Commentaria in Psalmos (Haymo Halberstatensis)

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Psalmos
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116


Commentaria in Psalmos

Commentaria in Psalmos (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 116.0694C

Desiderius Erasmus ROTERODAMUS INSIGNI PIETATE VIRO JOANNI EMSTEDIO, CARTHUSIANO LOVANII, S. 116.0191|

116.0191A| Quanquam haud ignoro, charissime frater, non deesse tibi confabulones, qui et solitudinem tuam exhilarent, et silentium istud non sinant esse mutum, tamen visum est unum addere, qui pia loquitur verius quam diserta: tametsi non video, quo pacto negari possit diserte dici, quod pie dicitur: Is est Haymo N. monachus, abbas et episcopus, mira brevitate, miraque simplicitate ac perspicuitate enarrans psalmos Davidicos. Fuit hoc studium saeculis aliquot monachis eruditis, ut quae a veteribus vel subtilius essent scripta doctis, vel fusius dicta apud populum, in compendium redigerent, adeo perspicua brevitate, ut et ab occupatis, et a tenuiter litteratis facile valeant percipi. Hujus ordinis praecipue sunt Anselmus, Beda, Claudius, et hic qui 116.0191B| nunc venit in tuos complexus, Haymo: quorum industria non mediocrem utilitatem attulit Ecclesiae: praesertim si quis spectet tum tempora, tum regiones, in quibus illi vixerunt. Decet autem, ut qui rejectis omnibus remoris properant ad illam coelestem vitam, quam maxime sint expediti, nec ullis minus necessariis sarcinis graventur. Quo magis mirandum est, quod quidam, qui victu cultuque simplicitatem apostolicam profitentur, doctrinam amplectantur omnium minime simplicem, sed argutiis supervacaneis, et Averroicis dogmatibus, ac novis insuper somniis spinosissimam. Cum igitur tales essent monachi, nomen erat apud omnes gratiosum, et honorificum erat appellari monachum. Nunc quorumdam mali mores in causa sunt, ut boni 116.0191C| quoque communis invidiae molestiam ferant. Aristippus 116.0192A| cum unguento quodam vehementer esset delectatus, Male sit, inquit, istis cinaedis, qui rem tam bellam infamarunt. Similibus verbis non absurde quis stomachetur in eos, qui suo vitio, monachi nomen in invidiam vocarint, cum revera non conveniat ullum esse plausibilius. Quis enim non amet eos homines, qui vere mundo mortui, sese totos Deo dedicarunt? Quorum talis est vita, talis oratio, ut nemo ab illorum conspectu, nemo a colloquio non melior discedat: a quibus nemo quidquam metuat incommodi, non fraudem ab his qui pecunias habent pro ruderibus, et hoc quod habent dilargiuntur egenis: non vindictam, qui juxta doctrinam evangelicam, orant pro persequentibus, amore prosequuntur eos quibus sunt invisi, benefacta reponunt 116.0192B| pro malefactis: nec est ulli pudicitiae periculum ab his, qui et corde et corpore sunt incorrupti. Qui propter singularem animi modestiam nulli se praeponunt, nulli invident, nullum fastidiunt, sed quo magis ad perfectionis culmen accedunt, hoc magis ducunt sese omnium infimos: et cum revera gemmae sint et flores Ecclesiae, tamen ipsi sese faecem appellant. Aliorum lapsus aut elevant, aut commode interpretantur, in proprios austeri censores: aliena benefacta candide amplificant, sua modeste extenuant: nemini adulantur, neminem procacibus verbis percellunt praesentem, nemini obtrectant absenti: nihil auditur ex ore illorum, nisi quod est in corde, verba charitatis, verba consolationis, verba amicae admonitionis et gratiarum actionis. Adest in 116.0192C| his comitas non fucata, sed ex bona conscientia 116.0193A| proficiscens. In summa, coelestis illius civitatis imaginem quamdam nobis referunt, et angelicos choros quodammodo repraesentant, vel quod jugiter decantant laudes Dei, vel quod transformati in spiritus nihil habeant commercii cum carnis affectibus, vel quod in summa vivunt concordia, vel quod angelorum ritu inter homines ac Deum velut internuntii, et populorum vota illi commendant, et plurima bona ab illo precibus assiduis impetrant, non sibi tantum, sed in commune. Quid porro si ad has virtutes accedat donum prophetiae? ut gratis, ut pure, ut incorrupte doceant populum, sive voce, sive scriptis libris, sive utroque? Quid quod jejuniis, vigiliis, laboribus crucifigentes carnem suam quantum licet, supplent ea quae desunt passionibus Christi, ac 116.0193B| seipsos quodammodo immolant pro salute populi? Et tu, laice, potes male velle illis, qui dum crapula gravatus altum stertis, propter te vigilant, propter te jejunant: dum tu Deum alea, scortis aliisque sceleribus ad iram provocas, illi pro te deprecantur: dum tu apud homines male de illis loqueris, illi de te bene loquuntur apud Deum? Quis tales viros, non ut semideos quosdam veneretur, non amet, tanquam ad publicam utilitatem quasi divinitus datos, etiamsi ipse sit vir improbus? Nam eximia virtus etiam inimicos suos rapit in admirationem sui. Et qui de nullo bene merentur, tamen instinctu naturae reverentur eos, qui benefaciunt malis pariter ac bonis. Quaenam igitur est quorumdam perversitas, qui hoc ipso contemnunt aliquem quod monachus est? Qui 116.0193C| monachum dicit, omnium heroicarum virtutum summam dicit, quae benevolentiam ac favorem a bonis promerentur, a malis extorquent. Quod si nihil aliud displicet quam vocabulum, appellent pro monacho, si videtur, simplicem ac solitarium. Solitudo autem ea non aestimatur numero convictorum, sed separatione malorum affectuum: alioqui nec Carthusiani soli sunt. Ubicunque adest haec solitudo, ibi adest frequentissima sodalitas. Ille feliciter solus est, qui nullius improbi convictu corrumpitur, qui nullos habet in animo tumultus affectuum inter se pugnantium, nec tamen cum Deo consentientium. Hoc pacto licet et in principum aulis, et in publicis 116.0194A| magistratibus, et in mediis hominum commerciis esse monachum. Quaenam igitur est animi perversitas, odisse monachum, ob hoc ipsum quod monachus est? Profiteris te Christianum, et aversaris eos qui Christo simillimi sunt? Hic protinus occinent, scio, plerosque plurimum abesse ab hac imagine. Nullum igitur vitae genus probabimus, si propter malos oderimus et bonos. Quid igitur superest? Quid, nisi ut amemus homines, incerta in meliorem interpretemur partem, ad vitia leviora conniveamus, gravioribus mederi studeamus potius quam exasperare, ordinem ipsum et institutum veneremur etiam. Quod si ad hominum vulgarium civilitatem accedat monachorum, sese ad ea quae verae sunt religionis, toto pectore referentium, industria: facile revigescet 116.0194B| pristinus orbis favor, facile obmutescent ora maledicorum. Itaque fiet, ut non solum vivant grati Deo, gratiosi apud homines, verum etiam feliciter hic vivant et hilariter. Nulli enim vivunt quietius aut suavius iis qui vere monachi sunt: nulli miserius, quam qui non ex animo monachi sunt. Illis monasterium paradisus est, his pistrinum. Sed cuique magna ex parte in manu est, ut sibi pistrinum vertat in paradisum. Ad Haymonem redeo, qui Davidicam citharam pulsans, angelicum coetum vestrum ad spirituales excitabit choreas, ut in hymnis et canticis Domino psallatis in cordibus vestris. Nemo fastidiat dictionis simplicitatem, sed amplectatur sententiarum pietatem. Hoc eo admoneo, quod suspicer multos esse tales, qualis ego fui olim, qui 116.0194C| nauseant ad omnia, quae carent rhetorum condimentis et ornamentis. Sed cum essem parvulus in Christo, sapiebam ut parvulus: atque utinam nunc prorsus evacuassem ea quae sunt parvuli! Hoc meum officium si quam apud te gratiam promeretur, oro, ut hunc ἁμαρτωλὸν aliquando precibus tuis Christo commendes. Exemplar exhibuit venerabile monasterium canonicorum regularium, vulgo dictum Marpach in Elsatia, reliquias inauspicatissimi tumultus agricolarum. Dominus illis pro malis reponat bona. Friburgi Brisgoiae, anno a Christo nato millesimo quingentesimo trigesimo tertio, pridie Kalendas Martias.

INCIPIT COMMENTARIUS IN PSALMOS. 116.0193|

IN PRIMUM PSALMUM 116.0193D|

Hymni vocantur singuli psalmi: hymnus enim est laus Dei cum cantico. In singulis psalmis Dei invenitur laus: sive enim agatur de potentia divinitatis, sive de perfectione humanitatis Christi, sive de sanctitate membrorum, sive de conversione poenitentium, laudabilis Deus ostenditur. Cum cantico ideo, quia et cum exsultatione sunt facti a propheta, 116.0194D| et in animum recte intelligentium exsultationem generant. Cognito namque interitu totius humani generis propter inobedientiam primi hominis, prospiciensque per Spiritum sanctum reparationem futuram per obedientiam secundi, cum magna exsultatione cum propheta annuntiat. Soliloquium unusquisque psalmus dicitur, quoniam in ipsis solus Spiritus sanctus sine omni auxilio humani ingenii loquitur. Vel 116.0195A| soliloquium, non quia soli psalmi de Christo loquuntur, sed quia dignius et manifestius caeteris prophetiis, scilicet frequentius et apertius in paucioribus verbis. Ex qua dignitate hujus prophetiae hanc prophetiam in frequentiori usu habet Ecclesia. Cum dicit Prophetae simpliciter, David nobis determinate insinuat: sicut per Apostolum, Paulum determinamus. Prophetia idem est quod et visio: unde in libro Regum prophetam Samuelem Saul videntem appellat dicens: « Ubi est domus videntis? » Non tamen quaelibet visio prophetia dicitur, sed ea tantum quae a solo spiritu ministratur; ea fit de praeterito, ut Moyses: « In principio creavit Deus coelum et terram; » vel de praesenti, ut si quis per spiritum ea in praesentia videat quae per naturam videre non posset, ut Ezechielis 116.0195B| spiritus transferebatur in Jerusalem, ut videret ea quae ibi fiebant; de futuro, ut haec eadem prophetia. Inspiratur autem prophetia vel per somnium, ut Joseph; vel per angelum, ut Zachariae; vel per internam inspirationem, ut haec eadem, id est psalterium; vel per figuras, ut Noe per archam quam rexit in fluctu diluvii, figuravit Ecclesiam a Christo per mundi pericula regendam. Haec vero prophetia Psalterium vocatur, quod nomen a quodam musico instrumento tractum est, quo instrumento David et alii praecentores psalmos modulabantur. Diffinitur autem prophetia sic: Prophetia est divina inspiratio, quae rerum eventus, aut per visiones, aut per facta, aut per quorumdam dicta immutabili veritate demonstrat. Per visiones, ut Ezechieli, et beato Joanni in exstasi positis. 116.0195C| Per facta, ut Abrahae, per immolationem arietis; et Jacob, qui, transpositis manibus, Manassen et Ephraim filios Joseph benedixit. Per dicta, ut in Moyse de Christo legitur: « Suscitabo de fratribus vestris prophetam, ipsum tanquam me audite (Deut. XVIII); » vel in Psalterio. Fit autem prophetia per dicta duobus modis, scilicet aut gratia, aut permissione. Gratia, ut in Moyse et caeteris bonis. Permissione, ut in Sibylla vate, et in infidelibus philosophis, qui multa divino instinctu de Christo praedixerunt. Volens enim David cultum Dei amplificare, cum homines per sensum psalmorum ad cultum Dei, quia bestiales erant, non posset adducere, eos et per symphoniam instrumentorum, et per cantum hominum ad colendum Deum studuit incitare. Constituit ergo cum archam 116.0195D| de Sylo reduceret, tria millia virorum omni musico instrumento cantantium, et illis centum quinquaginta praefecit: quibus omnibus quatuor alios, Ethan, Eman, Asaph et Iditum praefectos adhibuit: ipse quoque cum psalterio modulans in tabernaculo, ad divinum cultum caeteros invitabat. Hoc autem opus ab illo instrumento hac significatione Psalterium vocatum est, quia sicut illud instrumentum decem chordas habens, et superius concavum unde resonat: ita haec prophetia resonat, semper loquendo de superioribus. Loquitur enim de spiritualibus, non causa humani favoris, sicut mundani philosophi, sed appetitu vitae aeternae. Decem vero chordae illius psalterii, decem legis praecepta significant. Quae omnia 116.0196A| praecepta bene implet, qui ea quae in Psalterio leguntur exsequitur. Sicut enim psalterium quia desuper sonat, vivificationem spiritus significat, ita cithara quia desubtus sonat, carnis mortificationem designat. Ideo autem Psalterium vivificationem spiritus significat, quia semper nos monet ea facere, in quibus spiritus vivificatur. Melodia vero, quae ex illo musico instrumento chordis manu tactis fiebat, psalmus proprie appellatur, a cujus similitudine istius prophetiae partes distinctae, psalmi vocantur, quia in ipsis ad quamdam operationem manuum, sive affectionum, sive carnalium manuum invitamur, ut in hoc primo psalmo ad conformitatem secundi parentis invitemur. Sicut autem illa melodia, ubi solae chordae sine voce sonabant, psalmus vocabatur: sic illa, ubi 116.0196B| sola voce sine chordis cantabatur, canticum dicebatur. Ubi vero melodia praecedebat in chordis, et viva vox sequebatur, canticum psalmi vocabatur: ubi autem viva vox praecedebat, et melodia sequebatur, psalmus cantici dicebatur; secundum quas diversitates quidam psalmi intitulati inveniuntur. Sciendum est autem, quod non eo ordine David psalmos composuit, quo hic sunt ordinati. Cum enim in uxore Uriae peccasset, « Miserere mei, Deus, » fecit: post haec vero pro persecutione Absalon, « Domine, quid multiplicati sunt, » edidit. Item cum in regem a Samuele inungeretur, « Dominus illuminatio mea. » Mortuo quoque Saul, « Diligam te, » etc. Esdras vero divino admonitus instinctu, in hunc ordinem composuit. Ordinis vero rationem (quem tamen eum habuisse 116.0196C| credimus) in pluribus ignoramus. Communis materia totius hujus operis, Christus est tripliciter acceptus, scilicet, secundum deitatem, secundum humanitatem, secundum corpus. Quod vero de contrariis, id est, daemonibus impiis interseritur, non ideo fit, quod sit de principali materia: sed ut principali materiei subserviat, per quasdam commoditates admiscetur: ut in primo psalmo de impiis adducit, ut per eorum poenam homines ab eorum conformitate deterreat, et ad Christi conformitatem reducat. De hac vero materia hoc modo tractat, ostendit potentiam deitatis, perfectionem humanitatis Christi, universitatem sanctitatis membrorum, conversionem peccatorum. Item communis intentio est, ut nos Christo conformes efficiat, ut « sicut portavimus imaginem terreni, portemus 116.0196D| imaginem coelestis. » Esdras autem cum caeteris psalmis titulum ascripsisset, ideo huic psalmo non ascripsit, quia iste psalmus omnium aliorum titulus est; quia sicut titulus totam materiam sequentem praelibat: ita psalmus iste materiam sequentis operis tangit. De humanitate enim Christi tangit, ubi eum immunem esse ab omni peccato ostendit; de deitate, ubi eum secus decursus aquarum plantatum esse dicit: de corpore Christi, ubi ostendit quod nobis utilis fuit, cum dicit: « quod fructum suum dabit in tempore suo. » Vel ideo etiam huic psalmo titulum non apposuit, quia in quodam loco legerat Christum ipsum hunc psalmum appellantem caput libri, ubi dicitur: « In capite libri scriptum est de me, » etc. Et 116.0197A| ideo Esdras non fuit ausus apponere titulum, cum Christus per David vocaverit hunc psalmum caput libri (Psal. XXXIX). Habet autem hic psalmus materiam Christum, sicut praedictum est. Hoc modo agit de Christo, removet omnia mala ab eo, ponit in eo omnem perfectionem virtutum, ostendit eum utilem esse nobis. Sciendum vero quod illas perfectiones, quas hic de Christo ponit communiter, in psalmis sequentibus per partes singulas exsequitur. In alio enim psalmo de humilitate Christi, in alio de patientia, in alio de resurrectione Christi agit, et in caeteris similiter. Habet et psalmus iste communem intentionem, scilicet, ut conformemur novo homini. Et quia intendit nos conformes reddere Christo, ipsius dignitatem proponit, sic nos propheta invitans: Vos qui lugetis, 116.0197B| compressi miseria primi parentis, deserentes illum veterem, ad istum accedite, quia iste est beatus vir, primo contrarius. A similitudine exsulantis loquitur, qui a naturali loco abiit, et invento loco sibi complacito, coepit immorari, et jam non tam cito potest revocari, sicut prius quando abire incoepit. Hic si deinde in cathedra, id est, in magisterio sublimetur, tanto minus facile retrahitur: ita Adam in beatitudine positus, abiit non localiter ab eo qui ubique praesens est, ut per psalmistam dicitur: « Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades (Psal. VIII): » sed recessit a Deo per dissimilitudinem, ad quem acceditur per similitudinem. Per dissimilitudinem abiit, cum ratione postposita, in qua Deo similis erat creatus, Evae et consilio serpentis paruit. 116.0197C| In via peccatorum stetit, quando actualiter pomum comedit. In cathedra pestilentiae sedit, cum se occultando et excusando de peccato, posteros suos suo exemplo excusationem docuit: et sic factus est infirmus, cum a Deo factus esset firmus. Posset enim immortalis et impassibilis permanere, si Domini praeceptis constanter vellet obedire: Deus enim in paradiso amoenitatis locaverat eum, in quo erant fructus, quorum alius famem, alius sitim exstingueret, alii alias passibilitates exstinguerent vel depellerent. Erat ibidem praeterea lignum vitae, cujus fructu si convenientibus temporibus uteretur, mortem vitaret et senium. Contra vero hujus fragilitatem, Christus vir a viribus dicitur: qui cum esset natus in fragili carne, nec tentationibus cessit, nec aliqua 116.0197D| tribulatione defecit: contra vero illius infelicitatem Christus beatus dicitur: « Qui non abiit, » id est, non recessit a Deo: voluntate scilicet vel cogitatione vel consensu, et ut majus meritum ejus ostendat, notat eum habuisse persuasorem discessionis, cum subdit: « In concilio impiorum: » persuasit enim ei diabolus, ut adoraret eum, et daret ei regna mundi. Impios vocat, contra cultum Dei scilicet infideles: peccatores autem sunt, qui in turpi vita sunt. Et ipse idem Christus non stetit in via peccatorum, id est, in malis operibus. Per stare ideo actum accipimus, quia sicut ille qui jam stat in aliena terra, non potest ita retrahi, sicut ille qui abire coepit: sic ille qui in actu peccati est, non tam leviter retrahitur, sicut ille 116.0198A| qui in sola voluntate est. Mala opera viam peccatorum dicit, per quae peccatores ad aeternam damnationem incedunt. « In cathedra pestilentiae, » id est, nec verbo nec opere studuit mala facere, nec docuit. In cathedra quidem sedit, quia doctor egregius fuit: cathedra enim sedes magistri est, solium regum, tribunal judicis. Ex ejus vero doctrina nulla pestis successit, ex ipso enim nulla in alios infirmitas transit. Pestilentia quidem infirmitas est, quae ab uno animali ad plura, sive ad omnia transit. Per hoc quod dicit, non abiit, non stetit, non sedit, Christum ab omni peccato immunem ostendit. Omne enim peccatum est, vel voluntate, sive cogitatione, vel consensu: quae voluntas per abire designatur. Vel in actu, qui per stare intelligitur, vel in doctrina, quae 116.0198B| per sedere in cathedra pestilentiae intelligitur. Quaeritur quare remota voluntate peccandi a Christo « per non abiit, » actum et doctrinam removeat, cum voluntate remota, haec alia removeantur? Quod ideo factum dicimus, ut ostenderet peccata eo ordine quo crescunt in aliis, eo ordine a Christo removenda. Prius enim homo voluntate, id est, consensu et cogitatione peccat, deinde actu, tandem doctrina, scilicet exemplo et verbo, quae eaedem tres mortes animae, per tres mortuos a Domino resuscitatos figurantur. Per filiam archisynagogi quam in domo resuscitavit, peccandi voluntas, id est, prima mors animae designatur, qui enim tantum voluntate peccat, adhuc in domo est: nundum enim ad operationem processit. Per eum enim mortuum, quem extra 116.0198C| portam resuscitavit, alia mors animae, id est, actus peccati designatur, quia perficiendo peccata, extra portas sensuum eximus, non remanentes in sola cogitatione. Per mortuum jam fetentem et auras corrumpentem, peccati doctrina signatur, cujus fetore et alii corrumpuntur.

« Sed in lege Domini. » Remotis a Christo omnibus peccatis atque malis, eum omni genere virtutum repletum ostendit. Continuatio: Christus quidem non abiit, sed voluntas ejus fuit in lege Domini, id est voluntatem habuit implendi legem Domini. Lex enim Dei est, in devitandis peccatis, bonisque perpetrandis sancta praeceptio. In lege, et non sub lege, ideo bene dicit, quia subnotat coactionem. Christus voluntate spontanea legem adimplevit, et non solum 116.0198D| adimplere voluit, sed etiam per omnia adimplevit: et hoc est, et in lege ejus adimplenda meditabitur, id est, in ejus impletione studiosus erit quomodo melius impleatur. Non dicit meditabitur, quod ipse meditaretur: sed ideo, quia sicuti aliquis meditans melius implet aliquid non meditante, ita Christus adimplevit legem melius omnibus aliis. Cum futurum ponit, id est meditabitur, secundum hominem loquitur: est enim hominum, ut de futuris per futura loquantur. Quando vero ea quae futura sunt, ut jam praeterita narrat, non loquitur secundum hominem, sed quia spiritus illius rapiebatur usque ad consilia Dei, in cujus providentia jam omnia praeterita sunt: et sicut in libro illo legebat jam praeterita, sic referebat 116.0199A| hominibus jam illa praesentia. « Die ac note, » id est, continue: vel in prosperitate et adversitate. Prosperitas dicitur, quando post miraculum de quinque panibus factum, eum Judaei sibi regem constituere voluerunt: adversitas, in passione.

« Et erit. » Ostenso Christo immuni ab omni peccato, pleno omni bono, quia haec possent esse et nihil prodessent nobis, utilitatem apponit, quam nobis contulit cum dicit: « Et erit tanquam lignum. » Hic propheta persimile de Christo loquitur, quia sicut aliqua arbor in humido loco plantata, in apto tempore et florescit et fructificat, similiter Christus. Ipse namque plantatus, id est in conceptione sine motu libidinis per Spiritum sanctum sanctificatus, stabilis contra omnem impetum diabolicae tentationis permansit. 116.0199B| « Secus decursus aquarum, » id est, secus decurrentes aquas. Per aquas Spiritum sanctum intelligimus. Unde et alibi dicitur: « Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, » hoc autem dixit: « De se, scilicet, quem accepturi essent credentes in eum (Joan. VII). » Ideo autem Spiritus sanctus per aquam significatur, quia sicut per aquam terra solidatur et facit fructum, sic per Spiritum sanctum dissoluti colli consolidantur vinculo dilectionis et fidei, et faciunt fructum bonae operationis: et sicut aqua exstinguit sitim, sic Spiritus sanctus ardorem peccati. Decurrentes dicit, quia nullum obstaculum Spiritui sancto resistere potest. Unde dicitur: « Nemo poterat resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur (Act. VI). » « Secus, dicit, quia natura humanitatis non fuit versa in naturam 116.0199C| divinitatis, sed juxta, id est, conjuncta fuit: vel per decurrentes aquas, populos defluentes; unde Joannis in Apocalypsi dicit: « Aquae multae sunt populi multi. » Secus populos Christum fuisse dicit, quia non peccatricem carnem, sed peccati similem habuit. « Quod lignum dabit fructum suum, » id est, fructificabit in tempore suo, sic et Christus dedit fructum suum, scilicet reparationem humani generis. « In tempore suo, » id est, in convenienti: quia in passione redimendo animas de potestate diaboli, in resurrectione spem dedit nobis resurgendi, in ascensione coelestes nobis aditus patefecit, et ita Christus in lignum vitae nobis datus fuit. Aufert enim Christus a nobis per sui corporis usum, et imitationem 116.0199D| justitiae, mortem aeternam et senium, quod lignum vitae faciebat, ut supra diximus.

« Et folium ejus, » id est, sermo ipsius, nullo casu a veritate defluet, id est decidet. Sic etenim Dominus ait: « Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient (Matth. XXIV). » Sermo significatur per folium, quia sicut folium protegit et decorat fructum, sic verba Christi dona decorant et protegunt. In nullo enim gratia data in baptismate servari posset, nisi doctrina Evangelii postmodum conservaret. Haec promissa nobis erunt ad utilitatem. « Et omnia quaecunque faciet » ipse Christus, etiam ignominiae quas sustinuit « prosperabuntur, » id est, nobis prospera inveniuntur, ut flagella quae sunt nobis exemplum humilitatis et patientiae.

116.0200A| « Non sic impii, non sic. » Postquam nos ad conformitatem Christi per ejus bonitatem invitavit, ad eamdem per ejus adversariorum terrorem advocat. Continuatio: Christus talis fuit, impii autem non sic immunes a peccato, non sic pleni justitia, non sic utiles, et sic usque in infinitum, quod nobis per geminatum adverbium significatur. « Non sic dico, sed tanquam pulvis, » id est infructuosi, et nullo charitatis vinculo colligati « quem projicit ventus, » id est diabolica tentatio, « a facie terrae » a soliditate Ecclesiae. Ecclesia vocatur terra propter soliditatem et fructificationem, quia facies terrae non dicitur ubi pulvis, sed ubi terra solida est.

« Ideo » scilicet quia pulvis sunt, remoti a facie terrae « impii ideo non resurgunt, » id est, non habent 116.0200B| resurgere: et quia omnes non resurgunt tam boni quam mali, determinat « in judicio, » id est, non ita resurgent ut judicentur, vel ut judicent. Impii enim, id est infideles, ut Judaei et gentiles, et etiam illi qui ab hac vita divelluntur, ab Ecclesia expulsi, non in secunda resurrectione judicabuntur, quia hic jam judicati sunt, ut Apostolus ait: « Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II). » Illi vero qui in Ecclesia existentes a praesenti vita recedunt, de quorum operibus an bona an mala sint, incertum est, judicabuntur, quidam ad vitam, quidam ad mortem. Illi vero de quorum sanctitate in Ecclesia certum est, non judicabuntur: quia jam in hac vita ad vitam ab Ecclesia ducti, judicati sunt: se judicabunt, non tamen omnes, sed illi qui apostolorum 116.0200C| vicem obtinent, ut episcopi et hujusmodi. Judicabunt autem, quia comparatione sui ostendunt alios damnabiles esse: quia cum ejusdem naturae sint justi et impii, non impii vitam Christi sunt imitati, sicut justi. Impii quidem non resurgent, neque peccatores, id est Christiani occulte peccantes, resurgent, ita quod sint in consilio justorum, id est in judicio cum justis, a quibus quidquid fit, cum consilio et ratione fit. Vel quia in Hebraeo in congregatione habetur, in concilio a quibusdam legitur, scilicet non erunt peccatores in consortio justorum. Vel potest idem versus legi de prima resurrectione animae per poenitentiam, ut dicamus: Impii non resurgent in judicio, id est in discretione boni et 116.0200D| mali, sic scilicet ut bono devitato bonum faciant: neque peccatores, ita ut sint in numero justorum. Hoc quidem dictum est de induratis.

« Quoniam novit Dominus. » Ideo impii et peccatores non resurgent, quoniam non novit Dominus iter eorum, et hujus antecedentis consequens ponit: « Et iter impiorum peribit » iter, id est mala opera eorum ducent eos in damnationem, et hujus rei praemissa est probatio per contrarium, ubi dicitur, « quoniam novit Dominus, » id est, approbat justos et viam justorum.

IN PSALMUM II. TITULUS: Psalmus David (etsi apud Hebraeos huic psalmo nullus praefigatur titulus).

« Quare fremuerunt gentes. » Psalmus David, id 116.0201A| est, tractatus iste qui vocatur psalmus, quia sicut ex operatione manuum motis chordis, in psalterio redditur dulcis melodia, quae vocatur psalmus, ita iste tractatus movet nos ad operationes, in quibus Deo fit dulcis melodia. « Attribuitur David, » id est, agit de Christo, qui Christus significatur per David, quia David interpretatur visu desiderabilis, sive manufortis. Quis enim fortior est Christo, qui aerias potestates devicit? Ipsum etiam videre omnes priores patres desideraverunt, ut Simeon: dicebat enim in orationibus suis. Quando veniet? quando videbo? Cujus visum desiderant adhuc etiam omnes sancti. In hoc psalmo Christus rex, est materia, de quo tractat hoc modo: ostendit omnes qui contra regnum ipsius aliquid machinati sunt nihil proficere, sed potius 116.0201B| sibi ipsis nocere. Deinde ostendit eum potentem regem Judaeorum et gentium. Intentio vero est, admonere, ut Christo regi cum timore et tremore serviamus. Quae notat in fine psalmi, ubi dicit: Servite Domino in timore.

« Quare fremuerunt gentes. » Petrus loquens in Actibus apostolorum, hunc psalmum dicit primum esse. Domine, reges congregati sunt contra filium tuum, sicut David dicit in priori psalmo. De illis incipit qui contra Christum machinati sunt. Hic Dominus interrogatione loquitur, non propter inquisitionem, sed propter redargutionem, dicens: Quare, id est, qua causa fremuerunt gentes? Per fremuerunt notat eos bestiales esse, quia fremere bestiarum est. Fremitus fuit, ubi dictum est: Tolle, tolle, crucifige eum. Per 116.0201C| gentes, milites Romanos intelligit, qui ideo gentes dicuntur, quia sicut sunt geniti, ita remanent, scilicet, sine lege, et sine omni constitutione justitiae, « et populi, » scilicet Judaei, qui ideo vocantur populi, quia sunt congregati ad jure vivendum per legem. « Meditati sunt inania, » scilicet, Christum non esse Messiam, vel se eum retinere posse in sepulcro.

« Astiterunt reges. » Non tantum meditati sunt populi contra Dominum, sed et reges astiterunt, id est, contra Christum steterunt, id est, perseveraverunt male operando contra eum. Reges accipit, primum Herodem, qui pueros occidendo Christum persequebatur; et secundum Herodem nepotem primi, cujus assensu Dominus occisus est. « Reges » dico 116.0201D| « terrae, » id est terreni. « Et principes, » id est Pilatus, Annas et Caiphas, et alii principes convenerunt in unum, et si non omnes, tamen omnes voluntate, « adversus Dominum » Patrem, quia adversus Christum ejus. Quicunque enim missum persequitur, et mittentem. Hic vero Christus de seipso quasi de tertia loquitur.

« Disrumpamus. » Convenerunt dico, dicentes: « disrumpamus vincula eorum, » id est, Dei Patris et Christi, vel Christi et discipulorum. Vincula, praedicationem Christi nominat, et miracula et promissiones, quibus ad fidem Christianam homines vinciuntur, et sic spretis vinculis illis « projiciamus a nobis jugum ipsorum, » id est, Dominum ipsorum.

116.0202A| « Qui habitat in coelis. » Confremuerunt, astiterunt, sed ille qui habitat in coelis, scilicet, vel in coelis materialiter, vel in sanctis, in quibus ideo Deus habitare dicitur, quia nullam in eis habet offensionem « irridebit eos, » id est, irrisione dignos reddet eos, quia apparebunt contra regnum Dei nihil potentes facere. « Et Dominus subsannabit eos, » id est, ignominiosos reddet: unde etiam in universo orbe hodie opprobrio sunt. Sanna est irrisio facta per nasum.

« Tunc. » Haec irrisio et subsannatio fuit in hoc saeculo: sed tunc, id est, praeterea, vel in alia vita « loquetur » vel per vocem ministri, vel per propriam, non placabilis, sed « in ira » non quod in Deo ira vel mutatio aliqua possit esse, sed a similitudine 116.0202B| alicujus irati qui poenam infert hoc dicitur. Erit enim haec vox in judicio: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » Vel, si etiam nulla vox esset in judicio, tamen ipsa rei evidentia quasi iratus Dominus loqui videtur. Per iram vindictam accipit: sed quia per iram brevis vindicta intelligitur, subdit: « Et conturbabit eos in furore suo, » id est, continua vindicta.

Hactenus ostendit eos inefficaces et ignominiosos, qui contra regnum Christi laboraverunt, modo vero ostendit eum potentem regem Judaeorum et Gentium, et loquitur in sua propria persona sic: illi conturbantur, « ego autem constitutus sum rex, » id est, ab eo Deo firmiter stabilitus. Regem vocat eum, quia perfecte regit suos super Sion. Sion interpretatur 116.0202C| speculatio, per quam universa ecclesia potest accipi, quia semper est in speculatione vitae aeternae, et providentia, praecavendo ab hostibus. Sed tamen hic per Sion, ecclesiam tantum Judaeorum accipimus: quia Sion caput erat regni Judaeorum, quam ecclesiam propter stabilitatem et virtutum eminentiam montem sanctum appellat. « Ejus, » scilicet Dei. « Praedicans » in illa ecclesia « praeceptum, » id est legem ejus.

Et non tantum constituit me regem super Judaeos, sed et super gentes: quod habemus ubi dicit: « dabo tibi gentes; » et ad hoc confirmandum, praemittit auctoritatem ipsius Domini promittentis, cum dicit: « Dominus Deus dixit. » Quod dicere apparet in ipsa rei expletione, « ad me » praemissa probatione 116.0202D| regni, ex auctoritate ipsius promittentis, ostendit causam, quare Deus ei gentes subjiceret, scilicet, quia filius ejus est. Et hoc dicit: « Filius meus es tu, ego hodie, » id est aeternaliter « genui te. » Ideo per hodie aeternitatem intelligi voluit, quia nullam vocem convenientem habuit, per quam praesentiam designaret, quae nunquam ab aeternitate discedit. Melius genui dicit quam gigno, ne illa ineffabilis generatio noviter incepta videretur. Ideo conjungit praeteritum, ut per hoc innuat nobis illam generationem et esse, et fuisse. Unde dicitur: « Generationem ejus quis enarrabit? » (Isa. LIII.)

Et quia filius meus es tu, ideo « postula a me, » id est assume humanitatem, in qua valeas postulare. 116.0203A| Secundum divinitatem non poterat postulare, secundum quam aequalis Patri erat. « Postula » dico, « et dabo tibi gentes haereditatem tuam, » id est, quibus domineris, et quas excolas. Ille enim qui alicujus rei haeres est, ei magis quam alii dominatur, et eam excolit. Et non quaslibet gentes dabo tibi, ut Graecos vel alios, sed etiam « terminos terrae, » id est, gentes quae in extremis mundi partibus habitant, dabo tibi « possessionem, » id est, ita ut in aeternum possideas.

Juste debeo tibi gentes subjicere, quia tu « reges eos in virga ferrea, » id est, inflexibili disciplina, et eos qui non recipient disciplinam, « confringes, » id est punies, quosdam ad correctionem, quosdam ad damnationem. « Tanquam vas figuli » leviter confringuntur: per hoc simile notat eos esse luteos quos 116.0203B| confringet Dominus.

Verba patris adhuc. Etiam talem regem constitui. « Et nunc, » id est, ostenso eo tali. « Et vos reges, » id est, terrenitatem vestram bene regentes « intelligite » quantus sit « et vos qui judicatis terram, » id est, praelati Ecclesiae qui judicium habetis super alios « erudimini, » id est extra rudes sitis, ut prudenter sciatis judicare de subditis.

« Et servite Domino in timore, » et ne videretur austerum regnum ejus, de quo legitur: « Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. 11), » ideo subdit: « et exsultate ei. » Et ne exsultatio et suavitas ejus regni negligentiam generaret, addit « cum tremore » subde corporis. Et in hoc versu in quo admonemur de servitio Dei, aperte 116.0203C| notatur intentio psalmi. Et ut possitis servire « apprehendite, » id est, etiam si Dominus non daret, appetite « disciplinam, » id est, quamcunque Domini correctionem, quia Apostolus dicit: « Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis (Hebr. XII). » Apprehendite dico « ne quando » id est, in die judicii, licet modo parcat « irascatur Dominus, » id est, effectum irati ostendat in vobis, et sic « pereatis » remoti « de via justa, » id est, de operibus justorum.

« Apprehendite » dico, « ne pereatis, » et etiam ut beati sitis. Beati enim omnes erunt qui confidunt, id est, qui spem habent ex pura conscientia in eo. Tunc quidem beati erunt, « cum ira, » id est, vindicta ejus « exarserit, » scilicet, sicut ignis durante materia non 116.0203D| deficit, ita vindicta Christi illis durantibus non deficiet, quantum est « in brevi, » tempus enim breve est. Vel « in brevi » quoniam imminente te judicio, subita poena impiis infertur. Potest etiam in voce prophetiae legi, et inducens Christum ubi dicit: « Ego autem constitutus sum: » sic junge: « Convenerunt adversus Christum ejus, » sic dicentem: Illi conturbabuntur, « ego autem constitutus sum, » etc. Loquitur etiam propheta ubi dicit: « Et nunc reges intelligite. » Et sic junge: Christus talis rex est, « et nunc vos reges intelligite. »

IN PSALMUM III. TITULUS. Psalmus David cum fugeret a facie Absalon filii sui. « Domine, quid multiplicati sunt. » Tangit historiam quam David ab Absalon sustinuit. Dubitavit enim Absalon patre vivente, cui filiorum regnum vellet dimittere, regnumque sibi immoderate cupiens, multos de populo callida pollicitatione corrupit et tandem per occupationem in regem constitui fecit. David vero sciens illam occupationem non esse factam per Dei voluntatem, et sciens hoc flagellum a deo sibi datum pro peccato adulterii et homicidii, pro quo peccato divinitus ei dictum erat: « Non deficiet gladius a domo David (II Reg. XII): » patienter filii persecutionem sustinens, nudisque 116.0204B| pedibus cum quibusdam suorum civitatem deferens, filii praesentiam aufugit. Cumque illi abeunti quidam maledicerent, et jactu lapidum insultarent, illum virum sanguinum appellantes, suos vicem reddere non permisit, sed patienter persecutionem sustinuit, dicens: Flagellis Dei non debere nec posse resisti. Joab vero contra, patientiam David non attendens, cum Absalon cum exercitu persequeretur, eum ab arbore pendentem per capillos, occidit. Fugiens enim Absalon super mulam involutis capillis circa ramum (intonsus enim erat) suspensus respondit. Per istam vero persecutionem David istum psalmum composuit, in quo Spiritu sancto imbutus, per suam Christi patientiam respondit, Poenam luit; per filii vero Judae nequitiam praemonstravit. Per David 116.0204C| namque Christus significatur, cum in hoc psalmo patientia demonstratur: per Absalon vero Judas intelligitur, qui filius Christi, quia discipulus ejus, dicitur. Absalon quippe pax patris interpretatur: non quia cum patre pacem haberet, sed quia cum eo pacem habuit pater. Sic et Judas pacem cum Christo non habuit, quamvis Christus et cum omnibus aliis et cum eo pacem teneret. Sicut autem Absalon per seipsum suspensus est, ita et Judas. Titulus autem sic exponitur: Psalmus iste attribuitur David, id est, Christo, agens de quodam negotio ipsius, habito cum fugeret a facie Absalon, id est, ab interiori facie Judae, non localiter, sed cognitione. Antequam enim Judas voluntatem traditionis haberet, licet simulate, Domino quamdam obedientiam 116.0204D| exhibebat, et etiam miracula faciebat: sed postquam in cor ejus, ut Dominum traderet, diabolus intravit, Dominus ab ejus corde recessit, a corde Judae dico prius filii sui. Materia vero in hoc psalmo est Christus, de quo agit hoc modo: Tangit de passione et glorificatione: et non exponit per partes passionem, sicut in quibusdam aliis psalmis facit. Intentio vero est, nos ad patientiam per ipsius Christi exemplum invitare, ut non quascunque injurias timeamus: unde et Apostolus: « Si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII). » Haec intentio notatur in hoc psalmo, ubi dicit: Non timebo millia populi, vox Christi. Et incipit a passione, sic dicens patri sub quadam admiratione.

116.0205A| « Domine Deus » quid, id est, propter « quid multiplicati sunt? » ita etiam ut filius meus, scilicet Judas, sit cum his « qui tribulant me. » Non ideo admirando loquitur, quod ipse admiretur, sed ut nobis admirandum esse ostendat, quod illi medicum salutis eorum innocentem in omnibus quasi nocentem persequebantur. « Multi insurgunt adversum me, » id est potestatem sumunt contra me. Possent enim tribulare, nec tamen potestatem super eum curarent insumere.

« Multi insurgunt, et multi dicunt » sive cogitatione, sive voce, sive opere « animae meae, » id est vitae meae « non est salus, » id est non est liberatio corporalis « ipsi » id est Christo, qui se jactabat filium Dei, « in Deo ejus. » Non quod ipsi putarent 116.0205B| eum habere Deum, sed in eo quem sibi faciebant Deum. Unde dicebant ei insultantes: « Si Filius Dei est, liberet eum nunc si vult (Matth. XXVI). » Vel multi dicunt insultantes « animae meae. »

« Tu autem domine susceptor meus est » id est, suscepisti meam humanitatem in patrocinio, te illi uniens conceptione. Hic per hoc simile loquitur: quod sicut aliquis potens tutator et actor suscipit aliquem pupillum, vel quemcunque debilem ad tutandum, sic deitas suscepit humanitatem, quam ab omni peccato custodivit immunem « tu » dico « gloria mea, » id est causa gloriosae resurrectionis meae. « Et exaltans caput meum » id est altitudinem meam, scilicet me altum, id est, immunem prius ab omni peccato super omnem creaturam. Iste versus agit 116.0205C| de glorificatione. Ponit quoddam meritum ipsius, per quod eum tanta exaltatione dignum ostendit. Continuatio: Merito exaltasti me, quia « clamavi ad Dominum » aliquando clamore exteriori. Unde Apostolus offerens Deo preces et supplicationes cum clamore valido et lacrymis, interiori clamore ad Dominum semper clamavit. Clamor enim est in remissa devotionis intentione ad Deum intendere. « Clamavi » propria « voce mea » qui multoties per prophetarum voces clamaveram. Clamavi quidem « de monte sancto suo, » id est de mea imminentia virtutum, sanctificata ab ipso: et quia in sanctitate clamavi, juste « exaudivit » . Exauditio est, petitionis impetratio. Vel potest « de monte sancto suo » referri ad exauditorem, sic « : Exaudivit me » Deus « de monte sancto suo, » id est de eminenti 116.0205D| potentia suae divinitatis, ita ut me participem ejus potentiae faceret: sicut aliquis diceret: Rex de thesauris suis exaudivit me, id est participem fecit.

« Exaudivit, » et necesse fuit, quia « ego dormivi, » id est, omnes injurias in tempore passionis meae quasi dormiens sustinui. Sicut enim dormiens, licet habeat rationem, potentiam, fortitudinem, et caetera, ea non exercet, et a somno cito excitatur, ita Christus in tempore passionis suae, nullam potentiam ostendit, quam tamen prius miracula faciendo monstraverat, ut in Lazaro et caeteris, et cito excitatus est cum resurgeret, « et soporatus sum, » id est requievi jacens in sepulcro ab omni tumultu. Inter dormitionem et soporem hoc interest, quod in sopore 116.0206A| maxima dulcedo et tranquillitas est. Ostensa necessitate exauditionis, ponit ipsam exauditionem. Continuatio: « Ego dormivi et exsurrexi, » id est extra legem omnium mortuorum surrexi, principes regum terrae. Ideo « exsurrexi, quia Dominus suscepit me, » id est, junctus est meae humanitati. Nisi enim deitas humanitati conjuncta esset, humanitas more aliorum hominum mortua remaneret.

Quia « exsurrexi, » jam « non timebo » in meis: quia licet sui timeant, tamen in hoc non sunt sui. Unde dicitur: « Charitas foras mittit timorem (Rom. XIII). » « Millia populi » scilicet, quotcunque etiam sint, qui tamen timendi viderentur, quia circumdant me in meis, et hoc est circumdantis me. Christus enim impassibilis et immortalis factus, jam in se timere 116.0206B| non poterat: qui autem persequuntur fideles, non ipsos, sed Christum in ipsis persequuntur. Ubi dicit « non timebo, » notat intentionem, scilicet ut patienter omnia sustineamus, et ut non timeamus.

« Tu, Domine, exsurge, » id est confer gratiam auxiliatricem. Dominus enim tunc dicitur jacere, quando subtracta gratia, suos alicui tentationi permittit cedere: tunc vero dicitur exsurgere, quando suos omnem tentationem facit exsuperare quod inde intelligitur, quod Christo in navi dormiente, sui periclitabantur: eo surgente, cessavit quassatio. « Exsurge » dico, et « salvum me fac » et meos, « Deus meus. » Et constat quod facies, et hoc ostendit in contrario dicens:

« Quoniam tu percussisti omnes » scilicet interiori 116.0206C| et exteriori damnatione « adversantes mihi » quia « sine causa » adversabantur: et non tantum adversantes in factis, sed et « dentes peccatorum, » id est corrosiones et detractiones eorum « contrivisti, » id est conteres ostendendo inutiles et damnabiles. Unde alibi: « Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo inter filios Dei reputantur (Sap. V). » Quod autem per praeteritum rem futuram annuntiat, non secundum se loquitur, sed ut raptus ad consilium Dei, in quo omnia futura sunt ita certa, sicut nobis ea quae sunt praeterita. Insultat hic impiis, quia peccatores « contrivisti. » Inde patiens est quia solius « Domini est salus, » id est dare omnimodam salutem in hac vita. « Et super populum tuum » erit « benedictio tua, » 116.0206D| id est beatitudo sempiterna. « Super, » ideo dicit, quia supra meritum exaltabuntur, juxta Apostolum: « Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII).

IN PSALMUM IV. TITULUS. In finem psalmus cantici David.

« Cum invocarem exaudivit me. » Tractatus iste agit de bona operatione, ubi dicit: « Sacrificate sacrificium justitiae » : juxta quam partem vocatur psalmus. Agit etiam de cantico, id est de exsultatione, scilicet de aeterna beatitudine, ubi dicit: « Quis ostendet nobis bona? » etc. Et hic determinatius quam in aliquo praecedentium psalmorum: quia hic proposita 116.0207A| quorumdam dubitatione, ostendit nobis certitudinem vitae aeternae, ubi dicit: « Signatum est super nos: » et, « in pace in idipsum. » Et quia de illo bono nobis exsultandum est, unde hic psalmus dignius agit, ideo canticum vocatur: et quia illa exsultatio, scilicet aeternae vitae, est nobis causa bonae operationis, ideo vocatur psalmus cantici. Quod autem sic dicitur, psalmus cantici, tractum est ex modulatione, ubi viva vox praecedebat, et harmonia sequebatur. Psalmus iste attribuitur David, quia hic loquitur David propheta, vel quaecunque fidelis anima, quae significatur per David, id est ecclesia, quia ecclesia ipsa manufortis in devincendas diabolicas tentationes: et visu desiderabilis, propter pulchritudinem sanctitatis, ad cujus perfectionem multi de pectore compuncti 116.0207B| pervenire desiderant: juxta quod dicitur: Deprecabuntur omnes divites plebis. Psalmus dico tendens in finem, id est in Christum, scilicet proponens nobis exemplum. Cum vero finis duobus dicatur modis, scilicet consumptio, sicut consumptio ligni est per ignem: et consummatio, id est cujuslibet rei completio: Christus nunquam dicitur consumptio, sed consummatio: in eo enim omnia quae Deus per prophetas promiserat completa sunt. Unde Apostolus: « Christus finis est legis ad justitiam omni credenti (Rom. X). » Vel per finem, tempus gratiae potest accipi, quod ideo finis temporum dicitur, quod in eo omnia promissa Dei completa sunt, unde Apostolus: « Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Materia vero in 116.0207C| hoc psalmo est justitia, de hac autem materia agit hoc modo, increpando idololatras et dilectores mundi, ubi dicit: « Usquequo gravi corde? » Admonendo etiam ad justitiam, ubi dicit: « Sacrificate sacrificium justitiae, » etc. Faciendo egregias promissiones, promittens Christum vocando eum sanctum sanctorum, ubi dicit: sanctum suum, quo mediante exaudientur orationes sanctorum, ostendit etiam certitudinem aeterni boni, quae est finis caeterarum promissionum. Intentio vero est nos admonere, propter quam habendam fiunt et increpationes et promissiones. Haec intentio notatur ubi dicit: « Sacrificate sacrificium justitiae. » Increpationes et admonitiones separatim ponit, promissiones vero commixtim. Et a promissione sic incipit: Nolite idola colere, et mundana 116.0207D| diligere, sed adhaerete justitiae, et preces vestrae exaudientur, quod Deus vobis in exemplo mei promittit: quia « cum invocarem, » id est, cum Deum ut in me inhabitaret invocarem, « exaudivit me Deus » dator justitiae: non quidem perfecte, sed « meae, » id est, qualem potest habere mea fragilitas. Dicendo, « cum invocarem exaudivit, » notat simul esse vocationem et exauditionem: cum dicit, « exaudivit me Deus justitiae, » ostendit a Deo nullum exaudiri, nisi aliquam justitiam habeat. Ponit in quo exaudierit, dicens: « in tribulatione dilatasti mihi, » id est multiplicasti. Cum enim tribulatio soleat afferre angustias, ut dolere de tribulatione, odio tribulantem habere, veritatem etiam tacere, etc., amplificasti 116.0208A| cor meum, ut etiam inimicum diligerem, et de tribulatione gauderem, etc. Cum prius de tertia persona diceret, exaudivit, ex nimia familiaritate convertit se ad secundam, cum dicit, dilatasti mihi.

« Dilatasti, » et adhuc « miserere mei, » id est remove a me miserias hujus mundi, ut nullis subjaceam tentationibus « et exaudi orationem meam, » id est pone in me augmentum virtutum, confirmationem eorum bonorum quae in me sunt. Postquam dixit « exaudivit, » superfluo videtur apponere, « miserere et exaudi: » sed conveniens fuit apponere, quia post exauditionem restant miseriae, et ideo necessaria conservatio et bonorum augmentatio.

Post exauditionem ponit increpationem. Continuatio: « Me, » quia justus eram « exaudivit Dominus: » 116.0208B| et ideo vos « filii hominum usquequo, » id est quandiu eritis « gravi corde, » id est quandiu gravabit vos voluntas idololatriae vel appetitionis terrenorum? Homo duobus modis in divina pagina accipitur, vel secundum carnalitatem, vel secundum terrenitatem, utroque modo sic legitur, « filii hominum, » id est, filii carnalium, quandiu similes illis eritis? vel « filii hominum, » id est rationabilium, quare non imitamini rationem? Ostendit eos peccare voluntate: ostendit etiam peccare delectatione, cum dicit: « Ut quid diligitis vanitatem? » Et etiam in actu, cum dicit: « Et quaeritis mendacium, » id est idola: vana sunt, quia dii non sunt: mendacia sunt, quia per ea homines exspectant vitam, quam dare non possunt. Item mundana vana sunt, quia cum bona ab appetitoribus 116.0208C| putentur, bona non sunt. Item multum laborant, ut obtineant ea quae diligunt, scilicet mundana, quae tamen mendacia sunt: quia sufficientiam et beatitudinem promittunt, quam dare non possunt.

« Scitote » quoniam haec mendacia sunt: et haec « scitote, quoniam Dominus mirificavit, » id est mirabilem fecit « sanctum suum, » id est Christum, qui dicitur sanctus sanctorum, quo mediante « exaudiet me Dominus cum clamavero ad eum » habendum.

Et item in hoc versu ponit promissionem nobis? Nolite quaerere mendacium, sed potius « irascimini » peccatis vestris praeteritis, « et » postmodum « nolite peccare. » Vel ita: Nolite mendacium quaerere, sed « irascimini. » Quod quia naturale est, non possum prohibere vobis, patior, « et » tamen « nolite peccare, » 116.0208D| id est illam iram ad actum perducere. Et de his « quae dicitis, » id est cogitatis, « in cordibus vestris, » id est in cogitationibus vestris « compungimini » et de his « quae dicitis in cubilibus vestris, » id est in quibus alicui delectationi carnis consentitis. Cubile est lectus ferarum ubi ferae volutantur. Eodem modo corpus nostrum dicitur cubile animae, secundum hoc quod stulta anima nostra delectationibus consentit: et in hoc versu notamus admonitionem: « Nolite peccare. »

Et quia non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est, addidit: sed potius « sacrificate sacrificium justitiae, » id est justitiam quae dicitur sacrificium, id est, placens Deo tanquam sacrificium. 116.0209A| Hanc non facite ad favorem hominum sicut hypocritae, sed sacrificate eam, scilicet ut placeat Deo. « Et » ita « sperate in Domino, » id est certi sitis de futuro bono, de quo multi dubitantes, et adhuc carnaliter sapientes dicunt nobis: Vos praedicatis nobis illa bona, sed quis ostendit nobis ea bona? scilicet, quis inde veniens renuntiavit nobis, quae essent illa bona.

Ipsi dubitant, sed nos certitudinem inde scimus, quia « signatum est super nos, » id est in superiore nostra parte, id est in ratione, scilicet in anima est impressum signum hoc, scilicet « lumen vultus tui, » id est crux, quae ideo lux dicitur, quia est causa per quam irradiat vultus Dei, id est voluntas Dei in anima nostra. In ea anima est signum crucis, quae 116.0209B| omni desiderio carnali mortua est. Unde Paulus: « Per quem mihi mundus crucifixus, et ego mundo (Gal. VI). » Quanto magis autem homo se retrahit a desideriis carnis, tanto proficit magis in cognitionem Dei. Per hoc sumus certi quod « signatum est, » et etiam per hoc, quia tu « Domine dedisti laetitiam » de illo futuro bono, per puram conscientiam « in corde meo, » id est diverso a cordibus impiorum, de quibus dicitur: « Impiis non est gaudere dicit Dominus. » Vel aliter: « Lumen vultus tui, » id est illuminosus vultus tuus, scilicet sapientia tua, quae est viva imago totius tuae voluntatis: illud lumen « signatum est super nos, » id est, in anima nostra, ut per sapientiam, id est, per filium tuum inhabitantem in nobis ratio nostra illuminata, certos nos faciat de 116.0209C| aeterno bono: quiaillud « lumen est super nos, » ideo « dedisti laetitiam in corde meo. »

« In corde meo » est laetitia, at illi « sunt multiplicati, » id est multipliciter divisi, secundum appetitum bonorum temporalium: et hoc est « a fructu frumenti vini et olei sui. » « Sui, » dicit ad differentiam nostri: frumentum enim nostrum, est panis qui de coelo descendit: vinum nostrum, calix inebrians: oleum nostrum, gratia sancti Spiritus, de qua dicitur: « Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII). » Fructus hic improprie dicitur, quia illum solum fructum dicimus, quo per se solo fruimur.

Ipsi « multiplicati sunt, sed ego « dormiam in pace » in hac vita: tendente « in idipsum, » id est in identitatem: 116.0209D| id est, ad veram pacem, de qua dicitur: « Pacem meam do vobis: » et tandem in illa vera pace « requiescam. » « Dormiam » dicit per simile: quia sicut dormiens non sentit aliqua exteriora, ita aliquis fidelis non excitatur a tranquillitate mentis per curas mundanas.

« Requiescam in pace, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me, » id est, in singulari spe, scilicet habita de te solo, quia nihil nisi te solum desidero. Vel singulariter, id est, diverso modo, « a multiplicatis, » id est amatoribus terrenorum.

IN PSALMUM V. TITULUS: In finem pro ea quae haereditatem consequitur.

« Verba mea. » Iste psalmus agit pro ea, scilicet ad honorem illius Ecclesiae, quae consequitur jam in praesenti, et amplius in futuro haereditatem, id est, Deum qui pascit et sustentat nos. Hic tangit historiam de libera et ancilla, scilicet de Sara, quae haereditatem obtinuit cum filio: et Agar quae cum filio ejecta est (Gen. XVI). Libera namque novam legem significat: filius vero ejus Isaac, populum Christianum designat. Ancilla veterem legem: filius ejus Ismael infidelium gregem. Psalmus dico tendens in finem, id est, dirigens unumquemque fidelem in Christum. Materia est Ecclesia, et haec loquitur. De 116.0210B| hac autem sic agit: Describit eam petentem haereditatem, affirmat habituram: ostendit aemulam excludendam, petit et liberari ab aemula: ostendit etiam quod aemula, scilicet ancilla, persequitur liberam, modum quoque beatitudinis ponit. Intentio est, dare nobis certitudinem aeterni boni, et per haec omnia ad Christum nos admonet, et a petitione haereditatis sic incipit: « Verba mea, » id est vocales orationes « percipe, » id est comple quod peto « Domine: » quod dicit « auribus, » per simile loquitur: aures enim in Deo nihil aliud est, quam clementia et potentia. Per potentiam perficit, per clementiam Deus audit. « Clamorem meum, » id est, affectum cordis intellige: quod clamor in corde esse intelligitur. Apostolus testatur dicens: « Misit Deus spiritum filii 116.0210C| sui in corda nostra clamantia, abba Pater (Gal. IV). » Et quia peto, voce et affectu intende, id est, intentum te praebe, scilicet magis solito intende « voci orationis meae, » id est voci procedenti ex affectione cordis. Haec trina petitio ad idem tendit, scilicet ut Deus illam orationem exaudiat. Sicut trinam petitionem facit, ita ad exauditus rem [Exauditorem] trinitatem ponit, percipe, intellige, intende. « Rex meus, » id est, Christe, qui ideo rex diceris, quia tuos in justitia regis « et Deus meus, » id est creator, et hoc ad Patrem refertur. Ideo autem Christus primus ponitur, quia eo mediante ad Patrem venitur « et tu, Domine » scilicet spiritus sanctus, « percipe, » etc.

« Quoniam orabo ad te, Domine. » Haec est causa quare debeat intendere, quia perseverat in oratione, 116.0210D| quod est « orabo. » Tribus personis positis, non dicit intendite, sed intende, quia sancta Ecclesia unitatem intelligit in trinitate. « Mane. » Ego sic clamabo, et tu « exaudies vocem meam, » et interiorem et exteriorem: « mane, » id est, in principio meae conversionis: dum enim homo in peccatis est, in nocte est, cum vero a peccatis surgit, in mane est, id est in principio lucis est. Mane a graeco sumptum est, et nihil aliud sonat, nisi lux: unde dicitur septimana, id est, septem luces: et per hoc quod dicit « mane, » id est, in principio conversionis exaudiri, notat propitiationem exauditoris. Et ideo exaudies quia « mane astabo tibi, » id est, talia opera faciam, per quae sim dignus stare in conspectu tuo, « et videbo » scilicet 116.0211A| Deum: ostendit quod talis videat Deum: ponendo oppositum, sic dicens « quia tu es Deus, » et ideo « non volens iniquitatem. » Ita « astabo et videbo, » hoc scilicet, « quoniam tu es Deus, » etc. Et quia non vis « iniquitatem, » ideo « malignus » scilicet ille qui malevolus est erga proximum, « non habitabit juxta te: » licet enim ubique sit Deus, non tamen maignus dicitur esse juxta eum. Juxta Deum enim esse, est bonis ipsius perfrui: longe vero esse, non frui. « Neque injusti, » id est actualiter peccantes « permanebunt ante oculos tuos » quia licet omnis caro videat Deum in judicio, tamen non omnes, sed soli justi permanebunt, in contemplatione Dei.

« Quoniam orabo ad te » solum habendum. Non « permanebunt, » quia tu « odisti omnes qui operantur 116.0211B| iniquitatem. » Per hoc quod dicit, « qui operantur, » et non operati sunt, ostendit eos qui peccaverunt non esse damnandos, nisi eos qui in voluntate peccante permanebunt. « Perdes omnes qui loquuntur mendacium, » scilicet qui perseverant in mendacio. « Perdes omnes qui loquuntur mendacium » quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est: mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est: et merito perditur qui declinat ab eo quod est ad id quod non est. Mentiri, est contra hoc quod quis animo sentit loqui. Augustinus: Sunt mendacia quaedam pro salute vel pro commodo alicujus non malitia, sed benignitate: ut obstetrices quae dixerunt pro filiis Hebraeorum falsum Pharaoni. Haec autem mendacia non re, sed in dolo laudantur: 116.0211C| quia qui sic mentiuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Est etiam mendacium joco, quod non fallit: scit enim cui dicitur, causa joci dici: et haec duo genera non sunt sine culpa, sed, non cum magna. Perfectis autem non convenit mentiri, nec pro temporali vita, cujus morte sua vel alterius non occiditur anima: licet autem eis si non falsum dicere, verum tacere: ut si quis hominem non vult ad mortem perdere, verum taceat, sed non falsum dicat, nec pro corpore alterius animam suam occidat, non est culpa verum tacere, ut Dominus: « Multa habeo vobis dicere (Joan. XVI). » Illud autem ubi non est duplex cor, non debet dici mendacium, ut si quis commodet gladium, et promittat se poscenti redditurum: si furens poscit, non debeo reddere, 116.0211D| ut se vel alium occidat. Ideo hic non est duplex cor: quia cum promisi reddere non cognovi furentem postea repetiturum. Vel accipiamus mendacium de haeresi, ut est negare Christum esse Deum, negare partum virginis: et pro hujusmodi mendaciis aggravat dicens, « perdes. »

 Quod dixit « odisti operantes iniquitatem » ostendit per partes, dicens: Vere « odisti operantes iniquitatem, » quia « virum sanguinum, » id est, homicidam « et dolosum, » id est qui dolo viventem occidit scilicet vel mala persuasione, vel suorum bonorum ablatione, « abominabitur, » id est, ab omni bono omine removet: vel « abominabitur, » id est, a consortio rationalium removebit Dominus.

116.0212A| Ex quo dixit, « non Deus volens iniquitatem tu es, » notavit exclusionem aemulae, dehinc notabit se habituram haereditatem. Isti excludentur « ego autem, » id est, Ecclesia « introibo in domum tuam, » id est, in coelestem Hieru salem. Per hoc quod dicit « domum, » notat stabilem mansionem. « Introibo, » et hoc non secundum merita mea, sed « in multitudine misericordiae tuae, » id est, secundum multitudinem misericordiae tuae « et adorabo ad templum, » id est ad Christum, per quem intratur in domum coelestem: qui ideo templum dicitur, quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, de quo ipse dicit: Solvite templum hoc, « sanctum, » id est, ex conceptione sanctificatum, « tuum, » id est, a te: « adorabo » dico « in timore tuo, » id est, in convenienti 116.0212B| tibi, scilicet non servili, sed filiali.

Et ut possim introire, tu « Domine deduc me, » id est, in praesenti sis mihi dux, dando vires « in justitia tua, » id est, non peto ex sola misericordia, sed justitia tua hoc exigit, ut sicut damnas impios, ita remuneres justos: « deduc » dico « propter inimicos meos » qui me volunt impedire: et in futuro « dirige, » ostendendo quomodo caveam ab inimicis, « viam meam, » id est, opera mea, ita ut sint opera illa « in conspectu tuo, » id est, in beneplacito tuo, ut intelligam illam. Hic petit liberari ab aemula, notat etiam persecutionem, dicens: « propter inimicos. »

Ideo dico « dirige, deduc propter inimicos quoniam non est in ore eorum veritas. » Nec miror quia cor eorum vanum est; » unde dicitur. « Ex 116.0212C| abundantia cordis os loquitur (Matth. XII).

« Guttur etiam eorum, » id est, os eorum, quia in gutture formantur voces « est sepulcrum patens, » id est, simile patenti sepulcro: quia sicut patens sepulcrum fetorem emittit, et cadaver aliquod exspectat, sic illi emittunt fetida verba, scilicet haereses, et incorporant sibi alios, scilicet a corpore Ecclesiae separando, et sibi conformes faciendo. Hic notat apertam haeresis praedicationem, et innuit latentem verborum seductionem. « Linguis suis dolose agebant, » id est blanda adulatione in audientium corda mortifera suadebant venena. Ideo dixit « agebant, » ut malitiam non solum in linguis, sed etiam in actu eorum esse probaret. Occultam seductionem dicit, ubi veritati falsitas admiscetur: apertam, ubi 116.0212D| sola falsitas est. Et quia tales sunt tu, « Deus, judica illos, » id est, ostende eos damnabiles. Non dicit hoc voto malevolentiae, sed non potest non consentire divinae sententiae.

Ostendit quomodo velit eos judicari, dicens: « Decidant a cogitationibus suis, » id est inanes inveniantur cogitationes eorum, quibus sperant se obtinere regnum quod non promerentur. Vel « decidant, » id est non valeant implere quae cogitant. « Et expelle eos » de regno tuo: puniendo eos « secundum multitudinem impietatum eorum, » id est, ut secundum quantitatem delictorum sit quantitas suppliciorum. « Expelle » dico « quoniam irritaverunt te, Domine, » id est ad iram provocaverunt.

116.0213A| Et isti expellantur, sed « omnes qui sperant in te laetentur » in anima, et etiam « exsultabunt » in corpore « in aeternum, » id est, in aeterna exsultatione, et hoc ideo quia tu « habitabis in eis. » Hic ponit modum beatitudinis, cum dicit eam esse aeternam, ex hoc etiam, quod ipse habitabit in eis. Etiam per hoc dabit certitudinem illius beatitudinis, scilicet quod dicit « laetentur, exsultabunt, » quia « habitabis in eis. »

« Et » etiam « gloriabuntur, » id est gloriosos se esse gaudebunt pro corona meritorum. « Omnes in te » habiti « qui diligunt nomen tuum, » id est, famam ipsius, gloriam, quia divinae substantiae cognitionem habere non possumus. Dicendo « omnes, » notat quod etiam illi qui minus habent de participatione illius 116.0213B| beatitudinis, gloriosi sunt. « Gloriabuntur, quoniam tu benedices, » id est dabis incrementum virtutum « justo » scilicet in hac vita, pro quibus gloriabitur in alia. « Gloriabuntur » et « benedices, » et haec omnia provenient ex tua bona voluntate, qua « coronasti » eos, et hoc est quod dicit: « Coronasti nos » in tua bona voluntate, quae non tantum nobis erit corona et remuneratio in alia vita; sed est etiam nobis in praesenti vita ut scutum, id est protectio. Et hoc ponit intransitive cum dicit: « Scuto bonae voluntatis, » id est bona voluntate existente ut scuto: et hoc per simile dicitur: sicut enim scutum rotundum positum ante pectus, est protectio, corona superest: ita in hac vita bona voluntas est protectio quia facit promereri: et in alia vita remuneratio et corona est.

IN PSALMUM VI. TITULUS: In finem pro Octava Psalmus David.

« Domine, ne in furore. » Augustinus: Octavam quidam dicunt adventum Domini, quia venturus est post septem millia annorum, ut aiunt. Sed nulli hoc tempus notum est, potius octavus dies, quia omnia tempora septem dierum revolutione volvuntur, ille nullam habeat varietatem. Vel duae vitae sunt una pertinet ad corpus, qui est vetus homo, cui et vetus datum est Testamentum, qua regnavit mors: altera ad animam, qui est novus homo, regeneratus per Christum. Ad corpus autem quaternarius, ad animam ternarius pertinet. Peracta igitur utraque quasi septenario numero, veniet octavus dies judicii, ubi 116.0213D| unicuique pro meritis reddetur: unde timens Ecclesia sic orat: In finem pro octava psalmus David, id est psalmus iste attribuitur David poenitenti, vel cuilibet poenitenti: qui poenitens figuratur per David, quia et manufortis est cum peccata devincit, et visu desiderabilis, quia et alii peccatores ad ejus conformitatem venire desiderant. Psalmus dico habitus pro octava die, id est pro die judicii, id est timore futuri, quae veniet post septimanam hujus saeculi, quod volvitur per septem dies. Psalmus dico dirigens in finem, id est in Christum. Materia est quilibet vere poenitens, et hic etiam loquitur poenitens. De hac vero materia hoc modo agit, facit deprecationem, satisfactionem ostendit, id est emendationem, 116.0214A| pro inimicis orationem. Intentio est nos ad poenitentiam, et per haec omnia nos ad Christum dirigere: et a deprecatione sic incipit: Conscius propheta peccatorum, vel quilibet poenitens, et territus timore poenarum, quas peccatoribus in octava die futuras intelligit, deprecationem sciens apud ipsum judicem potius valere quam excusationem, deprecatur eum per ipsius judicis potentiam, dicens: « Domine, » in hac vita argue, id est convince me peccasse, faciens me tamen poenitere « ne arguas me in furore tuo, » id est in tua graviori vindicta, id est futuro judicio: et hic corripe me « ne corripias me, » id est ne retrahas me ibi a malo incepto in quo ieram « in ira tua, » id est in leviori poena, id est dando mihi etiam leviorem poenam quam furor sit: vel « in ira 116.0214B| tua, » id est in aliqua poena data post mortem ante judicium, id est in purgatorio. Qui tam timendum ostendit Deum, ejus notat potentiam.

« Ne arguas, ne corripias, » sed potius « miserere mei, Domine, » et hoc necesse est « quia » ego « sum infirmus » mole peccatorum. « Infirmus sum, » ergo « sana me, Domine, » id est pias affectiones, quas habes de meis miseriis, sanando ostende, id est removendo peccata mea. « Quoniam ossa mea, » id est superior vis animae meae, scilicet mens, est turbata multitudine peccatorum. Per ossa, quae pars corporis est robustior pars animae robustior merito designatur. Quod pluraliter ossa dicit, ipsius mentis robora, id est castitatem, temperantiam, et alia hujusmodi intelligit infirmari.

116.0214C| Superior vis animae conturbata est « et anima mea » ipsa, scilicet, tota, non tantum secundum superiorem vim, sed etiam secundum inferiorem, scilicet, secundum omnes sensus, ut peccet in auditu et visu, et caetera, « turbata est valde, » id est, multis et gravibus peccatis. Cum dicit infirmum esse, et animam turbatam esse secundum superiorem et inferiorem vim, notat omne genus poenitentiae. Valde sum turbatus « et tu, Domine, usquequo, » differs sanare?

Noli differre, sed tu qui hactenus adversus fuisti dum essem impoenitens, « convertere » ad me conversum ad te qui dixisti: « Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I). » Convertere, et esto propitius, et eripe animam meam a vinculis peccatorum 116.0214D| a quibus tenetur. « Salvum me fac, » scilicet dando virtutes. Ubi ponit suas infirmitates, deprecatus est eum per suas miserias: nunc autem dicendo, « convertere, » per ipsius judicis misericordiam deprecatur, ubi dicit, propter misericordiam tuam?

Ideo precor ut sanes, eripias, salvum facias, cito « quia non est in morte qui memor sit tui, » id est nullius positi in transitu vitae erit mortui fructuosa memoria, si tui tantum memor sit, et maxime in inferno. Per infernum accipe desperationem. « Quis confitebitur tibi? » Non negat quamcunque confessionem: legitur enim de divite: « Pater Abraham, miserere mei (Luc. XVI), » etc., sed salubrem negat 116.0215A| confessionem. De utroque Isaias sic ait: « Non enim qui in inferno sunt laudabunt te, neque qui mortui sunt benedicent te (Isa. XXXVIII). » In hoc versu deprecatur per confessionem judicis: Dei enim est consuetudo, in hac vita tantum confessionem recipere.

Confessio in morte inutilis est, et in inferno: et ideo illa attendens « laboravi » vigilando, jejunando, et caeteros fructus poenitentiae reddendo « in gemitu meo, » id est in compunctione cordis, procedente a memoria peccatorum, et timore suppliciorum. Gemitus enim quasi geminus luctus dicitur, eo quod geminatur de peccato, et de poena peccati, de quo dicitur: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). » Laboravi et laborabo, scilicet « lavabo, » 116.0215B| id est mundabo « lectum meum, » id est carnem meam, eundo « per singulas noctes, » id est per singula peccata, quae noctes dicuntur, quia excaecant mentem per ignorantiam. Caro dicitur lectus, quia anima quiescit in ea consentiendo delectationibus ejus. Non tantum lavabo, sed etiam « rigabo, » id est ad fructificandum parabo « lacrymis meis » interioribus et exterioribus. Interior lacryma est compunctio « stratum meum, » id est carnem meam, quae stratum dicitur, secundum quod nostrae dominationi substernitur. Per rigationem enim lacrymarum ipsum corpus aptum fit ad fructificationem, sicut terra per rigationem aquae ad fructificandum praeparatur. Et in hoc versu ostendit satisfactionem.

« Laboravi » et « lavabo, » quia « oculus meus » interior, 116.0215C| id est ratio « turbatus est, » id est perterritus est « a furore, » id est a causa furoris quem exercebit Dominus in die judicii. Et merito turbatus est « quia inveteravi, » id est cum deberem esse membrum novi hominis, fui membrum veteris, ita quod sim dignus abjici, sicut Vetus Testamentum: habitans « inter omnes inimicos meos, » id est operans cum omni genere peccati, scilicet adulterii, fornicationis, etc.

Ego inveteravi inter omnes inimicos meos; sed jam vos « omnes qui operamini iniquitatem, » quicunque estis, « discedite a me » spiritualiter, quia deinceps nolo malum operari vobiscum, « quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, » id est compunctionis meae, quoniam exaudivit condonando peccata.

116.0215D| « Exaudivit Dominus deprecationem meam, » scilicet, ne deinceps peccarem, « et ipse Dominus orationem meam suscepit » dando virtutes. Bis ponit « Dominus, » et semel « Deus, » et ita exprimit Trinitatem. Ex quo dixit, « discedite a me, » notavit emendationem quod ulterius non peccaret.

Hic orat pro inimicis. Justum enim erat, ut sicut veniam consecutus fuerat, ita et aliis condonaret. Continuatio: « Dominus exaudivit me, » ideo « inimici mei » considerantes me « erubescant » de malis operibus suis « et conturbentur » timore futuri judicii « vehementer, » id est, ita ut poeniteant et convertantur ad bona opera, et post conversionem erubescant 116.0216A| de praeteritis peccatis. Illa erubescentia valet ut caveamus a peccatis: et hoc « valde velociter, » id est, ut non exspectent mortem vel infernum.

IN PSALMUM VII. TITULUS. In finem psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Gemini.

« Domine Deus meus. » Legitur (II Reg. XVI) quod David Chus filium Gemini, familiarem sibi, cum Absalone misit, ut esset cum eo in persecutione, et sibi Absalonis secreta remandaret, quibus secretis auditis, David sperans liberari, psalmum istum composuit, non historiam quidem, sed significatum historiae considerans. Sicut enim per occulta illa spem liberationis habuit, sic quilibet justus per incarnationem 116.0216B| Christi sperat a potestate diaboli liberari. Psalmus iste convenit David, id est ipso Dominico homini, et omnibus justis, quia hic quilibet justus loquitur: quem psalmum cantavit Domino, id est cum exsultatione, pro his quae in hoc psalmo sunt, laudavit Dominum. Omnis enim justus pro his quae in hoc psalmo continentur, cum exsultatione laudat Dominum. Pro verbis Chusi, id est pro manifestatione silentii, id est incarnationis Christi, quae hic manifestatur. Iste psalmus agit de silentio, id est de incarnatione Dei: quod silentium, id est occultum erat in tempore illo. Agit etiam de occulto silentio, scilicet judicii, quod modo exercet, scilicet quod malos permittit praevalere bonis, et eos diverso genere poenarum affligit. Chusi namque silentium interpretatur, silentii dico 116.0216C| filii Gemini, id est generati a propitiatione Dei. Geminus vero dextera interpretatur: per dexteram vero propitiatio intelligitur. Psalmus dico, dirigens auditores in finem, id est in Christum per spem. Materia est mysterium Christi, id est divinitas juncta humanitati: de qua sic agit: ostendit exaltationem divinitatis, quam habuit in vindicando de inimicis, possidendo fines eorum: et ostendit quod faciat judicium de omni justo, tam de Dominico homine, quam de aliis, et de omni impio. Judicat enim Deus semper in hac vita justos esse puniendos ab impiis ad eorum perfectionem: quod judicium Dei ostendit eos patienter sustinere, et ideo orare. Deinde ponit admonitionem impiorum, et sic intendit nos in spe, constituere. Sicut diximus (Supra psalm. III): « Domine 116.0216D| quid multiplicati sunt, » tertio loco positum, quia agit de resurrectione, quae tertia die facta est: ita et istum possumus dicere septimum, quia agit de spe in qua quiescimus, sicut Dominus die septimo quievit. Justus vel Christus hic loquens, patiens persecutores cum patientia, praemittit orationem ut liberetur ab inimicis, dicens: « Domine, » qui dominium habes « Deus, » id est creator omnium, qui « meus » es per familiaritatem « in te speravi. » Et hic notamus intentionem, « et ideo salvum me fac, » ne cedam tentationibus inimicorum « me, » dico, per hoc exemptum « ex omnibus persequentibus me, » tam exterioribus quam interioribus, « et libera me, » scilicet ne ultra insurgant adversum me.

116.0217A| Ideo dico, « salvum me fac, nequando rapiat inimicus meus animam meam, » agens ut leo. De hoc inimico, ait Apostolus: « Adversarius noster diabolus, tanquam leo rugiens circumit, quaerens quem devoret (I Petr. V), » « dum non est, » id est, quia non est alius « qui redimat » dando pretium; « neque qui salvum faciat » eripiendo ne redempti cedant insidiis inimici, nisi tu.

Ideo debes salvum facere, quia non est alius qui faciat: ideo etiam, quia non commisi quare me persequantur. Et « Si ego, Domine Deus, feci istud, » scilicet, si hanc persecutionem illorum merui, id est haec mala quae ipsi mihi ingerunt, haec mala quae jam dicam mihi contingant. Et quo dixit: « Si feci istud, » determinat cum subdit: « Si est iniquitas 116.0217B| in manibus meis, » id est in operibus meis. De Christo patet quod nullam habuit iniquitatem: caeteri justi, et si peccatis vacui non sint, tamen in persecutores nihil committunt. In hoc non commerui quod eis prius mala intulissem: nec in hoc quod eis mala pro malis reddidissem, et hoc est quod subdit: « si reddidi retribuentibus mihi mala. » Cum dicit retribuentibus, notat se ab illis mala recipere, quibus pietatis officium impenderat. Per haec omnia, et hic maxime suam commendat patientiam. « Si » haec « feci, decidam merito, » id est vincar « ab inimicis meis inanis, » id est nullum recipiens fructum patientiae, quod merito mihi eveniet. Vel inanis ab inimicis, id est frustratus, nullum acquirens de inimicis.

116.0217C| Praeter hoc malum, hoc etiam mihi aliud eveniat, scilicet « persequatur » id est, impugnet « inimicus animam meam » scilicet, diabolus et membra ejus, « et comprehendat » id est, sibi succumbere faciat « vitam meam » id est, animam per quam vivere debeo « et conculcet » id est, multis turpitudinibus me contemptibilem reddat, in tantum ut sit in terra prorsus, id est dedita terrenis, per quod erit cibus diaboli « et gloriam meam » id est, rationem meam: quae ideo dicitur mihi gloria, quia per eam sum similis Deo « deducat in pulverem » id est, similem faciat pulveri, scilicet, quod sicut pulvis non resistit vento, ita nec ratio mea resistat diabolo.

« Si feci istud, » haec praedicta mala mihi eveniant: sed quia non feci « exsurge, Domine, in ira tua » id est, 116.0217D| in vindicta tua, ut homines eripias a diabolo « et exaltare in finibus, » id est, in possessionibus « inimicorum tuorum » id est, daemonum, scilicet, possidendo eos, quos modo possidet diabolus. Tunc exaltatur Dominus in pectoribus, quando illi a conversis confessio laudis offertur. Ab hoc versu incipit ostendere exaltationem divinitatis.

« Exsurge » dico, ut fines inimicorum possideas « et exsurge in praecepto quod mandasti » id est, pone et imple leges tuas in omnibus possessis, et sic synagoga populorum circumdabit te, impugnando et Christum et alios justos.

« Et propter hanc » sic obstinatam contra te « regredere in altum » id est, subtrahe te ab eorum 116.0218A| cognitione, ita ut sis in alto, scilicet, sicut te humiliasti ut te cognoscerent assumendo carnem, sic te retrahe in altitudinem in qua fuisti. Vel « Exsurge in praecepto quod mandasti » id est, in lege praecepisti, ut in iniquos, animadvertamus, propterea et tu juxta eam legem contra eos insurge: « et » sic « synagoga » quae a te propter mortem et ignominiam tibi illatas declinavit « circumdabit te » id est, adhaerendo tibi circumdabit te: et propter illam confirmandam regredere in altum id est, per ascensionem te potentem ostende: ut qui tibi humiliato adhaeserant, sic glorificatum remuneratorem attendant.

Ex quo dixit, « exsurge Domine, » ostendit exaltationem divinitatis, dehinc ostendit judicium et convertit se ad nos: ac si diceret: Dominus sic exaltatus 116.0218B| est, et ipse Dominus judicat populos: et tu « Domine, judica me secundum innocentiam meam, » id est, secundum bona opera mea « et secundum innocentiam, » scilicet, quod aliis non nocui, « super me, » id est, a supernis mihi data.

« Judica me » dico, et « consumetur, » id est, perficietur in me justo, ut me secundum voluntatem nequitiae suae crucient « nequitia peccatorum » et per hoc « diriges justum » ad te. In hoc versu notatur judicium justi et impii. Quod enim dicit, ut peccatores consumant nequitiam suam, in eo judicium peccatorum ostenditur. Justum enim est, ut « qui in sordibus est, sordescat adhuc. (Apoc. XXII). » Cum dicit post nequitiam peccatorum consummatam in justis, ipsos justos dirigi, ponit judicium justorum. Judicat 116.0218C| enim Deus suos, probando persecutione. In Christo fuit consummata nequitia Judaeorum, quando crucifixus est: directus est ipse justus quando a mortuis surrexit. Decii nequitia consummata fuit in Laurentio, cum eum per ignem occidit. Similiter de aliis justis atquae impiis judica secundum justitiam: tu dico « scrutans corda, » id est, perfecte videns cogitationes, « et renes, » id est carnales delectationes: in renibus enim sedes est libidinis. Vel per renes accipiamus firmiores cogitationes: solus enim Deus secreta cordis cognoscit.

Dixi « consumetur nequitia peccatorum, » et contra illam nequitiam sit mihi « adjutorium a Domino » ne ipsa mihi praevaleat, quod justum est secundum 116.0218D| patientiam et justitiam meam « quod salvos facit rectos corde, » quia superant omnem inimici tentationem.

Et quia Dominus talis est, ideo vos impii convertimini ad eum, quia « nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit » super vos, quoniam ipse Deus est judex, id est, retribuet unicuique pro memerito. Per hoc ostendit potestatem habere puniendi: et ne excusent se per ipsius judicis impotentiam, subdit « fortis, » id est, cujus voluntati nemo possit resistere. Et ne illi dicerent: Si potens esset, jam punisset, subdit « patiens, » id est, non statim puniens, sed exspectans peccatorum poenitentiam: et hoc probat quod patiens sit, quia non statim punit peccata: et hoc est, « nunquid irascitur, » id 116.0219A| est, punit « per singulos dies? Non. » Et quia judex est, et potens est, ideo « nisi conversi fueritis ad eum, gladium suum vibrabit; » ideo mittendo ad judicium, justis ostendet coruscum, impiis tenebrosum. Gladius enim vibratus modo tenebras, modo splendorem ostendit. In judicio, quod vibrabit gladium: et jam « arcum suum tetendit, » id est, cum divina Scriptura nobis minas incutit. Per lignum arcus, Vetus Testamentum accipitur: quia sicut lignum, per se erat inutile et inflexibile: per chordam Novum Testamentum, quo vetus intenditur, et ad utilitatem intellectus reducitur « et paravit illum, » id est nobis per quosdam doctores intelligibilem reddidit.

« Et in eo » arcu, scilicet divina Scriptura, « paravit 116.0219B| vasa mortis, » id est, apostolos caeterosque doctores, ex quibus mors propinatur. Quibus? non recipientibus doctrinam eorum, « ardentibus » vero, id est, desiderantibus Deum, « sagittas suas, » id est praedicatores ipsos, vel divinas sententias quae corda vulnerant « effecit, » id est habiles ut reciperentur et intelligerentur paravit. Unde Apostolus: « Sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II). »

Licet Deus sic vibret gladium, sic paret arcum, tamen impii non desistunt, sed ecce impius « parturiit, » id est conatur emittere « injustitiam, » non alio cogente eum ad hoc, sed quia ipse « concepit » cogitatione et voluntate « dolorem » id est peccatum, pro quo ei maxime est dolendum, « et peperit » id est 116.0219C| opere complevit « iniquitatem. »

Haec autem faciendo « lacum sibi aperuit, » id est praecipitium sibi peccati paravit « et effodit illum, » id est amplificavit periculum, « et incidit in foveam quam fecit, » id est per quod aliis necem paravit, seipsum potius impedivit. Unde Augustinus: Nemo non prius peccat in se, quam in alium: sicut alios volens decipere, aperit terram prius, deinde effodit amplificando foveam, tandem nisi sibi bene providens, incidit in eamdem. Lacus dicitur cujus latet fundus: peccatum vero dicitur lacus, secundum hoc quod finem imminentis ex peccato ruinae ignoramus.

In hac vita cadit peccator in foveam peccati, sed tandem in die judicii « convertetur dolor ejus, » id 116.0219D| est peccatum cum jucunditate hic perpetratum, ibi dolorem incutiet « in caput ejus, » id est animam ejus. Punietur enim ibi anima pro omnibus in quibus hic peccavit, « et in verticem ejus, » id est in superiorem partem, scilicet rationem, « iniquitas ipsius descendet, » id est peccatis quibus hic consensit ratio, ibi absque omni obcaecatione destruetur. Ex quo dixit « Deus judex justus, posuit admonitionem impiorum. »

Et quoniam ipse talis est, ideo « confitebor Domino » id est laudabo Dominum. Accipitur enim confessio vel de peccatis, vel in laude, « secundum, » id est propter « justitiam ejus, » et psallam bene operando « nomini Domini, » id est ad amplificandum 116.0220A| honorem Domini « altissimi » cujus nomini est psallendum, quoniam ipse altissimus est. Psallere vero est, Domini mandata, et operibus peragere, et hymnos et psalmos et cantica voce et corde cantare.

IN PSALMUM VIII. TITULUS: In finem psalmus David pro torcularibus.

« Domine dominus noster, » psalmus iste convenit David prophetae, et omnibus de Ecclesia quae fuit ante adventum Christi. Psalmus dico, pro torcularibus agens, id est, pro Ecclesia, quae ideo torcular intelligitur, quia in ea sunt et rejiciendi et recipiendi: sicut in torculari vinum exprimitur, quod retinetur: et acinus remanet, qui ejicitur: cujus 116.0220B| universa pressura fit Christi permissione. Psalmus nos in Christum dirigit: et hoc est quod dicit, in finem, id est, admonet nos infideles ut voluntarie Deo subjiciamur. Materia est Christus. De eo sic agit: ostendit excellentem potentiam divinitatis per magnifica sua opera: ostendit etiam humanitatem ejus humilem, deinde exaltatam super omnem creaturam. Intentio vero est, admonere infideles, ut tali Domino subjiciantur. Loquitur hic propheta vel quilibet de Ecclesia quae fuit ante adventum Christi, et a magnificatione divinitatis incipit: et hic quamdam exsultationem attendens secundum Christi dignitatem, praemittit dicens: « Domine, » qui cum omnibus domineris « Dominus noster » specialiter es, quia tuorum bonorum participes facti sumus, 116.0220C| « quam, » id est quantum, « nomen tuum, » honorificentia tua, fama, gloria, « est admirabile » non tantum in Africa, sicut dicebant quidam haeretici, sed « in universa terra. »

Ideo dico mirabile « quoniam magnificentia tua, » id est magnificus Filius tuus, « est elevata super omnes coelos, » id est super omnem angelicam creaturam: vel super omnes coelos materialiter: quod fieri non posset, nisi ille, homo esset et Deus.

Propter hoc est admirabile nomen tuum, et etiam propter hoc quod tu « perfecisti, » id est perfectam fecisti « laudem ex ore infantium et lactentium, » infantium quantum ad aetatem, lactentium, id est simplicium, qui indigebant pasci simplici doctrina. 116.0220D| Laudem puerorum perfectam dicit, quia non fit ex humano ingenio, sed ex sola operatione divinitatis. Perfecisti dico « propter inimicos tuos, » scilicet pharisaeos. Haec prophetia in Evangelio ore Domini docetur exposita, cum a Judaeis prohiberentur infantes, ne laudem Domini resonarent, respondit: « Nonne legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? (Matth. XXI.) » Propter inimicos dico « ut destruas inimicum, » scilicet malevolum, « et ultorem, » id est defensorem suae legis, veritatem Evangelii impugnantem.

Ideo dicit destrues « quoniam ego videbo » in successoribus meis « coelos tuos, » id est sanctos apostolos, qui dicuntur coeli, quia continent secreta 116.0221A| Dei, compluunt etiam rorem coelestis doctrinae fidelibus. Inde per coelos evangelicos libros, qui secreta Dei continent, possumus accipere. Coelos dico « opera digitorum tuorum, » id est quos ipsa deitas operata est: per digitos pluraliter personarum pluralitatem in deitate significat: unde alibi manifeste trinitatem nobis notat cum dicit: « Quis appendit molem terrae tribus digitis? » Videbo « et lunam, et stellas; » per lunam inferiorem Ecclesiam sub apostolis, vel generalem Ecclesiam, quae pro defectu et incremento luna dicitur: per stellas intelligit eos, qui in Ecclesia in seipsis lucent « quas » stellas vel « quae » scilicet coelum et lunam « tu fundasti » id est firmiter statuisti, ut quibuslibet tentationibus nequeant dimoveri.

116.0221B| Quando quidem haec omnia fecisti, ergo « quid est homo? » id est magnum quid video hominem esse, per hoc quod tu es memor ejus? Praeparas enim per Filii tui transmissionem, humani generis reparationem: « aut quid est filius hominis? » id est humanitas Christi, « quoniam visitas eum » uniendo tibi Filium tuum. Quod dicit, filius hominis, notat eum verum hominem esse: quod dicit hominis et non hominum, eum non ex homine patre, sed ex sola matre humanitatem traxisse innuit.

Visitasti filium hominis, et eum filium cum visitante deitate, id est Christum integrum « minuisti » secundum deitatem. Humiliata enim fuit divinitas, quando sibi passa est humanitatem uniri. Unde Apostolus: « Exinanivit semetipsum formam servi accipiens 116.0221C| (Philip. II). » Minuisti dico, ita, ut ipse Christus secundum humanitatem minus haberet ab angelis, quia passibilis et mortalis fuit, « sed paulo, » quia etiam ipsi sic fragili, prout Domino, angeli ministrabant: et eum prius sic minutum « coronasti gloria » in resurrectione « et honore » : id est multitudine servorum per exaltationem ad coelum. Cum dicit coronasti, notat de corona totius mundi resurrectionis et ascensionis gloria aliquos confiteri: et sic honoratum « constituisti super opera manuum tuarum, » etiam super angelicam creaturam.

Et quoniam potuisset eum constituisse digniorem omnibus creaturis, nec tamen omnia subjecta essent ei (ut aliquis episcopus dignior est omnibus aliis, nec tamen omnes subjecti sunt ei), subdit: « sub 116.0221D| pedibus ejus, » id est plenarie subjecisti « omnia, » id est omnes creaturas. Sicut enim quod sub pedibus alicujus est, plenum ei subjectum est, ita Christo omnia: licet enim adhuc quidam recalcitrent, nihil tamen faciunt nisi ejus permissione. Vel « sub pedibus ejus, » id est sub humanitate, quae ideo pedes dicitur) quia per eam divinitas ad nos descendit. Ostendit per partes quae omnia subjecerit « oves, » id est simplices in Ecclesia, de quibus ait Dominus Petro: « Pasce oves meas (Joan. XXI), » « et boves, » id est praedicatores sanctos, qui triturant Ecclesiam. Unde Moyses: « Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV). » « Universas » propter hoc ponit feminium, ut significet illos quosdam 116.0222A| fetus in Ecclesia; « insuper et pecora campi » per pecora campi illos qui sub nullius custodia tenentur intelligit, qui late vagantur. Per hoc quod dicit, « insuper, » notat discretionem illorum a bonis.

Et etiam volucres coeli, id est elatos in superbia, « et pisces maris, » id est qui curiose victum quaerunt, sic mundana quaerunt sollicite: sicut enim pisces qui victum sollicite inquirunt, sic quidam ut possideant, ut mercatores: quidam naturas rerum inquirendo, ut philosophi, qui perambulant semitas maris. Per mare accipimus mundum, qui semper in motu est, sicut mare. Cum superius dixit, « minuisti, » humilitatem humanam ostendit: post huc usque de humanitatis exaltatione.

Ostensa igitur tanta dignitate ipsius, quasi concludens 116.0222B| in eadem admonitione, in qua inceperat, desinit. « Domine Dominus noster. » Et notatur ibi mysterium, ut sicut a bono incipimus sic finiamus.

IN PSALMUM IX. TITULUS: In finem psalmus David pro occultis filii.

« Confitebor, » iste psalmus convenit David, qui et hic loquitur pro occultis filii, id est, Christi. In hoc enim psalmo agitur de occultis Christi, et jungit nos in finem, id est in Christum. Intendit enim in hoc psalmo invitare nos ad timorem Christi. Materia est gesta Christi in primo et secundo adventu, de quo sic agit. Ostendit Christum in secundo adventu damnaturum diabolum cum membris suis. In primo 116.0222C| vero ostendit quid faciat suis, et quid persecutoribus Ecclesiae, sive capiti Antichristo, sive suis. Postea ponit imprecationem Ecclesiae persecutoribus. Deinde attendens mala quae Antichristus faciet Ecclesiae, cum questione ipsa mala enumerat. Ultimo precatur finem mundi.

Praevidens propheta destructionem inimicorum in secundo adventu, in quamdam exsultatione prorumpit, dicens: « Confitebor tibi, Domine, » confessione laudis « in corde » dicit, quia nulla confessio valet quae ex corde non procedit, « meo » dicit, cui dominatur, « toto » dicit, quia nulla mala cogitatione impeditur et aliis. « Narrabo omnia mirabilia tua, » non ideo dicit, quod omnia ejus mirabilia narret, sed quaecunque dicit de eo mirabilia 116.0222D| sunt.

« Laetabor » etiam in animo, « et exsultabo » in corpore, non in mundanis, sed « in te » « psallam, » etiam bene operando « nomini tuo » ampliando, « o Altissime, » scilicet, quia altissimus es.

Laetabor dico et exsultabo. « In convertendo inimicum meum retrorsum, » id est in consideratione conversionis inimici. Licet enim hic nobis quodammodo dominetur, tamen in die judicii prorsus ejus dominium destruetur. Conversio vero, id est destructio illius dominii per mortem Christi incoepit, in die quidem judicii plene consummabitur. Ille convertetur, suique sequaces « infirmabuntur, » id est amittent potestatem nocendi: quae iterum infirmatio in 116.0223A| hac vita incipit per mortem Christi: et « peribunt » aeterna damnatione, remoti « a facie, » id est a cognitione tua juxta quod dicitur: « Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI). »

Ideo peribunt et infirmabuntur « quoniam tu fecisti meam causam, » id est mihi utilem. Ibi enim patientiae et humilitatis nobis exemplum reliquit: et « judicium, » id est sententiam mortis, datam ab ipsis Judaeis, « fecisti meum, » id est mihi utile. Per mortem enim tuam redempti sumus: et potes destruere adversarios, quia « tu sedes, » id est quiescis « super thronum, » id est in regali sede; « qui judicas justitiam, » id est juste, et per hoc notat quod Deus eos velit destruere.

« Judicas justitiam » hanc, scilicet: « Increpasti gentes, » 116.0223B| id est gentiliter viventes damnabis, increpando eos de malefactis; « et impius, » id est diabolus, « peribit » in aeternum, scilicet, « nomen eorum, » id est omnem potestatem « eorum, » id est gentiliter viventium, delebis in aeternum. Et ne acciperemus in aeternum usque ad finem mundi, sicut Moyses ait: « Regnabit Dominus in aeternum et ultra (Exod. XV); » subdit, « et in saeculum, » subsecutivum hujus saeculi.

Peribit impius, quia « frameae, id est tentationes « inimici, » id est diaboli, « deficient in finem, » id est postquam devenient in ultimum finem, « et destrues civitates eorum, » id est collectiones subditorum, munitas sententiis falsorum ad suos errores defendendos. Et tunc « peribit memoria eorum, » illa 116.0223C| scilicet affectio quam habent sancti pro eis in hac vita existentibus. Unde in Evangelio: « Inter nos et vos chaos magnum firmatum est (Luc. XVI) » « cum sonitu, » id est magno dolore pereuntium. Sicut enim aliqua civitate pereunte, magnus dolor et magnus sonitus est, ita erit in illis pereuntibus.

« Ipsi ita peribunt, Dominus autem permanet in aeternum, » vere permanet in aeternum, quia « paravit thronum suum in judicio, » id est, dum judicaretur: vel in judicio, ut judicet; « et ipse judicabit orbem terrae, » id est omnes bonos viventes in circuitu terrae, « in aequitate, » scilicet pro meritis; « judicabit etiam populos, » scilicet peccatores, « in justitia, » id est pro meritis singulorum.

116.0223D| Hactenus egit de secundo adventu, nunc de primo ingreditur: et primo ostendit quid Christus faciat suis; in secundo adventu judicabit, et ipse idem Dominus in hac vita factus est refugium pauperum. « Factus est » bene dicit, quia cum Deus nihil deberet, homini (homo enim per suam culpam ab eo recesserat) fecit tamen mediatorem, per quem redimeret, « refugium, » dicit per simile: sicut enim pugnantes cum stare nequeunt, ad aliquam munitionem fugiunt, sic fideles cum per vires proprias stare nequeant, ad Christum refugiunt, qui vel ministrat tolerantiam, vel mitigat passiones. Pauperem vocat, qui licet habeat, tamen terrena cupiditate vacuatus, coelesti desiderat largitate ditescere: ipse est etiam adjutor ad cooperandum, ut si aliquis incipiat jejunare, 116.0224D| Deus ei manum apponat: adjutor dico in tribulatione. Illud enim dulcissimum est adjutorium, quod in necessitate praestatur, sicut in alio psalmo dicit: « Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me (Psal. XLIX); » et non quocunque modo adjutor in tribulatione, sed in opportunitatibus, id est secundum quod opportunum est. Si enim tribulatus roget removeri tribulationes, non est dignus exaudiri: si vero tolerantiam deprecatur, dignus est exaudiri.

Adjuvas in tribulatione, et etiam non delinques, id est non pateris eos devinci. Licet relinquas, id est ad horam patiaris tribulari, vel etiam aliquando cadere: sunt enim aliqui casus utiles, ut impetus, « quaerentes te, Domine, » id est illos qui omnibus 116.0224B| modis voluntati tuae obtemperare nituntur.

Et quoniam non dereliquisti, ideo « sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum. » Noscere accipit, non ex interiori cognitione, sed in sola fide et bona operatione. Unde Joannes: « Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. I). »

Non derelinquit suos, sed requiret sanguinem eorum: et ideo « psallite illi Domino, » et determinat cui Domino, scilicet qui corporaliter « habitat in Sion, » id est in Judaea. Sion namque Judaeae caput est, in qua Christus praesentia corporis habitavit. Unde et ipse ait: « Non sum missus praesentia corporis, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV). » Vel per Sion Ecclesiam, quae speculatio est, possumus 116.0224C| accipere: « Annuntiate inter gentes, » id est gentiliter viventes, « studia ejus, » hoc scilicet, « quoniam ipse est requirens sanguinem eorum, » id est quaerentium Dominum, « recordatus est, » scilicet tribulatorum et tribulantium. Deus suorum videtur oblitus, cum eos tribulari permittit: recordari, quando eis subvenit. Studia dicit, quia Deus non tantum judicat, sed studiose vindicat. « Recordatus est tribulatorum, et non est oblitus clamorem pauperum, » id est supplicium, qui non possunt tribulationes sustinere, miseretur statim Deus, et liberat a tribulatione.

« Clamorem pauperum » dicentium: « Miserere mei, Domine, » scilicet hoc modo, « vide humilitatem 116.0224D| meam, » id est afflictionem meam: vide, dico, « de inimicis meis, » id est de superbia inimicorum. Si enim consideras modum superbe inferentium, poteris cognoscere quanta sit afflictio patientium. Quod dicit Domino, « Vide humilitatem meam, » per simile loquitur. Sicut enim aliquis, si eum Dominus suus videat, melius pugnat, ita fideles Christi, si Deus eos videat, melius tolerant. Videre enim Domini, juvare est.

« Vide humilitatem meam. » Et sic « exsultabo in salutari tuo, » id est in salutatione tua.

Et ideo debeo exsultare, quia tu es ille « qui exaltas me, » id est removendo « de portis mortis, » id est de malis operibus, per quae intratur in infernum, ita ut ego sic exaltatus positus « in portis filiae Sion, » 116.0225A| id est in virtutibus quae sunt introitus ad Ecclesiam, quae dicitur filia Sion, quia generata fuit in Sion, id est in Judaea, in passione Christi. Vel etiam dicitur filia Sion, id est filia speculationis, quia non esset Ecclesia, nisi Deum specularetur, « annuntiem » omnibus aliis « laudationes tuas omnes, » non quod omnia quae possunt de eo cum laude dici dicat, sed quidquid dicet, laus ejus erit.

Et quia sic exaltas, « exsultabo in salutari tuo. » Hic incipit dicere quid faciat persecutoribus Ecclesiae in primo adventu. Continuatio: Suis ita subvenit Deus, « sed gentes, » id est gentiliter viventes, « infixae sunt in interitu quem fecerunt. » Cum enim alios corporaliter interimunt, seipsos spiritualiter interficiunt. « Infixae, » per simile dicitur. Sicut enim 116.0225B| clavus infixus vel in luto, per se non potest resurgere, ita ipsi homicidae a nequitia sua per se non possunt resurgere. Et etiam « pes eorum, » id est affectio eorum, est comprehensus « in laqueo, » id est in dolositate, « isto quem absconderunt, » id est aliis occulte tetenderunt.

Ipsi ignorant hoc judicium Domini esse datum super eos in hac vita, sed « Dominus cognoscetur faciens judicia, » ideo quia « peccator est comprehensus, » in hac vita « in operibus manuum suarum, » id est in delectationibus suarum operationum.

Quia peccatores sic persequuntur Ecclesiam Dei, ideo « convertantur » a proposito persequendi, et praecipitentur « in infernum, » materialem: peccatores dico, scilicet « omnes gentes quae obliviscuntur 116.0225C| Deum, » id est qui vel fidem non habent: vel, si habent, opera Dei non faciunt.

Vere convertentur, quia pauperes remunerabuntur, et hoc est « quoniam oblivio pauperis non erit in finem, » id est in aeternum: quia licet Deus in hac vita videatur pauperum oblivisci, tamen veniendo in fine saeculi, non obliviscetur Dominus eorum: et si pauperum simpliciter recordatur Dominus, tunc multo potius patientiae pauperum recordabitur: et hoc est « patientia pauperum, » id est merces patientiae pauperum, « non peribit. » Hic imprecatur contra persecutores.

Et ut patientia ipsorum non pereat, « tu Domine, exsurge, non confortetur, » id est non prosperetur diu in persecutione sanctorum, « homo, » id est Antichristus, 116.0225D| qui cum dicat se esse Deum, tamen simpliciter homo est. Ipse non confortetur, et etiam « gentes, » scilicet sequaces et complices ejus « judicentur in conspectu tuo, id est, » licet alii nesciant eos judicatos, tamen apud te sunt judicati.

Hoc modo judicentur. « Constitue super eos legislatorem, » id est Antichristum, qui constituat super eos legem contrariam legi Christi, et etiam hoc modo judicentur, ut « ipsae gentes sciant » aliquando « quoniam ipsi sunt homines, » id est carnales. Propheta prospiciens tantam persecutionem futuram ab ipso Antichristo, conqueritur quasi Deus recessisset a suis, ipsius malefacta enumerando. Continuatio: Ideo precor ut non confortetur homo 116.0226A| ille, quia video tantam tribulationem inferri tuis ab illo, quod videris recessisse a tuis.

Et ideo « ut quid, Domine, recessisti longe, » id est permittis tuos tantum tribulari, et « despicis, » etiam, id est sicut videris recessisse, ita etiam videris despicere « in oportunitatibus in tribulatione? » id est cum in tantis tribulationibus opportunum videretur ut Deus confortaret suos per miracula, videbitur suos despicere, cum nec miracula, nec aliquam talem ministret confortationem. Hic vult enumerare mala quae Antichristus inferet fidelibus, et enumerando ostendit ipsa mala nocere inferentibus, prodesse patientibus. Continuatio:

Recessisse videris, quia « superbit impius, » et ex superbia sanctos affligit singularis ille, id est Antichristus: 116.0226B| et dum sic superbit « incenditur pauper. » Per incenditur notat et quod tribuletur et quod purgetur. « Superbit impius, » et castigant ipse et sui mala consilia adversus sanctos, in quibus « comprehenduntur. » Per comprehenduntur notat eos nocentes suis ipsis laqueis impediri.

Superbit impius, pauper incenditur, laudatur etiam peccator, secundum acta, laudatur dico « in desideriis animae suae, » quia succedunt ei omnia quae desiderat, et sic laudantes dicunt: Non posset haec facere nisi Deus esset cum eo « et ipse iniquus, » quia voluntate habet nequitiam « benedicitur, » id est exaltatur, quia etiam in malis operibus bene agere dicitur.

Et quoniam sic laudatur et benedicitur, ideo « exacerbavit 116.0226C| Dominum peccator, » ille singularis, id est iram provocavit, et ideo etiam quia ipse « non quaeret, » sibi Deum adjutorem: agens « secundum multitudinem irae suae, » id est in multo furore.

« Non est etiam Deus in conspectu ejus, » id est non attendit Deum aliquid posse: et praeter haec omnia « viae, » id est opera ipsius, « sunt inquinatae in omni tempore, » id est nunquam fecit aliquod bonum.

Et ideo exacerbavit, quia « auferuntur judicia tua a facie ejus, » id est a consideratione ejus, quia nec te attendit rectorem rerum, nec futurum judicem, et hoc ideo, quia « dominabitur omnium inimicorum suorum, » quia realiter subjicet omnes reges 116.0226D| terrae.

Vere dominabitur, quia « ipse dixit in corde suo, » id est tibi competenti, « movebor a generatione, » una mihi subdita « in aliam generationem, » mihi subjiciendam, sed « non sine malo, » id est quin eis mala inferam. Hic notat nimiam malitiam nequitiae illius.

Ipse etiam talis est « cujus os est plenum malitia, » id est blasphemia in Deum « et amaritudine, » quia amara verba et turpia dicit hominibus « et dolo, » quia seducit homines per latentes seductiones, id est per promissiones, etc. « Sub lingua ejus labor et dolor, id est in corde ejus, quia nihil aliud cogitat, nisi ut fidelibus laborem et dolorem inferat. Vel 116.0227A| sub lingua ejus, » quia audientes plus timent linguam ejus, quam laborem et dolorem.

« Sedet, » id est immoratur « in insidiis cum divitibus, » id est potentibus, per quorum auxilium homines decipiet, « in insidiis, » dico, positis « in occultis » locis. Occulte enim fallet homines, ad se prophetarum scripturas convertens, sic dicens: Ego sum promissus Messias. In me etiam completur prophetia quae dicit: « Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. » (Psal. LXXI.) Ad hoc sedet « ut interficiat innocentem, » spiritualiter.

« Oculi etiam ejus in pauperem respiciunt, » per affectum misericordiae. Dicet enim Movebor erga te, quia ita tribularis desine stultitiam illam, et converte ad me: exterius ostendit se habere affectum 116.0227B| erga illos, sed interius « insidiatur, » hoc est quod dicit « in abscondito, quasi leo in spelunca « sua, » scilicet, cum comparat eum leoni, homines eum per violentiam sibi adhaerere coacturum ostendit. Cum vero dicit, « in spelunca, » dolose eum agere insinuat.

Et ad hoc scilicet « insidiatur, ut rapiat pauperem, » et ne rapinam semper violentam intelligamus, subdit « rapere pauperem, » dico, etiam « cum attrahit eum, » id est dum aliquibus blanditiis seducit eum. Per hoc quod repetit, « insidiatur, » ostendit eum valde studiosum ad insidias.

Insidiatur pauperi ut rapiat, et rapiet, quia « humiliabit eum, » id est inclinabit eum sub suis legibus. « In laqueo suo, » id est ipsius Antichristi, 116.0227C| quandiu aliis parat laqueum ipse in eo illaqueatur. « Inclinabit se, » id est paulatim descendet ad ruinam: quanto enim magis alios tribulat, tanto propior ipse est ruinae, « et cadet, » quia Dominus interficiet eum spiritu oris sui, sed tum tandem cadet « cum dominatus fuerit pauperum, » quos sibi subjiciet.

Et merito cadet. « Dixit enim in corde suo, » id est tractavit in corde: quia sicut dixit, verum esse putavit: « Oblitus est Deus » suorum, et « avertit faciem suam, » id est praesentiam suam « ne videat, » opera quae ego facio, puniendo eos, nec etiam « in finem, » id est nec in hac vita nec in futura. Videns Propheta homines futuros in tempore Antichristi, prae nimia tribulatione mortem expetere, inducens 116.0227D| personam eorum precatur finem, et secundum adventum Christi, sicut etiam superius in persona eorum conquestionem facit. Continuatio:

Ipse dicit quod Deus oblitus est, sed tu « Domine Deus, exsurge, et exaltetur manus tua, » id est vindicta tua « ne obliviscaris pauperum, » sicut ille aestimat.

Et bene debes te vindicare de eo, quia « ipse impius irritavit Deum, » et propter quid irritavit? Id est quae fuit principalis causa illius irritationis? Haec scilicet « dixit enim in corde suo, » sic habens: Dominus « non requiret, » id est vindictam non accipiet: et ideo haec irritatio maxima fuit, quia contra ipsum Deum sermo dirigitur, et hoc est ponere 116.0228A| os in coelum. Interrogando loquens, ad inquisitionem nos admonet: cum respondet inquirentibus satisfacit

Ipse dicit « non requiret » sed tu, Domine, vides, ut, qualiter « tradas in manus tuas, » id est vindictas tuas. Vere vides istud, quia nec profunditas cogitationum latet visum tuum: et hoc est quod dicit « quoniam tu consideras laborem et dolorem, » id est cogitationem de dolore et labore inferendo aliis. Unde superius dictum est: Sub lingua ejus labor et dolor.

Bene debes eos tradere in manus tuas, quia « tibi, » id est tuae custodiae « pauper derelictus est, » id est in nullo alio confidit, nisi in te solo, et pauper derelictus tibi non frustrabitur, quia « tu eris adjutor, » 116.0228B| id est cui mortuus est diabolus, id est pater et mater, scilicet voluptas carnis. Diabolus ideo dicitur pater, quia omnes homines animales in peccato et generantur et nascuntur. Voluptas ideo mater: quia sicut mater gignit puerum, ita carnis voluptas nutrit stultum.

Quia tibi est pauper derelictus, ideo « contere, » id est annihila « brachium » id est fortitudinem et potentiam « peccatoris » in actu « et maligni » in voluntate, et jam tempus est ut destruatur ejus potentia: quia et illius nequitia est consummata, et Ecclesia illius persecutione purgata; et hoc est quod subdit: « quaeretur peccatum » ponamus ut quaeratur quem locum habeat in Ecclesia peccatum illius « et non invenietur » locus ipsius peccati. Ubi enim nihil restat 116.0228C| purgandum, ibi impius non habet locum.

Brachium illius conteretur « Dominus autem regnabit in aeternum » et sic dico in aeternum ut intelligatur « in saeculum saeculi » et ne gentes dicerent, et nos cum eo, subdit « vos, gentes, peribitis de terra illius » remoti scilicet, de terra viventium.

 « Vere, gentes, peribitis, quia Dominus exaudivit desiderium pauperum » quia etiam « praeparationem cordis eorum, » id est, ex quo habent voluntatem paratam sive a Deo, sive a seipsis « audit auris tua. » Alia translatio habet concupiscentiam ubi nos habemus praeparationem, et ideo sic legamus, ut idem valeat cum concupiscentia: sic « desiderium exaudivit et praeparationem, » id est id ad quod ipsi omni conatu virium nitebantur orando assequi.

116.0228D| Desiderium exaudivit, hoc scilicet, « judicare pupillo et humili, » id est ad honorem pupilli et humili ita judicare « ut homo non apponat, » id est non praesumat « magnificare ultra se super terram » scilicet, viventium, quae terra dicitur propter soliditatem.

IN PSALMUM X. TITULUS: In finem psalmus David.

« In Domino. » Iste scilicet psalmus convenit David prophetae, qui et hic loquitur, dirigens auditores in finem, id est in Christum. Intendit enim in hoc psalmo nos admonere ut resistamus haereticis. Materia est Christus, de qua sic agit. Ostendit eum in isto judicio suo quosdam excaecare, ut sunt haeretici. Ostendit 116.0229A| etiam quod adjuvet suos et protegat, ne succumbant illorum haeresibus. Ostendit etiam quod puniat illos impios, et sic incipit contra haereticos, ac si diceret: Resistite haereticis exemplo mei, qui « confido in Domino, » et ideo « quomodo, » id est qua audacia « dicitis, » id est audetis dicere? ad detrimentum animae meae « Transmigra, » id est transi de vilitate intelligentiae scripturarum in qua es, ad altitudinem intellectus nostri: et hoc est quod dicit « in montem, » et tunc erit sicut passer. Quoddam genus est passerum, qui, relictis locis humilibus, nidificant in montibus, ut sibi caveant a laqueis. Istis passeribus putant haeretici illos esse similes, quos sibi adjungunt. Alia autem translatio habet, sicut avis, et secundum hoc dicit Propheta: Si ego transmigrarem ad vos, 116.0229B| essem sicut avis, id est instabilis.

« Dixi confido in Domino, » et hoc necesse est « quoniam ecce » scilicet in manifesto est « peccatores intenderunt, » id est, sui parti applicuerunt « arcum, » id est divinam Scripturam. Dicendo peccatores, ostendit quod propter peccata sua excaecati sunt, « sagittas, » id est sententias suas « paraverunt, » id est, rationes et auctoritates ad eas verisimiles ostendendas inquisierunt, « in pharetra, » id est in venenato corde suo: ad hoc scilicet, « ut sagittent, » id est occidant ipsi « rectos corde » existentes « in obscuro, » sagittent in obscuritate, id est in simplicitate: ipsi haeretici sagittent, scilicet non illuminatos et sapientes viros, sed idiotas et eos qui Scripturas ignorant, aggrediuntur sagittare. Vel existentes 116.0229C| « in obscuro, » id est in ambiguitate, scilicet quod admistione veritatis, suam falsitatem conantur tegere: « Sagittent (dico) rectos corde in obscuro, » id est in simplicitate, quia per Scripturas nesciunt se defendere.

Intenderunt (dico) arcum « quem destruxerunt » malis interpretationibus ea « quae tu perfecisti, » id est, perfecta fecisti, divinam scilicet Scripturam: licet enim prophetae et alii dicantur scripsisse, tamen ipsi nihil, sed Deus per eos scripsit. Vel « quem perfecisti, » id est Christum quem dicuntur destruere, aliquid de ipsius veritate negando, ut si ominbus aliis concessis, negarent virginem peperisse. Ipsi destruxerunt: « justus autem quid fecit? » id est Deus: per hoc quod dicit eum justum, innuit quod suos debet 116.0229D| adjuvare, et adversarios reprobare.

Quid fecit? ecce quid fecit « Dominus » omnium est « in templo sancto suo » « Dominus, » id est qui dominatur omnibus suis quadam familiari dominatione; « in coelo, » id est in suis secretariis: est ibi « sedes ejus, » quia ibi sine offensa requiescit et judicat.

Habitat in templo, sedet in coelo, nec etiam minores derelinquit: et hoc quod dicit « oculi ejus, » id est affectus misericordiarum « respiciunt in pauperem » adjuvando, sustinendo: et « palpebrae ejus, » id est divinae Scripturae « interrogant, » id est comprobant: « filios hominum, » id est probant bonos et malos. Palpebrae ideo dicuntur Scripturae, quia 116.0230A| palpebrae clauduntur et aperiuntur, ita et divinae Scripturae. Divina Scriptura clausa bono, comprobat eum: quia licet bonus ignoret eam, non negligit, nec eam corrumpendo suum sensum apponit. Aperta comprobat malum: quia non gratiae Dei, sed suo ingenio reputat et superbit.

« Interrogant filios hominum » quia ipse « Dominus interrogat justum et impium, » et bonus convenienter respondet, sed « qui diligit iniquitatem, » id est malus, ita respondet, ut in ipsa responsione appareat quod « odit animam suam. » Ex quo dixit, Dominus in templo sancto suo, ostendit quod Dominus suos protegat, nunc vero ostendit quomodo adversarios puniet. Continuatio:

Iniquus odit animam suam, et Dominus « pluit laqueos, » 116.0230B| id est errores, quibus illaqueantur « super peccatores, » id est ad detrimentum peccatorum. Pluit dicit, quia sancta Scriptura, quae aliis pluvia fructificans, ipsis vertitur in laqueos et errores: « ignis, » id est ardor concupiscentiae « et sulphur, » id est fetida opera « et spiritus procellarum, » id est tempestuosi actus: est « pars eorum » pars dico « calicis, » id est judicii Dei. In hac vita judicium Dei vocat calicem: quia quibusdam vitam, quibusdam mortem propinat, vel calicem, id est aeterni judicii est pars « ignis » infernalis « et sulphur, » id est fetor inferni « et spiritus procellarum, » id est impetus aeternae damnationis.

 Ideo Dominus adjuvat suos « quoniam justus Dominus dilexit justitiam » et haec est justitia, ut suos 116.0230C| adjuvet. Pluit laqueos et caetera mala, quia « vultus ejus, » id est ira ejus quae per vultum intelligitur « videt aequitatem, » id est malis remunerat quod justum est. Unde dicitur: Qui in sordibus est, sordescat adhuc.

IN PSALMUM XI. TITULUS: In finem psalmus David, pro Octava.

« Salvum me fac. » Qui enim et ipse hic loquitur, pro octava, non pro timore solius judicii, sicut superius in, « Domine, ne in furore, » sed pro habenda octava, id est aeterna gloria, quae dabitur in die illa, ad quam per istum Salvatorem quem inducit, feliciter putat pervenire: et dirigit nos in finem. Hortatur enim nos et suos contemporaneos et omnes alios, ut 116.0230D| Christum finem suae exspectationis ponant. Materia est Christus, de qua sic agit: ostendit salvationem humani generis per Christum esse promissam, et eum idoneum qui facere possit, per hoc quod ostendit eum esse contrarium vanitati, per quam vanitatem salvatio illa amittitur. A qua vanitate petens liberari, sic incipit:

« Salvum me fac, Domine, » ne istius saeculi vanitas mihi praevaleat, et opus est « quoniam defecit sanctus, » id est sanctitas abbreviata est. Dicens defecit, notat hominem in sanctitate fuisse creatum, et inter priores Patres plures fuisse sanctos. Vere defecit, « quoniam diminutae sunt veritates, » id est abbreviatae sunt « a filiis hominum, » id est rationalium, 116.0231A| quorum rationem debuerant imitari. Per hoc quod dicit veritates pluraliter, notat in multis hominibus veritatem quamcunque fuisse diminutam. Cum dicit diminutae, notat depravata Dei munera culpis hominum evidenter.

Veritas est diminuta, et subintravit vanitas: et hoc est « vana, » id est ad veram salutem non pertinentia « sunt locuti, » et non pauci, sed « unusquisque ad proximum, » id est ad proximum decipiendum: ipsi dico, existentes « labia, » id est garruli, loquaces « dolosa, » id est occulte decipientes: et hi tales sunt locuti in corde, « in corde, » id est in multiplicitate, quia ad singulos decipiendos, diversa ingenia secundum modum personae agunt. Hic imprecatur.

116.0231B| Ipsi loquuntur vana, sed « Dominus disperdat labia « dolosa » et inter labia dolosa ei maxime imprecatur, quod maxime nocivum erat cum dicit « linguam « magniloquam, » scilicet mundanorum philosophorum. Disperdat dicit, ut passim pereant, qui se in una pravitate collegerant.

« Qui » scilicet philosophi « dixerunt: Magnificabimus « labia nostra, » id est magna dicemus de nobis: et hoc possumus, quia « labia nostra, » id est loquela nostra, « sunt a nobis, » id est ex nostro ingenio, de quibus Apostolus: Evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I): « labia nostra sunt a nobis, » quia « quis est noster Dominus? » id est quis nobis dominatur? scilicet, in scientia.

Ipsi dicunt hoc, sed Dominus hoc dicit: Nunc 116.0231C| quasi usque modo dormivi, sed nunc in tempore gratiae « surgam, » scilicet propter removendam « miseriam inopum, » id est gentilium, qui ideo inopes dicuntur, quia neque per leges, neque per prophetas divitias cognitionis habebant, « et propter gemitum « pauperum, » id est Judaeorum: qui ideo pauperes dicuntur, quia licet legem et prophetas habebant, non tamen ad salvationem sufficiunt. Per gemitum notat aliquos de adventu Christi maximam affectionem habere. Et hic incipit ostendere promissionem salvationis.

« Ego exsurgam, » et hoc quod facturus sum « ponam in salutari, » id est in Jesu, quia per eum salvabo humanum genus: et « in eo agam fiducialiter, » non timide, sicut per servos, sed potestative: 116.0231D| sicut completum est, quando ipse ejecit homines de templo (Matth. XXI).

« Fiducialiter agam in eo » et bene hoc potero facere, quia « eloquia illius Domini » sunt « eloquia, » id est magni ponderis, sicut dicitur: Hic vir est, id est maximus: et sunt « casta, » id est sine aliqua admixtione falsitatis: et sunt « argentum, » id est similia argento. Sicut enim argentum elegantius et clarius caeteris metallis tinnit, sic eloquia Domini dulcius omnibus aliis in auribus fidelium resonant; argentum dico « igne examinatum. » Sicut enim argentum comprobatur per ignem, sic Christus comprobavit sua eloquia esse vera per suam passionem: « probatum terrae, » id est purgatum a terra: sicut 116.0232A| eloquia Christi sine omni terrenitate sunt, quia in nullo loco movent hominem ad appetitum terrenorum. « Purgatum septuplum. » Nam sicut argentum quod septies est purgatum purissimum est, sic eloquia Christi sunt sine omni labe, per septiformem Spiritum, qui Spiritus septiformis dicitur propter septem dona. Dicitur enim (Isa. II) Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini: et quod praecedit ultimum ponit. Per septem, universa dona sancti Spiritus accipi possunt.

« Tu, Domine, » qui talis es « servabis nos » in aeterna beatitudine, quam per octavam intelligit « et « custodies » in hac vita « ab hac » pessima « generatione » quae loquitur vana, ne eorum impugnationes 116.0232B| me a tua veritate dimoveant, et sic ducendo me « in aeternum. »

Nos servabis, custodies « impii autem ambulant, » id est laborant « in circuitu, » id est in appetitu terrenorum, in quibus nunquam ad verum finem pervenient: sicut ille qui vadit in circuitu, nunquam metam invenit. « Filios autem hominum, » id est rationalium, qui patrum ratione utuntur, « multiplicasti, » hic virtutibus tandem aeterna retributione, non secundum eorum merita, sed « secundum altitudinem « tuam, » id est misericordiam. Cum dicit multiplicasti, respicit ad promissionem factam Abrahae (Gen. XVI et XVII). Et in hoc ultimo versu brevem conclusionem utriusque partis ponit, bonorum scilicet et malorum.

IN PSALMUM XII. TITULUS: In finem psalmus David.

« Usquequo, Domine. » Psalmus iste convenit David prophetae qui hic loquitur: Psalmus dico, ducens in finem, id est in Christum. Intendit enim in hoc psalmo nos ad Christi charitatem invitare suo exemplo. Materia est ipse David, et alii sibi similes, de qua hoc modo agit: ponit se conquerentem de dilatione adventus Christi: ponit etiam petitionem ut cito veniat. In ultimo ponit se patienter ferre, si in tempore suo non veniat: et a questione sic incipit:

« Domine, tu oblivisceris me. » Oblitus Deus hominum ante adventum Christi fuisse dicitur, quia ante eum nullus in paradisum deducebatur, sed etiam 116.0232D| justi, quamvis sine poena, in inferno tenebantur: « et usquequo, Domine, » erit haec oblivio? erit usque in finem temporum, id est ad tempus gratiae. Bene sentio quia usque tunc erit, et « usquequo, « Domine, avertis faciem tuam, » id est Filium tuum: qui dicitur facies et imago Patris: id est, quare tardas mittere quem missurus es?

« Quandiu ponam ego et consilia » de adventu ejus « in anima mea? » et ponam ego « dolorem » de dilatione sui adventus « in corde meo per diem, » id est de die in diem. Per hoc quod dicit se dolere de adventu Christi, notat se erga Christum magnam charitatem habere, per quod nos quoque ad eamdem charitatem invitat.

116.0233A| « Et usquequo exaltabitur, » id est, dominabitur? Ante adventum enim Christi exaltatus de humana captivitate gaudebat: quia etiam justos retinebat « inimicus meus, » id est diabolus; exaltabitur dico « super me » et alios bonos. Hic ponit petitionem, ut mittat quem missurus est. Continuatio: Inimicus exaltatus est, sed tu, Domine, « respice » nobis mittendo Filium tuum: respice dicit contra hoc quod superius dixerat, avertis faciem, « exaudi me, Domine, Deus meus » liberando a diabolo, et in paradisum reducendo.

Respice mittendo Filium: et si non vis tam cito mittere, saltem « illumina oculos meos » scilicet interiores, ut habeam de eo verum intellectum « ne unquam obdormiam in mortem » per negligentiam 116.0233B| humanae infirmitatis, et sic eundo in mortem animae. Et etiam illumina, ne instinctu diaboli seduci possim: et hoc est quod dicit « ne quando dicat inimicus « meus, » id est diabolus, « praevalui adversus eum. »

 Ne dicat « praevalui, » quia « si motus fuero, » scilicet a proposito boni operis, « exsultabunt qui tribulant me, » quorum exsultationem nunquam debes pati, quia ipsi sunt inimici tui, et exsultabunt si motus fuero, sed ego non movebor, quia « speravi in misericordia tua, » et in hoc de praecedenti incipit de patientia.

« Et speravi in misericordia tua: » et ideo etiam si oculis non videam ipsum Christum, tamen « cor meum exsultabit in Salutari tuo, » id est in Jesu tuo; et illi tali « Domino cantabo » mente, « et 116.0233C| psallam » bona operatione « nomini Domini, » id est ad amplificandum nomen illius Domini « altissimi » et merito, quia ipse est « qui bona tribuit mihi. » Per « cantabo » theoricam, id est contemplativam vitam, notat: per « psallam » practicam, id est activam.

IN PSALMUM XIII. TITULUS: In finem psalmus David.

« Dixit insipiens. » Psalmus iste convenit David prophetae, vel cuivis justo. Apponunt quidam ipsi David, et tunc convenit soli Christo: dirigens nos in finem, id est in Christum. Materia est Christus visitator in hoc psalmo non receptus a Judaeis, de qua sic agit: Increpat Judaeos quod eum non receperunt, describit Judaeorum malitiam, comminatur 116.0233D| eis in fine: intentio est nos hortari ad fidem. Per hoc quod increpat eos de incredulitate et comminatur eis, monet ut non simus increduli sed fideles. Vox David prophetae: et incipit ab increpatione sic dicens:

« Insipiens, » id est populus ille Judaicus, non attendens legem et prophetas, in quibus Christus eis promissus fuerat, nec attendens vitam ejus immunem a peccato, nec miracula quae Christus faciebat « dixit » ore, et ut magis nequitiam eorum aggravet, et hoc habebat « in corde suo scilicet, » quod fecerat, non habens hoc a lege et prophetis: et hoc scilicet, iste homo qui est passibilis et mortalis, famelicus, etc., « non est Deus, » nec Filius Dei: unde 116.0234A| dicebant illudentes ei: « Si Filius Dei est, descendat de cruce et credimus ei (Matth. XXVII). » Et ponit causam quare hoc dicerent, quia excaecati erant propter peccata. Continuatio:

« Hoc dixit insipiens, » et hoc ideo quia « corrupti sunt, » id est a ratione veritatis decedentes, « et abominabiles, » id est detestabiles per malos actus, « facti sunt in studiis suis, » id est omni studio se in actus turpissimos demerserunt, intantum, quod jam « non est » aliquis inter eos « qui faciat bonum, » et quia quaedam faciebant quae bona videbantur, ostendit ea non esse bona, quia « non est » aliquis, « qui faciat bonum » donec veniat « usque ad unum, » id est usque ad Christum. Solus enim Christus est sine quo aliquod bonum humana fragilitas 116.0234B| facere non potest ad quem postquam per fidem pervenimus, bonum facere possumus. Unde Apostolus: « Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV). »

Ipsi dicunt quod homo ille non est Deus, sed male dicunt, quia Deus est: et hoc est « Dominus Deus « prospexit, » id est misertus est « de coelo, » id est de humanitate: quae ideo coelum dicitur, quia secreta divina ei commissa sunt. Vel quia sicut coeli a terra exaltati sunt, sic illa humanitas supra omnem creaturam exaltata est. Respexit dico « super filios hominum, » et ad hoc scilicet « ut videat, » non quod aliquid eum lateat, sed ut alios faciat patenter videre: hoc scilicet « si est » aliquis « intelligens » eum sese Deum; aut postquam intellexerit, sit 116.0234C| « requirens, » bona operatione.

Ipse prospexit, sed « omnes declinaverunt, » id est non curaverunt: et « simul, » id est ex quo declinare coeperunt « facti sunt inutiles, » id est intantum, quod « nullus est » eorum « qui facit bonum usque ad unum » ut supra. Quod dicit « omnes declinaverunt, » non de omnibus dicit, sed de illis qui dixerunt « non est Deus. » Hactenus eos increpavit, quod visitatorem suum non receperunt: nunc autem eorum describit nequitiam. Sciendum autem quod propheta istos tres sequentes versus in hoc psalmo non posuit, sed quia Apostolus Judaeorum fidem increpans in epistola ad Romanos (Cap. III) ita contexuit, Ecclesia autem ejus tanquam et David auctoritatem attendens, ejus contextionem non permutavit.

116.0234D| « Non est qui faciat bonum, » sed potius « guttur est sepulcrum patens, linguis suis dolose agebant, » sicut supra expositum est: et « sub labiis eorum, » id est in corde ipsorum est « venenum, » id est odium veneno comparabile: quia sicut venenum serpit per omnes venas, unde et venenum dicitur, ita illud odium totum hominem occupat, ut omnes hominis virtutes obstruat. Cum dicit « aspidum, » notat quod illud odium sit incurabile, et quod ipsi Judaei naturam aspidis habeant. Aspidis enim natura est, ut dum incantatur, affigat unam aurem terrae, et alteram cauda obstruat, ne incantationes audiat: sic et Judaei appetitu terrenorum et consuetudine 116.0235A| antiquam obstruunt aurem, ne audiant praedicationem Christi. Vel aliter « venenum aspidum est sub labiis eorum, » id est inferius quam verba eorum, quia magis sunt nociva verba eorum, quam venenum aspidum.

« Quorum os plenum est maledictione, « id est blasphemia in Deum, « et amaritudine, » quia amara verba dicebant ei: ut cum dicerent: « Crucifige eum, etc. (Luc. XXIII). » « Pedes, » id est affectiones eorum. Affectus ideo pedes dicuntur, quia sicut corpus per pedes portatur, ita mens per affectus in diversa rapitur, « sunt veloces ade ffundendum sanguinem » Salvatoris.

Haec omnia sunt viae eorum, et in illis « viis eorum, » id est operibus eorum, est contritio, id est opera 116.0235B| eorum merentur eis contritionem, id est aeternam damnationem. Vel contritio, sicut fuit eis a Tito et Vespasiano in destructione Hierusalem, « et infelicitas in viis, » quando per totum mundum captivi ducti sunt. In viis eorum dicitur contritio esse, sicut dicitur latroni: In via tua crux est: et etiam sic afficti « non cognoverunt viam pacis, » id est Christum, qui vere via pacis est. Unde et ipse ait: « Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV). » « Non cognoverunt. » Unde Apostolus: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). » Caetera etiam mala fecerunt, quae praedicta in eis fuerunt, ideo quia « timor Dei non est ante oculos eorum, » scilicet, cordis, quia eum non attendunt. Quod Christum non cognovissent, testatur auctoritas, 116.0235C| dicens: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » Dehinc ponit comminationem. Ipsi non cognoverunt, sed certe cognoscent: et hoc est. « Nonne cognoscent » tandem Dominum « omnes qui operantur » illam egregiam « iniquitatem, » scilicet mortem Domini, « qui etiam devorant plebem meam, » id est apostolos vel alios justos. Si loquatur Christus, bene dicit plebem meam, sibi subditam. Si loquatur Propheta vel alius justus, bene dicit plebem suam, de qua unus est: ipsi devorant dico « sicut escam panis, » quia sicut famelicus aliquis pane reficitur, sic illi tribulatione justorum reficiuntur.

Qui etiam Deum « non invocaverunt, » quia nisi per Christum orationes exaudiri non possunt, « illic 116.0235D| trepidaverunt timore, ubi non erat timor, » id est illum timorem quem interius habuerunt, quia tamen non esset habendus, exterius in corpore ostenderunt; dicebant enim: Si credimus in eum, venient Romani et tollant nostrum locum et gentem. Ubi timendum esset, non timuerunt, cum justum non attendentes occiderunt. Sicut opportuno tempore timere prudentia est, sic timere quando timendum non esset stultitia est.

« Nonne cognoscent, » scilicet hoc « quoniam » id est, quod « Dominus est in generatione justa » et quoniam ipse in justis habitat, ideo timendum est illis qui eos persequuntur. Deum non invocastis, sed potius confudistis, id est, confusibilem ostendistis 116.0236A| quantum ad vos « consilium » ejus, scilicet consilium reparandi humanum genus: ideo scilicet, quia illud consilium erat « inopis, et quoniam Deus est spes ejus » quia non confidebat, nisi in Domino, propter quod consilium ejus potius esset recipiendum quam rejiciendum. Christum testatur Apostolus fuisse inopem, dicens: « Cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. II). »

Vos « consilium eis confudistis » sed hoc stultum fuit, quia « quis veniet ex Sion, » id est, Judaea, « dabit salutare, » id est, salutationem « Israel, » id est, Israelitico populo: nisi iste? nullus utique, et non tantum dabit salutare, sed « cum averterit » in futuro « captivitatem, » id est, passibilitatem et mortalitatem: et cujus? « plebis suae, » et cum 116.0236B| averterit, exsultabit Jacob, id est, luctator contra peccata, scilicet active viventes « et laetabitur Israel, » id est, vir videns Deum, per quod contemplativos intelligimus.

IN PSALMUM XIV. TITULUS. Psalmus David. Vox David prophetae.

« Domine, quis habitabit. » In hoc psalmo materia est justus et spiritualiter Christus, de qua sic agit: Facit interrogationem et responsionem: in qua responsione describit justum, attribuens ei decem virtutes, quae spiritualiter conveniunt Christo soli; aliis autem justis quoquomodo possunt adaptari. Intentio est nos admonere ne praesumamus de regno Dei, sicut plerique cum injusti sint, tamen filios 116.0236C| Dei se esse praesumunt. Et sicut aliquis sacerdos quaerit responsa a Deo, et audita profert populo, ita Propheta quaerit a Deo, qui sint habitantes in suo tabernaculo, cum dicit:

« Domine, » multos video qui se dicunt esse in tuo tabernaculo, sed « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? » id est in praesenti Ecclesia tua, ubi est locus militiae. Tabernacula enim sunt domus expeditionales. Cum dicit « habitabit, » intelligit non solum intrantes, sed etiam perseverantes; « aut quis tandem requiescet in monte, » id est, in securitate aeterni regni, ubi nulla pugna, sed quies summa. Sicut enim qui in monte sunt, securi sunt ab hostibus, ita qui ibi erunt: monte dico « sancto tuo » quem tu sanctificasti. Postquam posuit interrogationem, 116.0236D| ponit et responsionem, quasi ipse Dominus responderet.

Quaesivi quis habitaret, ecce quis, ille scilicet « qui ingreditur » in Ecclesiam Dei « sine macula, » Christus quidem sine omni macula, caeteri vero justi sine criminali peccato: et in hoc notatur una de decem virtutibus « et qui operatur justitiam » aliquam. Si enim sine macula ingreditur, et non facit justitiam, non est justus.

Ille etiam ingreditur « qui loquitur veritatem in corde suo, » id est, qui semper veritatem retinens, tacet eam auditoribus illis qui verbum Dei vellent conculcare. Bonum est aliquando verbum Dei reticere: unde in Evangelio praecipitur: « Nolite sanctum 116.0237A| dare canibus, et margaritas spargere ante porcos (Matth. VII). » Operari justitiam, secunda virtus, haec autem tertia: Et ille « ingreditur qui non egit dolum in lingua sua, » id est qui veritatem praedicando nullum decepit, quia neque propter pecuniam, neque simili modo: et haec est quarta virtus.

Et ille intrabit, qui « non fecit proximo suo malum » verberando eum, sua auferendo: et haec est quinta virtus; « et opprobrium non accepit adversus proximos suos, » id est non fuit acceptabile sibi, dicere proximis aliquid causa opprobrii, et si aliqua turpia dixit causa correctionis, nec si alius dixit sibi gratum fuit: haec est sexta virtus.

Et ille intrabit qui talis est, quia « in conspectu 116.0237B| ejus malignus, » id est diabolus « ad nihilum deductus est, » id est nullius pretii habitus est: sicut Christus cum a diabolo tentaretur, dixit ei: « Vade retro, Satanas (Matth. IV). » Malignum nullius pretii facit, sed « timentes Dominum glorificat, » id est, justos honorat: et hoc versu notatur septima virtus.

Et ille « qui jurat proximo suo, et non decipit, » id est, firmiter dicit et non fallit: sicut Christus quidquid apostolis dixit, completum est: et haec est virtus octava. Et ille « qui pecuniam suam, » scilicet terrenam, « non dedit ad usuram, » sed pecuniam suam Judae tradidit pauperibus erogandam. Spiritualiter autem pecunia bene ad usuram praecipitur commodanda: et haec virtus nona est. Et ille qui 116.0237C| « munera super innocentes non accepit. » Munera quidem accepit Christus, sed non ut innocentes opprimeret: haec virtus decima invenitur. Haec autem omnia spiritualiter in Christo inveniuntur.

« Qui » vero alius secundum quod humana fragilitas non tantum loquitur, sed « facit haec, non movebitur, » id est non separabitur a Deo « in aeternum » sed ingredietur in tabernaculum Dei, et requiescet in monte sancto Dei.

IN PSALMUM XV. TITULUS. Inscriptio tituli ipsi David.

« Conserva. » Propheta Esdras intelligens David scripsisse hunc psalmum de restauratione regni Christi, et providens etiam quod in passione ipsius 116.0237D| Christi iste titulus scriberetur: « Jesus Nazarenus rex Judaeorum; » et quod etiam illi titulo contradicerent, dicentes Pilato: « Noli scribere, rex Judaeorum, sed quia ipse dixit, rex sum Judaeorum (Joan. XIX), » ad confirmationem istius tituli, sic intitulavit psalmum istum. Ubi enim dicit psalmum esse inscriptum, ostendit etiam titulum esse inscriptum, quia de eodem agit, et titulus et psalmus, scilicet de regno Christi. Titulus autem sic exponitur: Ista inscriptio tituli, id est iste psalmus qui et titulus, quia de obtentu ipsius regni, sicut titulus in passione. Inscriptus est, id est immutabiliter scriptus: quia quicunque contradicant, ipse semper est rex Judaeorum, id est vere Deum confitentium: et haec 116.0238A| inscriptio tituli convenit ipsi David, id est Christo, quia nusquam legitur David de se aliquem titulum scripsisse, neque etiam de eo alius scripsit titulum. Vel sic exponitur titulus: Tituli inscriptio ipsi David, id est operatio unde loquitur psalmus, est attribuenda David, id est Christo agente hoc pro sua victoria. Titulus enim apud veteres ad designationem victoriae in triumphali arcu ascribebatur. Materia est regnum restitutum, id est fideles, de qua sic agit: Ponit infirmitatem humanitatis, et gloriam haereditatis, id est suorum. Postea sub gratiarum actione agit de passione, resurrectione, ascensione, per quae omnia facta est restitutio regni. Intentio vero est nos admonere ut non contradicamus titulo, sed confiteamur Christum esse regem Judaeorum. 116.0238B| Vox Christi secundum humanitatem, et incipit ab infirmitate humanitatis, quasi positus inter pericula sic diceret:

« Domine Deus, conserva me » ne mihi istae tribulationes praevaleant. Hic innuit ex se nihil habere: sed ex Deo « conserva me » et debes facere « quoniam speravi in te » spem meam posui te, et propter hoc etiam quod dixit tibi « Domine, Deus meus es tu, » id est multum mihi familiaris: ideo dico Deus, « quoniam tu bonorum meorum non « eges, » id est nihil boni ex me habeo, sed potius ex te: quia si aliquid ex me haberem, illo tu egeres, et non esses sufficiens. Cum Christus dicat ex se nihil boni habere, manifestat illos valde praesumere, qui ex se aliquid boni existimant habere. 116.0238C| Hic incipit ostendere gloriam haereditatis. Continuatio:

« Dixi Domino, Deus meus es, » hic autem Dominus « mirificavit, » id est mirabiles ostendit « omnes voluntates meas. » Voluntas Christi est, ut omnes impleant mandata ejus. Hanc voluntatem mirabilem ostendit Deus « sanctis » quando cognoscere facit, quod si hanc voluntatem impleant, impassibiles et immortales fiant. Sanctis dico « qui sunt in terra, » qui ideo dicuntur sancti, quia sunt in terra, id est, in stabilitate, non in fluctibus hujus mundi: terra, dico « ejus » scilicet benedictionis, non maledictionis, ut terra Adae (Gen. III). Et quia aliqui possent cognoscere voluntatem, et tamen non posita esset in eis, addit « in eis » ita scilicet « mirificavit, » ut 116.0238D| essent positae in eis; « mirificavit » prius erant infirmi, et cum essent infirmi, sub naturali lege « infirmitates eorum, » id est peccata « multiplicata » per legem scriptam. Unde Apostolus: Lex subintravit ut abundaret delictum (Rom. V), « postea, » id est, postquam se cognoverunt non posse salvari per legem, sed potius multiplicari peccata: per eam « acceleraverunt, » scilicet ad Christum.

« Acceleraverunt » et ideo jam « non congregabo conventicula eorum, » id est conventus, instituta de sanguinibus » effundendis, sicut in alia lege. Sed jam non recipiam sanguinem, id est sacrificium de effusione sanguinis, vel agni vel hirci. Hic promittebat aperte liberationem ab onere legis Dominus: 116.0239A| « nec memor ero nominum eorum, » id est infamiae eorum. Prius nominabantur fures alii, alii idololatrae, et caeteri similibus nominibus. Hic notatur remissio peccatorum, « non ero memor, » et hoc dico « per labia mea, » id est per Vetus et Novum Testamentum, quae Testamenta ideo dicuntur labia, quia sicut labia conveniunt ad aliquod verbum formandum, ita duo Testamenta in promissione remissionis peccatorum conveniunt. In Testamento Veteri, ut in Ezechiele: « Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII). » In Novo ubi Christus dixit apostolis: « Quorum remiseritis peccata (Joan. XX). » Vel per labia accipiamus apostolos, quia per eos loquitur Deus.

« Non ero memor nominum eorum, » sed « Dominus » erit « pars haereditatis meae, » quia cum alii 116.0239B| sibi eligant vestes, aurum, etc., mea haereditas solum Dominum facit suam partem, « et Dominus est pars calicis mei. » Per haereditatem fidelium, Dei possessio: per calicem vero, ipsorum meritorum distributio intelligitur; per calicem idem significamus quod per haereditatem, sed secundum hoc quod Deus eis diversa dona distribuit; vel per calicem intelligimus spiritualiter imitatores passionis Christi. « Dominus est pars, et tu, Domine, restitues haereditatem meam mihi » quam ego primi parentis praevaricatione amiseram.

Et illa haereditas est de praeclaris, et hoc est « funes, » id est divitiae vel electiones, vel divisiones « ceciderunt, » id est contigerunt. Invenitur cadere alibi in bono, ubi dicitur: « Sors cecidit super Mathiam 116.0239C| (Act. 1): » ceciderunt dico « in praeclaris. » Ideo per funes intelligimus electiones: quia sicut per funes haereditas dividitur, sic justi a reprobis electione, id est divina inspiratione sejunguntur. Hae autem electiones ideo cadere, id est casu evenire dicuntur, quia quare Deus hos eligat, illosque reprobet ignoramus: dico « in praeclaris mihi, » est enim praeclara illa haereditas mea, licet alii contemnant, quia pannosos et afflictos aspiciant. Hic incipit de gratiarum actione. Continuatio:

Dominus restituet mihi praeclaram haereditatem, et ideo « benedicam Dominum, » id est laudabo. Benedicere Dominum, est eum annuntiare et cognoscere de ipso, quae de ipso sunt naturaliter: quem benedicere debeo, quia ipse est « qui tribuit 116.0239D| mihi intellectum, » id est veram intelligentiam de omnibus rebus, et « insuper » benedicam de passione: et hoc est « renes mei, » id est carnales cognati. Per renes accipiuntur illi qui sunt de una generatione, quia in renibus est seminarium generationis; « increpuerunt me » verbis et verberibus, etiam « usque ad noctem, » id est ad mortem.

Ipsi increpuerunt me, sed ego « semper providebam, » scilicet me resurrecturum « Dominum in conspectu » scilicet interiori « meo, » id est ita certus eram de resurrectione mea, ac si jam viderem: ideo providebam « quoniam » in ipsa passione « est » ipse « mihi a dextris, » id est in adjutorio « ne commovear » in aliqua tribulatione.

116.0240A| Quia ipse « mihi est a dextris propter, hoc laetatum est cor meum » de spe resurrectionis, « et exsultavit lingua: » ipsa enim perfecta est laetitia, quae et hilari corde concipitur, et alacri sermone profertur. Unde ipse Dominus dixit: « Solvite templum, et in triduo illud reaedificabo (Joan. II). » « Insuper, » id est, propter hoc « caro mea » etiam, id est corpus in sepulcro « requiescet in spe » quam ipse Christus habuit de futura resurrectione: unde Propheta dicit: « Dormiam et requiescam (Psal. IV). »

Hac spe scilicet « quoniam non derelinquam animam meam in inferno » sicut antea animae sanctorum retentae fuerant in inferno. Anima autem Christi in inferno non remansit, sed alias secum abduxit « nec dabis » me « sanctum tuum, » id est, corpus meum 116.0240B| sanctificatum, « videre, » id est habere « corruptionem, » id est putredinem. Quod autem alibi dicitur eum fuisse corruptibilem, non est contrarium huic sententiae, quia propter hoc tantum dicitur corruptibilis, quod ipse potuit vulnerari. Istud quod hic dicitur: « nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, » non posset David prophetae convenire, de cujus corruptione certum est, testante Petro in Actibus apostolorum (Cap. II). Per hoc enim ipse idem ostendit prophetam annuntiasse de resurrectione Christi.

Non dabis videre corruptionem, sed potius « notas facies mihi vias vitae » scilicet, facultates introeundi ad vitam veram, quas ante Christum nemo habuerat: « adimplebis me laetitia » in assumptione: me dico positum « cum vultu tuo, » id est in praesentia tua: 116.0240C| et ibi mihi posito « in dextera tua, » id est in potioribus bonis tuis « delectationes, » id est, ineffabiles beatitudines « usque in finem, » id est Christum.

IN PSALMUM XVI. TITULUS. Oratio David.

« Exaudi, Domine. » Cum in caeteris psalmis orationes contineantur, iste et quidam sequentium oratio appellantur, quia per totam suam contextionem continent orationes, et nos ad orandum informant. Oratio, id est psalmus qui vocatur oratio, attribuitur David, id est ipsi Christo. Oratio vero duobus nominibus accipitur: vel pro supplicatione, vel pro quacunque sermocinatione; hic autem accipitur pro supplicatione. Materia est Christus orans, de qua 116.0240D| sic agit: Orat restitui sibi secundum justitiam ante tempus passionis, scilicet, ut Deus dirigat gressus suos in semitis suis. Petit etiam liberari a Judaeis in imminentia passionis: postulat etiam retribui sibi secundum sua merita, scilicet gloriam resurrectionis, et illis poenam secundum merita sua mala. Intentio sua est, nos ad orandum instruere: in hoc primo versu et secundo, continentur illae tres orationes quas diximus, quas postea singulariter exsequitur. Vox Christi ita dicentis secundum humanitatem:

« Domine Deus, exaudi justitiam meam, » id est adimple illud quod justitia mea petit. Expressius dicit justitiam meam quam verba, quia ipsa justitia clamat, scilicet, ut ante passionem dirigantur gressus 116.0241A| sui: « intende deprecationi meae » de remotione miseriarum, ut nullatenus moveatur propter insidias Judaeorum.

« Auribus percipe obsecrationem meam » de obtinendis bonis, scilicet de resurrectione. Oratio enim proprie dicitur de obtinendis bonis: deprecatio autem de remotione malorum proprie habetur. Quamvis exauditio, deprecatio, oratio, in Deo idem sint, tamen diversa ponit secundum similitudinem hominum. « Percipe orationem » quod debes facere, quia « non » est facta « in labiis dolosis, » quia neque fuit malum in ore neque in corde.

Priorem partem orationis exsequitur: hanc scilicet, « exaudi, Domine, justitiam meam, » hoc modo scilicet « judicium meum prodeat, » id est, judica me « de 116.0241B| vultu tuo, » id est de affectu tuo, secundum illa scilicet quae in me aspicis atque cognoscis, et qua fiducia peto in me judicari secundum cognitionem, quia scio in me esse aequitates, et « has aequitates videant in me oculi tui, » id est cognitio tua.

Exsequitur illas aequitates, dicens: « Probasti, » id est, probatum ostendisti « cor meum, » id est voluntatem meam, quia nihil volui nisi aequitatem: et probando « visitasti, » id est, adjuvisti, quia sine tuo auxilio non posset subsistere « nocte, » id est tempore adversitatis; « probasti cor meum » sic scilicet, quia « examinasti, » id est, examinatum ostendisti me « igne, » id est in ferventi tribulatione, ut scilicet, cum ejecerunt eum extra civitatem ut lapidarent (Act. VII); et in tanta examinatione 116.0241C| « non est inventa in me iniquitas. »

Hoc intantum verum est, quod « non est inventa in me iniquitas. Ut non loquatur os meum » scilicet quod non oportet os meum inde loqui, quia satis patet. Et quasi aliquis diceret: Quandoquidem in te non est inventa iniquitas, quare tu tribularis? Respondit « propter verba » scilicet implenda « labiorum, » id est prophetarum « tuorum custodivi ego » perseveranter sustinui « vias duras, » id est tribulationes. Alia translatio habet, viae latronis, et idem est. Vias dico « opera hominum » quas promerentur opera hominum, id est carnalium. Vel aliter: Intantum non est inventa in me iniquitas, ut os meum « non loquatur opera hominum, » id est mendacium: et hic ostendit maximam ejus perfectionem. Perfectissimus 116.0241D| enim est, qui nec lingua peccat. Mendacia vocat hominum, quia homines a seipsis, non a Deo habent mentiri. Vel sic dico, quod « in me non est inventa iniquitas » intantum, « ut non loquatur os meum opera hominum, » id est ut ego loquar inde jactantiam sicut mos est hominum.

Et quia tam perfectus sum « perfice, » id est, usque ad finem conserva, ubi est meritorum perfectio tota « gressus meos, » id est opera mea, per quae gradior « in semitis tuis, » id est, in arctioribus praeceptis tuis ut in nullo deviem a praecepto tuo. Sic dirige gressus meos, ut etiam « vestigia mea, » id est apostoli et alii sequaces mei « non moveantur » a semitis tuis. Vestigia sunt signa pedum, et propter 116.0242A| hoc dicuntur apostoli vestigia, quia in ipsis apparent signa justitiae Christi. Et quia sunt vestigia, non possunt esse perfecti, nisi ille quem imitarentur esset perfectissimus. Hinc incipit exsequi secundam orationem, scilicet, ut intendat deprecationem ejus. Continuatio:

« Perfice gressus » et etiam « inclina aurem tuam mihi, » id est, condescende mihi. Noscens enim suam infirmitatem non posset tantam dignitatem promereri, rogat ipsam deitatem ut se humiliet ad subveniendum ei, quasi infirmus aliquis qui non posset se erigere, et rogare medicum, ut se humiliet ad subveniendum ei « exaudi verbam ea. » Dico « inclina » et « exaudi verba, » et securus sum, quia « ego clamavi quoniam exaudisti me. » Hoc autem, scilicet clamare, 116.0242B| quoniam exaudiuntur, tantummodo sanctorum est, qui ex puritate suae conscientiae secure clamant, et exaudiri non metuunt: alii vero exaudiuntur quia clamant, quos sua conscientia in aliquibus accusat.

« Exaudi verba mea » et mihi abundantius facias quam aliis: et hoc est « mirifica misericordias tuas, » id est, mirabiles fac. In hoc enim misericordiae Dei in Christo sunt mirificatae, quia et immunis a peccato fuit, et omnes persecutiones patientius omnibus aliis tulit. Et bene debes mirificare « qui salvos facis sperantes in te » ne cedant tribulationibus.

Dico mirifica, ita scilicet « custodi me, » scilicet non me rapiant ad peccatum « a resistentibus, » id est a Judaeis contradicentibus « dexterae tuae, » id est 116.0242C| mihi Filio tuo. Ideo Filius Dei dextera dicitur, quia per ipsum operatur Deus omnia: custodi dico « ut pupillam oculi » sicut oportet custodire pupillam. Bene se Christus pupillae oculi comparat. Sicut enim pupilla est dignior pars oculi et totum corpus illuminat, sic et Christus est dignior pars Ecclesiae, et totam Ecclesiam illuminat.

« Custodi me et protege » ut non sentiam aestum, scilicet, ut non invitus patiar « a facie, » id est a praesentia « impiorum. » Per faciem notat praesentem impugnationem: quare necesse erat ut protegeretur, « quia me afflixerunt; » protege dico « sub umbra alarum tuarum, » id est sub refrigerio misericordiae et charitatis. Hic per simile loquitur. Sicut enim avis protegit pullos suos, ne aestum sentiant: sic Deus 116.0242D| Christum misericordiae et charitatis refrigerio protexit.

Et necesse erat ut tu protegeres, quia « inimici, » id est Judaei, « circumdederunt animam meam, » scilicet, volentes tollere animam meam, id est vitam meam. Hoc modo quando cum gladiis et fustibus eum circumdederunt: concluserunt etiam « adipem suum. » Sicut enim aliqui pingues concludunt suam pinguedinem cum alia pinguedine, ita ut jam nihil possit in eos intrare: sic Judaei pingues, id est multis malitiis suas malitias concluserunt, ita quod jam nihil veritatis in eos intrare posset, propter peccatum Dominicae passionis: et ideo « os eorum locutum est superbiam » dicentium: « Nolumus hunc regnare 116.0243A| super nos: non habemus regem, nisi Caesarem (Luc. XIX; Joan. XIX). »

Circumdederunt cum gladiis et fustibus: et etiam circumdederunt me in cruce, quasi ad spectaculum crucifixionis « projicientes » extra civitatem « me nunc, » id est cum prius servos, nunc etiam meipsum haeredem missum ad vineam (Matth. XXI); « oculos, » id est intentiones suas « statuerunt declinare in terrram, » id est, solam terrenitatem consideraverunt, scilicet timuerunt perdere legem et gentem. Vel declinaverunt oculos in terram, quia eum non Deum esse, sed purum hominem putaverunt. Circumdederunt me fustibus et gladiis, circumdederunt ad spectaculum crucifixionis: et hoc ideo, quia « susceperunt, » id est cum gaudio quasi munus maximum 116.0243B| receperunt a Pilato, vel a Juda tradente, vel a Deo promittente « me » ita parati ad mortem meam « sicut leo et catulus leonis paratus ad praedam. » Per leones illos majores persecutores Domini debemus accipere: per catulos inferiores, plebem scilicet. Quod dicit « habitans in abditis » occultum judicium Judaeorum notat, occulte mortem Domini machinantium. Hic incipit de remuneratione et sua in bono, et persecutorum in malo orare. Continuatio:

Ipsi haec mala mihi machinantur, sed tu qui hucusque videris dormisse « exsurge, praeveni eum, » id est, Judaicum populum. « Praeveni » per simile loquitur: sicut enim cum duo currunt, ille qui praevenit aufert praemium, et efficit voluntatem suam: ita Deus et Judaei, cum ad mortem Christi currerent, praevenit 116.0243C| illos Deus, illum resuscitans, quem illi in morte tenere volebant « et supplanta eum, » id est, subverte a similitudine luctatorum. Hoc dicit « preveni » ita scilicet « eripe animam meam ab impio, » id est diabolo, faciendo me resurgere: et bene debes facere, quia ipsa est, « framea, » id est, gladius, per quem debes inimicos devincere: eripe dico hanc « frameam ab inimicis, » id est a Judaeis, qui sunt inimici « manus tuae, » id est operationis tuae. Operatio Dei erat humanum genus redimere.

Supplanta hoc modo « divide eos, Domine, de terra sua in vita sua, » id est, in vita eorum. Haec divisio facta est in destructione Hierusalem per Titum et Vespasianum, quae viventibus Judaeis evenit. « Divide illos » dico, remotos « a paucis, » id est, apostolis. 116.0243D| Vel paucos intelligamus eos qui angeli admonitione annuntiantis destructionem Hierusalem, in regnum Agrippae secesserunt. Et merito divides, quia « venter eorum, » id est carnalitas eorum, « est adimpletus de absconditis tuis, » id est de peccatis, quae tibi abscondita sunt, non in cognitione, sed in perpetratione.

Et propter hoc etiam debes eos dividere, quia « sunt saturati, » id est, nequitia repleti in more Domini: saturati dico « filiis, » id est ad incommodum filiorum: et hoc modo « diviserunt reliquias parvulis, » id est, superabundantiam maledictionis suae « parvulis suis, » id est, filiis suis. Cum enim dicerent: « Sanguis ejus supernos, et super filios nostros (Matth. 116.0244A| XXVII): » non tantum sibi, sed etiam filiis suis maxime nocuerunt: quia usque ad hodiernum diem excaecati sunt. Vel « saturati sunt filiis, » id est, ad incommodum filiorum, quia « reliquias suas, » id est, quas debuissent facere suas, de quibus propheta dixerat: « Reliquiae salvae fient (Isa. X; Rom. IX): non fecerunt se illas reliquias, scilicet humiles et subditos, sed « diviserunt parvulis suis » qui per humilitatem et abjectionem sunt facti illae reliquiae. Alia translatio habet porcina, id est, immunditia. Quia Christus per totum psalmum suam infirmitatem ostenderat, ne ideo purus homo videretur, altitudinem ostendit. Continuatio:

Tu divides eos « ego autem apparebo conspectui, » id est, praesentiae tuae; et hoc completum fuit in 116.0244B| assumptione. « Apparebo » dico « in justitia, » id est, secundum hoc quod justitia mea exigit « et gloria tua tandem apparebit, » scilicet quod Filius est in Patre, et Pater in Filio: et haec apparitio erit in judicio, et « cum apparuerit gloria, tunc ego satiabor » completo corpore meo. Tunc enim corpus Christi completum erit, cum Deo et Patri regnum tradiderit.

