositum, quam totum esse terminum eumdem qui in quaestione est constitutus; de partibus quoque idem dicimus. Nam si omnes partes efficiunt id cujus partes sunt, terminumque in quaestione propositum suae partes efficiunt, non est dubium quin partes quoque omnes convenientes idem esse quod ipsum est, in quaestione propositum rectissime intelligantur. Notatio vero, eodem modo illud ipsum est quod in quaestione proponitur. Rem enim unamquamque omne vocabulum designat in quaestione ac denotat. Fit igitur ut totum, partes ac nota, idem quod est ipsum de quo quaeritur esse videantur. In tanta igitur similitudine rerum danda est differentia. Neque enim, ut dictum est, si locus haeret in eo ipso de quo quaeritur, atque ab ipso de quo quaeritur capi non potest, argumentum fieri potest, ut locus idem esse possit quod ipsum est de quo quaeritur. Sed haec differentia ipsum est quod confuse ac singulariter intelligitur, ut homo, in eo inest totum suum, quod est definitio ipsius; igitur totum, ab eo quod ipsum est, intelligentia separatur, quod illud quidem singulariter intelligitur, hoc vero sub generis ac differentiarum enumeratione monstratur. Dividit enim definitio atque dispertit, totumque patefacit quod in re ipsa singulariter intelligebatur; de partibus quoque eadem ratio est. Si enim ad membrorum multitudinem, vel specierum omnium enumerationem, singularis termini referas intellectum, statim ipsius ac partium differentias comprehendas. Nota etiam ab eo cujus nota est facile distat, quia illud vox et significatio est, illud res significationi supposita, eorum vero quae affecta sunt non sunt dubiae differentiae ab his quorum affecta esse monstrantur. Quis enim idem dicat esse conjugatum, quod est id cui conjugatum est? Quis idem dicat esse juste, quod justitia? Quis genus idem quod forma? quis contraria? quis similia? Quandoquidem neque contrarium, sibi ipsi contrarium esse potest; nec simile, sibi ipsi simile; nec genus, sibimetipsi genus; et de caeteris eadem ratio est. Nunc illud dicendum est, propter quod ista praemisimus; quandocunque enim ab illis tribus locis qui primi propositi sunt, argumenta sumuntur, id est a toto, a partibus, a nota, fit ut ipse quidem terminus ad cujus fidem quaeritur argumentum, intra quamlibet earum rerum contineatur, quae cum ad argumentum ductae fuerint, loci esse monstrantur. Velut cum fit argumentum a toto, ipse quidem terminus cui fides affertur, intra totum comprehenditur; totum vero ipsum quod est definitio, res est, siquidem orationem, rem vocari placet. At si ex ea sumitur argumentum, fit locus. Itaque ipsum quidem de quo agitur, intra totum clauditur, a quo toto cum fit argumentum, fit ipsum totum, locus; quod totum, quoniam claudit terminum qui in quaestione versatur, eidem termino videtur inhaerere. Quo fit, ut locus quoque qui a toto est, eidem inhaereat termino, de quo in quaestione dubitatur. Partium quoque enumeratio eumdem terminum claudit, quem partium collectione conjungit. Ipsaque partium enumeratio res quaedam est, si oratio rebus annumeranda est. Sed si ab ea ducitur argumentum, fit locus. Sed quoniam partium multitudo in eodem termino est, quem conventus partium jungit, necesse est eum quoque locum qui est a conjunctione partium ipsi illi termino de quo quaeritur inhaerere. Nota etiam rem designat, et significatione aliquo modo comprehendit, a qua si ducitur argumentum, fit locus, et quoniam nomen omne ei videtur adesse, cujus intelligentiam signat, locus quoque qui est a notatione, in ipso haeret de quo versatur intentio. At in affectis quae in tredecim partes divisa sunt, non idem est. Nam quoniam respicientia quodammodo terminum sunt, et quasi extrinsecus constituta, non videntur eodem modo conjuncta esse cum termino quo conjuncti sunt hi loci, qui a toto, a partium enumeratione, a nota esse praedicti sunt; sed tamen id quod affectum est, ad aliquid dicitur. Id vero aliquid junctum est illi semper quod ad ejus ducitur relatiotionem, ac sine eo esse nunquam potest, quia cum ipso nascitur, et quodammodo altero dicto intelligitur alterum. Nam si id de quo quaeritur, ejusque affecta perpendas, ea quae perhibentur affecta, extra id de quo ambigitur, posita esse consideres, nihil enim eorum quae sunt ad aliquid, ex se ipso esse potest, sed est semper ex altero: ut enim in praedicamentis ostenditur, omnia quae ad aliquid dicuntur, opposita sunt, non tamen ita disjuncta sunt ut omnino sint distributa, sed quoniam relativa praedicatione junguntur, necesse est aliquo modo in ipso sint ad quod videntur affecta. Omne quippe affectum, ex eo ad quod affectum est suscipit formam, et sine eo esse non potest, et dicto altero, alterius se statim subjicit intellectus, ut cum dixero dimidium, duplum intelligitur, et cum patrem nominavero, filius ad intelligentiam venit. Et omnia quaecunque ad aliquid sunt, ex sese pendent, nec a se invicem deseruntur. Igitur omne affectum, et ad ipsum respicit ad quod refertur, et in ipso est. Ad ipsum quidem respicit, quoniam ad affectum suum velut ad aliquid relative more praedicationis refertur; in ipso vero est, quod ea est affectorum natura ut alterum existat ab altero, seque ipsa possideant, quandoquidem et id quod affectum vocatur, ejus est termini ad quem consideratur affectum, et terminus in quaestione propositus affecto suo intelligitur esse connexus. Quae cum ita sint, cum argumentum sumitur a conjugatis, quoniam id quod conjugatum est, affectum est ad id quod ei ex altera parte est conjugatum, id quidem de quo quaeritur, in altrinsecus posito conjugato haeret. Is vero locus unde argumentum trahitur, ab altero ducitur conjugato, veluti si compascuus ager est, jus est compascere. Igitur compascere atque compascuum conjugata sunt; sed quaerebatur an jus esset compascere, tractum vero est argumentum a compascuo; itaque terminus quidem de quo fuit quaestio, in altero conjugato positus deprehenditur, id est in compascendo; locus vero unde argumentum tractum est, in altero est, id est in compascuo. Item quoties a genere ducitur argumentum, id de quo quaeritur in forma, haerere necesse est, ut cum ostenditur legata esse numerata pecunia, quoniam fuerit argentum omne legatum. Quaeritur enim de numerata pecunia, quae est species argenti, et argumentum tractum est ab argento, id est a genere. Itaque ipsum de quo quaerebatur, in forma fuit, id est in specie. Argumentum vero tractum est ab affecto, id est a genere. Quod si a forma generis argumentum fiat, converso modo est, id quidem quod quaeritur in genere esse monstratur, ipsum vero unde sumptum est argumentum, in forma esse perpenditur. Nam cum quaeratur an legatum sit uxori argentum, ostenditur non esse legatum, quia non fuerit uxori tantum legatum, sed matrifamilias uxori. Uxor vero genus est matrifamilias uxoris. Quaeritur igitur de uxore, id est de genere. Argumentum factum est a matrefamilias, id est a forma. Quoties vero a similitudine trahitur argumentum, quoniam id quod simile est, non sibi, sed alteri simile esse perpenditur, res siquidem de quo quaeritur, in uno eorum quae sunt similia, posita est; at vero locus, in altero est, velut cum quaeritur an haeres restituere vitium ruinamve cogatur aedium in usumfructum relictarum. In hoc igitur quaetio est, locus vero a similitudine, quia non oportet haeredem aedes restituere, sicut nec mancipium, si id aliqua ratione depereat. Cum igitur similis sit aedium ususfructus atque mancipii, quod quaeritur, in aedium usufructu positum est, locus vero, in usufructu mancipii. In differentia quoque idem est: eorum namque quae differunt in altero positum est id quod quaeritur, in altero vero illud a quo id quod est ambiguum comprobatur, ut cum quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debeatur legatum sit. Hic igitur illud est quod dubitatur. In eo vero quod ab hoc differt, locus est a quo ostenditur minime legatum esse argentum quod in nominibus debeatur, quia, multum differt in arca ne sit positum, an in nominibus scriptum. A contrario quoque idem est, ut in eo quod quaeritur an ususfructus penus legatus sit. In usufructu igitur quaestio est, sed probatur minime esse legatus, quia non potest esse usus earum rerum quae utendo pereunt, sed potius abusus; in abusu igitur locus est, scilicet in altero contrariorum, eum fuerit in usu quaestio. Ab adjunctis etiam locus in eodem modo ab eo quod quaeritur segregatus est, ut in uno adjuncto quaestio, in altero vero sit locus. Nam cum quaeratur an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, in hoc quaestio est an detur, at in ejus adjuncto, locus. Ostenditur enim minime dari debere possessionem, quia sit proximum ut secundum puerorum quoque atque servorum tabulas bonorum possessio concedatur. Ab antecedentibus vero ita est locus, ut quaestio sit in consequentibus. Nam cum quaeritur an aliquid dotis nomine pro liberis manere oporteat, sumitur argumentum nullo modo manere oportere ex antecedentibus, quod viri culpa factum est divortium; locus itaque in antecedenti, quaestio vero in consequenti. Consecutum est viri culpa factum esse divortium, nihil apud patrem pro liberis permanere, cum viri culpa praecesserit. A consequentibus vero si sit argumentum, res quae dubia est in antecedentibus esse deprehenditur, velut cum quaeritur an divortio facto, cum eo nupta esset muner quicum connubii jus non esset, dotis nomine aliquid pro liberis manere oporteat. Fit argumentum sic: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, quia patrem liberi sequerentur, cum eo nupta esset mulier, quicum connubii jus esset, hic antecedens est, si quid de dote pro liberis manere oporteret, et in eo quaestio an aliquid manere oporteat. Consequens vero, cum eo mulier nupta, quicum connubii jus esset, a quo sumitur argumentum, id est a consequenti. Nam cum manifestum sit, non cum eo nupta esse cum quo connubii jus erat, ostenditur quod minime patrem liberi sequantur, atque idcirco nihil pro liberis manere oportere. Hic igitur res quidem quae dubitatur in antecedenti est, in eo scilicet an ex dote pro liberis manere aliquid oporteat, argumentum vero in eo loco qui est in consequentibus, id est in muliere quae nupta est cum eo cum quo nulla erant jura connubii. A repugnantibus etiam quoties argumenta sumuntur, res quidem dubia in altero repugnanti, in adverso vero locus est argumenti, ut cum quaeritur an possit invita mulier reddere legatum, quod recte testamento semel accepit. Locus a repugnanti, minime posse invitam reddere quod recte accepit. Quaestio igitur est in eo quod intelligitur invitam reddere, argumentum vero in altero repugnanti, id est in eo quod intelligitur recte accipere. Pugnat enim invitam reddere et recte accipere, sed quaestio in uno eorum est, locus in altero. Quoties vero a causis efficientibus ducitur argumentum, quaestionem in effectis esse necesse est, ut exemplo quo quaeritur an qui satis dederit damni infecti, vitium parietis praestare cogatur. In hoc igitur, id est vitio parietis, quaestio est, sed de causa trahitur argumentum. Dicitur enim non oportere praestare, quoniam natura parietis causa fuerit vitii, non is qui de praestando vitio satis dedisset. Effectum ergo causae, vitium parietis fuit. Itaque quaestio quidem in effecto, locus vero esse consideratur ex causa. At si ab effectis aliquid approbetur, locus in effecto, quaestio in causa est constituta, veluti cum quaeritur an mulier quaedam cujus bona viri facta sint, dotis nomine in viri manum convenerit. Quoniam ergo in manum ex conventione perficitur, ut bona mulieris post ejus mortem vir adipiscatur, argumentum ducitur ab effectis Efficitur enim per in manum conventionem, ut quaecunque sunt mulieris, viri fiant dotis nomine; ergo cum ea quae mulieris fuere, vir nomine dotis adipiscatur, mulierem in manum viri necesse est convenire. Quaestio itaque est de muliere, an in manum viri convenerit. Argumentum vero ab effectu causae, id est in manum conventionis. Hoc vero est quod ea quae fuere mulieris, vir nomine dotis acquirit, quo fit ut quod quaeritur, in causa, locus vero sit in effectis. A comparatione vero majorum si fuerit argumentum, quaestio erit in minoribus, ut si quaeratur an in urbe aqua debeat arceri, defendaturque minime debere, neque enim fines reguntur; ita in aqua arcenda, quod minus est, quaestio est, locus vero in finibus regendis, quod majus est. Contrariae vero, si a minore argumentum ducatur, erit id quod dubitatur in re majori, ut si dubitetur an fines in civitate regantur, respondeamus minime, quoniam ne aqua quidem arcetur. Ita id quod dubitatur, in re majore consistit, illud vero unde argumentum sumitur, in minori. Et in comparatione parium similis ratio est: in uno enim eorum quae sunt paria, quaestio consistit; in altero locus intelligitur argumenti, veluti cum quaeritur an aedium usus biennio capiatur, id approbamus, quoniam fundorum quoque. Cum ergo paria sint fundus atque aedes, quaestio quidem de aedibus est, argumentum vero ducitur a fundo. Ac de vi quidem locorum, quoque a se non quaestiones et loci argumentorum separentur, haec dicta sint. Nunc eorum ordinem brevissime commemorabo. Ex hoc itaque oritur omne judicium, qui locus prior, qui sit posterior, existimandus, si eos terminos consideremus qui proposita quaestione versantur. Quaecunque enim his terminis propinquiora sunt, haec rectissime priora numerantur. Posteriora vero quantum a propositis longissime quaeque recesserint. Id autem tali ratione clarescet. Primum namque, locorum est divisa pluralitas in eos qui in ipso sunt de quo agitur, et in eos qui assumuntur extrinsecus, in quo praepositos esse intelligimus eos locos qui in ipso sunt, his locis qui trahuntur extrinsecus. Hic vero locus qui in ipso est, in primas quatuor distribuitur partes, quarum prima est definitio, qui locus a toto est nuncupatus. Idcirco autem primus a toto locus ponitur, quoniam nihil est alicui tam proximum, quam propria definitio. Consequitur enumeratio partium, quia post definitionem proximum locum partes tenere debent, quae totum id cujus partes dicuntur esse, conjungunt. His apponitur nota, quae quasi converso modo definitio est. Nam sicut definitio explicat quod implicite nota designat, ita nota involvit et confuse indicat quod patefacit atque expedit definitio. Nota vero tertia ideo est, quia definitio substantiam tenet; partium enumeratio ea dinumerat quae totum compositum jungunt, nota vero nihil efficit, sed tantum designat. Post haec quae in ipsis terminis principaliter haerent, illa quae sunt affecta numerantur, quae jam non ipsis insunt terminis, sed eosdem velut exterius posita consequuntur, atque idcirco solum in ipsis esse dicuntur, quoniam sine his esse non possunt quorum prima sunt conjugata. Nihil enim inter affecta sic proximum est, quam id quod et re et nomine participat, nisi quod parva nominis inflexione sejungitur. Nam id quod justum est. et justitia participat, et inflexo justitiae nomine nuncupatur, et in caeteris quidem conjugatis idem est. Post haec annumeratum est genus. Genus vero est quod cujuslibet universaliter substantiam monstrat, et quod multorum specie diversorum, substantialis est similitudo. Quod a propositis terminis longius quam conjugata sejungitur, quia tametsi substantiam monstrat, tamen ne inflexo quidem vocabulo cum termini nomine copulatur, sed longe lateque diverso. Huic adjuncta est species, quam formam Tullius appellavit, quia nihil est tam proximum generi quam species. Species vero est substantialis individuorum similitudo, et quod sub genere ponitur. Post hanc, similitudo est constituta. Etenim post illud idem quod in substantiis intelligitur, illud idem recte ponitur quod in qualitate esse perpenditur. Paulatim vero res incipit a similitudine recedere, nec statim ad contrarium venit, sed prius a differentia locum statuit. Nam remota similitudine nihil aliud occurrit prius, nisi differentia. Post hanc, a contrario locum ducit, id est a maxima differentia. Rursus ad amica sibi affecta convertitur. Sed non eo modo amica quo sunt similia, adjuncta enim proponit, quae non sunt integrae similitudinis, sed inter se judicii, et veluti cujusdam rerum sibi cohaerentium propinquitatis. Post adjuncta vero antecedentia Tullius posuit. Post id enim quod aliquo modo junctum est, aliquid necesse est aut antecedens aut consequens intelligatur. Prius itaque antecedens, post consequens collocatum est. Post haec repugnantia dixit, ut quodammodo duplex ordo contrarietatum ac similitudinum nasceretur. Prius enim proposuit a simili, a differentia, a contrario, atque hic universus ordo est similium et contrariorum. Rursus ab adjunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus. Hic rursus secundus ordo similium et contrariorum esse deprehenditur. Sed primus valde evidentior quam secundus; plus est enim simile esse quam adjunctum, plus est differre quam antecedere vel consequi, plus etiam est contrarium quam repugnans. Et in suo quaeque ordine plenam retinent formam, velut quia similitudo propinquitatem quamdam tenere debet: propinquius est enim id quod est simile ei cui simile esse consideratur, quam id quod adjunctum est ei cui naturali vicinitate conjungitur. Rursus quoniam differentia similitudinis auctor est, dissimilius est id quod ab aliquo differt, quam id quod consequitur vel antecedit. Rursus quoniam contrarium longissime ab eo qui contrarium est oportet abscedere, longius abscedit contrarium quam repugnans. Post haec quid aliud restare poterat quam effectorum causas quaerere? aut post effectorum causas quid aliud quam ipsarum causarum perquirere effectus? Praeterea a comparatione loci, postremum ordinem tenent, quia sive similitudinem, sive dissimilitudinem in sola obtinent quantitate. Ac de locorum ordine satis dictum est. Illud praeterea considerandum puto, num hi quoque argumentorum loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, inter affecta jure numerentur. Quandoquidem quae affecta sunt, idcirco esse dicuntur affecta, quia sunt ad aliquid, et propositi termini relatione nectuntur. Nam et definitio alicujus est definitio, et totum partium totum est, et nota significati nota est. Sed inspicienda natura est singulorum, et videndum num similiter haec ad aliquid referantur ut caetera. Nam definitio rem quam definit quodammodo explicat atque conformat. Item partes rem cujus partes sunt propria conjunctione perficiunt. Nota vero, ejus intellectum communiter tenet, et cum haec caetera quae vocantur affecta non faciant, jure haec non inter affecta ponuntur, sed in eo ipso quod veluti conficiunt atque conformant, inesse dicuntur. Sed quoniam de vi atque ordine locorum sufficienter dictum est, nunc ad sequentia transeamus. Praeter omnia enim quae superius dicta sunt, illud animadvertendum maxime est, quia non si quid in argumentis fuerit sumptum, illud eorum argumentorum locus dicendus est, nisi non solum insit argumentis, verum etiam ab eo argumenta nascantur. Id quod dico, planiore liquebit exemplo. Si quod enim fuerit argumentum in quo sumatur genus vel species, non statim illud argumentum ex genere vel specie tractum esse dicitur, nisi ei argumento vires generis vel speciei qualitas subministret. Age enim, sit quaestio an idem sit animali esse quod vivere, et fiat argumentatio sic: non idem est animali esse quod vivere, quia ne inanimato quidem idem est esse quod mori, plurima quippe sunt inanimata, neque moriuntur. Nam quae nunquam vixere, ne mori quidem posse manifestum est. Hoc igitur inanimatum genus est lapidum, ac fusilium metallorum, et sumptum est in argumentum, sed non ex genere factum est argumentum, licet in eodem genus videatur inclusum, sed potius a contrario. Nam contrarium est vitae quidem mors, animalium inanimatum; sed mori non sequitur inanimatum, igitur ne animal quidem vivere. Non ergo ex genere locus iste ducendus est, sed potius ex contrario, quamvis genus hujusmodi contineat argumentum; tunc enim locus esset a genere, si ab animalis vel a vivendi genere argumenti ratio traheretur, velut si ita fieret argumentum: animali esse, substantiae est esse; ipsum vero vivere substantia non est, sed in substantiam venit. Non est igitur idem vivere quod animali esse. A substantia igitur tractum est argumentum, a genere videlicet animalis. Hoc igitur argumentum, et genus continet, et ex genere ductum est; in priore vero, etsi genus continet, a contrario tamen ductum esse perpenditur. Illud enim semper speculandum est, non quid in argumento sit, sed ex quo ducitur argumentum, et in caeteris quidem eadem ratio tenenda est, neque est enim in singulis immorandum. Si quis enim diligentiam decursae superius expositionis exercuit, facile in reliquis colliget, quod uno declaratur exemplo.
Quando ergo unusquisque eorum locorum quos exposui, sua quaedam membra habet, ea quam subtilissime persequamur, et primum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio quae id quod definitur explicat quid sit.
Propositis igitur breviter argumentorum locis, eosdem subtilius atque enodatius statuit per suas partes et convenentia membra partiri. Ita enim locorum omnium diligentius natura considerabitur, si non confuse solum, verum etiam distributim, et in suarum partium proprietate noscantur. Dat vero hoc multam inveniendorum copiam argumentorum: ut enim de definitione dicamus, si cunctas aliquis definitionum partes agnoverit, ex omnibus sibi poterit argumenta conquirere, eritque in inveniendis copiosior argumentis eo qui quot sint definitionis species ignorat. Ex tot enim definitionum partibus argumenta producet, quantas quis definitionum partes esse cognoverit. Is vero habebit plurimam talium locorum facultatem, quem definitionum diversitas non latebit. Ob hoc igitur M. Tullius, quos confuse atque indigeste posuit locos, nunc eosdem diligentiore ratione partitur. Ac primum illud propensiore consideratione tractandum est, quod, ut dictum est, etiam loci ipsi res quaedam sunt, sed tunc esse intelliguntur loci, cum ab his trahitur argumentum. Ergo nunc Cicero non principaliter locos, sed res ipsas dividit, quae ad argumentum ductae, speciem sumunt locorum. Definitio namque, et pars, et nota, res quaedam sunt, sed cum ab his argumentum ducitur, loci fiunt. Cum igitur M. Tullius res ipsas ita ut sunt naturaliter partiatur, simul cum rebus dividit locos. Si enim res una est a qua duci poterit argumentum, unus est etiam locus; at si illa dividitur, quot partes ejus rei fuerint, tot erunt etiam loci generis ejusdem de quo argumenta nascuntur. Quae cum ita sint, cumque prius omnium locus a toto sit, id est a definitione, prius quid sit definitio definitione declarat, ut patefacta rei natura, species ejus vel membra convenienti ordine partiatur. Definitio, inquit, est oratio quae id quod definitur explicat quid sit, sicut definitio est hominis, animal rationale, mortale. Dictum vero cautissime exlicat. Nam quod nomen confuse denuntiat, id definitio per quaedam substantialia membra diffundit. Quod enim confuse nomine hominis declaratur, id aperit atque explicat definitio, dicens hominem esse animal rationale et mortale. Nam nisi ita dixisset, potuerat esse communis definitio generi quoque, velut hoc modo: Definitio est quae designat quid est id quod definit. Sed genus quoque designat quid est id de quo praedicatur, sed non explicat quid sit. Sola enim definitio explicat quid sit quod oratione perficitur; genus vero et caetera quae singulis plerumque nominibus proferuntur, minime. Explicat autem definitio id quod definitur, non quoquo modo, id est non in eo quod quale vel quantum est, non in quolibet aliorum praedicamentorum, sed quid sit, id est ejus quod definit, substantiam monstrat. Ea vero definitio substantiam digerit, quae ex genere differentiisque consistit; haec namque uniuscujuslibet substantiam significant, sicut in his dictum est, ubi de genere, specie, differentia, proprio, accidentique tractatum est. Ergo omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Aristoteles vero eodem pene modo definitionem determinat, dicens: Definitio est oratio quid est esse significans. Hanc M. Tullius partitur hoc modo:
Definitionum autem duo sunt genera prima, unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur. Esse ea dico quae cerni tangive possunt, ut fundum, aedem, parietem, stillicidium, mancipium, pecudem, supellectilem, penus, et caetera. Quo ex genere quaedam interdum nobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrative non possunt, cerni tamen animo atque intelligi possunt, ut si usucapionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus: est tamen quaedam conformatio insignita, et impressa intelligentia, quam notionem voco, ea saepe in argumentando definitione explicanda est.
Omnem definitionem manifestum est ad aliquid dici, alicujus est enim semper definitio. Quae vero ad aliquid dicuntur, quamdam proprietatem ex his sumant necesse est, ad quae referuntur. Quo fit ut ex his rebus quas determinat definitio, in ipsas definitiones quaedam proprietas transferatur; sed quia quod ad aliquid refertur, id non potest esse idem ei ad quod dicitur, propriam quoque ipsum quod refertur ad aliud formam necesse est possidere. Eoque fit, ut in definitionibus, et sua insit forma, et ea quam ab his accipiunt, quae definiunt, consideretur. Quod M. Tullius videns, primum dividit definitiones secundum ea quae definiuntur, quarum genera duo esse proponit, unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelliguntur. Has igitur definitionum differentias ex his videtur sumpsisse quae in definitione monstrantur. Omnia enim quae definiuntur aut corporalia sunt, aut incorporalia. Res enim omnes in haec primitus dividuntur. Ea vero quae corporalia sunt, esse dicit; ea quae sunt incorporalia, non esse, non quod omnino ea quae incorporalia sunt non sint, alioqui nec definitionem susciperent. Nam si definitio est qua explicatur id quod definitur quid sit, ejus rei, quae omnino non est, nec quid sit, explicatio ulla esse potest. Sed quia humanum genus sensibus degit, id maxime esse arbitratur, quod sensuum comprehensioni subjicitur. Quis enim sibi non magis lapidem scire videatur, aut hominem, quam justitiam, vel haereditatem, vel quidquid aliud non sensibus, sed intelligentia comprehendit? Unde fit ut propter evidentiam cognitionis ea magis esse videantur quae subjecta sunt sensibus, ea minime quae intelligentiae ratione capiuntur. Sed id sciendum est, M. Tullium ad hominum protulisse opinionem, non ad veritatem. Nam ut inter optime philosophantes constitit, illa maxime sunt quae longe a sensibus segregata sunt, illa minus, quae opiniones sensibus subministrant. Unde etiam idem Cicero in Timaeo Platonis ait: Quid est quod semper sit, nec ullum habeat ortum, et quod gignatur, nec unquam sit? Quorum alterum, intelligentiae ratione comprehenditur, alterum affert opinionem sensui rationis expers. Hic igitur id quod semper sit, rationi adjecit, id vero quod nunquam sit, sensibus conjunxit. Sed, ut dictum est, corporea esse, et incorporea non esse, non ad veritatem, sed ad communem quorumlibet hominum opinionem locutus est. Ponit igitur exempla earum quidem rerum quae sunt, formas quasdam corporalium rerum, ut fundum, aedes, parietes, stillicidium, atque id genus, quae corporalia esse hac ratione ostendit, quoniam cerni tangique possunt; earum vero rerum quae non sunt, exempla posuit, usucapionem, tutelam, gentem, caeteraque quae sunt incorporea; quae ex hoc incorporea esse monstravit, quod ait, ea tangi demonstrative non posse, sed intelligentia atque animo comprehendi. Cur vero ea non esse dixerit, supposuit rationem dicens, nullum quasi corpus earum rerum esse, nec molem aliquam quae feriat sensum. Quod enim corpus esse potest usucapionis? Nam ipsa quae usucapiuntur, corporea sunt, ipsa vero usucapio corporea non est. Ipsa enim per utendi consuetudinem possidendi firmitudo, quodnam corpus habere potest? Item, quod quis tutela regit, corporale est, homo namque est. Ipsa vero cura tutelae, atque ipsum jus alium tuendi, nihil omnino corporis habere potest. Homines quoque qui in eadem gentilitate sunt, corporei sunt. Ipsa vero gentilitas, id est communis nominis liberorum societas, ut Scipionum, Valeriorum et Brutorum, certe incorporea est; sed quaedam earum rerum incorporalis animi conceptio est, atque intelligentia, quam notionem vocavit. Ipsa enim imaginatio usucapionis vel tutelae atque intellectus incorporalis rei notio dicitur, quam Graeci ἔννοιαν vocant. Divisit igitur definitionem in has duas partes, scilicet secundum subjecti differentias, ut alias quidem esse diceret definitiones earum rerum quae sunt, id est corporalium, alias vero earum quae non sunt, id est incorporalium. Hinc quaeri potest, quod etiam superius breviter commemoravi, quonam modo definitio non inter affecta numeretur, cum omnis definitio ad aliquid esse videatur? Idcirco enim affecta esse dicta sunt similitudo, contrarium, et caetera, quoniam semper ad aliquid referuntur. Quod si etiam definitio refertur ad aliquid, nec est absolutae ac propriae considerationis, ea quoque inter affecta ponenda est. Sed occurritur, quoniam ea quae affecta sunt tanquam umbrae quaedam corpus, ita extra posita non possunt id relinquere ad quod probantur affecta, et aut omnino substantiam eorum ad quae affecta sunt, non significant ut contrarium, simile et caetera. Aut si quando designant, una quaedam pars intelligitur esse substantiae, velut genus, species, differentia. Non enim genus tota substantia est speciei, quandoquidem non solum genus speciem format, sed differentiae quoque; nec differentiae totam substantiae continent formam, quandoquidem non sola differentia speciem perficit, sed etiam genus. Ipsa vero species quaedam generis pars est, at vero definitio, etsi ad aliquid est, tamen totam substantiam monstrat, atque exaequatur ei rei quam definit, et substantiam perficit, ut neque extraposita sit, sicut similitudo et contraria, neque pars ejus substantiae sit quam definitione determinat, sed potius ipsa substantia. Ac de hac quidem re satis dictum est. Idem vero de partibus dici potest. Nam conjunctae partes totum id efficiunt cujus partes sunt. Nota quoque totum significat id quod designat, atque omnia coaequantur, et definitum definitioni, et partes toti, et nota rei quam significatione declarat, si non sit aequivoca, vel si res quae designatur non sit multivoca. Sane illud dubitari recte potest, cur cum dixisset duo genera esse definitionum, non ipsas definitiones partitus est, sed quae definiuntur, id est corporale atque incorporale. Quod idcirco dictum videtur, quia definitio cum sit ad aliquid, ut dictum est, quamdam capit ex his, quorum substantiam determinat, qualitatem.
Atque etiam definitiones, aliae sunt partitionum, aliae divisionum. Partitionum, cum res ea quae proposita est, quasi in membra discerpitur. Ut si quis jus civile dicat id esse quod in legibus, senatusconsultis, rebus judicatis, jurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistat. Divisionum autem definitio formas omnes complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur, hoc modo: Abalienatio est ejus rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut in jure cessio, inter quos ea jure civili fieri possunt.