IN PSALMUM XVII. TITULUS. In finem puero domini David verba cantici hujus, quae locutus est Domino, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, et dixit:

« Diligam te. » Hunc psalmum fecit David post mortem Saul (II Reg. II), exsultans quod ab inimicis 116.0244C| liberatus esset: non tamen quod de exsultatione sua scriberet, sed quia videbat Christum esse liberandum ab inimicis: unde maxime exsultandum putabat; non solum enim personam Christi, sed Christum cum toto corpore, et ante ipsum adventum, et post. Verba cantici hujus, id est verba hujus psalmi quae agunt de spiritualibus, de quibus exsultandum est. Attribuitur David, id est, Christo puero, id est, servo Domini, quem bene per puerum significat, quia in puritate et simplicitate servivit Domino. Sunt enim quidam servi qui non dicuntur pueri, illi scilicet, qui pro timore poenae, vel spe temporalis mercedis Dominis serviunt. Si dixisset simpliciter puero David, posset intelligi de historiali David, sed Esdras per Spiritum sanctum intelligens hoc esse 116.0244D| dictum de spirituali David, apponendo cantici, removet historiam. Tantus enim ille propheta de temporalibus esse exsultandum non diceret: quae verba locutus est complendo domino, id est ad honorem Domini « in die, » id est in tempore gratiae « qua eripuit eum, » id est, Christum totum, « Dominus Deus de manu, » id est de potestate « omnium inimicorum suorum » tam visibilium quam invisibilium, « et de manu Saul, » id est de manu mortis. Per Saul ideo mortem accipimus, quia Saul petitio interpretatur. Petiit enim eum Israeliticus populus sibi in regem (I Reg. VIII), contra Domini voluntatem. Similiter homo quem Deus fecerat immortalem sub conditione obedientiae, mortem quam Deus non 116.0245A| fecerat, ipse sibi manibus ac pedibus appetivit. Dico haec verba attribuuntur Christo cum omnibus membris: verba dico, dirigentia nos in finem, id est, in Christum: intendit enim nos invitare ad dilectionem Dei per exemplum sui. Materia sunt munera vel misericordiae Dei, salvatio, populorum subjectio, vindicatio de inimicis. De hac autem materia sic agit: Praemittit exsultationem de datore, ostendit calamitatem humani generis ante adventum Christi, et contra: remedia per adventum Christi tertiam partem de potestate ipsius Christi, quartam partem de commendatione ipsorum munerum. Vox Christi, et secundum suam personam et secundum membra. Continuatio:

Christus est locutus verba cantici hujus, et dixit: 116.0245B| O Domine, dilexi, et diligo, et « diligam te. » Diligam dicendo, notat perseverantiam ipsius dilectionis: quia tu es « fortitudo mea, » quia in me sum imbecillis, in te fortis ad pugnandum contra malignos: quasi diceret: Vultis cognoscere illum ad quem loquor, ipse est, « firmamentum meum, » id est, faciens me firmum ne deficiam, « et refugium meum, » scilicet ad quem ego refugiam quasi ad turrim. Si enim ignorant fideles quid agendum sit, consilio divino instruuntur quid sit agendum: et quia posset esse fortis, firmus, et sciens etiam quod agendum esset, et posset deficere: quemadmodum quidam haeretici, qui putabant postquam essent instructi a Deo, per suas vires sufficere: subdit « et liberator meus, » id est, qui me liberat ab inimicis: 116.0245C| quia si Deus manum subtraheret, statim deficeret.

« Deus, » id est, Creator meus, « adjutor meus » ad cooperandum, quia sine eo nihil boni possum facere, et ideo « sperabo in eum,raquo; id est spem meam totam ponam in eum. Ipse etiam est protector meus. » Sicut enim aliquis protegit aliquem in bello ne vulneretur aliqua sagitta, sic Deus Christum protegit, ne eum etiam parva tentatio tangeret: et hic Christum cum omnibus membris accipimus. Quando enim vulnerantur, sicut David in adulterio (II Reg. XI), tunc membra Christi non sunt. « Et cornu salutis meae. » Propter hoc dicit cornu, quia sicut animalia per cornu fugant inimicos, ita Deus inimicos Christi dissipat, et ipsum salvum facit. Hoc enim quod est cornu est causa salutis meae. Haec autem 116.0245D| praedicta non fecit mihi ex mea dignitate, sed me quasi pupillum suscepit, et hoc est « et susceptor meus. »

Et quia haec omnia fecit mihi bona, ideo « laudans invocabo Dominum, » id est, de habitis beneficiis laudans, invocabo de habendis, et per ipsum invocatum « ero salvus ab inimicis meis. » Totus Christus hucusque locutus est de exsultatione datoris, nunc in persona antiquorum patrum loquitur de calamitate in qua erant ante adventum Christi. Continuatio:

Et necesse erat ut salvarer ab inimicis, quia « dolores mortis, » id est, dolores de potestate diaboli, circumdederunt me, « et torrentes iniquitatis, » id 116.0246A| est, iniquitates hominum quae sunt sicuti torrens: quia sicuti torrens per pluviam crescit et impetuosus fit, sic iniquitates hominum tumultu crescunt, et in sanctos impetuose fiunt, « turbaverunt me, » id est, anxium fecerunt me.

Praeterea etiam « dolores inferni circumdederunt me, » id est pagani, qui pro merito malae vitae in inferno torquendi sunt. Vel:

« Dolores inferni, » id est, poenae infernales « circumdederunt me, » id est, ita certus sum quasi jam circumdedissent me, nisi adventus Christi redimat me. Item ponit alteram partem suae calamitatis, cum dicit « laquei mortis, » id est, originale peccatum « praeoccupaverunt me » etiam nescientem, quia ab ipsa etiam conceptione est homo illo 116.0246B| peccato illaqueatus.

Et « in tanta tribulatione mea invocavi Dominum » et ab ipsa invocatione prorupi in clamorem, et hoc est « et ad Deum meum clamavi, » id est, omni conatu virium petii.

Contra hoc quod dixerat invocavi, ponit « et exaudivit vocem meam de templo sancto suo, » hoc sive de coelo, sive de corpore Domini, quod est templum sanctum ejus, quia secreta Dei continet, competenter accipimus: contra hoc quod dixit « clamavi, et clamor meus in conspectu ejus, » id est, in beneplacito ejus existens « introivit in aures ejus, » id est, exauditus fuit. Ostensis calamitatibus humani generis ante adventum Christi, ostendit remedia per ejus adventum humano generi a Deo facta, et ipsum adventum 116.0246C| indicat nobis per quaedam mysteria. Continuatio:

Exaudivit clamorem meum, quia misit Filium suum, in cujus adventu « terra, id est terreni, commota est » a securitate in qua erat, audita nova praedicatione, incerti quod tenerent; « et contremuit » quia timuit eum futurum judicem, et suae nequitiae punitorem « et fundamenta montium, » id est, montes fundati « conturbati sunt. » Per montes divites vel claros hujus saeculi intelligamus, quorum fundamentum sunt divitiae et honores in quibus sperant: quae fundamenta conturbata sunt, cum, Christo veniente, cognoverunt in terrenis divitiis sperandum non esse. « Et commota est, » id est, commoti sunt ipsi divites ad poenitentiam: ideo terra commota et conturbata, 116.0246D| est « quoniam Dominus iratus est eis, id est, quoniam Dominum sibi iratum propter peccata cognoverunt. Iratus est eis, et in ira ejus, » id est, in consideratione irae illius « ascendit fumus, » id est, poenitentia. Ideo per fumum poenitentiam intelligimus, quia sicuti fumus est primum indicium ignis, et movet lacrymas, ita poenitentia est primum indicium charitatis, et lacrymas fructuosissimas exerit. Dicendo « ascendit » notat quod poenitentia illa ad Deum ipsum erigatur, « et ignis, » id est charitas illa quae poenitentiam movebat « exarsit a facie ejus » id est, ab illuminatione ejus ferventior est facta. Per exarsit, apparitionem notat charitatis: « carbones » etiam succensi sunt, id est, hominus, 116.0247A| in quibus ardor charitatis exstinctus est per culpam primi parentis « succensi sunt ab eo, » id est Deo dante ignem charitatis. Sicut enim proprie vocantur carbones in quibus ignis exstinctus est: ita homines proprie vocantur carbones, in quibus est exstincta charitas. Cum ostendisset remedia quae fecit Deus humano generi, nondum ostendit per quem fecisset, sed modo ostendit per quem omnia illa facta sunt. Continuatio:

« Terra commota est » et caetera facta sunt, quia Deus « inclinavit coelos, » id est, humiliavit coelos, id est coelestia, scilicet ipsam deitatem, et ipsos angelos inclinavit, per frequentem visitationem hominum. Vel ipsos angelos inclinavit, per commiserationem quam habuit per reparationem humani generis: 116.0247B| et ipse Deus « descendit » uniendo humanam naturam. Inclinati sunt etiam angeli, cum accedentes ad Dominum ministraverunt ei (Matth. IV). « Inclinavit, descendit, » et licet ita sit humiliatus, tamen non perdidit potestatem, sed « caligo, » id est, diabolus, est « sub pedibus ejus, » id est, plenarie subditus est ei, sicut res quae sub pedibus est. Per caliginem ideo diabolum accipimus, quia sicut caligo obtenebrat oculos, sic diabolus peccatores obcaecat, et caliginosos reddit ne valeant lumen veritatis agnoscere. Descendit dico, et ascendit ipse idem super omnem angelicam creaturam in ascensione exaltatus est. Per illum ordinem omnes alios accipimus « et volavit super pennas ventorum, » id est, ocior fuit sua fama quam venti: quia cum natus fuit agnitus 116.0247C| fuit in Chaldaea per stellas (Matth. II): dum crucifigeretur cognitus fuit Athenis, per obscurationem solis. Ventos describit pennatos propter agilitatem: cum bis dicit volavit, maximam ejus celeritatem notat.

Vel ita:

« Ascendit super cherubim, » id est, super omnem plenitudinem scientiae: quia nullus tam plenae scientiae est, qui possit cognoscere illud secretum, quod penetravit in ascensione « et volavit super pennas, » id est, superavit agilitatem intellectus sanctorum. Per ventos sanctos accipimus, propter agilitatem: per pennas, velocem eorum intellectum, et si ipsi aliquid cognoverunt in eo: volavit, quia quoddam aliud erat quod cognoscere non potuerunt, et si illud 116.0247D| aliquo labore cognoverunt, iterum volavit et iterum volavit. Per haec praedicta nondum dixerat eum assumpsisse humanitatem, quod modo in sequenti manifeste ostendit. Continuatio: Illum qui ascendit et descendit non tantum credatis esse Deum, sed etiam hominem: et hoc est « et posuit tenebras, » id est, carnem humanam « latibulum suum, » scilicet, in qua carne divinitas latuit. Hic tenebrae accipiuntur in bono. Sicuti tenebrosum sermonem vocamus ubi magna profunditas est, « et in circuitu ejus tabernaculum ejus, » id est, militantes ei sunt in circuitu, id est proximi ejus, id est aliquam habent cognitionem et familiaritatem de eo: ex quibus? scilicet ex illis qui sunt in tabernaculo, quidam sunt 116.0248A| tenebrosi, quidam praefulgidi: « tenebrosa vero aqua, » id est obscura doctrina est « in nubibus aeris, » id est in superioribus nubibus, scilicet in prophetis. Hi enim prophetae per mundum non sunt missi, propter obscuritatem praedicationis.

« Prae fulgore vero nubes, » id est, sancti apostoli: qui ideo « nubes » dicuntur, quia compluunt terram Dei, et fructificare cam faciunt spirituali doctrina, quae « nubes prae fulgore, » quia manifeste praedicant et omnibus intelligibiles sunt « in conspectu ejus » quae ideo prae fulgore dicuntur, quia praesentem illuminationem recipiunt a cognitione ipsius, et hujusmodi « nubes transierunt » in diversas partes mundi, annuntiare verbum Dei. Et ecce ex illis nubibus exiit « grando, » id est objurgatio de peccatis « et carbones 116.0248B| ignis, » id est, quidam qui mortui erant, fervore charitatis fiunt igniti.

« Nubes, » id est, apostoli transierunt, et « Dominus intonuit de coelo, » id est de illis nubibus qui dicuntur coelum, quia secreta coelestia continent: « Dominus intonuit, » id est, per minas judicii increpuit, et ipse « Altissimus dedit vocem suam. » id est evangelicam doctrinam: et ecce « grando et carbones ignis. »

Et ipse Dominus « misit sagittas suas » , id est, discipulos discipulorum, qui dicuntur sagittae, quia vulnerant corda hominum verbo Dei: et eos ad quos sunt missi dissipant, quia alios assumpsit, alios rejecit; misit sagittas, et per eas « sagittas multiplicavit fulgura » , id est, multiplicia fecit miracula. 116.0248C| Per fulgura miracula accipimus, quia sicut per fulgura homines terrentur, sic per miracula et per illa miracula « conturbavit eos » de peccatis ad conversionem.

Et per illas sagittas habuit mundus cognitionem veritatis, et hoc est « et apparuerunt » , id est, omnibus cogniti sunt « fontes » , id est sapientes: fontes dico « aquarum » , id est, ex quibus fluunt multae aquae, id est multae doctrinae, quae sapientia cum prius lateret, in eis modo cognita fuit: et per eosdem « fundamenta » , id est, prophetae per quos fundata est Ecclesia: fundamenta dico « orbis terrarum » , id est, Ecclesiae, quae ex orbe terrarum, id est ex omni parte terrae collecta est « sunt revelata » , id est manifestata: quia sancti apostoli et alii praedicatores 116.0248D| etiam prophetarum Scripturam intelligibilem reddiderunt.

« Fontes apparuerunt » et hoc fuit « ab increpatione » praedicantium: qui cum alios increparent, per ipsam increpationem ab aliis esse sapientes cogniti sunt, « et ab inspiratione spiritus irae tuae » , id est, per spiritum spirantem eis iram tuam. Ostensis sacramentis adventus, vult ostendere quid illa sacramenta faciant, scilicet Ecclesiam. Continuatio:

« Misit sagittas, » misit etiam Spiritum sanctum, « de summo » , id est, de Patre. Dicendo misit, notat donum: dicendo de summo, aequalitatem. Cum dicit misit, non dicit eo quod minorem mittente missum intelligat, sed tota Trinitas mittit Spiritum sanctum: 116.0249A| « et accepit me. » Hoc loquitur Christus in persona totius corporis: « accepit » , id est, quasi fugitivum collegit, et haec acceptio est per inspirationem, « et assumpsit me » in dignitatem per fidem, per baptismum, per caeteras virtutes « de aquis multis » , id est, de populis multis. Unde Joannes: Aquae multae sunt populi multi. Vel de aquis, id est, de multis baptismatibus: quia licet baptismus sit unus, tamen in multis populis fit.

Et me sic assumptum « eripuit de inimicis meis fortissimis, » id est daemonibus, « et ab his qui oderunt me, » id est malis hominibus, et necesse erat ut eriperet « quia confortati sunt super me. » Quanto enim fideles magis tribulantur, tanto magis in fide accenduntur, et firmiores sunt, et alios ad 116.0249B| fidem convertunt.

« Et praevenerunt me, » id est praevaluerunt secundum existimationem suam « in die afflictionis meae, » id est in vita ista in qua sancti affliguntur. In alia enim vita non affliguntur, sed coronabuntur: et quod ipsi putaverunt me praevenire contra hoc « Dominus est factus protector meus, » id est clypeus, ne ulla persecutione vulnerer.

Protexit me Ecclesia, et per tantas tribulationes quae aliquando in infirmioribus generare solent angustiam « eduxit me in latitudine » charitatis et in numero membrorum. Et quid bona ejus enumeremus « salvum me fecit » per haec omnia, et hoc non meis meritis, sed sua magna gratia; et hoc est « quoniam voluit me » habere. Haec omnia fecit 116.0249C| per suam gratiam, secundum primordia salvationis, retributionem autem fecit secundum merita sua. Retributiones autem duae sunt, et justis, et impiis: una in hac vita, una in alia vita. Justus in hac vita pro sua justitia accipit retributionem, quia justitiae accipit incrementum, in futuro vero coronam. Impius in hac vita ut magis sordescat, aeternum vero incendium in futura. Continuatio: Salvum me fecit pro sua voluntate, « et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, » id est secundum bona opera mea « et secundum puritatem manuum mearum, » id est secundum innocentiam mearum operationum, quod a malo abstinui, nulli nocui « retribuet mihi. »

« Secundum justitiam meam » dico « quia custodivi, » 116.0249D| id est implevi « vias Domini, » id est praecepta Domini, per quae ad Deum gradimur per bona opera « secundum puritatem manuum » quia non « gessi impie, » id est, non gessi illud unde vocarer impius, id est, non feci malum recedendo « a Deo meo. »

« Custodivi vias, nec impie gessi » quia « omnia judicia ejus » sunt in consideratione mea: et hoc est « in conspectu meo » omnia tam bonorum quam malorum, tam in hac vita, quam in alia: et ideo nec fessus humana fragilitate « repuli justitias ejus a me » sed perseveranter sustinui.

« Non repuli, » et ita « ero immaculatus cum eo » scilicet Deo. Oportet enim ut qui immaculato Domino vult adhaerere immaculatus, sit ideo immaculatus, 116.0250A| quia « observabo me ab iniquitate mea » quasi mihi naturali. Unde Apostolus: « Nati sumus filii irae (Ephes. II). » Dicendo « observabo » notat cautelam esse adhibendam ad custodiam virtutum. Nunc agit de retributione justorum in futura vita. Continuatio:

In hac vita ero immaculatus, et in futura « retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum » habitam « in conspectu oculorum ejus, » id est in beneplacito misericordiae ejus. Sicut enim aliquis potens rem quam diligit in conspectu habet, quam non diligit non vult in conspectu habere: sic Deus quod sibi placet dicitur aspicere, quod non placet negligere. Quia superius dixerat, justitiam meam, ne videatur justitia esse ab homine, ostendit quod sine Deo 116.0250B| nulla justitia esse potest. Continuatio:

Dixi « justitiam meam, » et tamen « cum sancto, » id est ad hoc ut homo sanctus sit « eris » tu Deus, qui tu es « sanctus, » id est sanctificans, « et cum viro inocente, » id est ad hoc ut sit innocens « eris » tu « innocens, » id est faciens innocentem.

« Et cum electo, » id est ad hoc ut aliquis sit electus, id est separatus a perditis « electus. » Non dicit ideo electus, quod Deus esset in societate cum malis, sed « electus, » id est remotus aeternaliter a malis: « et cum perverso, » id est cum illo qui se pervertit a te « perverteris » subtrahendo gratiam, perversum ad majorem adjuvabis: et hanc sententiam testatur alia translatio, quae habet, 116.0250C| perversum pervertes, et haec est retributio quam Deus dat malis in hac vita.

Ideo dico quod in hac vita ita facies et bonis et malis « quoniam » in alia vita, « salvum facies populum humilem, » id est bonos, « et oculos superborum humiliabis, » id est affliges. Per oculos ideo superbiam accipimus, quia in oculis notatur superbia. Vel hoc modo litteram legamus. Continuatio eadem. Dixi « justitiam meam, » sed tu homo non eris per te sanctus, sed « sanctus eris cum sancto, » id est cum Christo suo adjutore faciens opera ejus, et « cum eo innocente, » id est per eum innocentem « innocens eris » et cum eo Christo « electo electus eris: et cum perverso, » id est diabolo, « perverteris. » Continuatio:

116.0250D| Ideo dico quod in hac vita justus et impius accipiunt retributionem pro meritis « quia tu » Deus, in alia vita « salvum facies populum humilem, et oculos superborum humiliabis. » Per haec omnia supradicta intelligimus, quod Deus illuminat Ecclesiam. Quae Ecclesia se videns esse illuminatam, orat Deum, ut per ipsam illuminet caeteros convertendo, et hoc est.

« Quoniam tu illuminas lucernam meam, » id est quosdam de Ecclesia ad hoc ut illuminent alios: qui dicuntur lucerna, quia in eis lumen sancti Spiritus resplendet. Meam dicit quia de sua societate sunt: et « tu, Domine Deus meus, illumina tenebras meas, » id est infideles et idiotas, qui sunt in tenebris, quia de 116.0251A| Deo cognitionem non habent: « meas, » id est praedestinati ut sint mei.

Rogo ut illumines tenebras, et hoc secure « quoniam eripiar, » id est eripientur illi mei qui adhuc sunt tenebrae « a tentatione » diaboli « in te, id est per te « et in Deo meo, » id est in auxilio Dei, in eo « transgrediar murum, » id est obstaculum peccatorum. Murus autem ille non est prorsus destructus, sed justi Dei auxilio illum transcendunt.

Bene dico, « in Deo meo, » quia ipse est « Deus meus » et « via ejus, » id est praecepta « est impolluta, » quia nihil immundum praecipit facere: « et eloquia Domini, » id est ipsa doctrina evangelica, est, « examinata igni, » id est cum diligenti examinatione sunt aedita, id est Spiritu sancto. Qui 116.0251B| Spiritus sanctus ideo ignis dicitur, quia ardorem charitatis ponit in quibus est: et quamvis ita sit altus, tamen non deserit suos, sed « protector est omnium sperantium in se. »

Nullus est alius Deus, nisi iste tantus Dominus « quoniam quis est Deus praeter Dominum, » id est praeter eum qui ita dominatur? Aut, o vos, gentiles, « quis est Deus praeter Deum nostrum? » Quasi si vos Dominum nostrum non habetis, nullum Dominum habetis. Hic incipit de potentia Christi.

Nullus est « Deus praeter Deum nostrum, » et iste « Deus est, qui praecinxit me, » id est, praeparavit me dominicum hominem divina « virtute » ad pugnandum contra diabolum: et istud praecingere fuit ab 116.0251C| ipsa conceptione. Praecinxit dicit, contra hoc quod superius dixerat: « Praeoccupaverunt me laquei mortis. » Sicut enim originale peccatum praeoccupaverat humanum genus in conceptione, ita Spiritus sanctus significabat Christum ab ipsa conceptione, et per hoc « posuit viam meam immaculatam, » id est omnia opera totius vitae meae.

Qui etiam Deus « perfecit, » id est perfectos fecit « pedes meos, id est affectus meos « tanquam cervorum, » id est similes cervis. Sicut enim cervus vitat spinas, et transilit fossas, et lutosa loca, et ascendit in montem, ita Christus spinosa et periculosa delicta saeculi, et peccatorum foveas sancto voluntatis affectu transilit, et ad celsa coelorum pervenit, et hoc est, ipse Deus « statuens me super excelsa. »

116.0251D| Hic etiam Deus « docet meas manus, » id est operationes meas « ad praelium » contra diabolum: et tu, Domine, « posuisti, » tu dico qui talem fecisti personam meam propriam « brachia mea, » id est illos per quos operor ego « ut arcum aereum. » Sicut si arcus aereus esset qui mitteret sagittas, quia aereus, infatigabilis esset: sic brachia Christi et sagittas mittunt quibus vulnerant corda hominum, et infatigabilia sunt.

Posuisti et « dedisti mihi protectionem, » id est defensionem, quae est causa « salutis tuae » id est a te datae, « et dextera tua, » id est Filius tuus, « suscepit me » dominicum hominem. Quia dicturus erat quod Christus per suos vinceret alios, praemittit 116.0252A| quamdam aptitudinem, per quam ostendit illos esse aptos ad hoc faciendum. Continuatio:

« Dextera tua suscepit me, et disciplina tua, » id est justitia qua tuos examinas, « correxit me, » id est meos de praeteritis, usque « in finem, » id est usque ad consummationem: quia incorrectum remansit « et ipsa tua disciplina docebit me, » id est meos, ne ulterius peccent.

Et per illos « dilatasti gressus meos, » id est operationes meas per totum mundum notificasti « et vestigia mea, » id est illi in quibus signa justitiae meae apparent, « non sunt infirmata, » id est non sunt superati ad hostibus. Necesse enim erat, ut illi qui erant missi, ut alios docerent, irreprehensibiles essent in omnibus.

116.0252B| Vel ita « disciplina tua correxit » meos et docuit, et sic « dilatasti » in virtutibus « gressus meos, » id est discipulos meos qui dicuntur gressus. Vel de Christo dicitur secundum Apostolum dicentem: « Ex his quae passus est, didicit obedientiam (Hebr. V). » Discipuli dicuntur « gressus, » quia per eos Deus mundum ingreditur, et licet ita dilatati essent, non tamen superbierunt, sed sunt « subtus me, » id est mihi plenarie subditi, et ipsi idem qui praeter aliud sunt « vestigia mea non sunt » infirmati.

Et per istos tales « persequar » ego ratiocinando « inimicos meos, » id est qui mihi contradicunt « et comprehendam illos » in ratione, quia non habebunt intus quomodo possint resistere « et non convertar » ab increpatione eorum « donec deficiant » 116.0252C| a secta sua, id est convertantur.

Quosdam persequar ratione sicut dictum est, alios « confringam » in tribulatione « nec poterunt stare » contra me, sed potius « subtus pedes meos cadent, » id est plenarie subjicientur mihi. Ostendit quod Christus quosdam sibi resistentes, suo dominio subjiciet, nunc de inimicis, id est, daemonibus, et specialiter de Judaeis ingreditur. Continuatio:

« Persequar inimicos, » et tu, Domine, « insurgentes in me, » id est diabolos qui volebant me opprimere, et regnum obtinere « supplantasti, » id est, inscientes dejecisti « subtus me, » id est sub potestate mea, quia nihil faciunt nisi permissione Christi: 116.0252D| et praemittit causam per quam ostendit Christum esse dignum, cui subjicerentur illi daemones, cum dicit:

« Praecinxisti me virtute » deitatis « ad bellandum » contra daemones et « inimicos meos » Judaeos scilicet, qui dicuntur spiritales inimici Christi, partim « dedisti mihi dorsum, » id est sequaces meos fecisti. Sicut enim famuli dicuntur dorsum domini, quia sequuntur eum a dorso, sic sequaces Christi dicuntur dorsum: et partim « disperdidisti » sed « odientes me, » id est illos qui indurati sunt in odio mei.

« Disperdidisti, » et in ill adispersione « clamaverunt » ut liberarentur « nec erat » inter eos « qui salvos faceret, » quia dux eorum erat diabolus, qui eos liberare non poterat; « clamaverunt etiam ad Dominum, 116.0253A| nec exaudivit » quia non quaerebant exaudiri per Filium.

Tu dispersisti, et ego « comminuam eos, » id est, conteram eorum vires ne possint colligi in robur « ut pulverem, » scilicet per subtractionem gratiae faciam eos et dissolutos et instabiles, nec illos ita redactos in pulverem dimittam in quiete, sed illos ponam « ante faciem venti, » id est, tales faciam qui deficiant, non exspectantes faciem venti, id est soliditatem tentationis, in prima tentatione deficiunt, « et eos delebo, » id est destruam « ut lutum platearum. » Ut lutum platearum et in seipso inquinatum est, et alios coinquinat transeuntes per plateam, sic Judaei et in se inquinati sunt, et alios per plateas ambulantes, id est per terrena desideria, coinquinant 116.0253B| exemplo vitae suae malae. Desideria carnalia plateam appellat, quia per ea sine omni refrenatione ad diabolum transitur. Et ne aliquis putaret, istis Judaeis deletis, Christum regnum suum amittere, ostendit se ab illis subtractum etiam obtinere regnum. Continuatio:

Illi delebuntur « me autem » o Deus « eripies, » id est, subtrahes « de contradictionibus populi, » id est de contradicente populo Judaico, qui semper mihi contradicit, et ereptum me ab illis « constitues me in caput gentium, » id est, ut sim rex gentium.

Ideo facies me regem gentium, quoniam « populus » gentium scilicet « quem non cognovi » corporali habitatione, nec prophetas misi, nec legem dedi « servivit mihi, » id est, credidit mihi: quia quicunque credit, 116.0253C| servit, et ita quod « in auditu auris, » id est, ex quo audivit « obedivit mihi. » Laus ista gentium, est vituperatio Judaeorum.

Ideo eripies, quia illi qui debuerant esse « filii » mei, facti « alieni mentiti sunt mihi » mendacia dixerunt de me, negantes me esse Filium Dei, et multa alia, et ipsi idem « filii » facti « alieni » cum deberent innovari novo homine veniente « inveterati sunt, » id est, cum ante essent veteres, id est peccatores, magis peccatores facti sunt, et ipsi tales « claudicaverunt, » id est, erraverunt « a semitis suis, » id est pro semitis suis a se inventis. Ipsi autem invenerunt quasdam traditiones, scilicet ut lavarent manus antequam comederent, et ne immundum tangerent. Unde et Dominus in Evangelio: « Quare 116.0253D| et vos transgredimini mandata patrum propter traditiones vestras? » (Matth. XV.) Vel ita: « Claudicaverunt, » id est, erraverunt « a semitis suis, » id est, quas debuerunt facere suas, quia in Scripturis litteralem tantum intelligentiam et non spiritualem habent. Quae Scripturae ideo dicuntur semitae, quia bene intellectae ducunt ad vitam. Claudicaverunt dicit per simile: sicut enim claudus uno pede firmus est, alioque infirmus, sic Judaei in litterali sensu sunt firmi, et spiritali infirmi: quia male et raro allegoria utuntur. Quorum claudicare claudus Jacob figuravit (Gen. XII).

Ipsi claudicaverunt, mentiti sunt, sed « Dominus vivit, » id est, viget in suis et regnat: et ipse « Deus 116.0254A| meus sit benedictus, » id est, laudatur et ipse Deus « exaltetur » in multitudine credentium, dator « salutis meae. »

Bene dico, sit benedictus, quia tu « das vindictas mihi, » id est, vindicas de inimicis. Et incipit hic commendatio munerum « et subdis populos » ita quod « sub me, » id est, quod mihi obedientes fiunt: tu dico liberator meus de inimicis meis » etiam « iracundis, » id est ferventissimis.

Et etiam « exaltabis me ab insurgentibus in me, » quia quanto magis insurrexerunt, tanto magis Christus exaltatus est; et etiam surgentes diabolo sunt pressi, « et eripies me a viro iniquo, » id est populo Judaico, vel a quocunque impio.

« Propterea » omnia « confitebor tibi, » id est laudabo 116.0254B| te, Domine, « in nationibus, » id est in diversis gentibus: « et psalmum dicam, » id est, bonam operationem faciam « nomini tuo, » id est, ad honorem tuum. Dum dicit, psalmum dicam, dat intelligere, quod non tantum bene operabitur, sed etiam aliis exemplum bonae operationis erit.

Confitebor hoc dicens, Dominus iste est « magnificans, » id est magnificos faciens « salutes regis ejus, » id est salvatos a rege suo, scilicet Christo: et hoc etiam dico, quod ipse facit omnia ex misericordia, et hoc est, et « ipse est faciens misericordiam David » scilicet significativo « Christo suo, » id est regi suo « et semini, » id est sequacibus suis: et hoc non ad horam, sed « usque in saeculum, » id est quandiu saeculum erit. Vel « David Christo 116.0254C| suo, » id est uncto suo, et « semini ejus, » id est, Christo et sequacibus ejus.

IN PSALMUM XVIII. TITULUS. In finem, alias victori, psalmus David.

« Coeli enarrant. » Psalmus iste convenit David prophetae qui hic loquitur: dirigens auditores in finem, id est, in Christum. Intendit enim auditores et maxime Judaeos monere, ut relicta sua vetustate ad Christi transeant novitatem. Materia est incarnatio Christi de qua sic agit: commendat eam per commendatam praedicationem, propriam commendationem, per bonam etiam legem, per bonam institutionem, quam mundo attulit. Commendat eam etiam orando se mundari a peccatis, ut digne possit laudare eam, et sic a praedicatione incipit: Vos 116.0254D| dimittite a vetustate mentem, et audite novam praedicationem, quae maxime etiam ex dignitate ipsorum praedicatorum ostenditur audienda, quia « coeli » , id est, apostoli « enarrant » ut rem non fictitiam, sed veram « gloriam » , id est deitatem « Dei » , id est Christi, « et firmamentum » , id est apostoli firmi qui sunt in hac praedicatione Christi, « annuntiant » tanquam rem gestam « opera » , id est miracula « manuum » , id est operum ejus, id est operatricis deitatis. Bene apostolos firmamentum vocat in praedicatione Christi miraculorum, quia multi contradicebant, et multi eum passum vel mortuum praedicare erubescebant. Vel ita, ut opera sit nominativus singularis « opera manuum ejus » , id est homo annuntiat 116.0255A| « firmamentum » , id est, Ecclesiam esse firmatam, quae Ecclesia firmata est, id est, stabilis facta est ab ipso Christo in inquietis fluctibus hujus mundi. Quod significatum fuit per firmamentum quod fuit factum inter aquas. Vel potest dici coelos materialiter enarrare gloriam Dei, per stellam quae mundo Deum factum hominem nuntiavit (Matth. II). Hic commendat ipsam incarnationem, per discretionem ipsius praedicationis. Continuatio:

Coeli praedicabunt, et ita « dies, » id est sapiens, « eructat verbum » , id est, Filium Dei, « diei » , id est sapienti. Eructat dicit ad similitudinem saturi: sicut enim aliquis satur ex interiori plenitudine eructat aliquid, sic sapiens ex abundantia loquitur, « et nox » , id est humilis, « indicat nocti, » hoc est alii humili, 116.0255B| « scientiam » , id est temporalia de Christo, scilicet passionem, nativitatem, etc. Idem secundum hoc quod humilibus humilia, sapientibus alta praedicat, dies et nox appellari potest. Unde Apostolus Corinthiis: « Inter perfectos loquimur sapientiam, vobis autem lac potum dedi, non escam (I Cor. I). » Postquam ostendit discretionem praedicationis, ostendit magnificentiam ejus praedicationis. Continuatio:

« Coeli enarrant gloriam, » et omnibus linguis enarrant, et hoc est « non sunt loquelae » , id est linguae, « neque sermones » modi locutionum: alio enim modo in eadem lingua loquimur sapientibus, alio modo mediocribus, alio modo inferioribus « quorum » sermonum « non audiantur voces eorum. » Rursus commendat eamdem praedicationem per latitudinem 116.0255C| scilicet, quia per omnes terras divulgata. Continuatio:

Omnibus linguis sunt locuti, et non in una terra tantum, « sed sonus eorum » , id est fama eorum, « exivit in omnem terram, » et non tantum modo sonus, sed etiam « verba » ipsa « eorum, » scilicet quod dicebant Christum incarnatum, natum, et caetera. Exierunt « in fines terrae » , id est, in ultimas partes terrae, et non in una parte terrae tantum, sed in omnes: et hoc est quod dicit: « orbis terrae, » scilicet in circuitu. Hic commendat ipsam incarnationem per seipsam, ostendendo dignitatem ipsius. Continuatio: « Coeli enarrant, » et haec omnia fiunt. Et quare hoc? quia Filius Dei venit in mundum, et hoc est.

116.0255D| « Posuit tabernaculum » , id est, carnem suam in qua militavit Deo « in sole » , id est, in manifesto, vel in aestu tribulationis, vel in virgine, in qua humanitati conjunctus est, « et ipse tanquam sponsus » , id est, similis sponso, scilicet, bene ornatus virtutibus, ita ut amica sua, id est Ecclesia, libenter eum reciperet, sicut aliqua sponsa sponsum « procedens de thalamo » , id est, de utero virginis, ubi fuit facta sponsio, quia quando deitas univit se humanitati, caeterae humanae naturae se liberatorem promisit: « thalamo dico suo » , id est sibi convenienti: quia nullus a Deo potens rex tam bonum thalamum habuit.

Et ipse ita procedens « exsultavit ad currendam 116.0256A| « viam, » scilicet exsultanter cucurrit viam, scilicet omnia opera quae fecit « ut gigas » , id est comparabilis giganti. Sicut enim gigas non timet minas, non curat mollitiem, infatigabilis est: sic et Christus. Quia dixerat « posuit, et exsultavit, » et non determinavit quis ille esset, quasi aliquis quaereret, quis est ille? per quaedam indicia ostendit esse Filium Dei, dicens: « Egressus illius » qui hoc fecit, est « a summo coelo » , id est a Deo Patre, quo nihil altius est. Egressio Filii fuit manifestatio, quia cum prius esset occultus, per carnem se manifestavit. Per hoc quod dicit egressio, personarum distinctionem insinuat: per hoc quod dicit a summo, notat quod in summo, et sic eum Deo Patri aequalem.

Egressio fuit a Patre, et ipse qui egressus est, in 116.0256B| ascensione occurrit, id est, Patrem sibi invenit « et ille occursus ejus fuit usque ad summum ejus, » id est ad Patrem, quia nullum praeter Patrem invenit, sibi aequalem. Unde dicitur: Egressus ejus a Patre, regressus ejus ad Patrem: « nec est qui se abscondat » , id est, excuset « a calore ejus » , id est a Spiritu sancto: quia ille omnia quae in homine sunt novit. Unde dicitur: « Cum venerit Paracletus, ille arguet mundum de peccato et de judicio (Joan. XVI). » Per calorem Spiritum sanctum accipimus, quia ipse vero igne fidelium corda succendit. Unde Dominus ait: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? » (Luc. XII.) Et hic per calorem tertiam personam notat. Hic per legem et institutionem ipsius, ipsam incarnationem incipit commendare. 116.0256C| Sub nomine legis continentur ista sex: lex, testimonium, justitia, praeceptum, timor, judicia. Continuatio:

Ipse egressus est, et illius « Domini lex I, id est prohibitio, est « immaculata » , id est immaculatos faciens, quia prohibet mala, et nihil prohibet quod faciendum sit. Et est etiam « convertens » non tantum manus a malis operibus, sed « animas » , id est voluntates, quod nullatenus optent mala, et hoc facit per terrorem poenae: et est etiam « testimonium Domini, » id est, promissio aeterni boni facta a Domino. Ideo promissio Christi testimonium dicitur, quia sicut testimonium nos certos reddit de re incerta, sic Christi promissio nos certos reddidit de vita aeterna, quae erat incerta nobis. Testimonium 116.0256D| dico « fidele » , id est, credibile, et istud testimonium « praestans sapientiam » , id est cognitionem de Deo, non elatis, sed « parvulis » , id est humilibus. Humilis enim, audita promissione aeterni boni, sollicite inquirit illius cognitionem.

« Justitiae » illius etiam « Domini » , id est illae operationes quas ille docet facere, scilicet visitare infirmos, panem dare pauperi, et caetera, sunt « rectae » , id est, naturales: quia ipsa natura hoc exigit, ut nostrae naturae tribulatae compatiamur, nostra communia indigentibus faciamus, quia ipsae justitiae sunt « laetificantes corda. » Laetatur enim interius qui bene agit: « praeceptum etiam Domini, » illud scilicet de charitate, spirituale est « lucidum » quantum ad 116.0257A| se « illuminans oculos » interiores. Quanto enim aliquis charitate accenditur, tanto majore Dei cognitione perlustratur.

« Timor » etiam illius « Domini » est « sanctus, » id est faciens sanctos. Est quidam timor qui non est bonus, scilicet timere tribulationes corporis. Unde Dominus: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » Est quidam alius timor, qui bonus est, qui sic definitur: dilectio et reverentia cum pavore. Diligimus enim Deum propter misericordiam, pavescimus autem propter judicium; et de hoc timore hic agitur, quem Dominus in Evangelio comprobat, dicens: « Potius eum timete, qui potest animam et corpus mittere in gehennam (Ibid.); » et ille timor 116.0257B| « permanet in saeculum saeculi, » id est quandiu succedit saeculum saeculo, id est per totam vitam hanc: vel « in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi, » id est in aeternum: quia etiam in alia vita diligemus Deum, nec potest unus non diligere: et propter omnipotentia « judicia » etiam, id est praedicta praecepta « Domini » quibus praecipit aliquid fieri, sunt « vera » et non indigent testimonio exteriori, sicut pleraque humana judicia, sed sunt « justificata in semetipsa » quia per se apparent justa. Ideo praecepta Domini dicuntur judicia, quia cum discretione facit, et judicia fiunt.

Et ista judicia sunt « desiderabilia, » id est digna desiderari, ab his qui non habent « super aurum et lapidem » non quemlibet, sed « multum pretiosum » 116.0257C| et per haec duo quae in omnibus mundanis chariora sunt, innuit praeceptum Domini omnibus mundanis et praetiosius esse et charius.

Desiderabilia sunt his qui non habent, sed qui habent, his sunt « dulciora super mel » quodlibet et sua via, sed mel dico quod est in favo, et hoc est « super mel et favum. »

Et per hoc patet quod sunt dulciora et digniora, quia « servus tuus custodit ea » et in hoc non stulte agit, quia « in custodiendis illis retributio multa, » scilicet pro his dabitur custodienti vita aeterna. Hic incipit rogare, ut Deus ipsum mundet a delictis, ut digne laudare possit incarnationem, et de ea cogitare et digne loqui. Continuatio:

Ego laudo illam incarnationem, et ut digne possim 116.0257D| laudare « munda me a delictis meis. » Occulta vocat peccata illa quae ex se sunt, scilicet, quae nullo suggerente fiunt, quae secundum naturam suam non cognoscuntur. Ego dico occulta; quia « quis intelligit delicta? » Nemo scilicet; id est, quis est memor omnium delictorum suorum? Unde Paulus: « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus (II Cor. IV); « et parce » mihi « servo tuo ab alienis peccatis, » id est ab homine, vel diabolo suadente quae committuntur. Vel « ab alienis, » id est hominibus vel diabolis: parce, dico, scilicet ne inducant in tentationem.

Et benedico, debes parcere, quia « si » maligni « non fuerint mei dominati » cum sim mundatus a 116.0258A| propriis « tunc ero immaculatus » a communibus peccatis « et etiam emundabor a delicto maximo, » id est a superbia, quae ideo delictum maximum dicitur, quia per illud etiam angeli ceciderunt et homo et maxime regnat etiam in bonis.

Etsi ero hujusmodi, tunc « erunt eloquia oris mei » talia « ut complaceant » tibi « et meditatio cordis mei » unde procedunt eloquia, erit « in conspectu, » id est in beneplacito « tuo semper. »

Tu, dico, « Domine, » qui es « adjutor meus » in bonis « et redemptor » a malis.

IN PSALMUM XIX. TITULUS. In finem, seu victori, sive ad victoriam, psalmus David.

« Exaudiat te. » Loquitur hic Propheta, dirigens 116.0258B| nos in finem, id est in Christum. Materia sunt prospera in Ecclesia, quae videbantur multo tempore post futura. Praevidebat enim Propheta Ecclesiam prosperari in adventu Christi, in acceptione sacrificii, etc. De ea autem sic agit: optat illa evenire Ecclesiae, et affirmat quoniam evenient. Et cum sic ostendit se optare, praeponit nobis se exemplum pietatis, per quod nos ad pietatem invitare contendit: et ab optione sic incipit:

O Ecclesia! « Dominus exaudiat te in die tribulationis, » id est in tua maxima necessitate: et per partes ponit exauditionem, cum dicit « protegat te, » id est sit tibi clypeus « nomen Dei Jacob, » scilicet sicut Deus protegit Jacob, protegat te. Ecclesiam protegat sicut Jacob, quia sicut Jacob supplantavit 116.0258C| primogenito benedictionem (Gen. XXVII), sic Ecclesia Synagogae nomen Dei, id est famam Dei: quia divinam essentiam tantum per famam intelligimus, ipsam autem rem nondum habemus. Unde Apostolus: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). »

Et etiam « mittat tibi auxilium » ad cooperandum « de sancto, » id est de Christo, vel de coelo « et tueatur te » contra malum « de Sion, » id est de speculatione, scilicet, de divinitate sua, per quam speculatur omnia.

« Memor sit, » id est memorem se ostendat per aliquam remunerationem « omnis sacrificii tui, » id est illius oblationis, quae quotidie fit in altari. Omnis ideo dicit, quia licet unum sit, tamen in infinitis locis 116.0258D| idem fit: et idem sacrificium quod vocatur « holocaustum, » id est totum incensum, quod totum se obtulit Deo secundum corpus et animam patiendo usque ad ipsam mortem. Hoc tale sacrificium « fiat pingue, » id est acceptabile. Trahitur hoc a sacrificiis antiquorum, quorum pingue sacrificium Deo magis placere dicebatur.

« Tribuat etiam tibi secundum cor tuum, » id est intellectum tuum, ita ut sicut intelligis, Deus confirmet in te, ne pervertaris ad aliquem errorem « et omne consilium tuum confirmet. » Consilium sanctae Ecclesiae est, ut neque adversis frangatur, neque prosperis extollatur. Et merito hoc peto, quia ero particeps illius boni. Et hoc est.

116.0259A| « Laetabimur » ego et filii Ecclesiae, quorum ego sum unus « in salutari tuo, » id est in Jesu tuo « et magnificabimur, » id est, magni efficiemur « in nomine » Domini « Dei nostri, » id est quod in hoc saeculo nomen ejus portabimus, id est Christiani vocabimur.

Quia particeps ero, ideo opto, ut non tantum praedictas petitiones, sed « omnes petitiones tuas impleat Dominus; » quod toties ponit optationes, affectum suae pietatis ostendit. Hic incipit confirmare, quia vere ea propria evenient Ecclesiae, quae optaverat Ecclesiae. Opto impleat, et affirmo quod implebit, quia « nunc, » id est, tanto tempore ante adventum Christi « cognovi, quem salvum fecit Dominus » Pater « Christum, » id est regem « suum » in resurrectione. 116.0259B| Continuatio:

Salvum faciet in resurrectione et ascensione, et etiam « exaudiet illum » clamantem pro nobis repraesentatione humanitatis « de coelo, » id est de carne sua, vel de coelo materiali « sancto suo » quia « salus est dexterae ejus, » id est Filii ejus. Ipse enim totius salutis dator est, et illa salus non est in infirmitate, sed « in potentatibus, » id est in magnis potentiis, qua nullo modo potest destrui sicut laus humana.

Salus istius Domini est in potentatibus, sed « hi » non attendentes gloriantur, scilicet « in curribus » et hi alii « in equis » et per currus et equos notat maximos honores, scilicet duo genera triumphorum: « nos autem invocabimus » habitatorem nostrum « in nomine Dei nostri, » id est per hoc quod tantum Dei 116.0259C| nomen habemus, sed Christiani vocamur: vel famam ipsius habemus sine cognitione essentiae. Ipsi sunt in curribus et in equis, et nos habemus spem in Domino, et illa superbia illis ad malum evenit, nostra autem humilitas in bonum nobis. Et hoc est.

« Ipsi obligati sunt » in vinculo peccatorum « et ceciderunt » de vitio in vitium; « nos autem surreximus » a peccatis ad virtutes: et non fuit illa resurrectio per aequalitatem, nec fuit qualiscunque, scilicet de uno ad alterum, et hoc est « erecti sumus. » Dicendo surreximus, notat arbitrii libertatem. Dicendo erecti sumus, notat gratiam adjutricem.

Et istum regem qui tales nos facit, ne permittas morte detineri, sed tu, « Domine, salvum fac » illum » 116.0259D| « regem » resuscitando ipsum: et per illum salvatum « exaudi nos in die qua invocaverimus, » id est, in tempore praesentis vitae, in quo licet invocare. Vel praecipue in die resurrectionis, ereptis fidelibus a tenebris mortis.

IN PSALMUM XX TITULUS. In finem, seu victori, alias ad victoriam psalmus David.

« Domine, in virtute » materia est Christus rex, de eo sic agit: Describit virtutem et gloriam ejus, optat ut faciat quod bonus rex debet facere, scilicet parcere subjectis et debellare superbos. Intentio est, Judaeorum incredulitatem improbare. Dum enim 116.0260A| Christum ita gloriosum et potentem ostendit, admonet Judaeos, ut a sua infidelitate discedant: deterret et eos, confirmans quod ipse suos inimicos puniet, cum dicit: « Pones eos ut clibanum ignis. » Et ad virtutis descriptionem sic incipit, et ad Deum Patrem dirigit orationem, sic dicens: « Domine, rex » iste Christus scilicet « laetabitur » non velut alii reges, qui aliquando cedunt hostibus, sed « in virtute tua » in eadem potentia quam tu habes per adjunctam divinitatem: tibi etiam rex ille « exsultabit » corporaliter « super salutari tuo, » id est, de salvatione, quam tu per eum facies humano generi: vel intendens supra salutare tuum « vehementer. » Bene dicit, ut quanta sit copia in beneficio, tanta sit gaudii magnitudo.

116.0260B| Exsultabit et merito, quia tu « tribuisti ei desiderium cordis ejus. » Spirituale Christi desiderium fuit: ut per mortem suam humanum genus redimeret. Cum omne desiderium sit cordis, ideo tamen apponit cordis, ut magis desiderium per expressionem notet, sicut in Evangelio: « Desiderio desideravi: » et etiam a « voluntate » spiritali quidem « labiorum ejus, » id est, quam ipse per labia proferebat « non fraudasti, » id est, nihil remansit inexpletum, quod ipse spiritaliter peteret: vel si habeatur, voluntatem, dicemus « non fraudasti eum » negando voluntatem ei.

Et merito tribuisti ejus desiderium « quoniam » tu « praevenisti eum » ante nativitatem « in benedictionibus, » scilicet dans illi benedictiones, faciens 116.0260C| immunem a peccato, perfectum justitia, quae nostrarum quoque benedictionum causa fuerunt. Benedictionibus dico « dulcedinis » quia ipsae dulces fuerunt Christo, quia semper puritas suae conscientiae placuit. Quod dicit Christum praeventum fuisse benedictionibus dulcedinis, dicit ad differentiam illorum qui praeventi sunt maledictione amaritudinis, id est, peccato originali. Ponit aliam gloriam Christi, dicens: « posuisti » aeternaliter « in capite, » id est, in propria persona Christi quae est caput totius Christi, scilicet, dignior pars in toto Christo: totus Christus dicitur caput et corpus: « coronam » id est, apostolos, qui ideo corona dicuntur, quia sicut corona reddit personam insignem, et est praemium victoriae: et illa corona fuit « de lapide 116.0260D| pretioso. » Apostoli propter soliditatem et stabilitatem lapides appellantur: pretiosi, propter virtutum fulgorem. Exsequitur gloriam ejusdem regis per alias partes.

« Vitam » etiam aeternam scilicet « petiit a te. » Et hic notatur vera humanitas, quae non putat se sibi esse sufficientem, sed per humilitatem vitam a Domino sempiternam petit: « et tribuisti longitudinem dierum » non solum per centum annos, sed « in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi, » id est, usque in finem saeculi, et etiam in saeculum subsecutivum isti saeculo. Non dicit longitudinem dierum esse in futura vita, ideo quod ibi fuit dies, sed propter spatium.

116.0261A| « Impones etiam super eum » ut super fundamentum « gloriam » gloriosos scilicet martyres « et magnum decorem, » id est magnos decores, ut Martinum et Hilarium, et caeteros confessores: ideo « impones super eum, » quia « gloria ejus magna in salutari tuo, » id est in verbo tuo sibi unito, cujus gloriae decens erat manifestatio, quae demonstrata est per hoc quod apostoli super eum fundati sunt. Bene dico impones super eum gloriam, et hoc, quoniam ipse est benedictio omnium gentium, et hoc est:

« Quoniam dabis eum in benedictionem » in hac vita dando virtutes, et « in saeculum saeculi, » id est, in alia vita dando coronam. Hic confirmat promissionem, quae facta est Abrahae: « In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXXII; Galat III). » Et 116.0261B| etiam « laetificabis eum in gaudio » quod sui habebunt « cum vultu tuo, » id est, in praesentia tua, scilicet, quando fruetur perfecta cognitione tui. Tunc enim erit perfecta laetitia, cum tradiderit regnum Deo Patri. Ponit causam omnium praedictorum, ut sic dicamus: Ideo Deus dedit huic regi longam vitam, et alia quae praedicta sunt, quia « rex » iste « sperat, » id est, omnium spem posuit « in Domino, » et non facit hoc pro confidentia meritorum, sed potius « in misericordia » ipsius Dei; « non commovebitur » a confidentia ipsius misericordiae: et merito, quia « Altissimi est illa misericordia. Ostensa virtute et gloria ipsius regis, transit ad secundam, scilicet, optat ipsum regem exercere justitiam in bonos et malos. Hucusque direxit ad Patrem verba, 116.0261C| modo dirigit ad Filium.

Quandoquidem tu talis es rex, ideo o Domine, « inveniatur manus tua, » id est, operatio tua « ab omnibus inimicis tuis, » id est, omnes qui modo sunt inimici, diligenter inquirentes opera tua, imitentur ea: et si qui nolunt ea ita invenire « dextera tua, » id est, virtus tua « inveniet » ad eorum damnationem « omnes » eos « qui te oderunt. »

Opto ut punias eos, et vere facies, quia tu « pones eos in clibanum ignis » id est, similes clibano ignis: quia sicut clibanus interius continet ardorem ignis, ita isti continent in se ardorem malae conscientiae suae. Pones dico « in tempore vultus tui, » id est, in die judicii in quo tu ostendes vultuositatem tuam, id est iram tuam. Vel « in tempore 116.0261D| vultus tui » in quo tu ostendes tuis perfectam cognitionem praesentiae tuae. Clibanus est, quicunque furnus, vel proprie vas quod calescit in igne, ut subtus coquatur, vel aliquid tale: et ille idem « Dominus » qui posuit eos ut clibanum « conturbabit eos in ira sua » cum dicet: « Ite, maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV). » Qua data sententia mox « devorabit, » id est, torquebit, « eos ignis » materialis. Cum dicit ignis, notat genus tormenti quod interius torquet. « Pones eos ut clibanum, » et etiam « perdes fructum, » id est bona opera « eorum, » remota « a terra » viventium: cum vero desisterent a bono, perdebantur bona opera eorum, quia licet faciant aliquod remedium poenae, non tamen 116.0262A| valet ad salutem: « et semen, » id est, vota « eorum » quae dicuntur semen, quia sicut ex semine procedit fructus, ita ex votis opera. Semen dico separatum « a filiis » verorum « hominum. » Vel semen, id est, sequaces.

Ideo quidem perdes eos « quoniam mala, id est destructionem, quam sibi a Romanis inferri timebant declinaverunt in te, » id est, verterunt in te: cum te morti traderent « consilia cogitaverunt, quae non potuerunt stabilire. » Cogitaverunt enim per mortem ipsius retinere locum et gentem (Joan. XI), per quam potius utrumque perdiderunt.

Perdes eos, et « ideo pones eos dorsum, » id est curvos ad terrena et non intuentes coelestia, scilicet asinos daemonum, ideo « vultum, » id est cognitionem 116.0262B| tuam, qui deberet esse « eorum praeparabis » per introductionem gentium, et per asperationem gloriae « in reliquiis tuis, » id est, ut ipsae reliquiae habeant cognitionem tui. Reliquias accipit illos, qui se faciunt humiles et abjectos.

Tu pones eos dorsum, et ut hoc possis facere « exaltare in virtute, » id est per virtutem deitatis, et « cantabimus voce et corde » « et psallemus » bene operando « virtutes tuas » laudando scilicet et imitando. In cantando contemplativam, in psallendo vero activam vitam intelligimus.

IN PSALMUM XXI. TITULUS. In finem pro susceptione matutina, psalmus David.

116.0262C| « Deus, Deus meus, respice. » Psalmus iste convenit David, id est Christo, habitus pro susceptione matutina. Susceptio matutina hic accipitur Christi resurrectio, facta quando corpus corruptibile suscepit incorruptionem, et mortale immortalitatem (I Cor. XV). Per hanc susceptionem Christi habemus certitudinem nostrae susceptionis. Quod autem Dominica susceptio, id est resurrectio, mane fuit facta sacramentum est, quia per hoc datur intelligi, quod ipsa est principium nostrae resurrectionis, et ipsa resurrectio totum mundum illuminavit: sicut sol mane oriens paulatim ascendit, ut totum mundum illuminet. Et hic psalmus pro susceptione matutina agit, quia novam nobis institutionem proponit. Proponit enim hominem justum derelictum et passum, et 116.0262D| etiam gloriam Dei Patris quam exhibet ei Christus resuscitatus, in quo etiam commendatur assumptio matutina, quia propter illam assumptionem fit glorificatio illa tota Dei. Habet alia translatio, pro cerva matutina, et tunc intelligimus per cervam humanitatem Christi, quae naturam cervi habuit, quia in mane ista lutosa deseruit. Institutio nova in Christo fuit, quia ante Christum Deus justis tanquam infirmis temporalia bona remunerare solebat. Christo autem, cum omnibus justior esset, temporalia bona non tribuit, sed adversa hujus mundi, ut sic bona coelestia obtineret; et per hoc dedit intelligere, quia jam post Christum temporalia bona hominibus non remuneraret, sed aeterna. Materia est dominicus 116.0263A| homo: de eo sic agit: Ostendit derelictum, ostendit passum. Vel materia est passio Christi: ostendit postea gloriam Dei, in quo etiam gloriam Christi ostendit. Intendit nos hortari ad sustinenda adversa, ut exemplo ipsius appetamus prosperari in temporalibus, sed sustinendo adversa, coelestia exspectemus: et per hoc dirigit nos in finem, id est, in Christum. Vox ipsius Christi directa ad Patrem, et incipit a derelictione sic.

« Deus, Deus meus. » Quod bis ponit « Deus, » notat se habere necessitatem orandi. Quod dicit « meus » notat se familiaritatem ad ipsum habere « respice in me » non deficiam in ista derelictione. « Respice in me » non est in Hebraeo, sed septuaginta interpretes apposuerunt, secundum quos translatio haec facta 116.0263B| est. « Respice » dico « quia me dereliquisti » et non abundantem in temporalibus, sicut priores justos fecisti, sed potius egentem « quare me » justum sic dereliquisti? Non ponit admirationem quod ipse admiraretur, sed ut ostendat nos debere admirari, quod ipse tam perfectus non habuerit temporalem remunerationem suae justitiae, sicut priores justi. Unde dat nobis intelligere, non esse justitiae exspectandam remunerationem temporalium, sed coelestium: et non tantum me egenum fecisti, sed es « longe a salute mea, » id est, permittis me tribulari, et hoc ideo, quia « verba delictorum meorum, » scilicet fidelium, id est delicta mea clamantium, sunt « longe a salute mea, » id est, faciunt te longe a salute mea: longe, quia delicta non rogant mihi vitam 116.0263C| temporalem, sed mortem per quam deleantur. Delicta: dicit sua, non quod ipse fecisset, sed pro eis portavit poenam, vel « delictorum meorum, » hominum. Exsequitur derelictionem. Non tantum me « dereliquisti, » sed etiam me clamantem non exaudies, et hoc est:

« Deus meus, clamabo per diem, » id est, per tempus aliquod: vel per diem, id est, in prosperitate « et » clamorem istum « non exaudies in nocte, » id est, in adversitate « clamabo nec exaudies. » In nocte clamavit, ut in imminentia passionis cum diceret: « Pater, si fieri potest transfer a me calicem istum: verumtamen non mea voluntas sed tua fiat (Matth. XXVI). » In die clamavit, cum eum in regem Judaei constituere voluerunt (Joan. VI). Cum dicit Christum 116.0263D| se clamantem, et non esse exauditum, intelligendum est eum clamare secundum naturalem voluntatem, non secundum spiritualem. In omni enim justo duplex voluntas, naturalis scilicet, et spiritualis: naturalis est semper de temporali, scilicet, ut homo vitam praesentem diligat, mortem timeat, et similia. Haec autem voluntas peccatum non est, si spirituali voluntati consentiat: sicut in Christo qui cum peteret secundum naturalem voluntatem, ut calix transferretur a se, consentiens potius spirituali subjunxit: Verumtamem non mea voluntas, sed tua fiat: sic et justi alii. Si vero spirituali naturalem praeponat, peccatum est, ut si quis cum necesse sit mori pro fide, vitam custodiat. Et cum in omnibus aliis 116.0264A| justis ex necessitate sit illa naturalis voluntas, in Christo tantum fuit non ex necessitate, sed ex voluntate. Posset enim adjuncta divinitas omnem ejusmodi voluntatem expellere. Voluit autem ideo timere, ut de se aliis exemplum relinqueret: quod si in passione timerent, non ideo desperarent, sed potius tamen voluntati Dei, quam suae obedirent. Et contra hoc quod aliquis posset dicere: Stulte clamasti, cum scires te non exaudiendum, dicit: hoc « non ad insipientiam mihi » est imputandum: quia quod sic fui derelictus, passus, clamans non exauditus, magna fuit sapientia. Per hoc enim fuit mea glorificatio, et humani generis reparatio.

Tu me dereliquisti, clamantem non exaudisti, sed tamen « tu habitas » in me « sancto » tu dico « laus 116.0264B| Israel, » id est, quem laudabat Israel, propter collationem bonorum temporalium. Vel, qui facis laudabilem Israel conferendo temporalia bona. Per Israel accipimus quemcunque justum de priori populo, quibus Deus dabat remunerationem suae justitiae, temporalia bona contrario modo quam huic justo.

Bene dico laus Israel, quia « in te speraverunt patres nostri » de habendis prosperis « speraverunt » etiam de removendis periculis, et tu « liberasti eos » sicut in mari Rubro (Exod. XIV). Ad te clamaverunt, veluti in deserto pro aqua, pro cibo, et salvi facti corporaliter recipiendo petita (Exod. XV et XVI). Quid singula enumerem? « In te speraverunt, et non sunt confusi, » id est, erubescentiam 116.0264C| non habuerunt quod in nullo quod speraverunt fraudati sunt. Illi patres in omnibus sunt prosperati, « ego autem » qui perfectissimus eram et justus « vermis sum, » id est, conculcatus ut vermis « et non homo, » id est, non considerabant meam humanitatem: et etiam « opprobrium himinum, » id est, in quem projiciebant homines sua opprobria « et abjectio plebis, » id est, de quo dicebatur: Nunquam populus erit mundus, nisi abjiciatur. Vel ita « ego sum vermis » habens verbis naturam, scilicet, quia sicut vermis sine semine patris procreatur de terra, ita Christus de matre tantum, « non homo » tantum, sed et Deus. Vel « non homo, » id est peccator, quia peccatum quod est proprium hominis non habuit.

116.0264D| Ego tam dignus, opprobrium hominum sum: et cum opprobrium sum, « quia omnes videntes me deriserunt, » scilicet « sunt locuti » de me « labiis. » Loqui labiis, est sine rationabili meditatione loqui: et sic etiam me deriderunt, moverunt, scilicet capita sua (Matth. XXVII; Marc. XV). Movere caput est genus derisionis.

Deridendo dixerunt: « Speravit in Domino » ut ipse dicit, modo « eripiat eum » a manibus nostris, vel saltem « faciat eum salvum » resurgere « quoniam vult eum. » Ipsi dicunt eripiat eum et similia, sed tu, Domine, « ne discesseris a me, » id est, fac me resurgere.

Et praemittit causam, quare non debet discedere 116.0265A| sic: ideo ne discesseris, « quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, » quia tu solus natura nulla adjuvante fecisti me nasci: quia cum in aliis soleat natura operari cum divinitate, in isto solo operata divinitas, non natura: et propter hoc non debes discedere, quoniam tu es « spes mea a juventute mea, » id est cum adhuc sugerem ubera, totam spem meam posui in te. In hoc maxime notat perfectionem Christi: et propter hoc iterum non debes discedere, quia « projectus sum ex utero, » id est ex quo sum natus, vilis habitus sum et egenus, velut quilibet abjectus, scilicet non sum projectus in Adam, scilicet non recepit me peccatum, sed « in te » qui me custodisti immunem ab omni peccato, propter quod non debes discedere a me. Et item propter hoc, quoniam « tu es 116.0265B| Deus meus, » id est unitus: non tantum quando patebat per miracula, sed « de ventre, » id est ex illo tempore in quo adhuc eram in ventre. Cum invocat ne discesseris, ponit deprecationem contra derelictionem.

Rogo ne discedas, et opus est, « Quoniam tribulatio proxima est, » id est jam mihi imminet. Vel proxima, quia in mea propria persona est. Quod enim fit in rebus nostris vel amicis, propinquum est; quod autem in nobis ipsis, proximum est. Item propter hoc opus est, « quoniam non est » alius « qui adjuvet. » Hic incipit de passione.

Bene dico, quod tribulatio proxima est, quoniam vituli multi, » id est multitudo populi Judaici qui lasciviebant contra Christum, nullo compressi jugo: contra eum sicut vituli lasciviunt, quos nondum comprimit 116.0265C| jugum. Hi tales vituli « circumdederunt me » ex quo incoeperunt usque in ipsam mortem « tauri pingues, » id est ipsi principes contra Christum feroces « obsederunt me » , id est mora et consilio quaesierunt me morte expugnare, ad modum obsidentium.

Et hi obsidentes et circumdantes « aperuerunt os suum, » id est multa locuti sunt « super me, » id est ad meam depressionem, « sicut leo rapiens et rugiens » rapuerunt, cum ante judicem traxerunt.

Deinde « effusus sum, » id est occisus sum fundendo sanguinem in latere. Et hoc est quod dicit: « sicut aqua. » Et bene comparat mortem Christi effusae aquae, quia sicut effusa aqua parat ruinam et etiam lavat, ita mors Christi quibusdam est ad ruinam, quibusdam abolitio: « Et dispersa sunt omnia 116.0265D| ossa mea, » id est apostoli, qui robustiores erant in corpore Christi.

Et « cor meum, » id est doctrina mea, in qua exponitur voluntas mea, « est factum tanquam cera liquescens, » id est cum antea esse solida et firma in ipsis apostolis, igne passionis defecit. Cum enim vidissent eum morte teneri, diffidebant de sua doctrina: et in paucis non defecit, sed « in medio, » id est in communi « ventris mei, » id est meae congregationis. In quibus ideo defecit, quia cum prius fortes fuissent, modo facti erant venter, id est molles.

Et etiam « virtus mea, » quae prius virebat in eis dum facerem miracula, ipsa « aruit » exsiccata, et nihil valetudinis habere apparuit, reputata fragilis 116.0266A| « tanquam testa. » Vel « aruit tanquam testa, » quia sicut testa combustione solidior et fortior fit, ita virtus, Christi igne passionis comprobata, robustior apparuit: « Et lingua mea adhaesit faucibus meis, » id est, qui prius solebam docere, conticui, ut nec Pilato interroganti responderem (Matth. XXVII). Potest hoc quidam legi ad allegoriam, quamvis hic locum non habeat; sic « lingua mea, » id est praedicatores mei, per quos ego loquor « adhaesit faucibus, » id est sanctis Scripturis, secundum quas ipsi praedicaverunt. Scripturae dicuntur fauces Dei, quia per eas incorporat sibi aliquos, sicut per fauces bellua sibi incorporat aliquid. « Et deduxisti me in pulverem mortis, » id est redegisti me in pulverem per mortem, non quod corpus ejus putresceret, sed pulverem 116.0266B| accipit quodcunque corpus postquam mortuum est, juxta verba quae Dominus dicit ad Adam: « Cinis es, et in cinerem reverteris (Gen. III), » dans universalem sententiam de omni humana natura. Haec sententia vera est illis qui vivi invenientur cum Dominus venerit judicare: quia licet non putrefiant, tamen in ipso raptu movebuntur vel in pulverem, secundum opinionem Judaeorum. Potest et hoc allegorice legi, sed hic non habet locum: « deduxisti me » per praedicationem meorum « in pulverem mortis, » id est in gentiles, qui pulvis erant, scilicet non colligati vinculo fidei vel charitatis, et mortui in peccatis.

Haec omnia mala ideo venerunt « quoniam circumdederunt me canes multi, » id est Judaei, qui dicuntur 116.0266C| canes, quia, sicut canes, illatrant irrationabiliter: quia si videant insolitum aliquid, etiam si bonum eis afferat, illatrant; si videant solitum, etiam si inutile sit, applaudunt; ita Judaei doctrinam Christi quamvis bonam, tamen quia insolita erat, rejecerunt: si secundum suam legem praedicasset eis, gauderent, quia res solita quamvis inutilis esset. « Concilium malignantium, » id est principum qui mihi male volebant, « obsedit, me, » id est consilio mortem quaesivit.

Etiam « foderunt manus; » licet enim non per seipsos facerent, tamen dicuntur fecisse, quia praecepto ipsorum fiebat. Melius dixit « foderunt » quam transfixerunt, quia sicut terra fossa fructificat, ita illa fossio Christi maximum fructum dedit: « et pedes 116.0266D| meos » foderunt etiam, « dinumeraverunt omnia ossa mea, » non quod ipsi enumerare curarent, sed sic extenderunt quod enumerare potuerunt.

Per alios foderunt, sed « ipsi in propria persona consideraverunt » ea quae de me fiebant « et inspexerunt me » quasi rem beneplacitam, per quod notatur eorum duritia maxima: « Diviserunt sibi vestimenta mea » ad derisionem, « et super quamdam vestem meam, » scilicet inconsutilem tunicam meam, « miserunt sortem (Matth. XXVII; Joan. XVIII). » Allegorice legitur sic: « Diviserunt sibi vestimenta mea, » id est Scripturas, de quibus haeretici diversas partes traxerunt, et super vestem meam, id est fidem catholicam, quae semper manibus integra remanet, 116.0267A| « miserunt sortem, » quia intelligimus eam per solam dilectionem dari.

Ipsi mihi ita fecerunt, sed « tu, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, » id est ne differas meam resurrectionem usque in communem omnium, sed potius « ad defensionem meam conspice, » id est te intentum ostende meae offensioni cito resuscitando.

Dico « conspice, » ita scilicet mihi faciendo « erue a framea animam meam, » id est a morte ne ipsam possit retinere, licet separatam a corpore. Mors ideo dicitur framea, quia, sicut framea, dividit animam a corpore: « et de manu canis, » id est Judaici populi, erue « unicam meam, » id est animam meam, quam dicit unicam, quia ipsa una immunis a peccato fuit: sic quaerit erui, ut non sit vera opinio eorum, per 116.0267B| quam ipsi existimabant eum in morte detineri.

Similiter « salva me ex ore leonis, » id est, diaboli, qui Christum in ore habuit, dum eum usque ad mortem deduxit. Et salva « humilitatem meam, » id est, me humilem « a cornibus, » id est, a superbis, « unicornium, » id est, superborum Judaeorum. Per unicornem ideo Judaeos accipimus, quia sicut unicornis uno solo cornu superbit, ita Judaei solo Veteri Testamento. Ostensa igitur Christi derelictione et passione, ne per hoc detineamur ei obedire, ostendit inde magnam glorificationem provenire Deo Patri, et ita ipsi Christo: quae glorificatio est nobis remedium contra praedictam derelictionem et passionem.

Et bene debes me salvare, quia cum salvus ero narrabo nomen tuum fratribus meis, » id est, famam 116.0267C| tuam, « fratribus meis, » id est, apostolis: quae narratio non tantum verbis, sed maxime in missione sancti Spiritus fuit: et etiam « laudabo te, » id est, laudari faciam te « in medio, » id est, in communione « Ecclesiae. » Convertit se ad ipsos cum dicit:

« Vos qui timetis Dominum, laudate eum » omnimode: et subdividit in partes, quos admonet laudare, activos scilicet et contemplativos. Activos ponit ubi dicit: « universum semen, » id est, imitatores, « Jacob, glorificate eum. » Contemplativos ponit ubi dicit « timeat eum omne semen Israel » ideo « quoniam non sprevit, » id est, prorsus abjiciet, « neque despexit, » id est, aliquo modo vilem habuit « deprecationem » mei « pauperis. »

116.0267D| « Nec avertit faciem suam a me, » id est, semper in beneplacito ipsius perstiti. « Et exaudivit me cum clamarem, » id est, eo tempore quo petebam exaudiri.

Et quia me clamantem exaudisti, ideo « laus mea est apud te in ecclesia magna, » id est, toto orbe collecta. Vel ita: Quia exauditus sum, ideo laus mea est in ecclesia magna, id est laudor apud te in ecclesia, id est, sicut tu laudaris et ego aequaliter tecum: et ut laus ista in Ecclesia sit perfecta, dabo psi Ecclesiae corpus et sanguinem meum. Et hoc est « vota mea, » id est corpus meum, quod ego devovi offerre Deo in reparationem humani generis, « reddam, » id est, quod jam dederam in cruce, iterum dabo in altari; et licet aliqui non intelligant, tamen 116.0268A| erit « in conspectu, » id est, in cognitione « timentium eum. » Ideo per hoc sacramentum major laus erit Dei, quia istud est consideratio inter Deum et hominem, quod foedus attendentes homines, inde Deum maxime laudant.

Haec autem vota « edent pauperes et saturabuntur » recipiendo quod appetunt, scilicet remissionem peccatorum, incrementum justitiae in hac vita, in alia coronam, et de hoc « laudabunt Dominum » illi scilicet « qui requirent eum, » et ita « vivent » in justitia « corda eorum, » id est, animae eorum, « in saeculum saeculi, » id est, quandiu succedet saeculum saeculo, scilicet per totam hanc vitam: vel « in saeculum, » id est in hac vita vivet; « et in saeculum saeculi, » id est in alia vita vivent in gloria.

116.0268B| Dico « pauperes saturabuntur, » et non pauci, sed « universi fines, » id est, aliqui in universis finibus terrae « reminiscentur, » et sic « convertentur ad Dominum. »

Et ne acciperemus unum solum ordinem, scilicet rusticalem, vel aliquem talem per omnes partes terrae, dicit: « Et adorabunt in conspectu ejus, » id est, in beneplacito ipsius, « universae familiae, » id est, aliqui de omnibus ordinibus « gentium. »

Bene debent adorare « quoniam Domini est regnum, » id est, Dominus est rex omnium: « et ipse dominabitur gentium, » id est, exercebit dominium supra gentes suas, quia reget eos in justitia.

« Pauperes edent et saturabuntur, » et etiam « pingues terrae, » id est, impinguati in terrenitate, « omnes » 116.0268C| de ecclesia « manducaverunt, » id est, Dominicum corpus gustaverunt, « et adoraverunt: » sed licet hoc aliqui non videant esse ad ruinam, tamen « cadent in conspectu ejus, » Dei, quem nihil latere potest. Cadent dico « omnes qui descendunt in terram, » id est, qui declinant ad appetitum terrenorum.

« Laudabunt Dominum qui requirunt eum; » « et anima mea, » id est, ipsi quos ego diligo sicut animam meam, « vivet illi, » id est, ad honorem illius, et non tantum justi praesentes, sed « et semen meum, » id est, imitatores mei, filii istorum, « serviet ipsi. »

Bene dico, « semen, » quia « generatio » est quaedam « ventura, » et ipsa « annuntiabitur Domino » ab angelis, sicut angelus Tobiae: « Ego obtuli orationes vestras ad Deum (Lib. III). Vel « annuntiabitur, » id 116.0268D| est, praedicabunt, « Domino, » id est, ad honorem Domini generatio ventura, et per coelos. Et hoc dicit « et annuntiabunt coeli, » id est, sancti praedicatores, « justitiam ejus, » id est Dei, « populo qui nascetur » non naturali nativitate, sed aqua et Spiritu sancto (Joan. III) « quem » ita « Dominus fecit » suum. In carnali nativitate operatur Deus et natura, sed in regeneratione solus Deus.

IN PSALMUM XXII. TITULUS. In finem psalmus David, sive canticum David.

« Dominus regit. » Psalmus David, vox prophetae, et habet hic materiam gratias Dei. De ea sic agit; ordinat decem gratias. Intendit nobis persuadere 116.0269A| non esse desperandum cum tales Deus gratias suas tribuat, et antequam de gratiis agat, praemittit quasi prologum et commendationem ipsarum gratiarum, ut ita dicam.

Nolite desperare, sed considerate quomodo « Dominus regit me » a seductionibus impiorum, sicut bonus pastor regit oves suas, et bene custodit ne lupi dilanient, et eo regente « nihil » necessarium quidem ad justitiam « mihi deerit. » Unde dicitur: Timentibus Deum nihil deest. Per hoc nihil mihi deerit, quia Dominus ponit me « in loco pascuae » et caeteras quae sequuntur gratias confert. Continuatio: « Nihil mihi deerit. » Mihi dico posito « in loco pascuae, » id est, in divina Scriptura, quae vocatur pascua per simile: quia sicut animalia in pascuis 116.0269B| reficiuntur, ita fideles animae divinis Scripturis impinguantur. Eamdem Scripturam locum nominat, quia in ea sola certitudo sufficientiae invenitur, quam philosophi licet studiose quaererent in aliis, nunquam tamen invenire potuerunt in aliis scripturis. In nullis enim aliis praeter divinam, cognitio Dei reperitur; et quia se dixerat esse in loco pascuae, et non dixerat quis eum ibi posuisset, subdit, « ibi me collocavit » Dominus. Ubi dicit se positum in loco pascuae, notamus primam gratiam.

Ponit secundam gratiam, « collocavit me, » et ipse Dominus « educavit me super aquas refectionis, » id est, aquam baptismi, quae dicitur aqua refectionis, quia per eam et a peccatis mundamur, et ad bonos fructus ferendos irrigamur, qui sicci ac steriles 116.0269C| et quasi pulvis prius fueramus dissoluti. Et ponit tertiam gratiam cum dicit: « animam meam convertit. » Hanc gratiam conversionis ponit Augustinus primam, deinde gratiam baptismi, postea locum pascuae: sed possunt etiam hoc ordine recte considerari, per prius aliquis per divinam Scripturam pascitur, deinde baptizatur, postea etiam convertitur, quia non tantum ante baptismum fit conversio, ut de infidelitate ad fidem, sed etiam post baptismum conversio est, scilicet, quia, dimissa priori vita, solam novam sequimur.

Quartam ponit gratiam, et ille Dominus qui animam meam convertit, « deduxit me, » id est quasi ignorantem rexit, « super semitas justitiae, » id est per justa opera, quae sunt semitae: quia per ea recte 116.0269D| ad vitam inceditur super, dat nobis intelligere, quod non tantum semitas illas cognovit, sed ut magister earum per eas alios incedere docuerit: et hoc non propter meritum meum, sed « propter nomen suum, » id est ut verum appareat nomen suum, scilicet quod Salvator dicitur. Ponit quintam gratiam, et sic jungitur.

Bene dico, « deduxit me super semitas justitiae, » « nam » et quod majus est fecit mihi, scilicet, quod si persistam inter haereticos, nunquam mihi nocere poterunt. Et hoc est « et si ambulavero, » id est diu permaneam « in medio umbrae mortis, » id est in medio haereticorum, qui dicuntur umbra, quia habent 116.0270A| corda obscura ad veritatem cognoscendam: et ideo mortis, quia qui intrant sectam eorum, in mortem incurrunt, quia vera vita privantur: sicut autem umbrae mortis, inter quas si quis intret, cito moritur: inter tales « non timebo mala » , id est venenatas persuasiones eorum « quoniam tu mecum es » qui tuitione tuae praesentiae me defendis.

Et etiam « virga tua, » id est correctio tua « et baculus tuus, » id est adjutorium tuum, quo sustentatur aliquis fidelis, cum per se non possit subsistere, sicut infirmus baculo: « ipsa me consolata sunt » in virga, quamvis non videtur esse solatium, consolantur tamen et in hoc sancti, quia per hoc intelligunt et purgari se a peccatis, et in alia vita suae patientiae se magnum fructum consequi. 116.0270B| Unde Apostolus: « Omnis disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris, in futuro autem fructum affert pacatissimum (Hebr. XII), » et haec est sexta gratia. Ponit septimam dicens:

« Parasti in conspectu meo, » id est habilem me fecisti qui intelligerem, « mensam, » id est Dominicum corpus, mensam dico, adjutricem mei « adversus » omnes « eos qui tribulant me. » Non solum enim Dominico corpore a vitiis mundamur, virtutibus replemur, sed etiam contra omnem persecutionem sustentamur. Octavam gratiam ponit cum dicit:

« Impinguasti caput meum, » id est mentem meam, « in oleo, » id est in Spiritu sancto qui penetrat animam, et fovet animam sicut oleum carnem. Vel « caput meum, » id est Christum, cui datus est Spiritus 116.0270C| sanctus, non ad mensuram, de cujus abundantia caetera membra collaetantur. Cum dicit « in oleo, » majorem abundantiam notat, quam si diceret oleo. Ponit nonam gratiam dicens: « Calix meus, » id est potus Dominici sanguinis, « inebrians, » quia terrenorum facit oblivisci, et etiam vitam praesentem contemni, ut in Laurentio patet et similibus: et ille calix « quam praeclarus est! » Multum scilicet, quia confert vitam aeternam. Ponit decimam gratiam, per quam caeterae novem conservantur, ut ita dicatur, ad custodiam aliarum gratiarum.

« Misericordia tua subsequetur me. » Sicut enim praecedit misericordia conferendo gratiam, sic subsequatur ad custodiam: nam si tantum praecederet, nullus collocata servare posset: « omnibus diebus 116.0270D| vitae meae. » Ad hoc subsequitur, ut per gratias collatas et custoditas inhabitem in domo coelestis Hierusalem « in longitudine dierum, » id est, in aeternum. Si et habeatur, sic legatur: Subsequatur me misericordia Dei ut persistam in hac vita, « et ut inhabitem in domo Domini. » Et haec est commendatio gratiarum, quod ostendit per has dari coelestem domum.

IN PSALMUM XXIII. TITULUS. Psalmus David in prima sabbati.

« Domini est terra. » Psalmus iste convenit David prophetae hic loquenti in consideratione Dominicae 116.0271A| resurrectionis factae in prima sabbati, id est, in prima die septimanae; quae resurrectio Dominica fuit fundamentum Ecclesiae, et fuit initium totius nostrae reparationis: quia nostra natura in ipsa Christi persona est jam facta impassibilis, immortalis, et per eum nobis spem dedit immortalitatis et impassibilitatis. Quod autem reparatio humanae naturae facienda esset in prima die, significavit creatio mundi, secundum materiam factam in prima die. Sabbatum est nomen totius septimanae, et trahitur a dignitate diei, in qua quievit Dominus. Juxta quod in Evangelio dicitur: « Jejuno bis in sabbato. » Materia est Christus resuscitatus. Modus talis est: ostendit et ipsum ordinem obtinere, et ipsius regni amplitudinem: deinde ostendit quem honesti habitent in 116.0271B| regno illo. Admonet etiam nos removere errores, ampliare virtutes, ut sic possimus recipere triumphatorem Dominum, et hoc idem est intentio. Et sicut aliquis admoneret homines regni alicujus, ut diruerent muros, et ampliarent portas ut cum magna exsultatione reciperent Dominum, ita propheta praevidens Christum in sua resurrectione obtinere regnum per totum mundum, admonet recipere istum triumphatorem.

Quia istius « Domini est terra, » id est, Ecclesia quam fundavit in sua resurrectione: « et plenitudo ejus, » id est, omnis copia virtutum quas habet Ecclesia, sunt Domini, quia Dominus dat Ecclesia: et ne intelligerem arctam Ecclesiam, scilicet in sola Judaea, ostendit Ecclesiam Domini esse collectam ex 116.0271C| omni parte terrarum, cum dicit: « orbis terrarum, » id est, Ecclesia ex omni circuitu terrarum est Domini: « et universi qui habitant in eo, » id est, omnes filii qui quaque die generantur in Ecclesia. Cum dicit « habitant, » notat non quoscunque accedentes ad Ecclesiam, sed qui in fide Ecclesiae usque ad obitum perseverant.

Bene dico, « Domini est terra, » « quia fundavit eam, » id est, stabilem fecit eam, « super maria. » Per « maria » accipit communes fructus istius mundi. Cum dicit « super, » ostendit quod Ecclesia non possit superari a fluctibus, sed potius superet fluctus. « Et super flumina. » Per « flumina » accipit saeculares principes, qui defluunt in curas populi, sicut flumina currunt in mare, super quos Deus fecit Ecclesiam, 116.0271D| quia etiam principum persecutiones superat Ecclesia. Cum dicit « praeparavit orbem, » notat ipsam Ecclesiam habere haec per internam aspirationem. Ostensa amplitudine regni, ostendit quam digni sint ipsi habitatores regni: et hoc ideo ostendit per interrogationem et responsionem, ut per hoc majorem nobis ostendat certitudinem. Continuatio: « Domini est terra, et ipse fundavit eam, » sic.

« Et quis » ille tam dignus, qui « ascendet in » hunc « montem Domini? » id est in Ecclesiam, quae dicitur mons propter stabilitatem et eminentiam virtutum. Proprie dicit, « ascendit, » qui magnus ascensus est de injustitia transire ad conformitatem Ecclesiae: et quia posset ascendere et recedere cito, subdit « aut 116.0272A| quis » est ille qui « stabit, » id est, perseverabit, « in loco sancto ejus? » id est, in Ecclesia quam ipse sanctificavit.

Quaero quis ascendit, talis scilicet « innocens manibus, » id est operibus, » ille scilicet cujus opera non nocent proximo: et quia propter hoc non esset tamen habitator illius regni, subdit « et mundo corde, » id est, qui nec voluntate proximum laedit: et quia licet in proximum non peccaret, nondum tamen dignus esset, subdit: « qui non accepit animam suam, » id est, voluntatem suam, « in vano, » id est, in istis terrenis quae vana vocantur, teste Salomone, qui dicit: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccli. I). » Cum dicit vana non esse acceptabilia animae suae, innuit seipsum quantum ad se 116.0272B| a peccatis mundum esse: et quia nec hoc sufficeret, nisi se bona fecisse ostenderet, supponit « nec juravit in dolo proximo suo. » Juravit quidem, sed non dolose, quia bene complevit quidquid proximo promisit.

Posita dignitate habitatoris, ostendit quam remunerationem talis habitator sit habiturus cum dicit: « Hic » praescriptus habitator « accipiet benedictionem, » id est, in hac vitam incrementa virtutum, in alia retributionem meritorum, a Domino » et hoc non per merita, sed per « misericordiam » datam « a Deo salutari, » id est, a Salvatore « suo, » qui dat benedictionem, quia per cum salus tribuitur: misericordiam, quia per eum peccata laxantur.

Et ne habitatores quos descripserat pauci putarentur, 116.0272C| ostendit multos esse, nominando eos generationem. « Haec est generatio. » Et ostendit duas partes istius generationis, activos et contemplativos cum dicit « quaerentium eum, » id est, illorum qui quocunque opere quaerunt habere Deum, ut retro ostium sint saltem contemplativos ubi dicit: « quaerentium faciem Dei Jacob, » id est, cognitionem deitatis. Deum Jacob ideo dicit, quia laborant ut Deum videant sicut fecit Jacob.

Quandoquidem regnum tale est, et habitatores tam digni, ergo vos « principes, » id est, daemones, qui daemones dicuntur principes mundi: « attollite, id est, removete portas, » id est, vitia ab hominibus quos in errore tenetis, qui errores portae dicuntur, 116.0272D| quia per eos itur in aeternum interitum: et » vos, « portae aeternales, » id est, virtutes quae ducitis ad vitam aeternam, « elevamini, » id est, ampliamini, « et introibit » in eos a quibus removentur errores, et in quibus ampliantur virtutes, « rex gloriae. »

Ostendit dignitatem ipsius regis, interrogando et respondendo, cum dicit: « quis est iste rex gloriae? » « Dominus » scilicet « fortis » in se ipso, etiamsi nunquam ostenderent « et potens » in omni creatura: et iste « Dominus » spiritaliter est « potens in praelio, » in quo devicit diabolum.

« Attollite, » idem geminat, per quod ostendit se erga hunc Dominum affectum magnum habere, in 116.0273A| quo intendit nos admonere hunc Dominum magno affectu suscipiendum esse.

« Iste rex gloriae » est « Dominus virtutum, » id est, angelicorum omnium ordinum: licet virtutes proprium nomen sit unius ordinis, tamen fit commune omnium. Sciendum est quod David in persona sua utitur verbis angelorum. Praevidit enim per Spiritum sanctum, angelos praecursores Christi, ad infernum haec dicturos: « o principes, » id est daemones, « attollite portas, » id est, clausuras inferni, quibus tenetis animas sanctorum. Praevidit quoque angelos Christi praecursores, in ascensione haec dicturos: « Portae aeternales, » id est, aditus in coelestia, per quos nullus homo usque modo intrare potuit, « elevamini, » id est ampliamini, « et introibit rex gloriae. » 116.0273B| Praevidit quoque propheta haec respondenda angelis: dixerunt enim daemones angelis praecedentibus Christum ad infernum. « Quis est iste rex gloriae, quem huc venientem annuntiatis? Sed hoc idem quaesierunt coelestes angeli, cum eis ascensio Christi a praesentibus angelis nuntiaretur. Certum est enim quosdam angelos ignorasse ascensionem Christi donec viderunt, et videntes valde admirati sunt. Inquirentibus autem angelis tam infernalibus quam coelestibus praecurrentes angeli responderunt: « Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Attollite portas, » ingeminant suam praeceptionem, quia rem miram et incredibilem annuntiare videntur.

IN PSALMUM XXIV. TITULUS. In finem psalmus David.

« Ad te, Domine. » Loquitur in hoc psalmo Ecclesia, quae significatur per David: et est materia clamans in angustiis hujus mundi. De ipsa ita agit: petit levatae animae suae vias Domini demonstrari, deinde petit misericordias quas consuevit Deus facere caeteris patribus, deinde describit justum, et ponit praemium justitiae ejus, et promittit se vovere similem ei, et intendit admonere, ut patienter hujus mundi necessitatem, nec monet ad martyrium, sed ut communes molestias hujus vitae patienter sustineamus, quas etiam omnes sancti confessores inevitabiliter sustinuerunt.

Et antequam petat demonstrationem viarum, praemittit 116.0273D| levatam esse animam cum dicit: « Domine, » ego « levavi animam meam, » id est, animalitatem meam, quae ejus naturae erat, quod posset cito deprimi ab appetitu terrenorum, erexi « ad te, » id est, ita ut obediendo superiori vi animae, tibi deserviet. Vel accipiamus superiorem vim animae, ipsam animam scilicet mentem, velut si dicat fidelis: Animam meam, id est, mentem meam ad te contuendum levavi, id est, ad terrena haec non permisi ab animalitate deprimi. Et quia cognoscit se mobilis naturae, quae per seipsam non possit erecta consistere, subdit: « Deus meus, confido in te, » id est, in custodia tuae misericordiae, et ideo « non erubescam, » id est, non retraham me ab aliquo bono incepto.

116.0274A| Neque alii retrahent me, per quod erubescentiam patiar, et hoc dicit: « Neque inimici mei » spirituales sive corporales « irrideant me, » id est, faciant irrisibilem. Tantum valet haec optatio, quantum si diceret, non irridebunt, et vere non erubescam neque irridebor, cum levata anima in te confidam, quia ita est in omnibus. Et hoc est quod dicit, « etenim universi qui sustinent te, » id est, qui sub malorum persecutione auxilium tuum fiducialiter exspectant « non confundentur, » id est, non habebunt erubescentiam de aliquo.

Sustinentes non confundentur, sed omnes iniqui confundentur, tum quia inique agunt, tum quia supervacue. Et hoc est: « Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. » « Supervacue » dicuntur agi illa 116.0274B| sive bona sint, sive mala, in quibus nulla certa exspectatio est, et optatio quam boni tantum valet quantum affirmatio. Cum dicit, sustinentes non confundi, et iniquos confundi, maxime nos admonet ut sustineamus.

« Levavi animam meam; non erubescam, » et ideo « demonstra mihi vias tuas, » id est, communes praeceptiones, quibus itur ad te, Domine. Bene dicit, « demonstra, » quia non est multum laborandum in cognoscendis viis Domini: « et semitas tuas, » id est, arctiora praecepta tua, quae multis occulta sunt, et rectius ad vitam ducunt: sicut semitae quae strictae viae sunt, et rectius ad civitatem ducunt: « edoce me » illas. Bene dicit, « doce » , quia ad eas cognoscendas non tantum demonstratio, sed doctrina 116.0274C| maxima est adhibenda.

Et quia posset demonstrare vias, et docere semitas, et tamen parum prodesset, nisi eum Deus recte ire faceret per illas, addit: Domine, me positum in viis tuis et in semitis tuis « dirige, » id est, directum fac incedere « me » scilicet positum « in veritate tua, » id est, in Filio tuo, qui est veritas: vel in lege quam ipse Filius docuit, ubi sola veritas est. Et cum bona fecero, « doce me » ut ego intelligam et quae feci, et quae credo. Prius enim credit homo et operatur, quam intelligat quod credit et operatur. Unde dicitur: « Nisi credideris, non intelliges (Isa. VII). » Et Psalmista: « Annuntiaverunt opera Dei et facta ejus, et postquam annuntiaverunt, intellexerunt. » (Psal. LXIII.) Duas causas ponit quare debeat eum 116.0274D| docere et dirigere, quia credit eum salvatorem esse suum, et quia sustinet eum: et hoc est « quia tu es « Deus salutaris meus, et te sustinui tota die, » id est, in omni tempore vitae meae.

Posita demonstrationis viarum petitione, transit ad petitionem misericordiarum, ut sic faciat sibi sicut consuevit facere antiquis patribus. Continuatio: Quia credo te salvatorem et sustineo, debes me dirigere: et si non sufficit hoc, sufficiat consuetudo misericordiae tuae, et hoc est: « Reminiscere, » id est, fac mihi sicut caeteris patribus facere consuevisti: « miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum. » Miseratio est exhibitio misericordiae: misericordia est interior pietatis affectus, 116.0275A| ideo post miserationem misericordiam ponit: quia licet Deus non exhibeat quibusdam affectum misericordiae quem petunt, tamen erga eos misericordia movetur: ut in Paulo (I Cor. XII), a quo licet non removeret stimulum quem petebat, tamen misericors ei erat, etiam in hoc quod dabat ei stimulum in custodiam virtutum: « quae » miserationes « sunt a saeculo, » id est, ex quo mundus incoepit.

Tu petis misericordias, et quid vis tibi fieri? Hoc, Domine, quod « ne memineris, » id est, ne punias in alia vita « delicta juventutis meae, » id est, levitatis meae. Non dicit juventutis quantum ad tempus, quia haec juventus potest etiam esse in senibus, in quibus levitas est, propterea per juventutem accipimus levitatem, quia in juventute levitas est. Delictum 116.0275B| est, quando quod praecipitur fieri derelinquitur: « et ignorantias meas, » id est, ea peccata quae ignoro, ut originalia, vel ea quae in pueritia feci.

« Delicta ne memineris, » sed potius « tu, Domine, memento mei, » id est, meae naturae fragilis, non secundum altitudinem tuam, sed « secundum misericordiam tuam, » sed nec misericordiam audeo petere secundum meritum, sed « propter bonitatem tuam memento mei, » quia tu solus es bonus.

 Bene dico bonum esse Dominum, quia ipse « dulcis » alicui cognoscenti, sicut cibus gustanti: et haec dulcedo est secundum misericordiam, « et rectus Dominus, » secundum justitiam: « propter hoc, » quia « dulcis et rectus dabit delinquentibus in via, » id est, in hac vita « legem, » id est, correctionem. 116.0275C| Per legem ideo correctionem accipimus, quia sicut lex et timorem incutit, et a malo cessare facit, ita quoque correctio. Vel per viam mandata Domini possumus accipere; qui autem extra hanc viam sunt, his Deus nullam legem dat. Cum Deus punit peccatores, juste agit: quod punire habemus cum dicit legem dat. Quod facit hoc in via, id est, in hac vita, merito agit: quia in hac vita sola est locus correctionis. Bene ponit simul, « dulcis et rectus, » quia alterum temperat alterum. Dulcedo enim de misericordia Dei non desperare nos admonet, justitia vero negligentiam aufert.

« Dominus dabit legem, » et per hanc legem « diriget mansuetos, » id est, illos qui prius erant indomiti, 116.0275D| et nunc facti sunt tractabiles et si percutiuntur non repercutiunt, si maledicuntur non maledicunt: « in judicio, » id est, in discretione boni et mali. « Vel in judicio, » id est, in correctione ipsa quam Deus fecit ipsis, diriget eos mansuetos ad viam vitae. Ipsa namque correctio est directio ejus, quia per eam et peccata laxantur, et virtutes conferuntur, « et mites, » id est, illos qui in natura sunt simplices, et qui nunquam feri fuerunt « docebit vias suas. »

« Docebit vias » quae non sunt contemnendae, quia « universae viae » illius, « Domini, » sunt valde dignae, scilicet « sunt misericordia et veritas. » Quidquid enim Deus nobis facit, vel per misericordiam facit, vel per veritatem: vel per quodcunque incedimus ad eum, misericordia vel veritas est. Si enim eamus 116.0276A| per tribulationem, Dei justitia est, quae juste nos punit. Si autem per aliqua bona opera incedamus, misericordiae Dei est, quia nihil boni per nos facere possumus. Quae viae non sunt notae omnibus, sed « requirentibus, » id est, cum frequenti diligentia considerantibus « testamentum ejus et testimonia ejus. » Per testamentum sanctum Evangelium accipimus, ideo quia sicut aliquis testamento suo haereditatem promittit, et praecipit haeredibus quid faciant, et testamentum morte confirmat: ita Christus haereditatem promittit in Evangelio, et dat suis praecepta vivendi, et morte testamentum suum confirmat. Per testimonia ejus Scripturas prophetarum accipimus: prophetae enim testes fuerunt promissionum quae in Christo completae sunt.

 116.0276B| Quia « dulcis et rectus » es, securus sum quod tu « propitiaberis peccato meo » condonando illud, et non propter meritum meum, sed « propter nomen tuum, » quia tu es Jesus, id est, Salvator. Bene dico, « propter nomen tuum, » quia propter peccatum non « multum enim peccatum. »

Hic incipit de tertia parte, describens justum et ejus praemium, et similem ei se futurum asserit. Continuatio: « Propitiaberis » mihi qui sum peccator, sed « quis » justus? Et hoc est, « homo qui timet Dominum » filiali timore quis est? Hic scilicet « qui elegit sibi viam, » id est, sive activam sive contemplativam vitam. Dicendo elegit, notat duo, et quod ex sola voluntate fecit, et quod eam ab aliis separavit: in qua via « statuit ei » Dominus « legem, » id 116.0276C| est, praecepta secundum quae viveret, scilicet, justus est ille, qui et vitam et in ea secundum legem Domini incedit.

Et ponit justi praemium cum dicit: « Anima ejus, » justi, « demorabitur in bonis » locis ante judicium, « et semen ejus, » id est, bona opera ejus, « haereditabit, » id est, faciet eum haereditare « terram » viventium, et hoc erit in communi resurrectione. Contra hoc quod aliquis diceret, neminem posse perseverare in bono propter mobilitatem naturae, et ideo amittere illud bonum dicit:

« Dominus est firmamentum, » id est, firmans justos in bono in hac vita, non superbis, sed « timentibus Deum, » quia timor Domini contrarius est humano 116.0276D| timori. Humanus enim timor diffidentiam tribuit, divinus autem firmamentum spei. Et etiam promisit suis, quod seipsum manifestaret eis, et hoc est « testamentum ipsius, » id est, promissio ipsius est hujusmodi « ut » ipse Dominus « manifestetur illis. » Vel « testamentum, » id est, Evangelium est tale « ut manifestetur illis, » id est. ut habeant intellectum ipsius Evangelii.

Quia justus talis est, et tale praemium est justi, ideo quidquid alii faciant, ego similem me faciam justo, et hoc est, « oculi mei, » id est, intentiones meae, « semper ad Dominum, » ideo « quoniam ipse evellet pedes meos, » id est, affectiones meas, « de laqueo, » id est, de tentationibus diaboli, id est, ne illis valeam irretiri. Alii si elevatis oculis incedant, 116.0277A| cadunt in laqueos: qui autem ad Dominum elevant oculos, Dominus eos a laqueis eripit.

Respicio in te, et tu « respice in me, » nec dico ut consideres me ut parem, sed ut miserum, et « mei » miseri « miserere » quia misericors es, et « quia unicus et pauper sum ego. » Justus ideo unicus dicitur, quia de omnibus sectis unam solam sectam Dei elegit, et solus Deo servit. Per hoc quod dicit unicus, notat se ita esse diligendum, sicut unicus filius a patre diligitur. Pauperem se dicit justus, quia ab appetitu terrenorum exutus, propter hoc est dignus ut consoletur.

Dico « miserere, » et necesse est, « quia tribulationes cordis mei, » scilicet quae in cor etiam ascenderunt, « multiplicatae sunt: » quia ab illis etiam qui 116.0277B| filii Ecclesiae deberent esse justi tribulantur, et tu, « erue me » ne praevaleant mihi « de necessitatibus, » id est, de tribulationibus quae sunt mihi necessariae, quia inevitabiles sunt, quia nemo justus tribulationes potest evitare: « meis » dicit quas ipsi sibi studio charitatis assumpserat.

« Erue me, » et « vide humilitatem meam, » id est, quantum sim humilis, quia nulli me praefero: « et laborem meum » quem sustineo disputando contra manifestos malos, et admonendo eos, et ideo « dimitte universa delicta mea. » Facta oratione pro se, facit orationem pro inimicis. Continuatio:

« Respice in me, » et etiam « respice inimicos meos » oculo misericordiae, de quibus est grande damnum, « quoniam ipsi multiplicati sunt, » id est, multi sunt, 116.0277C| qui etiam filii facti sunt inimici, et ipsi « oderunt me odio iniquo, » quia pro bonis reddebant mala.

Et talibus « custodi animam meam » ne me sibi conformem reddant: et si ipsi nolunt converti « erue me » etiam a corporali praesentia eorum, scilicet, destrue eos: erue ut « non erubescam » de eo « quoniam speravi in te, » quia nisi tu erueres, tunc de spe mea erubescerem.

 Erue me, et tu « Deus, » « libera Israel, » id est, omnes te videntes; « ex omnibus tribulationibus suis: » et praemittit causam quare pro talibus oret ut liberentur.

Et hoc est, quia « innocentes, » id est, qui aliis mala non inferunt: « et recti » qui bona faciunt « adhaeserunt mihi, » scilicet in unione voluntatis 116.0277D| conformes mihi facti sunt: ideo « adhaeserunt, quia « sustinui te, » id est, viderunt me exspectantem patienter tuam remunerationem.

IN PSALMUM XXV. TITULUS. Psalmus David.

« Judica me, Domine. » Hic loquitur David, vel quilibet perfectissimus, qui relicto consortio malorum adhaeret consortio justorum. Ipse idem justus est hic materia, hoc modo petens duo judicia secundum sua merita, unum in hac vita, aliud in alia vita. Intentio est admonere ut, relictis impiis, adhaereamus justis: quia si hic separati fuerimus a malis, in judicio separabit nos Deus ab eisdem malis.

Et incipit a petitione judicii hujus vitae sic: O Domine, 116.0278A| « judica me, » id est, secerne me ab impiis: et ponit causam quare debeat judicare, dicens: « quoniam ego ingressus sum, » id est, incoepi facere bonum « in innocentia » non dico angelorum, sed « mea, » id est qualem potest habere humana fragilitas, quia non fecit furtum, nec homicidium: et quia posset incoepisse in illa innocentia, nec perseverare, dicit « et non infirmabor » ab illa innocentia: et ne arrogans videretur, subdit: « sperans in Domino, » id est, non ex meritis, sed quia spero in Domino « non infirmabor. »

Judica hoc modo, scilicet « proba me, » id est, ostende me, « Domine, » mihi et aliis probatum. Probatum ostendit Deus Job sibi (Job I), quia cognovit se multa posse pati: et aliis, etiam daemonibus, 116.0278B| qui eum Levi tribulatione posse devorari putabant. « Proba » dico hoc modo « tenta me, » id est, per probationes ostende me probatum: et per has tentationes « ure renes meos, » id est, delectationes libidinis: « et cor meum, » id est, cogitationes meas, ut neque in renibus, neque in cogitationibus aliquid mali inveniatur. Vel « ure renes meos » per ignem sancti Spiritus.

« Proba » « et tenta, » et ego hoc sustinebo bene, « quoniam misericordia tua ante oculos meos est, » id est, semper habeo te misericordem prae oculis cordis, et etiam « complacui » tibi « in veritate tua, » id est, in Christo filio tuo, quem ego imitatus sum, qui dixit: « Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV). » Vel « in veritate tua, » id est, in lege quam Filius 116.0278C| docuit, ubi pura veritas fuit. Bene dico, « complacui in veritate tua, » quia mala vitavi, et bona secutus sum, et quod mala dimisisset, ostendit cum dicit:

« Non sedi, » id est, non sum immoratus, neque corporaliter, neque veritate « cum concilio vanitatis. » Per vanitatem accipimus terrena, per concilium eos qui dant rationes de appetitu terrenorum. Dicunt enim quidam haec esse appetenda, quia propter homines sunt facta: « et non introibo, » id est, non incipiam esse ut vel mala cum illis agam, vel assensum praebeam, cum hominibus « iniqua gerentibus. »

« Non sedi, » sed potius « odivi Ecclesiam, » id est congregationem « malignantium, » id est, qui proximo mala volunt: « et cum impiis, » id est, haereticis, qui sunt contra divinum cultum et persuadent; 116.0278D| « non sedebo, » id est, non morabor ita ut consentiam.

Ostendit se mala dimisisse, et a malorum consortio separatum fuisse: nunc ostendit se et bonum facere, et ad bonorum consortium transisse? « Non sedebo, » sed potius « lavabo manus meas, » id est, operationes meas lavatas et purgatas ostendam « inter innocentes, » id est, in consortio innocentium. Accenditur enim per consortium sanctorum quicunque etiam tepidus ad bene agendum, et lotis manibus, id est, purgatis operibus « circumdabo, » id est, assidua devotione inquiram « altare « tuum, » id est, coelestia. Altare enim dicitur quasi alta ara, coelestia vero sunt alta.

116.0279A| Circumdabo ad hoc « ut audiam, » id est, intelligam « vocem, » id est, manifestationem « laudis tuae » et postea « enarrem universa mirabilia tua, » non quod omnia enarret, sed quaecunque enarret mirabilia sunt. Quod justus se dicit circumdare altare, et universa mirabilia narrare, per simile dictum est. Sicut pontifex in Veteri Testamento introibat ad altare in Sancta sanctorum, et audito divino responso, populo referebat: sicut Isaias audivit voces: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua (Isa. VI), » et retulit coram populo. Usque modo tractavit de judicio, quod petit de se fieri justus in hac vita: modo ostendit judicium quod petit de se fieri in alia vita. Continuatio:

116.0279B| « Lavabo inter innocentes manus meas, » et ideo, tu, Domine, « ne perdas animam meam cum malis, » et malorum ponit duas partes, impios et viros sanguinum. Per impios accipimus et haereticos, et omnes qui contra divinam religionem nituntur: per viros sanguinum, homicidum vel viros sanguinum vocat, qui carnaliter vivunt, de quibus Apostolus ait: « Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). » Juste rogat, ne anima ipsius pereat in judicio, cum quibus hic non fuit aliqua actionis communio. Dicendo, « ne perdas, » tantum valet, ac si affirmaret ne perdes: et per hoc maxime hortatur ut separemur ab impiis, praemittitque causas, dicens. Per vitam idem accipimus quod per animam.

 116.0279C| « Domine, dilexi decorem domus tuae. » « Domum » vocat quoscunque justos in quibus Deus habitat: « decorem domus » illius accipit virtutes quibus justi ornantur: et dilexi, « locum habitationis gloriae tuae, » id est, divinitatis tuae: locum in quo habitat divinitas, accipimus perfectissimos justos, qui magnam et egregiam de Deo habent cognitionem.

« Ne perdas, » dixi, « cum impiis animam meam, » qui a me valde dissimiles sunt, quia « in manibus eorum, » id est, in operibus eorum « sunt iniquitates, dextera eorum, » id est, bona opera eorum, si aliquam faciunt justitiam, « repleta est muneribus: » in quo maxime judices intelliguntur, qui pro justitia facienda pecuniam accipiunt.

116.0279D| « In manibus » eorum; sunt iniquitates « ego autem sum ingressus » ad bonum « innocentia » mea, ut supra, et tu, Domine, « redime me » per sanguinem Filii tui: et quia redemptus per suam innocentiam sufficere non valet, petit misericordiam Dei, dicens: « et miserere mei. »

Qui bene sum aptus cujus miserearis, quia « meus pes, » id est, afflictio mea « stetit, » id est, firmiter permansit « in directo, » id est, in alto loco: vel in directo, id est, in Christo. Alia enim translatio in via recta: Christus enim dicit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Vel « in directo, » id est, in ordine catholico, et « te etiam, Domine, benedicam in ecclesiis » scilicet, habitans in consortio fidelium.

IN PSALMUM XXVI. TITULUS. In finem psalmus David, priusquam liniretur.

« Dominus illuminatio. » David primam unctionem habuit in designationem regni, secundam in regnum. Sed priusquam veniret ad regnum, multa mala habuit, et hostes: sic et Christus primam unctionem habuit ex utero Virginis, secundam in resurrectione: et inter utramque, mala et hostes. Sic et fidelis anima primam unctionem habet in baptismo, sed ante secundam, quae erit in resurrectione, mala sustinet et bona. In finem psalmus David, priusquam liniretur, id est, inungeretur in regnum. David fecit hunc psalmum, priusquam liniretur secunda linitione. Ante primam enim linitionem nullum psalmum 116.0280B| prorsus composuit. Inunxit autem eum Samuel (II Reg. II; V) primo in domo patris sui, in qua linitione intellexit promissionem regni et per quam securus fuit, non posse effici aliquo modo quin regnum et secundam linitionem, sicut in prima linitione intellexerat promissum, obtineret. Cum vero fecisset hunc psalmum, non fecit de corporali linitione, vel de obtentu regni terrestris, sed de linitione spiritali, et de regno coelesti. Consideravit enim filios Ecclesiae securitatem posse habere de secunda linitione, id est, de impassibilitate et immortalitate, per primam linitionem quam in hac vita recipiunt, scilicet remissionem peccatorum, et confortationem ad bene operandum in baptismate. Sicut autem David primam linitionem 116.0280C| in domo patris sui suscepit, ita unusquisque fidelis in domo patris sui, id est, diaboli, qui ideo pater dicitur, quia per eum omnes nascuntur in peccatis, suscipit primam linitionem. Domus diaboli vocatur mundus iste, in quam venit Christus, et in ea assumpsit quosdam de potestate diaboli. Unde in Evangelio: « Venit Jesus in domum Simonis leprosi (Matth. XXVI; Marc. XIV), » id est, diaboli. Materia est prima et secunda linitio. De prima sic agit: ponit eam certitudinem secundae. De secunda sic agit: ponit frequentes petitiones illius, et affirmat se habiturum. Intendit nos certos reddere, quod habita prima linitione, secundam possimus habere. Titulus sic exponitur: Psalmus iste convenit David, prophetae, vel cuicunque justo de priori populo. 116.0280D| Qui justus in hoc loquitur psalmo vel David: psalmus, dico, habitus priusquam liniretur secunda linitione: psalmus, dico, dirigens nos in finem, id est, in Christum. Et a prima linitione incipit ita, et ad secundae securitatem ita nos admonet.

Confidite et certi sitis de secunda linitione, considerantes me, quia « Dominus illuminatio mea, » id est, illuminans me, ut velim accedere ad fidem, et hoc est ante baptismum « et etiam salus mea, » id est, remissio peccatorum quae fit in baptismo, et confortatio ad bene operandum, quod fit in confirmatione: et quid hoc est? « quem » deinceps « timebo? » Nullum scilicet, quia neque Saul, id est, diabolus, nec aliquis inimicus poterit me 116.0281A| impedire quin obtineam regnum quod exspectabo.

Dominus dat salutem, et ipse « Dominus est protector, » id est, defensor, ne sentiam tela diaboli « vitae meae, » id est, salutis meae, vel virtutum in quibus degit fidelis anima, ergo « a quo trepidabo? »

Quoniam dum « Dominus protector » est, et non timebo, ideo quia illi qui volunt mihi nocere, cadunt, et hoc est « dum nocentes appropiant mihi » accedunt magis et magis tentando, putantes se facere « super me » appropiant dico ad hoc « ut edant carnes meas, » id est, delectentur in tribulatione mea: sicut illi qui edunt carnes, delectantur in esu carnium.

« Infirmati sunt et ceciderunt, » id est, infirmatur diabolus, cum aliquem tentando non potest perficere: cadit cum justus confirmatus est sic, quod 116.0281B| nec etiam audet eum aggredi: et maxime « inimici mei qui me tribulant. » Vel ita: « Dum ipsi appropiant super me » ad hoc ut noceant sicut putant: tamen in veritate ita appropiant, « ut edant carnes meas, » id est consumant carnalitates meas, et illi qui sic edendo « tribulant me inimici mei, infirmati sunt et ceciderunt. »

Et quia tribulantes me cadunt, ideo « si castra, » id est, si molimina multitudinis « consistant, » id est immorentur « adversum me » moliendo, « non timebit cor meum, » qui sum quasi castrum munitum: quia etsi caro aliquantulum formidet, tamen cor, id est interior anima, non timebit.

Et etiam « si praelium, » id est manifesta impugnatio, « exsurgat, » id est excrescat, ita quod fragilitas 116.0281C| humana videatur ferre non posse, tendens « adversum me in hoc » praelio, « ego sperabo, » id est istud erit mihi causa spei: vel « in hoc, » id est in Domino « sperabo » victoriam illius praelii.

« Dominus » est « salus mea, » cadent qui me tribulant, et per hos « petii a Domino unam. » Unam est hic fixum, et « hanc » unam « requiram omnibus diebus vitae meae, » hanc scilicet unam « ut inhabitem » tendere in alia vita « in domo Domini. » Vel sic: « Hanc requiram ut inhabitem » in hac vita mente « in domo Domini » et non in parvo tempore, sed « in omnibus diebus vitae meae. »

Habitem in domo ad hoc « ut videam voluntatem Domini, » id est quid Deus velit me facere, « et visitem 116.0281D| templum ejus, » id est frequenter memoriae reducam humanitatem Christi, ut sim corformis ei: « vel visitem templum, » id est ad Christum per bona opera perveniam.

Dico visitem, et vere inde securus sum « quia » jam fecit mihi haec, scilicet, « abscondit me » ne impugnarent inimici « in tabernaculo suo, » id est in humanitate Filii sui, cujus membrum me fecit « in die malorum, » id est in hac vita, in qua mali potestatem exercent: « sicut David absconditus est in cavernis, cum eum Saul persequeretur (I Reg. XXIV), » et non tantum abscondit, sed etiam « protexit me » ne sentirem vulnera impugnantium « in abscondito tabernaculi sui, » id est in deitate quae latet, et abscondita est in humanitate Christi. « In abscondito 116.0282A| protexit me, » id est in fide. Unde est: « Corde creditur ad justitiam (Rom. X). »

 Et non tantum protexit et abscondit, sed etiam « exaltavit » dando virtutes, « in petra, » id est in Christo, qui totius justitiae est fundamentum. « In petra exaltavit, » id est in confessione oris. Unde: « Ore autem confessio fit ad salutem (Ibid.). » Similiter David in petra et in montibus ponebat munitiones. Exaltatio quam promisit in petra futura erat illi justo, quia Christo nondum erat: exaltationem vero quae sequitur jam tunc habebat.

Abscondit in tabernaculo, « exaltavit in petra, et jam tunc exaltavit caput meum, » id est mentem meam, « super inimicos meos, » quod jam non timeam ab eis impediri quin regnum obtineam. Postquam 116.0282B| ostendit per primam linitionem se securum esse de vita aeterna, ponit inde quamdam exsultationem. Continuatio:

« Exaltavit super inimicos meos caput meum, » et ideo omnia « circuivi » ut laus ideo dicitur hostia immolata, quia sicut hostia immolata placebat Deo cum statum habebat, ita laus ista grata est Deo. « Hostiam, dico, vociferationis, » id est magnae affectionis. Alia translatio habet jubilationis, et tunc dicitur jubilus, quando tantum gaudium mente concipimus, ad quod exprimendum vox humana non sufficit. Unde etiam consueverunt praedicatores Ecclesiae ut postquam laudaverint Deum intelligibili, prorumpunt in jubilum, scilicet in intelligibilem vocem, per multiplicitatem notae, per quod 116.0282C| ostendunt nullam vocem intelligibilem ad laudem Dei posse sufficere. Immolavi hostiam, et deinceps laudabo, et hoc est quod dicit « cantabo, » scilicet, voce et corde, quod pertinet ad contemplativos: « et psalmum dicam Domino » bene operando, quod pertinet ad activos. Vel si habeatur « circuibo, » quod frequentius ponunt auctores, sic dicemus: « Dominus exaltavit caput meum » , et ideo « circuibo et immolabo, » scilicet cantabo « et psalmum dicam. » Circuibo,, dico, « in tabernaculo ejus, » id est in Christo. Postquam tractavit de prima linitione, ostendit se securum esse de futura, per eam transit ad secundam, et petit eam frequenti oratione. Continuatio:

« Circuibo et immolabo, » cantabo et psallam, ideoque 116.0282D| tu, « Domine, exaudi vocem, » id est petitionem meam; et ponit causam quare illa petitio sit digna exauditione, quia est cum clamore, id est cum magna cordis affectione: et hoc est « quia clamavi ad te, » solum obtinendum, et non tantum dico quod vocem exaudias, sed etiam propriam personam meam, scilicet, considera miserum me, et per misericordiam exaudi, et hoc est quod dicit. « miserere mei, » id est misericordia super me movearis, et per illam misericordiam « exaudi me. » Bis ponit exaudi, et duas causas, quae clamavi et miserere. Clamor hic meritorum causa est in homine: Misericordia quae est in Deo, causa est in Deo ut homo exaudiatur.

Dico, « exaudi, » et bene debes exaudire, quia « cor meum, » id est intentio cordis mei, « dixit tibi, » et 116.0283A| per dicere cordis notatur magna intentio: « facies mea, » id est pulchritudo mea, per quam discretus sum ab aliis « exquisivit, » id est extra omnia alia quaesivit, id est, postpositis aliis omnibus terrenis, te solum intueri, praesentiam tuam cognoscere studui. Facies justi, est virtus illa per quam discretus apparet ab omnibus aliis: sicut fuit in Job patientia, in David humilitas, et in aliis similiter: « quaesivi et requiram, Domine, faciem tuam, » id est cognitionem tuam per bona opera.

Et ideo « ne avertas faciem tuam, » id est cognitionem tuam, « a me, » quin quandoque habeam illam cognitionem, quae cognitio tantum in illa vita habetur: « ne declines a servo tuo, » id est ne permittas incidere servum tuum in peccatum: et si aliquando 116.0283B| permittas cadere, hoc non facias « in ira tua. » Tunc in ira declinat a servo, quando permittit eum usque in peccati praecipitium pervenire, gratiam subtrahendo: et hoc dicit per simile: sicut aliquis Dominus declinat a servo iratus, quando non vult hospitari cum eo.

Non declines, sed potius « esto adjutor meus » ad bene operandum: et quia posset juvare in principio et recedere, ideo supponit « non derelinquas me, » quin semper porrigas manum: et quia se esse videbat vilem et despicabilem, quod videretur esse causa quare Deus eum delinqueret, precatur Deum ne in ipso causam illam attendat, dicens: « neque despicias me, » id est non sim tibi vilis, tum quia « Deus » tum quia « salutaris, » quia qualiscunque sim « tu es Deus 116.0283C| meus, » id est Creator meus, « et Salutaris meus, » id est Salvator meus: quia per humanitatem Filii debes me salvare.

Et ideo non debes me despicere, quia mea culpa non est quod talis sum, « quoniam pater meus, » id est Adam, « et mater mea, » id est Eva, dereliquerunt me, in periculis quasi puerum expositum: « Dominus autem assumpsit me, » id est meam humanitatem sibi univit, per quod apparet maxime quod homo jam non sit despiciendus.

« Dominus assumpsit me, » et tu, « Domine, pone mihi legem, » id est aliquam correctionem mihi, dico, sito in « via tua, » id est in fide et in bonis operibus, quibus pervenitur ad te: « et dirige me in semita 116.0283D| tua, » id est in arctioribus praeceptis tuis: et hoc fac propter inimicos meos, id est haereticos, qui volunt intellectum Scripturarum pervertere.

Ego dico propter inimicos meos, nec tamen precor ut non tradas me in manibus eorum, sed « ne tradideris me in animas » eorum, id est in voluntates tribulantium me, » ut non possint devorare me ut volunt. Nec debes tradere, quoniam et iniqui sunt, et insurgunt et metiuntur: et hoc est « insurrexerunt, » id est erexerunt « in me, » id est contra me, « testes iniqui, » id est testantes iniqua: quia ea quae alii falsi dixerant, isti confirmabant, dicentes non esse futuram aliam vitam praeter hanc, et similia: « et iniquitas est mentita, » id est ipsi iniqui sunt mentiti « sibi, » id est ad damnum suum.

116.0284A| Ipsi hoc dicunt: Quis vidit hoc regnum? Quis deinde venit? Sed quidquid illi dicant: Ego « credo tamen videre bona Domini, » quae « nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), » « in terra viventium, » id est in coelo, ubi sancti habitant et vera vita vivunt. Coelum vocatur terra propter stabilitatem, quia tunc stabile erit.

Quandoquidem vides me certum quod videbo bona Domini, ergo quicunque fidelis « exspecta Dominum » per longanimitatem, et exspectando « viriliter age, » id est insiste virtutibus: et si manus fatigentur, tamen « cor tuum confortetur » et sic « sustine Dominum, » id est licet tribuleris, tamen Dominum cum patientia exspecta.

IN PSALMUM XXVII. TITULUS. Psalmus ipsius David.

« Ad te, Domine, clamavi. » Verbum Dei loquitur hominibus de Deo: ipsum enim est ostensio Dei. Unde: « Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Matth. XI); » et sicut tota humana natura habens cognitionem de Deo, hoc habet per verbum, ita humana natura Christi: et si alicui homini verbum silet, ut fecit Adae, descendit in lacum. Cum humana natura unita verbo Dei, non confidit de se, multo minus caeteri. Psalmus huic David. Psalmus iste attribuitur David, id est Christo, qui Christus hic loquitur. Quod dicit huic, vel ad differentiam, vel ad excellentiam potest accipi: quasi diceret: Huic non carnali regi, sed spiritali Regi regum, id 116.0284C| est Christo ad excellentiam: quia quaedam verba in hoc psalmo, que nulli alii possunt adaptari, nisi Christo soli, ut est: « Refloruit caro mea. » Materia est ipse Christus. De eo sic agit: describit eum petentem et sibi et contra inimicos, agentem etiam gratias de impetratione suae petitionis, et haec est secunda pars psalmi. In tertia parte ostendit quod ea quae facta sunt de Christo, sicuti passio et resurrectio, et similia, suis etiam ad exaltationem profuerunt. Intentio est ut persuadeat non esse confidendum in homine, sed in solo Deo, cum ostendit Christum perfectissimum justum in nullo confidere, nisi in solo Deo. In fine etiam ubi ostendit, quod populus salvatus per Christum non habet salvationem nisi in solo Deo, innuit plane omnem salvationem 116.0284D| esse a Deo, et non ab homine: et sicut in praecedentibus quibusdam psalmis breviter tangit passionem et resurrectionem, ita et hic.

Et sic incipit invitatis aliis ad petitionem, ut confidant et clament ad Dominum sic: quasi diceret: Clamate et confidite in Domino, exemplo mei, quia ego clamavi et « clamabo ad te, Domine » Pater, qui solus potes exaudire. Ideo ponit futurum, ut per hoc notet se incessanter clamare ad Deum toto tempore suae obedientiae: et tu, « Deus meus, ne sileas, » quin clamori meo respondeas, scilicet exaudias: quia si sileres, tunc esses remotus « a me. » Cum dicit, « clamabo, » et subjungit « ne sileas, » notat affectionem piam inter Deum et hominem, quia ex quo homo 116.0285A| clamare incipit, Deus exaudit. Hebraica veritas non habet hoc: « ne quando taceas a me: » sed septuaginta interpretes addiderunt, nec tamen sine causa, sed per hoc dant nobis intelligere eum clamasse de prima et secunda clarificatione. Prima clarificatio est ante resurrectionem, cum fuit immunis ab omni peccato, et per eum Deus miracula fecit, quae nemo alius facere potuit. Secunda clarificatio in resurrectione fuit, quia ejus humanitas impassibilitatem et immortalitatem suscepit. Cum dicit, « ne sileas, » intelligimus eum clamare de secunda clarificatione: et quia posset de illa secunda non silere, et tamen de prima non exaudire eum, addit: et etiam « ne taceas, » quin exaudias me de prima clarificatione: quin, id est quod vel una hora permittas me non exauditum: 116.0285B| et si sileas remotus a me, tunc « assimilabor descendentibus in lacum, id est in miseriam hujus mundi, quae ideo lacus dicitur, quia sicut fovea cujus fundus ignoratur, lacus dicitur, sic mundus lacus dicitur, cujus miseriarum profunditatem non videmus. Si enim ille homo Dominicus a praesidio divini verbi sibi uniti desereretur, similis utique hominibus inveniretur. Vel in lacum, » id est in corruptionem: caro enim Dominica in sepulcro corrumperetur nisi eam divinitas suscitaret. Bene dicit, « descendentibus, » quia maximus descensus est a Deo deviare, et se ad hujus mundi miserias inclinare: ascensus vero, relictis his miseriis, ad bona perpetua festinare.

Dico « ne sileas » Domine, sed potius « exaudi vocem deprecationis meae » de removendis malis: et subdit 116.0285C| causam quare debeat exaudiri qui orat ad eum: quia extollit manus suas ad ipsum: et hoc est: « dum, » id est, quia « oro ad te, et extollo manus meas, » et haec levatio manuum Christi fuit in cruce: « ad templum sanctum tuum, » id est, Ecclesiam constituendam. Ex passione enim Christi processit Ecclesiae constitutio. Vel « manus, » id est, operationes meas « extollo ad Ecclesiam » constituendam. Vel « ad templum sanctum tuum, » id est, ad teipsum, in locum quem scio te habitare. Hic mittit nos ad consuetudinem orantium, qui elevant manus suas in coelum, ubi Deum specialiter credunt habitare: sicut et Judaei faciebant, qui ubicunque terrarum devenirent, versus templum quod erat Hierusalem, in quo Deum spiritualiter habitare credebant, orabant.

116.0285D| Exaudivi vocem deprecationis hujus, scilicet « ne tradas me cum peccatoribus, » id est, cum Abraham et aliis justis praecessoribus Christi: quos ideo peccatores vocat, quia nunquam originale fuit peccatum in eis deletum prorsus, nisi per sanguinem Christi: ita dico, ne tradas quod « simul » sim cum eis retentus in tenebris sicut illi. Cum illis enim Christus fuit, quando eos ab inferis liberavit. Simul non fuit, quia tenebras quas illi patiebantur non sustinuit: « et ne perdas, » id est, ne condemnes me cum malis: et hoc est quod dicit, « cum operantibus » scilicet Judaeis « iniquitatem. » Vel aliter: Exaudivi deprecationem, nec deprecor quin tradas me morti, 116.0286A| sed ne consentias voto ipsorum: et hoc est, tradas me quidem cum peccatoribus, sed ne tradas ita quod sis similis, id est, in eadem intentatione cum ipsis: ut sicut ipsi malo voto me tradunt, ita tu quoque malo voto me tradas: et ne permittas animam meam teneri in inferno cum operantibus iniquitatem, id est, habens idem votum cum illis qui mihi machinantur exitium.

Qui scilicet, operantes iniquitatem « loquuntur pacem, » id est, pacifica verba: et hic specialiter nequitia Judaeorum notatur: pacem dico « cum proximo suo » scilicet me. Christus enim dicitur Judaeorum proximus secundum carnem, quia de genimine eorum fuit: et secundum quod eis facere misericordiam venerat. Juxta quod de Samaritano 116.0286B| legitur in Evangelio, qui proximus dicitur illi qui in latrones incidit, « quia misericordiam ei fecit. » (Luc. X.) Et quamvis pacifice loquerentur cum dicerent: « Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII), » et similia, tamen « mala erant in cordibus, » id est, in voluntatibus « eorum. »

Ipsi operantur iniquitatem, sed tu, Domine, « da illis secundum opera ipsorum, » id est, secundum malam vitam eorum: « et secundum nequitiam adinventionum ipsorum, » id est, secundum adinventiones suas. Adinventiones ideo dicit, quia licet de eo aliquid mali nesciretur, tamen vocabant eum peccatorem, dicebant eum habere daemonium (Joan. VIII, IX).

Et non tantum secundum turpem vitam tribue, 116.0286C| sed etiam « secundum opera manuum ipsorum, » id est, secundum excellentiorem illam iniquitatem, quam fecerunt in morte Domini. Cum apponit manuum post opera, ostendit eos magnum studium et affectionem ad illud opus habuisse. Quod dicit, opus manuum, tractum est ab artifice, qui illa vult dici opera manuum suarum, quae studiose fecit: « tribue illis, » et quia per haec praedicta non determinavit qualitatem retributionis, sive bonum pro malo, sive malum pro bono redderetur, determinat quod malum precetur retribui eis, cum dicit, « retributionem eorum, » id est, sicut ipsi retribuebant mihi mala « redde ipsis » similiter. Retributionem bene dicit: cum enim Christus eis bona fecisset, ipsi ei malum retribuebant.

116.0286D| Ideo dico redde, « quoniam ipsi » non in opera Domini occulta, scilicet, ad reparationem humani generis eum esse Filium Dei: et talia etiam ne vellent se excusare, quia occulta illa non possent agnoscere, ostendit eos inexcusabiles, dicens eos manifesta opera Christi considerasse, in quibus illa occulta potuissent cognoscere: et hoc est, et « non intellexerunt in opera manuum ejus, » id est, potentiae ejus. Cum dicit « in opera, » notat quod in manifestis operibus non intellexerunt illa occulta. Si enim considerarent quod immunis erat ab omni peccato, miracula quae ipse faciebat, eum non solum hominem, sed Dei Filium, mundique Redemptorem cognoscerent. Hebraeum habet non consideraverunt in 116.0287A| opera manuum ejus. Hoc quod non intellexerunt, fuit causa, quare mala de Christo adinvenerunt, quare et damnati sunt juxta quod subdit: et ideo « quia non intellexerunt, tu destrues eos » spiritualiter et corporaliter: sicut fuit in destructione Titi et Vespasiani: et propheta praevidens illam destructionem esse irreparabilem ait: « et non aedificabis eos » ulterius, ut in destructionibus Babyloniae, et in captivitate Aegypti, et aliis destructionibus reparavit eos Deus. Vel etiam si spiritualiter essent destructi, ut si sub aliquo duce essent idololatrae, per alium ducem Deus ab idololatria eos liberavit. De hac autem novissima excaecatione spirituali, non reparabuntur usque in finem, quando eorum reliquiae salvabuntur: corporaliter 116.0287B| vero nunquam restituentur.

Illi destruentur, sed « Dominus sit benedictus » et supponit causam, quare Dominum benedicat, dicens: « quoniam exaudivit vocem deprecationis meae, » scilicet, de removendis miseriis: et ab hoc versu incipit agere gratias de impetratione suae petitionis.

Non tantum exaudivit de removendis malis, sed etiam « Dominus adjutor meus » ad bonum operandum « et protector meus ne laedar a telis persequentium: et cor meum, » id est, intentio mea « speravit in ipso, » scilicet, de resurrectione: et quia speravi, ideo adjutus sum:

Et ostendit in quo adjutus sit, dicens: « Et refloruit caro mea, » ante floruit Christi caro, cum fuit 116.0287C| immunis ab omni peccato: refloruit, quando impassibilitatem et immortalitatem suscepit in resurrectione. Vel ita: « Floruit caro » humana in Adam, qui constitutus fuit in omni perfectione: defloruit per ejusdem inobedientiam: refloruit, accepta impassibilitate in resurrectione Christi: et ideo « confitebor tibi, » id est, laudabo eum ex voluntate mea, scilicet in membris, et hic incipit de tertia parte, scilicet quod ea quae facta sunt de Christo, suis ad exaltationem utilia sunt.

Et ille « Dominus, » qui fecit me reflorescere, est « fortitudo plebis suae, » id est, sibi devotae. Fortitudo Dei est in eo, quod homines de diaboli jugo eripit, et suos facit: et ipse est « protector salvationum Christi sui, » id est, illorum qui salvati sunt 116.0287D| per Christum: et hic manifeste notat, quod mysteria Christi omnibus prosint ad salutem.

Et quia Dominus est fortitudo plebis, ergo « Domine, fac » quod tuum est, scilicet « salvum fac populum tuum » eripiendo de inimicorum potestate, dirigendo ad fidem: et benedic dando incrementum virtutum ipsi facto « haereditati tuae: et rege eos » ne deficiant in virtute: « et extolle eos » ducendo « usque in aeternum » id est, in aeternitatem.

IN PSALMUM XXVIII. TITULUS. Psalmus David in consummatione tabernaculi.

« Afferte Domino. » Remissa arca Domini a Philisthaeis, 116.0288A| et reducta Hierusalem, cum prohiberetur a Nathan, ne faceret domum Domini, quia vir sanguinum erat (II Reg. VII), qui ita a spiritu prophetans David facturum templum Domino praedixerat. Fecit igitur David tabernaculum de tentoriis, in quo reponeret arcam Domini: quo consummato, invitavit multos ut ad illud templum non vacuis manibus venirent, sed ibi adductas hostias immolarent Domino: et post hanc consummationem scripsit psalmum istum: non quod de historiali consummatione scriberet, sed nobis consummationem Ecclesiae futuram per Spiritum sanctum prophetaret, cujus consummatio illius tabernaculi figura erat, quod sciens Esdras propheta David intellexisse, sic intitulavit, qui titulus sic legitur: Psalmus iste convenit 116.0288B| prophetae qui hic loquitur, psalmus dico, habitus in consummatione tabernaculi, id est, in consideratione consummationis Ecclesiae. In hoc psalmo septem dona Spiritus sancti continentur, per quae tota Ecclesia consummatur. Haec autem dona non ideo dicuntur dona Spiritus sancti, quod Spiritus sanctus potius ea dat quam Pater et Filius, quia simul tota Trinitas operatur: sed quia hoc nomen Spiritus sanctus impositum est ad hoc, ut significaret amorem et benignitatem Dei, ex qua benignitate Dei omnia nobis donantur bona, ideo Spiritui sancto potius attribuuntur. Ecclesia praesens tabernaculum appellatur, quia in eo Domino militamus, sicut in tabernaculis militatur. Materia in hoc psalmo est Spiritus sanctus, vel Ecclesia Spiritu sancto consummata. 116.0288C| Hanc autem hoc modo exsequitur, invitat homines ad honorandum Spiritum sanctum, et haec est intentio sua. Praevidit enim quosdam errores de Spiritu sancto futuros in Ecclesia, scilicet, quod putaretur esse minor Patre et Filio: et ideo sicut in plerisque aliis psalmis contra alios errores nos munit, sic etiam in isto, ostendens ipsum Spiritum sanctum esse aequalem Patri et Filio, etiam per hoc quod ostendit cooperari eum Patri et Filio. In secunda parte ponit causas, quare Spiritum sanctum honorare debeamus, scilicet, quia ipse Spiritus dat dona per quae tota Ecclesia consummatur. In tertia parte, quae est in fine, ostendit Spiritum sanctum cooperari cum Patre et Filio: et ab ipsa admonitione sic incipit.

116.0288D| « Vos filii Dei » qui hactenus fuistis filii diaboli, et modo per Spiritum sanctum facti estis filii Dei, quapropter debetis eum honorare: « afferte » huc « Domino, » id est, Spiritui sancto. Per Dominum hic determinate Spiritum sanctum accipimus propter hoc quod in sequenti dicet: Vox Domini super aquas, quod Spiritui sancto proprie convenit, non determinat quid afferant, sed debemus intelligere seipsos per puram conscientiam, et puram vitam: et non tantum moneo vos ut afferatis filios Dei, sed etiam si opus sit, afferatis vos « filios arietum Domino, » id est, imitatores apostolorum, praebentes Ecclesiae Dei, si opus sit, defensionem vel ducatum. Per arietes apostoli designantur: quia sicut 116.0289A| aries praebens ducatum gregi forte, et defendit cornibus, sic apostoli et praebent ducatum Ecclesiae, et eam cornibus, id est, Veteri et Novo Testamento defendunt.

« Afferte » etiam filii « Domino, » id est, Spiritui sancto « gloriam, » id est, discite et intelligite eum gloriosum, scilicet omnipotentem, aequalem Deo Patri, « et etiam honorem, » id est, vosipsi servite ei, et alios invitate ut serviant, « et afferte gloriam nomini ejus, » id est, per multas gentes dilatate nomen ejus et honorificentiam ipsius. Tunc enim non esset nomen ejus gloriosum, si inter paucas gentes coarctaretur, et sic afferentes gloriam nomini ejus, afferetis gloriam ipsi Domino, et etiam « adorate, » id est, veneramini « Dominum, » id est, 116.0289B| Spiritum « in atrio sancto ejus, » id est, in corde vestro: quod propter latitudinem atrium appellatur, et quia nullis arctari debet tribulationibus. Alia translatio habet: in aula sancta ejus; et tunc similiter per aulam cor fidele accipimus, quia sicut aula regia domus est, sic et fidelium corda Christi aula sunt, in quibus habitat sicut rex in aula sua.

Hic septem dona sancti Spiritus incipit describere, et septies ponendo vox Domini, septem nobis dona Spiritus sancti ponit: et eodem ordine illa dona diversa enumerat, quo etiam Isaias (cap. XI). Prius ponit donum sapientiae, deinde intellectus, postmodum consilii, inde fortitudinis, postea scientiae, inde pietatis, ad ultimum, timoris Domini. 116.0289C| Continuatio: Bene debetis hunc Dominum honorare, quia « vox, » id est, inspiratio istius « Domini » scilicet Spiritus sancti est « super aquas, » id est, super populos: juxta Joannem aquae multae sunt populi multi. « Super, » proprie dicit, quia aspiratio divina dominatur homini, et secundum se facit operari hominem. Per vocem aspirationem ideo intelligimus, quia sicut vox docet hominem, et ostendit voluntatem alicujus, sic inspiratio divina voluntatem Dei. Hic determinat cujus Domini sit vox illa, et cujusmodi vox illa sit, cum dicit: « Deus majestatis » magnum eum et potentem ostendit cum dicit: « intonuit, » vocem esse terribilem ostendit. Terribilis est enim illa vox, quae poenam minatur judicii. Vult autem Deus suos in terrore nutrire, ut vel sic 116.0289D| serviant voluntate: et ille Dominus non tantum intonuit « super aquas, » id est, super Judaeos, sed etiam « super aquas multas, » id est, super gentiles, qui multo plures fuerunt quam Judaei: et hoc versu notamus spiritum sapientiae, quia divina inspiratio nos docet Dei cognitionem.

« Vox etiam Domini, » id est, Spiritus sancti, est « in virtute, » id est, confert nobis virtutem, id est, intellectum de lege et aliarum Scripturarum, per quem franguntur oppositiones haereticorum, et cui nemo possit resistere. Unde et de beato Stephano legitur: « Nemo poterat resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur (Act. VI): » et hic notamus spiritum intellectus. « Vox » etiam illius « Domini » 116.0290A| est « in magnificentia, » id est, faciens magnificos, qui dat nobis rationem quae facienda sint et non. Qui autem facit bona et dimittit mala, magnificus est: et hic notatur Spiritus consilii.

« Vox » etiam illius « Domini, » id est, Spiritus sancti: « Domini » dico « confringentis, » id est, humiliantis « cedros, » id est, superbos. Per cedrum ideo superbum accipimus, quia cedrus est arbor elata super alias arbores: et ipse « Dominus confringet, » id est, humiliabit « cedros Libani, » id est, majores elatos in superbia mundi, sicut sunt reges et principes. Libanus namque candidatio interpretatur, et ideo per Libanum accipit illos, qui in candore divitiarum plus confidunt. Ideo per cedros Libani accipimus potentiores elatos, quia illae cedri quae crescunt 116.0290B| in Libano monte, sunt omnibus aliis altiores. Vel « confringentis cedros » gentilium superbos: vel « cedros, » id est, Judaeos, quos ideo per cedros Libani accipimus, quia in terra eorum est Libanus: « confringent » quod bene per futurum pronuntiat, quia adhuc etiam hoc futurum est in novissimis temporibus, quando filiorum Israel salvae fient reliquiae.

« Et etiam comminuet eos » , id est, per illam confractionem ad tantam humilitatem reducet eos: et tunc respicit ad significationem: vel « eas » cedros « tanquam vitulum Libani » , id est, ut sint ita placentes Deo, tanquam vitulus Libani immolatus: Judaeorum enim consuetudo erat, ut vitulos quos Domino immolaturi erant, in uberrimis pascuis Libani 116.0290C| impinguarent: et quo magis eos impinguarent, eo magis Deo acceptabiles fore credebant, et hic notatur spiritus fortitudinis. Magna enim Dei fortitudo est, cum homo superbiam suam potest frangere, et per comminutionem suam seipsum placentem hostiam immolare. Cum illa superiora bona videntur bona, scilicet, quod vox Domini est in virtute et in magnificentia, ne istud, scilicet cedros confringere malum videretur, ostendit etiam unicum Dei Filium comminutum esse, ne alii tali lege comminutionis condoleant. Comminuet cedros, et non debetis mirari, quia « etiam dilectus » , id est, unicus Filius Dei comminuetur: et hic ostendit propheta secundum quam naturam hoc fiat, scilicet, secundum humanam: comminuetur dico « quemadmodum quilibet 116.0290D| libet filius unicornium » , id est, Judaeorum, qui ideo unicornes dicuntur, quia uno solo Testamento superbiunt.

 « Vox » illius « Domini » est Domini « intercidentis » , id est, discernentis, « flammam ignis » . Per ignem illos accipimus, qui fervent amore mali desiderii per flammam, furorem malorum actuum, quos in sanctos exercent. Hanc divina inspiratio intercidit, quando justus ille cui illa flamma infertur, discernit eam non sibi ad damnum esse, sed eamdem sibi in bonum aestimat provenire: et hic notatur spiritus scientiae. Magna enim scientia Dei datur homini, cum ea quae aliis mala videntur bona sibi cognoscit.

116.0291A| « Vox » etiam illius « Domini » est vox Domini « concutientis desertum » , id est, homines a cultu Dei vacuos, et prius steriles facit fructiferos, sicut aliquis terram prius desertam concutiendo et colendo facit eam fructiferam: « et » concutiendo homines prius desertos « commovebit Dominus desertum Cades » , id est, implebit illud quod fuit figuratum per miraculum factum in deserto Cades. Cades est desertum ubi mons Sina est, in quo deserto Dominus per Moysen aquam de petra eduxit (Exod. XVII), quae sequebatur filios Israel per desertum: et quod Deus terram illam prius aridam fecit irriguam, signum fuit quod homines, qui prius aridi erant et steriles, irriguos et fructiferos faceret. Vel « concutientis desertum » , id est, gentiles qui prius erant 116.0291B| deserti a cultu Dei: et ipse Dominus « commovebit » in futuro « desertum Cades » , id est, Judaeos qui deserti erant a sancto legis. Cades nanque sanctum legis interpretatur: et haec commotio fiet, quando reliquiae filiorum Israel salvae fient: et ab hoc sancto legis, id est, spirituali intellectu sunt remoti Judaei, qui non solummodo spiritalem intellectum sequuntur: et hic notatur spiritus pietatis.

« Vox » illius etiam « Domini » est vox Domini « praeparantis cervos » , id est, Dominus ille per inspirationem suam praeparat cervos, id est, quosdam ut fiant similes cervis, scilicet pavidos bono timore et haurientes venena hujus mundi, ita quidem quod illa hausta non noceant illis. Sustinent enim persecutiones et objectiones haereticorum, quibus 116.0291C| tamen non laeduntur. Cervorum namque natura est ut pavidi sint, venena hauriunt, quae tamen nihil eis nocent, et hic notatur spiritus timoris, et haec inspiratio timoris « revelabit condensa » , id est, occulta Scripturarum. Sicut enim cervus per timorem transcurrit condensa spinarum, sic gratia Dei Deum timentibus aperit occulta Scripturarum: et quia per haec dona consummat Ecclesiam, ideo « omnes dicent gloriam ei » , id est, praedicabunt eum gloriosum « omnes: » dico quicunque habitant « in templo ejus » , id est, in sancta Ecclesia, quae per ipsa dona consummatur. Hic notatur pars tertia, scilicet, de cooperatione Patris et Filii cum Spiritu sancto. Continuatio: Spiritus sanctus confert haec omnia dona: ipse etiam idem « Dominus facit etiam inhabitare 116.0291D| diluvium » , id est suos fideles facit habitare baptismum. Vivunt enim justi in baptismate ubi crimina mundi moriuntur, quod significatum fuit in diluvio, in quo Noe propter suam justitiam securus habitavit, et criminosi mortui sunt (Gen. VII). Spiritus sanctus purgat eos per diluvium baptismatis; « et Dominus, » Filius scilicet, « sedebit rex » Dominus in eis judicans: et in eis sedebit non tantum usque in finem mundi, sed « in aeternum. »

Et illi « populo suo » tam purgato per Spiritum sanctum: et ita gubernato per Filium dabit « Dominus » Pater « virtutem » , id est, incrementum bonorum, et etiam omnia bona supradicta quae a sancto Spiritu specialiter dari dicuntur, in qua re 116.0292A| Patris et Spiritus sancti cooperatio cognoscitur: et ipse « Dominus » ter dictus, id est, trinitas tota « populo suo » constituto « in pace » , id est, aeternitate « benedicet « dando gloriae incrementum.

IN PSALMUM XXIX.TITULUS. Psalmus cantici in dedicatione domus David.

« Exaltabo te, Domine. » Psalmus iste est cantici, id est, exsultationis, habitae in dedicatione domus David, id est, in consideratione dedicationis, id est, confirmationis domus David, id est corporis: quod corpus fuit domus Christi, secundum deitatem: vel fuit domus prophetae David, quia fuit de semine David: et hujus domus fabricatio fuit in conceptione, dedicatio in resurrectione. Sicut enim domus celebris 116.0292B| fit in dedicatione, sic Christus celebrior est factus in resurrectione, assumpta impassibilitate et immortalitate. Christus est materia, quam sic disponit. In prima parte psalmi est gratiarum actio de libertate, in qua etiam hortatur sanctos ut pro eadem Domino reddant grates, quae liberatio illorum est qui per eam liberati sunt. In secunda parte ostenditur meritum, quare fuit dignum ut liberarentur. In tertia parte circa finem manifeste ponit resurrectionem. Intentio est hortari homines ad laudem Dei de sua substantia, quae et illorum est: quae notatur ubi dicitur: « Psallite Domino, sancti ejus, » et caetera: et a gratiarum actione de sua liberatione sic incipit:

Vox Christi « Domine Deus, exaltabo te » , id est, 116.0292C| ampliabo nomen tuum per multas gentes: et ne hoc videretur mirum, quod humilis tam altum deberet ex altare, ostendit quod possit et debeat, dicens: Ideo possum et debeo, « quoniam suscepisti me » uniendo Verbum tuum meae humanitati: et propter hoc etiam quod « nec delectasti » , id est, delectari fecisti « inimicos meos » quoslibet, ita quod essent « super me » se esse in passione, tamen illud gaudium versum est in tristitiam.

Et ideo etiam « exaltabo te » quia « sanasti me » etiam in meis, me faciendo impassibilem et immortalem in meis, liberando eos a peccatis, et faciendo justos: et est praemissa causa, quod dignus salvatione sit, cum dicit: « Domine Deus meus, clamavi ad te. »

116.0292D| Et ideo « exaltabo te, » quia tu, « Domine, eduxisti animam meam ab inferno » et sic « salvasti a descendentibus in lacum » , id est, a Judaeis salvatus fuit, quando eo facto immortali et impassibili, nulla mala inferre poterant ei.

 Et ideo quia sic me Dominus liberavit, vos per meam liberationem facti sancti ejus: « psallite » bene operando huic « Domino » « et confitemini » ore et corde « memoriae » , id est, huic Domino, quia memor vestri: « memoriae » dico, non procedente ex nostro merito, sed « sanctitatis ejus » , id est, ex sua sola sanctitate. Vel « memoriae sanctitatis » , id est, qua sanctificat alios: sanctitatis dico « ejus » , id est, quae ab ipso procedit.

116.0293A| Et bene debemus confiteri, « quoniam ira in indignatione ejus » , id est, quando se avertit ab aliquo, est poena ei a quo se avertit: « et in voluntate ejus » , id est, in beneplacito ejus, est « vita » quae incipit in hac vita per justitiam, et ducit in vitam aeternam. Et hic innuit quod non tantum debemus Domino confiteri quia dat bona, sed quia etiam mala removet, in quibus juste tenebamur.

Dixit quod ira est in indignatione, et vita in voluntate: nunc ostendit per quem sit ira, scilicet per Adam: et quibus? scilicet imitatoribus ipsius: et per quem sit vita, scilicet, per Christum: et quibus? scilicet imitatoribus Christi. Continuatio: Vita est in voluntate, sed non omnibus: quia respicientibus « ad vesperum » , id est, imitantibus casum 116.0293B| Adae. Rei enim veritas est, quod Adam in vespera, id est, post meridiem declinante sole fregit obedientiam. Dum enim fuit Adam in meridie, id est, in fervore dilectionis, obedientiam viriliter servavit. Postquam vero charitas in eo refrixit, et post meridiem, id est, post charitatem fuit, ab obedientia discessit: cujus imitatores illi esse dicuntur, in quibus non ardet charitas, et illis respicientibus ad vesperum « demorabitur fletus » , id est, remanebit fletus: respicientibus vero « ad matutinum » , id est, ad resurrectionem Christi factam in mane, id est, imitatoribus ejus « laetitia » .

Hic ostendit et causam et meritum suae liberationis, et ostendit eum contrarium esse Adae: quia cum Adam esset perfectus et in abundantia positus, 116.0293C| non attendit, imo recessit. Ostendit autem quod cum Christus esset positus in abundantia, nulla tribulatione ab obedientia potuit removeri. Continuatio: Illis respicientibus ad vesperum, erit fletus. « Ego autem » non sum de illis, scilicet, existens « in abundantia mea » , id est in perfectione scientiae et omnium virtutum « dixi » , id est, deliberavi: in ipsa rei exhibitione hoc ostendit: « non movebor ab illa abundantia » « in aeternum. »

Dixit quod illam abundantiam custodiret, et nunc ostendit quod illam abundantiam non habet ex se, sed ex solo Deo, et hoc est, « Domine, decori meo » , id est, abundantiae illi meae « praestitisti virtutem, » id est, constantiam, et hoc non ex merito meo, sed 116.0293D| ex sola tua voluntate.

« Praestitisti virtutem, » sed tamen aliquando « avertisti faciem tuam a me » , id est, permisisti me tribulari: et tunc « ego » homo « factus sum conturbatus » et hic magnum meritum ostendit Christi, qui nec sic probatus, ab obedientia cessavit.

Ego conturbor, sed in ipsa conturbatione « o Domine, clamabo ad te » de obtinendis bonis: « et deprecabor ad te Deum meum » de removendis malis.

« Ad te clamabo, » sic dicens: « dum » , id est, « si descendero in corruptionem » , id est, si redigor in pulverem, « quae utilitas tunc in sanguine meo » ? id est, quid proficiet mihi vel aliis sanguis meus effusus? 116.0294A| Si sanguis justi effundatur, debet proficere: si sanguis impii, nulla utilitas debet quaeri.

Si redigar in pulverem, nulla utilitas consequetur: quia neque confessio, neque veritatis annuntiatio, ad quae facienda resurrectio Christi necessaria fuit. Continuatio: Dico, si descendo in infernum, nulla erit utilitas, quia « nunquid pulvis » , id est, caro redacta in pulverem « confitebitur tibi? » id est, erit causa confessionis, id est, laudis tuae, « aut annuntiabit veritatem tuam » ille pulvis, id est, erit causa quare causa tua annuntietur de reparatione humani generis, quam tu per me facturus es? Non utique, ideo nolo ut permittas me redigi in pulverem, sed cito resuscita.

Ego clamabo, et Dominus exaudiet me, propter 116.0294B| meritum clamoris, et etiam propter misericordiam, et hoc est, « misertus est mei » et ipse idem « Dominus est factus adjutor meus » scilicet « planctum meum » , id est, dolorem convertit in gaudium, sed ex familiaritate convertit se ad ipsum, cum dicit, « convertisti » . Dolor enim mortis conversus est in gaudium per gloriam resurrectionis, « convertisti » dico « mihi » , id est, ad utilitatem mei et meorum conscidisti saccum meum, id est, carnem meam. Carnem Christi ideo saccum vocat, quia sicut saccus vestis poenitentialis est, sic caro Christi vestis poenitentialis est, non quod sua peccata portaret, sed aliorum. Unde dicitur: « Peccata nostra ipse portavit (Isa. LIII; I Petr. II). » Confessio ipsa facta fuit in ipsa passione: et postea ipsa 116.0294C| resurrectione « circumdedisti me laetitia » , id est, impassibilitate et immortalitate, et ab hoc versu manifeste incipit ostendere de resurrectione.

« Circumdedisti ut ipsa gloria mea » , id est resurrectio mea « cantet tibi » , id est, ostendat te esse laudabilem. Hoc enim resurrectio Christi efficit, ut Deus per totum mundum laudetur et illa non erit ad horam, sed jam deinceps « non compungar, » id est, nullam poenam mortis sustineam. Unde Apostolus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: et sicut illa gloria aeterna erit, sic confessio quae ex hoc procedit, erit aeterna: et hoc est, « confitebor tibi » , id est, laudabo te non tantum in hac vita sed etiam « in aeternum » et in me et in meis.

IN PSALMUM XXX. TITULUS. In finem psalmus David.

« In te, Domine. » Psalmus iste convenit Christo, qui loquitur, hic non tantum pro se, sed pro martyribus suis dirigens in finem, id est, in Christum: et hic notatur intentio sicut et in caeteris psalmis. Materiam habet in hoc psalmo duo opposita, auxilium divinae pietatis, et humanae fragilitatis miseriam et hoc psalmo tres partes facimus, et in prima parte attendens misericordiam Dei, petit se et suos per divinam misericordiam, a miseriis ne deficiant, liberari. In secunda parte miserias enumerat, quas ipse et sui patiuntur. In tertia vero ponit exsultationem 116.0295A| suae liberationis, et gratiarum actionem, invitat etiam alios ad Dei dilectionem. Intendit autem homines admonere, ut neque desperent, attendentes suas miserias, neque superbiant stulte de Dei misericordia praesumentes, et sic manifeste, in finem, id est, in Christum nos dirigit.

Et admonens, alios sic dicit: Nolite praesumere de vobis, sed sperate in Domino, sicut et ego nunquam de me praesumpsi, sed « speravi semper in te, Domine » Deus meus, et quia speravi « non confundar in aeternum. » Non negat quin patiatur exsultationem inimicorum, sed illa tamen aeterna non erit: « non confundar in aeternum, » sed potius, Domine, « libera me » et meos, ne frangar miseriis hujus mundi, et hoc « in justitia tua, » quia hoc exigit 116.0295B| justitia tua, ut sperantes in te liberes.

Et quia vox mea non posset ascendere ad te, tu, Domine, « inclina aurem tuam, » id est, potentiam tuam « ad me, » id est, ad subveniendum mihi, « inclina, » id est, humilia, ad eripiendum me de miseriis istis. Haec inclinatio intelligitur esse facta in hoc, quod verbum Dei unitum est humanae naturae, et ipsa semper durat. Inclina dico, et « accelera, » id est, cito fac omnia quaecunque pro me facturus es, scilicet, da perfectam formam vivendi per me, secundum humanitatem meam. In morte mea cito redime animas de inferno, ne differas resurrectionem usque in communem. « Accelera » dico, « ut, eruas me, » ut nihil amplius persecutores nocere valeant mihi, nec meis praevalere.

116.0295C| Et interim, id est, dum illa acceleratio erit, « esto mihi in Deum protectorem, » id est, tam fortis protector, quam bonus Deus potes esse, ne vulnerer telis inimicorum, et esto mihi « in domum refugii, » id est, securitatis in qua quiescam finitis laboribus, et quia possent finiri labores ad tempus, et reinciperent, addit « ut salvum me facias, » id est, sic sis mihi refugium, ne ulterius labore aliquo valeam excitari.

Ideo peto ut sis mihi protector et refugium, « quoniam » tu solus es « fortitudo mea, » qua ego et mei possimus contra repugnantes resistere, et etiam « tu es refugium meum, » id est, securitas in qua quiescamus et ego et mei. Deus fuit refugium Christo in resurrectione, suis membris est refugium, 116.0295D| cum facit eos securos per sacramenta Ecclesiae, scilicet per corpus Christi, per orationes, etc. Et non tantum protector eris et refugium, sed etiam « deduces me et enutries me, » id est, in propria persona deductus est Christus, cum ad omnes gentes per praedicationem apostolorum nomen suum extensum est, deducuntur sui per dilatationem famae, sicut Petrus dilatatus fuit per totum mundum. Christus in propria persona nutritus erat, sui nutriuntur quando de virtute in virtutem redduntur: et hoc « propter nomen tuum » dilatandum.

Bene dico, « deduces me » in cognitionem, quia tu « educes de laqueo, » id est, de morte, quae dicitur laqueus: quia per mortem putaverunt impedire 116.0296A| nomen ejus, « quem absconderunt, » id est, latenter paraverunt « mihi » quem nullum latet secretum (Hebr. IV). Suos similiter eripit Deus de laqueis diaboli, ideo scio quia educes, « quoniam tu es protector meus » et non potest illaqueari, qui talem habet protectorem.

Et quia « es protector, » ideo « commendo spiritum meum, » id est, animam meam « in manus tuas, » id est, in potestatem tuam. « Commendo » dicit, sicut illi cui familiaris fuit, et cui bene confidebat quod redderet, et tu, « Domine Deus veritatis, redemisti me. » Redempta est anima Christi et aliorum, per suam tam perfectam obedientiam.

 Et ideo quia Deus es veritatis « odisti observantes vanitates, » id est, appetitores mundanorum. Vere 116.0296B| istae res mundanae sunt vanitates, quia « supervacuae. » Vacuae sunt, quae nihil utilitatis afferunt, supervacuae, quia etiam damnum afferunt.

Illos odisti, « ego autem speravi in Domino » et ideo « exsultabo » in corpore « et laetabor » in spiritu « in misericordia tua » scilicet, non tantum propter hoc quod speravi. In hoc quod dicit exsultare, quia speravit, notat, veritatem Dei. Non enim Deus veritatis esset, nisi secundum Deum retribueret speranti in se.

Bene dico, quia exsultabo: « quoniam respexisti humilitatem meam, » id est, misertus es meae fragilitatis et meorum et afflictionis, ne a persequentibus superer « salvasti etiam animam meam de necessitatibus, » id est, de peccatis, de quibus 116.0296C| anima Christi immunis fuit, animae suorum a criminalibus, vel si sui habuerint criminalia, non nocuerunt eis. Necessitates peccata nominat, et quia inevitabiles sunt hominibus, et quia necem portant.

Et quia salvasti, ideo « non conclusisti me in manus inimici, » id est, potestate diaboli. In manus inimici conclusus esset, si nullo modo ab ejus potestate egredi posset, sed potius « statuisti, » id est, firmiter posuisti « pedes meos, » id est, affectiones meas « in spatioso loco » ita ut sine aliqua offensione possim incedere, sicut aliquis in spatioso libere incedit quo vult. Vel per locum spatiosum, charitatem intelligamus, in qua Christus late ambulavit, et sui et cum proximo suo.

116.0296D| Hic incipit secunda pars de enumeratione miseriarum humanae fragilitatis. Postquam dixit se esse in spatioso loco per misericordiam Dei, timens tamen de sua fragilitate, enumerando miserias suas, postulat misereri, sic dicens: « O Domine miserere mei » et opus est « quoniam tribulor » et ipsam tribulationem aggravat, scilicet, talis est illa tribulatio, quod ex ea « oculus, » id est, intellectus meus « conturbatus est in ira, » id est, in poena illata ab eis « et anima mea, » id est, animalitas mea: « et venter meus, » id est, memoria mea, quae ideo venter dicitur, quia sicut in ventre escae reconduntur, ita in memoria abdita reconduntur et secreta. « Turbatus est » quamvis certus esset de promisssione quae 116.0297A| dixerat: « Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII): » non ita debemus intelligere Christi vitam, sive memoriam esse turbatam, ut aliquo modo deficeret, sed sponte conturbari voluit, ut aliis exemplum relinqueret, ne si turbarentur, desperarent.

Ecce praemissae tribulationis partes exsequitur. Vere tribulor, « quoniam vita mea » hactenus acta « in dolore deficiet, » in morte: et quia vita illa posset esse acta in dolore per unum diem vel per duos, quod non videretur magnum, addit: « et anni mei, » id est, vita mea multis annis acta « in gemitibus » deficiet in morte. De quibusdam membris Christi potest dici, quia vita eorum per multos fuit annos in dolore, sicuti de Paulo et similibus, 116.0297B| de quibusdam vero aliis, quia vita eorum defecit in dolore brevi, ut de Hippolyto et similibus.

Vita defecit in dolore, et etiam « virtus mea, » id est anima, « infirmata est in paupertate » et in consideratione meae parvitatis, quia nihil habeo ex me; « et ossa mea, » id est, corporis mei robora, sunt ita, ut quicunque putent me aliquod robur habere, ego nihil puto ex me habere. Cum Christus dicit se esse infirmum et in corpore et in anima, omnem a se superbiam remotam ostendit, et quod aliquis non debet de se praesumere.

Ponit item alias miserias, dicens: « Factus sum » etiam « opprobrium super inimicos meos, » id est, plus quam inimici mei, cum ipsi digni essent tanto 116.0297C| opprobrio, « et factus sum valde timor vicinis meis, » id est, causa timoris, quia videntes eum tradi in mortem, timuerunt. Vicinos vocat illos qui licet non essent discipuli Domini, tamen accedebant ut audirent eum: « et notis meis, » id est, ipsis discipulis meis « factus sum timor. » Sive ita legitur. « Factus sum opprobrium valde vicinis meis super inimicos meos, » id est, plus habuerunt me vicini mei opprobrio quam inimici « et timor factus sum notis meis. » Alia translatio habet, apud inimicos: scilicet, inimici habuerunt me opprobrio. Item alia miseria, et etiam illi « qui videbant me, » id est, qui cognoscebant me Deum esse « fugerunt a me foras, » id est, sola exteriora in me cognoverunt, scilicet, me solum hominem arbitrati sunt. Unde et ei resuscitato 116.0297D| duo discipuli dixerunt: « Nos putabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). » Vel ita, « illi qui videbant me » ita tractari « fugerunt a me foras » ut supra: et etiam « datus sum oblivioni a corde » illorum « tanquam » quilibet « mortuus. » Hanc sententiam comprobat illa translatio, quae habet, excidi a corde. Vel « tanquam mortuus a corde, » id est, quilibet peccator, cujus cor, id est ratio, non vivit: et haec sententia currit per campos.

 Item alia miseria: « Factus sum etiam tanquam vas perditum, » quia sicut vas fractum non potest liquorem retinere, sic nec ego meos apostolos: et propter hoc me vilem habuerunt; « quoniam ego audivi, » 116.0298A| id est, patienter sustinui « vituperationem commorantium in circuitu, » id est, in exteriori meo, quia non cognoscebant me esse Deum. Vel « commorantium in circuitu, » id est, in appetitu mundanorum, quae semper sunt in circuitu: quia in eis nullum caput est, nullus finis. Vel « in circuitu, » id est, in aliquo errore.

« In eo » circuitu « dum convenirent » in coetum « adversum me simul, » id est unanimiter, « consiliati sunt accipere animam meam » id est, tollere. Vel « in eo sunt consiliati, ut tollerent animam meam » et haec est alia translatio:

Ipsi sunt consiliati. « Ego autem in te speravi, Domine, » quia sciebam haec omnia fieri tua dispositione, et « dixi » tibi deliberatione cordis: « Sortes 116.0298B| meae, » id est eventus mei, sunt « in manibus tuis, » id est in potestate tua. Per sortes ideo eventus accipimus, quia sine humana dispositione per solam Dei dispositionem eveniunt.

 Et ideo « eripe me de manu, » id est, de potestate « inimicorum meorum » illorum, qui habent me odio, « et a persequentibus me, » id est, ab eis qui inferunt mihi mala.

Eripe me et « illustra » mihi « faciem tuam super me servum tuum » et meos: hoc dicit per simile. Nam sicut cum aliquis dominus ostendit servo suo faciem suam claram, alii habent eum in majore honore: sic Christus fuit in majore honore, cum Dominus ei ostendit faciem suam eum resuscitando: « illustra, » scilicet « salvum me fac » et hoc non merito 116.0298C| meo, sed « in misericordia tua, Domine, » ita ut « non confundar, » et cum misericordia ponit meritum, quare eum salvum faciat, subdit: « quoniam invocavi te. »

Ego non confundar, « impii autem erubescant, » id est, confusibiles appareant, et verecundantes de peccatis suis « deducantur in infernum » materialiter, et « labia dolosa, » id est, illi qui modo sunt garruli et dolosi « fiant muti » postquam ad inferos deducuntur.

« Quae » labia « loquuntur iniquitatem adversum me justum in superbia » contra me justum superbiunt « et in abusione » quia ipsi abutebantur doctrina ejus, negligentes eam. Et alia translatio: in superbia et in contemptu.

116.0298D| Incipit tertia pars, in qua ponitur exsultatio liberationis, et gratiarum actio, et invitatio ad Dei diletionem. Continuatio: Miserere humanae fragilitatis quae tam multa est, sed misericordia tua, Domine, est contra omnia: Domine « quam magna est misericordia dulcedinis tuae, » id est, beneficiorum, quae dulcia sunt gustantibus, « quam » dulcedinem « abscondisti » ab appetitoribus mundanorum, reservando eam « timentibus te, » id est, ad opus tuum timentium te.

Et illam dulcedinem « perfecisti, » id est, perficies in « eis qui sperant in te, » et hoc manifesto erit, scilicet « in conspectu filiorum hominum, » id est, carnalium. Videbunt enim mali in communi resurrectione 116.0299A| gloriam fidelium, scilicet Christum ascendentem cum suis, et tunc tolletur impius, ne videat gloriam Dei. Vel « perficies eis qui sperant in te, » itaque confiteantur te si opus sit « in conspectu filiorum, » id est saecularium principum. »

Hanc autem dulcedinem incipit Deus dare fidelibus in hac vita, et perficit in alia, et utramque partem exsequitur, meliorem pro dignitate praeponens. Continuatio: Perficies illam dulcedinem sanctis, scilicet « abscondes eos, » id est, ita collocabis, quod nullus poterit eos conturbare. Abscondes dico « in abscondito faciei tuae, » scilicet inter angelos ubi facies tua, id est, cognitio tua, est abscondita quidem hominibus modo in carne viventibus, et per hoc remotos « a conturbatione hominum. »

116.0299B| Et ne aliquis diceret: Quis tantum exspectare potest? ponit praesentem consolationem. Continuatio: Post resurrectionem abscondes eos in praesentia tua, et interim « proteges eos in tabernaculo tuo, » id est, in praesenti Ecclesia, in qua Dei militiam exercemus, « a conturbatione linguarum, » scilicet, ne linguae haereticorum contradicentes veritati, valeant eos sibi incorporare.

Et quia tot bona facit Dominus, ideo sit « benedictus, » id est, exaltatus super omnes gentes: « quoniam mirificavit, » id est, mirabilem ostendit misericordiam suam « confitendo haec praedicta dona in civitate munita, » id est, in sanctis suis, qui dicuntur civitas, quia sunt multi: et munita, propter multas virtutes quibus roborati sunt. Vel aliter secundum 116.0299C| Hieronymum: « Benedictus Deus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita, » id est, in Hierusalem, ubi ipse fecit haec mirabilia, scilicet, Christum nasci, pati, resurgere, et caetera quae per eumdem in eadem civitate facta sunt a Deo; quae mirabilia Dei ibi facta, fuerunt causa omnium beneficiorum quae Deus Ecclesiae contulit. Hieronymus non ponit munitam, sed ponit quiddam unde ipsa civitas in mediis partibus mundi intelligitur collocata, id est, in media civitate: in qua ideo Christus habitare et mori elegit, ut se medium omnibus proponeret.

Deus sic mirificavit misericordiam, et tamen ego habui miserias, et hoc est, « ego » positus « in excessu mentis meae, » id est, in angustia mentis « dixi » 116.0299D| vel corde, vel voce « projectus sum a facie, » id est, ita reputatus sum, ut videar esse projectus « a facie oculorum tuorum, » id est, a praesentia misericordiae tuae. Excessus dicitur, sive quando homo rapitur ad contemplationem divinorum, ut Paulus dicit, sive mente excedimus Deo, sive quando aliquis ex tristitia sensum excedit, scilicet non remanere apud se.

Et quia sic me humilem exhibui, « ideo exaudisti vocem deprecationis meae; » et meritum quoddam exauditionis supponit cum dicit: « cum clamarem ad te, » id est, quia clamavi.

Et quia Dominus haec beneficia confert fidelibus, et clamantes exaudit, ideo vos « omnes sancti, diligite » illum « Dominum; » quoniam licet permittat 116.0300A| modo conculcari veritatem, tamen in suis « requiret veritatem, et retribuet » poenam « facientibus superbiam, » et hoc non modice, sed « abundanter. »

Hic ponit conclusionem totius psalmi. Continuatio: Quoniam ipse requiret veritatem, ideo « viriliter agite; et si in corpore est infirmitas vel lassitudo, cor vestrum confortetur. Viriliter agite, dico, « omnes qui speratis in Domino. »

IN PSALMUM XXXI. TITULUS: Intellectus David.

« Beati quorum. » Psalmus iste exponit nobis intellectum David vere poenitentis. Materia est David propheta poenitens, vel quicunque vero intellectu poenitens. Agit de ipso sic: qui cum ignorasset 116.0300B| ante peccata sua, jam recognoscit. Ponit ipsius etiam confessionem, deinde illius confessionis commendationem. In quarta parte ponit Christum promittentem plura bona hujusmodi poenitenti. Intentio est, nos admonere ad intellectum hujusmodi confessionis.

Loquens iste poenitens, jam in prima parte se ostendit peccata cognoscere, cum dicit: « Beati quorum iniquitates, » id est, carnis naturales suggestiones « remissae sunt, » id est, debilitatae sunt in baptismo, ita quod licet ad peccandum instigent, non tamen ad actum perducunt. Vel « iniquitates, » id est, peccata quae fuerunt ante baptismum, « sunt remissae, » id est, penitus in baptismo destructae: et illi sunt beati « quorum peccata » post baptismum 116.0300C| perpetrata « sunt tecta » per poenitentiam. Cum dicit tecta, dat intelligere ibi dictum esse de criminalibus quae indigent tegi, ne appareant in conspectu Domini ad puniendum.

Ille etiam « vir est beatus, cui non imputabit Dominus peccatum, » id est, qui cum fecisset peccatum, tale non fecit quod Dominus respiciat ad puniendum: per quod notatur peccatum, quod sola oratione potest deleri: et cum non fecisset nisi levia, ipse tamen imputat sibi, quod notatur ubi dicit: « nec est in spiritu ejus dolus. » Dolus esset in spiritu ejus, id est, in voluntate, si diceret se sine peccato esse, cum sciat neminem sine peccato vivere. Unde Joannes: « Si dicimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas 116.0300D| in nobis non est (I Joan. I). » Cum dicit beatus quibus haec trina remissio fit, ostendit se peccata jam recognoscere.

Modo sic renosco peccata, sed ante tacui me habere peccata, et « quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, » id est, ad modum veteris vestis appropiaverunt ruinae robora mea. Bene dicit, « inveteraverunt, » et non destructa sunt, quia poterant reaedificari. Tacui me habere peccatum « cum clamarem » per ipsa opera me habere peccatum « tota, » id est, assidua die. Vel « cum clamarem » meam scilicet justitiam.

Ostendit sibi mala evenisse, quod tacuit. Continuatio: Prius tacui, sed modo « sum conversus, » id 116.0301A| est, ita quod sine « in aerumna mea, » id est, cognoscam me aerumnosum, id est, peccatorem: et praeponit causam conversionis, cum dicit « configitur spina » suggestione, consensu, consuetudine. « Quoniam manus tua, » id est vindicta tua, « gravata est, » id est, gravior facta est « super me, » et « hoc die ac nocte, » id est, assidue. Gravata dicit a similitudine magistri, qui ingravat super discipulum, ut faciat eum recognoscere delictum: conversus dico « dum configitur spina, » id est, quia destruitur superbia: quae ideo per spinam intelligitur, quia in spina est erectio hominis. Bene dico in aerumna « dum, » id est, quia « configitur spina, » id est, punctio peccati.

Hic incipit confiteri. Dico conversus sum, et deinde « cognitum tibi feci, » id est, confessus sum 116.0301B| « delictum meum, » id est, quod deliqui nihil faciendo, « et injustitiam meam, » id est, quod contra vetitum feci « non abscondi, » sed tibi manifestavi: non quod aliquando essent ignota, sed ille dicitur nota Deo facere peccata, qui seipsum cognoscit damnabilem, et medicum requirit.

Hic ostendit quid prosit cognoscere peccatum. Delictum tibi feci cognitum, ex quo etiam « dixi, » id est, deliberavi, scilicet apud me ipsum, « Confitebor Domino injustitiam meam, » id est, mala opera mea, quod facere est adversum me, qui prius peccata mea defendere consueveram, « remisisti tu » non solum peccata, sed mala opera, scilicet « impietatem, » id est, » excusationem « peccati mei. » Licet autem Deus dimittat peccata, ex quo homo in voluntate 116.0301C| poenitet, tamen confitendum est ministris Ecclesiae, quia, nisi confiterentur, ex sua inobedientia damnarentur. Quod ostensum est Lazaro, qui postquam resuscitatus fuit, indiguit solvi.

Ponit commendationem confessionis, cum dicit sanctos orare pro remissione impietatis, quae remissio habetur ex confessione. Bona est impietatis remissio, et « pro hac » habenda « orabit omnis sanctus in tempore opportuno, » id est, in hac vita, in qua tantum valet oratio impetrare.

Alia commendatio confessionis. Boni orabunt, « verumtamen » habitantes « in diluvio aquarum multarum, » id est, in submersione multorum peccatorum, « non approximabunt » ad eum per aliquam confessionem.

116.0301D| Et bene debent sancti orare ad te, quia « tu es refugium meum, » id est, facis me securum « a tribulatione » peccatorum praeteritorum « quae circumdedit me: » et tu, Domine « erue me a circumdantibus me, » id est, daemonibus et praesentibus peccatis: tu, dico, « exsultatio mea, » id est, de quo exsulto, securus quod cito eripias. Ponit hic quartam partem, scilicet per remissionem, quam facit Christus confitentibus. Continuatio: Bene dico te esse refugium, quia tu ipse dicis: « Dabo tibi intellectum » quo confitearis peccata tua, et « in via qua gradieris, » id est, in bonis operibus, quibus ad Deum incedis, « instruam te: » amodo do arma quibus possis pugnare, scilicet, virtutes: et quia sic instructus, sine 116.0302A| Dei custodia non possis persistere, dicit: « firmabo super te oculos meos, » id est, per misericordiam custodiam.

Et quia dabo intellectum, « nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. » Similes essent equo, si non attenderent quem portarent, sive Deum, sive inimicum. Similes essent mulo, si non considerarent onera sua, an portarent peccata, sive bona opera. Vel per equum accipiamus gentilem populum, qui indomitur et effrenis legem non curabat: per mulum, Judaicum populum, qui durus et piger erat ad legem implendam.

 Dico nolite fieri, sed, o Domine Deus, si tales fuerint « confringe maxillas eorum in chamo, » id est, in minori penuria victus et vestitus, « et in freno, » id 116.0302B| est, in majori penuria victus. Chamus est ligatura qua ligantur domita animalia: frenus qua indomita: maxillas dico eorum « qui non approximant ad te » per confessionem.

Per chamum et frenum corrige eos, et praeter haec sunt « multa flagella peccatoris, » id est, quibus debent corrigi peccatores: « sperantes autem in Domino misericordia circumdabit, » quia in nullo deficiet eis misericordia. Haec verba sunt Christi ad Patrem, ex quo dixit confringe.

Misericordia circumdabit sperantes, ideo vos, justi, qui in Domino speratis, « laetamini » in mente, « et exsultate » in corpore, « et gloriamini » jam securi de gloria « omnes recti corde. »

IN PSALMUM XXXII. TITULUS: Psalmus David in finem.

« Exsultate, justi. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui et hic loquitur, et facit cantilenam de laude Dei, quae mitigat tentationes diaboli, sicut cantilena David mitigat spiritum Saulis. Materia est laus Dei. Eam ita tractat: admonet ad laudem Dei, ponendo causas quare debeamus Deum laudare. In secunda parte ostendit illos esse beatos qui Deum laudaverunt. Intentio est admonere ad laudem Dei, quod notatur in prima parte, a qua sic exsultanter incipit.

 Vos impii non debetis exsultare in Domino, sed vos « justi exsultate in Domino » et non in mundanis. Bene dico, justi exsultate, quia « rectos » illos qui exsultaverint « decet laudatio, » scilicet ut laudent 116.0302D| Deum. Unde dicitur: « Peccatori dixit Deus, quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX.) » Et item: « Non est speciosa laus in ore peccatoris. (Eccli. XV.) » Vel si habeatur collaudatio, per eam laudantium unanimitas intelligitur.

Hic ponit partes laudationis, quam admonet facere nos dicens: quia decet rectos laudatio, ideo vos recti « confitemini Domino in cithara, » id est, laudate eum in corpore vestro, et in substantiis inferioribus, scilicet, in eleemosynis, quod per citharam ideo intelligimus, quia cithara est instrumentum ab inferiori parte resonans, et nos ab inferioribus, id est, ab istis mundanis resonemus ad laudem Dei bene disponendo ea: et non tantummodo ab inferiori 116.0303A| parte, sed « psallite illi, » id est, bene operamini « in psalterio, » id est, in spiritu: psalterium dico « decem chordarum, » id est, in spiritu implente decem praecepta legis. Per psalterium accipimus superiorem laudem, quae est in spiritu, quia psalterium a superiori parte emittit sonum. Hic notamus contemplativam: et ubi dicit, Confitemini in cithara, activam vitam.

Et non solum in cithara et psalterio, sed « cantate ei canticum novum, » id est, laudate de transmissione Filii sui in mundum, quae laus de incarnatione dicitur novum canticum, quia non fuerat nobis cognitum, et etiam « psallite ei in vociferatione, » id est, laudate eum ita intenta devotione, quod eam humanae voces non valeant explicare: et quia multi 116.0303B| compuncti ita Deum laudant, et tamen postea in peccata incidunt, addit: « bene, » id est, ita psallite, ut ultra non velitis non psallere.

Hic incipit causas reddere, quare sic admoneat nos laudare Deum. Continuatio: « Ideo debetis Deum laudare quia rectum est verbum, » id est, praeceptum « Domini. » Nihil enim nisi rectum praecepit « et omnia opera ejus in fide, » id est, recta et fidelia sunt. Vel « in fide sunt, » id est, ex fide haberi possunt, quia nulli fit remissio vel confessio, nisi prius in fide. Vel « in fide » quia quaecunque Deus facit, causa confirmandae fidei vel promovendae facit.

Ideo quoque laudandus est, quia « diligit misericordiam et judicium: » et non ideo dicit quin ipse 116.0303C| quoque diligat, sed quia ipse potius operatur secundum hoc. Secundum misericordiam operatur, cum peccata remittit; secundum judicium, cum et bonis et malis secundum meritorum qualitatem tribuit, quasi sic diceretur: Unde habemus quod ipse diligat misericordiam? Reddit causam, quia « misericordia Domini plena est terra, » id est, homines in terra tota. Ostendit quomodo plena est terra misericordia Domini, quia « coeli, » id est, apostoli « sunt firmati verbo Dei, » id est, in doctrina instructi, et exemplo Verbi Dei, id est, Filii, « et omnis virtus eorum, » id est, omnia miracula quaecunque ipsi fecerunt: vel fortitudo eorum contra adversa, sunt firmata « spiritu oris ejus, » id est, Filii, per quem loquitur Pater, Filii dico ejus Patri, et hic notamus totam 116.0303D| Trinitatem. Ideo quoque laudandus est, quia ipse est « congregans aquas maris, » id est, mundanos homines, qui fluctuant sicut aquae maris, ponendo eos in Ecclesia « sicut in utrem » quia sicut aquae quae sunt in utre coarctantur ne exeant, sic justi positi in Ecclesia, divinae paginae instructione coarctantur, ut non nisi eo permittente qui posuit, egredi valeant. Per utrem qui fit ex corio mortui animalis, intelligimus Ecclesiam, quae carnales mortificat concupiscentias: ipse, dico, « ponens abyssos, » id est, profundos in sensu « in thesauris suis, » id est, dedit eis partem thesaurorum suorum, conferendo eis cognitionem sapientiae et scientiae suae, sicut fecit beato Paulo, qui cognovit eum profundi sensus. Vel 116.0304A| ita: « Ponens abyssos, » id est, profundissime tenebrosos « in thesauris suis, » id est, ut sint pars thesaurorum suorum, ut per eos legitime certantes remuneret. Sicut enim sapientia data est sanctis donum Dei, sic etiam mali donum Dei sunt cum sanctis ad majorem coronam dantur a Deo: ut Decius beato Laurentio datus fuit ad majorem coronam. Et ideo, quia talis est « omnis terra » et si non potest laudare, saltem « timeat Dominum: » sed si ex se non habet quod timeat, « ab eo » Domino « commoveantur » dico per inspirationem ad hoc timeant, commoveantur dico « omnes inhabitantes orbem. »

Et iste bene poterit commovere, quia ipse creavit omnia, et hoc est « quoniam ipse dixit, » id est, voluit « et facta sunt » omnia, id est, informis materia, 116.0304B| et in haec formata redacta, et « ipse » prius « mandavit, » id est, voluit « et creata sunt, » id est, de non esse, ad esse venerunt, scilicet facta est informis materia. Vel ita: « Ipse dixit et facta sunt, » omnia « ipse etiam mandavit » per angelos, et omnia « creata sunt, » disposita, id est, ordinatim facta. Sicut per angelum missum Moysi, lex fuit ordinata et facta.

Dominus fecit omnia, et ipse « dissipat, » id est, destruit « consilia gentium, » scilicet, de cultura idolorum, quando ad se convertit omnia: « reprobat autem cogitationes populorum, » id est, Judaeorum, qui dicuntur populi, propter legem in qua vivere debebant. Cogitationes istae fuerunt de lege et loco retinendo, et cum Dominum in sepulcro retinere putaverunt: et non tantum ipsorum minorum, 116.0304C| sed « etiam reprobat consilia principum, » id est, daemoniorum, regum, ducum, et pontificum.

Consilium eorum dissipatur: « consilium autem Domini » de reparatione humani generis, quam Deus occultavit multis, « manet in aeternum, » id est, immutabile est: « et cogitationes ejus, » id est, dispositiones ejus, quae dicuntur « cordis » quia rationabiliter factae sunt, extundentur « a generatione usque in aliam generationem » et iterum in aliam generationem. Dispositiones Dei sunt, quidquid in omni tempore est.

Hic incipit secunda pars. Continuatio: Et quia ipse Dominus est talis « beata » est illa « gens, cujus est Dominus, » id est, quae fecit Dominum suum illum qui est « ejus » velit, nolit: « Deus ejus, » id est, 116.0304D| voluntarie constituit sibi illum Dominum, qui est Dominus ejus potestate. Incipit enumerare beatitudines. Bene dico, quod illa gens est beata, quia est populus electus in haereditatem Dei, et hoc est « populus quem elegit in haereditatem sibi. » Ideo beata haereditas illa, quia Dominus excolit doctrina et intellectu divinorum fontium. Elegit dico, non quod det eam possidendam alii, sed sibi.

Beata est iterum illa gens, quia « Dominus respexit » eam, id est, misertus est ejus « de coelo, » id est, humanitate Filii sui. Magna enim Dei misericordia fuit, quod Verbum suum incarnari pro nostra fecit redemptione. In « respexit » intelligimus, quod homo longe propter peccatum a Deo remotus erat: et 116.0305A| postquam Verbum incarnari fecit « vidit, » id est, jam quasi ex debito revelavit, dando vires « filiis hominum, » id est, rationalium.

De coelo « respexit de habitaculo suo, » id est, de humanitate Filii sui, in quo ipse habitavit: habitaculo dico « praeparato, » id est, magno consilio et sapienti ad habitudinem Domini ordinato: respexit « super omnes qui habitant terram. »

Enumerat iterum beatitudines. Continuatio: respexit ille « quia finxit corda, » id est, intellectus « eorum » hoc modo, scilicet « sigillatim, » id est, non omnibus eumdem intellectum dedit, sed singulis singulum: « qui etiam intelligit omnia opera eorum, » scilicet, quo intellectu faciant quidquid faciunt: et haec est maxima beatitudo. Cum enim nostras infirmitates 116.0305B| intelligit, confert sua solatia nobis.

Non tantum praedicta haec facit Deus, sed etiam adjuvat reges et gigantes: quod auxilium a Deo vere necessarium est, quia sine eo « non salvatur rex, » id est, ille qui bene regit suam terrenitatem, « per multam virtutem » suam scilicet, licet Deus dedisset ipsi multas virtutes; « et gigas, » id est, qui fortis est ad pugnandum contra inimicos Dei, et velox ad currendum per viam propositam, « non salvabitur in multitudine virtutis suae, » id est, per virtutem suam, quamvis habeat multam, nisi Deo adjuvante.

« Equus etiam, » id est, humana felicitas, quae sublevat hominem, sicuti equus sessorem, est « fallax ad salutem » quam videtur promittere: nec dico quod haec felicitas tantummodo sit parum fallax, sed 116.0305C| etiam quantacunque possit esse, fallax est, et hoc est: « in abundantia autem virtutis suae, » id est, in abundanti virtute divitiarum, id est, in multitudine divitiarum « non salvabitur » aliquis hominum.

Haec praedicta salvare nequeunt, sed « ecce, » id est, in manifesto habetur salvatio, scilicet « oculi, » id est, misericordia « Domini, » sunt « super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. » Deus oculo misericordiae et se metuentes et in sperantes aspicit.

Qui sperant ad hoc, scilicet « ut » ipse « eruat » eos « a morte » aeterna « et alat eos » in justitia, « in fame » scilicet, in hac vita, in qua justitiam esurimus, vel ad hoc continuatur quod dicit « oculi Domini 116.0305D| super justos, » ad hoc scilicet, « ut ipse eruat a morte animas eorum. »

Et quandoquidem Dominus talis est, scilicet, quod bene facit accedentibus ad eum, ideo « anima nostra, » scilicet prophetae et consimilium, « sustinet Dominum, quoniam » ipse Dominus est « adjutor noster » ad bene operandum « et protector » contra tela adversariorum.

Bene dico quod sustinet, « quia » cum laetitia sustinet, et hoc est « in eo laetabitur, » id est, modo laetatur, et perseverabit laetando « cor nostrum. » Et bene dico quod laetabitur, quia jam « speravimus in nomine ejus sancto. »

Et « quemadmodum speravimus in te, o Domine » 116.0306A| ita « fiat misericordia tua super nos. » Sperare in nomine Domini est, ex hoc quod nomen suum orat, habere spem vitae aeternae.

IN PSALMUM XXXIII. TITULUS: Psalmus David cum mutaret vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit.

« Benedicam Domino. » Legitur in historia, quod David fugit persecutionem Saulis, et venit ad regem Achis. Cumque aliquandiu sub eo militasset, apud regem accusatus est propter invidiam. Timens ergo damnari David ab eis, areptitium se simulavit, et propter ea dimisit eum Abimelech vel Achis: unius enim regis nomina sunt, sed Achis proprium est: et sic David evasit, et abiit. Abimelech autem commune nomen erat regis terrae illius, et Achis proprium: 116.0306B| et ideo ponit nomen hoc Abimelech, quia et convenientius est, secundum hoc quod nunc agit, propter interpretationem. Post illam autem mutationem David psalmum istum composuit: nec ideo quod de illa mutatione carnali intenderet, sed per illam spiritualem mutationem intellexit. Titulus sic exponitur, Psalmus iste convenit David prophetae, habitus de hoc, quod « commutavit vultum suum, » id est, voluntatem suam. Cum enim prius in carnalibus observantiis immorari voluisset, intelligens postea eas nihil valere, sed in solo Deo confidendum esse. Licet enim secundum legem hostias immolaret, non tamen in illis confidebat, sed per eas sacrificium Ecclesiae intelligebat. Mutavit dico « coram Abimelech, » id est, Judaeis, qui dicuntur regnum 116.0306C| patris: Dei autem patris omnium Judaei erant regnum. Coram Judaeis nihil valere sacrificia vitulorum, sed soli Deo sacrificandum esse prophetavit, cum dixit: « Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Psal. XLIX.) » « Et iterum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). » Et iterum. « Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem, etc. » (Psal. XXXIX.) Et sicut Abimelech reputavit eumdem David esse insanum, sic Judaei reputaverunt eum insanum, cum in ritus suos non confidere cognoverunt, et tunc Abimelech, in regnum patris, scilicet Judaei, dimiserunt eum, et si non corporaliter, tamen voluntate: et ita David abiit, id est, ad alium ritum, id est Christianum, jam transiit. Potest etiam Christus loqui in hoc psalmo, et 116.0306D| conveniet expositio tituli, sicut historiali David, sic psalmus isti convenit David, id est, Christo, cum mutavit vultum, id est, voluntatem suam, cum prius legem ostendit, postea legem nihil valere, sed solum corpus suum sumendum esse, cum diceret: « Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI.) » Mutavit dico coram Abimelech, id est, coram Judaeis, et ideo dimiserunt eum Judaei, id est, spiritualiter recesserunt ab eo, et etiam discipuli abierunt retro, et sic Christus abiit ab eis remotus a lege eorum. Materia est Christus secundum hunc novum statum, hanc sic exsequitur: in prima parte laudat hanc novitatem sacrificii, et admonet consortes 116.0307A| suos, ut secum laudent Dominum. In secunda parte admonet fideles ad participationem Dominici corporis, ut ad hoc se dignos praeparent. In tertia parte admonet rudes, ut ad hanc novitatem accedant. In quarta parte ponit causas, quare sic accedendum, scilicet, quia Deus bonis bona retribuit, et malis mala. Item monet omnes, ut ad hanc novitatem accedant, et sic, sive Christus, sive propheta, a laude Dei ingreditur, dicens:

Quia aliquando benedixi Dominum pro temporalibus, modo « benedicam, » id est, laudabo « Dominum, » non tantum cum Judaeos prosperat sicut solebam, sed « in omni tempore, » et hoc bonis operibus inhaerendo, et sicut laudabo eum in operibus, sic « semper laus ejus in ore meo, » id est, laudabo 116.0307B| eum voce. Vel sic loquitur: Qui semper benedixi Dominum, benedicam eum in omni tempore.

Bene dico, laudabo Dominum, quia per hoc laudabilis erit anima mea: et hoc est: « anima mea laudabitur, » id est, laudabilis apparebit habitans « in Domino, » et per hoc ostendit Dominum laudabilem valde, cum propter accessum illius anima laudabilis comprobatur, et quod ego dico « audiant mansueti, » id est, intelligant humiles « et » audientes « laetentur » scilicet, de hac novitate.

Et quandoquidem anima mea per eum laudabilis est, ergo vos consortes « magnificate Dominum mecum, » id est, praedicemus eum gloriosum inter multas gentes, et non solum ipsum Dominum magnificemus, 116.0307C| sed « exaltemus nomen ejus. » Deum exaltamus, cum eum omnipotentem praedicamus, et tum nomen ejus, cum illud per multa loca effundimus, tendentes « in id ipsum, » id est, in unitatem, scilicet, in eodem affectu, eadem immutabilitate Dominum veneremur.

Ut populus invitatus ad laudem Dei festinaret, dicit quae bona sibi inde provenerint. « Exquisivi Dominum, » id est, extra omnia quaesivi, postpositis omnibus temporalibus: « et ipse exaudivit me, » id est, sui cognitionem mihi innotuit, « et eripuit me omnibus tribulationibus meis, » id est, liberavit me a tribulatione peccatorum et daemonum.

Postquam admonuit ad cantandum, secum ad ipsam communionem novi sacrificii populos hortatur accedere. Continuatio: Quia hoc mihi fecit, ideo vos alii 116.0307D| « accedite ad eum » per gradum virtutum « et illuminamini » majori cognitione Dei. Quanto enim magis aliquis ad Deum accedit, tanto eum Deus sua abundantiori cognitione perfundit: vel « illuminamini » sacra praeceptione: et postquam illuminati fueritis, « facies vestrae, » id est, intellectus vestri « non confundentur. » Illi enim qui non intelligunt, erubescunt: sicut illi qui abierunt retro dicentes: « Durus est hic sermo (Joan. VI.) »

Dico accedite, illuminamini, et habebitis auxilium angeli Domini custodientis vos: et hoc est: Immittit angelum Dominus: et de hoc potestis esse certi exemplo mei, quia « iste pauper, » scilicet, vel quilibet verus pauper « clamavit, et Dominus exaudivit 116.0308A| eum, et ex omnibus tribulationibus ejus salvavit eum » ut supra expositum est.

Et sicut Dominus immisit angelum ad me salvandum, ita « immittet angelum » coelestem spiritum, vel angelum, id est, Christum, qui est angelus magni consilii: vel angelum, id est, quemcunque probum virum « in circuitu timentium eum, » id est, in omni parte, id est, in omni necessitate defendit timentes eum: et ipse vel angelus vel Dominus missus « eripiet eos. » Vel, ut in frequentiori invenitur, « immittit, » id est, immissionem facit ad defensionem « angelus Domini, » ut immissio angeli scutum sit « in circuitu timentium eum. » Hanc litteram comprobat alia translatio, quae habet: circumdat angelus Domini in gyro timentes eum.

116.0308B| Dico accedite, illuminamini, et accedentes et illuminati « gustate » Dominici corporis refectionem. Qui enim non accedens per virtutes, et non illuminatus, gustaret illud, judicium sibi manducaret et biberet (I Cor. XI). « Gustate » dico « et videte, » id est, intelligite, quia Dominus ipse Christus est, quem vos gustastis, et ipse « Dominus suavis est, » quia peccata dimittit, homines in virtute conservat, et tandem confert vitam aeternam: et quia talis est « beatus est vir » ille, non qui legalibus confidit sacrificiis, sed « qui sperat in eo. » Quia dixerat Deum suavem, ne ejus suavitas taedium generaret, subdit: quamvis sit suavis, tamen « timete » eum « Dominum » offendere « sancti ejus, » id est, sanctificati ab ipso: 116.0308C| non dico minores, sed quantumcunque sitis excelsi meriti « quoniam non est inopia timentibus eum. » Quomodo enim indigerent illi qui Deum habent, qui est omne bonum? Licet has miserias temporales sustineant, tamen non pro inopia, sed pro summa gloria sibi eas reputant.

Timentes Deum non esuriunt, sed « divites, » id est terrenorum amatores « eguerunt » spirituali refectione Dominici corporis: nec tamen neglexerunt, sed potius multum desideraverunt per naturam: et hoc est, quod dicit: « et esurierunt: inquirentes autem » non mundana, sed solum « Dominum, non minuentur omni bono » id est, habent Dominum, qui est omne bonum sine imminutione, 116.0308D| quia eis omnia necessaria conferet. Vel ita: divites eguerunt virtutibus, et esurierunt Dominicam refectionem.

Hic incipit tertia pars, in qua rudes admonet. Continuatio: Quia inquirentes Dominum non minuentur aliquo bono, ergo vos « filii » derelicta impietate « venite » ad fidem, et hanc institutionem accipite, et « audite me, » id est, doctrinam meam intelligite, et ego « docebo vos timorem Domini, » id est, quomodo Dominum timere debeatis. Rudes, quamvis extra Ecclesiam, tamen paterna affectione filios vocat, sicut Abraham divitem, in inferno quoque positum legitur appellasse filium.

Docebo timorem Domini, ex qua doctrina vitam habebitis: et hoc tali interrogatione dicit, 116.0309A| quam omni assequatur assensu. Quis enim homo tam fatuus qui aut dicat: Vitam nolo, aut dies videre bonos non cupio? et hoc est: « Quis est homo qui vult vitam, » nec dico de vita acta in miseria, sed quis est ille « qui diligit videre dies bonos, » id est, vitam aeternam, scilicet, vitam actam in bonis diebus? »

Dico, docebo timorem Domini, hunc scilicet, « prohibe linguam tuam » scilicet « a malo, » id est, ne in aperto mala loquaris, nec etiam mala loquaris intentione bona, et hoc est, « et labia tua ne loquantur dolum. »

« Diverte » etiam, id est, declina « a malo » opere: et quia haec non sufficiunt addit « et fac bonum. » Et quia caro semper repugnat spiritui, et vult 116.0309B| ut non faciat bonum, dicit: « inquire pacem, » cum carne scilicet reprime eam: et quamvis nunquam invenire possis, quia semper repugnat, tamen semper « persequere eam, » id est, opprime eam.

Hic incipit quarta pars. Dico, fac bonum, quia « oculi Domini » sunt « super justos » per misericordiam: et si ipsi aliquid petunt, « aures ejus, » id est, clementia et potentia ejus sunt paratae « ad eorum preces » exaudiendas.

Dominus exaudit justos, malos autem damnat, et hoc est: « Vultus autem Domini, » id est vultuositas, scilicet ira Domini est « super facientes mala, ut perdat de terra, » scilicet viventium, non solum eos, sed etiam « memoriam eorum. » Tunc 116.0309C| enim perdita erit memoria eorum, cum nullus sanctorum super eos aliqua pia actione movebitur. Unde dixit Abraham: « Inter nos et vos magnum chaos firmatum est (Luc. XV). »

Oculi Domini super justos. Et de hoc possumus esse securi, quia Dominus exaudivit priores patres; et hoc est: « clamaverunt justi et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. »

Et sicut liberavit eos, sic « est » modo « juxta, » id est, benignus his qui tribulato sunt corde, » scilicet compunctione peccatorum: et ipse « salvabit humiles spiritu, » id est, illos qui nihil reputant ex se, sed ex solo Deo omnia.

Dico salvabit eos, sed tamen remanent « multae 116.0309D| tribulationes justorum: » justorum enim proprium ut tribulentur, et « de his omnibus liberabit eos Dominus » cum ducet eos in regnum suum.

Tandem liberabit eos Dominus, et interim « custodit omnia ossa, » id est, omnes virtutes et fortitudines « eorum, » et quod nullum damnum de virtutibus suis passi sunt; et hoc: est « unum ex his non conteretur, » quia Dominus non sinet eos deficere.

Isti non conterentur. « Mors autem peccatorum pessima, » qua imminente, peccatores damnationem aeternam incurrunt, et vitam turpissimam: et hoc est, quod « qui oderunt justum » scilicet ipsi peccatores « delinquent, » id est peccabunt. Hic pro 116.0310A| justis contrarium. Continuatio: Mors peccatorum pessima est, « animas autem servorum suorum redimet » id est, redemptos per sanguinem Filii deducet ad vitam aeternam: et vitam eorum praesentem faciet, mundam: et hoc est « non delinquent omnes qui sperant in eo. »

IN PSALMUM XXXIV. TITULUS: In finem psalmus David.

« Judica, Domine, nocentes me. » Psalmus iste convenit David, id est, Christo, dirigens nos in finem. Intendit enim nos admonere ad passionem. Materia est passio et resurrectio. Eam sic exsequitur: In prima parte ponit orationem. In secunda enumerat passionem cum exsultatione resurrectionis. 116.0310B| In tertia, quid illa passio et resurrectio efficiat, sicut in psalmo: Deus, Deus respice in me, passionem enumerat, sic in isto: sed quamvis de eodem dicat, tamen semper de eadem materia diversa dicit.

In oratione quam praeponit, orat sibi et inimicis, tam convertendis, quam non convertendis; non convertendos daemones accipimus, et obstinatos Judaeos, quibus sic imprecatur: « Domine, judica, » id est, damna « nocentes me, » id est, daemones, vel inconvertendos Judaeos: et ipsos « impugnantes, » non tamen expugnantes « me, » tu « expugna, » id est devince. Expugnati erant in resurrectione Christi: quia non potuerunt eum retinere in morte, sicut putaverunt: et hic jam sibi incipit 116.0310C| orare.

Expugna dico, et ut possis expugnare, « apprehende arma et scutum, » id est, qui ante occulte, modo evidenter operare in me arma, quibus possim inimicos devincere: et scutum, quo me defendas. Haec autem arma et scutum sunt voluntas Dei, et tu qui aliquando videris sedisse, « exsurge » manifeste « in adjutorium mihi, » id est ad, cooperandum mihi.

Exsurge dico ad cooperandum mihi, et « effunde, » id est, notifica mundo « frameam, » id est, animam meam, qua tu diabolum devicisti, « et conclude inimicos, ne nomen eorum dilatetur: quod facere, erit « adversus eos qui me persequuntur. » Ipsi enim nomen meum volunt concludere, et suum dilatare. 116.0310D| Quod per singula petant « dic animae meae » in ipsa impletione rei: « Ego sum salus tua » omnimoda.

Hic incipit orare de conversione inimicorum quos praeviderat convertendos. Effunde frameam: « quaerentes animam meam, confundantur, » id est, habeant erubescentiam de peccatis suis, et deinde « revereantur, » id est, timeant me et honorent.

Et non solum quaerentes actu animam meam, sed etiam « cogitantes mihi mala, » scilicet consentientes facientibus, « avertantur » a via sua mala, ita ut sint « retrorsum, » id est, sequantur me et sic aversi « confundantur, » id est, crubescant de peccatis suis praeteritis: quae memoria erit eis 116.0311A| custodia virtutum. Et ponit per quod possint retrorsum averti, dicens: « fiant tanquam pulvis ante faciem venti. » Per ventum sancti Spiritus impulsionem accipimus, et orat quod sicut pulvis vento materiali a terra erigitur, ita isti Spiritu sancto a terrenis ad amorem coelestium eleventur: et si ipsi non assentiunt Spiritui, sit « angelus Domini » sive malus sive bonus « coarctans eos, » id est, coercens ad conversionem, sive per poenam, sive per infirmitatem, sive quolibet alio modo. In hoc versu duo genera correctionis notamus, unum voluntarium, aliud coactum.

« Et fiat via illorum, » id est, mala opera eorum, quae prius eis lucida videbantur, videantur « tenebrae, » id est, tenebrosa, ut ulterius timeant incedere 116.0311B| per ea sicut per tenebras: et eadem in qua se prius firmiter stare putabant fiat eis « lubricum, » id est, lubricosa, ut intelligant neminem firmiter posse stare: si hoc nolunt cognoscere; « angelus Domini » sit « persequens eos » quacunque impulsione. Hic quoque notantur duo genera correctionis.

Et « quoniam absconderunt mihi interitum laquei sui, » id est, occultos laqueos paraverunt mihi, qui laqueus erat causa interitus: absconderunt dico « gratis, » id est, sine merito meo et quoniam « exprobraverunt animam meam » dicentes: Daemonium habes et similia: et hoc « supervacue. » In hoc quidem vacue, quia non erat quod dicebant: in hoc supervacue, quia immunis a peccato Filius Dei erat.

116.0311C| Et quoniam hoc fecerunt, veniant eis pro illis malis bona, et hoc est « veniat, » id est, paretur « illi » populo « laquens, » id est, doctrina qua illaqueetur « quem ignorat, » id est, sicut mihi ignoranter paraverunt laqueum, sic illis ignorantibus paretur: et non tantum paretur laqueus, sed etiam « cadat » populus ille in laqueum, id est, ipsa doctrina efficax sit in eis: ita dico in laqueum, quod « in idipsum, » id est, laqueus iste sit laqueo similis quem paraverunt, ut sicut laqueo suo me prorsus retinere voluerunt, ita isti laqueo isto retineantur. Si habeatur, in laqueo ipso, idem erit. Dico laqueus apprehendat eos, « et captio quam abscondit, » id est, mors quam Christo occulte paraverunt « apprehendat eos, » id est, causa sit quare 116.0311D| ipsi moriantur in peccatis suis. Vel sic potest legi, ad malum: Isti convertantur, illi autem « fiant tanquam pulvis ante faciem venti, » id est, moveantur in primo ictu tentationum: « et angelus Domini, » id est, diabolus, qui ideo dicitur nuntius Domini, quia per eum Dominus iram infert malis sit, « coarctans eos » ad graviora mala: « fiat etiam via illorum, » id est, institutio eorum « tenebrae, » ut per eam excaecati fiant a cognitione veritatis, et fiat eis via ipsorum « lubricum, » id est, lubricosa, ut semper de vitio in vitium cadant, et propter hoc sit « angelus Domini prosequens eos, » id est, deducens eos de vitio in vitium usque ad interitum. Et « quoniam gratis absconderunt mihi interitum, » laquei 116.0312A| scilicet, et « quoniam exprobraverunt animam meam supervacue, » ut supra « veniat illi » populo « laqueus, » id est, paretur eis occulta destructio, « quem ignorat, » id est, quem ipse nesciat, sicut completum est in occulta destructione per Titum et Vespasianum: et non tantum paretur, sed etiam habet efficaciam in eis: et hoc est « cadat » populus « in laqueum ipsum » ut supra expositum est. Vel idem est in laqueo, vel cadat in laqueum « in ipso, » id est, ipsa machinatione; « et captio quam abscondit apprehendat eum, » scilicet illa vis quam ipsi paraverunt Domino, sit causa quare ipsi destruantur corporaliter.

Hic incipit secunda pars. Illis ita eveniet: « anima autem mea exsultabit in Domino » et haec exsultatio 116.0312B| fuit in passione spe resurrectionis: « et delectabitur » in ipsa resurrectione « super salutari suo, » id est, de salvatione, vel divinitate sibi unita.

Et tunc « dicent » in re ipsa « omnia ossa mea, » id est, omnes virtutes meae: « O Domine » qui es « eripiens » per quamdam violentiam « inopem, » id est, genus humanum « de manu fortiorum ejus » inopis, id est, de manu fortiorum diabolorum: et etiam eripiens « egenum et pauperem, » id est, humanum genus « a diripientibus eum, » id est, a ministris diabolorum qui ex praecepto diabolico genus humanum ad diversa peccata diripiunt, « quis similis tui? » Inops dicitur humanum genus, secundum hoc quod erat passibile et mortale et in dominio diaboli erat: egenum secundum hoc quod sicut ille 116.0312C| egenus est, qui victum suum cum labore quaerit, sic ipsum quoque quaerit aliquam cognitionem de Deo et tamen adhuc erat pauper, quia modicum in ejus cognitione proficiebat.

 Praemissa exsultatione, de passione narrare ingreditur. Continuatio: Quamvis ita exsultet anima mea, tamen non removentur humanae miseriae. « Surgentes iniqui testes, » qui ideo iniqui dicuntur, quia alter mendacium alterius testimonio comprobat, « interrogabant me, » id est, accusationes imponebant mihi per interrogationes « quae ignorabam, » id est, quae facta nesciebam.

Retribuebant etiam mihi mala pro bonis « quae feceram eis, supple in sancta doctrina, scilicet sterilitatem animae meae. » In hoc enim erat anima 116.0312D| mea sterilis, quod incorporare eos mihi non poteram. Cibus enim meus, eorum salus et fides. Unde locutus Samaritanae, dixit discipulis rogantibus ut manducaret: « Ego cibum habeo quem vos nescitis (Joan. IV). »

Ipsi retribuebant mihi mala, « ego autem » non vindicabam me de eis, sed « induebam me, » id est, cooperiebam divinitatem meam « cilicio, » id est, poenitentiali veste. Carnem suam vocat poenitentialem vestem, quia in ea pro peccatis populi sustinuit poenam. Cooperta erat divinitas, quando suam non ostendebat potentiam. Induebar, dico, cilicio « cum illi mihi molesti essent, » id est, quamvis mihi molesti essent, cum alii soleant potentiam ostendere.

116.0313A| Et etiam « humiliabam animam meam, » id est, affligebam animam meam, « in jejunio » scilicet, quia eorum salute non poteram refici, vel in jejunio corporali, et etiam orabam pro eis, et quia non repererunt orationem meam, illa « oratio mea in sinum meum convertetur, » id est, mihi erit utilis: secundum quod ipse Dominus in Evangelio dixit apostolis: « In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur (Matth. X), » id est, si vestra oratio non prosit eis, vobis saltem proderit.

Humiliabam et « sic complacebam mihi » vel Deo Patri: sic scilicet, habendo populum illum « quasi proximum et quasi fratrem » carnalem: quia tantum 116.0313B| diligebam eum, quantum si frater meus carnalis esset: et cum nollet mihi acquiescere « humiliabar, » id est, affligebar pro eis sic « quasi » aliquis « lugens et contristatus, » lugens in corpore, contristatus in anima.

Ego sic humiliabar pro eis « et ipsi tamen laetati sunt adversum me, et convenerunt » scilicet, in hanc voluntatem, et « congregata sunt super me flagella, » id est, multiplicata, et ego « ignoravi » quare hoc facerent, quia, scilicet, non promerui.

Etiam « sunt dissipati » videntes ejus miracula, cum dicerent alii, quia bonus est, alii autem non, sed seducit turbas, et in passione ipsa cum viderent terrae motus. Et quamvis essent sic dissipati, « nunquam » tamen sunt « compuncti, » in quo maxime 116.0313C| eorum nequitia aggravatur: sed potius tentaverunt me, adducentes ante me mulierem adulteram (Joan. VIII): dicendo etiam: « Si filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVI) » ; « subsannaverunt me » cum aliquam infirmitatem humanae naturae in me cognoscerent: et non ad horam, sed « subsannatione, » id est, assidue: et cum nihil in me mali invenirent, « frenduerunt » scilicet bestiali more « super me dentibus, » id est, corrosionibus suis.

Ipsi ita contra me faciunt, sed tu quidem « quando respicies » misericorditer, ut de eorum potestate me liberes? Respice, Domine, et « restitue animam » redditam corpori, remotam « a malignitate eorum, » id est, ab inferioribus Judaeis malignantibus, et « unicam meam, » id est, animam meam 116.0313D| ipsam, quae unica est: quia nullam partem habet: vel unicam, id est, carnem meam, quae unica est immunis a peccato: « restitue, » fac immortalem et impassibilem, ereptam « a leonibus, » id est a principibus Judaeorum et aliis.

Incipit tertia pars, in qua ostendit quid boni eveniat de sua passione et resurrectione, scilicet laus Dei, conversio impiorum, exsultatio justorum. Restitue: Quod si feceris, « confitebor tibi » id est, laudabo te « in ecclesia magna » secundum numerum: quia de multis conficitur, nec tamen congregata de paleis, sed « in populo gravi, » id est, stabili per virtutem « laudabo te » .

Ego laudabo te, illi autem qui adversantur mihi, 116.0314A| inique inferendo mala « non supergaudeant, » id est, si gaudent ad tempus, non gaudeant usque in finem: nec illi « qui oderunt me gratis, » id est, sine merito meo: « et annuunt oculis, « id est, alios nutu oculorum provocant ad derisionem meam.

Non supergaudeant, nec debent supergaudere, « quoniam mihi pacifice loquebantur, » et loquentes pacifice « cogitabant dolos » in corde, et illi doli non erant, ut auferent mihi exteriora, sed « in iracundia, » scilicet ad mortem meam intendentes: iracundiam dico « terrae, » pro terra scilicet et suo regno retinendo. Timebant enim perdere locum et gentem, nisi Christum occiderent.

« Et dilataverunt super me os suum » cum dicerent: Crucifige, crucifige eum (Joan. XI): » et « dixerunt, 116.0314B| Euge euge, » id est, bene bene, « viderunt oculi nostri » de isto quod optavimus.

Ita ipsi mihi fecerunt, sed tu « Domine vidisti, » id est, cognovisti eorum nequitiam, et meam innocentiam, et ideo « ne sileas, » sed profer sententiam: et tu « Domine, ne discedas a me » . Quamvis si securus quod Deus non discedat ab eo, tamen quia nihil scit se habere ex humanitate, orat, ut det aliis exemplum orandi, quia nihil prorsus in sua humanitate confidere debent.

Dico ne discedas, potius « exsurgere et intende judicio meo, » id est, considera quale judicium sit factum de me, tu dico qui es « Deus meus » . Et quia si solum judicium aspiceret, haberet eum furem quia inter fures damnatus est, addit: « et attende 116.0314C| causam meam, » id est, totam placitationem considera, scilicet, quod ego semper erga eos innocenter me habui, tu dico qui es « Deus meus » .

Intende in causam meam et « judica me secundum justitiam tuam, » id est, secundum hoc quod exigit justitia tua, « Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi, » scilicet « non dicant in cordibus suis, Euge euge animae nostrae » de hoc quod retinuimus eum in morte, nec dicant in ore « devoravimus eum, » id est, destruximus eum. Hic quoque non dubius de se orat, sed nobis proponit exemplum. Hoc non dicant, sed potius « qui gratulantur malis meis, simul » omnes « erubescant et revereantur, » id est, timeant et honorent me.

Et non tantum qui consentiunt facientibus mihi 116.0314D| mala, sed etiam « qui loquuntur maligna super me, induantur confusione et reverentia. »

Isti erubescant, sed « qui volunt justitiam, » scilicet imitari, « exsultent » in corpore, et in anima « laetentur: » et illi « qui volunt, » id est, diligunt, petunt « pacem servi ejus, » id est, illam pacem quam ego, qui sum servus ejus, posui inter Deum et hominem: « et dicant semper: Magnificetur Dominus » de pace illa data hominibus.

Isti magnificent Dominum « et lingua mea meditabitur justitiam tuam, » id est, meditate annuntiabit, et non tantum justitiam tuam, sed « tota die » justitia annuntiabit « laudem tuam, » id est, te laudabilem, sicut de creatione coeli Christus in 116.0315A| propria persona laudem Dei annuntiavit, et etiam per hos hodie, per quos loquitur, ipse annuntiatur. Quod dicit linguam meditari, quod cordis est proprium facere, ex unione membrorum, quod cordis est, linguae attribuit.

IN PSALMUM XXXV. TITULUS. In finem servo Domini David.

« Dixit injustus. » Psalmus iste convenit proprie prophetae David servo Domini: qui bene in hoc psalmo comprobatur servus Domini, quia in hoc psalmo ostendit peccatorem omnia peccata sua non a Deo, sed ex se omnia habere. Justum vero nihil justitiae, nisi ex solius Dei pietate habere. Psalmus dico dirigens in finem, id est, Christum. Materia est justus, et secundario impius. Modus vero talis est: 116.0315B| In prima parte psalmi, impium cum sua accusatione describit. Cum enim impius diceret: Non possum me abstinere, quia sic sum creatus, talis est mea natura, ostendit eum falso queri de sua natura, et corruptionem non a sua creatione, et natura, sed a sua voluntate habere. In secunda parte describit justum non cum sua laude, sed cum laude Dei. Justus enim nihil boni ex se, sed omnia bona ex solo Deo hic ostenditur obtinere. Intendit autem nos admonere, ut vitia ex nobis esse, bona autem a Deo cognoscamus.

Nolite vos excusare de peccatis vestris, quia « dixit, » id est deliberavit quidam « ut delinquat in semetipso, » id est, non ex sua natura, non ex coactione, sed ex sua voluntate hoc fecit, nec etiam 116.0315C| attendit Deum judicem futurum unicuique secundum merita, et hoc est « timor Dei » qui omnibus praepositus est, « non est ante oculos ejus, » id est, in sua consideratione ut vel inde cogitet. In hoc maxime notatur nequitia ipsius, quod ex voluntate peccat, et nullatenus timore futuri judicii refrenatur.

Bene dico quod timor Dei non est ante oculos ejus, « quoniam » ipse « dolose egit » cum diceret se non ex sua voluntate, sed ex sua natura et creatione, ex necessitate peccare, quod quidem dolus erat, quia licet hoc diceret, tamen in sua conscientia ex se ipso peccatum esse sciebat, et hoc tantum in conspectu hominum, quia homines putabant eum verum dicere, sed in conspectu Dei intantum dolose egit « ut iniquitas ejus » ab ipso eodem « inveniatur 116.0315D| ad » Dei et hominum justorum pertinere « odium. »

Iniquitatem per partes exsequitur, et ostendit iniquitatem ejus et in cogitatione et in verbis et in actu. Continuatio: Bene dico iniquitas ejus, quoniam « verba oris ejus iniquitas et dolus » natura: iniquitas, id est, blasphemiae contra Deum, et dolus est in proximum, quia etiam si bona dicat, tamen hoc seductoria intentione facit: et ne ille per ignorantiam se excusaret, ostendit eum inexcusabilem, cum dicit, « noluit intelligere cum bene ageret » vel in verbis vel in factis. Dederat enim Deus homini rationem, qua quidquid sibi esset agendum posset intelligere: et liberum arbitrium restituerat, quo posset divinae gratiae assentire.

116.0316A| Verba sunt iniquitas, et etiam in cognitione est iniquitas: et hoc est « iniquitatem meditatus est in cubili suo, » id est, in corde quod cubile ideo dicitur, quia sicut in cubili suo aliquis, sic in corde anima stultis occupata cogitationibus, requiescit: et non tantum meditatur iniquitatem, sed etiam « astitit » diutissime immorando « omni viae non bonae » omni malae operationi, scilicet, cum furibus furatus est, cum moechis moechatus est, etc. Et cum natura exigeret, ut ipse in se et in aliis mala odiret, « malitiam non odivit, » et hic illius nequitia maxime aggravatur.

Hic incipit de secunda parte. Continuatio: Injustus habet ex se sua peccata, sed, o « Domine, misericordia tua est in coelo, » id est, misericordia tua 116.0316B| facit aliquos esse coelos, id est, justos, quia nemo per se, sed omnes per te habent justitiam, « et etiam veritas tua, » id est, cognitio veritatis protenditur « usque ad nubes, » id est, sanctos apostolos: qui ideo nubes dicuntur, quoniam pluunt rorem coelestis gratiae fidelibus, ex illis nubibus venit ad nos illa cognitio veritatis. Misericordia ex Deo, veritas ex Deo, justitia etiam ex Deo: et hoc est, « justitia tua, » id est, justi sunt « montes Dei, » id est, comparabiles montibus. Nam sicut in montibus sol mane relucet, et inde descendit in valles, sic cognitio Dei in ipsis apostolis reluxit, et ex inde ad alios homines per eosdem apostolos descendit, et ne per montes accipiamus elatos hujus saeculi, addit « Dei. » Et ne aliquis diceret, quare hos potius elegit, et hos reprobavit, 116.0316C| subdit: « judicia tua abyssus multa, id est, tantae profunditatis, quod eam nemo potest cognoscere.

 Vere judicia tua abyssus multa, quia tu salvabis utrosque et rationales et irrationales: et hoc est, o « Domine, » tu « salvabis » spirituali salvatione, « homines, » id est rationales, « et jumenta » id est irrationales, faciens eos rationales, sicuti fecisti Paulum: vel salvabis corporali salvatione, ministrando eis necessaria hujus vitae, et etiam multis aliis modis « multiplicasti misericordiam tuam » hoc faciendo, « quemadmodum, » id est, quantum multiplicasti misericordiam tuam. Sciendum quod licet David et Apostolus aliquid cognovissent de consilio Dei, quare quosdam eligeret, quosdam reprobaret, 116.0316D| tamen noluerunt aperire, quia cognoverunt quod hoc potius noceret quam prodesset.

Tu salvabis homines et jumenta, sed illi irrationales male utuntur salvatione tua quia non sperant in te: « filii autem hominum, » id est, rationales, « sperabunt in tegmine alarum tuarum, » quia sicut pulli non possunt nutriri, nisi sub alis matris, sic intelligunt se non posse subsistere contra aestum diaboli, nisi protecti alis, id est, misericordia et veritate Dei. Vel ita: tu salvabis bonos et rationales spirituali salvatione, et ipsi non erunt ingrati, sed sperabunt in tegmine alarum tuarum.

Ipsi sperabunt in te, nec fraudabuntur a sua spe, quoniam « inebriabuntur ab ubertate domus tuae, » 116.0317A| id est spiritualibus donis, quibus abundat domus tua, id est Ecclesia. Inebriabuntur dicit per simile, quia sicut aliquis inebriatus solutus est a curis, sic justus per Spiritus sancti habitationem vacuus est ab appetitu terrenorum, et etiam « potabis eos, » spiritu sapientiae, cui nemo possit resistere, et hoc est quod dicit « torrente, » « spiritu dico vel torrente voluptatis tuae, » id est gratiae, quia gratuito das illum hominibus. Vel « voluntatis tuae, » in qua maxime delectaris, quoniam multum torrens tibi placet.

Dico « potabis eos, » et bene poteris « quoniam apud te est fons vitae, » id est origo totius boni, « et in lumine tuo » id est, Christo, scilicet, in cognitione tui, juxta illud: « Qui videt me, videt et Patrem 116.0317B| (Joan. XIV), » et cum videbimus lumen, id est Patrem, et Spiritum sanctum.

Et ut possimus videre lumen illud, « praetende, » non illis qui volunt te scire, sed « sitientibus te, » id est credentibus in te, et praetende « justitiam his qui recto sunt corde. »

Et ut possim pervenire ad lumen illud, « non veniat mihi pes superbiae, » id est affectio superbiae. Per superbiam omne peccatum accipimus, quia in omni peccato superbia est, id est contemptus Dei. Pes singulariter et non pluraliter dicit, quia qui stat in superbia, nunquam stat firmiter, sed semper est pronus ad ruinam, sicut ille qui stat uno pede. Modo oravit quod non veniat superbia, id est effectus peccati ex se, nunc orat ut 116.0317C| alterius suggestio eum ad peccandum non moveat, dicens, « et manus, » id est persuasio « peccatoris non moveat me, » a bono proposito.

Dico « non veniat pes superbiae, » quia « ibi, » id est in pede superbiae « ceciderunt qui operantur iniquitatem, » et inde « expulsi sunt, » a regno Dei, et postea « non potuerunt stare, » id est regnum Dei ulterius obtinere.

IN PSALMUM XXXVI. TITULUS. In finem Psalmus David.

« Noli aemulari. » Psalmus iste convenit David prophetae vel cuilibet justo, dirigens in finem, id est, in Christum, sicut et caeteri psalmi. Videns propheta vel quilibet justus, qui hic loquitur, impios 116.0317D| prosperari, et justos conculcari ab impiis, et quod quidam simplices justi inviderent potentiae illorum, et vellent ulcisci injurias ab eis illatas, aliquando etiam vellent conformes fieri eis, ponit contra hanc saluberrimam doctrinam, quam Augustinus saluberrimum potum nominat. Materia est justus, et e contrario impius, secundario tamen. Modus est talis, quod eam materiam sic dividit. In primis agit de justo: admonendo eum ne moveatur invidia erga impium, vel imitatione, vel ira, in intermiscendo quaedam de impio. In secunda parte ponit quid impius erga justum faciat, admonendo ipsum ut patienter sustineat. In tertia parte ponit praemia justi, cum admonitione et damnatione 116.0318A| malorum, per quod justum, ne malum velit imitari, deterret. Intentio est, per haec omnia simplices consolari, ut nullatenus propter impiorum nequitiam vel injuriam moveantur.

Veluti si dicat propheta vel justus ille qui loquitur: Frater simplex « noli aemulari. » Aemulari dicitur moveri erga aliquem, sive ad dilectionem, sive ad invidiam. Unde Apostolus: « Aemulor enim vos Dei aemulatione (II Cor. XI). » Et de utroque hic simplex admonetur, ut neque imitetur malignantes, imitando eorum malitiam, neque invidendo eis. Noli aemulari dico « in malignantibus, » id est, in consideratione malignantium, id est, malevolorum, ut vel imiteris, vel invidias, « neque zelaveris, » id est persequaris « facientes iniquitatem. » In zelare 116.0318B| quamdam notamus majorem affectionem, quam aemulari.

Ponit causam quare justus simplex non debeat erga malos invidia moveri « quoniam tanquam fenum arescet, » neque hoc differetur, sed « velociter, » fiet. Feno comparamus potentes hujus saeculi, quia sicut fenum floribus ornatum et viride cito arescit, sic isti ornati, et virentes in gloria hujus saeculi cito deficiunt, « et cito decidunt, quemadmodum olera herbarum, » id est, olera in horto non bene culto, sed agresti, quibus plebs inferior comparatur, quae et si viret cito, tamen deficit.

Et quia cito deficiunt haec, ideo tu, bone homo, « spera, » non in his praesentibus, sed « in Domino, » 116.0318C| « et fac bonitatem, » id est, plura bona. Bonitas enim non de uno, sed de pluribus dicitur; « et » sic « inhabita terram, » id est Ecclesiam, « et pasceris in divitiis ejus, » id est, reficieris, sanctis Scripturis et multis spiritualibus donis.

Et multis « delectare in Domino, » quasi re tibi jam lepida. Haec enim consuetudo est, ut si quis accedat ad Dominum, in primis quasi durum reputet, postquam vero consueverit, in eo maxime delectetur; delectare dico, « et ipse dabit tibi petitiones cordis tui, » non carnis sed spirituales.

Et quia aliqui simplices possent dicere: Non possum delectari vel sperare in Domino, quia multa habeo peccata, contra hoc salubre dat consilium: « Revela Domino viam tuam, » per confessionem 116.0318D| tuam, id est mala opera per quae incedis, et his revelatis, « spera in eo, » « et ipse, » Dominus « faciet justitiam tuam » tibi scilicet « et judicium tuum, » id est discretionem dabit tibi, qua secernas bonum a malo.

Et ne diceret aliquis, Licet habeam hoc, tamen semper vilis ero, commendat haec dona, « Dominus justitiam faciet, » et illam « educet, » de tenebris hujus vitae, in qua obscura et vilis reputatur, « quasi lumen, » id est faciet omnibus lucidam, cum dicent mali in judicio: « Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, ecce quomodo computati sunt inter filios Dei (Sap. V), » « et judicium tuum educet tanquam meridiem, » id est in 116.0319A| maxima constituet claritate, ut omnibus apertum sit, dico, revela viam tuam, et spera in Domino, et acceptis donis ab eo, semper « subditus esto Domino, » id est famulare ei « et ora eum. »

Et ne simplex admonitus sic diceret: Ecce sive malignentur, sive mala faciant dum justis non noceant, non movebor erga eos, sed si prosperentur, non nobis mala inferant, quin moveamur cessare non possumus: contra quod propheta item ponit salubrem admonitionem. Dico: « subditus esto Domino, et si impius prosperatur, noli aemulari, » neque imitando, neque invidendo « in eo, » id est in consideratione illius, « qui prosperatur in via sua, » id est mala operatione, quae incedit ad interitum: et « in homine faciente injustitias, » id est 116.0319B| bonorum persecutiones.

Ne aemuleris dico, et si in aliquo modo motus es, dimitte: et hoc est « desine ab ira, » et si longo odio motus es, desine: et hoc est « derelinque furorem, » et si aliquando furere voluisti, desine: hoc est « noli aemulari, ut maligneris. »

Et ideo dico noli malignari, « quoniam qui malignantur, exterminabuntur, » id est et malevoli, et mala facientes, scilicet, extra terminum supernae Jerusalem ejicientur. « Sustinentes autem Dominum, » id est cum longanimitate mala hujus vitae tolerantes, Dominum remuneratorem attendentes « ipsi haereditabunt terram, » id est, haereditario jure coelestem possidebunt patriam.

Dico haereditabunt patriam. Et ne aliquis diceret: 116.0319C| Quis tam diu poterit sustinere? dicit: « et adhuc pusillum, » quasi, non deficias sustinendo, tempus enim breve est, nedum vita hominis. Dico sustine pusillum « et non erit peccator, » non quod peccatoris substantia pereat, sed non erit, id est, peccare non poterit: et concedatur quod tunc « quaeras locum ejus, » id est, an aliquo modo in alia vita peccator sit necessarius « et non invenies. » In hac vita tantummodo peccator est necessarius, in qua per eum justi examinantur.

Dixerat quia sustinentes Dominum haereditabunt terram: nunc determinat quomodo sustinentes, scilicet non qui inviti et murmurantes, sed qui in mansuetudine et simplicitate. Ad hoc continuatur: locum peccatoris non invenies in alia vita. « Mansueti 116.0319D| autem vita. » « Mansueti autem haereditabunt terram » viventium, « ibi delectabuntur in multitudine pacis. » Ibi in aeternum viventes, nec a diabolo, neque a carne sua aliquo modo impugnabuntur, nec aliqua penitus inquietudine turbabuntur.

De secunda parte incipit, mansueti delectabuntur in pace, sed interim in hac vita « peccator justum observabit, » diligenter vitam ipsius inquiret, attendens si in aliquo ei nocere possit: et cum nihil possit contra eum ratione, quasi bestialis « stridebit super eum dentibus suis, » id est, lividis corrosionibus et detractionibus.

Sic stridebit peccator super justum; tu autem, vir bone, ne cures, sed deride eum quia « Dominus irridebit 116.0320A| eum. » Bene dico irridebit eum « quoniam prospicit quod veniet dies ejus, » id est, judicium. Judicium nominat diem, quia ibi erunt omnia manifesta quasi in die.

Merito irridebit eos Dominus quoniam « peccatores gladium, » id est mala opera sua « evaginaverunt, » scilicet de cogitationibus suis, ubi abscondita erant, in manifestum deduxerunt: sicut aliquis gladium suum evaginat, et etiam « intenderunt arcum suum, » id est dolos suos, quibus occulte vulnerent sicut aliquis occulte arcu ferit.

Ad hoc intenderunt arcum « ut decipiant pauperem, » id est simplicem, qui nondum satis perfecit in cognitione Dei « et inopem, » eumdem accipe, qui inops dicitur, quia passibilis et mortalis, et 116.0320B| multis oppressus miseriis hujus mundi, ad hoc evaginatur gladium « ut trucidant rectos corde. »

Ipsi evaginaverunt gladium et « gladius eorum intret in corda ipsorum, » id est, dum occidunt sanctos, occidantur et ipsi interius « et arcus eorum confringatur, » id est dolus ejus inefficax habeatur, ne bonos possint decipere, et sibi conformes efficere.

Haec omnia faciet tibi impius, et etiam cum tu eris pauper, ille prosperabitur, sed tu omnia patienter omnia sustine, quia « melius modicum justo, » id est, sua modicitas et paupertas « super divitias peccatorum multas. »

Et bene dico, melius est « quoniam brachia, » id est, fortitudines et potestates « peccatorum conterentur, » 116.0320C| id est destruentur, et inutilia omnino invenientur: « justos autem, » quamvis modicos et pauperes « confirmat Dominus, » in bono proposito, et spe futurae beatitudinis.

Et bene dico confirmat justos: falsa namque eorum sententia est, qui putant Dominum non cognoscere haec quae aguntur in hac vita, quia « Dominus novit dies immaculatorum, » « et, » ipse Dominus « erit haereditas eorum, » id est, justorum « in aeternum, » Dominus dicitur haereditas justorum, quia sicut haereditas pascit et sustentat possessorem, sic Dominus in hac vita suis, et tandem in alia vita omnimoda erit refectio.

Et ideo « non confundentur, » imo voluntas eorum implebitur « in tempore malo, » id est, in die judicii, 116.0320D| quod malum erit impiis, qui tunc damnabuntur in aeterna damnatione, tunc justi non confundentur, et in hac vita plene a Deo reficiuntur, quod est « diebus famis, » id est, in vita hac qua esuriunt sancti et sitiunt justitiam « saturabuntur » spiritualibus cibis, e contrario fiet peccatoribus, et hoc sub probatione ponit; sic justi non confundentur in tempore malo, quia soli peccatores peribunt.

Tunc quidem peccatores peribunt. In hac vero vita « inimici Domini, » id est, ipsi peccatores « mox ut honorificati, » id est, habiti in reverentia « et exaltati fuerint, » per potentias et dignitates « deficientes, » assidue, et hoc est « deficient, » paulatim enim deficiunt, labendo quotidie in graviora delicta 116.0321A| « quemadmodum fumus. » Sicut enim fumus quanto altius ascendit, tanto magis attenuatur et deficit: sic mali quanto altiores occupant sententias, tanto magis a bono deficiunt. Per multas partes ostendit quod melior est modicitas justi quam divitiae peccatorum.

Ecce ponit causam quare peccator deficiat quia « mutuabitur peccator » a Deo « et non solvet. » Mutuamur quidem a Deo quidquid habemus, quae bene solvit qui ad hoc utitur donis Dei, ad quae Deus instituit: ut si habeat divitias, dispenset eas pauperibus, et in caeteris donis similiter: peccator non solvit, justus autem bene solvit, scilicet « miseretur, » id est, pia affectione erga afflictos movetur, quod utique satis illi est, qui non habet quod tribuat. 116.0321B| Justus autem miseretur « et etiam retribuet, » si quid habet.

Ideo miseretur et etiam retribuet, « quoniam benedicentes ei, » « Domino, » id est, gratias agentes, solventes ea quae a Domino mutuati erant: « haereditabunt terram, » viventium: « maledicentes autem, » id est non agentes illi Domino dignas gratias de acceptis muneribus « disperibunt. »

Bene dico, quod justi haereditabunt terram, quod eis per hoc eveniet, quia a Domino diriguntur opera eorum: hoc dicit: « gressus, » id est, affectiones et opera « hominis » bene ratione utentis « diriguntur, » id est, recti inveniuntur « apud Dominum, » id est, in dispositione Domini: sicut si diceretur de aliquo potente, qui bene disponeret de 116.0321C| aliquo apud eum bene opera ipsius diriguntur: Dominus dirigit gressus justi « et viam, » id est, vitam bonam istius justi directi « volet » Dominus. Vel « viam, » id est praecepta et institutiones ejus Domini volet sequi ille homo. Vel « viam, » id est bona opera quae fecit Christus.

Ideo cum ceciderit, id est peccaverit, homo ille « non collidetur, » id est neque criminaliter peccabit, neque in venialibus permanebit, « quoniam Dominus supponet manus suas, » id est auxilium suum quo sustineatur. Habet alia translatio: quia Domiminus confirmat manum ejus: secundum quod ita legetur: « Cum ceciderit » corporaliter scilicet, cum occidetur et flagellabitur « non collidetur, » in animo, id est, non peccabit in animo, « quia Dominus 116.0321D| confirmat manum ejus, » id est operationem ejus.

Bene dico, quod non collidetur quia ego vidi justum custoditum a Domino in omni tempore, et dum justitia juvenis esset, et parvula, et dum perfecta, et dum in senio: si loquatur totum corpus sanctorum: quasi diceret: « Junior fui, » id est juvenis, ut in tempore Abel et aliorum, quando justitia per solam legem naturalem colebatur aliquantulum, adulta fuit, cum legem scriptam recepit, et in tempore gratiae perfecta fuit: probat quia junior fuisset, dicens: « etenim senui, » id est, ad reverendam aetatem veni, id est, ad tempus illud in quo frigescit charitas multorum, sicut futurum est in tempore 116.0322A| Antichristi. Si loquatur unus solas justus, dicit « junior fui, » id est, similis sum illis primis justis « et senui, » id est similis sum illis novissimis justis, in quorum tempore erit justitia in decrepita aetate: non quod justi deficiant, sed in multis qui justi videbantur frigescit charitas. Sic se comparat Apostolus illis novissimis, ubi dicit: « Nos qui vivimus, qui residui sumus, rapiemur in nubibus obviam Christo in aera (I Thes. IV). » Dico juvenis fui et senui, « et in nullo tempore vidi justum derelictum » a Domino, quin conferret ei Dominus spirituale auxilium: « nec semen, » id est, opera « ejus, » « quaerens panem, » id est, indigens pane, scilicet spiritali vivificatione. Custodit enim Dominus fideles suos, et eorum opera vivificat, et sibi 116.0322B| placere facit.

Ideo Deus non derelinquit justum suum, quia talem se exhibet, quem Dominus digne respicere debeat, scilicet « tota die, » id est assidue « miseretur » pia affectione, « et, » si quid habet « commodat, » id est tribuit necessitatem patienti. Commodat proprie dicit, quia qui dispensat, sibi reddi exspectat, non a paupere, sed a Domino: et quia justus ita commodat, ideo « semen illius, » id est bona operatio illius « in benedictione, » id est in incremento « erit. » Haec est enim manifesta veritas, quod si quis libere dispensat aliquod bonum sibi a Deo commissum, tanto magis abundat in eodem: ut si quis doceat alios, vel bona sua in eleemosynas distribuat. Unde Apostolus monens ad eleemosynas dicit: « Et augebit incrementa 116.0322C| crementa frugum justitiae (I Cor. IX). »

Et quia Dominus ita facit justis, ideo tu frater simplex, « declina a malo, » et quia non sufficeret cessare a malo, nisi fieret bonum, subdit: « et fac bonum, » et sic « inhabita » coelum « in saeculum saeculi, » id est in aeternum. Habitant quidem justi in hac vita spe coelum, quod possidebunt in alia vita in re.

Dico fac bonum, et facere debes, « quia Dominus amat judicium, » id est discretionem, qua separent justi bona a malis: et ipse Dominus « non derelinquet » in hac vita « sanctos suos, » imo « conservabuntur, » ducendo « in aeternum. »

Ex quo dixi junior fui, incipit pars tertia. Dico, conservabuntur et obtinebunt illam haereditatem ad 116.0322D| quam conservabuntur; et hoc habemus interposito versu ubi dicitur: Justi autem haereditabunt terram viventium, et hoc non ad tempus, sed aeternaliter. Quod dicit, et habitabunt in saeculum saeculi super eam, superius benedixit, quia possessores et Domini erunt terrae illius.

Interposuit de impiis, ut per poenam eorum deterreat justos. Continuatio: Justi conservabuntur in aeternum, sed impii punientur in aeternum, « et semen, » id est opera, « impiorum peribit, » quia nullam conferet utilitatem. Justi autem haereditabunt terram, etc. Dixit quod Dominus illam haereditatem dat sanctis suis, modo ne aliquis parvipenderet eam, describit eam et dignam ostendit. Continuatio:

116.0323A| Sancti haereditabunt terram quae est valde digna, quia ibi « os justi, » id est cor quod ideo os nominat, quia aperitur sicut os, et Deus implet illud, « meditabitur sapientiam, » non dubiam cogitans, sed certam habens de Dei cognitione, « et lingua ejus, » id est affectio « loquetur » modo suo: laudabit Deum, scilicet, de sua restitutione.

Et etiam ibi « lex, » id est voluntas « Dei ejus, » qui dicitur Deus ejus, quia multa bona fecit ei: erit « in corde ipsius, » id est in voluntate ipsius. Ea enim volet ibi justus, quae sciet Deum velle: « et non supplantabuntur, » id est impedientur « gressus ejus,. » id est affectiones et opera ejus quin impleantur omnes affectiones ejus.

Nec etiam erit ibi, qui velit supplantare gressus 116.0323B| ejus, id est justi, quia « peccator, » diabolus vel homo, « considerat et quaerit » invidiosa affectione « mortificare eum. » Invidia quidem tormentum animarum eorum erit, qui invidia in hac vita peccaverunt.

Peccator quaerit mortificare justum, « Dominus autem non derelinquet eum, » justum, « in manibus ejus, » id est voluntate vel peccatoris potestate, ut possit justum damnare « nec » ipse Dominus « damnabit eum, » justum, « cum judicabitur, » id est damnabitur impius « illi, » id est ad honorem justi. Recipit enim vindictam justus, cum damnabitur impius.

Possumus et ita legere praedicta: Ideo justi haereditabunt terram, quia in hac vita « os justi meditabitur, » 116.0323C| studiose « sapientiam, » id est cognitionem Dei « et lingua ejus loquetur judicium » ad litteram: « lex etiam Dei ejus, » id est praecepta ejus, erunt « in corde ipsius, » id est in voluntate ejus, id est volet legem ei implere « et non supplantabuntur gressus ejus, » justi scilicet, id est non potest impediri quin impleat affectiones ejus, nec deest qui velit supplantare: quia « considerat peccator justum, » id est diligenter attendit, an in aliquo possit impedire eum « et quaerit mortificare eum » et voluntate et opere. « Dominus autem non derelinquet eum, » justum, « in manibus, » id est in potestate « ejus » peccatoris, « nec » ipse Dominus « damnabit eum, » justum, « cum judicabitur illi, » ut supra. Vel « damnabit cum justus judicabitur illi, » id est ad voluntatem peccatoris. 116.0323D| Licet enim justus aliquando ab impiis flagelletur, occidatur, et aliis modis judicetur, tamen non damnat eum Dominus, sed servat illaesum interitus.

Et quia Dominus ita custodit justos, ideo tu « exspecta » per longanimitatem, dum et « custodi vias, » id est praecepta « ejus » « et ipse Dominus exaltabit te » dando virtutes « ut haereditate capias terram » viventium: nisi enim ita exaltaretur homo, indignus esset capere rem tuam arduam, quam terram de qua simpliciter modo credis « videbis cum peccatores perierint. »

Et bene dico quod peccatores peribunt, quia ego « vidi impium superexaltatum » super aliquos minores, 116.0324A| « et elevatum sicut cedros Libani, » id est transcendentem alios potentes in altitudine hujus saeculi, sicut cedrus Libani alias in altitudine superat arbores.

Vidi sic exaltatum, « et transivi » haec praesentia, et praevidi mentis affectione et agilitate futura: « et ecce » ibi « non erat » peccator « et quaesivi eum, » id est diligenter consideravi quare ibi non esset « et non est inventus locus ejus, » id est cognovi quod non habeat locum.

Et quia ibi impii non habent locum, ergo ut ibi tu possis habere locum « custodi innocentiam, » custodi bene dico: quia multi malis persuasionibus volunt eam tibi furari « et vide aequitatem, » id est aequum cognosce te semper puniendum ad tuam exanimationem: 116.0324B| ideo videt aequitatem « quoniam homini pacifico, » id est, qui patienter portat adversa hujus vitae, et sibi debita deputat, « sunt reliquiae, » id est vita aeterna, quae sibi in posterum reservatur. Vel « reliquiae, » id est bona fama post mortem.

Justis sunt reliquiae, « injusti autem disperibunt, » id est damnabuntur « simul reliquiae impiorum interibunt. » Impii relinquunt sibi secundum praesumptionem suam vitam post mortem, quae reliquiae interibunt eis, quia nullo modo vitam aeternam habebunt, vel reliquiae, id est fama, domus et caetera quae relinquunt, interibunt, id est destruentur.

Modo ne diceret simplex admonitus, Sufficientes habeo causas quare bene agere debeo et impium sustinere, non possum autem: ostendit ei propheta 116.0324C| non deesse potentiam, ut sic dicatur: Injusti peribunt, « salus autem justorum, » id est remissio peccatorum, id est potestas bene operandi est « a Domino, » « et » ipse Dominus est « protector eorum in tempore tribulationis, » id est in hac vita, ne laedantur telis inimici.

« Et abundat eos Dominus » ad bene operandum, « et liberabit eos » « a poenis exterioribus, ut jam nullo modo vexentur etiam in corpore: « et eripiet eos a peccatoribus » cum ducet eos de vita hac: « et salvabit eos » aeterna salvatione, propter hoc, quia speraverunt in eo. »

IN PSALMUM XXXVII. TITULUS. In finem psalmus David in rememoratione sabbati.

« Domine, ne in furore. » Psalmus iste convenit David prophetae vel alii poenitenti, habitus in rememoratione sabbati, id est aeternae requiei, cujus cum memorem se facit poenitens qui hic loquitur, multis se affligit modis, ut ad illam pervenire possit, psalmus dico dirigens nos in finem, id est in Christum. Habent quidam libri, in commemoratione peccatorum. Est enim in hoc psalmo materia poenitens, multis quidem affectus miseriis pro peccatis suis. Modus est talis: In prima parte orat, quod sic purgetur per miserias quas hic sustinet, ut post hanc vitam nihil patiatur. In secunda parte enumerat miserias quas hic sustinet. In tertia parte ostendit se 116.0325A| nunquam Deum inter tot mala deseruisse, sed semper in eo sperasse, et ad graviora patiendum se paratum esse. In fine ponit in conclusione quamdam exsultationem de impetrata venia. Intendit nos admonere, non ut timeamus, sicut fecit in alio poenitentiali psalmo, sed ut jam patienter sustineamus quaecunque mala ad purgationem peccatorum, ac si ita moneret poenitens qui loquitur.

Noli, frater, rogare Deum, ut mala hujus vitae removeat a te, sed per haec, aeterna removeat exemplo mei, qui non de istis oro, sed de illis, sic: « Domine, ne in furore tuo arguas me. » Legatur istud sicut in alio psalmo expositum est.

Nec debes post hanc vitam arguere, quoniam in hac vita multa mala sustineo. Hoc dicit, « quoniam 116.0325B| sagittae tuae, » id est poenae illae peccatorum quas infixisti Adae. Minatus est enim Deus Adae, quasi arcu intenso: « In quacunque die comederis de ligno scientiae boni et mali, morte morieris (Gen. II). » Eo autem infringente obedientiam, sunt ei infixae sagittae Dei, scilicet, factus est mortalis et patiens peccati, quae manent ecclesiae in filiis Adae, de quibus poenitens hic dicit, infixae sunt mihi, et tu, Domine, non extraxisti a me sagittas illas, nec alleviasti, sed « confirmasti » quasi magister supra in correctum discipulum « manum tuam, » id est vindictam tuam « super me, » id est, per illa mala comprimens me.

Et interim confirmasti manum super me, quod jam « non est sanitas in carne mea, » quia omnibus malis 116.0325C| est caro mea possessa, ut fame, et lassitudine, et aliis hujusmodi, non est sanitas mihi dico, et haec « a facie, » id est, a praesentia « irae, » id est, vindictae « tuae, » habens quidem in praesenti consideratione vindictam, quam facturus est de peccatis, nullam carni meae quaero quietem; « non est pax ossibus meis, » id est, robora animae conturbantur, et inde non accuso te, Domine, sed haec tota turbatio est mihi « a facie, » id est propter praesentiam « peccatorum meorum. » Considerans enim peccata sua, timens vindictam Dei pro peccatis illis, conturbatur et in corpore et in anima.

Bene dico turbor pro peccatis, quia mea peccata multa sunt, hoc est, « quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum » et sibi subjecerunt 116.0325D| mentem meam, « et sunt gravatae super me sicut onus grave. » Sicut enim onus grave portantem deprimit, sic istae iniquitates deprimunt animum.

Hic incipit, scilicet, enumerare miserias quas sustinet, quas simul in praesenti versu comprehendit. Ideo dico quod supergressae sunt, quia « cicatrices meae putruerunt et corruptae sunt. » A similitudine dicit: quia sicut cicatrices prius putrescunt, postea rumpitur caro, sic peccata sanata in baptismate putrescunt, quando cogitamus ea renovare: corrumpuntur, quando ad actum perducimus. Habent aliqui libri: corruptae sunt et putruerunt, et tunc est conversus ordo, quia prius corrumpuntur cum dicuntur ad actum, deinde putrent cum aliis dant 116.0326A| exemplum peccandi, sicut vulnera corrumpuntur prius, deinde emittunt fetorem. Putruerunt dico « a facie insipientiae meae, » id est propter sapientiam [insipientiam] meam, quae mihi semper praesens est.

Et in tantum putruerunt, quod ego « miser factus sum, » id est miserum me reputans « et curvatus, » id est jam non respiciens coelum sicut deberem, sed sola haec terrena sicut brutum animal, curvatus dico mea reputatione « usque in finem, » id est in tantum, quod nulla bestia sit magis turbata, quam ego mea reputatione. Vel ita: Quia sic putruerunt cicatrices meae, ideo miser factus sum sicut portans multas miserias, sive ego mihi ipse faciam, sive aliunde mihi inferantur, et in tantum miser, quod ego curvatus sum, id est, depressus pondere miseriarum 116.0326B| usque in finem vitae meae, vel usque in finem, id est, in tantum quod nullus jam potest deprimi ultra me aliquibus miseriis, et quia sic sum factus miser et curvatus, ideo « tota die, » id est, assidue « contristatus ingrediebar » de tristitia in tristitiam. Vel « ingrediebar, » id est, conversabar inter homines contristatus.

Ideo quidem contristatus ingrediebar, non pro aliquo damno temporalis rei, sed « quoniam lumbi mei, » id est, fragilitas meae carnalitatis, « impleti sunt illusionibus, » id est, deceptionibus diaboli. Per lumbos, ubi sedes libidinis, id est, carnalis voluptatis, accipimus quamcunque carnis voluptatem, et in tantum sunt lumbi mei impleti illusionibus, quod jam « non est sanitas in carne mea, » id est 116.0326C| nullum genus voluptatis est in quo non sim illusus.

 Et quia ita sum illusus, ideo « afflictus sum » in corpore « et humiliatus sum » in anima « nimis, » id est, valde, et etiam gemebam in corde meo, « et ab illo gemitu cordis mei rugiebam, » id est prorumpebam in rugitum, id est cum magno desiderio in clamorem, sicut leo rugit, cum aliquam escam desiderat.

Ego rugiebam, « et omne desiderium meum, o Domine, est ante te, » id est nihil desidero nisi quod tibi placet, « et gemitus meus non est a te absconditus, » imo tibi bene cognitus, et a te probatus.

Bene dico gemitus, quia tantus est gemitus mihi, quod « cor meum, » id est anima mea, « conturbatum est, » et quod cor sit turbatum ostendit, dicens 116.0326D| virtutem animi defecisse et rationem, et hoc est « derelinquit me virtus mea, » id est fortitudo animi sic defecit, quod jam nihil tolerare potest: « et etiam lumen oculorum, » id est ratio « non est mecum, et ipsum » quamvis mihi naturale esset, vel « ipsum, » id est quantulumcunque erat, id est perdidi discretionem boni et mali.

« Et ad cumulum omnium malorum, amici mei, » id est illi qui mihi pio ac fideli amore putabantur esse conjuncti sine aliqua cognatione carnis, et qui mihi solatio esse debuissent, « et proximi mei » secundum carnem « appropinquaverunt » paulatim accedendo « adversum me, et steterunt, id est perseveraverunt erga me in malis actibus.

116.0327A| Amici mei fuerunt contra me, et qui non fecerunt mihi mala, nullum fecerunt solatium: hoc est, « et qui juxta me erant, » id est conjuncti mihi aliqua cognatione vel amicitia « de longe steterunt, » id est recesserunt a me nullum ferentes solatium, et tunc mihi sic derelicto, illi, « qui quaerebant animam meam » tollere, id est daemones et ministri eorum « vim faciebant, » id est manifesta mala inferebant.

Et non tantum mala inferebant, sed etiam mala dicebant manifeste et occulte: et hoc est, « qui inquirebant mihi mala, locuti sunt vanitates, » id est, manifesta mendacia: ut cum dicerent haec mundana sufficere ad beatitudinem, et similia, et non tantum manifeste dicebant mala, sed etiam 116.0327B| « tota die meditabantur dolos, » id est, si aliquando dicebant bona, non bona, sed seductoria intentione dicebant.

« Ego autem non audiebam, » id est, non movebar de eorum maledictis: ego dico in hoc existens « tanquam surdus, » id est, sicut surdus non habet aliquem actum auditus, sic nec ego aliquem actum motionis: et eram erga maledicentes « sicut mutus, » et quia mutus etsi non expressa voce, tamen aliquo mugitu vel indicio aliquo iram suam exprimit, ut suam manifestet constantiam, dicit « et non aperiens os suum, » id est nullo modo respondens improperantibus.

Et non tantum non habebam actum audiendi, sed nec potentiam, et hoc est, « factus sum sicut 116.0327C| homo non audiens, » id est non potens audire: et cum superius dixisset, « sicut mutus non aperiens os suum, » ne inferret aliquis, ideo mutus eras, quia non habebas unde responderes, ideo subdit, « et non habens in ore suo redargutiones » contra persequentes, id est, quamvis haberem unde possem reprehendere, tamen fui quasi non habens.

 Hic incipit de tertia parte. Continuatio: Ita tribulor, sed tamen speravi in te. Et « quoniam speravi in te » ideo « tu, Domine, Deus meus, exaudies me. »

Exaudies et debes exaudire « quia » ego « dixi, » id est, deliberavi « ne inimici mei, » id est, diaboli et eorum ministri, et si modo gaudent super me « nequando, » id est, in fine « gaudeant pro me devicto, » et revera gauderent, quia « dum commoventur 116.0327D| pedes mei, » id est, dum fuerint commoti, « locuti sunt magna super me, » id est, contra me, quia de mea infirmitate gaudebant.

 Et ideo exaudies, quia licet jam multa mala sustinui, tamen multo plura paratus sum sustinere, et hoc est, « quoniam ego in flagella » sustinenda ire « paratus sum » pro amore tuo, et semper peccatorum memoriam habeo, et hoc dicit, « et dolor meus in conspectu meo semper, » id est, praecedentium peccatorum memoriam semper habeo in corde.

Ideo quoque exaudies « quoniam annuntiabo, » id est, confitebor « iniquitatem meam » « et cogitabo, » id est, sollicitus ero « pro peccato meo » faciendo opera per quae mihi peccatum relaxetur.

 116.0328A| Ego tot mala sustineo quod etiam morior, et hoc est quod dicit, « inimici autem mei vivunt, » id est, existimant vitam esse in his mundanis, « et confirmati sunt super me, » scilicet ad inferenda mihi mala: « et multiplicati sunt » et numero et gravius nocendo « qui oderunt me inique. »

Et non tantum inferebant mihi mala, sed etiam « detrahebant mihi » illi « qui retribuant mala pro bonis, » et hoc totum faciebant nulla alia causa, nisi « quoniam sequebar bonitatem. »

Hic ponit exsultationem. Continuatio: Ego haec omnia patior, et tu, « Domine, Deus meus, » salutis meae dator, id est, qui jam exaudisti me « ne derelinquas me, » id est, ne permittas me cadere in criminale peccatum. Permittit enim Deus cadere aliquando 116.0328B| suos ad correctionem majorem, ut Petrum; et si aliquando derelinquas, « ne discesseris a me, » id est, » ne permittas me perseverare in peccato, sed « intende in adjutorium, meum, » id est, date intentum, ut me adjuves ad bene operandum.

IN PSALMUM XXXVIII. TITULUS. In finem canticum David pro Idithum.

« Dixi: Custodiam. » Volens Esdras honorem facere Idithum, qui fuit unus de quatuor praeceptoribus, cum arcam Domini de Sylo reducerent, ad memoriam ipsius ponit nomen ejus in ipsius psalmi in titulationem. Licet autem in quibusdam scripturis inveniamus, hunc psalmum fecit Idithum, et hunc Emam, etc., tamen intelligendum est a David omnes 116.0328C| factos esse. Hi autem fecisse dicuntur, quia recensuerunt, et non tantum propter hoc, sed maxime ideo, quia interpretatio hujus nominis, Idithum, ipsius psalmi proprietatem ostendit. Idithum namque transiliens interpretatur, et hic de transiliente omnia temporalia agitur. Hunc psalmum ideo canticum nominat, quia hic quamdam exsultationem proponit, scilicet, finem nostrum, id est, Christum, et licet hic quaedam tristia proponantur, tamen ipsa laeta reputantur spe finis illius. Titulus sic exponitur: Canticum istud convenit David prophetae transilienti vel cuique transilienti habitum pro Idithum, id est, ad honorem Idithum, id est, transilientis. Cum enim ostendit talem esse transilientem, ut, relictis mundanis, ad coelestia saliat, magnum honorem exhibet; 116.0328D| canticum dico, dirigens in finem, id est, in Christum. Materia est transiliens, id est, perfectus ille, qui omni mundanorum voluptate postposita, solis coelestibus inhiat, et etiam talis, qui adeo perfectus est, ut etiam linguam suam a peccato omnino cohibeat, hanc per partes ita disponit. In prima ostendit ille transiliens se tacere mundo, id est, hominibus, et loqui Deo. In secunda parte comparat haec mundana cum coelestibus, ostendens haec esse vana, illa appetenda. In tertia parte ponit orationem, ut a malis liberetur, et coelestia valeat obtinere. Intentio est justos admonere, ut a mundanis postpositis, ad coelestia transeant.

 Vos justi nolite haec mundana appetere, sed con 116.0329A| siderate me qui « dixi, » id est, deliberavi apud me ipsum, « Custodiam vias meas, » quibus debeo ad Deum accedere, non jam dico abstinendo a furto, vel a talibus, quae omnia jam removi a me, sed sic custodiam « ut » jam deinceps « non delinquam in lingua mea. »

Et ut non delinquam « posui ori meo custodiam » tunc « cum consisteret peccator adversum me, » id est, qui volebat ad maledicta provocare, et sic cum consisteret peccator adversum me, posui ori meo custodiam; sed quia omnis actio, quae fit ex deliberatione, fit certior, praemittit, dixi: Custodiam enim ab omni malo. Custodit rationem, quae bonus janitor emittit emittenda, retinet non emittenda.

« Posui custodiam, » scilicet « obmutui » et hoc non 116.0329B| ex ira, sed ex humilitate, et hoc est « et humiliatus sum » mente scilicet. Et non tantum obmutui non dicendo mala, sed etiam tacui bona, et hoc est, « et silui a bonis. » Juste tacet iste bonus illis obstinatis, quos videt paratos ad conculcandum verbum Dei. Dominus enim dicit in Evangelio: « Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas ante porcos spargere (Matth. VII). » Silui, dico, a bonis, « et » ex hoc « renovatus est dolor meus. » Doluit enim iste justus super peccatorem, cum eum peccator provocaret ad iram. Nunc vero renovatur dolor iste, cum eos ita obstinatos cognoscat, ut eis etiam bonum non audeat praedicare.

 Postquam ostendit se tacere mundo, ostendit se 116.0329C| loqui Deo. Continuatio: Istis tacui, sed « cor meum, » id est, affectio mea « concaluit intra me » igne dilectionis, et non tantum concaluit, sed etiam ardet ibi, et hoc est: « et in meditatione mea exardescit ignis, » id est, meditor exardenti dilectione. Si habetur, exardescet, per illud futurum notabitur perseverantia.

Ignis exardescit in mea meditatione, et ab illa « locutus sum in lingua mea, » id est, annuntians ea quae ardens meditatio ministrabit, illud scilicet locutus sum, « Domine, notum fac mihi finem meum, » id est, da mihi veram cognitionem de Filio tuo Christo, ut intelligam eum consummatorem meum qui me redimat, et immortalitatem mihi restituat.

Et « notum fac mihi numerum dierum » quibus 116.0329D| vivo « quis est, » id est, qualis est, scilicet, ut intelligam praesentes dies defectivos esse, et sic aeternos inquiram. Vel ita: « Notum fac numerum, » id est, infinitatem, id est, aeternitatem « dierum meorum, » scilicet, quibus vivam in alia vita, id est, fac me intelligere, scilicet, quod justi in alia vita habeant aeternitatem. Dico notum fac, Domine, finem et numerum, ut, istis cognitis, « sciam » et intelligam « quid desit mihi, » id est, Christum. Cognoscens enim justus Christum esse finem nostri laboris, et remuneratorem injudicio secundum merita uniuscujusque, scit ad eum festinandum, nec in istis mundanis ulterius esse confidendum.

Dico quid desit, quia vere deest, et « ecce » quid 116.0330A| desit, « posuisti dies meos mensurabiles » in quibus vivo, id est, non aeternos, sed defectivos. Alius enim tres dies vel annos, alius centum, alius sexaginta habet, et quisque cum certa mensura, « et substantia mea, » scilicet, non renovatio quam fecit Christus, sed vetus essentia corruptibilis, quam traximus ab Adam, est « tanquam nihilum ante te, » non dico in conspectu hominum, qui magnificant hominem ad comparationem bestiarum, sed « ante te, » id est, in praesentia tua. Dies enim ita sunt fragiles, substantia sic indigna.

Sed tamen quamvis hoc non attenderet « omnis homo, » quantumcunque sit justus, « vivens, » futurum est enim aliquando, quando subditus non erit, est « universa vanitas, » id est, subditus est universae 116.0330B| vanitati, scilicet, his mundanis. Licet enim justus spiritualiter non subjiciat se his mundanis, secundum corpus tamen necessario subjacet. Oportet enim cogitare de victu et vestitu. Unde Paulus: « Vanitati creatura subjecta est non volens (Rom. VIII). » Hic incipit secunda pars. Continuatio: Omnis homo est subditus vanitati, propter hoc debere cessare a peccato. Diapsalma. « Verumtamen pertransit homo » de peccato in peccatum, ita ut non tantum sit subditus vanitati, sed etiam de peccato in peccatum pertranseat, quanquam existat « in imagine » Dei, id est, sit similis ei per rationem. Hanc sententiam comprobat alia translatio, quae habet: quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur. Dico pertransit homo, et non tantum pertransit, sed 116.0330C| etiam « conturbatur » multis passionibus animi, scilicet, gaudio, dolore, spe, timore, et similibus, et hoc « frustra, » quia omnes istae perturbationes inutiles sunt.

 Hic eligit quoddam genus vitiorum, in quo est et pertransitus, et conturbatio, scilicet, avaritiam. Pertransit enim homo et conturbatur, quia « thesaurizat » in quo magnus transitus: quia declinat in hoc homo ad avaritiam, et in eo quod perturbatur timore ne perdat vel minuatur: thesaurizat et stultus est: quia « ignorat cui congregabit ea » quae congregavit. Saepe enim possidet inimicus, quae congregavit avarus.

Ostensa qualitate praesentis vitae, ponit oppositum, scilicet, quid sit omnibus appetendum. Continuatio: 116.0330D| Sic conturbatur homo, « et nunc, » id est, hoc considerato « quae est exspectatio mea? » id est, quae debeo exspectare? An haec mundana? An Deum? « nonne Dominus? » Certe Dominus exspectatio mea: « et substantia mea, » id est, puritas meae conscientiae renovatae per Christum « est apud te, » id est, digna ut eam approbes. Nulla enim substantia, nisi quae sit renovata per Christum, digna est in tua praesentari praesentia.

 Quandoquidem mea substantia apud te est, ergo, Domine, « erue me ab omnibus iniquitatibus meis, » ne ipsae mihi valeant dominari: et debes eruere, quia tu « dedisti me opprobrium insipienti » in quem insipiens jaceret opprobria.

116.0331A| Et ego ea bene sustinul, et hoc est: « Obmutui, et non aperui os meum » ut in alio psalmo, non aperui, nec istam poenitentiam ex me habui, sed quoniam « tu fecisti » in me hanc patientiam, et quia sustinui sic, ideo tu, Domine, amove a me non tantum iniquitates, sed etiam poenas iniquitatum, et hoc est, « amove a me plagas tuas, » potest etiam cum hoc quod supra legimus continauri, sic, quoniam tu fecisti, jam amove a me plagas illas, quoniam, etc.

Dico amove, et opus est ut amoveas, quoniam « ego defeci, » id est, non potui sustinere « a fortitudine manus tuae, » id est, forti vindicta tua « in increpationibus, » notat Deum vindictam suam facere ad hoc, ut retrahat hominem a peccato. Continuatio: Dico, plagas tuas et fortem manum tuam non 116.0331B| accuso, sed confiteor me habere iniquitatem: et « propter iniquitatem corripuisti » me « hominem » disciplinis tuis. Hic notatur judicium, et misericordia Dei. In hoc judicium, quod propter iniquitatem flagellat, et in hoc misericordia, quod correptorie quasi pater flagellat, ut ad viam veritatis reducat.

Corripuisti, et in tantum quod « fecisti animam ejus tabescere sicut araneam. » Sicut enim aranea ad inutile opus faciendum, interiora sua extrahit, sic peccator animae suae in appetitu mundanorum consumit, quae ita vana sunt, ut virtutes animi nihil in eo operentur. Hoc etiam facit Deus ad correctiones, ut cum homo se vilem sic cognoverit, saltem convertatur, et licet ita deficiat in istis inutilibus, « verumtamen omnis homo » carnalis scilicet « conturbatur, » 116.0331C| id est, multis passionibus afficitur. Potest etiam sic legi in bonum. Continuatio: Corripuisti hominem: et ita corripuisti, ut se penitus mundo mortificaret, sicut aranea se mortificat in suo corpore, et hoc est: « tabescere, » id est, deficere, in ira, quod jam non irasceretur: et in concupiscentia, quod nihil cuperet, nulli invideret, et prorsus mundo se mortuum redderet. Pinguis enim anima quae ira et talibus plena est, tabescere dicitur, sicut aranea, quae seipsam mortificat. Justus sic tabescit in appetitu coelestium, « verumtamen omnis homo » carnalis, in appetitu mundanorum, non respiciens justum, et hoc « vane » est quod « conturbantur. »

 Alii conturbantur, et ego non conturbor pro his mundanis, et ideo tu, « Domine, » Diapsalma: « exaudi 116.0331D| orationem meam, » scilicet: ut finem quem peto mihi notifices: « et deprecationem » ut iniquitatem et plagam a me removeas, quas precor removeri, quae oratio et deprecatio dignae sunt exauditione, quia cum lacrymis sunt, et hoc est: « auribus praecipe lacrymas meas. »

Exaudi dico orationem, et interim donec compleas « ne sileas, id est, » ne subtrahas mihi gratiam, sed responde mihi conferendo gratiam in hac vita, et debes respondere, « quoniam ego sum apud te, » id est, de familia tua sum, et maxime propter hoc, quia ego sum « advena, » scilicet, de civitate diaboli in qua natus sum per peccatum Adae, translatus sum ad tuam civitatem per gratiam Christi, et nondum habeo 116.0332A| certam mansionem ibi vel sedem, sed adhuc sum « peregrinus, » tendens ad illam supernam civitatem, « sicut omnes patres mei, » scilicet, Abraham, Isaac, Jacob, et alii qui ut se peregrinos in hac vita significarent, et ad illam civitatem veram tendere, non fecerunt sibi in hac vita domos, sed in tentoriis morati sunt, teste Apostolo.

 Et quia ita sum apud te, ideo « remitte aestus, » id est, fomitem peccati « ut refrigerer priusquam abeam » ab hac vita. Etenim si irrefrigeratus abiero quin mortificentur in me suggestiones malae, « amplius non ero, » id est, non habebo verum esse, sed potius tormentis affligar.

IN PSALMUM XXXIX. TITULUS. In finem Psalmus David.

116.0332B| « Exspectans exspectavi Dominum. » Psalmus iste convenit ipsi David, id est Christo, non tantum in propria persona, sed etiam in persona priorum patrum, et in persona ipsius Christi, et in persona sequentium Christum usque ad novissimum justum. Materia est Christus, secundum hoc quod ipse ponit omnibus legalibus observantiis modum, et inutiles reddit, et in se nobis perfectionem proponit, de qua sic agit: In prima parte ponit testimonium hujus novitatis, scilicet, patres primos hanc exspectasse et annuntiasse. In secunda parte inducit ipsum Christum legalia destruentem, et suam innovationem confirmantem. In ultima parte inducit sequaces Christi, id est annuntiantes. Intendit persuadere legalia instituta jam habere finem, et per Christum 116.0332C| ad Deum ascendendum esse.

 Vox priorum justorum, ac si ita dicerent: Noli sperare in legalibus institutis, sed exspecta Dominum, sicut ego nunquam confidens in istis observantiis « exspectavi Dominum. » Et non dico quod exspectassem aliquando, sed « exspectans » assidua exspectatione, et non fuit cassa exspectatio mea, quia Dominus « intendit mihi, » id est, intentum se mihi praebuit.

Et non tantum propter exspectationem mihi intendit, sed etiam « exaudivit. » Et quomodo exaudisset subjungit dicens: « et eduxit me de lacu miseriae, » id est, mundo isto, in quo continentur multae miseriae, id est, peccata, quae faciunt miseros et lutulentos. Unde subdit, « et de luto faecis. » Fuerunt 116.0332D| enim justi illi per Christum a peccato liberi, quamvis non essent prorsus deleta originalia peccata donec Christi sanguis effunderetur.

 Et non solum mala removit, sed bona dedit, hoc est: « Et statuit supra petram, » id est, super Christum, « pedes meos, » id est, affectiones meas: ut qui prius incerti eramus, in quo nobis confidendum esset, jam Christum certum fundamentum nostrae fidei habeamus. Et statutus pedibus « direxit gressus meos, » id est, opera mea fecit directa.
 « Et immisit in os meum canticum novum, » id est, fecit me annuntiare incarnationem Filii sui: quod « carmen » est canticum vel hymnus, non Jovi, vel alicui fictitio deo, sed « Deo nostro. »

116.0333A| Et hoc quod annuntiamus « videbunt multi et timebunt » timore bono, videntes miracula « et sperabunt in Domino. »

Et, ne aliquis diceret parum esse, et nihil conferre sperare in Domino, ostendit sperantes beatos esse, cum dicit: « Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, » id est, qui honorat nomen Domini, credens eum Redemptorem, et similia de ipso, nomen dico, spes ejus, id est, ex hoc quod nomen ita recipit et honorat, sperat in ipso, securus quod per hoc vitam habebit, et ita dico beatus, si postea « non respexit, » id est, inclinavit nomen « in vanitates, » id est, ad delectationem mundanorum, vel ad legales observantias « et insanias falsas » ut lapidem credere deum.

 116.0333B| Et non debent homines talia respicere, quia « tu Deus meus, fecisti multa mirabilia, » sicut coelum et terram, et alia quae ipsi possunt admirari, mirabilia dico « tua, » id est, ad tuam laudem, et hoc non alicujus indicio, sed tuis « cogitationibus, » id est, propria tua sapientia, et ideo apparet quia « non est » aliquis « qui similis sit tibi. »

Et haec tua mirabilia « annutiavi » per priores patres, et ego ipse postea in propria persona « sum locutus » tua mirabilia, et, me loquente, « sunt multiplicati » credentes in te « super numerum » priorum credentium, vel super numerum praedestinatorum ad vitam, quia multi crediderunt, qui postea a fide recesserunt. Ubi dicit Locutus sum, incipit de secunda parte.

116.0333C| Ideo sum locutus, quia tu « noluisti sacrificium, » id est, immolata animalia, quae non tota cremabantur, non placuerunt tibi: « et oblationem » de candelis et de pane, et haec talia « noluisti; » « aures autem, » id est, intelligentiam « perfecisti mihi » id est, perfectam dedisti mihi, idem est, quod alia translatio habet, perfudisti mihi. Apostolus autem dicit Corpus adaptasti mihi, id est, aptum corpus fecisti in quo lateret divinitas.

 Nec solum ista noluisti, sed « holocaustum, » id est, hostiam ubi totum animal incenditur. Holos enim totum est, caustum incensum est, « non postulasti: » « et » etiam sacrificium, scilicet, « pro peccato » quod genus hostiae est, scilicet, hircus, cui imponebantur peccata, et mittebatur in solitudinem: « tunc, » 116.0333D| id est, considerato quod Deo talia non placerent sacrificia: « dixi, » id est, deliberavit « ecce venio, » id est, unio mihi humanitatem.

Ad hoc scilicet venio, ut faciam tuam voluntatem, Deus; et bene debeo venire, quia, « in capite libri, » id est, in primo psalmo ubi dicit: In lege ejus meditabitur die ac nocte, etc., « scriptum est de me, » hoc scilicet, « ut facerem voluntatem tuam, » scilicet, ut implerem injunctam obedientiam, scilicet, ut funderem sanguinem in reparationem humani generis; tuam dico « Deus meus » ego venio ut faciam voluntatem tuam, et « volui » facere eam « et legem, » id est, praecepta tua habui « in medio cordis mei, » sicut in primo psalmo legitur: In lege Domini voluntas 116.0334A| ejus. Vel « in capite libri, » id est, in divinitate Christi, quae est caput humanitatis, est scriptum, id est, praescitum et dispositum de me, ut faciam voluntatem tuam. Christus dicitur liber, quia propositus est nobis exemplar, ut similitudine ipsius vias nostras dirigamus.

 Ego sum locutus in persona mea, et « annuntiavi in ecclesia magna, » id est, ipsam magnam ecclesiam annuntiare feci « justitiam tuam, » id est, quod non ex legalibus institutis justitia fiat, sed ex te: « ecce labia mea non prohibebo, » id est, si aliqui volunt prohibere meos ne loquantur, tamen non tacebunt quod pro me dicitur de martyribus: et hoc est, « Domine, tu scisti, » id est, tu ita ordinasti, vel tu cognovisti esse futurum.

116.0334B| In hoc versu incipit de tertia parte. Nec timebo aliquos, nec tacuero, et hoc est, « justitiam tuam non abscondi in corde meo, » sicut ille qui talentum Domini sui abscondit terra, et « veritatem tuam dixi, » id est, annuntiabo te veracem esse in omnibus promissionibus « et salutare tuum, » id est, ex te esse salvationem omnium gentium.

 Et non tantum coram paucis loquar veritatem tuam, sed « a concilio multo, » id est, a multitudine haereticorum « non abscondi misericordiam et veritatem tuam. »

Ego annuntiabo, et necesse est, ut tu, Domine, efficaciam meae annuntiationi des: et hoc est, « tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me, » nec debes mihi elongare, quia hactenus 116.0334C| nunquam elongasti, et hoc est: « misericordia tua et veritas tua semper, » id est, in omni tempore omnium justorum « susceperunt me » ad custodiendum.

Ideo non debes miserationes tuas elongare a me, « quia mala, » id est, peccata « quorum non est numerus, circumdederunt me, » id est, eos quibus ego annuntio, qui mei futuri sunt. Tunc circumdant homines peccata, quando appropinquant eis per malas cogitationes, « et iniquitates meae, » id est, eorum qui mei futuri sunt « comprehenderunt me, » id est, ad actum perduxerunt hi qui mei erunt, « et non potui ut viderem, » id est, sic oppresserunt eos illae iniquitates, quod non potuerunt habere aliquem usum rationis.

 116.0334D| « Multiplicatae sunt super capillos capitis, » id est infinitae sicut capilli, et bene capillis peccata comparat quibus abrasis in veteri lege peccata putabantur deleri, et intantum sunt multiplicatae, quod « cor meum, » id est, omnis virtus cordis « dereliquit me, » id est, defecit.

« Iniquitates sunt multiplicatae, ergo complaceat, » id est, cum Patre et Spiritu sancto placeat « tibi, Domine, » verbum hoc, scilicet « ut eruas me, » id est, illos quibus annuntio et mei sunt futuri, libera a peccatis, Domine: et tu, Domine, quem ego precor « adjuvandum me respice, » scilicet, miseriae illorum meorum cooperando, ut si jejunare voluerint, tu jejuna, etc.

 116.0335A| Hic orat pro inimicis: sic me adjuva, et libera, et illi « qui totis viribus quaerunt animam meam » non ad imitandum, sed « ut auferant eam, » id est, deleant eam, erubescant de peccato, et hoc est, « confundantur et revereantur, » id est, timeant et honorent Dominum similiter qui volunt me perdere.

Et non tantum qui quaerunt ut me auferant, sed etiam « qui volunt mihi mala » avertantur a via mala, ut sint « retrorsum, » id est, sequantur te Deus « et revertantur. »

 Et « qui dicunt mihi euge, euge, » id est, adulatorie loquuntur mihi, dicendo: bene, bene est tibi, « ferant confusionem, » id est, erubescant, et hoc sine dilatione, et hoc est, « confestim » ferant, ideo dicit, ut notat magnam confusionem quae comprimat superbiam 116.0335B| eorum, sicut aliquod onus comprimit ferentem.

Inimici convertantur, amici autem « exsultent et laetentur, » scilicet, « omnes quaerentes te » et « qui diligunt salutare tuum, » id est, salvationem quam tu facis, et « dicant semper: Magnificetur Dominus. »

De Domino dicant magnificetur Dominus, de se autem dicant: « Ego sum mendicus, » id est, quaerens cognitionem de Deo, et quantumcunque ad hoc laborem, tamen semper « pauper, » id est, insufficienter habens cognitionem de Deo, quam nullus plenarie in hac vita habet, et quamvis ita sim pauper, tamen « Dominus sollicitus est mei, » et non deficio, quia sic mihi ministrat omnia necessaria.

 Et « tu, » Domine, qui « es adjutor meus » in cooperando, 116.0335C| « et protector » in defendendo, « ne tardaveris » quin mihi facias quidquid facturus es. Vel potest legi in persona Christi ita: Dominus Deus magnificetur, ego autem sum medicus secundum humanitatem « et pauper, » id est, egens tua liberatione, id est, nunquam copiosus in istis temporalibus. Ideo Christus hoc dicit, ut proponat humilitatem omnibus suis, scilicet, cum dicat se pauperem, nullus suorum audeat de se praesumere. Ego sum pauper, sed « Dominus sollicitus est mei, » id est, me custodit immunem a peccato, et subministrat omnia necessaria.

Et tu, Domine, qui es Deus meus et protector meus, ne tardaveris facere quidquid facturus es per me, scilicet, reparare genus humanum, etc.

IN PSALMUM XL. TITULUS. In finem intellectus filiis Chore.

« Beatus qui intelligit super egenum. » In seditione contra Moysen et Aaron de pontificio ipsius Aaron, cum thurificaret cum filiis suis Chore, combustus est ipse cum filiis suis proprio igne. Inde etiam comparantur hodie filiis Chore illi, qui sunt rebelles praelatis suis injuste. Fuerunt et aliqui boni de filiis Chore, qui cum caeteris praecentoribus, quos David constituit in tabernaculo, recitantes psalmos multum valuerunt ad amplificandum cultum Dei: unde Ezdras judicans eos dignos memoria, secundum nomen, eorum intitulavit quosdam psalmos, attendens 116.0336A| tamen maxime interpretationem nominis proprietati psalmi convenire. Chore namque calvaria interpretatur, et quia in illo loco crucifixus est Dominus, per continens contentum, scilicet, crucem Christi intelligimus. Filii autem crucis, scilicet. Chore, sunt Christiani, et maxime martyres, qui nunquam eum crucifixum confiteri erubescunt. Titulus sic exponitur: Intellectus, id est, psalmus iste qui vocatur intellectus, quia exponit nobis quemdam intellectum, id est, rem valde secretam, id est, Christum non simpliciter hominem sed etiam Deum fuisse. Hic talis intellectus, praeponitur filiis Chore ad intelligendum, id est, filiis crucis, directis in finem, id est, in Christum, si haec intelligant. Materia est Christus Deus et homo, secundum humanitatem 116.0336B| injuriatus, per divinitatem glorificatus. Modus talis est. Facit tres partes in psalmo. In prima parte admonet, cum bonis promissionibus, ut intelligatur Christus praeter hominem Deus. In secunda parte ponit, quare quidam simpliciter hominem putaverunt, scilicet, quia multis modis injuriatum viderunt. In tertia parte nos reddit certos eum plus esse quam hominem, scilicet Deum fuisse. Intentio est nos admonere, ut credamus eum Deum fuisse supra hominem.

Vox Christi dicentis: Intelligite me supra hominem, quia « beatus » est ille « qui intelligit super egenum et pauperem, » id est, qui cum videt me egenum et pauperem, propter quod quidam putaverunt me hominem solummodo esse, intelligit me Deum 116.0336C| esse: et vere talis est beatus, quia « in die mala liberabit eum Dominus » ab omni malo. Dies judicii mala dicitur, quia in malis mala reddentur.

Ponit orationem pro tali intelligente, in die judicii liberabit eum Dominus, sed interim « conservet eum Dominus » a persecutoribus « et vivificet eum » vera vita per fidem: « et beatum, » id est, felicem « faciat eum » in virtutibus, et etiam in temporalibus: et hoc est, « in terra, » id est, in hac vita: « et » cum inimici tunc maxime invideant ei « non tradat eum in animas, » id est, in voluntates, etiam si tradat eum Deus in manus « inimicorum » tam spiritualium, quam carnalium « ejus, » id est, intelligentis.

Et quia impossibile videretur esse quod aliquis in hac tam misera vita beatus posset esse, orat Christus, 116.0336D| ut huic intelligenti sic ferat opem, per quam beatus possit esse. Continuatio: Dico beatum faciat, et ut beatus possit esse, « Dominus ferat opem, » id est confortationem illi intelligenti, ita ut faciat eum esse « super lectum doloris ejus. » Lectum vocat animalitatem, scilicet quamdam vim inferiorem animae, secundum quam ipsa anima vivificat, et sentire facit ipsum corpus, quae ideo vocatur lectus, quia in ipsa quiescit quaedam vis animae superior, scilicet ratio. Lectus ideo doloris, quia ad carnales voluptates secundum omnes sensus corporis, et ad multos illicitos motus facit vim sibi superiorem consentire, de quibus dolet ratio. Sed lectus iste, quem modo dicimus doloris, prius fuit laetitiae et consolationis: quia dum 116.0337A| primus homo perstitit in obedientia, praefuit ratio animalitati, ita quod ipsa animalitas secundum nullum sensum corporis movebatur ad aliquam voluptatem carnis, in qua sic subjecta rationi quiescebat ratio cum laetitia. Postquam vero ab obedientia discessit, factus est lectus doloris. Sciendum quod Deus ad hoc superiorem vim animae, scilicet rationem inseruit, ut homo per eam Deum contueretur, et ipsa eadem ratio semper praeesse debet animalitati, sicut vir mulieri. Animalitatis officium est, haec terrena commode disponere. et semper debet esse rationi in adjutorium, et subjecta quasi viro, et ad significandas has duas potentias animae, quarum altera praeesset, altera subesset, creavit Deus masculum et feminam, quorum masculus praeesset, significans 116.0337B| rationem: femina subesset, significans animalitatem. Bene dico lectum doloris, quia « in infirmitate ejus, » id est, in peccato, quod primus fecit per inobedientiam « versasti stratum ejus, » id est, illam sensualitatem, quae prius erat strata, id est, subjecta rationi, convertisti ita, quod ipsa modo velit dominari, et secum eam trahere in voluptates carnis: stratum dico versatum non secundum unum sensum, sed « universum, » id est, secundum omnes sensus corporis. Homo enim modo movetur ad voluptates carnis, secundum omnes sensus.

 Tu versasti stratum ejus, sed contra hoc ego oro pro eo: et hoc est: « ego dixi » corde et ore: « Domine, miserere mei, » id est, meorum: ita scilicet animam meam, » id est, meorum, « quia peccavi 116.0337C| tibi, » id est, ad tuum honorem, quia tu solus ille medicus, qui solus laudem potes habere de peccatorum curatione, ex magna affectione quam habet Christus erga suos, ascribit sibi peccata suorum cum hoc dicit.

Incipit de secunda parte, scilicet ostendit Christum multis modis injuriatum, propter quod a quibusdam simpliciter reputatus est homo. Ad hoc jungitur: Ego sic oro pro meis, sed « inimici mei » non curantes hoc « dixerunt mala mihi » ut: Daemonium habes, et similia. Inter caetera dicebant: « Quando morietur » homo iste « et peribit nomen ejus? » id est, destruetur fama ejus?

Non tantum inimici manifesti mala loquebantur mihi, sed etiam simulatorii amici: et hoc dicit 116.0337D| « et si ingrediebatur » aliquis in consortium, « ut videret, » id est, exploraret, si in aliquo posset derogare mihi, « vana loquebatur » velut ille qui loquebatur: « Si hic propheta esset, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum (Luc. VII). » Dico vana loquebatur, et inde « cor ejus, » id est, nequam voluntas ejus « congregabat iniquitatem sibi. » Accedens enim ad eum ex quo benevolus melior efficeretur, iste pejor effectus est quia pravae voluntatis erga Christum fuit, congregabat sibi, id est, ad damnum suum.

 Ingrediebatur ad me explorator et mecum habitans loquebatur vana, et idem « egrediebatur foras » extra consortium meum, « loquebatur in idipsum » 116.0338A| tendens, in quo erat cum adhuc mecum conservaretur, scilicet, ut de me mala omni studio loqueretur.
 Per singula quid curramus? « Omnes inimici mei susurrabant, » id est, occulte consiliabantur « adversum me, » id est, adversa et nociva mihi. Neque consiliari satis erat eis, sed etiam « cogitabant adversum me mala, » id est, unusquisque apud se curiose tractabat quid unquam gravius et magis nocivum posset excogitare in me: quae mala fuerunt « mihi, » id est, ad meum honorem et ad meorum redacta sunt utilitatem.

Non tantum susurraverunt, cogitaverunt, sed etiam « verbum iniquum constituerunt adversum me, » scilicet, sententiam mortis stabilem induxerunt super 116.0338B| me: et quod Caiphas inscius prophetans judicavit: « Expedit ut unus homo moriatur, ne tota gens pereat (Joan. XI). »

 Ipsi me sic judicaverunt, « sed qui dormit » qui tradet animam suam morti, scilicet ego, quam possit ita leviter dimittere, sicut dormiens aliquis somnum, « nunquid non adjiciet, » id est, adjunget suae morti « ut resurgat? » Qui de seipso dicit: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum suscipere eam (Joan. X) » Per eam resurrectionis suae securitatem, eorum stultitiam reprehendit.

Et bene inimici mei putaverunt me judicare. « Etenim homo, » id est, Judas « pacis meae, » id est, cum quo ego habebam pacem licet non ipse mecum, « in quo speravi, » sperare debui secundum merita quae in 116.0338C| eum feci, « qui edebat panes meos » materialiter: vel « panes, » id est, refectiones spiritualis doctrinae: « magnificavit, » id est, magnificam fecit « supplantationem, » id est, deceptionem, dando mihi osculum proditionis, quod etiam inimicorum nullus fecit « magnificavit, dico, super me, » id est, ad meam depressionem.

 Incipit de tertia parte, scilicet illam glorificationem, per quam Christus plus quam homo, scilicet Deus, indubitanter cognosci possit: ad hoc continuatur: Ipsi me ita judicant, « tu autem, Domine, miserere mei » et miserando « resuscita me, et tandem retribuam eis » hoc quod mihi fecerunt.

Et vere suscitabis, « quoniam voluisti me, » id est, semper tibi bene placui: et « in hoc » quod me 116.0338D| voluisti « cognovi, quoniam non gaudebit inimicus « meus super me, » id est, non retinebit me in morte, quod si posset, super me esset.

Inimicus non gaudebit, ego autem gaudebo, quia « suscepisti me » ad immortalitatem et impassibilitatem « propter innocentiam, et confirmasti me, » id est, sic collocasti, quod nihil deinceps mihi possit nocere « in conspectu tuo, » id est, in praesentia tua: non ibi ad horam mensurum sed « in aeternum. »

Et quia me ita exaltavit, ideo sit « benedictus, » id est, laudatus, et talis cognitus qualis est « Dominus Israel, » id est, ille qui dominatur Israel, id est, videntibus Deum et « Deus, » id est, creator « Israel » quae benedictio incipiat « a saeculo » isto, 116.0339A| et « in saeculum » consecutivum hujus saeculi deveniat « fiat, fiat: » hic habetur in Hebraeo, amen, amen.

IN PSALMUM XLI. TITULUS. In finem intellectus filiis Chore Psalmus David.

« Quemadmodum desiderat. » Psalmus iste qui dicitur intellectus, quia ostendit nobis quiddam valde intelligendum, scilicet in homine duas potentias, quarum fortior debiliorem confortet, proponitur filiis Chore, ad dicendum vel cantandum, id est, filiis crucis, scilicet, sanctis martyribus quorum vox est in hoc Psalmo: ipsis dico per hoc directis in finem, id est, in Christum. Materia est justus, secundum utramque vim animae. Modus: In prima parte ostenditur, 116.0339B| secundum vim superiorem Deum desiderare, coelestia sola appetere, adversitates hujus vitae non timere. In secunda parte per illam vim superiorem, animalitatem confortare, quae cito turbatur turbationibus hujus vitae. Intentio est, debiliores confortare, ne moveantur secundum animalitatem, sed potius per suam rationem confortent animalitatem, proponunt etiam justi qui loquuntur se aliquando cecidisse; ne desperent debiliores, si et ipsi aliquando ceciderint, et incipiunt ostendere prius, quod ratio sua Deum desideret, sic:

O Deus « ita desiderat anima mea, » id est, superior vis animae « ad te » habendum « quemadmodum, » id est, quam ardenter « desiderat cervus » pertingere usque « ad fontes aquarum. » Natura 116.0339C| cervi est, ut flatu narium attrahat in corpus suum vivum serpentem, postquam autem venenum intus exardescit, ardet siti, et currit ad fontem vivum, et inde refectus, deponit cornua et pilos, et rejuvenescit: ita sancti imbuti veneno diaboli, scilicet peccatis, currunt ad Deum poenitentes, per quem deponunt omnem vetustatem.

Dico quod anima desiderat modo, et jam etiam desideravit, et hoc est: « Sitivit anima mea ad Deum » habendum: Deum dico « fontem, » quia ipse est origo totius boni. Fontem dico « vivum, » quia ipse in aeternum vivit, et qui eum gustant, facit eos in aeternum vivere. Vel Deum fontem, quia ipse solus potest nos eripere de potestate diaboli: « et quando veniam ante faciem Dei? » id est, in praesentia 116.0339D| ipsius, ut cognoscam eum prout est. Unde Apostolus: « Nunc videmus in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII): » et tunc ego, qui in hac vita nullius pretii appareo, apparebo qualis sim. Dico « sitivit anima mea, » et dum sitirem, habui refectiones quas fundebat animalitas afflicta miseriis hujus vitae: et hoc est « lacrymae meae, » id est, meae animalitatis « fuerunt mihi » secundum rationem « panes, » id est, refectiones « die ac nocte, » id est, assidue: lacrymae dico ex hoc habitae « dum, » id est, quia « dicitur mihi, Ubi est Deus tuus? » Putant enin mali justos Deum non habere, dum sic vident eos tribulationibus subditos.

« Haec » quae praedicta sunt, scilicet animam meam 116.0340A| sitire, ex lacrymis refectionem habere, « sum recordatus » qui prius aliquando oblitus fueram. Ubi notat se oblitum istorum fuisse per suum lapsum, tollit a debilioribus desperationem, vel recordatus, id est, in frequenti habui cogitatione « et deinde effudi animam meam, » id est, extendi usque ad inimicorum dilectionem, ita tamen quod ipsa anima mea esset « in me, » id est, in mea potestate, sic contenta meo dominio, quod inimicus meus non posset eam surripere: et ideo sic effudi, « quoniam transibo usque ad domum Dei, » id est, coelestem Hierusalem « transibo in locum tabernaculi, » id est, in ecclesiam, quae dicitur locus, quia extra ecclesiam nulla certitudo, sed qui modo sunt in ecclesia, quodammodo certam obtinent fidem. Vel in locum, quia 116.0340B| semper promovetur justus in altiorem gradum virtutum: tabernaculi dico « admirabilis, » id est, digni admiratione: ut admirabile fuit, quod Laurentius tantam passionem sustinuit.

Transibo dico ad domum Dei « in voce exsultationis et confessionis. » Id est in me exsultando et Deum laudando: confessionis dico « sonus epulantis. » Id est, qui mihi est tanta refectio, quanta refectio cantilena est epulantibus. Sonus, id est dulcis cantilena, et est sonus hic genitivi casus quasi sonitus. Vel transibo in domum Dei, ductus in voce exsultationis et confessionis, id est, in voce angelorum exsultantium et laudantium Deum, quae vox fuit mihi sonus epulantis.

Incipit de secunda parte, scilicet animalitatem 116.0340C| suam confortare. Continuatio: Quandoquidem transibo in voce exsultationis, ergo tu, « anima mea, » id est, animalitas mea « quare tristis es? » et « me » superiorem vim « quare conturbas? » Quam aliquando tibi dolenti facis condolere.

 Noli esse tristis, sed « spera in Deo » et debes facere, « quoniam » ego confessus « adhuc confitebor illi, » hoc scilicet, tu, qui es « salutare, » id est, Salvator meus, particeps factus « mei vultus, » id est, meae humanitatis, scilicet homo es « et Deus, » id est, Creator « meus. »

Et ideo debes sperare, quia quod « anima mea turbata est » « ad meipsum, » id est, non aliunde turbata est anima mea, nisi ex me: et hoc manifeste dicit alia translatio, quae habet: a meipso; et 116.0340D| quia ex me turbata est, « propterea » o Deus « memor ero tui » qui sanare potes « de terra Jordanis, » id est, de me secundum hoc quod terra factus sum, fructificata per baptismum. Per Jordanem accipimus baptismum, quia in eo fuit baptizatus Christus, ex quo nobis processit baptismus: quia baptismus irrigans nos et lavans peccata, facit nos terram fructiferam. Et quia Jordanis descensus interpretatur, in hoc notamus humilitatem, quam in baptismo habemus, dum pompam diaboli rejicimus: et ero memor tui de terra « Hermoniim, » id est, de meipso, secundum hoc quod sum separans a me, et anathematizans omnes sectas haereticorum. Hermon namque vel Hermoniim, anathematizatio interpretatur, 116.0341A| scilicet « a monte modico, » id est, a meipso, qui factus sum mons secundum eminentiam virtutum, sed tamen modico secundum humanitatem. Hermon quidam mons est parum distans a Jordane.

Et propterea etiam memor ero tui, quia et in Veteri et in Novo Testamento promittitur liberatio sperantibus in Domino, et hoc dicit: « Abyssus, » id est, Novum sive Vetus Testamentum « invocat abyssum, » id est aliud Testamentum. Novum invocat Vetus, quasi testimonium sui. Vetus invocat Novum, ad complendum ea quae promittuntur in Veteri. Per abyssum ideo Testamentum intelligimus, quia sicut abyssus est magna profunditas, ita in Testamentis est magna profunditas sapientiae et cognitionis Dei: et quaelibet abyssus ostendit liberationem eorum, qui 116.0341B| memores sunt Domini. Quod autem abyssus sic invocat abyssum cognoscimus « in voce cataractarum tuarum, » id est, in praedicatione prophetarum et apostolorum, Cataractae proprie dicuntur aquaeductus, id est, locus unde currit et ebullit aqua: ita sancti apostoli et prophetae, a quibus nobis defluit vera doctrina.

Item memor ero tui, propter hoc, quia « omnia excelsa tua, » id est, graviores poenae, veluti ipsa mors, « et fluctus tui, » id est leviores poenae, veluti fames, et similia « transierunt super me, » id est, licet me submergant in hac vita, tamen quandoque transibunt.

Positis causis quare debeat memor esse, ponit 116.0341C| causas per quas possit. Continuatio: Ideo etiam memor ero, quia « Dominus mandavit, » id est, promisit « misericordiam suam in die, » id est, in prosperitate: « et nocte, » id est, adversitate: non dicam simpliciter, sed « canticum ejus, » id est, tantam et tam manifestam misericordiam, quae nobis confert magnam exsultationem. Alia translatio habet: et nocte manifestavit eam misericordiam.

Ponit item causam per quam possit esse memor. Deus dat mihi misericordiam, et « oratio est apud me, » id est, habeo apud me rationem per quam Dei possim esse memor: oratio dico « Deo » debita, id est, ad honorem Dei: Deo dico datori « vitae meae: » qua oratione ego « dicam Deo, Susceptor meus es, » id est, me infirmum suscepisti ad protegendum.

 116.0341D| Quandoquidem me suscepisti, « quare ergo oblitus es mei? » et supponit causam, quare Deus sui videatur oblitus, cum dicit: « Et quare contristatus incedo? » Licet contristatus sit, tamen se ad Deum incessanter incedere dicit iste justus: ideo dicendo contristatus « dum, » id est, quia « affligit me inimicus. »

Nec tantum affligit me mala faciendo, sed etiam exprobrando, et hoc est: « dum confringuntur ossa mea, » id est, dum sic graviter tribulor, quod confringuntur ossa mea, id est, robora mea, et patientia mea, quantum ad opinionem meorum, « inimici mei qui tribulant me, exprobraverunt mihi dum, » 116.0342A| id est, quia « dicunt mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? »

 Concludit ex omnibus praepositis causis, ac si ita diceret: Quia ex Deo baptismum habeo, misericordiam apud me orationem, et alia quae dicta sunt: ideo tu « anima mea, » id est, animalitas, non debes contristari, et « quare tristis es, anima mea? » ut supra.

IN PSALMUM XLII. TITULUS. In finem Psalmus David.

« Judica me, Deus. » Psalmus iste convenit David id est, alicui justo afflicto miseriis hujus vitae, dirigens nos in finem. Materia est martyr aliquis afflictus multis malis, de qua ita agit: In prima parte ita afflictus justus, petit tandem separari ab impiis. 116.0342B| In secunda parte se affirmat intraturum in secretarium Dei. In tertia parte hortatur suam animalitatem, ut speret in Domino. Intendit enim confortare suam animalitatem et debiles.

Vox martyris dicentis: « Judica me, Deus. » Et, ne intelligeretur penitus judicari velle, ita quod Deus intendat quae sint in eo bona, et quae mala, quod quidem in omni justo esset arrogantia, ideo determinat quomodo petat judicari, scilicet, « discerne causam meam de gente non sancta, » id est, considera totam vitam meam discretam et separatam a vita gentis non sanctae, et tandem separa me, quod est « erue, » quod futurum est in judicio: « ab homine iniquo, » id est, manifeste faciente mala, « et doloso, » id est, occulte nocente.

 116.0342C| Et debes eruere, « quia tu es, Deus, fortitudo mea, » id est, Creator meus, et causa totius meae fortitudinis, et ideo « quare me repulisti, » id est, quare permittis me ita tribulari, quod videar a te repulsus? « Et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? » ut supra.

Noli repellere, sed potius « emitte lucem » ad judicium, « et veritatem tuam, » id est, Filium, qui dicitur lux quia nos illuminat: veritas, quia in omnibus verus, et « quia ipsae, » id est, lux et veritas, me deduxerunt » jam de familia diaboli « et adduxerunt me in montem sanctum tuum, » id est, ut essem mons sanctus Dei. Et, ne intelligeremus hunc justum jam positum in securitate, addit, « et in tabernacula tua, » id est, in ecclesia qua tibi militem.

116.0342D| Incipit de secunda parte: Jam sum introductus in tabernacula, et per hoc tandem « introibo ad altare Dei, » scilicet « ad Deum, » id est, Christum, scilicet, « qui laetificat juventutem meam, » id est, juvenescere faciet juventutem dando immortalitatem et impassibilitatem. Dicitur Christus altare, quia per eum offerrimus orationes nostras Deo.

Et quia introibo, jam « confitebor tibi, » id est, laudabo te in hac vita « in cythara, » id est, in mortificatione carnis: tibi dico, « Deus meus. » Hic incipit de tertia parte. Ad hoc jungitur, quia ego introibo ad altare Dei. « Quare » ergo « anima mea, » id est, animalitas mea « tristis es? » et alia ut in alio psalmo.

IN PSALMUM XLIII. TITULUS. In finem ad intellectum filiis Chore psalmus David.

« Deus auribus nostris. » Psalmus iste praeponitur filiis Chore, id est, Christianis, ad intellectum habendum, scilicet ut intelligant per temporalia bona data antiquo populo, significata esse spiritualia bona, quae jam dantur Christiano populo, et plenius dabuntur in futuro filiis Chore, directis in finem per hunc intellectum. Materia sunt martyres, qui etiam loquuntur. Modus: In prima parte ponit bona quae facit Deus huic populo, cum comparatione eorum quae fecit priori populo: ostendens haec esse aeterna, cum illa fuissent temporalia. In secunda parte ponit 116.0343B| mala quae sustinet in hac vita, quamvis sint in futuro habituri multa bona. Quod autem justi in hac vita patiuntur temporalia mala, contra hoc est, quod priores justi populi liberabantur a corporalibus malis. In tertia parte orat liberari a malis hujus vitae. Intentio est invitare ad patientiam.

Vox martyrum ostendentium quae bona fecit Deus antiquis patribus, cum dicunt: « Deus nos audivimus, » et non sine intelligentia, sed « auribus nostris, » id est, cum intelligentia, quae est interior oris, et hoc non a quicunque, sed « patres nostri, » id est, patriarchae et prophetae, « annuntiaverunt nobis » non quasi fictitium, sed rem veram.

« Hoc annuntiaverunt » opus quod operatus es in 116.0343C| diebus eorum in diebus antiquis, ita legemus: Patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum: sicut in eductione per mare Rubrum, et alia hujusmodi, et etiam ea quae fecisti in diebus antiquis, ut de creatione coeli et terrae, et ea quae fecisti Abel, Noe, etc.

Hoc opus, scilicet, « manus tua, » id est, operatio tua « gentes disperdidit, » de illis dicit quae prius habitabant in terra promissionis, « et plantasti, » id est, firmiter stabilisti in terra illarum gentium « eos, » id est, patres nostros: et ne putarentur illae gentes debiles, quibus cito terra sua auferretur, subdit: « Afflixisti populos » in primis « et » deinde multis modis afflictos « expulisti eos. »

Et ne Judaei hoc suae deputarent probitati, dicit 116.0343D| hoc non ex ipsis, sed ex ipso Deo sibi evenisse. Continuatio: Bene dico, quod tu, Deus, plantasti, « non enim ipsi possederunt terram illam in gaudio, » id est, per arma sua et vires suas, « et brachium eorum, » id est, fortitudo et potentia eorum, « non salvavit eos, » et si seipsos non possent salvare ab illis gentibus, tunc multo minus in gladio suo possederunt earum gentium terram. Per gladium humanam virtutem, per brachium potentiam intelligimus:

Brachium non salvavit eos, « sed dextera tua, » id est, prosperi eventus quos tu dabas eis, ut cum eis circumeuntibus ceciderunt muri Jericho, « et brachium, » id est, fortitudo tua: ut cum unusquisque 116.0344A| fugaret decem, « et illuminatio, » id est, consilium quo illos illuminabas, ut quando per insidias eorum aliquos devincere faciebas: quae illuminatio erat « vultus tui, » id est, procedens ex sola voluntate tua ne quod hoc volebas propter aliquod meritum eorum, sed agens ita « quoniam in eis complacuisti » tibi, vel Deo Patri.

 Et quia « tu ipse » hoc fecisti eis, « es » rex meus et Deus meus, « tu ipse, dico, qui mandas salutes Jacob, » id est, nobis luctatoribus, qui per Jacob significamur. Vel Jacob, id est, Judaico populo, qui vocatus fuit Jacob.

Tu es rex meus, et cornu nostrum, « et in te cornu » nostro, id est, defensione nostra « ventilabimus, » id est, projiciemus et dispergemus 116.0344B| inimicos nostros » tam carnales quam spirituales, quod futurum est in judicio, ubi boni a malis separantur. Per cornu ideo accipimus defensionem, quia cornibus defendunt se animalia: et ventilant, id est, separant a se animalia, « et in nomine tuo » quia hic habemus nomen tuum, scilicet Christiani sumus: « spernemus » item in judicio « insurgentes » in hac vita « in nos. » Ecce jam in hoc versu ostendit nos habituros aeterna bona, quae longe sunt meliora temporalibus, quae habuerunt antiqui patres.

 Et bene dico, quod in te ventilabimus et spernemus inimicos, quia per nos nunquam hoc poterimus: et hoc dicit « non enim in arcu meo sperabo » in minori fortitudine mea, « et gladius meus, » id est, major vis mea « non salvabit me. »

116.0344C| Et vere non salvabit me gladius vel arcus meus, quia tu solus potius salvabis, et hoc dicit « salvasti enim nos de affligentibus nos » in hac vita, et non tantum affligentes nos, sed « etiam odientes nos confudisti, » id est, confundes, quando dicetur eis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Potest hic versus legi de his quae facit Deus fidelibus suis, in hac vita, ut sic continuetur. Securi possumus esse quod in te ventilabimus, spernemus inimicos, quia tu jam salvasti nos de affligentibus, ne nos possent a bono retrahere, et odientes nos confudisti, ex hoc quod non potuerunt conformare nos sibi. Et quia salvasti nos, ideo « laudabimur » non tantum a bonis, sed etiam a malis, ut cum dicent: « Nos insensati vitam illorum putabamus insaniam, ecce quomodo 116.0344D| inter filios Dei computati sunt (Sap. V): » quae laus erit « in Deo, » id est, ad honorem Dei: et nos « confitebimur tibi, » id est, laudamus te: « et in nomine tuo, » id est, quia hic habemus nomen tuum « in saeculum, » id est, in aeternum.

Incipit de secunda parte. Tandem nos salvabis, « nunc autem » in hac vita « repulisti, » id est, ita permisisti affligi, quod putaremur a te repulsi: « et confudisti nos » non quod in conscientia nostra confusionem et erubescentiam pateremur, sed quantum ad oculos hominum, qui putant nos confusibiles: et deinceps « non egredieris, » id est, non mittes manifeste angelum tuum pugnare nobiscum « in virtutibus, » id est, in exercitibus « nostris » sicut 116.0345A| fecisti patribus nostris, pro quibus manifeste pugnabant angeli.

Non tantum repulisti, sed etiam quosdam nostrum « avertisti » a bono proposito, faciendo « nos retrorsum post inimicos nostros, » id est, ut sequeremur inimicos nostros, et tunc « qui oderunt nos, diripiebant sibi, » id est, in partem suam rapiebant nos, et hoc est maximum tormentum sanctorum, quando vident suos ita devocari a fide.

 Quosdam avertisti, « nos » autem qui restitimus, « dedisti tanquam oves escarum » quae non fructui, sed soli occisioni deputatae sunt, et in gentibus dispersisti nos « quando fugati sumus de civitate in civitatem, » id est, tradidisti in manus inimicorum, ut aliquos tibi in tribulationibus acquiererent.

116.0345B| « Vendidisti populum tuum, » id est, martyres tuos « sine pretio » aliquo, quia aliquando non ullum hominem in morte sanctorum lucratus: et si aliquando aliquos lucratus es, pauci fuerunt, et hoc dicit: « et non fuit multitudo in commutationibus eorum, » id est, quando Deus dat suos, ut aliquos acquirat. Posuisti etiam nos opprobrium non extraneis, qui raro vident nos, sed « nostris vicinis » qui saepe objecerunt, et hoc opprobrium per partes exsequitur, dicens: « Subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. » Subsannatio fit per nasum, derisio per hiatum oris.

Posuisti nos in similitudinem gentibus, scilicet ut ad nostram similitudinem maledicerent aliis et sic dicerent: Talis maledictio tibi sit, qualis est Petro, 116.0345C| vel Paulo, vel Laurentio. Vel posuisti nos in similitudinem Christi, ut sicut Christus opprobria sustinuit, sic et nos, statim ponit unum de opprobriis quae sustinuit Christus: « commotionem capitis in populis, » id est, super quos populi deridentes moverunt capita sua, sicut supra dictum est, dicentes: « Vah! qui destruis templum Dei (Marc. XV; Matth. XXVII), etc. »

Quid singula enumerem? « tota die, » id est, assidue « verecundia mea, » scilicet opprobriorum meorum « est contra me. » Contra dicit, quia, cum martyres confiterentur se esse justos, nunquam deberent hujusmodi opprobria sustinere, et ut aggravet verecundiam, dicit: « Confusio faciei meae cooperuit me. » Naturam illam tangit, quod cum homo 116.0345D| patitur aliquam erubescentiam, sanguinem interiorem anima, ut se cooperiat, mittit ad exteriora. Confusio dico illata « a voce exprobrantis et obloquentis » veritatem « a facie inimici, » scilicet mala voluntate « et persequentis » ipso actu.

 « Haec omnia venerunt super nos, » scilicet ut nos opprimerent, « nec tamen obliti sumus te, » sed semper habuimus te in jugi memoria: « et in testamento tuo, » id est, in lege tua « non egimus inique, » sed semper secundum praecepta tua habuimus nos, et in hoc versu magna virtus martyrum notatur.

Cum haec omnia mala venirent super nos, « cor nostrum non recessit retro, » id est, non desperavit, « et non declinasti, id est, declinare fecisti 116.0346A| semitas nostras » quibus ad te incedimus « a via tua, » id est, a praeceptis tuis. Semper enim operati sumus secundum praecepta tua. Vel sine, non, ita legitur, declinasti, id est, declinare fecisti semitas nostras a via tua, ut supra, vel sic quoque « semitas nostras, » id est, opera quae ex nobis habemus, qui secundum nos nihil boni facere possumus, illas semitas « declinasti, » id est, declinatas et diversas ostendisti « a via tua, » id est, ab operibus tuis, qui nunquam nisi bona facis.

Diversas ostendisti vias, « quoniam nos humiliasti, » id est, afflixisti, in quo cognoscimus unusquisque se miserum et se nihil boni ex se habere. Ad aliam sententiam continuatur ita: Bene dico, quod semitas nostras non fecisti deviare, vel 116.0346B| fecisti pendere a via tua, « quoniam nos humiliasti, » id est, humiles ostendisti, quae humiliatio est « in loco afflictionis, » id est, in hac vita, post quam nullus locus correctionis, et adeo nos humiliasti, quod « umbra mortis, » id est, ipsa mors « cooperuit nos, » id est, occisi sumus. Vel « umbra mortis, » id est, haeretici, quia, si quem in corpus suum dicunt, statim ille a vera vita privatur.

Ideo non sumus obliti te, quia scimus quod « si obliti sumus nomen, » id est, honorificentiam « Dei nostri, » et si hoc gravius facimus, scilicet, « si expandimus manus nostras » et interiores et exteriores « ad Deum alienum, » id est, qui neque nos creavit, neque bonum fecit nobis, scilicet si facti sumus idololatrae « Deus requiret ista. » Et 116.0346C| quia aliquis diceret: Si manus expandis, hoc requiret, quia hoc bene videt, sed si oblitus es, non requiret, quia illud ignorat, probat quod etiam oblivionem requiret, cum dicit, « ipse enim novit abscondita cordis. »

Hic incipit de tertia parte: Nos non expandimus, et ideo, tu, Domine, exsurge, et praemittit causam quare debeat exsurgere, « quoniam propter te mortificamur tota die » et intantum, quod « sumus aestimati ut oves occisionis, » scilicet, ut nullatenus reputaremur idonei, nisi ad occisionem; ideo, Domine, ad nos liberandos « exsurge, quare obdormis? » Obdormire dicitur Deus, cum sui non cito liberantur, nec tamen deficiunt, et quare obdormis? interrogationem ponit, quia licet causam ignoremus, 116.0346D| tamen aliqua causa est quare Deus hoc faciat. « Exsurge, Domine: » et licet modo aliquos repellas « non tamen repellas in aeternum, » sed qui modo videntur ejecti, aliquando reduc ad ecclesiam tuam.

« Ne repellas dico, et ne avertas faciem tuam, » id est, cognitionem tuam ab illis qui modo repulsi sunt, et « quare faciem tuam avertis? » Et hic iterum innuit, quod licet causam ignoremus, tamen causa est quare Deus avertat, et quare « oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae? » Hoc refertur ad eos, quibus obdormit Deus, nec tamen deficiunt, quorum inopiae oblivisci dicitur, quando non confortat rationes eorum, nec dat solatia ad patientiam tribulationis, quando nec mitigat, nec removet

116.0347A| Ne obliviscaris inopiae et tribulationis, sed exsurge, et proponit causam quare debeat exsurgere, cum dicit, « quam humiliata est anima nostra in pulvere, » id est, in consideratione defectus humani generis, cujus defectus signum est pulvis, quem poenitens super caput suum accipit, propter hoc merito debes exsurgere, et necesse est ut exsurgas, « quoniam venter noster, » id est, carnalitas nostra, est « conglutinatus in terra, » id est, adhaesit in terris, scilicet haec terrena appetit.

 Et propterea « exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos, » id est, da pretium, ut de diaboli potestate nos detrahas « propter nomen tuum » ampliandum: quia, nos redempti, dilatabimus nomen tuum per multas gentes.

IN PSALMUM XLIV. TITULUS. In finem pro his qui commutabuntur filiis Chore ad intellectum, canticum pro dilecto.

« Eructavit cor meum. » Hic psalmus agit de dignitate sponsi et sponsae, et hoc dicitur in titulo: pro his commutabuntur, id est, ad honorem sponsae, in qua fit commutatio de mundo ad Deum, quae bona est. Alia commutatio de Deo ad mundum, quae mala est, pro dilecto, id est, ad honorem dilecti. Salomon appellatus Edida, id est, dilectus, figurabat Christum verum dilectum a Patre. Unde est: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. III et XVII), » et est canticum, quia multum agit de aeterna exsultatione, et dicitur 116.0347C| epithalamium, id est, nuptiale carmen. In duobus primis versiculis utitur similitudine joculatoris, intrare volentis ad nuptias, et captantis benevolentiam janitoris, praevidens Christi et ecclesiae nuptias, volens cantare de eis, et quasi intromitti, parat sibi auditores, dicens se fecisse cantilenam de nuptiis, et velle cantare regi. Quatuor modis laudat sponsum et quatuor sponsam. Titulus sic exponitur: Psalmus iste vocatur canticum, quia propheta conjunctionem Christi et ecclesiae praevidens futuram, eam in hoc psalmo cum magna exsultatione pronuntiat, ex qua conjunctione unicuique fideli intelligenti magna exsultatio generatur, canticum dico habitum pro his qui commutabuntur de infidelitate ad fidem. In hoc enim psalmo maxime commendatur Ecclesia, ipsa 116.0347D| enim Ecclesia est, quae commutabitur. In hac autem vita commutantur sancti, quando de corpore diaboli transeunt: tandem vero perfecte commutabuntur, quando immortalitate et impassibilitate induentur: canticum dico propositum filiis Chore ad intellectum. Valde enim necessarium erat, ut illud arcanum, quod adhuc multis ignotum erat, scilicet conjunctionem Christi et Ecclesiae, filii Chore intelligerent, id est, filii crucis, canticum dico non tantum pro his habitum qui commutabuntur, sed etiam pro dilecto, id est, ad honorem dilecti, id est, Christi, qui specialiter dicitur esse dilectus, quia si aliquis justus propter aliquas virtutes dicitur esse dilectus, multo magis Christus, qui nihil nisi bonum habuit, cujus 116.0348A| honor in hoc psalmo tractatur, quia per partes multas commendatur, quod canticum dirigit nos in finem. Vel taliter construe, canticum istud est habitum pro filiis Chore qui commutabuntur, propositum omnibus ad intelligendum, et etiam pro dilecto. Materia est sponsus et sponsa, Christus scilicet et Ecclesia. Modus: In prima parte ponit commendationem sponsi, scilicet Christi. In secunda parte ponit commendationem Ecclesiae. Unde hic psalmus vocatur ab Augustino epithalamium, id est, laus thalami. Intendit nos invitare ad hanc conjunctionem, scilicet ut intelligamus hanc conjunctionem Christi et Ecclesiae.

Vox prophetae, et antequam transeat ad laudem sponsi, ponit commendationem ipsius laudis quam facturus est, cum dicit: « Cor meum eructavit. » 116.0348B| Hic propheta ex saturi similitudine loquitur, quia satus aliquis non potest retinere cibum quin eructet, sic propheta plenus Spiritu sancto, necessario eructavit, ut aliquid manifestaret, eructavit dico « verbum, » id est, Filium Dei: quia si quis psalmum attendat, poterit vere agnoscere Christum Dei Filium esse. Eodem nomine utitur Joannes, dicens: « In principio erat Verbum (Joan. I). » verbum dico « bonum » singulariter scilicet, quia solus Deus bonus est, et quidquid boni est, ex solo Deo est. Unde Christus, cum quidam solam humanitatem respicientes, eum bonum dicerent, respondit: « Quid me bonum vocatis? Nemo bonus, nisi solus Deus (Matth. X), » et huic « regi, » scilicet Christo, qui Deus est, « dico ego, » id est dedico 116.0348C| ego opera mea, id est, devoveo ego totam istam laudem meam.

Et haec commendatio mea non est refutanda, quia non loquor ex me, sed Spiritus sanctus loquitur in me, ut per instrumentum, et hoc est: « Lingua mea calamus, » id est, comparabilis calamo, quia, sicut calamus nihil per se facit, nisi aliquis per eum scribat, sic nec lingua mea, calamus dico « scribae, » id est Spiritus sancti, qui per me scribat et per caeteros prophetas legem Dei in corda hominum, scribae dico « velociter scribentis: » quia quod magistri non possunt facere per multos annos, Spiritus sanctus in momento facit: ut in Paulo, quem in momento cognitionem veritatis docuit, aeque et plene, sicut Christus docuit Apostolos et alios per multos annos.

116.0348D| Dico ego opera mea regi, id est, hanc cantilenam, haec opera, et bene debeo huic dicare, quia ipse est « speciosus forma; » licet hoc posset de exteriori compositione membrorum intelligi, tamen intelligendum est de immunitate peccatorum: speciosus dico « prae filiis hominum, » id est, plus quam filii hominum veterum patrum, quia nullus praeter ipsum immunis fuit a peccato, et faciendo aliam commendationem ipsius, convertit se ad ipsum, et propter hoc quia ita speciosus es, « in labiis, » id est in verbis tuis « diffusa est gratia » quia illi qui tuam praedicationem susceperunt, et etiam discipulorum reciperunt gratiam, id est remissionem peccatorum, et alia dona Spiritus sancti. Cum dicit diffusa, notat 116.0349A| illam gratiam diversis sufficienter esse datam, et quia talis es, « propterea benedixit, » id est exaltavit « te Deus » ducendo ad suam confessionem, quae exaltatio manebit « in aeternum. »

Commendato rege per suam speciositatem, commendat eum per suam fortitudinem. Continuatio: Et tu talis rex « accingere, » id est, fortiter utere « gladio, » id est, verbo praedicationis, de quo Apostolus: « Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). » De quo et ipsa Veritas: « Non veni pacem mittere, sed gladium (Luc. XII). » Iste gladius separat patrem a filio; accingere dico « super femur tuum, » id est super humanitatem tuam: propter hoc per femur accipimus humanitatem, quia in femore est locus generationis. Super femur dicit 116.0349B| per simile alicujus fortis viri, accincti gladio super femur. Et, ne per femur acciperemus eum fragilem, dicit: O « potentissime, » accingere ad devincendas aerias potestates.

Postquam praeparatus fueris ad praedicandum, « intende, » id est, intentum te praebe, ad acquirendum regnum praedicando: et « procede, » id est, acquisita una civitate, transi ad aliam acquirendam per tuos praedicatores, et ad hoc faciendum habebis prosperos eventus: et hoc est quod dicit « prospere, » et in acquisitis « regna, » et hoc « specie tua » fac, quia immunis es a peccato, decorus virtutibus « et pulchritudine tua, » id est, quia Deus es. Species, lineamentum, pulchritudo, color in vultu est.

Propter speciem et pulchritudinem regnabis et 116.0349C| etiam « propter veritatem, » quia per te et per tuos nihil nisi veritatem praedicabis « et mansuetudinem » quia cum opprobria inferuntur tibi, etiam tu nihil respondebis: « et propter justitiam, » id est, propter exsecutionem bonorum operum, et in te, et in tuis: et fiducialiter potes intendere, quia dextera tua, » id est, divinitas tibi unita « deducet te » de populo acquisito, ad alium quaerendum « mirabiliter, » id est, quia omnes te mirabuntur, vel quia mirabilia facies. Per dexteram divinitatem in Christo accipimus, quia melior pars est in ipso divinitas.

Et per hoc etiam poteris regnum acquirere, « quia sagittae tuae, » id est, sententiae tuae, quibus penetras corda audientium, sunt « acutae, » id est, efficaces; secundum hoc verba Dei dicuntur sagittae, quia 116.0349D| occulte alliciunt homines ad timorem et amorem Dei. Secundum hoc gladius, quod manifesta et quasi cogenti ratione Deo homines adhaerere faciunt, et per hoc quod ita instructus es ad pugnandum « populi inimicorum regis, » id est multi de inimicis tuis positi « in corde, » id est in vera ratione « cadent, » id est humiliabuntur « sub te. » Vel aliter « populi cadent, » id est, humiliabuntur « sub te » et ubi cadent « in corde inimicorum regis, » id est, in eodem corde, in quo prius inimicabantur tibi regi.

Iterum commendat eum, quiajam in populo acquisito quasi judex sedet. Continuatio: Populi sub te cadent, et o « Deus, sedes tua, » id est, quies tua, in eis in qua sedes etiam judicas, non ad horam, sed 116.0350A| « in saeculum saeculi. » Commendat iterum eum, quia rectam justitiam exercens in regno suo, dico tu sedes et « virga regni tui, » id est, correctio quam exerces super illos, qui sunt regnum tuum, est « virga directionis: » quia si aberrant ipsi, tu reduces ad rectam viam.

Bene dico virgam tuam, virgam esse directionis, quia « tu dilexisti justitiam » et in te, et in omnibus aliis, et adeo dilexisti, quod « etiam odisti iniquitatem, » et ut talis posses esse, « propterea, o Deus, Deus tuus » specialiter, scilicet tibi consubstantialis « unxit te oleo laetitiae, » id est, Spiritu sancto. Per oleum ideo Spiritum sanctum accipimus, quia sicut oleum nutrit carnem, et usque ad ossa penetrat, sic Spiritus sanctus animam in qua habitat. Haec unctio 116.0350B| fuit in ipsa incarnatione, ubi uterus Virginis per Spiritum sanctum purificatus fuit, de qua unctione maxime laetandum fuit et ipsi Christo et omnibus sanctis, unxit « prae consortibus tuis, » quia neque Apostoli, neque alii spirituales viri tantum habuerunt de Spiritu sancto, quantum et tu. Unde dicitur, Christo datus est Spiritus sanctus non ad mensuram.