Quoniam definitio ita ex subjecta re quam definit, proprietatem capit, ut tamen formam propriam non relinquat, idcirco post eas differentias definitionum, quae ab his rebus tractae sunt quae definiebantur, nunc a propria forma definitionum differentias tradit. Propria vero forma uniuscujusque compositi in suis partibus constat, itaque ex partibus definitionum tales differentias docet, quod aliae definitiones per divisionem, aliae per partitionem fiunt. Definitur enim res quaelibet dum aut ejus species omnes enumerantur, aut partes. Partes vero a specie quo differant, paulo posterius dicam. Nunc exponenda arbitror Ciceronis exempla; dat enim partitionis exemplum hoc: Sit enim propositum definire quid sit jus civile, dicemus ita: Jus civile est quod in legibus, senatusconsultis, rebus judicatis, jurisperitorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistit. Lex igitur est quam populus centuriatis comitiis civerit. Senatusconsulta sunt quae fuerint senatus auctoritate decreta. Res judicatae sunt quae inter eos qui super aliqua re ambigunt, sententia judicum fuerint constitutae, quarum exemplo caeterae quoque judicantur. Jurisperitorum auctoritas est eorum qui ex duodecim tabulis, vel ex edictis magistratuum, jus civile interpretati sunt, probatae civium judiciis, creditaeque sententiae. Edicta magistratuum sunt quae praetores urbani vel peregrini, vel aediles curules jura dixere. Mos est quod in civitatem solitum est fieri. Aequitas est quod naturalis ratio persuasit. Haec igitur omnia unam formam juris efficiunt, tanquam partes, velut hominem, caput, brachia, thorax, venter, crura atque pedes. Partitio est enim ut ipse ait, quae unamquamque rem propositam, quasi in membra discerpit. Alteram vero partem definitionis, quae per divisionem sit specierum, tali monstrat exemplo. Definit enim quid sit abalienatio ejus rei quae mancipi est, dicens: Abalienatio est ejus rei quae mancipi est, aut traditio alteri nexu, aut cessio in jure, inter quos ea jure civili fieri possunt. Nam jure civili fieri aliquid non inter alios, nisi inter cives Romanos fieri potest, quorum est etiam jus civile, quod duodecim tabulis continetur. Omnes vero res quae abalienari possunt, id est quae a nostro ad alterius transire dominium possunt, aut mancipi sunt, aut non mancipi. Mancipi res veteres appellabant, quae ita abalienabantur, ut ea abalienatio per quamdam nexus fieret solemnitatem. Nexus vero est quaedam juris solemnitas, quae fiebat eo modo quo in Institutionibus Caius exponit. Ejusdem autem Caii libro primo Institutionem de nexu faciendo, haec verba sunt: Est autem mancipatio, ut supra quoque indicavimus, imaginaria quaedam venditio, quod ipsum jus proprium Romanorum est civium, eaque res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus Romanis civibus puberibus, et praeterea alio ejusdem conditionis qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens. Is qui mancipium accipit, aes tenens, ita dicit: Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aere aeneaque libra. Deinde aere percutit libram, indeque aes dat ei a quo mancipium accipit, quasi pretii loco. Quaecunque igitur res, lege duodecim tabularum, aliter nisi per hanc solemnitatem abalienari non poterat. Sui juris autem caeterae res nec mancipi vocabantur, eaedem vero etiam in jure cedebantur. Cessio vero tali fiebat modo ut secundo commentario idem Caius exposuit. In jure autem cessio fit hoc modo: apud magistratum populi Romani, vel apud praetorem, vel apud praesidem provinciae, is cui res in jure ceditur rem tenens ita vindicat: Hunc ego hominem ex jure Quiritium meum esse aio. Deinde postquam hic vindicaverit, praetor interrogat eum qui cedit an contra vindicet; quo negante, aut tacente, tunc ei qui vindicaverit, eam rem addicit, idque legis actio vocabatur. Res igitur quae mancipi sunt, aut nexu, ut dictum est, abalienabantur, aut in jure cessione. Has autem solemnitates quasdam esse juris, ex superioribus Caii verbis ostenditur. At si res ea quae mancipi est nulla solemnitate interposita tradatur, abalienari non poterit, nisi ab eo cui traditur, usucapiatur. Quae cum ita sint, recte definita est secundum divisionem abalienatio rei mancipi, scilicet quae aut nexus traditione, aut in jure cessione perficitur. Nam pura traditione, abalienatio rei mancipi non explicatur. Species vero has esse, non partes, hinc intelligitur, quia si quis nexu abalienet rem mancipi, id quod suum fuit, in alterius potestatem pleno jure transtulit. Quod si etiam in jure cedat, plenum abalienationis jus erat. Ubi autem plenum nomen ejus, quod dividunt, partes suscipiunt, illud genus, et has species esse paululum quoque dialectica cognitione imbutus intelligit. Quae cum ita sint, divisit Cicero definitionem in duas partes, unam quae partium enumeratione fieret, alteram quae per partium divisionem. utraque vero definitio partes enumerat. Sed hoc interest, quia haec quidem species, illa vero membra partitur. Hic suboritur quaestio valde difficilis. Nam si definitio est etiam partitio, mirum videri potest quemadmodum alter sit a definitione locus, alter a partium enumeratione. Quae res maximam confusionem praestat. Nam cum superius in locorum enumeratione alter a definitione locus, alter sit a partium enumeratione propositus, cumque nunc enumerationem partium, vel divisionem, definitionis species esse confirmet, non est dubium quin cum idem sit partium enumeratio quod definitio (idem namque est species quod genus), idem sit locus a definitione, qui est a partium enumeratione. Cujus quaestionis valde difficilis, facilior absolutio est, si definitionum ipsarum formas ac distantias colligamus. Multis namque modis fieri definitio potest. Inter quos unus est verus atque integer definitionis modus, qui etiam substantialis dicitur; reliqui per abusionem definitiones vocantur. De quibus omnibus paulo posterius integram faciam divisionem. Nunc in commune sic disseram: nam quia omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Explicatio autem fit duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid affertur; alio vero cum fit quaedam partium enumeratio. Ac de priore quidem modo, posterius. Nunc vero de enumeratione partium ita dicendum est, quod omnis definitio, quae per partium enumerationem fit, quasi quaedam partitio recte intelligitur. Dictum est, id quod in nomine confuse significaretur, in definitione quae fit enumeratione partium, aperiri atque explicari. Quod fieri non potest, nisi per quarumdam partium nuncupationem; nihil enim dum explicatur oratione, totum simul dici potest. Quae cum ita sint, cumque omnis hujusmodi definitio quaedam sit partium distributio, quatuor his modis fieri potest. Aut enim substantiales partes explicantur, aut proprietatis partes dicuntur, aut quasi totius membra enumerantur, aut tanquam species dividuntur. Substantiales partes explicantur, cum ex genere ac differentiis definitio constituitur. Genus enim quod singulariter praedicatur, speciei totum est. Id genus sumptum in definitione, pars quaedam fit. Non enim solum speciem complet, nisi adjiciantur etiam differentiae, in quibus eadem ratio quae in genere est. Nam cum ipsae singulariter dictae totam speciem claudant, in definitione sumptae, partes speciei fiunt, quia non solum speciem quidem esse designant, sed etiam genus. Hujus exemplum est: Homo est animal rationale, mortale. Cum ergo tota definitio homini coaequetur, totiusque definitionis partes sint, tum animal, tum rationale, tum mortale, ipsius hominis partes esse videntur singula, quae ejusdem definitionis partes sunt. Haec igitur proprio nomine definitio nuncupatur. Item est illa definitio, quando in unum accidentia colliguntur, atque unum aliquid ex his efficitur, et est veluti quaedam partium enumeratio, non in substantia, sed in quadam accidentium collectione posita; hujus exemplum est: Animal est quod moveri propria voluntate possit. Animali namque et motus est accidens, et voluntas, et possibilitas, sed haec juncta perficiunt animal, non substantialiter constituentia, sed per quaedam accidentia designantia quod animalis quasi quaedam partes sunt, et haec descriptio nuncupatur. At si non accidentia rei, sed quasi membra quaedam dicamus, ex quibus componitur atque conjungitur, atque inde definitionem facere tentemus, hoc modo dicimus: Domus est quae fundamento, parietibus tectoque consistit, hic membra quaedam sumpta sunt ad definitionem, quibus res tota conjungitur, et haec vocatur per enumerationem partium diffinitio. At si quis ita definiat, ut non in definitione ponat membra, sed species, a divisione specierum definitio nuncupatur; velut si quis hoc modo pronuntiet: Animal est substantia, quae vel sensu tantum, vel sensu et ratione nitatur. Haec igitur quatuor a se differre manifestum est. In ea namque definitione quae per substantiales partes efficitur, singulae partes majores esse videntur, et substantialiter universaliores ab ea re quam definiunt, ut animal majus est ab homine. Mortale etiam atque rationale, singula hominis transgrediuntur naturam, quae in unum convenientia, eidem quo sigillalatim majora sunt coaequantur. Accidentia vero quae in definitione ponuntur, omnino a substantiae ratione disjuncta sunt. In ea vero definitione quae ex partium enumeratione perficitur, talia sunt quae enumerantur, ut singula totius definiti nomen capere non possint, atque idcirco eodem minora sunt, ut fundamenta non possint domus vocabulo nuncupari: fundamenta enim domo minora sunt, itemque caeterae partes. At vero in ea definitione quae per divisionem fit, singulae quidem partes tota ea re quae definitur minores sunt, totum tamen definitae rei nomen suscipiunt. Ut rationale nomen capit animalis, eodem modo irrationale. Quibus ita discretis, quotiescunque ab ea definitione quae per substantiales partes efficitur, vel ab ea quae per accidentium enumerationem colligitur, argumentatio fit, a definitione, id est a toto tractum dicitur argumentum. Quoties vero ab ea diffinitione quae vel per membrorum enumerationem, vel per specierum divisionem perficitur, argumentatio fit, ab enumeratione partium argumentum ductum esse perhibetur. Sed M. Tullius quia jam partitionem definitionis ingressus est, etiam hanc interposuit, quae non ad definitionem, sed ad enumerationis partium locum pertinebat. Hujus vero rei argumentum est, quia cum post, de eisdem locis latius tractans, de enumeratione partium loqueretur, nullam aliam enumerationem partium posuit, nisi eam quam nunc definitionis speciem dixit. Nec tamen est arbitrandum omnem partitionem definitionis locum posse obtinere, ut si quis sic dicat, fundamenta, parietes et tectum domus est, id non est necesse. Potest namque esse porticus publicis usibus destinata, potest item aliud quodlibet, ut theatrum, quod propter ampliores sonitus exhibendos tegi solet. Sed id nunc intelligere nos oportet, posse per partitionem aliquid saepe definiri, cum partium illa collectio unam rem tantum possit efficere, ut si nihil esset aliud quod fundamenta, parietes atque tectum posset habere, nisi domus, jure definitio facta esse videretur, domum esse quam fundamenta, parietes tectumque perficiunt.
Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad hujus libri institutum illa non pertinent, tantum est dicendum qui sit definitionis modus.
Hunc locum Victorinus unius voluminis serie aggressus exponere et omnes definitionum differentias enumerare, multas interserit, quae definitiones esse pene ab omnibus reclamantur. Inter definitiones enim ponit et nomina, quod specialiter Aristoteli in omni doctrinarum genere peritissimo non videtur; pernegatque in Topicis nomine fieri definitionem, veluti si quis dicat: Quid est conticescere, et respondeatur, Tacere, hae nullo modo definitiones habendae sunt. Quod etiam ex ipsius M. Tullii definitione approbari potest, per quam definitio quid esset ostendit; dixit enim esse definitionem orationem quae id quod definitur explicat quid sit. Sed cum nomen non sit oratio, manifestum est nomine definitionem non posse constitui, cum praesertim ne omnia quidem quae oratione promuntur, atque aliquid ostendunt, proprio definitionis nomine designentur, veluti descriptiones, omnisque alia oratio quae non ex substantialibus partibus, sed ex quolibet alio modo conjunctis efficitur, quod ne ipse quidem Victorinus ignorat. Sed videtur id definitionis loco ipse sibi Victorinus ad disserendi sumpsisse propositum, quod quoquo modo rem subjectam posset ostendere. Idcirco enim nomen quoque in definitionum numerum recepit, quoniam saepe notiore vocabulo fit clarius quod ignotiore antea prolatum latebat. Idcirco etiam nos superius diximus explicationem fieri duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid afferatur; alio vero cum fit per quamdam partium enumerationem: ut ea quidem explicatio in qua notius aliquid affertur, nominis sit; ea vero quae fit per partium enumerationem orationis, quanquam etiam in ipsis orationibus semper planius aliquid afferatur quo notius fiat illud de quo disseritur. Ut igitur nihil expositio nostra praetermittat, et definitionis proprietas appareat, itaque omnia in notitiam deducantur, ut nec vera definitio nesciatur, et quae non sit proprie vereque definitio sub scientiam cadat, talis definitionum differentia facienda est. Definitionum enim aliae proprie definitiones sunt, aliae abusivo nuncupantur modo. Ac propriae quidem definitiones sunt quae ex genere differentiisque consistunt, velut haec: Homo est animal rationale, mortale: hic enim animal genus est; rationale vero et mortale differentiae. Earum vero definitionum quae non proprie, sed abutendo definitiones vocantur, aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae vero quas explicat ac depromit oratio. Atque illarum quidem definitionum quae tantum nomine designantur, aliae sunt quae κατ' ἀντίλεξιν, id est ad verbum fiunt, cum pro nomine redditur nomen, velut si dicat aliquis: Quid est conticere? et respondeatur, Tacere; Quid est haurit? Percutit; aliae vero, quae exempli gratia ponuntur, ut cum volumus designare quid est substantia, exempli gratia dicimus, Ut homo: haec vocatur Graece τύπος, quae idcirco, ut dictum est, inter definitiones ponitur, quoniam id quolibet modo aliquid designat ejus quod designatur, et si non proprie, tamen aliquo modo videtur esse definitio. Earum vero definitionum quae in oratione consistunt, neque tamen sunt propriae, multae sunt diversitates. Quarum est omnium nomen communis descriptio. Harum aliae fiunt partitione, aliae divisione, de quibus superius, ut dictum est. Aliae vero substantiales quidem differentias sumunt, sed genus non adjiciunt, atque haec quidem a Victorino ἐννοηματική dicitur, quasi quamdam communem continens notionem, veluti si quis dicat: Homo est quod rationali conceptione viget mortalitatique subjectum est. Hic igitur genus positum non est, sed differentiae substantiales. Aliae vero sunt quae pluribus quidem qualitatibus designantur, accidentibus tamen, ita ut singulae qualitates, etiamsi non conjungantur, possint tamen quod demonstratur efficere, ut homo est ubi pietas est, ubi aequitas, et rursus ubi malitia et versutia esse possunt: nam et si caetera nullus adjungat, sufficit ad ostendendum hominem dicere, ubi pietas inesse potest, vel ubi justitia, vel caetera: haec vocatur ποιῶδες. Aliae vero sunt quae pluribus in unum accidentibus conjunctis efficiuntur, ut si quis luxuriosum definire velit, dicens: Luxuriosus est qui pluribus et non necessariis sumptibus in delicias affluit, et in libidinem fertur effusior; omnia enim conjuncta luxuriosum videntur efficere, singula vero minime: haec vocatur ὑπογραφική. Aliae quoque fiunt eo modo, ut ad signandam differentiam proponantur in his rebus quae in discreto fine conjunctae sunt, ut si dubitet quis, Nero imperatorne an tyrannus fuerit, dicit eum tyrannum fuisse, quoniam crudelis fuerit atque intemperans. Haec enim adjuncta differentia tyrannum ab imperatore sejungit. Aut etiam si de eodem tyranno atque rege dubitetur quid uterque sit, juncta differentia utrosque designat, ut si temperantia quidem regi vel pietas, tyranno vero et intemperantia et crudelitas convenire dicatur: haec vocatur κατὰ διαφοράν. Alia quae per translationem dicitur, ut Adolescentia est flos aetatis. Illa quoque definitio esse dicitur quae fit ex privatione contrarii, ut bonum est quod malum non est. Illa quoque Victorinus definitionem ponit, quae tantum propriis nominibus aptari potest, quae etiam ὑποτύπωσις appellatur, ut Aeneas est Veneris et Anchisae filius. Praeter has etiam illa est quae fit per indigentiam pleni, ut quadrans est cui dodrans deest ut sit as. Ponit etiam Victorinus inter differentias definitionum illam quoque quae per quamdam laudem neri potest, ut Lex est mens, et animus, et consilium, et sententia civitatis. Quod maxime ratione caret. Non enim laudis modus illi faciet differentiam. Illa enim consideranda sunt quae in definitione ponuntur, non quo animo constituta sunt. Quod si recipienda fuit laudandi voluntas inter differentias definitionum, cur non vituperandi quoque voluntas aliam differentiam definitionis efficiat? Sed hoc apertissime inconveniens et veritati videtur esse contrarium. Fiunt etiam definitiones per proportionem, ut si quis dicat, Homo est minor mundus. Sicut etiam mundus ratione regitur, ita quoque quoniam homo multis partibus junctus, habet tamen in omnibus rationem ducem, minor mundus dici potest. Fiunt etiam definitiones a relationibus, cum dicitur: Quid est pater? respondetur, Cui est filius. Causa quoque solet efficere definitionem, ut cum dicimus: Quid est dies? respondetur, Sol super terram: causam enim, id est solem, pro re ipsa cujus causa est interposuimus, atque ita diem definitionem monstravimus. Hae sunt definitionum differentiae quas in eo libro quem de definitionibus Victorinus edidit, annumeravit, quas M. Tullius praetermittit eo nomine, quod eas minime necessarias existimaverit. Nos vero ne quid perfectio deesset operi, etiam quae sunt a Cicerone praetermissa subjecimus.
Sic igitur veteres praecipiunt, cum sumpseris ea quae sunt ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur quod nullam in aliam rem transferri possit. Ut hoc: Haereditas est pecunia; commune adhuc, multa enim genera sunt pecuniae. Adde quod sequitur: Quae morte alicujus ad quempiam pervenit; nondum est definitio, multis enim modis sine haereditate teneri mortuorum pecuniae possunt. Unum adde verbum: Jure; jam a communitate res disjuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam pervenit jure. Nondum est satis, adde: Nec ea aut legata testamento, aut possessione retenta. Confectum est. Itemque ut illud: Gentiles sunt qui inter se eodem nomine sunt; non est satis: Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est: Quorum majorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc: Qui capite non sunt diminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive id quod est, sive id quod intelligitur, definiendum est.
Definitionis ratione proposita divisaque per singulas partes tum materiae, tum etiam formae: materiae quidem, cum definitionum esse dixit, vel earum rerum quae corporeae essent, vel earum quae incorporeae; formae vero cum aut partitionibus aut divisionibus definitiones fieri docuit; praetermissisque caeteris quaecunque ad propositum opus minime pertinerent, nunc quod utilissimum est, maximeque totam definitionem intelligentiam significare potest, exsequitur. Id autem est: Qui sit in omnibus, quae cunque quomodolibet fiunt, definitionis modus. Est autem una atque omnibus communis definiendi ratio, ut ex communitatibus inter semet junctis atque compositis in unam proprietatem rei definitio colligatur. Omnia enim quae communia atque universalia sunt, si quid eis fuerit adjectum, determinatione minuuntur, et ad particularitatem redeunt, atque eo ambitu quo concludebant cuncta, cohibentur, veluti cum generi adjicitur differentia, et fit species. Nam cum genus per se proprio ambitu multas species contineat, ei si propriam adjicias differentiam, minuitur, et in quamdam quodammodo particularitatem redit, veluti cum dicimus animal, hoc nomen multa concludit. At si ei rationale adjicias, faciasque animal rationale, minus erit a simplici. Minus namque est animal rationale a simpliciter animali. Ita additio differentiae quod majus fuit in particularitatem quamdam redegit atque cohibuit. Quoties igitur aliqua res definienda est, sumitur id quod ei cum pluribus aliis commune est, huic adjiciuntur differentiae, statimque necesse est minuatur id quod pluribus fuerat ante commune, et si hac differentiae additione in tantum modum decreverit, ut rei quae definitur fiat aequalis, alias differentias colligere atque aptare non necesse erit, sed id ipsum quod ita decrevit, ut aequale sit ei quod definitur, definitionem esse necesse est. At si adhuc amplius sit ab ea re quae definitur, quaeramus necesse est aliam differentiam, qua adjuncta numerus quidem crescat, vis autem communitatum differentiarum additione decrescat, atque id hactenus faciendum, quatenus, ut dictum est, ea quae ad definitionem sumuntur ei quod definiendum est adaequentur. Ut igitur id non ratione solum, verum convenienti quoque clarius fiat exemplo, sumatur res notissima ad definitionem, id sit homo. Hujus igitur ita quaerimus definitionem: sumimus quod ei cum pluribus aliis commune est, id est animal. Dicimus igitur hominem esse animal, nondum est definitio, primum quia, ut dictum est, solo nomine definitio reddi non potest; dehinc quia animal majus est homine. Ut igitur minuatur animal et homini coaequetur, addimus differentiam, qua adjuncta, rerum quidem numerus crescit, vis autem rei atque amplitudo minuitur. Addo igitur rationale, efficioque animal rationale. Minus est igitur animal rationale quam proprie animal. Dico autem hominem esse animal rationale. Sed id nondum coaequatur ad hominem, possunt enim esse animalia rationabilia, sicut Platoni quoque de astris placet, quae homines non sunt. Addo igitur rursus aliam differentiam, si quoquo modo iterum definitio contrahatur, ut fiat homini quod definitur aequale; adjungo igitur mortale, ac dico hominem esse animal rationale mortale, id aequatur ad hominem. Nam et qui homo est, animal rationale mortale est. Dico igitur hominis hanc esse definitionem quae ex pluribus communibus junctis unum tamen quiddam homini proprium atque aequale conficit. Atque in caeteris definitionibus eadem ratio est, ut definitiones fiant collectis communitatibus, in unumque copulatis, cum necesse sit illa copulatione quae communia sunt contrahi atque in minorem cohiberi modum, eique quod definitur ex communitatibus junctis aliquid proprium atque aequale componitur. Hoc est igitur quod ait Cicero, hunc esse definitionis modum, cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, ut proprium efficiatur, quod in nullam aliam rem transferri possit, ut his verbis et hac sententia breviter significare videatur hanc esse definitionem quae, ex substantialibus communitatibus juncta atque in minorem modum redacta, fit ei rei quae definitur aequalis. Exempla vero quae ponit hujusmodi sunt, unum definiendae haereditatis, alterum gentilitatis: Haereditatis quidem hoc modo: Haereditas est pecunia. Commune hoc et multis aliis conveniens quae haereditates non sunt, ut donationibus, ut furtis, vel quibuslibet aliis pecuniariis rebus quae minime sunt haereditates. Huic igitur pecuniae addendum aliquid fuit, id est: Quae morte alicujus ad quempiam pervenit. Haereditas enim pecunia est ad quempiam alicujus morte perveniens. Sed ne id quidem plenum haereditatis explicat intellectum. Commune namque est. Et pecuniae mortuorum pluribus teneri modis possunt, velut si bello quis victus est ac spoliatus. Addendum igitur est aliquid: Jure, ut sit, Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam jure pervenit. Haereditates enim jure capiuntur. Videatur forsitan hoc loco definitionem posse consistere, sed minime; quid enim? si legata pecunia est, haereditas quidem dici non potest, capta tamen morte alicujus jure pecunia est. Nam si testamenta jure fiunt, pecunia etiam jure legatur, adjiciendum est aliquid, id scilicet quo ab haereditatibus legata separentur, ut dicamus, haereditatem esse pecuniam morte alicujus ad quempiam pervenientem jure, quae legata non sit. Num satis est definitioni? Minime. Quid enim si meum quidem dominium sit fundi, vel alicujus pecuniariae rei, alterius vero ususfructus. Nam morte ejus cui ususfructus competit, ad me res illa revertitur, quae in meo dominio proprietatis possessione jure tenebatur? neque tamen haereditas esse potest, adjiciendum igitur est, minime possessione esse retentam, id est, ut proprietatis possessione id quod ex morte alicujus jure non legatum pervenit non retineatur. Hoc autem modo possessione retineri potest, si sit nostra proprietas, et ejus qui decesserit ususfructus. Conjuncta igitur omnia in unum facient haereditatis definitionem hoc modo: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam pervenit jure, non legata, neque possessione retenta. Haec definitio est aequalis haereditati. Nam ut haereditas pecunia est morte alicujus ad quempiam perveniens jure, neque legata, neque possessione retenta, ita quaecunque pecunia alicujus morte ad aliquem jure pervenerit, neque legata sit, neque retenta, hanc haereditatem esse necesse est. Sed cum M. Tullius ad eum usque locum definiendo venisset, ut diceret haereditatem esse pecuniam quae morte alicujus ad quempiam pervenisset, jure ait: Jam a communitate res disjuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam jure pervenit. Idque ita dictum est, quasi jam plena facta sit definitio. Quid enim est aliud explicatam esse definitionem, et a communitate disjunctam, nisi perfectam, et cui desit nihil? Sed rursus quasi non sit explicata definitio, nec a communitate disjunctam, adjicit: Nondum est satis; adde: Nec ea aut legata testamento aut possessione retenta. Cujus adjectionis haec ratio est, fecit enim definitionem aliis adjunctis, aliis separatis. Itaque id quod definiebat, vel his quae adjunxit, vel his quae separavit, a caeterorum omnium communitate segregavit. Haereditatem enim dixit esse pecuniam, huic addidit, morte alicujus ad aliquem pervenientem. Separavitque eam ab iis pecuniis, quae non morte alicujus ad aliquem, sed contractu viventium pervenirent, addidit jure, ut ab his pecuniis separaret quae per vim morte alterius ad quempiam pervenirent. His igitur duobus, morte atque jure, ea pecunia effecta est, quae a caeteris ita separetur, ut tamen per legitimum acquirendi modum, non inter utrosque vivos, sed inter unum vivum atque alterum mortuum fieret. Haec igitur una separatio a caeteris facta est, atque ideo ait explicatam esse definitionem et a communitate disjunctam. Sed quoniam in ea ipsa pecunia quae morte et jure ad aliquem pervenit inerant quaedam quae haereditates non essent, harum separatione plena effecta est haereditatis definitio. Nam cum diceret haereditatem pecuniam esse, itemque quae morte alicujus ad aliquem pervenisset, itemque et quae jure, haec omnia efficientia substantiam haereditatis apposita sunt. Sed quoniam erant in hac collectione quaedam ad quae hujus collectionis intellectus transferri posset, nec tamen essent haereditates, veluti legatum aut possessionis retentio, his subtractis reliqua fuit haereditas, de qua intelligi possit pecunia alicujus morte ad quempiam jure perveniens. Non igitur legatum, aut possessionis retentio substantiam haereditatis efficiunt, quippe quae impedirent ad ejus substantiam demonstrandam, nisi removerentur. At vero nec negatio quidem cujusquam substantiam perficit, sed tantum quid non sit ostendit. Quod si legatum et possessionis retentio haereditatis substantiam non modo non complent, verum etiam impediunt atque corrumpunt, nisi fuerint disjuncta atque seposita; cumque harum negatio nihil ex haereditatis substantia monstret, sed tantum quid non sit ostendat; relinquitur pars superior, id est pecunia morte alicujus ad quempiam jure perveniens, quae substantiam haereditatis ostendat, ea quae sit explicata definitio a caeterisque disjuncta. Sed quoniam rursus, ut dictum est, quaedam sunt ad quae derivari hujus definitionis intelligentia possit, idcirco ad discretionem integram designandam reliqua pars additur. Itaque quoniam ista demonstrant haereditatem, efficiuntque substantiam jure dictum est, Jam a communitate res disjuncta videtur, ut sit explicata definitio: Haereditas est pecunia quae morte alicujus ad quempiam pervenit jure. Sed quoniam rursus hic intellectus ad plura intra se posita poterat convenire, non immerito additum est: Non est satis, et caetera, quae legatum et possessionis retentionem ab haereditatis definitione sejungunt: ac de priore quidem haereditatis exemplo haec dicta sint. Ad hujus vero similitudinem etiam secundum tractat exemplum, quod de definitione gentilitatis est positum. Gentiles enim sunt qui eodem nomine inter se sunt, ut Scipiones, Bruti et caeteri. Quid si servi sunt? num ulla gentilitas servorum esse potest? Minime. Adjiciendum igitur: Qui ab ingenuis oriundi sunt. Quid si libertinorum nepotes civium Romanorum eodem nomine nuncupentur? num gentilitas ulla est? Ne id quidem, quoniam ab antiquitate ingenuorum gentilitas ducitur; addatur igitur: Quorum majorum nemo servitutem servivit. Quid si per adoptionem in alterius familiam transeat? tunc etiamsi ejus gentis ad quam migravit nomine nuncupetur, licet ab ingenuis et ab iis ortus parentibus sit qui nunquam servitutem servierint, tamen quoniam in familia gentis suae non manet, ne in gentilitate quidem manere potest; addendum igitur est: Neque capite sunt diminuti. Hoc fortasse, inquit, satis est secundum Scevolae pontificis definitionem, nihil enim ulterius adjecit, ut sit definitio gentilium haec: Gentiles sunt, qui inter se eodem sunt nomine, ab ingenuis oriundi, quorum majorum nemo servitutem servivit, et ubi gentilitatem nulla capitis diminutio destruxit. Haec quoque definitio facta est ex pluribus communitatibus in unum confluentibus atque unam proprietatem ejus rei quae definiebatur, id est gentilitatis, facientibus. Hic igitur definitionis modus in utroque genere rerum valet, sive quae sunt, sive quae non sunt, id est sive corporalium, sive incorporalium; nam, ut superius ostensum est, id esse Cicero dicit quod corporale sit, id non esse quod est incorporale. Ac postremo omnium definitionum modus hic est, ut ex pluribus communitatibus aliqua proprietas fiat. Sed distant a se definitiones, quod hae quae proprie definitiones vocantur ex his communitatibus conjunguntur quae substantiales sunt. Illae vero quae non verae sed abutendo definitiones dicuntur, ex accidentibus communitatibus congregantur.
Partitionum autem et divisionum genus quale esset, ostendimus, sed quid inter se differant, planius dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis, caput, humeri, manus, latera, crura, pedes et caetera. In divisione formae sunt quas Graeci εἰδέας vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem, sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere, et saepe his casibus utendum est, at formis et formarum velim. Cum autem utroque verbo idem significetur, commoditatem in dicendo non arbitror negligendam. Genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad plures differentias pertinens. Forma est notio cujus differentia ad caput generis, quasi fontem, referri potest. Notionem appello quod Graeci tum ἔννοιαν, tum πρόληψιν dicunt. Ea est insita et ante percepta cujusque formae cognitio enodationis indigens. Formae igitur sunt hae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur, ut si quis jus in legem, morem, aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partes, confundit artem, et similitudine quadam conturbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit. Saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a vestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat igitur Aquilius collega et familiaris meus, cum de littoribus ageretur, omnia publica esse vultis, quarentibus iis ad quos id pertinebat, quid esset littus, ita definire, qua fluctus eluderet. Hoc est quasi qui adolescentiam florem aetatis, senectutem occasum vitae velit definire. Translatione enim utens, discedebat a verbis propriis rerum, ac suis. Quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus.
Quoniam definitionum formas in partitionem divisionemque, distribuit nequaquam rerum auditor similitudine turbaretur, divisionis ac partitionis differentias prodit, ac primum aliud partes, aliud species esse demonstrat. Species enim saepe partes, partes vero nunquam species appellantur. Differunt vero haec a se, quoniam partes totius membra conjungunt, species vero genus dividit atque dispertit. Nam, ut superius quoque dictum est, partes ejus quod copulant non suscipiunt nomen totius. Neque enim fundamenta vel tectum domus esse dici possunt, nam nisi omnia quae quid efficiunt juncta sint, totius vocabulum singula non habebunt; at vero species etiam singulae generis suscipiunt nomen, ut homo animalis. Quo fit, ut in his illa quoque differentia possit agnosci, quod partes quidem, totius partes, species vero non totius, scilicet universalis rei, id est generis, species esse dicuntur. Differt vero totum a genere, quod genus quidem universale est, totum vero minime, quod probatur hoc modo. Si enim id quod totum dicitur, ut domus, universale esset, partes quoque ejus totius susciperent nomen; at non suscipiunt, ut saepe monstratum est; quod igitur totum est, universale non est. Genus vero universale esse manifestum est, quoniam ejus nomen deductae ab eo formae suscipiunt. Item alia differentia. Genus semper speciebus suis prius est, totum vero suis partibus posterius invenitur. Nisi enim partes fuerint, totum non potest conjungi. Quo fit ut si genus pereat, species quoque perimantur; si species intereat, maneat genus quod in partibus totoque contrarium est. Nam si pars quaelibet una pereat, totum necesse est interire; si vero totum, quod partes junxerant, dissipetur, partes maneant distributae: veluti si domus, tecta et parietes, et fundamenta a semetipsis extrinsecus posita intelligantur, domus quidem non erit, quia conjunctio destructa est, partes tamen manebunt. Propriis igitur nominibus M. Tullius partes quidem veluti totius membra appellat, species vero formas. Idcirco, quoniam non satis ei apta videtur inflexio casuum ab eo nomine quod est species. Et licet plures, inquit, usurpaverint hoc nomen, tamen quoniam dura est hujus nominis per casus inflexio, cum dicitur speciei, specierum, speciebus, idcirco commoditatem in dicendo, ut ipse ait, non arbitratus est negligendum, ut formas vocaret in cujus nominis casibus nulla sentitur asperitas. Et quoniam forma praeter genus esse non potest (nihil enim praeter suum potest esse principium), utrorumque apposuit definitiones, dicens genus esse notionem ad plures differentias pertinentem. Notio vero intellectus est quidam et simplex mentis conceptio, quae ad res plures pertineat a se invicem differentes. Id vero genus esse manifestum est, quod apertissimo liquet exemplo. Animalis quippe intellectus ad plures differentias pertinet, ad rationale scilicet atque irrationale, ad mortale etiam atque immortale, ad ambulabile, reptibile, volatile, natabile, et est eorum omnium quae sub his differentiis sita sunt, genus. Idem vero significat haec definitio quod etiam vetus, haec est hujusmodi: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, velut animal, genus ad plures res specie differentes, id est ad hominem atque equum, in eo quod quid est praedicatur. Nam interrogantibus quid est homo vel equus, animal dicitur. Item formae definitionem talem dedit. Forma est notio cujus differentia ad caput generis, quasi fontem, referri potest, et recte. Nam si formae a genere deducuntur, species necesse est referantur ad genus. Si igitur principium quoddam et fons formae genus est, necesse est ut intellectus formae ad primordium suum, id est notionem generis, revertatur. Intellectus enim hominis refertur ad animal, itemque equi et caeterorum. Notionem vero appellat quod Graeci ἔννοιαν dicunt, hujus haec est definitio: Notio est insita et ante percepta cujusque formae cognitio enodationis indigens. Haec vero definitio hinc tracta est, quod Plato ideas quasdam esse ponebat, id est species incorporeas substantiasque constantes, et per se ab aliis naturae ratione separatas, ut hoc ipsum homo, quibus participantes caeterae res homines vel animalia fierent. At vero Aristoteles nullas putat extra esse substantias, sed intellectam similitudinem plurimorum inter se differentium substantialem genus putat esse, vel speciem. Nam cum homo atque equus differant rationabilitate atque irrationabilitate, horum intellecta similitudo efficit genus. Nam similitudo equi et hominis substantialis in eo est, quod uterque substantia est, uterque animatus, uterque sensibilis, quae juncta efficiunt animal, est animal namque substantia animata sensibilis. Igitur hominis atque equi similitudo est animal, quod est genus. Rursus cum Plato atque Cicero numero accidentibusque distarent, horum similitudo, quae est humanitas intellecta atque animo formata, species est. Ergo communitas quaedam et plurimorum inter se differentium similitudo notio est, cujus notionis aliud genus est, aliud forma. Sed quoniam similium intelligentia est omnis notio, in rebus vero similibus necessaria est differentiarum discretio, idcirco indiget adhuc notio quadam enodatione ac divisione, velut ipse intellectus animalis sibi ipse non sufficit. Nam mox animus ad aliquod animal, id est vel hominem vel equum, deducitur inquirendum, et hominis notio vel ad Tullium, vel ad Platonem, vel ad quemlibet singularium personarum refertur. Quae cum ita sint, quoties genus dividitur in formas, nullam praetermitti oportebit. Est enim vitium vel maximum, si qua dividentem forma praetereat, veluti si quis jus dividere velit, in legem, morem atque aequitatem necesse est partiatur. Nam et lex, et mos, et aequitas, et singula, et in commune, juris vocabulo subjecta sunt. Culpat vero illorum inscitiam qui idem species vel formas putant esse quod partes, conturbarique eos inscitia dicit, quod res a se plurimum differentes imperite atque improvide distinguere ac segregare non curant. Sed quoniam de definitione loquebatur, addit aliam speciem definitionis, quam nos superius enumeravimus, quae per translationem non proprietatis veritatisque, sed splendoris atque ornatus ratione perficitur, quod poetarum atque oratorum esse autumat, quibus lucutenta oratio curae est. Hujus definitionis exemplum a jure civili Tullius petit, aitque se non aliter ab exemplis notioribus Trebatio recessurum quam si necessitas cogat. Per translationem vero definitio est, veluti cum Aquilius, littus definire volens, dicebat littus esse quo fluctus eluderet. Hoc eludere ab iis translatum est qui agitatione aliqua, causa lusus, moventur. Itemque adolescentia est flos aetatis, id ab arboribus ductum est, quarum fructus flores praecedunt. Et senectus, vitae occasus, id a die ductum est, qui desinit esse cum sol occiderit: quae translationes a proprietate discedunt, et quadam similitudine subjecta signant. Est enim translatio quoties habentis rei nomen, propter alterius rei similitudinem, a re simili nomen imponitur, ut motus habet proprium nomen, item lusus suo vocabulo nuncupatur. Sed qui dicit, qua fluctus eluderet, a similitudine agitationis ad fluctuum motum vocabulum transfert. Ac de definitionibus quidem disputationem terminans, ad partitiones transitum facit. Sed nunc tertio volumini satis est, reliqua in posterum differamus.
LIBER QUARTUS. Explicare non possum, mi Patrici, quantas saepe in difficillimi operis cursu vires afferat amicitiae contemplatio, cum et iis studiosius componamus, quos reposito penitus amore diligimus, et placere cupientibus multa sese rerum copia subministret. Huc accedit quod ut quaeque in mentem venerint injudicata atque etiam incastigata promuntur, quandoquidem apud cari pectoris secretum nihil est periculi proferre quod sentias. Est igitur mihi, cum tuam benevolentiam specto, pronum omne atque, ut ita dicam, voluptarium, quod in tuae praescriptum jucunditatis impenditur. Sed cum memet ipse perpendo, vereor ne imparato muneri par esse non possim, et deficientis culpa in adhortantis cedat injuriam. Quo fit ut tibi etiam atque etiam providendum sit, ne, tuis ipse moribus emendatus, nostri alicujus erroris sarcinam feras. Nosti oblatrantis morsus invidiae, nosti quam facillime in difficillimis causis livor judicium ferat. Quaeso igitur extremam nostro operi manum communis negotii studiosus imponas, abundantia reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, sis postremo nostri laboris tuaeque adhortationis assertor, cum praesertim me securum peractum reddat officium, te amici pudor dignus possit convenire, si displicet. Sed haec alias, nunc operis suscepti tramitem persequamur. Quoniam locorum in ipsis de quibus quaeritur terminis inhaerentium, alii sunt a toto, alii a partibus, alii a nota, alii ex affectis, de eo quidem loco qui a toto est, et in definitione est constitutus, sufficienter disseruit superiore tractatu. Nunc vero de partium enumeratione dicere instituit, rectam ordinis viam scilicet insistens, ut non solum exemplo qualis esset partium enumeratio perdoceret, verum ratione quoque ostenderet quomodo partium enumeratione in argumentationibus esset utendum.
Partitione autem sic utendum est, nullam ut partem relinquas, ut si partiri velis tutelam, inscienter facias, si ullam praetermittas. At si stipulationum, aut judiciorum formulam partiare, non est vitium in re infinita praetermittere aliquid. Quod idem in divisione vitiosum est. Formarum enim certus est numerus, quae cuique generi subjiciantur. Partium distributio saepe est infinitior, tanquam rivorum a fonte deductio. Itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot ejus formae sint, subjungitur absolute; at cum de ornamentis verborum sententiarumque praecipitur, quae vocantur σχήματα, non fit idem. Res enim est infinitior, ut ex hoc quoque intelligatur quod velimus inter partitionem et divisionem interesse. Quanquam enim vocabula prope idem valere videantur, tamen, quia res differebant, nomina etiam distare voluerunt.
Sensus hujusmodi est. Rerum quae partibus conjunguntur, aliae quidem paucas, sed facile intelligibiles comprehensibilesque partes hebent, aliae vero plures intellectuque difficiles. In his igitur partibus quae sunt paucae ac facile sub intelligentiam cadunt, vel maximum vitium est, si partiendo aliquid relinquatur. In his vero quarum, ut ipse ait, infinitior numerus est, et confusior perspectio minus vitiosum est, si qua dividentem pars in enumeratione praetereat. Fit autem hoc non solum per eas res quae aliquibus partibus constant, verum etiam saepe per partes ipsas quas in distributione partimur, ut si hominis corpus velimus intellectu ac ratione per propria membra disjungere, faciemus ita, caput, humeros, manus, thoracem, ventrem, suras atque pedes. Et quoniam majores partes sumpsimus ad dividendum, idcirco nihil praetermissum esse videtur; at si minutissimas particulas persequamur, tum oculi quoque, et labia, et nares, atque aures, earumque partes persequendae sunt, idque in toto corpore faciendum est, eodemque modo difficilior erit partitio, cum sit partium numerus infinitior. Saepe etiam, ut dictum est, res ipsae his partibus junctae sunt, quarum non sit facilis inspectio, ut si quis stipulationem et judiciorum formulas partiatur, vel etiam si figuras loquendi, quae σχήματα Graeci vocant, dividi necesse sit. Hic igitur si quid praetermissum sit, non erit vitium partientis, quia partium natura multiplex saepius obtendit errorem. At si quis genus dividat, perniciosum est aliquam praeterire formam, quoniam formarum finita quantitas est. Nam quia semper in contrarium dividuntur, aut duae sunt semper species generis, aut tres, et tunc tres, cum ea tertia, quae sumitur, ex contrariorum permistione perficitur, ut si colorem dividamus, dicendum est ita. Coloris aliud est album, aliud nigrum, aliud medium. Idque medium ex albi coloris ac nigri commistione conjunctum est, quamvis in quamlibet aliam coloris speciem transferatur, seu purpurei, seu rubri, seu viridis. Itaque si tale est quod dividis, talesque sunt partes quas ad divisionem sumis, quas non difficulter intelligentia comprehendas, vitium erit, si quid omiseris, velut si tutelas partiaris. Tutela quippe quatuor fere modis est, aut enim per consanguinitatis gradum est, aut patronatus jure defertur, aut testamento patris tutor eligitur, aut urbani praetoris jurisdictione formatur, et sunt forsitan plures, sed nunc istae sufficiunt. Hic igitur et paucae partes, et facile comprehensibiles. At si stipulationum formulas et judiciorum comprehendere velis, quoniam multae in his partes sunt, non erit vitiosum si quid omiseris; in promptu vero est exemplum partium, quod de tutelis est dictum, magis enim ut genus in formas, quam ut totum in partes, tutela divisa est. Nam sive per consanguinitatem sit tutor, sive patronatus jure, sive caeteris modis, integrum tutelae jus habet, quod in singulis partibus non solet evenire, ut totius integrum capiant nomen. Sed ut conveniens videatur exemplum, requirendae sunt tales tutelarum partes quae junctae tutelas efficere possint, non quae singulae tutelae nomine designentur, quod nescio an quisquam jurisperitiae professor tales tutelae partes ediderit. Merobaudes vero rhetor ita intelligendum putavit, ut id quod ait, Partitione sic utendum est, ut nullam partem praetermittas, de divisione dixerit, id est de una parte propositae partitionis. Nam et divisio et per membra distributio, partitio nuncupatur: in divisione enim vitiosum est aliquid praetermittere, in partitione membrorum minime. Ita exemplum de tutelis ei partitioni accommodatum dedit, quae est divisionis. At si divisionem facias, id est formarum a genere partitionem, summum est vitium aliquid praetermittere, quoniam cum sit finitus formarum numerus, si quid omissum sit, inscitia praeteritur: ut si oratorias quaestiones in formas dividere velimus, dicemus omnem rhetoricam quaestionem, aut de facto esse, aut de qualitate facti, aut de nomine. At si locutionum figuras sententiarumque distribuam, non erit, ut dictum est, vitium, transire aliquid, quandoquidem sententiarum inter se atque locutionum figurae et multiplices, et varia ratione diversae. Hic quoque figurarum partes non ita videntur accipi posse, quemadmodum totius, sed ut species generis: unaquaeque enim figurarum quae infinitae sunt, velut figurae generalis species est, quod possumus intelligere ex his verbis rhetorum, ubi de elocutione tractatur. Nullae namque sunt figurarum partes quae figuras jungant, ita ut singulae figurae nomen universalis figurae non possint admittere. Sed objici nobis potest: Et quomodo infinitae sunt figurae, si species sunt? Sed respondebo leviter, Elocutione mutata, figuram quoque mutari, atque idcirco in potestate esse dicentis figuras facere, quas is qui tractat difficile, antequam fiant, potest agnoscere; hae vero non substantialibus quibusdam differentiis constituuntur, sed potius accidentibus explicantur. Unde fit ut tum communis nominis in significationes partitio fieri videatur, cum figura dividitur, potius quam generis in species; omnia vero significata cujusque nominis divisione includere, difficile est, quia nova plerumque finguntur, sed ne id quidem rerum ratio permittit. Nam unaquaeque figura generalis figurae nomine et definitione comprehenditur. Quocunque enim modo figura definitur, eadem erit definitio etiam uniuscujusque figurae. Quae res unamquamque figuram universalis figurae speciem esse declarat. Univoca enim sunt species et genus. Sed est illud verius, partitionem figurarum ad elocutionem ipsam Tullium retulisse, cujus pars quaedam est figura, non species. Variis enim multiplicibusque figuris elocutio luculenta contexitur. Si quis igitur elocutionem partiri velit in figuras, non genus in species, sed totum secabit in partes. Quae cum ita sint, ex hoc quoque apparet quid intersit inter divisionem partitionemque, cum partitio interdum talis sit, ut si quid in ea praetermissum sit, nihil afferat vitii. Divisio vero formarum talis est, ut in ea non queat aliquid sine culpa praeteriri. Quod factum est, ut quia res differebant, diversa etiam vocabula rebus inter se distantibus viderentur.
Multa etiam ex notatione sumuntur, ea est autem cum ex vi nominis argumentum elicitur, quam Graeci ἐτυμολογῖαν appellant, id est verbum ex verbo veriloquium. Nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes, genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc idem Aristoteles σύμβολον appellat, quod Latine est nota. Sed cum intelligitur quid significet, minus laborandum est de nomine. Multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit, non dico quae sint postliminii. Nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec, homo, navis, mulus clitellarius, equus, equa quae frena recipere solet. Sed cum ipsius postliminii vis quaeritur, et verbum ipsum notatur, in quo Servius noster (ut opinor) nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi, vult ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus inesse timum quam in meditullio ullium. Scevola autem P. filius junctum putat esse verbum, ut sit in eo et post, et limen, ut quae a nobis alienata sunt, cum ad hostem pervenerint, et ex suo tanquam limine exierint, hinc ea cum redierint post ad idem limen, postliminio videantur rediisse. Quo in genere etiam Mancini causa defendi potest, postliminio rediisse, deditum non esse, quoniam non sit receptus. Nam neque deditionem, neque donationem sine exceptione intelligi posse.
Post enumerationem partium recto ordine de notatione perpendit. Notatio igitur est quoties ex nota aliqua rei, quae dubia est, capitur argumentum. Nota vero est quae rem quamque designat. Quo fit ut omne nomen nota sit, idcirco quod notam facit rem de qua praedicatur, id Aritstoteles σύμβολον nominavit. Ex notatione autem sumitur argumentum quoties aliquid ex notatione, id est nominis interpretatione, colligitur. Interpretatio vero nominis ἐτυμολογία Graece, Latine veriloquium nuncupatur; ἔτυμον enim verum significat, λογός orationem. Sed quia id veriloquium minus in usu Latini sermonis habebatur, interpretatione nominis notationem Tullius appellat. Ea est hujusmodi, ut si quaeras quid est postliminium. In qua quaestione non illud videtur inquiri quae res postliminio revertantur, hoc enim in divisionem caderet, id est earum omnium rerum enumerationem quae post liminio redeunt postularet. Velut si ita dicamus: Postliminio redeunt homo, navis, mulus clitellarius, equus, equa quae frenos recipere solet, id est domita, nunc enumeratae sunt res quae postliminio revertantur. At cum quod sit ipsum postliminii jus quaeritur, potest ex ipsius nominis interpretatione cognosci. Postliminio enim redit quisquis captus ab hostibus ad patriam remeaverit; namque dum captivitatem hostium patitur, jus civis amittit; omnia vero jura recipit, si postliminio revertatur. Ergo ex notatione nominis ita jus postliminii clarescere potest, ut quia semper post id significatur quod retro relinquitur, postliminii vocabulo quaedam reversio significatur, ut Servius probat, qui ex adverbio post vim nominis interpretatur, reliquam vocabuli partem protractionem esse confirmans; nam in eo quod est postliminium, ex eo quod post dictum est interpretationem nominis sumit, liminium vero supervacuo putat esse productum. Ad horum nominum formam, meditullium; prima enim pars medium significat, tullium vero nihil. Et legitimum et aeditimum similiter. In utrisque enim, lex ibi, aedes ibi, aliquid, timum vero nihil omnino designat. Id vero nomen quod est postliminium, Scevola P. filius ex adverbio post et limine putat esse compositum, nam quia ad idem limen quod prius reliquit revertitur is qui postliminio redit, idcirco ex utrisque significationibus arbitratur nomen esse compositum. Quaecunque enim a nobis abalienata ad hostem perveniunt, cum a nostro limine exierint, si post ad idem limen revertantur, postliminio redeunt. Quomodo etiam Mancini causa defendi potest, quem cum populus Romanus ob foedus male ictum dedisset, hostes eum suscipere noluere? qui cum reversus esset, postliminio rediisse videbatur. Idcirco quia si cum hostes recepissent deditum a civibus, etiamsi quo modo ab hostibus effugisset, non videretur postliminio regressus qui judicio civium omni libertatis jure fuisset exutus; sed quoniam nec deditio, nec datio, nec donatio, praeter acceptionem videtur posse consistere, idcirco qui non sit susceptus, ne deditus quidem intelligi possit. Recte ergo Mancinus qui non deditus in hostium, si ea uti vellent, pervenerat potestatem, is cum in patriam remeavit, jure postliminio rediisse defensus est.
Sequitur is locus qui constat ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo ambigitur, quem modo dixi in plures partes distributum. Cujus primus est locus ex conjugatione, quam Graeci συζυγίαν vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est, ut si aquam pluviam eam modo intelligeremus quam imbri collectam videremus, veniret Mutius, qui, quia conjugata verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset.
Cum locum qui ipsis de quibus quaeritur inhaereret in quatuor differentias supra distribuit, a toto, ab enumeratione partium, a nota, ab affectis, quoniam diligenter de superioribus tribus paulo ante tractavit, nunc quartum locum, id est affecta, persequitur. Et quoniam locus ab affectis in plurimas differentias solvebatur, quarum prima a conjugatis proposita est, primum loquitur de conjugatis, quae multum a notatione non differunt. Nam quia notatio ex vi nominis trahitur, itemque conjugatio similitudine vocabuli continetur, aliquod inter se veluti confinium tenent. Sed hoc interest, quia notatio expositione nominis, conjugatio similitudine vocabuli ac derivatione perficitur. Et quoniam facilis et intellectu et tractatu locus est, tantum ponere sufficit exemplum, quod est hujusmodi: Aqua pluvia est quae pluendo colligitur et crescit. Pluendo vero atque pluvia conjugata sunt. In uno enim eodemque vocabulo diversus nominum terminus differentiam facit. Item: Jus est aquam pluviam arceri, id est, ut si in alicujus agro pluvia aqua colligatur, et in alterius agrum defluat, eaque vicini frugibus nocitura concrescat, arceat eam suis finibus ille qui id sua putat interesse ne defluat. Si fluvius igitur pluvia creverit, quaeritur an debeat arceri, respondet, inquit, Mutius, quoniam aqua pluvia a pluendo dicta sit, fluvium quoque, qui pluendo creverit, aquam esse pluviam, atque arceri deberi.
Cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere, saepe etiam citra licet, dummodo supra si quod sumitur quam id ad quod sumitur, ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de coelo veniens crescit imbri, sed propiore loco in quo quasi jus arcendi continetur. Genus est, aqua pluvia nocens, ejus generis formae, loci vitio, et manu nocens, quorum altera jubetur ab arbitro coerceri, altera non jubetur.
Talis generum specierumque intelligitur esse natura, ut cum colliguntur vel etiam dividuntur, ab individuis per species et genera usque ad maxima genera possit ascendi, itemque a maximis generibus per infra posita genera usque ad individua valeat esse descensus. Id vero uno clarum fiet exemplo. Cicero quippe individuum est, hujus species homo, hujus genus animal, hujus superius genus est corpus animatum, et si longius ascendas, corpus alterius genus invenies, si prolixius egrediare, substantia ultimi loco generis occurrit. Cum igitur multa sint genera, si cujuslibet speciei genus assignandum sit, non necesse erit, inquit, maxima et principalia genera semper exquirere, verum eorum quoque aliquid quae in medio locata sunt oportebit adhibere, illa tamen ratione servata, ut semper genus superius sit eo ad quod praedicatur ut genus. Extrema quippe inscitia est, si dum genus semper natura speciebus propriis superponatur, loco generis id quod est inferius collocetur. Quocirca vitiosum est, si quis corporis genus dicat esse corpus animatum. Quo fit ut si ad speciem aptandum est genus, eorum quae superiora sunt aliquid aptemus, et non erit necesse ultimum semper genus adhibere, ut si homini genus proprium praeponere velimus, non necesse est ut substantiam praeponamus, sed vel corpus, vel corpus animatum, vel quod maxime fieri oportet animal. Illa enim semper genera sumenda sunt, quaecunque proxima formis adhaerent, eaque in definitione maxime requiruntur, sed in argumentationibus nihil differt utrum proximum eligas, an superius genus. Nam quoniam ex continenti fit argumentatio, plus continet id quod est superius genus. Quocirca si de homine aliquid ambigitur, et a genere argumentandi sumitur locus, quidquid de animali dicetur, id etiam de homine praedicabitur. Quo fit ut si quid etiam de animato corpore praedicetur, idem etiam de homine dici possit. Ut igitur argumentationes ex proximis generibus fiunt, ita etiam ex alterius constitutis. Sed in his omnibus illud est quod maxime considerandum videtur, ne id quod est interius superiori praeponatur ut genus. Et sententia quidem talis est. Quod vero ad exemplum attinet, declarabitur hoc modo: Sit aqua pluvia ea quae dejecta de coelo imbri colligitur, hujus species duplex est; alia enim aqua pluvia nocens est, alia non nocens. Nocentis quoque duplex species est, alia manu, alia vitio. Sed aqua pluvia manu nocens est, quae ita loco aliquo excipitur, ut inde profluens vicino noceat, si locus is non sit naturaliter talis, sed manu hominis excipiendae aquae fuerit apparatus; vitio vero, quoties naturaliter ita sese locus habet, ut excipere aquam possit et nocere vicino. Si igitur ejus aquae quam quis arceri velit, ne sibi noceat, a vicino genus velit exquirere, non necesse est ab ultimo usque genere deducere, ut dicat aquae ejus quam quis velit arceri genus esse aquam pluviam, sed potest id quod inquirit genus paulo inferius invenire, ut hujus aquae quam arceri desiderat id genus esse dicat, quod est aqua pluvia nocens. Quod si genus proximum quaerat, illud poterit adhibere quod est aqua pluvia manu nocens, hoc enim arceri quis cogitur quod manu fit noxium. Quod vero loci forma vel vitio incommoditatis aliquid apportat, arcere non cogitur. Quod autem diximus, ejus aquae quam arceri oporteat genus esse aquam pluviam manu nocentem, ita intelligendum est, si aqua quae arceri debet plurima sub se habet individua et similia, tunc enim demum ejus aquae quae arceri debet, aqua pluvia manu nocens genus esse poterit. Quod si aqua quae arceri debet in nulla individua diducatur, ipsa est individua, nec est ejus genus aqua pluvia nocens manu, sed species. Quod si cui paululum videtur obscurius, hic si eos commentarios quos de genere, specie, differentia, proprio, atque accidenti, composuimus, libris quinque digestos inspexerit, nihil horum poterit incurrere quo caliget.
Commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto persequare partes hoc modo; Si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere. Quod genus argumenti imprimis firmum videri solet.
Dictum est quemadmodum genus ad speciem debeat aptari, atque in eo praescriptum est ut nisi id quod est superius adhiberi non debeat. Nunc illud adjungitur, quemadmodum ejus loci, qui a genere ducitur, in argumentatione commodior usus esse possit. Quotiescunque enim de re aliqua dubitatur, si, facta generis alicujus divisione, sub aliqua ejus generis parte id de quo ambigitur potuerimus includere, tunc a genere tractum esse argumentum videtur hoc modo: Sit dolus malus, quando aliud agitur, aliud simulatur. Hujus ergo si species dividantur, et id quod factum esse arguimus alicui earum specierum quae a dolo malo deductae sunt potuerimus adjungere, quidquid de dolo malo existimabitur, idem etiam de ea re quam arguimus necesse est judicari, et factum est argumentum a genere. Nam de quo quaeritur species est, et id a quo sumitur argumentum genus est, scilicet ut si ita contingit dolus malus; locus vero hic ab eo qui est a partium enumeratione diversus est. Nec si enumeramus partes, id est formas aut species, idcirco non a genere, sed ab enumeratione partium ducitur argumentum. Quoties enim ipsa partium enumeratione utimur ad argumentationem, tunc ab eadem partitione argumentum tractum esse dicimus, ut hoc modo: Si fundamenta, et parietes, et tectum habet, et habitationi est destinatus locus, domus est. Ipsa igitur partitione utentes, domum esse probavimus. Quoties vero sub genere aliquid collocandum est, divisisque partibus alicui eorum quae a genere deducuntur id de quo quaeritur aggregamus, ut hoc modo: Si Ciceronem animal esse monstremus, dicemus ita: Omne animal aut rationale est, aut irrationale; sed Cicero rationalis est, animal igitur est: non partitione utimur principaliter ad argumentum constituendum, sed idcirco genus divisimus, ut in unaqualibet divisione id quod nitebamur ostendere posset includi, id est ut id de quo dubitatur in assumpti continentia generis redigeretur, itaque de eo per generis naturam fides fieret. Sic ergo a genere facta argumentatio jure dicetur. Amplius ita partium enumeratio totius efficere substantiam solet, sive illud universale sit, ut genus, sive partium conjunctione completur, ut totum. At vero haec divisio generis in cujus parte quaelibet illa res de qua contenditur includenda est, non id efficit, ut totius substantia constituatur, sed ut illud quod approbare quaerimus intra genus collocetur. Quem argumentationis modum imprimis M. Tullius validum esse confirmat. Illa enim regula satis vera est atque necessaria, Quae de genere praedicantur, eadem de specie modis omnibus praedicari. Illud vero quaeri perutile est, cum aliquid de particularibus rebus probatur ex superposita proxima specie, ut si Socratem rationalem esse approbemus, quoniam sit homo, cum sit homo rationalis, utrum ex genere an ex forma argumentum ductum esse arbitremur. Nam si dicamus ex genere, ultima species genus esse non potest; si ex specie, superpositum genus semper species probare desiderat. Socrates vero cui fidem praestat homo, quoniam rationalis est, genus hominis non est, sed dicendum est quoniam velut a genere tractum videbitur argumentum. Nam ex genere quasi ex continenti atque ampliori, et de substantia fides praedicati ducitur: quam sortem ad sua individua speciem nemo dubitat obtinere, nam et continet ea, et de eorum substantia praedicatur.
Similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sint omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt, aliis angustius. Itaque genera tibi nota sint, ubi autem his utare, quaestiones ipsae te admonebunt. Sunt enim similitudines quae ex pluribus collationibus perveniunt quo volunt, hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece ἐπαγωγὴ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus suis Socrates. Alterum similitudinis genus collatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur, hoc modo: Quemadmodum si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adjicere arbitrum non possis; sic si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est aquae pluviae arcendae, adjicere non possis arbitrum. Ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in Curiana causa exemplis plurimis usus est, agens de eo qui testamento sic haeredem instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus, isque mortuus priusquam in suam tutelam venisset, secundus haeres haereditatem obtinuisset; quae commemoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis. Ficta etiam exempla similitudinis habent vim, sed ea oratoria magis sunt quam vestra, quanquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest, num idcirco id ejus factum est qui accepit? Aut num is qui mancipio dedit, ob eam rem se obligavit? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit, augendae rei gratia dicatur, ut minuendae, quae hyperbole dicitur, et multa mirabilia alia. Sed latior est campus illorum, eisdem tamen ex locis (ut ante dixi) et in maximis et in minimis quaestionibus argumenta ducunt.
De similitudinis loco plane atque expedite disseruit, omnemque aperuit intellectum, similitudinum dividens formas, praescripsitque apertissime quibus magis ex similitudine argumenta contingerent, id est, philosophis atque oratoribus; etenim similitudo persuasionibus videtur aptissima. Nam quod in unam vel plures extra eam de qua quaeritur causam cadere solet, facile credi potest in eam quoque de qua ambigitur convenire. Idcirco ex similitudine tractae argumentationes magnum oratoribus usum praestant, philosophis quoque, quoniam non in omnibus quaestionibus demonstratione utuntur, sed aliquoties verisimilia colligunt, quo id facilius persuadeant quod nituntur ostendere, similitudo rerum saepe est inquirenda, atque idcirco locus a similitudine oratoribus maxime philosophisque conducit, non tamen solis. Omnes enim loci communes sunt cujusque materiae, sed in aliis uberius incidunt, in aliis angustius inveniuntur. Quocirca cognitis atque ante perceptis locis quaestiones ipsae quae tractabuntur quibus locis uti debeat solertem animum poterunt admonere. Omnis vero similitudo duplex est: aut enim ex pluribus similitudo colligitur, et inductio nuncupatur, quod Graeci ἐπαγωγὴν nominant, aut singulae res per similitudinem comparantur. Ac prior quidem hujusmodi est: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaveris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Nam cum in pluribus rebus fides praestari debeat, unaque similitudo sit in fide praestanda tam in tutore quam socio, atque eo cui mandatum sit, eoque qui fiduciam acceperit, debet eadem similitudo procuratori etiam convenire. Fiduciam vero accepit cuicunque res aliqua mancipatur, ut eam mancipanti remancipet, velut si quis tempus dubium timens amico potentiori fundum mancipet, ut ei cum tempus quod suspectum est praeterierit reddat; haec mancipatio fiduciaria nominatur, idcirco quod restituendi fides interponitur. Hac similitudinis collectione plurimum Socrates esse usus dicitur, ut in Platonis aliorumque ejus sectatorum voluminibus invenitur. Quoties vero una res uni rei per similitudinem comparatur, hoc modo colligitur argumentum. Regendorum finium arbitri esse dicuntur, qui finalia litigia discernunt, ut si fuerit de finibus orta contentio, eorum dirimatur arbitrio. Sed fines in agrorum tantum limitibus esse dicuntur, arbitri autem finium regendorum in civitate esse non possunt. Item arceri aquam in agris tantum dici solet, ubi si ex aliquo loco aqua pluvia colligatur, et defluens in campos vicini pascua frugesve corrumpat, arbitri arcendae aquae a magistratibus statuebantur. Quaeritur ergo an in urbe arcendae aquae arbitrum possimus adigere. Et argumentum capitur ex similitudine. Si regendorum finium, quia solius agri sunt, in urbe arbitrum adigere non possis, ne aquae quidem arcendae, quia solorum esse videtur agrorum, in urbe arbitrum possis adigere. Hic igitur una res uni rei similitudine conjuncta est. Ex eodem etiam similitudinis loco illa sumi Cicero proponit quae vocantur exempla, veluti Crassus in causa Curiana, quae fuit hujusmodi: Quidam praegnantem uxorem relinquens scripsit haeredem posthumum, eique alium substituit secundum, qui Curius vocabatur, ea conditione, ut si posthumus, qui intra menses decem proximos nasceretur, ante moreretur quam in suam tutelam pervenisset, idem ante obiret diem, quam testamentum jure facere posset, secundus haeres succederet; quod si ad id tempus pervenisset quo, jam firmo judicio in suam tutelam receptus, jure civili instituto posset haerede defungi, secundus haeres, id est Curius, non succederet quae vocatur substitutio pupillaris: quaesitum est an valeret ita instituta ratio. Crassus, igitur multa protulit exempla, quibus ita institutus haeres obtinuisse haereditatem, quae exemplorum commemoratio judices movit. Dicit etiam ipsos quoque jurisconsultos uti saepius exemplis, veluti cum fingitur, id est imaginatur, propositio, ut casus de quo agitur per similitudinem intelligatur, hoc modo: Si quis enim jurisperitus adjiciat id quod non jure contractum est nullius esse momenti, adhibeatque exemplum tale, velut si quis rem non mancipi mancipaverit, num idcirco aut rem alienavit, aut se reo facto potuit obligasse? minime, quod enim non jure contractum est nil retinet firmitatis. Et alia hujusmodi apud jurisperitos inveniuntur, in quibus oratores maxime valent, quibus etiam in tantum fingere licet, ut eorum oratione etiam mortui saepe ab inferis excitentur, quod Tullius in ea facit oratione qua Coelium defendit. Sed latior, inquit, est illorum campus, id est oratorum, quibus spatiari ac devagari licet: nec idcirco minus caeteris quoque facultatibus similitudines prosunt, quoniam eadem argumenta maximis minimisque causis conveniunt; quo fit ut loci quoque argumentorum diversarum artium quaestionibus accommodentur.