Ponit aliam commendationem de Christo, secundum ornamenta. Tu es unctus oleo laetitiae prae consortibus tuis, et etiam « a vestimentis tuis, » id est, ab humanitate tua, vel ab apostolis tuis, qui ornant et decorant te, sicut vestis ornat dominum: procedit « myrrha, gutta, et casia, » id est, boni odores, bona fama. Singulorum proprietatem exsequimur. Myrrha est unguentum amarissimum quod pellit 116.0350C| vermes, et servat corpus et animam a putredine vitiorum. Gutta est herba quae pellit tumores pulmonis, id est, humilitas, quae pellit inflationem et omnem motum superbiae. Casia est herba quae crescit in aquoso loco in magnam altitudinem, et reddit magnum odorem, id est, fides quae oritur in aquis baptismi, et multum crescit in justis, et bonam famam dat aliis. Haec omnia processerunt nobis ex humanitate Christi vel a suis apostolis, qui nobis in seipsis haec omnia proposuerunt in exemplum: et haec eadem processerunt nobis « a domibus eburneis, » id est, ab ipsis sanctis apostolis, qui dicuntur domus, quia Deus habitat in eis. Eburnei, quia lucidi per multas sectiones et attritiones ut ebur: vel comparantur ebori, quia frigidi, id est, casti sunt, 116.0350D| sicut elephas. Omne ebur adeo frigidae naturae est, quod carbo accensus non urit pannum super ebur positum, « ex quibus » odoramentis sunt quae tibi obtulerunt « filiae regum » in seipsis: filiae dicit vel ad litteram, vel filiae Apostolorum: « et delectaverunt te, » scilicet, in hoc placentes tibi, et hoc « in honore tuo, » id est, non in suis actibus, neque in suis baptismatibus gloriantes, ut dicerentur Petrini vel Paulini, sed nomen tuum respicientes, vocabantur Christiani. Tangit historiam, quia praecipitur in lege ut mortuo fratre sine semine, alter frater illius uxorem ducat, et non sibi vivo, sed illi mortuo, dicatur semen resuscitare (Matth. XXII; Marc. XII; Deut. XXV): ita mortuo Christo, fratres sui, scilicet, apostoli, 116.0351A| acceperunt suam, scilicet, Ecclesiam: et non sibi, sed Christo, Ecclesiae filios procreaverunt, ut generati dicantur Christiani, non Paulini, vel Petrini.

Hic illum regem per suam sponsam commendat. Continuatio: Rex tam dignus est sicut dixi, et tibi, « regina, » id est, Ecclesia: quae ideo regina dicitur, quia bene regit filios suos: « astitit, » scilicet, parata servire « a dextris tuis, » id est, in potioribus bonis tuis: quia haec temporalia non petit, sed coelestia: astitit dico « in vestitu, » id est, bene vestita et ornata bona operatione: « deaurato, » id est per charitatem ornato: quae ideo per aurum notatur, quia sicut aurum omnibus metallis est pretiosius, sic charitas omnibus virtutibus: regina dico « circumdata, » 116.0351B| id est, plena virtute et « varietate » Gentium vel diversorum ordinum, quia alii sunt clerici, alii conjugati, etc.

« Audi, filia. » Transit ad secundam partem, scilicet ad commendationem sponsae. Quando quidem sponsus talis est, o tu, « filia, » id est, o Ecclesia, « audi, » id est, intellige ea quae sunt annuntiata, « et vide » completa: audi dico, et cum humilitate audi: et hoc est « et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, » id est, sectas gentilium vel Judaeorum: « et domum patris tui, » id est, conversationem diaboli, scilicet idololatriam in gentilitate, et ritus legales in Judaismo. Proprie vocat propheta Ecclesiam filiam suam, et caeterorum prophetarum, quia super apostolorum et prophetarum fidem fundatur 116.0351C| Ecclesia.

Dico obliviscere, et si hoc feceris, « concupiscet rex, » id est, Christus « decorem tuum, » id est, te decoram. Et, ne illa diceret: quae cura sit unde attendat, subdit: curare debes « quia ipse est Dominus » qui omni genti dominatur: et ipse est « Deus tuus, » id est, Creator tuus, et etiam debes attendere, quoniam « adorabunt eum » omnes perfecti.

« Et » si ipse concupierit decorem tuum « filiae Tyri, » id est, angustiae, id est, Gentes quae angustant nimia multitudine peccatorum, « deprecabuntur vultum tuum, » id est, rogabunt Deum, ut det eis posse pervenire ad tuam conformitatem « in muneribus » dando eleemosynas, faciendo similia alia: et 116.0351D| non tantum minores in gentibus, sed « divites plebis. » Gentiles ideo filiae non filii appellantur, quia molles et proni sunt ad vitia sicut puellae. Vel sic construe: Ipse est Deus tuus, et alii multi adorabunt eum in muneribus, et etiam filiae Tyri, et vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis.

Postquam ostendit dignitates ipsius sponsae, ostendit eam laudabilem secundum interiora, non secundum exteriora. Continuatio: Ipsa sponsa est sic gloriosa, et « omnis gloria ejus, » id est, omnis pulchritudo ejus unde ipsa gloriatur, est « ab intus, » id est, ab interiori, scilicet, in virtutibus animae, ejus dico, scilicet, « filiae regis, » id est Christi. Et hic commendat eam per genus. Dico, gloria est ab intus, et etiam gloria ejus est bonorum operum « in 116.0352A| fimbriis, » id est, in perseveratione usque in finem « aureis, » id est, charitate plenis, et in hoc est gloria ejus, quod ipsa est « amicta varietatibus, » id est, diversis ordinibus, clericorum, conjungatorum, et caeterorum.

Hic iterum commendat per successionem. Continuatio: Ipsa est amicta varietatibus, et « post eam adducentur virgines, » id est, integri in anima, et in corpore, « regi, » scilicet ad serviendum Deo regi. Dicendo adducentur, notat quod per se ad illam dignitatem nequeunt pervenire, nisi adducantur praedicatione et gratia adjuvante, « et proximae ejus » reginae, id est, illi qui licet non sint integri, tamen sunt continentes, ut bonae viduae, et alii « tibi afferentur, » o rex. Cum dicit afferentur, notat tantam 116.0352B| eorum debilitatem, ut nec adduci valeant, nisi quia vel in humilitate quasi in humeris portentur. Haec apportatio fit per frequentiam miraculorum, per importunam praedicationem. Unde Apostolus: « Insta opportune, importune (II Tim. IV). »

Et illi sic allati non habebunt tristitiam, sed « afferentur in laetitia et exultatione, » quia in praesenti etiam Ecclesia multum laetantur sancti quoque de puritate suae conscientiae, et de hac praesenti Ecclesia « adducentur in templum regis, » id est in supernam Hierusalem.

Ponit per quid afferantur et adducantur. Continuatio: Et vere per omnes successiones adducentur et afferentur, quia semper erunt aliqui praedicatores, quia « pro patribus tuis, » id est, loco apostolorum, 116.0352C| qui genuerunt mundum in fide, ad honorem tuum « nati sunt filii, » id est, succedunt alii praedicatores « tibi, » id est, ad tuum opus ut tibi serviant: et tu « constitues eos, » id est, stabiles in fide et opere: « principes, » id est, magistros et doctores « super omnem terram, » id est, Ecclesiam super omnes partes terrae diffusam.

 Et sic ipsi constituti « erunt memores nominis tui, » id est, famae tuae et gloriae « in omni generatione, » scilicet, in omni terra diffusa. « Et in generatione » succedente. Vel ita: Tu constitues eos principes, et ego ero memor in eis, id est, faciam eos memores nominis tui, etc.

Et propter hujusmodi etiam constitutos patres 116.0352D| « propterea populi confitebuntur tibi, » id est, laudabunt te « in aeternum, » id est, per totam praesentem vitam « et etiam in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi. » Vel sic in persona patris totus psalmus potest legi secundum Augustinum, quamvis dicat Hieronymus magis hoc fieri ex superstitione, quam ex veritate textus. Loquitur Pater et commendat filium secundum divinitatem, cum dicit: « Cor meum, » id est, occulta et secreta mea protulit « verbum bonum, » id est Filium meum, « eructavit: » qui specialiter bonus est, quia nemo « bonus nisi solus Deus (Matth. XX), » in quo Filius consubstantialis Patri esse notatur. Per cor ideo divinitatem Patris accipimus et per verbum Filium, quia sicut cor hominis latet, et per verba hominis manifestatur: 116.0353A| sic divina essentia latebat mundo, cum per Filium manifestata est in creatione coeli, et maxime cum ipsa divinitas humanitati unita sit: cor eructavit verbum, et huic « regi » qui et Deus et rex est « dico ego opera mea, » id est, dispono cum eo omnia, sine quo nihil facio: et per hoc Filius omnipotens cum Deo Patre notatur. Unde dicitur: « Cum eo disponens omnia (Prov. VIII). »

Non tantum cum hoc rege dispono, sed etiam omnia facio per eum: et hoc est: « lingua mea, » id est, Filius ipse, qui dicitur lingua, sicut et verbum, et divinam essentiam manifestat, est « calamus scribae, » id est, mei: quia sicut calamus sine scriba, nec scriba sine calamo nihil operatur, sic nos cooperamur « velociter scribentis, » quia dixit et facta 116.0353B| sunt.

 Hic incipit de commendatione filii secundum humanitatem, faciendo apostrophen ad ipsum filium. Continuatio: Talis es secundum deitatem: secundum humanitatem vero es « speciosus forma » ut supra, et caetera non mutantur.

Et proprie secundum hoc dicit Deus ad Ecclesiam: « Audi, filia, » quia Ecclesia vere a solo Deo est generata, et ejus merito filia nominatur. Item bene dicit Deus Pater: « Memor ero nominis tui, » id est, memores eos faciam, o rex, nominis tui, id est, laudis tuae.

IN PSALMUM XLV. TITULUS. In finem psalmus David filiis Chore pro arcanis.

116.0353C| « Deus noster refugium. » Psalmus iste attribuitur David prophetae vel alicui fideli de Juda, ut sit certius testimonium propositus filiis Chore, id est, signo crucis insignitis: dirigens eos in finem, factus pro arcanis manifestandis, quia in hoc psalmo manifestatur adventus Christi, qui multis occultus erat, et conversio Apostolorum a Judaeis ad ipsum, et salvatio Judaeorum in novissimis temporibus, et pax in tempore nativitatis ejus inter Deum et hominem. Materia est adventus Christi, de quo caetera arcana, quae dicta sunt, processerunt. Modus: In prima parte psalmi suos admonet, ut confidentes in adventu ejus, commotiones mundi non timeant, quae propter ipsum Christi adventum evenient. In secunda parte ostendit manifeste ipsum adventum, et commoda quae in 116.0353D| ipso adventu provenient. In tertia parte admonet omnes, ut attendant opera istius Domini. Intentio est, ut omnes spem suae liberationis constituant in adventu Domini, quae intentio in prima parte psalmi notatur, non timebimus dum turbabitur terra.

Vox est prophetae, vel fidelis animae sic invitantis: Alii homines regnant ad potentias, vel divitias, vel ad quaelibet mundana, sed « Deus noster factus » per humanitatem assumptam, est nostrum « refugium » in hoc quod nos protegit a malis, ne nos diabolicae tentationes convincant, « et virtus, » id est, tolerantiam et constantiam ministrans et invincibiles faciens, et quasi Deus nos deserit post datam constantiam, statim defecerimus, addit: « adjutor in tribulationibus, » 116.0354A| id est, ut non solum non vincamur, sed etiam alios possimus vincere: « quae » tribulationes « invenerunt nos » quasi expositos sine omni adjutorio, sicut pupillos « nimis, » id est, tam graves, quod etiam usque ad sanguinis effusionem venirent.

« Propterea » quia Deus nostrum refugium, virtus, adjutor est, « non timebimus » cum tamen esset timendum « dum, » id est, quia « turbabitur terra, » id est, Judaea, quae ideo dicitur terra, quia per legem et prophetas erat et solidata, et culta « et tunc montes, » id est, apostoli « transferentur » in mare, id est, Gentes, et non tantum ad Gentes per solam habitationem, sed etiam « in cor maris » quia ponent fidem in cor gentium. Per mare Gentes accipimus, 116.0354B| quia semper in fluctibus, et in appetitu terrenorum sunt, scilicet volvuntur, et avari in vitiis sunt. Vel quod profundiores in gentilitate, quia etiam aliqui de nequioribus sunt conversi.

« Sonuerunt » dixi, non timebimus, dum transferentur montes, et quia de hoc timendum non videretur, ostendit quod timendum esset. Continuatio: Dico montes transferentur, et tunc « sonuerunt, » id est, sonabunt ipsi apostoli in praedicatione, « et aquae eorum, » id est, maris, quia ad significationem respicit, cum dicit eorum « turbatae sunt » contra Apostolos. Per aquas doctrinas vel populos intelligit. Vel ita translatis apostolis ad Gentes « aquae eorum, » id est, diversi populi gentilium » sonuerunt, » id est, reclamaverunt contra apostolos, et propter hoc 116.0354C| « montes, » id est sancti apostoli « conturbati sunt in fortitudine ejus, » maris, id est, gentilitatis per gravia tormenta, quae inferebant eis Gentes. Vel montes accipiuntur majores in gentili populo, qui sunt turbati in fortitudine ejus Dei, id est, indignantur quando audiunt miracula Dei, vel contra seipsos propria turpitudine, vel contra Apostolos ejus in crudelitate.

Hic incipit secunda pars « Fluminis. » Hic est diapsalma. Continuatio: « Montes turbabuntur in fortitudine, » sed contra hanc conturbationem « fluminis impetus, » id est, impetuosum flumen, scilicet Spiritus sanctus: qui ideo flumen dicitur, quia concupiscentias et ardores exstinguit carnis. Impetuosum quia nemo potest ei resistere: ille talis impetus 116.0354D| « laetificat civitatem Dei, » id est, Ecclesiam, quae ideo civitas dicitur, quia sicut in civitate quilibet advena recipitur, sic in Ecclesia. Item sicut civitas munita est turribus, sic Ecclesia apostolis et virtutibus laetificatur, quia confirmat eos Deus gratia Spiritus sancti, contra tribulationes quae inferebantur eis, dico laetificat, et etiam « Altissimus, » id est, ipse Deus « sanctificavit » dando virtutum incrementa « tabernaculum suum, » id est, praesentem Ecclesiam: quae ideo tabernaculum dicitur, quia in praesenti vita Domino militatur.

« Deus in medio » ostensis quibusdam commodis quae per ipsum adventum provenient, cum manifeste annuntiat. Continuatio: Dico Deus sanctificat, laetificat, 116.0355A| et ecce per quid hoc facit, quia « Deus » homo factus est « in medio ejus » tabernaculi, cum in medio non quantum ad locum, sed « in medio, » id est, in communi, quia omnibus aequaliter propositus est. Vel in medio, quia columna est, quae sustentat omnes partes Ecclesiae: et ideo ipsum tabernaculum « non commovebitur » a bono ad malum: et non tantum sustentat ne corruat, sed etiam « adjuvabit eam » civitatem « Deus » ad bene operandum, et etiam ut alios superent: et hoc faciet « mane, » id est, in principio conversionis: et hoc faciet « diluculo, » id est, per diluculum, scilicet, ministrando illuminationem Spiritus sancti. Vel ita: « adjuvabit mane » nec tantum dico « in mane, » id est, postquam aliquantum lux increverit, sed « diluculo, » id est, in ipso primordio conversionis. Habet 116.0355B| alia translatio: « adjuvabit eam Deus vultu suo, » id est, Filio incarnato, qui ideo vultus Dei dicitur, quia et ei est consubstantialis, et ipsius plena repraesentatio.

« Conturbatae, » non tantum ecclesia firma est, quod Deus in medio ejus est, sed propter hoc idem « Gentes » turbatae « sunt » cum haec nova audirent praedicare: et etiam principes, scilicet, « regna » vel quaelibet regiones « sunt inclinata, » id est humiliata, quod jam placet eis praedicatio, et jam fidem vellent suscipere: ideo sunt inclinata, quia « dedit vocem suam, » ideo « mota est terra, » id est terreni ad conversionem. Dico dedit vocem, et quis dedit?

« Dominus virtutum, » id est, angelorum ens nobiscum, nostram habens humanitatem, et per hoc 116.0355C| « susceptor noster, » quia de vilitate hujus vitae et his miseriis, duxit nos ad Ecclesiae suae dignitatem, in quo apparet quod ipse « Deus » est « Jacob, » quia in nobis complevit quod in Jacob figuravit: quia sicut ille praesentia dans dignitatem emit et supplantavit benedictionem fratri, sic Ecclesia Gentium supplantavit promissam priori populo, et praesentia dans, coelestia comparat, scilicet, per eleemosynas et caetera bona.

« Venite. » Hic incipit de tertia parte, et quia est nobiscum susceptor noster, ideo vos, Gentes, « venite » ad hunc Dominum suscipiendo fidem, et deinde « videte, » id est, intelligite « opera Domini, » sicut ipse ait: Nisi credideritis, non intelligetis, opera 116.0355D| dico « quae Dominus posuit prodigia, » id est, in signum. Prodigia enim dicuntur, in quibus aliud significatur, quam videatur: « super terram, » id est, in mundo, haec scilicet prodigia, quia ipse Dominus « auferens bella usque ad fines terrae » ad litteram, quia, eo nascente, pax per totum mundum maxima fuit, non tantum quod hoc de illa bella pace dicatur, sed de significata pace quam posuit Christus inter Deum et hominem, destruens inimicum, qui erat hominibus erectus, id est, idololatriam, et cultum veteris legis, per quem discordabant Judaei et Gentes, et fecit utraque unum, et illa pax Dei non fuit in una sola terra, sed usque ad fines terrae.

Per hoc auferet bella, quia « conteret arcum, » id 116.0356A| est, dolosas impugnationes contra fidem, scilicet, deceptiones minarum et blandimentorum: « et confringet arma, » id est, manifestas impugnationes, « et scuta, » id est, rationes quibus defendunt suas haereses « comburet igni, » id est, ardore Spiritus sancti, scilicet, illos accendet igne charitatis, qui prius dolose et aperte impugnabant veritatem, et suas defendebant sectas.

Comburet dico, ita dicens: « Vacate, » id est, evacuate vos a malis operibus, « et deinde videte, » id est, intelligite per puritatem vitae et aperta miracula, « quoniam ego » habitans inter vos, et ego talis « exaltabor in Gentibus » quia ad finem conversi, exaltabunt me, « et exaltabor in terra, » id est, Judaeis. Hic prophetat conversionem Judaeorum in novissimis temporibus, de quibus dictum est: 116.0356B| « Et reliquiae Israel salvae fient (Rom. IX). » Confringet, et comburet, et bene hoc poterit, quia ipse est « Dominus virtutum, » ut supra. Et ens nobiscum « susceptor noster Deus Jacob. » Superius posuit istum versum ad emendationem praedicationis, nunc repetit ut ostendat illum talem qui facere possit. Vel ideo repetit, quia in hoc versu totius psalmi summa continetur, et talis versus est intercalaris, id est, repetitus.

IN PSALMUM XLVI. TITULUS. In finem pro filiis Chore psalmus David.

« Omnes Gentes. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur in persona apostolorum, psalmus dico propositus filiis Chore directis in finem 116.0356C| per hoc. Materia est Christus ascendens. Modus: In prima parte ostendit, quod Deus apostolis suis suam haereditatem commendavit. In secunda parte ipsam Christi ascensionem ponit. Intendit nos certos reddere de ascensione, quia cum tantam ostendit hominis dignitatem, quod hi obtinent officium, quod Christus prius habuit, securi possunt esse, quod et ipsi post eum ascendent, et sic incipit.

Attendens aliquis apostolorum dignitatem quam habebat homo, admonet illos exsultare sic dicens: O vos, « omnes Gentes, plaudite manibus, » id est, bene operamini exsultatione, et « jubilate Deo, » id est, tantum laudem Dei mente concipite, quae non possit exprimi voce, et ita quod jubilus ille sit « in voce 116.0356D| exsultationis, » id est, non solum laudate Deum corde, sed etiam exsultanti voce cum aliis annuntiate.

Quoniam Dominus. Et bene debetis eum laudare, « quoniam ipse Dominus, » id est, quia dominabitur omni creaturae, « excelsus » quia potens et efficax suae voluntatis. Et, ne in ejus bonitate confidatis, si mala feceritis, quia ipse est « terribilis, » futurus enim judex puniet impios, « rex » quia bene regit suos, « magnus » quia de gravissimis periculis eripit suos, « super omnem terram » quia nulla pars terrae est ubi non dominetur.

Et propter hoc maxime laudandus est rex iste, quia « subjecit ipse populos, » id est, Judaeos « nobis 116.0357A| faciens eos nostrae praedicationi obedientes, « et Gentes, » id est, gentiles conversos ad fidem « sub pedibus nostris, » id est, plenarie subjecit. Vel sub pedibus, id est, sub nobis, qui sumus pedes, id est, viatores, et per mundum Evangelium Dei portantes.

 Et illos quos subdit « elegit, » id est, non ex merito eorum, sed per solam gratiam suam a massa peccatorum solvit, ipsos dico « haereditatem suam » quorum in se fructibus ditaretur, elegit dico « nobis, » id est, ad nostrum opus, ut nos substitui loco ipsius, in haereditatem dico « speciem Jacob, » id est, similem Jacob luctantem, scilicet, cum vitiis. Vel « speciem Jacob, » id est, significatam per Jacob, quod est magnum, quia ipse est « quem dilexit, » 116.0357B| vel speciem quam dilexit.

Hic incipit secunda pars: Elegit nos, et quare nobis? Quia ipse « Deus ascendit in jubilo » apostolorum videntium exsultatione, quae verbis non poterat exprimi. Et ideo quia in coelo ascendit, nos vicarios suae haereditatis instituit, « et ipse Dominus » ascendit « in voce tubae, » id est, manifesta voce et exsultatione angelorum. Haec est vox angelorum: « Viri Galilaei, quod in coelum aspicitis? (Act. I.) »

Et quia talis est, ad honorem Dei nostri « psallite » mente. Vel quia res valde digna erat quam admonebat, non sufficit semel dicere, et non tantum psallite ei, quia Deus est, sed etiam psallite, quia est noster, « Deus » scilicet omnium fidelium. Vel « rex omnis terrae, » id est, expellens omnem terrenitatem, 116.0357C| et regens suos per virtutem, et ideo « psallite sapienter, » id est, non pro aliquibus terrenis, sed pro ipso habendo, et cum magna discretione discernendo, quid, quando, quare, qualiter.

Et ipse idem « regnabit » tandem quando scilicet, corpus ejus completum erit « super Gentes, sed etiam ipse Deus, » non dico super malos, sed « super sedem sanctam, » id est, super angelos et archangelos: et animas sanctorum in quibus Deus jam sedet sine omni iniquitate, et judicat.

Et ad ipsum « congregati sunt, » id est, congregabuntur « principes populorum » ad litteram: vel illi principes, quia seipsos bene regunt in virtutibus, et alios ad bene agendum admonent populos, congregabuntur dico « cum Deo Abraham, » id est, quia 116.0357D| tunc apparebit Abraham, quando complebit quod promisit Deus Abrahae, dicens: « In semine tuo benedicentur omnes Gentes (Gen. XXII; Galat. V), » et ibi psalmi notatur intentio, et per hoc congregabuntur, « quoniam dii, » id est, Apostoli et praedicatores « fortes » in adversis tolerandis sunt « elevati, » id est, digni habiti « vehementer » in miraculis et virtutibus, et praedicatione, et propter hoc multi congregabuntur cum Deo Abraham.

IN PSALMUM XLVII. TITULUS. Psalmus cantici filiis Chore secunda sabbati.

« Magnus Dominus. » Psalmus iste praeponitur filiis Chore ad intelligendum, qui dicitur cantici, 116.0358A| quia de re agit unde nobis maxime est laetandum, quia nobis exponit magnam dignitatem Ecclesiae, id est, dilatationem Ecclesiae per totum mundum, psalmus dico habitus in secunda sabbati, id est, de re significata per rem factam in secunda sabbati, id est, de fundatione Ecclesiae, quae significatur per fundationem terrae, quae facta fuit secunda die. Prima enim die secreta est lux a tenebris, in quo significatur resurrectio Christi, qua lux immortalitatis a morte discreta est. In secunda die fundatum est firmamentum, in quo significatur sequens tempus post resurrectionem, quo fundata est sancta Ecclesie. Vox prophetae, vel si habeatur in titulo, filiorum Chore, dicemus: Hic Psalmus est filiorum Chore, id est, in ecclesia perfectorum, qui in hoc psalmo 116.0358B| loquuntur. Materia est ipsa Ecclesia dilatanda. Modus: In prima parte multis modis commendat Ecclesiam per fundatorem, per hoc etiam quod quidam volentes eam destruere, recognoscentes ejus dignitatem, conversi sunt ad eam; deinde commendat eam per quoddam insigne donum ipsius, scilicet quod misericordia Dei habitat in ea. In secunda parte invitat eos qui muti sunt, ut amplificent eam: et eos qui extra sunt, ut accedant ad eam, et haec est intentio, scilicet hortari, ut omnes amplificent istam civitatem.

Propheta sic invitat alios. Ampliate istam civitatem, quia « Dominus » istius civitatis est « magnus, » secundum potentiam qua omnia facit, « laudabilis, » secundum hoc quod omnia composite et ingeniose 116.0358C| facit « nimis, » id est, plus quam mens humana possit excogitare, vel lingua explicare: et hoc quod magnus et laudabilis sit, maxime perpenditur « in civitate Dei nostri, » id est, in constructione Ecclesiae, quae est munita virtutibus, ampla charitate, collecta per fidem ad jure vivendum, non civitas Babyloniorum et confusiorum haereticorum, sed « Dei nostri. » Hic commendat civitatem per artificem et possessorem Deum, civitate dico posita « in monte sancto ejus, » id est in Christo Filio ejus, Dei Patris, vel in monte virtutum, vel constantiae.

Haec civitas est possessa a tali Domino, et de hujusmodi lapidibus constructa, scilicet, de Judaeis et Gentibus, et haec « fundantur » scilicet firmiter aedificata est « exsultatione universae terrae, » id est, de 116.0358D| habitatoribus totius mundi, exsultantibus de remissione peccatorum, per partes terrae exsequitur, quia « mons Sion, » id est, Judaei, quorum caput regni in Sion erat, et « latera aquilonis, id est, Gentes prius diabolum frigidissimum velut familiares stipantes, sunt « civitas regis magni » qui omnia regit pro sua voluntate. Diabolus aquiloni comparatur, quia a fervore dilectionis Dei frigidus remansit, quando cogitavit: « Ponam sedem meam ad aquilonem, » et divinae me voluntati praepono, « et ero similis Altissimo » (Esa. XIV), id est, regnabo: in frigiditate meae nequitiae, sicut ipse in veritate.

 Deus in domibus ejus cognoscetur, alia commendatio. Civitas sic fundatur, et « in domibus ejus » 116.0359A| civitatis, id est, in singulis fidelibus, qui dicuntur domus, quia in eis inhabitat Dominus, « cognoscetur Deus, » quia ipsi plenam cognitionem de Deo habent, et hoc erit, cum « suscipiet eam » in dignitatem.

« Quoniam ecce, » Vere Dominus cognoscetur ab ea, et suscipiet eam « quoniam ecce, » id est, in evidenti « reges terrae congregati sunt, » id est, potentes hujus mundi, non tantum in uno loco, sed « et convenerunt in unum » consilium nocendi civitati.

Ipsi videntes congregati sunt, ut destruerent, sed potius augmentaverunt, et hoc dicit, « ipsi videntes, » id est, intelligentes « sic » esse dignam, ut praedictum est, « admirati sunt » perculsi luce tantae dignitatis, et « conturbati sunt » pro peccatis, et 116.0359B| « commoti sunt » ad fidem, et ad bona opera et « tremor » corporalis, pro timore futurae poenae « apprehendit eos, » vel ipsi videntes sic, id est, statim admirati sunt, et affirmat haec alia translatio, quae habet: tunc.

Ibi, id est, in ipso tremore sunt « dolores, » id est, angustiae mentis « ut parturientis, » id est, gravissimae. Et habentis laetum exitum, sicut enim mulier licet gravetur parturiendo, tamen, postquam natus homo in mundo, laetatur, et obliviscitur illius praessurae prae gaudio (Joan. XVI), sic poenitentes licet antea premerentur, tamen, postquam ad bona opera adveniunt, obliviscuntur prioris pressurae. Ideo quidem sunt commoti et conturbati, quia « in spiritu vehementi, » id est per Spiritum sanctum « conteres » 116.0359C| o Deus « naves Tharsis, » id est, exploratores gaudii sui, quod est tantum in terrenis. Tharsis enim gaudii exploratio interpretatur, propter divitias quas ubique terrarum exquirebant. Tharsis, secundum Hieronymum, est eadem quae est Carthago. Naves dicit a similitudine. Sicut enim naves hac et illac tempestatibus circumferuntur, sic amatores mundi diversis anxietatibus raptantur, quam voluntatem destruit in eis Spiritus sanctus, quasi violentus, tamen nullis eorum praecedentibus meritis. Habent aliqui libri: naves Tharsi, et Tharsis est civitas Ciliciae, unde fuit Paulus, cujus naves fregit Herodes, quia per eas transierunt Magi, qui, adorato Domino, fugierunt, de qua tamen historia hoc non legitur, sed de sola allegoria.

116.0359D| « Sicut. » Quando quidem haec omnia facta sunt in ecclesia, ergo impleta est prophetia facta de ea. « Sicut audivimus » praedictum a prophetis, « sic vidimus » esse completum « in civitate Domini virtutum, » id est, qui dominatur super coelestes virtutes, et istas virtutes, scilicet apostolos ipsos, mittit ad custodiam suae civitatis: « in civitate » dico « Dei nostri, » id est, qui secundo nos recreat. Et quid audivimus et vidimus? Hoc scilicet « Deus fundavit eam in aeternum, » id est, firmiter stabilivit eam per suam praedicationem, et angelicam custodiam, ducendo eam in suam aeternitatem.

« Suscepimus, Deus. » Ponit commendationem Ecclesiae, per illud insigne donum Filii Dei. Dico quod 116.0360A| Deus fundavit Ecclesiam, per hoc scilicet, quia, o « Deus, nos suscepimus misericordiam tuam, » id est, Filium tuum: quem vocat misericordiam, quia nisi per eum, nullam habemus misericordiam « in medio templi tui, » id est, aequaliter propositus est omnibus, qui ad eum volunt accedere. Susceperunt eum quidam corporaliter in templo, scilicet Simeon et Anna, alii susceperunt spiritaliter.

« Secundum. » Et quia suscepimus illam misericordiam, ideo « secundum nomen tuum, » id est, secun dum hoc quod nomen tuum diffusum erat ubique terrarum, quia dicebaris omnicreator per omnem terram, licet ipsi alios deos simularent, « sic et laus tua » diffusa est « in fines terrae » . Et determinat a quibus laudetur, scilicet a justis, et illis multis, et 116.0360B| hoc est: « justitia plena est dextera tua, » id est, propitiatio tua plena, quia multos justificat, et omnes laudant te.

Incipit de secunda parte, et quia justitia plena est dextera, ideo « laetetur mons Sion, » id est, fideles Judaei, qui primos radios orientis solis acceperunt, « et exsultent filiae Judae, » id est, Gentiles a Juda, id est ab apostolis in fide generatae. Filiae dicuntur non filii, propter majorem cultum et diligentiam, quae adhibetur eis: « propter judicia tua, Domine » scilicet, quia justo judicio excaecas, et Gentes assumis, vel quosdam reprobas.

« Circumdate, » id est, honorate « Sion, » id est, Ecclesiam: « et complectimini eam » brachiis charitatis, servando virtutes et mores, quibus acceptis 116.0360C| « narrate, » id est, praedicate aliis nomen Domini, existentes « in turribus ejus » civitatis, id est, Apostolorum imitatione, scilicet, quod in nullo discordet vestra praedicatio a doctrina Apostolorum.

Ponite corda, non tantum praedicate, sed etiam « ponite corda vestra in virtute ejus, » id est, firmitati eorum vos conformate, « et distribuite domus ejus, » id est, in ea statuite diversos gradus, scilicet, archidiaconatum, presbyterium, et omnes conjugatos. Vel « distribuite domus ejus, » scilicet, unicuique praelato dando suam parochiam, et hoc ideo « ut enarretis in progenie altera, » id est, ut de progenie in progeniem descendendo, faciatis eam permanere in finem saeculi.

 « Quoniam. » Hoc scilicet enarretis, « quoniam hic 116.0360D| est Deus » qui haec facit Ecclesiae, quae dicta sunt, et ipse est « Deus noster » , Deus dico duraturus « in aeternum, » id est, usque in finem mundi « et in saeculum saeculi, id est, consecutivum hujus saeculi, et « ipse » talis « reget nos » ducendo in « aeterna saecula. »

IN PSALMUM XLVIII. TITULUS. In finem filiis Chore psalmus David.

« Audite haec omnes gentes. » Iste psalmus convenit David prophetae, qui hic loquitur, propositus filiis Chore ad intelligendum. Materia enim Christus, redemptor non malorum sed justorum. Modus: In primo ponit prologum, ad commendationem rei 116.0361A| quam dicturus est. In secundo ponit Christum Redemptorem non malorum et saeculi amatorum, sed justorum, et in eadem parte reprehendens stultitiam eorum, notat vanitates, quibus amatores saeculi istius sunt intenti. In tertia parte monet pauperes justos, ne curent istos divites, quia cito peribunt eorum divitiae. Intentio est, invitare ad contemptum mundi.

Quia vero rem inconsuetam dicturus erat, omnes invitat ad audiendum, dicens: « Audite haec, omnes gentes: » et hic statim captat attentionem, et bene monet ad audiendum, quia rem magnam dicturus erat. Bene omnes invitat, quia omnibus, si attendant, proderit quod dicturus est, omnes vocat gentiles, et non tantum audite per exteriorem aurem, 116.0361B| sed etiam « auribus » interioribus « percipite, » id est, diligenter intelligite, et vos « omnes qui habitatis orbem, id est, Judaei, qui terram promissionis habitatis, audite haec, auribusque percipite.

Et quia aliquis posset dicere: Illis qui sunt profundissimi iniqui, non prodest audire, dicit: vos etiam « quique terrigenae, » id est, omnes quicunque terreni, quasi filii terrae, audite haec: quia si vultis attendere, proderit vobis, et quia possent boni dicere; mali quidem audiant quibus opus est, nobis autem jam opus non est, quia boni sumus, monet etiam eos ut audiant, quia nullus est tam bonus, qui non possit meliorari, dicens: « et filii hominum, » id est, rationabilium hominum imitatores, 116.0361C| audite haec. Et quid singulos exsequar? Audiant haec « dives et pauper » tendentes « in unum, » id est, in eamdem voluntatem audiendi. Istas duas conditiones divitis et pauperis potius elegit, quia secundum eas aget in psalmo.

« Os meum. » Hic facit dociles, proponendo quae dicturus est. Continuatio: Ideo debetis audire, « quia os meum loquetur sapientiam et prudentiam, » et hic magna proponit, quia nihil aliud tractat divinitas, quam sapientiam et prudentiam. Sapientia est cognitio divinorum, prudentia est instructio morum, et Propheta hic annuntiat sapientiam, ubi Christum Filium Dei Redemptorem annuntiat. Mores informat, cum docet haec mundana non esse attendenda, et divitum divitias negligendas, et ne diceret aliquis: 116.0361D| Haec tua non sunt audienda, quia sine meditatione proponis, ostendit se ex consideratione loqui, cum dicit « et meditatio cordis mei, » id est, sive loquar sapientiam sive prudentiam, studiosa mentis applicatione haec facio.

« Inclinabo, » scilicet, et cum loquar ex meditatione, non erit ex me, sed habeo magistrum Spiritum sanctum, de quo dicit « aurem meam, » id est, intellectum cordis mei inclinabo, id est, humiliabo, ut cum humilitate audiam cuidam magistro meo, scilicet Spiritui sancto, loquenti mihi « in parabolam, » et sicut Propheta in parabola audit, sic in parabola loquar. Parabola est, ubi aliud dicitur, et aliud intelligitur, ideo sic loquitur, quia 116.0362A| non fuit conveniens ut divina Scriptura pateret omnibus, ne a veritatis aemulis conculcaretur, et « aperiam propositionem meam, » id est, quem ante omnia propono mihi esse sequendum, vel quem propono esse manifestandum in hoc psalmo: et hoc faciam « in psalterio » non solum verbo, sed etiam exemplo bono, ut quod doceam ore, compleam opere.

Hic incipit secunda pars atque narratio, et loquitur Propheta in persona malorum, dicens: Timebo quidem « in die malo, » id est, in judicio: et « cur timebo? » Dicet aliquis: Furtum feci, vel homicidium, non utique propterea timebo, sed ideo, quia « iniquitas calcanei mei, » finalis iniquitas, « circumdabit me, » id est, ex omni parte ostendet me 116.0362B| esse damnabilem. Nulla iniquitas damnat, quae ante finem dimittitur et purgatur, secundum hoc loquitur quod Dominus dicit mulieri per serpentem deceptae: « Serpens insidiabitur calcaneo mulieris, et conculcabit mulier caput serpentis (Gen. III), » id est, diabolus insidiabitur fini hominis ut in fine decipiat, cujus diaboli caput, id est, insidias, homo conculcat, si cavet a vitiis.

Proposuit iniquitatem, et illam per partes exsequitur, ostendens omnes iniquitates esse hominis, vel exteriores, vel interiores. Si enim homo facit homicidium, vel ut obtineat bona, vel ut ostendat fortitudinem suam. Quasi aliquis diceret: Tu dicis nos timere, sed quare timeremus? cum vitalem proponas Redemptorem nulli timendum esse quorum praesumptionem 116.0362C| frangit Propheta, sic dicens: Vere si iniquitas calcanei circumdat timendum est, quia « frater, » id est, Christus, nostram habens naturam « non redimit » illos, scilicet « qui confidunt in virtute sua, » id est, de fortitudine sua atque potentia Deo gratias non agunt, sed in ipsis confidunt « et » illos qui « gloriantur in multitudine divitiarum suarum » si quidem in hoc perseverant, et cum Christus tales non redimat « redimet » eos aliquis « homo? » Non utique, et vere non redimet, quia « non dabit Deo placationem suam, » id est, non poterit Deum placatum reddere malis per aliquam orationem, vel oblationem, Christus autem reddit Deum placatum suis amicis, nostram humanitatem ei praesentans.

116.0362D| « Et » non dabit Deo aliquis homo « pretium redemptionis animae suae, » id est, nullo pretio poterit eam redimere, quia solum corpus Christi idoneum inventum est, per quod redemptio fieret, et quia non redimit Christus tales, nec homo potest redimere, ideo non tantum est illis timendum, sed « etiam laborabit » ille non redemptus « in aeternum; » et sicut Propheta praesumptionem malorum superius fregit, sic errorem eorum hic destruit, qui mortuorum resurrectionem non credunt, et bene dico laborabit in aeternum, quia « in finem, » id est, in mortem temporalem « adhuc vivet » ipse.

Et ideo etiam laborabit, quia in hac « non videbit interitum, » id est, damnationem « cum, » id 116.0363A| est, quia « viderit » in hac vita « sapientes, » id est, justos viros morte temporali « morientes. Vel sapientes, » id est, mundanos philosophos: non videbit interitum dico, sed « peribunt simul insipiens et stultus. » Insipiens est, qui non credit futuram poenam: stultus, qui, licet credat, tamen non cavet.

Et ostendit vanitates, quibus isti in mundum sunt dediti, in quibus eorum notat stultitiam. Continuatio: Peribunt « et etiam relinquent alienis suas divitias, » id est, extraneis, vel etiam filiis, tamen alienis, quia perdito homini nihil plus valent divitiae, tam filio quam extraneo: « et sepulcra illorum, » id est, pyramides et mausolea, quae quasi magnas aedificant domos, quasi sepulcra debeant 116.0363B| esse « domus illorum in aeternum » et in hoc magnam stultitiam eorum notat, qui per haec sepulcra sibi memoriam aeternam putabant acquirere.

« Tabernacula, » id est, magnae domus « eorum » manent « in progenie, et » inde in alia « progenie » et in hoc etiam stulti apparent, qui tanta palatia aedificabunt, et etiam homines « vocaverunt nomina sua in terris suis, » scilicet, circa sepulcra illorum. Tangit consuetudinem gentilium, qui morientes, aliquos conducebant, ut invocarent nomina sua circa sepulturam suam in diebus constitutis, et cum alios facerent ita invocare nomen suum, ipsi idem dicuntur in hoc invocare nomina sua. In quo ipse Propheta magnam eorum notat stultitiam, quia per hoc ipsi cum se memoriam aeternam habere putarent, 116.0363C| tamen in solis terris eorum hoc fiebat. Totus autem versus sub constructione una sic legitur: tabernacula eorum duratura, in progenie et progenie vocaverunt nomina sua, id est, praenomina sua, ut dicatur palatium Tiberii, turris Crescentii, et hoc faciebant, ut memoria eorum haberetur, quae tamen non erat, nisi in terris suis.

Haec omnia vana ita sequuntur, et tamen Deus non est accusandus, qui constituit eos in ratione, sed ipsi noluerunt intelligere: et hoc est, « homo cum esset in honore, id est in ratione, in qua erat Deo similis, non intellexit, » id est non intelligenter egit, et ideo a sapientibus est « comparatus insipientibus jumentis, » scilicet, in nulla alia, nisi in insipientia: et merito comparatur, quia « similis 116.0363D| factus est illis. »

« Haec » mala, et alia quae sunt « via illorum » sunt « scandalum ipsis, » id est, offensio, quae ducit eos ad interitum « et postea » , id est, cum haec mala « complacebunt, » id est, sibi ipsis placebunt « in ore suo, » quia quod ore dicunt, opere comprobant. Alia translatio habet, in ore suo benedicent: quod legitur sic: cum haec mala faciant, tamen postea benedicunt Deum, laudantes eum de prosperis suis successibus in ore suo non Dei, quia Deus laudem peccatoris non recipit.

Hi tales « in inferno positi sunt. » Bene dicit Propheta positos in inferno, quia eos jam in divina Providentia ponendos fore cognoverat « sicut oves, » 116.0364A| id est, similes ovibus: quia sicut oves saepe tundentur, et iterum, et substantia remanet, sic illi semper affligentur suppliciis, et tamen substantia non peribit, « mors depascet eos etiam, » id est, diabolus depascet, per similitudinem dicit. Sicut enim pratum depascitur, et tamen radices remanent, sic illi. Dicitur etiam pascere in alia significatione, sicut pastor dicit, pasco gregem. Similiter mors, id est, diabolus depascet eos, id est, deducet eos de poena in poenam.

« Et in matutino, » id est in judicio, ubi justus lux apparebit, « justi » qui in hac vita sunt depressi ab illis « dominabuntur eorum » qui erunt judices eorum, « et auxilium eorum, » quod habent in hac vita « a gloria eorum, » scilicet a potentia 116.0364B| et divitiis « veterascet, » comparabile erit veteri vestimento, quod nullam habet utilitatem « in inferno. »

Ipsi dominabuntur, « verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, » id est, de potestate diaboli: et hoc « cum acceperit me, » id est, meam humanitatem.

 De tertia parte incipit. Continuatio: Injusti sic damnabuntur, et justorum animas redimes, o Deus, et ideo homo « ne timueris cum dives factus fuerit homo, » et non tantum in se dives fuerit homo, sed « cum multiplicata fuerit gloria domus, » id est, cum unusquisque de domo ejus multiplicatus fuerit in gloria, scilicet divitiarum.

Ideo ne timueris « quoniam » ipse « cum interierit, 116.0364C| non sumet omnia, » omnia negat, et nihil secum portat de divitiis suis, neque de gloria: et hoc est: « neque descendet cum eo gloria domus ejus, » quia cum venerit ad infernum, non majoris erit quolibet paupere.

Ideo non descendet cum eo gloria domus ejus, « quia in » hac « vita » tantum « anima ejus benedicetur » ab adulatoribus, et hoc tantum in vita ipsius, ut cum dicent adolescentes ei, si fecit homicidium, vel aliquid tale, ha! quam bene factum, et ideo etiam peribit, quia tunc tantum « confitebitur tibi, » id est, laudabit te « cum benefeceris ei, » id est, cum dabis ei prosperos eventus.

Hic ostendit consummationem nequitiae ipsius. Continuatio: Quid per singula currerem? Ipse introibit 116.0364D| usque in progenies patrum suorum, » id est, similis erit omnibus patribus suis in nequitia, etiam usque ad ipsum Cain ascendet per nequitiam, et ideo « non videbit lumen, » id est, in hac vita non veram cognitionem, neque in alia veram illuminationem, et hoc est « usque in aeternum. »

 Ideo non videbit, quia « cum homo esset in honore » ut supra.

IN PSALMUM XLIX. TITULUS. Psalmus Asaph.

« Deus deorum. » Asaph, fuit unus ex praecentori bus quos habuit David secum ad amplificandum 116.0365A| cultum Dei, et ad ejus memoriam hunc psalmum ex ejus nomine intitulavit ideo maxime, quia interpretatio nominis proprietati psalmi convenit. Asaph namque congregatio interpretatur, et in hoc psalmo congregatio, id est synagoga fidelium, loquitur. Materia est Novum Testamentum et per oppositum Vetus. Modus: In prima parte primum et secundum Christi adventum ponit, ut confirmet hoc quod Christus in propria persona postea loquitur. Per secundum adventum deterret malos, ubi ostendit damnandos impios, et remunerandos bonos. In secunda parte inducit Christum loquentem in primo adventu suis amicis, et docentem eos jam nihil valere legalia instituta, sed sacrificium laudis solummodo. In tertia 116.0365B| parte loquitur inimicis increpans eos, et docens quid sit faciendum. Intentio est hortari Judaeos, ut post Christi adventum nullo modo in legalibus institutis confidant, et ut gentiles ad eorum instituta non veniant. Titulus sic exponitur: psalmus iste convenit Asaph, id est congregationi fidelium, quae hic loquitur. Ideo potius loqui inducitur Synagoga, quam Ecclesia de gentibus: quia potius Judaeis quam aliorum credunt auctoritati.

Ac si diceret fidelis synagoga. Nolite ulterius sequi legalia instituta, quia Christus qui est « Deus, » id est creator « deorum, » id est justorum. Unde dicit Scriptura: « Nolite detrahere diis » (Exod. XX): ipse est Dominus omnium gentium, qui hactenus locutus 116.0365C| fuit in prophetis, modo « locutus est » in propria persona, « et vocavit terram » ad se audiendum.

Vocavit terram, universam scilicet, et hoc est « a solis ortu usque ad occasum: » determinat etiam locum in quo locutus est, cum dicit, « et species decoris ejus, » id est speciosus decor ejus Domini est « ex Sion. » Unde propheta: « De Sion exibit lex, et verbum de Hierusalem » (Isai. II).

Dico Deus locutus est, et ille idem « Deus » qui aliquando occultus fuit, quia Divinitas latebat in humanitate, « manifeste veniet » in judicio, sed et ille « Deus noster » nostram humanitatem habens, tunc « non silebit » ante Herodem et Pilatum, sed increpabit unumquemque de peccatis: et hic notatur 116.0365D| intentio.

 Et tunc « exardescet ignis in conspectu ejus, » praecedet enim materialis ignis ante conspectum ejus venientis ad judicium, qui cremabit faciem terrae, « et in circuitu ejus tempestas valida, » id est, sancti angeli, qui in hoc comparantur tempestati, quia sicut tempestas valida projicit paleam a granis, sic illi projicient malos a bonis.

Et ipse Dominus veniens « advocabit coelum, » id est coelestes desursum « ad se, » id est, ipse veniens desursum advocabit coelestes, « et » vocabit « terram » non ad se, sed « discernere populum suum, » id est, ad hoc, ut discernant populum suum a malis.

 116.0366A| Exsultans propheta de congregatione justorum et separatione ab impiis, monet angelos, quorum officium est hoc facere, sic: Vos o angeli, « congregate illi » Domino « sanctos ejus. » Officium enim angelorum erit, realiter congregare judici sanctos, et malos in tormenta dimittere, determinans quos vocet sanctos, illos scilicet « qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, » id est, qui postpositis legalibus institutis, qui est rectus ordo, Novum Testamentum sequuntur.

Congregate sanctos « et » illi « coeli » congregati « annuntiabunt justitiam ejus » semper laudando Deum: ideo « quoniam » ille « Deus justus judex » est, qui justos, qui in hac vita fuerant tribulati, a malis separat.

 116.0366B| Hic incipit de secunda parte. Continuatio: Dico Dominus locutus, et jam haec scilicet « Audi, populus meus, » id est, diligenter intellige, « et » tunc « loquar tibi, » id est, comprobabo tibi per testimonium prophetarum, hoc scilicet: « Ego sum, » id est, verum esse habeo, « Deus » quidem omnium, « tuus Deus familiaris. »

Et ego « non arguam te » deinceps in « sacrificiis tuis. » Si non offeras sacrificia carnalia, non offendas, holocausta autem « non vitulorum, » sed « tua, » id est, quae in te sunt, scilicet spiritus contribulatus, « semper sunt in conspectu meo. »

Dico non arguam, quia « non accipiam, » id est, non habeo gratos « vitulos » cordis quin immoles mihi superbiam, scilicet, « de domo tua, » neque 116.0366C| accipiam « hircos » non dico cordis, quin immoles fetidos motus libidinis, scilicet, « de gregibus tuis. » Non accipiam ideo, « quia meae sunt omnes ferae sylvarum » scilicet meae potestatis, et etiam indomitae ferae meae sunt, et haec « jumenta » pascentia « in montibus, et boves, » id est, indomita animalia sunt mea. Per indomita animalia signantur gentiles, qui legem non habebant; perdomita, Judaei, qui sub jugo legis tenebantur, sed hoc non habet hic locum. Non tantum terrestria animalia, sed etiam « volatilia coeli cognovi » ut mea, « et pulchritudo agri mecum est, » id est, omnis fructus terrae in mea est potestate.

Et ideo « si esuriero, » quod tamen impossibile est, « non dicam tibi, Meus est enim orbis terrae, et 116.0366D| plenitudo ejus. »

 Dico « si esuriero, » sed nunquam esuriam, et hoc est, « nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? » Hic manifeste stultitiam eorum reprehendit, qui putabant eum comedere, vel potare sanguinem animalium.

Determinat, quod holocaustum in conspectu suo superius esse dixerat. Haec legalia sacrificia noli offerre, sed potius « immola Deo sacrificium laudis, » id est, lauda Deum tuum ita, quod laus tua sit ei sacrificium laudis, id est, immola teipsum secundum libidinem, luxuriam, superbiam, avaritiam, etc., quia non est speciosa laus in ore peccatoris, immola laudem, et hoc assidue, et hoc est: 116.0367A| « et redde Altissimo vota tua, » id est devote, et si modo non poteris implere, redde quando poteris.

 « Et » tunc « invoca me in die tribulationis, » id est, in tempore istius praesentis vitae, et ego « eruam te » a tribulatione, non quod a quacunque tribulatione eruat fidelem, sed ab illa tribulatione, ubi verum boni est damnum, « et » tu ereptus « honorificabis me » Deum laudando. Cum eum alii ita ereptum vident, Deum sui justi ereptorem collaudant.

Incipit tertia pars, et sicut Synagoga Christum induxit loquentem suis, sic etiam Synagoga inducit Deum loquentem peccatori. Continuatio: Quasi diceret Synagoga: Haec dixit Deus justis, « peccatori autem dixit » haec « Deus, Quare tu peccator enarras 116.0367B| justitias meas? » de creatione coeli et terrae, « et assumis testamentum meum, » id est veterem legem, sive novam « per os tuum » ut alios inde doceas? Cum dicit assumis, notat rem ipsam non esse commissam peccatori, sed ipse peccator praesumendo ingerit se.

Testamentum ingeris, contra vero operaris, et hoc est, « tu vero odisti disciplinam, » id est, correctionem meam, quia si aliquam correctionem tibi dedi, invitus sustinuisti, « et sermones meos, » id est praecepta mea « projecisti retrorsum » non adimplendo ea.

Sermonem projecisti, « et si furem videbas, currebas cum eo. » Cum fure currit, qui furtum facientem non redarguit, et qui consentit. Furi consentit, vel cui 116.0367C| furtum placet, vel qui, cum possit redarguere, non redarguit, « et cum adulteris portionem tuam ponebas » vel faciendo adulterium, vel consentiendo adulteris.

 « Os etiam tuum abundavit malitia, » id est, abundanter locutum est mala aperta, « et lingua tua concinnabit dolos. » Concinnare ideo dicit, quia illi qui dolose loquuntur, ornatu maximo sua verba componunt.

Hic subdit de detractione. Continuatio: Non tantum illa mala faciebas his modis, sed et detractione, et hoc est, « loquebaris adversus fratrem tuum: » fratrem vocat quemlibet hominem, nec non faciebas horarie, sed « sedens, » id est, assiduus, « et » non tantum adversus alios, sed « adversus filium 116.0367D| matris tuae, » id est Synagogae, « ponebas scandalum, » id est, quamcunque offensionem persuadendo haeresim, vel aliquid tale, quod a via vera retrahat, « haec » omnia « fecisti, et » ego tamen « tacui, » id est, cum patientia exspectavi, ut quandoque saltem convertereris.

Et hac mea patientia abusus es, quia putasti, sicut ad horam te impune dimittebam, et hoc est, « existimasti inique » vel vocativus, vel adverbium, « quod ero tui » non puniendo. Si enim Deus impunitos dimitteret malos, similis injustorum inveniretur. Tu hoc putasti, sed non ero tui similis, sed « arguam te, » id est, pro peccatis puniam « et statuam contra faciem tuam, » scilicet, ut omnia 116.0368A| peccata tua videas, quae tu modo non attendis, per simile dicit, quia sicut aliquis rem quam habet, ante oculos manifeste videt, sic in die judicii quisque peccata sua manifeste cognoscet.

Vos etiam « qui obliviscimini Deum, » id est, qui Deum in memoria non habetis, « intelligite haec, » id est, hanc poenam impiis futuram, intelligite dico, « nequando rapit » vos ad poenam, « et » tunc « non sit qui eripiat. »

 Haec intelligite, et offerte mihi « sacrificium laudis, » id est spiritum contribulatum, quia illud sacrificium « honorificabit me, et illic, » id est, in illo sacrificio est « iter, quo » itinere ego « ostendam, illi » offerenti « salutare, » id est salvationem « Dei. »

IN PSALMUM L.TITULUS: In finem psalmus David, quando venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bersabee.

« Miserere mei Deus. » Legitur, quod cum vidisset David uxorem Uriae Bersabee lavantem in solario suo, complacuit ei, et accedens, cum ea concubuit (II Reg. XI). Quae cum impraegnata esset, timens ne adulterium proderetur, vocavit ab expeditione Uriam; ille reversus noluit reverti ad thalamum conjugis, dum sui socii essent in expeditione. Remisit eum David ad Joab cum litteris, in quibus praecepit Joab principi militiae suae, ut ubi fortiores defensores civitatis essent, eum poneret, et cum acrior esset assultus, omnes socii Uriam dimitterent 116.0368C| solum, et sic interficeretur, et sic est factum, fuit igitur David adulterii reus et homicidii. Volens itaque Dominus revocare servum suum David, misit ad eum Nathan prophetam, qui in quadam parabola judicium a rege quaereret. Dixit itaque Nathan David regi (III Reg. XII): Dic mihi, rex, judicium. Quidam vir erat, qui multas oves habebat, et vicinum qui habuit quamdam oviculam tantum, et cum illi potenti supervenissent hospites, noluit de suis ovibus aliquam accipere, sed vicini sui oviculam rapuit. Judicavit rex, quod hic talis esset filius mortis. Dixit ergo ei Nathan: Tu es ille, qui cum haberes sexaginta uxores, et concubinas quot velles, rapuisti tamen uxorem Uriae, qui unam solam habebat. De hac ergo admonitione David compunctus, 116.0368D| coepit poenitere, et de adventu Nathan titulus compositus est. Qui sic exponitur: Psalmus iste convenit David poenitenti, qui hic loquitur, habitus cum venisset ad eum Nathan propheta, non de quocunque adventu Nathan, sed de eo, qui fuit cum David intravit ad Bersabee, de quo introitu Nathan propheta vehementer eum increpavit. Materia est David poenitens, et valde humilians se propter peccata gravia quae fecerat. Modus: In prima parte ostendit suam humilitatem. In secunda parte confidentiam. Tertia est quae sequitur ex istis, haec scilicet ut Deus non respiciat peccata sua. In quarta petit, ut Deus Ecclesiam faciat, in qua sibi placitum holocaustum offeratur. Intentio est, ut quantumcunque 116.0369A| gravia peccata fecerimus, si volumus converti ad Deum, non desperemus, quia ineffabilis est misericordia Dei, et multo major quam sunt peccata nostra, et sicut in aliis psalmis poenitentialibus non excusat peccata, sed se accusat, sic in isto confitens peccatum, deprecatur per ea quae sunt in ipso judice, sic dicens: « Miserere mei, Deus, » id est, respice me oculo misericordiae, reformando me, nec aliquod praetendo meritum, sed piam peto misericordiam tuam, et hoc dicit: « secundum magnam misericordiam tuam. » Bene dicit propheta magnam misericordiam suam, quia praeviderat in Spiritu sancto Filium suum se daturum in mortem, pro redemptione humani generis. Dico ut parcas mihi, et miserearis mei, sed precor ut peccato 116.0369B| meo non parcas, imo « dele » a memoria tua per quas tibi placet, punitiones « iniquitatem meam, » neque precor hoc aliquo merito, sed « secundum multitudinem miserationum tuarum, » quia video multas te miserationes exhibuisse hominibus, patribus nostris, qui ad te volebant converti.

Dico, dele iniquitatem meam, nec quaero deleri iniquitatem per sacrificia, imo per a uas baptismatis, et hoc est, « lava me » per fidem quam habeo in aquis baptismi, petit lavari per fidem quam habet de ipso baptismate, « lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, » idem vocat iniquitatem et peccatum, sed diverso respectu, quia adulterium et homicidium suum vocat iniquitatem, quoad proximum: et peccatum secundum hoc 116.0369C| quod seipsum in corpore, luxuriando, et in voluntate homicidii contaminavit.

Dico lava, et quia aliqua lavantur, ubi tamen aliquid sordis remanet, dicit, munda, secundum utrumque, ita scilicet, quod nihil in me contaminatienis remaneat. Dico, lava, munda, et hoc « amplius, » id est, ampliori lavatione quam soleas, quia sicut peccatum amplius est, sic amplior lavatio et mundatio necessaria est.

Quoniam dixerat, magnam misericordiam Dei, sed quia iterum vidit misericordiam non sine justitia posse esse, vult in seipso quamdam occasionem ostendere, propter quam Deus debeat sibi juste misericordiam exhibere, et sicut hactenus deprecatus est judicem Deum, per ea quae in judice sunt, sic 116.0369D| modo incipit deprecari per ea quae in ipso deprecante sunt. Continuatio: Lava per misericordiam dico, et hoc justum est « quoniam ego iniquitatem meam cognosco » non sola cognitione, sed detractione, et exsecratione: « et peccatum meum contra me est semper » quasi imago terribilis, quam omnibus modis fugere velim, per omnia deberemus accipere, et iniquitatem et peccatum ut supra expositum est.

Peccatum est contra me, et hoc perpetrando non peccavi alicui, nisi « tibi soli, » quia cum rex sim, nullus habet punire peccatum meum, nisi tu solus; vel peccavi curandus tibi soli, quia cum nullus justus, nisi tu solus, a te solo, Domine, sum curandus, 116.0370A| et ut majorem aggravet suam stultitiam, dicit, « et malum illud coram te feci, » id est, licet ubique praesentem te scirem esse, et omnia videre, et judicem omnium futurum esse scirem, tamen peccavi in conspectu tuo, et ita peccavi, quod si ponatur inter te et hominem, tu solus justus inveniaris, homo injustus, adeo « ut justificeris, » id est, justus inveniaris « in » omnibus « sermonibus tuis, » quia quae promisisti, penitus implesti, ego autem et caeteri homines penitus inveniamur injusti. Unde Apostolus: « Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III; Psal. CXV). » Et non solum justificeris in sermonibus tuis; sed « etiam vindicas cum judicaris » in omnibus, id est, si fiat judicium inter te et hominem, quod tu justus 116.0370B| inveniaris, Deus autem justus invenitur, cum omnia homini quae sibi sunt necessaria, subministret; homo autem injustus, cum Deo dignum fructum non reddit. Unde Dominus in Evangelio: Judicate inter me et vineam meam.

Vere vincas, si judicaveris, cum homine, quia ut taceam hoc novum peccatum « conceptus sum in iniquitatibus, » quia in ipso conceptus fui ego reus praevaricationis et inobedientiae Adae.

Ideo tam miserum me esse fateor, quia « ecce » omnibus patet, quod tu « veritatem dilexisti, » quia si non confiteor veritatem de me ipso, non essem dignus cui tu condonare deberes. Postquam accusavit se per propria peccata, accusat etiam se per beneficia Dei, quibus male usus est. Propterea item 116.0370C| vinces, quia « manifestasti mihi incerta occulta sapientiae tuae, » manifestati mihi, scilicet, incarnationem et reparationem, quam facturus es per Filium tuum, quae quibusdam incerta sunt, scilicet illis, qui etsi aliquid intelligunt de adventu Filii tui, tamen non omnia plene intelligunt, quibusdam occulta, scilicet illis qui nihil prorsus inde sciunt.

Hic incipit de secunda parte: O Domine, tam graviter peccavi, sed tamen confido de misericordia tua, et sciens « asperges me hyssopo » mittit nos ad legem, in qua praecipiebatur, ut hyssopo intincto in sanguine vitulae, leprosus aspergeretur, et hoc erat eis quaedam expiatio (Exod. XII). Sanguis ille sanguinem Christi significavit, in quo per fidem lepra peccatorum mundatur. Hyssopus, quae herba humilis 116.0370D| est, significat humilitatem qua et Christus fudit sanguinem suum, et qua nos ipsum sanguinem per fidem suscipimus, et sicut hyssopus lapides penetrat, et pulmonis tumorem pellit, sic humilitas lapidea corda penetrat, et tumorem superbiae fugat, et secundum dicit: Asperges me hyssopo, id est sanguine Christi, cum humilitate fuso, et cum humilitate suscepto me, « et » per hoc « mundabor » a peccatis meis, et non tantum in hac aspersione mundabor, sed etiam accipiam candorem virtutum, « lavabis me » illo sanguine « et » ego dealbabor, » id est, dealbationem a te recipiam « super nivem, » id est, plus quam aliquod corpus possit dealbari.

 Sic dealbabor, et postea « auditui meo dabis. » 116.0371A| id est, dabis mihi intelligere a Spiritu sancto intus mihi loquente « gaudium » de remissione peccatorum, « et laetitiam » de spe vitae aeternae, « et » tunc « ossa » mea, id est, robora rationis meae prius « humiliata » per peccatum, « exsultabunt » de reformatione.

Averte. Agit de tertia parte, scilicet, ut se respiciat, non peccatum, quam proprie ponit post illas duas tertiam, quia ille juste Deum precatur, qui sic humiliat, et ita confidit in Domino. Continuatio: Exsultabunt ossa dicit, et ut possit exsultare, « averte faciem tuam, » id est cognitionem tuam, « a peccatis meis » ne punias ea aeternaliter, « et dele » de libro mortis, et haec recentem et « omnes » alias « iniquitates meas. » Et deletis malis « crea in me 116.0371B| cor mundum, o Deus, » ne deinceps velim peccare, crea dicit, quia per peccatum erat cor quasi destructum, et non tantum remove voluntates a corde, sed etiam suggestiones a carne, posset enim voluntatem mundatam suggestio carnis corrumpere, « et » hoc « spiritum rectum, » id est, Filium tuum, qui bene regit omnes quos inhabitat, « innova in visceribus meis, » id est, ut innovet mea viscera, id est desideria meae carnis. Per hoc quod ter ponit Spiritum sanctum notamus Trinitatem.

Peccata projice a facie, sed « me, » id est humanitatem, « ne projicias a facie tua, » sed respicias meum meritum « et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. » Cum dicit, ne auferas, notat quod aliquo modo haberet: non enim ita posset compungi, 116.0371C| nisi sancti Spiritus gratia tribuente.

Dico ne auferas, sed potius « redde mihi laetitiam salutaris tui, » ut sicut de adventu Filii tui de semine meo nascituri laetabar, ante hoc peccatum prius sic recepta venia et cognita deinceps laetabor: « et » reddita laetitia « confirma me, » ita ut ulterius nullatenus movear ad peccatum « spiritu principali, » id est Deo patre inhabitatore mei. Spiritus principalis ideo Pater dicitur, quia ab eo procedit Filius, et ab utroque Spiritus sanctus.

Ponit quartam partem: Dico redde, confirma et si hoc feceris, non quod offeram tibi bovem aut hircum, sed inde acquiram tibi multos, et hoc est « docebo iniquos vias tuas, » id est praecepta tua, « et » ita « impii » qui sunt contra divinum cultum 116.0371D| convertentur ad te. » Quod dicit post peractam poenitentiam recipere officium docendi, quod propter peccatum amiserat, dat intelligere, quod illi, qui propter peccata degradantur in Ecclesia, peracta poenitentia possint restitui, contra quod quidam canon esse videtur, qui dicit, quod post lapsum et peracta poenitentia, quilibet non debet restitui. Quae tamen singularis secundum simularie poenitentes, magis quam secundum veritatem est data. Quare generalis sententia est habenda, ut si divino judicio illa poenitentia peracta comprobetur, in suam dignitatem pristinam persona reformatur.

« Libera » et ut possim docere alios, o « Deus, libera me de sanguinibus, » id est, de peccatis quae 116.0372A| veniunt per suggestionem sanguinis. Per sanguinem ideo accipimus illa peccata, quia ex natura sanguinis veniunt hujusmodi suggestiones. Sanguines pluraliter ideo ponit, ut ostendat se implicitum multis hujusmodi peccatis: libera dico tu, qui es auctor hujus « salutis meae, » « et » si liberaveris, « exsultabit, » id est, exsultanter annuntiabit « lingua mea justitiam tuam » de creatione coeli et terrae, et de hoc etiam, quod facis hominem justum.

 Domine, si fuero liberatus, exsultabit lingua mea justitiam tuam, et etiam tu « Domine, aperies, » id est, multiloqua facies « labia mea, et os meum annuntiabit laudem tuam, » id est, cum multa loquar, omnia erunt de laude tua.

« Quoniam » ideo dico quod annuntiabo laudem 116.0372B| tuam, quia aliud noluisti sacrificium, quia « si » aliud « sacrificium voluisses, dedissem utique, » sed neque etiam holocausta, de quibus potius videretur, placent tibi « neque unquam holocaustis delectaberis. »

Sacrificium animalium non placet tibi, sed « spiritus contribulatus, » id est anima quae tribulat superbiam et caetera vitia, est « sacrificium » placens « Deo » « nec unquam despicies, o Deus, cor contritum » per fructus poenitentiae: « et » ita « humiliatum. »

Benigne fac, Domine, ponit quintam partem. Dico quia tibi placet tale sacrificium, ut autem tibi tale offeratur « benigne fac, » id est, large scilicet construe Ecclesiam « Sion, » et hoc peto non ex meritis, sed ex « tua voluntate » quae specialiter « bona » est, 116.0372C| « ut » sic « aedificentur » virtutibus « muri, » id est fortiores « Hierusalem » Ecclesiae, quia muri ceciderunt praevaricatione primi parentis, sicut muri Hierusalem realiter ruerunt a coco Nabuchodonosor, ita cocus noster, id est, gula nostra destruit in nobis muros spiritualis, Hierusalem, id est virtutes.

Tunc dico, construe Ecclesiam, « tunc, » id est, ea constructa « acceptabis, » id est acceptabile recipies « sacrificium justitiae, » id est immolationem Dominici corporis « et » acceptabis « oblationes, » id est virtutes sanctorum confessorum, qui licet totos se non crement, tamen aliquid Deo offerunt « et holocausta, » id est virtutes sanctorum martyrum, qui totos se cremant, et « tunc imponent » multi de Ecclesia « vitulos, » id est novos populos, 116.0372D| qui nondum fuerant sub jugo. Vel per vitulos praedicatores, qui mugiunt Deo per totum mundum « super altare tuum, » id est Christum, sine quo nullae oblationes a Deo recipiuntur.

IN PSALMUM LI. TITULUS: In finem intellectus David, cum venit ad eum Doech Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Abimelech.

« Quid gloriaris. » Cum David persequeretur a Saul, venit in domum Abimelech sacerdotis cum suis, et cum ille non haberet panes, nisi panes propositionum, dedit illos David et suis, et gladium quem David Goliae abstulerat. Erat autem ibi Doech Idumaeus, de familia Saul, custos equorum ejus, qui 116.0373A| haec omnia nuntiavit Sauli. Misit autem Saul, et fecit Abimelech occidi, et alios sacerdotes (II Reg. XXI et XXII). Postea vero David psalmum istum composuit, non de historia illa, sed de intellectu quem habuit, quod Antichristus scilicet venturus erat, qui per auxilium diaboli Ecclesiam, in qua verus habitat David, persequitur. Per Doech enim Antichristus intelligitur. Doech namque motus; Idumaeus vero terrenus interpretatur. Antichristus autem semper ad commovenda terrena commovebitur, et alios etiam ad commotionem, et ad terrenorum petitionem vocabit; Doech proprium nomen illius fuit, Idumaeus a loco dictus est, ab Idumaea terra quam inhabitavit Esau. Et sicut ille Doech venit ad Saul, sic Antichristus venit per signa et miracula ad Saul, 116.0373B| id est ad diabolum, et nuntiabit ei quod David, id est, quod Christus venit in domum Abimelech, id est in domum illam, quae est regnum patris, id est Ecclesiam, quaerens quomodo receptores Christi possit occidere, sicut Saul Abimelech. Titulus sic exponitur: Intellectus, id est psalmus iste, qui nobis exponit intellectum, scilicet arcanum, quod diximus, convenit David prophetae, qui hic loquitur, intellectus dico tractus ab illo negotio, cum venit Doech, et nuntiavit Sauli historialiter. Materia est Christus et per oppositum Antichristus. Modus: In prima parte ostendit multam malitiam ipsius Antichristi, redarguendo eum. In secunda parte ponit perditionem ejus, et sanctorum stuporem, qui ita eum exaltatum in mundo vident, cum eum ita damnatum 116.0373C| aspicient. In tertia parte ponit, quod nunquam amovebuntur a misericordia Dei, qui semper sperant in ea. Intentio, movere omnes fideles, ut quamvis eum in hoc mundo exaltatum esse videant, tamen intelligant eum damnandum et nunquam ei consentiant. Sed statim propheta ipsum Antichristum de sua malitia increpare incipit.

O homo Antichriste omnium nequissime, « quid gloriaris in malitia? » pro qua debes erubescere, quia caeteri si male faciunt, erubeseunt; tu contra: quid gloriaris « qui potens es in iniquitate, » quia cum facias multas iniquitates, in illis habes potentiam quos potes devorare, sive per miracula, sive per poenas, quas potes facere permissione Dei. In hoc etiam, quod potentiam dedit eis Deus, perficiendi 116.0373D| nequitiam aggravatur nequitia ejus.

Per partes exsequitur malitiam, « tota die » , id est omni tempore, « lingua tua cogitavit injustitiam, » ideo linguae tribuit cogitationem, quia stultorum est, in corde et in ore simul habere, et omnia loqui impraemeditate. Unde Salomon: « Cor stultorum est in ore ipsorum (Eccl. XXI). » Lingua cogitavit injustitiam, et tu « fecisti dolum, » tu dico « sicut novacula acuta, » id est comparabilis novaculae acutae, quia dolose et acute decipit: quia sicut novacula acuta renovat corium, et corrodit forinseca, sic ille Antichristus, tribulando justos, et sua auferendo, interiorem hominem pulchriorem reddit. Vel sic: Antichristus promittit novitatem toti mundo, quem 116.0374A| tunc omnino destruit. Vel in hoc comparatur novaculae acutae quia tantum molles et fragiles decipiendo secat, ut novacula quae secat mollia, ut pilos et carnem: non aliqua dura, ut ossa.

« Dilexisti malitiam super benignitatem, » quia si natura tibi aliquam suggerebat bonitatem, per pessimos mores tuos illam comprimebas. Dilexisti etiam « iniquitatem » non solum facere, sed etiam facere « magis quam loqui aequitatem. »

 Dilexisti omnia. Quid per singula curram? Dilexisti omnia verba praecipitationis, » id est ea per quae tu et alii praecipitentur aeternaliter: tu dico ens « lingua dolosa, » quia quod non potes per violentiam perficere, per dolum aggrederis perficere, sive per perjurium, sive per falsas expositiones Scripturarum.

116.0374B| Secunda pars incipit. Et « propterea » quia talis es, « Deus destruet te » non secundum temporalia bona, sed « in finem, » id est in aeternum, ut ulterius non possis resurgere: et « evellet te de tabernaculo tuo, et emigrabit te, » id est, emigrare faciet alio: tabernaculo, id est, de hoc mundo, in quo habitas ad tempus, et cum emigraverit, non radicabis, sed potius evellet « radicem tuam de terra viventium » te propter cupiditatem malitiae tuae. Radix enim tua, id est, nequitia tua, non patitur hujusmodi terram te habitare. Vel « evellet et emigrabit de tabernaculo tuo, » id est de Ecclesia, te cum omnibus membris tuis, quia membra Antichristi commixta Ecclesiae in hac vita, non radicabunt in terra viventium, sed potius evellet radicem tuam, id est 116.0374C| sequaces tuos, de terra viventium.

Dominus te destruet ita, et hoc « videbunt justi » in die judicii, « et timebunt, » id est, verebuntur ipsum judicem, et timor ille non erit tristitiae, sed gaudii, et hoc est: « super eum ridebunt, » id est, gaudebunt, consentientes divinae justitiae, « et dicent: ecce » apparet, quia hic est « homo » licet se Deum diceret, et talis « qui non posuit Deum adjutorem suum. »

 « Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, » id est auri et argenti, et potentiae et gloriae « et praevaluit in vanitate sua, » quia nullus impiorum tot fideles decepit.

Tertia pars incipit: Ille ita speravit in divitiis, « ego autem » ens « in domo Domini, sicut oliva fructifera, » 116.0374D| id est comparabilis olivae fructiferae, quia sicut oliva omni tempore plena est succo, sic Propheta plenus erat Spiritu sancto. Cum omnis justus se possit comparare olivae fructiferae, specialius tamen propheta iste, de cujus semine Christus nasciturus erat. Ego talis « sperabam in misericordia Dei, » hoc scilicet « in aeternum » ut aeternitatem haberem: et non accipit aeternum usque ad finem, sed « in saeculum saeculi. »

Et ut possim comparare « confitebor tibi, » id est, laudabo te « in saeculum, » quia « fecisti » tu confessionem istam, scilicet per tuam misericordiam, vel me fecisti sicut olivam: « et exspectabo nomen tuum » quantum cunque moretur, donec in judicio me 116.0375A| immortalem et impassibilem facias, scilicet Filium Dei, « quoniam bonum est in conspectu sanctorum, » id est, sanctis placet illud bonum exspectare.

IN PSALMUM LII. TITULUS. In finem intellectus David pro Amalech.

« Dixit insipiens. » Legitur in historia (I Reg. XXX), quod David fugiens Saulem, collocavit in quadam civitate sua, scilicet Sicelech, uxores suas, et filios, et caetera impedimenta, expeditos vero homines, quos ad pugnam et defensionem utiles cognovit, secum duxit. Interim Amalecitae civitatem David occupantes, diripuerunt omnia. Quo nuntiato David, insecutus est eos, et, devictis illis, totam familiam suam liberavit. In quo negotio suo intellexit futura Ecclesiae, 116.0375B| quae per David signatur, a familia Antichristi, quae per Amalech intelligitur. Amalech namque interpretatur lingens terram, per quod familia Antichristi intelligitur, quae semper lingit et appetit terrena, de quibus tamen Deus liberabit Ecclesiam suam. Titulus sic exponitur: Psalmus iste dicitur intellectus David, quia exponit nobis intellectum David, intellectus dico habitus pro Amalech, id est de negotio illo, dirigens in finem, id est in Christum. Interpretatur etiam Amalech, parturiens sive dolens, per quod intelligitur Ecclesia, quae parturit, id est, laborat, ut aliquos filios Deo pariat, et dolet de perditione malorum. Secundum hoc ita legitur titulus. Psalmus iste dicitur intellectus David, habitus pro Amalech, id est pro Ecclesia, in cujus persona hic loquitur 116.0375C| Propheta. Materia principalis est Ecclesia, et per oppositum sequaces Antichristi. Modus: In prima parte redarguit eos, quia sunt de familia Antichristi. In secunda parte ponit damnationem eorum. In tertia parte ponit salvationem justorum. Intentio est, informare Ecclesiam contra membra Antichristi. Hic ponit eadem verba, ad reprehensionem istorum, quae posuit prius ad reprehensionem Judaeorum, qui non receperunt Christum visitatorem suum, quia similes videt eos, qui sicut illi negaverunt Christum, sic isti negabunt Messiam ipsum fuisse, sed Antichristum dicunt Messiam.

Vox Ecclesiae, sic eos redarguentis « Insipiens, » scilicet, familia Antichristi, quae est sine vera sapientia « dixit, » id est, dicet: Christus ille, qui est dictus 116.0375D| Deus « non est Deus » et alius sicut in alio psalmo (Psal. XIII) exposita sunt, ut videat, si est intelligens aut requirens, etiam aliquo modo ut intelligat: « non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, » id est, nec unus invenitur inter omnes qui faciat bonum.

 Incipit de secunda parte: Omnes declinaverunt, sed « non nescient » in damnatione sua, id est cognoscent « omnes » se male egisse, « qui » modo « operantur iniquitatem? » etc.

« Deum » . Ideo iniquitatem operantur, quia ipsi « Deum non invocaverunt, » in quo magna spes datur illis qui invocant Deum. Vere scient quod male agunt, « quoniam Deus dissipabit, » id est, destruet 116.0376A| « ossa, » id est robora « eorum qui hominibus, » id est, sibi ipsis « placent. » Habet alia littera « ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, » id est, erubescentiam patiuntur: hoc ideo « quoniam Deus sprevit eos. »

Isti confundentur, et Israel salvabitur: et « quis » veniens « ex Sion, » id est, de Judaea, « dabit salutare Israel? » Nullus scilicet, nisi Christus, quem vos negastis Deum esse: Deus quidem avertet captivitatem plebis suae, « cum converterit, » id est prorsus amoverit « captivitatem, » id est, passibilitatem, et mortalitatem « plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. » In hac vita removet Deus captivitatem animae, id est peccata: in alia removet etiam corporum, quoniam induentur immortalitate et impassibilitate.

IN PSALMUM LIII. TITULUS. In finem intellectus in carminibus David, cum venissent Ziphei ad Saul, et dixissent: Nonne David absconditus est apud nos?

« Deus in nomine tuo. » Ziph est vicus, unde Ziphei inhabitantes dicti. Hi autem erant contribules David de tribu Juda, apud quos cum lateret David fugiens Saul, ipsi non putantes eum regem futurum nuntiaverunt Sauli, ut eum incautum comprehenderet: David autem dolum eorum praesentiens, discessit ab eis, et liberatus fuit (I Reg. XXIII): post hanc liberationem cantavit David psalmum istum, nec de hac sua liberatione, sed de liberatione Ecclesiae a Zipheis, id est a florentibus hujus 116.0376C| mundi: Ziphei namque florentes interpretantur. Titulus sic exponitur: Psalmus iste est intellectus David, id est, exponit nobis intellectum David, scilicet liberationem Ecclesiae a florentibus mundi: intellectus dico, habitus in carminibus, id est in laudibus, quae sunt ubi dicit: Voluntarie sacrificabo, et etiam si non haberentur in psalmo laudes, tamen materia esset digna laudibus, quae Ecclesiae ereptionem aperte declarat, intellectus dico habitus de historia hac, quando Ziphei, et caetera, dirigens nos in finem. Materia est Ecclesia. Modus: In prima parte petit suam liberationem. In secunda petit inimicorum conversionem, quae incipit ibi: « averte mala, » et affirmat suam liberationem, quare hostias recompensationis solvit Deo. Ubi dicit: « averte mala, » et ecce 116.0376D| « Deus adjuvat me » , intendit conformare mores Ecclesiae, ut non tantum pro se oret, sed pro inimicis.

Ac si diceret: Orate pro liberatione vestra, et inimicorum, exemplo mei vox Ecclesiae, dicentis ad Deum: « O Deus, salvum me fac » ne mihi praevaleant inimici, nec peto salvari in patrocinio alicujus potentis, vel etiam in divitiis, sed « in nomine tuo, » id est in quod nomen tuum habeo, scilicet, vocor Christianus, vel fidelis: « et in virtute tua, » id est, cum apparebit virtus tua, scilicet, in die judicii, « judica, » id est, secerne « me » a massa perditorum.

Facta ordinatione petit, ut Deus exaudiat orationem 116.0377A| ejus, dicens: « Deus, exaudi orationem meam, » et idem est, ac si geminaret orationem, sed ideo hoc facit, quia magna instat liberationis necessitas, et non tantum interiorem orationem, sed etiam exteriorem, scilicet, factam in clamore, et hoc est, « verba oris mei, » non dico simpliciter exaudi, sed firmiter tene in memoria, et hoc est, « percipe auribus. »

Et opus est ut exaudias, « quoniam alieni » licet contribules, tamen alieni voluntate a me, sicut Ziphei contra David « insurrexerunt » omni nisu « adversum me, et fortes, » id est diaboli et ministri eorum, vel etiam principes saeculi « quaesierunt » perdere « animam meam, » sicut Saul et ministri ejus animam David « et » ipsi quaerentes « non proposuerunt Deum ante conspectum suum, » id est, 116.0377B| non attendentes in me esse Deum.

Bene dico Deum, quia esse Deum in me « ecce » patet, quia « Deus adjuvat me » ad bene operandum, « et » ipse « Dominus susceptor est animae meae, » id est, suscepit de hac vilitate animam meam, conferendo ei virtutes.

 Incipit orare pro inimicis, et est secunda pars. Continuatio: Dico Deus susceptor est, et tu Domine Deus, qui es susceptor, « averte mala ab inimicis meis » ne possint efficere quod ipsi volunt: « et disperde illos, » id est, destrue « in veritate tua, » scilicet, ponendo veritatem tuam in loco, ubi modo habent falsitatem, et malam voluntatem.

Et ut facias hoc « ego sacrificabo tibi » meipsum: et non pro aliquo commodo temporali, sed « voluntarie, » 116.0377C| id est, ex sola tui dilectione: « et » etiam « confitebor nomini tuo Domine, » id est, laudabo nomen tuum, « quoniam bonum est, » id est, laudare nomen tuum suave.

 Et bene debeo sacrificare et confiteri, « quoniam » tu Domine « eripuisti me ex omni tribulatione, et oculus meus, » id est interior ratio mea, « despexit super inimicos meos, » super dicit, quia justus ille jam intelligit se in alto loco positum, et inimicos suos in hujus saeculi faece dejectos putrescerc.

IN PSALMUM LIV. TITULUS.

In finem in carminibus intellectus David. « Exaudi, Deus. » Psalmus iste vocatur intellectus David, scilicet, Christum futurum hominem, fragilem 116.0377D| secundum carnem et fluctuantem, sed ex solo Deo habentem confidentiam, intellectus dico habitus in carminibus, id est, in laudibus et exsultatione et ex hoc quod Deum intelligit esse firmitudinem nostrae humanitatis. Comparatur enim nostra humanitas fluctuanti navi: et sicut ipsa navis habet firmitudinem ex anchora, sic nostra humanitas ex solo Deo: et illum intellectum quem habuit Propheta, non per historiam, sed per Spiritum sanctum, non exponit ex se, sed inducit Christum exponentem: Christus enim hic loquitur, et est materia. Modus: In prima parte exponens Christus suam fragilitatem, petit a Deo liberationem. In secunda parte, quae incipit ibi: Praecipita, Domine, imprecatur inimicis. In tertia 116.0378A| parte, quae incipit ibi: Ego autem ad Deum clamavi, ostendit exauditam suam orationem, et de sua liberatione, et de inimicorum damnatione, et ibi in damnatione malorum, interserit quamdam admonitionem justorum, scilicet, ut cum viderint damnationem impiorum, non timeant, sed omnem curam suam in Dominum jactent, et hoc est ibi: Jacta super Dominum curam tuam, et haec est intentio. Unde Apostolus: « Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis (I Petr. V). »

Et antequam ponat suam fragilitatem, petit liberationem, cum dicit: « Exaudi, Deus, orationem meam » de obtinendis bonis: « et ne despexeris deprecationem meam » quin semper removeas mala: 116.0378B| posset enim dare bona, quae malis imminentibus tolli possent, et cum humanitas mea ita humilis sit, quod ad altitudinem tuam nequeat attingere, « intende mihi, » id est, intentum te praebe, humiliando teipsum mihi, humiliavit se Deus, quando se humanae conjunxit infirmitati: « et » sic « exaudi me. »

 Opus est ut exaudias, quia ego « sum contristatus in exercitatione mea, » id est, exerceo me, ut bonus agricola, in proximis meis, ut fructificem, in quo quia parum proficio, contristor, et non tantum in hoc contristor, « sed etiam conturbatus sum a voce, » id est ab opprobriis « inimici, et a tribulatione peccatoris. »

Et bene dico a tribulatione, « quoniam ipsi iniquitatem, » id est mortem, « declinaverunt in me, » quia 116.0378C| cum ego dicerem eis aliquid boni, ipsi tamen semper declinabant in me, machinantes mihi mortem. Vel iniquitates suas removendo a se declinaverunt in me, vocantes me peccatorem, etc., « et in ira molesti erant mihi, » id est, in furore molestias mihi inferebant.

 Et propter hoc « cor meum » carnale « conturbatum est in me. » Conturbatio fuit, cum Judaei mortem ei minarentur, « et formido mortis, » id est horror mortis venientis « super me » in quo nihil juris habebat « cecidit, » id est, destructa est, quia per hoc Laurentius, et alii sancti vicerunt formidinem ratione.

« Timor, » id est, formido, venit super me, et timor etiam animi, non necessarius voluntarius, « et 116.0378D| tremor » corporis « venerunt super me » in ipsa hora passionis, scilicet, jam imminente morte, « et tenebrae, » id est, mors ipsa « contexerunt me, » id est, morte ipsa exstincti sunt omnes sensus.

« Et dixi. » Expositis per ordinem malis, ostendit quomodo in ipsis malis se habuerit. Haec omnia fecerunt mihi, et dum haec mihi fierent, « dixi, » id est, deliberavi in corde meo, hoc scilicet, « quis dabit mihi pennas sicut columbae, » id est comparabili columbae, scilicet, sine omnia amaritudine, pennas, id est, virtutes, « et volabo, » id est, removebo me ab ipsis Judaeis corporaliter, « et requiescam » ab omni tumultu? Maxima penna fuit patientia, qua removit se corporaliter a Judaeis in tempore 116.0379A| persecutionis suae, ne sua praesentia esset eis causa majoris insaniae: quietus, non ideo quin ipse posset esse quietus inter omnes tumultus hujus vitae, sed ut daret nobis exemplum recedendi ab isto tumultu corporalia, ne moveremus alios ad majorem furorem. Tumultus quidem exterior est fugiendus, quia ipse est causa inquietudinis animi.

 Ecce quaesivi ut darentur pennae, et « ecce » datae sunt, quibus « elongavi fugiens » corporaliter Judaeos, « et mansi in solitudine » ad litteram.

Et exsistens in solitudine « eum qui me salvum fecit a pusillanimitate spiritus, » id est, qui me sic custodivit, ut spiritus meus humanus, qui quantum ad hominem pusillus erat, non deficeret, « et » qui me salvum fecit a « tempestate » tribulationis Judaeorum, 116.0379B| ne aliquo modo conformis eis fierem, eum qui hoc fecit « exspectabam » ut resuscitare faceret, etc.

« Praecipita. » Hic incipit de secunda parte, scilicet, imprecari suis inimicis. Ego elongavi, fugiens mala eorum, sed tu, « Domine, praecipita, » eos de altitudine regni sui, in contemptu hominum, et « divide linguas eorum, » id est, diversis erroribus implica linguas eorum, ut sibi non consentiant in Scripturis, sicut nec hodie faciunt. Admodum imprecatur eis, qui contra Deum turrim aedificantes, sunt praecipitati et divisi per linguas, et debes praecipitare et dividere, « quoniam ego vidi iniquitatem, » id est actualia mala, quae mihi inferebant « et contradictionem » in verbis, quibus contra dicebant meae 116.0379C| praedicationi, « in civitate » reali Hierusalem. Potest legi in bonum sic: Praecipita de superbia in humilitatem: divide linguas eorum, ne sibi consentiant in malo, caetera non mutantur.

Et quia fecerunt iniquitatem in me, ideo « circumdabit eam » civitatem « iniquitas die ac nocte, » id est assidue, quae exsistat « super muros ejus, » id est majores civitatis, qui sunt murus et defensio civitatis: « et in medio, » id est communi « ejus, » id est totius plebis, erit, « labor, » id est, laborabunt ut malefaciant in malefactis « in justitia » velut in falsis judiciis.

 « Et usura » in pecunia temporali, « et dolus non deficit, » id est, non deficiet ab eis, et haec mala non facient occulte, imo manifeste, et hoc est: « de 116.0379D| plateis ejus. »

« Quoniam. » Isti quatuor versus sequentes leguntur specialiter de Juda. Sic continuantur ad supradicta: Ideo praecipita et divide eos, « quoniam » haec mala quae mihi faciunt per quemdam familiarem meum, de quo non est patiendum, sed « si meus inimicus » manifestus « maledixisset mihi, » ego « utique sustinuissem » eum, ne remaledicerem, nec vindicarem in eum. Vel duo praecedentes leguntur de simulatis amicis, et ita junge, dico praecipita, disperge: ideo, quoniam pejores sunt veris inimicis: et ita est tibi: Quoniam si inimicus maledixisset.

Et non tantum si maledixisset, sed « si locutus fuisset super me magna, » scilicet, me deprimendo, 116.0380A| et se ipsum exaltando, « is qui oderat me: » non dico simpliciter sustinuissem, sed « abscondissem me » corporaliter removendo « ab eo » , et hoc dico « forsitan, » id est, revera.

 « Tu vero homo. » Inimicum sustinuissem, « tu vero » qui amicum simulabas te, non es sustinendus, et hoc est, tu « homo unanimis, » id est, qui te fingebas unanimem mihi, « dux meus » quem ego praemittebam sicut alios discipulos, ut pararent mihi hospitium, « et notus meus » secundum conversationem.

« Qui » etiam exsistens « mecum simul » cum aliis, « capiebas cibos dulces » , qui deberent esse causa dulcis amicitiae. Vel « dulces cibos, » id est spiritualem doctrinam, quae debuerat tibi esse dulcis, et a traditione removere, et etiam « ambulavimus in 116.0380B| domo Dei cum consensu: » et si aliquando Pharisaei contra dicebant in templo, tu mihi consentiebas, et cum mihi ita familiaris esses, quare ergo tu homo in me peccasti?

Et quia iste, qui tam familiaris mihi erat, sic me tradidit, « veniat super illos » qui isti consentientes, in me peccaverunt, « mors » id est, levius puniantur, qui ignoranter, in me peccaverunt, id est, non sentiant gravem poenam, sicut nec illi qui mortui cremantur, et alii qui scienter peccaverunt, « descendant in infernum viventes, » id est, ita graviter puniantur, ac si vivi cremarentur. Hic tangit historiam (Num. XVI; Psal. CV), quomodo Dathan et Abiron propter seditionem, quam moverant contra Moysen, vivi absorpti sunt a terra, Chore cum ducentis 116.0380C| quinquaginta crematus est. Vel legitur in bonum: « Veniat mors super illos, » id est, moriantur in peccatis, « et descendant in infernum viventes, » non mortui, scilicet, agilitate mentis, sed attendentes poenas infernales, quae parantur impiis, recedant a malis.

Et debet mors venire super eos, « quoniam in habitaculis, » id est in cordibus « eorum, » sunt « nequitiae, » quia in cordibus eorum habitant multae malae cogitationes, et hoc non in paucis, sed « in medio » id est in communioni « eorum. »

 « Ego autem. » Incipit de tertia parte scilicet, ostendit se esse exauditum, et de sua liberatione et de malorum damnatione. Continuatio: Mali ita damnabuntur, « ego autem ad Deum clamavi, » et hoc est: 116.0380D| clamavi, et Dominus salvavit me. »

Et quia salvavit ideo « narrabo » jam facta, « et annuntiabo » futura, et hoc « vespere » id est, cum ipse traditus fuit, « et mane » quando ante judicem ductus, « et meridie » quando positus est in cruce. Videntur dissentire Evangelistae: Dicit enim alter, Dominum crucifixum in sexta hora, alter in tertia, nec tamen dissentiunt, quia quod alter dicit in tertia hora crucifixum, non de crucifixione ligni, sed de damnatione in linguis Judaeorum, alter dicit de ipsa crucis affixione. Singula singulis narravit vespere, id est, in coena discipulis suis, praedicendo mortem suam, et resurrectionem, et ascensionem, cum dixit: « Amen dico vobis, unus vestrum me traditurus 116.0381A| est (Matth. XXVI). » Annuntiavit mane dictus ante Pilatum judicem, cum dixit: « In hoc natus sum, ut perhibeam testimonium veritati, ex hoc videbitis Filium hominis venientem cum nubibus (Joan. XVIII). » Exauditus est magis in ipsa passione, cum derelictus videretur, cum dixit: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII), » « et » quia sic narrabo, ideo Dominus « exaudiet vocem meam. »

Sic scilicet exaudiet vocem meam, « redimet animam meam ab his qui appropinquant mihi, » id est, familiaribus inimicis, quod jam nihil mali poterunt facere: animam dico positam « in pace, » id est in aeterna requie, contra hoc quod superius dixit: conturbatum est cor meum, etc., hujusmodi. Et necesse est ut redimas ab his « quoniam » ipsi « erant mecum » 116.0381B| non inter paucos, scilicet, de numero justorum, qui pauci dicuntur ad comparationem malorum, sed « inter multos » id est de numero malorum qui multi sunt.

« Exaudiet Deus: » exaudiet me de hoc quod mihi peto et etiam exaudiet me de his quae inimicis meis peto, « et humiliabit, » id est, affliget « illos, » Deus, dico, « qui est ante saecula. » Per hoc dat intelligere, quod etiam ipse Christus humiliat eos, qui fuit, scilicet, Deitate, ante saecula.

 « Non enim. » Ideo humiliabit eos, « non enim est illis commutatio, » id est, noluerunt commutari de malo in bonum, « et » hoc est, quia « non timuerunt Deum, » et propter hoc « extendit » id est, extendet Deus « manum suam, » id est vindictam super eos 116.0381C| « in retribuendo. »

Quia « contaminaverunt testamentum, » id est legem « ejus, » male interpretando Scripturas, id est, perverse agendo, non quod lex Dei posset quantum ad semetipsam, contaminari, sed quantum ad eos qui se polluebant, sicut malus diaconus dicitur polluere Evangelium Dei, et ideo « sunt divisi » in praesentia a regno imperiali, et in futuro a consortio justorum: et « ab ira vultus ejus » id est, propter hoc quod ipsi meruerunt iram ejus; « et cor » id est, voluntas, quae modo est occulta « illius, » Dei, « appropinquabit, » id est, manifestabitur, quia tandem cognoscent, quare Deus hunc elegit, illum reprobavit.

« Ideo divisi sunt, quia ipsi mollierunt sermones 116.0381D| suos » multa compositione locutionis. Vel « molliti sunt sermones, » scilicet Judaici populi « super oleum: » quia verba eorum magis penetrant in corda hominum quos decipiunt, quam oleum in carnem, « et ipsi » sermones, quamvis ita sint molliti, tamen « sunt jacula » , id est occidentia corda hominum.

Et cum mali ita dividantur ab ira Dei, tu, bone homo, ne timeas, sed « jacta cogitatum tuum super Dominum. » Habet alia littera: Molliti sunt sermones ejus, et tunc sic legitur: Ipsi sunt divisi ab ira Dei, sed tu, bone homo, « jacta » cogitatum, id est « curam tuam super Dominum, » id est ab ipso omnia exspecta, et a te nihil. Curam Salomon vermem 116.0382A| hominis dicit, quo homo corroditur, sicut paunus a tinea, et unaquaeque res suo proprio verme: dico jacta, et potes, quia sermones ejus Dei, qui antea non poterant intelligi, sunt molliti, id est facti sunt intelligibiles super oleum, quia magis penetrant corda hominum quam oleum carnem: et ipsi sunt jacula, ad impugnandas sententias inimicorum, dixi jacta super Dominum curam tuam, « et ipse Dominus enutriet te » in fide, et dando augmentum in virtutibus, et licet hic habeas fluctuationem, tamen « in aeternum non dabit fluctuationem justo, » id est turbationem, sed quietos faciet in vita aeterna.

Tu vero justo non dabis fluctuationem, sed « eos » quos dividis in ira, « tu, Deus, deduces in puteum 116.0382B| interitus, » id est in profunditatem mortis, tradendo in inferno.

« Viri. » Dico deducis in puteum, et citius quam ipsi putent, et hoc est « viri sanguinum, » id est qui innocentem corporaliter interficiunt, non enim judices debent dici homicidae et dolosi, qui viventem spiritualiter occidunt, non « dimidiabunt dies suos, » scilicet, quos se habituros opinantur. « Ego autem sperabo in te, Domine. » Vel non dimidiabunt dies suos, quod deberent facere, ut si in prima et secunda aetate mala fecerunt, saltem in ultima cessarent. Vel non dimidiabunt, id est non licet eis dimidiare, partim Deo serviendo, partim diabolo. Unde in Evangelio: « Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI). »

IN PSALMUM LV TITULUS. In finem psalmus David pro populo, qui a sanctis longe factus est in tituli inscriptione, cum tenuerunt eum Allophili in Geth.

« Miserere mei, Deus, quoniam. » Tangit hic de Novo Testamento et Veteri historiam, de Novo, ubi dicit, in tituli inscriptione. Non enim legitur in Veteri historia, quod David habuisset aliquam inscriptionem. De Veteri, ubi dicit, « tenuerunt eum Allophili in Geth. » Fugiens enim David furorem Saulis, venit Geth, in terram Allophilorum, ipsique tenuerunt eum, et conculcaverunt eum (I Reg. XXI). In hac sua pressura intellexit David pressuram Ecclesiae. Allophili interpretantur alienigenae secundum sensum, similiter interpretantur Philistaei, potione 116.0382D| cadentes: Geth, torcular interpretatur. Titulusita legitur: psalmus iste attribuitur David, scilicet ut ipsa Ecclesia liberetur a populo, qui populus longe factus est a sanctis in tituli inscriptione, quia cum confiteantur sancti Christum regem esse Judaeorum, sicut titulus dicit: populus iste contradicit, aliqui si non dictis, tamen factis, sicut mali Christiani, per hoc longe factus, cum, id est quia tenuerunt eum David, id est Christum et Ecclesiam. Allophili, id est populus iste alienus a Deo, in Geth, id est in torculari, scilicet in pressura hujus vitae. Materia est Ecclesia, et ipsa loquitur de se. Modus: In prima parte petit liberari a daemonibus, et a membris ejus, ponens fiduciam suae liberationis in 116.0383A| Deum. In secunda parte, quae incipit ubi dicit: « Tota die verba mea exercebantur, » enumerat illa mala, quae facit populus ille, dicens tamen illa mala se non timere, cum etiam cedat illi populus. In tertia parte, quae incipit ubi dicit: « In me sunt, Deus, vota tua, » dicit se laudaturum Deum in aeternum. Intentio est, nos admonere, ut cum patientia sustineamus mala hujus vitae, attendentes etiam illos qui nobis mala inferunt, ad nos converti. Et licet confidat Ecclesia de sua liberatione, tamen suam attendens infirmitatem, sic incipit orare: « Miserere mei, Deus: » Et necesse est, « quoniam homo, » id est diabolus, qui dicitur homo, scilicet, carnalis, terrenus, « conculcavit me. » Deo quo dicitur in Evangelio: « Venit inimicus homo, et superseminavit zizania 116.0383B| (Matth. XIII), scilicet « tota die impugnans » verbis et suggestionibus « tribulavit me » manifestis impugnationibus.

 « Conculcaverunt me. » Ostendit per quid faciat hujusmodi impugnationem Ecclesiae: dico tribulavit, per hoc scilicet, « quia conculcaverunt me inimici mei » ad modum uvae quae premitur in torculari, oppresserunt me umbra diaboli: et « tota die, » et potuerunt conculcare, « quoniam sunt multi bellantes adversum me. »

Ipsi me ita conculcaverunt, sed « timebo » ego « ab altitudine, » id est a potentia, quae quidem non est, quia « diei » est, id est, ab ipsa concessa, et quae est parva ita ut dicatur unius diei, quasi diceret, Non timebo, sed potius « ego in te sperabo. »

 116.0383C| Dico quod in te sperabo, et « laudabo, » id est, laudabiles faciam « sermones meos, » id est praedicationes meas, per hoc quod erunt « in Deo. » Dixi: Sperabo in Deo, et propter hoc « non timebo quid faciat mihi caro, » id est quicunque carnalis.

Hic incipit de secunda parte. Bene dico quod faciat, quia assidue faciunt mihi mala, et hoc « tota die exercebantur verba mea, » id est praedicationem meam exsecrabilem judicabant: « et omnes cogitationes eorum in malum » erant « adversum me, » non meo merito, sed tendentes eis in malum, quia injuste cogitabant. Nec tantum extranei mihi mala inferebant, sed etiam privati, hoc dicit « inhabitabunt » mecum corporaliter « et abscondent » mihi laqueos mortis, et si statim non possunt decipere, 116.0383D| imitantes magistrum suum diabolum, qui semper in finem vult decipere hominem, « ipsi calcaneum meum observabunt. » Ita observabunt calcaneum, « sicut sustinuerunt animam meam. » Mali enim quasi grave pondus ferunt vitam justorum, sed ego non curo; quia tu, Domine, « salvos facies illos » et hoc « pro nihilo, » id est sine aliquo merito eorum, et per hoc salvabis, quia « confringes, » id est, humiliabis « populos in ira, » id est in aliqua vindicta, quam de eis sumes. Vel « in ira, » id est in consideratione venturae irae, in die judicii. Tu confringes eos, et ego appono partem meam ad conversionem, scilicet, annuntiabo fecisse me multa peccata, et illa mihi esse condonata, ut ipsi hoc audientes, 116.0384A| non desperent pro peccatis suis, et hoc est « Deus vitam meam, » scilicet, quae ex me est, scilicet, peccata mea « annuntiavi tibi » et etiam « lacrymas meas » pro his fusas, tibi protuli, quas tu « posuisti in conspectu tuo. »

« Sicut et in tua promissione. » Promissio enim Dei est, quod ipse suscipiat lacrymas quae a sanctis funduntur, id est per tuam confractionem, et meam annuntiationem « convertentur inimici mei » a sua mala via, ita quod sint « retrorsum, » id est, sequantur me. Ipsi convertentur, et « in quacunque die » ego cum illis jam facti una Ecclesia « invocavero te, ecce cognovi » quoniam exaudies me, et hoc est « quoniam Deus meus es, » id est meus adjutor. « In Deo laudabo. » Et quia me exaudies, « in Deo laudabo 116.0384B| verbum, » id est Filium Dei in Deo Patre, intelligendo et praedicando ipsum esse Filium coaeternum, omnipotentem, et prorsus idem cum Deo Patre, « et in Domino laudabo sermonem, » id est, Christi praedicationem per Spiritum sanctum esse factam, et ideo « speravi in Deo » et propter hoc « non timebo quid faciat mihi homo, » id est carnalis aliquis. Hic incipit de tertia parte. Ideo non timebo, quia et si auferantur mihi haec temporalia, tamen remanebit mihi unde tibi servire possim, quia « in me, » id est in meo interiori, o « Deus, sunt vota tua, » id est desideria tibi serviendi: « quae » vota ego tibi « reddam scilicet, laudationes tibi, » id est, laudabo te vel vota laudationis reddam tibi. « Quoniam. » Et debeo laudare te, « quoniam eripuisti 116.0384C| animam meam, » id est, eripies in alia vita « de morte » aeterna: de qua ereptione ita sum certus ac si jam haberem « et pedes meos, » id est affectiones meas, eripies « de lapsu, » quia ibi nullo modo movebitur ad malum affectio mea, ad hoc scilicet eripies ut ego positus « in lumine viventium, » id est ut habeam cognitionem de Deo, quam habebunt vere viventes, « placeam » tibi et bonis omnibus « coram Deo, » id est in beneplacito Dei.

IN PSALMUM LVI. TITULUS. In finem ne disperdas David in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam.

« Miserere mei, Deus. » Tangit hic iterum veterem historiam et novam. Legitur enim in veteri historia 116.0384D| (I Reg. XXII et XXIV) quod David fugiens Saulem, abscondit se cum suis, in speluncam. Contigit autem ut Saul in eamdem speluncam diverteret ad purgandum ventrem. Et cum David moneretur a suis ut eum interficeret, noluit, sed parte chlamydis, rege nesciente, abscidit, ut per hoc animadverteret, quod eum David, si vellet, interficere potuisset. Cum vero rex exisset, exivit David, et clamavit: Rex Israel, attende, quia cum partem vestis ab cidi, potuissem te interficere, si vellem. Tunc rex recognoscens suam iniquitatem, non tamen cessavit a persecutione. Non debemus hic attendere de hac sua tribulatione scripsisse prophetam, sed per se Christum intellexit: per speluncam in qua latuit, humanitatem 116.0385A| Christi, in qua latuit divinitas: a facie Saul, id est a cognitione diaboli, vel Judaeorum, qui per diabolum Christum impugnabant. Vel per speluncam possumus accipere sepulcrum, in quo latuit Christus. Cognoscens Esdras prophetam hoc de Christo intellexisse, ideo sic intitulavit, qui titulus sic legitur: Psalmus iste tendit in finem, id est in Christum, admonens nos: O tu homo, sive Judaeus sis, sive gentilis, ne disperdas David, id est, dehonores Christum in tituli inscriptione, mutata a te, id est, subtrahendo te a regno Christi, scilicet, negando Christum esse regem Judaeorum: inscriptione tituli dico mutata a quibusdam; tunc scilicet, cum fugeret David a facie Saul, id est a cognitione diaboli et Judaeorum, in speluncam, id est in humanitatem, vel in sepulcrum. 116.0385B| Propter hoc cum quod solam Christi humanitatem cognoverunt, et eum in sepulcro mortuum viderunt, nullo modo attendentes esse eum Deum, quidam mutaverunt inscriptionem tituli, negantes Christum esse regem Judaeorum. Materia est Christus, Modus est, quod in prima parte sicut in aliis psalmis, in quibus agit de passione, praemittit orationem. In secunda parte, quae incipit: Paratum cor meum, Deus, ostendit se magnam laudem Deo ex sua glorificatione facere. Intentio est, ne disperdas David, id est, semper Christum regem confitearis, ad quod bene monet, cum ostendit Christum, licet aliquando passum, tamen valde glorificatum, et ex sua glorificatione in omni gente Deo laudem acquisivisse.

Christus praevidens suam passionem, sic orat: 116.0385C| « Miserere mei, Deus, miserere mei: » cum ingeminat orationem, innuit nobis magnam necessitatem, et ideo debes miserere « quoniam in te confidit anima mea. »

« Et in umbra alarum. » Ponit modum, quomodo velit, quod Deus sui misereatur. Miserere, et debes facere, quia « sperabo in umbra, » id est in refrigerio « alarum tuarum, » id est misericordiae et potentiae tuae. Per simile loquitur, quia sicut gallina adumbrat pullos alis, protegit ab aestu, sic Deus per misericordiam suam et potentiam obumbrat et protegit sperantes in se: sperabo dico « donec transeat iniquitas, » id est, impleverint omnes iniquitates suas in me.

 « Clamabo, sperabo, » et non otiosus, sed « clamabo ad Deum altissimum, » qui etiam dominatur 116.0385D| angelis; et ne aliquis diceret: Cum sit ita alius, non respiciet te, dicit: Cum ita sit altissimus, tamen respiciet me, quia humiliavit se mihi, et hoc est quod dicit: « ad Deum qui bene fecit mihi. »

« Misit de coelo. » Hoc scilicet bonum fecit mihi, « misit de coelo » verbum quod univit meae humilitati « et » per hoc verbum « liberavit me, » id est animam meam, humanitatem, removendo omnia mala, et conferendo glorificationem, et per idem verbum « dedit in opprobrium conculcantes me, » id est, ut omnes gentes habeant opprobrio, conculcantes me Judeos. In hoc versu incipit de secunda parte, et ponit breviter glorificationem, cum dicit liberavit me, et passionem ubi dicit, conculcantes me. 116.0386A| « Misit. » Determinat quod miserit, et a quibus liberavit, cum dicit « misit Deus misericordiam suam, » id est Filium suum per quem misertus est humani generis, « et veritatem suam, » id est per ipsum Filium, qui veritas dicitur, quia per ipsum completae sunt omnes promissiones Dei « et » per ipsam misericordiam « eripuit animam meam de medio, » id est de communi, quia eam ex omni parte invadebant, de medio dico « catulorum, » id est plebis Judaeorum, qui sunt filii « leonum, » id est malorum principum, a quibus minores incitabantur, quasi catuli, ad Christi impugnationem eripuit dico, et necesse erat, quia ego « conturbatus » fui ab illis per mala, quae mihi intulerunt et in illa conturbatione « dormivi, » id est mortuus fui. Mortem suam 116.0386B| bene comparat dormitioni, quia quam leviter aliquis excitatur a sua dormitione, ita leviter excitatus fuit Christus a sua morte.

« Filii. » Bene dico conturbatus et ostendit a quibus, scilicet Judaei. Quasi diceret: Vere fui conturbatus, quia « filii hominum, » id est Judaei qui sunt filii rationabilium hominum, id est generati a prophetis, et ideo ipsi deberent uti ratione « laqueum paraverunt, » id est aliquem dolum « pedibus, » id est praedicationi meae: « et incurvaverunt animam « meam, » quai secundum opinionem ipsorum erat anima mea depressa et incurvata multis peccatis. Vel incurvaverunt animam meam, quia fecerunt me contristari de duritia eorum. Unde in alio psalmo dicit: Humiliabam in jejunio animam meam. Quia 116.0386C| aliquis diceret: Non paraverunt, sed potius Romani te interfecerunt, ad hoc respondit: imo paraverunt, quia, licet manibus non interficerent, tamen lingua interfecerunt, et hoc est « dentes, » id est corrosiones « eorum » fuerunt « arma, » id est manifestae impugnationes « et sagittae, » id est, doli, et consilia, quibus me occulte ferirent « et lingua eorum » fuit « gladius acutus, » scilicet efficiens mortem, sicut gladius: ut cum dicerent: Crucifige, crucifige eum.

« Exaltare. » Facta interpositione, quomodo Judaei impugnarent eum per verba, facit aliam interpositionem de sua liberatione. Continuatio: Ipsi me ita impugnant, sed tu, Deus, qui humilis apparuisti, dum me tribulare permisisti, « exsultare, » id est, exaltatus 116.0386D| appare, resuscita me, ducendo « super coelos » materiales. Vel « coelos, » id est super angelicam creaturam, « et » per hoc, si me exaltaveris, « gloria tua » effundetur « in omnem terram, » id est fama nominis tui. Facta interpositione, ponit illam a qua pendebat constructio. Filii hominum paraverunt laqueum. « Foderunt. » Dico incurvaverunt animam meam, et etiam « foderunt, » id est, foveam paraverunt, id est mortem, in qua me praecipitarent, a qua nullo modo egredi possem, et hoc « ante faciem meam, » id est in conspectu meo, cum dicerent: Reus est mortis (Matth. XXVI), « et » ipsi « inciderunt in eam, » quia ubi mortem mihi machinati sunt, seipsos occiderunt.

116.0387A| Tertia pars. Continuatio: Ipsi tot mala mihi intulerunt, tamen « cor meum » semper fuit « paratum » cantare tibi, et etiam « cor meum » semper fuit « paratum » psallere tibi, et ad quod fuit paratum, hoc explebo, quia « cantabo » scilicet corde et ore laudabo « et psalmum dicam » bene operando.

Dico, psalmum dicam et cantabo, et ut hoc possim explere, « exsurge, » id est, appare, o « gloria mea, » quae scilicet hactenus latuisti et, o tu « psalterium et cithara, » id est caro mea « exsurge, » id est appare in virtute quam habes a Deo. Psalterium dicitur caro Christi, propter opera quae semper fecit. Cithara dicitur, propter mortificationem, quia in passione extentus fuit in ligno, sicut corium mortui animalis. 116.0387B| Unde et alibi: « Dinumeraverunt omnia ossa mea. »

Dico exsurge, et non dubito de resurrectione, quia ego « exsurgam, » et ut certissime etiam terminum dicam, dico « diluculo, » id est summo mane, prima sabbati. Et cum resurrexero, « confitebor tibi, » id est laudabo te per praedicatores « in populis, » id est inter Judaeos, « et in gentibus dicam tibi psalmum, » id est acquiram tibi bonos operatores.

« Quoniam. » Ostendit per quos confiteatur, scilicet, per coelos et per nubes, et ostendit per quid illi sint facti coeli et nubes, scilicet per misericordiam Dei, quae magnificata est. Continuatio: Dico confitebor, quae confessio per hoc eveniet, « quoniam misericordia tua magnificata est, » id est, Filius tuus magnificatus est « usque ad coelos » constituendos, quia quosdam 116.0387C| constituit coelos, id est sanctos apostolos in Ecclesia, « et veritas tua, » id est ipse Filius, qui bene veritas dicitur, quia per eum Dei Patris promissa completa sunt, est magnificata « usque ad nubes » constituendas, scilicet, sanctos praedicatores, qui compluunt Ecclesiam rore coelestis doctrinae. Vel « misericordia est magnificata, » id est Filius ascendit supra coelos. Aliud quod sequitur non mutatur. Et ut constituantur alii coeli, alii nubes, « exaltare, » o « Deus, super coelos, et super omnem terram gloria tua. » Ideo versus iste, qui intercalaris dicitur, maxime reperitur, quia in eo pendet maxima vis totius intentionis, scilicet ne disperdamus David.

IN PSALMUM LVII. TITULUS. In finem ne disperdas David in tituli inscriptione.

« Si vere utique. » Psalmus iste intendit in finem, id est, in Christum, monens ne tu quicunque disperdas David, id est honores Christum, tituli inscriptione mutata, semper regem Judaeorum confitearis eum, et haec est intentio sicut in alio psalmo, scilicet, ne disperdas David. Materia sunt Judaei per oppositum, quia Christus debet esse principalis. Modus: In prima parte redarguit Judaeos, enumerando quaedam eorum mala. In secunda parte, quae incipit: Deus conteret dentes eorum, ostendit damnationes Judaeorum. In tertia parte, quae incipit: Laetabitur justus, ostendit justos laetari et ex hoc quod ex damnatione 116.0388A| eorum castigati sunt, cum ostendit Judaeos damnari, qui disperdiderunt David, maxime nos admonet, ne desperamus David. Vox prophetae sic incipientis ad increpationem: O vos filii « hominum » scilicet, prophetarum, quorum rationem imitari deberetis « vos utique si vere justitiam loquimini, » id est vero fidelique corde secundum Deum, tum « recte judicate » cognoscendo Christum jam esse promissum Redemptorem nostrum, Filium Dei, etc. Ideo dico recte judicate, « etenim » non recte judicatis, sed potius vos positi « in terra, » id est, in appetitu terrenorum, « in corde » vestro « operamini iniquitates, » id est iniqua cogitatis et sicut mala cogitatis, sic facitis, et hoc est, « manus vestrae concinnant, » id est concordes exsequuntur « injustitias. » 116.0388B| Hoc ideo faciunt quia ipsi « peccatores sunt alienati, » id est reprobati a Deo « a vulva, » id est a conceptione ipsa. Vel « a vulva, » id est a nutrimento Ecclesiae, et non tantum sunt alienati, sed etiam « erraverunt, » id est erroribus deputati sunt « ab utero, » id est a conceptione, vel ab utero Ecclesiae, in quo nutriuntur quidam, ut ad fidem perducantur, et non tantum in seipsis mali fuerunt, sed etiam « locuti sunt falsa » ut alios deciperent.

 « Furor » etiam est « illis secundum similitudinem serpentis » non tantum cujuslibet serpentis, sed « sicut aspidis surdae non per naturam, sed obturantis aures suas. »

« Quae non exaudiet vocem incantantium, » et non quorumcunque incantantium, sed « sapienter 116.0388C| etiam, incantantium » « et » hoc est « venefici, » id est sapientis. Sicut enim in caverna sua cum incantatur, unam aurem affigit terrae, et alteram cauda obstruit, ne prodeat in lucem, et ab ea venenum extrahatur, sic Judaei exsistentes in cavernis ignorantiae et peccatorum, unam autem affingunt terrae, id est delectationi praesentium bonorum, et aliam obstruunt cauda, id est priori vel veteri consuetudini legis suae, ne possint Evangelii veritatem percipere, et ne prodeant, scilicet, in veram cognitionem, et ne abstrahatur venenum ab eis, id est odium, et alia peccata.

« Deus conteret. » Secunda pars, Continuatio: Et quia ita mali sunt, « Deus conteret, » id est destruet et falsas ostendet « dentes eorum, » id est 116.0388D| corrosiones, eorum « in ore ipsorum, » id est propria verba ipsorum, quia saepe contingit ut in verbis propriis falsi esse convincantur, ut Augustinus contra milites, qui dixerunt, ipsis dormientibus corpus Christi furtim ablatum fuisse, dicit: Si dormierunt, quomodo sciverunt? et si non dormierunt, quare non custodierunt? Et etiam « molas, » id est magnifica verba, quia molae dicuntur illi majores dentes, molas dico « leonum, » id est majorum principum « confringet, » id est destruet, et falsas ostendet « Dominus, » nec poterunt venire ad aliquem effectum. Et aliud malum, « ad nihilum devenient » de gloria regni sui, « tanquam aqua decurrens. » Sicut enim torrens de pluviis cito crescit, et cito deficit, 116.0389A| sic illi cito deficient, et per hoc ad nihilum devient, quia Deus « intendit arcum suum, » id est paravit vindictam suam « donec infirmentur, » id est convertantur ad Deum.

« Auferentur etiam sicut cera quae fluit, » quia sicut cera adnihilabuntur, quia in ignem aeternum descendent, ideo auferentur, quia « ignis, » id est ardor concupiscentiae eorum « cecidit » super eos, « et » ideo « non viderunt solum, » id est Christum non cognoverunt. Hic convertit se ad eos. Continuatio: Super eos cecidit ignis, et hoc priusquam intelligeretis per peccata vestra vos esse puniendos, et hoc est: priusquam « spinae vestrae, » id est peccata vestra « intelligerent » se esse « ramnum, » id est pungentia. Ramnus est herba, prius mollis, deinde quando 116.0389B| maturescit, habet acutissimos aculeos, sic peccata prius sunt mollia, et delectant, et deinde gravissime pungunt. Alia transatio hanc sententiam manifeste confirmat, quae est, priusquam spinae vestrae producant ramnum. Vel aliter: Dico auferentur, et vere vos auferemini citius quam putetis, et hoc est, « prius auferemini, quam spinae vestrae producant ramnum, » id est veniant ad maturitatem, ad consummationem nequitiae, dico auferentur, per hoc scilicet, quod « absorbet eos, » id est destruet eos, quasi absorpti sint a terra, absorbet dico « sicut in ira, » id est similis irato, et bene dicit, sicut, quia Deus nunquam iratus est, ipsos dicit non viventes, sed « sicut viventes » quia non vere vivunt, sed etiam si viventes exterius videantur, tamen interius mortui sunt, 116.0389C| quia carent vita, quae Deus est.

« Laetabitur, » tertia pars. Deus ita vindicabit se de eis, « justus » autem « cum viderit hanc vindictam, laetabitur » consentiens, divinae justitiae, et « lavabit, » id est purgabit « manus suas, » id est operationes suas « in sanguine peccatoris, » id est in consideratione sanguinis, id est vindictae quam Deus sumet de peccatore, « et dicet homo » ille « si fructus est justo » de justitia tua, quod utique est, tunc « utique Deus est judicans eos » malos, id est reputans dignos damnatione: « in terra, » id est dum vivunt in hoc saeculo.

IN PSALMUM LVIII. TITULUS. In finem ne disperdas David in tituli inscriptione, quando Saul misit et custodivit domum ejus, ut interficeret eum.

« Eripe me. » Tangitur hic aliquid de nova et veteri historia. Legitur enim in veteri historia (I Reg. XIX) quod David fugiens Saul, perrexit ad Michol uxorem suam, in quamdam domum suam; quod cum Saul cognovisset, fecit domum custodiri, ne David posset evadere, et interficeret eum. Uxor sua vero hoc perpendens, emisit eum per fenestram, et sic liberatus eum. Per hoc quod David ita fuit circumseptus in domo sua, intellexit, quod Christus custodiretur a ministris Saul, id est diaboli, in sepulcro suo, ut occiderent eum, id est ut famam ejus exstinguerent. Titulus ita legitur: Psalmus iste tendit in finem, id est in Christum admonens, ne tu quicunque 116.0390A| disperdas David, corrumpas regnum Christi, id est Christum: in tituli inscriptione, mutata a quibusdam, tunc quando Saul, id est diabolus, misit milites, et custodivit domum, id est Christi sepulcrum, ut interficeret eum, id est exstingueret famam ejus. Hanc causam habuerunt quidam, quare mutaverunt titulum, quia videbant eum mortuum, et in sepulcro positum. Materia Christus est, de qua sic agit: In prima parte petit liberationem et exaltationem. In secunda parte conversionem gentium, quae ex illa exaltatione et liberatione procedit, quae ibi incipit. « Convertentur ad vesperum. » In tertia parte, conversationem Judaeorum, quae est ibi, et de exsecratione et mendacio. In quarta parte, laudem, quam totus Christus Deo inde faciat pro sua liberatione, 116.0390B| et Judaeorum et gentium conversione, quae ibi incipit: « Ego autem cantabo fortitudinem. » Intentio est, ne disperdas David. Vox capitis, sic pro sua liberatione orantis: « Deus meus, eripe me » per tuam magnam potentiam, ne isti mali possint conformare sibi: « de inimicis meis, et ab insurgentibus in me libera me. »

« Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. » Inimici sunt, qui solam voluntatem habent nocendi erga proximum. Insurgentes, qui jam commoti sunt furore et ira, ut mala faciant, nec tamen faciunt: contradicentes verbo, iniquitatem operantes, qui actualiter mala inferunt, viri sanguinum sunt, qui furorem suum circa hominum interfectionem perducunt. Et opus est ut eripias, 116.0390C| « quia ecce » in manifesto est « ceperunt animam meam fortes » , id est daemones, et principes Judaeorum « irruerunt in me, » id est impetum fecerunt sine omni ratione.

« Neque iniquitas. » Ostensa necessitate suae liberationis, ostendit meritum, quare dignum sit ut eripiatur. Continuatio: Dico eripe, libera, quia hoc quod mihi faciunt, « neque » est « iniquitas mea, » id est neque peccavi in eis voluntate, neque actu, et hoc est, « neque peccatum meum, Domine: » vel iniquitas quantum ad proximum, neque peccatum ad me ipsum, scilicet, neque peccavi contra eos, neque in me ipso, quare ipsi debeant mihi haec mala facere, sed potius « cucurri, » id est, militiam meam explevi « sine iniquitate » scilicet, nihil mali eis intuli, 116.0390D| et non tantum mala non intuli, sed bona feci, et hoc est, « et direxi » aliquos exemplo et documento, ut ad viam vere cognitionis ascenderent. Et quia sic cucurri, o Domine, qui tunc videris dormisse, Domino me permitteres tribulari, « exsurge in occursum meum, » id est occurre mihi bene remunerando. Occurrit Deus Pater Christo, resuscitando eum, de militia bene remunerando: Christus Patri, bene promerendo: exsurge dico « et vide, » id est fac alios videre et cognoscere meam exsultationem, ut licet aliquando vidissent me depressum, tamen modo cognoscant me regem Judaeorum, « et tu Domine, intende, » id est intentum te praebe « ad visitandas omnes gentes, » quae infirmae sunt oneratae 116.0391A| peccatis, et ideo opus est ut intendas aspirando, et eis emittendo praedicatores, tu dico « Deus virtutum, » id est angelorum, « et Deus Israel, » id est Israelitici populi, scilicet, visites eos sic, ut facias concorporari gentes cum angelis, et etiam cum Israelitico populo visita gentes, et « non miseraris omnibus, » non dico quin aliquibus, qui volunt converti, sed non omnibus, scilicet, non obstinatis miseraris, « qui operantur » egregiam « iniquitatem scilicet, mortem meam. » Vel « operantur iniquitatem, » id est in sua malitia perseverant. Obstinatio Judaeorum valuit ad conversionem gentium. Unde dicitur: « Caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret (Rom. XI). » Posita oratione pro conversione, ponit affirmationem conversionis. 116.0391B| Continuatio: Dico intende, et vere intendes, quia gentes « converterentur » a sua idololatria, ad cultum Dei, et hoc « ad vesperum » , id est in tempore gratiae, « et patientur famem » incorporando sibi alios « ut canes » latrantes in praedicatione Dei, « et circuibunt civitatem » , id est Ecclesiam custodiendo magnam, ne quis haereticus locum impugnandi inveniat.

Dico famem patientur, et « ecce » scilicet, manifestum est, « loquentur » praedicatione Dei « in ore suo, » id est sibi convenienti, quia quod verbo praedicant, exemplo et opere confirmant, « et gladius, » id est verbum Dei, per quod occidunt praedicatores inimicos Christi excommunicando eos, defendentes filios Ecclesiae ab haereticorum impugnationibus, 116.0391C| qui incidunt ex utraque parte (Gal. III), Novo scilicet, et Veteri Testamento, erit « in labiis eorum: » ideo erit gladius in labiis eorum, « quoniam quis audivit » eos, id est aliquis audivit, id est obedivit eis praedicantibus, aliquis non audivit illos, qui audierunt, defendunt gladio, non audientes impugnant. Vel quis audivit praedicationem, antequam gentes haberent gladium Dei? quasi diceret, fere nullus; et ideo necessarium erat, quod gentes praedicarent verbum Dei.

Gentes convertentur, « et illos » qui non convertentur « deridebis » , id est derisibiles ostendes. Legitur etiam in bono sic; gentes convertentur, « et tu, Domine, eos » conversos, « deridebis » id est derisibiles ostendes sibi ipsis, quia cognoscent se 116.0391D| secundum priorem vitam derisibiles esse et contemptibiles « et ad nihilum deduces omnes gentes » tam bonos, quam malos. Boni ad nihilum deducuntur, quando priorem vitam deserunt, et nihil eam reputant. Mali, quando propter priorem vitam, damnabuntur.

« Fortitudinem. » Postquam ostendit conversionem gentium, ostendit quare non destruet inimicos suos Judaeos, cum posset facere, quia secundum voluntatem Dei cognovit illorum conversionem, et dispersionem utilem fore ad conversionem gentium, et ad Judaeorum conversionem, quae in novissimis temporibus est futura. Continuatio: Omnes gentes ad nihilum deducentur, sed « fortitudinem meam, id est patientiam meam, qua 116.0392A| possum perdere Judaeos, « custodiam ego ad te, » id est juxta voluntatem tuam: ideo juxta voluntatem Dei, quia « Deus ostendit mihi » exsistenti mihi « super inimicos meos, » quia superior illis omnibus eram, et possem me ad libitum meum de eis vindicare, hoc non ponit quod ostendisset, sed ex sequentibus potest intelligi, scilicet quod utilis esset eorum conservatio, dico Deus ostendit, et quod ipse ostendit, debeo facere, « quia » ipse « Deus est susceptor meus » cum meam humanitatem suae divinitati conjunxit « et etiam Deus meus, » id est creator meus « misericordia ejus praeveniet me. » Semper enim Christus fuit praeventus a misericordia Dei, et in ipsa conceptione, et semper postea ostendit mihi Deus, et tu, Domine, « ne occidas eos, » id est no 116.0392B| prorsus disperdas eos inimicos meos, ideo hoc precor, « ne populi, » id est gentiles, « obliviscantur mei, quando, » id est aliquo tempore, quia etsi statim non obliviscerentur, tamen post magnum tempus obliviscerentur nisi haberent Judaeos, qui mortem Christi Redemptoris sua dispersione confirmarent, et lex sua quam habent, testimonium Christi est. Vel, ne populi mei obliviscantur mei.

Ne occidas, sed potius « dispergas illos » per diversa regna, et hoc « in virtute tua, » id est in potentia tua, quae petitio Christi impleta fuit, quando eos Titus et Vespasianus disperserunt, et incipit orare pro conversione eorum, dicens Deo: « Depone eos, protector meus Domine » de superbia sua.

« Delictum. » Depone superbiam, et etiam depone 116.0392C| « delictum oris eorum, » id est cordis eorum: cor ideo dicitur os, quia hiat in desideriis sicut os « et » etiam « sermonem labiorum ipsorum » ut cum dicerent: « Daemonium habes (Joan. 7 et 8), » et similia: « et comprehendantur, » id est convincantur « in superbia sua » ut cognoscant propter superbiam suam in has miserias se incidisse.

Dico comprehendantur. Tertia pars. Vere comprehendantur, quia « de exsecratione, » id est de hoc quod omnes habent eos exsecrabiles, « et de mendacio. » Mendaces enim erant male interpretando Scripturas, et etiam mentientes de Christo, cum dicerent: Venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt corpus ejus, et de ipsis edocti erant « in consummatione, » id est in perfectione virtutum: et 116.0392D| ita, quod « annuntiabunt » alii scilicet, quod dicetur Judaei qui inimici erant Christi, ad ipsum conversi sunt et annuntiabunt etiam « in ira » esse « consummationis, » id est perfecti consummati, considerando iram et vindictam judicis in futuro judicio: « et » etiam « non erunt » quales prius erant, scilicet blasphemi et peccatores. Vel « annuntiabuntur, » id est per annuntiantes erunt « in consummatione. » Alia translatio habet planiorem litteram, et de exsecratione, et mendacio evellentur in ira consummationis.

« Et » tunc ipsi Judaei « scient, quia Deus dominabitur Jacob, » id est Judaici populi « et » etiam finium terrae, id est gentilium, per omnes gentes 116.0393A| terrae scilicet, cognoscent Judaei eumdem Deum esse Judaeorum et gentium. Hic ponit apertam conversionem. Continuatio: Evellentur de exsecratione quia « convertentur ad vesperam, » id est circa finem mundi, « et famem patientur ut canes, et circumibunt civitatem, » ut supra.

Et « ipsi » conversi, qui prius inviti erant dispersi, sponte « dispergentur ad manducandum » ut alios faciant cibum suum, id est incorporando eos sibi; « si vero non fuerint saturati, et murmurabunt, » id est, si non possunt sibi alios incorporare ut voluerint, et murmurant, sicut olim in deserto pro cibo corporali murmuraverunt, sic modo pro spirituali murmurabunt.

« Ego autem. » Quarta pars. Ipsi ita dispergentur, 116.0393B| « ego autem » tutus propter haec omnia « cantabo, » id est laudabo corde et ore « fortitudinem tuam, » id est potentiam, qua liberasti me, et Judaeos et gentes convertisti « et exsultabo, » id est exsultans annuntiabo « veritatem tuam » de resurrectione, facta « mane » et in me et in meis maxime. Hoc juste facio « quia tu factus es susceptor meus » et meorum ad maximam dignitatem « et refugium meum » quando maxime necesse est, scilicet « in die tribulationis meae » et meorum in hac vita. « Cantabo, » et etiam « psallam » bene operando « tibi, » qui es « adjutor meus » in bonis operibus: psallam ideo, « quia » tu « es susceptor meus Deus » non homo susceptor, sed susceptor Deus, id est quia susceptum deificas, et etiam « Deus meus, » id est creator meus 116.0393C| « et etiam misericordia mea, » id est faciens mihi et meis omnia per misericordiam.

IN PSALMUM LIX. TITULUS. In finem pro his qui commutabuntur inscriptione tituli ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.

« Deus repulisti. » Mortuo Saule, postquam David obtinuit regnum, succendit Mesopotamiam, scilicet partem Syriae, et Syriam Sobal, et aliam partem Syriae, et convertit se ad Joab inimicum suum et percussit Edom (II Reg. VIII et X; I Par. XVIII), id est Idumaeum populum, quia erat populus ille de terra Idumaea, quae sic vocata fuit ab Esau habitatore, qui 116.0393D| sic vocatus fuit Edom, quia dilexit terrena. Per has enim victorias intellexit David victorias Christi, quas facturus erat in Judaeos et gentes. Titulus sic exponitur: Iste psalmus habitus pro his, id est ad honorem illorum, qui commutabuntur in finem, id est in Christum, vel in perseverantiam, ostendit enim psalmus iste commutationes duas justi, unam in hac vita, quae fit de peccato ad justitiam, secundam in alia vita, quae est de mortalitate ad immortalitatem, quae commutatio fiet, inscriptione tituli, suscepta per fidem, scilicet quia credunt Christum regem Judaeorum, inscriptione dico facta ipsi David, id est Christo, eundo etiam in doctrinam, id est in praecepta ejus, se legi ipsius Christi conformans, ut 116.0394A| secundum eam legem operetur, quia « fides sine operibus mortua est (Jac. II), » commutabuntur dico, cum succendit, id est per hoc quod succendit igne Dei Mesopotamiam Syriae, id est Judaeos, quos vocando elevavit, elevando sustulit in alteram dignitatem, qui prius erant sublimes, id est singulariter superbi de cognitione Dei: Mesopotamia enim alta vocatio. Syria vero sublimis interpretatur, id est Christus succendit Syriam Sobal, id est ipsos Judaeos, sublimes et superbos de vana vetustate, id est de carnalibus observantiis legis. Sobal namque vana vetustas interpretatur, et convertit ad fidem suam ab idololatria Joab, id est inimicum suum, scilicet gentilem populum, quia nullam cognitionem de Deo habebant, et percussit, id est commovit de infidelitate ad 116.0394B| fidem. Edom, id est gentilem populum terrenis deditum, vel in peccatis sanguineum. Edom namque vel terrenus vel sanguineus interpretatur, quia percussit terrenitatem gentium, scilicet quod jam terrena non quaererent, per hoc convertit Joab, id est gentilem populum, et ita percussit eos, quod essent in valle Salinarum. In valle fuerunt, id est in humilitate, quae est mater omnium virtutum, et condimentum omnium bonorum, sicut sal ciborum, quia qui sine humilitate virtutes congregat, pulverem in ventum portat, percussit dico duodecim millia, id est omnes in quatuor partibus mundi, fidem sanctae Trinitatis confitentes. Per mille perfectio intelligitur. Materia est Judaei et gentes ad fidem conversi per Christi percussiones. Modus: In prima parte per multas 116.0394C| rationes et per auctoritatem ipsius Dei eos esse commutandos, scilicet de peccato ad justitiam. In secunda parte, quae incipit: « Salvum fac dextera: » ostendit eos per eamdem commutationem pervenire ad aliam commutationem, scilicet de mortalitate ad immortalitatem. Intentio est, ut nemo contemnat istas percussiones, quia per eas habent utramque commutationem. Vox ad fidem conversorum per victimas Christi, et quia dicturi erant se commutandos, ostendit prius unde commutentur, cum dicit:

« Deus repulisti nos. » Ab amoeno loco illo, in quo primum patrem nostrum constitueras: « et destruxisti nos » faciendo mortales et passibiles, quod antequam peccasset Adam, non erat: et hoc non tua culpa, sed nostra, qua « iratus es » nobis propter 116.0394D| peccatum praecedens: « et » tamen « misertus es nobis » modo per incarnationem Filii. Unde alibi dicitur (Habac. III): « Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. » Ostendit quomodo sit misertus, quia « commovisti terram, » id est terrenos ab errore, « et conturbasti eam » ad poenitentiam, et sicut coepisti, o Domine, ita perfice, « sana contritiones ejus, » id est, remove ab ea miserias ejus quas sustinet, de quibus dixit: Destruxisti nos, et haec sanatio fiet in communi resurrectione, vel sana contritiones, id est peccata, pro quibus habet cor contritum, et justum est ut sanes « quia » ipsa « commota est » gratia commovente per liberum arbitrium.

116.0395A| « Ostendisti. » Et licet peccata per commotionem dimissa sint, tamen non statim ad requiem eos colligis, sed tribulationibus, quibus purgentur, exponis. Commovisti, per hoc quod non solum « ostendisti » sola cognitione, sed ipsa rei experientia « populo tuo dura, » id est gravissimas tribulationes. Vel, ostendisti exemplo et praedicatione populo, qui debent te imitari, debere dura pati: « et potasti nos, » id est delectari nos fecisti, quasi in bono potu, « vino, » id est tribulationibus, quae dicuntur vinum, quia bene purgant vulnera peccatorum, sicut vinum vulnera carnis, vino dico non dulcedinis, sed « compunctionis, » quia per illud ab omni parte compungimur.

« Dedisti. » Dico potasti populum vino compunctionis 116.0395B| « et metuentibus te dedisti significationem, » scilicet praesentes istas tribulationes, indicantes et significantes eis, « ut fugiant a facie, » id est a vindicta Dei, quam in facie habent, et quam quasi praesentem considerant, a facie dico « arcus, » id est divinae Scripturae, scilicet quam vindictam minantur Vetus et Novum Testamentum; praesentes enim tribulationes, quas pro veteri peccato sustinemus, nobis significant, quod si hic in peccato permanebimus, in futuro judicio gravissime puniemur. Vel per significationem divinam Scripturam possumus intelligere, quae nobis proposita est ut sequamur. Vel significationem vexillum erucis possumus accipere, quod nobis indicat, ut fugiamus a facie arcus: ideo etiam adhuc ante populum portatur, ut nobis signum sit, 116.0395C| ne Redemptoris nostri passionem fugiamus: quia « si compatimur, et conregnabimus (II Tim. III). » Ideo dedisti significationem, « ut liberentur dilecti tui » facti ab aeterna poena. Ecce per miserias hujus vitae certificat futuram commutationem, quae videbantur repugnare. Incipit secunda pars. Dico ut liberentur, et, « o Domine, libera, » et hoc est « salvum fac populum timentem te, » in « dextera tua, » id est, in potioribus bonis tuis, scilicet in aeterna beatitudine « et » de hoc « exaudi me » quia sine intermissione oro, vel ideo ingeminat, quia res magna est.

« Deus. » Dico « salvum fac, » et bene dico, quia securus sum inde, quia « locutus est in sancto Deus, » id est in Filio suo, in quo promisit hanc salvationem, 116.0395D| de qua locutio est. Ego populus fidelis « laetabor et partibor Sichimam, » id est, disponam humeros, imponendo onera, secundum quod humeri sustinere possunt, alios presbyteros, alios diaconos faciendo, et caetera. Sichimus namque humerus interpretatur « et convallem tabernaculorum, » id est Judaeos qui ideo intelliguntur per convallem tabernaculorum, quia Jacob fugiens Laban avunculum suum, requievit cum ovibus suis in convalle tabernaculorum (Gen. XXXI). Quem locum vocavit convallem tabernaculorum, quia ipse ibi primum tabernacula sua fixit: et per Jacob et familiam suam intelliguntur Judaei, qui sunt nati ex Jacob: « metibor, » id est, quosdam assumam, quosdam rejiciam.

116.0396A| « Meus est Galaad, » id est acervus testimonii, scilicet multitudo martyrum. Galaad namque « acervus testimonii » interpretatur, sic enim vocatus est cumulus lapidum, quem fecerunt Jacob et Laban in signum foederis. Per acervum habemus multitudinem, per testimonium martyres, qui passione sua Christi passionem testificantur. Martyr enim Graece, testis Latine dicitur, et ille Galaad est meus, id est meae societatis, qui mecum ibit ad Deum; « et Manasses, » id est oblivio, scilicet qui oblitus est prioris status « est meus. » Unde alibi: « Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. LIV): » « et Ephraim, » id est fructificantes, est « fortitudo capitis mei, » id est Christi. Per illos enim Christus nunquam debilis, sed fortis apparet. Vel « capitis 116.0396B| mei, » id est sustentatio mentis meae. Cum Joseph esset in Aegypto, nato Manasse, dixit: Jam sum oblitus priorum dolorum. et ideo dictus est, Manasses, id est oblivio. Nato Ephraim dixit: « Jam fructificavi in terra aliena (Gen. XLI), » et ideo dictus est Ephraim, id est fructificatio.

« Juda rex meus, » id est Christus, qui nasciturus est de genere Juda, est rex meus: « Moab, » id est gentilis populus, est « olla, » id est refectio « spei meae, » id est in quo spero refectionem. Vel « olla spei meae, » id est probatio, in qua spero, quod nunquam deficiet, sicut olla fortis, quae posita in igne probatior et fortior redditur. Moab abutens lege interpretatur, vel ex patre, populus autem abutebatur lege, quia contra legem erat natus. Loth enim a filiabus inebriatus, 116.0396C| cum utraque coiit, et ab una Moab, et ab alia Amon genuit, et a Moab dicti sunt populi Moabitae, et ab Amon, Amonitae. Ostendit qualiter gentes erunt suae, scilicet per praedicationem Evangelii: et hoc est: « Extendam calceamentum meum, » id est Evangelicam doctrinam, quia ea calceata est Ecclesia, ut possit transire spineta et lutosa loca, scilicet quaecunque. Unde Apostolus: « Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Eph. VI), » hoc, inquam, calceamentum extendam « in Idumaeam, » id est in terrenitatem gentilium, ut per hoc Evangelium contrita terrenitate, faciam Moab meam « mihi etiam alienigenae, » id est illi qui, licet mihi corporaliter adhaereant, tamen mente alieni sunt, sicut hypocritiae « sunt mihi subditi. » Postquam fideles, 116.0396D| qui loquuntur, « salvum fac dextera » dixerunt, dixerunt etiam quod secum multos aggregarent, addunt, quod ab ipso Deo deducuntur in munitam civitatem, ubi accipient secundam commutationem. Continuatio: Hoc Deus promisit, sed « quis » est tam potens, ut « deducet me in munitam civitatem? » id est in supernam Hierusalem et « quis deducet me usque in Idumaeam, » id est in gentilitatem, ut multi ex gentibus mihi incorporentur, et ambietur civitas societate membrorum?

« Nonne tu, Deus, » deduces, « qui » tamen sicut videtur « repulisti » permittendo tribulari « nos. » Repulisti nos, « et ulterius non egredieris in virtutibus nostris, » o « Deus, » id est, in exercitibus nostris, 116.0397A| quia neque hodie jubet congregari exercitum, neque praebet manifestum auxilium, sicut fecit antiquis patribus. Tu non egredieris, ut vivas corporaliter, neque nos petimus, sed « da nobis auxilium de tribulatione, » scilicet ut tribulationes immissae auxilientur nobis, et perducant ad civitatem munitam; et salutem hominum non petimus, quia « vana salus hominis, » id est transitoria, si sit ex homine. Dico, salus est vana, et ideo « in Deo faciemus virtutem, » id est ponemus spem virtutis nostrae in Deo, et non in salute hominum, vel in mundanis, quia omnia ei, et nihil boni nobis tribuamus, « et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. » Vel si inducatur ab Ecclesia Christus, loquens: Deus locutus est in sancto suo, 116.0397B| hoc scilicet: Laetabor de resurrectione per me facta, et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor. Meus est Galaad, meus est Manasses, et Ephraim, id est fructificans, est fortitudo capitis mei, id est meae divinitatis; in illis non infirmatur caput meum, sed suaviter quiescit. Juda, id est confitens, est rex meus, quem ego constituam regem, et extendam calceamentum meum, id est humanitatem meam, qua fuit calceata divinitas, in Idumaeam, faciendo eam ibi annuntiari. Quis deducet? quandoquidem Christus haec bona facit mihi, ego qui deducet me in civitatem munitam? et caetera.

IN PSALMUM LX. TITULUS. In finem in hymnis psalmus David.

« Exaudi, Deus, deprecationem meam. » Psalmus 116.0397C| iste dirigit in finem, habitus in hymnis, in laudibus scilicet, David, id est Christi. In hoc enim psalmo totus ostenditur populus a cunctis partibus mundi, per omnes successiones clamare ad Dominum Christum. Ostendit etiam, quod per Christum ad eamdem haereditatem, quam ipse Christus habet, ille populus pervenit. Materia est fidelis populus, qui. Modus est quod in prima parte ostendit se clamare ad Christum ut dictum est. Et secunda parte, quae incipit. « Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam: » ostendit se Christi haereditatem habere. Intentio est, contra illos, qui dicebant Christum esse paucorum, ostendere Christum esse regem universorum. Incipit ab oratione sic: « Exaudi, Deus, deprecationem meam » de remotione malorum, « et orationi meae » 116.0397D| factae de impetratione aeternae vitae « intende » intentum te praebe: quia res magna est, opus est magna intentione.

« Intende » dico, quia « clamavi, » id est irremissa cordis extensione peregi « ad te » habendum « a finibus terrae, » id est, de omnibus finibus terrae, « dum anxiaretur cor meum » sive exteriori, sive interiori tribulatione, et me clamantem ex necessitate « exaltasti » liberando a malis, conferendo justitiam. Me dico positum « in petra » in Christo firmatum per fidem, in quo securus sum, sicut aliquis positus in munitissima petra. Vel « in petra, » id est in constantia.

 Et me ita exaltatum, « deduxisti me » de virtute 116.0398A| in virtutem, et non sine merito, « quia factus es spes mea, turris fortitudinis » ad quem si refugiam, inveniam fortitudinem, « a facie inimici, » id est ab omni impugnatione inimici.

Postquam ostendit quod de universa terra populus clamaret ad Deum, ostendit quod faciet per omnes successiones. Continuatio: « Tu es spes mea, turris fortitudinis, » et ideo « inhabitabo in tabernaculo tuo, » id est in Ecclesia, in qua militatur tibi « in saecula, » id est quandiu durabit in istud saeculum, et sicut modo protegor, sic semper « protegar in velamento, » id est in obumbratione « alarum tuarum, » id est clementiae et potentiae tuae.

« Quoniam. » Hic incipit secunda pars. « Hic protegar in velamento, » et tandem dabis « haereditatem 116.0398B| timentibus nomen tuum: » non dico dabis, sed ex nimia securitate dico « dedisti. » Et ideo certus sum de securitate, « quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam, » scilicet, exaudies quando dabis, et etiam exaudisti, conferendo mihi virtutes.

« Dies super dies. » Dico haereditatem dabis, scilicet « dies super dies regis, » id est Christi, quos habemus in hac vita, adjicies nobis dies aeternos, quos modo Christus habet, et super annos regis, quos habemus in hac vita, « adjicies annos ejus, » id est aeternos annos, quos modo Christus habet. In hac vita habet dies, quos Christus habuit, qui imitatur justitiam ejus, hos autem habent, qui non habent annos, sicut Hippolytus, qui non vixit in fide, nisi tres dies, et aliqui similiter, et propter hoc subdit 116.0398C| annos: annos dico adjicies, quos ipse Christus habet « usque in diem generationis et generationis, » id est judicii, quando fiet generatio corporis et animae. Vel, generationis et generationis, id est semper. Alia enim translatio habet in saeculum saeculi.

« Permanet. » Dico quod dies regis adjicies, quos habere non est parum: quia rex ille cum tota familia sua « permanet in aeternum, » id est dies ejus aeterni sunt. Adhuc aeternitatem illam commendat. Dico permanet in aeternum, nec hoc in vili loco, imo « in conspectu Dei » quia semper praesentia ejus fruitur, et adhuc aeternitatem commendat, quia ibi nullus requiret misericordiam, quia ibi nullus miser erit. Iterum alia commendatio: Quia ibi nullus requiret veritatem, quia omnes ibi perfectam habent 116.0398D| cognitionem, et hoc est quod sub interrogatione ponit, « misericordiam et veritatem quis requiret? »

Hic ponit pro supradictis laudem. Continuatio: « Et quia haec mihi facies, o Deus, » ideo « psalmum dicam nomini tuo, » id est bene operabor, ad ampliandum nomen tuum, et hoc « in saeculum saeculi, » id est quandiu durabit saeculum istud, et sic, « ut reddam vota mea de die in diem, » id est assidue, ut nullum diem intermittam, quin operer ad laudem tuam.

IN PSALMUM LXI. TITULUS In finem pro Idithun psalmus David.

« Nonne Deo. » Psalmus iste convenit David et 116.0399A| caeteris justis, habitus pro Idithun, id est pro transilientibus dirigens in finem, id est in Christum. Materia sunt transilientes tales, qui nulla persuasione, vel tribulatione possunt impediri, quin saltum suum perficiant, scilicet quin terrenis dimissis, ad sola coelestia tendant. Modus: In prima parte ostendit se non posse impediri, quin saltum suum perficiat, increpando malos, qui volunt eum, sive persuasionibus, sive tribulationibus impedire. In secunda parte, quae incipit: Verumtamen Deo: admonet seipsum et alios, ut Deo subjecti sint. In tertia parte, quae incipit: Verumtamen vani filii hominum, increpat malos de nequitia sua. Intentio est nos admonere, ut nulla tribulatione impediamur, quin a terrenis ad coelestia transiliamus. Ac si dicat, increpando 116.0399B| malos: Vos vultis impedire me ne saliam, sed frustra, quia « nonne erit Deo subjecta anima? » id est obediens, et ejus mandata custodiens? Anima dico, « mea, » id est meae potestatis, quia; licet quandoque corpus sit vestrae potestatis, tamen anima nunquam nisi meae potestatis erit. Vere subjecta, et debet, « ab ipso enim, » scilicet Deo Patre, est « salutare meum, » id est Christus, qui meus Salvator est.

 Nam et ipse. Et bene debet subjecta ei esse anima mea a quo mihi illud salutare est, « nam ille » a quo procedit, et ille qui procedit, « Deus meus est, et salutaris meus » quia per assumptam humanitatem me salvavit, « et susceptor meus, » quia me suscepit de vilitate peccati, ducendo ad dignitatem justitiae: et 116.0399C| ideo « non movebor amplius, » id est licet aliquando motus fuerim, tamen ulterius non movebor.

Et quando quidem talem habeo Salvatorem, a quo amplius non movebor, ergo, o stulti, « quousque » id est quandiu « irruitis in hominem » exteriorem, scilicet irrationabiliter impetum facitis, quia licet corpus possitis affligere, non potestis tamen animam tangere, et non solum ita irruitis, ut bona nobis exteriora auferatis, sed vos « universi interficitis ipsos, » et hanc sententiam approbat alia translatio, quae dicit: interficitis universos. Vel sic: Vos irruitis in hominem, et universi interficitis vos interius, quia cum bonis malum facitis, vosipsos interficitis, irruitis dico, « tanquam parieti inclinato, » quia sicut paries inclinatus pronus est ad ruinam, 116.0399D| sic putatis nos pronos ad ruinam, tanquam omni destituamur auxilio, « et maceriae depulsae, » quia sicut maceria in seipsa fragilis est, quia sine caemento est, si depulsa est, prorsus in ruinam imminet, sic nos putatis esse sine omni colligatione et pronos funditus ad ruinam.

Nos enim non sumus inclinatus paries, vel maceria. « Verumtamen » non ideo cessant mali, sed potius « cogitaverunt repellere » a me, id est auferre mihi « pretium meum, » id est Deum, quem ego solum peto. Alia translatio habet, honorem meum: sed tamen ego semper « cucurri » per militiam, et viam istam propositam inflexibilis « in siti, » id est salutis eorum, quia eam multum sitiebam.

116.0400A| Continuatio: Cogitaverunt repellere, ita scilicet « ore suo benedicebant, » id est, in ore bonum optabant, « et corde suo maledicebant, » id est si quid boni dicebant, deceptionis intentione dicebant. hoc versu ostendit latentem impugnationem. Vel sic continuatur: Ipsi interficiunt ipsos universi, sed tamen ideo non cessant ipsi, sed potius cogitaverunt, et caetera.

« Verumtamen Deo. » Pars secunda. Ipsi per tribulationes et per dolos me impugnant, « verumtamen subjecta esto, anima mea, Deo, » hoc est, noli propter persecutiones, injurias, tribulationes et reliqua mala tibi injuste illata, deficere, et a Dei mandatis desciscere, ut vel sis impatiens, vel in vitia relabaris, sed ejus dicto sis audiens, et debes, quoniam 116.0400B| non ex me, sed « ab ipso est patientia mea, » quia non possem pati, nisi ipse faceret.

Et iterum. Ideo debes esse subjecta anima, quia « ipse est Deus meus et Salvator meus » qui me suscepit per humanitatem redimendo: « et » etiam « adjutor meus, » ad bene operandum, et « ideo non emigrabo » ut recedam ab eo, transeundo ad alienum deum.

Non emigrabo, quia in eo est mihi omnis sufficientia, et hoc est « in Deo est salutare meum, » id est per Deum habeo salvationem, « et gloria mea, » id est per ipsum habeo gloriam aeternae vitae: et ipse est « Deus auxilii mei, » id est auxiliatur mihi ad bene operandum, et quod singula enumerem? universa « spes mea in Deo est. »

116.0400C| Et quandoquidem talis est, « omnis congregatio populi sperate in eo, » et ut possitis secure sperare, « effundite corda vestra, » id est evacuate corda vestra ab omni sorde, ut sint « coram illo, » id est in beneplacito ipsius, quia si non habent cor evacuatum, et sperant, non est spes, sed praesumptio. Dico sperate, quia « Deus adjutor noster, » scilicet ducens nos « in aeternum. »

« Verumtamen. » Hic incipit tertia pars. Continuatio: Deus est adjutor suorum, « verumtamen filii hominum » hoc non attendunt, sed sunt « vani, » id est dediti vanitatibus; sunt etiam « mendaces in stateris, » id est in ponderibus, quod falsum pondus vendunt in argento, et in pipere, ad hoc « ut ipsi decipiant de vanitate sua, id est per vanitatem suam, 116.0400D| perseverantes in idipsum » vanitatis, id est de vanitate ad vanitatem tendentes. Vel mendaces in stateris sunt, in libra justitiae, quia se tales ostendunt, quasi omnia ponderent aeque, id est in omnibus aequitatem custodiant, sed quia alii sunt interius, quam se simulent exterius, veluti barbati, ad hoc ut ipsi alios de vanitate decipiant, scilicet, per vanitatem suam ducendo eos in idipsum vanitatis, ut secum eos malos constituant.

Vos filii hominum estis ita vani, sed dimittite vanitatem vestram, et hoc est: « Nolite sperare in iniquitate, » et hanc iniquitatem per partes exsequitur, et etiam si pauperes estis, « nolite concupiscere rapinas » nec divitias diligatis, et hoc est: « divitiae si 116.0401A| affluant, nolite cor apponere. » Non prohibet habere divitias, sed non amare: potest enim habere eas, qui convenienter distribuit.

Semel ideo nolite haec mala facere, quia Deus habet potestatem puniendi malos, et remunerandi bonos, et hoc est: « quia potestas Dei est » ad puniendos malos, « et tibi, Domine, misericordia » qua justos remuneres: et hoc ostendit per effectus: Vere est tibi potestas et misericordia, « quia tu reddes unicuique juxta opera sua » et quasi aliquis quaeret. Tu modo scis in Deo esse misericordiam et potestatem? dicit se hoc ex ipsius Dei consilio cognovisse, dicens: « Deus locutus » scilicet omnia creans, locutus est nobis, dico locutus est « semel, » id est immutabiliter omnia creavit, et ego transiliens, 116.0401B| raptus ad consilium ejus, ibi « audivi, » id est intellexi « haec duo, » scilicet quia misericordia et potestas est ibi, etc.

IN PSALMUM LXII. TITULUS. In finem psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.

« Deus, Deus meus. » David historialiter fugiens Saulem, venit in desertum Idumaeae, intellexitque in hac figura Ecclesiam positam in deserto hujus vitae, ubi nihil est, nisi terrenitas, de quo significato cantavit hunc psalmum. Psalmus iste convenit David prophetae cum omnibus justis, cum ipsa Ecclesia est in deserto Idumaeae, id est hujus vitae. Modus est: In prima parte ostendit se admonitam per desertum 116.0401C| hujus vitae, ad Deum omni desiderio festinare. In secunda parte, quae incipit: Si memor fui tui: ostendit securitatem in hoc deserto per ipsum Deum. Intentio est, ut solum Deum eligant admonere.

Vox Ecclesiae totius, sic dicentis: Ego posita « in terra deserta, invia et inaquosa, vigilo, » id est, omni studio dimitto mala, et facio bona ad te habendum; et hoc « de luce, » id est, ex quo habui cognitionem tui, quae est causa vigiliae meae et in hac luce maxime possumus intelligere illuminationem per ressurrectionem. Ad te dico o « Deus » creator omnium, et « Deus meus » ex magna familiaritate. Cum bis ponit, Deus, ostendit se habere magnum ad Deum desiderium.

« Sitivit. » Ideo vigilo, quia « anima mea » hic affecta 116.0401D| multis desideriis, sicut ira, et aliis similibus, « sitivit in te » venire fontem vivum, in quo inveniet plenam refectionem, et « caro mea » sitivit hoc idem « tibi, » id est ad laudem tuam: et hoc « multipliciter, » id est multo amplioribus causis, quam anima, subjacet enim amplioribus miseriis, scilicet, fami, siti, frigori et aliis hujusmodi.

« In terra. » Propter hoc ad te sitivi, quia sum « in terra, » id est in saeculo, terra dico « deserta » quantum ad se, omni bono, « invia et inaquosa » ex se nullo modo irrigata, ut sit habilis ad fructum ferendum, et ideo « apparui tibi, » id est talem me paravi, quem tu debes respicere, per hoc scilicet, quod sum « in sancto » proposito, « ut viderem » in 116.0402A| patria « virtutem tuam et gloriam tuam » id est Christum Filium tuum, qui est virtus et sapientia Patris.

 « Quoniam. » Quam veritatem debeo quaerere « quoniam misericordia tua melior est » non dico super unam vitam, « sed super vitas, » non tantum super vitam pauperis, sed etiam super vitam divitis, et non tantum super eam si brevis est, sed etiam quantumcunque longissima, et ideo « labia mea laudabunt te. »

Et sicut laudabo te voce, « sic benedicam te in vita mea, » id est in operibus meis, et « in nomine tuo, » id est in honore tuo ampliando, « levabo manus meas » exteriores et interiores: exteriores enim signum sunt interiorum.

116.0402B| « Sicut. » Facio quantum possum, et utinam plus possem: sic « repleatur anima mea, sicut adipe: » non adipe carnali, sed significatio adipis: « et » sicut « pinguedine, » id est non pinguedine corporali, sed significatio pinguedinis. Adeps proprie pinguedo interior est, quae est circa vitalia, ut reticulum, et caetera, pinguedo quae est in membris exterioribus, ut in pectore, quae cremabantur Deo in sacrificiis veteris legis. Per adipem significamus scientiam boni et mali, quae est in anima, qua optat repleri fidelis anima, ut digne possit laudare Deum, non enim placeret deo macra anima, sicut nec macra caro dicebatur placere. Per pinguedinem accipimus alacritatem ipsius animae, quae facit corpus alacriter bene operari: « et » tunc « laudabit te os meum 116.0402C| labiis exsultationis, » id est voce exsultanti. Alia translatio habet, « labia mea laudabunt nomen tuum. »

« Si memor fui. » Incipit secunda pars. Continuatio: Laudabit te os meum, quia tu fuisti et eris adjutor meus, et te adjutore, fui memor tui in prosperitate, et hoc est: « si memor fui tui super stratum meum » id est in prosperitate, quae est quasi stratum et suavis lectus, quia facit homines in se dormire et sibi adhaerere, et si ibi fui tui memor, cum illa prosperitas me excaecaret, tunc « meditabor in te, » id est assidue memor ero tui existens « in matutinis, » id est in illuminationibus, quas mihi conferes, quod matutinum ego habeo, « quia fuisti adjutor meus. » Ecce jam ostendit Ecclesia se esse 116.0402D| securam in deserto, per adjutorium Dei.

Ei ideo quia fuisti adjutor, « exsultabo » ego « in velamento, » id est in refrigerio « alarum tuarum, » id est quod mihi facient alae tuae. Ideo exsultabo, quia « anima mea adhaesit » tibi omni voto et affectione te solum expetens, non ita ut praecedat te veluti Petrus, cum dixit Domino: Propitius esto tibi, Domine, ne fiat istud tibi, dixit ei Dominus: « Vade retro, Satanas (Matth. VI; Marc. VIII,) » sed ita, ut sit « post te » id est ut te sequatur assidue, et quia sic adhaesit, ideo « dextera tua, » id est propitiatio tua, vel filius tuus « me suscepit in magnam dignitatem, a dejectione, in qua eram propter peccata.