Sequitur similitudinem differentia, res maxime contraria superiori, sed est ejusdem facultatis dissimile et simile invenire; ejus generis haec sunt: Non quemadmodum quod mulieri debeas recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, ita quod pupillo aut pupillae debeas recte possis eodem modo solvere.
Ejusdem facultatis est similitudines differentiasque cognoscere; qui enim scit quid sit idem, nosse poterit quid sit diversum. Omnis vero similitudo idem aliquid esse constituit, quod enim idem est secundum qualitatem, id simile esse necesse est. Omnis quippe res aut substantia eaedem sunt, aut qualitate, aut caeteris praedicamentis. Quod si ita est, et animus intelligere hoc idem in pluribus praedicamentis potest. Sed cum hoc ipsum idem in praedicamentis notat, eodem modo in eisdem praedicamentis quod diversum est intuetur; sed simile idem est, differentia vero diversum. Idem igitur animus eademque intelligentia similitudinem differentiamque cognoscit. Differentiarum vero multae sunt species; aliae quippe sunt substantiales, ut homini rationale, aliae non substantiales, sed inseparabiles, ut nigrum Aethiopi atque corvo; aliae vero mobiles neque constantes, ut sedere, stare, et hujuscemodi caeterae quibus et ab aliis hominibus et a nobis ipsis saepe distamus. Item differentiae aliae aliquo modo sunt generum divisibiles, aliae aliquo modo specierum constitutivae; sed si a constitutivis argumentum ducatur, velut a genere ducitur. Nam sicut genus continet speciem, ita differentiae continent species. Sane si differentiae constitutivae ut genera intelligentur, fides ab his ad ea aptabitur quae constituunt. Haec enim talium differentiarum veluti formae quaedam sunt. Sin vero sint divisibiles, siquidem ad ea probanda, id est genera, quae dividunt, earum ducitur fides, a forma argumentum fieri videtur, nam tales differentiae eorum quae dividuntur formae quaedam sunt. Quod si ad ea probanda referuntur quae in contrariam partem genus dividunt, tunc proprie a differentia fieri argumentum videtur, quia contrariae veluti differentiae comparantur. Quod vero ad exemplum attinet Tullii hujusmodi est: Mulieres antiquitus perpetua tutela tenebantur, pupilli item sub tutoribus agunt; sed mulieribus si quid debitum fuisset, sine tutoris auctoritate poterat solvi, pupillis vero minime. Ergo si quaeratur an id quod debeatur pupillo cuilibet, renuente tutore, possit exsolvi, a differentia sumitur argumentum, sic: Non sicut mulieri sine tutoris auctoritate debitum possis exsolvere, eodem modo, nisi auctoritas tutoris accesserit, pupillo solvere quod debeas possis; illae enim perpetua tutela, etiam provecta jam aetate, continentur, illorum tutelae certus annorum numerus terminum facit; atque idcirco solvi pupillo sine auctoritate non poterit. Differt enim persona mulierum a persona pupillorum, vel in eo quod pupilli non perpetua reguntur tutela, mulieres vero perpetua; vel quod pupillus nullum suae rei administrandae utilitatis judicium habere potest, cum sit aliquis mulieribus, et si non firmus, in explicanda familiaris rei utilitate delectus.
Deinceps locus est qui a contrario dicitur. Contrariorum autem genera sunt plura; unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia, stultitia; eodem autem genere dicuntur, quibus propositis occurrunt, tanquam e regione quadam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas, ex quibus contrariis argumenta talia existunt. Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur; et bonitatem, si malitiam: haec quae ex eodem genere contraria sunt, appellantur adversa. Sunt alia contraria quae privantia licet appellemus Latine, Graece appellantur στερητικὰ. Praepositio enim in privat verbum ea vi quam haberet si in praepositio non fuisset, ut dignitas, indignitas, humanitas, inhumanitas, et caetera generis ejusdem, quorum tractatio est eadem quae superiorum, quae adversa dixi. Nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum, simplum, multa, pauca, longum, breve, majus, minus. Sunt etiam alia valde contraria quae appellantur negantia, ea ἀποφατικὰ Graeci contraria aientibus, ut si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est? tantum intelligatur in argumento quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire.
Divisio, differentiae loco, nunc de contrariis tractat. Quare uti rerum ordo clarius colliquescat, pauca mihi ex Aristotele sumenda sunt quae ille vir omnium longe doctissimus de hac divisione tractavit, quanquam M. Tullius re quidem Aristoteli fere consentit, sed ab eo nominum interpretatione diversus est. Nam quae Aristoteles opposita, id est ἀντικείμενα, vocat, ea Tullius contraria nominat; sed haec paulo posterius. Nunc Aristotelis divisio consideretur. Oppositorum igitur secundum Aristotelem alia sunt contraria, alia privatio et habitus, alia relativa, alia contradictoria. Contraria quidem, ut album atque nigrum; habitus vero et privatio, ut visus et caecitas, dignitas et indignitas; relativa vero, ut pater, filius, dominus, servus; contradictoria, ut est dies, non est dies: horum omnium tales inter se differentiae considerantur. Nam quae contraria sunt, partim mediata sunt, partim vero medio carent. Mediata sunt, ut album, nigrum: est enim horum medius quilibet alius color, ut rubeus vel pallidus, et horum contrariorum non necesse est alterum semper inesse corporibus. Neque enim omne corpus aut album aut nigrum est; sed aliquoties in horum medietate est constitutum, ut sit rubrum vel pallidum. Immediata vero contraria sunt quorum nihil medium poterit inveniri, ut gravitas et levitas: horum enim nihil est medium. Nam quae levia sunt, sursum feruntur, quae gravia, deorsum. Quod autem sit corpus quod neque sursum neque deorsum feratur, nihil poterit inveniri. Sed immediata contraria talia sunt, ut alterum eorum cui potest accidere semper inhaereat, ut in proposito superius exemplo. Necesse est enim omne corpus vel leve esse vel grave, quia levitas et gravitas medium non habent, quod praeterea inesse corporibus possit. At ea quae in privatione et habitu sunt, ut caecitas et visus, distant quidem ab his contrariis quae claudunt aliquam medietatem, quod ipsa medietatem non habent; ab his vero contrariis differunt quae sunt immediata, quoniam horum contrariorum alterum semper subjecto inesse est, ut corpori gravitatem vel levitatem; privationem vero et habitum non semper, ut cum sit habitus quidem visus, privatio autem caecitas, non omne quod videri potest, aut videt, aut caecum est: infans quippe nondum editus neque videt, quia nondum processit in luce, neque caecus est, quia nondum habuit visum, quem potuisset amittere. Idem de catulis dici potest, qui statim nati nequeunt intueri, nam tunc eos nec caecos dicere possumus, nec videntes. Et postremo contraria semper in suis qualitatibus considerantur; privationes autem, non quod ipsae sint aliquid, sed ex habitus absentia colliguntur; neque enim caecitas est aliquid, sed a visus intelligitur abscessu: tam vero privatio quam contrarietas differt a relationis oppositione, eo quod neque contraria, neque privatoria simul esse possunt; idem enim in uno eodemque tempore, uno eodemque in loco album et nigrum, videns et caecum esse non poterit; sed relativa a se nequeunt separari, neque enim potest esse filius sine patre, nec servus, si dominus non sit. Amplius, contraria ad se et privatoria non referuntur. Nemo enim dicit album nigri, vel nigrum albi, vel caecitatem visus, vel visum caecitatis. Quae vero in relatione sunt posita in ipsa relationis praedicatione consistunt, ut duplum dimidii, dominus servi, et caetera ad hunc modum. Tam vero contraria quam etiam relationes differunt a contradictionibus, quoniam contradictiones quidem semper in oratione consistunt, et in altera earum parte veritas, in altera falsitas invenitur; contraria vero et privatoria et relationes in simplicibus partibus orationis invenitur [ an. inveniuntur?], et in his neque veritas neque falsitas in est. Nam cum dico album, nigrum, caecitas, visus, dominus, servus, simplices orationis partes sunt, neque verum, neque mendacium continentes; in simplicibus enim partibus orationis veritas vel falsitas nulla est: cum autem dico dies est, dies non est, utraeque propositiones, una in affirmatione, altera in negatione posita, orationes sunt. Sed M. Tullius non tam propriis nominibus quam notioribus utitur; ait enim contrariorum alia esse quae adversa vocantur, alia quae privantia, alia quae in comparatione sunt, alia quae aientia et negantia nuncupantur. Sed quae contraria nominat, opposita verius dicerentur; quae adversa dicit, contrariorum melius susciperent nomen; quae in collatione nominat, ea relativa vel ad aliquid certius vocarentur: sed utatur nominibus ut volet, dum res ipsae certa proprietatis suae ratione signentur; nos vero in caeteris quos edidimus libris eo nuncupavimus modo, quo superius in Aristotelis dictum est divisione. Secundum M. Tullium igitur contrariorum alia sunt adversa, ut sapientia, stultitia; alia privantia, ut dignitas et indignitas; alia quae cum aliquo conferuntur, ut duplum, simplum; alia quae appellantur negantia, e contrario aientibus constituta, ut si hoc est, illud non est. Adversa igitur sunt quae, sub uno genere posita, plurimum differunt, ut album, nigrum, quae a se plurimum distant sub uno genere posita, id est sub colore. Item celeritati tarditas adversa est, positis utrisque sub motu, neque enim celeritati debilitas opponenda est, quia debilitati firma valetudo contraria est, quod in divisione omisit Cicero, sed docuit exemplo; illa quoque dicuntur adversa, quae, in diversis generibus sita, plurimum a se discrepare intelliguntur, ut sapientiae stultitia. Illa enim sub genere boni est, haec vero sub mali, quanquam hujusmodi exemplum privationem potius spectare videatur; nam stultitia privatio est sapientiae, nec quidquam est aliud stultitia nisi sapientiae et rationis absentia; sed quae sint quae privantia Cicero appellat, posterius demonstrabo. Ex his adversis hoc modo sumitur argumentum. Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur; si bonitatem appetimus, malitiam fugiamus, quanquam malitia quoque, secundum eumdem modum qui superius dictus est, privationibus possit adjungi. Privantia vero secundum Ciceronem sunt, quae Graece στερητικὰ appellantur, quae habent eam partem orationis praepositam, quae cum fuerit adjecta, semper fere aliquid demit ut ea ( in ) praepositio; haec enim syllaba cui fuerit apposita, demit fere aliquid ex ea vi quam esset res quaelibet habitura, si in syllabam praepositam non haberet, ut humanitati inhumanitas: in namque praeposita id de quo dicitur humanitate privavit, ut dignitas, indignitas; et Tullius quidem ea tantum privantia esse confirmat, in quibuscunque syllaba ista praeponitur: privantium quippe natura secundum Tullium hujus syllabae commemoratione finitur; a Peripateticis vero accepimus privationes cum simplicibus nominibus, tum privatoriis syllabis efferri, cum simplicibus nominibus, ut caecitas, cum privantibus vero syllabis, ut indignitas, inhumanitas. Quocirca, secundum M. Tullium, caecitas non erit privatio visus, sed ei adversum, atque idcirco forsitan stultitiam inter adversa numeravit, quoniam non habet in syllabam ex qua privationes arbitrantur existere. Ex quibus eodem modo, ut in superius positis adversis, argumenta ducuntur: Inhumanitatem aversemur, si humanitas consectanda est. Illa vero contraria, ut ait Tullius, quae cum aliquo conferuntur, talia sunt, ut duplum simpli. Id tantumdem est tanquam si diceret duplum dimidii, simplum enim dupli dimidium est, et pater filii; eaque sunt semper reciprocantia, aliquoties quidem septimo casu, aliquoties vero genitivo, nam filius patris est filius et pater filii, haec secundum genitivum conversio est, et duplum simplo duplum est, haec secundum septimum casum; sunt etiam quae accusativo, ut pauca ad multa, et magnum ad parvum. Item negantia sunt quae in affirmationibus et negationibus posita sunt, ut si hoc est, illud non est, veluti si dies est, nox non est, atque hanc oppositionem Cicero valde dicit esse contrariam. Ex quibus omnibus secundum superius dictum modum argumentorum facultas est, nam ex relativis contrariis ita sumimus argumentum: si pater est, fieri non potest quin ei filius sit. Ex negantibus autem quae ἀποφατικά (ut ait) Graeci vocant, ita: si sol supra terram fuit, nox esse non potuit, haec enim affirmatio illam perimit negationem; cur vero haec negantia esse constituerit mirandum est. Nam quae negantia sunt aientibus opponuntur, et simul esse non possunt, ut diem esse ac diem non esse, hoc vero consequens est cum ita dicatur, si hoc est, illud non est, ut si dies est, nox non est. Atque affirmationem negationemque Tullius valde dicit esse contrariam, sed in hac consequentia nequeunt esse contraria: nam quod est consequens, contrarium non est.
Ab adjunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adjungi quae suscipienda essent, si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset. Sed locus is magis ad conjecturales causas quae versantur in judiciis valet, cum quaeritur quid aut sit, aut evenerit, aut futurum sit, aut quid omnino fieri possit. Ac loci quidem ipsius formula talis est. Admonet autem hic locus ut quaeretur quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit; nihil hoc ad jus. Ad Ciceronem inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale retulerat, ut de facto quaereretur; tu tamen patiare nullum a me artis institutae locum praeteriri, ne si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum putaris, nimium te amare videar. Est igitur magna ex parte locus hic oratorius, non modo non jurisconsultorum, sed ne philosophorum quidem. Ante rem enim quaeruntur quae talia sunt, apparatus, colloquia, locus, constitutum convivium; cum re autem pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae, et si quid ejusmodi est; at post rem, pallor, rubor, titubatio, et si qua alia signa conturbationis et conscientiae. Praeterea restinctus ignis, gladius cruentus, caeteraque quae suspicionem facti possunt movere.
Qui sit ab adjunctis locus brevi superius monstravit exemplo, eo scilicet quo dixit: Si secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio bonorum daretur, consequens esse ut secundum quoque puerorum et servorum tabulas possessio permitteretur. Sed nunc formam ipsam et quasi subjectum loci monstrare proponit, quae est hujusmodi: Ab adjunctis enim locus est, cum ex eo quod proponitur aliquid aliud vel esse, vel fuisse, vel futurum esse argumentatione colligitur, ut in eo ipso quod dudum posuit exemplo. Approbatur enim non debere secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas bonorum possessionem dari, quia si id fuerit positum, id futurum est, ut secundum puerorum quoque ac servorum tabulas bonorum possessio permittatur. Talia vero sunt quae dicuntur adjuncta, ut circa rem fere quae quaeritur inveniantur, neque tamen necesse sit ei semper adhaerere; et forma quidem hujus loci talis est, ut hanc quoque diffinitionem possit admittere. Ab adjunctis locus est cum ex aliquibus, quae sunt proxima eis de quibus quaeritur rebus, id quod quaeritur vel fuisse, vel esse, vel futurum esse monstratur; qui locus est conjecturalibus causis maxime necessarius. Cum enim de facto quaeritur, tum si id factum est quod dubitatur, qui vel fuerit, vel sit, vel futurum sit, considerari solet: multa enim sunt quae unicuique adjuncta rei variorum eventu temporum colliguntur. Idcirco enim quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit, in conjecturalibus causis inquiritur, quae ab oratoribus tractantur solis, neque jurisconsultis in hujusmodi negotiis cum rhetorica facultate ulla communio est, juris enim peritus de facti qualitate, non etiam de ipsius facti veritate respondet. Idcirco quoties ad Gallum peritum juris facti quaestio deferebatur, nihil ad nos inquiebat, et ad Ciceronem potius consulentes, id est ad rhetorem remittebat. In quo Tullius facere ad Trebatium locum miscuit dicens, Quanquam locus hic ab adjunctis conjecturalibus causis maxime utilis, nihil consultorum juris prudentiam juvet, patiere me tamen, inquit, nullam suscepti operis partem praeterire, ne si in hoc libro nihil praeter tuae artis exempla conscripsero, tuae tantum gratiae videatur addictus, ab adjunctis vero locus qui non modo jurisconsultis, sed ne philosophis quidem praeter oratores non patet, trium saepe temporum ratione tractandus est. Nam de facto si quaeritur, quid vel ante id, vel cum eo, vel post id fuerit necesse est vestigari. Ante rem quidem hoc modo, apparatus; verisimile est enim effecisse aliquem quod ante efficiendum paravit, colloquia fieri enim potuit ut amaverit, qui saepe fuerit collocutus. Locus, velut cum ad aliquid faciendum opportunus locus eligitur. Constitutum convivium, velut si quis constituto ante convivio in eo fecisse aliquid arguatur, capiaturque conjectura facti, ex eo ipso quod sit convivium constitutum, atque horum omnium ante rem de qua quaeritur exempla sunt. Cum re vero hoc modo: Pedum crepitus, velut si isse in quempiam locum aliquis accusetur, pedum crepitu deprehensus esse probabitur; vel si fuisse adulter in cubiculo ex umbra corporis designetur, haec cum ipsis de quibus quaeritur inspecta, eisdem tamen intelliguntur adjuncta. Post rem vero, si quas conscientiae maculas pallor, rubor, titubatioque prodiderit: restinctus ignis, velut si clam factum aliquid exstincto igni velimus ostendere, ut tutius notitiam submoventibus tenebris committeretur. Item gladius cruentus peractum facinus monstrat. Haec omnia post rem facto intelliguntur adjuncta, et semper ante rem, cum re, et post rem, secundum rationem temporum intelligendum est, neque ita ut in antecedentibus et consequentibus. Illic enim naturae ratio consideratur. Omnia quippe simul sunt: nam quod antecedit, si positum sit, statim est id quod consequitur, ut si ponas hominem statim animal esse necesse est, nec ante secundum tempus homo dici potest, post vero subsequi animal, ut ante aliquis apparatus est secundum tempus, posterior effectus. Itaque illic antecedentia et consequentia nominantur, hic ante rem, cum re, et post rem. Idcirco quod illud quidem, non secundum tempus, sed secundum principalitatem naturae secum simul aliquid trahentis antecedens dicitur, consequens id quod antecedens comitatur. Ea vero quae secundum temporis priorem posteriorem ve rationem considerantur, adjuncta, idcirco ante rem, cum re et post rem coepere vocabulum.
Deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus, nam conjuncta de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt. Consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia quae rem necessario consequuntur. Itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim antecedit quamque rem, id cohaeret cum re necessario, et quidquid repugnat, id ejusmodi est, ut cohaerere nunquam possit.
Expedito adjunctorum loco, nunc de antecedentibus et consequentibus et repugnantibus disserit. Qui locus sit unus in tria velut membra divisus est. M. quidem Tullius loci hujus vocabulum tacuit, mihi autem totus conditionalis appellandus videtur. Cujus cum promptissime natura claruerit, nomen quoque ei, quod nos posuimus, recte inditum manifestius apparebit. Primum igitur singularum partium diffinitio prodenda est. Itaque antecedens est, quo posito aliud necesse est consequatur: itemque consequens alicujus est, quod esse necesse est, si illud cujus est consequens praecessisse constiterit. Repugnans est quod simul cum eo cui repugnare dicitur esse non possit. Antecedentium igitur, atque consequentium, et repugnantium, unum esse locum praediximus, qui quomodo sit unus, paucis ostendam. Primum igitur dum quaereretur quonam modo unus esset locus a consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, dicebatur quoniam ejusdem mentis esset atque intelligentiae tam consentanea sibimet quam dissidentia praevidere, idcirco hunc quoque locum unum videri. Consentaneorum namque duae sunt partes, antecedens una, altera consequens. Nam cum altero praecedente comitatur alterum, illa sibi in ipsa naturae consequentia consentire necesse est. Repugnantium vero tametsi duae partes sint, unum tamen est utriusque vocabulum, utraque enim repugnantia nominantur. Duae vero esse, quae sibimet repugnent, atque a se dissentiant nullus ignorat; sed eo distant quod antecedentium et consequentium duo sunt nomina, licet unus sit utriusque consensus; repugnantibus vero unum nomen est, cum sit unus in utrisque dissensus, ergo eadem mens, eademque intelligentiae ratio id quod praecedit si id quod comitatur, intelligit. Neque enim fieri potest ut antecedens aliquid intelligatur, nisi in eodem quid sit consequens consideretur; eodem quoque modo nec consequens, nisi appareat quid praecedat; item repugnans aliquod intelligere nemo potest, nisi intelligat cui repugnet: sed quoniam eadem ratio potest similia dissimiliaque perspicere, antecedentium vero et consequentium consensus quidam et per naturae similitudinem concordia est, dissensus vero in repugnantibus dissimilitudo, necesse est ut una atque eadem ratio antecedentium consequentiumque naturam et repugnantium spectet; quo fit ut unus quoque locus sit eorum quae una intelligentia comprehendit. Sed huic opponebatur: Cur igitur alium ex similitudine, alium ex contrario locum Marcus Tullius superius enumeravit? Nam secundum propositam rationem, quoniam similitudinem et contrarietatem intelligentia una perpendit, unus locus similium contrariorumque esse debuisset. Sed respondebatur quoniam non eodem modo sibi antecedentia et consequentia consentire dicuntur, sicut ea quae similia nuncupantur. In his namque una tantum qualitas invenitur, et secundum eamdem qualitatem similia esse dicuntur; at in antecedentibus et consequentibus non qualitatis similitudo, sed quidam naturae consensus est. Et quae similia sunt sine se esse possunt, antecedentia vero et consequentia sine se esse non possunt, atque idcirco non videtur esse consequentium et antecedentium cum similitudine ulla communio naturae. Quae ratio non valde videtur idonea, nec explicat quod demonstrare conabatur: illud certe firmissimum esse constat, quod hujus loci tractatus conditionalibus semper propositionibus accommodaretur. Conditionalis vero propositio est quae cum conditione pronuntiat esse aliquid, si aliud fuerit, veluti cum dicimus: Si dies est, lucet. Haec igitur rerum consequentia facile in repugnantiam vertitur. Nam si rebus consequentibus negatio interponatur, ex consequentibus repugnantia redduntur, hoc modo: Si dies est, lux est. Repugantia sunt ita: Si dies est, lux non est: repugnant enim diem esse et lucem non esse. Quae repugnantia in conditione consistit. Dicimus enim: Si dies est, lux non est, nam diei contrarium est nox. Consequens vero noctis, lucem non esse, quare esse diem et non esse lucem repugnat. Argumentum vero est, hanc repugnantiam in conditione consistere, quia si conditio deficiat, nulla est repugnantia, hoc modo: dies est, lux non est, utraeque enim disjunctae propositiones suas sententias gerunt, nec quidquam intelliguntur habere commune, atque ideo diversis acceptae temporibus verae sunt, nec repugnant. Nam sicut in his propositionibus, dies est, lux est, nulla est consequentia, quoniam conditio deest, quae propositionem facit connexam, sed utraeque a se disjunctae suam sententiam claudunt, ita in his quibus proponitur, dies est, lux non est, nulla est repugnantia, quoniam servat suam utraque separata sententiam. At si his conditio interveniat superiorum quidem, ita sententia copulatur, ut consequentes fiant, posteriorum vero ita ut repugnantes, hoc modo: si dies est lux est. Haec consequens propositio ex duabus per conditionem mediam effecta est una. At si sit ita, si dies est, lux non est, repugnat. Negatum enim quod sequitur repugnare necesse est. Amplius, argumentum quod ex antecedentibus et consequentibus fit ex unius propositionis connexae partibus nascitur, nam conditionalis propositionis connexae una pars est antecedens, alia consequens. Quod si a repugnantibus argumentum fiat, rursus ab unius propositionis membris tale argumentum nasci oportebit. Igitur ex his propositionibus, dies est, lux est, una esse non potest nisi a conditione copulentur, ut unum sit antecedens, aliud consequens, et ideo in his ex antecedenti et consequenti argumentum esse non potest, quoniam duae sunt ex illis quoque propositionibus quae sunt, dies est, lux non est: una esse non poterit, nisi conditionis adjunctione in unius quodammodo propositionis sententiam reducantur, cujus propositionis partes sunt repugnantes. Nam, ut in connexa propositione una pars antecedens, alia est consequens, ita in repugnanti utraque pars propositionis a semet invicem repugnat ac dissidet. Amplius, repugnans propositio connexae partem contrariam tenet, nam ut in illa quod antecedit secum id quod sequitur trahit, ita in hac propositione partes simul esse non possunt. Contrariae vero differentiae sub eodem genere poni solent. Si igitur connexa propositio in conditione est constituta, repugnans quoque in conditione subsistit; quod si et consequentiam propositionum et repugnantiam conditio facit, non est dubium quin locus hic jure conditionalis vocetur, ac sit unus positus in conditione divisis partibus, id est in antecedentem consequentemque et repugnantem. Connexaeque namque propositionis una pars antecedens est, alia consequens. Repugnantis vero propositionis utraque repugnat ac dissidet. Itaque connexae propositionis partes antecedens et consequens sunt, repugnantis vero repugnantes. Nec illud intelligentiam turbet quod dies est et lux est quadam sibi ratione consentiunt. Item dies est et lux non est, quasi a se dissentiunt atque discordant, nam connexa est propositio si cum aliud antecesserit, aliud consequatur. Item repugnans, si uno posito aliud inferatur, quod esse non potest nisi id jus conditionis efficiat. Quocirca aperte demonstratum esse arbitror conditionalem hunc locum vocari et recte unum esse a M. Tullio constitutum. Quomodo vero fiat ab antecedentibus et consequentibus et repugnantibus argumentum, posterius dicam. Sed quoniam nullius facultatis alterius est, quid vel quamque rem consequitur, vel quid cuique repugnet inspicere, nisi dialecticae tantum, quae hujus quam maxime rei perititiam profitetur, idcirco ait hunc esse locum totum dialecticorum, qui etiam ab adjunctis longe lateque diversus est. Primum quod adjuncta prodere sese atque ostendere invicem possunt, non vero perficere atque adimplere naturam, veluti ambulationem pedum strepitus significare quidem ac denuntiare potest, efficere vero non potest. Neque enim ambulationem efficit pedum strepitus, nec vero ex necessitate ambulatio ut sit pedum strepitus auctor est, sed saepe ita ambulatur, ut nullus pedum strepitus exaudiatur; saepe non mutato loco moveri pedes ac strepere praeter ambulationem queunt; idcirco non semper inveniuntur adjuncta: propositoque termino quem probare contendimus, saepe ex adjunctis argumenta deficiunt, quia ipsa quoque aliquoties deficere videntur adjuncta. Praecedentia vero et consequentia et repugnantia nunquam desunt; omne enim quidquid in rebus est, habet quod se aut sequatur naturaliter, aut praecedat. Est etiam a quo per naturae diversitatem dissideat, velut animal sequitur quidem hominem, praecedit vero substantiam; dicimus enim, si homo est, animal est; substantiam vero praecedit, cum proponimus, si animal est, substantia est. Repugnat vero mortuo cum enuntiamus, si animal est, mortuum non est. Praeterea quae sunt adjuncta temporibus distributa sunt, ut ante rem, cum re, post rem. Quae vero sunt antecedentia, consequentia, et repugnantia, quomodolibet modo in temporibus sint, nihil refert. Nam priora saepe temporibus comitantur, et temporibus posteriora praecedunt, et quae simul temporibus sunt, alias praecedunt, alias vero consequuntur, ut superius quoque saepe diximus. Amplius, quae antecedentia sunt et consequentia relinquere sese non possunt, nec sibi repugnantia cohaerere, et sunt repugnantia necessario sibimet inconnexa; quae vero sunt adjuncta nihil obtinent necessitatis, quia et jungi sibimet, et a se separari queunt. Quae cum ita sint, quaestio difficilis vehementer oboritur, videtur enim minus intuentibus nihil hic locus differre his locis qui dicti sunt vel a genere, vel a specie, vel a contrariis. Nam genus semper speciem sequitur, speciem genus praecedit, contraria simul esse non possunt. Quae solvenda est hoc modo: Primum quia non omne consequens genus est, nec omnis species antecedens. Repugnantia vero non ipsa contraria, sed contrariorum sunt consequentia, ut in locorum qui a M. Tullio propositi sunt expositione monstravimus. Dehinc quia cum a genere fit argumentum, ipsum genus assumitur, eodem quoque modo et species, cum ab ea aliquid volumus approbare; cum vero ab antecedentibus aliquid monstrare contendimus, eo quod in conditionali propositione praecessit utimur in assumptione, etiamsi non fuerit genus. Item si a consequenti argumentum fiat, etiamsi species non sit, a consequenti parte conditionalis propositionis ducitur argumentum, veluti cum ita dicimus: Si ignis est, levis est, ignis antecedit, levitas sequitur; sed neutrum neutri est genus aut species, assumitur itaque, atqui ignis est. Nunc igitur id quod antecedebat assumpsi, ex quo monstratur conclusio, levis igitur est. At si ita assumamus, sed non est levis, id quod consequebatur assumpsi. Concluditur ergo atque monstratur, non est igitur ignis. Vides igitur ut de his praecedentibus et consequentibus nunc loquamur quae in conditionali propositione posita, vel praecedere vel consequi intelliguntur. Cum vero fit ex genere argumentum, species quidem est de qua aliquid probare contendimus; genus vero assumimus non quasi praecedens, sed quasi continens, ut quidquid esse consideratur in genere, id formae quoque debeat aptari. Genus enim quoad permanet, a sua specie non recedit: cum vero de specie sumimus argumentum, genus quidem est de quo aliquid quaeritur; sed id laboramus, ut quod de genere conamur ostendere, id ex specie possit facilius agnosci. Ut cum uxori Fabiae relictum fuisset legatum, si materfamilias esset, quoniam non convenit in manum, scilicet, ab in manus conventione, quae est species uxoris, uxorem quod est matris familiae genus a legati jure sejungimus, et legatum ad speciem, id est matremfamilias derivamus. Sed illud interius dispiciendum videtur, num locus ab antecedentibus et consequentibus totus supervacaneus esse videatur, cum quolibet modo fuerint ex eo argumenta composita, a caeteris locis quos superius descripsimus non recedant. Nam quodcunque ab antecedentibus et consequentibus ducitur argumentum, id vel a toto, vel a partibus, vel a conjugatis, vel ab aliquo reliquorum tractum esse perpenditur hoc modo: Si utilis est aequitas constituta ad res suas obtinendas, utile est jus civile, ad id quod praecedit, quod sequitur igitur, hoc est a diffinitione argumentum, scilicet ab assumptione praecedentis. At si ita dicam: Sed non est utile jus civile, non est igitur utilis aequitas constituta ad res suas obtinendas, hic per consequentis assumptionem a diffinitionis loco sumptum est argumentum. Item a partium enumeratione, si neque censu, neque caeteris, non est liber, at censu vel caeteris, est igitur liber: at non est liber; neque censu igitur, neque caeteris manumissus est. Sed notandum est quae sit vis uniuscujusque argumenti, et quonam modo proferatur. Sunt enim argumenta quae praedicativis apta sint syllogismis ut a diffinitione fiat sic: jus civile est aequitas constituta his qui ejusdem sunt civitatis ad res suas obtinendas. Id vero utile est, utile est igitur jus civile. Item a partibus: Qui neque censu, neque vindicta, neque testamento est manumissus, hic ex servitute liber factus non est; Stichus vero neque testamento, neque censu, neque vindicta manumissus est; Stichus igitur liber non est: et in caeteris eodem modo. Omnia vero quaecunque per categoricum syllogismum proferri possunt, eadem per conditionalem syllogismum dici queunt. Omnis namque praedicativa propositio in conditionalem verti potest, hoc modo: omnis homo animal est, praedicativa est; haec facile vertitur in conditionalem ita, si homo est, animal est. Non vero omnis conditionalis in praedicativam verti potest, velut haec: si peperit, cum viro concubuit. Nemo enim dicere potest ipsum peperisse, id esse quod cum viro concumbere, quo modo dicimus hominem id esse quod animal sit. Alia enim ratio est in his propositionibus quae ita dicuntur, quae peperit, cum viro concubuit. Haec enim similis est ei quae dicit, si peperit, cum viro concubuit, sed praedicativa propositio id esse subjectum dicit, quod fuerit praedicatum. Conditionalis vero id ponit, ut si id quod antecedens fuerit necessario comitetur quod subsequitur. Cum vero praedicativa est propositio, si ea vertatur in conditionalem, alia nimirum redditur propositio. Nam cum dicitur, omnis homo animal est, ipse homo animal esse proponitur; cum vero, si homo est, animal est, non id sentitur, ut ille qui homo est, animal sit, sed proposito esse hominem, consequi ut sit animal. Ergo conditionalis syllogismus in antecessione et consecutione positus, licet per diffinitionem, et per partium enumerationem, et per conjugationem, et quolibet alio fiat modo, tamen in propria forma se continet, et est conditionalis, id est utens propria potestate, ut quodammodo caetera argumenta suae veluti naturae videatur habere subjecta. Ut cum sit a diffinitione argumentum, si quidem per praedicativam formam factus fuerit syllogismus, a diffinitione ductum esse dicatur. Sin vero per hypothesin facta fuerit argumentatio, conditionalis fit syllogismus, quem discernat assumptio, utrum ab antecedentis, an a consequentis parte promatur. Quo fit ut etiamsi per caeteros locos conditionale argumentum proferatur, tamen suam quamdam habeat formam, quandoquidem in antecessione et consecutione est constitutus. Tunc enim diffinitio, partes, conjugatio, et caetera veluti res ipsae fiunt ac non locus, cum venerint in conditionem; at si conditio cesset, ex ipsis profectum videbitur argumentum. Quod si propositionem conditio copulaverit, ipsa quidem ea sunt quae in propositionibus continentur veluti quaedam argumenti partes, locus vero in conditione est constitutus. Atque haec ita dicta sunt, quasi aliter conditionalis hic locus tractari non valeat, nisi eorum aliquem quos praediximus includat: nam potest praeter eos etiam saepe reperiri, ut cum dicimus: Si homo est, risibilis est; si corvus est, niger est. Hic enim nec diffinitionem, nec partes, nec ullum alium locum superius enumeratum continet argumentum. Amplius, facile est in singulis eorum differentias praevidere: locus quippe a toto a substantia trahitur, a partibus vero a rei compositione. Nam in simplicibus terminis tale argumentum non potest inveniri, a nota, ab interpretatione; a conjugatis, ab eo quod ex eodem utrumque deducitur; a genere, a continenti; a forma, ab eo quod continetur; a differentia, ab eo quod discrepat; a similibus, ab eadem qualitate; a contrariis, ab eo quod a se longe diversa sunt; a causis, ab his qui efficiendi vim habent; ab effectis, ab his quae vim alterius efficientiae susceperunt; ab adjunctis, a vicinitate naturae; a comparatione majorum, parium vel minorum; a relatione, ad aequalem vel inaequalem quantitatem. Ab antecedentibus vero longe alius modus est: constat enim in eo quod si propositum quid fuerit, aliud quiddam modis omnibus existet, quod consequens appellatur; hujus vero intelligentia consistit in eo quod praecedente quolibet, aliud subsecutum; repugnantium vero intelligentia consistit, non modo quod neque sequi, neque antecedere possunt, verum etiam quod simul esse non possunt, quae in conditione consistere dubium non est. His igitur ita expeditis, quoniam M. Tullius proprietatem loci succincte, ut in transcursu potuit, evidenter expressit, nunc quibus modis eodem loco uti conveniat, adjungit. Quae Topicorum pars, quoniam dil gentius explananda est, finem quarto volumini faciam, quinto caetera redditurus.