Ego Ecclesia ita sum suscepta « ipsi vero, » id est 116.0403A| mali illi est (ipsi) positum ad significantiam, « quaesierunt » perdere « animam meam, » sed hoc « in vanum » quia nihil profuerunt, sed potius sibi nocuerunt, quia per hoc « in inferiora terrae introibunt, » scilicet, in infernum, sicut Dathan et Abiron vivi absorpti sunt (Num. XVI), « et tradentur in manus gladii, » id est in potestatem vindictae, et « erunt partes vulpium, » id est daemonum, qui assimilantur vulpibus propter dolum. Vel « erunt partes vulpium, » id est dolosorum, scilicet, erunt de numero eorum.

Illi ita damnabuntur, « rex vero » noster cum suis « laetabitur in Deo » securus de aeterno bono, et « omnes qui jurant in eo, » id est qui firmissimum sibi promittunt et persolvunt obsequium, « laudabuntur, » 116.0403B| id est laudabiles erunt apud omnes, ideo « quia os loquentium » contra eos in hac vita « iniqua, obstructum est » quia jam nihil potuerunt loqui

IN PSALMUM LXIII. TITULUS. In finem psalmus David.

« Exaudi, Deus, orationem meam. » Iste psalmus convenit David, id est Christo, qui hic loquitur: dirigens in finem. Christus est materia passus et glorificatus: breviter enim tangit de passione et glorificatione. Modus: In prima parte describit malitiam Judaeorum, et orat liberari ab eis, et affirmat quod liberabitur. In secunda parte, quae incipit: Sagittae parvulorum, ponit irrisionem stultitiae eorum. Intentio est, admonere Judaeos, ut cessent a nequitia, 116.0403C| et sicut in caeteris psalmis, ubi de passione agit, ab oratione incipit, sic hic cum dicit:

« Exaudi, Deus, orationem meam » de bonis obtinendis, et « cum » ego « deprecor, eripe animam meam. » Non dico a timore mortis, sed a « timore inimici, » id est, ita libera me, ne ego cedam inimicis propter timorem.

 « Protexisti me a conventu malignantium » et certus sum quod eripies, quia « protexisti me a conventu maligantium » id est a collectione de me male cogitantium, « et etiam a multitudine operantium iniquitatem » id est qui mihi mala actualiter inferunt.

« Quia. » Enumerat nequitias Judaeorum. Bene dico, operantium iniquitatem, « quia » ipsi « exacuerunt 116.0403D| ut gladium linguas suas » quia sicut gladius acuitur ut magis incidat, ita acutissime cogitabant quid pejus possent dicere in eum, ut cum dicerent: Crucifige eum, et alia manifesta. Et « intenderunt arcum, » id est dolos « paraverunt, » scilicet « rem amaram » ut cum quaesierunt quomodo a discipulo traderetur, et ab ipsis crucifigeretur Romanis, cum a judice Romano damnaretur, ad hoc scilicet intenderunt « ut sagittent, » id est interficiant « immaculatum » id est meipsum, qui sine omni labe peccati eram, et hoc « in occultis » quantum ad cogitationem eorum.

« Subito. » Intendunt ut sagittent, « et sagittabunt eum » quem volunt, scilicet me « subito, » 116.0404A| id est occulte, me scilicet nesciente, quantum ad stultam opinionem eorum, « et » me mortuo « non timebunt » poenam pro nequitia illa, et certum est quod sagittabunt, quia « firmaverunt sibi, » id est apud se « sermonem nequam » de morte mea: ut cum prophetans Caiphas, dixit: « Expedit ut unus moriatur homo pro populo (Joan. XI). »

« Narraverunt. » Firmaverunt sibi sermonem nequam, et postea « narraverunt, » id est apud se pertractaverunt « ut absconderent laqueos, » ut cum fecerunt eum a discipulo tradi, et a Pilato judicari et similia: « et » postea « dixerunt » apud seipsos: Quam bene excogitavimus, « quis videbit » laqueos « istos? »

 « Scrutati sunt, » id est multo studio inquisierunt 116.0404B| « iniquitates » ut quomodo possent me in morte detinere, sed ipsi « scrutantes » non semel, sed « scrutinio, » id est assidua inquisitione « defecerunt, » quia non potuerunt me in morte detinere.

« Accedet. » Isti qui mala quaerebant, defecerunt, sed homo rationalis, scilicet « accedet ad cor altum, » id est ut cor suum erigat ad intelligenda alta, scilicet, consilium Dei. Vel cor Dei dicamus, scilicet, accedet homo ut intelligat cor Dei, id est ejus secretum consilium. Accedet proprie dicit, quia nullus plene consilium Dei cognoscet. « Accedet » dico, « et exaltabitur » apud eum « Deus, » non quod Deus, quantum ad ipsum est, possit unquam exaltari, sed quantum ad eum, apud quem major 116.0404C| cognitio de Deo habetur. Vel aliter: Ipsi defecerunt, sed tamen homo ille stultus accedet ad cor altum, scilicet ut impleat altum consilium Dei ut me interficiat, sed Deus exaltabitur, me resuscitando. Potest ita legi, et cor altum, quamvis sancti patres non ponunt, sic ipsi quaerunt mortem meam, ac si ego invitus sustinerem, sed dominicus homo accedet voluntarie, et cor altum, id est dispositio Dei, erit cum eo, et exaltabitur Deus.

« Sagittae. » Incipit de secunda parte. Benedico defecerunt, quia « plagae eorum, » id est mala quae mihi inferunt, « sunt factae sicut sagittae parvulorum, » quia sicut sagittae parvulorum non nocent, sic nec mala quae mihi faciunt: « et linguae eorum sunt infirmatae. » quia cum ante resurrectionem superbe contra Christum 116.0404D| loquerentur, post resurrectionem non tam proterve locuti sunt, et hoc « contra eos, » id est ad dedecus eorum, cum ita ostendit eos defecisse plane, suam resurrectionem nobis innuit.

 Conturbati sunt. Mali sic defecerunt, et tunc « sunt conturbati » ad fidem suscipiendam « omnes qui videbant eos » scilicet aliqui de omni genere: « et timuit omnis homo, » sic conturbatus timuit poenam pro peccatis.

Et illi tales « annuntiaverunt opera Dei » incarnationem, nativitatem, passionem, resurrectionem et similia « et » illa « facta ejus » Dei, tandem « intellexerunt: » et hic notatur, quod prius mysterium Dei diu tractetur quam intelligatur, ubi dicit alios 116.0405A| considerantes malitiam eorum conversos, ostendit magnam glorificationem Christi.

 « Laetabitur. » Dixi conturbati sunt, et de hac conturbatione « laetabitur » omnis « justus » non in se, sed « in Domino, et sperabit in eo » vitam aeternam: « et laudabuntur, » id est, laudabiles apparebunt « omnes recti corde. »

IN PSALMUM LXIV. TITULUS. In finem psalmus David. Canticum Aggaei et Jeremiae, et Ezechielis, de verbo peregrinationis, et de populo transmigrationis, cum inciperent proficisci.

« Te decet. » Jeremias prophetavit Judaeis, quod propter peccatum captivarentur, et tandem in terram unde exirent, reverterentur. Aggaeus vero non prophetavit 116.0405B| captivitatem, sed successit Jeremiae, qui mortuus fuit, dum essent Judaei in captivitate, et ipse Aggaeus prophetavit reditum, et fuit in reditu, qui mortuo Nabuchodonosor successit alius rex, qui timens Deum dimisit populum. Per hanc captivitatem intellexerunt ipsi captivitatem humani generis, in qua tenentur in Babylone, id est, in confusione peccatorum. Per reditum vero illorum, intellexerunt reditum nostrum in terram promissionis, id est, in supernam Jerusalem. Titulus sic exponitur: Psalmus iste convenit prophetae et aliis redeuntibus; qui psalmus est canticum Jeremiae et Aggaei, quia exponit nobis illud, unde maxime exsultaverunt Jeremias et Aggaeus, sive Zacharias, et caeteri qui hoc intellexerunt, scilicet, reditum humani generis ad 116.0405C| supernam Hierusalem, a qua exulaverant per primi parentis inobedientiam, canticum de verbo, id est, de exsultatione peregrinationis, id est, peregrinorum: verbo exsultationis dico, tunc habito, cum illi inciperent proficisci, id est reverti, Christo duce, ad supernam Hierusalem. Vel de verbo, quod fuit causa peregrinationis, quo diabolus et Eva Adae persuaserunt: secundum hoc habitum cum illi inciperent proficisci, id est, reverti ad supernam Hierusalem. Vel de populo transmigrationis, id est, qui transmigraverat a perfectione, in qua creatus erat, ad Babyloniam, id est, ad confusionem peccatorum canticum dico tunc habitum de populo, cum ipse populas inciperet proficisci, id est, ad antiquam dignitatem reverti. Materia sunt ipsi revertentes, 116.0405D| qui hic loquuntur. Modus: In prima parte ipsi revertentes cum sua prius exsultatione liberatoris laudem describunt. In secunda parte potentiam reductoris, quae incipit: spes omnium finium terrae. Intentio est nos admonere, ne desperemus de salute, contra sententiam philosophorum, quibus certum erat, post mortem aeternum habere supplicium apud inferos. Et ipsi revertentes, ex sua reversione exsultantes, dicunt:

« O Deus » qui noster redemptor es, « te decet » non lapides, non idola, « hymnus » non in Babylone, id est in confusione peccatorum, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV), sed « in Sion » , id est, in Ecclesia, quae te speculatur: « et tibi reddetur 116.0406A| votum » , id est, laus « in » superna « Jerusalem, » ubi est plena visio pacis.

 Et quia tibi reddetur votum, ergo o Deus « exaudi orationem meam » ut possim ad te pervenire: et necesse est ut exaudias, quia non solae animae, sed « omnis caro ad te veniet » in judicio. Hic propheta aperte resurrectionem annuntiat.

Et necesse est ut exaudias, quia « verba iniquorum, » id est, diaboli et Evae, qui persuaserunt Adae, « praevaluerunt super nos » quia nos in peccatum demerserunt « et » tamen « tu » Domine « propitiaberis impietatibus nostris » condonando eas.

 « Beatus quem elegisti. » Dico tu propitiaberis, et ille « beatus » erit « quem tu elegisti » , id est, a massa peccatorum separasti, convertendo ad fidem: 116.0406B| « et assumpsisti » ad dignitatem, ideo beatus, quia « inhabitabit in atriis tuis, » id est in coelesti Hierusalem, quam dicit atria, propter amplitudinem.

Ideo quoque beatus « quia replebitur in bonis » , id est, spiritualibus bonis « domus tuae » , id est, praesentis Ecclesiae, sed quia propheta universa intelligit de illis, ideo dicit: « replebimur in bonis » quia « templum tuum » scilicet domus illa « sanctum est, » id est, multam habet sanctitatem, et illud templum est « mirabile in aequitate » quia nulli facit nisi aequa.

 Quibus bonis, ut possimus repleri, « exaudi nos, Deus salutaris noster. » Hic incipit de secunda parte. Et bene potes exaudire, tu qui es « spes omnium 116.0406C| finium terrae » , id est, hominum positorum in solida terra « et in mari longe, » id est in remotissimis insulis.

Et per hoc es spes earum, quia tu es « praeparans » doctrina et inspiratione « montes, » id est apostolos « in virtute tua, » id est, in constantia illis data, et bene potes praeparare, quia tu es « accinctus potentia » divinitatis, quae non est longe a te, sed tibi adhaeret, « qui » per illos montes « conturbas profundum maris, » id est, qui sunt in profunda immutabilitate hujus mundi, et conturbas « sonum » , id est, sonantes contradictione « fluctuum ejus » maris, id est fluctuantes persecutione.

Dico conturba sprofundum, scilicet « gentes turbabuntur » ad poenitentiam « et timebunt » poenam 116.0406D| pro peccatis « qui habitant terminos » terrae et hoc « a signis tuis, » id est, per miracula tua et « delectabis, » id est, delectabiles tibi facies « exitus matutini et vesperae, » id est exeuntes de adversitate, scilicet non curantes vel prospera vel adversa.

 Item per hoc turbabuntur gentes, quia « visitasti terram » sic « et inebriasti eam » Spiritu sancto, « multiplicasti locupletare eam, » scilicet, locupletationem illius multis ampliasti modis.

Et bene potuisti inebriare, quia « flumen Dei » , id est, misericordia ejus « est repletum aquis, » id est donis, quae lavant sicut aqua, et non tantum inebriasti, sed etiam « parasti cibum illorum, » id est corpus tuum. Bene dico tu parasti, « quoniam praeparatio 116.0407A| ejus » cibi « est ita, » id est, per te solum potest parari.

Et tu, Domine, « rivos ejus » fluminis, id est sanctos apostolos, qui dicuntur rivi fluminis, quia a misericordia Dei fluunt, et alios portare possunt, illos « inebria, » id est, abundare facias donis Spiritus sancti, « genimina ejus » fluminis, id est, qui sunt generati a misericordia Dei, « multiplica » in numero et virtutibus, « germinans, » id est, rudis, de quo alia translatio dicit, qui oritur, « laetabitur in stillicidiis ejus » fluminis, scilicet, guttis misericordiae Dei, de quibus dicit Apostolus: « Lac dedi vobis potum, non escam (I Cor. III). »

« Benedices. » Quid per singula curram? Tu, Domine, « benedices. » id est, dabis benedictionem, id 116.0407B| est incrementum justitiae in hac vita « coronae, » id est, gloriae: coronae dico, id est, ipsis hominibus, qui sunt corona acquisiti in gloria, « anni benignitatis tuae, » id est, temporis, in quo apparuit benignitas tua, scilicet, in tempore gratiae. Cum dicit coronam, significat eos esse collectos de omni circuitu terrae « et campi tui, » id est illi boni viri, qui consistunt in aequalitate, « replebuntur ubertate » spiritualium donorum.

Et « speciosa deserti » , id est, gentiles, qui prius erant desertum, modo facti sunt speciosi, « pinguescent » abundantia gratiae « et colles » , id est, altiores viri, sicuti martyres, « accingentur exsultatione » gratiae sibi collatae.

Et « arietes ovium » , id est, sacerdotes, ductores 116.0407C| ovium, vel gregem « sunt induti » benedictione Dei, id est ornati multis virtutibus, « et valles, » id est, illi inferiores « abundant frumento, » id est bonis operibus, « clamabunt » etiam ad Dominum semper et non discordantes, « etenim hymnum dicent » : quia omnes bene operando Deum glorificant.

IN PSALMUM LXV. TITULUS. In finem canticum psalmi resurrectionis.

« Jubilate Deo omnis terra. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui et hic loquitur, dirigens in finem, qui dicitur canticum psalmi. Propterea dicitur psalmus, quia admonet nos ad bonam operationem, scilicet, proposita resurrectione Christi, monet bene operari, ut et nos ad eamdem veniamus. 116.0407D| Canticum ideo dicitur, quia proponit nobis rem, unde maxime nobis sit exsultandum, scilicet, resurrectionem Christi: quia nos quoque reddit de nostra resurrectione securos. Quam resurrectionem praevidens Esdras propheta in Spiritu sancto, sic intitulavit hunc psalmum, canticum psalmi resurrectionis, id est, agens de resurrectione. Hujusmodi titulus procedit ex figura illius, ubi de recitatione psalmorum praecedebat psalmus in melodia chordarum, quae melodia, significabat exsultationem. Non enim sufficiebat eis sola voce cantare, sed exsultationem suam viva voce exprimere. Materia est resurrectio Christi. Modus: In prima parte omnes gentes monet, exsultare de illa resurrectione, quae praeponitur eis certum 116.0408A| indicium suae resurrectionis. In secunda parte monet nos intelligere ea quae Deus fecit antiquis patribus, in se completa esse, quae incipit: Venite et videte opera. In tertia parte monet nos patienter ferre tribulationes, quas Deus infert ad purgationem et probationem, quia tandem nos ducet Deus in refrigerium, quae incipit: « Benedicite gentes. » In quarta parte monet nos exemplo suo esse securos de exauditione, quae incipit: Venite, audite. Intendit gentes spiritualiter amovere a desperatione, et certos facere de resurrectione.

Praevidens propheta Christi resurrectionem, admonet gentes inde exsultare, dicens: « Omnis terra, » id est, gentes de quacunque terra « jubilate Deo, » id est, tantam laetitiam mente concipite, ad quam 116.0408B| exprimendam nulla vox sufficiat, et « psalmum dicite nomini ejus » bene operando, et non tantum bene operamini, sed « etiam date gloriam, » id est, aliis annuntiate eum esse gloriosum, non laudem nostram, sed laudem ipsius, et hoc est: « laudi ejus. » Unde Apostolus: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X). »

Dico date, et hoc non tantum facite, sed « dicite Deo » et hoc dicere est, corde, voce et opere: istud scilicet dicite Deo: O « Domine, quam terribilia sunt opera tua » quod cum Deus esses, factus es homo, passus, et mortuus, et resurrexisti, et haec omnia terribilia sunt impiis: et, quam terribilia, id est, valde terribilia, quia nemo valet inde modum concipere, et quamvis sint ita terribilia, tamen « inimici 116.0408C| tui, » id est Judaei, « mentientur » negando te Filium Dei, etc., et hoc « tibi » ad honorem tuum, quia quanto magis de Deo mentiebantur, tanto ipse gloriosior apparebat, quia per improperia Judaeorum crevit nomen Christi, et hoc non tantum quando virtus ejus non apparebat, sed « in multitudine virtutis tuae, » id est quando virtus tua potior apparebit, sicut in resurrectione negaverunt eum resurrexisse, dicentes a discipulis sublatum esse, et etiam cum dicerent: « In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Luc. XI). »

Inimici mentientur de te, sed loco eorum « omnis terra, » id est, omnes gentes, « adoret te et psallat tibi, » id est, bene operetur ad honorem tuum: et aliis « psalmum dicat, » id est, praedicet suam operationem, 116.0408D| ut sui exemplo alii operentur, et hoc non sibi, sed « nomini tuo » , id est, ad honorem tuum.

« Venite. » Pars secunda. Dico terribilia sunt opera tua, quae opera ut intelligatis, « venite » per fidem vos gentes longinquae a fide, « et videte, » id est, intelligite « opera Dei » quae ipse fecit antiquis patribus, in vobis esse completa: qui Deus est « terribilis: » vel Dei terribilis « in consiliis » habitis, et impensis « super filios hominum. » Super ideo dicit, quia de supernis venerunt consilia illa, quibus liberati sunt filii hominum. Consilia ista fuerunt, quibus Deus excaecavit Judaeos, ut plenitudo gentium intraret.

Ecce opera. « Qui » Dominus « convertit mare » 116.0409A| Judaeis venientibus « in aridam, » id est, in solidam terram: et ista conversio completa est in baptismate. Convertitur enim mare, id est homines amari, et fluctuantes in amaritudine hujus mundi, per aquas baptismi, in aridam, cum omnis amaritudo peccati abluitur. Arida terra restituta est, quando Ecclesia fuit in fide assumpta, et « pertransierunt in flumine pede. » Perduxit eos Dominus pede sicco in flumine Jordanis: hoc quoque in gentibus completum est, quae fluvium hujus vitae transeunt impolluta affectione. Quod dicit, pertransibunt, respicit ad significatum, et « ibi, » id est, in operibus, sicut impletum est in nobis, « laetabimur, » et quia de eorum numero se sciebat, in quibus haec implerentur, dicit, laetabimur: « in ipso » non in nobis.

116.0409B| « In ipso, » in quo quidem laetandum est quia ipse est « qui dominatur » omnibus, et hoc « in virtute sua, » id est, propria, « in aeternum » quia si caeteri dominantur, hoc neque est per suam virtutem, sed per Dei, neque in aeternum, sed ipse et propria virtute, et in aeternum.

Et cum talis tam altus, tam potens sit, tamen non despicit suos, imo « oculi ejus respiciunt » pie « super gentes » convertendo eas ad fidem, cum ferant justitiam « qui » eas « exasperant, » scilicet, Judaei, « non exaltentur in semetipsis » quia non haberent exaltationem in se, sed in solo Deo.

 « Benedicite gentes » Deo. Tertia pars. Cognitis istis operibus Dei, et per illa conversi ad Deum, « vos gentes benedicite, » id est, laudate « Deum nostrum, 116.0409C| et » non tantum apud vosipsos, sed « vocem laudis ejus » , scilicet, qua laudatis, « facite auditam » aliis.

Et debemus, quia « ipse posuit animam meam ad » veram « vitam » dando fidem: « et » postquam convertit, « non dedit pedes meos in commotionem » ut retro respicerem.

Quoniam probasti nos, deinde, quasi aliquis diceret: Quare deberes commoveri? « quoniam » tu « Deus probasti nos, » id est, nobis ipsis et aliis probatos ostendisti: et ostendit modum probationis, sic scilicet probasti, « examinasti nos igne, » id est quacunque tribulatione, vel igne materiali, sicut Laurentius et similes, « sicut examinatum argentum. »

« Induxisti nos. » Ostendit genus examinationis, 116.0409D| dicens: « Induxisti nos in laqueum » id est in vincula, in carceres, et iterum alia afflictio. « Posuisti tribulationes in dorso nostro » id est flagellati sumus, et caesi, sicut Paulus apud Ephesum. Item aliud malum, « imposuisti homines super capita nostra » qui sic nobis dominarentur, ut de nobis capitales sententias dare possent.

Et quamvis haec omnia mala nobis evenirent, nos tamen semper « transivimus » ad te « per ignem » materialem, « et aquam » quia multi martyres aquis submersi sunt, nec tamen igne vel aqua eorum cursus potuit impediri. Vel ignem quemcunque aestum adversitatis possumus accipere, per aquam prosperitatem: quia sicut aqua dissolvit terram, ita prosperitas 116.0410A| dissolvit hominem. A similitudine viatoris hic loquitur, quia sicut viator neque propter aestum, neque propter pluviam vult dimittere, quin viam suam peragat, sic iste justus nec ab adversitate, nec a prosperitate potest impediri, quin cursum suum perficiat, et per haec omnia « eduxisti, » id est, educes nos « in refrigerium » in quo jam spe duxisti

Et tandem « introibo in domum tuam » non manufactam « in holocaustis, » id est deferens holocausta, id est destructionem vitiorum, et ibi tunc « reddam tibi, » id est, persolvam « vota mea, » id est laudes quas hic tibi voveo, « quae » vota non sunt irrationabilia, sed quae « distinxerunt, » id est cum ratione tibi obtulerunt « labia mea » interiora, id est ratio vel labia ad litteram. Cain enim obtulit, qui creaturam 116.0410B| Creatori obtulit, sed non recte distinxit, quia seipsum, quod Deo charius est, subtraxit. Abel vero distincte obtulit, qui seipsum prius Deo praesentavit (Gen. IV).

Et non solum in prosperitate labia mea distinxerunt vota illa, sed etiam « in tribulatione mea, » id est mihi utili « os meum est locutum » laudes illas, vel hoc quod sequitur « holocausta medullata, offeram tibi. » Vel ita continuatur. Introibo in domum tuam in holocaustis, qua dum vixero offeram tibi holocausta, id est meipsum totum crematum, secundum opera vitiosa, holocausta dico medullata, id est pinguia et delata fide et charitate, quod holocaustum erit beneplacitum Deo, sicut in Veteri Testamento dicebatur placere holocaustum, quod 116.0410C| erat pingue et medullatum; et « hoc offeram cum incenso, » id est cum oratione, quae ideo per incensum intelligitur, quia redolet et placet Deo, sicut incensum, hominibus odorantibus. Vel orationem « arietum, » id est apostolorum, scilicet ita orabo, sicut apostoli, vel quos modo ipsi instituent, « offeram » etiam « tibi boves, » id est bonos praedicatores, id est qui bene triturabunt et excolent Ecclesiam, sic scilicet offeram, deducendo eos ad majorem perfectionem virtutum, et hoc faciam « cum hircis » id est, hircos et foetidos in peccatis convertam ad te.

 « Venite. » Pars quarta. Continuatio: Quia ita me habeo vos alii incitati meo exemplo, « omnes » scilicet, « qui timetis Deum, venite, » id est parate 116.0410D| vos ad intelligentiam « et audite, » id est intelligite interiori, aure et si tales fueritis, « narrabo » quasi rem non fictam, « quanta fecit Deus animae meae. »

Et hoc scilicet, feci, « clamavi ad ipsum ore meo » , et non tantum ore, sed etiam « sub lingua mea, » id est in corde meo « exsultavi, » id est exsultanter clamavi.

« Iniquitatem. » Clamavi non tantum facto, sed etiam sine omni iniquitate, etiam in corde, et hoc est « si aspexi iniquitatem in corde, » id est, si placuit mihi iniquitas in corde « meo, » id est in voluntate, « non exaudiet » me « Dominus. »

 Et quia clamavi, et sine iniquitate, « propterea 116.0411A| exaudivit me Deus » de conferendis bonis, et attendit voci deprecationis meae » de malis removendis.

Et quia exaudivit, « benedictus » sit « Deus, » id est, laudandus ab omnibus « qui non amovit orationem meam » sed exaudivit eam, « et » non distulit « misericordiam suam a me, » id est, mihi dare, sed simul et orationem audivit, et misericordiam contulit.

IN PSALMUM LXVI. TITULUS: In finem in hymnis psalmus cantici David.

« Deus misereatur nostri. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui dicitur psalmus cantici, quia nos commonet ad confessionem, et dicitur canticum, quia nobis proponit maximam exsultationem, 116.0411B| scilicet, illuminatione omnium gentium, quae per Christum futura fuit, psalmus dico habitus in hymnis, id est in laudibus Dei. Intellexerunt enim prophetae Deum esse laudandum de illuminatione, quam daturus erat mundo, de qua omnes debent eum summo studio laudare, psalmus dico dirigens in finem. Materia est Christus illuminator. Modus: ln prima parte precatur illuminationem. In secunda parte hortatur ad utramque confessionem peccati, scilicet, et laudis Dei, et ponit causam, scilicet, Deum judicem aequum. In tertia parte ad eamdem confessionem, sed alia de causa, scilicet qui terra prius sterilis, modo in adventu Filii dedit fructum suum. Intentio est hortari, ut omnia misericordiae Dei tribuamus. Et quoniam videt omnia bona esse 116.0411C| ex misericordia Dei, sic antequam dicat de illuminatione Dei, misericordiam deprecatur dicens:

« Deus misereatur nostri, » et qualiter roget sui misereri, supponit, « et benedicat nobis, » scilicet sic « vultum suum » id est claritatem suam, « illuminet, » id est irradiare faciat « super nos, » scilicet cognitionem suam infundat nobis, per quam cognoscamus eum, quia sicut aliquis non potest videre solem, nisi videat eum sol, sic nemo potest venire ad Dei cognitionem, nisi Deus ostendat ei se, « et » postquam illuminaverit, ad hanc illuminationem conservandam, « misereatur iterum nostri » , quia sicut illuminatio sine misericordia Dei non potest haberi, sic nec ea habita, sine misericordia Dei poterit conservari.

116.0411D| Et hoc illuminet, « ut cognoscamus » licet habitantes « in terra » ubi necessaria est cognitio, « viam tuam, » id est Christum Filium, per quem itur ad te, « viam tuam, » scilicet salutare tuum, id est Filium tuum per quem salvatio fit humani generis, et hoc non in paucis gentibus, sed « in omnibus gentibus, » id est in omni loco gentium « salutare tuum. »

« Confiteantur. » Secunda pars. Continuatio: Dico illuminet, et quia illuminabit, ideo « Deus, confiteantur tibi populi » peccata sua, accusando seipsos pro peccatis suis: et ipsis peccatis deletis, « confiteantur tibi, » id est laudent te « populi » non pauci, sed « omnes. »

116.0412A| « Laetentur » etiam « et exsultent gentes, quoniam judicas, » id est judicabis « populos in aequitate » reddendo singulis secundum sua merita. Et quia propterea non multum laudaretur, quia omnes damnarentur, nisi Deus per suam magnam misericordiam in hac etiam vita homines visitaret, addit « et gentes » habitantes scilicet « in terra » ubi necessaria visitatio « dirigis » ad bene operandum.

« Confiteantur. » Pars tertia. Continuatio: « Confiteantur populi » quia judicas, et « confiteantur » etiam quoniam « terra dedit fructum suum, » id est homines, scilicet, in terra quae prius maledicta erat et proferebat spinas et tribulos, in maledictione, quam dixit Deus Adae: Maledicta terra tua in opere tuo (Gen. III), facta est fructifera dando fructum suum, 116.0412B| id est convenientia opera sua. « Terra dedit fructum suum, » et quid opus est, nisi sola benedictione? et ideo « benedicat nos Deus, » Pater scilicet, in hac vita multiplicet nobis virtutes: et « Deus noster, » id est Christus Filius Dei, « et Deus, » id est Spiritus sanctus « benedicat nos, et metuant eum omnes fines terrae » cum dilectione, id est homines de omnibus finibus terrae. Timor namque necessarius est ad custodiam omnium virtutum.

IN PSALMUM LXVII. TITULUS. In finem psalmus cantici David.

« Exsurgat. » Psalmus iste convenit David prophetae qui hic loquitur: dirigens in finem, psalmus dico cantici, qui proponit nobis magnam exsultationem, 116.0412C| scilicet exsultationem ipsius Christi, et illam exsultationem Ecclesiae. Materia est Christus exaltatus, et exaltans Ecclesiam. Partes facit sex. Modus: In prima parte proponit exaltationem Christi et quid per illam eveniat bonis, quid malis. In secunda parte, quae incipit: Deus cum egredieris, ostendit ea quae Deus priori populo fecit, esse completa in isto novo populo. In tertia parte, quae incipit: Mons Dei, mons pinguis, ostendit altitudinem Christi et quid inde eveniat Ecclesiae. In quarta parte, quae incipit: Et Domini, Domini exitus mortis, ostendit humilitatem Christi, et quid ipsa conferat Ecclesiae. In quinta, quae incipit: In Ecclesiis benedicite, ostendit statum Ecclesiae, scilicet per sanctos apostolos haereticos increpandos, et per eosdem apostolos Aegyptios et 116.0412D| Aethiopes convertendos. In sexta parte, quae incipit: Psallite Deo qui ascendit, ostendit vocem ejus qui ascendit fore fortem in judicio, et per ipsam sanctos resuscitandos et mirificandos. Intentio est nos admonere ad Christi exaltationem, ut cantemus Christo, et exaltemus eum. Haec quidem intentio notatur in psalmo in pluribus locis, et etiam ubi dicit: Cantate Deo, psalmum dicite nomini, et in titulo etiam quando dicit: psalmus cantici. Sciendum est quod istos duos primos versus accepit propheta a libro Moysi. Cantabat enim Moyses hos versus, cum elevaret arcam Domini, et processerunt in praelium (Num. X). A cujus arcae aspectu prosternebantur inimici, et populus Domini salvabatur, 116.0413A| non quod Moyses tantam virtutem illam intelligeret in arca, sed per illam Christum Dei significari sciebat, in quo continentur omnes thesauri scientiae et sapientiae, sicut in arca continebantur tabulae testamenti, etc.

Et quia intellexit David Moysen de Christo hoc cantasse, agens de exaltatione ejusdem Christi, ponit verba Moysi, dicens: « Deus » qui aliquando latuit, « exsurgat. » Hoc exsurgere fuit in omnibus, quae Christus fecit a tempore resurrectionis, et deinceps « et inimici ejus dissipentur » localiter, sicut impletum est in dispersione Titi et Vespasiani: « et qui oderunt eum, » id est, contra eum perseveraverunt in odio, « fugiant, » id est, removeantur « a facie ejus, » id est, a praesentia, non quod possint 116.0413B| removeri a praesentia ejus qui ubique est: unde propheta: « Si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII), » sed removentur a facie ejus qui non fruuntur cognitione ipsius. Unde dicitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Haec remuneratio fiet, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.

« Sicut deficit. » Hic aggravat poenam eorum, quia tantum valet optatio prophetae, quantum affirmatio. « Deficiant » etiam « sicut deficit fumus, » sic enim natura fumi est, ut quanto magis ascendit, tanto magis evanescat: sic mali, quanto magis ascendunt in potestate hujus saeculi, tanto magis evanescunt a veritate, et sicut fumus, semper procedunt ab igne concupiscentiae. Et nunc etiam magis aggerat 116.0413C| poenam eorum, cum dicit: « sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie, » id est, a praesentia « Dei » remoti: non quod eorum substantia prorsus interimatur, sed in hoc perit, quod a vero esse, quod est Deus, separantur.

Postquam ostendit quid malis eveniat de Christi exaltatione, econtra ostendit quid bonis de eadem exaltatione contingat. Continuatio: « Peccatores pereant, et justi epulentur, » id est, reficiantur, ipso scilicet Deo, qui erit omnia in omnibus, « et exsultent positi in conspectu Dei, et in laetitia sua » in qua delectandum est, quia aeterna est « delectentur. »

« Cantate Deo. » Et quia justi exsultabunt et delectabuntur, ideo vos alii « cantate Deo » corde et voce, 116.0413D| et « dicite psalmum, » id est bene operamini, nomen ejus ampliando « nomini ejus » scilicet, Christo Filio ejus, per quem nomen ejus mundo innotuit. Cum dicit, psalmum dicite, non tantum monet bene operari, sed aliis suam operationem dicere, id est, in exemplo proponere, et « iter etiam » facite ei » per quod iter in nos veniat, rumpendo omnia obstacula, scilicet, vitia, quae Deum expellunt de habitatione nostra: ei dico, « qui ascendit super occasum, » id est, super mortem, quae toti mundo dominabatur, et in occasum, et in tenebras praecipitabat, et dignum est ut ei iter faciatis, quia « illi » est hoc « nomen » substantiale « Dominus » quia ipse per se dominatur et nemo potest dominari, nisi per eum.

116.0414A| « Exsultate. » Cantate dico et psallite, et non cum tristitia, imo « exsultate in conspectu ejus, » justi exsultent, mali autem qui laedunt viduas et orphanos, « turbabuntur a facie ejus » Dei quando dicetur: « Ite, impii, in aeternum supplicium (Matth. XXV): » ejus dico « patris orphanorum, » quia ipse est pater et patronus orphanorum, id est, simplicium, qui nihil a se astutiae habent, sed in solius Dei ducatu incedunt « et judicis viduarum, » quia ipse illas in aequitate judicat, quae sunt viduae, id est aliquid ex se habent et sentiunt ad Deum in sua necessitate clamandum, sicut perfecti viri.

« Deus in loco. » Aliam Christi commendationem ponit. Continuatio: Ipse est judex viduarum, et ipse est « Deus in loco sancto suo, » id est, in angelis 116.0414B| et in aliis sanctis viris, quia nihil ibi habet obstaculi, « Deus » dico, « qui facit » homines « inhabitare unius moris, » id est, unius voluntatis, secundum fidem et charitatem, « in domo, » id est, in Ecclesia sua.

Alia commendatio. « Qui » etiam « educit vinctos, » id est, illos qui a diabolo captivi tenebantur in inferno, vel viventes ligati vinculis peccatorum « in fortitudine, » id est, in violentia magna, et sicut vinctos « similiter eos qui exasperant, » id est, provocant Deum ad iram, scilicet, blasphemos et turpissimos in peccatis, et etiam educit, « qui habitant in sepulcris, » id est, consentiunt voluptati carnis, quae caro est sepulcrum animae, quia ibi anima carnia consentiens, putrescit, sicut caro in sepulcro.

116.0414C| « Deus, cum egredereris. » Hic incipit secunda pars: et hic est diapsalma, id est, divisio psalmi. Continuatio: Dico, tu, Deus, deduces illos, quia quod praefigurasti in aliis, comples in nobis, et hoc est: « Deus, cum egredereris, » id est, cum prius occul tus esses, teipsum manifestum ostenderes « in con spectu populi tui » illuminando eos in nocte per columnam ignis, in die refrigerando eos per columnam nubis (Exod. XIII et XIV), et « cum pertransires in deserto » ducens eos et ostendens teipsum, eis praebendo ducatum semper « per columnam nubis » et ignis, per totum desertum, « terra mota est, » id est, terreni qui prius cultum Dei non noverant, moti sunt ad cultum Dei, et etiam ipsi Judaei, per « columnam 116.0414D| ignis, » quae populum Israel illuminavit. Nubes quae in die refrigerabat eos, eamdem incarnationem designabat in qua omnes fideles refrigerium inveniunt.

Dico terra mota est, et hoc ideo, « etenim coeli distillaverunt » dum manna pluerent « a facie, » id est a praesentia « Dei » quia ibi dum manna caderet, praesentia Dei cognita fuit, Dei dico « Sinai » quia in illo monte Deus dedit legem et mandata. Sina interpretatur mandatum, et Deus dicitur Deus mandati, qui in omnibus illis habitat, qui mandatum illius observant. A facie Dei Sinai dico, et « a facie Dei Israel, » id est, Israelitici populi. Potest etiam hic Sinai nominativus esse, quod ostendit alia 116.0415A| translatio, quae habet, mons Sina. Velut sic dicatur: Coeli distillaverunt, et mons Sina etiam distillavit, id est, nebula et fumum emisit a facie Dei Israel, id est, quando Deus loquebatur Moysi, ut legem daret.

Ostensa figura, ostendit figurae completionem. Continuatio: Sicut « coeli distillaverunt, » sic tu, « Deus pluviam » , id est, Evangelicam doctrinam, significatam per illud manna, pluviam dico « voluntariam, » id est, gratis datam, sine aliquo merito hominum « segregabis, » id est, segregatim dabis « haereditati tuae, » id est populo Israel, quibus separatim Deus per praesentiam corporis praedicavit. Unde ipse dixit: « Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV); » « et » illa haereditas 116.0415B| « infirmata est » quae noluit recipere verbum Dei, excaecata est: « tu vero, Deus, perfecisti eam » supplendo eam de gentibus.

« Animalia. » Ostendit de quibus Deus perfecerit, scilicet, de gentibus dicens: « Animalia tua, » id est, gentiles, qui dicuntur animalia, quia indomiti sunt, et lege carent, « habitabunt in ea » haereditate, quia una cum Judaeis fiunt Christi haereditas, animalia habitabunt, et hoc non per se, nec per suam dignitatem, sed « parasti » gratiam tuam « in dulcedine tua pauperi, » afflicto et esurienti, « Deus » non ut dulcia putarent ea quae mundus dat, sed ea quae immittis quaecunque.

« Dominus dabit. » Ostendit parationes, quas facit Deus pauperi suo. Continuatio: Paravit « Dominus » 116.0415C| scilicet, « dabit verbum » , id est, Evangelicam doctrinam « evangelizantibus, » id est, praedicantibus virtute multa, » id est magna constantia. Vel evangelizantibus verbum, dat Dominus virtutem multam, id est, confirmationem per miracula. Unde in Evangelio: « Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. »

« Rex. » Dominus dabit, scilicet, Dominus ille, qui est « rex virtutum, » id est, angelorum, virtutum dico, « dilecti, » id est, filii, filii dico « dilecti » qui diligitur a Deo, et est unum substantivum, aliud adjectivum. Cum dicit virtutes esse illius filii, ostendit eum esse aequalem Patri, et aliam partitionem ponit. Verbum dabit, « et » dabit etiam « dividere spolia, » id est, homines diabolo ereptos, 116.0415D| ordinando eos diversis ordinibus, scilicet faciendo alios episcopos et caetera, ut Petrus et alii, sanctos multos taliter ordinaverunt, dividere dico spolia « speciei domus, » id est, ad speciositatem domus, id est, Ecclesiae Dei, quia nisi domus Dei esset divisa, non esset pulchra, nec etiam esset corpus, de quibus Christus dixit: « Cum fortis armatus atrium suum custodit, in pace sunt omnia quae possidet: si autem fortior illo supervenerit, scilicet Christus, aufert et dividit universa spolia ejus (Joan. XI): » sicut fecit Christus, qui armatum fortem, id est, diabolum, superavit, et ejus spolia abstulit, scilicet homines.

« Si dormiatis inter medios. » Ponit item alias 116.0416A| apparitiones. Continuatio: Hoc dabit vobis, et hoc est « Si dormiatis, » id est, quiescatis a strepitu saeculi « inter medios cleros, » id est, inter duo Testamenta, ut in sententiis divinitatis delectemini, « erunt vobis » vel sicut habet alia translatio « sustollent vos poenae, » id est, virtutes, quibus ad coelum possitis volare, tales quae sunt « columbae deargentatae, » id est, Ecclesiae, quae dicitur columba, propter simplicitatem, deargentata vocatur in hac vita, propter nitorem eloquii « et posteriora ejus, » id est, ea quae sancta Ecclesia exspectat post hanc vitam, erunt « in pallore auri, » id est, similia auro, quia sicut aurum pretiosius est cunctis metallis, ita ea quae sancti in futura vita suscipient. Alia translatio habet in virore auri, alia, in specie, sed idem 116.0416B| est, ejus ecclesiae dico, existentis « dorsi oneri, » id est, oneriferae, quia fert onera, id est, depressiones hujus vitae. Per cleros ideo divinam Scripturam intelligimus, quia cleros Graece, sors Latine: divinam autem Scripturam nullo humano arbitrio habuimus, sed sola sorte, id est, sola Dei electione habuimus.

« Dum discernit coelestis. » Ponit alias apparitiones. Haec dabit vobis Dominus, et « dum, » id est, quia, coelestis, id est, Christus, « discernit, » id est, disponit « reges, » id est, sanctos praelatos, qui bene regant et seipsos et alios. « Super eam » columbam, id est, Ecclesiam « dealbabuntur » illi qui sunt Ecclesia interius in anima candore virtutum, « nive, » id est, plus quam nix alba sit. Habet 116.0416C| alia translatio « super nivem. » Ubi dicit super nivem, ostendit esse dealbationem illam incorporalem, dealbabuntur dico « in Selmon, » id est in umbra, scilicet, in Christo, qui est nobis umbra et refrigerium contra aestus hujus saeculi. Selmon namque umbra interpretatur. Incipit de tertia parte. Qui Selmon, id est, qui Christus « est mons Dei, mons » dico « pinguis » de quo fluxit omnis spiritualis doctrina qua animae fideles impinguantur.

Mons dico, et ipse idem Christus est « mons coagulatus » secundum illos quos lacte nutrit, etiam est « mons pinguis » secundum sapientes, quos solido cibo reficit, et convertit se propheta ad illos, et quandoquidem Christus talis mons est, ergo vos Judaei « ut quid suspicamini » vos aliquid esse ad 116.0416D| comparationem istius montis « montes coagulatos » , illos magnos viros? Et hic reprehendit illos qui dicebant « Christum Joannem esse Baptistam, vel Heliam, etc. » (Matth. IX; Marc. VI.)

Item commendatio Christi. Ipse etiam est « mons in quo beneplacitum est Deo habitare, » ita quod « in eo » de quo Apostolus: « Erat Deus in Christo, mundum sibi reconcilians (II Cor. V), » dico habitat in eo, « etenim Dominus habitabit in finem » habitationis scilicet, ita quod plus non possit habitare.

Postquam ostendit altitudinem Christi, ostendit quid inde proveniat Ecclesiae. Continuatio: Iste mons est talis, et alii qui putabantur montes coagulati, sunt « currus Dei » portantes eum, quos ipse 116.0417A| regit, sicut bonus auriga currum, currus dico « multiplex decem millibus » populis: per finitum numerum intelligimus infinitum, et illa « millia » sunt « laetantium » ideo, quia « Dominus » est « in eis » qui Dominus est « in Sina, » id est, in mandato. Per hoc notat, quod Dominus est illis qui sua mandata custodiunt, qui etiam Dominus est « in sancto » , id est, in Christo, et per hoc notat quod ipsi, in quibus habitat, sint conformes Christo.

Et per hoc sunt isti facti currus Dei, quia tu Deus « ascendisti in altum » ad litteram « coepisti captivitatem, » id est, a diaboli laqueis tuos eripuisti, qui ad expressionem captivitas appellantur: et « accepisti » a Deo « dona in hominibus, » id est, homines dona, sicut dicitur: Hic homo accepit 116.0417B| dona in cyphis, id est, cyphos accepit.

Et vere accepisti homines dona, quia etiam non credentes « etenim non credentes » accepisti « Dominum Deum inhabitare » in hominibus, sicut gentiles, qui Deum inter homines habitare non credebant.

Et quia tantam misericordiam dedit mundo, ideo ipse « Dominus » sit « benedictus, » id est, laudatus, « die » nominato « quotidie » , id est, assidue, et quasi aliquis diceret: Quare benedicis? quia scio quod ipse ascendens, nos quoque ascendere facit: et hoc est « prosperum iter, » id est, sine impedimento, scilicet, ne possint mundi obstacula impedire nos, « faciet nobis Deus » de quo possumus esse securi; in hoc enim praesenti dat nobis salvationes, 116.0417C| scilicet remissiones peccatorum, et hoc est, « salutarium nostrorum » et alias quoque salvationes, scilicet justitiam, etc.

Ipse etiam est « Deus noster, » id est noster creator, et est etiam « Deus salvos faciendi » quia non tantum in hac vita salvat, sed etiam in aeterna glorificatione salvabit. Hic incipit quarta pars. Continuatio: Et ne aliquis diceret. Tu dicis quod ipse sit Deus salvos faciendi, sed hoc quoque potest esse, cum ipse fuerit mortuus, et sui etiam moriantur. Respondit: Bene dico quod ipse est Deus salvos faciendi, quia istius « Domini Domini » est « exitus mortis » , id est, exsurgens, exivit de morte, et omnes suos educet de morte cum Domini bis ponit, per 116.0417D| unum fixum, id est, substantiale accipimus, per aliud exercitium dominii designamus tanquam si diceret, Domini dominantis.

« Verumtamen. » Iste est Deus salvos faciendi; « verumtamen » iste « Deus confringet, » id est, annihilabit « capita, » id est, mentes, vel erectiones « inimicorum suorum » et etiam confringet « verticem capilli, » id est, extollentiam et elevationem cogitationum, scilicet cogitationes philosophorum, et profundas sententias eorum, et sectam haereticorum, de quibus elevabantur et superbiebant, verticem dico « perambulantium, » id est perseverantium « in delictis suis. » Per capillos ideo cogitationes accipimus, quia sicut capilli adhaerent capiti, 116.0418A| sic cogitationes menti, bonae autem cogitationes adornant mentem, malae deturpant.

Dixit Dominus: Quosdam confringet, quosdam ad se convertet, ita quod alios faciet martyres: alios vero faciet praedicatores, et ad hoc confirmandum, inducit Dominum sic: « Dixit Dominus » ego « convertam » ad me aliquos « ex Basan, » id est, ex confusione, vel ex ariditate: Basan namque confusio vel ariditas interpretatur. Quosdam enim qui prius erant confusi in peccatis, vel in ariditate justitiae, convertit ad se Deus: et etiam « convertam » ad me quosdam existentes « in profundo maris, » id est in profundo vitiorum.

« Ut intingatur, » dicit propheta. Continuatio: Tu, Deus, convertes eos, et ita convertentur, « ut pes 116.0418B| tuus, » id est conversi ad te, qui te portant in se, qui pes prius intingebatur in dilectione hujus vitae modo « intingatur in sanguine, » id est ducatur etiam usque ad effusionem sanguinis, et « ex inimicis » tuis fiat « lingua canum tuorum, » id est, fiant optimi praedicatores, et bene latrantes, et Dei Ecclesiam defendentes, sicut canes circa dominorum suorum domos vigilant, et hoc non procedet « ab » eis, sed a te « ipso. » Alia enim translatio habet, teipso. Vel sermo potest dici conversus sic: Dominus convertet, et tu popule ita converteris, ut pes tuus, id est affectio tua intingatur in sanguinem, id est prona sit ad effusionem sanguinis, et ex inimicis Dei fiat lingua canum tuorum, id est peccatorum tuorum, scilicet, qui sunt de gente et de consortio tuo, et hoc non a 116.0418C| te, sed ab ipso Deo erit.

« Viderunt ingressus. » Pes tingetur in sanguine, lingua canum tuorum fiet ex inimicis, et hoc totum per hoc fiet, quia, o « Deus, » illi qui convertuntur, « viderunt ingressus tuos, » id est opera tua, quae in mundo operatus es. Vel tui ingressus ideo dicit, quia Deus prius alienus erat a mundo, sed per misericordiam suam ingressus est in mundum, et ut determinet ingressus illos esse Christi, dicit: « Ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto, » id est qui habitat in dominico homine, scilicet Christo, et hic aperte incarnationem insinuat.

« Praevenerunt. » Per hoc converterentur, quia viderunt ingressus Dei, et per hoc etiam, quia « principes, » 116.0418D| id est apostoli, qui sunt principes in Ecclesia, « praevenerunt » eos, quia prius credentes, se aliis fidei et bonae operationis exempla dederunt, et hoc non soli, sed « conjuncti, » id est comitati multis « psallentibus, » id est bene ad honorem Dei operantibus; et ne aliqui crederent, quod solis viris daretur gloria illa, sic quidam haeretici putaverunt, addit, erunt etiam illi principes « in medio juvencularum, » id est, mulierum, quas ideo juvenculas vocat, quia a vetustate peccati innovantur per gratiam Dei. Vel per juvenculas possumus accipere communiter Ecclesias, quia per gratiam Dei a vetustate peccati innovantur: juvencularum dico « tympanistriarum » qui tympanizant Deo per mortificationem 116.0419A| carnis, et sunt sicut corium mortuorum animalium.

« In Ecclesiis. » Incipit pars quinta. Continuatio: Principes praevenerunt, et caetera bona dedit, et propter haec omnia vos fideles « benedicite Deo in Ecclesiis » ubi est locus benedictionis, quia qui extra Ecclesiam sunt, Deum digne laudare non possunt, Deo dico « Domino » quia Deus et Dominus est, benedicite dico « de fontibus, » id est, propter fontes, scilicet, propter sanctos apostolos, qui nos spirituali doctrina reficiunt: fontibus dico « Israel, » id est, procedentibus ex Judaea, vel in Ecclesiis potatis de fontibus Israel.

« Ibi. » Bene dico propter fontes, quia « ibi, » id est, in Ecclesia, sunt fontes, scilicet, Paulus et alii 116.0419B| apostoli, et hoc est, « ibi Benjamin, » id est, Paulus, qui fuit de tribu Benjamin, id est, in adolescentia conversus (Act. IX). Vel « adolescentulus » scilicet, deposita vetustate legis, in Christo innovatus, et hoc est, « in mentis excessu, » id est, timore, quia per timorem conversus fuit. Nota duos esse excessus. Unus excessus est, quando humana mens transcendit usque ad ipsum Deum, haec mundana praeteriens. Unde Paulus: « Sive excedimus mente, Deo excedimus, (II Cor. V) » et de hoc etiam excessu possumus et hic dicere, et Paulus fuit raptus « usque ad tertium coelum (II Cor. XII). » Alius excessus est, quando homo per timorem extra se rapitur.

Principes et duces eorum qui sunt in Ecclesia, sunt « principes Juda, » id est, apostoli sancti de 116.0419C| tribu Juda, « principes Zabulon, et principes » de tribu « Nephthalim, duces sunt eorum, » et ideo ponit has quatuor tribus, quia de his fuerunt nati apostoli. Benjamin interpretatur filius dextrae: Judas confitens: Zabulon tabernaculum fortitudinis: Nephthalim, latitudo. Hae interpretationes non sunt hic necessariae.

« Manda. » Et per istos tales « manda, » id est, notifica « virtutem tuam, » id est, potentiam tuam per mundum, et per istos « confirma hoc quod operatus es in nobis » fidem et charitatem, et Spiritum sanctum, incipiendo « a templo tuo, » id est, a sanctis tuis, in quibus tu habitas, « quod est Hierusalem » : quia in Hierusalem Spiritus sanctus primum apostolis fuit datus, et deinde per ipsos et per ministros 116.0419D| eorum datus est aliis hominibus. Et vere confirmabis, quia per hoc « reges, » id est, seipsos bene regentes, « offerent tibi munera, » id est, seipsos et alios. Alia translatio ponit hoc sub optatione, offerantur munera. Vel sicut alia littera habet, virtuti tuae, secundum quod ita dicemus: Et quia hujusmodi sunt in Ecclesia, per quos potest perfici quod coepisti, ergo manda, id est, praecipe virtuti, tuae, id est, filio tuo, et per eum, et per ministros tuos « confirma hoc quod operatus es in nobis. »

« Increpa feras arundinis. » Et ut offerantur tibi munera « increpa, » id est, convince « feras, » id est haereticos, qui laniant Ecclesiam Dei, sicut fere oves: feras dico « arundinis, » id est, conversantes inter 116.0420A| arundines, scilicet, inter mobiles homines, qui cito possunt moveri a proposito, tales enim aggrediuntur haeretici, non perfectos viros. Vel feras arundinis dicit, quia sicut arundines in paludibus nascuntur, ita haeretici in paludosis sententiis versantur. Et necesse est ut increpes, quia « congregatio taurorum, » id est, haereticorum, qui sunt cervicosi tauri, est « in vaccis populorum, » id est, in populis qui cito sequuntur quod audiunt, ut vaccae taurorum, congregatio dico ad hoc facta, « ut excludant eos, qui probati sunt argento, » id est, divino eloquio ab illis quos vocavit vaccas, scilicet, ut faciant, ne illi inferiores sequantur probatos viros. Vel « ut excludant, » id est, dividant a se eos qui probati sunt argento; cum autem dividunt se haeretici ab eis, manifestant 116.0420B| eos esse bonos, a quibus se separant. Unde Apostolus: « Necesse est ut veniant haereses, ut qui probati sunt, manifesti fiant (I Cor. XI). »

Increpati, « dissipa » ne conveniant in unam voluntatem « gentes, » id est, haereticos, « qui volunt bella, » id est, litigia contra fideles, et vere dissipabis, quia « venient legati ex Aegypto, » id est, aliqui convertentur ex ignorantia peccantes. Aegyptus enim tenebrae interpretatur, per quod intelliguntur ignoranter peccantes, sed etiam nigri gravibus peccatis converterentur, et hoc est: « Aethiopia, » id est, nigri in peccatis. Aethiopia enim nigredo interpretatur, Aethiops niger: « praeveniet manus ejus » Aegypti, id est, indignitate superabit operationes Aegypti: « Deo, » id est, ad honorem 116.0420C| Dei, propter hoc dicit praeveniet, quia quanto majoribus peccatis aliquis involutus est, tanto magis poenitens dignum fructum facit Deo. Alia translatio habet: Aethiopia festinabit manus dare Deo, et dicitur ex similitudine, quia sicut aliquis victus tendit manus suas victori, sic Aethiopia, id est, nigri in peccatis, cognoscentes se esse victos, dabunt manus suas Deo victori, suo. Vel Aethiopia convicta, Deo praeveniet manus, id est, vindictas Dei. Bene dicit praeveniet, quia prius credent, quam Deus vindicet se de eis.

 Quia ita convertentur ad Deum, ideo « regna terrae, » id est, homines de omni regione terrae « cantate Deo » voce et corde, et « psallite » illi « Domino » 116.0420D| bona operatione.

Psallite Deo. Incipit sexta pars. Propter hoc psallite, et etiam propter hoc, quia ipse dabit vocem virtutis voci suae, « psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli » ad litteram. Vel se per supremum ordinem angelorum, « ad orientem » quia in orientali parte, ad litteram, quia in monte Oliveti, qui est in orientali parte. Hierusalem erat Dominus quando ascendit, et illud factum Christi hoc nobis significavit, quod ipse esset verus oriens, qui totum mundum illuminaret. Alia translatio habet, ab oriente.

« Ecce dabit. » Ideo dico psallite, quia « ecce » quasi in manifestatione Dominus iste « dabit voci suae » quae in hoc mundo humilis fuit, « vocem virtutis » 116.0421A| id est, virtuosam faciet vocem suam, quae vox erit, cum venerit ad judicium, qua voce omnia resuscitabuntur corpora, et ideo quia tantus est, quod dabit virtutem voci, vos omnes « date gloriam Deo, » id est, ostendite eum esse gloriosum et dictis et factis, Deo dico regnanti « super Israel, » id est, super omnes videntes Deum, quia « magnificentia ejus » Dei scilicet, quod suos faciet magnos, scilicet, impassibiles et immortales, erit « in nubibus » jam sanctis, « et virtus ejus: » quia nihil poterit imperio ejus resistere, sed omnia fient quae voluerit: iterum « in nubibus. »

« Mirabilis. » Et quid per singula curram? « Mirabitis erit Deus in sanctis suis, » id est, mirificos faciet eos, et non tantum in alia vita, sed etiam in 116.0421B| hac vita: et hoc est, « Deus Israel ipse dabit virtutem » contra adversa « plebi suae, et fortitudinem, » id est, longanimitatem perseverantiae, et ideo sit « benedictus Deus » ab omni populo.

IN PSALMUM LXVIII. TITULUS. In finem pro his qui commutabuntur psalmus ipsi David.

« Salvum me fac, Deus. » Psalmus iste convenit David significato, id est, Christo, qui hic loquitur, et dirigit nos in finem, id est, in Christum, psalmus dico habitus pro his qui commutabuntur. In hoc enim psalmo agit Christus de passione sua, propter quam Deum rogat pro liberatione hominum a malo hujus vitae veluti cum dicit: Eripe me de luto, ut non infigar: 116.0421C| et aliis plurimis locis, et alibi plane affirmat eorum commutationem ubi dicit: Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Judae, et aliis locis. Commutabuntur enim homines in hac vita per passionem Christi, de vetustate Adae ad novitatem Christi, et tandem de corruptela ad incorruptionem. In hoc psalmo materia est Christus, passus secundum fragilitatem humanae naturae, et exsequitur passiones suas per multas partes ipsius passionis, agit quae aliter hic de passione, quam in aliis fecit, quia hic inducit ipsam passionem usque ad consummationem, cum dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Habet quinque partes psalmus iste. Modus: In prima parte petit salvari, et ostendit mala quae sibi injuste inferuntur 116.0421D| a Judaeis. In secunda parte, quae incipit: Deus tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita, ostendit mala illa non esse illata sibi ex merito suo, et petit ut illi qui vel viventes sperantes in eo, vel qui ipsum mortui exspectant, redimi non frustrentur. In tertia vero, quae incipit: Ego vero orationem meam ad te, Domine, petit suos liberari a malitia hujus vitae, per passionem suam. In quarta, quae incipit: « Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, » ponit mala quae optat Judaeis provenire pro sua passione, et tantum valet sua optatio, quantum si affirmaret. In quinta parte, quae incipit: « Ego sum pauper et dolens, » ponit bona quae eveniunt justis de sua passione. Intentio est 116.0422A| nos invitare ad patientiam, sicut in aliis, ubi de passione agit.

 Et incipit a petitione suae liberationis sic: « Salvum me fac Deus » ne me possint inimici retinere in morte, et opus est, quoniam aquae, » id est, populi Judaici « intraverunt, » id est, magis mala inferendo accesserunt, « usque ad animam meam » tollendam, sicut aquae quae intrant in navem sufficientes ad hominum submersionem.

Infixus sum in limo. Dico quod intraverunt, ad animam meam tollendam, et tulerunt, et hoc est, « infixus sum, » id est, ita datus sum in potestatem eorum, quod omnino de corpore meo facerent quidquid vellent, infixus sum dico « in limo, » id est, in manibus Judaeorum, qui sunt limus, id est, corruptio 116.0422B| secundum humanam naturam: limo dico « profundi » quia faciunt se profundos in nequitia sua, « et non est » illis « substantia, » id est, subsistentia, quia non potui eis secundum meam humanitatem resistere. Vel non est substantia ipsis Judaeis, id est, vera existentia, quia non persistunt, sicut a Deo creati sunt.

Veni in altitudinem. Non ideo sum infixus, quod non potui praecavere, sed sponte me obtuli, et hoc est, « veni, » id est, nulla coactione, sed spontanea voluntate « in altitudinem maris, » id est, inter Judaeos, qui dicuntur mare, propter amaritudinem vitae: altum propter superbiam, « et tempestas demersit me, » id est, seditiosa commotio eorum occidit me.

116.0422C| Et de hoc non sunt excusabiles, quia clamavi eis ostendo ea non esse facienda, quae mihi faciebant, et haec « clamans, laboravi, » id est, multum clamavi vel laboravi, quia multum clamando, nihil profeci, et tunc dicitur aliquis laborare, quando non potest, quod intendit, proficere, et « fauces meae sunt factae raucae, » id est, similes rauco, quia sicut raucus non intelligitur, sic nec ego intellectus fui, et « oculi mei defecerunt » in morte: vel, oculi, id est, apostoli « defecerunt, » id est, dubitaverunt, scilicet, fugerunt in morte Domini, et haec omnia mihi ideo evenerunt, « dum, » id est, quia, « spero » non in lege, sed in Deo, vel « in Deum meum » quia adhuc melius ab eo exspecto.

« Multiplicati sunt. » Postquam ostendit per similitudines 116.0422D| mala sibi illata, ostendit manifeste. Ad hoc continuatur: Nec mirum si oculi mei defecerunt, quia inimici mei multi fuerunt et fortes, et hoc est, « qui oderunt me gratis, » id est, sine causa, sunt multiplicati « super capillos capitis mei, » id est, plures sunt facti, quam amici, qui dicuntur capilli, quia ita adhaerent mihi, et ornant me sicut capilli ornant caput. Vel super capillos capitis, ad litteram, ut per hoc notet infinitos inimicos.

Et non tantum sunt multi, sed etiam « confortati sunt, » id est, fortes facti sunt, cum viderunt sibi convenire quae voluerunt « inimici, qui me persecuti sunt injuste » quia multa bona feceram eis, et « tunc » etiam in illa tribulatione « exsolvebam, » id 116.0423A| est, poenas solvebam, pro his « quae non rapui, » id est, pro peccatis, quae non perpetravi.

 « Deus. » Incipit de secunda parte. Bene dico, quia « tu Deus scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita, » id est, scis me haec pati non propter ea quae ego fecissem per insipientiam, id est per ignorantiam, vel propter aliqua delicta mea, sed propter peccata meorum.

Et quia non ex mea culpa patior, ideo, o « Domine, » illi « qui exspectant te, » id est illi qui detinentur in inferno, qui exspectant educi per me « non erubescant, » id est non frustrentur « in me » sed habeant liberationem in me, quam exspectant, et obtineant, tu dico « Deus virtutum, » id est angelorum, quia certum est quod bene poteris facere.

116.0423B| Et etiam illi « qui quaerunt te, » id est, intelligunt te esse in me, illi dico « Israel, » id est, videntes Deum, quia nisi essent videntes Deum, credere non possent, quod Deus esset in tam afflicto homine, illi tales « non confundantur, » id est pro sui frustratione confusi non sint « super me, » id est de me.

Dico non confundantur, nec debent confundi, quoniam passio mea digna est, qua redimantur, et hoc est: « quoniam propter te sustinui opprobrium, » ut cum dicerent: « Daemonium habes (Joan. VII), » et similia, et etiam « confusio » facta de colaphis et sputis « operuit faciem meam, » id est ex omni parte circumdedit me: veluti cum dicerent: Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit? (Matth. XXVI; Luc. XXII; Marc. XXIV.)

116.0423C| Exsequitur passionem: « Extraneus factus sum fratribus meis, » id est, cognatis secundum carnem: « et » etiam « filiis matris meae, » id est, synagogae qui mecum in synagoga legem audierunt, in qua possent cognoscere me esse promissum Redemptorem, sum factus « peregrinus » quasi ignotus, quasi non possem morari apud eos, nisi una nocte tantum. Synagoga dicitur mater Judaeorum, quia praeceptis veteris legis pascebat eos.

Et ideo factus sum peregrinus, « quoniam zelus domus tuae » a qua ejeceram vendentes et ementes (Matth. XXI; Luc. XIX), « comedit me, » id est, ussit me interius, et hic notatur maxima affectio ipsius, quia ipse ejecit eos, et indignati erga eum, machinati sunt ei mortem, « et opprobria » eorum in deserto 116.0423D| te tentantium (Marc. I; Joan. II) et idola colentium, et hoc est: « exprobrantium tibi » illa, inquam, opprobria « ceciderunt super me » quasi grave pondus.

Et tunc ego me erga eos iratum non ostendi, sed « operui animam meam, » id est voluntatem meam, « in jejunio, » id est cum essem jejunus ab illis, id est cum non possem mihi incorporare aliquos eorum. Unde supra: « Humiliabam in jejunio animam (Psal. XXXIV), » et quod eos ita patienter sustinui, quod me sic operui, « factum est mihi in opprobrium » quia, quanto eram apud eos humilior, tanto eis eram vilior.

Exsequitur passionem. Continuatio: Operui jejunio 116.0424A| animam meam « et posui vestimentum meum cilicium, » scilicet, tristitiam ostendi, faciens me similem illis qui vestiuntur cilicio, scilicet, poenitentibus. Nunquam tamen legitur historialiter, cilicio Dominum fuisse indutum, sed semper in tristitia se habuit, et nunquam risit, « et factus sum illis in parabolam, » id est, de quo totam parabolam suam facerent. Vel, in parabolam, id est in similitudinem, quia per similitudinem mei aliis maledicebant. Vel locutus in parabolam, scilicet, non loquens eis alta secundum sapientiam meam, sed in similitudine, ut melius intelligerent.

 Item exsequitur, dicens, illi etiam « qui sedebant in porta, » id est in compito, ubi multi conveniebant « loquebantur adversum me, » et illi « qui bibebant 116.0424B| vinum, » id est convivae quicunque, scilicet quicunque in his saecularibus delectantes, « psallebant in me, » id est deridebant me.

« Ego vero orationem meam. » Pars quarta, in qua Christus ostendit, quomodo inter tribulationes se habuerit, scilicet quod pro suorum liberatione oravit. Continuatio: Illi in me psallebant, « ego vero orationem meam direxi ad te, Domine » dicens: ecce « tempus beneplaciti, Deus. » Beneplaciti dico, non in meritis hominum, sed « in multitudine misericordiae tuae, » et quia jam, o Domine, tempus est, ideo « exaudi me in veritate salutis tuae, » id est, dando salutem mihi et meis, et per hoc verax appareas.

« Exaudi » dico, scilicet, « eripe me, » id est, 116.0424C| meos, de luto, » id est de peccato, non quin mei tangant illicitum, quia nullus potestesse sine peccato, sed « ut non infigar, » id est mei ex se peccatis non adhaereant, et non tantum ut non infigantur mei ex se, sed « libera » etiam « me, » id est meos, « ab his qui oderunt me, » id est, ne per impulsionem aliorum ducantur in peccatum, « et » libera etiam « de profundis aquarum, » id est a profundis illis nequissimis. Vel « libera meos de profundis aquarum, » id est de prosperitate, in qua est facilis lapsus.

Ita scilicet libera, non quod non habeant tribulationes, sed ne demergantur, et hoc dicit « non demergat me tempestas aquae, » id est commotio populi in peccatum ducendo, et si aliquando demergat aliqua tempestas, o Domine, deprecor, ut « profundum 116.0424D| non absorbeat me, » id est mei non deducantur in desperationem. Unde dicitur: « Peccator cum venerit in profunditatem vitiorum contemnet, » et « puteus, » id est profunditas nequitiae hujus mundi « non urgeat os suum super me, » id est non deducant meos, quin quandoque possint emergere, etiam de desperatione, hoc dicitur a similitudine cadentis in puteum, qui si os putei claudatur, non potest egredi.

Dico « non urgeat, » sed potius « exaudi me, » id est meos, « Domine, » et securus sum quod exaudies, « quoniam misericordia tua benigna est, » id est larga, quia nullum despicis clamantem ad te: « et respice in me secundum multitudinem miserationum tuarum « quas exhibuisti patribus antiquis sicut Daniel in 116.0425A| lacu leonum (Dan. XIV), et Noe in aquis diluvii (Gen. VII, VIII), et caeteris.

Dico « respice » et hoc per me, et hoc est: « ne avertas faciem tuam a puero tuo, » id est, a me, servo tuo, sicut alia translatio habet. Se vocat puerum propter innocentiam, de quo ipse in Evangelio, cum alium statuisset in medio eorum, tamen dixit: « Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). » « Ne avertas » dico, sed potius « exaudi me velociter, » non differas meam resurrectionem usque in communem resurrectionem, « quoniam tribulor » et ideo hoc dico: « ne avertas faciem tuam, » sed potius « intende animae meae » considerans quanta innocentia tibi servierim, « et libera eam, » et non tantum propter meipsum libera me, sed 116.0425B| et « propter inimicos meos eripe me, » quia non est dignum ut inimici mei de mea afflictione gaudeant.

Et debes eripere, quia tu vides mala quae mihi fiunt, propter quae debes erga me ad misericordiam commoveri, unde dicit: « Tu scis improperium meum, » id est, cognoscis, quam turpia verba mihi inferunt « et » scis « confusionem meam » quam habebam, ut illi putaverunt, cum alios salvos facerem, et meipsum salvare non possem (Luc. XXI; Matth. XXVI) « et » scis « reverentiam meam, » id est, illa vilia quae ego sustineo, et reverenda, ut sputa, colaphos. Alia translatio habet, ignominiam vel verecundiam.

Me vides afflictum, et etiam qui me affligunt, unde debes ad indignationem contra eos commoveri, et 116.0425C| hoc est: « in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, » et illam tribulationem sponte sustineo, quia « cor meum, » id est voluntas mea, « exspectavit improperium » in dictis, « et miseriam » in factis.

« Et sustinui, » id est, exspectavi, « qui simul contristaretur, » id est, qui mihi condoleret, quod exigit natura, ut cum videant homines aliquem afflictum, condoleant ei, « et » tamen « non fuit » qui condoleret; « et » sustinui « qui consolaretur » me, transeundo ad meam doctrinam, « et non inveni » aliquem qui consolaretur me.

« Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto, » quoniam non dederunt aliam escam vel potum, nisi acetum cum felle mistum, 116.0425D| et hoc figura fuit, cum enim ipse sitiret salutem eorum, non habuit refectionem ex eis, sed exhibuerunt ei amaros et diros mores.

« Fiat mensa eorum. » Pars quarta. Continuatio: Judaei dederunt mihi malam escam, et malam escam dedit eis Deus, et hoc est, « mensa eorum, » id est, scriptura eorum, quae est eis proposita ad refectionem, « fiat illis » Judaeis « in laqueum, » ut per ipsam scilicet illaqueentur et convincantur, sicut hodie completum est in illis, nam Christiani eos per legem saepissime errare convincunt, et legis gladio legem observantes jugulant; fiat « etiam » eis « in retributiones, » quia pro lege quam non custodiunt, Deus eis mala retribuit, et has retributiones exsequitur, « et 116.0426A| in scandalum, » id est, de eis habeant scandalum et offensionem, vel inter se, vel inter Christianos, et hoc « coram ipsis, » ut ipsi bene cognoscant se errare, et bene Judaei sciant gentiles legem suam habere, per quam ipsi ipsos Judaeos peccare convincunt. « Retributiones » has, scilicet, « obscurentur oculi eorum, » id est ratio eorum, « ne videant, » id est, ne intelligant veritatem, « et dorsum eorum, » id est ratio eorum quae « dorsum » dicitur, quia sicut dorsum hominis erectum est, sic ipsa ratio semper debet erigi ad coelestia, sed « semper » est « incurva » in concupiscentia terrenorum.

 Alia retributio: « Effunde, » id est, abundanter immitte « super eos » ad compressionem eorum « iram tuam, » id est vindictam tuam, et illa gravis 116.0426B| sit diuturna, « et furor irae tuae comprehendat eos. »

Item retributio: Continuatio: « Effunde iram tuam, » scilicet, « habitatio eorum, » id est domus, et agri, et vineae, « fiat deserta » ab eis, « et in tabernaculis eorum, » id est in celebribus locis eorum, ut in templo, et synagoga, et capitolio, « non sit » aliquia eorum « qui inhabitet. » Quod dicit, « inhabitet, » et non per se habitet, notat quod magna affectione habitant in locis illis. Hae optationes sunt in eis completae, in destructione Titi et Vespasiani.

Haec omnia mala ideo eis evenient, « quoniam per secuti sunt » me Filium tuum, « quem tu percussisti, » exponendo eum miseriis hujus mundi, faciendo passibilem et mortalem, « et super dolorem vulnerum 116.0426C| meorum addiderunt: » vulnerabant Christum, cum ei nolebant credere, et inde dolebat, et « super » illum « dolorem » multa mala ei inferendo, dolores multos alios « addiderunt. »

Et quia malum mihi super malum « addiderunt, » « super iniquitatem eorum » quam fecerunt in servos missos in vineam, quia prophetas missos ad eos colendos occiderunt, » appone iniquitatem « aliam, scilicet ut me ipsum haeredem vineae interficiant, ad cumulum suae nequitiae, et non intrent in justitiam tuam, » id est, non convertantur ad te.

Alia retributio: « Deleantur » etiam « de libro viventium. » Liber vitae est praescientia Dei, cui nihil ascribi vel deleri potest. Omnes enim in illo praesciti sunt, vel ad mortem, vel ad vitam, sed secundum 116.0426D| judicium humanum quidam dicuntur ascribi, quidam deleri. Judicamus enim quosdam, quos prius malos vidimus, si convertantur, et bene operentur, quod tunc in libro vitae ascribantur; si autem qui prius boni reputati sunt, ad malum convertantur, eos de libro vitae deletos esse judicamus, et secundum hoc dicit: « Deleantur » ipsi Judaei « de libro viventium » scilicet, lex eorum, qui prius justi reputati sunt, inutilis et damnosa appareat, « et cum justis, » id est gentibus, « non scribantur » Judaei, quia gentes novam legem recipiunt, per quod ascribi in libro vitae judicantur: Judaei non scribuntur, id est, non recipiunt innovationem, quam salvandi accipiunt.

116.0427A| « Ego sum pauper. » Pars quinta. Continuatio. Illis ita contingat, ego autem aliter mereor ad opus meorum, quia « ego sum pauper » pro eis justis mundanis. Unde Apostolus: « Christus cum dives esset, pauper pro nobis factus est (II Cor. VIII): » « et etiam sum dolens » de excaecatione humani generis, et per hoc promerebatur, ut sui salvarentur, sed tamen, o « Deus, salus tua, » id est Filius tuus, « suscepit me » usque ad confessionem Dei Patris, et per hoc ostendit potentiam qua possit salvare suos.

 Et quia « salus tua me suscepit, » ideo « laudabo » in meis « nomen Dei cum cantico, » id est cum exsultatione, « et in laude » illa « magnificabo eum, » id est, magnum et omnipotentem praedicabunt mei eum.

116.0427B| Et laus illa « placebit Deo » super omne legale sacrificium, et hoc ostendit per partem sacrificiorum, cum dicit, « super vitulum novellum cornua producentem et ungulas. » Allegoria hujus talis est, licet hic non habeat locum. Per vitulum illum intelligimus populum innovatum, per « cornua, » munimenta Ecclesiae, quibus ipsa mundana haec contemnit, cum dicit « producentem, » significat sanctos in munimentis semper procedere, id est, crescere.

Dico, quae « placebit Deo super vitulum, et hoc videant, » id est, intelligant « pauperes » qui de illis animalibus non poterant sacrificia facere, « et laetentur » scientes modo magis posse placere Deo per justitiam, quam divites per vitulos: et convertit se ad ipsos « pauperes, » et o, vos « pauperes, » hoc intelligentes, 116.0427C| « quaerite Deum, et vivet anima vestra » vera vita.

 Et debent « pauperes » laetari, « quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos » in peccatis, per quod viderentur repudiandi a Deo, « non despexit » Dominus: « vinctos » dico « suos, » id est, quaerentes eum, et quamvis sint vincti in peccatis, tamen aspirant ad eum.

« Pauperes exaudivit, » et etiam salvam faciet Sion, et quia res magna erat quam dicebat, praeponit de hac re quamdam admonitionem, ut omnis creatura laudet inde Deum, et hoc est: « laudent illum coeli, » id est coelestes, « et terra, mare, et omnia reptilia in eis. » Homo rationabilis creatura laudet Dominum, et per hominem omnis creatura, quia 116.0427D| ipsa substantia homini est causa, quare ipse laudet Dominum, quod nisi homo salvatus esset, nulla res laudaret Dominum.

Ideo « laudent, quoniam Deus salvam faciet Sion, » id est, speculantes, scilicet Ecclesiam, « et » illi salvati non erunt pauci, sed per ipsos « aedificabuntur civitates, » id est Ecclesiae « Judae, » id est Christi, qui fuit de tribu Juda.

 Et ibi « inhabitabunt » homines, non ad horam, sed « acquirent eam haereditate » ut possideant eam in aeternum.

Et non una solum generatio justorum habitabit in ea, sed per omnes successiones, « et semen, » id est, sequaces et imitatores « servorum ejus, » id est, prophetarum, 116.0428A| « possidebit eam » Sion, et ostendit quos semen vocet, sic: « qui diligunt nomen ejus, » id est Dei, « habitabunt in ea.

IN PSALMUM LXIX. TITULUS. In finem psalmus David in rememoratione, eo quod salvum fecit eum Dominus.

« Deus in adjutorium meum. » Psalmus iste convenit David, id est omni justo, quia hic loquitur quilibet justus, psalmus dico habitus in rememoratione, habita de eo quod salvum fecit eum Dominus. Memor enim salvationis et beneficiorum, quae Deus contulit mundo, sicut in alio psalmo ostensum est, securus petit liberari, licet multa mala urgeant. Materia est quilibet justus, qui loquitur. In prima parte 116.0428B| petit liberari a malis instantibus, et inimicorum conversionem. In secunda parte, quae incipit: « Exsultent et laetentur, » petit aeterna beneficia, et reddit securum se cum dicit: Ecce Deus adjuvat me. Intendit nos securos reddere de aeterno bono, quamvis urgeamur nos istis malis. Et dicit: « Deus intende, » id est, intentum te praebe, conferendo gratiam, « in adjutorium meum » ut ad superanda urgentia mala me adjuves, cum dicit, « in adjutorium meum intende, » ostendit se aliquid operari per arbitrium liberum, et petit divinum auxilium ad cooperandum, dico « intende, et festina ad me adjuvandum. »

Me adjuvabit, et hoc videntes « qui quaerunt animam meam » ut tollant eam: et hoc proprie possunt dicere martyres, « confundantur » de peccatis suis, 116.0428C| « et revereantur, » id est, timeant te judicem.

Et non solum hi « quaerunt animam meam, » sed etiam hi « qui volunt mihi mala avertantur retrorsum » a proposito suo, « et erubescant, » id est, conversi habeant erubescentiam de malis quae fecerunt.

Et etiam illi « qui dicunt mihi, » id est ad meum dedecus, « euge, euge, » id est bene, bene, cum vident aliqua mala evenire, insultantes ei, dicunt: Ecce apparet quod non sit bonus, ipsi tales « erubescentes avertantur statim, » id est sine mora, ut eorum conversio non moretur. Vel, « qui dicunt, euge, euge, » applaudentes illis qui mala faciunt, ut si aliquis destruat civitatem, et dicant ei: Ah! quam bene factum est, bene quidem. Vel eis qui haec faciunt 116.0428D| mihi, ad damnum meum, quia eorum iniquitas est damnum meum.

« Exsultent. » Ipsi avertantur, sed « omnes qui quaerunt te » Deum, et « exsultent et laetentur, » non in rebus temporalibus, sed « in te » solo. Exsultant enim justi in hac vita, securi quod aeternam vitam possidebunt: « et » omnes « qui diligunt salutare tuum, » id est, Filium tuum, memores salvationis collatae sibi a Deo per Filium, « dicant semper » corde, voce et opere, « magnificetur Dominus » non quod ipse in se possit magnificari, sed quia quantum ad ipsos magnificantes, quanto magis eum magnificant, major semper et altior intelligitur.

Dicant « Dominus magnificetur, » de se vero dicat 116.0429A| unusquisque, « ego egenus » bonis temporalibus, et « pauper » spiritualibus, et licet habeat aliqua spiritualia, non tamen sufficiunt ei. « Ego vero sum egenus et pauper, » sed tamen hoc non impedit me, quia « Deus » adjuvat me ad bene operandum, per quod sum securus de aeterno bono, et hic aperte innuit se esse memorem beneficii, sicut in titulo proposuit.

Et bene dico, quia « Deus » adjuvat me, quia « tu es, » o Deus, « adjutor meus » ad bene operandum, « et liberator meus » a malis, et hoc tantum restat mihi petere, « Domine, ne moreris, » sed fac quod facturus es, scilicet, duc me ad gloriam.

IN PSALMUM LXX. TITULUS. Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum.

116.0429B| « In te, Domine. » Psalmus iste est David, vel alicujus justi, non tantum loquentis in persona sua, sed in persona justorum omnium temporum, filiorum est Jonadab et priorum captivorum. Legitur in historia, quod Hieremias corrigens populum Israeliticum, quod non observaret mandata Dei, et prophetans eis, pro illa obedientia, captivitatem futuram eis, filios Jonadab in exemplum proponebat, praedicans eis, quod sicut illi mandata carnalis patris observabant, sic isti potius Dei Patris deberent observare mandata (Jer. XXXV). Jonadab namque, qui spontaneus Domini vel populi interpretatur, sacerdos fuit devotus Deo, et iste correxit filios, ne vinum biberent, id est, delectationibus hujus vitae inebriarentur, 116.0429C| et ne domos sibi aedificarent, sed in domo Domini degerent, scilicet, intelligerent non habere se hic manentem civitatem, sed Domino servientes, ad superna tenderent. Intelligens autem Esdras David proposuisse hominibus contumacibus, et non servantibus mandata Dei sui, filios Jonadab, id est, justos, obedientes Deo, et sperantes in eo, dixit hunc psalmum esse « priorum captivorum, » id est illorum contumacium, qui mandata Dei non observant in hac vita: non quod de ipsis agatur in hoc psalmo, sed quod ipsis contumacibus proponuntur in exemplum filii Jonadab, id est, sperantes in Domino, ad hoc, ut per exemplum eorum corrigantur. Priores captivi dicuntur vitae istius homines, de qua possunt exire captivi, sicut Judaei exierunt de captivitate 116.0429D| Babylonica: secunda enim futura est, de qua nemo egredietur. Vel si sine et, filiorum Jonadab, priorum captivorum dicemus, sic potest intelligi, quod filii Jonadab essent captivati historialiter, non pro peccato suo, sed pro peccato aliorum, juxta quod titulus ita legitur: « Psalmus iste David filiorum Jonadab, » id est, sperantium in Domino ipsorum, dico « priorum captivorum, » id est, qui captivi sunt in miseriis hujus vitae: quae captivitas est prior, de qua exibunt filii Jonadab, id est sperantes in Domino, de secunda quae futura est in alia vita, in qua non erunt filii Jonadab, nullus poterit exire. Materia est omnis justus sperans in Domino, et describuntur multa beneficia Dei circa sperantes in Deum. Modus: 116.0430A| In prima parte liberari petit a malis, ut possit Deum laudare. In secunda, quae incipit: « Ne projicias me in tempore senectutis, » petit, ut sicut Deus contulit sibi beneficia in juventute, sic faciat in senectute, ubi maxime opus est. In tertia, quae incipit: « Quae fecisti magnalia Deus, quis similis tibi? » ponit gratiarum actiones de collatis beneficiis. Intentio est admonere, ut omnes spem suam ponant in Domino: quae notatur ibi: « Domine, spes mea a juventute mea. »

Et se sperantem in Domino omnibus proponit, sic monens alios: Nolite sperare in mundanis, sed sperate in Domino, exemplo mei qui omnibus relictis mundanis: o « Domine, speravi, » et quia « speravi in te, » licet videar confusibilis in hoc mundo, « non confundar in aeternum, » quia quandoque manifeste 116.0430B| obtinebo quod speravi, non « confundar » dico, sed potius, o Domine, « libera me » ne praevaleat mihi ista tentatio, « et » non tantum « libera me, » sed etiam « eripe me » ne aliqua mihi mala ultra eveniant; haec ereptio justorum est in morte, quando Deus ad se justum ducit, et hoc in justitia, et quia nullus potest liberari vel eripi, secundum propriam justitiam, apponit, tuo, scilicet, « in justitia » illa « tua » quae semper habet misericordiam sibi adjunctam.

 Dico « eripe, » et quia merita mea nunquam essent digna, ut ad tuam pervenirent altitudinem, ideo Domine, « inclina aurem tuam ad me, » id est, condescende mihi per tuam clementiam, « et salva me. »

« Libera me, » ita scilicet, « esto mihi in Deum protectorem, » liberans de periculis hujus vitae, « et » 116.0430C| esto mihi « in locum munitum » in quo sum in securitate ut deinceps nullus inimicus aggredi me audeat, et hoc erit in alia vita, « ut salvum me facias, » et hoc respicit ad hoc quod dixerat, « eripe me. »

 Ideo dico sis protector, quia ego non quaero refugium nisi a te, et hoc est, « quoniam tu es firmamentum meum, » id est faciens me firmum, ad hoc respicit, « in Deum protectorem, » et « tu es refugium meum, » ad hoc respicit, quod dixit, esto « in locum munitum. »

« Deus meus, eripe me, » cum petit liberari, notat necessitatem, modo determinat, a quibus petat liberari sic dicens: O « Deus meus, eripe me de manu peccatoris, » id est de potestate diaboli; « de manu contra legem agentis, et » de manu « iniqui, » qui licet non 116.0430D| habeat legem scriptam, tamen per legem naturalem quid sit aequum quidve iniquum discernit, scilicet quod non deberet aliis facere, quod sibi non velit fieri. Hic notatur omne genus peccatorum per habentes, scilicet, legem, et non habentes, ut Apostolus ait: « Quicunque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II). »

 « Quoniam tu es. » Et tu debes eripere, « quoniam, o Domine, tu es patientia mea, » id est fructus ille et causa propter quem ego sustineo, et etiam es « spes mea, » o Domine, id est certitudo futuri praemii mei. Unde Apostolus: « Patientia operatur probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V): » 116.0431A| « spes » dico « a juventute mea, » id est a tempore conversionis meae, non dicit juventutem quantum ad tempus aetatis, sed juventutem justitiae, id est fortitudinem per juventutem accipit, quae fortitudo in adventu Christi, in sanctis apostolis et martyribus patenter enituit.
 « In te etiam confirmatus sum ex utero, » id est dum adhuc essem in utero Ecclesiae. Uterum Ecclesiae vocat praeparationem illam, qua instruitur homo, cum credere incipit, et antea in eo utero nutritur, ut in lucem verae cognitionis prodeat, et « tu » etiam « es protector meus, » ex quo processi « de ventre matris meae, » id est Ecclesiae, scilicet ex quo fui renatus de baptismate, et lumen verae cognitionis accepi.

116.0431B| Et quia haec omnia bona mihi fecisti, « in te semper erit cantatio mea, » id est, te solum laudabo, et quia te solum laudo, et mundum respuo, ideo « factus sum multis » amatoribus saeculi « tanquam prodigium, » quia putant me insanum et prodigiosum, cum vident me te solum petere, et suas sectas negligere, sed contra omnia opprobria eorum « tu » es factus mihi « adjutor fortis. »

Et ideo « repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam, » id est, gloriosum praedicem, et etiam « magnitudinem tuam, » id est beneficia tua, quae mihi confers, quae sunt causa quare te gloriosum ostendam, et hoc « tota die, » id est assidue.

« Ne projicias me. » Pars secunda. Dico « tu es spes mea a juventute, » et sicut non deseris in juventute, 116.0431C| sic « nec projicias me in tempore senectutis, » et quod per senectutem accipiat, determinat cum dicit, « cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, » id est, quamvis ad horam projicias permittendo esse in peccatis, tamen non derelinquas, id est, non permittas putrescere in peccatis. Projecit Deus Petrum, cum permisit peccare, non dereliquit, cum fecit poenitere. Ecce qui modo loquebatur in persona vivorum justorum fortiorum, modo loquitur in persona senum, et intelligit hic senectutem, cum jam videtur deficere, et charitas incipit frigescere, ut in hoc tempore ante Antichristum.

« Ne derelinquas me, » quia si dereliqueris, quanto debiliorem me viderint inimici, tanto gravius instabunt, et hoc est « quia dixerunt inimici mei mihi, » 116.0431D| id est, ad meum detrimentum, scilicet, istud Deus dereliquit eum, et non solum imperiti inimici hoc dixerunt, sed illi « qui custodiebant animam meam, » id est, magna calliditate insidiabantur animae meae, ut caperent eam, scilicet, diaboli et ministri eorum: « consilium fecerunt » consentientes « in unum » in eamdem nocendi voluntatem.

 « Dicentes » istud quod alii inimici, « Deus dereliquit eum, » id est non curat eum, et ideo « persequimini » quasi illum qui non possit fugere, « et comprehendite » tanquam debilem, qui non possit resistere, et securi tenete, « quia non est qui eripiat. »

Ipsi me derelictum putant, sed tu, « Deus, ne elongeris a me, » id est, ne diu permittas me ab illis 116.0432A| tribulari, sed potius, o « Deus meus, respice in auxilium meum » ut possim haec omnia superare.

 Me « respice, » et « detrahentes animae meae confundantur, » id est, inveniantur inefficaces, ne possint me conformare sibi, « et deficiant, » id est, non ulterius ausi aggredi me: dico « confundantur, » et multa « confusione sua cooperiantur, » id est, tanta sit confusio sua, ut cooperiat eos, ita quod convertat eos, et non tantum confusione, sed « et pudore » de eo quod deficiunt, « operiantur » undique « qui quaerunt mala mihi. »

Illi « operiantur confusione, ego autem, » quidquid alii faciant, « semper sperabo » in te, « et super omnem laudem tuam » quam de mundi creatione habes, « adjiciam » aliam laudem, scilicet de missione 116.0432B| Filii, et hoc est « os meum annuntiabit justitiam tuam, » et subdit quid vocet justitiam, « salutare tuum, » id est Filium, qui salvat sperantes in se et justificat, et hoc « tota die. »

Propter hoc annuntiabo justitiam tuam et « salutare tuum, quoniam ego non cognovi litteraturam, » id est, calliditates hujus vitae, et artes. Hieronymus ponit litteraturas; alia translatio habet, negotiationes, et ego jam « introibo in potentiam Domini, » id est supernam domum, ubi ego cognoscam potentiam Domini, et ego ipse potentiam acquiram, et deinceps nullus audebit me inquietare, e tetiam ibi, « Domine, memorabor justitiae tuae solius, » id est te solum intelligam justum.

 Ideo « memorabor, » quia « Deus, docuisti me » ut 116.0432C| non appeterem litteraturam, et praedicare Filium tuum, « a juventute mea, » id est, ex quo incoepi esse amator fidei, « et usque nunc » docuisti me, et ideo « pronuntiabo mirabilia tua, » id est beneficia quae contulisti.

Docuisti, et « non derelinquas me, » o « Deus, » docere et conservare « usque ad senectam et senium. » Senecta est Ecclesiae, quando adhuc ipsa Ecclesia habet aliquid fortitudinis; senium est decrepita aetas, quod erit in Ecclesia tempore Antichristi, cum fortitudo ipsius Ecclesiae penitus fere exstinguetur.

 « Ne derelinquas » dico, « donec annuntiem brachium tuum, » id est Filium tuum « omni generationi, quae ventura est. » Et donec annuntiem « potentiam tuam » qua salvas hominem, « et justitiam tuam » 116.0432D| qua justificas omnes secundum meritum uniuscujusque; « annuntiem dico, eundo agilitate mentis usque in altissima, » id est, usque ad coelestes creaturas, scilicet, usque ad contuitum coelestium, quod ipsum Deum et coelestia contempler. Vel usque ad altissima, scilicet, ut praedicem quasdam coelestes creaturas esse redemptas per Filium. Legitur enim quod quidam angeli, licet non credamus, consentientes angelis cadentibus, peccaverunt.

Incipit pars tertia. Continuatio: Et bene debeo annuntiare « potentiam et justitiam tuam, » quia « quae magnalia fecisti, » o « Deus, » infinita sunt beneficia, unde supra dixi, cantabo « magnitudinem tuam, » et quia haec fecisti, ergo « quis similis tibi? » nullus: 116.0433A| nullus similis tui dico, quia « quantas ostendisti mihi tribulationes » in ipsa rei experientia, « multas » in numero « malas, » in qualitate graves, et tamen « vivificasti me » vera vita, quae est Deus, tu dico « conversus » a priori statu, qui fuit ante adventum Christi, quando nullus vivificabatur; « de abyssis terrae, » id est de profunditate peccatorum « reduxisti me iterum, » et iterum per baptismum, per poenitentiam multoties.

 Et etiam mihi sic reducto, « multiplicasti magnificentiam tuam, » id est, multis modis magna et multiplicia beneficia contulisti, « et consolatus es me » securum faciendo de promissione aeterni boni, tu dico « conversus » per mediatorem Christum, ab ira quam habebas de peccato primi parentis erga humanum 116.0433B| genus.

Probat ab affectu se esse consolatum sic, vere consolatus es me, « nam et ego confitebor tibi, » id est, ad tuum honorem, « veritatem tuam, Deus, » id est te veracem in promissis, scilicet, quod homines per Filium tuum haereditatis aeternae securitatem obtineant, « confitebor » dico « in vasis psalmi, » id est in psalmis, qui sunt vasa. Per psalmos spiritualem vitam accipimus, quibus psalmis aliis exemplum bene operandi propinatur, sicut per vas aliquis potus, non tantum me dico confiteri in psalmis, id est, in contemplativa vita, sed, o « sanctus Israel » qui sanctificas omnem Israelem, id est omnem videntem Deum, « psallam tibi in cithara, » id est in mortificatione carnis, scilicet in activa vita.

 116.0433C| Confitebor in psalmis, et cum exsultatione, et haec labia mea interiora, id est affectiones animae, quae ad Deum hiant semper, sicut « labia exsultabunt, cum cantavero tibi, » id est, laudavero te, et non tantum labia, sed etiam tota « anima mea quam » tu « redemisti, » unde ipsa « anima » exsultandum intelligit.

Et non solum « anima, » sed etiam totum corpus, et hoc per quamdam partem dicit, supponens, « sed et lingua mea » ex affectione cordis proferet « justitiam tuam » et hoc « tota die meditabitur, » scilicet, quando continua dies erit, scilicet, in judicio, et quid intelligat « die tota, » determinat, dicens, « cum » illi « qui quaerunt mala mihi » in hac vita fuerint « confusi, » id est erubescentes de peccatis, « et reveriti fuerint, » id est, timuerint sententiam judicis, hanc scilicet: « Discedite 116.0433D| a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). »

IN PSALMUM LXXI. TITULUS: Psalmus David in Salomonem.

« Deus judicium. » Tractatus iste tendit in Salomonem, id est in Christum, qui verus est Salomon, id est pacificus, qui posuit pacem inter Deum et hominem: quia in hoc psalmo Christus est materia secundum utramque naturam, divinam scilicet, et humanam. Modus: In prima parte petit ei dari judicium, et affirmat quod habebit. In secunda parte, quae incipit: « Orietur in diebus ejus justitia, » loquitur de regno, commendando ipsum regnum multis modis. In tertia parte, quae incipit: « Sit nomen ejus benedictum: » 116.0434A| de commendatione ipsius regni. Intendit quidem nos admonere, ut subjiciamur huic Salomoni.

Vox Ecclesiae, praevidentis Christum futurum regem, orat ut detur ei regnum, dicens: O « Deus » Pater, « da regi, » id est Christo, « judicium » super homines « tuum, » id est, sicut tu habes judicium, ita da illi, ut ille habeat judicare et illi eidem « Filio regis, » id est tui, qui solus rex es, et in veritate tua regis, da « justitiam tuam, » id est justum judicium, quia rex ille semper in justitia judicabit. Endiasis est, quia per diversa idem dicit, per judicium scilicet et justitiam; et est endiasis, bis dictum.

« Judicium da » dico, scilicet, « judicare populum tuum in justitia, » id est, ut judicet universum populum, 116.0434B| scilicet bonos et malos: « tuum » dicit, quia impii quoque nihil possunt, nisi permissu Dei: « et pauperes tuos » da ei judicare « in judicio » justo. Judicat Christus etiam in hac vita bonos et malos: judicabit tandem, quando separabit bonos a malis. Unde Christus in Evangelio dicit: « Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio (Joan. V). » Judicat tamen Pater non per se quidem, sed per illum ipsum, cui sua substantia unita est.

Dico, « da » ei « judicium, » et fac eum cognosci per totum mundum per apostolos, et hoc est: « montes, » id est sancti apostoli, « suscipiant pacem, » id est Christum, « populo, » id est, ad utilitatem populi, scilicet, ut ipsum notificent populo: « et colles, » id est minores sanctis apostolis, altiores tamen populis, 116.0434C| sicut beatus Martinus, et beatus Hilarius, suscipiant « justitiam, » id est ipsum Christum, ut notificent populo. Christus dicitur pax, quia ipse posuit reconciliationem inter Deum et hominem: justitia dicitur, quia Deus ad se convertentes justificat.

« Judicabit. » Dari postulavit Christo judicium: hic affirmat quod revera habebit judicium. Continuatio: Dico, « da » ei « judicium, » et vere dabis, quia ipse « judicabit pauperes populi, » id est veros pauperes, removendo eos a malo populo; « et » etiam « filios pauperum, » id est imitatores apostolorum, « salvos faciet, » et « calumniatorem, » id est diabolum, qui est injustus accusator fratrum nostrorum, « humiliabit Deus, » id est opprimet.

Hic commendat ipsum justum judicem: iste judex 116.0434D| « judicabit, et » iste judex « permanebit cum sole, » id est semper unitus cum deitate, quae deitas dicitur sol, quia illuminat omnem hominem vera cognitione (Joan. I): « et ante lunam, » id est ante Ecclesiam, quia semper erit in praesentia Ecclesiae, ut semper Ecclesia recipiat ab ipso lumen, sicut luna a sole recipit. Per « lunam » intelligitur Ecclesia, quia deficit et crescit sicut luna: « permanebit » dico « in generatione » ista « et generationem » succedentem, id est semper idem sunt in generationes generationum: vel cum sole, id est quandiu sol erit, et firmamentum stabit: et fuit « ante lunam, » id est antequam mundus fieret.

Dixerat, « judicabit: » et ecce de quo dixisset determinat, 116.0435A| scilicet de Filio virginis: et hic manifeste incarnationem divinitatis annuntiat. Continuatio: Dico « judicabit, » et ipse qui « judicabit, descendet » secundum divinitatem, in virginem: « sicut pluvia in vellus, » ita suaviter sine omni strepitu, sine omni terrore. Hic mittit nos ad historiam. Deus praecepit Gedeoni, ut iret ad pugnam, qui cum timeret, quaesivit signum victoriae, et Dominus dedit tale quod posito vellere in area, si vellus complutum inveniretur, et area sicca, sciret se fore victorem, et ita factum est, adhuc enim timens, quaesivit contrarium signum, ut area compluta esset, et vellus siccum fieret, et ita factum est, et fuit victor (Judic. VI). Vellus prius complutum significabat Judaeos prius credentes et doctrina Dei complutos; area significat 116.0435B| gentiles prius a fide aridos. Rursus humida facta significat ipsos gentiles postea ad fidem venientes; et vellus siccum, Judaeos, qui doctrinam Domini voluerunt, sicut dicit in Actibus apostolorum Apostolus: Vobis fuit missum verbum Dei, sed quia respuistis illud, ecce convertimur ad gentes. Vel possumus hanc similitudinem expressius notare, quod sicut pluvia neque corrumpit vellus cadens, nec etiam exiens, sic nec conceptus, neque partus corrupit virginem, et iste talis irrigabit totum mundum per doctrinam suam, et inde dicit, « et sicut stillicidia, » id est aqua stillans de coelo: « stillicidia » dico, « stillantia super terram, » id est super gentes.

« Orietur. » Pars secunda. Ecce « in diebus ejus » regis, id est in tempore Christi, « orietur justitia, » 116.0435C| quia per ejus adventum justificabitur omnis justus, « et abundantia pacis, » id est reconciliatio abundans, quia per totum mundum erit, quia de omni parte erunt homines reconciliati Deo, pax dico permanens, « donec auferatur luna, » id est donec praesens Ecclesia auferatur, id est fiat spiritualis, scilicet immortalis, impassibilis, « donec auferatur, » id est quandiu mundus erit: alia translatio habet, sustollatur.

Hic ostendit amplitudinem regni, « et » iste « dominabitur a mari » orientali « usque ad mare » occidentale, « et a flumine, » id est a Jordane, « usque ad terminos orbis terrarum, » id est in circuitu totius orbis. Per flumen Jordanis, in quo Christus baptizatus est, accipimus baptismum per quem Christus 116.0435D| dilatatur per totum mundum.

 « Coram illo » rege, « procident Aethiopes, » id est nigerrimi in peccatis, « et inimici ejus terram lingent, » et haec terrena semper appetent, quae sunt cibus diaboli.

« Reges Tharsis, et insulae. » « Tharsis » exploratio interpretatur gaudii, vel contemplatio. Unde dicit: Aliqui venientes de exploratione gaudii, scilicet, postpositis gaudiis istius mundi, facientes seipsos bene regnantes, carnalitatem suam vel alios offerent, quos ad eum convertent. Vel « Tharsis, » id est contemplationis reges, « offerent munera » et « insulae » quae sunt in medio maris, et sunt terra sicca. Per insulas quae sunt terra sicca et circumdata mari, accipimus 116.0436A| illos qui sunt sicci a fluctibus mundi, nec coinquinantur a turbinibus hujus vitae, licet circumquaque tundantur a procellis hujus mundi, et « reges Arabum et Saba » illius alterius regni « adducent dona, » quod est completum in nativitate Christi, cum illi reges, stella duce, Christo Domino diversa munera obtulerunt (Matth. II). Vel, quia Arabes dicuntur esse ditissimi et abundantes in divitiis hujus vitae, Sabaei abundantes in odoribus et aliis deliciis hujus vitae, possumus sic dicere: « reges Arabum, » id est qui dimissis divitiis, et deliciis, et odoramentis hujus vitae, seipsos facientes reges, offerunt seipsos Deo in munera: vel quia Arabia interpretatur humilitas, succensio Saba, intelligimus humiles, qui in se succendunt omnia vitia, et sic facti reges, se Deo munera 116.0436B| offerunt.

 « Et » propter hoc « eum » regem « adorabunt omnes reges » qui prius solebant adorari, id est aliqui de omni genere regum, et etiam « omnes gentes » quae prius solebant servire terrenis regibus, « servient ei » coelesti regi.

« Servient » dico, et merito, « quia ipse liberavit pauperem » verum « a potente, » id est a diabolo, cujus potentiam ostendit ille qui dicit: « Cum fortis armatus custodit atrium suum (Luc. XI): » et non dico « pauperem, » qui habeat aliquid subsidii, id est liberationem: sed illum « pauperem, cui non erat adjutor, » id est qui non poterat liberari, vel per liberum arbitrium, vel alio modo, nisi per ipsum Christum. Unde Joannes in Apocalypsi: « Non est inventus 116.0436C| alius, qui librum aperiret, nisi agnus qui occisus est (Apoc. V). »

 Dico « pauperem liberabit, » et illi liberato, « parcet, » id est non puniet secundum singula peccata, vel « parcet pauperi » quia non patietur eum tentari supra id quod potest (I Cor. X): « et inopi » etiam « parcet, » illi cui nullum est adjutorium, nisi ab ipso: « et animas pauperum salvas faciet » tandem in judicio et post mortem.

Et per hoc scilicet quod « redimet » pretio sanguinis sui: et hic manifeste mortem Christi annuntiat: « animas eorum ex usuris, » id est ex poena quae pro peccato datur: et « iniquitate, » id est ab ipso peccato, « et nomen eorum » scilicet quod Christiani sunt, licet ante potentes hujus mundi contemnatur ut vile 116.0436D| aliquid, tamen erit « honorabile coram illo, » id est in beneplacito illius.

Commendationes illius regis: « et vivet » aeternaliter. Vel, « vivet, » id est mortuus resurget, « et dabitur ei de auro Arabiae, » id est de praecipuis sapientibus, ut Dionysius et Paulus. Per aurum Arabiae, quod charius est alio auro, unum intelligitur aurum illius terrae esse optimum, intelligimus pretiosos sapientes, « et adorabunt de ipso semper, » id est propter ipsum, ut seipsum det eis, sicut diceretur de auro, adorat, qui aurum postulat. Vel de ipso, id est juxta ipsum, id est secundum hoc quod ipse instituit orare, scilicet, cantabunt: Pater noster, et « tota die, » id est omni tempore « benedicent ei » .

116.0437A| Ipse etiam « erit firmamentum in summis montium, » id est apostolorum, quo firmos faciet et constantes « in terra, » ubi pauci possunt esse firmi, et ubi maxime opus confirmatione Dei: et « fructus ejus, » id est bona operatio, quam per eum faciunt sui, « extolletur super Libanum, » id est candidationem hujus mundi, quia longe digniora sunt opera justorum, quam sit quantacunque potentia hujus vitae: et illi remoti « de » hac « civitate » et ducti in aliam civitatem, id est in supernam Hierusalem, « florebunt » facti immortales et impassibiles, « sicut fenum terrae » quod est viride et floridum: accipitur « fenum » in mala significatione, quia cito arescit et transit, sed non hic.

 « Sit nomen ejus: » Pars tertia. Quia facit suos florere, 116.0437B| et haec omnia bona confert eis, ideo « nomen ejus sit benedictum, » id est ipse nominabilis « in saecula, » quod « nomen » debet benedici, quia « ejus nomen, » id est ipse nominabilis « in saecula » « permanet ante solem, » id est ante mundi constitutionem.

Et non solum ipse erit benedictus, sed omnes sui per ipsum, et hoc est, « et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, » id est aliqui de omni tribu, et per hoc « omnes gentes magnificabunt eum. » Et quia Propheta intelligit se in ipso esse benedictum, ex parte sua benedicit Deo. Continuatio: Dico, « in ipso benedicentur omnes tribus terrae, » et ideo ipse sit « benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna, » id est reparationem humani generis, et 116.0437C| alia: « solus » quia nullus alius potest ea. Vel « solus, » quia ipse per se: alii vero si faciunt miracula, ut Petrus et caeteri, non per se tantum, sed ex ipso faciunt.

 « Et nomen majestatis ejus, » id est quod sua majestas, id est ipse magnus dat, scilicet Christianum nomen, sit « benedictum » permanens « in aeternum, » ideo dico « nomen majestatis, » quia « majestate, » id est divinitate « ejus replebitur omnis terra, » et hanc operationem ingeminat, quia rem valde desiderabilem optat cum dicit, « fiat fiat. »

IN PSALMUM LXXII. TITULUS. Defecerunt laudes David, filii Jesse. Psalmus Asaph.

116.0437D| « Quam bonus Israel Deus. » Psalmus iste ostendit Deum jam non dare cultoribus suis, ut solitus fuit, prospera, sed adversa: quod intelligens Esdras Prophetam intellexisse in hoc psalmo, sic intitulavit, laudes David. Et ne per David accipiamus Christum vel Ecclesiam, determinat generationem carnalem David, cum dicit, filii Jesse, et per hoc dat nobis intelligere Judaicum carnalem populum, quia David secundum carnalem generationem unus fuit de carnali populo: cujus David, id est Judaici populi laudes defecerunt: quia Deus jam non dat suis temporalia bona, quibus solis carnalis Judaicus populus laudabat eum, et ut certi simus quod jam Deus non dat temporalia bona, quibus negatis, laudes deficiunt carnalis 116.0438A| Judaici populi, comprobant hoc testimonia fidelis Synagogae, quibus firmius credendum est: quia prius ipsa Synagoga laudaverat Deum pro solis terrenis: et hoc dicit psalmus Asaph, id est fidelis Synagogae: Asaph enim interpretatur congregatio, et est ipsius prophetae, vel alicujus fidelis de Synagoga. Materia est ipsa fidelis Synagoga. Modus: In prima parte ostendit se aliquando errasse, visa prosperitate malorum. In secunda parte, quae incipit: « Ideo convertetur populus meus hic » ostendit conversionem suam ab hoc errore, et aliorum consimilium sibi. In tertia parte, quae incipit: « Verumtamen propter dolos, » ostendit quod non tantum per novissima hominis prosperitas hujus saeculi esse mala consideratur, sed etiam per praesentia, quia et ipsos divites in 116.0438B| peccato praecipitant, et bonos invidia eorum peccare faciunt. In quarta parte, quae incipit: « Quid enim mihi est in coelo? » ostendit se verum intellectum habere, et jam non temporalia, sed solum Deum quaerere. Intentio est, compescere simplices, ne murmurent de malorum prosperitate et bonorum adversitate.

Videns ergo quosdam simplices adhuc errare, judicantes Deum perversum, qui malis prospera tribuat, et suis mala conferat, compescens eorum errorem, dicit: O « Deus Israel » qui tibi videtur perversus, quam bonus » est, id est infinite bonus est. Vel, « Deus Israel » quam bonus est, quae bonitas non apparet omnibus hominibus, sed « his qui recto sunt corde, » id est qui reputant utiliora esse adversa in 116.0438C| hac vita, quam prospera.

Hic incipit errorem suum exponere. Continuatio: Modo confiteor Deum bonum esse, sed olim « pedes mei, » id est affectiones meae, « pene moti sunt » a Deo: et non tantum voluntates, sed etiam opera pene recesserunt a Deo, ad culturam idolorum, et hoc est, « gressus mei, » id est opera mea, « pene sunt effusi, » id est praecipitati.

 Ideo, « quia zelavi super iniquos, » id est indignationem habui de iniquis, « videns pacem, » id est tranquillitatem illorum « peccatorum. »

Ideo habebant pacem, « quia » in illis « non est respectus morti eorum, » id est non attendunt mortem suam, quam si attenderent, et unicuique quod reddatur in morte pro meritis, non haberent pacem 116.0438D| et prosperitatem hujus vitae, sed lugerent, et ideo non habent pacem et prosperitatem, quia « in plaga eorum, » id est in vulneribus vitiorum, non est « firmamentum, » quia etsi Deus aliqua infirmitate moverat eos ad compunctionem, non tamen firmantur, quod peccata eorum prorsus sanentur et confirmentur. Vel aliter, non est « respectus » divinae misericordiae « morti eorum, » id est non dat Deus eis aliquam tribulationem, per quam a morte animae redimantur, vel aliquam mittit adversitatem, non tamen eorum, sed plagis eorum, id est non dat talem quae firmet eos ita, ut peccata prorsus deleantur, et anima in virtute propria restituatur. Loquitur de Deo ad similitudinem medici, qui cum praenoscit aegrotum non 116.0439A| posse evadere, nihil ei prohibet: sic Deus, quos morti praescit praedestinatos, omnia facere concedit, et ab istius mundi prosperitate non retrahit.

 Vere « non est respectus morti eorum, » quia nulla medicina adhibetur eis: nam « non sunt in labore hominum, » id est rationabilium, ut vigilent, vel vivant, vel aliquid tale faciant: « et » propterea « cum hominibus non flagellabuntur » ab illo qui « flagellat omnem filium quem recipit (Heb. XII). »

Et quia per se neque laborat, neque a Deo « flagellabuntur, » et obtinent prosperitatem hujus saeculi, « ideo superbia tenuit eos » quasi quibusdam manibus, ne auferri possint: et ne resipiscant « operti sunt, » id est involuti « iniquitate » quasi ad proximum, « et impietate sua, » id est blasphemia quasi 116.0439B| ad Deum: « sua » dicit, quia ex se, non ex Deo habet homo nequitiam.

Et non sufficit eis esse malos in se, sed etiam « prodiit » in aperto « iniquitas eorum, quasi ex adipe, » id est ex superfluitate divitiarum a similitudine pinguis animalis, sicut tauri, ut dent aliis exemplum superbiendi, et deposito omni timore, « transierunt » humanum morem, tendentes « in affectum cordis » scilicet, ut impleretur quod corda eorum desiderabant.

 Et hoc non quasi ex improviso fecerunt, sed cum magna attentione « cogitaverunt nequitiam, » et adeo bona visa est eis nequitia, quod « etiam locuti sunt, » id est alios docuerunt nequitiam: et etiam « locuti sunt iniquitatem, » et hanc iniquitatem determinat 116.0439C| postea « in excelso, » id est in superbia sua.

Ecce « iniquitatem » quam « locuti sunt, » scilicet, « posuerunt in coelum os suum, » scilicet blasphemias contra Deum « locuti sunt, et lingua eorum transivit » modum humanitatis, quamvis illi essent « in terra » habitantes, in quo apparet maxima eorum superbia, ut cum in terra sint, de Deo altissimo loquantur superbiam suam. Vel « lingua eorum transivit » alios positos in terra, deterius quam alii terreni loquendo.

« Ideo convertetur. » Pars secunda. Hoc considerato, quia prosperitas eorum ducit in superbiam, facit etiam loqui iniquitatem: « ideo populus meus, » id est mihi consimilis, de quo ego unus sum, « convertetur » ab errore, ne moveatur erga divites malos prosperitate hujus vitae, ut sit « hic, » id est in hac 116.0439D| sententia, in qua ego sum: et postquam conversi fuerint, « inveniantur in eis pleni dies » per effectum suum, quia erit in eis hoc, quod effectum est in tempore gratiae, id est contemptus terrenorum, et appetitus coelestium. Vel « dies pleni, » id est aeterni, invenientur in eis, et si modo non appareat, scilicet, quia habebunt aeternitatem.

Ponit unde convertantur: illud, et dixerunt, respicit ad sequens, ubi dicit, « et dixi. » Continuatio: Dico « convertetur, » et necesse est eis, quia ante conversionem « dixerunt: quomodo scit Deus » et quomodo potest esse verum, quod Deus disponat haec terrena? scilicet, non disponit: « et » si disponit, hoc est: « si est scientia in excelso? » scilicet tunc 116.0440A| Deus injustus est: sed ponit defectivam orationem, quia nimis aperta calumnia esset contra Deum.

 Ideo dico quod Deus vel non disponat, vel injustus sit, quia « ecce » in manifesto est, « ipsi peccatores, et abundantes in saeculo » quod videtur valde injustum, quod et peccatores sint, et prosperentur, « obtinuerunt divitias, » quia si aliquis voluit eis auferre, non potuit.

Illi dixerunt, « et » ego errans aliquando sicut ipsi, « dixi » quandoquidem ita peccatores abundant divitiis, « ergo » ego « sine causa justificavi cor meum, » id est voluntatem meam: « et manus meas, » id est opera mea, « lavi, » id est purgavi, « inter innocentes » ut essem de numero eorum.

Et etiam sine causa « fui flagellatus » per disciplinam 116.0440B| Dei « tota die, » id est assidue, « et castigatio mea » quam contra libidinem, et similiter contra caetera vitia refrenanda, exhibui « in matutinis, » id est studiose: quia rem quam studiose facimus, in mane incipimus: fuit « sine causa, » id est sine utilitate. Potest etiam haec littera legi suspensive: ita ergo « justificavi cor meum sine causa, » et similiter caetera.

Prius hoc dixi, sed postea cognoscens veritatem, « dicebam, si narrabo sic » quod « sine causa » homo « cor » suum justificet, et opera mundet, et caetera quae dicta sunt, « sine causa » faciat, hoc conveniens sequitur, scilicet « ecce probavi, » id est reprobam judicavi, vel a me separavi « nationem filiorum tuorum » Abraham, Isaac, et Jacob, et aliorum. Vel aliter, 116.0440C| dixerunt, aut Deus nescit haec terrena, aut si scit, injustus est, et ad confutandam eorum sententiam ego dixi: Si Deus est inscius vel injustus, ut vos dicitis, tunc ego et quilibet alii boni frustra fuimus correctionem Dei sustinentes, quia sicut dicit Apostolus (I Cor. XV): « Miserabiliores omnibus hominibus sumus, » si Deus injustus creditur. Et praeter hoc inconveniens, aliud inconveniens inde ostendebam, quia dicebam: « Si narrabo sic, » id est Deum injustum vel inscium, « ecce nationem filiorum reprobavi, » ut supra, quia scilicet Abraham et alios credidi non esse remuneratos, vel « reprobavi, » id est sensi contra omnes filios Dei.

 Et videbam hoc inconveniens ex sententia illa provenire, ideo « existimabam, » id est cognoscebam, 116.0440D| quod habet alia translatio, « ut cognoscerem » quare impiis prosperitas, et bonis detur a Deo adversitas, et « hoc » cognoscere, « est labor ante me, » scilicet superior me. Vel « ante me, » id est quantum ad haec praesentia.

« Labor » dico, « donec intrem » agilitate mentis « in sanctuarium Dei, » id est in consilium Dei, id est donec ego considerem qua providentia Deus hoc faciat malis, et hoc bonis, scilicet quod impiis prospera dat, justo judicio suo, ad eorum excaecationem, bonis vero mala, ad eorum purgationem. Vel donec « in sanctuarium Dei, » id est in sanctas Scripturas, quae de his omnibus rationes reddunt, « et » etiam tandiu « labor est, » donec « intelligam » mente positus 116.0441A| « in novissimis eorum, » id est donec considerem futuras poenas illorum qui in mundanis superbierunt, et gloriam eorum qui in tribulationibus hujus mundi fuerunt.

« Verumtamen. » Tertia pars. Dico « labor est » illam cognoscere, nisi per novissima, « verumtamen » per praesentia quoque potest cognosci quia tu, o Deus, « posuisti eis » istas divitias « propter dolos, » id est admodum dolosi, sub specie boni dans mala ad causam excaecationis, et « dum » etiam « allevarentur, » id est in terrenis exaltarentur, « dejecisti eos » excaecando, et quia quanto magis exaltantur in temporalibus, tanto magis in ruinam dejiciuntur, et ipsa elevatio est eis causa ruinae.

Bene dico « dejecisti, » quia « quomodo facti in 116.0441B| desolationem, » id est quam immoderate tibi sunt desolati, quando vel juvenes perdunt bona hujus vitae quae amaverunt, vel morientes « subito defecerunt » morte, quia citius sperato moriuntur: et quia posset dici, similiter moriuntur et justi, addit et ista, « perierunt propter iniquitatem suam » cum justi vivant in aeternum.

Ita defecerunt, « velut » deficit « somnium surgentium: » quia sicut dormientes multas divitias in somnis habent, evigilantes tamen nihil adinveniunt, et inania reputant quae viderunt in somniis, sic mali in hac vita in somnio sunt, in morte evigilabunt et cognoscent haec esse inania, quae in hac vita habuerunt, et vere peribunt, quia o « Domine, in civitate tua, » id est in superna Hierusalem, tu « rediges imaginem 116.0441C| illorum ad nihilum, » id est non habebunt locum in civitate tua, id est quia in hoc mundo, qui est civitas diaboli et ministrorum ejus, redegerunt imaginem tuam ad nihilum, scilicet rationem suam, qua sunt tibi consimiles, id est puritatem et innocentiam, et sibi novas imagines fecerunt, alius in immunditia vivens, ut porcus, alius in rapacitate vivens, ut lupus, et alii aliter.

Ideo « rediges ad nihilum, quia » non solum prospera eorum nocuerunt illis, sed et mihi, qui tuus sum: et hoc est: « cor meum, » id est voluntas mea, « est inflammatum » invidia erga eos prosperatos, « et renes mei, » id est fortitudo animae meae, per quam debet ratio erecta esse sicut homo per renes, « sunt commutati » ut jam non 116.0441D| contemnam terrena, sicut prius feceram, et ratio exigebat, « et redactus sum ad nihilum, » id est ad appetitum terrenorum, quia appetitores mundi in conspectu Dei nihil sunt: « et nescivi » me redactum « ad nihilum, » et me peccare.

 « Sum » etiam « factus ut jumentum, » id est prorsus irrationabilis, et hoc « apud te, » id est in conspectu tuo, quia mihi videbar magnus philosophus: « et » tamen licet aliquando deviarem per appetitum terrenorum, « ego » fui semper tecum et hoc per te.

Qui tu « tenuisti manum dexteram meam, » id est rationem meam, ne a te recederet, conservando. Tenet Deus sinistram manum hominis, quando eum 116.0442A| in hac vita in prospera ducit: « deduxisti » etiam « me, » Domine, de virtute in virtutem, et hoc non meis meritis, sed « in voluntate tua et suscepisti me » in domum tuam non manufactam, in coelis, « cum gloria. »

« Quid enim. » Quarta pars. Bene dico, « suscepisti me cum gloria. Quid enim mihi » paratum « est in coelo? » ineffabilis scilicet gloria, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, et caetera: « et quid est, » id est quam vilissimum est illud quod « volui » mihi dari « super terram a te? » quia licet aliquando temporalia petiissem, tamen ego semper te habere volui.

 Prius volui terrena, sed ecce « defecit caro mea: » quia carnalitas mea, quae prius appetebat terrena, jam 116.0442B| « defecit, » mortificando sese « et etiam cor meum, » id est, carnalis voluntas, quia jam nihil mortale appeto, et etiam « Deus » est habitatio « cordis mei; » et cum alii faciant sibi partes divitias hujus mundi, « pars mea Deus » ducens me « in aeternum. »

Ideo facio te partem, o Deus, « quia ecce » patens est « qui elongant se a te » per turpem et inhonestam vitam, « peribunt, » quia tu Deus jam « perdidisti » dispositione tua « qui abs te, » id est, sine te viventes « fornicantur » cum daemone, recedentes a vero sponso. Vel « fornicantur, » satisfaciendo suae voluptati, sicut fornicarii, qui tantum suam volunt explere voluptatem.

 Illos fornicarios perdes, me autem non, quia « mihi est bonum, » id est delectabile « adhaerere Deo » 116.0442C| observando mandata ejus, « et ponere in Domino Deo spem meam. »

Illa adhaerere, « ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis. » Vel praedicationes, id est omnes laudes tuas, « in portis, « id est in publico ubi omnes audiant, « Sion, » id est Ecclesiae « filiae » tuae: Ecclesia filiae comparatur propter ornamenta et propter filiorum fecunditatem.

IN PSALMUM LXXIII. TITULUS. In finem intellectus Asaph.

« Ut quid, Deus, repulisti. » Psalmus iste dicitur « intellectus, » quia aperit nobis rem valde obscuram, scilicet, destructionem templi Dei, quod tamen nondum erat tempore prophetae: et destructionem civitatis 116.0442D| futuram per Titum et Vespasianum: et hic talis « intellectus » est « Asaph, » id est fidelis Synagogae: « Asaph » namque congregatio interpretatur. Materia est ipsa Synagoga, deplorans et condolens destructionem illius populi, quam videt futuram. Modus: In prima parte facit quamdam conquestionem de destructione illius populi, et precatur Deum ut eorum misereatur, ostendens hoc ex Judaeorum meritis provenisse. In secunda parte, quae incipit: « Deus autem rex noster, » precatur ut sicut Deus fecit misericordiam mundo, multa quoque mirabilia sic faciat etiam ipsis Judaeis. In tertia parte, quae incipit: « Ne tradas bestiis, » orat Deum ut quidquid faciat de aliis, saltem pauperum et confitentium sibi misereatur. 116.0443A| Intentio est, hortari ut compatiamur malis aliorum, quia hic est quidam gradus charitatis. Unde Apostolus ait: « Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus (Rom. XII). »

Et ponit conquestionem sic, dicens: O « Deus repulisti » partem tuam « in finem, » scilicet in finem repulsionis: quia cum aliquando repulisses eos ad tempus in aliis captivitatibus, haec repulsio est irrecuperabilis, quia nunquam in loco isto Judaei ulterius dominabuntur, nec ulterius reparabuntur, usque in finem saeculi. Repulit eos Deus, quando non defendit eos sicut solebat, et permisit destrui a Romanis. In interrogatione notat conquestionem, quasi diceret: Doleo de illorum tanta destructione, « ut quid iratus est furor tuus? » id est quare iratus es usque ad furorem? 116.0443B| scilicet ut gravissimas diuturnas poenas eis inferas « super oves pascuae tuae, » id est super populum tuum, quem reficiebas lege tua, sicut oves reficiuntur in pascuis: et hic per beneficia quae Deus eis contulit, incipit captare benevolentiam erga illos.

Noli, Domine, repellere, sed potius « memor esto congregationis tuae » quam congregasti in Aegypto: « quam » congregationem tu « possedisti » tibi famulantem « ab initio, » id est a tempore Abrahae, Noe, et Adae, et aliorum.

Item commovet Deum ad misericordiam per alia beneficia. Propter hoc quoque debes esse « memor, » quia tu « redemisti, » id est liberasti de manu Aegyptiorum, et de aliis captivitatibus « virgam haereditatis 116.0443C| tuae, » id est haereditatem tuam, scilicet, populum Judaicum, propter quem fecisti multa mirabilia, sicut per virgam Aaron. Vel per virgam sceptrum regni possumus accipere, ut sic dicamus: « Redemisti virgam haereditatis tuae, id est populum quem tu regis in virga, id est in sceptro regio: et praeter caetera beneficia, tu ipse corporaliter visitasti eos et habitasti inter eos: et hoc est: « mons Sion in quo habitasti » ad litteram: quia Christus corporaliter habitavit in « Sion, » id est in Judaea, cujus caput est Sion: Haebraea veritas non habet « in eo. » Potest tamen sic legi: « Habitasti in Sion, » non per servos tantum ad vineam missos, sed propria persona « habitasti in eo. »

Postquam captavit benevolentiam per beneficia 116.0443D| quae fecit Deus populo, captat benevolentiam a persona adversariorum, ponendo superbiam eorum. Continuatio. Quia haec beneficia fecisti populo tuo, ideo, o Deus, « leva manus tuas, » id est operationes tuas quae fuerunt remissae, cum eos permitteres facere de civitate tua quod volebant: « leva » dico « in superbias eorum, » id est contra superbias, qui civitatem destruunt, et hoc facies « in finem » omnimode, id est, ita scilicet, quod convertantur, quia « quanta est malignatus, » id est, quanto malo animo fecit « inimicus » ille Romanus populus « in sancto » loco, id est, in templo tuo.

Et cum alii homines, qui mala solent facere, soleant compungi et dolere, isti « qui te oderunt, sunt 116.0444A| gloriati in medio solemnitatis tuae, » id est, in medio templi tui, in quo tua solemnitas solebat celebrari.

« Posuerunt » etiam « signa sua, » id est, aquilas suas, « signa » victoriae suae, « et non cognoverunt » veritatem, scilicet quod illa victoria sit ex te, sed sibi attribuerunt: « posuerunt » dico, « sicut » solent poni signa « super summum, » id est, super januas domorum vel templorum « in exitu, » id est, in compito. Tangit consuetudinem, quod victores solent ponere super portam vel super turrim signa sua.

Exaggerat eorum nequitiam: et etiam « exciderunt januas ejus » templi, tendentes « in idipsum, » id est, in eamdem voluntatem destructionis, « quasi » essent « in silva, » non quae observaretur, sed quae 116.0444B| eorum voluntati esset exposita ad facienda ligna, et hoc dicit « lignorum, » et « dejecerunt, » id est, destruxerunt « eam » civitatem « in securi et ascia. » Ascia est ferramentum ad dolandas minutas sculpturas aptissimum.

« Incenderunt » etiam « sanctuarium tuum igni, » id est templum tuum, dejicientes culmina, quae in altum ad honorem tuum erant aedificata, « in terra » ita ut non remaneret lapis super lapidem, « polluerunt tabernaculum nominis tui, » id est templum in quo invocatum fuerat nomen tuum, faciendo ibi multa polluta.

« Dixerunt » etiam « in corde suo » et non pauci, sed « cognatio eorum simul » cum illis, « quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, » id est 116.0444C| destruamus omnia, ne dies festi agantur in terra ista ulterius.

Istam destructionem permisit nobis Deus fieri ex merito nostro, quia nos « non vidimus, » id est, non intelleximus, « signa nostra, » id est, nobis propositam, scilicet, visitationem, quam nobis fecit Deus. Et hic ponit se Synagoga in numero destructorum illorum, cum dicit, « non vidimus » haec « signa, » quia « jam non est propheta » apud nos, quem consultamus, sicut prius habebamus. Cum enim prophetae cessarent, signum fuit adventus illius, qui fuit et finis et completio prophetarum: « et amplius nos non cognoscet » Deus, visitando per aliquem prophetam. Vel ita potest legi praecedens versus, de culpa Judaeorum. Continuatio. Licet Deus tanta beneficia 116.0444D| Judaico populo contulisset, tamen non erit in clementia ipsius, si permittat eos destrui, quia ipsi dixerunt Judaei in corde suo, id est, sicut dixerunt, ita in corde habuerunt, et non pauci de illis, imo cognatio illorum tota simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, scilicet, ut nullum festum celebremus ei. Nec debemus celebrare, quoniam « non vidimus signa nostra » quae nobis promiserat Deus, id est non ostendit nobis aliqua signa, per quae caveamus ab hostibus, sicut solebat: et etiam « jam non est propheta » qui consoletur nos, et caetera eodem.

Ipsi ita peccaverunt, sed, o « Deus usquequo » patieris illos permanere in peccatis, et hoc est: 116.0445A| « usquequo improperabit » tibi « inimicus, » id est, Judaicus populus: et usquequo « irritat, » id est, provocat ad iram, « adversarius, » id est, Judaicus populus, « nomen tuum, » id est, te nominabilem? erit hoc « in finem: » id est, erit omnimode. Vel usque « in finem » saeculi, quando reliquiae Judaeorum salvae fient.

Et « ut quid, » Domine, « avertis » ab eis « manum tuam, » id est operationem tuam qua convertas eos ad te; alia translatio habet, faciem tuam: et « ut quid avertis dexteram tuam, » id est Judaicum populum, qui ideo Domini dextera dicitur, quia per eos fecit Deus multa mirabilia: sicut per David Goliam interemit, etc., « de medio sinu tuo, » id est de ubertate misericordiae, quia qui removetur a 116.0445B| Deo, non est in misericordia Dei. Erit hoc usque « in finem, » erit utique in finem, quando Judaei convertentur ad Christum, recipientur in sinum Dei. Haec figura fuit in Moyse, qui extraxit manum de sinu, et leprosam invenit, et cum iterum eam in sinum reposuisset, munda fuit, et hoc est impletum in populo Judaeorum, qui cum removeretur a sinu Dei, id est a Christo, factus est leprosus in peccatis; cum autem converterit se ad Christum, mundabitur a lepra peccatorum.

« Deus autem. » Pars secunda. Deus avertit modo manum suam, scilicet, ipse « Deus rex noster » existens « ante saecula, operatus est salutem » id est, liberationem, et ante adventum et in ipso adventu Christi « in medio terrae, » id est in communi omnium 116.0445C| hominum.

« Tu confirmasti. » Dico « operatus » es « salutem, » quia « tu » Deus « confirmasti mare » Rubrum, faciendo illud populo transeunti siccum, et ex omni parte quasi murum: et hoc « in virtute tua, » id est in omni potentia tua. Posita figura, ponit significatum ipsius figurae, cum dicit: « Capita draconum, » id est potentias et elevationes daemonum « contribulasti, » id est, ad nihilum reduxisti, « in aquis » baptismi: quia per aquas baptismi homo exit a diaboli potestate.

Et « tu » etiam « confregisti capita draconis » superioris, et « populis Aethiopum, » id est illis qui prius fuerunt nigri in peccatis, « dedisti eum » diabolum « escam, » id est refectionem: quia subtrahendo 116.0445D| diabolo sua membra, eis reficiuntur, cum eos sibi incorporant: vel ipsis tribulationibus reficiuntur, quas immittit eis diabolus.

Ostendit etiam alias salutes, quas fecit Deus in mundo, cum dicit: « tu » etiam « disrupisti fontes, » id est, si aliquis fons impediebat eorum iter, tu divisisti, ut facile pertransirent, « et torrentes, » id est, si aliqua impetuosa aqua impediebat transitum eorum, tu « disrupisti, » id est, per minimos rivulos, « tu » etiam « siccasti fluvios Ethan » terrae illius, ut Jordanem, quem sicco pede transierunt. « Ethan » interpretatur robustus, per quod intelligitur diabolus; possumus et hoc intelligere ad allegoriam ita, fontes et torrentes « Ethan, » id est inundationes vitiorum, 116.0446A| quas immittit diabolus, tunc disrumpit Deus, quando alleviat peccata, et si non penitus condonat, tunc siccat « fluvios Ethan, » id est, inundantiam vitiorum, quando penitus condonat peccata. Vel sic « disrupisti fontes, » quando in deserto de petra aquam eduxisti, et torrentes, sicut aquam illam quae sequebatur eos per desertum. Vel hos fontes et torrentes intelligimus praedicatores, qui refecerunt totum mundum praedicatione Evangelii, et per istos praedicatores « tu siccasti fluvios Ethan, » inundantiam peccatorum, quam immittebat diabolus.

« Tuus est dies, etc. » Totum ad litteram. Allegorice autem per diem accipimus sapientem, qui est illuminatus cognitione Dei. Per noctem peccator accipitur, qui est in tenebris, per ignorantiam veri 116.0446B| boni, qui peccator est tuus, o Deus, quia eum ad te convertis. « Tu fabricatus es auroram, » id est, principium conversionis, scilicet illos qui modo noviter convertuntur, « et solem, » id est, perfectissimos sapientes, qui alios possunt illuminare.

« Tu » etiam « fecisti omnes terminos terrae, » id est, eos qui se faciunt terminos et defensores Ecclesiae, contra diabolum et ministros ejus, sicut sunt sancti episcopi et alii boni pastores; « aestatem, » id est illos qui sunt ferventissimi, sicut martyres, « et ver » etiam tu fecisti, id est, temperatos, sicut sunt boni confessores, et « ea tu plasmasti, » id est, principium eorum tu fuisti, quia nullus in eis quidquam fecit, nisi tu solus. Plasmatio enim est prima creatio.

116.0446C| « Memor. » Et tu Deus, qui haec mirabilia fecisti, « memor esto hujus, » id est, conversionis Judaeorum, quod iste dicit absolute, « hujus » alia translatio habet, hujus operationis, et necesse est ut sis « memor, » quia « inimicus, » id est, ille Judaicus populus « improperavit, » id est, opprobria dixit « Domino » et hoc per insipientiam, et hoc est « et populus insipiens » exacerbavit « nomen tuum, » id est, provocavit te ad iram nobinabilem (sic). Cum dicit per insipientiam eos peccasse, excusat eos et dignos ostendit miseratione.

« Ne tradas. » Tertia pars. Inimicus populus ita improperavit Domino, sed, o Domine, quidquid facias de aliis « ne tradas bestiis, » id est diabolo et ministris ejus, « animam confitentem et animas pauperum 116.0446D| tuorum ne obliviscaris in finem, » id est omnimode, quando remuneres eos, quia confitentes sunt pauperes, et ideo debes remunerare.

 Propter hoc non debes oblivisci, quia tu promisisti misericordiam confitentibus te, et hoc est: « Respice in testamentum tuum, » id est sanctum Evangelium, et opus est ut respicias promissa, quia propter merita eorum non facies, « quia » isti « repleti sunt » iniquitate « qui obscurati sunt, » id est, excaecati sunt ab usu rationis, « domibus terrae, » id est corporali habitatione, et hoc excusat eos de sua caecitate.

Et, o Domine, « ne avertatur humilis » qui tibi supplicat, « factus confusus » si eum a te removeris, 116.0447A| nec debes tales a te removere, quia « pauper » verus « et inops » qui nihil de se praesumit, sed omnia Deo reputat, scilicet humilis; isti tales « laudabunt nomen tuum. »

Et propter hoc debes exsurgere, et etiam propter hoc, quia causa tua agitur, et hoc est, o « Deus, » qui hactenus videris dormisse, dum permittis inconversos Judaeos, nunc « exsurge, judica causam tuam. » Causa enim agitur contra Deum, quando Judaei improperant Deo: hanc judicabit ad commodum suum Deus, si de blasphemis faciat laudatores: « judica » dico « causam, » scilicet, « memor esto improperiorum tuorum » scilicet quae tibi objiciunt Judaei, et hoc quidem faciunt per insipientiam: et hoc subdit, « eorum improperiorum » dico, « quae sunt » 116.0447B| tibi « tota die ab insipiente » populo.

Et « ne obliviscaris voces inimicorum tuorum, » id est, voces et preces quas fundunt illi ad te, qui quondam fuerunt inimici tui. Alia translatio habet, quaerentium te, et non debet oblivisci, tum propterea, quia isti inimici facti amici, clamant ad te, tum etiam propter hoc, quia inimici tui, scilicet Romani, superbe agunt contra illos, et hoc est: « superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper » crescendo magis et magis.

IN PSALMUM LXXIV. TITULUS. In finem ne corrumpas, psalmus cantici Asaph.

116.0447C| « Confitebimur. » Psalmus iste est cantici Asaph, id est, fidelis Synagogae quae in hoc psalmo loquitur, monens « ne corrumpas, » id est, si habes fidem vel aliquod bonum, ne corrumpas illud, et per hoc dirigens in finem, id est, in Christum. Psalmus cantici, ideo psalmus iste dicitur, quia magnam nobis proponit exsultationem, quia Christum inducit judicaturum, et impios damnaturum, et justos remuneraturum, ubi dicit et omnia cornua peccatorum confringam, etc. Materia est Christus et homo, judex omnium. Modus: in prima parte loquitur ei Synagoga, ostendens eum talem cui omnis religio debeat exhiberi. In secunda parte inducitur Christus loquens, et respondens Synagogae, et in verbis suis 116.0447D| possumus intelligere, eum Deum et hominem, judicem omnium; et ista secunda pars incipit statim ubi dicit: « Cum accepero tempus » intentio est admonere « ne corrumpas. »

Et dicit Synagoga, O « Deus » nos « confitebimur tibi » peccata nostra: et quia securum se credidit ut permaneret in confessione, ingeminat: « confitebimur » perseveranter, « et » post confessionem, « invocabimus nomen tuum, » ut nobis peccata relaxes, et in nobis habites: recto ordine procedit, quia ubi non invocat, digne narrare non potest.

Et postquam invocaverimus, « narrabimus mirabilia tua, » scilicet de creatione mundi, de reparatione generis humani: et cum hoc iterum recto ordine 116.0448A| procedit, quia qui non invocat, digne narrare non potest.

Unde dicitur: « Non est speciosa laus in ore peccatoris. » Hic notatur in his verbis Synagogae omnis religio. « Cum accepero tempus. » Pars secunda. Et ita respondit Christus invocanti Synagogae: Tu dicis, « confitebimur, » et certe bono tuo, puta cum ego accepero tempus, id est, opportunitatem judicandi, « judicabo justitias » reddens tibi pro merito tuo, et aliis similiter.

Dico « cum accepero tempus, » quia opus est ut differam, quia homines sunt corrupti, et oportet praescitos per misericordiam praeparare: et corruptionem hominum ostendit dicens: « Liquefacta est terra, » id est, ipsum elementum est liquefactum et 116.0448B| corruptum, « et omnes » homines liquefacti et corrupti per peccata, « qui habitant in ea, » quia secundum corruptionem hominum, ipsa elementa, quae ipsis serviunt, corrumpuntur. Terra enim fertilior et aer salubrior fuit in tempore priorum patrum, quod ex diuturnitate vitae eorum potest comprobari: homines scilicet liquefacti sunt, sed « ego » per misericordiam Dei « confirmavi columnas ejus » terrae, id est sanctos apostolos, qui totius Ecclesiae sunt sustentaculum, et per illos acquirentur multi, qui digni erunt in judicio remuneratione.

« Confirmavi columnas, » et per illas « dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus » contra praecepta mea dixi haec: « Nolite exaltare cornu, » id est, « nolite » excusare vos de peccatis vestris: 116.0448C| « cornu » enim, id est superbia, exaltat, qui se de peccato suo excusabilem existimat et judicat.

Et « nolite cornu vestrum, » id est excusationem vestram, « extollere in altum, » id est, contra Deum, ut dicatis vos culpa Creatoris esse peccatores, qui tales non creavit: et quid intelligat per « cornu extollere in altum, » ipse exponit, cum dicit: « Nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Nolite » dico, ipse enim cognoscit quidquid vos facitis, quia nullo loco deest; et hoc est: « quia » ipse non deest, « neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus » ad litteram. Vel per orientem allegorice sapientes et summos viros, quibus est ortus sol justitiae, possimus accipere; peccatores per occidentem, quibus idem sol occidit; per desertos 116.0448D| montes haereticos, qui cum montes se ostendunt, tamen a veritate remoti sunt et deserti: ideo dicit quod a nullo deest, « quoniam Deus judex est, » ille de quo ego ago, Deus est, et quia Deus est, ergo ubique est.

Et quia « judex est » et justus, scilicet, ubi dicet judicem proprie et justum intelligit, ideo « humiliat hunc » superbum, etiam in hac, et tandem in alia vita, « et hunc, » id est, humilem, « exaltat » multiplicando eum in virtutibus, et tandem in alia vita vere exaltabit, cum eum perpetuo coronabit et potest exaltare: et humiliare, « quia in manu » illius « Domini calix » est, scilicet divina Scriptura, de qua potantur multi, sicut de aliquo calice; « calix » dico « meri vini, » 116.0449A| id est, puri sensus, id est, spiritualis intellectus; « calix » dico « plenus misto, » id est, mistura, quia continet et Novum et Vetus Testamentum, in quo utroque testamento sincerus est, et merus, et spiritualis intellectus.

Et hunc calicem « inclinavit, » id est, per misericordiam suam intelligibilem fecit, « ex hoc » vase « in hoc » aliud vas, et « hoc » per simile dicit, scilicet, ex Judaico populo, in gentilem populum, prius enim Judaeis, quam gentibus legem suam dedit, et licet sic inclinasset, tamen calix non est evacuatus, et hoc est, « verumtamen faex ejus, » id est reliquiae ejus calicis, « non est exinanita, » id est evacuata, quia neque usque ad reliquias potest exhauriri, neque ipsae reliquiae possunt exhauriri, quia quanticunque 116.0449B| exhauriant de divina Scriptura, tamen non minus habet ipsa spiritualis intellectus. Per faecem non accipit turbidum aliquid, sed quasi solas reliquias, sicut in cypho merum vinum aliquando remanet. Et adeo non est exinanitum, quod inde « bibent omnes peccatores terrae, » id est, reficiuntur aliqui de omni genere peccatorum, scilicet et Judaeorum qui in fine potabunt, et gentium qui modo potantur. Vel « faex ejus, » id est legis, scilicet carnales observantiae, quae « faex » dicuntur quantum ad Novum Testamentum, non prorsus est evacuata, quia adhuc servant eam Judaei, et hoc dicit, « non est exinanita; » et licet modo « non sit » exinanita, « tamen quicunque » bibent « legem illam spiritualiter » omnes peccatores terrae, » scilicet, tam Judaei quam gentiles. 116.0449C| Vel per calicem possumus accipere divinum judicium, ut ita dicamus: Bene dico, « hunc humiliat, et hunc exaltat, » quia « in manu, » id est, in potestate illius Domini est « calix, » id est divinum judicium, quod ideo « calix dicitur, » quia propinat inde Deus unicuique pro merito, sicut propinatur de calice; « calix, » dico « meri vini, » id est quo propinatur merum vinum, justitia sanctis in hac vita, et tandem aeterna gloria, qui « calix » est « plenus » etiam « misto, » id est, poena qua potabuntur mali, qui sicut in calice illo continetur remuneratio bonorum, sic et damnatio impiorum. Et illum calicem « inclinavit ex hoc in hoc, » quia per illum calicem et bonis bona, et malis mala propinat, et licet inde omnibus propinet, tamen « faex ejus, » id est, poena, « non est exinanita, » id est, nunquam 116.0449D| exhausta est, sed « omnes peccatores terrae bibent » illam, id est, perpetuo punientur.

Ipsi bibent ex eo, « ego autem annuntiabo, id est gaudebo, sicut alia translatio habet, « in saeculum, » id est, quandiu durabit saeculum, et etiam « cantabo » voce et opere, « Deo Jacob. »

« Et » postquam haec omnia fecero, veniens ad judicium « confringam omnia cornua peccatorum, » et dabo cornua justis, qui modo non habent, « et » illa « cornua justi exaltabuntur » ineffabili gloriatione. Ubi dicit, « accepero tempus, » et « confirmavi columnas ejus, » ostendit se esse hominem. Ubi dicit, « quoniam Deus judex est, » ostendit se esse Deum et judicem.

IN PSALMUM LXXV. TITULUS: In finem in carminibus, canticum ad Assyrios. Psalmus Asaph.

« Notus in Judaea Deus. » Iste « psalmus Asaph, » id est, fidelis Synagogae, habitus in carminibus, id est in laudibus Dei. Proponit enim nobis magnas laudes Dei, dum dicit eum notum esse in Judaea, et quod ipse illuminat bonos, ubi dicit: « Illuminans tu mirabiliter, » et excaecat malos, ubi dicit, « turbati sunt omnes insipientes corde, et dormierunt somnum suum » : et ibi maxime apparet unde laudandus sit, cum dicit, « ut salvos faciat omnes mansuetos terrae, » qui psalmus est « canticum, » quia, ut dictum est, rem unde nobis sit exsultandum proponit, eam scilicet quam praediximus in carminibus: « canticum » dico 116.0450B| « habitum ad Assyrios, » id est, ad superbos Judaeos: Assyrii namque dirigentes interpretantur, et per Assyrios Dominus populum suum pro peccato eorum flagellabat, et per istos tales Assyrios merito Judaei intelliguntur, quia et isti Judaei superbi erant de sua lege, et Ecclesiam Christi persequebantur, et hos tales Judaeos hortatur fidelis Synagoga, ut cum ipsa gaudeant de hoc nomine, quod Judaei dicuntur, et Christum confiteantur, quia nemo potest esse Judaeus, nisi in quo habitat Christus. Vel per Assyrios, qui dirigentes interpretantur, bonos Judaeos, qui se ad Deum dirigunt, secundum interpretationem possumus accipere: et hos admonet fidelis Synagoga, ut perseverent in dilectione Christi. Materia est ipse Christus. Modus: In prima parte ostendit 116.0450C| in quibus habitet Christus, et quod a sua habitatione removeat omnem potestatem inimici, cum dicit: « Ibi confregit potentias, » et caetera. In secunda parte, quae incipit: « Illuminans tu mirabiliter, » ostendit quod in hac vita bonos illuminat, malos excaecat; et tandem in judicio damnabit impios, et salvos faciet bonos. In tertia parte quae incipit: « Quoniam cogitatio hominis confitebitur, » ostendit eum dignum cui soli faciendum sit festum, et admonet nos, ut ei festum faciamus, et haec est intentio.

Et sic admonens ipsos Judaeos, dicit Synagoga: o vos Judaei, « Deus est notus in Judaea, » id est omnibus qui confitentur Christum natum de tribu Juda: quibus autem « notus » non « est Deus, » ipsi non debent 116.0450D| dici Judaei. De tribu Juda fuerunt omnes reges Judaeae, praeter Saul. « Et in Israel magnum nomen ejus, » id est, illis qui eum vident, quia quanto magis investigant de eo, tanto est illis major. Et hoc potestis scire, o vos Judaei carnales, quia si nomen ejus in vobis non est magnum, id est, si Christum non honoratis, non eritis Israel. Vel si ad bonos Judaeos dicitur, sic dicetur: Quandoquidem « notus est in » Judaeis « Deus, » et « in Israel magnum nomen ejus, » ergo vos boni Judaei persistite, ut in vobis habitet, et crescat nomen ejus « et factus est locus ejus » ubi ipse cubat « in pace, » id est, in illis qui cessant a vitiis, et faciunt bona. Alia translatio habet, in Salem; sed translator posuit significatum hic pro significante 116.0451A| « et in Sion, » id est in speculantibus Deum, est « habitatio ejus » in quibus ipse non invenit ullum offendiculum, et ideo vos Judaei facite vos speculantes, ut in vobis Deus habitet.

« Ibi, » id est in Sion, id est in speculantibus se, « confregit » Deus, id est destruxit, « potentias » diaboli, et eas per partes exsequitur, dicens, « arcum, » id est latentem impugnationem, « scutum, » id est defensionem iniquitatis, et « gladium, » id est manifestam impugnationem, « et » ut omnia comprehendat, dicit, « bellum, » id est omnem impugnationem, ita confregit Deus haec vitia in suis, sicut ad historiam, confregit potentias Amorrhaeorum et Jebusaeorum, ut populum suum in terram promissionis induceret.

116.0451B| « Illuminans. » Pars secunda. Continuatio. Dico confregisti « potentias, » et tu bene potuisti benefacere, quia, o « tu, » Deus, « illuminas » fideles tuos cognitione veri boni, « a montibus aeternis, » id est per apostolos, qui aeterni dicuntur, quia vita eorum manet in aeternum, illuminas dico « mirabiliter, » id est per miracula. Vel mirabiliter, quia etiam si sine miraculis fiat cognitio Dei, tamen mirabilis est, quia quanto magis Deus ab initio cognoscitur, tanto potentior intelligitur. Vel si habeat « illuminans, » pendet constructio usque, « tu terribilis es, » et te illuminante « turbati sunt, » non dico boni, sed « omnes insipientes corde, » id est appetitores saeculi.

Et ipsi « dormierunt, » id est quieverunt in gaudiis hujus mundi, putantes esse bona haec temporalia, 116.0451C| et quia possent dormire et statim evigilare, addit « somnum suum, » id est continue, et sicut evigilans nihil invenit de divitiis quas habuit in somnio, sic « omnes viri divitiarum. » Per divitias non solum usitatas divitias accipimus, sed etiam quaelibet desideria carnalia, « nihil in manibus suis invenerunt, » id est in potestate sua, qui prius putaverunt eas divitias semper sufficere, et eas in sua possessione habere.

Et hic excusabiles ostendit eos ab « increpatione, » Continuatio. Dico « dormierunt, et, o « Deus Jacob, ab increpatione tua, » id est, dum eos tu increpares per praedicatores tuos « dormitaverunt, » id est dormierunt frequenter: quia quando terrebas eos et videbant varia et inconsueta miracula, tunc commovebantur; 116.0451D| his vero cessantibus, iterum dormiebant: « dormitaverunt » dico « quia ascenderunt equos, » id est illi qui late discurrunt per desideria saeculi. Hic mittit nos ad historiam, cum Moyses miracula faceret coram Pharaone, dicebat se cito dimissuros filios Israel; cum autem cessarent miracula, et populus coepit proficisci, conscendit in equos et insecutus est populum Dei.

 Et « tu » qui haec facis in hac vita, « terribilis es » futurus impiis in judicio, « et » tunc « quis resistet tibi. » Nullus utique; « ex tunc ira tua » apparebit, quia quos in hac vita per misericordiam differs punire, et invitas ad poenitentiam, illos tunc graviter punies.

116.0452A| Bene dico, « ira tua, » quia tu « fecisti, » id est, « facies » judicium « tuum auditum de coelo » per totum mundum, cum sit vox in tuba Dei, et in voce archangeli, et hoc Propheta annuntiat per praeteritum, quia in consilio Dei jam viderat illud esse peractum, et « contremuit, » id est, tremebit « terra, » id est, terreni « et quievit, » id est quiescet, quia jam nullam habebit potestatem.

 « Tremuit » dico. « Cum Deus exsurget in judicio » et non tantum exsurget, ut condemnet impios, sed etiam « ut salvos faciat omnes mansuetos terrae. »

Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. Tertia pars. Continuatio. Et quia Deus haec omnia facit, ideo vos « vovete Domino, Deo vestro, et reddite. » Ideo dicit « vovete, » quia quaedam sunt quae non 116.0452B| essent necessaria ad faciendum nisi voverentur, sicut abstinere ab uxore, a carne, et caetera, et ideo sunt alliciendi homines ut voveant; « vovete » dico non alii, sed omnes qui in circuitu ejus » existentes, id est in famulatu ejus, « affertis munera » justitiae et aequitatis, et caetera. Alia littera habet qui in circuitu ejus sunt, afferent munera. Continuatio: Ideo debetis vovere et reddere, quia omnes qui in circuitu ejus sunt, afferent munera.

Et quid debeamus vovere et reddere, ostendit per praemissam causam. Continuatio. Bene debetis vovere et reddere, « quia tibi, » o Domine, « confitebitur cogitatio hominis, et reliquiae cogitationis, » id est, operationes, quae post cogitationem relinquuntur, « agent tibi festum diem, » id est, ostendunt te 116.0452C| esse laudabilem: festum celebrare, a malis operibus cessare, et Deo laudes debitas exhibere. Unde dicit Augustinus: Male celebrat sabbata, qui a bonis operibus vacat. Vel reliquiae cogitationis, id est, recordationes quas semper homo habet pro peccatis, et quoniam hoc est, ergo vovete, etc. Vovere consilium est, solvere autem vota praeceptum, id quod Moysi auctoritate probatur. Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo.

 « Vovete » dico, Domino Deo vestro, et Domino dico « terribili, et ei qui aufert spiritum principum, » id est vitam, ad litteram, propter hoc dicit « terribili apud reges terrae, » id est apud omnes illos qui bene regunt suam terrenitatem.

IN PSALMUM LXXVI. TITULUS. In finem, pro Idithun, psalmus Asaph.

« Voce mea ad Dominum clamavi. » Psalmus iste est Asaph, id est fidelis Synagogae, quae hic loquitur sicut David, vel aliquis de illo populo priori: habitus pro Idithun, id est pro transiliente, ut sient ille transiliens est qui loquitur, ita faciat suos auditores transilientes, id est contemptis mundanis, coelestibus adhaerentes, et haec est intentio, psalmus dico, dirigens in finem. Ideo aliquem de prioribus patribus hic loqui dicimus, quia qui hic loquitur, deliberat an possit fieri salvatio hominis, de qua nullus fidelis dubitat, eorum qui post adventum Christi fuerunt, 116.0453A| Materia est ipsa fidelis Synagoga. Modus: In prima parte ostendit se clamare ad Deum etiam in tribulatione, et quod non velit consolari his temporalibus, ubi dicit: « Renuit consolari anima mea. » In secunda parte, quae incipit: « Anticipaverunt vigilias oculi mei, » deliberat utrum salvatio hominis necne. In tertia parte, quae incipit: « Et dixi nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi, » ostendit se salutis viam invenisse, et quod ipsa salus per Filium Dei fiat. In quarta parte, quae incipit: « Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et timuerunt, » ostendit mirabilia quae Deus per Filium in mundo procreavit.

Et sic Synagoga fidelis proponens se exemplum aliis, dicit: « Ego clamavi ad Dominum » ut eum obtineam, quia Dominus est, et hoc « voce mea » 116.0453B| quia ab hoc quod peto voce, non discordo opere, etiam « voce mea clamavi ad » Deum et ad quem clamandum est, quia Deus est, « et intendit mihi, » id est benigne respexit.

Et non tantum in alio tempore, sed et in adversitate: et hoc est. « In die tribulationis meae Deum exquisivi, » quia cum potestas hujus vitae se mihi offerret, et prosperitas, ego inter omnia Deum exquisivi « manibus, » id est operationibus « meis: exquisivi » dico, « nocte, » id est in hac vita, quae ideo nox dicitur, quia in ea non habetur perfecta illuminatio. Vel nocte, quando alii dormiunt; ita quod haec mea inquisitio esset « contra eum, » id est in praesentia ejus. Alia translatio habet, « coram eo. Et non sum deceptus, » id est non sum spe mea frustratus, 116.0453C| sed experientia edoctus, Deum suos non derelinquere, et justis aeternae vitae praemia tribuere, neque petentibus quidpiam denegare.

« Deum exquisivi, » et in temporalibus nolui consolari, id est, habere consolationem, et hoc est: « Anima mea renuit consolari » passive, vel consolari se, scilicet in istis temporalibus, sed semper « fui memor Dei, et » in illa memoria « delectatus sum, » percipiens magnam bonitatem Dei, « et exercitatus sum » ut cognoscerem quanta esset bonitas ipsius, « et » in hoc « defecit spiritus meus » quia incomprehensibilis est bonitas Dei.

« Anticipaverunt: » Pars secunda. Dico « defecit spiritus, » sed tamen « oculi mei, » id est, interior ratio mea, « anticipaverunt vigilias, » id est, plus 116.0453D| quam alii solliciti fuerunt, ad inquirendam Dei bonitatem: hoc dicit ad similitudinem alicujus studiosi, qui plus aliis vigilat, caeterisque diligentius cuncta investigat, et in illis vigiliis « turbatus sum, » cognoscens omne humanum genus in peccatis teneri, ex inobedientia primi parentis, « et » tamen « non sum locutus, » id est, non murmuravi contra Deum.

 Ideo sum turbatus quia ego « cogitavi dies antiquos » id est, peccatum Adae factum in antiquis diebus, sed tamen contra « annos aeternos in mente habui, » quia quod de promissa hominibus aeternitate audivi, semper recordabar.

« Et meditatus sum nocte, » id est, tempore istius 116.0454A| vitae, « cum corde meo, » id est, cum ratione mea, quia ratio attendens Dei misericordiam, et quod Deus hominem ad laudem suam fecit, humani generis salvationem indicavit futuram, carnalitas autem videns hominem putrescere, negabat reparationem futuram, « et exercitabat » ut cognoscerem quid potius tenendum sit, « et » ut melius intelligerem, « scopebam spiritum meum, » id est, omnem faecem terrenitatis ejiciebam a me, scobare enim est mundare, vel « scopebam » idem est quod quidam dicunt, « scropebam, » id est, cavabam ut profundius possem de Deo intelligere.

« Meditatus sum » ita dicens apud me, « Nunquid in aeternum projiciet Deus » populum suum et « non apponet, ut complacitior sit adhuc, » placidus fuisse 116.0454B| ostensus est superius, cum mihi intendit, placidior erit, cum reparabit.

 « Aut abscindet ipse suam misericordiam in finem, » id est, omnino, quod nulla scilicet major abscissio sit ut removeat eum a bonis et a malis, et faciet hoc ipse « in generatione et generationem, » id est omni tempore.

« Aut obliviscetur misereri Deus? » qui prius consuevit facere misericordias patribus nostris, « aut continebit in ira sua misericordias suas, » id est, praevalebit ira ejus misericordiae ejus, iratum enim video eum pro peccatis, misericordem tamen cognosco et dixi. Pars tertia. Ego sic deliberavi, « et » in hac mea deliberatione « dixi, nunc coepi » quid inde tenendum sit. Vel, « coepi » veram cognitionem inde habere, 116.0454C| scilicet, video quamdam mutationem, sicut in ariete immolato ab Abraham, intelligo humanitatem Christi immolandam esse pro hominibus, « et haec est mutatio dexterae Excelsi, » id est, Christi, qui est dextera Dei Patris, per quem operatur hanc mutationem, ut de peccato ad justitiam transire faciat, et de mortalitate ad immortalitatem perducat.

Et per hoc intellexi illam mutationem, « quia memor fui operum Domini, » scilicet quod creavit hominem, et sicut eum per misericordiam creavit, sic intellexi, quod eumdem per misericordiam reparabit. « Memor fui, quia » etiam in futuro « memor ero, » vel ut alia translatio habet, omnium « mirabilium tuorum » quae fecisti in mundo « ab initio, » id est, a creatione coeli et terrae, et quia illa cognovi te fecisse 116.0454D| propter laudem tuam, sic quod homines salvabis, quia nisi illos salvares, nullam laudem haberes.

Et non tantum « memor ero, » sed « etiam meditabor, » id est, studiose inquiram « in omnibus operibus tuis » ut in caeteris operibus factis, intelligam etiam quia hominem salvum facies, « et exercebor in adinventionibus tuis, id est, praeceptis tuis, quae tu invenisti.

« Deus in sancto. » Ecce quod superius dixit: ecce « nunc coepi. » Continuatio: « Exercebor in adinventionibus tuis, » haec inventio quidem « o Deus, via tua » qua venitur ad te est « in sancto, » id est in Christo, et quia videt reparationem per Christum 116.0455A| futuram, commendat eum cum exsultatione, dicens: « quis Deus magnus, sicut Deus noster? » Gentiles stulti putant statuas suas, vel lapides, deos esse, sed nihil est certe, quia « tu » solus « es Deus, qui facis mirabilia. » Et quae mirabilia, ostendit dicens:

« Notam fecisti in populis virtutem tuam, » id est Filium tuum, in quo virtus tua apparebit. Et non tantum notificabis Filium, sed « in brachio tuo, » id est, in ipso Filio « redemisti populum tuum, » quem populum determinat, scilicet, « filios Jacob, » id est Judaicum populum, « et Joseph, » id est gentilem populum, qui ideo per « Joseph » intelligitur, quia Joseph in gentili populo, scilicet in Aegypto, conversatus fuit. Vel ad allegoriam: Per « Joseph, » qui interpretatur accrescens, gentilem populum accipimus 116.0455B| qui accrevit ad cultum Dei per Judaicum populum.