LIBER QUINTUS. De omnibus quidem hypotheticis syllogismis, Patrici rhetorum peritissime, plene abundanterque digessimus his libris, quos de eorum principaliter institutione conscripsimus, a quibus integram perfectamque doctrinam, cui resolvendi illa vacuum tempus est, lector accipiet. Sed quia nunc Ciceronis Topica sumpsimus exponenda, atque in his aliquorum M. Tullius modorum meminit, dicendum mihi breviter existimo de his septem conditionalibus syllogismis, quae eorum natura sit, propositionumque contextio, ut cum haec ad scientiam rite praelibata pervenerint, Tulliana facilius noscantur exempla. Omne igitur quod in quaestione dubitatur, aut verisimilibus aut necessariis probabitur argumentis. Argumentum vero omne aut in syllogismi ordinem cadit, aut ex syllogismo vires accipit. Syllogismus vero omnis propositionibus constat. Propositiones autem vel simplices sunt, vel compositae. Simplices sunt quae simplicibus orationis partibus conjunguntur. Copulant autem incompositam propositionem simplices orationis partes, nomen et verbum, veluti cum dicimus, dies est, vel dies vernus est, vel dies serenus est; hic enim omnem vim propositionis nomen connectit et verbum. Omnis autem simplex propositio ex subjecto praedicatoque consistit. Subjectum est de quo dicitur id quod praedicatur. Praedicatum est quod de eo dicitur quod subjectum est. Verbum autem aliquoties praedicato nomini adjungitur, aliquoties ipsum praedicatur. Praedicato nomini adjungitur, ut in hac propositione quae dicit, dies serenus est: dies enim subjectus est, serenus praedicatus; est vero verbum sereno adjunctum est, quod diximus esse praedicatum. At si talis sit propositio, quae solo nomine constet et verbo, veluti cum dicimus, dies est, tunc dies subjicitur, est verbum sine dubio praedicatur; si e verbo autem nulla est propositio: omnis enim propositio vel vera vel falsa est; nisi autem verbum sit quodlibet adjunctum, quo esse aliquid aut non esse d catur, nulla veritas aut falsitas in propositionibus deprehenditur. Saepe autem propositiones etiam ex totis orationibus constant, ut si dicamus: Transire in Africam utile est Romanis; hic enim subjectum quidem est transire in Africam, utile autem Romanis praedicatum, est vero praedicato conjungitur. Hujusmodi igitur omnes propositiones praedicativae dicuntur. Praedicativae vero appellantur, quia aliud de alio praedicant. Omnesque qui ex his propositionibus fiunt syllogismi, secundum enuntiationum suarum formas praedicativi appellantur. Ex his autem praedicativis propositionibus existunt compositae propositiones, quarum aliae quidem copulativa conjunctione nectuntur, ut et dies est, et lux est; aliae vero per conditionem fiunt, quae etiam conditionales enuntiationes vocantur. Hae vero sunt quae conjunctione quadam partibus interposita ad consequentiam conditionesque ducuntur. Age enim sint duae propositiones praedicativae: una quidem, quae dicit, animal est; alia vero quae proponit, homo est. His si conjunctis interveniat, faciet, si homo est, animal est. Vides igitur ut duas praedicativas propositiones in unam conditionem conjunctio copulaverit. Quae cum ita sint, omnes hae propositiones hypotheticae, id est conditionales, vocantur, atque ex his syllogismi tales existunt, quibus hypotheticis vel conditionalibus nomen est. Omnis autem hypothetica propositio, vel per connexionem fit, vel per disjunctionem. Per connexionem hoc modo, si dies est, lux est. Per disjunctionem ita, aut dies est, aut nox est. Earum vero quae per connexionem fiunt, al ae ex duabus affirmativis copulatae sunt, ut si dies est, lux est, namque dies est, et lux est, utraeque aliquid affirmant; aliae ex duabus negativis, ut si lux non est, dies non est, nam lucem non esse, et diem non esse, utraque negatio est; aliae vero ex affirmativa negativaque conjunctae sunt, ut si dies est, nox non est; aliae vero ex negativa affirmativaque copulantur, ut si dies non est, nox est: omnes tamen in connexione positae sunt. Aut enim affirmatio affirmationem sequitur, aut negatio negationem, eique connexa est, aut affirmationem negatio, aut negationem affirmatio; sed ex connexis repugnantes manifestum est nasci, namque ubi affirmatio sequitur affirmationem, his si media negatio interposita sit, repugnantiam facit hoc modo: si dies est, lux est. Hic affirmatio sequitur affirmationem; at cum dico, si dies est, lux non est, repugnant inter se partes propositionis connexae, interposita negatione. Item quoties negatio sequitur negationem, si posteriori propositionis parti negativum dematur adverbium, repugnantes fiunt hoc modo, si animal non est, homo non est; haec connexio est ex duabus proposita negativis. At si posteriori parti, id est homo non est, negativum detrahatur adverbium, fiet, si animal non est, homo est, quod repugnat; at si affirmatio negationem sequatur, sive posteriori parti negatio jungatur, sive priori auferatur, repugnantes fiunt, hoc modo, si dies non est, nox est. Hic igitur affirmatio sequitur negationem. Sive igitur posteriori parti, id est, nox est, negatio copuletur, ut sit ita, si dies non est, nox non est, sive priori auferatur, ut sit ita, si dies est, nox non est, repugnantem fieri propositionem necesse est. Quod si negatio affirmationem sequatur, et posteriori parti negativum adverbium subtrahatur, propositionis connexae partes in repugnantiam cadunt, hoc modo, si vigilat, non stertit. Hic affirmationem sequitur negatio, sed si posteriori parti, id est, non stertit, negatio dematur, fiet, si vigilat stertit, et erit repugnans; sed in connexis atque disjunctis propositionibus illud intelligendum est, quod in earum partibus et vis quaestionis includitur et argumenti. Age enim dubitetur an lux sit, idque approbandum sit ex eo quod dies est. Si igitur ita fiat propositio, si dies est, lux est, ea quidem pars totius propositionis quae sequitur, id est, lux est, quaestionis est. De ea namque quaeritur an lux sit. Ea vero quae prior est, id est, dies est, vim continet argumenti. Ex eo enim quod dies est, lux esse probabitur, et in caeteris quidem vel connexis, vel disjunctis eadem ratio est. In omnibus vero his quoniam syllogismus atque argumentatio ad demonstrandam partem alteram quaestionis accommodatur, quaestio vero omnis dubitabilis est, oportet syllogismos qui accommodantur ambiguae quaestioni, indubitabiles esse atque perspicuos, qui ut tales sint, ex claris atque apertis et in veritate patentibus propositionibus necesse est constent; propositiones vero partim per se notae sunt, partim aliquibus probationibus indigebunt. Omnis vero syllogismus enuntiatione proposita habet alicujus partis assumptionem, ut quod est in quaestione concludat, hoc modo: Si dies est, lux est. Ut igitur lucem esse demonstrem, assumam unam partem propositionis superius constitutae, dicamque, sed dies est, ac tunc demum id quod est in quaestione concludam, lux est igitur. Ergo cum ad syllogismi conclusionem, et tota enuntiatione in proponendo, et in assumendo parte enuntiationis utamur, necesse est ut ea quibus utimur nil habeant dubitabile, siquidem ex his ea quae sunt ambigua capient fidem. Quod si propositio aliquoties quidem per se nota est atque perspicua, aliquoties vero probationis indigens invenitur, assumptio quoque aliquoties per se vera esse notabitur, aliquoties approbationis indiget adjumentis. Quo fit ut si et propositio et assumptio demonstrandae sint, quinquepartitus (ut Cicero etiam in Rhetoricis auctor est) syllogismus fiat, constans ex propositione ejusque probatione, assumptione, ejusdemque probatione, et conclusione. Quod si neutra sit approbanda, tripartitus sit, ex propositione scilicet, assumptione et conclusione. Quod si altera earum demonstranda sit, fit quadripartitus, ex propositione scilicet, et assumptione, atque unius earum approbatione et conclusione. Conclusionis vero ipsius probatio praedecente propositione atque assumptione perficitur. Quae cum ita sint, cumque omnis propositio hypothetica in connexionem disjunctionemque dividatur, in connexis propositionibus aliud dicimus praecedens, aliud consequens. Idem autem consequens et connexum vocamus, velut in hac propositione, si dies est, lux est. Dies est praecedit, annectitur lux est. In disjunctis autem non est eadem ratio, quia cum ea quae proponuntur simul esse non possint, nullo modo dicuntur esse connexa. Praecedens autem et subsequens inde judicatur, quia quod primum ponitur, jure antecedens vocatur, quod posterius, jure subsequens dicitur. Ex his igitur propositionibus, quae connexae sunt, fit primus et secundus hypotheticorum syllogismorum modus. Addita vero negatione propositioni connexae et ex duabus affirmationibus copulatae, atque insuper denegata, tertius accedit modus. Ex disjunctis autem propositionibus diverso modo assumptionibus factis, quartus et quintus. Utrisque vero per negationem compositis, sextus et septimus. Atque hae septem sunt hypotheticae conclusiones, quarum M. Tullius in Topicis meminit, quarum omnium deinceps ordo atque exempla subdenda sunt. Primus igitur modus est, cum in connexa propositione assumpto eo quod praecedit, volumus monstrare quod sequitur, itaque esse oportere, ut est in connexione prolatum. In quo si id quod connexum est ac sequitur, assumpserimus, nullus omnino fit syllogismus. Hujus exemplum tale est, si dies est, lucet; si igitur lucere monstremus, assumamus, necesse est diem esse, hoc modo, atqui dies est; consequitur ergo ex necessitate, lucere. Quod si lucere assumamus, itaque dicamus, atqui lucet, non necesse est diem esse, atque ideo nulla necessitas evenit conclusionis; ubi vero nulla necessitas est, ne syllogismus quidem intelligi potest. Est igitur primus modus in hanc formam: si dies est lucet, dies autem est, lucet igitur. Inveniuntur tamen in quibus aequo modo valet assumptio, sive praecedens, sive subsequens assumatur, ut in homine atque risibili. Si enim homo est, risibile est; atqui homo est, risibile igitur est; atqui risibile est, homo igitur est. Sed in his haec causa est, quia homo atque risibile aequi sunt termini, atque idcirco uno posito alterum comitari necesse est. Sed quia hoc in omnibus non est, idcirco dicimus non esse universale, ut assumpto posteriore, quod praecedebat probetur. Secundus vero modus est quoties assumpto posteriore atque consequenti quod antecesserat aufertur, hoc modo, si dies est, lucet; hic si assumamus non lucere, contrario modo atque in propositione prolatum est; assumamus dicentes, atqui non lucet; in eo igitur sequitur non esse diem; quod si diem negemus, id est quod antecedit in assumptione contrario modo atque positum est in propositione proferamus, non tollitur quod est connexum, ut si dicamus, atqui non est dies, non mox sequitur, non lucere, potest enim non esse dies, et tamen lucere. Est igitur secundi modi forma hujusmodi: si dies est, lucet; atqui non lucet, non est igitur dies. Primus igitur modus assumit quod praecessit, ut approbet quod connexum est; non potest vero assumere quod connexum est, ut approbet quod praecessit. Secundus autem assumit econtrario quod sequitur, ut quod praecessit evertat; non potest autem econtrario assumere quod praecessit, ut id quod connexum est auferatur. Tertius modus est, cum inter partes connexae atque ex duabus affirmationibus copulatae propositionis negatio interponitur, eaque ipsa negatio denegatur, quae propositio ὑπεραποφαντική Graeco sermone appellatur, ut in hac ipsa quam superius proposuimus, si dies est, lux est; si inter hujus propositionis partes negatio interveniat, fiet hoc modo, si dies est, lux non est; hanc si ulterius denegemus, erit ita, non si dies est, lux non est: cujus propositionis ista sententia est, quia si dies est, fieri non potest ut lux non sit. Quae propositio superabnegativa appellatur, talesque sunt omnes in quibus negatio proponitur negationi, ut non est dies, et rursus, Nec non Ausonii Troja gens missa coloni. In hac igitur si priorem partem, id est diem esse, in assumptione ponamus, consequitur etiam lucem esse hoc modo, non si dies est, lux non est, atqui dies est, lux igitur est. Qui modus a superioribus plurimum distat, quod in eo modo qui sit ab antecedentibus, ponitur antecedens, ut id quod sequitur astruatur. In modo vero qui sit a consequentibus, perimitur consequens, ut id quod praecesserat, auferatur. In hoc vero neutrum est, nam neque antecedens ponitur, ut quod sequitur, confirmetur, nec interimitur subsequens, u id quod praecesserat, evertatur; sed ponitur antecedens, ut id quod sequitur, interimatur. Hic autem propositionis modus partes inter se suas continet repugnantes, adversum quippe est ac repugnat, si dies est, non esse lucem. Sed idcirco rata positio est, quia consequentium repugnantia facta per mediam negationem alia negatione destruitur, et ad vim affirmationis omnino revocatur. Nam quia consequens esse intelligitur, ac verum, si dies est, esse lucem, repugnat ac falsum est, si dies est, non esse lucem, quae denegata rursus vera est ita, non si dies est, lux non est, et sit consimilis affirmationi, si dies est, lux est, quia facit affirmationem geminata negatio. Similiter vero fiunt ex repugnantibus propositionis partibus argumenta, vel si duabus negationibus, vel si negatione et affirmatione, vel si affirmatione et negatione jungatur. Quomodo vero fiant ex talibus connexis repugnantes, superius dictum est. Fit vero ex ea propositione quae duabus jungitur negativis ex repugnantibus argumentum hoc modo: sit propositio, si non est lux, dies non est; fiat repugnans ita, si non est lux, est dies; huic jungamus negationem ut fiat vera ita, non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est. Item fit ex negatione atque affirmatione propositio haec: si dies non est, nox est; huic additur ex posteriore parte negatio, et fit ita: si dies non est, nox non est; fit repugnans, haec nihilominus abnuatur ut sit vera, non si dies non est, nox non est, assumimusque, atqui dies non est; concludimus, nox igitur est. Item ex eadem propositione, quae ex negativa affirmativaque conjungitur et dicit: si dies non est, nox est, si a priori parte negatio subtrahatur, fiet repugnans, hoc modo: si dies est, nox est; huic apponatur negatio, ut vera esse possit, hoc modo: non si dies est, nox est, assumamque, atqui dies est, concluditur, nox igitur non est. At si sit ex affirmatione et negatione propositio conjuncta, velut haec: si vigilat non stertit, demitur posteriori parti negatio, ut fiat ita: si vigilat stertit; sed haec repugnat. Tota rursus propositio denegetur, ut fiat vera hoc modo: non si vigilat stertit; assumimus, atqui vigilat; concludamus necesse est, non stertit igitur. Sed hae quatuor ex repugnantibus conclusiones in tertio modo consistere intelliguntur, quarum quidem Tullius tres commemoravit, unamque praecepto docuit, eam quam propositio talis efficit, quae duabus jungitur affirmativis; duas vero exemplo, scilicet eam quae ex tali propositione nascitur, quam duae copulant negationes, et eam quae ex propositione tali connexa procreatur, quae ex affirmatione negationeque consistit. Reliquam vero praeteriit, quod illarum similitudine etiam haec in tertium conclusionis modum videbatur incidere. Quartus modus in disjunctione consistit, hoc modo: aut dies est, aut nox est; sed dies est, nox igitur non est. Hujus haec ratio est, quia disjunctiva enuntiatione proposita, prior pars ejus assumitur affirmando, ut subsequens auferatur; ex ea enim propositione quae dicit, aut dies est, aut nox est, assumimus, atqui dies est, scilicet affirmantes esse diem, quam assumptionis affirmationem consequitur non esse noctem. Quintus modus est, cum in eadem disjunctiva propositione, id quod primum est, negando assumitur, ut id quod est posterius inferatur, hoc modo: aut dies est, aut nox est, atqui dies non est, per negationem scilicet facta est assumptio, consequitur esse noctem. Sextus vero modus ac septimus ex quarti et quinti modi disjunctiva propositione deducuntur, una negatione videlicet adjuncta, et disjunctiva propositione detracta, additaque conjunctiva his propositionibus quae superius in disjunctione sunt positae, hoc modo: non et dies est, et nox est. Dudum igitur in disjunctiva ita fuit, ut aut dies est, aut nox est. Ex hac igitur propositione sublata, aut conjunctione, quae erat disjunctiva adjecimus, et quae copulativa est, praeposuimusque negationem. Itaque fecimus ex partibus disjunctivae propositionis copulatis, addita negatione, propositionem sexti atque septimi modi, quae est, non et dies est et nox est, in qua is assumatur esse diem, noctem non esse consequitur ita, atqui dies est, non est igitur nox. Septimus vero modus est, cum prima pars propositionis negando assumitur, ut posterior subsequatur, hoc modo: non et dies est et nox est; atqui dies non est, nox igitur est. Atque hic modus propositionum in solis his inveniri potest, quorum alterum esse necesse est, ut diem vel noctem, aegritudinem vel salutem, et quidquid medium non habet. Quo autem modo omnium syllogismorum conditionalium veritas sese habeat, his diligentissime explicuimus libris quos de hypotheticis conscripsimus syllogismis. Nunc vero, non quod de his perfectior consideratio inveniri potest apposuimus, sed id quod ad explanandum M. Tullii sententiam poterat accommodari. Ut igitur cuncta quae diximus breviter colligantur, primus modus est quoties in connexa propositione primum ut in propositione locatur, assumitur, ut consequatur secundum, hoc modo: si dies est, lux est, atqui dies est, lux igitur est. Secundus modus est quoties in connexa propositione secundum econtrario assumitur quam in propositione collocatum est, ut id quod primum est auferatur, hoc modo: si dies est, lux est; atqui non est lux, non est igitur dies. Tertius modus est cum connexae propositionis partes ex affirmationibus junctae, negatione dividuntur, totique propositioni negatio rursus adjungitur, assumiturque, quod prius est, sic ut in propositione est enuntiatum, ut econtrario concludatur secundum quod in propositione prolatum est, hoc modo: non si dies est, lux non est, atqui dies est, lux igitur est. Hic ergo posito quod praecedebat, id est esse diem, eversum est quod sequebatur, id est, non esse lucem; negationem quippe affirmatio omnis evertit, vel cum connexae propositionis ex negationibus junctae, secundae parti negatio detrahitur, totaque propositio denegatur, positaque priore propositionis parte, interimitur quod subsequebatur, hoc modo: non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est; vel si connexae propositionis ex negatione atque affirmatione compositae, secundae parti negatio jungatur, eaque insuper denegetur, ponaturque quod prius est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies non est, nox non est, atqui dies non est, nox igitur est; vel si in eadem propositione, quae ex negatione atque affirmatione copulata est, priori parti negatio subtrahatur, eaque denegetur, ponaturque quod primum est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies est, nox est, atqui dies est, nox igitur non est; vel si connexae propositionis ex affirmatione et negatione copulatae, posteriori parti denegatio dematur, totaque insuper denegetur, positoque priore, id quod sequitur interimatur, hoc modo: non si vigilat stertit, atqui vigilat, non stertit igitur. Atque haec omnia in tertio modo esse intelliguntur, atque ex repugnantibus fiunt, et semper id quod antecedit, ponitur, ut id quod sequitur, auferatur. Nam non sicut in propositione conditionali quia negata repugnantia partium fit vera, prior pars ponitur, sive affirmative, sive negative, ita eam reddit assumptio. Sed ut prior pars fuerit assumpta, reliqua contraria enuntiatione concluditur. Nam si assumptio fuerit affirmativa, erit negativa conclusio. Si assumptio negativa, erit conclusio affirmativa. Quartus modus est cum in disjunctiva propositione primum ponitur, ut auferatur secundum, hoc modo: aut dies est, aut nox est; atqui dies est, nox igitur non est. Quintus modus est quoties in disjunctiva propositione auferatur quod prius est, ut ponatur secundum, hoc modo: aut dies est, aut nox est, non est autem dies, nox igitur est. Sextus modus cum his rebus quae in disjunctionem venire possunt, id est contrariis vel repugnantibus medietate carentibus, negatio praeponitur, et copulativae conjunctiones adjunguntur, poniturque quod primum est, ut id quod est subsequens auferatur, hoc modo: non et dies est et nox est, dies autem est, nox igitur non est. Septimus modus est cum in eadem propositione aufertur id quod praecedit, ut ponatur id quod consequitur, hoc modo: non et dies est, et nox est; atqui dies non est, nox igitur est. His igitur ita praedictis ad Ciceronis verba veniamus.
Cum tripartito igitur distribuatur locus hic in consecutionem, antecessionem, repugnantiam, reperiendi argumenti locus est simplex, tractandi triplex: nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri; est autem pecunia signata argentum, legata igitur. An illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum; est autem numerata pecunia argentum, legata igitur est. An illo modo: Non et legatum argentum est, et non legata est numerata pecunia; legatum autem argentum est, legata igitur numerata pecunia est.