« Viderunt. » Pars quarta. Per hoc « redemisti populum, » quia o « Deus, aquae, » id est Judaici populi, « viderunt te, » id est, cognoverunt te per Filium: « viderunt te » iterum « aquae, » id est gentiles, « et timuerunt » pro peccatis, intelligentes te futurum judicem, « et abyssi, » id est profundissimi in peccatis, « turbatae sunt » a proposito suo.

 Et tunc fuit « multitudo sonitus aquarum, » id est, populi sonuerunt, multis modis laudantes te de missione Filii tui, et clamaverunt pro peccatis: et « sonitus » ideo fuit, quia « nubes, id est sancti apostoli, dederunt vocem » praedicationis per orbem terrae.

116.0455C| Bene dico, « vocem dederunt nubes, » quia o Deus, « sagittae tuae, » id est sententiae tuae transfigentes corda hominum, « transeunt » ad homines de illis apostolis: et « vox tonitrui tui, id est comminationis de peccatis, est in rota, » id est, in circuitu totius mundi.

Et « coruscationes tuae, » id est, miracula facta per ipsos apostolos, « illuxerunt orbi terrae. » Bene dixit, « illuxerunt orbi, » quia per haec sunt multi illuminati, et conversi ad fidem; per coruscationem possumus accipere praecepta vivendi: « et » per ipsas coruscationes « commota est terra, » id est, terreni ad conversionem, « et contremuit » agendo poenitentiam pro peccatis.

Et per istos apostolos sic operantes, « via » est 116.0455D| « tua in mari, » id est in gentili populo, quia per hoc et tu venisti ad gentilem populum, et gentilis populus venit ad te: ad litteram etiam completum est, quia Dominus Jesus incessit super mare, et super mare fecit Petrum ambulare ad se: « et semitae tuae, » id est arctiora praecepta tua, sunt etiam receptae « in aquis multis, » id est in diversis populis: et licet gentiles ad te ita veniant, tamen « vestigia tua, » id est signa justitiae tuae, « non cognoscentur » a Judaeis.

 « Quibus tamen multa fecisti miracula, quia deduxisti » illum « populum tuum sicut oves, » non quod ipsi bonae oves essent, sed tu eras eis pius pastor « in manu Moysi et Aaron, » ad litteram: et per Moysen 116.0456A| intelligimus omnem ducem, et per Aaron omnem sacerdotem, quem praefecit populo suo.

IN PSALMUM LXXVII. TITULUS: Intellectus Asaph.

« Attendite, popule meus. » Psalmus iste convenit Asaph, id est, fideli Synagogae, quae hic loquitur, sicut David prophetae, vel alicui similium: qui psalmus dicitur intellectus, quia non tantum historialem, sed etiam in historia allegoricum continet intellectum. Materia est: munera quae fecit Deus priori populo, liberans eos ab Aegypto, et caetera quae postea fecit eis usque ad missionem Filii: et per oppositum, ipsi Judaei ingrati beneficiis Dei et semper contra Deum murmurantes. Partes psalmi 116.0456B| decem sunt. In prima parte ponit prologum, in quo facit eos attentos ad caetera quae sequuntur. In secunda parte, quae incipit: « Quanta audivimus, » increpat duritiam Judaeorum, qui legem Dei non receperunt, quamvis Deus per multa beneficia legem suam recipiendam eis indicasset. In tertia parte, quae incipit: « Coram patribus eorum fecit, » enumerat mirabilia quae Deus fecit populo suo, educendo eos de Aegypto per mare Rubrum, et deinde in deserto: et contra hoc ponit etiam murmurationem Judaeorum. In quarta parte quae incipit: « Ideo audivit Dominus et distulit, » ostendit quod Deus volens notificare potentiam suam, de qua ipsi increduli diffidebant, omnes petitiones eorum implevit. In quinta parte, quae incipit: « Adhuc escae 116.0456C| eorum erant, » ostendit vindictam, quam Deus sumpsit de eis, propter duritiam eorum et incredulitatem. In sexta parte, quae incipit: « Et dilexerunt eum in ore suo, quod, cum ipsi Judaei propter timorem vindictae, ficte Deum diligerent, ipse tamen misericordem se exhibuit eis. In septima parte, quae incipit: « Quoties exacerbaverunt eum in deserto, » ostendit, quod licet ipsi semper Deum tentarent, tamen Deus multis modis ad eorum liberationem Aegyptios percussit. In octava parte, quae incipit: « Et abstulit sicut ovis populum suum et perduxit eos, » ostendit quam benigne eos Deus in terram promissionis induxit: et ex opposito, quod Judaei Deum semper exacerbantes semper tentaverunt. In nona parte, quae incipit: « Audivit Deus et sprevit, » ostendit 116.0456D| vindictam quam in terra promissionis sumpsit de illis Deus, et etiam de persecutoribus eorum Philisthaeis. In decima parte, quae incipit: « Et repulit tabernaculum, » ostendit, quod praeter caetera beneficia, misit eis Deus David regem, scilicet Filium Dei qui innocentia et justitia regeret eos, natum de tribu Juda. Post haec omnia, intendit admonere quoscunque fideles, ut legem Dei recipiant, et eam spiritualiter intelligant.

 Et inde monens eos, sic incipit: « Popule meus, » id est, mihi consimilis fidelis sicut ego, « attendite legem meam, » ut sicut ego legem spiritualiter intellexi, et eam facio, ita et vos eam faciatis, et ut eam possitis intelligere, nolite superbi esse, sed « inclinate » 116.0457A| id est, humiliate « aurem vestram » id est, intelligentiam vestram, « in verba oris mei. » Modo maxime facit eos attentos, ad ea quae sequuntur.

Ideo debetis intelligere, quia « aperiam ego os meum vobis, » id est, ego multa loquar vobis, et hoc non tantum in historia, sed « in parabolis, » id est, in hujusmodi locutionibus, in quibus et aliud intelligitur, quam litteralis sensus; « loquor » etiam vobis, « propositiones » id est, illas obscuras allegorias quae vix possunt intelligi, sicut sunt divinationes illae quae problemata vocantur, velut quod Samson proposuit Philistaeis, dicens: De comedente exivit cibus, et de forti dulcedo. Cum autem exposuissent illi hoc esse dictum de favo mellis, quod ipse invenit in ore leonis (Judic. XVI), proposuit quamdam 116.0457B| parabolam, respondens: Nisi in vitula mea arassetis, propositionem meam non solvissetis: per vitulam uxorem suam intelligens, propositiones dico, factas « ab initio, » id est, ex quo Deus coepit manifeste operari in illo populo, fecit mirabilia, quae fecit in Aegypto.

« Quanta. » Secunda pars. Ideo debetis attendere propositiones quas ego loquar, quia non ex corde meo, sed ea quae audivi et vidi loquor, et hoc est, « quanta, » id est, quam magna, quam infinita « audivimus, et cognovimus » esse vera, per ipsam impletionem, « et » credendum est illis. Audivimus, quia « patres nostri narraverunt nobis. » Cum dicit: narraverunt, ostendit rem non esse fictam, sed veram quae narratur, et illa narratio non tantum fuit 116.0457C| dictis, sed etiam scriptis.

Et illa quae narraverunt sunt cognita ab omnibus per totum mundum, et hoc dicit; « non sunt occultata a filiis eorum, » id est, patrum nostrorum scilicet, omnibus nobis in populo Israelitico sunt manifesta « et in generatione altera, » id est, in gentili populo.

Dico patres narraverunt, « narrantes laudem Domini, » id est, quaelibet opera Dei, in quibus laudandus merito apparet Deus, ut in incarnatione hominis et similibus, « et virtutes ejus, » id est, illa in quibus potentia Dei apparebat, ut in divisione maris Rubri, « et mirabilia ejus, » ut manna in deserto, « quae » omnia non tantum dixit vel promisit Deus, sed « fecit. »

116.0457D| Haec mirabilia fecit eis Deus, « et » postea « suscitavit testimonium in Jacob: et legem posuit in Israel. » Per legem, accipimus prohibitiones et instructiones vitae; ipsam quoque legem testimonium vocat, secundum hoc quod testatur nobis aeternam haereditatem quam promittit nobis Deus. Suscitavit proprie dicit, quia lex naturalis in nobis sopita fuit, ad quam suscitandam, Deus dedit legem scriptam, quae cum naturali quodammodo eadem erat. Et cum Deus multa beneficia promisisset populo illi, valde sunt increpandi, qui non receperunt legem illam, in qua « quanta, » id est, quam mirifica « mandavit patribus nostris nota facere ea filiis, » id est, ut notificarent ea posteris, scilicet, non tantum 116.0458A| Judaeis, sed « ut » etiam « cognoscat generatio altera » ea, scilicet gentiles.

 « Filii qui nascentur, » ad hoc Deus dedit legem, ut notificetur posteris nostris; et ita complebitur quod « filii qui nascentur » de carnali progenie nostra, sicuti sancti Apostoli, « exsurgent, » id est, non acquiescent istis temporalibus, sed cor suum ad Dominum dirigent, « et narrabunt filiis suis » spiri tualibus.

« Ut ponant spem suam » non in justitia sua, vel carnalibus observantiis, sed « in Deo, et non obliviscantur operum Dei, » id est, non sint ingrati de beneficiis Dei, sed per creaturas, et per beneficia sibi facta, intelligant ipsum Creatorem, « et mandata ejus exquirant. »

 116.0458B| Ideo exquirant, « ne fiant sicut patres eorum, generatio prava et exasperans. » Prava dicitur generatio illa, propter perversa opera, sicut propter idololatriam, et similia: et exasperans dicitur, quia de potentia Dei diffidens, ipsum Deum saepe tentavit.

Bene dico « generatio » prava, quia generatio illa talis fuit, « quae cor suum » distortum male intelligendo, « non direxit » ad bonum intellectum: « et spiritus ejus, » id est, ratio naturalis, « non est creditus cum Deo, » videlicet, si aliquando bene fuerunt cum Deo bene intelligendo, detraxerunt se ab illo, quasi Deus deciperet eos: velut, si aliquando per figuras res significatas intelligerent, retrahebant se, nec spiritum suum Deo committebant.

Bene dico « generatio illa non direxit cor suum, » 116.0458C| quia nec filii Ephraim, qui meliores fuerunt in populo illo: hoc dicit: « Filii Ephrem, intendentes arcum, et mittentes » sagittas, « conversi sunt in die belli. Per similitudinem dicit, quia sicut aliquis, intenso arcu, mitteret sagittas, et se paratum ad pugnandum ostenderet, in bello autem statim deficeret, ita et majores et praelati populi illius, cum se paratos ad servitium Dei ostenderent, dicentes visis miraculis: Quaecunque praecipiet nobis Dominus et famulus ejus Moyses, faciemus: statim a servitio Dei recedebant et idola colebant, et haec est parabola, et per filios Ephraim, qui majores fuerunt in populo illo, praelati Ecclesiae intelliguntur, qui cum Deo servire se ostendunt; tamen, non resistentes tentationibus diaboli, convertuntur in die belli.

 116.0458D| Ita sunt conversi, quia « non custodierunt Testamentum Dei, » et hoc non ex difficultate praecepti, sed quia noluerunt, et hoc dicit. « et in lege ejus noluerunt ambulare: » similiter mali Christiani faciunt.
 Et praeter hoc, « obliti sunt benefactorum ejus » velut refectionem in deserto, « et mirabilium ejus, quae ostendit eis, » veluti plagarum quas ostendit Aegyptiis (Num. II).

« Coram. » Tertia pars. Horum, scilicet mirabilium, « coram patribus eorum » Moyse et Aaron, « fecit mirabilia in terra Aegypti, » et, ut majorem relinquat certitudinem, determinat locum, cum dicit: « in campo Thaneos. » Thanis est civitas Aegypti, apud quam decem plagae factae sunt, et interpretatur: humile 116.0459A| mandatum. Allegorice: In Aegypto, id est, in tenebris hujus vitae, facit Deus mirabilia coram patribus nostris spiritualibus, cum per ministerium eorum nobis peccata dimittit et gratiam Sancti Spiritus tribuit. Vel per mirabilia accipiamus invisibilia, et hoc facit nobis dum sumus in campo, id est, in planitie hujus vitae: campo dico Thaneos, id est, in quo nobis est vivendum per humile mandatum.

In Aegypto fecit mirabilia, et educens eos de Aegypto (Exod. XIV), « interrupit mare » Rubrum, « et perduxit eos » usque ad aliud littus, « et statuit aquas » maris, « quasi in utre » stabiles, nullo modo fluentes, similiter aqua baptismi interrupta, quia est aliis salus, aliis mors; perducit nos Deus ab Aegypto, scilicet ab infidelitate ad securitatem coelestis patriae: 116.0459B| et aquas, fluctus hujus saeculi, statuit quasi in utre, quia ita compescit, quod deinceps non possunt nobis dominari.

« Et deduxit eos, » post exitum maris Rubri, « in nube diei » quae erat eis in refrigerium: « et tota nocte in illuminatione ignis. » Per nubem diei, Christi humanitatem significat, in qua divinitas latuit, quae nobis praestat refrigerium contra incentiva vitiorum: per columnam ignis, eamdem Christi carnem intelligimus, quae illuminavit in nocte, id est, in ignorantia hujus vitae, igne Spiritus Sancti.

« Interrupit petram in eremo (Exod. XVII), et adaquavit eos velut in abysso, multa, » scilicet in illa profunditate aquarum poterant melius refici. Petra interrupta in eremo, significat Christum nobis 116.0459C| scissum et vulneratum in hoc mundo, unde processit spiritualis et ineffabilis refectio.

Dico « petram interrupit, et de petra eduxit aquam, » in quo Dei magna potentia et ineffabilis erga nos notatur benignitas; « et deduxit tanquam flumina aquas, » quia rivus ille procedens de petra, sequebatur eos per desertum, et refectionem ministrabat; per quam aquam intelligimus gratiam spiritalem, quae, de Christo procedens, refectionem per totum mundum ministrabat populo Dei. Aqua enim quae in cruce fluxit de latere Domini, baptismi ablutionem nobis significavit, et alias spirituales gratias significavit, quibus peccata nostra lavantur.

Tot beneficia contulit eis Deus, « et » tamen ipsi adhuc « apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt, » 116.0459D| id est, ad hoc ut vindictam de eis sumeret, provocaverunt « Excelsum in inaquoso, » id est, deserto, quod natura inaquosum est, significat ariditatem cordis eorum. Similiter mali Christiani post multa Dei beneficia, ad iram eum provocant, in inaquoso, id est, in sterili corde eorum.

 In iram excitaverunt, et hoc non sine causa « sed quia, tentaverunt Deum in cordibus suis: » ad hoc « ut peterent escas animabus suis, » id est, quibus escis vitam servarent. Ita et mali Christiani tentantes, a Deo petunt corporales escas, vel spirituales, veluti scientiam, et similia: et bona quae possumus, non explemus.

Ostendit quomodo tentaverunt, dicens: « Et male 116.0460A| locuti sunt de Deo, » dicentes: « nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? » et rationem qua posset eis objici confringit, ac si ita diceret: Licet Deus in deserto nobis aquam dedisset, refectionem tamen aliam dare non poterit, quia naturale est petrae ut aqua inde exeat; panem vero et aliam refectionem in hujusmodi loco invenire difficile est.

 Et hoc dicit: « Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt.

« Nunquid » licet hoc fecisset, « et panem poterit dare » in hoc deserto, « aut parare mensam, » id est, non solum panem, sed etiam copiosam refectionem; nec dico paucis hominibus, sed « populo suo, » id est, tantae multitudini. Hoc quidem impossibile est. Sic quidam in Ecclesia, licet Christum pro nobis mortuum, 116.0460B| confiteantur, et baptismi aquam ad remissionem peccatorum valere concedant, tamen de mensa, id est, de refectione Dominici corporis, dubitant, non credentes quod Deus possit eos corpore et sanguine Filii sui in hoc deserto hujus vitae pascere.

« Ideo. » Quarta pars. Sic tentaverunt Deum, « ideo audivit Dominus, » id est, intellexit, et implevit petitiones eorum, ne si statim interficeret eos, putaretur impotens, sicut illi dicebant. Audivit dico « et distulit » poenam inferre eis, ut prius ostenderet suam potentiam implendo eorum petitiones, « et ignis, » id est, ira Dei « accensus est in Jacob » carnalem, id est, in minores, « et ira Dei, » id est, vindicta « ascendit » multiplicata est « in Israel, » id est contra majores Judaeorum. Vel ita: audivit Deus 116.0460C| illos Judaeos, et distulit poenam illorum, et propter hoc ignis dilectionis accensus est in Jacob, id est, in populum supplantatorem, scilicet gentilem, quia contigit caecitas in Israel, ut plenitudo Gentium intraret.

 Ignis dico accensus est in gentili populo, et ira ascendit in Israel, id est, in Judeos, ideo « quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus, » id est, in salvatione ejus, ut qui per mare duxerat eos, refectionem aquae ministraverat et mensam parare posset.

« Et mandavit. » Ostendit quomodo Deus petitiones eorum adimplevit. Dico, audivit eos Dominus, « et » ideo « mandavit nubibus desuper, » id est, superiori aeri imperavit Dominus, ut plueret eis victum, 116.0460D| et ipse Dominus « et januas coeli aperuit, » id est cataractas coeli scilicet, vias coeli per quas pluvia coelestis ad eos descendit.

 « Et pluit illis manna ad manducandum, » id est, quod ipsi manducarent, et quid vocet manna determinat, dicens: « et panem coeli dedit eis. »

Et tunc « panem angelorum manducavit homo. » Cum dicit manna illud panem fuisse angelorum, nomen significatae rei dat significantem. Christus enim, qui per manna significatur, panis et omnimoda dicitur refectio angelorum, secundum divinitatem. Allegorice, cum multi non bene credunt de Deo, nec sperant in salutari ejus, scilicet in Christo Jesu, tamen Deus mandat nubibus desuper, 116.0461A| id est, supremis praedicatoribus aperit Deus januas coeli, id est, divinam Scripturam: et per ipsos praedicatores pluit illis manna Deus, id est, Filium suum eis monstrat et notificat, quem proprie dicit panem angelorum, et hunc panem, scilicet Dominicum corpus et sanguinem realiter comedit homo, et praeter manna, « misit » Deus alia « cibaria eis » et hoc non parce, sed « in abundantia. »

Ecce quomodo misit, scilicet « transtulit austrum » id est, ventum illum « de coelo, » id est, de superiore aere, scilicet ne flaret superius, sed juxta terram; « et Africum » illum alium ventum collateralem Austro, « induxit in virtute sua. »

« Et per istos ventos « pluit super eos carnes. » Ecce ostendit quae cibaria miserit eis, carnes dico 116.0461B| « sicut pulverem, » id est, cum tanta abundantia quanta pulvis habetur; et determinat quas carnes, scilicet « volatilia » non mortua, sed « pennata » et hoc cum tanta infinitate, « sicut arena maris. » Per Austrum et Africum, qui calidi venti sunt, possumus accipere sanctos praedicatores, fervore dilectionis calentes, per quos Deus pluit nobis carnes, id est, illas refectiones animae quae ita plenarie reficiunt animam, sicut carnes reficiunt corpus, veluti sapientiam, prudentiam, quas comparat pulveri propter subtilitatem cogitationum. Ideo vocat eas volatilia pennata, quia a terrenis sublevant hominem ad coelestia: arenae comparat ideo, quia copiosa sunt sicut arena. Per mare, quod salsum est, condimentum veri saporis intelligimus. Cum dicit, de coelo transtulit, intelligimus quod 116.0461C| Deus praedicatores suos transfert de contemplativa vita ad activam, scilicet ut curam aliorum agant.

Pluit illis Deus volatilia, « et » illa « ceciderunt in medio castrorum eorum, « id est, » circa tabernacula eorum, » ut sine omni labore possent eos accipere.

« Et » ipsi « manducaverunt et saturati sunt nimis, » id est, multum, vel cum superfluitate; « et » ita « desiderium eorum attulit eis. » « Non sunt fraudati a desiderio suo. » Similiter in tabernaculis, id est, in ecclesiis nostris: et circa, id est, in vicinis, possumus invenire; quaecunque sententia nobis necessaria est unde animas reficiamus, et manducemus, et saturemur nimis. Quidam enim de scientia sua superbiunt et aliis spiritualibus donis, nec fraudamur a desideriis nostris.

 116.0461D| Pars quinta. « Adhuc escae eorum erant in ore erum, et ira Dei ascendit super eos. »

« Et occidit pingues eorum, » id est, superbos in populo illo, « et » propter hoc « impedivit, » id est, contristavit « electos Israel » veluti Moysen, et similes. Similiter dum adhuc Dominicum corpus habemus quasi in ore, et ira Dei ascendit super nos et occidit pingues, id est, superbos et indigne Dominicum corpus sumentes, excaecatione mentis percutit. Vel dum sapientia magna sumus refecti, quoniam inde superbimus, occidit nos Dominus interius: et electi Israel, id est, viri et praelati nostri contristantur in Ecclesia.

 « In omnibus his, » scilicet, inter omnes has vindictas 116.0462A| « peccaverunt » alii obstinati corde « adhuc: et non crediderunt in mirabilibus ejus. »

Et ideo « dies eorum » quantum ad eos qui non diu vixerunt, « defecerunt, » acti quidem in vanitate, « et anni eorum » quantum ad eos qui diutius vixerunt « defecerunt cum festinatione. » Similiter et nos, cum alios pro peccatis puniri cognoscimus, non corrigimur, sed obstinati in peccatis deficimus, et poenam promeritam incurrimus.

 Et « cum » ita « occideret eos, quaerebant eum: et revertebantur, et diluculo, » id est, studiose « veniebant ad eum. »
 « Et rememorati sunt, quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. » Similiter et nos propter timorem aliquando Deum requirimus.

116.0462B| Pars sexta. « Et dilexerunt eum in ore suo, » id est, bene assueverant mentiri, « et lingua sua mentiti sunt ei, » quia non diligebant in corde sicut testabantur in ore.

 In ore dilexerunt, « cor autem eorum non erat rectum cum eo, » quia non propter Deum, sed timore poenarum Deum se diligere fingebant: « nec fideles habiti sunt in testamento ejus, » ut legem ejus observarent, sicut in timore promittebant.
 « Ipse autem est misericors » in natura sua, « et » etiam contra merita ipsorum « fiet propitius peccatis eorum, » et ideo « non disperdet, » id est, non prorsus destruet « eos. »
 « Et abundavit » illa tanta misericordia Dei, « ut 116.0462C| averteret » ab eis « iram suam, » id est, vindictam quam de eis sumere coeperat, « et non accendit omnem iram suam, » ut de eis sumeret omnem promeritam poenam.

« Et recordatus est » quasi oblitus, dum eos affligeret, « quia caro sunt, » scilicet carnales sunt et fragiles, pronique ad peccandum, et haec est maxima causa quae Deum movet ut se misericordem nobis exhibeat. Econtrario maligni angeli propter hoc remanent inredempti, quia nulla eorum natura, quae quidem perfecta erat, sed sola superba voluntas impulit eos ad peccandum. Et etiam recordatus est, quia « spiritus » est « vadens, et non rediens, » scilicet mortales sunt. Vel, spiritus vadens, id est, per se recedens a Deo, et non per se rediens ad ipsum 116.0462D| Deum, et ideo necesse est homini, ut Deus apponat manum, et reducat eum. Similiter nos ficto corde Deum diligentes patienter sustinet Deus, et semper se misericordem nobis exhibet.

« Quoties. » Pars septima. Dominus ita misericors semper fuit eis, sed tamen contra ipsi « exacerbaverunt eum, » id est, acerbum esse, qui omnia bona eis negaret, meruerunt « eum in deserto. » Per desertum locum, intelligitur etiam cor eorum ab omni vera illuminatione desertum, et hoc « quoties » quasi sine numero « et » etiam « in iram concitaverunt eum, » id est, ut digne eis poenam inferret, et hoc « in inaquoso. »

« Et conversi sunt » a bono intellectu, quem aliquando 116.0463A| de Deo habuerunt, visis signis, vel plagis perterriti, ad pravum intellectum, « et tentaverunt Deum, » de potentia Omnipotentis diffidentes, « et sanctum Israel exacerbaverunt, » id est, illum qui Israel sanctificat, in quo magna eorum reprehenditur stultitia.

 « Non sunt recordati manus ejus, » id est, operationis ejus exhibitae eis « die qua redemit eos, id est, liberavit, « de manu tribulantis, » scilicet Pharaonis.
 Sic, et nos perversi a vero intellectu in deserto hujus vitae, Deum multoties ad iram concitamus, non recordantes inter caetera beneficia ejus quod nos redemit de potestate tribulantis, id est, diaboli. Et nota quod in allegoria non attendimus continuas 116.0463B| continuationes, sed solas verborum necessariorum significationes.

« Sicut posuit » dico non sunt recordati: « Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Thaneos. » Per signa, minora miracula; per prodigia, majora intelligimus. Vel idem, sed secundum hoc dicatur signum Dei quod potentiam indicat: prodigium, quia in se dat nobis intelligere aliud. Ita et nobis in hac Aegypto, dum vivendum est in campo Thaneos, id est, in humili mandato, ostendit multa signa, et indicia suae voluntatis.

« Et convertit. » Incipit enumerare plagas quas Dominus intulit Aegyptiis propter eos, et licet non ponat easdem quas Moyses, tamen decem ponit, sicut ipse Moyses, et contra decem plagas Aegyptiorum, 116.0463C| ponit decem praecepta legis Augustinus, quae Deus populo suo dedit, et per decem intelligimus universas poenas inimicorum et universas institutiones justorum.

Signa posuit in Aegypto, et haec sunt signa. « Convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent. » Imbres vocat aquas de pluviis in cisternis collectis. Per flumina intelligimus profundiores Scripturas, ut Evangelium; per imbrem inferiores, velut sermones Augustini: hi convertuntur in sanguinem, quando ducuntur in intellectum carnalem, qui intellectus mortem propinat bibentibus.

« Misit » etiam « in eos cynomyiam, » id est, caninam muscam, « et » illa cynomyia « comedit eos » quia graviter mordebat eos, « et ranam, et desperdidit 116.0463D| eos, » quia in nullo loco poterant stabiles esse propter ranas. Per cynomyiam improbitatem, quae semper hominem inquietat, accipimus: per ranam loquacitas designatur, cui intendentes disperguntur a veritate: et in hoc versu duae plagae notantur.

« Et dedit aerugini fructus eorum. » De arboribus, per aeruginem, quae est aura nocens, vel nebula, et latenter segetes corrumpens, intelligitur superbia, quae latenter corrumpit bonos mores, cum se existimat homo aliquid esse, cum nihil sit (Gal. VI): « et » dedit « labores eorum » velut in satis « locustae » quae corrodent: per quam detractio intelligitur, quae corrodens bonos labores annihilat. Potest per locustam, quae instabile est animal, malorum intelligi 116.0464A| instabilitas, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt: hic quoque versus duas plagas habet.

« Et occidit in grandine vineas eorum. » Per vineas collectiones hominum accipimus, qui in grandine, id est, in commutatione Dei, non vivificantur, sed conteruntur et occiduntur. « Et moros eorum in pruina. » Pruina quidem est fragilitas quaedam, quae praevenit bonum propositum alicujus: velut si quis proponat se regulariter et caste vivere, praevenitur a mala consuetudine amoris monialium, quo fructus boni propositi anticipatur et excoquitur: in hoc quoque versu continentur duae plagae.

« Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum, » veluti domos, et similia, tradidit 116.0464B| « igni. » Per jumenta fatui homines habentur, qui commutatione Dei grandinantur. Per ignem, ardorem concupiscentiae, quo omnis possessio boni operis consumitur, intelligimus: hic quoque duae plagae continentur. Nota quod ubi Moyses in Exodo (cap. IX) has tres plagas posuit, scilicet cyniphes, ulcera muscarum, et tenebras, ponit Propheta aeruginem, pruinam, ignem, non fulguris, sed qui omnes possessiones incenderet.

« Misit . . . » Vult addere graviorem poenam, scilicet percussionem primogenitorum: ad hanc quamdam praemittit comminationem, quasi diceret: Haec mala praedicta intulit eis Deus, et praeter haec « misit in eos iram indignationis suae, » non correctionis, scilicet procedentem ex Dei indignatione, videlicet, 116.0464C| indurationem cordis, quod nollet dimittere populum Dei. Et post hanc iram misit in eos « indignationem » quod ipsi inter se dedignarentur, « et iram » quod sibi irascerentur invicem, « et tribulationem » per quaecunque alia peccata, quibus interius tribularentur. Haec omnia dico « immissiones » factas « per angelos malos, » scilicet per ministerium diabolorum. Eodem modo, quia Deum ad indignationem provocamus, immittit nobis iram, id est indignationem, quod jam de commissis non compungamur, et deinde in pejora peccata justo judicio suo nos praecipitat, ut habeamus inter nos indignationem, et iram, et tribulationem.

« Viam fecit. » Immissionem per angelos malos, et per hoc fecit « semitam irae suae, » id est, vindictae 116.0464D| suae stricte, et quasi per semitam exercitatae, dum in interiori tantum percussit eos, « viam, » id est amplitudinem, dum omnia primogenita morte affligeret, « et » inde dicit, « non pepercit a morte animabus eorum: et jumenta eorum in morte conclusit, » in eodem pretio reputans homines et jumenta.

Praeter jumenta « percussit » angelus ille percutiens « omne primogenitum » cujuscunque animalis, « in terra Aegypti, » et etiam « primitias omnis laboris eorum » veluti hordea, lina et similia quae citius maturescunt, « in tabernaculis Cham. » Aegyptum vocat tabernaculum Cham, quia filii Chanaan, qui fuit filius Cham, filii Noe coeperunt Aegyptum inhabitare. Similiter in nobis facit Deus viam semitae 116.0465A| irae suae, quando de levioribus peccatis subtrahendo gratiam, ad graviora nos permittit descendere. Animas etiam in morte concludit, quando usque ad contemptum Dei nos sinit praecipitari, et retinet nos in excaecatione mentis. Jumenta in morte concludit, quando omnem pudicitiam in nobis perire consentit. Vel per jumenta fatui intelliguntur qui simul a Deo cum astutis percutiuntur. Percutiuntur in nobis primogenita, scilicet fides et talia, si permaneamus in Aegypto, id est, in tenebris hujus vitae. Percutiuntur primitiae laboris, quando charitas, quae major est inter alias virtutes, vel aliae praecipuae virtutes in nobis pereunt, quod erit si inveniamur in tabernaculis Cham, id est, diaboli. Cham enim callidus interpretatur, per quod diabolus 116.0465B| intelligitur. Vel descensus Cham, per quod mundus intelligitur, cujus amatores semper descendunt in profunditatem vitiorum.

 « Et abstulit. » Pars octava. Has plagas intulit Deus Aegyptiis, « populum suum, » scilicet Judaeos « abstulit » de terra Aegypti « sicut oves, » non quod illi se oves fecerent, sed ille ducebat eos tam benigne, sicut bonus pastor oves, « et perduxit eos tanquam gregem in deserto. »

« Et deduxit eos » per desertum « in spe » promissae haereditatis, « et non timuerunt » aliquem de inimicis, quod posset eis auferre promissam patriam, « et inimicos eorum operuit mare. » Sic et nos ducit per desertum hujus vitae tanquam oves, et aufert de manu inimici, et ducit in spe aeternae patriae, 116.0465C| nec timemus quod aliquis inimicorum iter nostrum possit impedire. Et inimicos nostros, peccata scilicet, dimergit in mare, id est, in aquas baptismi.

 « Et induxit eos in montem sanctificationis suae, » scilicet, Sion, qui sanctificatus est caeremoniis eorum, « montem » dico « quem non gladius eorum « acquisivit, » sed « dextera, » id est, potentia « ejus. »

« Et ejecit a facie eorum gentes, » quae prius illam terram obtinebant, « et sorte divisit eis terram, » secundum singulas tribus « in funiculo distributionis, » scilicet aequali mensura. Ita inducit nos Deus in montem sanctificatum suae habitationis, scilicet Ecclesiam, quam acquisivit dextera ejus, quia nullo modo potuisset illud fieri vel permanere, 116.0465D| nisi Dei operatione. Et ejecit a nobis gentes, scilicet vitia, ne permaneamus in priori genitura; vel gentes, daemones, qui nos prius possidebant, ita quod removeat a facie nostra, nec jam conspiciamus eos in nobis. Et dividit nobis terram, id est Ecclesiam, qua alios facit presbyteros, alios conjugatos: et hoc sorte, id est, non humano judicio, sed sola Dei electione: et hoc funiculo distributionis, quia unicuique dedit gratiam suam Deus ad mensuram.

 Gentes ejecit, « et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. » Sic viros videntes Deum facit inhabitare jam per spem locum unde corruerunt daemones; vel ubi prius in nobis habitabant vitia, fecit virtutes habitare.

116.0466A| Et licet tot beneficia contulisset eis Deus, ipsi tamen jam habitantes terram promissionis, « tentaverunt, et exacerbaverunt Deum, excelsum, et testimonia ejus non custodierunt, » id est, praecepta ejus implere neglexerunt.

« Et averterunt se « ab eo, » et non servaverunt pactum » quod pepigerant cum Domino, dicentes: Quaecunque praecipiet nobis Dominus, faciemus, « et conversi sunt in arcum pravum, » id est, similes sunt facti pravo arcui, « quemadmodum patres eorum. » Arcus pravus dicitur, qui cum minatur, nihil percutit: vel qui, cum debeat ferire hostem, percutit dominum. Ita et nos exacerbamus Deum, nec legem ejus custodimus, et factum in baptismo pactum quod diabolo et pompis ejus renuntiavimus, 116.0466B| non observamus, sed in arcum pravum convertimur, bene nos facturos promittentes, et non complentes, vel quia dum aliis mala paramus, in nos ipsos mala refundimus.

Et « in iram concitaverunt eum in collibus suis, » in quibus adorabant idola, « et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt, » cum debitum Deo honorem suis sculptilibus impartirent. Et similiter in collibus, id est, in superbia nostra, nos Deum ad iram concitamus, et in sculptilibus, dum ad idololatriam convertimur, vel dum nummos nimis cupide contemplantes veneramur, vel libidini, vel alicui talium, quasi Deo sollicite servimus.

 « Audivit Deus. » Pars nona. Continuatio. Sic provocaverunt eum, et ideo « audivit Deus, » id est 116.0466C| intellexit, « et sprevit: et redegit Israel valde ad nihilum, » cui nulli hostium poterant resistere. Sic nos Deus spernit, et facit cedere cuilibet tentationi.

« Et » propter eorum nequitiam « repulit tabernaculum » quod erat in « Silo, » quia permisit ab Allophilis arcam quae erat in tabernaculo capi (I Reg. IV), « tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus, » quia in tabernaculo dabat Deus responsa. Similiter repellit illos qui militant in Ecclesia, in quibus habitavit ipse, si ipsi sint in Silo, id est, carnaliter vivant.

« Et tradidit » ostendit quomodo repulit tabernaculum, quia « tradidit virtutem eorum, » id est, arcam, quae erat virtus eorum, quia ea praesente semper vincebant inimicos, tradidit « in captivitatem » 116.0466D| Philistinorum, « et pulchritudinem eorum, » id est, eamdem arcam, de qua ipsi gloriabantur super omnes Gentes, « in manus inimici, » scilicet ejusdem populi. Ita libertatem nostri arbitrii, quae est virtus nostra et gloria nostra, tradidit propter nequitiam nostram in servitium diaboli.

 « Et conclusit in gladio populum suum, » quia permisit eos ab inimicis occidi, « et haereditatem suam sprevit; » similiter gladio diaboli permittit nos occidi.

« Juvenes eorum comedit ignis, » id est, furor inimicorum: « et virgines eorum non sunt lamentatae, » sicut consuetudo exigebat. Ita juvenes, id est, fortes in Ecclesia, comedit ignis concupiscentiarum, et virgines 116.0467A| in corpore non sunt lamentatae a praelatis Ecclesiae, quia prorsus desperant de eis quandoque.

« Sacerdotes eorum, » scilicet Ophni et Phinees, filii Heli « ceciderunt in gladio » Philistinorum; « et viduae eorum non plorabantur. » Similiter sacerdotes nostri cadunt in gladio oris Dei, cum his quae bene annuntiant contraria faciunt, et viduae nostrae reales non plorantur a praelatis Ecclesiae, quia de eis desperatur quandoque. Vel per viduas quoslibet in Ecclesia castitatem voventes, possumus accipere, qui juste non plorantur, si votum frangentes, recedunt in usum libidinis.

« Et excitatus est » Dominus. Ostendit quomodo de persecutoribus vindicavit se Deus, quibus videbatur « dormiens Deus » tanquam ebrius, dum suos ita 116.0467B| affligi permitteret. Continuatio. Propter peccata sua ita permisit affligi suos, « et » tandem « excitatus est Dominus, tanquam dormiens, tanquam potens crapulatus a vino: » quia sicut aliquis potens, si multum potatus, obdormit, excitatus, et ad iracundiam motus, maximum furorem exercet, ita Dominus quasi magnum furorem exercebat, cum se de Philistaeis tam acerrime vindicavit.

« Et percussit. » Excitatus est, « et percussit inimicos suos, » scilicet Azotios, « in posteriora, » quia immisit eis mures, qui roderent eis anos: et hoc « opprobrium dedit eis sempiternum. » Inimicos suos percutit Deus in posteriora, id est, in eis qui relinquentur post hanc vitam: quia aufert eis vitam aeternam, et dat eis opprobrium sempiternum, quia 116.0467C| detruduntur in infernum.

« Et repulit. » Plaga decima. Continuatio: Sic se de populo suo vindicavit, « et repulit tabernaculum Joseph; et tribum Ephraim » quae melior erat inter filios Joseph, « non elegit » quod regem constitueret eum populo.

 « Sed elegit tribum Juda » ut reges inde faceret « montem Sion quem dilexit, » in quo ille rex situs, domum aedificaret suam.

« Et aedificavit sanctificium suum, » id est tabernaculum suum, « sicut unicornis, » id est, potenter, quod nullus possit eis resistere, « in terra, quam fundavit in saecula: » hoc non potest dici ad litteram, sed magis intelligendum est ad allegoriam. Ita Deus in hac vita repulit tabernaculum Joseph, id est, augmentatos 116.0467D| in hoc saeculo, quod non sint tabernaculum Dei, et tribum Ephraim, id est, fructificantes in hoc saeculo. Et elegit Juda, id est, confitentes: et montem Sion, scilicet sanctam Ecclesiam. Et aedificavit sanctificium suum, id est, Ecclesiam sanctificatam sibi bonis praelatis et aliis bonis membris, sicut unicornis, ut supra. Vel sicut, unicornium, quia illi qui sunt in Ecclesia, sunt similes unicorni, quia et viriliter resistunt impugnatoribus et casti sunt: quam Ecclesiam fundavit permansuram in saecula. Ita Judaei putaverunt terram et legem suam esse fundata in saecula.

Tribum Juda elegit « et » inde « elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium, » et 116.0468A| « accepit eum » in regem « de » euntem « post foetantes, » id est, post oves.

Elegit « pascere Jacob, » id est, ut pascat « Jacob servum suum, et Israel » eumdem populum: non tantum servum, « sed haereditatem suam. Et » ipse David « pavit eos in innocentia cordis sui » praebendo eis exemplum innocentiae, « et deduxit eos in intellectibus manuum suarum, » id est, in intellectualibus operibus, factis cum discretione et intellectu, in quibus daret aliis exemplum bene et honeste operandi. Per David Christum intelligimus, quem sustulit Deus de post foetantes, quia assumpsit eum in coelum, cum ipse in hoc mundo multos fecundos Deo faceret: vel de Judaico populo, ubi cum multos fecundos faciebat, sustulit ad gentilem populum, et 116.0468B| ad hoc elegit ut pasceret Jacob, id est, gentilem populum posterius natum, et supplantatorem Judaici populi: et Israel, id est, ipsos Judaeos pasceret eadem spirituali doctrina, quam et gentiles pascebat.

IN PSALMUM LXXVIII. TITULUS: Psalmus Asaph.

« Deus, venerunt Gentes. » Psalmus iste convenit Asaph, id est, fideli Synagogae, quae hic loquitur de vastatione Hierusalem, quam videt futuram sub Antiocho rege, in tempore Machabaeorum (II Mach. VI): et similiter in Ecclesia Christi intelligit Propheta multoties eventurum. Materia est populus ille Dei Modus: In prima parte ostendit mala quae sustinuit populus ille, et pollutionem templi Dei factam ab 116.0468C| Antiocho rege. In secunda parte, quae incipit: « Usquequo, Domine, irasceris in finem? » precatur vindictam de inimicis, et adjutorium populo Dei. In tertia parte, quae incipit: « Innotescat in nationibus, » petit quod per vindictam convertat Deus inimicos, et semper possideat, et defendat filios mortificatorum, id est, illos qui in defensione veritatis imitantur Judaeos istos: qui pro veritate ab Antiocho interficiuntur, sicut Eleazarus, et septem fratres, qui magis mori elegerunt, quam mandatum Dei praeterire (II Mach. V, VI, VII). Intentio est nos ad compassionem invitare. Et deplorans vastationem populi sui et fidelis Synagogae,

Sic incipit: O « Deus, Gentes, » id est, gentiles, scilicet Antiochus et sui, « venerunt in haereditatem 116.0468D| tuam, » scilicet, Hierusalem, « polluerunt templum sanctum tuum, » quia in templo tuo fecerunt adorari idolum, et stupris, et aliis immunditiis illud polluerunt, et « posuerunt in pomorum custodiam, » quia fecerunt eam desertam, sicut casulae quae sunt in pomariis vel vineis, quae collectis fructibus deseruntur.

Et non tantum in viventes saeviunt, sed etiam mortuos, et hoc est « posuerunt morticina, » id est, cadavera insepulta, « servorum tuorum, escas volatilibus coeli, » et non tantum avibus, sed etiam « bestiis terrae » scilicet lupis et canibus posuerunt escas « carnes » non tantum dico servorum, sed etiam « sanctorum tuorum. »

 116.0469A| Et sanguinem ipsi « effuderunt, » id est, cum magna copia eos occiderunt « tanquam aquam, » id est, viliter, sine omni respectu misericordiae et non in sola Hierusalem, sed etiam « in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret » eos, quia vel prohibebantur vel in tanta tribulatione erant, quod nulli vacabat.

Et hic Propheta qui loquitur, vel quilibet de fideli populo, cognoscens de populo illo, et condolens malis eorum, quasi de proprio damno, ponit se in numero eorum dicens: « Facti sumus opprobrium vicinis nostris » qui saepe nobis improperent, et ostendit per duas partes; opprobrium scilicet facti sumus « subsannatio, » id est, derisio quae fit per nasum, « et illusio » quia multis verbis nos deridebant, 116.0469B| et eramus quasi eorum spectaculum « his qui in circuitu nostro sunt. » Per haec omnia vult Propheta commovere Deum judicem ad misericordiam erga populum suum. Haec eadem mala sunt inventa in Ecclesia eodem modo.

« Usquequo. » Pars secunda. Haec mala veniunt populo tuo, sed « usquequo, Domine, irasceris? » Id est, quasi iratus populum tuum tribulari permittis? Erit hoc usque « in finem, » id est, usque ad tempus gratiae. Et usquequo « accendetur, » id est, multiplicabitur ad puniendos tuos « zelus tuus, » id est, indignatio pro peccatis eorum exhibita? « velut ignis » qui, quandiu materiam invenit, non deficit: quasi tandiu tribulatio, quandiu aliquod peccatum purgandum erit. Vel igni zelus Dei comparatur: quia 116.0469C| sicut ignis mollia comburit, et dura fortiora et probata reddit, sic tribulatio molles consumit et deficere facit; probatos vero fortes reddit.

Noli, dico, irasci populo tuo, sed « effunde, » id est, cum magna copia immitte « iram tuam, » id est, vindictam tuam « in gentes, » id est, in gentiles illos, « quae te non noverunt, » nec te Deum esse crediderunt: « et » non dico in minores de populo, sed effunde « in regna, » id est, in reges, « quae nomen tuum non invocaverunt. » Judaei quidquid facerent, nunquam te, o Domine, Deum suum esse negaverunt.

Ideo debes effundere, « quia comederunt, » id est, destruxerunt « Jacob, » id est, populum Israel, « et 116.0469D| locum ejus, » id est, civitatem Hierusalem, « desolaverunt, » id est, desolatum et devastatum reddiderunt. Vel comederunt Jacob, id est, quosdam de illis in corpus suum traduxerunt.

In illos iram effunde, et nostri miserere: hoc dicit « ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, » id est, non tantum quas habemus noviter factas, sed quas a primis patribus accepimus, et in quibus consuevimus, illas ne memineris, id est, ne punias, sed « cito misericordiae tuae, » id est, remissiones peccatorum, et aliae misericordiae tuae « anticipent nos » id est, praeveniant nos, antequam in judicium adducamur: ideo precor ut misericordiae tuae anticipent nos, « quia pauperes facti sumus nimis, » id est, 116.0470A| nullo modo secundum merita nostra sufficientes, ad praemium vitae aeternae.

Sed contra nostram impossibilitatem tu, « Deus, adjuva nos » ad bene operandum, qui bene facere debes, quia tu es « salutaris noster, » id est, a quo solo expectamus salvationem, « et libera nos » a peccatis nostris « propter gloriam nominis tui, » id est, quia inde nomen tuum glorificabimus, et laudem inde nobis nullam attribuemus. Sicut illi Judaei petebant liberari ab Antiocho et aliis persecutoribus, sic Ecclesia, ne aliquando devincatur a persecutore; libera dico « et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum, » ut etiam haec persecutio quam sustinemus sit destructio et combustio peccatorum nostrorum. Cum dicit adjuva, innuit se 116.0470B| ex libertate arbitrii aliquid posse. Adjuva dico « ne forte dicant in Gentibus, Ubi est Deus eorum? » Putabant enim gentiles Judaeos Deum non habere, quia invisibilis erat, et improperantes Judaeis dicebant, quod nubes et inania colerent

Pars tertia. Ne illud dicant, et hoc potius eveniat, quod « ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est, innotescat in nationibus, » id est, in gentibus, quae proprie dicuntur nationes, quia remanent quales fuerunt natae, scilicet gentiliter viventes, intelligant Deum in se ulcisci, et propter hoc convertantur. Dico ultio innotescat, et hoc cito, et hoc est « coram oculis nostris, » ita quod nos videamus, et nostram vindictam intelligamus. Et « gemitus compeditorum, » id est, ipsorum Judaeorum, qui compediti et captivati 116.0470C| ligantur ab Antiocho et aliis, « introeat in conspectu tuo, » ut placeat tibi liberare omnes.

 « Secundum et posside » quidquid sit de liberatione captivorum compeditorum, « filios mortificatorum, » id est, imitatores eorum, qui pro veritatis defensione occiduntur, scilicet ut veritatis defensores possint vocari, qui bene hoc potes, « secundum magnitudinem brachii tui, » ut non tantum deterreant eos poenae quantum incitent coronae.

Ita fac tuis, « et redde vicinis nostris improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine » dum exprobrarent tuis, « septuplum, » id est, multiplicem vindictam, scilicet per septuplum vult intelligi, quod poena illa compuncti illuminentur Spiritu septiformi: redde dico ita, quod « in sinu eorum » sit, 116.0470D| id est, in secretiori parte, scilicet in anima.

Illud improperium reddatur eis, « nos autem » improperium non meremur, sed potius exsistentes semper « populus tuus » qui tibi diligenter servimus, « et oves pascuae tuae, » id est, quas tu pascis et reficis spirituali pastu, scilicet doctrina, « confitebimur tibi, » id est, laudabimus te « in saeculum, » id est, quandiu aliquod saeculum erit. Potest et ita continuari: Haec mala nobis inferuntur, sed tamen nos confitebimur tibi semper, nec tantum confitebimur, sed etiam « annuntiabimus laudem tuam » aliis « in generatione et generationem, » id est, quandin aliqua generatio erit.

IN PSALMUM LXXIX. TITULUS: In finem, pro his qui commutabuntur, psalmus pro Assyriis, testimonium Asaph.

« Qui regis Israel. » Psalmus iste dirigit in finem habitus pro his qui commutabuntur. Loquitur enim de commutandis, ostendens Ecclesiam dilatandam per totum mundum; qui autem commutati sunt de Adam in Christum, sunt de Ecclesia: et ne dubitet aliquis hanc commutationem futuram, dicit testimonium Asaph, id est, hoc testatur fidelis Synagoga, quae loquitur, ubi ponit Ecclesiae dilatationem. Materia est adventus Christi. Modus. In prima parte petit adventum Christi, reputans sine eo omnia alia Dei beneficia esse inutilia: conquerens etiam de adventus dilatione. In secunda parte, quae incipit: 116.0471B| Vineam de Aegypto transtulisti: ponit dilatationem Ecclesiae, quae per Christi adventum fiet, et etiam multam Ecclesiae dejectionem: et loquitur per quamdam similitudinem, quasi Deum comparet agricolae, Ecclesiam vineae. In tertia parte, quae incipit: « Deus virtutum convertere, » petit consummationem Ecclesiae, quae futura est in novissimis temporibus, cum etiam plenitudo Gentium et Judaeorum convertetur. Intentio est nos facere certos de commutatione, quod etiam notatur in titulo.

Attendens autem Propheta, et quicunque loquitur de synagoga, alia omnia Dei beneficia sine adventu Filii nostrae salutis inefficacia, ita incipitur de adventu filii: Deus « qui regis Israel » in praeceptis tuis, « intende, » scilicet mitte quem missurus es, 116.0471C| sine quo nihil valet nobis, si bene fecerimus: « qui » etiam « deducis » de virtute in virtutem « Joseph, » id est, eumdem Israeliticum populum, « velut ovem, » intende.

« Qui sedes super Cherubim, » id est, illum ordinem angelorum, qui interpretatur plenitudo scientiae: Deus autem dicitur sedere et immorari in his in quibus plenitudo est scientiae, et cognitionis Dei: quasi tu qui modo solis angelis cognitus es, « manifestare » id est, per assumptam humanitatem innotesce nobis, « coram Ephraim, Benjamin et Manasse, » id est, coram Judaeis: haec nomina ideo posuit, quia vidit apta nobis ad aliud significandum. Per Ephraim intelligimus omnes in Ecclesia, qui sunt fructificantes et crescentes in bonis operibus: per Benjamin, 116.0471D| qui filius dexterae interpretatur, intelligimus omnes qui potiora instituunt, vel qui sunt in dextera judicis collocandi: per Manassen, qui obliviosus dicitur, eos qui eorum quae sunt mundi obliviscuntur, intelligit.

 Dico manifestare, ita scilicet, « excita potentiam tuam, » id est, virtutem, qua omnia creasti: quae quidem potentia sopita et inutilis erit reputata, nisi illud compleatur, cujus alia facta Dei significata fuerunt: « et veni, » id est, sume carnem, « ut » per hunc adventum tuum « salvos nos facias, » id est, de potestate diaboli nos omnino eripias.

Et ut nos salvos facias, « Deus converte nos » ad te de infidelitate, « et ostende faciem tuam, » id 116.0472A| est, Filium tuum, ut in Christo cognoscamus tuam divinitatem, « et sic salvi erimus. »

 Ut autem ostenderet Propheta, adhuc aliquantulam adventus Christi superesse moram, quasi Deum reputans iratum conqueritur. Continuatio: Dico veni, et, o Domine, cur tantum differs? et hoc est « Domine Deus virtutum, » id est, coelestium angelorum, « quousque irasceris super orationem servi tui? » id est, iratum te ostendes mihi servo tuo ad te oranti, differendo mittere Filium, cujus adventum ego oro? Cum dicit, Deum ostendit talem, qui nos bene possit salvos facere: dat etiam intelligi quod nos cultores faciat Deus socios illarum virtutum.

Et quousque, Domine, « cibabis nos pane lacrymarum? » 116.0472B| Per lacrymas accipit quascunque miserias hujus vitae, sed quia intelligit has sibi esse plenam refectionem et purgationem, vocat cibum et potum, et ideo dicit, « et » quousque « dabis potum nobis in lacrymis? » id est, quae lacrymae erunt quasi potus et bona refectio, quae lacrymae erunt « in mensura, » id est, quales sustinere possumus. Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, dicit Apostolus.

Bene dico nos positos in lacrymis, quia tu « posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, » quia vicini nostri contradicunt nostrae veritati: et non tantum contradicunt, sed « etiam inimici nostri subsannaverunt nos, » id est, deridebant rugato naso.

116.0472C| Sed contra istos « Deus virtutum converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. » « Vineam de. » Pars secunda. Bene dico salvi erimus, quia tu, Deus, nostram salvationem bene demonstrasti in figura illa, quando populum tuum de Aegypto eduxisti, et in terra promissionis plantasti: hoc dicit « vineam, » id est, Judaicum populum quem tu excolebas, sicut bonus agricola dilectam vineam, « transtulisti de Aegypto; ejecisti gentes » de terra promissionis. « et eam » vineam ibi « plantasti, » id est, firmiter collocasti, et inhabitare fecisti.

« Dux itineris fuisti in conspectu ejus, » quia in nube praeeunte manifeste te eis ostendisti, « et plantasti radices ejus, » id est, principes per quos alii sustinebantur, « et » populus ille « implevit terram » 116.0472D| promissionis. Vel si per terram totum mundum accipiamus, dicemus hoc potius intelligendum de tota Ecclesia, significata per vineam, quam de vinea ipsa. « Umbra, » id est, cura « ejus » et sollicitudo de eis reddendis « operuit montes, » id est, majores, ne ipsi agerent pro sua voluntate, sed curae subditorum intenderent, « et arbusta ejus, » id est, excrementa hujus populi, operuit et impedivit « cedros, » id est, altissimos eorum praelatos: non dico cedros diaboli, scilicet elatos hujus mundi, sed « Dei: » quanto magis enim populus ille excrescebat, tanto majori cura eorum praelati occupabantur.

« Extendit palmites, » id est, « filios suos usque ad mare » quo terminatur Judaeae regnum « et propagines 116.0473A| ejus, » id est, extensiones ejus, scilicet filios filiorum extendit « usque ad flumen » Jordanis.

« Ut quid, » quandoquidem tot beneficia fecisti illi populo « ut quid destruxisti maceriam ejus? » id est, defensionem ejus: « et » ut quid « vindemiant, » id est, conculcant, « eam omnes qui praetergrediuntur viam, » id est, praecepta Domini; vel gentiles, qui legem non habent.

Bene dico, quod praetergredientes conculcent, quia « aper, » id est, Vespasianus, immundus quasi veniens de « silva, » id est, de inculta terra, scilicet de gentilitate, « exterminavit eam, » id est, extra terminos terrae suae captavit eam, « et singularis, » id est, Titus, « ferus » et superbus, « depastus est eam, » id est, prorsus dexstruxit, quia quos pater 116.0473B| suus Vespasianus prius attriverat, iste funditus consumpsit: qui ideo singulari, id est, apro, comparatur, quia ferus est sicut aper. Per vineam eductam de Aegypto, Ecclesiam intelligimus, eductam de tenebris hujus mundi, cujus itineris dux est Christus, qui propositus est nobis, ut ejus vitam imitemur. Et radices Ecclesiae, id est, sanctos doctores, per quos sustentatur Ecclesia, plantasti ita, quod aliquo vento diaboli non possunt dimoveri: et ipsa Ecclesia implevit terram, quia per totum mundum diffusa est: et umbra ejus, id est sollicitudo et cura ejus, operuit montes, id est, Apostolos impedit, dum eos a contemplatione sua revocat, et arbusta ejus, ut supra. Vel umbra, id est, protectio Ecclesiae operuit montes, quia nullus est tam altus in Ecclesia quin 116.0473C| sub protectione Ecclesiae Dei protegatur et unione: quia si separetur de unione Ecclesiae Dei, ab omni altitudine decidet.

Similiter arbusta ejus cedros Dei et illa vinea, id est Ecclesia, extendit palmites, id est, praedicatores suos, usque ad mare Orientale et Occidentale: et propagines, id est, filios suos quibus dilatatur, extendit usque ad flumen Jordanis, per medium mundi, usque ad baptismum pervenire fecit. Flumen ideo ponit, quia inde coepit baptismus, per quod per totum mundum Ecclesia dilatatur, et illius Ecclesiae materiam destruit Deus, quando permittit suos tribulari, vel in peccata demergi: et qui praetergrediuntur viam, id est, mandata Dei, vel ipsum Christum, per quem debent venire ad Deum: vindemiant 116.0473D| eam, id est, conculcant et affligunt eam. Aper dicitur quasi asper, id est, diabolus, veniens de silva, id est, de silvestribus hominibus, qui cultum Dei ignorant, exterminat Ecclesiam, dum membra ejus alienat ab ea: et ipse idem diabolus singularis, ferus, depastus est eam Ecclesiam, quia totam fere consumet eam in tempore Antichristi.

 « Deus. » Pars tertia. Haec mala eveniunt vineae tuae, sed o « Deus virtutum, convertere, » ab ira tua, quod jam non velis inferre ei mala « et respice de coelo, » id est de humanitate Christi, « et vide, » id est, fac videri, quod tu diligas eam conferendo bona: « Et visita vineam istam » sanando eam quasi infirmam.
 116.0474A| « Et perfice eam » vineam, id est, Ecclesiam, « quam plantavit dextera tua, » id est, Filius tuus, « et » perfice « super filium » ut ipse, filius sit fundamentum Ecclesiae, « quem confirmasti tibi » dicendo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, XVII; Marc. I).

Dico perfice, nec dubito, quia « peribunt » in illa Ecclesia, « ab increpatione vultus tui, » id est, Filii « tui » qui dicitur vultus et imago tuae substantiae, qui per se et per suos, homines increpat de peccato: peribunt dico « incensa igni, » id est, peccata igni comparabilia, veluti libido, et similia, « et suffossa, » id est, peccato dolose facta: et per haec duo innuitur destructio omnium peccatorum.

Et ut haec Ecclesia ita perficiatur, « fiat manus 116.0474B| tua » id est operatio tua, « super virum » id est, Christum, « dexterae tuae » id est, Verbo tuo unitum: « et super filium » non hominum, sed « hominis, » id est virginis, « quem confirmasti tibi. » Hic innuit Christum Deum et hominem, qui, per operationem Dei, Ecclesiam possit perficere.

« Et, » si hoc fiat, « non discedimus a te, qui prius discessimus, quando praeter te aliud quaerebamus: et tu, Domine, « vivificabis nos » vera vita quae Deus est: « et » deinde « invocabimus nomen tuum. »

 Et ut a te non discedamus, « Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus, » ut supra. Et hic versus toties repetitur quia summa materiae pendet in eo.

IN PSALMUM LXXX. TITULUS: In finem, pro torcularibus psalmus ipsi Asaph, in quinta sabbati.

« Exsultate Deo. » Psalmus iste Asaph est, id est, fidelis Synagogae, quae loquitur hic: pro torcularibus habitus, id est, pro Ecclesia, quae torcularibus comparatur, quia sicut in torculari vinum habetur quod reservatur, et acinum quod ejicitur, ita in Ecclesia quidam ad beatitudinem assumuntur, quidam rejiciuntur. Torcularibus dico significatis, in quinta sabbati, id est, per opera facta in quinta sabbati. In ea enim die, produxit in animam viventem pisces et aves ex aquis: quia omnes aves ex aquis fecit: unde et monachis sunt permissae. Per aves quae sublevantur in altum, boni de Ecclesia intelliguntur: quia, relictis mundanis, 116.0474D| ad coelestia tendunt. Per pisces quae in imo remanent et semper sunt solliciti, intelliguntur illi qui terrenis insistunt, et semper in appetitu mundi sunt solliciti: psalmus dico dirigens in finem. Materia est Ecclesia, scilicet quicunque renati sunt aquis baptismatis. Modus. In prima parte Asaph, id est, Propheta, vel alius fidelis de Synagoga, admonet perfectos de Ecclesia, scilicet qui per aves intelliguntur, exsultare in Domino et laudare eum. In secunda, quae incipit: « Audi, populus meus, » inducit fidelis Synagoga Deum loquentem, et increpantem malos de Ecclesia, quae per pisces intelliguntur, ipsi tamen non desistunt. In tertia parte, quae incipit: « Inimici Domini mentiti sunt, » 116.0475A| increpat Synagoga malos, qui nolunt a sua nequitia cessare. Intentio est admonere ad volatum.

Et admonet ipsa Synagoga perfectos, ita dicens: « Exsultate Deo, » id est, ad honorem ejus, « adjutori nostro » qui nos adjuvat ad bene operandum contra mundum deceptorem; « et jubilate, » id est, inexplicabilem verbis laetitiam mente concipite, « Deo Jacob. » Et ut possitis exsultare et jubilare, « sumite psalmum, » id est, spiritualem operationem, « et date » Deo « tympanum, » id est, laudem et mortificationem carnis vestrae: et ideo hoc facite, quia « psalterium, » id est, contemplatio, junctum « cum cithara, » id est, cum mortificatione carnis, scilicet activa vita, est jucundum » Deo, quia « idem accipimus per psalterium quod per 116.0475B| psalmum.

 « Buccinate, » id est, aliis annuntiate laudem Dei « tuba, » id est alta voce, « in Neomenia, » id est, in vestra invocatione. Praeceptum est in lege in figura nostrae invocationis, quod populus ille buccinaret in Neomenia, id est in nova luna. Mene enim Graece, mensis est Latine, neon vero novum. Buccinate » dico « in insigni die solemnitatis vestrae, » id est, in illuminatione vestrae innovationis, quae vobis debet esse magna solemnitas.

Ideo buccinate, « quia praeceptum in Israel est » illis ad litteram (Lev. XXXII), nobis spiritualiter, « et » si negligitis, timendum est vobis, quia « Deo Jacob est judicium » in quo salvabit obedientes, et damnabit negligentes.

 116.0475C| Et « illud » praeceptum, scilicet legem suam, « posuit in Joseph, » id est, populum augmentavit, scilicet gentilem populum, qui superaccrevit Judaico populo, ita quod esset illi « testimonium, » id est, quod testaretur quid esset faciendum, quid dimittendum, « cum » ille populus « exiret de terra Aegypti, (Exod. XXII) linguam quam non noverat, audivit, » id est legem. Similiter populus Christianus exiens de Aegypto, id est de tenebris infidelitatis, audit praedicationem fidei et legem vivendi quam prius non audierat.

« Divertit » etiam Deus « dorsum ejus » populi, id est Israelitici, « ab oneribus » quae portabant in Aegypto, « et manus ejus » populi « servierunt in cophino. » Cophinus vas est, in quo cogebantur 116.0475D| portare fimum. Similiter divertit Deus dorsum, id est, rationem qua eriguntur fideles ad superiora; ab oneribus peccatorum, et manus divertit, id est operationes fidelium; a cophino, id est ab immunditia, in qua prius diabolo serviebant.

In tribulatione divertit, dicens: « In tribulatione invocasti me » verbis, « et liberavi te: » etiam « in abscondito tempestatis exaudivi te, » quando nec audebas, audientibus Aegyptiis, ad me gemere: praecepit enim Pharao, quia audivit eos ad Deum clamasse, ut sic operibus gravarentur, quod eis non vacaret ad Deum clamare. Ita exaudit Deus suos fideles in abscondito tempestatis, quando sedat in eis bellum suggestionis, quae nondum ad apertum actum 116.0476A| prorupit et etiam « probavi te » postea apud aquam contradictionis; » probavit Deus Israeliticum populum, et ipsum Moysen, dubitantes de divina potestate (Num. XX). Vel, ut alii dicunt, de se praesumentem, et ideo non potuit populum in terram promissionis inducere. Sic probat Deus illos de Ecclesia ad aquam contradictionis, id est, ad doctrinas haereticorum, quibus boni contradicunt, et mali cedunt.

« Audi. » Pars secunda. Haec dixit Dominus bonis de Ecclesia, modo incipit malos admonere. Contra haec omnia bona feci tibi, et ideo o « populus meus, » factus meus in baptismo, « audi me, » id est, intellige, « et contestabor te, » id est testimoniis Scripturarum comprobabo quae tibi dixero: et o « Israel, » id 116.0476B| est, videns Deum fide, « si audieritis me » obtemperando praeceptis meis, « non erit in te Deus recens » sicuti tu dicis: quia et si natus in tempore, tamen sum coaeternus cum Patre: « neque adorabis » in me « deum alienum. »

Et vere non sum alienus, « ego enim sum Dominus Deus tuus, » id est creator tuus, et non recens, « qui eduxi te de terra Aegypti, » id est, de infidelitate: dico audi, et « dilata os tuum, et implebo illud, » scilicet amplifica cor tuum ad desiderandum, et ad intelligendum in psalmis illis, interius fide et dilectione, et exterius praedicatione et confessione.

Ego sic admonui meos, « et » tamen « populus meus » qui omnes debent mei esse, « non audivit vocem meam, » id est, admonitionem meam: et non 116.0476C| tantum non audivit, sed « et Israel mihi non intendit, » id est noluit etiam attendere verbum unum: « et » ideo « dimisi eos secundum desideria cordis eorum » ut voluntati suae satisfacerent, et ipsi subtracta gratia mea, « ibunt in adinventionibus suis » et etiam propriis inventis suis, scilicet propter traditiones suas, irritum facientes mandatum Dei.

Sic dimisi eos, sed « si populus meus audisset me » credendo, et ipse factus verus « Israel, si in viis meis ambulasset » complendo « humiliassem inimicos eorum » ita quod « pro nihilo » reputarentur, vel gratis humiliassem: « et super tribulantes eos misissem manum meam » id est, operationem meam, ita quod operatio mea praevaleret inimicis, et removeret eos.

116.0476D| « Inimici Domini. » Pars tertia. Continuatio. Dominus ita promiserat bene populo suo, sed sermo ejus non coepit in illis: quia cum deberent amici esse, facti « inimici Domini mentiti sunt ei » non peragentes promissa: « et » ideo « tempus eorum, » id est, variatio eorum per poenas « erit in saecula » aeterna: vel tempus vindictae eorum.

« Et » merito damnabuntur, quia Deus « cibavit illos ex adipe frumenti, » id est, intima medulla frumenti, scilicet secretiori et profundiori mysterio suae incarnationis, et aliis gratiis spiritualibus: « et saturavit eos melle de petra, » id est, fortiori doctrina, quia mel est cibus fortior: petra autem erat Christus.

IN PSALMUM LXXXI. TITULUS: Psalmus Asaph.

« Deus stetit. » Psalmus iste convenit Asaph, id est, fideli Synagogae, quae loquitur contra Judaeos, quos videt prophetico spiritu paratos inique agere contra Christum visitatorem suum. Materia primus adventus Christi est. Modus. In prima parte, ostendit inter homines habitaturum, scilicet, per assumptam carnem: et monet Judaeos ne inique judicent in eum. In secunda parte, quae incipit: « Judicate egeno, » ostendit Christum, cum dives esset, pro nobis pauperem factum, et monet eos, ut non propter hoc minus sentiant de eo, sed justum intelligant; et dat eis certum signum, quo Filium Dei possint eum cognoscere. 116.0477B| In tertia parte, quae incipit: « Ego dixi Dii estis, » ostendit quod, cum Christus venisset homines exaltare, et Dei filios facere, quia Judaei eum non receperunt, exaltationem illam non habuerunt. Intentio est Judaeos specialiter commonere, ne Christo aliquid mali faciant, sed ejus praedicationi consentiant.

Quasi diceret: Nolite Christum videntes eum egenum et pauperem despicere, putantes solum hominem, quia etiam Deus est. Unde dicit: « Deus » homo factus, « stetit » corporaliter « in Synagoga deorum, » id est, bonorum Judaeorum; dicuntur etiam dii quicunque magni viri. Unde dicitur in lege: Diis ne detrahas (Exod. XXII), non ut alius homo, sed ipse Deus « in medio » eorum « dijudicat, » id est, discernit 116.0477C| ac separat a malis bonos, sed « deos, » quos ipse deficat; in hoc versu plane Christi incarnationem demonstrat.

« Usquequo. » Christus Deus est, qui etiam deificat suos, ergo vos judices Judaeorum usquequo « judicatis iniquitatem? » scilicet Christum redemptorem omnium morte dignum. Quasi jam diu se justis satis contra servos ad vineam missos, haeredem modo ad vos missum recipite, « et » usquequo vos in mortem « sumitis » vobis « facies peccatorum? » id est, peccatoribus consentitis, et conformes ejus vos redditis. Facies peccatorum sumit, qui modum suae nequitiae accipit, qua discernitur ab aliis.

« Judicate egeno. » Pars secunda. Vos judices, nolite inique de Christo judicare, sed « judicate egeno et 116.0477D| pupillo, » id est, ad honorem Christi, scilicet praeter hominem judicare Deum. Christum dicit egenum, quia semper terrenas facultates neglexit habere, secundum quod Apostolus ait: Cum esset dives, pro nobis factus est pauper (II Cor. VIII); pupillum dicit, quia sibi praesidium humanum non quaesivit in terra; dico judicate illi, et etiam ipsum « humilem et pauperem justificate, » id est, justum reputate, et sine illo nullum justum esse posse. Vos majores, judicate, vos juniores, istum « pauperem eripite » de majorum potestate, et ereptum ne permittatis amplius capi: et hoc est: « et egenum de manu peccatoris » populi « liberate. » Ego ita monui eos, tamen ipsi » nescierunt » eum Deum esse ac Redemptorem 116.0478A| suum. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; dico nescierunt, « neque intellexerunt, » sed ideo nescierunt, quia intelligere noluerunt; ideo autem non intellexerunt, quia « ambulant in tenebris, » id est, in dilectione terrenorum; de sua autem inscitia excusabiles non erunt, habentes certum signum, quo eum Deum esse cognoscere possent, quia « fundamenta terrae movebantur » non dico in aliquibus locis, sed « omnia » in quo beatus Dionysius cognovit eum Dei esse Filium. Ego dixi. Pars tertia. Ipsi non intellexerunt, sed tamen « ego dixi: Dii estis » id est, si vultis, potestis esse dii, id est, deificati, et non qualescunque dii, sed « filii Excelsi » non tantum nobiles et potentes, sed « omnes » quantumcunque impotentes.

116.0478B| Dico, filii Dei esse poteritis « vos autem » non attendebatis meam admonitionem, ideo « moriemini » damnabiles, « sicut homines » carnales, et vos majores, superbiam vestram in Christum exercentes, « cadetis » in profundum inferni, ita irrecuperabiliter « sicut unus de principibus » cecidit, id est, diabolus qui inter principes coelestes principalis erat. Licet multi cecidissent, ideo tamen dicit unus, quia omnes uniti sunt in mala voluntate. Vos quidem ita cadetis, sed tu « Deus surge » de sepulcro, et « judica terram, » id est, terrenos Judaeos, illos damna et excaeca: « quoniam » his excaecatis, « tu haereditabis in omnibus Gentibus; » ex parte enim contigit caecitas in Israel, ut plenitudo Gentium intraret.

IN PSALMUM LXXXII. TITULUS: Canticum psalmi Asaph.

« Deus, quis similis? » Psalmus iste quidem convenit Asaph, id est, fideli Synagogae, quae loquitur. Est canticum, quia ostendit nobis rem quamdam futuram de qua nobis maxime exsultandum est, scilicet, in secundo adventu Christi damnandos persecutores nostros, et quoscunque malos: dicitur etiam psalmus, quia hic docet bene operari, et mala patienter sustinere. Materia est secundus Christi adventus. In prima parte, petit ipsum Christi adventum quo liberetur Ecclesia a malis quae sustinet in hac vita, etenum erat multa mala quae hic patitur Ecclesia. In secunda parte, quae incipit: « Fac illis sicut 116.0478D| Madian, » precatur, ut Deus secundo veniens, rectam vindictam sumat de malis illis: et etiam conversionem quorumdam in vitam, quorumdam in majorem excaecationem. Intentio est, per timorem secundi adventus, deterrere homines et maxime Judaeos a persecutione Ecclesiae.

Quasi ita diceret Propheta: Homines te debilem et impotentem putant, cum patiaris tuos puniri, sed o « Deus, quis similis erit tibi? » Nullus: et ideo o « Deus, » qui tacuisti in tempore hujus vitae permittendo tuos puniri, « ne taceas » dare in eos sententiam, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, « neque compescaris » vindicta, sed potius comprime eos poena aeterna.

116.0479A| Ideo dico ne taceas, « quoniam inimici tui sonuerunt, » id est, irrationabiliter sanctis tuis contradixerunt: « et » ideo ne compescaris, quoniam « qui oderunt te, extulerunt caput » suum, scilicet, Antichristum, quem ipsi filium Dei redemptorem praedicabunt. Vel caput suum, id est, superbiam suam contra te erexerunt.

Et non tantum contra te, sed contra tuos, et hoc est: « super populum tuum malignaverunt consilium, » id est, maligno animo sunt consiliati, ad populi tui depressionem, « et » non tantum sunt consiliati, sed etiam « cogitaverunt » quis eorum pejorem sententiam posset dare « adversus sanctos tuos. »

 Et « dixerunt » exhortantes invicem se: « Venite, et disperdamus eos de terra, » id est, gentem illam, 116.0479B| scilicet sanctos destruamus, in tantum quod nomen « Israel » scilicet Christianum, « non memoretur ultra. »

Et unde eis tanta fiducia? Quoniam et multi erant et unanimes: et hoc est, « quoniam simul, » id est, multi « cogitaverunt unanimiter, » id est, habentes nocendi eamdem voluntatem, et « disposuerunt testamentum, » id est pacta sua, « adversum te, » ut per suas pactiones legem Dei destruerent. Et qui fuerunt illi? « tabernacula Idumaeorum, et Ismaelitae. » Nota quod historialiter persecutores Israelitici populi ponit hic, sed per hunc nomina apte significantur persecutores Ecclesiae. Per tabernacula Idumaeorum, qui sanguinei, vel terreni interpretantur, intelligimus congregationes illorum, qui terrenis inhaerent, 116.0479C| vel homicidas Ismaelitae, id est, obedientes sibi.

Inter caeteros persecutores est « Moab, » scilicet abutens lege, « et Agareni, » id est alieni, qui licet bonum habitum praetendant, tamen nocent cum locum inveniunt; « Jebal » id est, vana vallis, scilicet, hypocritae, qui humilitatem monstrant se habere, sed hoc in vanitate, et adversum homines tamen bene operantur, « et » disponit etiam contra te testamentum « Ammon, » id est, turbidus populus, veluti qui damno terrenorum contristantur, « et Amalech » id est, lingens terram, scilicet, avari hujus vitae, qui nihil vitandum putant, unde habeatur pecunia, « et alienigenae » scilicet in sensu, quod supra habuimus per Agareni: sed Hebraea veritas hic habet Philistaei, id est, potione cadentes, per quod 116.0479D| intelligimus eos qui inebriantur divitiis et prosperitate hujus vitae. Isti omnes adversum te disposuerunt « cum habitantibus Tyrum, » id est, angustiam: per quod possunt intelligi mercatores, qui nullam vitant angustiam in acquirenda pecunia.

« Etenim » isti bene possunt, quia « Assur » id est, populus ille « venit cum illis. » Assur interpretatur deprimens, vel elatus, per quod diabolus intelligitur, qui deprimit bonos, et semper paratus est venire cum aliis ad persecutionem Ecclesiae Dei, et ipse singulariter potest dici elatus: et Assur cum omnibus aliis « facti sunt in adjutorium filiis Loth. » Filii Loth persecuti sunt historialiter populum Dei, per quos intelliguntur pagani, qui sunt filii apostatae 116.0480A| angeli. Loth enim declinans interpretatur, per quod bene diabolus significatur.

« Fac illis. » Pars secunda. Et sicut per populos persecutores populi Israelitici significavit persecutores Ecclesiae, ita per populos a populo Israelitico destructos, significavit malos in secundo judicio a Christo damnandos. Continuatio: isti ita disponunt adversum te, sed tu, Domine, « fac illis sicut » fecisti « Madian » populo illi, quem per populum Judaicum destruxisti. Madian interpretatur declinans judicium, per quod intelliguntur illi qui negant judicium futurum, « et » sicuti fecisti « Sysarae » qui interpretatur exclusio gaudii, per quod intelliguntur illi qui negant aliquod gaudium futurum bonis post hanc vitam, et « sicut » fecisti « Labin » qui devictus 116.0480B| fuit in illo loco, scilicet « in torrente Cyson. » Labin interpretatur sapiens sibi, per quod intelliguntur philosophi et alii sapientes hujus mundi. Cyson interpretatur duritia; sapientes vero hujus mundi destruuntur in torrente Cyson, id est, in abundanti duritia sua.

« Disperierunt » alii « in Endor, » scilicet in loco qui interpretatur fons generationis, « et » illi « sunt facti ut stercus terrae, » id est, in peccatis delapsi, computruerunt interius. Unde dictum est computruerunt jumenta in stercore suo. Velut stercus terrae, quia sicut stercus impinguat terram et fructificare facit, ita isti mali, persequendo Ecclesiam, faciunt eam impinguescere interius, et fructiferam.

« Pone » etiam, Domine, « principes eorum » qui 116.0480C| persequuntur Ecclesiam, « sicut » destruxisti « Oreb, et Zeb Zebeae, et Salmana. Oreb interpretatur siccitas, per quod intelligimus eos qui sicci sunt rore spirituali. Zeb, lupus, per quod raptores intelligimus. Zebeae, victima lupi, per quod intelligimus eos quos diabolus sibi incorporat. Salmana, umbra commotionis, per quod intelligimus instabiles in fide, qui ad tempus credunt, et in tempore tribulationis recedunt.

 Et ut universaliter comprehendam, « omnes principes eorum » depone « qui dixerunt » ore et opere, hoc scilicet « possideamus sanctuarium Dei, » id est, populum a Deo sanctificatum, « haereditate, » ut eos nostris doctrinis excolamus, et Christus nullam partem obtineat in eis.

116.0480D| Illos, o « Deus meus, pone ut rotam, » id est, ut sicut rota semper volvitur, et surgit a posteriori, et cadit in anteriora, sic illi semper volvantur in cogitationibus mundanorum, et surgant a posterioribus, id est, a terrenis istis, in quibus elevantur, et cadant in anteriora, id est, ad spiritualia, scilicet ut dimissis illis omnino decidant, scilicet terrena obliti, coelestia desiderent. Unde Apostolus: Oblitus ea quae retro, ad ea quae anteriora sunt me extendo « et » pone eos « sicut stipulam ante faciem venti, » ut sicut stipula non resistit vento, scilicet sic isti tentationibus non resistunt. Hanc quidem praecipitationem malorum facit Deus in hac vita.

« Sicut ignis. » In hac vita ita facies ejus, in alia 116.0481A| autem combures eos igne puniente: et hoc est, sicut ignis « qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes. » Silvae bene comparat eos, quia ipsi sunt silvestres et inculti lege Dei: montibus comparat propter elationem.

« Ita. » Sicut ignis silvam, « ita » tu « persequeris eos, » quasi impotentes se excusare « in tempestate tua, » id est, in judicio, quod ita subito veniet quasi tempestas, et separabit grana a paleis, et dico persequeris, et comprehendes comprehensos, « turbabis eos in ira tua, » ostendens eis te iratum, poenam aeternam inferendo.

 Petiit damnationem malorum, modo petit conversionem salvandorum, quasi diceret: Nolentes converti ita punies, sed « facies eorum, » persecutorum 116.0481B| scilicet, qui praevisi sunt ad salutem, « imple ignominia » id est, ut erubescant de peccatis suis, « et » sic, ut « quaerent nomen tuum » scilicet, ut fiant Christiani.

Qui autem obstinati sunt et nolunt hic erubescere, in alia vita « erubescant » de turpitudinibus suis, « et conturbentur » de poenis, duraturis « in saeculum saeculi: et confundantur » anima et corpore: « et » illa confusio non sit reparabilis, sed « pereant » aeternis tormentis.

 « Et » tunc saltem « cognoscant, quia tibi » convenit hoc « nomen Dominus » et qui in hac vita putabant se altos et potentes, tunc cognoscant quia « tu solus Altissimus in omni terra, » id est, super omnes terrenos, quia sicut potens es in remuneratione 116.0481C| bonorum, ita in damnatione malorum.

IN PSALMUM LXXXIII. TITULUS: In finem, pro torcularibus filiis Core psalmus.

« Quam dilecta. » Psalmus iste convenit filiis Core, id est, filiis crucis, imitatoribus Christi, qui hic loquitur, habitus pro torcularibus, id est, pro Ecclesiis, quae torcularibus comparantur; quia sicut in torculari cognoscitur quid sit vinum et quid sit acinus, sic per pressuras in Ecclesia cognoscitur qui sint boni, et qui mali: pro Ecclesia hic dicitur agere, quia ostendit hic magnam dignitatem ipsius Ecclesiae, scilicet quod semper petit coelestia. Vel possumus dicere quod non sit vox filiorum Core, 116.0481D| sed Prophetae, vel alicujus perfecti: sic, psalmus iste praeponitur filiis Core incitandis, scilicet, simplicioribus Christianis: agens pro torcularibus, id est, de Ecclesiis, ut ostensa dignitate Ecclesiae, filios Core monet ad eamdem dignitatem properare, dirigens in finem. Vel ita: Psalmus iste agit pro torcularibus, id est, pro pressuris commendandis: tribulationes vocat torcularia, quia sicut torcular separat et exprimit vinum ab acinis, ita tribulationes hujus vitae discernunt bonos a malis, torcularibus dico valentibus in finem. Unde dicitur: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Materia est Ecclesia, in pressuris hujus vitae posita. Modus: In prima 116.0482A| parte, ostenditur quod Ecclesia, licet innumeris tribulationibus conteratur, tamen ad coelestem Hierusalem pervenire desiderat. In secunda parte, quae incipit: Beatus vir cujus est, ostendit auxilium quod Deus facit suis, et quam utile sit illud auxilium. In tertia parte, quae incipit: Quoniam melior est, ostendit quod malit esse abjectus in domo Dei quam peccatorum abundare divitiis, ut per auxilium quod sibi posuit in secunda parte, possit pervenire ad desiderium, quod proposuit in prima parte. Intentio est admonere nos, ut semper desideremus illam coelestem Hierusalem.

Et ostendens ille qui loquitur, affectum Ecclesiae, dicit: O « Domine virtutum! » id est, coelestium angelorum, « tabernacula tua » id est, illa superna habitatio 116.0482B| tua, sunt dilecta, id est, desiderata, et « quam dilecta, » infinite scilicet. Illam supernam habitationem vocat tabernaculum, propter solam habitationem, quia sicut in tabernaculis habitatur, sic in illa superna Hierusalem. Cum dicit Domine virtutum, innuit eum multas virtutes suis conferre, et ideo « anima mea » licet multis tribulationibus oppressa « concupiscit » intrare « in atria Domini, » id est, in supernam Hierusalem quam atria nominat propter amplitudinem, « et » concupiscendo « deficit, » id est, ab omnibus terrenis se abstinet, quod etiam in corpore deficiat. Unde in Canticis: « Amore langueo (Cant. II). » Vel deficit, quia quantumcunque concupiscat, tamen non potest comprehendere gaudium illius civitatis. Vel per tabernacula 116.0482C| possumus accipere praesentem Ecclesiam, ut sic dicamus tabernacula, id est praesens Ecclesia, in qua ad tempus tibi militamus; quam dilecta sunt, id est, quam gloriosum et quam jucundum est stare et militare tibi in castris. Unde Apostolus: Non tantum gloriamur in spe, sed etiam in tribulationibus (Rom. V). Et Salomon: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccl. II). Et quia ita jucunda sunt tua tabernacula, ideo diligo militare in illis, quia securus sum, quod per hanc militiam perveniam ad illam coelestem habitationem: et hoc concupiscit et deficit, ut supra.

« Cor meum concupiscit, » et hoc cum exsultatione, et hoc est, « cor meum » id est, secretior pars mei, 116.0482D| scilicet, anima mea multis tribulationibus afflicta, « et » etiam « caro mea » jam rationi subserviens, multiplicioribus malis afflicta. Unde alibi (Psal. LXII): Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. « Exsultaverunt. » id est, cum exsultatione sustinuerunt tribulationes hujus vitae, tendentes « in Deum » ut eum obtineant « vivum » qui vivere facit tendentes ad se in vita aeterna.

Etenim cor meum exsultavit, id est, anima mea et caro mea, « etenim passer, » id est, ipsa anima, « invenit sibi domum, et turtur, » id est, ipsa caro invenit sibi « nidum, ubi ponat pullos suos, » id est, ipsa opera sua. Passeri comparatur anima, quia sicut passer dimittit silvas, et nidificat in domibus, 116.0483A| in altis tamen locis, ubi tutus sit a manibus puerorum et laqueis: ita fidelis anima, dimissis terrenis istis, invenit sibi domum coelestem, in qua jam spe inhabitat, et contemplatione: et ideo jam vellet dissolvi et esse cum Christo, sicut dicit Paulus (Philip. I): Si haec domus nostra dissolvatur, habemus domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V). Per cujus domus contemplationem cavet sibi fidelis anima a laqueis inimicorum. Ideo turturi comparatur caro, quia sicut turtur gemit, ita caro fidelis gemit pressa multis miseriis, et ipsa invenit sibi nidum, id est fidem, et alia sacramenta Ecclesiae, in quibus ipsa ponat pullos suos, id est, tutos faciat et nutriat, scilicet, bona opera sua, quae ipsa generat sicut avis pullos, quia, sicut turtur non 116.0483B| potest nutrire pullos extra nidum, nec tutos habere, sic fidelis extra fidem, vel extra Ecclesiam, non potest bona opera et Deo placentia facere. Unde dicitur, « Sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. II). » Et Augustinus: Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Et sicut pulli non sunt in nido, nisi ad horam mansuri, sic fideles etiam in hac praesenti militia non sunt aeternaliter permansuri.

Et quem nidum invenit turtur? « altaria tua, » id est, sacramenta Ecclesiae, fidem et baptismum, et similia, super quae opera nostra posita sunt Deo acceptabilia, sicut et ea quae offeruntur in altari « Domine, virtutum, » id est omnium angelorum, quas quidem virtutes mittis nobis in auxilium, et in 116.0483C| hoc apparet quia tu es « rex meus » quod bene me regis in praesenti militia, « et Deus meus » id est Creator meus. Vel ita: passer invenit sibi domum, scilicet altaria tua. Domum coelestem vocat altare, quia res alta est: de turture non mutatur quod dictum est.

« Beati qui. » Ostendit ad quem finem sit haec militia perventura, scilicet ad vitam aeternam. Continuatio: Tu dicis quia passer invenit domum, et turtur nidum, et per hoc habitabunt in domo tua coelesti, quod non est parvum, quia « beati » sunt illi, « qui habitant in domo tua, Domine, » illa: hoc modo beati, scilicet, quia « in saecula saeculorum laudabunt te » in quo apparet gaudium illorum, quia si contristarentur, non laudarent.

116.0483D| « Beatus. » Pars secunda. Illi erunt beati, qui in domo tua habitabunt, et etiam ille « vir beatus » est « cujus est auxilium » contra impedimenta mundi « abs te, » id est, a te, ideo beatus, quia ille homo qui positus est « in valle lacrymarum, » id est, in miseriis hujus mundi, « disposuit in corde suo, » scilicet cum magna ratione et diligentia ordinavit « ascensiones, » id est, quosdam gradus proficiendi de virtute in virtutem: ascensiones dico, perducentes eum « in locum quem posuit » ipse, id est, coelestem domum, quem solum ipse locum proposuit sibi appetere et amare. Vel in loco quem ipse homo posuit, id est, fecit ex peccato primi parentis, quia Deus non creavit eum in miseria, sed in 116.0484A| perfectione. In hoc versu ostendit auxilium Dei, et quam utile sit.

Bene dico quod poterit disponere ascensiones, qui habet auxilium Dei, quia non tantum dabit ei Dominus litteram occidentem, sed spiritum vivificantem, et hoc est, « etenim legislator, » id est, Deus qui dat legem monentem, « dabit benedictionem, » id est gratiam adjuvantem, et per illam « ibunt » homines « de virtute in virtutem, » id est, in hac praesenti Ecclesia, et tandem « videbitur Deus deorum in Sion, » scilicet quando Deus erit omnia in omnibus.

« Domine Deus virtutum. » Et quia tanta beneficia facis tuis, oro, Domine, quod facias et mihi, et hoc est, « Domine Deus virtutum, exaudi orationem 116.0484B| meam, » et non simpliciter exaudi, sed « auribus percipe, » id est, in memoria reconde, tu, dico, « Deus Jacob, » qui diligis omnes luctatores te diligentes, et ideo me debes diligere.

« Protector. » Pars tertia. Sicut supposuit orationem, qua peteret auxilium Dei, sic petit hic protectionem Dei, quam necessariam reputat suae objectioni quam ostendit. Continuatio. Exaudi orationem, et « tu protector noster » scilicet in adversis: o « Deus; aspice, » ut per misericordiam meae abjectioni subveniat, ne succumbam: « et » si non sum dignus per me, ut in me respicias, « respice in faciem Christi tui, » id est, multitudinem justitiae Christi, per quam ipse ab omnibus discretus fuit, de cujus justitiae plenitudine ad nos aliquid emanavit, 116.0484C| et nos conformes pro modo nostro fecit. Et opus est ut respicias ut protector, quia ego « elegi abjectus esse in domo Dei, » id est, in Ecclesia praesenti « magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, » id est, quam divitiis abundare inter peccatores. Electiva oratio est. Cum dicit tabernacula,, quae sunt transitoria et in quibus brevi tempore habitatur, innuit ea non esse appetenda. Cum dicit peccatorum, ostendit ea maxime esse fugienda: et praemittit causam, quare se elegit esse abjectum et despicabilem in domo vel, sic: « quia melior est dies » scilicet illa quae est « una, » id est, continua, cui nunquam succedunt tenebrae, « in atriis tuis, » id est, in coelesti habitatione, « super millia » dierum istorum transeuntium quos appetunt stulti. Abjectum se ostendit 116.0484D| David, cum se denudatum saltando ante arcam Domini, cum eam reduceret: unde etiam uxor sua deridebat eum.

Ideo elegi abjectus esse « quia Deus diligit misericordiam » facere, id est, peccata remittere, et justitiam dare: « et » diligit « veritate, » id est, promissiones complere: et quia diligit misericordiam, dabit mihi abjecto, et ambulanti in domo sua, « gratiam, » id est, remissionem peccatorum: et quia diligit veritatem, « dabit » mihi « Dominus gloriam, » id est, praemium meae militiae, quam ipse promisit omnibus sibi militantibus. Gratiam et gloriam dabit Dominus, non quibuslibet, sed bonis: et hoc est: « non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia, » 116.0485A| id est, perseverant in innocentia: et ideo, o « Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. »

IN PSALMUM LXXXIV. TITULUS: In finem filiis Core psalmus.

« Benedixisti, Domine. » Psalmus iste convenit filiis Core, qui loquuntur, vel quibus proponitur: dirigens in finem, id est, in Christum. Materia est primus Christi adventus, conferens Ecclesiae multa beneficia. Modus. In prima parte, ostendit benedictionem esse datam terrae, contra maledictionem quam dedit ei propter peccatum Adae, cum diceret: « Maledicta terra in opere tuo (Gen. 3). » Secunda pars incipit: « Mitigasti iram tuam, » in qua ostendit mitigationem irae Dei, quam juste sustineamus ex 116.0485B| peccato primi parentis. In tertia parte, quae incipit. « Audiam quid loquatur, » manifeste annuntiat ipsum Christi adventum, et innuit per quem hoc fiat et docet ubi Christus esset nasciturus. Intentio est nos admonere, ut cum magna exsultatione Christi adventum suscipiamus, per quem tanta beneficia possidemus.

Quasi sic diceret: o « Domine, terram » quae prius maledicta erat in opere Adae, modo factam « tuam » recipiens adventum Filii tui in fide, « benedixisti, » ita scilicet, « avertisti captivitatem, » id est, peccatum, per quod omnes ante adventum Christi tenebantur captivi a diabolo, « Jacob, » id est, populi illius, qui vult fieri similis Jacob.

« Remisisti. » Hanc scilicet captivitatem avertens, « remisisti, » id est, remittes « iniquitatem plebis 116.0485C| tuae » in baptismo, et non tantum remittes, sed sic « operuisti, » id est, cooperies, « omnia peccata eorum » ut jam non veniant in conspectum tuum, ut punias ea aeternaliter, scilicet et peccatum dimisisti, et poenam peccati. Unde alibi: Ex usuris et iniquitate redimes animas eorum. (Psal. LXXI). « Mitigasti. » Pars secunda. Quasi aliquis diceret: Non credo Deum iniquitatem remisisse, peccata operuisse. Contra dicit Evangelium: Vere remisisti, operuisti, quia, o Domine « iram » quam habuisti pro peccatis omnium hominum, id est, quam habebas pro singulis peccatis, non dico prorsus removisti, quia sumus mortales et passibiles, sed « mitigasti, » id est, mitem fecisti, quia jam tribulationes sunt nobis mites et delectabiles, quae in nobis spem aeternae salutis 116.0485D| generant, « et avertisti » te « ab ira indignationis tuae, » scilicet ut non inferas poenas procedentes ex tua indignatione, scilicet aeternas poenas. Et ut iram tuae indignationis non incurramus, « converte nos » ab infidelitate ad fidem, « Deus salutaris noster, » id est, qui per adventum Filii tui nobis salutem confers, et « a nobis » conversis « averte iram tuam » aeternam.

Dico averte, et avertes, quia « nunquid in aeternum irasceris nobis? » Non certe, quia placabilis eris in adventu Filii tui, saltem « aut extendes iram tuam a generatione » Adae, cui certum est te iratum fuisse propter peccatum « in generationem » Christi. Non utique, imo placabilis eris generationi 116.0486A| Christi, per ipsius adventum. Duae sunt generationes, una Adae, quae carnalium est, alia Christi, quae spiritualis est, scilicet illorum qui se Christo conformare conantur: a qua sicut expelluntur mali Christiani, sic etiam includuntur illi boni qui fuerunt ante adventum Christi.

 « Deus, tu » non extendes iram, sed « conversus » ab ira « vivificabis nos » spiritualiter per adventum Filii, « et plebs tua » vivificata, « laetabitur in te » jam secura de aeterna beatitudine.

Et ut plebs tua possit vivificari et laetari, o « Domine, ostende nobis misericordiam tuam, » scilicet Filium tuum, ut mittas quem missurus es: ostende scilicet, ut cognoscamus eum, et si non omnes praesentia corporis, tamen per fidem, « et » non tantum 116.0486B| ostende, sed etiam illud « salutare tuum da nobis, » ut vere salvet nos, et ut eum in fide teneamus, et operibus imitemur. « Audiam quid. » Pars tertia. Continuatio. Rogo ostende, da salutare, et securus sum quod facies, quia « Dominus Deus » loquitur « in me, » et « quid loquatur » ego « audiam, » id est, non oblatrando, sed potius compescam me a mundanis istis, et bene debeo audire eum, « quoniam » in me « loquetur pacem, » id est, annuntiabit mihi ipsum Filium, qui erit auctor pacis et reconciliationis inter Deum et hominem, pacem dico non ad omnes, sed « in plebem suam. » Dico in plebem suam, « et super sanctos suos, » id est, in eos, qui ante adventum ipsius sanctificati erant, veluti Abraham et consimiles, quibus quidem adventus Christi pacem cum 116.0486C| Deo contulit, qui eos de tenebris inferni liberavit, et non tantum super sanctos, sed « etiam in eos qui convertuntur ad cor, » id est, ad rationem, veluti gentiles, qui prius dimisso Creatore, creaturam colentes, per adventum Christi sunt conversi ad cor, scilicet ut jam diligenti ratione colant suum Creatorem, et sic per adventum Christi habeant cum Deo pacem.

Dicto adventu Christi, determinat etiam locum suae nativitatis eis, quasi ita diceret: Per adventum ejus multi convertentur, sed tamen non apud eos Christus nascetur, sed inter Judaeos, et hoc dicit: « Verumtamen prope timentes eum, » id est, Judaeos, qui Deum soli dicebantur timere, quia legem ejus receperant, licet potius pro temporalibus quam pro coelestibus 116.0486D| Deo servirent, erit « salutare ipsius, » id est, Filius Dei ipsius perficiet salutem humano generi, ita erit illud salutare, « ut gloria, » id est, ipse Filius « inhabitet » praesentia corporis « in terra nostra, » id est, in Judaea.

« Misericordia, et veritas. » Ostendit quid faciat ille adventus Christi nobis; dico, salutare habitabit in terra, et per ipsum « obviaverunt sibi, » id est, inter se convenerunt in ipso Christo « misericordia, et veritas, » qui dicitur veritas, quia in eo omnia promissa per Prophetas sunt completa, ipse quoque misericordia dicitur, quoniam dedit vobis remissionem peccatorum et alia beneficia per solam misericordiam suam, scilicet in ipso convenerunt Novum et 116.0487A| Vetus Testamentum. In Christo convenerunt misericordia et veritas, in omnibus vero ipsum Christi adventum exspectantibus « justitia, et pax osculatae sunt, » id est, convenerunt. Nisi enim Christus advenisset, homo nec justitiam haberet cum Deo, nec pacem.

Ideo convenerunt misericordia, et veritas, justitia et pax, quia « veritas » Christus, « orta est de terra » de virgine, quae terra fuit fructifera, « et » ex hoc « justitia de coelo, » id est, homine Dominico, vel de coelo, id est, coelestibus creaturis, in quibus solis ante adventum Christi erat justitia, « prospexit » super omnes homines. Vel aliter: justitia et pax vere sunt osculatae, quia veritas est orta de terra, id est, de carne nostra peccatrice, scilicet nos, qui prius 116.0487B| sola vana et falsa faciebamus, modo operemur virtutem, scilicet accusationem de peccatis, Deum colentes, solum justum reputantes et alia hujusmodi, et quia veritatem operamur, ideo justitia de coelo prospexit.

Etenim secundum hanc sententiam ita continuabimus. Bene dico, quod nos operamur veritatem, « etenim Dominus dabit benignitatem, » id est, futurus est ille per quem dabit benignitatem, id est Spiritum Sanctum benigne nos intus inspirantem, et per hoc dabit hanc benignitatem, quia « terra, » id est, virgo Maria, « nostra, » id est, de nostra natura, « dabit fructum suum, » id est, filium suum. Ad primam sententiam ita continuatur: Vere de terra orta est veritas, id est, Christus, quia Dominus dabit 116.0487C| benignitatem, id est, gratiam aspirantem quam non daret, nisi per Christum, et terra nostra, id est, caro humana, aspirata illa benignitate Dei, dabit fructum suum, id est bona opera.

Et « justitia » nostra « ante eum ambulabit, » parabit viam qua Deus in nos descendat. Vel ante eum, id est, in beneplacito ejus, « et ponet » ipse Deus, « in via » qua imus ad eum, « gressus suos, » id est, operationes suas, scilicet multiplicabit gratiam suam in nobis. Vel ipse justus homo ponit gressus suos, id est, operationes; in via, id est, in praeceptis Dei, ut secundum praecepta Dei operetur. Vel in via, id est, in Christo, ut ad imitationem Christi operetur.

IN PSALMUM LXXXV. TITULUS. Oratio David.

« Inclina, Domine. » Psalmus iste vocatur oratio, quia et per totum psalmi contextum orationem continet, et ad orandum nos monet. Voluit enim Dominus Jesus orare, ut nobis in se relinqueret exemplum orandi: fugit etiam ut in hoc nobis daret exemplum fugiendae praesumptuosae mortis et temerariae, quae oratio attribuitur vero David, scilicet Christo, qui loquitur in hoc psalmo. Materia est Christus ipse patiens. Modus. In prima parte, petit sibi ante tempus passionis, scilicet ut Deus custodiat eum in tempore suae militiae, ne inimici sui possint eum sibi aliquo modo conformare. In secunda parte, quae incipit: « Deduc me, Domine, » precatur Deum pro 116.0488A| suis. In tertia parte, quae incipit: « Deus iniqui, » precatur secundum ea quae post passionem sequuntur, scilicet de sua glorificatione. Intentio est nos invitare ad orandum.

Attendens autem Christus se secundum humanitatem non posse contingere, ad Dei altitudinem, quasi infirmus rogaret medicum, precatur Deum, ut per misericordiam condescendat suae infirmitati, sic dicens: « Inclina, Domine, aurem tuam mihi, et exaudi me, » et opus est ut inclines « quoniam » non possum me ad te levare, quia « inops sum » quia ex me non habeo divitias hujus saeculi, « et pauper sum ego, » quia neque ex alio habeo divitias istas. « Custodi animam meam » a conformitate malorum, et praetendit meritum, dicens, « quoniam sanctus 116.0488B| sum, » id est, immunis a peccato saeculi et unusquisque fidelis potest dicere pro modo suo, sanctus, id est, sanctificatus sum. Unde dicit Augustinus: Injuriam fidelis jam facit Christo, qui non dicit sanctus sum, « et salvum fac, » id est, perseveranter custodias « servum tuum » quem debes salvare, quoniam servus tuus sum, « Deus meus, sperantem in te, » non in mundanis.

Propterea, quia dixi debes custodire, et etiam propter hoc, quia in te ipso habes misericordiam, et hoc est « miserere mei, Domine, » id est, per tuam misericordiam visita me, et quia scit miseridiam Dei non esse dandam negligentibus, ostendit se idoneum, qui illa debeatur misericordia, cum dicit, « quoniam ad te clamavi tota die » miserere, 116.0488C| et « laetifica » de spe aeternae beatitudinis, « animam servi tui, » quoniam ad te, Domine, « animam meam levavi, » quia eam non depressi in istis mundanis, sed ad te solum erexi.

Ideo ad te levavi, « quoniam tu, Domine, suavis » es gustantibus te, « et mitis » sustinendo peccatores, ut convertantur, « et » etiam « multae, id est, infinitae misericordiae omnibus invocantibus te » quia eis multa bona exhibes.

 Et quia misericors es, ideo non tantum peto ut exaudias, sed etiam « auribus percipe, » id est, firmiter reconde memoriae « orationem meam, et intende voci deprecationis meae » de malis removendis.

Et debes intendere, quia « in die tribulationis 116.0488D| meae » in tempore meae militiae « clamavi ad te; quia exaudisti me. » Non enim Christus, qui semel exaudiebatur, dubius erat de exauditione non potest dicere hoc, nisi sanctus, quod clamet, quia exauditur, sed potius clamat ut exaudiatur. Cum Christus dicat se in tribulatione clamasse, innuit nobis, in tribulatione maxime ad Deum esse clamandum.

 « Non est similis, » et merito clamo ad te, quia, o « Domine, in diis » suis, sive in potentibus hujus saeculi, sive in coelestibus creaturis, non est » aliquis « similis tui » in essentia, « et non est secundum opera tua, » quia nemo potest facere ea quae tu facis.

Vere non est aliquis secundum opera tua, quia 116.0489A| « omnes Gentes quascunque fecisti, » id est, aliqui de omni gente, « venient » per fidem « et adorabunt » id est, venerabuntur, et hoc « coram te, Domine, » id est, in beneplacito tuo, « et glorificabunt nomen tuum, » id est, te nominabilem, id est, non quantum ad te, quia non potes augeri nec minui, sed cum aliis praedicabunt te, necessario gloriosum cognoscent.

Et bene debent adorare et glorificare, « quoniam magnus es tu, » incomprehensibilis scilicet, et omnipotens, « et tu solus Deus es, faciens mirabilia, » quia si alii faciunt, per te faciunt.

« Deduc. » Pars secunda. Et quia tam bonus es, ideo, o « Domine, deduc me, » id est, meos, « in via tua, » id est, in praeceptis tuis, « et » ego positus « in 116.0489B| veritate tua ingrediar » de virtute in virtutem. Alia translatio habet « ambulo: » ita ingrediar, ut « cor meum, » id est, meorum « laetetur » de spe remunerationis, ut propter hoc « timeat, » id est, diligat, « nomen tuum: » aliis,ut timeant, non dantur gaudia, sed adversa. Et si dixeris: « Confitebor tibi, » id est, laudabunt te mei, « Domine Deus meus, in toto corde meo, » id est, meorum, quia cor vacuum ab omnibus aliis vacabit solummodo tuae laudi: et non tantum confitebuntur mei in seipsis, sed etiam laudabunt te apud alios; et hoc est, « glorificabo nomen tuum in aeternum. »

Ideo debent glorificare, « quia misericordia tua magna est super me, » id est, super meos: « et » ideo, quia « eruisti animam meam ex inferno inferiori. » 116.0489C| Abraham et Prophetae ante adventum Christi in inferno erant, sed non torquebantur. Erat infernus inferior, ubi animae malorum torquebantur: sicut et contrario: In domo Patris mei mansiones multae sunt; vel iste mundus dicitur infernus, ad comparationem coelestis habitationis. Ille vero locus quo animae malorum ad torquendum descendunt, inferior infernus dicitur; vel ex inferno inferiori, id est, ex profunditate vitiorum: animae omnium fidelium defunctorum, quaecunque non descendunt ad infernum, liberatae sunt.

« Deus, iniqui. » Pars tertia. Continuatio: Precor ut haec facias meis, et me glorifica: et hoc est quod inferius ponit. Respice in me, et miserere mei: et ad hoc praemittit quasdam causas: et opus est, Domine, 116.0489D| ut glorifices, quia, o « Deus, iniqui insurrexerunt super me, » et non inferiores solum iniqui, sed « etiam Synagoga potentium quaesierunt animam meam » retinere in morte, « et non proposuerunt te in conspectu suo, » id est, non consideraverunt te Deum meae humiliati esse unitum.

 « Et tu, Domine Deus miserator » in exhibitione, quia multas miserationes fecisti omnibus sperantibus in te, « et misericors » in natura, « patiens, » id est, non statim puniens peccata, sed exspectans peccatorem per patientiam, « et multae misericordiae, » quia major est misericordia quam culpa, « et verax » in omnibus promissis implendis.

Qui adversus videris in passione mea, « respice in 116.0490A| me, » id est, attende meritum, « et miserere mei » per misericordiam tuam resuscitando me, et sic « da » mihi « puero tuo, » id est, devoto per omnia, « imperium tuum, » id est regimen in gentibus, et Judaeis, « et salvum fac » me, custodiendo perseveranter imperium quod conferes, filium ancillae tuae, id est, virginis Mariae, quae dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. « Fac mecum, » da mihi imperium, et quo illud obtineam, fac votum, et hoc est, fac « signum » aliquod insigne factum, veluti resurrectionem, et hoc mecum, quia ego promerendo ad hoc quantum potero laboro, et debes facere, quia hoc peto « in bonum » scilicet ut inde bonum, id est, salus eveniat gentibus, ad hoc fac signum, « ut videant, » id est, intelligant « qui 116.0490B| oderunt me, et confundantur, » intelligentes se mala egisse, hoc scilicet videant, » quia tu, Domine, adjuvisti me » in certaminibus quae habui contra eos, « et consolatus es me » in passione, quia videntes eum resurgere, cognoverunt eum Deum in passione fuisse.

IN PSALMUM LXXXVI. TITULUS. Psalmus cantici filiis Chore.

« Fundamenta. » Psalmus iste est cantici, quia proponit nobis magnam exsulationem, scilicet coelestis Hierusalem dignitatem, quam Propheta exsultanter protulit, et nobis maximam exsultationem reliquit. Qui psalmus proponitur filiis Chore, ad hoc, 116.0490C| ut ipsi fiant de hac civitate. Materia ipsa est civitas superna. Modus: In prima parte, commendat eam ipse Propheta secundum seipsum. In secunda parte, quae est: « Memor ero Raab; » inducit Deum loquentem, et commendantem ipsam civitatem. Iterum in tertia parte, quae incipit: « Sicut laetantium, » Propheta ipse commendat eam, per gaudium aeternaliter eam inhabitantium, intendit filios Chore ad effectum istius civitatis monere.

Vox Prophetae, quasi Propheta diu meditatus fuisset, dicens apud se: Parietes quidem istius civitatis boni sunt, tecta peroptima, « fundamenta, » autem « ejus in montibus sanctis. » Montes sunt Apostoli et Prophetae, et patriarchae sunt fundamenta ejus civitatis, de qua meditabatur, quia super eos fides 116.0490D| nostra est fundata: « et portas Sion, » scilicet ejusdem civitatis, « diligit Dominus. » Portas accipit tam Apostolos quam illos qui introducunt homines in hanc Ecclesiam. Diligit dico « super omnia tabernacula Jacob, » id est, super omnia carnalia sacrificia, quibus placabatur Deus in Veteri Testamento.

 Videns Propheta quod per se illa bona non posset enumerare, convertit se ad ipsam civitatem, dicens: o « Civitas Dei » superna « de te dicta sunt » multa « gloriosa » quae non possum enumerare.

« Memor. » Pars secunda. Continuatio. Haec scilicet gloriosa sunt mihi dicta de te, quod Deus faciat gentes habitatores tui, quia ipse Deus hoc dixit: 116.0491A| Ego « ero memor Raab. » Raab interpretatur impetus, vel latitudo, per quod intelligimus gentiles illos qui impetuose et sine ratione discurrunt per lata desideria hujus saeculi; « et » ero memor « Babylonis, » id est, illorum qui in peccatis confusi sunt, « scientium me, » id est, faciam eos scientes et cognoscentes me; vel, scientibus me per Apostolos, ero memor eorum.

« Ecce alienigenae. » Dico memor ero Raab, quam adducam in hanc civitatem, et « ecce » quasi in manifesto habes « illic, » id est, in hac civitate « fuerunt, » id est, erunt « alienigenae, » id est, potione cadentes, scilicet illi qui aliquando inebriabantur prosperitate et divitiis hujus saeculi, convertentur, et erunt membra in coelesti Hierusalem, « et Tyrus » 116.0491B| scilicet illi qui prius angustiabantur in acquirendis bonis temporalibus, veluti mercatores, erunt in ea. Tyrus namque angustia interpretatur, « et populus Aethiopum, » id est, multi de illis qui prius fuerant nigri in peccatis.

« Nunquid. » Quasi dicat Propheta: Haec gloriosa sunt dicta de civitate illa, et praeter omnia haec, gloriosius omnibus praedictis, quod « et homo, » id est, Christus, secundum humanitatem « natus est in ea » civitate, « et ipse fundavit eam Altissimus » secundum divinitatem, et quia rem quam dicit mirabilem et quasi incredibilem videt, praemittit quamdam admirationem, dicens: « Nunquid » o « Sion, dicet, » id est, dicere poterit et intelligere, « homo » carnalis aliquis, quis et quantus sit ille, qui et civitatem 116.0491C| istam fundavit, et in ea natus est. Christus enim ipse anus fuit de Ecclesia, et hi de quibus natus est: nultus utique hominum, sed Spiritus sanctus potest hoc revelare, ipse enim est de quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I).

« Dominus. » Dixi homo natus est in ea, et ipse fundavit eam, quod bene credere debetis, quamvis mirum videatur, quia « Dominus narrabit in scripturis populorum, » id est, quae scripturae propositae populis ad intelligendum, quasi jam Apostoli per Scripturas sacras hoc de Christo intelligerent, clamant in publico, et non tamen dico scripturas populorum, sed « horum etiam principum, qui fuerunt 116.0491D| in ea » civitate, scilicet Ecclesia sanctorum Apostolorum.

« Sicut. » Tertia pars. Per haec praedicta apparet commendabilis civitas Sion, et per hoc etiam, quia o Sion « habitatio omnium » nostrum, quae « in te est » post judicium, est « sicut laetantium, » id est, similis laetantibus in hac vita, sed quia infinitam cognovit eam, quanta esset determinare non potuit. Et cum ibi sint tanta gaudia, quibus vix aliquo modo possint comparari gaudia hujus saeculi, maxime nobis ad illam habitationem festinandum innuit.

IN PSALMUM LXXXVII. TITULUS. Canticum psalmi filiis Chore, in finem pro Melech, ad respondendum, intellectus Eman Israelitae (vel ut Hieronymus dicit, Ezraitae )

« Domine Deus salutis. » Legitur quod, cum David psalmum istum citharizaret, et chorus astans consona voce responderet, supervenit quidam Eman vocatus, Orientalis, a loco Ezraita dicto, vel, ut Augustino placet, Israelita, qui in hac figura David praecinentis, et chori respondentis, sensum psalmi animadvertit, Christum scilicet in hoc psalmo agere de sua passione, et fideles suos ei bene respondere, id est, ad imitationem Christi eos multa sustinere, juxta quod Ezdras hujusmodi titulum psalmo apposuit, qui sic legitur: Istud canticum psalmi praeponitur 116.0492B| filiis Chore, id est, quibuscunque Christianis, ad respondendum, id est, ut ipsi respondeant pro Melech, id est, vice chori, scilicet ut sicut chorus respondebat consone David regi praecinenti, quamvis diversae essent personae, ita filii Chore, quamvis diversae sint personae, tamen consone in fide et dilectione respondent Christo, prius citharizanti in mortificatione propriae carnis, ut et filii Chore animas suas ponant pro amicis, sicut apostolus ait: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. » (I Petr. II.) Melech chorus interpretatur, filiis Chore dico, directis in finem, si ita respondeant: et bene dico quod ita respondere debeant, quoniam haec talis responsio est intellectus Eman Ezraitae, scilicet hanc talem responsionem 116.0492C| intellexit Eman in hoc psalmo. Eman interpretatur frater; Ezraita, advena: quasi hanc talem responsionem faciendam Christo intellexit Eman, id est, frater scilicet quilibet fidelis, de quibus Dominus ait: Dicite fratribus meis. Frater dico Ezraita, id est, advena in hoc mundo, scilicet qui hic non habet manentem civitatem, sed tendit semper ad coelestem. Vel Eman Israelita, id est, frater Deum videns, hoc intellexit quod filii Chore ita Christo debeant respondere. Hic psalmus canticum vocatur, quia proponit nobis passionem Christi, quam pro nostra reparatione cum magna exsultatione sustinuit: dicitur psalmus quia nos monet ad spiritualem operationem, scilicet ad patientiam, ut per exemplum Christi et fidelium suorum, quos Christo patiendo respondere 116.0492D| inducit, invitet filios Chore ad eamdem responsionem. Materia est Christus patiens, et agit hic de sua passione aliter quam in supradictis, quia hic magis ostendit illatas contumelias quam alia mala. Modus: In prima parte, ponit orationem, et enumerat mala sibi illata. In secunda parte, quae incipit: « Clamavi ad te, Domine, » petit resurrectionem per quasdam necessitates. In tertia, quae incipit: « Et ego ad te, Domine, clamavi, » ostendit suos in passione Christi respondere, scilicet ad imitationem sui multa sustinere. Intentio est per exemplum Christi et suorum ad patientiam invitare, juxta Apostolum: Qui dicit se Christo manere, debet, sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare.

116.0493A| Vox ipsius Christi orantis sic: o « Domine Deus » auctor « meae salutis, » id est, immunitatis meae a peccato, ego « clamavi die et nocte, » id est, extense oravi, et non ad conspectum hominum, sed « coram te. » Coram mundo clamat, qui mundana postulat; coram Deo clamat, qui solum Deum habere desiderat. Et quia ita clamavi, « intret oratio mea » quae est quasi legatus meus ad te, et quia posset intrare, et post ea expelli, dicit, « in conspectu tuo, » id est, ita quod sit in beneplacito tuo: dicitur a similitudine alicujus, qui rem sibi beneplacitam in conspectu suo ponit, et opus est, « quia anima mea repleta est malis, » id est, anxietatibus; unde ipse dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. (Matth. XXIX). Vel malis, id est, de peccatis eorum, « et vita mea 116.0493B| inferno appropinquabit, » id est, anima mea, vel in tempore passionis proximae antequam ad inferos descendisset; vel appropinquavit, ita quod esset in inferno, ad quem sponte descendit, et ipsum spoliavit.

Et « aestimatus sum cum descendentibus in lacum, » id est, in infernum; vel in lacum, id est, in profunditatem peccatorum, quia falsa opinione reputaverunt me peccatorem, et quia mortuus in inferno remaneret, et « factus sum » reputatione eorum, quod tantum essem « sicut homo » et non Deus, licet sim « inter mortuos » in peccatis, « liber » tamen ab omni peccato; vel inter mortuos liber, id est, non retentus in inferno cum caeteris mortuis, sed liberans alios. Sum etiam aestimatus « sine adjutorio, » 116.0493C| id est, tam vilis, cui Deus nullum feret adjutorium.

Sum aestimatus « sicut » alii « vulnerati, dormientes in sepulcris, quorum, » o Deus, tu « nos es memor amplius, » id est, ut ad bonum resurgant: ita de me putabant, cum viderent vulneratum et jacentem in sepulcro, ne amplius resurgerem; vel allegorice accipiamus vulneratos in peccatis dormientes, id est, quiescentes in sepulcris, id est, in corporibus in quibus putrescunt, consentientes delectationibus carnis: et non dormientes, quos revocet Deus a malitia, sed quorum, o Deus, non es memor amplius, « et » quamvis me ita repulsum putarent « ipsi » tamen et non ego « repulsi sunt de manu tua, » id est, de protectione.

Exaggerat passionem suam et illorum malitiam, 116.0493D| dicens: « Posuerunt » etiam « me » reputatione sua « in lacu inferiori, » in profundum vitiorum, vel dignum qui descenderem in profundum inferni, scilicet « in tenebrosis » locis « et in umbra mortis, » id est, in loco illo ubi sola umbra necaret homines; vel in umbra, id est, in ignorantia, quae est causa mortis: unde dicitur: Ignorans ignorabitur (I. Cor. XIV).

« Super me » etiam reputatione eorum « est confirmatus furor tuus, » id est, putant te, o Deus, continuo et omnimode erga me esse iratum: et praeter illum furorem, Domine, quia « induxisti omnes fluctus tuos, » id est, perturbationes hujus vitae, « super me: » et non tantum ab extraneis persecutiones habui,sed etiam amici mei defecerunt, et hoc est, 116.0494A| « longe fecisti notos meos, » id est, Apostolos meos « a me » sicut legitur: Relicto eo, fugerunt, quod videntes alii, « posuerunt me abominationem sibi, » id est, delendum de consortio hominum. Vel ipsi Apostoli posuerunt me abominationem sibi,sicut de B. Petro legitur: « Coepit detestari et jurare, quia non novi hominem. »

« Traditus sum » etiam a discipulo, « et non egrediebar » ad vindictam, quia non ostendit Deitatis potentiam quam ipse habebat. Unde et ipse dixit: Possem rogare Patrem meum, et exhiberet mihi plus quam duodecim legiones angelorum. Et « oculi, » id est, Apostoli « mei, languerunt » dubitaverunt, scilicet, de resurrectione mea, sicut de duobus illis legitur, qui euntes ad castrum Emaus, dicebant: Nos 116.0494B| sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. Languerant dico, « prae inopia » veri luminis, quia non plene erant adhuc de Spiritu sancto roborati.

 Unde Dominus improbans illis dubitantibus dixit: « O stulti, et tardi corde ad credendum, » etc.

« Clamavi. » Pars secunda. Quamvis essem ita derelictus ab amicis, tamen, o « Domine, clamavi ad te, » scilicet ut dares resurrectionem, et « manus meas, » id est, operationes meas « expandi, » id est, per charitatem dilatavi « ad te » pro merendum, et hoc « tota die, » id est, assidue, vel toto tempore passionis.

« Nunquid » et opus est ut me resuscites, quia me retento in sepulcro, « facies mortuis mirabilia? » « nunquid medici, » id est, Apostoli et praedicatores 116.0494C| « suscitabunt » praedicationem suam, « et » ipsi suscitati in anima, « confitebuntur tibi? » Non. Bene dicit, non suscitabunt, quia nec etiam medici essent, nisi Christus resurrexisset.

« Nunquid » me retento « in sepulcro narrabit aliquis misericordiam tuam, » scilicet, quod facias remissiones peccatorum, justifices hominem, etc.? Non. Aut me perdito « in perditione, » in corruptione, nunquid narrabit aliquis « veritatem tuam » de impletione promissionis istius quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes, et aliarum? Non utique. Vel ita: Si ego non fuero resuscitatus, « nunquid » manens « in sepulcro, » id est, in delectatione carnis putrescens, « narrabo misericordiam tuam? » Aut aliquis existens « in perditione, » id est, in consuetudine 116.0494D| peccandi, « narrabit » non me resuscitato, « veritatem tuam? » Non.

Et « nunquid » non me resuscitato « cognoscentur mirabilia tua, » id est, partus Virginis, ascensio, reparatio, humani generis, a positis « in tenebris? » Non; etiamsi esset qui praedicaret. « Et » nunquid « justitia tua, » id et, remissio peccatorum, cognoscetur ab existentibus « in terra oblivionis, » id est, ab illis qui obliti sunt tui propter terrena? Non.

« Et ego. » Pars tertia: Ego sic clamavi de resurrectione, « et » obtenta ea « ego clamavi, » in meis, id est, mei clamabunt « ad te, Domine, et oratio mea mane » facta, id est, assidue, vel mane, id est, in 116.0495A| luce virtutum, « praeveniet te » non quod in se habeant orare sine tua misericordia, sed dicit praevenire, scilicet ut reddaris placabilis ante judicium.

Dico, mei clamant, sed « ut quid, Domine, repellis orationem meam, » id est, meorum a te? Videtur enim Deus repellere cum non statim implet desiderium eorum, scilicet ut statim exuat eos a corpore, et elevet eos ad coelestia. « Et avertis faciem tuam a me » id est, a meis, cum permittis eos tribulari.

Dico, « avertis faciem tuam, » quia « ego sum pauper » id est mei sunt pauperes in his mundanis, « et in laboribus, » secundum persecutiones hujus saeculi, et hoc « a juventute mea » id est, ex quo fuerunt mei fortes et robusti in fide, non defuit eis tribulatio, et si fui exaltatus, et hoc dicit « autem » 116.0495B| in his mundanis, id est, si mei fuerint prosperati, nihil profuit, quia postea « humiliatus sum, » id est humiliati sunt mei ad poenitentiam, « et conturbatus. » sum, sustinendo labores, si mei conturbati sunt.

 Et non mirum, si ego sum conturbatus, quia « irae tuae » id est, vindictae tuae venerunt in me, et non remanserunt in me, » quia mei ad horam sustinuerunt, ut postmodum gauderent in perpetuum; « et terrores tui » de timore futuri judicii, « conturbaverunt me » id est, meos.

Bene dico, quod irae transierunt in me, quia mali homines, vel peccata « circumdederunt me sicut aquae, id est, cum magna inundantia, et volentes me demergere, sicut aqua demergit homines: et haec « tota 116.0495C| die » id est, assidue, non sigillatim, sed « simul circumdederunt me, » id est meos.

 Non solum alia mala passi sunt mei, sed etiam « elongasti a me, » id est, a meis, « amicum et proximum » cognatione: « et notos meos » quos mei vel qui meos noverant, et hoc fuit « a miseria » id est, propter miseriam illorum pro quo despecti erant.

IN PSALMUM LXXXVIII. TITULUS. Intellectus Ethan Ezraitae vel Israelitae.

« Misericordias Domini. » Psalmus iste dicitur intellectus, quia secretam rem continet, scilicet Deum daturum misericordiam et veritatem suam, quod ante adventum Christi valde secretum fuit, et perpaucis cognitum: et non est psalmus in solo litterali 116.0495D| sensu, sed etiam in allegorico: qui intellectus dicitur Ethan, id est, alicujus robusti, veluti David Prophetae: quia et ipse Propheta, et quicunque habet intellectum hujus psalmi, maxime corroboratur contra diabolum et in Dei laude consistit. Ethan dico Israelitae, non robusti in malo, sed viri videntis Deum; vel Ezraitae, id est, advenae et peregrini in hoc mundo. Misericordia Dei et veritas est materia. Modus: In prima parte, ostendit se dicturum de misericordia et veritate, et ea quae dicet se cognovisse Deo docente. In secunda parte, quae incipit: « Confitebuntur coeli, » ostendit multam Dei potentiam. In tertia parte, quae incipit: « Tunc locutus, » ostendit multas promissiones Dei ad Filium suum. 116.0496A| In quarta parte, quae incipit: « Tu vero repulisti, » ostendit quod contra promissa videatur Deus fecisse: ostendit enim Christum et suos multa mala incurrisse, cum eis Deus multa bona promisisset. In quinta, quae incipit: « Usquequo, Domine, avertis? » ponit preces pro malis quae futura videt Ecclesiae, et innuit ea non nocere contra promissiones Dei. Intentio est nos admonere ut Deo gratias agamus pro collata gratia et veritate. Possumus etiam dicere quod ideo posuit Ezdras Ethan in titulo, quia ipse fuit cum aliis praecentoribus in recitatione.

 Vox cujuslibet in illo priore populo, dicentis: « Misericordias Domini » de reparatione humani generis, duraturas « in aeternum, » quia nos facient aeternos, « cantabo, » id est, cum cantico et devotione 116.0496B| annuntiabo.

Et etiam « annuntiabo veritatem tuam, » id est completionem promissionum, in quibus verax es, « in generatione » Judaica, « et generationem » gentilem; vel, in generatione et generationem, id est, per omnes successiones generationum: et hoc « in ore meo. » Idem vocat misericordiam et veritatem, scilicet beneficia Dei: misericordia, quia gratis confertur a Deo; veritas, quia juxta quod promiserat implet Deus. « Annuntiabo » dico in ore meo, in quo semper habeo promptam veritatem, ad annuntiandum aliis; vel in ore meo,id est, sicut habeo in ore, ita compleo opere.

Et qua auctoritate fretus haec annuntiabo? tua scilicet, et hoc est, « quoniam dixisti » id est, interna 116.0496C| aspiratione mihi revelasti, haec scilicet: « in aeternum misericordia aedificabitur, » scilicet postquam peccata erunt dimissa, crescent multa dona spiritualia: aedificabitur dico, non in malis, sed « in coelis, » id est, in altioribus sanctis, qui continent secreta Dei, veluti ipsis Apostolis, « et veritas tua, » id est, eadem dona spiritualia, « praeparabitur in eis, » quia per eos descendet in alios.

« Disposui. » Dixisti sic dicens: « Disposui testamentum » id est, ordinavi pactum, non cum omnibus, sed « cum electis meis, » id est, illis quos de numero praedestinatorum elegi. « Et etiam « David servo meo » id est, Christo, « juravi, » id est immutabiliter promisi. Ubi enim Abrahae juravit, et Christo: de quo illae erant promissiones, teste Apostolo: 116.0496D| « Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus, qui est Christus: » hoc scilicet juravi, « praeparabo semen tuum, » id est, imitatores justitiae Christi, ducendo eos « usque in aeternum. »

 Et aedificabo sedem tuam, » id est illos in quibus quiescis, et judicas « in generatione » gentili, « et generationem » Judaicam, vel per omnes successiones, vel praeparabo sedem tuam, id est, imitatores, qui te imitentur, non ad horam, sed in generatione hinc procedendo, usque in generationem futuram.

« Confitebuntur. » Pars secunda. Dixisti, « misericordia aedificabitur, » et sicut dixisti, ita complebitur, quia « coeli, » id est, Apostoli, « confitebuntur mirabilia tua » veluti de creatione coeli et terrae, e 116.0407A| hoc ostendit in parte mirabilium, cum dicit « etenim » annuntiabunt « veritatem tuam » non ubique, sicut mirabilia, quia inter omnes gentes possunt mirabilia Dei numerari, sed veritas Dei, de nativitate, passione, etc., potest et debet enuntiari tantum « in ecclesia sanctorum, » in qua sola Dei nativitas, et passio, et caetera, et colitur et amatur.

Et bene debent confiteri coeli mirabilia tua, « quoniam quis in nubibus id est, inter Apostolos, et caeteros altiores in Ecclesia, aequabitur » in potentia « Domino? » nullus; vel, quis erit « similis Deo » in substantia « in filiis Dei? » veluti etiam in sanctis angelis? qui sunt stabiles et deificati. Nullus, quia omnes alii ab isto sunt creati et deificati. Vere nullus aequabitur Domino, nam ipse est « Deus » et talis, 116.0407B| « qui glorificatur in consilio sanctorum, » id est, quem sancti glorificant, et hoc cum magno consilio, quia vere cogitant quomodo dignius eum laudare queunt. Deus dico « magnus, » quia sua substantia complet omnia, et « terribilis » propter judicium quod facturus est ipse; dico existens « super omnes qui in circuitu ejus sunt, » id est in famulatu et comitatu ejus, stipantes eum, quasi milites, Dominum; et hoc de angelis, et etiam de sanctis viris potest intelligi.

Deus dico glorificatur, et etiam ipse Deus est Dominus omnium virtutum, et ideo nemo potest esse similis ei; et hoc est quod dicit, faciendo conversionem ad ipsum: « Domine Deus virtutum » coelestium vel dator virtutum nostrarum per quas facis homines 116.0407C| virtutibus coelestibus similes. Cum enim das homini plenitudinem scientiae, facis similem seraphim. Similiter, per caeteras virtutes sibi datas, caeteris ordinibus homines similes reddunt, et ideo « quis similis tibi? » Nullus utique; tu enim « potens es, Domine, » ex te solo, nec aliquis habet potentiam, nisi per te. « Et veritas tua » est « in circuitu tuo » in quibus tuae promissiones completae sunt, apparet quod verax es in promissis. Vel, veritas tua est in circuitu tuo, quia cum non habeas in circuitu et famulatu tuo, nisi eos qui veraces sunt, apparet te veracem esse, a quo tanta familia veritatem recepit.

Vere es potens, quia « tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas, » ad litteram; 116.0407D| vel ita ad allegoriam: « Tu dominaris potestati maris, » id est, potentiam hujus saeculi, in quo nullus, nisi te permittente, potest aliquid mitigare « motum fluctuum ejus, » id est, seditionum quae moventur in mundo; « tu mitigas, » licet non prorsus auferas. Reliquisti enim sanctis tuis persecutiones, ad eorum probationem. Ad litteram: Christus mare mitigavit, quando, surgens de navi in qua dormiebat, imperavit ventis et mari.

« Tu humiliasti. » Per hoc enim apparet potentia tua, Deus, quia tu humiliasti dejiciendo de coelo in hanc inferiorem aeris « superbum, » id est, diabolum, qui singulariter superbus est, « sicut vulneratum. » Vulneratus fuit diabolus, quando luce et 116.0498A| dignitate, qua prius nitebat, privatus fuit. « Humiliasti » dico « in brachio virtutis tuae, » id est, in virtuoso brachio, id est, Filio tuo, et in hoc quoque apparet potentia tua, quia tu « dispersisti inimicos tuos, » Judaeos, qui realiter dispersi sunt per totum mundum. Et hoc quoque fecisti in brachio tuo, per quod omnia operaris.

Et bene inimicos posuisti disperdere, « quia tui sunt coeli, et terra » universa « est tua, orbem » etiam « terrae, » id est, totum circulum mundi, « et plenitudinem ejus, » veluti fructus, et pecora, et caetera; « tu fundasti, » id est, creasti, et etiam ipsum diabolum creasti, et hoc est, creasti « aquilonem » qui, quia frigidus ventus est, intelligitur diabolus, qui caret omni charitate, et qui de se ipso dixit: 116.0498B| Ponam sedem meam ad aquilonem, « et mare, » id est, inimicos tuos amaricantes, et fluctuantes contra te, « tu creasti. »

Et quia tam potens es, ideo « Thabor et Hermon, » id est, Judaei et gentiles, « exsultabunt in nomine tuo, » quia tibi suam exsultationem attribuent, ideo quia « tuum brachium » est « cum potentia, » id est, tuus Filius est cum efficientia, quia nihil suae voluntati potest resistere. Vel, « Thabor et Hermon exsultabunt, » id est, cum exsultatione pronuntiabunt tuum brachium, id est, Filium tuum, intelligentes illum esse cum potentia, et hoc ad laudem tuam, scilicet in nomine tuo exsultando. Thabor interpretatur veniens lumen, per quod Judaei significantur, inter quos prius venit lumen, quod est Christus. 116.0498C| Hermon interpretatur anathema, per quod intelliguntur gentiles, qui, cognito Christo, anathema dixerunt diabolo.

Dico Thabor et Hermon est cum potentia, et « manus tua, » id est, operatio illius brachii, velut in conversione malorum ad fidem « firmetur, » ut eos in justitia fideque corroboret, et « dextera tua, » id est, illa potentior operatio, scilicet in justificatione et perfectione justorum, « exaltetur, » id est, usque ad coelum perducat eos « justitia et judicium: » scilicet, cum homines videbunt te juste judicare, erit « praeparatio sedis tuae, » quia tunc cognoscent in quibus tibi sedem praeparasti.

Ibi erit justitia et judicium, interim autem « misericordia et veritas, » id est, remissio peccatorum 116.0498D| et alia beneficia per misericordiam et promissionem data, « praecedent faciem tuam » ut per haec beneficia praevenientia te futurum judicem aliqui praeparentur, qui cum electis in judicio salventur, et quia misericordia et veritas praecedent, ideo « beatus » est « populus qui scit » hanc « jubilationem, » id est, qui ineffabile gaudium Dei concipit, ita quod hoc faciat conscientia, scilicet laudem sibi attribuens, et rationabile obsequium bene discernens.

Bene dico beatus, quia, o « Domine, » illi « ambulabunt in lumine tui vultus, » id est, cognitione Filii tui, qui tuus dicitur vultus, quia per eum ipse cognosceris. « Et exsultabunt tota die, » id est, assidue, et « in nomine tuo » glorificando, « et » tandem 116.0499A| « exaltabuntur in justitia tua, » quando obtinebunt regnum coeleste per justitiam quam tu eis dedisti.

Ideo exaltabuntur, « quoniam tu es gloria virtutis eorum, id est, tibi, non sibi, virtutem suam attribuunt, et te, non se, reputant gloriosum: et quia ille qui loquitur intelligit se de numero illorum, ponit se inter eos sic dicens: Et ideo « cornu nostrum, » id est, fortitudo nostra « exaltabitur, » id est, excrescet « in beneplacito tuo, » id est, per Filium tuum, in quo tibi bene complacuit (Matth. III).

Cornu dico exaltabitur, quia Christus assumet nostram humanitatem, per quam nostra quoque exaltabitur humanitas; et hoc est: « quia Domini est assumptio nostra, » id est, Dominus assumet 116.0499B| carnem nostram: et cujus Domini determinat, dicens: « et sancti Israel, » id est, illius qui sanctificat Israel, hoc est, Christi, sine quo nullus sanctificatus fuerit, scilicet « regis nostri, » id est, ipsius Christi, qui nos in justitia regit.

« Tunc locutus. » Pars tertia. Postquam ostendit potentiam Filii, ostendit promissiones factas Filio, per quas comprobatur potentia supradicta ipsius Filii. Continuatio: Tu dixisti, misericordia mihi aedificabitur in coelis, et non notat tempus, sed « tunc, » id est, similiter, sicuti et mihi « locutus es » aliis « sanctis tuis in visione, » id est, in aliqua spirituali revelatione, « dixisti, » id est, per inspirationem eis revelasti; hoc scilicet: « Posui adjutorium meum in potente, » id est in Filio, quem tuis 116.0499C| fidelibus adjutorem constituisti, « et » ipsum « electum de plebe mea, » quia inter omnes alios fideles ipse melior fuit, quia in eo peccatum omnino non fuit, « exaltavi, » id est, exaltabo de virtute in virtutem, et usque ad dexteram meam perducendo.

Hoc dixisti: « inveni David, » id est Christum ipsum, « servum meum » fidelem, qui in nullo me offendet: et « eum » inventum « unxi oleo meo sancto, » id est, Spiritu sancto.

 Vere unxi oleo, quod apparet per hunc effectum; « manus enim mea, » id est opera mea, « auxiliabitur ei » ad operandum, « et brachium meum, » id est, Verbum ipsi humanitati unitum, « confirmabit eum, » ut nulli persecutioni cedat, sed potius in virtute crescat.

116.0499D| Aliae promissiones Dei de Filio suo, brachium tuum confirmabit eum, et ideo « inimicus, » id est, diabolus, « nihil proficiet in eo » ut cum tentet eum, faciat eum suae persuasioni consentire: « et filius iniquitatis, » id est, ipse diabolus, qui apposuit ut tentaret, « non apponet nocere eum, » id est, ut faciat eum nocentem, scilicet ut tentatio ipsius in Christo effectum habeat; vel aliter, filius iniquitatis, qui voluit nocere Christo, aliquando non apponet cum aliis tentationibus quas ei fecerat, nocere eum, id est, nec audebit tentare eum, veluti post resurrectionem cognoscens eum vere Filium Dei, nullo modo ausus fuit praesumere ut tentaret eum.

116.0500A| Et per haec omnia « concidam inimicos ejus, » ut qui prius erant inimici, sint concisi et destructi ab inimicitia, et hoc « a facie ipsius, » id est, per cognitionem ipsius; ita loquitur, quasi de aliquo imperatore a cujus facie inimici dissipantur; « et odientes eum in fugam convertam, » id est, ut vitia quae prius amplectebantur jam fugiant, et ipsi Christum sequantur.

 Et veritas mea, et misericordia mea erit cum ipso, « quia in ipso et misericordiae dabuntur, et promissiones Dei omnes complebuntur, et cornu ejus, » id est, fortitudo Christi, et sublimitas, « exaltabitur, » id est, crescet semper in majus; vel, « exaltabitur, » id est, manifestabitur per totum mundum, et hoc « in nomine meo » ampliando.

116.0500B| « Et ponam. » Aliae promissiones Dei de Filio suo. Cornu ejus exaltabitur, « et » insuper « manum, » id est, operationem « ejus ponam in mari, » id est, in amaricantibus fluctibus hujus saeculi, ut per manum ipsius convertantur isti a sua amaritudine, « et in fluminibus, » id est, in aquis baptismi ponam « dexteram ejus, » id est, propitiationem ipsius, et potiorem operationem, quia ibi omnia peccata condonantur. Vel, in fluminibus, id est in principibus, quorum cura fluit in populum sicut flumina in mare, scilicet, non tantum convertet operatio Christi minores hujus mundi, sed etiam aliquos de majoribus.

 Ipse invocavit. Et merito sic exaltabo, et amplificabo Christum, quia « invocavit me » dicens: « Pater meus es tu, Deus meus, » id est, creator meus 116.0500C| secundum humanitatem, « et susceptor » meus, quia meae humanitati Verbum univisti, et per hoc causa « salutis meae, » scilicet immunitatis a peccato, resurrectionis, ac totius justitiae.

Ipse sic invocavit, « et ego Primogenitum ponam, » id est, ante omnes alios ad immortalitatem resuscitabo, et ponam « illum Excelsum » donando ad confessionem, « prae regibus terrae » ad litteram, vel allegoriam.

Et non tantum Christo secundum propriam personam faciam hoc, sed « servabo illi » in suis « misericordiam meam, » ducens eos per misericordiam « in aeternum, et testamentum meum, » id est, pactum meum, et promissiones meae, erit « fidele ipsi, complendo in suis quod de ipsis promissum 116.0500D| est.

 Dico, » servabo illi misericordiam, » « et » per hanc misericordiam « ponam semen ejus,, » id est, imitatores ipsius, perdurantes in saeculum saeculi: « et thronum ejus, » id est, regnum ipsius, illos scilicet in quibus judicans sedebit, ponam « sicut dies coeli, » id est, clarissimos, utpote immortales et impassibiles.

« Si autem. » Dico, custodiam, et ponam sicut dies coeli, nec tantum pro merito perfectis, sed etiam peccantes misericorditer revocabo: et hoc dico: « Si autem » illi, qui debent esse « filii ejus, » id est, Christi, « dereliquerint, » id est, nulla ratione voluerint recipere « legem meam, et » si illi 116.0501A| qui debent esse filii, « non ambulaverint in judiciis meis, » scilicet in aliqua discretione mentis, videlicet, neque juste judicent neque recte discernant quid faciendum sit, quid non, « visitabo in virga iniquitates eorum? »

 Et non tantum eos leviter peccantes visitabo, sed « si justitias meas, » id est, justificationes, « profanaverint, » id est, profanos et exsecrabiles aliis praedicaverint ut, exemplo vitae suae, fugienda et exsecrabilis lex Christiana videatur, « et si mandata mea, » id est, institutiones vivendi, « non custodierint. »

« Visitabo in virga, » id est, leviori correctione, « iniquitates eorum, » ut per illam correctionem deleantur eorum iniquitates; « et » si nolunt virga corrigi, « in verberibus, » id est, graviori afflictione, 116.0501B| visitabo « peccata eorum. »

Visitabo in verberibus et in virga eos, « misericordiam autem meam non dispergam ab eo » Christo, secundum caput et corpus, « neque nocebo » ei Christo, toti scilicet, ut post mortem maneant poenae. Ego dico existens « in veritate mea, » id est, impletor promissionum: non enim Deus promissa impleret, si Christo et membris suis noceret.

 Dico non nocebo, « neque profanabo, » id est, profanum et detestabile faciam « testamentum meum, » id est, pactum meum, quod pepigi cum antiquis patribus; « et » illa « quae procedunt de labiis meis, » id est, quae ego promitto per sanctos Prophetas, « non faciam irrita, » id est, inexpleta.

Ideo quidem non faciam irrita, quia « juravi » 116.0501C| realiter jurans per angelum Abrahae, « in sancto meo, » id est, in mea sanctitate, vel « in sancto meo, » id est, in Filio meo, per quem sanctificatur omne humanum genus, et hoc « semel, » id est, impermutabiliter, et quia juravi, « si mentiar David » quin compleam promissiones, non ero Deus; potest impleri quodlibet impossibile, quia defectiva oratio est. Hoc quidem juravi « semen ejus » David, id est, Christi, « manebit in aeternum. »

 « Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, » quantum ad animas, in quibus major claritas erit « et » secundum corpus erit ipse thronus « sicut luna, » non dico sicut luna crescens, et decrescens, ut in hac vita, sed « perfecta, » et quod thronus Christi talis futurus sit, inde est « testis in coelo fidelis, » 116.0501D| id est, Christus, cujus ascensionem in nostra carne jam Propheta praeviderat in Spiritu sancto.

« Tu vero. » Pars quarta. Tu dicis misericordiam non dispergam, et caetera faciam, sed econtra tamen videris facere, quia « repulisti, et despexisti, distulisti Christum tuum. » Per simile loquitur, quasi aliquis dominus iratus alicui fideli servo, pellit eum de domo sua, et ille expulsus a multis despicitur, et etiam differt Dominus ille reconciliari cum illo fideli. Similiter, Christus videtur repulsus fuisse de coelesti regno Dei, quandiu in praesenti saeculo corporaliter habitavit, in qua habitatione Christus omnibus inimicis suis despicabilis fuit. Et etiam videris distulisse gratiam tuam, quia eum in hujus saeculi miseria 116.0502A| diutius permisisti permanere. Eodem modo, Christi membra videntur esse repulsa a Deo, etc.

 Ideo videris repulisse, quia « avertisti, » id est, videris avertisse « testamentum, » id est, pactum, « servi tui » quod fecisti cum Christo et servis ejus, vel ea quae praedicta sunt, « misericordiam meam non dispergam, » etc., « et sanctuarium ejus, » Christi, id est, fideles ejus, in quibus habitabat, « profanasti, » id est, profanos videri fecisti, et hoc non in uno tantum loco, « sed in terra, » id est, per totum mundum.

Et per hoc etiam promissiones servi tui eversas permittis videri, quia « destruxisti, » id est, permittis destrui, et occides « omnes sepes ejus, » id est omnes munitiones ejus, videlicet, bonos praelatos 116.0502B| qui in defensione Ecclesiae officium sepium obtinent. « Posuisti » etiam, id est, pones « firmamentum ejus, » id est, Apostolos, qui alios in fide firmare deberent, « formidinem, » quia et ipsi timuerunt, ut Petrus et alii; vel, « formidinem, » quia cum sancti Apostoli et martyres turpissime occiderentur, timebant alii ad fidem accedere.

 Et destructis sepibus, « omnes transeuntes viam, » id est, praecepta Dei, vel ipsum Christum, qui est via, « diripuerunt eum, » id est, Christum in membris suis, quosdam occidendo, quosdam sibi incorporando, vel bona eorum auferendo, et per haec omnia « factus est » Christus totus « opprobrium vicinis suis. »

Tuos ita dispersisti, et econtrario « exaltasti, » id 116.0502C| est, exaltari permisisti in his temporalibus, « dexteram » id est, potentiam « deprimentium eum, » et in hoc « laetificasti omnes inimicos ejus, » id est, malevolos Christi et membrorum ejus.

« Avertisti » etiam « adjutorium gladii ejus, » Christi, scilicet adjutorium verbi Dei, quod jam nullam defensionem haberent sui per verbum divinum, « et » etiam « non es auxiliatus ei in bello » contra haereticos, quin quandoque devincerentur, et haereticis incorporarentur: permittit enim Deus multos, qui, secundum humanum judicium, de corpore Christi videntur in corpus diaboli traduci.

« Destruxisti » etiam « eum, » Christum secundum membra, « ab emundatione, » quod persecutiones immissae ad purgationem eorum, non emendant eos, 116.0502D| sed potius destruunt, et a corpore Christi recedere faciunt; « et sedem ejus, » id est, illos in quibus Christus et sedere et quiescere videbatur, « collisisti, » id est, permittes destrui: ipsos collisos dico projectos « in terra, » id est, in appetitu terrenorum.

 « Minorasti » etiam « dies temporis ejus, » vel in membris ejus: quando enim aliquis videtur utilis in Ecclesia et a Deo conservandus, cito moritur et aufertur. Et quid plura dicam? « eum, » Christum, « perfudisti confusione. » Confundentur enim justi, vel de peccatis suis praeteritis, vel de poenis sibi illatis.

Usquequo, « Domine? » Pars quinta. Per haec omnia videris te avertisse ab illis membris, sed « usquequo, Domine, avertis » ab illis? id est, permittis eos 116.0503A| a te videri aversos: erit hoc usque « in finem » id est, omnimode: nequaquam fiat hoc, Domine: et usquequo, Domine, « ira tua » id est vindicta tua, quae « sicut ignis exardescet, » id est perseverabit vel fiet hoc usque in finem? Non sit, Domine. Iram Dei comparat igni; quia sicut ignis comburit mollia, et solida probat, ita vindicta Dei comburit molles, fortes probatos reddit.

 Ne avertas, Domine, sed potius « memorare quae mea est substantia, » id est, quam fragilis humana natura est: quia; nisi memoratus fueris, « vane constituisti omnes filios hominum, » quia non liberabuntur a potestate diaboli. Sed « nunquid » constituisti omnes filios hominum, ut habeas inde debitam laudem? Absit, Domine.

116.0503B| Ideo dico tibi ut memores, quia alius non est qui possit adjuvare; unde dicit: « Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? » Nullus utique. Et hoc dicit: quis « eruet animam suam de manu inferi, » id est, de potestate inferi? Nullus.

Ideo etiam dico « memorare, » quia ita consuevisti antiquis patribus misericordias facere, et sic te facturum jurasti, et hoc est, quod sub interrogatione ponit: « Ubi sunt, Domine, misericordiae tuae antiquae, » id est, quas antiquis patribus consuevisti exhibere. Misericordiae dico complendae, « sicut jurasti David, » id est, Christo Filio tuo, permanens « in veritate tua, » quia semper comples quaecunque promittis. Juravit Deus sicut supra dictum est, semen ejus in aeternum manebit.

 116.0503C| Et quandoquidem jurasti, « memor esto opprobrii servorum tuorum, » id est, quod sustinent servi tui: opprobrium dico « multarum gentium, » id est, a multis gentibus servis tuis illatum: « quod » opprobrium ego « continui in sinu meo, » id est, in anima mea, in qua ego opprobria continui, quia ea utilia mihi fore putavi.

« Quod » opprobrium « exprobraverunt, » id est, objecerunt, « inimici tui, Domine: quod exprobraverunt: » opprobrium dico non aliqua causa Christi, vel suorum, sed « commutationem Christi tui, » scilicet illud quod Christus et sui faciebant, causa mutandorum hominum de mortalitate ad immortalitatem. Improperabant enim illi Christum crucifixum, suos fuisse pannosos et abjectos, etc. 116.0503D| Bis ponendo, « exprobraverunt, » notat assiduitatem exprobrationis.

 Ipsi exprobraverunt, sed non praevaluerunt; et hoc est: « benedictus Dominus in aeternum, » quia ab omnibus tribulationibus nos liberavit. « Fiat, fiat. » In hac geminatione magnam affirmationem insinuat. Hic ostendit quod praedictae adversitates promissiones Dei non destruunt.

IN PSALMUM LXXXIX. TITULUS. Oratio Moysi, hominis Dei.

« Domine, refugium. » Attende quod non « Moysi » ideo quod Moyses hunc psalmum inter orationes suas composuisset, ut alii volunt, quia in nullo de libris 116.0504A| Moysi haec oratio invenitur, sed cum David hunc psalmum sicut et caeteros fecisset, tamen intelligens Esdras David Prophetam in hoc psalmo Deum orasse pro liberatione populi fidelis, exponendo humanum defectum, quo genere orationis Moyses Deum orare consueverat, vocavit hunc psalmum orationem Moysi, scilicet similem orationibus quas faciebat Moyses. Ideo psalmus iste vocatur oratio, quia quod continet vel oratio est pro nostra redemptione, vel causae sunt quare pro hominibus sit orandum. « Oratio Moysi, dico, hominis Dei: » hoc dicit ad differentiam aliorum qui Moyses vocantur; vel ideo dicit « hominis, » quia per defectum humanum quem in in psalmo describit, qui est communis cum omni homine, ostendit naturam Moysi, quem ipsum hominem 116.0504B| ostendit. Ideo apponit « Dei, » quia ostendit contra humanum defectum liberatorem Deum, tam Moysi quam aliorum filiorum Dei. Materia est liberatio, et contra humanos defectus. Modus: In prima parte, ostendit potentem Deum, qui possit hominem liberare a quantocunque defectu. In secunda parte, quae incipit: « Ne avertas hominem, » precatur Dei liberationem, et contra describit hominis multiplicem defectum. In tertia parte, quae incipit: « Dexteram tuam sic notam fac, » precatur adventum Christi, per quem intelligit omnem futuram esse liberationem humani generis. Intentio est nobis desperationem tollere, ut licet multiplicem cognoscamus nostrum defectum, tamen attendentes Deum liberatorem nostrum, jam non desperemus de salute.

 116.0504C| Quasi ita diceret Propheta, qui loquitur: Jam, fratres, non desperemus, quoniam Deum habemus, ad quem refugiamus, et hoc dicit: « Domine » Deus qui prius iratus fuisti nobis, quando per peccatum primi parentis fugimus a te, modo tu « factus es nobis refugium, » ad quem in omni periculo nefugientes, securitatem invenimus contra hostes. Erat eis Deus refugium per spem futuri Salvatoris quam habebant. Dico « factus es refugium, » et hoc non paucis, « a » prima generatione » justorum, protendendo usque « in » novissimam « generationem. » Cum dicit Deum factum esse refugium nobis, innuit eum velle nostram liberationem; cum vero subdit eum aeternum esse, ostendit talem qui nos possit liberare.

116.0504D| « Dico factus es nobis refugium, nec propter hoc dico te ex tempore esse, sed potius « priusquam montes, » id est, angelicae creaturae, « fierent, aut terra » quam videmus, « et orbis, id est, ipsum firmamentum, cum omnibus quae continet, « tu es » id est, verum esse habes; unde dicitur in Moyse: « Qui est, misit me ad vos (Exod. III); » et vere es, quia « Deus. » Et licet ostendisset eum fuisse ante omnes creaturas, tamen quia posset habuisse principium et finem exspectare, ut haec removeat, addit, « a saeculo et in saeculum, » id est, sine principio. Alia translatio habet, « ab aeterno: » et « in saeculum saeculi, » id est, sine fine tu es. Alia translatio habet, « in aeternum. »

116.0505A| « Ne avertas. » Pars secunda. Quae dicit: Quia, o Domine, talis es, ideo « ne avertas » a te, ut permittas terrenis adhaerere « hominem » positum « in humilitate, » id est, in dejectione et miseriis hujus vitae: vel tendentem in humilitatem, haec humilia et caduca appetendo, quia in humilitate est homo, non debes avertere, « et » item ideo quia « dixisti » per multos Prophetarum, et si alius non dixisset, tamen sufficit nobis quod Propheta iste dixit nobis: « Convertimini, filii hominum » quia si « convertimini ad me, et convertar ad vos. »

« Quoniam misericordia. » Ostendit modum humilitatis et dejectionis hominis, ad hoc continuatur: Opus est ne avertas, « quoniam » inter caetera mala quae sustinet homo, habet quod vita sua, quantumcunque 116.0505B| prolixa, nihil reputatur: et hoc « mille anni, » id est, vita hominis quantumcunque prolixa, comparata vitae quae est « ante oculos tuos, » id est, aeternitati, est « tanquam dies hesterna: » et in aliquo non comparatur hesternae diei, nisi secundum hoc quod praeterita; et hoc est quod dicit: « quae praeteriit, » id est, sicut dies praeterita nihil reputatur, sic quantumcunque vita hominis prolixa: nec legitur aliquis vixisse mille annos, sed etiamsi tantum viveret, vita illa pro nihilo reputanda esset.

 Dico mille anni sunt tanquam dies praeterita, « et » tanquam « custodia in nocte, » id est, actus in labore et caecitate. Custodia enim semper in sollicitudine est. Per noctem intelligimus caecitatem, in qua filii saeculi detinentur: et ut plus dicam, « anni » 116.0505C| hominum « eorum erunt, » id est, de numero earum rerum « quae pro nihilo habentur, » veluti ea quae tantum per somnium possidentur.

« Mane. » Enumerat alios hominis defectus: dico, pro nihilo anni habentur, et ita fiat, Domine; et hoc est: « mane » hominis, id est, infantia « transeat, » id est, cito pereat, « sicut herba » quae leviter perit: « mane, » id est, juventus, quae dicitur mane quia adhuc crescit homo: « floreat, » id est, vigeat fortitudine corporis, scientia, aliisque quibuscunque modis: « et transeat vespere, » id est, senium, hoc est, homo in decrepita aetate, « decidat » ab omni vigore corporis, consumptus labore et dolore; « induret » in cadaver, « et arescat » in pulverem redactus. Potest et ita continuari: Precor ne avertas hominem, 116.0505D| hoc tamen non oro quin temporales defectus et poenam sustineat peccati.

 Ideo concedo decidant, transeant, et similia, quia video aliter esse non posse, « quia » nos « defecimus, » id est multos defectus patimur. et hoc « in ira tua, » id est, in vindicta quam tu sumis pro peccato primi parentis; et praeter mala quae jam sustinemus, etiam « turbati sumus » interiori nostro « in furore tuo, » id est, in consideratione venturi judicii in quo furorem tuum exercebis.

Ideo dico nos in ira deficere, quia tu, Deus, « posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, » id est, poenam dedisti pro peccatis nostris. Sicut enim dicitur Deus peccata non aspicere, quando condonat 116.0506A| peccata, ita dicitur aspicere, quando punit peccata: et etiam « saeculum nostrum, » id est, totam vitam nostram posuisti « in illuminatione vultus tui, » id est, clarissime vidisti, ad peccata singula punienda: quia nec etiam cogitatio latebit vultum tuum.

 « Quoniam. » Bene dico quod iniquitates in conspectu posuisti, quod apparet in effectu, « quoniam omnes dies nostri defecerunt, » id est, vita humana brevis facta est, et dum vivimus, in miseria et labore vivimus, et hoc est « et in ira tua defecimus »

« Anni nostri. » Ecce quomodo defecimus, scilicet « anni nostri meditabuntur, » id est, nos in annis nostris meditabimur: meditari dicit, quia homo in hujusmodi operibus nunquam ad perfectionem venit; « sicut aranea, » quae inane et vile facit opus, 116.0506B| ut vilem capiat praedam, scilicet muscas, et in hoc totam se eviscerat. Similiter homines inania faciunt, et magnos labores consumunt, ad hoc ut adipiscantur quae vilia sunt et caduca; et in hoc sua viscera consumunt, quia corpus et animam similiter perdunt; et quia in annis aliquando bene, aliquando male, possemus meditari, addit: « dies annorum nostrorum » meditabuntur sicut aranea, quia nec una die cessamus ab inani meditatione; unde Salomon in Ecclesiastico: Quid superbis, pulvis et cinis? In vita tua projicis intima tua. Et bene dico, « dies nostri defecerunt, » quia « in ipsis » diebus nostris, ut multum dicam, secundum aetatem hominum sunt « septuaginta anni, » id est, si aliquis multum vivit, septuaginta annis vivit. Vel legant, « meditabuntur » 116.0506C| passive, sic, anni nostri, id est, tota vita nostra, meditabuntur, id est, reputabuntur a sapientibus sicut aranea.

« Si autem. » Dico hominis septuaginta anni: « si autem » est « in potentatibus, » scilicet quod homo vivat in fortitudine corporis, ut plures sint « octoginta anni, et amplius eorum, » id est, si amplius vivant, vita eorum est « labor » eis in corpore, « et dolor » in mente. Vel possumus per septuaginta et octoginta allegoriam intelligere, ut per septuaginta intelligamus Vetus Testamentum, quod et de temporalibus loquebatur, et sola temporalia promittebat, sicut ibi legitur: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Per septem dies etiam volvitur haec tota vita, in quibus utimur his temporalibus. 116.0506D| Per octoginta intelligamus Novum Testamentum, in quo postpositis temporalibus, sola coelestia docemur appetere, quia requiem aeternam appetere docemur, quae requies succedit finitis septem diebus hujus vitae, quam requiem jam accepit nostra natura in Christo in resurrectione, facta in octava die cujus requiei signum erat, requies quam faciebant Judaei in septima die. Secundum hanc sententiam littera sic legatur: « Anni nostri sicut aranea meditabuntur, » ut supra, sed tamen erunt dies, id est, illuminationes annorum nostrorum, et in ipsis diebus, id est, illuminationibus, erunt « septuaginta anni » a vita, acta secundum Vetus Testamentum. Habet alia translatio, « septuaginta annis, » quod sic legitur: 116.0507A| « Anni nostri sicut aranea meditabuntur, » sed dies annorum nostrorum, id est, illuminationes quas in annis nostris habemus, sunt in septuaginta annis. « Ipsis » non est relativum, sed demonstrativum. Anni quidem acti secundum Vetus Testamentum, non erant in potentatibus, quia nullus sub Veteri Testamento quantumcunque sanctus, qui tamen dicuntur homines Novi Testamenti, potuit pervenire ante mortem Christi ad octavum diem, id est, ad requiem significatam per requiem celebratam in septima die, et designatam per octavam diem. Si autem « in potentatibus » sunt dies nostri, tunc sunt octoginta anni, id est, vita acta secundum Novum Testamentum, quae dicitur esse « in potentatibus, » quia fideles Novi Testamenti post mortem statim in 116.0507B| requiem perducuntur. Et amplius eorum labor et dolor, id est, quidquid extra Vetus et Novum Testamentum agitur, labor et dolor est, quia si quis sine istis vivit, labores et dolores in aeternis miseriis consequetur.

« Quoniam. » Ideo Deus vitam abreviavit et labores et dolores contulit, « quoniam supervenit mansuetudo, » id est, misericordia Dei supervenit irae, et ipsam iram contemperavit, ut ira Dei jam non sit nobis ad damnationem, sed ad purgationem, « et » per illam Dei mansuetudinem « corripiemur » a peccatis nostris.

 « Quis. » Quandoquidem Deus iram suam mansuetam facit, non tamen ut nos non puniat, sed etiam ut nos corrigat, ergo « quis novit potestatem, » id est, 116.0507C| efficaciam « irae tuae, » id est, quis considerat iram tuam esse datam ad correctionem? « et » quis novit « dinumerare iram tuam, » seilicet ut ita consideret in vindicta tua esse prosperitates, sicut sunt adversitates? Iram dico illatam « prae timore tuo, » id est, ut homo te timeat.

« Dexteram. » Pars tertia. Domine, sicut iram contulisti, « sic, » Domine, « dexteram tuam, » id est, Filium tuum, per quem liberationem facias humani generis, « fac notam, » scilicet ut fide et dilectione recipiamus eum: « et » fac nos « eruditos corde » non in carnalibus, sed « in sapientia, » scilicet ut in ipso Christo tuam dignitatem intelligamus. Vel, ita dedisti iram, et sic, id est, per illam iram, fac notam dexteram tuam, id est, Filium 116.0507D| tuum, ut attendentes miserias nobis illatas pro peccatis, Christum nostrum liberatorem cognoscamus.

« Dexteram tuam notam fac, » et per ipsam dexteram « convertere » ad nos, « Domine, » conversos « usquequo, » id est, usque ad aliam partem conversionis, scilicet ut peccata dimittas. Alia translatio habet, « aliquantulum, » « et deprecabilis esto super servos tuos. »

 « Jam peto ut convertaris, ut sis deprecabilis, quia jam, Domine, « repleti sumus mane misericordia tua, » spe per resurrectionem Christi, quam credimus futuram in mane per illuminationem virtutum; et non tantum repleti sumus misericordia, sed etiam « exsultavimus, » scilicet spe illius misericordiae, 116.0508A| « et » etiam « delectati sumus » inter multa mala hujus vitae: et hoc est, « in omnibus diebus nostris » de quibus constat, qui nunquam aguntur sine miseria.

« Et non tantum laetati sumus inter mala, sed etiam ipsa mala faciunt nos laetari, et hoc est, « laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, » et non tantum dico pro diebus, sed etiam pro « annis » in « quibus » multipliciores possunt esse miseriae, quam in diebus, quibus annis « vidimus » in ipsa experientia « mala, » id est, multa adversa nobis illata: considerantes enim haec mala nobis prodesse ad vitam aeternam, spe illius vitae in nobis magnam laetitiam generant.

 « Convertere » dico, et « respice » oculo misericordiae 116.0508B| « in servos tuos, et in opera tua, » scilicet tum quia servi tui sunt, tum quia eos fecisti: « et dirige filios eorum » in constantiam: filios, id est, imitatores.

Dico « respice, » « et » sic « sit splendor Domini Dei nostri, » id est, illuminatio Spiritus sancti « super nos. » Vel, splendor, id est, crux Christi, scilicet ut intelligamus victoriam Christi factam in cruce, in qua diabolum potestate privavit, et nobis vitam restituit: « et » per illum splendorem « dirige opera manuum nostrarum, » scilicet quaecunque opera; et sit etiam splendor Dei « super nos, » id est, in anima nostra, quae est pars superior: « et » per illum splendorem « dirige opus manuum nostrarum, » scilicet charitatem, quae est speciale opus. Vel ita 116.0508C| sub una distinctione dicamus: Dirige opera manuum nostrarum super nos, id est, ut ipsa opera ducant nos ad majorem altitudinem quam nos simus digni. Vel, super nos, id est, pro supernis, non pro temporalibus, bene operemur.

IN PSALMUM XC. TITULUS. Laus cantici ipsi David.

« Qui habitat. » Psalmus iste canticum dicitur, quia rem nobis proponit, unde nobis maxime exsultandum est; ostendit etiam nobis quomodo Deus omnes fideles suos a quolibet genere tentationum eripiat, in quo ipse liberator laudabilis apparet omnibus: et ideo convenienter dicitur « laus cantici, » quasi laudabile canticum, quod attribuitur 116.0508D| David Prophetae, qui loquitur. Materia est ereptio Dei, quam facit universo justorum corpori ab omni tentationum genere: et per oppositum, ipsae tentationes a quibus justi liberantur. Modus: In prima parte, ostenditur qualis sit ille qui a Deo liberatur, scilicet sperans omnino in Domino. Ostenditur in eadem parte qualis sit protectio Dei, et a quantis periculis, et quam infinitis fiat illa Dei protectio. In secunda parte, quae incipit: « Cadent a latere tuo, » ostendit quod Christus malos, qui suos hic multis tentationibus persequuntur, tandem damnabit, et suos remunerabit. In tertia parte, quae incipit: « Quoniam in me speravit, » inducit Propheta Deum promittentem membris Christi, et in hac vita 116.0509A| protectionem, et post hanc se daturum aeternitatem. Intentio est nos instruere contra tentationes, scilicet ut putemus nunquam per nostras vires nos posse tentationibus resistere, sed semper ad Deum refugiamus, et ab ipso liberari exspectemus.

« Ac si ita diceret Propheta: Vos justi quicunque, non praesumetis de vobis, sed universam spem vestram projicite in Domino, quoniam qui habitat, » id est, perseverat, « in adjutorio, » id est, ut aliunde nullum putet sibi esse auxilium in quo bene habitandum est, quoniam ipse Altissimus est: et hoc est, « Altissimi » : qui ita habitat, « commorabitur in protectione Dei, » id est, assidue protegitur a Deo, Dei dico « coeli » in quo quod valida et magna sit protectio ejus denotatur. In hoc primo versu, notatur 116.0509B| tota summa hujus primae partis, quamvis breviter continetur, ubi enim dicit, « qui habitat, » ponit illum qui liberetur. Cum dicit in protectione Dei, ponit protectorem, et dat intellectum nobis eorum a quibus sit illa protectio, scilicet a tentationibus.

« Dicet. » Ostendit qualis sit ille qui habitat in adjutorio, scilicet ille « dicet Domino: Susceptor meus es tu, » quia ex vilitate peccati ad altitudinem justitiae me suscepisti, ad quam per meas vires nullo modo poteram pervenire, in quo positus, cum pericula imminerent, non confido in meis viribus, sed tu es, Deus, « refugium meum » ad quem refugio, ut possim liberari ab omni instantia periculorum, et semper, quia « Deus meus est, sperabo in eum, » quia nunquam de me in aliquo praesumam, sed semper ad 116.0509C| eum in omni necessitate recurram.

 Merito sperabo, « quoniam ipse liberabit me de laqueo » id est, de malefactis « venantium, » id est daemonum et malorum hominum, qui venantur homines sicut venatores feram, a quorum factis liberatum se dicit justus iste, quia nullis factis illum possunt sibi conformare, « et » etiam liberavit me « a verbo aspero. » Verbum asperum reputat justus, vel quando contumeliis afficitur, vel quando blandis verbis etiam ad decipiendum tentatur.

« Scapulis. » Ostenso qualis sit ille qui liberandus est, ostendit qualis sit liberatio. Continuatio. Et convertit se Propheta ad eum qui liberandus est: Tu dicis, « Sperabo in eum, » et ipse Deus « obumbrabit tibi, » scilicet sic te proteget, ut aestum non 116.0509D| sentias, « scapulis suis, » id est, potentia et fortitudine sua, quae per scapulas intelligitur, quia haec est fortior pars in alis avium: « et sub pennis ejus » id est, sub misericordia ejus, vel praeceptis ejus Dei, quibus homines ad coelum volant, « sperabis. »

Et si periculum immineat, « scuto circumdabit te » ne possint te inimici laedere, « veritas ejus » id est, ipse, ut per hoc verax appareat. Nisi enim protegeret suos, falleret in promissis, et ecce ponit a quantis tentationibus liberet Deus hominem. Et quia circumdabit te, ideo « non timebis a timore nocturno, » o Christe, cum omnibus membris tuis, scilicet a levi et occulta tentatione.

Et etiam non timebis « a sagitta volante in die, » 116.0510A| id est, a levi tentatione et manifesta, et etiam non timebis « a negotio perambulante in tenebris, » id est, ab aliqua gravi tentatione et occulta, qualis fuit Christo machinatio mortis, quam ei latenter paraverunt Judaei. Per negotium, accipimus quoscunque gravissimos actus ad alicujus seductionem, ut haeretici graviter laborant ut aliquem justum decipiant. Quod dicit, « perambulante, » habemus perseverantiam in illis actibus; per hoc quod dicit, « in tenebris, » habemus occultam tentationem. Et etiam non timebis « ab incursu et daemonio meridiano » id est, ab incursu daemonii meridiani, id est, non timebimus a gravissima persecutione manifesta, qualis esset persecutio, si aliquis nefandus episcopus praedicaret et praeciperet fornicationem vel simoniam, 116.0510B| sicut Guibertus demens. Per hoc quod dicit, « incursu, » habemus vehementem, et impetuosam tentationem; per hoc quod dicit, a « daemonio » illatam, habemus gravissimum et infatigabilem persecutorem; quod dicit, « meridiano, » habemus manifestum. Hieronymus in Origenem daemonium meridianum appellat haereseos protervitatem. Hic notavit quatuor genera tentationum: duas leves, unam occultam, per timorem nocturnum; aliam manifestam, per sagittam volantem in die. Iterum duas graves: unam occultam, per negotium ambulans in tenebris. aliam manifestam, per incursum daemonii meridiani.

« Cadent a latere. » Pars secunda. Dico, tu, Christe, cum tuis non timebis ab aliquo timore nocturno, vel ab aliquo genere tentationum, sed potius damnabis 116.0510C| malos illos qui inferunt tentationes tibi et tuis; unde dicit: O Christe, « mille, » id est, infiniti qui praesumunt se futuros in latere tuo, et tecum judicaturos; « cadent a latere tuo, » id est, non reputabuntur cum illis qui consiliarii et judices tecum erunt; « et decem millia » id est, infiniti qui praesumunt se ponendos in dexteris, id est, inter salvandos, cadent « a dexteris tuis, » quia a sinistris ponentur. Mille dicit a latere cadere, et plures a dexteris, quia plures sunt illi qui praesumunt se salvandos quam qui praesumunt se cum Christo judicaturos: illi cadent, « ad te autem nullus » talium aliquo modo « appropinquabit, » sed potius praecipitabuntur in infernum, cum dices eis: « Discedite a me, 116.0510D| maledicti, in ignem aeternum. »

 Dico, « non appropinquabit, » « verumtamen » potius oppositum fiet: quia tu, Christe, « considerabis, » omnia, scilicet peccata hominum, « oculis tuis, » quos nec profundissima cogitatio latere potest: « et » tunc « videbis, » id est, videri facies et notam omnibus « retributionem, » id est, justam damnationem « peccatorum. »

« Quoniam. » Bene dico, peccatores damnabit, quoniam me et alios justos, et hoc dicit « quoniam tu es, Domine » Christe « spes mea, » in quo bene debeo sperare, quia tu « posuisti Altissimum, » id est, Deum, « refugium tuum, » scilicet nullam securitatem posuisti tibi in homine, vel in aliqua 116.0511A| mundana re, sed in solo Deo, in quo solo securitas potest inveniri, quia ipse Altissimus est.

Et quia in Deo posuisti tibi refugium, ideo « non accedet ad te malum, » aliquod, scilicet peccatum: immunis enim Christus exstitit ab omni peccato, « et flagellum, » id est, correctio vel punitio pro peccato, « non appropinquabit tabernaculo tuo » in quo ad tempus militasti Deo. Cum dicit Christum salvatum, quia Deum fecit sibi refugium, innuit salvationem aliorum justorum, quia ipsi spem suam in Deo constituunt.

 Ideo « non accedet ad te malum, quoniam angelis suis mandavit de te, » id est, mandatum fecit de te, Christe, « ut » « ipsi custodiant te in omnibus viis tuis, » id est, in omnibus operibus tuis, juxta 116.0511B| quod dicitur: « Et accesserunt angeli et ministrabant ei. »

« In manibus. » Dico « angelis suis mandavit » et ipsi angeli « portabunt te, » id est, adjuvabunt te, « in manibus, » id est, in operibus suis, ministrando et subserviendo tibi: ideo portabunt « ne forte » tu « offendas pedem tuum, » id est, affectionem tuam, « ad lapidem, » id est, ad legem, quae per lapidem significatur, quia scripta fuit in tabulis lapideis: offendisset Christus in lege si eam carnaliter implendam intellexisset. Vel, angeli portabunt te in manibus, quemadmodum in ascensione.

Angeli subserviunt tibi, et tu « ambulabis super aspidem et basiliscum, et conculcabis leonem et draconem. » Per haec quatuor diabolus intelligitur, 116.0511C| sed diversis de causis. Per aspidem namque significatur diabolus, quia sicut aspis occulte mittit venenum, ita diabolus occultas mittit tentationes, quibus interficiat animas fidelium; super quem Christus ambulavit, quia nulla occulta tentatione diaboli potuit impediri; per basiliscum, qui manifeste mittit venenum, intelligitur diabolus, qui manifeste tentat fideles; super quem ambulavit Christus, quando ab ipso diabolo manifeste tentatus in morte, nullo modo ab ipsis tentationibus est superatus; per leonem diabolus intelligitur, secundum quod violenter agit, veluti quod ausus fuit in Christum manum mittere, et eum morti dare; per draconem intelligitur diabolus, secundum hoc quod devorat et incorporat sibi quoscunque potest: super quem ambulavit 116.0511D| Christus dum morte sua ejus destruxit potentiam.

« Quoniam. » Pars tertia. Dico quia « angelis suis mandavit de te, » ita dicens eis, « Quoniam in me speravit, » totus Christus, maxime tamen hic de membris ejus agitur. « Liberabo eum, » id est, membra ipsius Christi percutiantur telis inimici. « Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum, » scilicet non suam quaesivit gloriam, sed meam.

« Clamavit ad me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione, » id est, tunc « eripiam eum » quod amplius nulla tribulatio circumdabit eum, quae ereptio est in fine cujusque fidelium; « et glorificabo eum, » in membris suis.

 116.0512A| Ita scilicet glorificabo eum, quia « replebo eum longitudine dierum, » id est, aeternitate. « Ostendam » Christo « illi » in membris suis « salutare meum, » id est, salvatorem Christum, qui erit vera vita et refectio omnium.

IN PSALMUM XCI. TITULUS. Psalmus cantici in die sabbati.

« Bonum est confiteri Domino. » Tractatus iste psalmus dicitur, quia monet nos bene operari, scilicet confiteri et psallere Domino: « Psalmus dico cantici, » id est, magnae exsultationis habitae in die sabbati, id est, in consideratione aeternae quietis, quae significatur per sabbatum: quia in sabbato quievit Deus ab omni opere quod patravit: et illa Domini 116.0512B| requies fuit signum illius quietis quam habituri sunt fideles post labores hujus vitae. Praecepit quoque Dominus in lege sabbato homines quiescere, in signum ejusdem quietis aeternae: quam requiem, quia nostra natura in Christi resurrectione plene obtinuit, quasi jam rem significatam obtinentes, non feriamur in sabbato. Ostenditur quippe in hoc psalmo quoniam justi, licet in hac vita laborent, tamen obtinebunt requiem sempiternam, de quo maxime est exsultandum unicuique fidelium. Materia est justus laborans in hac vita, tandem assecuturus requiem aeternae beatitudinis: et per oppositum injustus, quiescens in hac vita, tandem laborabit in alia. Modus: In prima parte, monet bene operari, et in hac vita laborare, ut tandem exsultemus 116.0512C| in aeterna beatitudine: et ideo dicitur « Psalmus cantici, » id est, pendens ex cantico. In secunda parte, quae incipit: « Vir insipiens, » ostenditur quod injusti, qui in hac vita, ubi laborandum est, florent et requiescunt, in alia vita damnati laborabunt. In tertia parte, quae incipit: « Justus ut palma florebit, » ostendit requiem quam habebunt sancti post hanc vitam. Intentio est consolari contra labores hujus vitae, per quos ad aeternitatem ducimur.

Vox Prophetae quasi ita diceret: Vos, justi, nolite desperare in laboribus hujus vitae, sed potius confitemini, et psallite, quia « bonum est confiteri Domino, » utroque modo confessionis, scilicet et se de peccatis accusando, et Deum laudando; et post confessionem, bonum est « psallere, » id est, bene operari, 116.0512D| non ad gloriam hominis, sed « nomini tuo, » id est, ad ampliandum nomen tuum, o « Altissime: » et ideo nomen tuum merito est ampliandum.

 Dico, bonum est confiteri et psallere, « ad annuntiandum, » id est, ut possint homines annuntiare aliis « misericordiam tuam mane, » id est, in prosperitate beneficiorum vestrorum, hoc est virtutum, ut si habeant aliquas virtutes, annuntient hoc non ex se, sed ex misericordia Dei esse: « et » ad annuntiandum « veritatem tuam, » id est, justitiam tuam, « per noctem, » id est, in adversitate, id est, si habeant adversitatem, cognoscant hoc esse ex justitia Dei, qui juste pro commissis suis puniat eos.

Ostendit quomodo debeamus psallere, scilicet « in 116.0513A| psalterio, » id est spirituali operatione, veluti in contemplativa vita; « decachordo, » id est, complente decem precepta legis. Et bonum est psallere Domino « in cithara, » id est, in mortificatione carnis, et hoc non cum tristitia, sed « cum exsultatione. »

 Ideo dico bonum est confiteri et psallere, « quia » o « Domine, delectasti me in factura tua, » id est « in » bonis « operibus » quae tu creasti et fecisti in me: et deinceps « exsultabo » in omnibus bonis quae sunt « manuum tuarum, » id est, tuae operationis, quia nullus bene agit, nisi te, non ipso operante.

Et quia non tantum in me bona facis, sed etiam in ipsis bonis operibus me delectari facis, ideo merito possum dicere quia « magnificata sunt opera tua, Domine, » et « quam » sunt magnificata, ultra 116.0513B| quam possit exprimi, et « cogitationes tuae, » id est, dispositiones tuae, quae fiunt ex cogitatione et consilio, veluti quod boni tribulantur, et mali florent, « sunt factae, nimis profundae, » id est, inscrutabiles. Unde alibi dicitur: Judicia Dei abyssus multa. (Psal. XXXV.)

 « Vir insipiens. » Pars secunda. Cogitationes Dei ita sunt profundae, sed tamen « vir insipiens, » id est, qui sapiens est in saeculo et caret vera sapientia, « non cognoscet haec » quae dicturus sum, « et stultus, » id est, ille qui nec in Deo, nec in saeculo sapiens est, « non intelliget haec. »

Scilicet, « cum exorti fuerint peccatores, » qui dicuntur exoriri cum in magnas divitias vel magnas veniunt potentias, « sicut fenum, » id est, comparabiles 116.0513C| feno, quod licet ad tempus floreat et pulchrum sit, tamen cito arescit: « et apparuerint, » id est, insignes in suis potentiis, cognoscentur a multis « omnes qui operantur iniquitatem. »

 Haec non intelligent, quod cum ita « fuerint exorti, » ut, id est, qualiter « intereant in saeculum saeculi, » id est, in aeternum: ipsi peribunt, « tu autem, Domine, » qui in mundo visus es humilis, permanebis « Altissimus in aeternum » .

Et vere interibunt, « quoniam, » o « Domine, ecce inimici tui, » id est, gentiles « peribunt; » vel ideo geminatur, ut rem quae quasi incredibilis videatur, credibilem reddat. « Peribunt » dico, « et » hoc modo scilicet, « dispergentur omnes qui operantur iniquitatem; » ad hoc quod dicit, « peribunt, » 116.0513D| « dispergentur, » dicit cum a bonis separantur: Illi peribunt, « et cornu meum, » id est, altitudo mea, quae est « sicut unicornis, » quia ad unum tendit, scilicet ad ipsum Deum; unde dicitur: Unam petii a Domino, « exaltabitur, » recipiendo immortalitatem et impassibilitatem. « Et senectus mea, » id est, mea novissima, scilicet ea quae sequuntur post hanc vitam, erit « in misericordia uberi, » id est, in abundanti remuneratione: sicut econtrario senectus impiorum erit in malitia uberi. Dico « senectus mea erit in misericordia uberi « et » jam « oculus meus » interior « despexit inimicos meos, » et cognoscens vitam illorum esse inutilem, et potentiam brevem, « et ab insurgentibus in me malignantibus, » id est, 116.0514A| contra me, « audiet auris mea » hoc quod sequitur.

« Plantati. » Pars tertia. Scilicet « justus florebit, » in alia vita, « ut palma. » Bene palmae justum comparat, quia sicut truncus palmae turpis est inferius, in superiori vero sunt elatae, pulchrae, florentes: sic justus exterius propter tribulationes in hac vita, quae inferior est, turpis et pannosus, et contritus per multas tribulationes, in alia vero vita florescet « et multiplicabitur » ineffabili gloria aeternae beatitudinis, « sicut cedrus Libani » quae altior crescit aliis cedris, et est imputribilis: sic justus erit quando ditabitur altitudine et immortalitate. Et bene debent ibi multiplicari, quia hic sunt « plantati in domo Domini, » id est, firmiter radicati in praesenti 116.0514B| Ecclesia, et propter hoc « florebunt in atriis domus Dei nostri, » id est, in superna Hierusalem, quae propter amplitudinem per atria designatur. Vel in atrio domus Dei nostri, id est, in initio coelestis habitationis, scilicet, in ipso judicio florebunt.

Et « adhuc, » id est, praeter illas justitias quas modo habent justi, « multiplicabuntur » ipsi « in senecta uberi, » id est, in novissimis, ubi erit uber et copiosa misericordia Dei, « et » interim « erunt bene patientes, » non male, sicut faciunt hypocritae, « ut annuntient, » id est, digni sint annuntiare aliis: istud scilicet, quia Dominus Deus noster est rectus retribuendo merita cujusque, et quia post retribuere merita, et non quantum exigerent merita ipsa, addit, « et non est iniquitas in eo, » quia etiam 116.0514C| plus reddit unicuique quam promeruisset. Vel « rectus » est dum permittit suos tribulari, ut eos in alia vita remuneret, « et non est iniquitas in eo, » in hoc quod permittit malos in hac vita florere, quos in alia aeterna damnatione damnabit.

IN PSALMUM XCII. TITULUS. Laus cantici David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra, vel inhabitata.

« Dominus regnavit, decorem. » Ad litteram Terra fundata fuit in sexta feria, non quod ipsa tunc formaretur, sed quia in sexta feria factus est homo, quo facto, terra fundata est, id est, stabilis et possessa: quae inanis esset et supervacue fundata, nisi haberet hominem possessorem. Vel in sexta feria 116.0514D| inhabitata est ab homine quando factus fuit homo, non quod de hac litterali fundatione agamus, sed de designata per istam, scilicet de recreatione hominis, facta per sanguinem Christi in sexta aetate, scilicet in tempore gratiae, quae sexta aetas per sextam feriam designatur: sicut post sextam feriam sabbatum sequitur, ita post sextam aetatem vera requies sequitur. Titulus sic exponitur: Tractatus iste laus cantici dicitur, id est, laudabile canticum. Canticum dicitur, quia rem proponit exsultabilem, scilicet, fundationem Ecclesiae et alias Christi potentias multas, in quibus ipse Christus laudabilis patet; unde dicitur « laus cantici » attributa David Prophetae, qui hic loquitur: « Cantici dico habiti in die 116.0515A| ante sabbatum, » id est, in consideratione diei primi sextae aetatis: quae dies ideo dicitur, quia in ea veram illuminationem recipimus; quae aetas est ante sabbatum, id est, ante requiem aeternam, « quando, » id est, qua die, scilicet, in tempore gratiae, fundata est terra, id est, reparatus est homo, per quem fundata, et stabilis facta est terra, quod inanis esset, nisi homo repararetur, quia cum omnia ad Dei laudem facta sint, a nulla creatura terrena, nisi homo viveret, laudaretur. Materia est Christus, fundator Ecclesiae, de qua agit per multas commendationes, utens demonstrativo genere. Praevidens Propheta Christum esse venturum in humilitate, et propter hoc contemnendum esse a Judaeis, multipliciter commendat eum, ut, cum venerit, non ei derogemus, sed 116.0515B| honorem debitum persolvamus: et haec est intentio, ut non propter humilitatem Christum contemnamus, sed eum Deum redemptorem credamus.

Ac si ita diceret Propheta: Vos quicunque videntes Christum in humilitate, nolite despicere: quia ipse qui humilis veniet, ipse idem « Dominus regnavit, » id est, per mortem suam mortis imperium, et fortem armatum, id est, diabolum, superavit. Et postquam eum regem determinavit, de quo ageret, commendat eum, dicens: Ille qui sic regnavit, « indutus est decorem, » id est, habuit sibi unitam Deitatem; et haec commendatio est prima pars psalmi. Et ipse idem Dominus « indutus est fortitudinem, » id est, potentiam, quia ipse semper et potenter sustinuit, et haec est alia pars; « et » per hoc quod talis fuit, « praecinxit se, » 116.0515C| id est, praeparavit se ad constitutionem Ecclesiae. Dictum est ad similitudinem operarii, qui praecinctus expeditior est ad operandum.

Et ostendit in effectu quod praecinxit se. Vere praecinxit, « etenim firmavit » in fide « orbem terrae, » id est, Ecclesiam, collectam de toto circuitu terrae; « qui » orbis est ita firmus, quod « non commovebitur » aliqua tentatione; et haec commendatio est aliqua pars psalmi.

 Et « ex tunc, » id est, ex quo firmasti orbem terrae, est ipsa Ecclesia « parata sedes tua » in qua tu sedes et quiescis; sedes dico per ipsam fundationem tibi paratam, et ne per hoc temporalis esse intelligeretur, ostendit aeternum, cum dicit, « tu es a saeculo, » id est, ab aeterno, non in saeculo 116.0515D| factus, sed factor saeculi. Vel ita sedes tua est parata, et ex tunc a saeculo etiam tu es.

Et haec est commendatio. Alia pars. Sed licet sic fundata esset Ecclesia, tamen « flumina, » id est, potentes hujus saeculi, « elevaverunt » o « Domine, elevaverunt flumina vocem suam, » id est, comminationem suam contra illam sanctam Ecclesiam tuam, et contradictionem suam. Quod bis dicit « elevaverunt, » notat perseverantiam ipsorum potentium contra Ecclesiam.

 « Elevaverunt » etiam ipsa « flumina fluctus suos, » id est, persecutiones suas et turbationes suas contra Ecclesiam. Flumina dico concitata « a vocibus, » id est, ab admonitionibus « aquarum multarum, » id 116.0516A| est, populorum multorum. Concitant enim saepe minores fortiores ad persecutionem Ecclesiae.

Et non tantum flumina elevaverunt fluctus contra Ecclesiam, sed etiam sunt factae « elationes maris, » id est, universi populi, « mirabiles, » id est, infinitae, intolerabiles, et « in » omnibus istis elevationibus « altis » est « mirabilis Dominus » sedando hujusmodi elevationes, vel quia non permittit fidelem suum aliqua hujusmodi tentatione devinci. Et in his tribus versibus, qui continent victoriam Christi, est quinta pars psalmi.

« Testimonia tua, » id est, prophetiae et scripturae aliae, « sunt facta nimis credibilia, » id est, multum, dum quidquid in eis promissum fuit, te veniente impletum est, et haec commendatio est sexta pars 116.0516B| psalmi. Et etiam, o Domine « domum tuam, » id est, Ecclesiam praesentem, in qua tu habitas, « decet sanctitudo, » id est, ipsius domus est ei decens ornamentum, sicut dicitur: Regiam domum decent pallia; et hoc « longitudine dierum, » id est, in aeternum: et haec commendatio est septima pars psalmi.

IN PSALMUM XCIII. TITULUS. Psalmus David quarta sabbat.

« Deus ultionum Dominus. » Psalmus iste convenit David Prophetae, qui hic loquitur, habitus de rebus significatis per res factas in quarta sabbati. In quarta, enim fecit Deus luminaria, per quae significantur sancti viri lucentes in Ecclesia, de quibus 116.0516C| in hoc psalmo agitur. Et sunt quaedam tenebrae in hoc mundo, veluti quod homines non putant Deum non curare haec terrena, cum videant a superbis viduas, pupillos, et alios homines Dei, quorum ipse Dominus in lege praeceperat misereri, multis modis vexari: quae tamen tenebrae non obtenebrant, neque obscurant luminaria sanctae Ecclesiae, quia boni nunquam inducuntur in hunc errorem, quod Deum putent non disponere terrena, sed mala haec patienter sustinent, securi de remuneratione; et semper lucent inter malos, praebentes exempla bonae operationis, juxta quod dicitur: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo. Materia sunt sancti, lucentes splendore virtutum inter mala hujus vitae: et per oppositum, 116.0516D| superbi illi qui, persequentes pauperes Dei, et tamen multiplici prosperitate florentes, causa sunt quare aliqui ducantur in errorem, et putent Deum non curare haec terrena. In prima parte, increpat superbos illos, et comminatur eis aeternum interitum. In secunda parte, quae incipit: « Intelligite, insipientes in populo, » admonet erroneos, qui putant Deum haec mundana non curare, ut intelligant, et justa dispositione haec omnia ordinari cognoscant, minatur etiam eis quod quandoque arguantur, bonos vero ostendit a Deo nunquam derelinqui. In tertia parte, quae incipit: « Quis consurget mihi, » demonstrat quod hic Deus suos adjuvat, et tandem digne remunerabit, et malis reddet secundum iniquitates 116.0517A| ipsorum. Intentio est nos removere ab illo errore, ne putemus Deum non curare.

 Ac si ita diceret Propheta: Nolite putare Deum haec mundana despicere et non disponere, quoniam « Deus ultionum Dominus » est; et ideo si eum non ordinare dicatis, puniet vos, quia ipse dominatur ultioni, per quod Christus intelligitur, cui omne judicium datum est, et ipse idem « Deus ultionum libere egit, » veluti cum vendentes de templo ejecit, et cum in omni tempore suae militiae immunem se a peccato custodivit.

Et tu, Christe, qui es Deus ultionum, qui humilem te ostendisti, « exaltare, » per resurrectionem, « qui judicas terram, » id est, universos de tota terra, et « redde retributionem superbis. »

 116.0517B| Et quandoquidem superbe agunt, « usquequo, Domine, peccatores, usquequo peccatores gloriabuntur? » id est, permittis eos de malitia sua gloriari. Contra ipsam naturam videtur esse, quod et mala faciunt, et inde gloriantur; naturale enim est de malis compungi. Quod ingeminat, « usquequo peccatores, » notat assiduitatem malitiae ipsorum.

Bene dico eos peccatores, quia ipse peccatores « effabuntur » in manifesto, « et loquentur » inter familiares « iniquitatem, » sed « loquentur omnes qui operantur injustitiam. »

 Supponit quam injustitiam, dicens, « populum tuum, Domine, humiliaverunt » contumeliis, « et haereditatem tuam vexaverunt. »

« Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos 116.0517C| occiderunt. » Quorum omnium in lege Dominus praeceperat misereri; vel viduam et advenam interfecerunt, et pupillum, possumus accipere allegorice.

 Et cum haec facerent, « dixerunt: Non videbit Dominus, » id est, Dominus eorum non attendet; et si etiam viderit, « non intelliget, » id est, non curabit « Deus Jacob » de istis pannosis, id est, fidelibus, non quod ipsi impii vocent eum Deum, sed hoc dicit Propheta ex se.

« Intelligite. » Pars secunda. Continuatio. Ipsi dicunt: « Dominus non videbit, » et hoc est, o vos « insipientes in populo, » id est, vos qui docetis populum sapientiam mundi, et tamen caretis vera sapientia, qui videntes superbos florere et populum Dei affligere, putatis Deum « haec » mundana non disponere 116.0517D| « intelligite et » vos, « stulti, » qui, neque in mundo sapientes estis, neque Deum judicem futurum attenditis, « aliquando, » scilicet visis miraculis, saltem « sapite » Deum haec omnia disponere.

 Bene debetis sapere Deum haec omnia disponere, nam dicite modo: « Qui plantavit aurem, » id est qui dedit homini facultatem audiendi, « non, » id est nonne, « audiet? » Audiet utique, id est, intelliget. « Aut qui finxit oculum, » id est, qui ministravit visum, « non considerat » interiorem, sed exteriorem oculum? Faciet utique.

Et ille « qui corripit gentes » flagellis suis, « nonne arguet » impios de peccatis suis? Faciet utique. Et 116.0518A| « qui docet hominem scientiam, » id est fidelibus suis dat veram cognitionem, nonne malos arguet? Vel, qui corripit gentes, id est, populum suum, si non parcit filiis ad correctionem, nonne gravissime arguet malos? Et ille qui docet hominem scientiam, nunquid ignorabit peccata nostra? Vos putatis eum ignorare peccata, sed certe « Dominus scit » etiam minutissimas « cogitationes hominum, » et hoc scit, « quoniam vanae sunt. »

 Cogitationes vestrae vanae sunt, sed certe, o « Domine, beatus » est ille « homo, quem tu erudieris » virga tua, sicut pius magister discipulum, « et eum » quem tu « docueris de lege tua, » beatum dico, dando ei intellectum divinae Scripturae.

Ad hoc dico « docueris, » « ut mitiges ei, » id est, 116.0518B| ut mitigationem et patientiam ei facias, quia aliter non valebit scientia Scripturarum, nisi in eis addiscat esse patiens, ei dico presso « a diebus malis, » id est, a tribulationibus quae in istis diebus inferuntur; « mitiges » dico, « donec fodiatur peccatori fovea; » ad litteram, scilicet quousque mortuus sepeliatur. Quandiu enim vivit, non cessat mala inferre. Vel, fodiatur peccatori fovea, id est, donec consumatur nequitia ejus: in quam saepe incidit foveam, quia per suam nequitiam, per quam mala infert aliis, seipsum illaqueat.

Vere beatus quem tu erudieris, « quia Dominus a se non repellet plebem suam, » sed potius in angelorum societatem recipiet: « etiam in hac vita haereditatem suam non derelinquet, » quoniam semper ei 116.0518C| pro sua necessitate in tribulationibus assistat.

« Non derelinquet » dico, « quoadusque justitia » suorum, quae in hac vita fuit conculcata, « convertatur in judicium, id est, quousque ipsi judicent alios. Et, ne paucos intelligeremus eos quorum justitia convertetur in judicium, dicit, « et qui juxta illam, » id est, qui sunt participes justitiae. Alia translatio habet, « qui tenet illam, » « omnes » scilicet « qui sunt recti corde.

« Quis consurget. » Pars tertia. Continuatio. Dico quod Dominus plebem suam non derelinquet. Quis ergo erit meus defensor, et meus adjutor? Nullus equidem, nisi Deus; et hoc est: « Quis consurget mihi adversus malignantes, » id est, ad meum opus, ut me defendat a malis? « aut quis stabit mecum » 116.0518D| adjuvando perseverantem in certamine « adversus operantes iniquitatem? » scilicet qui mihi conferunt mala, ut me faciant patienter sustinere persecutiones eorum.

 Dico « quis stabit mecum, » et tamen de viribus meis non praesumo, sed in Domino confido, nam « nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus, » id est, parum abfuit, quin « habitasset anima mea in inferno, » id est, in profunditate vitiorum, scilicet putassem quod Deus non curaret animam meam.

Dico, nisi Dominus adjuvisset, anima mea in inferno habitasset, sed cur te Dominus adjuvit? quia « si dicebam » per confessionem accusando me de peccatis, « motus est pes meus, » id est affectio mea a 116.0519A| via vera ad aliquod illicitum, ibi etiam, o « Domine, misericordia tua adjuvabat me » retrahendo a peccato, et me in bono opere confirmando. In hoc itaque magna consolatio nobis est, quia non tantum Deus fideles suos dum persistunt in virtute corroborat, sed etiam in lapsu visitat et confortat.

Dico, misericordia adjuvit me, quia « secundum multitudinem dolorum meorum, » id est peccatorum, de quibus doleo, « consolationes tuae » existentes « in corde meo, laetificaverunt animam meam. »

 Me laetificabis, sed malos non, et hoc est, « nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis? » id est mali, quos hic convenienti nomine nominat. Tibi dico « qui fingis laborem in praecepto, » id est, qui praecipis laborare in bonis operibus illos qui debent tibi 116.0519B| adhaerere; vel « qui fingis laborem in praecepto, ut tuum praeceptum impleatur.

Ideo non adhaeret tibi sedes iniquitatis, id est, ipsi mali, quia ipsi « captabunt in animam justi, » id est, frequenter volent seducere et sibi conformare « animam justi: » id est, si non possunt decipere, « condemnabunt sanguinem, » licet « innocentem. »

 Ipsi captant animam justi, effundunt sanguinem, « et » haec omnia « factus est mihi Dominus in refugium » ne cedam tribulationibus, « et » ipse « Deus meus » est factus « in adjutorium spei meae, » id est, juvat me ab bene operandum, ut tamen requiem quam obtineo spe misericordiae, obtineam rerum veritate.

Mihi factus est refugium, « et illis » qui effundunt 116.0519C| sanguinem justorum, « reddet Dominus iniquitatem ipsorum, » id est, prout gesserunt, retribuet eis. Dicet aliquis: Non reddet eis mala, quia iniquitas eorum profuit sanctis; respondet: Non reddet secundum hoc quod profuit iniquitas eorum, sed secundum malam intentionem ipsorum, et hoc est quod dicit: « et in malitia eorum, » id est, malam intentionem ipsorum, « disperdet eos, disperdet illos Dominus Deus noster; » bis dicendo « disperdet, » certos nos de eorum perditione constituit.

IN PSALMUM XCIV. TITULUS. Laus cantici ipse David.

« Venite, exsultemus Domino. » Psalmus iste canticum dicitur, quia proponit nobis magnam exsultationem, 116.0519D| scilicet tempus gratiae, in quo in terram promissionis, videlicet in requiem aeternam, intratur. Dicitur « laus, » quia laudabilis ille ostenditur, per quem aditus intrandi in requiem nobis praeparatur: quae laus cantici, id est, laudabile canticum, convenit David Prophetae, qui hic loquitur. Materia est ipse Christi adventus, quo nobis aeterna requies acquiritur. Modus: In prima parte, admonet Propheta secundum se Judaeos specialiter, quasi unus de illis eis compatiens, ut Christum salvatorem suum venerentur et adorent, ponendo multas causas quare eum recipere debeant. In secunda parte, quae incipit: « Nolite obdurare corda vestra, » inducit Propheta ipsum Deum commonentem ne indurarent 116.0520A| corda sua sicut patres eorum, sed potius cognoscant Christum visitatorem suum. Intentio sua est removere Judaeos a duritia sua, et ne sibi reddant Deum iratum sicut fecerunt patres eorum.

Ac si ita commoneret eos Propheta: Vos nolite esse increduli sicut fuerunt patres vestri, sed « venite » per Christum ad fidem, et « exsultemus, » id est, cum exsultatione serviamus huic « Domino » et etiam « jubilemus Deo, » id est, quia ipse est Deus « salutari nostro, » ipsi Christo, qui nos salvat et redimit de manu diaboli: et ideo bene debemus jubilare ei.

 « Jubilemus » dico, et etiam « praeoccupemus faciem ejus, » aliquando venturi judicis, « in confessione, » scilicet prius confiteamur ei peccata nostra 116.0520B| quam ipse ad judicium veniat; « et in psalmis jubilemus ei, » id est, jucunditatem quam mente concipimus, bonis operationibus judicemus.

Ideo debemus ei jubilare et exsultare « quia » ipse est « Deus » noster, id est, creator omnium: ipse est etiam « magnus, » id est, omnipotens « Dominus, » quia omnibus dominatur: « et rex magnus super omnes deos » gentium, vel angelorum.

 Et alia causa est quare debemus jubilare ei, « quia in manu, » id est, in potestate « ejus sunt omnes fines terrae, » id est, homines totius orbis: « et » ipsius sunt « altitudines, » id est, exaltationes, potentiae, dignitates, « montium, » id est, potentium hujus vitae. Nullus enim potest elevari in hoc saeculo, nisi eo permittente.

116.0520C| Alia est causa, « quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus fundaverunt, » ad litteram: vel allegorice, per mare possumus accipere amaricantes hujus vitae qui Dei sunt et qui Dei permissione saeviunt, et ipse fecit illud, id est, ordinavit ipsorum malitiam; unde dicitur: Faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV): et « siccam, » id est, illos qui sunt sicci a fluctibus hujus mundi et sitientes imbrem justitiae; unde alibi: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII).

Et quia tam potens est, ergo vos Judaei, qui a Deo recessistis in regionem longinquam dissimilitudinis, « venite » passibus fidei, « adoremus, » id est, singulari veneratione Christum colamus, id est, eum summum bonum reputemus, « et procidamus, » id 116.0520D| est, humiliemur in concupiscentiis nostris, nos ipsos pulverem et cinerem reputemus, « et ploremus » pro peccatis nostris, non ad conspectum hominum, sicut hypocritae, sed « ante Dominum; » et hoc debemus, quoniam ipse est ille « qui fecit nos; » ideo etiam « quia ipse est Deus noster » factus per carnem assumptam: quasi ideo hoc debemus, quia et creator et recreator noster est.

Et ideo debemus, quia « nos » sumus « populus pascuae ejus, » quia nos reficit spiritualibus donis, et etiam corpore suo et sanguine; « et » etiam sumus « oves, » id est, simplices et innocentes, quod est « manus ejus, » id est, operatio ipsius, quia solius Dei opere innocentes possumus esse.

116.0521A| Dico quia estis populus et oves, hac conditione, « si audieritis vocem ejus » qui prius locutus patribus in prophetis, « hodie, » id est in hoc tempore gratiae, quando nobis loquitur per proprium Filium. Unde Apostolus: « Quandiu hodie nominatur inter vos? » Dico et vocem ejus audieritis, tunc scilicet « nolite obdurare corda vestra. » Vel ita: Quandoquidem vos estis populus pascuae et oves manus ejus, ergo « si vocem ejus audieritis, hodie » ut supra, « nolite obdurare corda vestra. »

Pars secunda. « Nolite obdurare, » sicut obduraverunt, patres vestri, et hoc est, « sicut in irritatione secundum diem tentationis » factae « in deserto, » id est nolite sequi diem tentationis, ut Deum in deserto, « ubi tentaverunt me patres vestri, » cordibus dubitantes 116.0521B| de potentia mea, et tunc probaverunt me esse Deum, et quia « probaverunt et viderunt, » audierunt « opera mea, » id est, manna plui illis, et alia multa signa feci eis.

 Et quia sic me tentaverunt, ergo « fui offensus generationi illi quadraginta annis: » tot enim annis morati sunt in deserto; « et dixi » eis per Moysen et alios electos meos: « Semper isti » homines « errant » et non inscii, sed « corde, » quia in conscientiis suis errasse se intelligunt.

Et licet dixissem eis ita, « isti » tamen « non cognoverunt vias meas, » id est, non approbaverunt praecepta mea; et ideo « si introibunt in requiem meam, » id est aeternam patriam significatam per terram promissionis, non erit ibi aliquis bonus, 116.0521C| « ut » ego « juravi in ira mea, » scilicet, eos non introituros in requiem meam. Figura aposiopesis, id est, defectio orationis.

IN PSALMUM XCV. TITULUS: Psalmus David quando domus aedificabatur post captivitatem.

« Cantate Domino. » Psalmus iste convenit David prophetae qui hic loquitur, respicienti eum statum, scilicet ad tempus gratiae; quando aedificata est domus, id est Ecclesia, post captivitatem diaboli, a quo propter peccatum captivum tenebatur genus humanum. Tangit historiam quando, post captivitatem Babyloniae, templum Salomonis reaedificatum est, non tantum de historia, sed de significato intelligimus 116.0521D| Prophetam egisse. In hoc psalmo, est materia primus et secundus Christi adventus. Modus: in prima parte monet quascunque gentes, non tantum Judaeos, sicut in praecedenti psalmo fecit: « Cantate huic Domino, qui venit ad nos » respectu primi adventus. In secunda parte, quae incipit: « Afferte Domino, patriae gentium; » monet non tantum cantare, sed etiam afferre, et bene operari ad gloriam hujus Domini, et hoc respectu secundi adventus. Intentio est in istis admonitionibus, scilicet ut cantemus et bene operemur ad gloriam istius Domini.

Ac si ita diceret Propheta: Nolite cantare Domino canticum vetus, ut laudetis eum pro solis bonis temporalibus, sed potius « cantate Domino canticum 116.0522A| novum, » id est, laudate eum amore justitiae, scilicet quia per Filium suum nobis justitiam contulit; nec dico solis Judaeis, sed « cantate, omnis terra, » tam gentiles quam Judaei, cantate « Domino. »

Tertio ponens « cantate Domino » Trinitatem indicat. « Et benedicite nomini ejus. » Solum enim nomen Dei habemus, nondum etiam rem: quod nomen multum valet, non quia prolatum, sed quia creditum. Ille benedicit nomen Domini, qui bene vivendo dat aliis exemplum bene vivendi, sicut econtrario ille dicitur maledicere nomen Domini, ex quo alii trahunt sibi exemplum male vivendi. Dico, « cantate, et benedicite, » et « annuntiate salutare ejus, » ipsum Filium Dei, per quem genus humanum salvatur, et in domum Dei reaedificatur, et hoc « de die 116.0522B| in diem, » id est, assidue, vel de die, id est, de Veteri Testamento, in quo aliqua fuit illuminatio, eundo in diem, id est in Novum Testamentum; annuntiate salutare ejus, scilicet comprobate Christum regem esse et salvatorem omnium, per auctoritatem Veteris et Novi Testamenti.

Ostendit quid debeant de illo salutari annuntiare, et inter quos, cum dicit: « Annuntiate gloriam ejus » salutaris, id est, ipsum Christum gloriosum praedicate, quia Dei Filius fuit, et hoc « inter gentes, » nec dico paucas gentes, sed « in omnibus populis mirabilia ejus, » partum Virginis, qui mortuos suscitavit.

 Et bene debetis ei cantare « quoniam » ipse est « magnus » secundum potentiam, « et Dominus » 116.0522C| omnium, « et laudabilis, » secundum misericordiam: et hoc « nimis, » quia nullus potest perscrutari quanta sit potentia vel misericordia ejus. « Terribilis est » etiam timore futuri judicii « super omnes deos » quos gentes putant, et etiam super omnes creaturas angelicas deificatas.

Vere ipse est Deus terribilis super deos gentium, « quoniam omnes dii gentium daemonia » sunt; iste « autem Dominus » de quo loquitur, « coelos fecit » materiales, vel quoscunque altissimos viros.

Item propter hoc debetis cantare ei, quia hanc utilitatem inde habetis, confessionem et pulchritudinem, et tandem magnificentiam. Hoc dicit: « In conspectu ejus, » id est cum ipse aliquem oculo misericordiae respicit. Inde procedit « confessio, » 116.0522D| quia confitetur ille peccata, et deinde « pulchritudo, » id est, ornatus in multis virtutibus, et tandem « in sanctificatione ejus, » id est in sancta habitatione, scilicet coelestis Hierusalem. Unde alia translatio dicit: « in sanctuario ejus, sanctimonia, » id est, omnis puritas. Tunc enim neque ira, neque talis motio aliqua erit in sanctis Dei, sed puritas et vera charitas regnabit; et in sanctificatione ejus erit « magnificentia, » quia tunc erunt immortales, et impassibiles, et socii angelorum.

« Afferte. » Pars secunda. Quandoquidem tanta est utilitas in conspectu ejus, ergo vos « patriae gentium, » id est vos gentes de quacunque patria, « afferte Domino gloriam, » id est gloriosum 116.0523A| ostendite eum bonis operibus vestris, « et honorem, » id est gratiarum actionem de collatis beneficiis; « afferte » et « gloriam nomini ejus, » ampliando quidem nomen et famam ejus, id est, ipsi Domino gloriam conferamus. Ter ponens: « Afferte, » significat Trinitatem.

Hoc modo afferte Domino gloriam, scilicet « hostias, » id est facite vos ipsos hostias dantes passioni ad honorem Dei, « et » sic « introite in atria ejus, » id est, in collegia sanctorum, qui dicuntur atria, quia Deus in eis habitat; et « adorate Dominum in atrio sancto ejus, » id est in coelesti habitatione.

Ego dico, « adorate, » et utinam « universa terra commoveatur » ad poenitentiam « a facie ejus, » id est 116.0523B| ad cognitionem ipsius, et vos commoti « dicite in gentibus, » id est, ad gentes commovendas; et dat eis materiam quid dicant, hoc scilicet, « quia Dominus regnavit » a ligno; ita dicit alia translatio: et hic habemus auctoritatem a Propheta passionis Christi.

Probat per effectum quod regnavit Dominus, dicens, « etenim correxit, » id est, corrigendo de peccatis ad justitiae opera direxit, « orbem terrae, qui non commovebitur » a fide, aliqua tribulatione, quod ait Apostolus: Neque mors, neque vita poterunt nos separare a charitate Christi. Dicite etiam ad commovendam terram, quia iste Dominus « judicabit, » veniens secundo, « populos in aequitate, » id est unicuique reddens pro merito.

116.0523C| Et ideo « laetentur coeli, » id est altiores sancti, « et exsultet terra, » id est, humiliores sancti; « commoveatur mare, » id est amaricantes in hac vita prae timore futuri judicii; « et plenitudo ejus, » id est singula vita, id est homines pro singulis vitiis moveantur ad compunctionem, et quanto magis necesse est ut commoveantur, dico « laetentur; » et ita erit, quia « campi, » id est humiles et fructificantes, « gaudebunt » de puritate suae conscientiae; « et omnia quae in eis sunt, » id est omnes sensus eorum, quia secundum omnes sensus et omnes virtutes, gaudebunt hic spe futurae salvationis.

Et tunc, id est cum ipse judicabit, « exsultabunt omnia ligna silvarum, » id est gentes, quae prius erant silvestres et incultae, « a facie Domini, » id est 116.0523D| propter praesentiam qua fruentur: « quia venit, » nec dico de primo adventu, sed « quia venit judicare terram.

Et ipse « judicabit orbem terrae, » id est homines collectos de toto circuitu terrae, « in aequitate, » id est singulis reddens pro meritis; « et populos » quoscunque « in veritate sua, » id est secundum hoc quod unusquisque eorum veritatem sibi commissam dispensavit. Vel orbem possumus accipere ad litteram, quem judicabit Dominus, quia veniens ad judicium, igne purgabit sordes elementorum, quas ex hominum iniquitatibus contraxerunt.

IN PSALMUM XCVI. TITULUS: Psalmus ipsi David, quando ei restituta est terra ejus.

« Dominus regnavit, exsultet terra. » Psalmus iste convenit David, id est, Christo, non quod Christus hic loquatur, sed quia de eo agitur. Psalmus dico habitus, quando ei terra restituta est, id est, homines, quos perdiderat per idololatriam, ad cultum Dei sunt revocati, id est restituti Christo. Materia est Christus Ecclesiam sibi constituens. Modus: in prima parte ostendit eum Regem esse, et commendat eum multis modis, quasi utens demonstrativo genere et in eadem parte, ut eum talem adorent, non sua sculptilia. In secunda parte, quae incipit: « Audivit, et laetata est Sion, » quasi conversos admonet 116.0524B| ut exsultent, et odio diabolum habeant. Intendit homines ab idololatria revocare et ad cultum unius Dei permanentis in saecula advocare.

Vox Prophetae, quasi diceret: O vos gentes, quae hactenus in idolorum cultura permansistis, nolite deinceps colere idola, sed solum Christum colite, quia ipse « Dominus regnavit, » id est regnum sibi et in Judaeis, et gentibus acquisivit; et ideo « exsultet terra » Judaea, quae suscepit istum Regem. « Laetentur » etiam « insulae multae, » id est ecclesiae per remotissimas partes constitutae, quae contunduntur fluctibus hujus mundi, nec tamen submerguntur, sicut insulae maris. Describit istum Dominum, qualis sit malis, et qualis sit bonis, dicens: « Nubes et caligo in circuitu ejus, » id est obumbrans eum, non 116.0524C| quod in ipso remaneant, quia ipse est lux in tenebris lucens, sed ipsi habent lippientes oculos, ne possint solis claritatem intueri, et dicitur hoc ex sola similitudine alicujus rei, quae propter nubem non posset videri. Quantum ad bonos, « justitia et judicium » est « correctio sedis ejus, » id est aliqui corriguntur, et fiunt seges ejus per judicium, id est per discretionem boni, et mali quam habent, et faciunt justitiam, quia bonum exsequuntur, et malum vitant.

Et ostendit quomodo corrigantur sui, quia « ignis, » id est charitas, quam emittit Spiritus sanctus, de quo ipse Christus ait: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat » : « praecedet ante ipsum, » id est parabit ipsi Domino. Nullus enim est dignus 116.0524D| in quo habitet Dominus, nisi prius a Spiritu praeparetur sancto; « et » ille ignis « inflammabit » amore Dei « inimicos ejus, » illos scilicet qui prius erant inimici « in circuitu, » id est ex omni parte.

Per alias partes commendat eum sic: « Fulgura ejus, » id est miracula quae ipse fecit in mundo, « alluxerunt orbi terrae, » id est, resplenduerunt per totum mundum, et « terra vidit » hoc, id est terreni cognoverunt hoc, « et commota est » ad poenitentiam.

 Et tunc « montes, » id est potentes hujus saeculi, « fluxerunt » a vitiis suis « sicut cera, » fluxerunt; dico, montes « a facie Domini, » id est, propter cognitionem Dei, et non tantum montes, sed « omnis 116.0525A| terra » fluxit « a facie Dei, » id est, de universa terra homines.

Alluxerunt miracula, et « coeli, » id est sancti apostoli et praedicatores « annuntiaverunt justitiam ejus, » quomodo ipse justificat hominem; et tunc « omnes populi, » id est aliqui de omnibus populis, « viderunt gloriam ejus, » id est cognoverunt eum gloriosum esse.

 Et quandoquidem ipse talis est, ergo « confundantur, » id est digni sunt confusione, « omnes qui adorant sculptilia, » id est imagines pictas, « et qui gloriantur in simulacris suis.

Vere debetis illa idola dimittere et ipsum Christum adorare, quia et ipsi angeli adorant eum, et hoc dicit sub quadam admonitione: Omnes angeli 116.0525B| coelestes, adorate eum. »

 Pars secunda. Ego sic admoneo adorare, et hanc admonitionem « audivit Sion, » id est, Ecclesia de Judaeis « et laetata est. »

« Et » etiam « filiae Judae, » id est, gentiles, facti filii Christi, qui de tribu Juda fuit, vel, filiae Judae, id est, confessionis filiae « exsultaverunt » de reparatione sua, quam intellexerunt esse factam per Christum; « exsultaverunt, » dico, « propter judicia tua, Domine, » scilicet caecitas ex parte in Israel contigit, ut plenitudo gentium intraret, et alia quaecunque Dei judicia.

Ideo exsultaverunt, « quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram, » id est, habitantes super omnem terram, et « exaltatus es super omnes deos » 116.0525C| gentium, vel angelicas creaturas, et hoc « nimis » inscrutabiliter.

 Et quia ipse talis est, ideo vos « qui diligitis Dominum, odite malum, » id est, adversarium istius Domini, etsi ipse corporibus possit inferre mala, tamen « Dominus custodit » contra tribulationes « animas sanctorum suorum » ne incorporentur a diabolo, et tandem « liberabit eos de manu peccatoris, » id est, de potestate diaboli.

Et debetis diligere Dominum, quia in ipso Domino, id est, in Christo « justo est orta lux, » id est, cognitio Divinitatis per fidem « et rectis corde orta est laetitia » de puritate suae conscientiae.

 Et quia lux orta est justo, ergo vos, « justi, laetamini » non in mundanis, sed « in Domino, et confitemini 116.0525D| memoriae sanctificationis ejus, » id est, laudate eum, quia memor fuit ut vos sanctificaret.

IN PSALMUM XCVII. TITULUS: Psalmus David.

« Cantate Domino. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur. Materiam habet primum et secundum Christi adventum. Modus: in prima parte monet homines cantare Domino, respectu primi adventus, et supponit causas. In secunda parte, quae incipit: « Jubilate Deo, omnis terra, » monet homines jubilare Deo, et actione et contemplatione agere, respectu secundi adventus. Intentio est in ipsis admonitionibus ut Deo cantemus. et licet de 116.0526A| eis agat tantum per totum contextum, tamen psalmus iste ab alio « Cantate » divisus est:

 Quasi ita diceret Propheta: Nolite Domino tantum cantare propter antiqua beneficia, scilicet quia vos de Aegypto eduxit, et alia vobis mirabilia ostendit, sed « cantate Domino canticum novum, » id est, laudate eum de reparatione facta per Filium, et bene debetis, « quia » ipse « fecit » nobis multa « mirabilia. »

Inter caetera mirabilia Dei, unum ponit insigne dicens « salvavit sibi dextera, » sicut alia translatio dicit « salvavit eum dextera ejus, et brachium sanctum ejus. » Per dexteram et brachium ejus ipsam divinitatem, scilicet Verbum Dei, accipimus, quod vocatur dextera secundum operationem, brachium, propter fortitudinem, scilicet quia in ipsa humanitate 116.0526B| Christus quae fecit, non aliena, sed propria sua virtute fecit. Verbum autem illud Christum salvavit, quia et immunem a peccato custodivit, et mortuum eum vita aeterna suscitavit.

Et ipsum brachium, scilicet « salutare suum, » id est, Jesum, per quem salvavit genus humanum, « notum fecit Dominus » Pater, ut in Christi humanitate cognosceret divinitatem, et idem salutare « revelavit justitiam suam, » id est, non per figuras, sed manifeste demonstravit, et hoc « in conspectu gentium, » scilicet ut eum gentes per fidem cognoscerent. Idem qui vocatur salutare quia salvat genus humanum, vocatur justitia, quia homines justificat

Et per hoc quod notum fecit salutare, ille qui videbatur oblitus, differendo misericordiam, recordatus 116.0526C| est misericordiae suae et veritatis suae, « et hoc » « domui Israel, » id est, ad opus Judaeorum. Idem beneficium Dei, quod vocat misericordiam, quia ex sola Dei benignitate est datum, vocat veritatem, quia in ipso completae sunt promissiones Dei.

 Et non tantum domui Israel, sed etiam omnibus gentibus; unde dicit, « termini terrae, » id est, homines positi in remotissimis finibus terrae, et hoc non in loco uno, sed « omnes viderunt, » id est, cognoverunt « salutare Dei, » facti « nostri » per assumptam humanitatem.

« Jubilate. » Pars secunda. Et quoniam recordatus est misericordiae et alia fecit, ergo « omnis terra jubilate » huic « Domino, » id est, ineffabilem jucunditatem de ipso mente concipite; « cantate » ei etiam 116.0526D| mente et voce, et exsultate, » id est, gaudium mentis in ipso corpore ostendite; « et psallite, » id est bene operamini operatione spiritali.

« Psallite » dico « in cithara, » id est, ut a spiritali operatione ad activam descendatis, veluti si proximum pio ac fideli amore diligatis, etiam de rebus propriis serviatis, etiam cantantes « in cithara et voce psalmi, » id est, ut ab actuali operatione ad spiritalem et contemplativam ascendatis. Sicut per citharam activam operationem, ita per psalterium et vocem psalmi spiritalem accipimus. Cantantes etiam « in tubis ductilibus » : per tubas quibus fiebat exhortatio ad bellum, vel monitio ad solemnia, intelligimus exhortationem praedicationis; ductiles erant, 116.0527A| quia de puro argento erant, quod non crepabat dum malleo cuderetur, sed bene ducebatur, et dilatandum est. Ac si breviter diceret: Praedicate et exhortamini alios ad bellum, et ut agant solemnia, « et » praedicationem vestram dilatate cantantes etiam in « voce tubae corneae, » id est ut cornu comparabiles sitis duri, nec propter aliquam tribulationem a praedicatione veritatis cessantes. Cornu quidem ex carne excrescit in quamdam duritiem, cui bene comparantur illi qui, licet in carne fragili vivant, tamen duri ac patientes fiunt laborum. Unde Apostolus: « In carne, ambulantes non secundum, carnem militamus. »

Dixit « jubilate, » modo dicit quare faciendum sit, scilicet quia conspicitis, quasi jam praesentem videtis, 116.0527B| ipsum Regem in judicium venientem, hoc dicit: « Jubilate in conspectu regis Domini, » et quia jam quasi veniens conspicitur, ideo « mare, » id est omnes amaricantes, « moveatur » ad poenitentiam, « et plenitudo ejus, » id est plenitudo vitiorum sit eis causa quare potius moveantur. Moveatur et contremiscat « orbis terrarum: » ad litteram, qui etiam in adventu ipsius judicis cremabitur, « et omnes qui habitant in eo » moveantur; hoc est quod dixerat « mare et plenitudo ejus. »

Dico « mare moveatur, flumina » autem, id est sapientes viri, qui alios potant spirituali doctrina, « plaudent manu, » id est, cum exsultatione bene operabuntur « simul, » id est tendentes in unum, 116.0527C| scilicet ad ipsum Deum; tenentes unam fidem, « montes » sancti in virtutibus eminentes, et bene stabiles « exsultabunt a conspectu Domini, » id est quia conspiciunt Dominum remuneratorem suum: bene dico, « a conspectu Domini quoniam » ipse Dominus jam « venit judicare terram, » id est, omnes de quacunque parte terrae, quasi in praesenti est quod judicabit.

Et ipse « judicabit orbem terrae, » id est omnes malos, de omni circuitu terrae congregatos, « in justitia » unicuique reddens pro meritis, « et populos » ad bene vivendum collectos, scilicet bonos judicabit « in aequitate, » item illis faciens pro meritis.

IN PSALMUM XCVIII. TITULUS: Psalmus David.

« Dominus regnavit, irascantur populi. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur. Materia est Christus, potens Rex. Modus: in prima parte, ostendit eum Regem, et demonstrat eum modis pluribus veneratione dignum, et admonet infideles, et maxime Judaeos, ut eum venerentur. » In secunda parte, quae incipit: « Tu parasti directiones, » ostendit quae munera conferat suis, et supponit admonitionem, ut hunc adoremus. In tertia parte, quae incipit: « Moyses et Aaron, » ostendit quod priores patres huic Regi servierunt, et multas utilitates inde habuerunt, et deinde supponit admonitionem, ut hunc adoremus, non novum regem sentiamus. Intendit 116.0528A| nos a perfidia revocare et ad Christum adorandum concitare.

Quasi diceret: « Nolite » Christum contemnere, quia ipse « Dominus regnavit, » id est, devicto diabolo, regnum sibi in Judaeis et gentibus obtinuit: modo deridens inimicos Christi, qui aliquando solebant irasci ei, « irascantur populi » quasi stultos se possunt, reputare, qui aliquando irascebantur ei, « Dominus « dico » regnavit, qui » Dominus « sedes super cherubin » id est, quiescis super ordines angelorum, ut Dominus eorum. Item deridens inimicos ejus, dicit: « Moveatur terra, » quasi stultissimi sint, qui aliquando moti sunt contra eum omnes ordines angelorum.

Dico « Dominus regnavit, « qui « Dominus » habitavit » 116.0528B| in Sion corporaliter, qui Dominus « magnus » fuit et mirae potentiae: per hoc plane determinavit se de Christo dicere, quia ipse in Sion habitavit praesentia corporis, « et » iste Dominus est « excelsus super omnes populos, » quia nullus altus nisi per eum.

Et quoniam ipse talis est, « confiteantur » ergo omnes gentes « nomini tuo, » id est laudent et dilatent nomen tuum et famam tuam, nomini dico « magno, » scilicet quod ampliandum et laudandum est, « quoniam » magnum est et multum valens bene credentibus, cui confitendum est quoniam illud nomen « est terribile » impiis timore futuri judicii, « et sanctum » est bonis, quia per ipsum sunt sanctificati: et ipse Dominus « diligit judicium, » id 116.0528C| est ut homines juste judicent, vel, « judicium, » id est quamcunque animae discretionem, quod facere et « honor regis » est, ut rex judicium diligat, et haec quoque est una commendatio Christi.

« Tu parasti. » Pars secunda. Continuatio: Et « tu » quidem qui talis es, « parasti directiones, » id est, homines intus per gratiam tuam aspirando praeparasti ut dirigantur ad virtutes, et etiam fecisti directiones, non solum parasti, sed « judicium, » id est, ut ipsi juste discernant quid sit bonum et quid sit malum; « et » hanc aliam discretionem, scilicet « justitiam » id est, ut bonum cognitum faciant, et malum dimittant, « fecisti, » dico, « in Jacob, » id est in fideli populo, qui benedictionem sicut Jacob 116.0528D| accepit.

Et quia Christus exhibet haec munera suis, ideo vos « exaltate » ipsum Christum factum « Dominum Deum nostrum » per assumptam humanitatem, « et adorate scabellum, » id est, humanitatem ipsius quae fuit scabellum, id est, requies et sedes « pedum ejus, » id est, stabilitas divinitatis, « quoniam » illud scabellum « sanctum est, » id est, Christi humanitas; vel sic intransitive, « scabellum pedum, » ut per pedes accipiamus ipsam humanitatem, per quam venit ad nos calceata divinitas quae fuit scabellum, id est, prorsus subdita deitati.

« Moyses. » Pars tertia. Et bene debetis eum adorare, quia ipse non est recens Deus, sicut quidem dicunt, sed ipse est cui « Moyses et Aaron in sacerdotibus 116.0529A| ejus. » Licet enim Moyses sacerdos non fuisset, tamen etiam sacerdotem eum dicit, quia et pro populo invocabat sicut et alii sacerdotes, et ipsos sacerdotes constituebat et ungebat. « Et » ipse « Samuel, » licet non fuisset de tribu Levi, unde alii sacerdotes, tamen fuit « inter eos qui invocant nomen ejus, » quia sacerdos fuit ipsius.

Isti servierunt Domino, et hoc inde commodum habuerunt, quod ipsi « invocabant Dominum, et ipse audiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. » Ideo in nube loquebatur, quia obscurum erat quod dicebat eis; quia futurum erat, scilicet adventus Christi. Quae nubes Christum signabat, qui est nobis umbratio et refrigerium contra aestum haereticorum, et ipse etiam per columnam significatur, 116.0529B| nam ipse est columna, quae universam sustinet Ecclesiam.

Ipse loquebatur ad eos, et ipsi « custodiebant testimonia ejus, » id est, communia praecepta legis, in quibus testabatur eis quod esset faciendum « et » quid non, et singulare « praeceptum » de officio sacerdotali « quod dedit illis. » Vel per testimonium possumus accipere caeremonias quas faciebant, quae erant signa et testimonium mirabilium quae fecerat eis Dominus: veluti cum ipsi comedebant agnum, comedebant azymos panes, tenebant in manibus baculos, signum erat et testimonium in conspectu filiorum Israel, qui haec non viderant eductionis de Aegypto.

Ipsi custodiebant testimonia, et « tu, Domine Deus 116.0529C| noster » factus, quia incarnatus, « exaudiebas eos » in necessitatibus eorum, « Deus, tu » etiam « propitius fuisti eis, » condonans peccata, « et ulciscens etiam aliquando in omnes adinventiones eorum, » id est, peccata quae Deus in illis non fecit, et ipsi adinvenerunt, ut per illas ultiones corrigeres eos et probares.

Quoniam Moyses et Aaron servierunt ei et has utilitates inde habuerunt, ergo vos alii « exaltate, » id est, altum, omnipotentem bene serviendo ostendite « Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, » id est, in Ecclesia, extra quam non est locus orationis, « quoniam sanctus » est « Dominus Deus noster. »

IN PSALMUM XCIX. TITULUS: Psalmus David in confessione.

« Jubilate Deo. » Psalmus iste dicitur psalmus in confessione, quia Propheta qui hic loquitur, materiam habet utramque confessionem. Modus: in prima parte, monet nos ad confessionem laudis, scilicet ut Deum laudemus, et ponit causas quare hoc facere debeamus. In secunda, quae incipit: « Introite portas ejus, » monet nos ad confessionem peccati, scilicet ut nos de peccatis accusemus, et eum solum medicum attendamus. Intentio est nobis quamdam generare temperantiam, scilicet ne solam nostram fragilitatem et peccata attendamus, quae nos praecipitarent in desperationem, sed Dei 116.0530A| beneficia et pietatem, ut per ea tollatur desperatio. Item nec solam attendamus Dei misericordiam et pietatem, quae in nobis faceret negligentiam et elationem, sed contra nostras respiciamus miserias et fragilitates, ut propter hoc operemur et Deo placere studeamus.

Et ad confessionem laudis sic admonet: O « omnis terra, jubilate Deo, » id est, ineffabilem jucunditatem de ipso mente concipite; et « servite Domino » huic, ad laudem ipsius bene operantes: et hoc non coacti, vel cum aliqua tristitia, sed « in laetitia, hilarem enim datorem diligit Deus. »

« Introite. » Ponit causam et magnam utilitatem eorum, quare Deum laudare debeant. Continuatio. Bene debetis ei servire in laetitia, quia per hoc intrabitis 116.0530B| in conspectum ejus. Hoc dicit: « Introite » ad ipsum Deum, « in conspectu ejus » mansuri « in exsultatione, » in cujus conspectu aeterna laetitia fruemini, et quia ibi laetitiam habebitis, hic cum laetitia servire debetis.

 « Scitote, » item propter hoc vigilare debetis, « quoniam ipse est Dominus Deus, » id est, Creator omnium, secundum primam creationem. « Ipse » etiam « fecit nos » in creatione, quae potius valet in nobis quam etiam prima creatio; « et non ipsi » fecimus « nos, » quia nihil boni habemus ex nobis.

« Nos » etiam sumus « populus ejus, » id est, praeceptis ejus instructi, ad jure vivendum collecti; « et oves, » id est, simplices et innocentes, quod 116.0530C| ipse in vobis operatus est: oves dico « pascuae ejus, » id est, quas ipse reficit spiritualibus bonis, et cibo corporis, et sanguinis sui, et pastu divinae Scripturae.

« Introite. » Pars secunda. Et quia populus ejus et oves estis, ideo « introite portas ejus in confessione, » id est, confitemini peccata vestra: et per hoc « introite portas, » id est, initia perveniendi ad veram vitam; scilicet misericordias ejus introite, et confitendo peccata vestra, intrate in « atria ejus, » id est, in collegia sanctorum apostolorum et aliorum sanctorum, scilicet conformando vos sanctis in plenitudine justitiae, et tunc « confitemini » Domino « in hymnis, » id est, in laudibus. Tunc enim possumus Dominum laudare acceptabiliter, cum prius 116.0530D| peccata confessi sumus.

Dico « confitemini, » nec apud vos tantum, sed « laudate » apud alios « nomen ejus, » dicentes « quoniam Dominus » iste « suavis est » et dulcis gustantibus, et « misericordia ejus » est « in aeternum, » id est, ea quae iste Dominus per misericordiam suam largitur, ducunt homines ad aeternitatem. « Et veritas ejus, » id est ea quae complent promissiones Dei, per quae verax apparet Deus, sunt « in generatione et generationem, » id est, aeterna sunt: idem accipimus per misericordiam et veritatem, sed diversis modis.

IN PSALMUM C. TITULUS: Psalmus ipsi David.

« Misericordiam. » Psalmus iste est David prophetae, qui loquitur, vel cujuscunque justi perfecti. Materiam habet perfectam conversationem, quam in seipso ostendit. Modus: in prima parte ostendit se juste vivere, et malorum consortium devitare. In alia parte, quae incipit: « Oculi mei, » ostendit se bonorum consortio adhaerere. Intendit nos per hoc ad habitum perfectae conversationis invitare: et, antequam de hac conversatione agat, praemittit causam quare talem eligat conversationem, scilicet quia Deum attendit non tantum pium, sed etiam justum. Si enim tantummodo pium attenderet, pro nihilo laboraret, cum Deum omnia ex pietate condonare 116.0531B| putaret: sed quia justum cognoscit, et de peccatis vindicaturum intelligit, timendum reputat, et omnibus modis placandum; et inde dicit: o Domine, ego cantabo tibi misericordiam et judicium, id est laudabo te de hoc quod tu habes facere misericordiam aliis, et judicium, quia punis pro peccatis.

Praemissa causa, incipit jam ostendere suam justitiam; ac si diceret: Quia non tantum misericordem, sed etiam judicantem intelligo, ideo « psallam, » id est, bene operabor, et per hoc venies ad me, ut in me habites. Et « quando » tu « venies ad me, » id est, te esse mei possessorem et inhabitatorem, in quo hoc « intelligam? In via immaculata, » id est, quia incedo immaculate, scilicet per bona opera incedo, et intelligo quod tu ad omnes venis inhabitandos, 116.0531C| qui per « immaculata » opera incedunt.

Dixi « psallam, » et jam sum operatus. Et hoc dicit « perambulabam, » id est pertransivi voluntate haec mundana, quae in natura sui semper sunt transitoria, hoc est: non reputavi me hic habere manentem civitatem, sed semper appeto coelestem, et hoc « in innocentia cordis mei. » Sed non tantum abstinui manus ne nocerent proximo, sed etiam voluntatem: et hoc « in medio domus meae, » id est, congregationis fidelium, inter quos unus eram: cum dicit « in medio, » notat quod omnibus in semetipso proponebat exemplum bene operandi.

Praeter hoc etiam « non proponebam ante oculos meos » interiores, aliquam « rem injustam » ut mihi placeret aliqua injustitia, sed potius « facientes » 116.0531D| actualiter « praevaricationes, » id est aliquas offensiones contra praeceptum legis « odivi. »

Et etiam « cor pravum, » id est homo pravi cordis, scilicet malevolus aliquis, « licet non actu malitiam » suam exsequatur, « non adhaesit mihi, » id est, non placuit mihi, nec fuit mihi familiaris: « declinantem » vero « a me, » id est moribus meis assentire vitantem, ipsum dico propter hoc « malignum; » si apud aliquos praetendebat justitiam suam, « hunc non cognoscebam » justum esse, sicut alii putant, nec vitam ipsius approbabam.

 « Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar » diligenti exhortatione, ut ab errore suo retraherem.

116.0532A| Homo vero qui « superbo oculo » apparebat, « et insatiabili corde, » id est avaro, « cum hoc non edebam » cibum corporalem, vel potius spiritualem, scilicet Dominici corporis refectionem. Sunt enim manifeste isti mali a cibo bonorum separandi; unde enim Apostolus: « Cum hujusmodi nec cibum sumere. »

Pars secunda. « Oculi. » Isti non placebunt mihi, sed « oculi mei, » id est, affectiones meae, erant « ad fideles, » non unius loci, sed « terrae, ut sedeant mecum, » id est ut similes mihi fiant et quiescant in delectatione justitiae, sicut ego. « Ambulans » autem « in via immaculata, hic mihi ministrabat. » Sunt enim eligendi mundi et honesti viri qui ministrent in domo Domini.

116.0532B| « Qui facit superbiam. » Non dico in aliqua parte domus Dei, quia mali supportantur in Ecclesia a praelatis, ut corrigantur et desistant, sed « non habitabit in medio domus meae, » id est congregationis fidelium. Cum dicit, « in medio, » dat intelligendum quod talem non faciet sibi familiarem, nec praelatum in domo Dei constituet, a quo alii vel malum exemplum, vel malam accipiant doctrinam: non tantum « qui facit superbiam, » sed etiam « qui loquitur iniqua, » scilicet qui consuescit in maliloquio; licet his et sibi similibus directus appareat, tamen « non direxit in conspectu oculorum meorum, » scilicet ut mihi placeret.

« In matutino. » Ponit causam quare istorum fugiat societatem, quia quandoque videt eos aeternaliter 116.0532C| consortio bonorum separandos; ac si diceret: Ideo separabam me a talibus, quia « interficiebam, » id est interficiendo intelligebam « omnes peccatores terrae in matutino, » id est, in judicio, quando vera lux incipiet oriri bonis, non interficiendos, qui aliquando ad misericordiam possent revenire, sed « ut disperderem, » id est disperdendos cognoscerem « de civitate Domini, » id est de superna Hierusalem, « omnes operantes iniquitatem. » Non dicit qui operati sunt, sed qui in hoc persistunt: vel possumus peccatores hic accipere daemones ipsos et suggestiones immissas a diabolo: et tunc ita continuabitur. In aliis non placebant mihi mala, sed potius in me ipso interficiebam omnes peccatores terrae, id est omnes suggestiones 116.0532D| mihi immissas a diabolo: et hoc in matutino, id est, in ipso initio, dum ipsae suggestiones incipiunt oriri, scilicet, non perducebam ad actum id quod suppetebant suggestiones. Ad hoc interficiebam ut disperderem, ne deinceps radicarent de civitate Domini, id est de anima mea, quae est munita Dei habitatio, omnes operantes iniquitatem, id est, daemones, ne dehinc habitaculum in me haberent, qui dicuntur peccatores et operarii iniquitatis, qui causa sunt totius peccati.

IN PSALMUM CI. TITULUS: Oratio pauperis, cum anxiatus fuerit et coram Domino precem suam effuderit.

« Domine, exaudi orationem meam. » Psalmus 116.0533A| iste dicitur oratio, quia in prima parte continet orationem, et alia quae postponuntur causae sunt quare sit orandum. Nominantur autem multi libri respectu primarum partium, veluti quidam liber Moysi vocatur Genesis, quia in principio exponitur generatio coeli et terrae; et haec est oratio David prophetae pauperis, vel alicujus veri pauperis, in hac consideratione habitus, cum precem suam ante Deum effuderit. Preces illae dicuntur effundi coram Deo, quae nullis cogitationibus praeveniuntur, nullis omnino obstaculis diaboli impediuntur, sed pura devotione ad ipsum Deum diriguntur. Loquitur hic pauper David, vel quilibet alius, non pro una persona, sed pro singulis: pauper etiam ipse anxius propria delicta et totius humani generis miserias, et Deo preces 116.0533B| suas humiliter deferens. Modus: in prima parte, quasi deprecatione utens, non excusat se, sed quasi reus facit orationem, et quasi miserum se confitetur, ut per haec misericordiam moveat in judice. In secunda parte, quae incipit: « Percussus sum ut fenum, » enumerat miserias quas patitur genus humanum. In tertia parte, quae incipit: « Tu autem, Domine, » ostendit confidentiam quam habet, quia miseriis istis eripiatur. Et per quem? scilicet per Christum. Et filii servorum Dei cum ipso habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur. Intentio est nos invitare ut sic poeniteamus, ut peccata nostra et alia deploremus.

 Ab oratione sic incipit: « Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus, » id est, interior intentio, 116.0533C| sive cum voce fiat, sive non, « ad te perveniat, » id est, nullis obstaculis impediatur quin ad tuam praesentiam conscendat.

Dico, « clamor perveniat, » et cum pervenerit, non remaneat inexauditus. Hoc dicit, « non avertas faciem tuam, » id est, praesentiam tuae cognitionis « a me, » sed meam humilitatem et fragilitatem respice, et « inclina ad me » infirmum « aurem tuam, » id est, condescende meae infirmitati « in quacunque die tribulor, » et hic notat, se saepe tribulari. Vix enim cessant justo tribulationes et tentationes diaboli.

Quasi diceret: Saepe tribulor, et in tribulationibus invoco, et « in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. »

116.0533D| Et opus est ut exaudias, quia « dies » humanae vitae « mei » acti in peccatis et miseria, qui sunt « sicut fumus; » sicut enim fumus ex igne, et quanto magis accendit, tanto magis evanescit, ita mali actus humanae vitae ex ardore concupiscentiarum procedunt, et oculos cordis excaecant; et quanto magis ascendunt, tanto magis a dignitate veri luminis deficiunt. Dies, dico, « defecerunt » quia nihil verae utilitatis attulerunt, « et » item propter hoc opus est exauditione tua, quia « ossa mea aruerunt, » animae scilicet robora, id est, ipsa ratio aruit, id est, consentiens voluptati carnis, deficit a robore suo, scilicet a contuitione veri boni. « Sicut cremium. » In hoc maxima notatur ariditas, quod ipsa anima, 116.0534A| perdita pinguedine propria et illuminatione Dei, implicita multis peccatis, digna et habilis reputetur cremari.

« Percussus sum. » Pars secunda. Bene dico quod dies defecerunt, quia ego, qui eram secundum naturam et primam creationem, « ut fenum » viride et floridum, « percussus sum » a diabolo, quasi a malo falcatore, dum me et parentes meos ad peccatum impulit, per quae perdidi virorem meum et flores justitiae; et tunc « aruit cor meum, » carens illuminatione, gratia interiora fovente; ideo aruit, « quia oblitus sum comedere panem meum, » id est, ut contemplatione Dei, quae esset perfecta refectio, fruerer.

Ecce incipit ostendere poenitens iste satisfactionem 116.0534B| pro delictis, dicens « a voce, » quasi dicat: Ego percussus sum a diabolo, oblitus sum comedere panem meum, et ideo certe gemui, et interim quod gemitus in vocem prorupit, et deinde corpus ita maceravi quod ossa feci adhaerere cuti. Hoc dicit « a voce gemitus mei, » id est propter nimium gemitum « adhaesit os meum carni meae, » id est, cuti meae, vel interim gemui pro peccatis meis et proximorum, quod os, id est, fortior pars corporis mei, scilicet Ecclesiae, adhaesit, id est, condescendit condolendo et commiserando carni meae, id est, mollioribus et infirmis de Ecclesia, sicut Apostolus dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Et « similis factus sum pelicano solitudinis » quia genus est pelicani quod habitat in stagnis, ad cujus differentiam hic 116.0534C| dicit « solitudinis. » Istius talis est natura quod, fugiens aliarum avium « societatem, » solitariam sibi eligat vitam, et semper macer existat. Huic comparat se poenitens, qui loquitur secundum quaedam membra sua, scilicet eremitas, qui et solitudinem eligunt, et ibi multa se macie affligunt. « Factus sum, » secundum alia membra, « sicut nycticorax » quae habitat « in domicilio, » scilicet nec prorsus remota est. Nycticorax quaedam avis est, id est, corvus nocticorax, ut alii dicunt, noctua, quae avis sibi escam in nocte acquirit, et est valde odiosa hominibus, quia dum cantat, mortem minari intelligitur; nec prorsus remota est a conversatione hominum, nec ex toto cum eis habitat. Huic comparabitur iste generalis pauper, qui loquitur de se secundum 116.0534D| membra illa quae nec ex toto conversationem reliquerunt, nec omnino cum eis habitat, veluti boni viri, qui in saeculo habitantes, saeculari conversationi non consentiunt; et hi sunt quasi nocturna avis, quia in nocte vigilant et orant, velut quod in die faciunt, ita est quasi in nocte fieret, quia fugiunt conspectum hominum et in abscondito faciunt bona opera sua: sunt etiam infesti hominibus, quia minantur eis mortem, cum nolunt in eis capere exemplum bene vivendi.

Similis factus sum istis, et propter hoc etiam « vigilavi, » id est, sollicitus et curiosus fui de correctione mea et proximorum, meorum. « Et factus sum sicut passer solitarius, » qui, fugitans laqueos, nidificat 116.0535A| in tuto loco, scilicet « in tecto. » Item, secundum quosdam de corpore suo comparat se pauper iste poenitens passeri, in tecto habitanti: quales sunt monachi et boni canonici, qui comparantur passeri, quia calidi sunt in vitandis laqueis diaboli; et sunt solitarii, quia dimissis diversitatibus hujus saeculi, solam unionem Ecclesiae sequuntur: qui habitant in tecto, id est, in tuto loco, scilicet in consortio bonorum, per quorum exemplum et admonitiones tuti sunt ab expugnatione inimici.

« Tota die. » Adhuc enumerat miserias quas humanum genus patitur; quasi diceret: Ego vigilabam et talem me faciebam; et tunc « exprobrabant » mihi inimici mei, » id est, opprobria dicebant mihi, 116.0535B| et hoc « tota die, » id est assidue. Etiam amici; hoc est quod dicit: « qui laudabant me, » veluti simulati amici, « adversum me jurabant. » Per simile dicit; quia sicut aliqui, cum persistunt contra aliquem, contra eum jurant, ita isti persistunt in derisione bonorum.

Ideo exprobrabant, non quod in me malum viderent, sed « quia cinerem, » id est, minutissima peccata, quae sunt reliquiae majorum peccatorum; « manducabam, » id est, consumebam « tanquam panem, » quia tantam refectionem inde habebam, quantam ex pane. Per cinerem ideo accipimus reliquias peccatorum, quia cineres sunt reliquiae carbonum, per quos intelliguntur peccata quae exurunt corda. « Et poculum meum cum fletu miscebam. » Ad litteram, 116.0535C| flebat quidem justus iste, attendens has necessitates comedendi et bibendi ex, peccato evenisse Adae; vel poculum accipiamus Dominicum calicem, qui cum lacrymis et compunctione accipiendus est.

Ideo sic faciebam, quia quasi praesentem videbam iram futuri judicii; et hoc est: « a facie irae tuae, » id est, propter praesentiam futurae irae, in qua damnabis malos; et a facie « indignationis, » id est, correctionis tuae, quam in hac vita facis, non ad damnandum, sed ad purgandum praedestinatos. Et bene dico quod per indignationem corrigis, « quia elevans » me in prosperitatibus hujus vitae, « allisisti me » multis tribulationibus. Hoc dicit pauper, qui hic loquitur non secundum omnia membra, sed secundum 116.0535D| quaedam.

Bene dico me considerare futuram iram quasi praesentem, quia « dies mei » mihi nihil utilitatis afferentes, quia dies sunt « sicut umbra, » quia hic non habetur vera illuminatio; in qua declinatione, quae ex peccato est, cognosco futuram iram; dies « declinaverunt, et ego sicut fenum arui. »

 « Tu autem. » Pars tertia. Ego miserias sustineo, sed « tu, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum, » id est, illud insigne factum, scilicet redemptio humani generis per Filium propter quam tu teneberis in memoria hominum « in generatione » praesenti duratura, « et generatione » subsequente.

116.0536A| Et « tu » qui aeternus es, qui videris dormisse, dum distulisti misereri, modo « exsurgens, misereberis Sion, » id est, Ecclesiae, et secure dico « misereberis, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus, » id est, aptitudo temporis, in quo debet misereri. Ingeminando, desiderium quod habet ex illa miseratione notat. Vere « misereberis Sion » , quoniam servis tuis, » id est, apostolis et aliis praedicatoribus, quorum est Ecclesiam Dei aedificare, « placuerunt lapides, » id est, vivi homines, qui sunt solidi et stabiles et in fide et in bonis operibus, et apti ut ponantur in aedificio ejus Sion, scilicet Ecclesiae. « Et » illi servi « miserebuntur » exhortando et condolendo de peccatis, « terrae, » id est terrenorum, qui debent esse « ejus » Sion.

116.0536B| Servi miserebuntur « et » per hoc « timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae, » id est, quicunque bene regunt suam terrenitatem, « timebunt gloriam tuam, » id est, te, quia gloriosum cognoscent.

 Ideo timebunt, « quia Dominus aedificabit » virtutibus « Sion, » id est, Ecclesiam, « et videbitur » tandem a suis « in gloria sua, » id est in aeternitate; vel in praesenti gloria videbitur a suis, id est, agnoscetur a suis gloriosus.

Vere aedificabit, quia « respexit » et respiciet audiendo « in orationem humilium » qui nihil de se praesumunt, sicut respexit orationem publicani et pharisaei; dico « respexit, » et etiam habuit vultum acceptabilem; et hoc est, « non sprevit precem 116.0536C| eorum. » Dicendo minus, plus intelligit; vel, non sprevit orationem pro se factam, et non spernet precem factam pro aliis; vel respiciet, et non ad horam, sed nunquam spernet.

Dixi quia respexit, modo dicturus quomodo respexit, scilicet per adventum Filii. Quia dicturus rem magnam est et in memoria tenendam, admonet, dicens: « Scribantur, » id est memoriae firmiter commendentur « in generatione altera, » id est in posteris nostris, ut ipsi sciant « haec » quae dicturus sum; et pro his laudabit Dominum populus qui creabitur.

Haec scilicet scribantur, « quia » Dominus « prospexit, » scilicet illos qui procul erant a cognitione 116.0536D| Dei, scilicet gentiles misericorditer visitavit « de excelso sancto suo, » id est, de humanitate Filii sui, quae fuit excelsa, quia ab omni peccato immunis, et ipse « Dominus in terram aspexit, » id est illos qui culta erant terra, sicut Judaei quos propinquos visitavit; sicut Apostolus ait Veniens, evangelizavit his qui prope erant et his qui longe (Eph., II): et hoc « de coelo, » de ipsa scilicet humanitate Christi, in qua ipsa celata fuit divinitas.

 Ad hoc prospexit « ut » per ipsum mediatorem Filium « audiret gemitus compeditorum, id est, eorum qui non lasciviunt per plateas hujus vitae, sed sunt ligati praeceptis Dei: ad hoc audiret, « ut » ipsos « filios interemptorum, » id est, patrum mortuorum 116.0537A| tuorum in peccatis, « solveret » a vinculo peccatorum pro quibus gemebant.

Ad hoc solum, « ut » ipsi soluti « annuntient in Sion, » id est, in praesenti Ecclesia, « nomen Domini, et in Hierusalem, » id est in futura, quae est visio pacis, « annuntient laudem ejus » Domini, id est, laudabilem ostendant.

 Dico annuntient, et hoc non paucis, sed « in conveniendo populos in unum, » id est congregando, id est in congregatione populorum. Vel « in conveniendo, » id est alloquendo, « populos in unum, id est ducendo eos in unam voluntatem et fidem: « et » etiam conveniendo « reges, » id est majores, ad hoc « ut serviant Domino. »

Dominus aspexit terram, et « ipsa respondit ei » 116.0537B| vocanti, assentiens suae vocationi, et subserviens, et ambulans « in via, » id est in praeceptis Dei bona operatione: via dico « virtutis suae, » id est in qua se ostendit virtuosam, quia nulla tribulatione ab ea separari potest; unde Apostolus: Neque mors, neque vita poterunt nos separare a charitate Dei, (Rom., VIII): respondit dico, ita dicens: Domine, « nuntia mihi, » id est, fac me intelligere « paucitatem dierum meorum, » id est brevitatem humanae vitae; ut ea cognita festinem ad vitam aeternam.

Et me currentem ad vitam aeternam « ne revoces » a cursu illo, hoc est ne subtrahas gratiam; quia tunc subsisterem ego « in dimidio dierum meorum » tantum, id est solam humanam vitam actam 116.0537C| in temporalibus bonis haberem: quae vita dicitur dimidia, id est imperfecta. Vel dies possumus hic accipere vitam justorum, quia in ea habetur vera illuminatio, ut sic dicatur: Ne revoces me a cursu aeternae vitae, ut tantum sim in dimidio dierum meorum, id est ut solummodo habeam praesentem vitam justorum, quia ipsa est dimidia, id est imperfecta et inutilis, nisi aeterna vita succedat. Dies mei sunt dimidii, sed « anni tui, » id est aeternitas; quam designat nomine anni, non propter mutabilitatem, quae ibi nulla est, sed propter longitudinem; sunt « in generatione » praesenti « et » durabunt in « generatione succedenti, » hoc est, aeterni sunt.

« Initio tu, Domine, terram fundasti. » Bene dico quod anni tui sunt aeterni, quia tu, Domine, nec initium 116.0537D| habuisti, nec finem habebis: qui quod initium non habuisset, ostendit, cum dicit eum terram fundasse: ex quo constat quod ipse ante terram fuit, et inde dicit: « Domine, tu terram fundasti, » et hoc « initio, » id est, in prima creatione « et coeli » materiales « sunt opera manuum tuarum, » quia tu eos fecisti: sed ideo ita expresse dicit « opera manuum tuarum, » quia quod dignius opus est, ascribitur personae artificis.

Ostendit Deum sine fine esse, quia post omnia erit, cum dicit: « Ipsi » coeli « peribunt: » non quod substantia pereat, sed qualitates mutabuntur. Haec quidem inferiora, quae ex nostra habitatione corrumpuntur, per ignem purgabuntur: ipsum etiam firmamentum 116.0538A| mutabitur, quia stabile fiet, dico « coeli peribunt, tu autem, Domine, in aeternum permanens. » Ostendit quomodo peribunt, dicens: « Et omnes sicut vestimentum veterascent, » quia secundum corruptionem hominum ipsa elementa corrumpuntur: veluti terra, quae jam minus fertilis est quam prius, aer minus salubris.

« Et » tu « mutabis eos sicut opertorium » mutatur, quando recipient aliam qualitatem: et illa immutatione permanens immutatio erit, et hoc dicit: « Et mutabuntur, » id est in illa immutatione permanebunt: non erit, sicut quidam haeretici voluerunt, quod aliquando redirent elementa ad pristinam faciem, et item homines ad habitationem terrae. Ipsos mutabis, « tu autem idem es, » id est immutabilis; 116.0538B| « ipse, » id est omnipotens: « et anni tui » in quibus tu vivis, « non deficient, » quia aeterni sunt. Vel possumus coelum et terram intelligere allegorice, ut sic dicamus: Dico, « ne revoces, » et securus sum, propter bona initia quae tu jam fecisti, quod non revocabis: quia, o Domine, tu fundasti terram, id est, Ecclesiam, initio, id est per Filium, vel a primo justo Abel; et coeli, id est, altiores viri in Ecclesia, qui continent secreta coelestia, sunt spiritualia opera manuum tuarum in quibus maxime apparet Dominus laudabilis. Ipsi coeli peribunt morte temporali, tu autem, Deus, permanes: et omnes illi veterascent, senescent et corrumpentur corpore, sicut vestimentum quod atteritur, et tum immutabis eos, quando indues eos incorruptione et immortalitate, 116.0538C| sicut opertorium vetus renovatur; « et mutabuntur, » id est, illa nova immutatio permanebit in eis, tu autem idem es, et anni tui non deficient.

Anni tui sunt aeterni, in qua aeternitate « habitabunt filii servorum tuorum, » id est imitatores sanctorum Apostolorum; « et semen eorum, » id est bona operatio ipsorum, « dirigetur » a te de virtute in virtutem, in praesenti et « in saeculum » futurum dirigetur: quia tunc non cessabunt a laude Dei, et hic ostenditur laetus finis poenitentium, sicut in aliis poenitentialibus.

IN PSALMUM CII. TITULUS: Psalmus ipsi David.

« Benedic. I. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur. Materiam habet laudes Dei. 116.0538D| Modus: in prima parte, exhortatur ad laudandum Deum, propter collata beneficia. In secunda, quae incipit: « Notas fecit vias suas, » ostendit laudes Dei in beneficiis prioribus collatis patribus. In tertia, quae incipit: « Benedicite Domino, omnes angeli ejus, » ostendit Deum laudari ab angelis et ab omnibus creaturis. Per haec omnia intendit nos invitare ad laudem Dei.

Ac si diceret: O « anima mea » quae multis curis implicita es, et aliis impedimentis saeculi, dimissis omnibus istis, « benedic Domino, » id est lauda Dominum, et amplifica laudes ejus, et secundum omnes vires; et hoc dicit, « et omnia quae intra me sunt » benedicant « nomini sancto ejus. »

116.0539A| Et hoc quia videt maxime faciendum, et in hoc perseverandum, ingeminat dicens: « Benedic, anima mea, Domino; » et supponit causas, dicens: « Et noli oblivisci omnes retributiones ejus, » id est beneficia quae ipse reddit contra malefacta quae facimus ei.

Exsequitur retributiones illas, cum dicit « qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, » scilicet condonat tibi peccata; et alia retributio, cum dicit « qui sanat omnes infirmitates tuas, » hoc est, ita stabilem te facit, ut jam tentationibus diaboli, nec aliquo gravi peccato permittit te impediri. Vel, « sanat infirmitates tuas, » quia tandem liberabit te a corruptibilitate.

Aliud item beneficium quod dicit « qui redimit » per 116.0539B| pretium sanguinis sui « vitam tuam, » id est, ipsam animam « de interitu, » id est ne tandem aeternaliter pereat: « qui » etiam « coronat te » in praesenti « in misericordia et miserationibus, » id est multis beneficiis per misericordiam collatis. Possunt haec dici de futura vita, sic: Qui redimit, id est qui liberat de interitu vitam tuam, ne audias sententiam cum malis: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » Qui coronat te, quia ibi ornabit te misericordia et miserationibus, id est per misericordiam beneficiis datis.

Item alia retributio, cum dicit « qui replet » in hac vita « desiderium tuum in bonis, » quia multiplicat justitias tuas pro voto tuo, vel de alia vita dicatur, ubi desiderium justi in nullo fallitur, « renovabitur » 116.0539C| etiam in hac vita, « ut aquila juventus tua. » Natura aquilae est ut in senio tantum ei excrescat rostrum et ungues quod non possit se cibo reficere; ascendit autem et tunc adversus solem, donec pennae suae calore exurantur, et deinde decidat in vivam aquam, unde exiens, acuit ad petram rostrum et ungues, et postea cibum capiens, juvenescit. Ita nos occupati multis peccatis, cum tenemur in vetustate Adae, accedimus ad Christum, qui est verus sol, cujus calore et infusione gratiae peccata nostra exuruntur; et inde aquis baptismi lavamur, inde rostrum incurvum, id est malam consuetudinem nostram illidimus et confringimus petrae, id est Christo, cui nos conformantes, vetustatem deponimus et juvenescimus: vel possumus dicere de tali vita, ubi 116.0539D| juventus nostra renovabitur, quando impassibilitate et immortalitate induemur.

Bene dico, replet desiderium, quia ipse est « Dominus faciens misericordias; et » etiam faciens « judicium, » id est vindictam « omnibus injuriam patientibus. » Unde Apostolus: « Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII; Ezech. IX; Deut. XXXII). »

 « Notas. » Pars secunda. Dico replet desiderium tuum, et ipse Dominus « fecit Moysi notas vias suas, » id est, praecepta sua: et per ipsum Moysen notas fecit « filiis Israel, » id est populo Judaico, « voluntates suas, » id est quid Deus vellet facere populum illum.

116.0540A| Et ipse « Dominus » est « miserator, » id est exhibens multos effectus misericordiae, id est, multa beneficia quae confert nobis sine merito nostro, « et » idem Dominus est « misericors » in natura sua; « longanimis, » quia exspectat nos diu ad poenitentiam; « et » idem ipse est Deus « multum misericors, » quia quotidiana et innumerabilia peccata condonat nobis.

Et cum Dominus haec beneficia faciat nobis, anne « in perpetuum irascetur nobis? Non: » quia licet in praesenti videatur iratus, dum permittit nos tribulari, tamen ira illa non erit perpetua, sed tandem eripiet nos ab omni poena: et non tantum non irascetur, sed, quod minus est, « neque in aeternum comminabitur. » Qui enim modo minatur nobis, dicens: 116.0540B| Nisi conversi fueritis, morte moriemini, quandoque blandus et mitis apparebit nobis.

 Bene dico quod Dominus longanimis sit et misericors, quia « non fecit nobis secundum peccata nostra, » scilicet originalia, ut nos damnaret, sicut peccata exigerent; « neque » etiam « retribuit nobis secundum iniquitates nostras » actuales, quae exigerent ut nos semper in majores vitiorum profunditates dejiceret.

Bene dico « non retribuit secundum iniquitates, » « quoniam » potius contrarium fecit; « corroboravit, » id est immutabiliter dedit « misericordiam suam, » remissionem peccatorum, et alia quaecunque beneficia, « super timentes se, » id est de supernis venit illa misericordia. Vel cum dicit « super, » possumus 116.0540C| intelligere quod amplior sit illa misericordia quam dignitas accipientium. Et hanc scilicet misericordiam dedit « secundum altitudinem coeli a terra, » quia sicut coelum altius et dignius est quam terra, et irrigans facit eam fructiferam, ita misericordia Dei dignior quam sint illi qui recipiunt, et pluens spirituali rore, corda eorum fructificare facit.

Bene dico quod Deus « corroboravit misericordiam, » scilicet quia « longe fecit a nobis iniquitates nostras, » in tantum « quantum ortus distat ab occidente. » Bene quidem nos comparat occidenti, quia dum in peccatis fuimus, quasi occidens eramus: quia cognitione et splendore veri Solis, qui est Deus, non illuminamur; remotis vero iniquitatibus, quasi oriens facti sumus, quia jam splendore Solis 116.0540D| justitiae irradiamur.

Dico « longe iniquitates fecit, » et etiam postea cum deliquimus, « misertus est Dominus timentibus se, quomodo miseretur pater filiorum. » Sicut enim pater aliquando blande consolatur filios, aliquando pie voto recordationis castigat, ita Deus se timentes ideo quidem miseretur « quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, » id est, de fragili materia nos cognovit esse, quia nec per nos tentationibus possumus resistere.

Bene dico cognovit nos figmentum, quia confortando nos, « recordatus est » qui videbatur oblitus, dum nos permisit in peccatis detineri, « quoniam » secundum nos « pulvis sumus, » scilicet nos colligati 116.0541A| vinculo fidei vel charitatis, nec etiam per nos sufficientes vento diaboli, et quia « homo » est « sicut fenum, » id est res quae cito deficit et arescit; « dies » etiam « ejus, » hominis, velut fortitudo et splendor quae est in juventute « efflorebit, » privative dicitur, scilicet efflorebit et marcescet: « sic, » id est tam leviter, « tanquam flos agri; » vel, « efflorebit, » proprie, sed hoc transitorie: et hoc est quod dicit, « sic tanquam flos agri. »

Et recordatus est « quoniam spiritus, » id est anima spirans in ipso homine, « pertransivit in illo, » id est non permanet in eadem cognitione, sed semper transit ad diversa; sed « etiam » ille spiritus « non subsistet, » id est, non permanebit in homine, quia per mortem discedit ab omni homine; « et amplius » 116.0541B| in hac vita « non cognoscet locum suum, » non vivificabit corpus hoc mortale.

Homo quidem sic fragilis est; « misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum, est » permansura « super timentes eum. »

Misericordia est super timentes eum, « et » per illam misericordiam « justitia illius » est « in filios filiorum: » et per ipsam misericordiam justificabuntur, non tantum praesentes filii, sed etiam succedentes. « Justitia illius est in filios filiorum » : non omnibus data, sed « his qui servant Testamentum ejus, » id est, his qui sollicite et bona voluntate legem Dei perscrutantur.

 « Et » post inquisitionem « memores sunt mandatorum ipsius, » non tantum ad audiendum vel reitandum, 116.0541C| sed « ad faciendum, » id est, complendum « ea. »

Dixi, Dominus misericors est et justificat; sed tamen ipse « Dominus paravit sedem suam in coelo, » id est, in summis sanctis, in quibus sedeat judicans; « et regnum ipsius omnibus dominabitur, » quia nullus poterit resistere imperio ejus. Postquam monuit nos multis beneficiis Dei laudare ipsum, admonet etiam nos per terrorem judicii, quod mali effugere non possunt, ut a laude ipsius non desistamus.

« Benedicite Domino. » Pars tertia. Quandoquidem Dominus talis est, ergo vos, « omnes angeli ejus, benedicite » huic « Domino. » Non propter hoc utitur Propheta verbo imperationis, quia propter 116.0541D| suum imperium laudent angeli, vel cessent a laude Dei: sed videns assidue laudare Deum, gaudens de illa laudis familiari dilectione, admonet Deum laudare, et determinat quos vocet angelos ejus, dicens: « potentes virtute; » quasi diceret: Vos, daemones, qui irrecuperabiliter cecidistis per superbiam, non moneo Deum laudare, sed illos qui in obedientia perstiterunt, et ideo perseverant persistentes in charitate multa. Quos dicat potentes virtute, determinat, dicens: « facientes, » id est adimplentes, « verbum illius, » id est, mandatum Dei, non quod elementari voce illis praecipiatur, sed hoc faciunt quod Deum velle intelligunt. « Facientes verbum » dico « ad audiendam vocem, » id est, ad hoc ut faciant et 116.0542A| intelligant faciendam ab omnibus vocem « sermonum ejus, » id est, mandatorum Dei; vel « facientes verbum illius, vos dico paratos et intentos ad audiendam vocem sermonum ejus, id est, ut intelligatis quid vobis praecipiat Deus.

Nec tantum moneo unum ordinem angelorum laudare Deum, sed « omnes virtutes ejus, » id est, omnes ordines angelorum, « benedicite Domino. » Licet angeli unius ordinis proprie virtutes dicantur, tamen virtutes commune nomen accipitur omnium ordinum. Vos dico, « ministri ejus qui facitis voluntatem ejus. » Complent enim angeli in terra hoc quod Deum velle intelligunt: veluti Gabriel angelus missus ad Mariam virginem (Luc. I).

« Benedicite Domino, omnia opera ejus, » id est, 116.0542B| praebete mihi materiam benedicendi Dominum: et tu, « anima mea, benedic Domino, » considerans ea quae sunt « in omni loco dominationis ejus. » Mali enim, quos exspectat per misericordiam Dominus, sunt mihi causa benedicendi Domino. Vel sub alia constructione potest legi sic: Omnia opera ejus existentia in omni loco ejus dominationis, benedicite Domino, quasi si aliquid extra dominationem ejus est, illud non sit mihi materia benedicendi Domino: et propter omnia haec opera, « benedic, anima mea, tu Domino. »

IN PSALMUM CIII. TITULUS: Psalmus ipsi David.

« Benedic. II. » Hic loquitur Propheta, et habet 116.0542C| materiam Creatorem et universam creaturam. Ostendit enim quomodo Deus haec creata in mundo disposuit; non tamen quod de sola materiali dispositione hic agatur, sed per istam materialem intellexit Propheta aliam spiritualem, quam facit Deus in animabus fidelium, sicut ipse in aliquibus locis innuet, quae spiritualis dispositio hic accipitur in materia, sicut et spiritualis dispositio in anima. Modus: in prima parte, ostendit quomodo Deus disposuit coelum materiali dispositione, et quod mystice in eo intelligamus, legendo exponemus. In secunda parte, quae incipit: « Hoc mare magnum, » ostendit quomodo Deus disposuerit. In tertia parte, quae incipit: « Sit gloria Domini in saeculum, » ostendit Deum laudandum propter hujuscemodi dispositionem, et admonet 116.0542D| alios ad laudandum Deum: et haec est sua intentio.

Ad quod ut ipse aliis in se exemplum praebeat, sic exhortatur animam suam: « Benedic, anima mea, Domino, » quasi diceret: considerans mirabilia quae fecit Dominus, lauda eum et aliis notifica. Est autem Deus laudandus pro recreatione magis quam pro ipsa prima creatione. Modo facit apostrophen ad ipsum Deum, dicendo sic: O « Domine Deus, » bene debet te benedicere anima mea, quia tu « es magnificatus, » id est, magnus a fidelibus tuis judicatus: non enim Deus in natura sui potest vel magnificari, vel minorari, sed fidelibus suis tanto major et minor apparet, quanto magis in cognitione ipsius multiplicantur, 116.0543A| et hoc « vehementer, » id est, inscrutabiliter. Nullus, quantumcunque perfectus, potest magnitudinem Dei comprehendere. Cum dicit, « Deus meus, » innuit quod ipse Deum sibi valde familiarem habet, et ideo idoneus sit qui debeat benedicere Dominum.

Bene dico quod magnificatus sis, quoniam tu, Deus, omnia creasti, et hoc est, « confessionem et decorem, » id est, creaturas istas quae dicuntur confessio et decor, quia decorum ostendunt creatorem suum, vel quia ipsae res, quantum ad naturam suam, quae creatae sunt, pulchrae et decorae sunt. Hanc tamen confessionem « induisti, » nudus quidem et inornatus, et nulli cognitus erat Deus antequam creaturas faceret, sed eas postea induit, quia per eas 116.0543B| cognitus et ornatus apparuit. Tu dico, « amictus lumine, » id est, creaturis per habitationem tuam, qui verum lumen es, factus luminosus, « sicut vestimento, » quia ipsius creaturis ornaris. Allegorice, hic per confessionem possumus accipere fideles, qui Dominum confitentur et laudant. Decori sunt secundum munditiam vitae suae, in quo etiam decorem ejus cui serviunt maxime ostendunt: eisdem est Deus amictus, ipsis, dico, lumine, id est, luminosis, secundum cognitionem quam habent de Deo habitatore, quia sunt ornamentum Dei, sicut vestimentum alicujus hominis; unde Propheta: « Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus sicut vestimento indueris. »

« Extendens coelum. » Ostendit dispositionem coeli, 116.0543C| per quam Deus magnificatus apparet. Dico, induisti confessionem, tu « extendes coelum sicut pellem; » sicut enim pellis totum animal involvit, ita coelum totum mundum includit: tu dico, « qui tegis superiora ejus » coeli materialibus « aquis: » unde alibi (Gen., I): Aquae super firmamentum. Allegorice, per coelum possumus intelligere divinam Scripturam, quae continet arcana coelestia: quae sicut pellis extenditur, quia nos undique munit et protegit. Cujus Scripturae superiora teguntur aquis, quia ipsae Scripturae portant nobis quasi in manifesto aquas baptismi, ut in ipsis peccata deponamus, et Spiritum sanctum recipiamus. Attendendum quod litteram secundum figuram legimus, et ex aliquibus verbis allegoriam trahimus aliquando. Vel possumus accipere 116.0543D| « superiora ejus, » Scripturae ipsa altiora praecepta, scilicet dilectionem Dei et proximi, quae tegit Deus aquis, id est, replet spiritualibus gratiis.

Ostendit alias dispositiones: « extendens coelum » dico, tu « qui ponis nubem ascensum tuum; » ad litteram ita erat, quia angelus nuntiaturus patribus nostris voluntatem Dei, in nube descendebat et ascendebat; unde in alio psalmo dicit: « In columna nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, Num. XXII). Et adhuc magnificum Deum ostendit, cum dicit: « Qui ambulas super pennas ventorum, » id est, citius perficis voluntatem tuam quam venti perficiant aliquem propositum cursum; vel quia tu Deus ubique es. Venti scribuntur pennati et a divinis poetis, 116.0544A| propter agilitatem. Allegorice, per nubem significamus Christum et alios sanctos, per quorum conformitatem ad Deum ascendimus: per ventum pennatum, animas fideles accipimus, quae agiles sunt, et mentis agilitate ad Deum contemplandum volant, et pennatae sunt multis virtutibus: super quos ambulat Deus, quia et in ipsis est, et melior omnibus, et per ipsum adjuvantem ipsi promoventur.

Alia dispositio, in qua magnificus et laudabilis apparet Deus: quod dicit: « qui facis spiritus, » id est ipsas angelicas creaturas, « angelos tuos, » id est ipsos nuntios. Spiritus enim nomen est ipsius substantiae, angelus vero nomen officii: « et ignem urentem, » id est, ipsum ordinem angelorum, scilicet seraphim, qui ardens interpretatur, facis 116.0544B| « ministros, » id est per ipsos dispensas et comples voluntatem tuam in mundo. Ad allegoriam sic dicamus: Qui facis spiritus, » id est spirituales viros, angelos tuos, » quia per ipsorum « praedicationem, annuntias nobis tuam » voluntatem: et ministros tuos facis ignem urentem, id est, accensos et plenos dilectione Dei, ut etiam alios urant et accendant ad dilectionem Dei.

Ostensa creatione et dispositione coeli, ostendit terrae creationem et dispositionem, in qua similiter magnificandus cognoscitur Deus et laudabilis. Ac si diceret: Item propter hoc es magnificatus, quia tu es ille « qui fundasti terram super stabilitatem suam, » id est, stabilem et firmam eam fecisti. Stabilitatem terrae accipimus ad litteram, intelligentes 116.0544C| ipsius gravitatem, et aeris circumfusi sustentationem: quae terra « non inclinabitur in saeculum saeculi, id est, non destruetur. Licet enim aliquando qualitas mutetur, substantia tamen nunquam peribit. Per terram intelligimus Ecclesiam, quae fundata est super stabilitatem suam, id est, Christum, et ipsa Ecclesia non inclinabitur in saeculum saeculi, quia nunquam aliqua violentia diaboli destruetur.

Terram fundasti, « ejus » terrae « abyssus, » scilicet Oceanus, est « amictus sicut vestimentum, » id est, undique circumdans « super montes ipsius terrae » stabunt aquae diluvii; ascenderunt enim aquae diluvii super altissimum montem quindecim cubitis (Gen. VII). Cum dicit Propheta de aquis diluvii, quae praeterierant tempore suo, quasi de futuro 116.0544D| annuntians: « Super montes stabunt aquae, » innuit bis se potius de significato quam de figura nunc agere, et ideo inquirimus per omnia allegoriam: et secundum hoc quod terram accipimus Ecclesiam, sic dicetur: Ecclesia non inclinabitur in saeculum saeculi, licet abyssus profundissimi, in vitiis scilicet, sint amictus ejus, hoc est vestimentum, id est, persequentes Ecclesiam, et undique eam persecutionibus circumdantes, sicut aliquis vestimento circumdatur; et non tantum super minores in Ecclesia, sed etiam super montes, id est, super majores in Ecclesia, veluti super ipsos apostolos, stabunt assidue impugnantes aquae, id est, persecutores demergere volentes, veluti Nero, qui corporaliter Petrum et Paulum 116.0545A| occidit. Aquae stabunt, sed ipsae aquae « fugient ab increpatione tua, » sicut ipsae aquae diluvii recesserunt et fugerunt, a Deo missis ventis increpatae; et ipsae aquae « formidabunt, » id est formidantes se ostendent, recedentes in locum pristinum; « a voce tonitrui tui, » id est, propter magnum ventorum flatum. Allegorice sic: Persecutores Ecclesiae fugient, id est, cessabunt a persecutione sua, « ab increpatione, » id est, propter admonitionem tuam increpantem eos: et formidabunt ab his quae fecerunt, territi a voce tonitrui tui, id est, propter comminationem futiri judicii.

Dico, aquae fugerunt; quibus fugientibus « ascendunt montes, et descendunt campi, » id est, alti apparent, non omnes in eadem altitudine, vel in eadem 116.0545B| humilitate, sed « in locum quem fundasti eis, » prout tu disposuisti eos. Vel ad allegoriam sic: Cessantibus persecutionibus, montes, id est, praelati in Ecclesia, ascendunt, eminent et manifeste praedicabunt: et campi, id est, humiles, descendunt, id est humiliter obedient suis praelatis, et non omnes in eodem ordine, sed in locum quem fundasti eis, quia altiores sunt in Ecclesia alii quam sint alii.

Aquae fugient, et illis « posuisti terminum » suum littora, « quem non transgredientur: » et ad quid hoc fiat ostendit, dicens: » Neque convertentur operire terram, » id est non amplius diluvium occupabit terram totam. Similiter ad allegoriam: Posuit Dominus terminum persecutoribus, quem non transgredientur, quia nulli licet insanire, nisi quantum permittit 116.0545C| Deus; neque deinceps operient terram, id est, nulla violentia destruent Ecclesiam.

Dico, « terminum posuisti, » tu « qui emittis fontes in convallibus, » quia de montibus fluunt fontes in valles; et « aquae » fluentes « pertransibunt » de loco ad locum « inter medium montium, » quia a nullis potest retineri cursus eorum. Similiter mystice emittit Dominus fontes, id est, doctrinas fluentes de montibus, id est, de sanctis apostolis et aliis perfectis viris in Ecclesia, in convalles, id est, humiles et simplices viros edocendos et confirmandos; et illae aquae, hoc est doctrinae, pertransibunt de regione in regionem, et hoc inter medium montium, id est, superborum, quia nullo modo superbi et potentes hujus vitae poterunt doctrinae Dei cursum 116.0545D| suum exstinguere. Vel « inter medium montium, » id est, sanctorum apostolorum et aliorum perfectorum, quorum auctoritatibus ipsa doctrina circumfulcitur et custoditur.

Aquae dico ad litteram pertransibunt, et inde « potabunt omnes bestiae agri, onagri » autem, id est silvestres asini, « in siti sua, » id est quod naturaliter habent, « exspectabunt. » Licet enim onagri sitiant naturaliter, tamen ita fatui sunt, quod videntes aquam, differunt sitim suam exstinguere. Ita allegorice de aqua, scilicet de doctrina Dei, potabunt omnes bestiae agri, id est, agrestes et bestialiter viventes de omni genere hominum, veluti gentiles; onagri autem, id est, Judaei, pigri et fatui in 116.0546A| siti sua, id est, licet naturaliter sitiant, et sibi promissum Messiam dicant, tamen videntes ipsum, et ejus doctrinam audientes, non exstinguunt sitim suam, quia ipsum Christum Redemptorem non credunt, sed exspectabunt converti ad ipsum usque in finem temporum.

Dico, aquae pertransibunt inter montes, ad litteram, et « super ea, » scilicet, montes et aquas, « volucres coeli habitabunt, et dabunt voces suas de medio petrarum. » Similiter, ad allegoriam volucres coeli, id est, spirituales viri, qui semper coelum petunt, habitabunt super ea, quia reficient se illa coelesti doctrina et auctoritate sanctorum montium, et sic refecti, dabunt voces suas, id est, laudes Deo, « de medio petrarum, » id est, secundum auctoritatem 116.0546B| sanctorum apostolorum et aliorum perfectorum.

De montibus mittis fontes in convallibus: « montes » autem, ad litteram « rigans de superioribus tuis, » id est, pluvia de coelo veniente. Vel si hic habemus, suis, erit in superiori littera, qui emittit: et quia sic rigas montes et valles, ideo « satiabitur terra de fructu operum tuorum, » id est, quem fructum tu operaris. Ita ad litteram: Cum montes, id est altiores in Ecclesia, compluant et irrigent inferiores sua doctrina, ipsos montes irrigat Deus propriis donis et inspirationibus suis, et per hoc, terra, id est sancta Ecclesia, satiabitur et replebitur de fructu, id est virtutibus operum tuorum, id est quas tu operaris in eis.

116.0546C| Bene dico « satiabitur fructu, » quia tu Deus es « producens fenum, » ad litteram, « jumentis, » id est unde jumenta pascantur, « et herbam » producens « servituti hominum, » quia pascuntur inde oves et boves, et alia pecora quae serviunt hominibus: vel ad allegoriam ita: Ecclesia satiabitur, quia tu Deus es producens de ipsa Ecclesia fenum, id est, corporale subsidium, « servituti hominum, » id est rationabilium. Facit enim Deus ut aliqui in Ecclesia beneficiis eleemosynarum sustentent fatuos, et inutiles, et bonos, et rationales in Ecclesia: praecipitur enim nobis (Luc. VI et XI) dare eleemosynam omni petenti.

Ad litteram, quasi diceret: Adhuc tu, Deus, de terra producis fenum jumentis, etc., « ut » per haec 116.0546D| culta tua « educas panem, » scilicet, frumentum et talia, « de terra, » « et panis » ad hoc educitur, ut « confirmet cor hominis, » ut educas de terra vinum, « vinum cor hominis laetificet, » sicut realiter videmus potos homines vino laetari.

Et ideo producis fenum et alia praedicta facis, ut educas oleum de terra, ad hoc « ut in oleo » homo « exhilaret faciem » suam. Natura enim olei est, ut multum foveat carnem, et reddat hilarem, « et panis cor hominis confirmet. » Possumus ad allegoriam ita dicere: Tu producis fenum, hoc est corporalem sustentationem, ad hoc ut educas de terra, id est de fidelibus illis qui aliis bona sua communicant, panem, id est refectionem in contemplatione 116.0547A| Dei. Cum enim aliis bona sua distribuunt, se dignos efficiunt, quibus Deus cognitionem sui largiatur: et ad hoc item producis fenum, ut ipsi capiant vinum, id est, Dominicum sanguinem, et illud vinum laetificet cor hominis interius. Laetantur qui cognoscunt digne refectos Dominico poculo. Item ad hoc educit fenum, ut ipsi qui fenum ministrant, ungantur oleo, id est, Spiritu sancto: et ut exhilaret Dominus faciem eorum interiorem in oleo, id est, quia exsultantes et laetantes facit eos Dominus per inhabitantem Spiritum. Dixit superius « ut educas » panem, et panis ille cor interioris hominis confirmet: confirmantur enim bonis operibus, quibus praebet cognitionem sui.

Animalia ita beneficiis Dei satiantur, et praeter 116.0547B| hoc etiam « ligna campi » ad litteram, beneficiis Dei « saturabuntur: » ministrat enim Deus et arboribus succum, et humores alios, per quos vivunt et fructum faciunt: saturabuntur « etiam cedri Libani quas plantavit » Dominus, quoniam digniores et pulchriores inveniuntur cunctis aliis arboribus, ideo speciale opus Dei dicuntur. « Illic, » id est in ipsis cedris « passeres nidificabunt. » Ecce nec hoc sine dispositione Dei fit.

Herodius avis dicitur, cujus habitatio in aquis est, et putatur eadem esse quae est fulica; unde habet alia translatio; « fulicae domus eorum; » et secundum hoc dicemus ita: Passeres nidificabunt in cedris; « eorum » passerum « est dux, » id est delectans eos et reficiens; « domus herodii, » hoc est, 116.0547C| aqua ad quam veniunt passeres, ut inde se reficiant et balneent; « montes excelsi » sunt « refugium cervis, » ut, quibus naturaliter placent montana, et cum venatores eos insequuntur, fugiunt ad montes; « herinaceis, » id est, hirsuto animali, est « petra refugium. » Dicitur etiam herodius avis non aquatica, sed valde rapax et infesta hominibus, et habitat in petra ad quam refugit, et secura est, si ingruat ei necessitas: et secundum hoc dicetur, « domus herodii, » in qua habitat herodius, « dux est, » id est, securitas et defensio eorum, id est, herodiorum. Ad allegoriam ita dicemus: Non tantum illi perfecti viri pane Dei et aliis beneficiis Dei saturabuntur, sed ligna etiam campi. Alia translatio dicit: « silvae, » id est, silvestres et inculti gentiles 116.0547D| conversi ad Deum, « saturabuntur pane Dei » et aliis spiritualibus donis: et cedrus Libani, potentes, et alti, et candidati in dignitatibus hujus saeculi, quas Dominus plantavit, quibus Dominus dedit illas divitias, non ad superbiendum vel ad opprimendum innocentes, sed ut ostentent et defendant suis divitiis Ecclesiam. Possunt quidem divitiae digne haberi; unde Apostolus: Praecipe divitibus non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (II Tim. VI) non dixit prorsus abjiciant divitias, sed ne superbiant. Illic, id est in cedris, sub potentibus hujus vitae, passeres, id est humiles, qui se parvi faciunt, veluti monachi et boni canonici, qui faciunt nidos, id est cellas suas in beneficiis 116.0548A| principum et potentum Ecclesiae patronorum; passeres, id est humiles, illi videlicet in cedris, id est sub potentibus hujus vitae, « nidificabunt. » Herodii autem domus, id est, aqua baptismi, est dux eorum passerum, quia ducit eos passeres ad vitam aeternam, vel secundum sententiam qua diximus avem rapacem herodium, dicemus: Passeres illic nidificabunt in cedris, sed domus herodii, id est petra, quae est Christus, dux eorum herodiorum, id est, rapacium et pecorum hujus vitae, quos ducit Christus et regit, si ipsi ad eum convertantur. Montes excelsi, id est apostoli et alii perfecti viri, sunt cervis, id est illis hominibus qui vitant lutosa loca et spinosa, hoc est peccata, refugium, quia hi tales refugiunt ad auctoritatem apostolorum, 116.0548B| quia per eorum exempla fidem suam custodiunt et tuentur. Herinaceis vero, id est, hirsutis et spinosis in peccatis, est petra, id est, Christus, refugium, cujus ducatu securi sunt ab impugnatione diaboli.

 Praeter has dispositiones, alias « fecit » Deus, « lunam » materialem, duraturam « in tempore, » id est, quandiu tempus erit, fecit « et » solem, qui « sol cognovit occasum suum, » quia per solem et lunam fecit Deus vicissitudines temporum.

Positis vicissitudinibus noctis et diei, ostendit quae Deus disposuit facienda in nocte, et postea quae in die. Quasi diceret: Sol cognovit occasum, quo occidente, « posuisti tenebras, » veluti prope initium noctis: « et » deinde « facta nox, id est illa major 116.0548C| obscuratio, » in ipsa nocte « pertransibunt omnes bestiae silvae » de loco ad locum. Est enim dispositione Dei tempus illud idoneum in quo illae bestiae sibi quaerant victum.

Ostendit de quibus dixerat bestiis, scilicet, « catuli leonum » et ipsi leones pertransibunt, et similiter aliae bestiae « rugientes » et clamantes ad Deum, ad hoc pertransibunt ut « rapiant sibi escam et quaerant » eam « a Deo. » Non enim habent sibi cibum, nisi Dei permissione. Puniens enim Deus alicujus pauperis delicta, permittit ovem suam vel aliquid tale a lupo consumi.

 « Ortus est sol, » ostensa dispositione noctis, ostendit dispositionem diei; quasi diceret: Ita fit in nocte, cum autem « ortus est sol, et congregati sunt » 116.0548D| catuli leonum, « et in cubilibus suis collocabuntur. »

Orto sole, et ita bestiis collocatis « exibit homo ad opus suum et ad operationem suam » continuandam « usque ad vesperam. » Possumus ita dicere ad allegoriam: Christus factus est refugium herinaceis, id est, peccatoribus; per hoc quod fecit lunam, id est, Ecclesiam, quae licet crescat et decrescat sicut luna, tamen durabit in tempore. Sol, id est Christus, qui est verus sol, « cognovit occasum, » id est, praescivit mortem suam; et per hoc mortuus fuit, quia tu, Deus, » posuisti tenebras « ignorantiae in cordibus Judaeorum, dum Christum medicum suum non cognoverunt. Et facta est nox, id est excaecatio, in cordibus ipsorum, dum Christum in 116.0549A| mortem dederunt, et in ipsa nocte pertransibunt omnes bestiae silvae, id est daemones late discurrent, putantes, mortuo Christo, quem videbant causam totius justitiae, suae potentiae omne humanum genus derelictum fuisse. Determinat per quasdam partes quas hic accipiat bestias, cum dixit: Catuli leonum, id est, minores daemones, et mali eorum ministri, qui pertransibunt rugientes, id est, frendentes ad aliquos devorandum: ad hoc pertransibunt, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi, scilicet aliquos quos possint sibi incorporare, et hoc « a Deo: » nullum enim nisi Dei permissione possunt devorare. Permisit autem Deus justo judicio Judam diabolo incorporari, et alios similiter. Ex morte Christi ita fuit, sed postquam ortus est sol, id est resurrexit 116.0549B| Christus, qui quasi sol oriens mundum illuminavit, tunc congregati sunt daemones: non quod localiter convenissent, sed per simile dicit: quia sicut aliqui fugientes praesentiam alicujus potentis victoris, ita daemones, qui Christi esse volebant dimissis, recesserunt ad suos; et tunc in malitia pertinaces, « in cubilibus suis collocabuntur, » id est, quiescent in illis qui sunt proprie cubilia eorum, scilicet in illis qui obdurati et perseverantes in peccatis, nullo modo ad fidem volunt accedere: illi collocabuntur in cubilibus suis; homo autem rationalis exibit ad opus, id est, manifeste operabitur: opus dico suum, hoc est, rationali viro congruum, videlicet bonum opus, et ad operationem suam continuandam usque ad vesperam.

116.0549C| Quandoquidem, o Deus, haec omnia perfecta fecisti, et corporaliter, et spiritualiter, ergo, o « Domine, magnificata sunt opera tua, » id esto mirabilia, et magnifica sunt cognita, et « quam » magnificata ineffabiliter: ideo dico magnificata, quia « in sapientia, » id est sapienter « fecisti omnia » : omnia enim ineffabili Dei providentia sunt disposita; ideo etiam sunt magnificata, quia « terra repleta est possessione tua » multitudine habitantium.

Pars secunda. « Hoc mare magnum. » Quasi dicat: Coelum et terram, Domine, sic disposuisti, et « hoc mare: » ita dicit, quasi praesens ostendat: mare dico « magnum » in sui natura, et « spatiosum, » id est amplum « manibus » navigandum, 116.0549D| in quo similiter possunt navigare multi; « illic, » id est in hoc mari sunt « reptilia, » id est marina monstra, « quorum non est numerus » certus apud aliquem hominem.

 Reptilia non possunt numerari, sed hoc unum possum de illis dicere quod illa reptilia pusilla et magna sunt: hoc est quod dicit: « animalia pusilla cum magnis: » et quamvis tot sint monstra in mari, tamen « illic naves pertransibunt » illaesae.

In illo mari est « draco ille » mirabilis, infinitae magnitudinis, qui Leviathan appellatur, « quem tu formasti ad illudendum ei (Job. III), » ad hoc ut ei illudatur. Licet enim tantus sit et voracissimus (Isa. XXVII), tamen ante eum naves illaesae, Deo illum urgente, 116.0550A| praetereunt; « et haec omnia » scilicet draco et animalia « exspectant a te ut des illis escam in tempore. » Vel possumus sic continuare: Tu Deus, qui fecisti aeterna in sapientia, fecisti manibus tuis hoc mare. Allegorice, per mare hoc saeculum accipimus, quod est magnum et spatiosum manibus operantium, quia semper patet laborantibus: illic, id est, in hoc mari, sunt reptilia, id est, daemones et eorum ministri, quorum non est numerus, reptilia, scilicet animalia pusilla et magna, sunt enim daemones alii majores aliis, non substantia, sed potestate. Illic, id est in hoc mari, scilicet in mundo, pertransibunt naves, id est Ecclesiae, quae contunduntur hujus mundi fluctibus, tamen non submerguntur. Et alibi, id est, in hoc mundo, est draco 116.0550B| iste, id est, principalis diabolus, scilicet, Beelzebub, qui per Leviathan significatur, quem prima creatione creasti bonum, post casum vero formasti ad illudendum, id est, illusibilem fecisti: illud enim ei etiam meretrices facient, quas in foedis vitiis illaqueatas cum fortius tenere putat, ipsae ab illius manibus elabuntur, et per poenitentiam in Christi corpus traducuntur, et haec omnia, scilicet draco, et alia exspectant a te ut des illis escam in tempore opportuno. Opportunum enim tempus habuit, cum Dominus Judam in manibus illius tradidit. Haec omnia a te exspectant escam, et « dante te illis » escam, ipsi « colligent » tam animalia quam homines, « te » autem « aperiente manum tuam, » id est, dante te auxilium, « omnia implebuntur bonitate, » 116.0550C| id est liberatione et auxilio, per bonitatem Dei sibi impensa; quia neque daemones sibi conformare homines, Deo praebente auxilium, neque ipsa animalia poterunt corporaliter nocere.

Te dante implebuntur bonitate; at si ipsi praesumant, tu avertes te ab eis, et sic turbabuntur; et hoc est, « avertente autem te faciem tuam, id est subtrahente gratiam, « turbabuntur, » id est, cognoscent se nihil esse, et « auferes spiritum » ab eis superbiae, qui est « eorum, » scilicet quem non ex Deo, sed ex se habent, « et deficient » a superbia praesumptionis « et in pulverem suum revertentur, » id est, movebuntur. Vel, allegorice, revertentur in pulverem, cum redeunt ad humilitatem, et nihil ex se faciunt, sed materiam unde sunt, cinerem et pulverem 116.0550D| esse, cognoscunt.

Ipsi moriuntur, et tu « emittis Spiritum tuum, » sanctum Spiritum, vel angelum. Canet enim tuba, vocans mortuos ad judicium, « et » tunc « creabuntur, » id est, immutabuntur, « et renovabis faciem terrae. » Vel ad allegoriam, secundum hoc quod dicimus pulverem redigi ad humilitatem, sic dicemus: Ipsi revertentur ad pulverem, id est, ad humilitatem, et tu, emitte Spiritum sanctum tuum in corda eorum, et per hoc recreabuntur ad bene operandum, et sic faciem terrae, id est mentem eorum, qui prius terrenis inhiabant, conformando, novam terram facies.

« Sit gloria. » Pars tertia. Continuatio: Quando 116.0551A| quidem Dominus haec omnia operatur, ergo « sit gloria Domini in saeculum, » id est vos omnes ostendite Dominum gloriosum, et hoc non ad tempus, sed in saeculum, id est in aeternum, et debetis glorificare eum, quia ipse et multa opera fecit, et ea bona, et hoc dicit: « Laetabitur Dominus in operibus suis; » ostendit esse bona opera, de quibus laetabitur Deus.

« Laetabitur in operibus suis, « his scilicet, quod in respectu ejus terra tremuit, montes fumigant, et hoc est, « qui respicit terram, » id est visitat misericorditer minores de Ecclesia, « et facit eam tremere » de peccatis: qui « tangit » etiam aliqua persecutione, vel comminatione « montes, » id est potentes, « et fumigant, » id est, lacrymosa compunctione 116.0551B| peccata plorant.

Et quia tantus est Dominus, quidquid faciant alii, ego « cantabo Domino » voce et devotione: hoc est « in vita mea, » id est non ad horam, sed in tota vita mea. Et etiam « Psallam, « id est, bene operabor « Deo meo, » id est non ad laudem meam, sed ad honorem Dei mei: et hoc « quandiu sum. »

Et non tantum cantabo mihi, sed etiam annuntiabo aliis. Et utinam hoc tale « eloquium meum sit ei jucundum: » ei quidem erit meum eloquium jucundum, « ego vero delectabor in Domino. » Et hic notatur familiaris vicissitudo inter Deum et hominem: si enim habeat homo delectationem in Deo, et ipse Deus statim delectabitur in homine.

 « Ego delectabor in Domino, » et utinam alii peccatores 116.0551C| fiant mihi similes; et hoc est « deficiant peccatores a terra, » id est a terrenitate, ut jam terrenitatem non appetant; « et iniqui » convertantur, « ita ut non sint » quod non sint quod prius erant: et pro his omnibus beneficiis Dei, « benedic, anima mea, Domino. »

IN PSALMUM CIV. TITULUS. Alleluia.

« Confitemini. » Notandum quidem quod alleluia non est vox humana, sed prophetae et alii sancti viri, sicut beatus Joannes raptus in extasi (Apoc. XIX), audierunt cantantes alleluia angelos: nec potest aliqua una voce vox illa interpretari: et in hac voce alleluia continetur utrumque et nomen Dei, 116.0551D| et laus: nec simpliciter, sed cum exsultatione. Quod dicit, IA, nomen Domini est; quod dicit ALLELU, laudem cum exsultatione designat. Cuicunque autem psalmo talis titulus praescribitur, in eo facta Dei laudabilia continentur. In hoc autem psalmo continentur laudabilia opera Dei, quae et materia sunt psalmi. Quae si attendamus, Deum omnium creatorem cum maxima exsultatione laudabimus, et haec omnia beneficia fecit Deus illi populo ut per haec omnia commoneret et invitaret eos ad quaerendum eum spiritualiter, sicut in ultimo versu dicit: « Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. » Et inde ponit admonitionem in prima parte, ut omnes moniti per haec corporalia beneficia 116.0552A| spiritualiter quaerant Dominum. In secunda parte, quae incipit: « Mementote mirabilium ejus, » ponit mirabilia quae fecit Deus patriarchis. In tertia parte, quae incipit: « Et vocavit famem, » ostendit quomodo liberavit Jacob et filios suos, praeparans eis locum in Aegypto per Joseph. In quarta parte, quae incipit: « Et firmavit eum super inimicos ejus, » ostendit mirabilia quae fecit Aegyptiis pro liberatione populi sui. In quinta parte, quae incipit: « Et eduxit eos cum argento et auro, » ostendit quanta virtute Dominus populum suum ab Aegypto eduxerit, et eos in terram promissionis introduxerit; et in ultimo admonet eos ut per haec omnia Deum quaerant. Intendit homines admonere ad laudem Dei. Titulus sic legitur: Psalmus iste dicitur alleluia, hoc est 116.0552B| talia beneficia Dei continet, pro quibus laudandus sit Deus cum exsultatione.

Vox Prophetae sic invitantis ad laudem Dei: Vos omnes, attendentes beneficia quae fecit Deus populo suo, « confitemini Domino, » id est laudate Dominum, « et invocate nomen ejus: » non invocate eum propter aurum vel propter divitias, sed ut sit inhabitator vestri, neque hoc etiam sufficiat vobis, sed « annuntiate inter gentes opera ejus, » id est solliciti sitis, ut de vestra, sic de salute aliorum, attendentes hoc Dei praeceptum: Qui diligit eum, diligat et proximum suum.

Dico « confitemini Domino, » ita scilicet, « cantate ei » mente et voce, « et psallite ei » bona 116.0552C| operatione. « Narrate » etiam « omnia mirabilia ejus: » non quod omnia possint narrari, sed omnia quae narrabunt, mirabilia Dei sunt. Ad hoc respicit quod dixit: « Annuntiate inter gentes opera ejus, » et si hoc feceritis, revera laudamini, et illam laudem nolite attribuere vobis, sed « laudamini in nomine sancto ejus, » id est ut de vestra laude nomen Domini et amplietur, et gloriosum ostendatur. Et ita dico « in nomine sancto ejus, » scilicet « quaerite Dominum, » non remuneratorem in temporalibus, sed ut seipsum reddat vobis pretium vestri laboris. Et hoc facite cum laetitia: et hoc est, « laetetur cor » quamvis caro molestia affligatur, mens tamen « quaerentium Dominum » laetetur, « Quaerite Dominum » dico, « et confirmamini » 116.0552D| quaerendo eum, ut neque mors, neque vita possit vos separare a charitate Christi (Rom. VIII), et hic determinat quomodo oporteat quaeri, dicens: « Quaerite faciem ejus semper, » id est ut hic praesentiam cognitionis ejus habeatis, et tandem facie ad faciem videatis.

« Mementote. » Pars secunda: Dico, « quaerite, » et ad hoc ut quaeratis « mementote mirabilium ejus quae fecit (Gen. XI et XX), » veluti quod patres vestros Rubrum mare sicco vestigio transire fecit, et « prodigia ejus, » veluti signa quae fecit Aegyptiis (Exod. IX) pro patribus illis; « et judicia oris ejus, » id est, praecepta legis, quae licet Moyses dixisset, non tamen sunt accipienda quasi a Moyse, sed quasi ex 116.0553A| ore ipsius Dei: si quis enim Dei beneficia attendat, spiritualiter quaesivit et ei in fide servivit.

 Ita et vos facere debetis, vos dico « semen Abrahae, servi ejus, » et etiam « filii Jacob, electi ejus; » et ita si vos similes Jacob fueritis inter electos Dei ponemini.
 Ideo etiam mementote, quia « ipse » est « Dominus Deus noster; » et ideo, quia « judicia ejus, » id est praecepta ejus sunt notificata « in universa terra, » veluti per Christum et apostolos ipsius completum est, sicut et ipse Psalmista dicit (Psal. XVIII): « In fines orbis terrae verba eorum. »

Ideo quoque mementote, quia « memor fuit » in ipsa impletione « testamenti sui » illius promissionis quam fecit Abrahae, dicens: « Tibi dabo terram 116.0553B| lacte et melle fluentem (Exod. XIII), » quae terra figura fuit terrae viventium: quae promissio in figura completa fuit, quando nostra humanitas in Christo veram requiem obtinuit, et per ipsum jam imitatores Abrahae, id est justi, saltem spe eadem requie utamini, testamenti dico mansuri « in saeculum, » id est aeternaliter. Fideles enim sine successione illam terram possidebunt, testamenti dico, scilicet « verbi quod » Dominus « mandavit, » id est hominibus tradidit, duraturam « in mille generationes, » id est semper, finitum nomen pro infinito. Vel, « verbi, » id est praecepti Abrahae, cum dixit: « Exi de terra tua, et de cognatione tua (Gen. XII), » quod praeceptum in significato, manet « in mille generationes: » ibi enim spiritualiter omnibus fidelibus praeceptum 116.0553C| est exire de terrenitate sua et blandimentis suae cognitionis.

 Testamenti dico, « quod » ipse « disposuit ad Abraham, et » memor fuit « juramenti sui, » id est firmae, et cum juramento promissionis, id est immutabilis factae « ad Isaac, » ubi dixit ei Dominus: « In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI). »

« Et illud » testamentum « statuit in Jacob, » quia eamdem promissionem fecit Jacob ita quod esset ei « in praeceptum, » scilicet, ut propter illam promissionem serviret Deo, quasi per praeceptum Dei, et per legem moneretur; « et Israel, » id est ipsi facto Israel, id est videns Deum multiplicatione virtutum, statuit « in testamentum aeternum, » quia promissio illa et immutabilis et aeterna erit fidelibus.

116.0553D| « Disposuit, » statuit, dicens: « Tibi dabo terram Chanaan, » id est terram promissionis, quam Chanaan filius Noe prius inhabitavit. Chanaan interpretatur descensus vel humilis: inde dicit: « Tibi dabo terram Chanaan, » id est terram quae per humilitatem acquiritur, hoc est, coelestem Hierusalem. Terram dico, « funiculum haereditatis vestrae, » id est quae dividitur singulis tribubus per funiculum: ita et terra viventium quasi funiculo distribuitur, quia unicuique secundum dispositionem Dei.

 Hanc terram promisit, « cum » illi quibus promisit « essent numero brevi: » et ita brevi, quod « paucissimi, et incolae ejus » terrae, qui quasi extranei ibi habitabant. Cum autem impossibile videretur, 116.0554A| ut tam pauci in tanta terra dominarentur, videtur potius promissio facta de terra significata, quam de terra illa.

« Et » licet promisisset eis, tamen illi « pertransierunt » quibus ipsa promissio facta fuit, sine illius promissionis adeptione, « de gente » una « in gentem » alteram: « et » non tantum in uno regno, sed « de » uno « regno ad populum alterum. » Ivit enim Abraham de terra Chanaan in terram Aegypti; et cum Abraham et alii, quibus illa promissio facta fuit, terram promissam non obtinerent, ut Deum dicamus veracem in promissis, de significata terra intelligamus promissionem factam maxime.

Et cum pertransirent, « non reliquit hominem nocere eis, et reges » qui voluerunt eis nocere « corripuit 116.0554B| pro eis. » Sicut Pharaonem, qui abstulerat Abrahae Saram (Gen. XX), et Abimelech, qui abstulit Isaac Rebeccam (Gen. XXVI).

 Dicens eis regibus: « Nolite tangere christos meos: » Non quod illi haberent materialem unctionem, sed spiritualem: « et nolite malignari, » id est maligne agere « in prophetis meis. »

« Et vocavit, » Pars tertia. Haec facit patriarchis et prophetis: « et » etiam praeter haec « vocavit famem, » quasi famulum, « super terram » Chanaan. Et per illam famem « contrivit omne firmamentum panis, » quia panis defuit qui eos confirmaret. Et hoc contigit in tempore Jacob (Gen. XLII).

 Et ut de fame illa illos liberaret, « misit ante eos virum, » scilicet Joseph, qui « Joseph venundatus 116.0554C| est in servum » in Aegypto (Gen. XXXIX).

Et tunc Aegyptii « humiliaverunt in compedibus pedes ejus, » quia uxor domini sui, qui Phutiphar dicebatur, imposuit illi crimen adulterii, ad quod impia eum cogere volebat (Ibid.). Licet enim hoc dicas, tamen non est contrarius Moysi. Joseph quidem placuit [principi carceris,] et praefecit eum aliis captivis, quia utrumque potuit fieri, et ut prius in compedibus poneretur, et postea carcerario complaceret. In illa captione « ferrum, » id est dura anxietas, « pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus, » id est donec exposuit somnia, ipse, tamen non ex se.

Dico, verbum ejus non ex se exposuit, sed ex Deo, et hoc est, « eloquium Domini inflammavit eum, » 116.0554D| id est spiritus prophetiae illuminavit eum. Et quia ita exposuit somnia, « misit rex » Pharao, « et solvit eum » a reatu (Gen. XLI), ne a domino suo adulterium illi imponeretur, et non quilibet rex, sed « princeps populorum » multorum, « et dimisit eum » ex toto liberorum.

 Et post « constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae. »

Ad hoc « ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, » id est Joseph, vel Pharaonem de divinatione somniorum, « et » etiam « senes ejus » reverendo « prudentiam doceret » eamdem, ut scirent exponere somnia. Pharao enim, non attendens quod Joseph ex divina inspiratione hoc haberet, putabat 116.0555A| quod ex humano ingenio hoc haberet, et alios docere posset.

 Dominus misit Joseph, « et » per eum « intravit Israel in Aegyptum (Gen. XLVI), » id est Israeliticus populus, « et Jacob accola fuit in terra Cham » quam Cham filius Noe prius habitavit.

« Et » ibi « auxit populum suum vehementer » quantum ad numerum. Pars quarta. « Et firmavit eum super inimicos ejus, » quia invitus Aegyptiis eduxit suos Deus, et illos multis afflixit modis.

 « Et convertit cor eorum » Aegyptiorum, « ut odirent populum ejus (Exod. I), » id est Dei, « et dolum facerent in servos ejus » vel labore aggravando, vel pretium subtrahendo.

Et quia dolum ita faciebant, ideo « misit Moysen 116.0555B| servum suum » ad Pharaonem (Ibid.), « et per ipsum Aaron quem elegit. »

 Et « posuit in eis, » id est in Moyse et Aaron legatis suis, « verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. » Per illos legatos suos comminatus fuit Aegyptiis, quod nisi dimitterent populum suum, faceret in eis signa, velut tenebras, et alia minora, et prodigia de occisione primogenitorum, et talium.

Minatus fuit per illos signa, et complevit, quia « ipse misit tenebras » super Aegyptios (Exod. X), quae etiam palpari possent, « et » sic « obscuravit. » Et hoc modo complendo, « non exacerbavit sermones suos, » id est non fecit videri acerbos et falsos: acerbi enim et rejiciendi videntur, si non prout ipse 116.0555C| ordinaverat, implentur.

Et « convertit » etiam « aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. »

 « Et edidit terra eorum ranas » cum tanta copia, quod nec thalamus inde evacuari poterat (Exod. VII et VIII): et hoc « in penetralibus regum ipsorum. »

Et ipse « dixit, » id est voluit, « et venit cynomyia, » id est musca canina « et ciniphes, » id est culices, qui intrabant in oculos ejus (Exod. VIII): et hoc non in paucis locis, sed « in omnibus finibus eorum. »

 Pluvias « etiam eorum posuit grandinem » et cum grandine « ignem comburentem, » id est fulmina (Exod. IX). « in terra ipsorum. »

Et eo igne « et grandine percussit vineas eorum, 116.0555D| et ficulneas eorum, et contrivit lignum » pomos et alias arbores « finium eorum. »

 « Dixit » etiam, id est voluit, « et venit locusta et brucus, cujus non erat numerus (Exod. X). »

Locusta et brucus « comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum » quod cynomyia et ciniphes facere non poterant.

 « Et percussit omne primogenitum in terra eorum (Exod. XII), » id est in hominibus et aliis animalibus, « primitias omnis laboris eorum » in primitivis frugibus.

« Et eduxit populum. » Pars quinta. Et hic contra plagas, quas enumeravit Aegyptiis factas, enumerat 116.0556A| beneficia facta Judaeis. Sic percussit Aegyptios, « et eos, » id est, suos, qui captivi ab Aegyptiis tenebantur, « eduxit » de Aegypto « cum auro et argento, » quia vasa argentea et aurea ab Aegyptiis asportaverant, quae ab ipsis praecepto Domini erant mutuati. Noluit eam Dominus ut populus suus pretium suae servitutis amitteret: « Et non erat in tribubus eorum infirmus, » quod valde mirabile fuit quod in tanta multitudine nullus infirmaretur.

 Et tunc « Aegyptus, » id est, illi qui in Aegypto remanserant, « laetata est in profectione eorum, » postquam suos in mari periisse cognovit. Et quare laetata est? « Quia timor eorum, » scilicet Judaeorum, « incubuit super eos, » id est, Aegyptios: timuerunt enim ne redirent Judaei, et omnes residuos 116.0556B| Aegypti occiderent.
 Eduxit (Exod. XI), et « expandit nubem in protectionem eorum » qua protegeret eos contra solis aestum, et inimicos excaecaret: « et » ipsam nubem eamdem faciebat « ignem, ut luceret eis per noctem. »

« Petierunt » etiam carnes (Exod. XVI), « et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos, » manna veniente ab aere. Manna nominat nomine significati id est, Christi, qui vere est panis coeli, de quo pascuntur angeli: quod manna significavit hunc panem, id est, corpus Christi, quo fideles reficiuntur.

 « Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina (Exod. XVII), » quae eos sequebantur per desertum.

116.0556C| Haec omnia fecit eis, non pro meritis eorum, sed « quoniam memor fuit verbi sancti sui, » id est, promissionis suae quam Abrahae fecerat: « verbi » dico, « quod habuit ad Abraham puerum suum, » dicens ei: « In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). » Si enim omnes gentes destruxisset, promissio facta Abrahae impleri non posset: quia Christus de Judaeis natus fuit.

 « Et » ideo « eduxit populum suum cum exsultatione » de loco ad locum, « et electos suos in laetitia. »

« Et dedit illis regiones gentium, » quia gentes terram promissionis possidebant: quibus fugatis, « possederunt » Judaei « labores » eorum « populorum. »

 116.0556D| Et haec omnia beneficia fecit eis Deus, « ut custodiant justificationes, » id est, ut juste vivant secundum mandata « ejus, et legem ejus requirant, » id est, intelligant in figuris veteris legis vel Testamenti, aliud esse intelligendum et inquirendum.

IN PSALMUM CV. TITULUS: Alleluia.

« Confitemini II. » Volunt quidam hic bis poni, « alleluia, » sed beatus Hieronymus dicit quod quicunque psalmus habet in principio, « alleluia, » in fine quoque habet « alleluia, » et ita dicemus quod alterum alleluia sit de praecedenti psalmo, alterum de sequenti. In praecedenti psalmo enumeravit beneficia 116.0557A| quae fecit Deus filiis Israel, nulla eorum peccata enumerans: in hoc autem psalmo ostendit miserationes quas fecit Deus ipsis peccantibus: et quia de illis miserationibus laudandus est Deus, psalmus iste Alleluia intitulatur. Materia sunt ipsae Dei misericordiae, ipsis peccantibus exhibitae. Attendens autem, quod loquitur conversis a peccatis, illas Dei misericordias exhibitas peccantibus: et etiam ipsum Deum quandoque vindicasse de ipsis peccantibus, invitat perversos in hac prima parte ad confessionem peccatorum, ut Dei misericordia digni inveniantur. In secunda parte, quae incipit: « Patres nostri in Aegypto, » ostendit eos peccasse, et contra esse eis misericordiam Dei exhibitam. In tertia parte, quae incipit: « Cito fecerunt, » ostendit quod in deserto 116.0557B| contra Deum peccaverunt: ostendit etiam quod de quibusdam Deus se vindicavit, et tandem per Moysen placatus fuit. In quarta parte, quae incipit: « Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, » ostendit eos idolum adorasse, et per Phineen iram Dei erga eos placatam fuisse. In quinta parte, quae incipit: « Et irritaverunt eum, » ostendit eos sic peccasse, quod etiam secum Moysen peccare fecissent, et eos filios suos et filias suas daemoniis immolasse, et quod Deus eos propter peccata in manus peccatorum dederit. In sexta parte, quae incipit: « Salvos fac nos, » orat ut Deus Ecclesiam de cunctis gentibus congreget ad laudem Dei. Intendit autem quoscunque invitare ad laudem Dei, id est, cantare alleluia, et invitat perversos ad conversionem.

 116.0557C| Et sic incipit: « Confitemini » peccata vestra « Domino, » ut consequamini veniam, « quoniam bonus est, » id est, misericors: et videte ne securi bonitate ipsius, ducamini in negligentiam confessionis, « quoniam misericordia ejus est in saeculo » tantum. Nisi enim hic conversi fueritis, misericordiam non invenietis, quia tunc est tarda poenitentia, et non est acceptabilis.

Nec dico tantum de eo quia bonus, et in hac vita misericordia ejus, quia potentias et laudes ejus enumerare non possum; et hoc est: « Quis loquetur potentias Domini, » et quis « faciet auditas omnes laudes ejus? » Nullus utique.

 Potentias et laudes nullus potest enumerare, sed 116.0557D| hoc unum quod illi « qui custodiunt judicium, » id est, illi qui habent discretionem, quid sit bonum, quid malum, « et faciunt justitiam, » id est, qui exsequendo bona, mala deserunt: et hoc « in omni tempore, » id est, assidue, illi sunt « beati. »

Hic faciens se unum de illis, incipit orare pro illis, quasi jam conversis. Continuatio: Dico, « confitemini, » ita orantes: « Memento nostri, Domine, in beneplacito, » id est, in Filio, quem et ex solo beneplacito tuo, non ex hominum meritis, ad redemptionem hominum misisti: « beneplacito » dico « populi tui, » id est, per quem populus tuus tibi reconciliatus est; et quomodo dicat « memento » ostendit dicens: « Visita nos in salutari tuo, » id 116.0558A| est, Filio, qui faciat salvationem quam tu praevidisti.

 « Visita » dico « ad videndum in bonitate electorum tuorum, » id est, ut habeamus bonitatem illam quam habent electi tui, scilicet justitiam: et etiam « ad laetandum in laetitia gentis tuae, » id est, ut laetemur de cognitione tui, sicut et gens tua facit: ad hoc videamus, ad hoc laetemur, « ut lauderis cum haereditate tua, » id est, ut tu lauderis a nobis, et nos propter te laudemur, qui sumus haereditas tua, scilicet ut videntes alii opera nostra bona glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est (Matth. V).

Ideo peto, « memento, visita, » quia « nos peccavimus cum patribus nostris; » id est, ubi patres nostri, ut Adam et alii, peccaverunt, nos peccavimus 116.0558B| in eis, qui eramus in lumbis eorum. Vel, cum patribus peccavimus, id est, similibus peccatis et turpi vita Deum offendimus; « injuste egimus, » quantum ad cultum Dei; « iniquitatem fecimus, » erga proximos.

« Patres nostri. » Pars secunda. Bene dico cum patribus, quia patres nostri peccaverunt: et ipsa peccata exsequitur, dicens: « Patres nostri » habitantes « in Aegypto, non intellexerunt mirabilia tua, » id est, non attenderunt Deum has plagas immittere Aegyptiis propter liberationem populi sui, sed putabant haec evenire per naturas rerum Aegyptiis: et, quod magis mirum est, « non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae, » id est, plagarum per multam misericordiam tuam, ut populum 116.0558C| tuum liberares ab Aegyptiis immissarum. Si enim non attribuerent Deo, recordari deberent quia mirabilia erant.

Non fuerunt memores, « et irritaverunt » Deum « ascendentes in mare, » quia cum venissent ad mare, et hostes a tergo insequentes vidissent, putaverunt quod Deus eos ab hostibus liberare non posset, de cujus potentia dubitandum non erat, quia in Aegypto multis portentis manifesta fuerat; sed dixerunt: Ideo eduxit nos ut interficeremur, melius autem esset ut in domibus nostris moreremur. « Mare » dico « Rubrum, » et ideo hoc ponit, quia ipsa qualitas maris terrebat eos, quae rubedo maris ex ipsius terrae qualitate procedit. « Ascendentes » dicit propter situm loci, quia Aegyptus est humilis terra; et 116.0558D| licet irritassent, tamen « salvavit eos propter nomen suum » ampliandum, scilicet « ut notam faceret potentiam suam. »

Et ut ipsam misericordiam Dei graviorem habeamus, modum salvationis ostendit, dicens: « Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis, » id est in profunditate illius maris, « sicut in deserto, » quia sicco vestigio eos transduxit (Exod. XIV).

 Et salvavit eos de manu odientium, » id est Aegyptiorum « et redemit, » id est liberavit « eos de manu inimici, » id est de potestate Pharaonis. Dicendo, « redemit, » nomine significati de significante loquitur; per hoc enim pretium sanguinis significatur, quo 116.0559A| redempti sumus de manu inimici, id est diaboli.

« Et operuit aquas tribulantes eos, » scilicet Aegyptios, ita quidem quod « unus ex eis non remansit » qui non mergeretur.

 « Et » tunc ipsi ita educti « crediderunt in verbo ejus, et laudaverunt laudem ejus, » id est eum propter laudabilia facta sua.

« Cito fecerunt. » Pars tertia. Crediderunt, laudaverunt, et hoc « cito fecerunt, » id est transitorie, quia « obliti sunt operum ejus » quae in eis in omni potentia ostenderat, « et non sustinuerunt consilium ejus, » quia cum Deus vellet eis differre cibum per quoddam consilium, id est providentiam, ut probaret eos, illi non sustinuerunt, sed statim murmuraverunt.

116.0559B| « Et concupierunt » non solum naturalem cibum, ut panem et aquam, quae bene possent in deserto sufficere, sed « concupiscentias, » id est delicatos cibos, scilicet aves et hujusmodi, et hoc « in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso » dubitantes de potentia ejus.

 « Et » licet sic tentarent Deum, tamen « dedit eis petitionem ipsorum » et hoc usque ad plenitudinem; et hoc est, « et misit saturitatem in animas eorum (Exod. XV). »

« Et » tamen nondum cessaverunt, sed « irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini, » qui sanctificatus fuerat, et unctus in sacerdotem praecepto Domini, illum sacerdotem Domini nolebant suscipere, sed irritabant inde Moysen, dicentes 116.0559C| eum non praecepto Domini hoc egisse, sed quia fratrem suum exaltare volebat (Num. XVI).

 Et propter illam irritationem « aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron, » id est deglutivit Abiron, et suam familiam, et se super eam conclusit.

« Et in synagoga eorum, » id est in congregatione consentiente istis praeceptis, ut tollerent sacerdotium ab Aaron, scilicet Chore et filiis suis, « exarsit ignis » in tantum, quod « flamma combussit peccatores. » Cum enim Chore cum illis thurificaret, ignis conversus est, et combussit eos: qui ignis signum fuit ardoris concupiscentiae ipsorum. Invidentes enim Aaron, volebant ex se aliquem constituere sacerdotem.

116.0559D| « Et » propter hoc « vitulum fecerunt » conflatilem « in Oreb, » in loco illo, quando Moyses in montem ascendit ad Dominum. Coegerunt enim Judaei Aaron, ut faceret eis vitulum conflatilem (Exod. XXXII), et ipse consensit eis, partim coactus, partim cupiditate pecuniae; « et adoraverunt sculptile » illud.

 « Et » ita « mutaverunt gloriam suam, » id est Domini, qui erat gloria eorum, « in similitudinem vituli comedentis fenum. » Honorem debitum non attribuerunt vero vitulo, sed simulacro vituli.

Sic agendo « obliti sunt Deum, qui salvavit eos » ab Aegyptiis, « qui fecit magnalia, » id est magna facta, « in Aegypto » ad eos liberandos, et illa fuerunt 116.0560A| facta miranda; et hoc est: « mirabilia in terra Cham » in eadem Aegypto; vel per « mirabilia » possunt intelligi beneficia quae fecit eis Deus in Aegypto. Obliti sunt « terribilia » facta « in mari Rubro, » quia cum hostes essent in mari involuti, timere potuerunt ne sibi idem contingeret.

« Et » tunc Dominus « dixit, » id est disposuit, « ut disperderet eos, » id est dignos judicavit disperditione: et disperdidisset, « si non Moyses electus ejus stetisset in conspectu ejus « orans pro populo illo, « in confractione, » id est tempore confractionis futurae illis. Vel, in confessione, id est humilitate, quia humiliavit se pro eis in conspectu Domini, dicens: Domine, dele me de libro tuo potius quam populum istum deleas (Ibid.). Sicut ergo Dominus 116.0560B| erga illos oratione Moysi placatus est, sic est intelligendum eum singulis diebus peccatis nostris oratione fidelium placari: nec tamen per hoc divina providentia mutatur, quia sicut Dominus praevidit se placandum, sic praevidit hoc futurum oratione fidelium: et si orationes non fierent, ipse non placaretur. Et licet Moyses, ne commune exitium Dominus faceret deprecaretur, tamen ipse zelo Dei commotus, multos occidit: sicut etiam judices hodie Ecclesiae non peccant, licet, zelo Dei commoti, de malis vindictam faciant.

 « Stetisset. » Ad hoc, ut averteret iram ejus, » id est Dei, « ne disperderet eos, » id est ne faceret eis communem interitum (Num. XIV).

Pars quarta. « Et » licet Deus beneficia fecisset 116.0560C| eis, tamen « desiderabilem terram, » scilicet promissionis, quam Deus promiserat, « habuerunt pro nihilo, » quia non crediderunt promissioni Dei.

 « Non crediderunt verbo ejus » de promissione illa: quia reversis exploratoribus suis, cum nuntiarent terram illam satis bonam esse, et in ea viros quorum unus centum Judaeorum posset occidere, « et » ideo murmuraverunt in tabernaculis suis dicentes: Quaeramus ducem nobis, et revertamur in Aegyptum, melius enim esset nobis adhuc in servitute quam in pugna istorum perire (Num. XXVI): « non exaudierunt vocem Domini » quia dubitaverunt de terra illa quam Deus eis promiserat.

« Et » tunc Dominus « elevavit manum suam, » id est paravit se ad vindictam faciendam « super eos, 116.0560D| ut prosterneret eos in deserto. »

 « Et » non tantum eos, sed « ut dejiceret semen eorum in nationibus, » id est per diversas nationes: et ita dejiceret, ut non essent similes, quia eorum generatio superbiam generabat; sed potius « dispergeret eos in regionibus, » id est per longinquas regiones.

« Et » merito disperdiderunt (Num. XV), quia ipsi « initiati sunt, » passive, id est consecrati, ut alia translatio habet, « Beel, » id est idolo illi, « phegor » illius loci, scilicet Priapo, qui est deus tentiginis: phegor namque tentigo interpretatur, vel Beelphegor, id est deus tentiginis. « Vel initiati sunt » potest legi active; sicut initiati sunt, id est devoverunt se 116.0561A| illi idolo. « Comederunt sacrificia mortuorum, » id est idolothyta, scilicet carnem sacrificatam simulacris mortuorum.

 « Et » tunc » irritaverunt eum in adinventionibus suis, » in hoc quod sunt commisti Madianitis, quia prohibitum erat ne cum extraneis mulieribus commiscerentur, quarum consilio adoraverunt Beelphegor; « et » ideo « multiplicata est in eis ruina, » quia ab ipsis multi sunt interfecti.