Eum locum qui ex antecedentibus, consequentibus et repugnantibus esset, unum recte videri, eumque in conditione esse positum, sed trina partitione distribui, superius explicatum est; idque M. Tullius evidentius notat dicens, intellectum quidem ejus considerationemque in conditione positam unam esse, sed per argumentationis tractationem tripartito dividi. Cujus rei per primum ac secundum et tertium hypotheticorum syllogismorum modum, sicut paulo superius diximus, exempla subjecit. Quae quoniam implicatiora videntur quam ut primo statim auditu comprehendantur, visum paulisper est apertioribus exemplis animum lectoris imbuere, ut in facilioribus primum exercitata intelligentia, sine magno negotio, quae sunt difficiliora perpendat. Ab antecedentibus igitur argumentatio fit, quoties enuntiata propositionis conditione sumitur id quod antecedit, ut id quod sequitur inferatur, hoc modo: sit enim dubium an Tullius animal sit, concedaturque eumdem Ciceronem esse hominem, et sit rata propositio haec: Tullius si homo est, animal est; homo antecedit, animal sequitur; si igitur ex antecedenti velim facere argumentationem, assumam id quod praecedit, hoc modo: sed homo est Cicero, consequitur animal esse Ciceronem; et est hic primus quem supra diximus modus. Rursus a consequenti argumentatio fit quoties in conditione proposita id quod consequitur tollit assumptio, ut id quod praecesserat interimatur, hoc modo: si homo est Cicero, animal est. Antecedit homo, sequitur animal. Si igitur ex consequenti facere argumentum velim, dicam, atqui non est animal, sequitur ne esse hominem quidem, sed id perspicue falsum est, esse enim hominem constat, falsum est igitur animal non esse. Tullius igitur animal est; et hic dictorum superius secundus est modus. Quod si a repugnantibus fiat, in tertio scilicet modo digestarum superius conclusionum, faciemus ita: non si homo est Tullius, animal non est; repugnat enim esse hominem et animal non esse; hic si assumamus esse hominem, animal quoque esse, recta ratione concludimus, hoc modo: atqui homo est, animal igitur est, atque hic quidem modus ex ea propositione connexa conversus est, quae ex duabus conjuncta est affirmativis. His igitur tribus modis Tullius qui homo esset, animal quoque monstratus est esse: nunc quidem dum id quod antecedit assumimus, id est esse hominem; nunc vero dum id quod consequitur, in assumptione denegamus, id est non esse animal; nunc autem repugnantiam denegantes eorum quae sibi sunt consequentia, posito quod praecedebat, id quod sequebatur intulimus. Quibus ita praecognitis, nunc M. Tullii tractemus exempla. Cum enim dixisset loci in consecutione, antecessione et repugnantia positi, reperiendi quidem argumenti simplicem esse intellectum, tractandi autem triplicem, adjecit: Nam quid interest, cum tibi sumpseris ad demonstrandum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum id ab antecedentibus, an a consequentibus, an a repugnantibus probes? Namque eadem sententia in conclusione colligitur, et argumentationum diversitas non in re, sed in antecedentium et consequentium et repugnantium tractatu est constituta. Primum igitur ponatur quod testamento aliquis omne suum argentum mulieri legaverit, quaeraturque an numerata quoque pecunia mulieri legata sit, concedaturque numeratam etiam pecuniam argentum appellari, argumentum igitur in primo modo ex antecedentibus tali ratione contexitur: proponimus enim sic, si pecunia signata numerataque argentum est, eadem pecunia signata numerataque legata mulieri est; hic igitur praecedit numeratam atque signatam pecuniam argentum esse, sequitur legatam esse mulieri; id igitur quod praecessit assumimus dicentes: at est signata ac numerata pecunia argentum; concludimus numeratam signatamque pecuniam mulieri esse legatam, eritque totius argumentationis hic textus: Si pecunia signata numerataque argentum est, legata mulieri est; at est pecunia signata numerataque argentum, igitur legata est mulieri. In quo si ad saepius praemissa plurimisque exemplis superius enodata lectoris animus revertatur, hanc argumentationem in primo modo ab antecedentibus esse compositam non ignorabit; a consequentibus vero hoc modo: Si numerata pecunia non est legata mulieri cui sit argentum omne legatum, numerata pecunia non est argentum. Hic igitur praecedit numeratam pecuniam non esse legatam, cum sit argentum omne legatum; sequitur numeratam pecuniam argentum non esse. Si igitur id quod est posterius auferamus, id est numeratam pecuniam non esse argentum, dicemus: Atqui est numerata pecunia argentum, affirmatio namque tollit negationem. Sequitur igitur ut pars praecedens auferatur, ea quae erat non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, cum argentum ei fuisset omne legatum. Sed cum sit, omnis negatio affirmatione consumitur, dicimusque in conclusione: Est igitur numerata pecunia mulieri legata, cum ei sit argentum omne legatum; eritque hujusmodi argumentatio: Si non est mulieri legata pecunia numerata, cum ei sit argentum omne legatum, non est argentum numerata pecunia; atqui est argentum numerata pecunia, legata est igitur mulieri numerata pecunia, cum ei fuerit argentum omne legatum. Sed quod Tullius brevitatis causa praeteriit, id est, illam partem propositionis quae ait: Cum sit mulieri argentum omne legatum, nos apertioris intelligentiae causa subjunximus; nec perturbare lectorem debet, quod cum in superioribus exemplis in secundo modo per negationem facta fuerit semper assumptio, et per negationem rursus illata conclusio, nunc per affirmationem et assumptio et conclusio facta est. Cujus rei evidentissima ratio est. Nam cum in superioribus exemplis prima propositio ex affirmationibus fuerit constituta, atque in secundo modo assumptio id quod sequebatur auferret, atque interimeret id quod praecedebat, necessarium erat duplicem affirmationem geminata negatione consumi, hoc modo: Si dies est, lux est, utraeque ex affirmatione sunt constitutae. Ut igitur posterior pars, id est, lux est, quae affirmatio est, interimatur, deneganda est Dicam igitur: Atqui non est lux, quo fit ut praecedentem quoque partem, id est, dies est, quam affirmationem esse manifestum est, negatione tollamus, concludentes, dies igitur non est. At in hoc Ciceronis exemplo utraque pars primae atque hypotheticae propositionis negationibus enuntiata est, quae in assumptione vel conclusione non ab aliis nisi ab affirmationibus auferuntur, hoc modo. Est enim tale Ciceronis exemplum: si legata non est mulieri numerata pecunia, non est numerata pecunia argentum, vides ut sit utraque negatio? Nam et non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, et non esse numeratam pecuniam argentum, utraeque. in negatione sunt positae; quod si auferenda est per assumptionem propositionis consequens pars, quoniam negatio est, non esse numeratam pecuniam argentum, dicendum est argentum esse pecuniam numeratam; quod si in conclusione auferenda est pars praecedens, ea quae negatio est, id est, non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, dicendum est: Legata igitur mulieri numerata pecunia est. Et secundus quidem modus rite a consequentibus factus hujusmodi est. Illud tamen est diligentius adnotandum, quod superius M. Tullius, cum locorum omnium breviter exempla disponeret, loci hujus, qui a consequentibus ducitur, inconveniens secundo conditionalium syllogismorum modo subjecit exemplum, potiusque primo convenit modo, quia non a consequentibus conclusionem, sed ab antecedentibus facit. Ita quippe posuit a consequentibus, si mulier cum fuisset nupta cum eo quicum connubii jus concessum non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet. Hic igitur cum quaeratur an dotis pars apud virum debeat permanere, id quod praecedit assumitur, ut fiat rata conclusio hoc modo: Sed mulier cum eo nupta est quicum connubii jus non fuit, concluditur: Quoniam igitur qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet, et ita non est a consequentibus argumentum, quia non id quod consequebatur assumptum est, sed id quod praecedebat. Erat quippe antecedens, nupta mulier praeter connubii jus; sequebatur, cum filii patrem non sequebantur, pro eis nihil ex dote retineri. Sic igitur Tullius pro eo quod est a consequentibus argumentum, ab antecedentibus potius dedit exemplum. Potest vero ita fieri a consequentibus argumentum, si id de quo quaeritur prius ponatur, et id quod assumendum; est posterius, hoc modo: Si quid ex dote pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta est mulier quicum connubii jus esset. Sumo igitur id quod consequitur per negationem, ita: Sed non est nupta mulier cum eo quicum connubii jus erat, atque ideo qui nati sunt, patrem non sequuntur. Perimitur ergo in conclusione id quod in propositione praecesserat. Ita pro liberis igitur manere nihil oportet. Sed de secundo modo ista sufficiant, nihil namque, ut arbitror, praetermissum est. Tertius modus a repugnantibus longe perspicuus hoc modo est: Non et legatum omne argentum est, et non est legata mulieri pecunia enumerata. Hic namque consequens erat: Si argentum esset omne legatum, pecuniam quoque numeratam fuisse legatam; ut igitur fieret repugnans, huic consequentiae interposita negatio est, dictumque est, si argentum omne legatum esset, numeratam pecuniam non esse legatam; quod quia pugnat et falsum est, ad veritatem alia negatione sic reducitur: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, ut scilicet ei affirmationi conveniat quae dicit, si legatum argentum est, legatam esse pecuniam numeratam. Assumimus igitur huic propositioni argentum omne esse legatum, et consequitur omnem numeratam pecuniam mulieri esse legatam, ut sit forma argumentationis hujusmodi: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, atqui legatum argentum est, legata est igitur numerata pecunia. M. vero Tullius propositionem ita formavit: Non et legatum argentum est, et non est legata numerata pecunia. Sed nos idcirco casualem conjunctionem apposuimus eam quae est si, ut ex quo esset genere talis propositio monstraremus. Namque id ex consequenti connexo negatione addita fit repugnans. Connexum vero nulla aeque ut sit conjunctio posset ostendere, quanquam idem efficiat et copulativa conjunctio. Nam quae connexa sunt, etiam conjuncta esse intelliguntur, ex hoc quod paulo ante diximus; quod argumentum ex ea propositione profectum est, quae duabus affirmationibus copulabatur, et juncta negatione insuper denegata est. In omnibus igitur illud est approbatum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cum sit argentum omne legatum. Sed nunc quidem ex supradictis propositionibus, id quod antecedebat, assumpsimus; nunc vero, id quod consequebatur; nunc autem, id quod repugnabat. Ac de explanandis Ciceronis exemplis, ut arbitror, satis est. Illud autem dubitationem movere potest: nam si quis minus callidus ad Ciceronis exempla respiciat, eumdem locum arbitrabitur esse a genere, quem ab antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus esse diximus; illo falsus errore, quod in utrisque locis eodem Cicero utitur exemplo, argenti videlicet et numeratae pecuniae. Sed diligentius intuenti, in eisdem rebus diversus argumentationum videbitur esse tractatus. Aliud quippe est dicere, cum argenti species sit numerata pecunia, si genus legatum sit, et speciem esse legatam, quoniam nunquam species a genere separatur; aliud est in conditione enumerationem proponere, et eisdem partibus assumptis argumentationem varia ratiocinatione formare, ut superius demonstratum est, cum praesertim hujusmodi ex consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, argumentationes etiam praeter genera ac species fieri possint, velut nos superius indicavimus in die atque luce. Nam neque dies lucis, neque lux diei species, aut genus est. Sed id tantum in his considerari debet, quia posito altero, alterum necessaria ratione subsequitur. Differunt igitur loci a genere vel a specie ab eo loco qui in conditione est constitutus, quoniam illi ex universalitatis speciei ac partis ratione ducuntur, hic autem in consequentiae ac repugnantiae ordine tractatur. Post haec igitur Tullius hypotheticorum syllogismorum modos conclusionesque dinumerat hoc modo:
Appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, menti, in qua cum primum assumpseris, consequitur id quod annexum est, primum conclusionis modum; cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundus appellatur concludendi modus; cum autem aliqua conjuncta negaris, et his alia negatio rursus adjungitur, et ex his primum sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus. Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi enthymemata appellant, non quod omnis sententia proprio nomine enthymema non dicatur, sed ut Homerus propter excellentiam, commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic cum omnis sententia enthymema dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficiatur, acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Ejus generis haec sunt, hunc metuere, alterum in metu non ponere, eam quam nihil accusas, damnas. Bene quam meritam esse dicis, existimas male mereri. Id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest. Hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes. Sed philosophorum magis, quibus cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio, quae a dialecticis tertius modus, a rhetoribus enthymema dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disjunctionibus constant, ut aut hoc, aut illud, hoc autem non, igitur illud. Itemque aut hoc, aut illud, non autem hoc, illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt, quod in disjunctione plus uno verum esse non potest, atque ex his conclusionibus quas supra scripsi, prior quartus, posterior quintus, a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt conjunctionem negativam, sic, non et hoc est et illud, hoc autem est, non igitur illud; hic modus est sextus. Septimus autem, non et hoc et illud, non autem hoc, illud igitur. Ex his modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quibus est tota fere dialectica. Sed ne hae quidem quas exposui sunt ad hanc institutionem necessariae.
Etsi multipliciter superius cuncta digessimus, nec expositionis indiget repetita toties disputatio, erit tamen operae pretium, si quam brevissime potero M. Tullii verbis mediocris lucem commentationis interseram. Septem igitur modos hypotheticos enumerans ait, cum in connexis propositionibus id quod est primum assumitur, ut ostendatur secundum, primum a dialecticis modum vocari, hoc modo: Si hoc est, illud est; quod dicit hoc, primum est, quod vero ait illud, secundum. Assumitur ergo quod primum est, atqui hoc est; concluditur igitur id quod secundum est, illud igitur est, velut in his rursus exemplis: si homo est, animal est, assumitur, atqui homo est, concluditur, animal igitur est. Secundum vero modum ait esse Tullius connexis propositionibus textum, in quo si secundum negatur, sequitur ut id etiam quod primum est abnuatur hoc modo: si hoc est, illud est; illud autem non est, igitur ne hoc quidem est. In exemplis ita: si homo est, animal est; animal autem non est, homo igitur non est. Sed Tullius ita dixit, cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundum esse modum, quasi connexa propositione affirmativis partibus juncta; universaliter autem rectius diceretur, cum id quod annexum est, id est secundum, perimitur, perimi illud quoque cui annexum est, id est primum, ut si affirmativum est id quod annexum est, negatione perimatur; sin vero negativum, affirmatione; et de eo quoque cui annexum est, id est primum, idem est ut si in connexa propositione affirmetur, in conclusione denegetur, secundum nunc propositum Ciceronis exemplum; si vero negativa sit propositionis prior pars, in conclusione contraria affirmatione tollatur. Tertium vero modum ait esse Cicero cum ea quae conjuncta sunt, denegantur, et his alia negatio rursus adjungitur, ut quia animal homini conjunctum est, ita dicamus: Non et homo et non animal est, atque ex his unum ponitur, ut quod relinquitur auferatur, hoc modo: Ponimus hominem esse, dicentes: Atqui homo est; quod ergo relinquitur, non est animal, aufertur, atque concluditur, animal igitur est. Fit argumentatio hoc modo: Non et homo est, et non animal, atqui homo est, animal igitur est. Ex his nasci dicit enthymemata ex contrariis conclusa, quibus plurimum rhetores uti solent; atque haec enthymemata nuncupantur, non quod eodem nomine omnis inventio nuncupari non possit (enthymema namque est mentis conceptio, quod potest omnibus inventionibus convenire), sed quia haec inventa, quae breviter ex contrariis colliguntur, maxime acuta sunt, propter excellentiam speciemque inventionis commune enthymematis nomen proprium factum est, ut haec a rhetoribus quasi proprio nomine enthymemata vocentur. Sicut apud Graecos quoque poeta Homerus tantum dicitur, et quisquis ex Homero aliquid profert, ita dicere consuevit: Hunc versum poeta locutus est, et tunc non alius intelligitur praeter Homerum, non quod caeteri non sint poetae, sed quod excellentia hujus commune nomen vertit in proprium. Fiunt vero haec enthymemata hoc modo, ex contrariis videlicet texta, hunc metuere, alterum in metu non ponere, velut si de Lentulo et Cethego, caeterisque diceretur: Paucos cives interficere metuis, ne respublica intereat nihil laboras. Connexum quippe est ut quicunque noluit interire paucos cives, rempublicam multo magis nolit exstingui. Quibus cum interponitur negatio, fit ex repugnantibus argumentum. Sed hoc breviter Tullius enuntiavit, nos vero argumentum in syllogismum redigamus, a repugnantibus scilicet, ex quo enthymemata nasci solent, hoc modo: Sit connexum, si quis metuit cives paucos interfici, is metuit interire rempublicam, hic interponitur negatio sic: Si quis metuit cives paucos interfici, is non metuit interire rempublicam, jungitur alia negatio: Non si quis metuit paucos cives interfici, non metuit interire rempublicam. Quae duae negationes uni affirmationi partes sunt, quae dicit: Si quis metuit hoc, metuit et illud, cujus quidem assumptio est, at metuit hoc, conclusio sequitur, metuit igitur et illud, quae tantumdem valet, si negando interrogetur ita, hoc metuis, illud non metuis. Sed quia non totus (ut supra posuimus) in his argumentationibus ponitur syllogismus, sed propositio, cujus assumptio et conclusio notae sunt, idcirco enthymema dicitur, quasi brevis animi conceptio. Et in caeteris exemplis idem modus est. Sed haec quidem Ciceronis similitudo non tam ex repugnantibus quam ex contrariis argumentum intelligitur continere. Metuere quippe et non metuere contraria sunt, nisi hoc ipsa verborum prolatio a contrariis argumentum ad repugnantiam retrahat. Nam quod dicit hunc metuere, alterum in metu non ponere, tale est ut repugnantia videantur. Etenim metuere et non metuere contraria sunt. In metu autem non ponere, et metuere, prolatione ipsa tam contraria quam repugnantia intelliguntur, licet eadem probetur esse sententia. His adjecit alia rursus exempla: Eam quam nihil accusas, damnas. Hujus enthymematis talis est integer syllogismus: non si nihil accusas damnas, sed nihil accusas, non damnas igitur. Venit ergo hoc argumentum ex ea propositione connexa, quae ex duabus componitur negativis, ita: si nihil accusas, non damnas; posteriori vero parti detracta negatio est, et insuper tota est propositio denegata hoc modo, non si nihil accusas, damnas, et ex ea factum est argumentum, quod positum in interrogatione efficit enthymema, hoc modo: quam nihil accusas, damnas, bene quam meritam esse autumas, male mereri. Hujus quoque enthymematis talis est collectio: non et bene meritam esse autumas, et male mereri, atqui bene meritam esse autumas, non male igitur mereri. Quod enthymema ex ea propositione connexa perficitur, quae constat ex affirmatione et negatione, ita: si bene meritam esse autumas, non male mereri. Cujus ex posteriore parte dempta negatione, totaque propositione denegata, fiet propositio: non si bene meritam esse autumas, male mereri; quod in interrogationem deductum facit enthymema: bene quam meritam esse autumas, male mereri. Item id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest; hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: non id quod scis prodest, et id quod nescis non obest. At id quod scis prodest, obest igitur id quod nescis. Hoc argumentum ex ea propositione compositum est, quae duabus affirmationibus juncta acceperit mediam negationem et insuper denegata est. Quod interrogatum fit enthymema hoc modo: id quod scis prodest, nihil id quod nescis obest. Omnium vero superius exemplorum ista sententia est. Nam quam quisquam nihil accusat, eam damnare recte non potest; et eam quam bene meritam esse autumat, male mereri de ea turpe est; et si id quod scit quisque in causa proderit, oberit, si est contrarium id quod nescit. Hunc vero locum communem esse oratoribus ac philosophis dicit, sed apud illos tertium modum, apud rhetores vero enthymema nuncupari. Reliqui, inquit, modi plures sunt, nam cum tres superius enumerasset modos, adjungens quatuor, plures dixit. Hi sunt in disjunctionibus constituti hoc modo, aut hoc, aut illud, hoc autem, non igitur illud, qui est quartus modus a nobis quoque supra positus ita: aut dies est, aut nox est. Dies autem est, non igitur nox est, et semper, quod ait Cicero; hoc ad praecedens spectat; quod vero ait illud, ad consequens, sive in connexis propositionibus, sive disjunctis, item aut hoc, aut illud, non autem hoc, illud igitur. Hic quoque quintus modus est, velut in his exemplis, aut dies est, aut nox est, non autem dies, nox igitur est. Quarum conclusionum necessitatem ex eo dicit evenire, quia quae in disjunctione posita, medium non videntur admittere, ut esse aliud praeter eorum alterum possit, atque ideo uno sublato alterum esse, unoque posito alterum non esse concluditur. Quod si sit medium, quod praeter alterutrum esse possit, nec vera propositio, nec rata est conclusio, velut in his, aut album est, aut nigrum, id falsum est. Esse enim praeter ea rubrum potest. Sed si ponamus esse album vel auferamus, non necesse erit non esse vel esse nigrum, quia quod rubrum est, medium esse potest. Deinde, inquit Tullius, addunt conjunctionum negantiam, in disjunctivis scilicet propositionibus, hoc modo: non et hoc et illud, hoc autem, non igitur illud; idem est, non et nox et dies est, nox autem est, non igitur dies est: hic igitur sextus modus esse praedictus est. Septimus autem est ex eadem veniens propositione, hoc modo: non et hoc et illud, non autem hoc, illud igitur, velut si ita dicamus, non et nox et dies est, nox non autem est, dies igitur est. Quae propositiones nisi in disjunctis medioque carentibus rebus ratam conclusionem habere non poterunt. Age enim ita dicamus, non et album, et nigrum, ponamusque non esse album, non consequitur. ut sit nigrum, potest enim esse quod medium est. Hujusmodi igitur per negationem conjunctionum (ut Tullius ait) propositio si ratas factura est conclusiones in disjunctis rebus, medioque carentibus accommodetur, alias non erit rata conclusio. Distat vero propositio tertii modi a propositione sexti et septimi, quod tertii modi propositio ex conjunctis nascitur. Haec vero sexti et septimi ex disjunctis terminis existit, ut in superioribus patet exemplis. Ex his igitur, inquit, modis conclusiones innumerabiles nascuntur, unus enim quilibet eorum modus infinitis conclusionibus aptari potest, veluti primus ac secundus in omnibus quae sibi connexa sunt, quorum nullus est numerus, si quis persequi velit, itemque repugnantium infinita est multitudo, in quibus tertius modus est utilis; item plura disjuncta sunt in quibus quartus, et quintus, et sextus, et septimus plurimum valent. Atque in his, inquit, omnis fere est dialectica, sed ad topicos locos tres primi modi sunt necessarii, qui antecessionem, consecutionem et repugnantiam tenent. Reliqui vero complendae disputationis magis gratia quam quod ad hanc institutionem necessarii fuerint videntur adjecti.
Proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur, deinde rerum effectarum ab efficientibus causis; harum exempla ut reliquorum locorum paulo ante posui, et quidem ex jure civili. Sed haec patent latius: causarum enim genera duo sunt: unum quod vi sua id quod sub ea subjectum est, certe efficit, ut ignis accendit; alterum quod naturam efficiendi non habet, sed sine quo effici non possit, ut si quis aes causam statuae velit dicere, quod sine eo non possit effici. Hujus generis causarum sine quo non efficitur, alia sunt quieta nihil agentia, stolida quodammodo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, et caetera generis ejusdem; alia autem praecursionem quamdam adhibent ad efficiendum, et quaedam afferunt per se adjumenta, etsi non necessaria, ut amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur, atque ut earum causarum sine quibus effici non potest, genera dividi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adjuvante, aliae quae adjuvari velint, ut sapientia efficit sapientes: an sola per se beatos efficiat, necne sola per se, quaestio est.
Post eum locum qui in conditione est constitutus, consequens erat is qui considerabatur ex causis; post hunc is enumeratus locus est qui, in effectis causarum positus, argumenta praestabat. Quorum quidem superius M. Tullius exempla proposuit, nunc rationem latius tractat. Cum igitur Aristoteles quatuor posuerit causas, quibus unumquodque conficitur: primam, quae movendi principium est; secundam, ex qua fit aliquid, quam materiam vocat; tertiam rationem ac speciem, qua unumquodque formatur; quartam, finem propter quem quodlibet efficitur, at vero M. Tullius principalem causarum divisionem facit in ea quae efficiant aliquid et in ea sine quibus effici nequeant, ut id quod efficit, ad eam causam referatur in qua motus principium constitutum est, id vero sine quo non fit aliquid, tum ad intellectum materiae transferatur, vel eorum quae conjuncta materiae efficientis adjuvant facultatem, tum ad reliquas causas ducatur, ut paulo posterius apparebit. Ejus igitur causae, quae vi sua id quod subjectum est efficit, tale proponit exemplum, ut ignis accendit: nam accensionis ipsius causa ignis est, et id efficere potest, atque illud quod accenditur, movet atque permutat. Eam vero causam, sine qua id quod faciendum est fieri nequit, ab una ejus parte designat, veluti cum dicit aes causam esse statuae, quod sine eo statua non possit existere: hoc enim, ut per faciendam divisionem clarescet, non ea ipsa est causa sine qua non efficitur, sed pars ejus esse monstrabitur. Eam vero causam sine qua id quod faciendum est, effici non potest, dividit hoc modo: alia enim sunt quieta, nihil agentia, sed stolida quodammodo, ac per se, nisi agendi extra motus accesserit, immobilia: horum exempla, ut locus, tempus, materia, instrumentum. Omne enim quod fit, locum necesse est habere subjectum, in quo nisi aliquid fiat, locus ipse immobilis est, ad aliquid explicandum. Itemque materia et instrumenta, nisi manu moveantur artificis, ipsa naturaliter nihil egerint. Tempus quoque operationi subjectum est, quae si desit, nihil ipsum propriae naturae ratione perfecerit. Atque haec quidem sunt quae nihil agentia, tamen causae sunt, si his efficiens operatio superveniet. Alia vero quae in motu posita praecursionem quamdam ad efficientiam ac praeparationem videntur afferre, velut amoris causa est congressio, quae praecessit, et amor flagitii. Ex his, inquit, causis Stoica disputatio fatum connectit. Fatum enim dicunt esse praecedentium causarum subsequentiumque perplexionem quamdam, et catenae more continentiam, hoc modo: Ideo profectus est peregre, quoniam parentum iracundiam ferre non poterat; idcirco parentum iracundiam successione non ferebat, quia amicae amore detinebatur, idcirco amabat, quod saepe fuerat ante congressus; ideo congressus est, quia aliquid ut congrederetur praecessit. Itaque ordine praecedentium consequentiumque rerum fatum (ut dicit) a Stoicis nectitur. Item dividit eam causam quae vi sua efficit aliquid in eam quae ad efficiendum sibi sufficiat, eamque quae extrinsecus adminiculationis indigeat. Sufficit igitur sibi ad efficiendum causa, ut sapientia efficere sapientes per se nullo penitus adjuta solet. Sed haec an sola beatos efficere possit, quaeritur an ei sint extrinsecus addenda quae juvent, vel fortunae bona, vel corporis, itaque ea causa quae vi sua efficit aliquid, aut talis est, ut ei nulla sint extrinsecus adjumenta quaerenda, veluti artifici instrumenta quaedam, quibus id quod efficiendum est explicet atque conformet. Earum vero omnium quae Tullius statuit in alterutra divisione causarum, illa quidem quae vi sua explicant ea quorum causae sunt, omnia tam per se ad efficiendum valentia, quam quaesiti extrinsecus juvaminis indigentia, in ea Aristotelicae divisionis causa locabuntur, quae est principium motus. Quanquam de sapientia tali causae non convenit exemplum, sed potius ad rationem formamque contendit. Namque sapientia ratione quadam atque forma efficit sapientes. Ejus vero causae quam Tullius refert, sine qua non fit aliquid, materia quidem, tempus et locus, id est, ex quo fit, vel in quo fit, quae sunt efficienti substantia naturae; ut uno intellectu comprehendantur, vel materia sunt, vel materiae vice supposita; instrumenta vero ei causae sunt quae ad finem spectant, sed non ipsa finis, quia non finis instrumenta respicit, sed haec finem. Instrumenta namque propter aliquem finem parantur. Sed mirum videri potest cur congressionem amoris causam non interea enumeravit, quae habent efficiendi vim, sed inter eas posuerit causas, sine quibus effici non potest, cum tamen agat aliquid atque moveat. Nam ipsa congressio aliquid videtur efficere, similisque est ei causae quae ipsa quidem habet efficiendi vim, sed sine adminiculo non potest, veluti cum quaeritur de sapientia an sola beatum possit efficere. Sed Merobaudes rhetor ita disseruit, earum causarum, quae efficiendi vim haberent, eam esse facultatem, ut etiamsi adjumentis extrinsecus indigeant, effectus tamen earum ad id spectet quod efficiendum est. At in his causis quae sunt praecursoriae, etiamsi eis antecedentibus aliquid existit, non tamen id quod existere intelligitur praecursio principaliter operatur. Sed ista quidem veluti sub quadam occasione praecurrit, illa vero res quae existere dicitur, aliis operantibus nascitur, velut in congressione solum [ an solitum?] est fieri. Fortasse enim non propter amorem quisque congreditur, sed praecedente congressione amor existit, quem non congressio principaliter appetebat. Itaque quoniam praeter congressionem amor existere non potuit, recte inter eas causas congressio locata videtur sine quibus non efficitur; quoniam vero non efficit vi sua, quandoquidem nec principaliter ut efficiat, spectat, sed tantum ea ante aliquid existit, recte inter praecursorias, ac non inter efficientes causas est collocata.
Quare cum in disputationem inciderit causa efficiens, aliquid necessario sine dubitatione licebit, quod efficitur ab ea causa concludere. Cum autem talis causa erit, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet. Hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat. Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria; hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit, diligenter est separandum. Illud enim est tanquam: Utinam ne in nemore Pelio cecidissent abiegnae ad terram trabes! nisi enimc ecidissent abiegnae ad terram trabes, Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in hic trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Ajacis navem crispisulcans igneum fulmen injectum est, inflammatur navis necessario.
Prima quidem causarum divisio, secundum Tullium, fuit in ea quae efficerent aliquid, et ea sine quibus effici non posset, atque illud quidem quod efficeret, in gemina item partitus est, scilicet in id quod ad efficiendum aliquid necessariam vim possideret, neque ullius indigeret extrinsecus adjumenti, et in id quod nisi aliis adjuvantibus operari atque efficere non posset. Ac primum de ea loquitur causa quae efficiendi vim tenet, ejus enim ea pars cui efficiendi necessitas adest, statim secum conclusionem comitem trahit; dicta enim causa, quae necessario aliquid efficit, effectus etiam necesse est consequatur, veluti si solem adfuisse quis dixerit, lucem quoque adfuisse monstrabit, aut cum alicui adesse sapientiam dixerimus, sapientem necesse est fateamur. At in his causis efficientibus quae extrapositis indigent adjumentis, non eadem ratio est; neque enim ut quaeque hujusmodi causa dicitur, ita necesse est effectum sequi. Non enim hujusmodi causa necessario efficit quod vult, nisi extrapositis auxiliis adjuvetur; idem est etiam in ea causa quae ipsa quidem efficiendi vim non habet, sed sine ea non provenit effectus. Nam, ut Tullius quoque commemorat, nullam in efficiendis rebus adhibet necessitatem, atque ideo dicta causa non statim sequitur effectus. Neque enim si congressus est, mox amavit, nec si fuit aes, statuam quoque fuisse necesse est, ex quo aliarum causarum partitio nascitur. Aliae namque causae sunt necessariae, aliae minime. Non necessariarum aliae sunt efficientes, aliae sine quibus non efficitur. Necessariarum vero causarum conclusio non solet conturbare; ut enim haec causa fuerit dicta, statim in conclusione sequuntur effectus. Non necessariarum vero, quae sunt partim efficientes, quod nunc tacuit, sed paulo ante praedixit, non habent subsequentem effectae rei conclusionem. Neque enim si liberi sine parentibus non sunt, idcirco in parentibus efficiendi causa necessaria fuit, cum videamus in hominum esse potestate ne gignant. Ea vero causa quae ipsa quidem non efficit, sed sine ipsa effici non potest, hujusmodi est quemadmodum Enniano versu declaratur. Nisi enim cecidissent abiegnae trabes ad terram, Argo illa facta non esset. Ex trabibus namque Argo facta est, sed nulla inerat trabibus necessitas, ut ex eis fieret navis; at vero ea causa quae est efficiens, et quae in se suam continet necessitatem, talis est. Quale cum in Ajacis navem igneum crispisulcans fulmen injectum est, statim enim accendi necesse est navim, quia ignis accendendi necessaria causa est; et sensus quidem est hujusmodi, ordo autem paulo confusior est, ait enim hoc modo: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur, saepe conturbat. Quod cum dixisset, cumque vel utriusque vel alterius exemplum ponere debuisset, neutro conveniens exemplum similitudine dedit. Namque cum vel necessariam causam efficientem, vel eam sine qua non efficitur, proposuisset, ejus causae posuit exemplum, quae efficiat quidem aliquid, sed non sine extrapositis adjumentis, hoc modo: Non enim si sine parentibus filii esse non possunt, propterea causa fuit in parentibus gignendi necessaria. Parentes enim et maxime masculini sexus efficiens causa est, sed non sine femina, id est non sine materia quadam, et ea causa sine qua fieri non possit, cum ipsa vim efficiendi non habeat. Itaque nec causae necessariae et efficientis posuit exemplum, nec ejus sine qua fieri nihil possit, sed efficientis quidem, non tamen necessariae; sed videtur tacuisse in propositione id cujus posuit exemplum; ita enim apertius dici potuisset: Atque illud quidem genus causarum, quod habet vim efficiendi necessariam, errorem afferre non fere solet; hoc autem quod non habet efficiendi vim necessariam, vel hoc sine quo non efficitur, saepe conturbat. Itaque sic intelligendum est, quasi ita sit dictum; nam de necessaria causa nullum posuit exemplum. Quod vero subjecit, utrisque causis convenit posterius enumeratis, tam efficienti non necessariae, quam ejus sine qua nihil efficitur. Parentes namque tam masculini sexus quam feminini esse dicuntur, quorum quidem masculini sexus ea causa est quae efficiat, sed non necessaria. Feminini vero ea quae non efficiat, sed sine qua effici non possit. Quae cum ita sint, discernendae sunt causae et pervidenda necessitas, nec omnis causa praemittenda ut subsequatur effectus, sed ea tantum in qua est efficiendi necessitas, etiamsi extrinsecus adjumenta defuerint.
Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione, suum quasi opus efficiant, velut omne intereat quod ortum est. Aliae autem aut voluntate efficiunt, aut perturbatione animi, aut habitu, aut natura, aut arte, aut casu. Voluntate, ut tu cum hunc libellum legis. Perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat. Habitu, ut qui facile et cito irascatur. Natura, ut vitium in dies crescat. Arte, ut bene pingat. Casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa. Nec quidquam omnino, sed hujusmodi causae non necessariae.
Facit aliam rursus causarum divisionem ita: Causarum enim aliae sunt quae sua quadam vi, sine appetitione, sine voluntate, sine opinione, unum atque eumdem in efficiendis rebus ordinem tenent, ut est interire omnia quae orta sunt. Nam quia ortum est, idcirco etiam necesse interire, nec tamen ipse ortus, ut caetera intereant, vel appetitu aliquo, vel voluntate, vel opinione efficit; sed ita est ab aeterno rerum statu, ut quidquid ortum est, quia accepit esse, aliquando etiam esse desistat. Item aliae sunt causae quae aut in voluntate, aut in perturbatione animi, aut in habitu, aut in natura, aut in arte casuve consistunt. Voluntate, ut si quaerat aliquis cur Trebatius librum legat, respondebitur, quia legendi voluntas est. Perturbatione animi, ut si quis timore pallescat, aut urbem fugiat, bellis civilibus conturbatus. Habitu, ut si idcirco Trebatius facile de juris ratione responderit, quoniam multo usu constantem civilis scientiae habitum tenet, vel si quis idcirco irascatur facile, quia ejus animus per iracundiae habitum efferatus est. Natura, ut si quis idcirco dicatur irasci, quia naturaliter iracundus est, idque ei in dies vitium crescat. Arte, ut si idcirco bene quisque pingat, quia ejus artis peritus esse proponatur. Casu, ut quae in nostra potestate nullo modo sunt, fiunt tamen, velut in certo praesertim tempore, prosperitas navigandi. Atque horum omnium nihil a causa vacuum est, nec quidquam est in rebus quod non aliqua causa perficiat. Omnia enim quae fiunt habent aliquam rationem cur facta sint, quam si quis reddere possit, causam quoque reddiderit. Id est enim causa propter quam unumquodque fit. Omnes vero causae quae vel ex voluntate, vel perturbatione animi intelliguntur, ad eam causam pertinent, quae est movendi principium, ut in Aristotelica diximus divisione. Haec enim ut aliquid efficiatur, movendi principium sunt, at in arte, vel habitu, vel natura, illa causa est, quae in ratione consistit. Species enim ac ratio uniuscujusque efficiendae rei in arte et habitu et natura posita est. Casus vero exterior causa, nec inter principales annumeratur, secundum Aristotelem. Secundum vero M. Tullium casus est latens effectae rei causa; quod quale sit paulo posterius designabitur.
Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In natura et arte constantia est, in caeteris nulla. Sed tamen earum causarum quae non sunt constantes, aliae sunt perspicuae, aliae latent. Perspicuae sunt quae appetitionem animi judiciumque tangunt; latent quae subjectae sunt fortunae. Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum fortunae eventus obscura causa et latenter efficitur. Atque etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata, partim voluntaria: ignorata quae necessitate fiunt, voluntaria quae consilio; quae autem fortuna, vel ignorata, vel voluntaria. Nam jacere telum voluntatis est; ferire quem volueris, fortunae. Ex quo aries ille subjicitur in vestris actionibus, si telum manu fugit, magis quam jecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi, quanquam sunt voluntariae, objurgatione enim et admonitione dejiciuntur; tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur.
Rursus causarum divisionem aliam claram ac perspicuam prodit. Causarum namque aliae sunt constantes, aliae vero inconstantes. Constantes sunt, quarum non fere variatur effectus; inconstantes vero, quae huc atque illuc facilioribus mutationibus transferuntur. Omnia igitur quae ex natura atque arte descendunt, constantia sunt. Natura quippe atque ars suum semper opus efficiunt, nisi subjectae materiae obstet incertum. Nam quod unus idemque artifex ex eadem saepe materia non admodum similes statuas format, non est haec in arte varietas, sed tum in artificis manu, quae integritatem artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quae efficientiae atque formae non aequaliter cedit. Idem est in natura, servat namque constantiam suam, cum hominem format ex homine. Itaque similia in caeteris ex similibus gignit: at cum monstrosum aliquid effertur, non naturae vitio, sed materiae potius applicatur, ex qua id quod efficere contendebat, non ita potuit natura explicare, sed inter constantes causas habitus quoque debuit adjungi; nam quod ex habitu cujusque fit, id constans, nec mutabile esse solet; quandoquidem idcirco habitus dicitur, quia diuturnitate habendi in naturae similitudinem vertitur. Sed forsan Tullius vidit quod natura atque ars, non tam in effectibus constantes quam in propria ratione esse intelliguntur, intantum ut quod ars ac natura delinquit, materiae saepius imputetur, habitus vero ipse consuetudine quadam collectus est, qui non ratione aliquid et propria constantia, sed usu facit, atque idcirco forsitan habitum, qui inter caetera praeter artem et naturam videbatur esse constantior, a causis constantibus segregavit. Ea vero quae non sunt constantia, in ea dividit quae sunt perspicua, et in ea quae latent. Perspicua sunt quae ab animi quolibet motu vel appetitione, vel judicii ratione profecta sunt; latent vero quae fortunae subjacent. Nam quia non ignorat animus in quam partem declinet, qui tametsi boni aliquando habet judicium, nunquam tamen ejus rei quam efficit notionem relinquit, praeter eos qui funditus mente capiuntur, et in quibus jam nulla voluntas est, necesse est nota esse, quae ex voluntate vel animi judicio fiunt. Fortuna vero atque casus semper ignotus est. Cujus quidem natura aeque incerta est, atque ea quae casibus ipsis fiunt. Sed M. Tullius diffinit esse casum, eventum causis latentibus effectum; quae non videtur integra diffinitio: quid enim, si adhuc lateret quibus causis solis defectus lunaeve contingeret, num idcirco casu atque fortuna fierent, quae constantibus coeli motibus administratur? An casus quidem putaretur ab his qui defectus rationem reperire non possent, per se autem consideratus, nullo quidem modo esset casus. Sed M. Tullius non quod videretur esse casus, his qui ejus naturam minime perspexissent, sed quid omnino fortunae eventus esset diffinitionis rationem monstrabat. Eventum vero latentibus causis Cicero casum esse ita concludit: Cum omnia certis de causis fiant, quorum ratio cognoscitur, eorum eventus casu fieri non posse monstrantur, sed putantur aliqua fieri casu eorum quorum causa nulla ratione cognoscitur. Ex quo evenit ut fortunae sit eventus, qui latentibus causis efficitur. Hic igitur in rebus quidem ipsis constantiam ponit, casum vero non re, sed opinione metitur. Quo fit ut si aliter effectae rei noverit causam, id quod accidit fortunae non sit eventus; idem tamen sit alteri fortunae eventus, si rationem alter ignoret. Quod vero omnium rerum causas esse dicit, non determinat quales, atque ideo nec de fortuna ipsa, quorum eventum causa sit, monstrat. Nec me saevae hominum mentes arrogantiae notent, quod velut affectata auctoritate Tullianis sententiis pugnem, cum adversus eas si quid videbitur non nostra, sed ab antiquissimis tractata compensem. Quod si nostra quoque diceremus, oporteret tamen eos non personarum vetustatem, sed eorum quae opponuntur considerare rationem, nec odisse potius quae adversus magni nominis viros dicuntur, quam contraria, si possent, argumentatione revincere. Nam si eis M. Tullius in diffinitione rerum nimium placet, quaenam est invidia nos quoque Aristotelicam rationem probare? Quod si intemperanter molestissimi esse pergunt, audiant M. Tullium secundo Tusculanarum disputationum libro adhortantem potius, atque ad certamen vocantem, hoc modo: Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. Ipsa enim Graeciae philosophia nunquam in honore tantum fuisset, nisi doctissimorum contentionibus, dissensionibusque crevisset; quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, ut ejus quoque generis laudem jam languenti Graeciae eripiant, et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quae quidem erant expetendae studio atque industria sua majores nostri transtulere. Et rursus, nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus, et refelli sine pertinacia et refellere sine iracundia parati sumus. Quocirca quae malum ratio est ipsius M. Tullii voluntatem judiciumque convellere, cum ejusdem contra nos sententiis atque auctoritate nitantur? Sed si cui commentarios nostros inspicere vacuum fuerit, sciat haec nos ex Aristotelis secundo Physicorum volumine advertisse, quae tametsi altioris philosophiae disputationes tangunt, non est tamen studiis invidendum, si rhetoricis quoque ac dialecticis disputationibus admisceamus, quae sunt profundiora naturae, neque pigrescere ac dilassari animos dignum est, quos intentiores ac vegetos ipsa rerum ambiguitas et variarum cognitio speculationum deberet efficere, cum praesertim ea librorum natura sit, ut ad legendum studiosos teneat, nullum cogat ignavum. Dicamus igitur quid eventus sit fortunae, vel quarum rerum sors causa esse dicatur. Omnia igitur fiunt vel immutabiliter ac semper, ut quod sol oritur; vel saepius, ut quod equus quadrupes nascitur; vel raro, ut si equus cum quinque vel tribus pedibus procreetur; vel aeque, ut in quibus faciendarum rerum nihil interest, quo potius voluntatem vergamus. Atque illud quidem quod semper fit, nihil habet oppositum, quod ullo modo aliter fiat; id vero quod saepe contingit habet adversum, id quod rarius evenit, neque enim saepius fieret, ac non semper, nisi diversum raro quidem, sed aliquando contingeret. Quod igitur ex fortuna fit, in sempiternis non est; quis enim casu solem dicat oriri? Ne in his quidem quae frequentius fiunt; nullus enim casu equum dixerit esse quadrupedem. Nec vero in his quae fieri aequaliter solent; nam quae voluntaria sunt non videntur esse fortuita. Restat igitur ut in his fortunae eventus sit, quae rarius fiunt. Eorum vero quae fiunt, partim finem aliquem spectant, partim minime. Quis enim finis esse potest, si manum extendam, si genua complicem, atque aliquid jacens humi tollam, quod nullis usibus applicem? At vero ea quae aliquem finem spectant partim voluntatis sunt, partim naturae. Voluntatis, ut si quis idcirco domo egrediatur, ut videat amicum. Naturae, ut quod est in animalibus. Omnia quae ab ea fiunt certam animalis respiciunt utilitatem, atque ad ejus salutem conservationemque omnium membrorum momenta sunt constituta. Casum igitur ac fortuitos eventus in his esse ponimus, quae cum rarius fiant, in his tamen per accidens eveniunt, quae propter aliquid fiunt: veluti si quis egressus domo ut amicum videret, praeteriens cadente desuper lapide ictus est; id igitur quod evenit, in rariore causa ponendum est; accessit vero ei voluntati, quae certum respiciebat finem. Ea vero fuit domo egrediendi causa, ut amicum videret. Rursus, quoniam lapis naturaliter gravis est, gravitas vero terram petit, casus quidem lapidis propter aliquid naturaliter factus est; ad id enim lapidis natura tendebat, ut in suum locum pondus veniens conquiesceret. Sed huic naturali intentioni accidit id quod rarius evenit, scilicet ut percuteret caput; quo fit ut sit secundum Aristotelem fortuna vel casus, causa per accidens rarius evenientium in his rebus quae propter aliquid fiunt. Quae cum ita sint, cumque diffinitio Aristotelica a Tulliana plurimum discrepet, illud tamen in utrisque constat, id quod fortunae subjectum est, incertis casibus semper esse suppositum. Nam licet in his rebus saepe fortuna suos experiatur actus, quae voluntate sunt, et ad aliquem finem referuntur, extra tamen accidit quod fortunae est, nec ab eo fine venit, quem sibi animus ante perspexerat. Sed cum Cicero divisisset causas in eas quae perspicuae sunt, et in eas quae laterent, cumque eas quae perspicuae sint diceret esse quae appetitionem animi judiciumque tangerent, manifestum est eum vel artem, vel voluntatem, vel perturbationem, vel habitum in his causis ponere quae perspicuae sunt; voluntas quippe atque animi perturbatio in appetitione ponitur, saepe enim ex perturbatione aliquid appetimus, artem vero vel habitum in judicio; arte namque judicamus, habitus vero ad utrumque pertinet: nam et voluntates consuetudo ministrat, et multo usu peritiaque fit quaedam constantia judicandi. Casum in non perspicuis posuit. De natura incertum est utrum inter perspicuas an inter latentes ipsam collocet: nam si inter latentes causas, ipsam naturam casum videretur putare: cujus opinionis nulla ratio est. Quod si inter perspicuas, quaenam appetitio animi vel judicium in natura est? Neque enim appetendo aliquid vel judicando facit natura, nisi forte quoniam ex ipsa saepe habilitas quaedam mentis et corporis existit, quae habilitas ad unamquamque rem adjuvat voluntatem; id enim maxime volumus ad quod habiles sumus. Sed natura inter perspicuas causas ponitur, quae judicio quoque conjuncta est, ut si naturaliter sano quisque judicio compositus est: appetitioni etiam, ut si naturaliter aliquid animus petat. His adjungit aliam causarum divisionem; ait enim alias causas esse voluntarias, alias ignoratas: voluntarias, eas quaecunque ex judicio veniunt animi; ignoratas in quibus necessitas domina est, id est in quibus aut omnino non volumus, aut ne si velimus quidem aliter facere possumus, ut in natura atque casu. Necessitate enim quadam naturae gravia deorsum feruntur, necessitate item factum dicimus, ut aliquis ignorans jacto trans parietem lapide praetereuntem hominem peremerit. Eaque necessitas talis est, non quod aliter fieri non potuisset, nisi ut lapide jacto percuteret, sed quia voluntas defuit, et non idcirco, quia voluit, fecit. Prior vero ne essitas jam talis est, in qua nulla voluntas est, vel ea quae est, ne id quod cupit efficiat, validiore necessitate constringitur. Nam cum lapis deorsum propria gravitate deponitur, nulla voluntas est, sed tantum naturae necessitas; at si homo deorsum cadat, est quidem non cadendi voluntas, sed ferri quo non vult, validior naturae causa compellit. Voluntatem vero a fortuitis eventibus uno eodemque aptissimo secrevit exemplo, veluti si tetum manu jaciat, nolensque feriat praetereuntem. Nam jecisse ex voluntatis principio nascitur. Idcirco enim jecit, quia voluit. Ignoravit vero quod percuteret; neque enim jecisset, si se percussurum praevidere potuisset. Neque jecit, quia voluit percutere. Si autem non ignorasset, non percutere potuisset. Unde etiam machinamentum quoddam atque defensio in jurisperitorum responsionibus invenitur, hoc modo: Si telum manu fugit magis quam jecit; nam si quis caedis accusetur, optima solet esse defensio, si alia non suppetit, fugisse manu telum, magis quam voluerit jecisse, ut non voluntati, quae condemnatur in culpis, sed ignorantiae factum tribuatur. De perturbationibus autem animorum paulo confusius judicium est. Dubitari enim potest utrum ex voluntate, an necessitate, an ex ignoratione venerit, quod perturbatione peccatur: videntur enim voluntaria esse peccata, quoniam qui perturbatus est appetit aliquid, aut fugit. Sed in hoc perturbatio ejus apparet, quod non fugienda vitat, et non appetenda nimis exoptat. Porro autem quoniam in perturbationibus sunt confusa judicia (neque enim aliter id quod fugiendum est saepe appetunt perturbati, nisi obcaecato obscuratoque judicio), quod vero fit animi confusione, saepe tale est ut nollet admisisse qui fecit, et evenit ut non inter voluntarias, sed inter ignoratas vel necessarias causas animorum perturbatio sit; intantum vero qui perturbatus est, a vera discretione discedit, ut in eam possit recta bene consulentium admonitione reduci. Quo fit ut animorum perturbatio jure a causis voluntariis segregetur, et aut in ignoratione, aut in necessitate ponatur. Nam quod ait: Tamen habent tantos motus, ut ea quae voluntaria sunt, aut necessaria interdum, aut certe ignorata videantur, ita intelligendum est: quoniam omnis animi passio judicium conturbat, confundit vero rectam discretionem, si acrior fuerit quam ut rationis retinaculis temperetur, et fit quaedam ex perturbationibus veluti violenta necessitas, ut dubium sit utrum is qui aliquid perturbatus animo facit, ignorans faciat; veluti cum casu ignorans delinquit, cum futurum non providet casum, an sciens faciat, vel necessitate ducatur. Quod igitur dixit: Aut necessaria esse, aut ignorata, et divisit a necessariis ignorata, non pugnat contra id quod superius dixit, ea quae ignorata sunt esse necessaria. Nam id quod est ignoratum ita quodammodo dividit: ignoratorum alia quadam necessitate fiunt, dum aut nulla voluntas est, aut ea quae est, necessitati nequit obsistere; alia casu, cum in his faciendis, quae ignorantur, nulla voluntas est. Quod igitur dixit, perturbationes animi, aut in necessariis causis poni, aut in ignoratis, id sine dubio sensisse intelligitur, perturbationes animi, aut in his esse ignoratis in quibus ea necessitas est, ut voluntas obsistere non possit, aut in his in quibus nulla voluntas est, sed sit delictum caecitate judicii, velut in his qui immoderatius amoris cupiditati deserviunt: aut enim confuso judicio ab honestate discedunt, et dum quasi bonum appetunt, in malum decidunt ignorantes, atque ita in casu quodam atque errore ponitur amor immodicus; aut novit quidem quod appetit esse vitandum, sed majoris actu cupiditatis impellitur, atque ita inter ea necessaria ponitur, quae aut non habent voluntatem, aut eam ita infirmam ac debilem, ut nullo modo validioribus passionibus obnitatur.
LIBER SEXTUS. Fore quosdam, Patrici rhetorum peritissime, non dubitaverim, qui hunc in Topicis altiorem ex philosophia tractatum varia obtrectatione reprehendant, quia inter logicam disputationem physicam interposuit. Hi vero sunt, vel quibus hoc totum philosophari displiceat, vel qui in argumentorum locis naturales admisceri causas oportuisse non existiment. Sed contra priores quidem, et a M. Tullio, et ab ipsa quodammodo humana ratione, quae in motu posita aliquid semper inquirit, atque amore scientiae neque decipi panitur, neque ullo modo a veritatis ratione traduci, saepe multumque responsum est. His vero qui sequestrandas ab oratoria facultate philosophiae disciplinas putant, respondendum breviter existimo. Ratione quidem reperiri quiddam potest, sed id melius atque facilius artifex faciet, si in opere construendo artis facultatem atque elegantiam comparet. In argumentis quoque idem esse manifestum est, vi namque naturalis ingenii argumenta promuntur. Sed ars facultatem imitata naturae viam quamdam rationemque reperit, qua id effici facilius ac melius possit. In qua re illorum necesse est reprehendatur error, qui rhetoricam facultatem naturalem esse dixerunt, quoniam quilibet totius artis alienus et intendere in alterum crimen, et sese purgare solet, et argumento aliquid probare contendit. Reprehendendi etiam sunt qui eamdem facultatem in sola arte positam esse dixerunt: oportuit enim eos animadvertere, omnem quidem artem sui materiam effectus ex natura suscipere, sed in ea tamen ratione propriam facultatem elegantiamque experiri. Haec itaque quae artium ratio perficit, ab imperitis etiam fieri, utcunque contigerit, possunt. Bene autem ac facile nemo efficit, nisi artis ratione fuerit instructus. Cum igitur totius operis haec sit intentio, ut argumenta quae confusa et veluti clausa natura suppeditat, artificialiter vestigentur, quid sit per quod efficere id quod promittit ars valeat, sub exempli notatione demonstrat: ut enim facilius argumenta reperiantur, illa res efficiet, si demonstrentur loci in quibus argumenta sunt collocata. Etenim ut si quis aliquid quaerat, facilius id investigare possit atque invenire, si locus ei monstretur ubi sit positum id quod inquirit; ita etiam cum quis argumentum invenire conatur, si ei locus ubi argumentum sit positum, declaretur, facilius argumentum quod quaerit valebit invenire. Ita enim Aristoteles, et ita Tullius appellat eas sedes in quibus argumenta sunt collocata, id est locos, qui ab Aristotele topica vocati sunt. Sed quoniam de sedibus argumentorum loquimur, hi cujusmodi sint paulo altius expediamus; locus enim non uno modo intelligitur. Ac relinquamus quidem eos locos quos Victorimus frustra atque inconvenienter interserit, velut eos qui corpora concludunt, ac simpliciter intelligamus eos locos argumentorum esse qui intra se continent argumenta in quibus exponendis posterius quid sit quod dicimus clarius apparebit. Nunc communiter de tota locorum ratione, deque argumentatione, ac de quaestionibus et propositionibus earumque terminis videtur esse tractandum. Ac primum quoniam locus qui tractatur in Topicis, non cujuslibet rei, sed tantum locus est argumenti, exposito prius argumenti intellectu, deinceps de loci ratione tractabimus. Diffinit igitur Tullius argumentum hoc modo: Argumentum est ratio quae rei dubiae faciat fidem. Sumpsit igitur rationem ut genus. Omnes enim injuriosi sunt qui orationis virtutem a sapientiae ratione sejungunt, aliamque esse dicendi artem velint, aliam intelligendi. Nam si nihil oratione aliud agimus, nisi interius cogitata vulgamus, quae malum ratio est, orationis elegantiam a sententiarum gravitate seponere? Quae porro sententiarum gravitas esse potest, sine earum rerum de quibus dicendum est comprehensione? Quae vero alia disciplina naturam proprietatemque rerum omnium docet, vel quae omnino eorum quae intelligi possunt, scientiam profitetur, nisi haec tantum ex qua nos pauca praesumpsimus philosophia? quae longe aliter de his ipsis in proprio sapientium tractatu disputare solet. Neque ita cursim ut nos, quae, si ut in illorum libris solet, prolixius disserenda sumpsissem, quis ferret insolentium hominum temeritatem provectus suos culpare volentium quibus provectibus proficerent, si studiosi potius quam queruli esse mallent? Sed his contentionibus neque antiqua caruit aetas, nec nos ita delicati sumus, ut quibus patientia doctissimorum hominum saepius obstitit, ferre nolimus, dum et pluribus prodesse possumus, et sapientium judicia consequamur. Ad quem finem hic noster labor et totius operis summa contendit. Sed haec hactenus. Nunc suceptae expositionis ordinem persequamur.
Toto igitur loco causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia, in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior; privata enim judicia maximarum quidem rerum in jurisconsultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum, et adhibentur in consilia, et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. In omnibus igitur judiciis in quibus ex fide bona est additum, primus causarum usus est, ut inter bonos bene agi oportet. In primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est quid melius, aequius parati esse debent Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio. Quid eum qui negotia aliena curasset, ei cujus ea negotia fuissent. Quid eum aui mandasset, eumve cui mandatum esset, alterum alteri praestare oporteret. Quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur, diligenter cognitis argumentorum locis, non modo oratoribus et philosophis, sed juris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
Diviso causarum loco atque ordine suis partibus distributo, de loci ejusdem facultate, quibusque uberius, quibusque angustius accommodetur, uti saepe Ciceroni mos est, disserit. Primum enim, inquit, oratoribus ac philosophis, quorum in disputationibus larga materia est, multa ex causarum loco argumentorum suppetit copia. Communis quippe oratoribus ac philosophis hic locus esse prospicitur qui est a causis, his naturas rerum quod est philosophiae proprium, illis quod oratoriae facultatis est, facta probantibus. Nam et cum res quaelibet quaeritur, ejus causae a philosophis vestigari solent. Quibus praemissis, ut superius dictum est, comitatur statim quod concludendum est, et oratores ad suspicionem movendam detergendamve factorum causas requirunt. Hoc quippe stabile in hominum mentibus manet, quod neque factum, neque res ulla praeter illam omnium principem naturam, sine propriis causis possit existere. Quo fit ut uberrimus causarum usus sit in rhetorum orationibus, philosophorumque tractatu. Sed ut hunc libellum M. Tullius scribens, pleraque omnia Trebatio dedisse videatur, hunc locum juris quoque consultis attributum esse demonstrat, dicens: Etsi non tam uberes opportunitates habeat hic locus in jurisperitorum responsionibus subtilius certe atque acutius pro ipsius artis natura tractari potest, scilicet ubertatem quae deerat, subtilitate quae poterat inesse compensans. Habent enim etiam ipsi proprium campum in quo eorum virtus possit enitere. Est enim jurisconsultorum prudentiae privatarum quaestio causarum, maximeque in illis negotiis; hic causarum locus examinabitur, in quibus bonae fidei judicia nectuntur. In his enim qui fuerit animus contrahentium quaeri solet, qui deprehendi vix poterit, nisi praecedentibus causis intelligatur. In his igitur judiciis in quibus additur ut ex bona fide judicent, id est ubi ita judices dantur, ut non strictas inter litigantes stipulationes, sed bonam fidem quaerant, plurimus causarum usus est: additur ut inter bonos bene agi oportet, considerantur mores, inquiruntur consilia; statuitur quibus, quidque de causis administratum sit. In primisque in judicio uxoriae rei uberrimus causarum tractatus est. Est autem judicium uxoriae rei, quoties post divortium de dote contentio est. Dos enim licet matrimonio constante in bonis viri sit, est tamen in uxoris jure, et post divortium velut res uxoria peti potest. Quae quidem dos interdum his conditionibus dari solebat, ut si inter virum uxoremque divortium contigisset, quod melius aequius esset, apud virum remaneret, reliquum dotis restitueretur uxori, id est ut quod ex dote judicatum fuisset melius aequius esse ut apud virum maneret, id vir sibi retineret; quod vero non esset melius aequius apud virum manere, id uxor post divortium reciperet. In quo judicio non tantum boni natura spectari solet, verum etiam comparatio bonorum fit, ut non tam quod aequum, sed melius aequiusque est id sequendum sit. Quae omnia ex praecedentibus causis investigari solent. Nam si viri culpa divortium factum est, aequius melius est nihil apud virum manere. Si mulieris est culpa, aequius melius est sextans retineri. In hisque omnibus peritissimi jurisconsulti esse debent; quo fit ut Trebatium quoque hortetur ad studium. Multa enim esse dicit, quae eorum operam exspectant. Illi enim, inquit, dolum malum, illi bonam fidem, illi aequum et bonum, illi etiam quid socius socio praestare debeat, quid is qui alienum in se gerendum sponte negotium suscepisset, ei cujus id negotium fuerat, quid is qui mandaverit ei cui mandaverit suorum negotiorum actiones, quid vir uxori, quid uxor viro tradiderit; quae omnia ad posteriora causae sunt, atque exinde judicia sumuntur. Idcirco enim, verbi gratia, quodlibet illud judex pronuntiare debet in uxoris ac viri causa, quia virum hoc praestare oportet uxori; idcirco etiam mandato rei cui mandaverit, obligatus esse judicandus est, quia inter mandatorem susceptoremque negotii illud est observandum, omnia quoque quae quisque alteri praestare debet, ea in tractandis judicandisque negotiis causae sunt. Quocirca recte conclusit, diligenter cognitis argumentorum locis, et oratoribus, et philosophis, et jurisconsultis argumentorum copiam non defuturam.
Conjunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis: ut enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est, quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed his qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit.
Omnia quae ad se referuntur recte dicuntur esse conjuncta; ipsa enim relatio rerum efficit conjunctionem; quod si causa alicujus causa est, non alterius, nisi sui effectus est causa, itemque si est aliquis effectus, ex causarum principiis venit; jure igitur ab effectis locus, causarum loco debet esse conjunctus. Quoniam vero semper quae ad se referuntur aequantur, necesse est, quae ubertas sit causarum, eadem quoque sit effectorum. Quoniam enim causa praeter effectum esse non potest, cum sit causa super effectum, necesse est ut ex eventibus quoque atque effectibus, plurima suppetant argumenta, siquidem ex causis etiam plurima contrahuntur. Nam sicut cujuslibet effectus potest causa tractari, si ex qualibet causa potest, qui sit eventus ostendi, recteque, ait, causarum cognitio eventuum cognitionem facit; ut enim in praedicamentis ostenditur, sciri relativum aliquod non potest, praeter reliqui scientiam relativi.
Reliquus est comparationis locus, cujus genus et exemplum supra positum est, ut caeterorum, nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea omnia quae aut majora, aut minora, aut paria dicuntur: in quibus spectantur haec, numerus, species, vis, quaedam etiam ad res aliquas affectio. Numero sic comparabuntur, ut plura bona paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala, malis pluribus; diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur, quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur, quae propter se expetenda sunt, his quae propter aliud, et ut innata atque insita assumptis et adventitiis, integra contaminatis, jocunda minus jocundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclavia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia his quibus facile carere possis, perfecta inchoatis, tota partibus, ratione vigentia rationis expertibus, voluntaria necessariis, animata inanimatis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis. Vis autem in comparatione sic cernitur: Efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis contenta sunt, meliora quam quae egent aliis; quae in nostra, quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt, his quae possunt. Affectio autem ad res aliquas est hujusmodi: Principum commoda majora quam reliquorum, itemque quae jocundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora sunt, sic deteriora quae his sunt contraria. Parum autem comparatio nec elationem habet, nec submissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparentur, quae ita fere concluduntur: Si consilio juvare cives et auxilio, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse hi qui consulunt et hi qui defendunt; at quod primum est, quod sequitur igitur.
Omnis comparatio duplex est: aut enim aequalia sibimet comparantur, aut inaequalia; sed in his quae sunt aequalia semper eadem esse notatur aequalitas. Inaequalia autem in gemina veluti membra dividuntur, minoris scilicet atque majoris. Nam quod minus est, non per se minus est, sed comparatione majoris. Itemque quod majus est, minoris comparatione dicitur majus. Quae cum ita sint, dividit atque ante oculos ponit omnium comparationum modos, et quod raro in superioribus locis fecit, ipsas maximas propositiones ponit in comparationibus constitutas, ut si quando loco sit nobis comparationis utendum, habeamus quoddam, velut inventionis exemplar, ad quod quaerentem animum possimus advertere. Omnis igitur comparatio, aut in numero constat, aut in specie, aut in vi, aut in aliqua locata extrinsecus affectione. Nam quodcunque conferre contendimus, aut numero comparamus, et secundum id aliud majus, aliud minus esse decernimus; aut speciem ipsam intuentes, eamque alii comparantes de excellentia judicium damus; aut aliud consideramus, quid res quaeque possit efficere, et in quantum ejus progredi possit natura, aut ex aliorum quodammodo continentia, et ex circumstantium affectione rem quam alii conferimus intuemur. Numero igitur quae comparantur, si ex eodem sint genere, plura paucioribus anteponuntur, velut si bona omnia sint aequalia, jure quisquam plura bona paucioribus anteponit. Et est haec maxima propositio: Plura bona paucioribus anteponuntur, et in caeteris quoque eadem ratio perspicitur maximarum propositionum. At si omnia in contrario sint genere, pluralitati paucitas praeferenda est, ut pauca mala pluribus malis, mala vero ipsa bonis nullo modo conferuntur. Quae enim ullo modo compensantur, in eodem esse genere debent, non in contrario. Nam cum adversum se contraria e regione locata sunt, conferri compararique non possunt, quod sibi intelliguntur esse inimica. Est etiam secundum numerum comparatio in temporis quoque ratione. Nam cum tempus certis quibusdam spatiis dividatur, velut horae, diei, mensis, atque anni, ex aequalibus bonis ea magis eligenda sunt, quae diuturnius perseverant, quod in numero positum esse nullus ignorat. Ipsa enim diuturnitas plurimos esse vel dies, vel menses, vel annos fatetur, quibus duret id quod eligitur. Longe etiam pervagata bona, angustis et in unum minimum locum coarctatis numeri comparatione praecedunt. Nam quae longe lateque pervagata sunt, ea in plurimas gentes regionesque diffusa sunt; pluralitas vero cujuslibet rei numerum spectat. Jam vero ex quo plura propagantur bona, quis non judicet esse meliora his quorum est inops bonorum contractiorque fecunditas? Quis etiam bonum quod plures imitentur ut faciant, caeteris quae ita non sint, excellere non arbitretur, quae in numero constare quis nesciat, quando in numero pluralitas constat? Specie vero comparantur, quae per seipsa considerata suae quodammodo pulchritudinis merito caeteris anteferuntur. Meliora enim sunt quae propter se, quam quae propter aliud expetuntur, veluti salus quae propter se expetitur, medicina propter salutem; quocirca melior est salus quam medicina: atque haec non ad aliquem numerum, nec postremo ad aliquam quantitatem, sed ad ipsam speciem salutis ac medicinae considerationem referentes, judicium promimus. Illa quoque quae innata atque insita sunt, assumptis et adventitiis meliora judicantur, unde innata moribus gravitas longe amplius excellit eam quae per imitationem affectatur. Integra etiam potius quam contaminata melioris rei judicium ferunt. Nam quae integra sunt, suam speciem servant, quae contaminata sunt atque ex aliqua parte vitiata, si qua etiam inerat, speciei pulchritudinem perdiderunt. Jocunda minus jocundis meliora, communis omnium animalium natura dijudicat. Honesta utilibus sapientes anteponunt; proclivia laboriosis anteferri illa res monstrat, quod nemo ad eumdem finem per laboriosam atque asperam viam tendere cupiat, ad quem possit proclivi facilique itinere pervenire. Labor quippe omnis injocundus est, jocunda est facilitas. Necessaria etiam non necessariis partim praeferri, partim etiam postponi debent, quod M. Tullius tacuit: necessaria quippe praeferuntur his non necessariis, quae non boni ratione, sed voluptatis appetitione sunt constituta, veluti luxu regio parata convivia nullus sapiens judicet esse meliora his quae naturae expleant indigentiam. Quaedam vero sunt quae ipsa specie boni, cum non necessaria sint, meliora sunt necessariis. Nam vivere necessarium est, et sine eo subsistere animal nequit. Philosophari vero non est necessarium, melius tamen longeque excellentius est philosophum vivere quam tantum vivere: illud enim raro paucisque etiam utentibus ratione concessum; illud pecudibus commune nobiscum. Sua quoque alienis jure meliora esse dicuntur, veluti hominibus ratio potius quam voluptatis appetitio: illud enim proprium est hominis, illud alienum; rara quoque vulgaribus meliora sunt. Atque hic locus approbat id quod superius dictum est, philosophantem vitam ipsa vita esse meliorem: nam quae rara sunt, facile id quod vulgare est antecedunt. Desiderabilia etiam his quibus facile carere possis, illa res approbat esse meliora, quod maxime desiderantur, et sine his anxia vita est, veluti si quis capillis visum conferat. Aegrius enim toleramus carere visu quam capillis; ita ex hoc meliorem esse visum capillis judicamus, quod his facile, illo aequo animo carere non possumus. Perfecta etiam imperfectis naturaliter excellunt, illa enim suam formam adepta sunt, illa minime. Tota etiam partibus eodem modo excellentiora esse arbitramur: nam quod totum est, habet naturae propriam formam. Quod vero pars est et ad totius nititur perfectionem, nondum suae pulchritudinis speciem cepit, nisi ad totius integritatem referatur. Jam vero ratione utentia rationis expertibus nullus dubitat esse meliora. Voluntaria quoque necessariis jure anteponuntur, namque voluntaria libera sunt, quae necessaria quodam nos veluti dominio necessitatis astringunt, atque ideo meliora esse voluntaria necessariis existimamus; quanquam in hoc etiam illud intelligi possit, quod a nobis superius dictum est, non necessaria saepe necessariis anteponi, quandoquidem ea quae voluntaria sunt non fuerint necessaria; voluntaria vero meliora sunt necessariis. Non necessaria igitur saepe necessariis excellunt; animata quoque inanimatis, ipsius animae negatione considerata, anteponenda esse ratio persuadet. Naturalia etiam non naturalibus, et artificiosa inartificiosis. Optimusque hic gradus est, ut naturam arti, artem praeferas inertiae, ars quippe imitatur naturam. Quo fit ut id quod in se retinet pulchri, ex natura veniat, cujus imitari speciem cupit. Longe vero postrema sunt quae cum artificio carent, non a specie solum naturae, verum etiam ab imitatione discedunt, atque haec quidem de specie in comparationibus considerantur. Vis autem in eo consistit in quo consideratur quid unaquaeque res possit efficere, nam quod quaeque res potest, ea vis ejus rectissime dicitur. Efficiens igitur causa graviorem vim habet quam ea quae nihil efficit: velut artifex melior quam materia, illa quippe stolida est atque immota. Nec aliquid efficiens, nisi formam ab artifice, id est ab efficiente causa, susceperit. Item quae se ipsis contenta sunt, meliora esse his videntur quae egent aliis: veluti omnium Deus optimus est, quia nullo indiget, et ipso cuncta sunt indiga. Item quae in nostra sunt potestate magis eligenda sunt quam quae in aliena manu posita facile labuntur. Quo fit ut sit virtus melior quam divitiae; nam virtus est in nostra potestate, divitiarum fortuna domina est. Jam vero stabilia incertis, quae eripi non possunt, his quae possunt, si tamen bona sunt, quis non intelligat esse meliora? Quorum tamen locorum pars contraria contrarium tenet: inspectis quippe his quae meliora sunt, si horum adversa videamus, deteriora sunt. Restat in affectione posita comparatio quae ita tractatur, ut non per semetipsam res quae alii confertur, sed ex alterius cujuslibet consideratione pensetur, velut in tribus quibusdam rebus si duae ad se invicem comparentur, eo quod ad tertiam plus minusve jungantur. Sint enim duo quaedam humanis rebus accommodata, quarum una principibus atque etiam ipsi reipublicae accommodatior: hic igitur judicabimus eam rem esse meliorem quae melioribus prodest, id est ut reipublicae vel principibus non considerantes ut sese res habeat, sed quantum reipublicae vel principibus adjuncta sit. Haec igitur res ex affectione est comparata, meliusque judicatur id quod principibus commodum est, quam id quod aliquibus privatis, quoniam principes reliquorum etiam continent statum. Eodem modo sunt quae sequuntur, ut quae jucundiora sunt pluribus, quae clariora inter multos, quae pluribus comprobata sunt, meliora ducantur. Nam etiamsi minus ipsa hujus naturae sint, affectione tamen, ut dictum est, eorum quibus vel jucundiora, vel inter quos clariora sunt, aut a quibus probantur, meliora existimanda sunt. Sed quanquam id quod a pluribus bonum ducitur, superius in ea comparationis parte posuerit in qua fiebat secundum numerum comparatio, nihil tamen impedit eumdem locum secundum aliam atque aliam considerationem diversis generibus subdi: velut ala avis cum substantia sit, eadem tamen ad aliquid esse intelligitur, si ad alatum consideretur. Illa quoque ex affectione videntur es e meliora quae ab eo laudata sunt, contra quem dialectica oratione vel rhetorica facultate disseritur. Nam ut revincere adversarium possis, sat est si eum tibi consensisse monstraveris, atque id aliquando velut optimum praedicasse, quod tu melius re proposita monstrare contendas. Dictis igitur omnibus meliorum locis, his oppositi quae deteriora sunt continebunt. Parium vero nulla discretio est. Neque enim quod par est, aut intentionem sumere, aut remissionem potest. Quibus autem modis inter se majora minoraque penduntur, iisdem inter se paria conferuntur. Nam quae vel numero, vel specie, vel vi, vel affectione fuerint, aeque paria esse dicuntur. Commune autem cunctorum exemplum est, quod Cicero in qualitate constituit, quae qualitas in cunctis paribus aequa est, sed vel numero, vel specie, vel vi, vel affectione paria sunt. Nam in eorum comparatione quae majora vel minora sunt, una quaedam qualitas est, sed horum accessione variantur. Nam quibus in eadem qualitate major numerus, pulchrior species, efficacior vis, ad pretiosiora conjunctior affectio, ea meliora esse existimabuntur. Quae si aequa fuerint, in eadem qualitate paria sunt. Exemplum vero quod proposuit, ad blandiendum Trebatii animum valet, cum propriam, id est oratoriam, facultatem cum jurisperitorum laude conjungit hoc modo: Si consilio juvare cives, quod jurisperitorum est, et auxilio, quod oratorum est, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse qui consulunt, id est periti juris, et hi qui defendunt, id est oratores. Atqui primum est, id est consilio juvare cives, et auxilio, aequa in laude ponendum est. Quod sequitur igitur, id est ( Supple, pari gloria debent esse qui consulunt, id est periti juris, et hi qui defendunt, id est oratores) infertur. Ea vero conclusio est per quam dicimus: hi igitur qui consulunt, et hi qui defendunt, pari gloria esse debent. Hoc autem breviter dialecticorum more protulit, qui sic enuntiant: si dies est, lucet. At quod primum est, id autem tantumdem est ac si dicatur, atqui dies est. In propositione enim quae est, si dies est, lux est, prior est propositio, dies est. Concludunt quod sequitur, igitur, id est, esse lucem. Id enim in prima parte propositionis, quae erat, si dies est, sequebatur. Igitur hic quoque Cicero sic protulit: Atqui primum est, id est, consilio et auxilio juvare cives aequa in laude esse ponendum, id enim erat primum in ea propositione quae dicebat: Si consilio et auxilio cives juvare aequa in laude poneretur, pari gloria esse oratores jurisque consultos. Quod sequitur igitur, id est, pari gloria debent esse qui consulunt ac defendunt; id enim erat consequens in ea propositione quae statuebat: Si consilio et auxilio cives juvare par esset, pares esse qui consulunt ac defendunt.
Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum praeceptio, ut cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a conjugatis, a genere, a forma, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adjunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab affectis, a comparatione majorum, minorum, parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
Tametsi ex his quae dicta sunt intelligatur nullum argumenti locum esse praeteritum, breviter tamen Ciceronis conclusionem, qua se nihil omisisse commemorat, ad ampliorem doctrinae fidem approbandam reor, in his enim nihil omnino praetermittitur quae certa ratione tractantur. Nulla vero certior ratio divisione; quod enim quisque partitur a communibus in particularia deducens, cum rectum iter insistat, labi atque in errorem duci non potest. Locorum igitur omnium prima divisio fuit in ea quae in ipsis haererent, et ea quae assumerentur extrinsecus. Cujus divisionis nihil medium reperiri potest: aut enim in ipso est aliquid de quo quaeritur, aut extrinsecus necesse est assumatur. Videamus igitur nunc quemadmodum disputatio per nihil omittentem divisionem feratur. Eorum igitur locorum, qui in ipsis sunt de quibus agitur, nunc ex toto, nunc ex partibus, nunc ex vocabulo, nunc ex affectis sumitur argumentum. In his igitur quoniam nihil relictum sit perspicue apparet; in eo enim quod conjunctum est, duplex discretio est: una ex eo ipso quod formatum est atque compositum, quod totum est, in quo etiam definitiones adhibentur; alia in ejus partibus inspiciendis, ex quibus compositi forma conjuncta est. Sed quoniam natura hominum id quod intelligit, voce saepius prodit, necesse est ut nomen quoque quod ad intellectus declarationem adhibetur, ostendat aliquam rei quam significat proprietatem, intellectus quippe, qualitatem rei quam intelligit, significat. Quocirca nomen quoque intellectus qualitatem designat. Jure igitur dictum est proprietatem quamdam rei vocabulo significari, atque ita ex eo trahi argumentum potest, quod vocatur a nota. Horum vero locorum alias partitiones dedit, quas paulo post brevius colligemus. Affecta vero, quae, ut superius dictum est, in relatione consistunt, ipsa etiam rite divisa sunt. Nam quae referuntur ad aliquid, aut substantialia sunt, aut accidentia. Substantialia, ut conjugata, nam justo, in eo quod justus est, justitia substantiam facit. Nec id dico, quod homini esse ex justitia constituatur, sed justo, qui justitia discedente corrumpitur. Similis et de eo quod est juste adverbio, ratio est. Est etiam substantiale, genus, species, differentia, causa, effectus. Accidentia, ut contrarium, simile, adjunctum, paria, majora, minora. Consequentia vero atque repugnantia, quoniam, ut superius dictum est, in conditione posita sunt, nunc substantialia reperiuntur, nunc vero in accidentibus considerantur. Substantialia, ut cum genus antecedit speciem; accidentia, ut cum nigredo praecedentem sequitur corvum, quanquam etiam in causis aliquae accidentes esse possint. De quarum omnium proprietatibus Tullius supra disseruit. Atque ut brevissima descriptione tota locorum divisio colligatur, erit hoc modo: Omne argumentum aut ex his locis ducitur qui in ipso de quo quaeritur inhaerent, aut ex his quae extrinsecus assumuntur. Is vero locus qui in ipsis de quibus ambigitu positus est, dividitur in eum locum qui est ex toto, et in eum qui est ex partibus, et in eum qui est ex nota, et in eum qui est ab affectis. Is autem qui a toto est, a definitione locus vocatur. Definitionum vero aliae sunt propriae, aliae non propriae. Non propriarum vero, aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae quae oratione panduntur. Earum vero quae singulis nominibus fiunt, aliae sunt in quibus pro nomine redditur nomen, quae dicuntur κατ' ἀντίλεξιν ; aliae quae exempli gratia nomen subjiciunt, quae dicuntur ὡς τύπος. Earum vero quae oratione declarantur, aliae fiunt a partitione, aliae a divisione, aliae a differentiis praeter genus, quae ἐννοηματικὴ dicitur; aliae quae ex pluribus qualitatibus fiunt, etiam singulis totum id significantibus, quod omnis qualitatum collectio declarat, quae vocantur ποιώδης ; aliae quae ex accidentibus, non singulis, sed cunctis unum aliquid efficientibus constant; aliae quae ad differentiam dantur; aliae per translationem, aliae quae ex privatione contrarii, aliae quae propriis nominibus aptantur, quae etiam ὑποτύπωσεις dicuntur; aliae per indigentiam pleni, aliae per proportionem, aliae per relationem, aliae per causam. Item alia definitionis divisio secundum Tullium principalis, quod aliae corporalium rerum sint, aliae incorporalium, et definitionis quidem locus ita divisus est. A partibus autem locus dividitur in partitionem et divisionem. A nota vero locus simplex est. Ab affectis autem, alii sunt a conjugatis, alii a genere, alii a forma, alii a simili, alii a differentia, alii a contrariis, alii ab adjunctis, alii a consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, alii a causa, alii ab effectis, alii a comparatione parium, majorum vel minorum. Genus vero dividitur in suprema genera, et in ea quae etiam species esse possunt. Species quoque dividitur in ultimas species et in ea quae etiam genera esse possunt. Similium quoque alia in singulis considerantur, et vocantur exempla, alia in pluribus, et appellatur inductio; alia in conjunctis, et vocatur proportio. Item differentiarum aliae sunt substantiales, aliae, etsi non substantiales, inseparabiles tamen, aliae neque substantiales neque inseparabiles. Contrariorum alia dicuntur adversa, alia privantia, alia negantia, alia relativa. Adjunctorum vero alia sunt quae ante rem existunt, alia quae cum re, alia vero post rem. Locus vero conditionalis dividitur in antecedens, consequens et repugnans. Causarum quoque multiplex locus est: aliae namque sunt quae vi sua efficiunt, aliae sine quibus effici non potest. Earum vero quae vi sua efficiunt, aliae sunt necessariae nihilo indigentes ut efficiant, aliae vero indigentes ut efficiant, aliae vero indigentes et non necessariae. Earum vero sine quibus non efficitur, aliae sunt mobiles, aliae immobiles. Item causarum aliae sunt non spontaneae, aliae ex voluntate, aliae ex perturbatione, aliae ex habitu, aliae ex natura, aliae ex arte, aliae ex casu. Rursus causarum aliae sunt constantes, aliae inconstantes. Amplius, causarum aliae sunt voluntariae, aliae ignoratae. Ignoratarum pars in casu, pars in necessitate est constituta. Necessariarum pars in vi, pars in scientia posita est. Effecta vero intantum dividi possunt, inquantum ad superius dictas causas referuntur. Locus vero a comparatione minorum, parium atque majorum, dividitur in numerum, speciem, vim, ad res alias affectionem. Quae cum ita sint, cumque nihil sit in divisione praetermissum, recte M. Tullius partitionem conclusit, dicens nullam argumenti sedem esse praeteritam. Restat igitur locus qui extrinsecus sumitur, quem, quoniam nihil jurisconsultis est utilis, non Trebatii causa, sed ne quid perfecto operi deesse videatur, adjungit.
Sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur, haerere, de quibus satis est dictum; alios assumi extrinsecus, de iis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; sed tamen totam rem perficiamus, quandoquidem coepimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi jus civile delectet, et quoniam ad te haec ita scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quamplurimum iis quos recta studia delectant, prodesse possimus.
Ne locus nihil jurisperito profuturus negligentiam sui faceret, Trebatium ut in prooemio magnus orator reddit attentum; ait enim ita sese divisisse in principio, ut alios locos in ipsis haerere diceret, de quibus ageretur, alios extrinsecus assumi, et cum de superioribus locis idonee disputatum sit, intractatam reliquam partem non oportere praeteriri. Neque enim hunc esse Trebatium, qui sua arte contentus, caeterorum studia negligat, verum diligentia atque ingenio plurimum valens, cuncta ad se pertinere ducat, quae liberalibus studiis annumerentur; simul dandam esse operam dicit, quoniam benevolo animo Ciceronis opus Trebatius esset editurus, ut cum in multorum manus venisset, prodesse iis integrum posset, qui rectis studiis tenerentur, hoc quoque Trebatio beneficii nomine concedens, quod ad eum scripta, et per eum edita plurimis pro utura conscriberet.
Haec ergo argumentatio quae dici ur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur, ad faciendam fidem.
Extrinsecus positum argumenti locum, quem M. Tullius vocat artis expertem, in testimonio positum esse pronuntiat. Dubitari autem potest quid hic locus a superioribus differat, quos in affectis locavit. Nam uti affecta semper in relatione sunt constituta, ita etiam testimonia ad ea quorum sunt testimonia referuntur. Omne enim testimonium testatae rei testimonium est. Quocirca, cur aut ea quae affecta dudum vocata sunt, non extrinsecus collocentur, aut ea quae nunc vocantur extrinsecus, non inter affecta ponantur, quaeri potest, cum praesertim ea quae adjuncta esse negotio superius diximus, veluti quoddam testimonium saepe rebus afferant, cum ex eorum quae praecesserunt, vel consecuta sunt signis, quod gestum sit considerari solet. Quorum omnium communis illa solutio est, quod ex affectis argumenta quae fiunt, ab oratore inveniuntur, ejusque opera atque industria nascuntur. Ea vero quae extrinsecus posita sunt, rei tantum testimonium praebent, non enim inveniuntur ab oratore, sed his orator utitur positis atque ante constitutis. Nam quae a genere, vel a specie, vel a caeteris affectis argumenta sunt, ab ipso quodam modo oratore reperiuntur. Testimonia vero sibi ipse non efficit, sed ad causam utitur ante praeparatis. Quo fit ut argumenta ex affectis in causa statim atque ex tempore nascantur; ea vero quae in testimoniis posita sunt, ante rem praecurrentia confirmando usum negotio posterius praestent, et in adjunctis ab oratore conjectura colligitur, et auditorum mentibus intimatur. Testimonia vero non in conjecturis, aut in suspicionibus, sed in rei gestae narratione consistunt. Ostendit autem vehementius quid esset testimonium, cum dicit, id a se testimonium vocari quod ab aliqua externa re sumitur. Omnia quippe affecta, ab eis ad quae affecta sunt, non videntur externa. Testis vero cum re testificata nulla cognatione conjungitur, nisi sola notitia, quae nihil ad rem quae gesta est attinet, cum si gestum negotium nullus agnosceret, nihilominus tamen gesta res esset; sed id poterit etiam ad similitudinem duci, quid enim minus esset aliquid, si ei simile nihil reperiretur? Sed quod simile est, ei cui simile est eadem qualitate conjungitur, quae qualitas utrumque conformat. Scientia vero quamvis efficiat testem, nulla tamen qualitate conjungitur cum re cujus illa notitia est. Neque enim scientis notitia, rei gestae qualitas dici potest, cum si notitia, qualitas rei posset intelligi, pereuntibus his qui rem norunt, res vel interiret, vel mutaretur, quod neutrum evenire necesse est, quandoquidem, absumptis scientibus, res ignorata poterit permanere.
Persona autem non qualiscunque testimonii pondus habet; ad faciendam enim fidem auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura, aut tempus affert: naturae auctoritas in virtute inest maxime; in tempore autem multa sunt quae afferant auctoritatem, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam nonnunquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos, et opulentos, et aetatis spatio probatos, dignos quibus credatur putant, non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt, et qui judicant, et qui existimant. Qui enim his rebus quas dixi, excellunt, ipsa virtute videntur excellere. Sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi, quanquam in iis nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur (magna enim est vis ad persuadendum scientiae), aut usus. Plerumque enim creditur iis qui experti sunt. Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus, tum ab animis nascitur. Nam et verberibus torti, et igni fatigati quae dicunt, ea videtur veritas ipsa dicere, et quae a perturbationibus animi sunt, dolore, cupiditate, iracundia, metu, quia necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem. Cujus generis etiam illa sunt ex quibus nonnunquam verum invenitur, pueritia, somnus, imprudentia, vinolentia, insania. Nam et pueri saepe indicaverunt aliquid ad quod pertineret ignari, et per somnum, vinum, insaniam, multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudentes inciderunt, ut Staterio nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis, in judiciumque prolatis, rei capitalis jure damnatus est Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimus. Concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem conjecta suspicionum proditionis multitudo, quod genus refutare interdum veritas vix potest.
Quoniam locum artis expertem in testimonio positum esse dixit, in testimoniis vero personarum fidem suam interponentium auctoritas quaeritur, necessarium fuit, quibus rebus fieri soleat auctoritas, expedire. Ac caetera quidem clarissime atque apertissime dicta sunt. Sed quoniam auctoritatem in naturam tempusque divisit, cumque in tempore, ingenium, opes, aetatem, fortunam, artem, usum, necessitatem, concursionem etiam nonnunquam rerum fortuitarum locavit, quaeri potest: Quid enim attinet ad tempus ingenium? quid ars? quid usus? Nam aetas atque opes, fortuna et fortuitarum rerum concursio subjecta sunt tempori, quoniam unumquodque eorum variis temporum vicibus permutatur. Ingenium vero naturae potius oportuit attribui, artem atque usum tertium quiddam, quoniam neque tempori neque naturae subjiciuntur. Quanquam virtus quoque ipsa, quam M. Tullius in naturae ratione constituit, quibusdam non naturalis, sed tum doctrina, tum recta exercitatione vivendi videatur ascita. Sed haec ita intelligenda divisio est, quod omnis auctoritas aut ex magnis atque excellentibus rebus et per naturam optimis venit, aut ab his quae inferiore loco sunt constituta, fidem non ex naturae qualitate, sed ex vulgo insitis opinionibus capit. Et maximas quidem excellentesque res in natura constituit, quae semper, ut ipse Tullius multis in locis defendit, boni est appetens. At vero quae posteriora sunt, in tempore posuit, idcirco quod omnia tempori subjecta, principalis boni non retinent statum. Virtus quidem in deterius flecti non potest. Ingenium vero atque opes, fortuna et ars atque usus saepe non recta exercitatione depravantur. Nam quidquid horum fuerit a virtute sejunctum, dignitatem verae laudis amittit; et de virtute quidem distulit dicere. Posteriorem vero partem, id est in tempore positae auctoritatis, divisit et evidentissimis patefecit exemplis. Nam et ingeniis fides adest, atque ex ea praesto est auctoritas plurima. Eos quippe sapientius loqui homines credunt, quorum ingenium ad expedienda quae proposuerint, sufficit. Opibus quoque praepollentes, dignos fide judicant, fortuna quoque et dignitate praeclaris, majestatem auctoritatis impertiunt, non recte fortasse; sed et judicium in negotiis, et existimatio vitae, opinione hominum maxime continetur, quae quia mutari vix potest, ad eam cuncta diriget, eaque sibi tractanda regendaque proponet orator. Ars etiam atque usus plurimum valent. In utrisque enim fidem notitia facit. Necessitas quoque, quasi id quod latebat, extorquens, auctoritate subnixa est, quae tum ab animo, tum a corporibus venit: a corporibus, cum igni, ferro ac verberibus verum quod latet aperitur; ab animo, cum mens quadam perturbationis vel ignorantiae necessitate confunditur. Tunc enim quid dici, quid taceri debeat, minime distinguens, verum quod occultum erat, prodit atque effundit in lucem. Nam iracundia saepe, et quaelibet animi perturbatio, quod occultandum foret, haud continet, quae idcirco habet auctoritatem ad fidem, quia simpliciter prodita sunt, nec ulla calliditatis arte prolata. Quin etiam ignorantia puerorum, vinolentia, somnus quaedam saepe produxit in medium, in quibus si judicium fuisset ullum, prolata non essent. Saepe etiam homines praeter ullam animi perturbationem imprudentes propria confessione obligati sunt, dum cuncta simpliciter effundunt, quae sibi nocitura non existimant, ut Staterio evenisse proposuit, qui interposito pariete testibus audientibus ea confessus est, ignorans se ab insidiantibus audiri, quibus vulgatis in judiciumque prolatis, capitali sententia condemnatus est. Atque haec quidem ignorantia in necessitate constituta est; nam qui nescit id quod ignorat, ne si velit quidem poterit evitare; quae autem necessitas extorquet, ipsa quodammodo videtur veritas dicere, atque ideo eis veluti auctoritate subnixis fides adhibetur. Concursio etiam rerum fortuitarum facit fidem, quae cum aliquoties falsa designet, tamen ita est vehemens, ut se ab ea veritas explicare vix possit. Quale est quod de Palamede narratur. Phryx exstinctus, qui quasi a Priamo missus videretur, repertae Priami litterae Phrygia manus imitata, quae concurrentia fidem facerent proditionis. Hinc dicit Cicero: Talis etiam fortuitarum rerum concursio est.
Hujus etiam generis est fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quae autem virtute fidem faciunt, ea bipartita sunt. Ex quibus alterum natura valet, alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria. Divina haec fere sunt testimonia: primum orationis, oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest his deorum oratio; deinde rerum quibus insunt quasi divina quaedam opera: primum ipse mundus, ejusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerei volatus avium atque cantus; deinde ejusdem aeris sonitus et ardores, multarumque rerum in terra portenta, atque etiam per exta inventa praesensio. A dormientibus quoque multa significata visis, quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio autem est, non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident, quorumque viam constantem et probatam, ut Catonis, Laelii, Scipionis aliorumque plurium, videntur eis esse quales se ipsi velint. Nec solum eos censent tales esse qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores, et philosophos, et poetas, et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem. Expositis omnibus argumentandi locis, illud primum intelligendum est, nec ullam esse disputationem, in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnes locos incidere in omnem quaestionem, et quibusdam quaestionibus alios, quibusdam esse alios aptiores locos. Quaestionum duo sunt genera, alterum infinitum, definitum alterum. Definitum est quod ὑπόθεσιν Graeci, nos causam; infinitum, quod θέσιν illi appellant, nos propositum possumus nominare. Causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum. Propositum autem in aliquo eorum aut in pluribus, nec tamen in maximis. Itaque propositum pars causae est. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una, aut pluribus, aut nonnunquam omnibus. Quaestionum autem quacunque de re sint, duo sunt genera, unum cognitionis, alterum actionis. Cognitionis sunt hae quarum finis est scientia, ut si quaeratur: A natura jus profectum sit, an ab aliqua quasi conditione hominum et pactione? Actionis autem hujusmodi exempla sunt: Sitne sapientis ad rempublicam accedere? Cognitionis quaestiones tripartitae sunt, cum an sit, aut quid sit, aut quale sit, quaeritur. Harum primum conjectura, secundum definitione, tertium juris et injuriae distinctione explicatur. Conjecturae ratio in quatuor partes distributa est, quarum una est, cum quaeritur, Sitne aliquid? altera, Unde ortum sit? tertia, Quae id causa effecerit? quarta, in qua de mutatione rei quaeritur: Sit necne sit? Ecquidnam honestum sit, ecquid aequum revera, an haec tantum opinione sint? Unde autem sit ortum, ut cum quaeritur natura an doctrina possit effici virtus? Causa efficiens sic, ut cum quaeritur quibus rebus eloquentia efficiatur? De commutatione sic, Possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam? Cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est, et proprietas, et divisio, et partitio; haec enim sunt definitioni attributa. Additur etiam descriptio, quam Graeci ὑπογραφήν vocant. Notio sic quaeritur, Sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est? Proprietas sic, In hominemne solum cadat, an etiam in belluas aegritudo? Divisio et eodem pacto partitio sic, Triane genera bonorum sint? Descriptio, qualis sit avarus, qualis assentator, caeteraque ejusdem generis, in quibus et natura et vita describitur. Cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur, aut comparate: simpliciter, Expetendane sit gloria? comparate, Praeponendane sit divitiis gloria? Simplicium tria genera sunt, expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo, unum de eodem et alio, alterum de majore et minore. De expetendo et fugiendo hujusmodi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocunque injuriam acceperis? De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori? Ex altero autem genere quod erat bipartitum, unum est de eodem et alio, ut si quaeratur quid intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum. Alterum de majore et minore, ut si quaeratur: Eloquentiane pluris sit, an juris civilis scientia? De cognitionis quaestionibus hactenus. Actionis reliquae sunt, quarum duo sunt genera, unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum, planeve tollendum. Ad officium sic, cum quaeritur: Suscipiendine sint liberi? Ad movendos animos, cum fiunt cohortationes ad defendendam rempublicam, ad gloriam et ad laudem. Quo ex genere sunt querelae incitationes miserationesque flebiles. Rursusque oratio, tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum in propositis quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur. Loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sunt, deinceps est videndum. Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut diximus, aptiores. Ad conjecturam igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae ex conjunctis sumi possunt. Ad diffinitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi; atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et altero diximus, quod genus forma quaedam definitionis est. Si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus judicandum est. Loci autem convenient in ejus generis quaestionem, consequentes, antecedentes, repugnantes, adjunctis etiam duobus iis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc non sequitur; aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huic rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quovis horum id de quo quaeritur, idemne an aliud sit, inveniri potest? Ad tertium genus quaestionis in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt, quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In id autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur, adhibentur ea quae sunt aut animi, aut corporis, aut externa, vel commoda, vel incommoda. Itemque cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona vel mala omnis dirigenda oratio est; cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci colliguntur. Hi cernuntur bipartito, et natura, et instituto. Natura partes habet duas, tuitionem sui et ulciscendi jus. Institutio autem aequitatis tripartita est: una pars legitima est, altera conveniens, tertia moris vetustate confirmata. Atque etiam rursus aequitas tripartita dicitur esse: una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia justitia atque aequitas nominantur. De proposito satis multa; deinceps de causa pauciora dicenda sunt, pleraque enim sunt ei cum proposito communia. Tria sunt genera causarum, judicii, deliberationis, laudationis; quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit: nam judicii finis jus est, ex quo etiam nomen. Juris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliberandi finis utilitas, cujus hae partes, quae modo expositae rerum expetendarum. Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum. Sed definitae quaestiones a suis quaeque locis quasi propriis instituuntur, in accusationem, defensionemque partitae. In quibus existunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus, aut non esse factum, aut si sit factum, aliud ejus facti nomen esse, aut jure esse factum. Itaque aut inficialis aut conjecturalis prima appelletur, definitiva altera; tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, juridicialis vocetur. Harum causarum propria argumenta ex his sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt. Refutatio autem accusationis in qua est depulsio criminis, quoniam graece στάσις dicitur, latine appelletur status, in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque etiam in deliberationibus et laudationibus iidem existunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possunt, aut sine summa difficultate non possunt. In qua argumentatione status conjecturalis existit. At cum aliquid de ut litate, honestate, aequitate disseritur, deque his rebus quae his sunt contrariae, incurrunt status aut juris, aut nominis; quod idem contingit in laudationibus: nam aut negari potest id factum esse quod laudatur, aut non eo nomine afficiendum quo laudator affecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non jure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. Sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, qua de re agitur, vocari. Quibus autem hoc qua de re agitur, continetur, haec continentia vocentur quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera, ut legem adjutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status existunt novi, qui appellantur legitimae disceptationes. Tum enim defenditur non id lege dici quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit cum scriptum ambiguum est, et duae differentes sententiae accipi possunt. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeat. Tum legi lex contraria affertur: ita sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possunt, ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scriptura contraria. In hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem existere. Horum tractationes in aliis libris explicantur. Nec solum perpetuae actiones, sed etiam partes orationis iisdem locis adjuvantur, partim propriis, partim communibus, ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis. Itemque narrationes ut ad suos fines spectent, ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate. Quae quanquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. Quae autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant, dictum est in his in quibus de omni ratione dicendi diximus. Peroratio autem et alia quaedam habet, et maxime amplificationem, cujus effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur, et si ita jam affecti ante sint, aut augeat eorum motus, aut sedet oratio. Huic generi in quo et misericordia, et iracundia, et odium, et invidia, et caeterae animi affectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis libris, quos poteris mecum legere, cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satisfactum esse debet voluntati tuae. Nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant, sum complexus, fecique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes, fundumve vendiderint, rutis cesis receptis, concedant tamen aliquid emptori, quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur. Sic ubi nos ad id quod quasi mancipi dare debuimus, ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.