« Et » tunc in illo periculo « stetit Phinees » purus mente, quia non peccavit cum aliis, « et placavit » Dominum perfodiendo Judaeum cum Madianite commistum. « Et » tunc « quassatio, » id est ruina, « cessavit, » scilicet quam patiebantur.

 « Et reputatum est ei in justitiam in generatione et 116.0561B| generationem usque in sempiternum; » hoc quod zelo Dei percussit illum, non est illi reputatum in homicidium.

« Et irritaverunt. » Pars quinta. Et licet Deus sic vindicasset in eos, ipsi tamen non cessaverunt, sed etiam ipsum Moysen secum peccare fecerunt: et hoc est « et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, » ubi Moyses ejecit eis aquam de petra (Num. XX), juxta terram promissionis, quando jurgati sunt filii Israel, dicentes quod non posset aquam de petra producere, « et vexatus est Moyses propter eos, » id est turbatus est ab illis, « quia exacerbaverunt spiritum ejus, » id est eum iratum pro sua incredulitate fecerunt et acerbum.

« Et » quia commotus fuit ab illis, « distinxit in 116.0561C| labiis suis, » id est aliter et nimis confidenter locutus fuit ad illos quam consuevisset; veluti quidam dicunt, praesumptuose dixit: Nunquid poterimus vobis educere de petra aquam? etc. Et iterum aliud peccatum enumerat, dicens: « Non disperdiderunt gentes quas dixit, » id est praecepit, « Dominus Deus illis » ut disperderent. Praecepit enim Dominus ut disperderent illas gentes de terra Chanaan, scilicet promissionis, ne eorum consuetudinem addiscerent, et per illam ad culturam idolorum moverentur.

Non disperdiderunt, sed potius « commisti sunt inter gentes » terrae illius, « et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum, » quia Judaei offenderunt Deum. Aggravat malitiam eorum, dicens: « Et immolaverunt 116.0561D| filios suos et filias suas daemoniis. » Nam si isti sunt idololatrae qui hircos immolant, multo magis illi qui filios. Nec immolaverunt filios suos deprehensos in peccatis, sed « effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. »

 « Et » dum ipsi ita interficerent filios suos, ipsi interius interfecti sunt: et hoc est, interfecta (infecta) est terra, » id est ipsi terreni interfecti sunt inter se « in sanguinibus, » suis: « et in » hujusmodi « operibus eorum est contaminata, » id est alii exemplo eorum sunt male operati. « Et » etiam ipsi utrique « fornicati sunt » a Deo, et adhaerendo daemoni adultero, et hoc « in adinventionibus suis » 116.0562A| et traditionibus seniorum: quia, dimissis praeceptis Dei, sequebantur traditiones suas.

« Et tunc iratus est Dominus, » id est exhibuit effectum irati « in populum suum, » et hoc « furore, » id est gravi ira, « et abominatus est haereditatem suam, » jam non curans eos quasi haereditatem defendere. « Et » ideo « tradidit eos in manus gentium, » quia tunc sunt a Philisthaeis devicti « et dominati sunt eorum qui oderunt eos, » scilicet Philisthaei et alii.

« Et tunc tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt, » id est multum afflicti « sub manibus eorum: » Dominus tamen « saepe liberavit eos. »

 « Ipsi autem » hanc liberationem non attendentes, « exacerbaverunt eum in consilio suo, » id est consulte, 116.0562B| « et humiliati sunt in iniquitatibus suis, » id est propter iniquitates suas sunt afflicti multis modis.

« Et cum » ipsi ita « tribularentur, vidit » Dominus, et misertus est eorum « et audivit orationem eorum, » id est liberavit eos, et quia tribulabantur, et quia clamabant ad eum. « Et memor fuit Testamenti sui, » id est promissionis factae Abrahae (Gen. XXII), in cujus semine non impleretur promissio quam Deus fecerat, nisi eos servaret. « Et poenituit eum, » id est immutatum factum est « secundum multitudinem misericordiae suae, non pro meritis eorum, sed secundum misericordiam suam, quae multa est.

« Et dedit eos in misericordias, » sicut Petrum, et Paulum, et Stephanum, et alios quibus peccata condonavit; 116.0562C| et in eis multitudinem justitiae multiplicavit; et hoc est, « in conspectu omnium qui ceperant eos. » Quae enim gentes prius habuerunt Judaeos captivos, modo conversae, receperunt eos magistros, ut Petrum et alios. Vel, « in conspectu omnium qui ceperunt eos, » in conspectu daemonum, quae prius captivos tenebant eos.

« Salvos fac. » Pars sexta. Continuatio. Quandoquidem, o Domine, tot beneficia fecisti patribus nostris, ergo fac eadem et nobis; et hoc est, « salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos, » id est fac nos convenire in nomine fidei: « congrega » dico « de nationibus, » id est de diversis gentibus, vel, auferendo de nationibus, scilicet de imitatione gentium.

116.0562D| Ad hoc congrega « ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua, » ut gloriosi appareamus de hoc quod te laudamus, et tantum valet haec optatio quantum enumeratio.

 Et inde dicit, quia nos ita, Deus, congregabis, « benedictus » sit « Dominus Deus Israel, » id est benedictione incipiente « ab » hoc « saeculo, et » perdurante « in » aliud « saeculum; et populus omnis, scilicet gentilis, quia adhuc est carnalis, « dicet, Fiat, fiat, » id est, benedictus sit Deus.

IN PSALMUM CVI. TITULUS. Alleluia

« Confitemini. III. » Si habeatur aliud alleluia, 116.0563A| praecedentis psalmi est, secundum Hieronymum. In primo « Confitemini » ostendit beneficia facta electis Israel: in secundo misericordias quas fecit peccantibus: in hoc autem ostendit beneficia quae fecit Deus universali Ecclesiae, de Judaeis atque gentibus de quatuor partibus mundi congregatae; et quia psalmus iste laudabilia Dei beneficia continet, ideo intitulatur « Alleluia. » Materia sunt ipsa beneficia. Modus: In prima parte agit de ignorantia; ostendit quomodo Deus errantes in infidelitate peccati et ignorantia perducat in Ecclesiam suam: ex similitudine illius, qui errantes in solitudine ad civitatem reduxit. In secunda parte, quae incipit: « Confiteantur Domino, » ostendit quomodo Deus introductos in Ecclesia satiet divino verbo, et vincula peccatorum ipsorum disrumpat, 116.0563B| sicut si aliquis homines introductos in civitatem bene pasceret et reficeret. In tertia parte, quae incipit a secundo « Confiteantur, » ostendit quomodo satiati per verbum divinum fastidiant aliqui, quod quidem mortale est eis quia non possunt cibum sumere, nisi Deus reficeret eos, ut jam divinum verbum eos resumere delectet. In quarta parte, quae incipit a tertio « Confiteantur, » ostendit quomodo Deus rectores Ecclesiae periclitantes multis tempestatibus et procellis hujus saeculi, sicut rectores navium fluctibus maris, procellam amoveat, auram immittat, et tandem in portum voluntatis deducat. In quinta parte, quae incipit ab ultimo « Confiteantur, » ostendit justo Dei judicio Judaeos esse excaecatos, et plenitudinem gentium subintrasse, et eos maximos fructus 116.0563C| Domino reddidisse. Intentio est ut cantemus alleluia, id est, ut Deum laudemus.

Vox prophetae sic admonentis: Attendite beneficia, quae facit Dominus Ecclesiae, et utroque genere confessionis « confitemini Domino, » accusantes vos de peccatis vestris, et laudantes Deum pro multitudine beneficiorum suorum: et debetis confiteri « quoniam » ipse est « bonus, » id est misericors, et condonat peccata confitentibus: et hoc facite in praesenti, dum tempus est miserendi, « quoniam misericordia ejus » est « in saeculum, » id est in hac vita est locus misericordiae, post hanc restat judicium.

Ego moneo vos confiteri et hoc idem quod dico ego, « dicant » omnes alii « qui redempti sunt a 116.0563D| Domino, » scilicet, exhortentur alios confiteri et Deum laudare. Et bene debetis hoc dicere, quia hi sunt « quos redemit » Dominus praetioso sanguine Filii sui « de manu inimici, » id est de potestate diaboli: nec pauci redempti, sed « eos congregavit » Dominus in unione fidei « de regionibus » diversis.

Bene dico, « de regionibus, » quia congregati sunt a « solis ortu, » id est ab orientali regione, « et occasu, ab aquilone, » id est a septentrione, « et mari, » id est a merediana plaga. Per mare, quod est in circuitu universae terrae, quamlibet mundi partem possumus designare.

Ostendit unde eos redemit; quasi diceret: Bene 116.0564A| dico quod eos redemit, quia ipsi « erraverunt, » daemonibus et non Deo obedientes; « in solitudine, » id est soli a Deo, scilicet manentes in infidelitate; « et » etiam « in inaquoso, » id est in siccitate et ariditate divinae doctrinae, scilicet non habebant qui eos perfunderet, et irrigaret, et fructificaret rore coelestis doctrinae: et quia erant in solitudine et sine doctrina, ideo « non invenerunt viam civitatis » per quam possent accedere ad civitatem: non dico qualemcunque civitatem, sed habitaculi, » id est in qua habitandum est fidelibus, id est Ecclesiae.

Dico non invenerunt illam viam, licet essent « esurientes et sitientes » viam qua possent venire ad veram beatitudinem: sicut mundani philosophi, qui diversis rationibus sollicite inquirebant quid 116.0564B| esset summum bonum, et qua via possent venire ad veram beatitudinem. Vel, « esurientes et sitientes » naturaliter verum bonum. Omnes enim naturaliter tendunt ad verum bonum, sed non vera via: quia quidam per potentiam, quidam per dignitatem, quidam per divitias, aliis quoque diversis modis: et licet esurirent et sollicite inquirerent, tamen « anima, » id est sapientia, « eorum in ipsis defecit » quia sibi, et non Deo, sapientiam attribuebant, et ideo eorum sapientia nullum profectum habuit, sed prorsus inutilis inventa, defecit; qui vero per potentias et alia hujusmodi inquirunt, deficiunt, quia recta via non incedunt.

« Et » quia sic defecerunt, hac necessitate coacti, « clamaverunt ad Dominum, » divinae quidem gratiae 116.0564C| aspiratione admoniti; « et » ipse « eripuit eos » quasi quadam violentia de necessitatibus eorum, » id est, de ignorantia et errore solitudinis, et ducens in Ecclesiam, sapientiam veram ministravit eis: « eripuit » dico « cum tribularentur, » id est cum maxime angustiarentur ignorantia et aliis necessitatibus peccati.

 « Eripuit » dico, « et » deinde « deduxit eos in viam rectam, » id est, cognitionem Christi et catholicae fidei inspiravit eis: ad hoc « ut irent » per bonam operationem « in civitatem, » id est Ecclesiam sanctam « habitationis » in qua habitandum est.

« Confiteantur. » Pars secunda. Propter haec praedicta 116.0564D| beneficia Dei dico « Confitemini: » et item propter haec quae sequuntur « Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus, » id est, fideles laudent Deum, habentes causas laudandi misericordias Domini, mirabiliter impensas « filiis hominum. » « Confiteantur Domino misericordiae ejus, » id est, homines laudent Deum pro misericordiis quas fecit eis, pro mirabilibus, et haec mirabilia facta filiis hominum.

Ideo debent confiteri et laudare, « quia satiavit » Dominus verbo doctrinae spiritualis, per quam in Ecclesia sua eos composuit « animam inanem, » id est vacuam ab omni vera cognitione, veluti fatuos et non fatuos, et simplices; sed « et animam esurientem, » 116.0565A| sicut philosophos, « satiavit bonis, » id est, replevit spirituali sapientia.

« Satiavit » dico ipsos « sedentes, » id est, commorantes « in tenebris, » id est, in ignorantia, a qua nullo modo per se possent exire: « et » sedentes « in umbra mortis, » id est, in turpi vita, quae esset excaecatio eis, et umbra ducens ad mortem: ipsos dico « vinctos in mendicitate, » id est, indigentia totius boni; « et ferro, » id est, duritia peccatorum.

Ideo erant in mendicitate, « quia exacerbaverunt, » id est, acerba judicaverunt, fugiendo « eloquia Dei, » id est, praecepta Dei: quia si aliquis monebat eos de charitate vel aliquo tali, reputabant fugiendam, et in nullo moneri voluerunt. lex tamen 116.0565B| naturalis indicabat eis hoc non esse faciendum. « Et consilium Altissimi, » scilicet coelestia appetere, haec terrena non curare, Christo nostro Redemptori adhaerere, « irritaverunt, » id est, quantum ad se vanum fecerunt, cum in nullis Christo assentire voluerunt, nec ipsum esse Redemptorem crediderunt: vel spernentes consilium Altissimi, ut praedictum est, irritaverunt, id est, ad iracundiam Deum provocaverunt.

« Et » quia sic irritaverunt, ideo « cor eorum, » id est, anima eorum, « est humiliatum in laboribus, » id est, in conatibus suis: quia quantumcunque conarentur, et laborarent per se ad inquisitionem beatitudinis venire, tamen cor est humiliatum, quia defecerunt. Vel, cor est humiliatum et afflictum in 116.0565C| laboribus, » id est, multis miseriis, quas Deus immittit ad correctionem electorum. « Et infirmati sunt, » a praesumptione, id est, cognoverunt se nihil posse per se, « nec fuit » inter eos « qui adjuvaret, » id est, qui posset eos liberare de tenebris et ferro quibus ipsi tenebantur, quia nec ipsi seipsos poterant expedire, nec dii eorum.

« Et » hac necessitate coacti, « clamaverunt, » inspirati quidem a Domino, « ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos, » mendicitate, tenebris et aliis malis in hac parte positis, quae per hoc nominat « necessitates, » quia per se nullo modo poterant inde egredi. Ostendit quomodo liberavit: quasi diceret: Dico « liberavit, » et hoc modo: « eduxit eos de tenebris » infidelitatis, 116.0565D| quia fecit fideles; « et umbra mortis, » quia jam non inquinaverunt vitam suam in turpibus factis; « et vincula eorum, » id est, duritiam peccati, qua prius tenebantur ligati, « disrupit, » quia cordibus compunctionem immisit, et ad poenitentiam eos adduxit.

 « Confiteantur. » Pars tertia. Quasi diceret: Sicut propter beneficia Dei praedicta dignum est ut confiteantur Domino, ita pro eis quae sequuntur « confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. »

Et debent confiteri, quia cum anima eorum abominata sit omnem escam, Dominus aufert non tantum illam satietatem, sed omnia mala quae inde 116.0566A| eveniunt: et ea quae de ipso fastidio proveniunt, prius ponit dicens: « quia contrivit, » id est, annihilavit, « portas aereas, » id est, iram et concupiscentiam destruxit in eis, quae sunt portae ducentes ad interitum aeternum: aereas vocat, quia cum sint naturaliter in homine, vix aliquis potest dominari. « Et vectes ferreos, » id est, suggestiones diaboli, quibus firmatur et corroboratur in malum: et ira, et concupiscentia quae nobis fuerunt ad bonos usus data, scilicet ut irascamur malis, bona cupiamus. Quos vectes « confregit » Dominus, quia fideles suos fortes fecit, ut possent superare quamlibet tentationem diaboli.

Portis confractis, et vectibus destructis, « suscepit eos » Dominus ad justitiam de via iniquitatis, 116.0566B| id est, de turpi vita, quam in peccatis ducebant: « via » dico « eorum, » id est, quam ipsi non a Deo, sed a se habebant. Bene dico iniquitatis eorum, habebant « injustitias, et propter » illas « sunt humiliati, » id est, afflicti a Deo, ut per hoc recognoscerent peccata. Vel ideo suscepit eos, quia ipsi sunt humiliati, id est, humiles facti, et affligentes se in conspectu Domini propter injustitias, id est, quia cognoscunt se Deum in multis peccatis offendisse.

Ideo habuerunt praedictas portas, et via ipsorum fuit iniquitas, quia « anima eorum abominata est omnem escam, » id est, omnem refectionem spiritualis doctrinae, « et » propterea « appropinquaverunt usque ad portas mortis, » id est, fere venerunt in desperationem, quae recta via ducit homines ad 116.0566C| aeternam mortem.

 Hac necessitate coacti, « clamaverunt ad Dominum: » nec tamen clamare potuissent, nisi praeventi divina misericordia « cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. » Hic quoque accepit necessitatem, peccata in hac parte posita, veluti quod dixit superius, portas, vectes, et similia.

Hoc modo liberavit: « misit Verbum suum, » id est, Filium suum fecit incarnari, « et » per hoc « sanavit eos, » id est removit ab eis fastidium divini verbi. Vel, verbum, id est, praeceptum divinum, et imperium suum, et sanavit eos: sicut in Evangelio dicitur: « Dic tantum verbo, et sanabitur puer meus (Luc. VII): » et ita liberatis, et a fastidio sanatis, « et eripuit eos de interitionibus eorum, » id 116.0566D| est de aeterna damnatione, quae proveniret ex illo fastidio sicut mors corporalis procedit ex fastidio cibi corporalis.

« Confiteantur Domino. » Pars quarta. Continuatio: Sicut monui propter caetera beneficia praedicta ut confiteantur, ita et propter ea quae modo dicentur, dignum est ut « confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, » sicut supra expositum est.

Dico « confiteantur, » et sacrificent Deo, non dico hircum vel aliquod tale, sed laudem, et hoc est, « sacrificium laudis, » id est dictis et factis ostendant Deum laudabilem, secundum hoc: « Luceant opera vestra bona coram hominibus, ut videntes 116.0567A| opera vestra, et glorificent Patrem vestrum (Matth. V,) « et annuntient opera ejus » Dei, veluti quod peccata dimittit et alia cuncta bona facit, et hoc faciant « in exsultatione, » exsultandum quidem est illis, qui haec opera Dei attendunt.

Dico « annuntient, » neque hoc omnibus praecipio, sed rectoribus Ecclesiae, de quibus dicit, « qui descendunt, » de sublimitate suae contemplationis, « mare, » id est, istud saeculum, quod multis fluctibus agitatur; ad quod descendunt « in navibus » regendis, id est in Ecclesiis, quae circumdantur et contunduntur fluctibus et seditionibus hujus saeculi, veluti naves fluctibus maris; ipsi dico qui descendunt, « facientes operationem, » scilicet praedicationis et confessionis, et alia Dei beneficia dispensantes « in 116.0567B| aquis multis, » id est, in multis populis.

 « Ipsi » rectores Ecclesiae, qui ita descendunt, « viderunt opera Domini, et mirabilia ejus, » id est mirabiles operationes ejus cognoverunt « in profundo » cordis: vel, factas in profundo, id est, inscrutabili consilio Dei.

Bene dico « opera, » quia haec opera Dei inter caetera cognoverunt quod ipse « dixit, » id est voluit, « et spiritus procellae, » id est diabolus, qui omnem movet procellam, id est, tempestatem tentationum hujus vitae, « stetit, » id est, horruit contra rectores Ecclesiae, et in ipsis procellam suam commovit: « Et » per hoc « fluctus ejus » procellae, id est, adversitates vel tempestates, et prosperitates, quae maxime concutiunt corda hominum, « sunt exaltati, » 116.0567C| id est, multiplicati in eis: tentat enim diabolus ipsos rectores Ecclesiae, et per suas proprias prosperitates et proprias similiter adversitates.

« Fluctus sunt exaltati, » et per hoc illi rectores, quos illi impellunt fluctus, « ascendunt usque ad coelos, » scilicet per multas prosperitates ducuntur in nimiam altitudinis elationem; « et descendunt usque ad abyssos, » quia, depressi in multitudine adversitatum, ducuntur usque in desperationem: et per hoc « anima eorum tabescebat, » id est, deficiebat, « in malis, » id est propter mala quae in ipsis movebant tentationes deficiebat, quia nihil boni facere valebant.

« Etiam turbati sunt, » id est, ignorant quid faciendum sit eis, sicut rectores navium turbantur in 116.0567D| mari, ingruente vehementi tempestate; « et moti sunt » ad iram adversus subditos, « sicut ebrius, et sic omnis sapientia eorum devorata est, » quia in nullis bene utuntur ratione, neque cum utuntur prosperis, neque cum franguntur adversis.

Quia necessitatibus coacti sunt, « et » ideo « clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. » Ostendit quomodo eduxit eos, dicens: « Et statuit procellam ejus, » maris, id est, tentationes et tumultus hujus saeculi, « in auram » suavem, quae bene recrearet eos, id est, gratiam spiritualem, scilicet ubi prius regnabat procella et persuasio diaboli, modo posuit Deus Spiritum sanctum, qui intus refoveret eos: « et » per 116.0568A| illam auram « siluerunt fluctus ejus » maris, vel spiritus maligni qui prius impetum immittebant: quia inhabitante eos Spiritu sancto, jam nullus fluctus, nullus impetus diaboli potuit dominari eis.

 « Et laetati sunt quia siluerunt, et » sic « deduxit eos in portum voluntatis eorum, « id est, in quantam voluerunt securitatem.

« Confiteantur. » Pars quinta. Et sicut in aliis proposuit admonitionem laudis prosequentibus beneficiis, ita hic, cum dicit: « Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, » ut supra.

 « Et exaltent eum in Ecclesia plebis » et tota congregatio populi laudent eum communiter, et etiam illi praelati; et hoc est: « et in cathedra seniorum 116.0568B| laudent eum, » id est, illi qui habent magisterium super alios.

Exaltent, laudent, ideo quia ipse « posuit flumina in desertum, » id est, doctrinas Evangelii posuit in gentes, quibus corda eorum irrigantur; « et exitus aquarum, » id est, ipsam doctrinam manifeste exeuntem de Judaea per praedicationem apostolorum posuit « in sitim, » id est, in gentes, qui interna aspiratione coelestem doctrinam sitiebant.

« Terram vero fructiferam, » id est Judaeam, quae prius erat fructifera, posuit « in salsuginem, » id est, in sterilitatem. Per salsuginem sterilitas intelligitur, quia si salsugo terrae misceatur, eam penitus sterilem facit: et hoc fecit « a malitia, » id est, propter malitiam « inhabitantium in ea, « hoc est, justo judicio 116.0568C| suo excaecavit Judaeos, et gentes introduxit.

« Posuit dico. » Continuatio. Judaeam posuit in salsuginem. « Desertum » autem, id est gentiles, qui prius erant deserti a cognitione Dei, « posuit in stagna aquarum, » id est in Ecclesiam, quae est locus in quo loco stant aquae, id est baptisma. Vel, in stagna aquarum posuit, id est, in ea stare fecit et perseverare aquas, id est spirituales doctrinas: « et » eamdem « terram » quae prius erat « sine aqua, » id est gentiles, posuit « in exitus aquarum » ut etiam de ipsis ad alios doctrina proflueret.

 « Et illic, » id est, in aquis illius, « collocavit » Deus « esurientes, » id est, desiderantes refici spiritualibus doctrinis: « et » ipsi collocati « constituerunt civitatem, » id est, Ecclesiam, « habitationis, » 116.0568D| id est, in qua sola habitandum est.

« Et » ipsi ibidem positi, « seminaverunt agros, » id est, converterunt quosdam sine multo labore seminando verbum Dei; « et plantaverunt vineas, » id est, quosdam cum magno labore aedificaverunt; et ipsi seminati « et » plantati, « fecerunt fructum nativitatis, » id est, doctrinam magistrorum sunt in operibus imitati. Ille facit fructum nativitatis, cui si praedicatur castitas, caste vivit: ille non facit fructum nativitatis, in quo si plantatur castitas verbo praedicatoris, ipse tamen fornicationem reddit: sicut ager qui, recepto frumento, zizania reddit, et ita non facit fructum nativitatis.

« Et benedixit » Deus « eis, » id est, multiplicavit 116.0569A| virtutibus; « et multiplicati sunt » numero « nimis, » multum: vel, « nimis, » id est, supra numerum electorum: sicut: Tantum multiplicati sunt pisces, quod scissum est rete, et illi qui superflui erant, exierunt (Luc. V; Joan. XXI): secundum quos figurati haeretici, qui ab Ecclesia recedunt. « Et jumenta eorum, » id est, simplices de Ecclesia, « non minoravit, » id est, non fecit minoris pretii quam essent illi sapientes, sed potius in eis virtutes multiplicavit.

 Ipse benedixit eis, « et » tamen « pauci facti sunt » ad comparationem malorum; « et vexati sunt a tribulatione malorum, et » etiam vexati sunt a « dolore » quem habebant propter peccata aliorum.

116.0569B| Propter hoc « contentio est effusa super principes, » id est, super haeresiarchas, qui contendunt contra Ecclesiam Dei: vel, « super principes, » id est, super potentes hujus saeculi, « et eos » principes « fecit » Deus « errare in invio et non in via, » id est, extra fidem: et non ita ut revocentur, sed ita quod ultra non erunt in via, id est, in catholica fide, quae est via vitae.

Istos excaecavit, « et » e contra « adjuvit pauperem » verum « de inopia, » id est, supplevit ejus inopiam de cognitione sui, conferens ei sapientiam, ut posset resistere haereticis: « et » per ipsum pauperem « posuit familias, » id est, plures congregationes in Ecclesiis, faciendo eas « sicut oves, » id est innocentes.

 116.0569C| Et hoc quod Deus ita adjuvat pauperem, excaecat principem, « videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum, » id est obstruet: quia jam nihil poterit oblatrare, cum suos complices in invio videat permanere.

Quando quidem tanta bona facit, ergo « quis » est « sapiens? » Si quis dicat, Ego sum sapiens, tunc scio quia « et custodiet haec » quae praedicta sunt, commendando memoriae quod Deus pauperes adjuvat, divites excaecat: « et » tunc « intelliget misericordias Domini, » scilicet, quod Deus facit non per merita hominum, sed per misericordias suas. Alleluia.

IN PSALMUM CVII. TITULUS. Canticum psalmi ipsi David.

116.0569D| « Paratum cor meum, Deus. » Psalmus iste convenit David, id est, Christo, qui hic loquitur: qui dicitur canticum, quia proponit magnam exsultationem, scilicet Christi glorificationem, quam propheta hic exsultanter annuntiat. Psalmus dicitur, quia ipsius Christi bonam operationem proponit, scilicet humiliationem, qua genus humanum, id est dilectos suos, liberavit. Ex qua humiliatione, id est operatione, processit illud canticum, quia ex militia Christi, digne et tam diligenter peracta, processit glorificatio ipsius. Attendendum quod in hoc psalmo novis verbis non utitur propheta, sed primam partem quae est: Ut liberentur dilecti tui, mutuat de psalmo illo: « Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam 116.0570A| in te confidit anima mea (Psal. LVI). » Illud vero quod sequitur postea, mutuat de psalmo illo: « Deus, repulisti nos (Psal. LIX). » Ideo autem voluit ex diversis psalmis istum psalmum componere, quia vidit partes illas psalmorum in Christo convenire: et quae per se ad laudem Dei grata erant, conjuncta gratiora fuere. Ideo etiam in Ecclesia ex diversis psalmis vel laudibus antiphona vel cantus aliquis conjungitur. Materia hujus psalmi est glorificatio Christi et passio. Modus: In prima parte ostendit glorificationem, et inserit aliquid de humiliatione. In secunda parte, quae incipit: « Ut liberentur dilecti tui, » humiliationem exsequitur, et inducit ipsum Deum promittentem liberationem electorum, quae completa fuit per ipsum Christum. Intentio est 116.0570B| invitare nos, ut exemplo sui humiliter patiamur, et ipsa patientia virtutem et securitatem nostram Deum faciamus. Unde dicit in fine psalmi: « In Deo faciamus virtutem, » etc. Et iste Psalmus est unus de illis qui Christum Deum et hominem demonstrant. Ubi enim eum ostendit exaltatum super coelos, ostendit eum vere Deum esse: nam si tantum homo fuisset, nullatenus ita exaltatus fuisset. Ubi autem eum humiliatum ostendit, eum verum patet fuisse hominem.

Volens ergo Christum dignum glorificatione ostendere, promittit se in omni humilitate Deo obedientem, dicens: O « Deus, cor meum est paratum » cantare tibi: et ut ostendat se paratum esse ultra modum aliorum hominum, ingeminat, dicens: « paratum cor meum, » id est, sic est paratum cor 116.0570C| meum, ut nullo modo peccato impediatur: cor est paratum, et ad quod est complebo, quia « cantabo » devotione spirituali et contemplatione laudabo te; « et psallam » tibi, id est, bene operabor ad honorem tuum; « in gloria mea, » id est, in psalterio et cithara, id est, in humanitate: quae humanitas est gloria mea, quia per obedientiam quam in ea Deo exhibui, me dignum gloria demonstravi. Vel « psallam, » id est, bene operabor in gloria mea, id est, in consideratione futurae gloriae quam exspecto.

Dico « psallam in gloria mea, » et o gloria mea, id est, « psalterium et cithara, exsurge » id est, cresce in bona operatione. Psalterium vocat Christus suam humanitatem, secundum hoc quod de superioribus resonat, scilicet quod divina praecepta 116.0570D| spiritualiter implet, sicut fuit ante tempus passionis. Citharam vocat eamdem humanitatem secundum mortificationem carnis, sicut fuit in passione: ideo dico exsurge ad bene operandum, quia per hanc bonam operationem certus sum de mea resurrectione: et hoc est, « exsurgam diluculo » id est, in mane resurgam.

 Et post resurrectionem « confitebor tibi, Domine, in populis, » id est, multos Judaeorum de populis faciam tibi confiteri et laudare te: « et in nationibus, » id est, in Gentibus, quae tales remanent quales sunt natae « psallam tibi, » id est, faciam te bene operari.

Ideo confitebor tibi, « quia misericordia tua, » 116.0571A| est, Filius tuus, per quem misericorditer reparas genus humanum, « magna est super coelos, » id est, super coelestes creaturas, scilicet super ipsos angelos, qui per ipsum subsistunt « et veritas tua, » id est, Filius tuus, qui te veracem esse ostendit quia per ipsum promissiones tuae impletae sunt in mundo, est magna « usque ad nubes » constituendas, id est, sanctos praedicatores, qui compluunt Ecclesiam coelesti aqua.

 Et quandoquidem misericordia tua magna est super coelos, ergo « tu, Deus, exaltare super coelos » id est, duc hominem tibi unitum super omnem angelicam creaturam. sicut in ascensione completum est: « et » per hoc « gloria tua, » id est, fama tua, erit « super omnem terram, » quia tu gloriosus apparebis 116.0571B| per totum mundum.

Pars secunda. Et ut tibi sit gloria, libera de potestate inimici dilectos tuos: nisi enim ipsi auferantur a jugo diaboli, Deus in omnibus creaturis suis nullam gloriam habebit: et « ut liberentur dilecti tui, salvum fac » me resuscitando, per cujus resurrectionem futura est dilectorum liberatio. Dilectos vocat a Deo praeelectos, nec aliorum petit liberationem. Ipse enim sciebat qui essent dilecti, et pro ipsis orabat: Ecclesia vero, quia non cognoscit determinate qui sunt salvandi, pro omnibus orat indiscrete. « Salvum fac » dico, « dextera tua, » id est, potentia tua, « et exaudi me » precantem de dilectorum liberatione, scilicet et per meam resurrectionem, et per meam orationem libera dilectos.

 116.0571C| Peto ut salvum me facias, ut sic liberentur dilecti: et de mea liberatione bene certus sum et de ipsorum salute, quia « Deus locutus est in » me speciali « sancto suo; » scilicet locutus est: « Exsultabo et dividam Sichimam, » id est, humeros, scilicet gratiam meam diversis conferam, per quam faciam humerosos et fortes ad labores sustinendos. « Et convallem tabernaculorum, » id est, humiles in tabernaculis meis militantes, « dimetiar » id est, in partem mihi assumam.

Etiam « Galaad, » id est, acervus testimonii, sicuti sancti martyres qui dant seipsos morti pro testimonio veritatis, « est meus, » id est, in numero salvandorum repositus. « Et meus est Manasses, » id est, illi qui obliti sunt veteris vitae sicut Psalmista 116.0571D| alibi dicit: Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psalm. XLIV). « Et Ephraim, » id est, fructificantes in bonis operibus, est « susceptio capitis mei, » id est, divinitatis meae, quia in illis qui sunt ita fructificantes quiescit et delectatur ipsa Divinitas. Vel, « Ephraim, » id est, spinea corona, quae est fructificatio, quia acquirit Deo coronam de circuitu totius mundi: non est dedecus et depressio mea, sicut quidam dicunt, sed susceptio capitis mei, id est facit meum caput, id est, meam altitudinem, suscipi per totum mundum et jucundum haberi.

« Juda est rex meus, » id est, Christus, quem ego constitui super omnes fideles, est de tribu Juda. « Moab, » id est, abutens lege, id est, gentiles, qui 116.0572A| sine lege erant, sunt « lebes spei meae, » id est, seipsos bene decoquentes, et facientes dulces cibos, de quibus ego mihi refectionem capiam. Vel, « Moab, » id est, diabolus, qui est abutens lege et sine Patre Deo: est lebes, id est, coctio et ustio spei meae: quia per illas exustiones purgantur illi quos ego spero me habiturum.

Adhuc de verbis Dei. Et quia meus est Galaad, et alios tales habeo, ergo « extendam calceamentum meum, » id est, sanctum Evangelium quo calceantur pedes, id est, affectiones evangelizantium, ne pungantur spinis concupiscentiae, neve aliquo luto inquinentur: extendam dico « in Idumaeam, » id est, terrenis, velut in gentibus faciam annuntiari Evangelium: et per annuntiationem Evangelii « alienigenae, » scilicet Allophili, id est, potione et gloria 116.0572B| hujus vitae cadentes, « sunt mihi facti amici, » id est obedientes.

Ostensis promissionibus Dei, resumit verba Christus, quasi ita dicat: quandoquidem Deus dicit: « Extendam calceamentum meum in Idumaeam, » sed « quis deducet me in civitatem munitam, » id est, ut ego faciam de Idumaeis civitatem contra diabolicas tentationes munitam? et « quis me deducet usque in Idumaeam? » id est, inter terrenos, id est, ut ab eis nomen meum cognoscatur, et in ipsis civitatem constituere valeam. Vel, « quis deducet me in civitatem munitam? » id est, inter terrenos, qui sunt modo civitas contra me munita, ut annuntiatione mei munitiones perversae illius civitatis destruantur: 116.0572C| et « quis deducet me usque in Idumaeam, » id est, ut Idumaeos mihi acquiram? Vel aliter: « quis deducet me in civitatem munitam? » id est, in infernum, qui est munita civitas, ad retinendos homines in captivitate, ut spoliem eum de animabus fidelium: et quis postea deducet me usque in Idumaeam, ut ipsos terrenos post triumphum meae victoriae acquiram? Nullus utique, nisi tu Deus; et hoc est quod subdit:

« Nonne tu, Deus, » utique tu, qui contrarium tamen videris facere: « qui repulisti nos, » id est, videris repulisse me et meos, dum permittis vilissime tribulari: et in hoc videris repulisse, quia « non egredieris, Deus, » ulterius « in virtutibus nostris, » id est, non apparebis deinceps manifestus in nostris exercitibus, sicut fecisti antiquis Patribus. 116.0572D| Alia translatio habet, « in exercitibus. »

Dico, non egredieris, nec nos petimus, sed potius da tribulationem: et « de » ipsa « tribulatione da nobis auxilium, » id est, ut ipsae tribulationes quas patimur, nobis ad futuram gloriam auxilientur: ideo peto auxilium de tribulatione non humanum auxilium, « quia salus hominis, » id est, subsidium, quod potest homo praestare, est « vana, » id est, transitoria.

« In Deo. » Et quia salus hominis est vana, ideo « faciemus virtutem in Deo, » id est, ipsum Deum reputabimus virtutem et constantiam nostram, nihil in nobis confidentes, sed omnia a misericordia Dei sperantes. « Et ipse ad nihilum deducet mimicos 116.0573A| nostros, » id est, faciet inimicos nostros nihil contra nos proficere, et nos eorum persecutiones nihilipendere.

IN PSALMUM CVIII. TITULUS. In finem psalmus David.

« Deus, laudem meam. » Psalmus iste convenit David, id est, Christo: habens materiam passionem suam, de qua loquitur: dirigens nos « in finem, » id est, in Christum. Modus: in prima parte ponit malitiam Judaeorum, ipsius Judae specialiter et aliorum, quam in ipsum Christum exhibuerunt. In secunda parte, quae incipit: « Constitue super eum, » ponit maledictiones triginta, sicut et Dominus Jesus triginta denariis venditus fuit. In tertia parte, quae 116.0573B| incipit: « Et tu, Domine, fac mecum, » petit suam glorificationem, interserens aliquid de sua passione, et aliquid de persecutorum maledictione. Intentio est ut cum videamus illos qui Christum persecuti sunt, sic maledictos, a justorum persecutione cessemus.

Et sic loquitur Christus ad Patrem: « O Deus, » contra hoc quod inimici mei loquuntur mihi impie, tu « ne tacueris laudem meam, » sed fac me cognosci, et laudari per totum mundum: ideo facias hoc, « quia os peccatoris, » id est, Judaici populi, qui populus peccator est in turpi vita, « et os dolosi » populi, qui dolose machinatur mortem meam, et dicit dolos sicut: « Magister, quid est maximum in lege mandatum? (Matth. XXII), » et similia, « est apertum super me, » id est, ad meam depressionem. Cum dicit, 116.0573C| « apertum est, » notat eos multa mala locutos contra eum fuisse.

Et ipsi « locuti sunt adversum me lingua dolosa, » dicentes: « Magister, scimus quia verax es » (Marc. XII), « et » tandem in passione « circumdederunt me sermonibus odii, » scilicet quos proferebant contra me, non propter meritum, sed propter odium, dicentes apud Pilatum: « Crucifige, crucifige eum » (Luc. XXIII): « et expugnaverunt me, » secundum dicta eorum putaverunt convictum de reatu, eo quod verum eis dixeram, dicendo me esse Filium Dei. Vel « expugnaverunt me » quantum ad exteriorem hominem, dantes me morti: et haec omnia « gratis, » id est, sine meo merito. Vel, « expugnaverunt, » id est, impugnaverunt, me spernendo, colaphizando.

116.0573D| Vere « gratis, » quia pro beneficiis haec omnia mihi faciebant; et hoc est: « detrahebant mihi pro eo ut me diligerent, » id est, pro eo facto pro quo me diligere deberent. Et etiam « posuerunt adversum me mala pro bonis, » id est, in ipso facto in quo quaerebant mihi mortem, id est, cum ego quaererem eorum salutem: « et odium pro dilectione mea, ego autem orabam » pro eis. Ultimum genus malitiae notat in eis. Malum namque est pro bonis bona non reddere; pejus, pro malis mala reddere; pessimum, pro bonis mala reddere. E contrario ponit in Christo optimum genus bonitatis, qui pro se persequentium salute orabat.

« Constitue. » Pars secunda. Et quandoquidem 116.0574A| populus iste ita obstinatus est in me persequendo, nec me vult habere caput et regem suum, ergo « constitue, » o Domine, « super eum » populum « peccatorem, » id est diabolum, qui singularis peccator est, et est causa totius peccati. « Super eum, » ut dominetur ei: « et » ipse, « diabolus » scilicet, « stet a dextris ejus, » id est, non occupet solam carnalitatem, quam per sinistram, sed etiam ipsam rationem, quam per dexteram designatur: ita, ut neque per rationem aliquid boni agat. Vel, « stet a dextris ejus, » id est, quaecunque operabitur, suggerente diabolo, putet dextera et bona. Attende quod haec imprecatio non est ex voto malevolentiae, sed Christus consentiens divinae justitiae, ponit sub deprecatione, quae valet quantum et enuntiatio, quod 116.0574B| videt illis futurum.

« Cum judicatur. » Constitue peccatorem, et eo constituto, « exeat » a consortio justorum « condemnatus, » vel Judas, vel Judaicus populus, « cum judicatur, » id est, judicabitur, in futuro judicio: in quo judicio certum est quod Judas et ejus consentanei a sanctorum consortio sejungentur. Vel, cum judicatur occulto judicio in hac vita, exeat a consortio sanctorum condemnatus, veluti Judas qui, tradito Domino, ab apostolorum societate sejunctus est. « Et oratio ejus fiat in peccatum. » Judae oratio in peccatum fuit, quando in desperationem cecidit; veluti cum Dominum audiret resurrexisse, dixit: « Peccavi, tradens sanguinem justum, » ductusque desperatione, laqueo se suspendit. Potest quoque communiter dici 116.0574C| et de Juda, et de malo populo illo Judaeorum. « Fiat oratio ejus in peccatum, » id est, ad aeternum interitum; quia, sicut dicit Augustinus, oratio quae cum Christo fit, ad salutem est: quae sine Christo est, ad damnationem. Similiter et nostra oratio fit in peccatis, si habentes erga proximum odium vel iram, vel alias injustitias, dicamus: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » Debemus autem saltem nostro fratri odium vel iram, et talia quae non sunt exigenda, condonare, ut oratio nostra Deo acceptabilis sit, sicut in Evangelio dicitur: « Cum offers munus tuum ante altare, si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid justae querelae adversum te, dimitte munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo, etc. » (Matth. VI). 116.0574D| Licet autem nobis quaedam juste repetere, quamvis melius esset omnia condonare; unde Apostolus: « Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. » (I Cor. VI et X.)

« Fiant dies ejus pauci, » id est, paucis diebus maneat inter apostolos; « et episcopatum ejus accipiat alter, » id est, apostolatum, scilicet Matthias. Hoc specialiter de Juda dicitur, de quo et beatus Petrus in Actibus apostolorum hunc versum exposuit, dicens: Suppleamus locum ipsius, sicut praecepit Spiritus sanctus, cum dicit: Episcopatum ejus accipiat alter (Act. I).

 « Fiant filii ejus, » Judae, vel populi Judaici « orphani, » patre carnali, vel Deo patre spirituali: « et 116.0575A| uxor ejus, » Judae, vel totius populi Judaeorum; « vidua, » vel maritis carnalibus, vel ipso Deo marito spirituali et vero consolatore. Licet in Evangelio non legatur, tamen credimus Judam uxorem et filios habuisse.

Propter haec mala « transferantur filiis ejus, » scilicet, Judae, vel communiter totius populi, de regno suo; « nutantes, » instabiles et vagi, videlicet, translati, nullius terrae dominium obtineant; « et mendicent, » id est, deserti a Deo, indigeant, etiam exterioribus: « transferantur » dico, nec hoc fame, vel voluntarii, sed vi expellantur. Hoc est quod dicit: « Ejiciantur de habitationibus suis, » sicut completum est per Titum et Vespasianum.

« Scrutetur etiam fenerator, » id est, diabolus, 116.0575B| qui dicitur fenerator quia vitia commissa alicui multiplicata requirit, quia in ipsis etiam multiplicari facit, et pro ipsis poenas solvit; « omnem substantiam ejus, » Judae et aliorum Judaeorum. Substantiam eorum accipit rationem, per quam ipsi debent vivere, et in bonis operibus sustentari: hanc scrutatur diabolus, quando a bono eos retrahit, et rationem eorum in pravos usus convertit. Vel « substantiam ejus, » diaboli, id est, malitiam, in qua et per quam ipse subsistit. « Scrutetur, » id est, diligenter inquirat, ut pro singulis malitiis quas exercuerunt, reddat eis diabolus multiplices poenas. « Et alieni diripiant labores ejus, » sicut Romani in possessio nibus eorum haereditaverunt. Vel, « alieni, » id est, gentiles, diripiant labores ejus, id est, legem Domini, 116.0575C| in qua prius Judaei laboraverunt.

 Et cum his modis conteratur populus ille, « non sit illi adjutor, » id est, non sit aliquis populus qui insurgat ad defensionem ejus: vel ipse Deus, qui aliorum miseriis moveri solet et adjuvare, non sit adjutor illi populo, nec etiam filiis eorum. Et hoc dicit: « non sit qui misereatur pupillis ejus. »

« Non sit qui misereatur, » sed potius « fiant nati ejus » populi « in interitum, » id est, moriantur morte temporali. « In generatione una deleatur nomen ejus, » id est, non habeant regenerationem quam habent Christiani ex unda baptismi, sed unam solam generationem, scilicet carnalem, quam quicunque solam habent, aeternae patriae habitatores non erunt: eadem sententia potest haberi, si de Juda specialiter 116.0575D| dicatur: vel haec alia, « in generatione una deleatur nomen ejus, » id est, non habeat multam successionem filiorum, sed sine prole filii ejus moriantur.

Et propter haec mala « iniquitas patrum ejus, » id est, originalia peccata, « redeat in memoriam, » id est poena eos affligat pro peccatis patrum suorum, non solum pro propriis commissis: « redeat » dico « in conspectu Domini, » id est, in judicio in quo Dominus ab omnibus conspicietur: propter hoc dicit, « redeat in memoriam, » quia videtur Dominus oblitus omnium peccatorum eorum in hoc dum non punit eos. « Et peccatum matris ejus, » id est, Synagogae, in qua sunt carnaliter multi, « non deleatur, » sed potius pro peccatis Synagogae filii deleantur: 116.0576A| et accipitur hic speciale illud peccatum, de persecutione justorum; unde et alibi dicitur: Veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae (Matth. XXIII).

« Peccatum matris non deleatur, » sed potius « fiant contra Dominum semper, » scilicet ut sicut in hac vita sunt contrarii Domino per similitudinem vitae, ita in alia vita erunt contrarii; quando Dominus in gloria quiescet cum suis, ipsi torquebuntur aeternis suppliciis. « Et dispereat de terra » viventium « memoria eorum, » scilicet quod nullus justorum aliqua pia affectione moveatur super eos. Haec oro eis « pro eo » facto, « quod non est » populus ille « recordatus facere misericordiam, » id est aliquid 116.0576B| pro quo deberet misericordiam invenire. Recordatus ideo dicit, quia etsi prius non fecisset misericordiam, posset tamen postea resipuisse, eo misericordia fecisse. Vel ideo dicit « recordatus, » quia si alii fecissent mala Christo, ipsi deberent defendere, de quorum progenie ipse erat, et quos praesentia sua ipse visitaverat.

« Non est recordatus facere misericordiam, » sed potius « persecutus est hominem inopem, » id est, nulla temporali copia abundantem, « et » me « mendicum, » id est, aliunde necessaria petentem, sicut ipse aquam mendicavit a muliere Samaritana (Joan. IV): « et » me « compunctum corde, » id est, dolentem de peccatis eorum: nec sunt persecuti ad hoc ut aliquid de temporalibus mihi auferrent, sed « mortificare, » 116.0576C| id est, ad hoc ut me mortificarent. Vel si « compunctum » proprie accipiamus, scilicet dolentem de propriis peccatis; dicemus non de propria persona Christi, sed de suis. Sic persecuti sunt me inopem hominem et meos; hoc est quod subdit: « compunctos corde. »

« Et dilexit maledictionem, » veluti cum dixit: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII): » « et veniet ei » populo illa maledictio, quia etiam propter illud peccatum sunt adhuc hodie excaecati filii eorum. « Et noluit benedictionem, » quando caecus illuminatus dixit eis: « Nunquid et vos discipuli ejus vultis fieri? Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis, nos discipuli sumus Moysi (Joan. IX). » Et ipsa benedictio 116.0576D| « elongabitur ab eo » populo, quia, excaecatis Judaeis, transibit illuminatio ad gentes.

« Et induit » populus ille « maledictionem, » id est peccatum meae mortis; « sicut vestimentum, » quia putabant tamen apparere vicinis valde ornati et decori. « Et ipsa maledictio intravit in interiora ejus, » jam valens ad mortem eorum: « sicut aqua » penetrans ad interiora; « et sicut oleum in ossibus ejus: » quia sicut oleum hilarem et laetam reddit faciem, ita ipsi laeti de mea morte fuerunt. Tunc fuit peccatum illud quasi vestimentum accedens ad eos, quando persuadenti diabolo assenserunt. Tunc fuit quasi aqua penetrans ad interiora, quando laboraverunt, et corporaliter quaesierunt ut me morti traderent. 116.0577A| Postquam vero perfecerunt, jam gaudentes et exhilarati de morte mea, fuit eis quasi oleum.

Dico quod populus ille induit maledictionem, et illa maledictio, scilicet peccatum illud, fiat eis excaecatio; et hoc est: « fiat ei sicut vestimentum, quo operitur, » contegantur et contineantur in tenebris illa maledictione: « et » etiam fiat eis obduratio; et hoc est: « sicut zona qua semper praecingitur, » id est, sic sit circumdatus illa maledictione, ut expedire se ab ea non valeat. Vel ita, sicut eis mors mea fuit quasi zona, qua solent homines praecingi ut ad opus sint expeditiores, ita mors mea sit eis sicut zona propter hoc quod morti me tradiderunt, ut semper sint parati et prompti ad omne malum opus faciendum.

116.0577B| Ego haec mala imprecor eis, et « hoc » est « opus eorum, » id est, hoc exigunt opera eorum, « qui mihi » existenti « apud Dominum, » consubstantiali mihi Filio Dei, « detrahunt » dicentes: Hic homo non est a Deo, non est Filius Dei. Vel, qui detrahunt mihi, et hoc putant esse apud Dominum, id est, placere Domino; « et » hoc exigit opus eorum « qui loquuntur mala adversus animam meam » et qui imponunt mihi crimina, dicentes me esse potatorem, malevolum, et similia. Vel, « loquuntur adversus animam meam, » id est, adversus vitam meam, veluti cum dicerent: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX). » Ideo dicit, « adversus animam meam, » et non adversus corpus, quia quanquam dicebant eum pauperem filium pauperae, non erat 116.0577C| hoc malum, quia veritas hoc exigebat.

« Et tu, Domine. » Pars tertia. Continuatio: Ipsi loquuntur hoc adversus animam, sed contra eos tu, Domine, me adjuva; et hoc est: « Et tu, Domine, Domine. » In repetitione suam devotionem ostendit: « fac mecum, » id est operare pro me, scilicet ad utilitatem meam. Vel, fac mecum, id est, ego operor, et tu operare, « propter nomen tuum » ampliandum, et etiam propterea « quia suavis est misericordia tua: » quid me fecisti propter misericordiam tuam incarnari, pati; haec fuit mihi suavis res, id est, placuit mihi.

Hoc scilicet « fac mecum, libera me » de conformitate malorum, et ne possint me retinere in morte, sicut ipsi volunt: et opus est, « quia ego sum 116.0577D| egenus et pauper. » Pauper fuit quantum ad opes humanas, quibus caruit: egenus, quia aliunde petiit. « Et cor meum turbatum est, » timore mortis, juxta illud: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI; Marc. XIV): » et hoc « intra me, » id est, non ex necessitate, sed ex mea voluntate. Vel, « intra me, » quia et tristis est anima, non tamen manifesto eis.

Cor meum conturbatum est ab eis, et ego « sum ablatus, » id est, raptus a Judaeis, et datus in mortem: « sicut umbra cum declinat, » scilicet, ita leviter ut umbra recedit veniente lumine, nullam vim ostendens, ita raptus ab eis, nullam ostendi potentiam, sed humiliter sustinui: et primitus ante passionem 116.0578A| « sum » ego « excussus sicut locusta, » scilicet fugi manus eorum, fugiendo de loco ad locum, nolens eis causam peccati ministrare, sicut locusta de loco ad locum saltando vadit.

Et « genua mea, » id est apostoli, qui me per mundum debebant portare, et ex quibus debebam fortis apparere « sunt infirmata, » id est debilitata « a jejunio » cum non essem cum eis, quia divini verbi refectionem non habebant: quoniam non legitur Christum in carnalibus genibus fuisse infirmatum. « Et caro mea immutata est, » de vita ad mortem, « propter oleum » remotum scilicet, quia non habui gratiam spiritalem ad defensionem contra inimicos, quam prius habueram. Vel, propter oleum mutata est caro, id est datus sum in mortem propter 116.0578B| oleum mittendum, id est propter Spiritum sanctum mittendum. Vel, caro est mutata de mortali ad immortale propter oleum, id est propter divinitatem sibi unitam.

« Et » propter haec mala ego « sum factus opprobrium illis, » id est inferebant mihi opprobria; « viderunt me, et moverunt capita sua, » in signum meae derisionis.

Ipsi hoc faciunt, sed tu, « Domine Deus meus, adjuva me, » ne in passione deficiam; « salvum me fac » resuscitando: et hoc « propter misericordiam tuam, » quia hoc exigit misericordia tua, ut justo ita subvenias.

 « Et sciant » tandem omnes, « quia manus tua est haec, » id est operatio tua dedit me in mortem, 116.0578C| « et tu, Domine, fecisti eam, » operationem: scilicet ita est tua, quod tu eam operatus est omnino in me.

Dico « salvum me fac, » et securus sum quod facies, quam « illi maledicent, et tu benedices, » id est multiplicabis virtutes, dabis etiam resurrectionem: et quia tu benedices, ideo « confundantur, » id est confusionem habeant, « qui insurgunt in me; servus autem tuus, » scilicet ego, « laetabitur » de resurrectione facta per ipsum.

Et non tantum insurgentes, sed etiam detrahentes; et hoc est: « induantur pudore » illi « qui detrahunt mihi, » habentes erubescentiam de detractione sua facta mihi, « et » induantur tantum « confusione sua » ut « operiantur » ea « sicut diploide; » id est 116.0578D| sicut diplois est duplex vestimentum, ita confusio eorum sit duplex; et interius, id est in anima, et exterius in corpore: quia licet se excusent in verbis exterius, conscientia tamen mala confunduntur interius.

Ipsi quidem operiantur confusione, ego autem « confitebor Domino, » id est faciam meos confiteri Domino, « nimis, » id est multum; et hoc est: « in ore meo, » id est meorum: quia quod annuntiabunt ore, perficient opere. Vel, « in ore meo, » id est palam: et hoc non coram paucis, sed « in medio multorum laudabo eum. »

 Eum quidem laudare debeo, « quia astitit a dextris pauperis » mei, id est, qui me semper in bonis operibus 116.0579A| conservavit: astitit dico, « ut salvam faceret a persequentibus animam meam » ne vel eis cederem, vel in morte me possent detinere.

IN PSALMUM CIX. TITULUS: Psalmus David.

« Dixit Dominus. » Psalmus iste convenit David, prophetae qui hic loquitur. Materiam habet Christum secundum utramque naturam. In prima parte agit de utraque. Ubi enim dicit: « Dixit Dominus Domino meo, » Deum eum significat, secundum quam naturam Christus omnium hominum fuit Dominus. Ubi vero ipsum Deum inducit Christo dicentem: « sede a dextris meis, » etc., de ipsa humanitate agit. In secunda parte, quae est. « Tecum principium 116.0579B| in die virtutis, » agit de sola Christi deitate, et hoc per verba ipsius Dei Patris: quia ibi Pater ostendit eum et sibi coaeternum et ex se genitum. In tertia parte, quae incipit: « Juravit Dominus, » resumens verba Propheta, loquitur de ipsa Christi humanitate, alta tamen semper dicendo. Vel si quid dicit de passione, sicut ibi: « De torrente in via bibet, » causa exsultationis facit. Intentio est nos admonere, quasi utens demonstrativo genere, ut Christum sic emendatum, dignum judicemus honore, et ei debitum honorem exhibeamus.

Et ut ostendat se de corde suo hoc non prophetasse, inducit ipsum Deum Patrem de Filio cum Filio loquentem, sic dicens: « Dominus, » Pater « dixit, » id est ab aeterno disposuit, « Domino meo » 116.0579C| Jesu Christo Filio suo. Ubi dicit, « meo, » notat eum sibi familiariorem esse quod Patrem per assumptam humanitatem, et tamen vocat Dominum secundum deitatem. Unde ipse Christus dicit his qui solum hominem eum putantes, dicebant filium David: « Quomodo ergo Dominum eum vocat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis (Matth. XXII): » per hoc innuens se non solum hominem, sed etiam Deum, secundum quod et David et omnium aliorum Dominus erat. Cum dicit Patrem Dominum, et Filium Dominum, notat in utroque aequalem potentiam. Dixit Pater, et ecce quid dixit: « Sede a dextris meis, » id est expleta militia tua, et peracta obedientia, quiesce in potioribus bonis meis. Licet autem non legamus quod 116.0579D| Pater ad Filium dixit per haec verba, tamen scimus ea ita fuisse disposita, quia sic videmus impleta.

Sede tandiu a dextris meis, « donec » ego « ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, » id est donec inimici tui, scilicet persecutores, qui modo videntur habere Dominium, et putant se facere posse contra voluntatem tuam, plenarie subjiciantur tibi, quasi scabellum sub pedibus, scilicet, usque ad diem judicii, in qua subditi erunt tibi. « Donec » dicit, non quod postea non sedeat, sed quia tunc omnibus apparebit gloriosus, de quo quidam modo dubitant. Vel per pedes humanitatem Christi intelligimus, per quam deitas ad nos venit et nobis innotuit, cui humanitati omnes in judicio erunt subditi, 116.0580A| quia illam humanitatem hoc promeruisse intelligent, ut ei omnis honor et gloria conferri debeat, et omnis ei creatura subjici debeat et oporteat.

Verba prophetae. Dominus Pater dixit: « Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: » et vere inimici tui tibi subjicientur, quia Dominus Pater dabit « virgam, » id est regiam potestatem, qua confringas inimicos, et conserves tuos: cujusmodi potestatem significat sceptrum in regibus: « virgam » dico « virtutis tuae, » id est in qua apparet virtus tua: quia quos defendes, nullus poterit impedire; et contra, quibus nocebis, nemo poterit defendere. Et hanc virgam « emittet Dominus ex Sion » ut sua praedicatio de Sion exeat; unde propheta: « De Sion exibit lex (Mich. IV). » Transieris 116.0580B| ad gentes, ut ipsae gentes Christi regimini subjiciantur: et quia emittet, o Christe, « dominare. » Alia translatio habet, « dominabis: in medio inimicorum tuorum, » id est in communi omnium, ut qui prius inimici, sese tibi ex propria voluntate subjiciant: tu, dico, quasi medius, ad quem homines ex omni gente conveniant.

« Tecum principium. » Quasi diceret: « tecum » est mihi « principium in splendoribus sanctorum, » id est in Spiritu sancto, qui diversis splendoribus sanctos decorat. In hoc est nobis principium « in die, » id est in claritate « virtutis tuae, » id est deitatis. Ac si diceret: Identitas est mihi, et Spiritui sancto tecum. Nec moveat quemquam per splendores pluraliter accipi spiritum, cum Joannes dicat, et 116.0580C| spiritus missi in omnem terram. Vel aliter. « Tecum principium. » Pars secunda. Verba Patris ad Filium. Continuatio: Dico « a dextris meis, » et merito propter dignitatem divinitatis ita sublimandus est in assumpta humanitate, quam mihi est principium tecum, id est tu es principium et creator omnium rerum, et sine initio, et ego similiter: non dicit, tibi est principium mecum, ne videretur designare immortalitatem in Filio. Cum dicit, mihi est tecum, notat diversitatem personae. Cum dicit, principium sumus, notat coaeternitatem: et quod ego sum principium tecum, apparebit in die, id est in aeternitate beatitudinis: quia dicitur dies, propter splendorem verae cognitionis: die dico virtutis tuae, id est in qua apparebit virtus tua, qua tuos coronabis, 116.0580D| malos damnabis, etc. « In die virtutis tuae » dico, scilicet, in splendoribus sanctorum, id est sancti qui in hac vita sunt pannosi et hispidi, erunt immortales et impassibiles facti: et tunc erit verus splendor, quia tunc intelligent quomodo Filius in Patre, et Pater in Filio: unde Apostolus: « Videmus nunc per speculum et in aenigmate (I Cor. XIII), » etc. Dico mihi est principium tecum, et ego « genui te ex utero, » scilicet ex intima et secreta essentia mea ineffabili genitura, quam angeli quoque ignorare creduntur: et hoc non in tempore, sed « ante luciferum, » id est quam stella illa crearetur: et per hanc partem omnem creaturam intelligimus. Vel per luciferum intelligimus diabolum, qui cecidit 116.0581A| quia propter nimiam pulchritudinem superbivit, scilicet ante genui te quam aliquam angelicam creaturam.

« Juravit Dominus. » Pars tertia. Continuatio. Propheta: Dominus dixit: « Sede a dextris meis, » etc. Et ipse idem « Dominus » Pater « juravit, » id est firmiter disposuit; « et non poenitebit eum, » id est non mutabit sententiam, hanc scilicet « Tu es sacerdos in aeternum. » Sacerdos dicitur, quia seipsum obtulit, et semper Deum Patrem interpellat pro nobis: et hoc « secundum ordinem Melchisedech: » quia sicut Melchisedech obtulit Abrahae panem et vinum (Gen. XIV), sic Christus discipulis obtulit calicem et panem, id est corpus suum in qualitate panis et vini: et idem sacrificium per omnem Ecclesiam 116.0581B| instituit. Sicut autem Melchisedech sine principio fuit et sine fine, non quod non habuerit, sed quia in Scriptura non legitur habuisse: et sicut Melchisedech sine patre fuit et sine matre, non quod non habuerit iterum, sed quia Scriptura non dicit; sic Christus secundum humanitatem non habuit patrem, et secundum deitatem non habuit matrem, et in aliis quoque multis assimilatur Christo. Unde Apostolus ad Hebraeos scribens, ait: « Assimilatus autem Filio Dei (Hebr. VII).

« Dominus. » Convertit Propheta verba ad Patrem, ostendens humanitatis Christi altitudinem; ac si ita diceret Propheta: O Domine Pater, « Dominus, » id est Christus quiescens « a dextris tuis, confregit, » id est confringet, « reges, » id est superbos 116.0581C| et potentes hujus vitae, « in die irae suae, » id est in die judicii, quando apparebit ira sua, id est vindicta sua. Ideo per praeteritum dicit « confregit, » quia raptus ad consilium Dei, jam viderat illud judicium, et tenebat mente quasi praeteritum.

Dico quia confringet in judicio, iterum autem « judicabit » divino judicio occulto: quia quosdam illuminabit, quosdam excaecabit: et hoc non in paucis, sed « in nationibus » tam Judaeorum quam gentium: ita quidem judicabit, scilicet « ruinas, » id est illos qui se cognoscunt ruisse per propria peccata et per peccata patrum suorum, « implebit » bonis, quia et illa removebit, et quod illis deerat, supplebit: « capita autem, » id est altitudines, et superbias « multorum » in hac vita superbientium, « conquassabit, » 116.0581D| id est conteret et annihilabit, et faciet eos decidere de judicio in pejus: et hoc « in terra, » id est in hac praesenti vita, ubi Deus justo judicio excaecat malos.

Hoc merito suo dabitur Christo, et in hac vita judicare, et tandem manifeste: quia ipse Christus « in via, » id est in tempore militiae suae, in quo omni studio intendit ad Deum, « bibet, » id est gustabit, non ex coactione, sed ex voluntate, et quasi delectatione, « de torrente, » id est de ferventissima passione, et de miseriis hujus vitae, quae quasi torrens cum quodam impetu veniunt, et cito transeunt, scilicet libenter sustinebit mortem et alias miserias pro redemptione humani generis; « et propterea exaltabit 116.0582A| caput, » id est suam altitudinem levabit et multiplicabit, quia propter hoc dabit « illi Deus nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, etc. (Philip. II).

IN PSALMUM CX. TITULUS. Alleluia.

« Confitebor. » In hoc psalmo loquitur propheta non pro se solo, sed in persona fidelis populi. Materia est fidelis populus, spirituali esca pastus, et redemptus pretio sanguinis Christi. In prima parte dicit se in persona totius populi laudare Deum, ad similitudinem illorum qui cum David sunt, et ponit quasdam materias et causas suae laudis. In secunda 116.0582B| parte ponit simili modo, praeter praedicta, materiam laudandi Deum. In tertia parte, quae incipit: « Redemptionem misit populo suo, » ostendit quod Deus de manu inimici liberabit populum suum. Intentio est invitare nos ad cantandum alleluia, scilicet ut propter hujusmodi beneficia aeternas Deo laudes decantemus.

Attendens autem Propheta se inter caeteros fideles jam beneficiis Dei pastum ac redemptum, dicit: « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, » id est nulla pars vacabit terrenis, sed totum cor occupatum erit laudibus Dei, et in hoc similis ero eis qui jam sunt « in consilio justorum, » id est sanctis angelis et aliis viris qui jam sciunt consilium et voluntatem Dei, et cum ipso judicant, « et » jam 116.0582C| sunt in « congregatione justorum. » Bene quidem Propheta se similem eis dicit: quid enim amplius possunt illi facere, quam Deum in toto corde laudare?

 Ideo laudabo, quia « opera Domini » quaecunque sunt « magna » et mirifice facta: et illis quidem apparent magna, a quibus sunt « exquisita » eundo « in omnes voluntates ejus, » hoc est, illis magna apparent, qui attendunt quid velit Deus in unoquoque opere, quid, dum adversa dat alicui: quid, dum prospera.

Ideo dico magna opera Domini, quia « opus ejus » est « confessio, » id est bonum. Hieronymus ponit « gloriam et honorem: » bonum dico ita dignum, quod ipsum judicet, et confiteatur artificem suum, 116.0582D| et laudabilem reddat: « et » est « magnificentia, » id est magnificum opus, « et justitia ejus » Dei « manet in saeculum saeculi » quia et bonos hic justificat, et in aeternum remunerat; et malos hic excaecat, et in aeternum damnat.

« Memoriam fecit. » Pars secunda. Praeter haec praedicta habeo materiam laudandi Deum, quod ipse « misericors et miserator Dominus dedit escam, » id est refectionem corporis et sanguinis sui, non omnibus valentem ad vitam, sed « timentibus se: » quam dando, « fecit memoriam mirabilium suorum, » patribus antiquis exhibitorum, complendo ex significatis quod praesignaverat in figuris: quia cum nobis escam Dominici corporis dedit, nos memores fecit 116.0583A| mannae hanc escam praefigurantis (Exod. XVI), et aliorum Dei beneficiorum similiter.

 Et hanc escam dando, « memor erit, » id est memorem se ostendet « Testamenti sui, » id est promissionis Abrahae factae (Gen. XXII): Testamenti dico durantis « in saeculum. » Per illam enim escam accipiunt filii Abrahae aeternam benedictionem, in quo determinat quod illa esca sit cibus Dominici corporis, quia alia esca non daret vitam aeternam Abrahae promissam: et « virtutem, » id est efficaciam et completionem « suorum operum, » id est mirabilium patribus in figura ostensorum, « annuntiabit » per praedicatores « populo suo » qui annuntiabunt Christum, et finem legis esse, et completionem omnium promissorum Dei.

116.0583B| Ad hoc annuntiabit, « ut det illis » annuntiatoribus « haereditatem gentium, » id est gentes in haereditatem, sicut Petrus et Paulus habuerunt haereditatem et possessionem in gentibus. Alia materia laudis: et etiam « opera manuum ejus, » id est divinitatis, sunt « veritas et judicium. » Veritas, quantum ad bonos, quibus complentur promissiones Dei: et judicium, quantum ad illos sunt opera illa, quos suo justo judicio damnat Deus.

Alia materia laudis: hoc etiam materia laudandi erit mihi, quia « omnia mandata ejus » sunt « fidelia, » id est credibilia: quibus credendum est, quia complent quod promittunt: « confirmata in saeculum saeculi, » quia non potest impediri aliquatenus quod promittunt quin fiat, et hic et in futuro. Vel, « confirmata 116.0583C| in saeculum saeculi, » id est non perficientia in saeculo hoc quod promittunt, sed in futuro: ipsa mandata dico « facta in veritate » in completione promissionum, « et aequitate » quia nihil invenitur in eis iniquum.

« Redemptionem. » Pars tertia. Alia materia laudis. Continuatio: propterea etiam confitebor ei, quia ipse « misit redemptionem populo suo, » id est populum suum de servitute diaboli liberavit: et « mandavit » etiam, id est fecit annuntiari per praedicatores per mundum « Testamentum, » scilicet sanctum Evangelium, duraturum « in aeternum, » quia aeternos faciet justos.

Alia laus. « Nomen » etiam « ejus sanctum, » id est dulce et bonum gustantibus, non quia profertur, sed 116.0583D| quia creditur, et credentes salvos facit et sanctos, « et terribile » malis respectu futuri judicii. Alia laus: Et « timor » illius « Domini, » quia cum timemus futurum judicem, et vindicaturum de malis, est « initium » verae « sapientiae, » quia hoc mala vitamus et bona facimus.

Et « intellectus » illius timoris, id est si quis bene intelligit quid sibi sit faciendum, est « bonus, » id est utilis: et hoc non intelligentibus tantum, scilicet sine actu, sed « omnibus facientibus eum » intellectum, id est ea complentibus quae exigit intellectus. Vel, « facientibus eam, » id est sapientiam: et « laudatio ejus manet in saeculum saeculi, » quia et hic et in futuro laudabitur.

IN PSALMUM CXI. TITULUS.-- Alleluia, reversionis Aggaei et Zachariae.

« Beatus vir. » Longe post tempus prophetae, captivati sunt Judaei in Babyloniam. Cumque quidam rex motus pietate, attendens populum Dei esse, liberasset eos, praecepit ut redirent in terram suam, et templum Dei reaedificarent: in qua reversione sua Aggaeus et Zacharias, qui eam reversionem jam prophetaverant, cum vidissent templum reaedificari, gaudentes de hoc et de sua reversione, laudes Deo decantaverunt: et secundum hanc historiam videtur Esdras propheta hunc psalmum intitulasse: non tamen quod de historia intelligeret, sed quod ipse Esdras cognovit prophetam intellexisse David in hoc 116.0584B| psalmo, quemcunque beatum virum laudare Deum, de hoc quod Deus reduxit eum de Babylonia, id est de confusione peccatorum. Titulus ita legitur: Psalmus iste est alleluia, id est laus Dei, laus dico reversionis, id est habita in consideratione reversionis nostrae de Babylonia peccatorum ad coelestem Hierusalem: « reversionis » dico « Aggaei et Zachariae, » id est omnium justorum, qui per partem hic significantur. Secundum interpretationem etiam nominum horum justi bene possunt intelligi: Aggaeus namque montanus interpretatur, per quem merito justi intelliguntur, qui sunt montes, id est alti in virtutibus. Zacharias vero solemnis interpretatur, per quem bene fideles intelliguntur. Materia est, ubi beatus de Babylonia reversus, Deum laudans 116.0584C| pro reversione. Modus: In prima parte ostendit quid faciat vir beatus, et quid sibi fiat a Domino. In secunda, quae incipit: « Exortum est in tenebris, » ostendit per adventum Christi, in quo homines illuminantur, accipere quaecunque habent dona gratiae. In tertia, quae est: « Peccator videbit, » ostendit malis contrarie evenire, quam illis qui per adventum Christi fuerunt illuminati. Intentio est persuadere Deum nobis laudandum, qui ita reducit fideles suos de Babylonia peccatorum.

 Vox prophetae, vel alicujus beati viri, sic dicentis: « Vir » ille « beatus » est, qui non per devia hujus mundi quaerit beatitudinem, sed hac brevi et compendiosa via, scilicet « qui timet Dominum » vero timore. Et quare ideo qui timet est beatus? Quia 116.0584D| ille timens « volet in mandatis ejus, » id est voluntatem habebit implendi praecepta ejus: et hoc « nimis, » id est valde. Ideo non dicit faciet, sed « volet: » quia si bona sit voluntas, et detur facultas, vere perficiet. Si autem non sit facultas faciendi, sufficit bona voluntas.

Ostenso quid faciat beatus, scilicet « qui timet et volet in mandatis, » ostendit quid fiat illi beato, sic: Ideo beatus erit, quia « semen ejus, » id est bona opera ipsius, « erit potens, » id est faciet eum potentem « in terra » viventium. Hic quidem bona operatio quasi impotens est, quia in timore semper sumus, ne eam diabolus impediat timentes: ibi autem nos nulla tentatio, nullus timor poterit impedire. 116.0585A| Ideo semen opera dicimus, quia, sicut ex semine fructum multiplicem exspectamus, sic ad hoc bona opera seminamus, ut ex eis fructum multiplicem in coelesti colligamus. Ideo etiam dicitur beatus, quia « generatio rectorum, » id est, sequaces et imitatores justorum, « benedicetur, » id est, in virtutibus multiplicabitur.

Ideo etiam beatus erit, quia « in domo ejus, » id est in corde ipsius, in qua domo ipse quiescit a saeculari tumultu, est « gloria » de puritate suae conscientiae. Unde Apostolus: « Gloria nostra est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I) » : « et divitiae, » scilicet sapientiae et charitatis. Vel divitiae, id est observatio multorum mandatorum Dei: « et justitia ejus, » id est merces et retributio, quam accipiet 116.0585B| pro justitia, « manet in saeculum saeculi, » quia aeterna erit.

« Exortum est. » Pars secunda. Continuatio: Quasi diceret: Unde hoc proveniet alicui beato viro, quod hoc possit facere? Quia verum « lumen, » id est, Christus, « est exortum » corporaliter « in tenebris, » id est, in hoc mundo, qui ante adventum Christi tenebrae erant, quia in eo tenebrae et ignorantia veri boni regnabant. Unde Isaias: « Populus qui ambulat in tenebris, vidit lucem magnam (Isa. IX). » Et in Evangelio: « Et lux in tenebris lucet (Joan. I). » Lumen dico non valens omnibus, sed « rectis, » id est illis qui cor suum ad imitationem Christi volunt dirigere. Et quod est illud nomen? Scilicet ille qui « misericors » est in natura, 116.0585C| « et miserator » in exhibitione, sicut fuit quando « seipsum exinanivit formam servi accipiens: » et » etiam est « justus, » id est puniens peccata. » Vel « justus (Philip. II), » quia fuit immunis a peccato: et per has determinationes Christum manifeste intelligimus.

Exorto lumine, « homo » factus « jucundus, » ille, scilicet, jucundus, « qui miseretur » in affectione super aliquem necessitatem patientem: quod satis est ad salutem, si ille miserans non habeat quod impendat: « et » cum opus est, si quid habet, « commodat, » id est, distribuit pauperi. Ideo tamen dicit « commodat, » quia licet non a paupere cui dat, a Deo tamen remunerationem exspectat, sicut ille qui pecuniam accommodat alicui. Vel, « miseretur, » id est, pecuniam suam indigenti ministrat, et 116.0585D| commodat indigenti alicui, ut tamen eamdem pecuniam ab eo exigat. Hic talis « disponet, » id est disposite et ordinate faciet; unde Apostolus: Rationabile obsequium vestrum (Rom. XII); » « disponet » dico « sermones suos, » id est opera sua: opera dico valitura « in judicio » futuro. Per sermones ideo accipimus opera, quia sicut sermones alicujus oratoris bene dispositi defendunt reum in judicio, sic opera justi, rationabiliter exhibita, defendunt reum in futuro judicio. Ideo sic disponet, « quia » scit quod ipse « non commovebitur in aeternum, » id est, aeternaliter gloriam Dei possidebit.

Et hic talis « justus » quia in hac vita a Domino videtur esse derelictus et oblivioni traditus, « erit in 116.0586A| memoria » Domini, quod apparebit quando dicetur: « Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV). » Quae memoria erit « aeterna, » id est, conferens aeternitatem, et iste talis « non timebit ab auditione mala » quando dicetur: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Ibid.). » Ideo non timebit, quia « cor ejus semper fuit « paratum, » id est, instructum divina inspiratione, « sperare in Domino » et etiam « cor » illud sperans « est confirmatum » in spe, ut ab ea spe aliqua eum tribulatio dimovere non possit; et hoc est: « non commovebitur, donec despiciat inimicos suos, » id est, donec videat completum de inimicis, quod modo exspectat de eis, scilicet in poenas eos dari: ideo dicit « donec, » quia tunc non erit spes, quando videbit quod non sperat unusquisque.

116.0586B| Et quia sperat, et quia confirmatum est, etc., ideo « dispersit » bona sua. Et notat providentiam sanctorum in faciendis eleemosynis, quia non uni omnia dant, ut divitem faciant, sed multis, ut multorum inopiam suppleant. « Dispersit » dico, et hoc non pro remuneratione temporali, sed « dedit, » id est, impendit gratis, et ministravit « pauperibus, » et hoc facere est « justitia ejus » quae « manet in saeculum saeculi, » id est, retributio justitiae aeternam ei mercedem comparat: et « cornu ejus, » id est, exaltatio ipsius, quam in hac vita habuit in virtutibus, « in gloria exaltabitur » quia per illas virtutes immortalitatem et impassibilitatem recipiet.

« Peccator. » Pars tertia. Dico, justus exaltabitur, et hoc « videbit peccator » quia omnes suos Christum 116.0586C| in judicio remunerantem videbunt: « et » tunc peccator ille, qui prius contra bonos in saeculo iram exercuit, « irascetur, » sibi ipsi irascetur; « dentibus suis fremet, » quia « ibi fletus et stridor dentium (Matth. XIII; Luc. XIII): » quod dicit tunc irasci, fremere dentibus, per simile dicit, quia similem poenam habebunt nequitiae, quam hic exercuerunt: « et tabescet, » id est, deficiet, ideo scilicet, quia « desiderium peccatorum peribit, » quia desiderium quod habebant in hac vita, peribit: quia etiam terrena peribunt, quae sola ipsi semper desideraverant: et contra, justi desiderium complebitur. Alleluia.

IN PSALMUM CXII. TITULUS. Alleluia.

116.0586D| « Laudate, pueri, Dominum. » Hic loquitur propheta, habens materiam laudes Dei. In prima parte monet ad laudandum, et proponit materias laudis, scilicet, quia Dominus est excelsus super omnes gentes. In secunda parte, quae incipit: « Quis sicut Dominus: » ostendit seipsum hoc facere quod alios monebat, scilicet, laudare Deum. Unde in principio dicit:

« Laudate, pueri, Dominum, » id est, in bona vita vestra Dominum laudabilem ostendite: nec malos moneo laudare, quia « non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV); » sed vos pueri, id est, puri et simplices; unde Apostolus: « Malitia parvuli estote (I Cor. XIV), » « laudate » etiam « nomen Domini, » 116.0587A| annuntiate facta ejus, in quibus ipse laudabilis apparet, et unde nomen suum, id est fama sua, semper multiplicabitur.

 Dico « laudate nomen, » et hoc non ad horam, sed « nomen Domini sit » a vobis « benedictum » et ampliatum, incipiens « ex hoc nunc, » id est sine omni dilatione, « et » perduret ipsa benedictio « in saeculum » futurum, « usque, » id est, assidue, hoc est, et statim incipiat, et in aeternum permaneat.

Dico semper benedicite, et illam vestram benedictionem per omnem terram dilatate; hoc est quod dicit: « a solis ortu usque ad occasum; » et per hoc intelligimus universam terram: appareat vestra annuntiatione « laudabile nomen Domini. »

 Ponit causas et materias quare eum laudare debeant; 116.0587B| ac si diceret: Ideo debetis laudare Dominum, quoniam iste « Dominus, » id est Christus, est « excelsus super omnes gentes, » quia ipse omnes gentes fecit: et non tantum super omnes gentes, sed « et super coelos, » id est, coelestes et angelicas creaturas, et « gloria ejus, » id est ipse gloriosus: quia ipse est etiam vita et refectio angelorum.

« Quis sicut Dominus? » Pars secunda. Et vere ipse laudandus est, quia nullus potest inveniri similis illi in aliqua dignitate. Hoc dicit sub interrogatione: « Quis sicut Dominus Deus noster? » Nullus utique: « qui » Dominus « in altis habitat, » id est, in sanctis per eminentiam virtutum: « altis, » qui ex sua habitatione alti fiunt: nec tamen eos despicit, si velimus humiliari ei: quia de illa altitudine sedis « respicit, » 116.0587C| id est, misericordiam tribuendo, visitat « humilia, » id est eos, qui se volunt humiliari, « in coelo, » id est, in coelestibus creaturis: sicut angelos superbientes non respicit, sic angelos remanentes, qui humiles fuerunt, respexit, et in vera obedientia confirmavit, ut deinceps superbire non possint: « et » ea humilia, quae sunt « in terra, » id est, humiles viros, respicit oculo misericordiae: quia et peccata eis condonat, et confert justitias.

Respicit humilia quae sunt in terra, conferens eis hanc utilitatem, scilicet « suscitans inopem, » id est illum qui se non reputat quidquam boni ex se habere « a terra, » id est, ab appetitu terrenorum. « Suscitans » bene dicit, quia homines sopiti erant, et quiescentes in amore terrenorum, quando Deus eos inde 116.0587D| excitavit per Christum: etiam « erigens pauperem » spiritu, scilicet humilem, « de stercore, » id est de immunditia hujus vitae: unde dicitur: « Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). »

 Ad hoc suscitat, « ut collocet eum » suscitatum « cum principibus, » id est, cum sanctis angelis et « cum principibus populi sui, » id est, cum sanctis apostolis, quos Dominus populo suo praefecit.

Ostendit per quid Deus pauperem suscitet, quia praedicatores suos, qui ante adventum ejus steriles fuerunt, modo fecundos faciet et bene fructificantes. Continuatio: Ille quidem est suscitans, « qui habitare facit in domo. » id est in Ecclesia, » sterilem, » id est praedicatores suos, qui ante adventum Christi, 116.0588A| licet in arcano mentis suae boni essent, steriles tamen erant, quia Deo filios non generabant: habitare dico in domo, ita ut « matrem filiorum, » quia multos Deo in fide parturiunt, et propterea « laetantem. » Cum dicit eos habitare in domo, notat curam administrationis et consolationis, quam habent sancti praedicatores in Ecclesia. Alleluia.

IN PSALMUM CXIII. TITULUS. Alleluia.

« In exitu Israel. » In hoc psalmo loquitur propheta, et habet materiam beneficia Dei, quae fecit Ecclesiae, significata per illa beneficia quae contulit antiquo populo. Dicuntur enim hic quaedam quae nos ab historia removent; sicut: « Montes exsultaverunt et 116.0588B| colles. » In prima parte, proponit nobis beneficia quae Deus facit Ecclesiae, per figuras eas significans. In secunda, quae incipit: « Quid est tibi, mare, quod fugisti, » facit quaestionem, quasi admirans: Quis potest facere populo suo tanta beneficia? Et solvit eam, ostendens a Domino esse factam: non tamen quod propheta miretur, sed nobis admirandum esse relinquit de bonitate Dei. In tertia parte, quae incipit: « Simulacra gentium, » facit collationem de cultura deorum falsorum, gentium scilicet, et Christianorum: ostendens gentium culturam esse stultitiam, Christianorum autem esse utilissimam. Intendit nos admonere ut pro beneficiis illis in nobis completis, alleluia Domino decantemus, et ut ex historia trahamus allegoriam.

 116.0588C| Prius legamus historiam, sic: « In exitu Israel de Aegypto, » id est, quando Israeliticus populus exivit de Aegypto, scilicet de exitu « domus, » id est totius familiae « Jacob. » De Aegypto, de qua exivit merito, quia scilicet « de populo barbaro, » id est, quia populus erat barbarus.

In exitu illo « Judaea » terra illa « est facta sanctificatio illius » populi; quia ibi potuerunt caeremonias illas et sacrificia Deo persolvere, in quibus illi populi sanctificabantur; « et Israel » est factus « potestas ejus » terrae, id est, potens in terra illa: et tunc apparuit Judaea quasi domina omnium terrarum.

 Et quomodo exivit? Per hoc quod « mare » Rubrum « vidit, » id est, cognovit, faciem Dei et voluntatem, 116.0588D| « et fugit » mare, id est, divisit seipsum: et quando venerunt ad Jordanem, tunc « Jordanis conversus est retrorsum, » quia fecit eis viam.

Et cum venerunt in Judaeam, « montes, » id est, altiores in populo, ut Josue et Caleph, « exsultaverunt ut arietes, et colles, » id est, minores in populo, « sicut agni ovium. »

 Ad allegoriam: Per Israel, populum Christianum intelligimus, qui bene dicitur Israel, id est, videns Deum per fidem: quando exiit de Aegypto, id est, de tenebris infidelitatis. Per domum Jacob intelligimus populum luctatorem contra vitia: qui bene dicitur Jacob, id est luctator, cum exiit de populo barbaro, id est de dominio vitiorum vel a consortio 116.0589A| daemonum, qui dicuntur populus barbarus, quia sunt alienati a Deo.

Et postquam iste Israel exivit de Aegypto, Judaea, id est Christus, qui ideo per Judaeam intelligitur, quia de tribu Juda natus est, a quo Judaea dicta, qui proprie etiam dicitur Judaea, quia confessio nostra est, quia eum nostrum Salvatorem intelligimus: et ipse Christus est terra nostra, per quem subsistimus, sicut et per Judaeam Israeliticus populus: Judaea illa, scilicet Christus, facta est sanctificatio ejus Israel, id est Christiani populi: quia Christianus populus per Christum habet omnem sanctificationem: et Israel, id est, populus ille Christianus, est factus potestas ejus Judaeae, id est, Christi, id est, ostendit Christum potentem, a quo fortitudinem illam 116.0589B| accepit, ut tam firmiter stare et contra vitia pugnare possit.

 Et per hoc ille populus factus est Israel, et exivit de Aegypto infidelitatis, quia « mare vidit et fugit, » id est, omnes amaricantes in peccatis, viderunt faciem Dei: et « Jordanis, » id est, aliqui fluentes variis desideriis in mare, id est, in mundum discurrunt: conversi sunt « retrorsum, » ita ut a peccatis cessent, et ad Christum, id est ad fontem suum, redeant, a quo in perfectione creati sunt.

Et tunc « montes » illi, id est altiores in Ecclesia, sanctificati a Christo, « exsultaverunt » de virtutibus suis, « sicut arietes, » quia sunt duces gregis, sicut arietes: « et colles, » id est illi minores, qui erant culti ab illis altioribus, facti per praedicationem eorum 116.0589C| « sicut agni ovium, » id est innocentes, exsultaverunt.

 « Quid est tibi, mare? » Pars secunda. Continuatio: Mare fugit priorem vitam, et, o « mare, » id est, o vos amaricantes in peccatis, « quid est tibi quod fugisti, » id est priorem consuetudinem dimisisti? « et tu, Jordanis, » quid est tibi « quia conversus es retrorsum, » ad Deum fontem tuum?

Et, o vos, « montes, » id est sancti apostoli, quae causa fuit quare vos « exsultastis sicut arietes? et » o vos, « colles, » quid exsultastis « sicut agni ovium? » ponit solutionem.

 Quaero cur fugisti? etc. Ecce causam. Ideo mare fugit, et caetera facta sunt (Exod. XVII), quia « terra, » id est terreni, « mota est » a veteri vita ad novam: 116.0589D| et hoc « a facie Domini, » id est, propter faciem Dei, quam praesentem viderunt, scilicet cognitionem Dei habuerunt: et ne novum intelligeremus, dicit: « a facie Dei Jacob, » id est, ille Deus quem praesentem vidimus in corpore, fuit ille Deus quem adoravit Jacob.

« Qui » Deus ostendens nobis faciem suam per praesentiam corporis, « convertit petram, » id est, petrosos Judaeos, de quibus dicitur: « Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III), » id est, de his Judaeis: convertit, dico, « in stagna aquarum, » id est, ut sint stagnum continens aquas, id est, fiant Ecclesia, in qua continentur aquae baptismi: et non tantum convertit Judaeos, sed 116.0590A| etiam « rupem, id est, gentiles siccos et aridos a vero rore, et cognitione Dei, convertit « in fontes aquarum, « id est, ut ipsi gentiles fiant fontes et origo, ex quibus aquae, id est doctrinae, profluunt aliis.

« Non nobis. » Et quandoquidem, o Domine, ita convertis petram, et caetera beneficia facis nobis, ego, « Domine, » da nobis misericordiam et veritatem: et super illa misericordia tua « da gloriam nomini tuo, non nobis, » id est, fac nos intelligere misericordiam tuam nullo nostro merito nobis dari, sed propter nomen tuum ampliandum: ut inde nullam attribuamus nobis laudem et gloriam, sed totum ascribamus nomini tuo: in uno « non nobis, » Judaeos intelligimus: in alio, « non nobis, » gentes, scilicet neque Judaei neque gentes praesumant sibi dari misericordiam 116.0590B| secundum merita sua.

« Da gloriam, » dico, « super misericordia tua, » id est, de remissione peccatorum et aliis misericorditer impensis: « et veritate tua, » id est, de impletione promissionum: ita da gloriam nomini tuo, « ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? » quoniam putant vel nos non habere Deum: vel, si habemus, impotentem eum putant, cum nos videant pauperes et pannosos.

 « Deus autem. » Gentes putant nos non habere Deum, vel si quem habemus, putant eum esse impotentem, sed « Deus noster » est « in coelo » quod apparet, quia « omnia quaecunque voluit fecit. »

« Simulacra. » Pars tertia. Deus noster est in coelo, potens super omnia, sed dii « gentium, » qui sunt 116.0590C| « simulacra, argentum » sunt « et aurum » secundum materiam. Ideo haec duo dicit, quae sunt pretiosiora metalla, quia si stultum est adorare aureas et argenteas imagines, multo stultius adorare ferreas, vel de quocunque vili metallo. Secundum materiam sunt argentum et aurum, secundum compositionem sunt « opera manuum hominum: » et in hoc notatur maxima eorum stultitia, quod ea quae ipsi faciunt, quasi Creatorem suum venerantur.

 Et ut maxime derideat idololatrarum stultitiam, describit simulacrorum impotentiam, dicens: « Os habent, » quod faciunt ejus artifices, « et non loquentur, oculos habent et non videbunt. »

« Aures habent, et non audient; nares habent, et 116.0590D| non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt. » Non dico tantum non loquentur sicut homines, sed « non clamabunt » sicut quaedam irrationabilia animalia: in quo maxime eorum deridet stultitiam, qui talia adorant, quae nec clamare possint sicut asini vel quaelibet irrationabilia animalia. Dico non clamabunt, ita quidem quod « in gutture suo » clament: quod ideo dicit, quia quandoque in hujuscemodi idolis loquuntur daemonia.

« Similes illis fiant qui faciunt ea, » id est artifices idolorum: quod sicut illa non vident, nec alium habent sensum corporalem, ita factores idolorum priventur omni vigore animae: « et » non solum qui 116.0591A| faciunt ea, sed « omnes qui confidunt in eis, » id est, qui ab quasi a Deo petunt auxilium.

 Gentes sperantes in hujusmodi idolis nihil proficui habuerunt, sed « domus, » id est congregatio, « Israel, » id est Christiani populi, « speravit in Domino, » et ipse est « adjutor eorum » ad bene operandum, « et protector eorum est » contra mala.

« Domus Aaron, » id est congregatio sacerdotum, « speravit in Domino, » et non sine fructu, sed « adjutor eorum et protector eorum est. »

 Quid per singula? Omnes de quacunque conditione « qui timent Dominum, speraverunt in Domino: » et auxilium in eo invenerunt, quia « adjutor eorum et protector eorum est. »

Et quod fuit noster adjutor, non fuit ex meritis 116.0591B| nostris, sed per misericordiam suam « Dominus memor fuit nostri, » quod maxime apparet ex hoc quod Filium suum pro nostra redemptione incarnari fecit, « et benedixit nobis, » id est, multiplicavit numero et virtutibus.

 Et quibus nobis? « Benedixit domui Israel, benedixit domui Aaron: » et etiam « benedixit omnibus qui timent Dominum: » neque hoc tantum potentibus saeculi, sed « pusillis, » secundum statum humanum « cum majoribus, » vel pusillis et majoribus secundum merita.

Dominus haec beneficia fecit nobis, et adhuc « adjiciat Dominus » benedictionem, vel filiorum successionem, « super vos, » conversos de Judaeis: vel super nos conversos de gentibus, vel super majores, 116.0591C| vel super vos pusillos adjiciat: « et super filios vestros » benedictionem, vel filiorum successionem.

 Dico « adjiciat, » et vere adjiciet, quia « vos » eritis « benedicti, » id est multiplicati in virtutibus: et hoc « a Domino, » id est, ad honorem Domini, non ad gloriam vestri: qui bene potest fideles suos benedicere, quia ipse est « qui fecit coelum et terram, » ad litteram.

« Coelum coeli, » id est, supremum coelum, dedit « Domino, » id est Jesu, in quo ipse regnaret; « terram autem dedit filiis hominum, » in qua Deo militarent, et coeli habitationem promererentur. Per « coelum coeli » possumus firmamentum intelligere, quod continet alios coelos, scilicet regiones planetarum, 116.0591D| de quo dejectus fuit diabolus. Vel per « coelum coeli » possumus intelligere aliud coelum supra firmamentum, ad quod, ut dicit Hieronymus, anhelabat diabolus, et ideo fuit dejectus: quod coelum Dominus dedit Christo. Allegoria: Per « coelum coeli » possumus intelligere altiores in Ecclesia, qui alios continent et regunt: qui sunt dati Domino, quia in eis specialiter Dominus habitat. Per terram accipimus minores in Ecclesia, qui non tantum subditi sunt Domino, sed etiam filiis hominum.

Ad hoc precor ut adjicias, ut nos justificati digne possimus laudare te, quia in peccatis « mortui non laudabunt te, Domine, » placita laude, sicut dicitur: « Non est speciosa laus in ore peccatoris 116.0592A| (Eccli. XV). » Unde Psalmista alibi: « Peccatori dixit Deus: « Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX) » « neque omnes, » id est non omnes illi, « qui descendunt in infernum. » Aliqui autem laudaverunt in inferno, sicut prophetae, et alii justi ante adventum Christi.

 Mortui non laudabunt, « sed nos qui vivimus, » vera vita, scilicet in virtutibus, « benedicimus Domino, » id est, incipientes « ex hoc nunc, » id est, ex hoc praesenti, et perseverantes in laudibus Dei solius, « usque in saeculum » futurum, id est, in aeternum.

IN PSALMUM CXIV. TITULUS. Alleluia.

« Dilexi quoniam. » Loquitur propheta, et habet 116.0592B| materiam seipsum, et alios conversos, et exauditos de peccatis, et orantes pro reliquo, id est, pro aeterna vita: et in prima parte ostendit quod eum in peccatis fuisset, immisit Deus multas tribulationes, quae coegerunt eum clamare pro peccatis, et clamans exauditus est. In secunda parte, quae incipit: « O Domine, libera animam meam, » jam exauditus de peccatis, petit quod residuum sibi videt, scilicet vitam aeternam. Intentio est ut pro tali liberatione Domino alleluia cum exsultatione cantemus.

Dum multis monitus tribulationibus clamarem ad Dominum pro peccatis, exaudivit me Dominus: et quoniam exaudivit, dilexi Dominum. Dicitur dilectio Dei duobus modis, liberalis et servilis. Servilis, cum pro bonis temporalibus Deum diligimus, quae parum 116.0592C| grata est Deo, quia etiam sic diligunt eum quilibet pessimi. Liberalis est dilectio, qua Deum propter seipsum diligimus, nec ab eo aliqua tribulatione sejungi possumus. Unde Apostolus; « Neque mors, neque vita, neque creatura alia potest nos separare a charitate Dei (Rom. VIII). » Quae dilectio est grata Deo: et hoc genere dilectionis justus ille tribulatus dicit se Deum diligere: ideo « dilexi, quoniam ipse exaudiet Deus, « id est, sicut ipse audivit, sic in exauditione perseveravit: « vocem orationis meae. »

 Ideo scio quod exaudiet, « quia inclinavit « jam » aurem suam mihi, » id est, condescendendo et humiliando suam clementiam et potentiam, me liberavit: « et » quia sic inclinavit, sic exaudivit, ideo « invocabo » eum, ut me perseverare faciat in custodia a 116.0592D| peccatis: et hoc « in diebus meis, « id est, in hac fragili vita, ubi semper in timore sumus, et proni ad lapsum.

Ideo dico « exaudiet, invocabo, » quia habui multas tribulationes, in quibus clamavi: ita opus fuit mihi ut me exaudiret; et hoc est: « circumdederunt me dolores mortis, « id est animae anxietates gravissimae; « et pericula inferni, » id est, gravissima pericula et tribulationes corporis, quales in inferno mali sustinent: « invenerunt me, » id est, venerunt mihi: sed ideo invenerunt, quia quasi expositus sine adjutore jacens, et projectus in peccatis, nec suae saluti providens.

 Haec me invenerunt et arripuerunt, et ego « tribulationem » 116.0593A| corporis, « et dolorem » animi « inveni, » id est, cognovi haec mihi a Domino mitti ad correctionem. Invenire enim tribulationem est eam sibi a Deo immitti pro peccatorum correctione cognoscere: « et » cum inveni, monitus illis tribulationibus, « invocavi nomen Domini. »

« O Domine. » Pars secunda. Continuatio: Quandoquidem per tribulationem me monuisti, etiam invocantem me exaudisti de peccatis, fac quod residuum est, scilicet « libera animam meam » de omni impedimento saeculi, scilicet perduc in aeternam requiem, juxta Apostolum: « Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)? » Dico « libera, » et scio quia liberabit: et facit apostrophen ad auditores: quia « Dominus » est « misericors » in natura, 116.0593B| « et justus, » corrigendo peccata: « et ipse Deus noster miseretur, » quia correctos salvat, faciens eos immortales. Alia translatio habet, « miserebitur. »

Et vere justus et misericors, quia ipse est « custodiens parvulos Dominus » a peccatis, id est, humiles qui se parvos faciunt: et inde in meipso argumentum ostendo, quia « ego sum humiliatus » parvulus factus; « et » ipse « liberavit me » ab onere peccatorum.

 Et quia sic me liberavit, o « anima mea, convertere » ab omni delectatione terrenorum, « in requiem tuam, » id est ad Deum, qui est vere requies tua, a quo profecta es creata in perfectione: et ad eum debes reverti, « quia Dominus benefecit tibi, » 116.0593C| id est, dimisit peccata, fecit dignam gloria sua, et tandem faciet immortalem, impassibilem.

Vertit se ad auditores: vere benefaciet mihi Dominus, « quia eripuit, » id est, eripiet per violentiam « animam meam de morte, » id est, de omni timore mortis, et per hoc « oculos meos, » id est, affectiones, « a lacrymis, » quia non faciam unde ibi sit mihi lacrymandum. Unde dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. XXI); » et « pedes meos, » id est affectiones meas, « a lapsu » eripiet: quia ibi sic securi erimus, quia nullo peccato movebimur. In hac vita contrarium nobis est, quia hic semper in timore mortis sumus, et pro peccatis lacrymas fundimus, et semper proni ad lapsum sumus.

 116.0593D| Et tunc « placebo Domino, » quia nullam ibi in me offensionem inveniet: sublatus de regione mortuorum, et positus « in regione vivorum, » id est sanctorum: per excellentiam dicit se placere Deo, quia cum hic nullus justus sine peccato esse possit, Deo placere per omnia non potest.

IN PSALMUM CXV. TITULUS. Alleluia.

« Credidi propter. » Vox est martyrum Domini, et loquitur quasi in una persona, omnium martyrum personam induens, et ipsi iidem sunt materia, martyrio suo mortem Domini imitantes. In prima parte ostendit martyr qui loquitur, cum ex se nihil 116.0594A| sit, nisi vanitas et mendacium, se a Domino tantum donum recepisse, ut Domino non timeat recompensare, quod ipse Christus mori voluit pro nostra salute. In secunda parte, quae incipit: « O Domine, quia ego servus tuus, » ostendit se Christi servum esse, et in fide catholica permanere, et ideo martyrii sui utilitatem sibi provenire. Intentio est, ut laudemus Deum per haec beneficia: et talem nobis constantiam dat, ut morte nostra mortem Domini recompensare velimus.

Dicit martyr qui loquitur, gratia Dei inspiratus: « Credidi » corde; Unde Apostolus: « Corde creditur ad justitiam (Rom. X). » Bene incipit a « credidi, » quia nihil boni possumus facere, nisi credamus; unde Apostolus: « Omne quod non est ex fide, 116.0594B| peccatum est (Rom. XIV): » « propter quod, » id est, quia credidi « locutus sum, » quia, si opus fuit, veritatem non tacui: quae confessio valet, testante Apostolo, qui ait: « Ore confessio fit ad salutem (Rom. X). » Locutus sum, « ego autem » non praedicatio mea: « humiliatus sum, » non mente, sed tribulatione corporali, et hoc « nimis » importabiliter, vel valde: licet essem multis miseriis afflictus, non cessavi tamen a praedicatione Dei. Unde Apostolus: « Teneor in vinculis, sed verbum Dei non potest alligari (II Tim. II). »

« Credidi, locutus sum, humiliatus sum, » et ita videor me dicere fortem, sed tamen quandocunque prudentius vidi naturam meam, intellexi me nihil esse, nisi vanitatem; et hoc est: « ego dixi, » id 116.0594C| est, apud me intus tractavi: neque hoc imprudenter faciens, sed « in excessu meo, » id est, humanos affectus excedens ratione: dixi hoc, scilicet « omnis homo mendax, » scilicet qui homo tantum est.

 Dixi, « credidi, locutus sum, humiliatus sum, » et quandoquidem Dominus haec bona mihi contulit, ergo « quid retribuam Domino pro omnibus » beneficiis « quae » ipse « retribuit mihi? » non pro bonis meritis, sed pro malis dans bona.

Dico « quid retribuam, » « calicem salutaris, » id est, morte mea mortem Domini imitabor: et hoc non sic faciam ut non libens facere videar, sed « accipiam, » id est, magno desiderio appetam, calicem dico salutaris, id est Salvatoris, quem ipse pro nostra redemptione sustinuit: cum dicit, « salutaris, » 116.0594D| innuit quod et ipse per hunc calicem salutem assequatur: dico « accipiam, » « et » ut possim persolvere, « nomen Domini invocabo. » Per calicem ideo intelligimus mortem, quia cum quadam delectatione accipiunt eam sancti, et est eis perfecta refectio.

Invocabo nomen Domini, « reddam vota mea, » id est, complebo opere quod desideraveram, id est, meipsum, sicut desideraveram, passione finiam: et hoc « coram omni populo ejus, » ut alii in me exemplum capiant. Ideo sic reddam vota, quia « in conspectu Domini mors sanctorum ejus, » quae est contemptibilis ad conspectum hominum, est « pretiosa, » id est placens. Vel mors sanctorum, quae est in 116.0595A| conspectu Domini, id est placens ei, est pretiosa, id est sanguine Christi empta. Ad hoc enim mortuus est, ut et nos, si necesse est, pro eo moriamur: quod autem magno pretio emptum est, pretiosum est.

 « O Domine. » Pars secunda. Haec te tribuente sustinui, haec passio mea, « o Domine, » utilis erit mihi, quia ego persisto in fide et servitio tuo. Et antequam ostendat utilitatem, ostendit se in Dei servitio permanere, cum dicit, « quia ego servus tuus » sum, id est, quia reputo te altissimum et Dominum meum; et ut majorem ostendat humilitatem, replicat: « ego servus tuus et filius ancillae tuae, » Ecclesiae scilicet, imitator antiquorum patrum.

Quia ita sum servus, ideo « dirupisti vincula 116.0595B| mea, » id est, per martyrium dissolvisti me ab omni vinculo peccatorum. Certum autem nobis est quod omnes hi qui in fide catholica pro Christo martyrium sustinent, etiam si criminalibus impediti sint, omnia tamen in martyrii sanguine diluuntur: cum dicit vincula sua disrumpi, quia Christi servus fuit, dat nobis intelligere quod si qui martyrium patiantur, qui non sint veri catholici, martyrium eorum non disrumpit vincula peccatorum: sicut plures pro haeresibus suis mortui sunt, et nihil profuit eis. Et quia scio quod vincula disrumpes, ideo « sacrificabo tibi hostiam, » non pecudum, sed « laudis, » id est, meipsum acceptabilem hostiam, mortificando in me omnia vitia « et » ut possim, « nomen Domini invocabo. » Hoc non 116.0595C| est de Hebraica veritate, sed translatores apposuerunt; et ideo Hieronymus in hoc loco et in aliis, ubi quid non est de Hebraica veritate, ponit asteriscum, id est signum prohibitionis; obelum ponit, ubi per contrarium evenit, scilicet ubi aliquid invenit ablatum, quod retinet Hebraica veritas.

Laudes devoveo Deo, et illas laudes « reddam Domino, scilicet « vota mea: » et hoc in « conspectu omnis populi ejus, » ut aliis exemplum laudis exhibeam: et hoc faciam « in atriis domus Domini, » id est, in praesenti Ecclesia, quae vocatur atrium propter amplitudinem domus, quia in ea Deus habitat. Vel per domum accipimus coelestem domum: per atrium, praesentem Ecclesiam, quae est atrium, id est introitus ad coelestem patriam: et illa vota 116.0595D| mea reddam ego jam spe « in medio tui, Hierusalem, » coelesti.

IN PSALMUM CXVI. TITULUS. Alleluia.

« Laudate Dominum, omnes gentes. » Habet propheta materiam, misericordiam et veritatem Domini, et admonet ad cantandum alleluia. Et inde dicit: « omnes gentes, » id est, omnes nationes, « laudate Dominum: » et vos, « omnes populi, » id est populi omnium gentium, quasi omnes Romani, vel Latini, vel Graeci « laudate eum. » Vel, populos accipiamus, quicunque sub una lege vivunt; gentes, homines unius civitatis: vel per gentes conversos, gentiles per populos 116.0596A| intelligamus. Ponit materias laudis, dicens: « quoniam misericordia ejus, » id est remissio peccatorum, et aliae gratiae justificantes, « est confirmata super nos, » id est, ita firmiter nobis data, ut jam ipse diabolus insidiator non possit nobis diripere. « Et veritas Domini, » id est impletio promissionum, « manet in aeternum » quia et hic incipit, et in aeternum manebit et ultra.

IN PSALMUM CXVII. TITULUS. Alleluia.

« Confitemini Domino quoniam. » In hoc psalmo habet propheta materiam bonitatem Dei: de hac sic agit: In prima parte ostendit Deum sic adjuvare suos, ut non timeant quid faciat homo, et etiam 116.0596B| despiciat inimicos. In secunda parte, quae incipit: « Bonum est confidere, » ostendit quod confidentibus et sperantibus in Domino faciat Deus, quod nullae tribulationes possint eis nocere, sed etiam ulciscantur de inimicis suis, et etiam convertat eos: et si aliquando cadunt, Deus relevet eos. In tertia parte, quae incipit: « Aperite mihi portas, » videns quasdam portas per quas ducitur ad Christum, qui est porta ducens ad aeternam gloriam (Joan. X), petit ut introducatur in illas portas. In quarta parte, quae incipit: « Benedictus qui venit in nomine Domini, » videns quemdam benedictum venisse in mundum, a quo alii benedicentur, monet alios fideles ut benedicti per hunc Dominum constituant ei diem solemnem. Intendit nos admonere ut pro hujusmodi 116.0596C| beneficiis laudes debitas Domino referamus, et est vox prophetae vel alicujus justi, non pro se solo, sed in persona omnium justorum loquentis: « Confitemini Domino, » id est, laudate Dominum: et debetis, « quoniam » ipse singulariter « bonus » per se: et quicunque boni sunt, ex eo boni sunt: unde Christus cuidam adolescenti, vocanti eum bonum, et non intelligenti eum esse Deum, dixit: « Quid me vocas bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII). » Etiam nolite negligentes esse ad confitendum, « quoniam misericordia ejus » tantum est « in saecula, » id est, quandiu hoc saeculum durabit, quia post hanc vitam tarda est confessio.

Et hoc quod ego moneo, scilicet confiteri, « dicat nunc, » id est, in praesenti saeculo, « Israel, » id est 116.0596D| omnes subditi Christiani proponentes sibi hanc causam laudis, « quoniam » Dominus est « bonus » et « quoniam in saeculum misericordia ejus. »

 Et non tantum subditi exhortentur se ad laudem Dei, sed etiam « domus Aaron, » id est tota electio sacerdotum et aliorum praelatorum, « dicat nunc, » exhortans ad laudem Dei, « quoniam in saeculum misericordia ejus. »

Et quid per singula? « Dicant nunc » etiam « omnes » de quacunque gente, conditione, natione, « qui timent Dominum, » hoc dicant, « quoniam in saeculum misericordia ejus. » Bene dico quod sit bonus, quia in me patet, quia « invocavi Dominum de tribulatione, » id est, monitus fui invocare Dominum per 116.0597A| multas tribulationes, « et me » invocantem « exaudivit Dominus in latitudine, » id est, in amplitudine charitatis, ut etiam orarem pro inimicis. Vel, « exaudivit me, » jam positum spe in latitudine coelestis patriae.

Ipse exaudivit, et cum ipse « Dominus » sit « mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo » quantumcunque saeviat.

 Et non tantum hominem non timebo, sed etiam quia ipse « Dominus » est « mihi adjutor, et ego inimicos meos » spirituales, id est daemones, « despiciam, » quandoque videns eos in judicio Dei condemnari. Vel in hac vita despiciam inimicos, ut ita dicamus: Inimicos meos, id est ipsos daemones, licet sint invisibiles, despiciam, id est, despicabiles 116.0597B| ostendam, quia eorum tentationibus nullatenus acquiescam.

« Bonum est. » Pars secunda. Continuatio: Et quia Dominus me ita adjuvat, quod non timebo hominem, ergo « bonum est confidere in » isto « Domino quam confidere in homine, » quia in homine nullo modo confidendum est, neque in se, neque in alio, sed in solo Deo. Ille confidit in Domino, qui illum putat potentem et sufficientem ad remittenda peccata, et ad justitiam conferendam. Ille vero confidit in homine, qui putat se per solum arbitrium sine adjuvante gratia bene operari.

 « Bonum est sperare in Domino, » id est, exspectare remunerationem suae justitiae, ab ipso Domino datae, « quam sperare in principibus » saecularibus, vel in 116.0597C| sanctis angelis et aliis sanctis viris: quia neque angeli neque alii sancti possunt per se quidquam conferre. « Quam » electiva conjunctio est, et illud cui conjungitur, prorsus innuit esse auferendum.

Ideo dico « bonum est sperare in Domino, » et « bonum est confidere in eo, » quia ego probavi in me ipso, et ostendo certitudinem, quia « omnes gentes circuierunt me » blandimentis et minis, et etiam exteriora mea auferendo, « et » hoc « quia, » id est, quod « ultus sum in eos, » est factum « in nomine Domini, » non per me, sed per auxilium Domini. Ita quidem ulciscitur se justus in peccatores illos, quia sic convertit eos, ut mala quae prius inferebant ipsi justo, modo in seipsos illa conferant, et pro peccatis illis se puniant: et hic notatur levior 116.0597D| tribulatio.

 « Circumdantes » etiam « circumdederunt me, » scilicet perseverantes, mihi in propria persona mala inferendo: « et in eos » tam graves persecutores « sum ultus, » sicut supra: « in nomine Domini. »

« Circumdederunt me » etiam « sicut apes » scilicet, tam acriter et tam amare, sicut apes pungunt aliquem: et bene comparat eos apibus, quia sicut apes pungunt aliquem, et pungendo frangunt aculeum, et inde moriuntur, vel inutiles remanent, ita persecutores justorum, vel interficiunt se interius, vel excaecant ad tempus. Vel, « circumdederunt me sicut apes » favum circumdant. Alia translatio habet, « favum, ad hoc circumdant, ut mel infundant, et 116.0598A| augeant: ita ipsi circumdantes me ad tribulandum, auxerunt in me virtutes, » « et exarserunt sicut ignis in spinis. » Sicut spinae dant igni fomenta, ut magis ardeat, sic spinae, id est peccata eorum, praebent furori eorum majus incendium. Vel aliter: Sicut ignis in spinis, id est, sicut ignis spinas consumit, trunco, qui firmus et solidus est, non praevalet, sic tribulatio spinas, id est, peccata justorum delet, animae firmitati non nocet. « Et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. » Et hic modum gravissimae tribulationis ostendit, et has persecutiones dicit se sustinuisse in persona aliorum justorum primitivae Ecclesiae.

Postquam ostendit se inimicos sic vindicare, ostendit quod si compellatur etiam ad casum, Deus relevat eum. Continuatio: Propter hoc etiam bonum 116.0598B| est sperare, quia « impulsus sum » a diabolo et ministris ejus, « ut caderem » in peccatum. Tunc dicitur justus impulsus, quando dubitat an faciat: sic legitur de Marcello et Marco, qui pene per blanditias mulierum seducti sunt, sed Dominus per beatum Sebastianum suscepit eos ne caderent: et etiam « eversus » sum: et hoc dicit persona aliorum, scilicet, in actum peccati praecipitatus, ut caderem, id est, ut prorsus perirem; « et » inde « Dominus suscepit me, » ex quo apparet quod ipse est « fortitudo mea, » faciens me fortem post lapsum; « et laus mea Dominus, » in hoc facit me laudabilem, quod inimicis meis facit me resistere. Vel fortitudo contra hostes, laus, quantum ad hoc quod relevat a peccatis: « et » hoc faciendo, « est factus mihi in salutem » 116.0598C| animae. Cum dicit, « factus, » notat incarnationem divini Verbi, per quam haec omnia nobis facta sunt.

Et quia Dominus est fortitudo mea, ideo « in tabernaculis justorum, » id est, in conscientiis ipsorum, in quibus habitat Deus, et in quibus ipsi militant Deo, est « vox exsultationis, » id est magna exsultatio, per quod Deo nostram voluntatem ostendimus, sicut aliquis amicus amico suo per vocem: « et vox salutis, » id est, ipsa exsultatio habetur in corde de salute, quam justi se habituros intelligunt.

 Ideo exsultent justi in tabernaculis, quia « dextera Domini fecit virtutem, « id est, Filius suus, et potentia sua fecit me constantem contra persecutores: et ipsa eadem « dextera Domini exaltavit me » in 116.0598D| virtutibus, multiplicando in ipsis virtutibus, custodibus me custodivit: et hoc est quod dicit: « dextera Domini fecit virtutem. »

Et quia « dextera Domini fecit virtutem, » ideo « non moriar, » id est, non cadam a concessis virtutibus, « sed vivam » vita animae; « et narrabo opera Domini, » id est, annuntiabo aliis.

 Ideo « non moriar, sed vivam, » quia illa mala quae mihi intulisse putatis ad meam destructionem, intulit Dominus ad correctionem; et hoc est: « castigavit me Dominus castigans, » id est perseverans in castigando per frequentissimas tribulationes, « et » tamen « non tradidit me morti » animae: unde Apostolus: « Ut castigati, et non mortificati. »

116.0599A| Pars tertia. Et quandoquidem ego vivo vita animae, et sum castigatus multis tribulationibus, nec tamen mortificatus, ergo vos, apostoli sancti, et alii ministri sanctae Ecclesiae, « aperite mihi portas, » id est, dissolvite me per sacramenta Ecclesia, « et aperiendo sanctas Scripturas, quae omnia sunt portae « justitiae, » id est, per quas homo plenas justificationes assequitur. Bene postquam se dixerat vivere, petit ut dissolvatur, quia necessarium est unicuique fideli ut a ministris sanctae Ecclesiae solvatur, ad hoc ut possit pervenire ad aeternitatem: quod modo cognoscimus, quia Dominus Jesus postquam Lazarum vivificavit, praecepit ut solveretur (Joan. XI). « Aperite, » dico, et ego « ingressus in eas » portas, id est, jam absolutus et justificatus, « confitebor Domino, » 116.0599B| id est, laudabo Dominum: et ego in has portas introductus, perveniam ad Christum Dominum, qui est vera porta, introducens conformes sibi ad vitam aeternam: et quasi jam praesentem videns ipsum Christum, dicit de ipso: « Haec » est « porta Domini, id est, per quam itur ad Dominum: nec quicunque per eam intrabunt, sed « justi intrabunt in eam, » id est, per eam portam intrabunt in requiem aeternam. Vel aliter: Quandoquidem tribulationes vestrae non sunt mihi morti, sed castigationi, igitur vos persecutores aperite mihi portas justitiae, id est, praeparate mihi tribulationes, quae me inducent in perfectionem justitiae: et ego ingressus in eas portas, non murmurabo, sed confitebor Domino, id est, laudabo Dominum. Et quare in tribulatione laudabo? 116.0599C| Quia haec fuit porta Domini nostri Jesu Christi, quia per multas tribulationes Dominus Jesus intravit in gloriam Patris: et quia est « porta Domini, » ideo « justi intrabunt in eam, » id est, si qui volunt fieri justi, non fugiant passionem pro nomine Jesu Christi cum opus fuerit.

 « Ingressus confitebor Domino, » et ideo, o « Domine, confitebor tibi, quoniam exaudisti me, » perducendo me ad portam, qúae est Christus; « et factus es mihi, » per assumptam humanitatem, « in salutem, » id est animae vivificationem.

« Lapidem. » Determinat quis sit factus in salutem, Christus scilicet, propter soliditatem lapis reprobatus. Et quibus? Judaeis scilicet et gentibus, qui per Christum lapidem angularem in unam fidem 116.0599D| et institutionem conjunguntur. Continuatio: Factus est in salutem, Judaeis scilicet et gentibus, et hic est lapis ille, « quem lapidem, » id est Christum, qui dicitur lapis propter soliditatem: quem Christum « aedificantes, » id est, Judaei, qui dicuntur aedificantes quia in carnalibus observantiis aedificabantur, scilicet abstinere a malo et servire Deo: quamvis non consummarent opus, ut perfecti invenirentur, nisi illi qui Christum Redemptorem exspectabant, sed quasi pueri, qui quasi per blanditias educantur, donec ipsi gravia sustinere possint et legem Dei adimplere: ita Judaei per haec temporalia beneficia aedificabantur, donec ipsi aliquando cognoscerent veritatem, et ideo pro solis coelestibus serviendum 116.0600A| reputarent. Hic quidem lapis quem reprobaverunt aedificantes, « factus est in caput anguli: » id est, sicut angularis lapis duos conjungit parietes, ita Christus duos conjungit populos, Judaeos et gentes, in eamdem fidem. Cum dicit, « in caput anguli, » notat Christum esse omnem consummationem nostri aedificii et religionis, quasi lapis positus in consummatione anguli.

Dico lapidem reprobatum esse factum in caput anguli, et « istud, » id est, lapis iste vel haec talis conjunctio populorum facta per lapidem illum, « est factum a Domino, » quasi nullus alius posset facere hujusmodi hominem, qui ex virgine nascitur, et immunem se custodit ab omni malo, et alia multa facit miranda, et ideo speciale opus dicitur: et conjunctio 116.0600B| populorum speciale opus Dei fuit, « et » istud opus Dei « est mirabile in oculis nostris » interioribus: quia si attendamus quod Deus Filium pro nostra liberatione fecit incarnari, etiam morti dedit, vere mirabilem intelligimus Dei operationem et bonitatem.

Dico « a Domino factum, » et « haec dies » in qua natus est Christus et factus: vel in qua facta est praedicta conjunctio populorum, scilicet tempus gratiae, est dies « quam fecit Dominus. » Licet Dominus omnes fecisset dies, tamen dicitur hanc specialiter fecisse, quia in hoc tempore specialiter nos illuminavit, et cordibus nostris lucem suae cognitionis infudit: et ideo « exsultemus » secundum corpus, « et laetemur in ea » secundum animam: in 116.0600C| eadem gaudentes per puritatem nostrae conscientiae, nos esse redemptos in hac die.

 Dico « exsultemus, ita dicentes: « O Domine, salvum mefac, » id est, fac me participem hujus salvationis quam mundo attulisti, « O Domine, bene prosperare, » scilicet contra miserias quas hic sustinuisti, fac me quandoque vestiri immortalitate et impassibilitate.

Deinde pars quarta. Ac si diceret: Quia Christus factus est in caput anguli, ergo vos alii « constituite diem solemnem: » et ad hoc praemissae sunt causae; quasi ita diceret: Ideo debetis ei diem solemnem constituere, quia ipse « qui venit « in mundum, nostra calceatus humanitate, est « benedictus, » id est omni perfectione virtutum plenus. « Venit » dico non 116.0600D| ad acquirendam gloriam suam, sicut Antichristus faciet, sed « in nomine Domini » ampliando.

A quo benedicto fuimus benedicti, et nos « benediximus vobis de domo Domini. » Qui enim extra domum sunt, id est Ecclesiam, non habent potestatem benedicendi. Dico nos benediximus, et nobis benedicentibus « Deus Dominus » benedixit, « et » per suam benedictionem « illuxit nobis » communiter nobiscum, id est, tenebras a nobis fugavit, et veram illuminationem cordibus nostris infudit. Credendum nobis est quod Christus ministris suis hanc potestatem dedit, ut quos ipsi benedicunt, sua sint etiam benedictione benedicti.

Et quia estis benedicti, ergo « constituite diem solemnem 116.0601A| in condensis, » id est, in magna frequentia populi, euntes « usque ad cornu altaris, » id est, ut de cibo altaris participemini. Vel ita ad allegoriam: « Constituite diem solemnem, id est, sabbatizate Domino in cordibus vestris, cessando a vitiis: et hoc « in condensis, » id est, multa virtutum frequentia, eundo usque ad cornu altaris, id est, ad imitationem altitudinis Christi, ut illum faciatis altare vestrum, super quem oblatae preces vestrae recipiuntur.

Moneo alios ut Deo solemnitatem constituant, sed quidquid alii faciant, ego semper laudabo Dominum: hoc est quod dicit, conversione facta ad ipsum Deum, « Deus meus es tu, et confitebor tibi, » id est, laudabo te. Replicat idem ex nimia affectione, 116.0601B| dicens: « Deus meus es tu, et exaltabo te, » id est, aliis annuntiabo altitudinem tuam et potentiam tuam per quam tu apud eos exalteris.

Dico, « confitebor et exaltabo » te: ideo quidem « confitebor » « et » exaltabo « tibi, quoniam exaudisti me » orantem pro peccatis, « et » quoniam « factus es mihi in salutem. » Hunc versum repetit ideo quia in eo pendet et versatur maxima causa quare Deum laudemus.

 Et quandoquidem praedicta beneficia per bonitatem suam nobis fecit Deus, ergo « confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, » in eodem finiens a quo incoepit, nos jugiter in laudibus Dei conversari. Alleluia.

IN PSALMUM CXVIII. TITULUS. Alleluia. Aleph.

« Beati immaculati. » Aleph non est titulus, sed alleluia est titulus. Psalmum istum distinxit propheta per viginti duas partes ad modum alphabeti Hebraici, quod habet viginti duo elementa, et unaquaeque particula habet proprium elementum, secundum ordinem alphabeti, a quo singuli versus ipsius particulae incipiunt: sed hujus primae partis apud Hebraeos incipiunt versus ab hoc elemento, quod est Aleph, secundae partis a Beth, et sic in caeteris. Hoc autem impedivit hanc translationem et alios translatores, quod eadem identitas non potuit servari, ut vel apud nos, vel apud Graecos singuli octo versus ab eodem 116.0601D| elemento inciperent; ut autem idem intellectus, quem habuit propheta, scribens secundum ordinem alphabeti, dispositum esset fundamentum perfectae doctrinae, sicut est alphabetum totius doctrinae, nihil obstitit. Sunt quidem istae particulae diversae per octonarium, quia unaquaeque continet octo versus, per quod nobis innuitur quod etsi aliquis non possit complere ea quae in omnibus partibus continentur, tamen si ea compleat quae in unaqualibet parte tractantur, per hoc ad octavam perducetur, id est ad aeternam requiem, quae post septem istos dies, per quos mundus iste volvitur, succedet.

In hoc psalmo habet propheta materiam, legem Dei, et in hoc nomine, lege, comprehendimus et 116.0602A| naturalem legem, et legem quae per figuras scribitur, scilicet legem Moysi, et Novum Testamentum. De hac materia agit, commendando eam, et ostendendo, quasi beatitudines Deus per ipsam legem: et haec prima pars omnium aliarum prologus est, quia communiter ostendit hominem per legem beatum fieri: et quia ita communiter materiam totius psalmi comprehendit, nomen totius psalmi recipit, scilicet lex et doctrina vocatur, propter quod et Aleph praescribitur: Quod Aleph interpretatur doctrina, caeterae vero partes, beatitudinem, quam haec prima pars communiter praeponit, diversis modis exsequitur: veluti illa pars, quae est: « In quo corrigit, » ostendit quod Deus de confusione peccati liberet, et ad conversionem reducat homines per legem suam; et 116.0602B| in alia: « Retribue servo tuo, » ostendit quomodo Deus indigentias fidelium per ejusdem legis exsecutionem suppleat; et in tertia, quae est: « adhaesit pavimento, » ostendit quod Deus necessitates, quas corpus necessario portat, scilicet timorem lapsus, et taedium, et similia si qua sunt, per ejusdem legis observantiam auferat. Et quia Deus per misericordiam suam hujusmodi beatificationes facit, ideo huic psalmo titulus « alleluia » praescribitur. Intentio vero est nos ad cantandum alleluia Domino invitare.

Vox universalis justi, a primo justo usque ad ultimum justum, quasi ita dicentis: Fratres, custodite legem Domini, quia custodientes eam fient « immaculati » et per hoc « beati » : et inde dicit immaculati, 116.0602C| id est, illi quibus peccata sunt remissa, et per hoc immaculati, quia sunt « in via » id est, in Christo, vel in lege Domini: sunt beati, scilicet custodia legis, et imitatio Christi est via ad beatitudinem: non illa quam quidam volunt: quidam enim quaerunt venire ad beatitudinem per divitias, aut per potentias. Sed quia haec sunt potius distortiones et devia, per haec ad beatitudinem non possunt pertingere. Homines non ideo dicuntur immaculati, quod sine omni macula esse possint, quia solus Christus sine macula est, sed quoniam eis per confessionem remittuntur peccata: quia si diceremus homines sine peccato esse, contra Apostolum essemus, qui dicit: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est, quia in multis offendimus 116.0602D| omnes (I Joan. I). » Ideo pluraliter dicit, « immaculati, » ut plures homines intelligamus immaculatos, et per hoc nos ipsos immaculatos fieri intelligamus: si enim immaculatus diceret, de solo Christo intelligi posset: et immaculati sunt beati, « qui ambulant in lege Domini, » id est, qui semper crescunt multiplicatione virtutum.

Sunt etiam « beati qui scrutantur, » id est, qui cum omni diligentia inquirunt « testimonia ejus, » id est praecepta ejus, quae dicuntur testimonia, scilicet quia testantur quid sit faciendum, quid non. Ut si quis quaerat an sit homicidium faciendum, per legem poterit testimonium cognoscere, quae dicit: « Non occides (Deut. VI). » Praecepit etiam lex bonum faciendum, 116.0603A| cum dicit: « Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). » Vel, ideo dicuntur « testimonia, » quia certos nos faciunt de aeterno bono. Ita dico scrutantes beatos fieri, si scrutentur ea non propter aliquod commodum temporale, sicut illi qui ad hoc addiscunt legem Dei, ut ab aliis pecuniam legendo eis, accipiant, sed qui scrutando praecepta, « exquirunt eum » Deum « in toto corde. » Summa breviter talis est: Illi sunt beati qui in praeceptis Dei omnibus viribus suis Dei voluntatem inquirunt.

Illi qui ambulant in lege Domini sunt beati, quia illi « qui operantur iniquitatem, » scilicet maculati, « non ambulaverunt in viis ejus, » id est praeceptis ejus. Vel vias possumus sanctos accipere, per quorum 116.0603B| imitationem possumus ad Dominum pervenire.

Dico lex facit beatum, et lex illa custodienda est, quia « tu, » Domine, « mandasti custodiri » eam legem; hoc est quod dicit: « mandata tua nimis, » id est, adeo ut non propter timorem dimittatur aliquid incustoditum, mandavit Deus custodiri legem suam per prophetas, et apostolos, et alios sanctos viros.

 Et quandoquidem lex tua beatum facit, et tu, Domine, jubes eam custodiri, ergo, Domine, « utinam dirigantur viae meae, » id est operationes meae, « ad custodiendas justificationes tuas, » id est caeremonias illas quae justificant hominem spiritualiter intellectae.

Ostendit quomodo possint viae dirigi, scilicet, si ante oculos semper habemus mandata Dei. Continuatio: 116.0603C| Dico « viae dirigantur, quae viae diriguntur, cum perspexero in omnibus mandatis tuis, » id est, per hoc viae possunt dirigi, si semper habeam mandata tua prae oculis: et « tunc » cum hoc fecero, « non confundar » pro peccatis meis, quod confusibile aliquid faciam, ne de me dicatur: « Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. »

Dico « non confundar, » sed potius « confitebor tibi, » id est, laudabo te « in directione cordis, » id est, in directo corde meo, et justificato a te: non arroganter in corde meo aliquid novi invenio, sed « in eo quod didici » a Spiritu sancto mihi interius loquente, vel a sanctis Patribus « judicia justitiae tuae, » scilicet judicia, quibus ipse hos damnat, hos justificat: quae omnia ipse facit ex sua justitia, licet ab 116.0603D| omnibus hoc ignoretur.

Dico « confitebor » , et in obedientia tua perseverabo; et hoc est: « justificationes tuas custodiam, » id est, in custodia mandatorum tuorum, quae justificant hominem, permanebo: et ut possim permanere et custodire, o Domine, « non me derelinquas usquequaque, » id est, in alia parte. Ideo dicit, « usquequaque, » quia videt diabolum semper paratum subintroire, a quacunque parte Deus subtraxerit gratiam suam.

Beth.

 « In quo corrigit. » Huic particulae praescribitur Beth et interpretatur confusio. Quae littera huic particulae 116.0604A| bene praescribitur, quia hic docemur quomodo homines de confusione, scilicet de priori vita, educantur et ad veram vitam convertantur.

Littera ad hoc. Continuatio: Dico « custodiam justificationes tuas, » ideo scilicet quia per ipsas justificationes erunt correctae viae meae; et hoc melius ostendit faciendo interrogationem et responsionem. cum dicit: « In quo corrigit adolescentior, » id est stultior et pronior ad peccandum, « viam suam, » id est operationem suam et consuetudinem nequitiae suae, in qua consuevit; ponit excaecatis auditoribus per interrogationem responsionem, cum dicit: « in custodiendo sermones tuos? » quia implet bene operando praecepta tua. Vel, « adolescentior, » id est populus innovatus, et adolescens factus; in quo corrigit 116.0604B| viam suam, id est, per quid est ita innovatus, in custodiendo sermones tuos?

 Et quia in custodia sermonum est correctio pravae operationis, ideo « exquisivi te, » id est, legem tuam adimplevi, sed propter aliud, scilicet ut cognitio tui in me multiplicaretur, et hoc « in toto corde meo, » id est, quod nulla cordis particula vacabit ab inquisitione tui, et ideo, Domine, « ne repellas me a mandatis tuis, » sed potius in ipsis voluntatem tuam mihi aperi.

Dico exquisivi, et inventa abscondi et pronuntiavi, et delectatus sum, et exercebor, et considerabo, meditabor, non obliviscar: et per haec omnia notantur exire de confusione, et valde perfecti esse, sicut in unoquoque octonario debet inveniri perfectio. 116.0604C| Littera sic legitur: « In corde meo, » id est, in memoria mea « abscondi eloquia tua, » id est, praecepta tua, diligenter memoriae commendavi; sed plus notat cum dicit, « abscondi, » scilicet quod non manifestaret ea inimicis, sicut dicitur: « Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas spargere ante porcos (Matth. VII); » ideo abscondi, « ut non peccem tibi » qui prohibuisti praecepta tua dari canibus.

Ego abscondi, et, o « Domine, doce me » actu ipso « justificationes tuas, » id est, fac me operari sicut exigunt tua praecepta, quae justificant hominem. Vel, doce me cui debeam revelare praecepta tua, cui non. Ideo sum ausus petere ut doceas, quia tu « es benedictus, » id est, laudatus tuis, et benignus tuis, id 116.0604D| est exhibens tuis quidquid opus est.

Inimicis abscondi, amicis vero « pronuntiavi omnia judicia oris tui, » id est, quae per os tuum, id est Filium tuum, locutus es: non quod omnia judicia Dei aliquis pronuntiare posset, sed quaecunque pronuntiabo judicia Dei sunt. Judicia hic accipit quidquid Deus occulto judicio agit: veluti quod quosdam damnat, quosdam eligit et justificat: et hoc « in labiis meis, » id est, convenientibus meae operationi: quia quod ore doceo, hoc opere adimpleo.

 Dico « abscondi, » et « pronuntiavi, » et propter haec « delectatus sum in via testimoniorum tuorum, » id est, eundo in testimonia tua adimplenda, « sicut » aliquis carnalis delectaretur « in omnibus divitiis, » 116.0605A| id est, ideo sum delectatus in mandatis tuis, quia mihi sunt omnes divitiae.

Non sum tantum delectatus, sed deinceps « exercebor in mandatis tuis » adimplendis, « et considerabo vias tuas, » id est, verum intellectum in praeceptis tuis. Bene supponit, considerabo, postquam dixit, exercebor, quia non potest haberi verus intellectus, nisi praecedat bona operatio.

 Dico considerabo, et « non obliviscar » cognitos « sermones tuos, » ideo quia semper « meditabor in justificationibus tuis, » id est, praecepta tua in quorum observatione invenitur justitia, semper habebo in assidua meditatione.

Gimel.

116.0605B| « Retribue servo tuo. » Haec littera bene praescribitur huic parti. Gimel namque retributio interpretatur, et in hac parte magna Dei retributio ostenditur, scilicet, quomodo Deus jam exutus de confusione, sicut dictum est, et petentibus ipsum Deum indigentiam suppleat, et ad magnam perfectionem perducat.

Illam indigentiarum suppletionem ideo retributionem vocamus, quia prius Deus fidelibus suis tribuit, ut velint orare. Pro hac gratia retribuit Deus aliam gratiam eis, scilicet, indigentiarum suppletionem. Continuatio: Dico, meditabor in mandatis, et non obliviscar, et ideo, o Domine mihi « servo tuo, » id est, qui te solum Deum verum meum cognosco, et me servum: « retribue, » id est qui tribuisti ut 116.0605C| te cognoscerem, fac mihi aliam retributionem, hanc scilicet, « vivifica me, » id est, facultatem bene operandi, quam perdidi in primo parente, mihi restitue: « et » sic vivificatus « custodiam sermones tuos, » id est, operabor secundum praecepta tua.

Et me justificato, et jam bene operante, « revela oculos meos, » id est, aufer velamen de interioribus oculis, ut possim plenum intellectum habere de lege tua, « et » tunc « considerabo mirabilia de lege tua, » id est, ea quae significantur per figuras in Veteri Testamento positas, hoc est, considerabo Christum significatum per agnum occisum, et refectionem Dominici corporis, per manna significatum, et alia hujusmodi, quae a nullo, nisi revelatis a Deo oculis, possunt intelligi.

 116.0605D| Ideo debes revelare et vivificare, quia quantum potui me idoneum praeparavi, scilicet quia « in terra, » id est, in hoc mundo, « sum incola, » id est, advenam me reputo, et nullam me habere manentem civitatem, sed semper ad veram tendo patriam, et ideo « non abscondas a me mandata tua. »
 Et ideo revela, ne abscondas, quia « anima mea concupivit » maximo affectu « desiderare justificationes tuas, » id est, ut ipsa anima mea impletione sermonum tuorum reficiatur: et hoc non ad horam, sed « in omni tempore, » id est assidue.

« Ideo sic concupivi, ne ita mihi contingeret sicut contigit diabolo et aliis superbis. Quos « superbos » tu « increpasti » comminando aeternam poenam, flagellando 116.0606A| quandoque in hac vita, in signum futuri judicii vel supplicii: et ipsi superbi sunt « maledicti, » id est reprobati: quia ipsi sunt, « qui declinant a mandatis tuis. » Illi dicuntur non superbe peccare, neque a mandatis Dei declinare, qui licet sibi peccandi voluntatem non proponant, tamen carnis fragilitate compellente quandoque peccant. Illi autem superbe peccare, et a mandatis Dei declinare dicuntur, qui ex voluntate animique delectatione peccant, et Dei mandata audire non curant, vel audita conculcant.

Anima mea concupivit, et ne fructum illius concupiscentiae meae mihi possint auferre, « aufer a me opprobrium » ne tribulatores possint inducere ad actum peccati, ex quo juste essem opprobrosus et 116.0606B| derisus: « et » aufer etiam « contemptum, » ne me a bono incepto revocent, et segnem ad bene operandum efficiant. Haec merito peto a me auferri, « quia exquisivi, » id est, ex omnibus aliis doctrinis elegi « testimonia tua » ad meam instructionem.

« Aufer » dico, et necesse est, « etenim principes, » id est potentes hujus saeculi, « sederunt, » id est, studiosi immorati sunt, « et adversum me loquebantur » oppugnantes veritatem quam proponebam, « servus autem tuus » non deficiebat, sed potius « exercebatur in lege tua, » id est, secundum praecepta tua loquendo et operando.

Ideo exercebar, « nam et testimonia tua meditatio mea est, » id est, frequenti meditatione habeo mandata tua, « et justificationes tuae » sunt « consilium 116.0606C| meum, » id est, semper deliberavi apud meipsum mandata complere: qui ante non proponit sequi justificationes Dei, ille cito movetur, si tribulatio superveniat.

Daleth.

 « Adhaesit pavimento. » Daleth huic octonario praescribitur, quia timor interpretatur. Fidelis namque ille qui loquitur, de confusione jam retractus, jam fugatis indigentiis multis, Dei beneficiis repletus.

Attendens tamen corpus humanum semper pronum esse ad peccandum, et quasdam importare necessitates peccandi, timet relabi et contra has necessitates orat ad Dominum. Continuatio: Dico 116.0606D| « anima mea concupivit, » consilium meum sunt justificationes tuae, sed tamen « anima mea adhaesit pavimento, » id est, consensit olim corpori ad aliqua illicita: pavimentum dicitur a pavire, id est, percutere: quia tunc lapides pavimentum dicuntur, quando sunt contusi, et bene planati, ut non offendant pedes, et est subjectum pedibus ambulantium. Per hoc intelligitur corpus humanum, multis jejuniis et aliis afflictionibus sic contusum atque planatum, ut non offendat pedes animae, et etiam ipsi animae subjectum est. Sed quia natura corporis, quantumcunque afflicti, semper prona est ad peccandum, ideo etiam si anima consentiat corpori, statim praecipitatur in lapsum: et quia anima adhaerens corpori, jam 116.0607A| ducta est in lapsum, ideo, o Domine, « vivifica me, » id est, restitue mihi facultatem, ne anima consentiat corpori: et hoc fac « secundum verbum tuum, » id est, secundum promissionem tuam: quia tu instituisti, ut « qui justus est, justificetur adhuc (Apoc. XXII). »

Licet autem pavimento adhaeserit, tamen non debes me repudiare, quia tibi peccata mea revelavi: et hoc est: « vias meas, » id est peccata mea, in quibus incesseram, confitendo « enuntiavi » tibi, « et » tu « exaudisti me, » id est, peccata condonasti: et quia jam me exaudisti, dando veniam peccatorum, ideo, o Domine, « doce me justificationes tuas, » id est, fac me operari secundum praecepta tua.

 Et postquam me docueris bene operari, « instrue 116.0607B| me viam justificationum tuarum, » id est, da mihi verum intellectum in praeceptis tuis; « et » ego sic instructus, « exercebor » multiplici operatione « in mirabilibus tuis, » id est, in spiritualibus operibus et gratiis, per figuras veteris legis intellectis.

Alia necessitas corporis, pro qua timendum existimat fidelis qui loquitur. Continuatio: Dico « exercebor, » sed quandoque « anima mea dormitavit, » id est, aliquantulum pigra fuit, et hoc « prae taedio » jam divinum verbum fastidio habebat, sed tu, Domine, « confirma me » ne deinceps in taedium incidam: confirma dico « in verbis tuis, » id est, impletione mandatorum. Cum dicit, « dormitavit, » notat eum levius peccasse, quam diceret, dormivit.

« Confirma » dico, et ut possim confirmatus permanere, 116.0607C| « viam iniquitatis, » id est diabolum, qui est via omnis iniquitatis, « amove a me » ne possit mihi praevalere, et in taedium retrudere, et in aliquod vitium mergere: « et de lege tua miserere mei, » id est per misericordiam da mihi implere quae praecipiuntur in lege tua.

 Et debes a me viam iniquitatis amovere, quia ego « elegi viam veritatis, » id est, Christum imitari, et legem ejus sequi: et « non sum oblitus judicia tua, » sed semper ea mecum tractavi.

« Non sum oblitus judicia tua, sed potius « adhaesi » quia firmus et stabilis fui, « testimoniis tuis, » id est praeceptis tuis, quibus voluntatem tuam testaris: et ideo, « o Domine, noli me confundere, » id est, confusibilem reddere, sed fac me consummare 116.0607D| quae incoepi, ne dicatur de me: « Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. »

Non tantum adhaesi testimoniis tuis, sed etiam « cucurri, » id est, expedite operatus sum « viam mandatorum tuorum, » id est mandata tua, quae sunt via ad vitam: et hoc ideo, « cum, » id est, quia « dilatasti cor meum, » id est, ampliasti charitate, patientia, longanimitate, et similibus virtutibus.

He.

« Legem pone. » In hoc octonario petit fidelis ille qui loquitur, ut Christus veniat per novam legem suam, scilicet non solum per praecepta, sed et per gratiam adjutricem, et sensum praeceptorum demonstrantem 116.0608A| eis statuat: et ideo bene praescribitur huic parti, He, quae littera interpretatur esse, quia in lege Christi invenitur verum esse, et vita animae reformatur: et videtur vox illorum esse qui praesentem adventum Christi exspectabant, et magno desiderio exoptabant. Ordo quoque bonus est, quia postquam ostendit se conversum, et amotis indigentiis, Dei beneficiis repletum, contra necessitates quas corpus importabat, ostendit confirmatum se, et petit sibi legem dari, id est, ipsum Christum, quem videt sufficientem ad omnem justificationem.

Continuatio: Dixi noli me confundere, sed potius « pone mihi legem, Domine, » hanc scilicet, « viam justificationum tuarum, » id est ipsum Christum qui est via per quam justificantur fideles. Pone mihi legem, 116.0608B| ut ad imitationem ipsius vitam meam possim dirigere: pone dico legem, « et » ego « exquiram eam, » legem scilicet, ut in ea possim voluntatem Dei invenire: et hoc non ad horam, sed « semper. »

 Dico « exquiram legem: » et ut possim exquirere, « da mihi intellectum, et » per hoc « scrutabor legem tuam, et » inquisitam « custodiam illam » adimplendo opere: custodiam dico « in toto corde meo » quia omnes vires ponam, ut possim mandata adimplere.

Dico « custodiam, » et ut custodire valeam, me positum « in semita mandatorum tuorum, » id est, in imitatione Christi, qui est semita recta, scilicet et angusta via: « deduc, » id est, fac semper promoveri 116.0608C| ad Christi majorem imitationem, « quia ipsam » semitam « volui, » id est, ipsum Christum propter suam propriam dignitatem dilexi. Vel semitam accipiamus arctiora mandata, quia « in custodiendis illis est retributio multa. »

Et ut possim velle, tu « inclina, » id est, humilia « cor meum in testimonia tua » complenda, « et non in avaritiam, » id est, ut non observem mandata tua propter aliquod terrenum commodum.

 Dico, non inclines in avaritiam, sed potius « averte oculos meos » interiores, « ne videant vanitatem, » id est, ne delectentur in his terrenis, quae vana sunt et caduca, sed potius, « in via tua vivifica me, » id est, conforta liberum arbitrium, et spernere fac terrena et amare coelestia.

116.0608D| Averte oculos, inclina cor, etc., « et statue, » id est, stabile fac « eloquium tuum, » id est, fac ut stabiliter impleam ea quae praecipis: fac mihi dico « servo tuo » et ideo sum dignus ut haec mihi facias: et hoc in timore tuo, » id est, per hoc quod ego timeo te judicem, et te diligo. Qui enim sic Dominum timent, mandata ejus adimplent.

Statue eloquium, et « amputa, » id est, aufer « opprobrium meum, quod suspicatus sum, » id est, opprobrium suspicationis. Saepius enim in suspicatione deceptus sum, suspicando eum bonum qui malus est, et e converso: ideo dico « amputa, » quia etsi ego veritatem non possim cognoscere, tamen placet mihi veritas: et hoc est: « quia judicia tua, » id est, ea 116.0609A| quaecunque tu disponis occulto judicio tuo « sunt jucunda, » id est, amoena sunt mihi flagella quae tu mihi ad correctionem immittis.

Dixi, « amputa opprobrium, » deduc, et quaecunque petivi fac: et ecce quidquid petivi habeo: et hoc est: « ecce concupivi mandata tua » adimplere: et qui sic cupit securus esse potest, quia obtinebit quod petit: dico concupivi, et de reliquo, Domine, « vivifica me, » id est, fac me perseverare in mandatis tuis: me dico positum « in aequitate tua, » id est, agentem secundum mandata tua, quae solam aequitatem praecipiunt.

Vau.

« Et veniat. » In hac parte petit fidelis qui loquitur, qui jam in adventu Christi ipsius legem suscepit, 116.0609B| ut ipse Christus sit ei contra haereticos, atque contra persecutores praesidium, qui statim in illos insurgunt, qui legem Christi recipiunt: et ideo huic octonario bene praescribitur Vau, quod interpretatur ipse, per quod Christum egregium adjutorium intelligimus, quem iste in hoc octonario postulat adjutorem.

 Continuatio: Vivifica me dico, « et veniat super me, » id est, ita ut sit caput. Vel, super me, id est de coelestibus veniens, « misericordia tua, Domine, » et quam postulet misericordiam, determinat, scilicet, « salutare tuum, » id est, Filius tuus qui salutem facit omnibus, qui sit mihi contra impugnatores praesidium. Vel, « secundum eloquium tuum » veniat, id est, instruat me de lege tua.

116.0609C| « Et » si ita veniet, tunc « respondebo verbum, » scilicet filium tuum, « exprobrantibus mihi » ipsum filium, scilicet si aliquis exprobraverit mihi, Christum non Filium Dei, sed solum hominem crucifixum, etc., ostendam ei per rationes Filium Dei eum fuisse, et coaeternum: et ideo sic respondebo, non quod confidam in viribus meis, sed « quia speravi in sermonibus tuis, » qui sunt mihi bona arma, qui dixisti: « Cum steteritis ante reges et praesides, nolite praemeditari quid respondeatis: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X), » et iterum: « Dabo vobis os et sapientiam (Luc. XXI).

Contra haereticos respondebo: et, o Domine, provide ne per tribulationes auferatur mihi verbum tuum, et hoc est: « et ne auferas de ore meo, » id 116.0609D| est, ne permittas auferri per tribulationes, vel per blanditias, « verbum veritatis, » id est praedicationis, ut ego nunquam sileam apud quosvis praedicationem divini verbi: nec ad horam permittas auferri propter tribulationem sicut fecisti Petro, qui ad vocem ancillae veritatem negavit (Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; Joan. XVIII): nec permittas « usquequaque, » id est, omni modo, omni tempore: nec debes auferre, « quia » ego « in judiciis tuis, » id est in tribulationibus quas mihi per judicia tua infers, « supersperavi, » id est, majorem fructum speravi, quam possit aliqua temporalis tribulatio promereri: Unde Apostolus: « Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII). »

 116.0610A| Dico, « ne auferas, et » accepto ipso Christo mihi in praesidium, « custodiam legem tuam semper, id est, « in saeculum et in saeculum saeculi. » Legem Dei in hac vita custodit, qui proximum diligit, et pro inimicis orat, et similia. In alio saeculo custodiemus legem, quam nunc habent angeli, quia tunc, ut modo angeli, communiter laudabimus Deum, et etiam fratres nostros diligemus, sicut dicitur: Charitas nunquam excidet (I Cor. VIII).

Ego dico « custodiam, et etiam jam custodivi. Hic notat se accepisse illud quod petebat superius, scilicet adventum Christi custodiam » : et hoc est: « ambulabam » de virtute in virtutem, accepto Christo hospite, existens « in latitudine, » id est, in multiplicitate charitatis et scientiae: latitudine dico, ideo mihi 116.0610B| data, « quia mandata tua exquisivi. »

« Respondebo exprobrantibus mihi verbum, » et etiam respondi; et hoc est « et loquebar, » id est locutus sum, positus « in testimoniis tuis, » id est praeceptis tuis: nec tantum in conspectu populi, sed « in conspectu regum, » id est principum mundanorum, praedicans verbum Dei; « et non confundebar, id est, non erubescebam pro scandalo crucis. Vel, « non confundebar, » quod ego cederem eis, vel etiam tacerem pro eis.

 « Loquebar et meditabar in mandatis tuis, » id est, cogitabam frequenter quomodo ea complerem, in quo notatur contemplatio: et hoc non faciebam coactus, sed quia « dilexi » ea mandata, ideo complevi.

116.0610C| Et non tantum meditabar, sed etiam opere complevi; et hoc dicit: « et levavi manus meas, » id est, operationes meas extuli « ad mandata tua » complenda, « quae dilexi, » quasi quod verbo docui, opere complevi: et hic notatur vita activa. Dico « levavi, » et hanc operationem perseveranter implevi; et hoc dicit: « exercebor in justificationibus tuis, » id est, studebo ut eas sine omni dilatione possim implere.

Zain.

« Memor esto. » Justus qui legem Christi suscepit, et etiam ipsum Christum adjutorem contra haereticos et persecutores, jam per hoc spem habet aeterni boni. Orat in hoc octonario de completione illius spei, et ideo bene praescribitur huic particulae 116.0610D| Zain, quod interpretatur ductae, vel huc, quia per hoc utrumque intelligimus, nos non habere hic manentem civitatem.

Continuatio: Exercebar, quia tu dedisti mihi spem in verbo tuo, id est, in promissione tua, qui dixisti: « Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). » Et illius « verbi tui esto memor servo tuo, » id est, ad honorem servi tui, complendo quae promisisti, qui oblitus videris quandiu distulisti « in quo » verbo « dedisti mihi spem » aeterni boni.

Quod « haec » spes « consolata est me in humilitate mea, » id est, in dejectione primi parentis. Spes quidem, de qua hic agit, operatur in nobis patientiam 116.0611A| contra adversa, et probationem in adversis. Vel in hoc « consolata est me in humilitate mea, » id est, in tribulationibus, quia propter spem illam tribulationes illatas sustinui. « Consolata est » dico, « quia eloquium tuum, » id est mandatum tuum, « vivificavit me, » id est, dedit mihi vitam animae. Qui enim vivificatur implendo mandata Dei, securus per hoc de aeterno bono, jucunde miserias hujus saeculi sustinet.

Bene dico quod « eloquium tuum vivificavit, » quia cum inimici instarent, ego non defeci; et hoc est: « superbi inique agebant, » scilicet, mihi sine causa mala inferendo, « usquequaque, » id est, omnibus modis quibus poterant; ego « autem non declinavi a lege tua, » id est, nullo modo pro eis cessavi.

116.0611B| Et quare non declinavi? Quia, o « Domine, memor fui judiciorum tuorum » factorum « a saeculo, » scilicet, consideravi quod Deus a primo justo obedientes remunerat, negligentes damnat. Vel, « judiciorum a saeculo, » scilicet quod a saeculo, id est quod a primo justo, quia a domo Dei judicium incipit, juste judicas illos laborare, quos in alio saeculo vis remunerare. Unde dicitur: « Flagellat Deus omnem filium quem recipit (Heb. XII). » Et Salomon: Qui non erit in numero flagellatorum, excipietur de domo filiorum: « et » quia talia cognovi tua esse judicia, ideo « consolatus sum » in tribulationibus meis.

 « Consolatus sum » de me, sed de peccatoribus dolui; et hoc est: « defectio, » id est, afflictio, « tenuit me, » afflictio et dolor dico, habita « pro peccatoribus: » 116.0611C| non quia mihi mala inferentibus, sed quia « derelinquentibus legem tuam. »

Pro illis deficiebam, sed ut a me omne taedium auferrem, cantabam Domino psalmos et hymnos in corde meo; et hoc est: existenti « in loco peregrinationis meae, » in hac vita, qua me peregrinum esse cognosco, « erant mihi cantabiles justificationes tuae, » id est psalmi et hymni, qui hominem justificant pure cantantem, juxta illud Apostoli: « In hymnis et psalmis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Col. III). »

Ideo justificationes fuerunt cantabiles, quia, o « Domine, in nocte, » id est, in tempore persecutionis, « fui memor nominis tui, » id est, cognovi te esse Dominum, me servum, et justum esse quod Dominus 116.0611D| corrigat; « et » ideo « custodivi legem tuam, » id est, patientiam Jesu, quae in lege praecipitur. »

Et « haec » nox, id est, tribulatio, « facta est mihi » non pro commisso meo, sed « quia exquisivi justificationes tuas » eas implere desiderans. Nota quod « haec » non potest referri ad legem hoc in loco, quia, testante Augustino, in Graeca translatione est lex masculini generis: istud vero pronomen « haec » illic habetur feminini: quare ergo necessario ad « nox » secundum hoc quod significat peregrinationem, refertur.

Heth. « Portio mea, Domine. » Haec littera interpretatur pavor, quae bene praescribitur huic octonario, quia 116.0612A| hic fidelis qui loquitur ostendit magnum suum pavorem et sollicitudinem, scilicet se multum sollicitum inquirere et laborare quomodo ad rem speratam possit pervenire. Nota quia pavor est cordis trepidatio, non proveniens ex fortitudine.

Continuatio: Ideo exquisivi justificationes tuas, quia, o « Domine » tu es « portio mea, » scilicet, non elegi mihi in partem aurum, vel aliquid mundanum, sed te solum, qui es vera via ad beatitudinem: et quia te in partem elegi, ideo « dixi, » id est, deliberavi apud me ipsum, « custodire legem tuam, » id est, quod ego custodiam legem tuam complendo.

Nec tantum dixi, sed etiam « deprecatus sum faciem tuam » dari mihi, ut praesentem te videam facie ad faciem (I Cor. XIII), et cognoscam sicut cognitus 116.0612B| sum: et hoc non parum sum deprecatus, sed « in toto corde meo, » id est, in tantum quod cor meum vacaret ab omnibus aliis, et tuam faciem obtinere quaereret: et ut ego ad illam faciem possim pervenire, « miserere mei, » id est, per misericordiam tuam condona mihi peccata, et confer mihi spirituales gratias, « secundum eloquium tuum, » id est promissiones tuas.

Et ut ostendat se dignum cui jure fiat misericordia, ostendit se conversum a perversa via, non ex levitate, sed magna cogitatione. Continuatio: Ideo, precor, miserere, quia « vias, » id est opera, « meas, » id est, quae secundum me ago, quae semper sunt in peccatis, « cogitavi, » id est, diligenti ratione inquisivi, et malas cognovi, et ideo « converti pedes meos, » id est 116.0612C| affectiones meas, « in testimonia tua » complenda.

 Dico « converti, » sic quod etiamsi veniant mala, « paratus sum ut custodiam mandata tua; » sed quia paratus sum, ideo cum mala veniunt, « non sum turbatus. »

Contra quid paratus? Contra peccata vel tribulationes, quae me undique circumvallantes, volunt illaqueare; et hoc est quod dicit: « Funes peccatorum, » id est peccata, scilicet suggestiones carnis, quae sunt funes quibus ligatur peccator, ne possit extendere se ad bonos actus: illi funes « sunt me circumplexi, » quia circumdant ex omni parte, « et » tamen « legem tuam non sum oblitus, » sed semper eam in mente habui. Unde Apostolus: « Video aliam legem in mente mea, repugnantem legi carnis 116.0612D| meae (Rom. VII). » Vel funes possumus dicere tribulationes, quibus illaqueantur homines; « peccatorum, » id est, quos funes peccatores immittunt.

Dico « non sum oblitus, » sed potius « media nocte surgebam ad confitendum tibi. » Ad litteram: Surgunt enim religiosi viri in nocte ad laudandum Deum, ex hoc loco facientes sibi exemplum, et quia media nocte percussis Aegyptiis, liberavit Dominus populum suum (Exod. XIII). Item, quia media nocte processerunt virgines illae obviam sponso (Matth. XXV). Item quia media nocte dicitur, quod surrexit Dominus (Matth. XXVIII). Item quia media nocte venturus est judicare, quod tamen ignotum est: sed etiam ex verbis Evangelii perpendunt quidam, ubi 116.0613A| dicit: « Media nocte clamor factus est (Matth. XXIX). » Vel ad allegoriam sic: « media nocte, » id est, in majori tribulatione non pigritabar, sed surgebam, id est, ad bene operandum me erigebam, et in bona operatione ad confitendum, id est, ad laudandum te, intendens « super judicia justificationis tuae, id est, quod per flagella, quae judicas et permitis tuis inferri, fideles tuos justificas: vel, « justificationis tuae, » id est, quae per justitiam immittis.

Quid per singula? « Particeps ego sum omnium: » non dico Christi, quia praesumptio videretur, sed omnium « timentium te: » sic « timentium » dico, ut custodientes sint mandata tua, hoc est: » et custodientium mandata tua. » Cum dicit se participem, innuit nobis intelligendam unionem Ecclesiae, qua 116.0613B| omnes sunt ligati vinculo fidei et charitatis.

 Et per haec omnia, o Domine, ostendo meam sollicitudinem, et tu, « Domine, doce me justificationes tuas, » id est, fac me assuescere in mandatis tuis, et perseverare: et ideo secure hoc peto, quia « terra, » id est, universus mundus, « plena est misericordia tua, » quia per totum mundum jam fideles per misericordiam justificabuntur.

Teth.

« Bonitatem. » In hoc octonario ostendit fidelis qui loquitur, se non tantum patienter sustinere adversitates quae sibi veniunt, imo jucundas esse: et ideo bene praescribitur ei haec littera Teth, quae interpretatur bonum, id est, jucundum, quia huic fideli 116.0613C| jucundae sunt tribulationes quae inferuntur. Vel interpretatur exclusio: hic autem excludit fidelis qui loquitur, per suam patientiam, omnem tristitiam, et congruo ordine procedit: postquam enim aliquis in spe est constitutus, et ad perveniendum ad rem speratam sollicitus, restat ut quaecunque mala eveniant, » patienter sustineat.

Ideo secure dico, « doce me justificationes, » quia tu jam coepisti: et hoc est: « bonitatem, » id est, bonas videri « fecisti » tribulationes « cum » me « servo tuo, » o « Domine: » ideo dico mecum quia ipse quantum valet ex parte sua operatur, et hoc « secundum verbum tuum, » id est, secundum legem tuam, quia lex ipsa me instruit ad hoc ut mihi jucundae sint tribulationes.

116.0613D| Tu jam docuisti bonitatem, et adhuc, Domine, id est de reliquo, « doce me bonitatem, » id est, fac me talem, ut per amplitudinem charitatis jucundae sint mihi tribulationes: « et » ut possim illam habere bonitatem, doce « disciplinam, » id est, mitte tribulationem ad meam correctionem: « et » ut illam suscipiam disciplinam, id est, ad correctionem mihi datam intelligam, doce me « scientiam, » id est, cognitionem utilium rerum, ut intelligam in peccatis me esse corruptibilem et miserum, et non posse ab his malis liberari, nisi per disciplinam tuam: et ponuntur ista retrogrado ordine: prius enim est scientia, deinde disciplina, ex qua procedit bonitas. Ideo dico « doce, quia in mandatis tuis credidi, » in 116.0614A| quibus et bonitas, et scientia, et alia hujusmodi promittuntur.

 Ideo, precor, doce disciplinam, quia « ego deliqui, » a quo delicto non poteram liberari nisi per disciplinam: « deliqui » dico « priusquam humiliarer, » id est, priusquam flagellis tuis me corriperes: et « propterea » quia me humiliasti, « custodivi eloquia tua, » id est, implevi mandata tua.

Et quia per tribulationem me fecisti custodire eloquium tuum, ideo « bonus es tu, et in » hac « tua » tanta « bonitate doce me justificationes tuas, » id est, fac me assuetum in mandatis tuis, ut si veniant mihi tribulationes, jam non commovear.

 Et necesse est ut doceas, quia « iniquitas superborum est multiplicata super me, » id est, plures inferunt 116.0614B| tribulationes quam humanitas possit sustinere: « Ego autem » per haec omnia non sum fessus, sed potius « scrutabor mandata tua » et hoc non parum, sed « in toto corde meo. »

Multiplicati sunt, et hoc obstinato animo; et hoc est: « cor eorum, » quod deberet esse molle et misericordia erga compares commoveri, « est coagulatum, « id est induratum « sicut lac, ego vero » inter haec omnia « legem tuam meditatus sum, » id est, in frequenti meditatione habui mandata tua, per quae contra obstinatos resistebam.

Et quia legem tuam meditatus sum, ideo placuit mihi quod me humiliasti; et hoc est: « bonum mihi quia humiliasti me, » id est, jucundum est mihi, quod tribulationes mittendo me afflixisti; et hoc est: Bonum 116.0614C| mihi immissa tribulatio, « ut discam justificationes tuas » impletione et cognitione.

 Ideo dico quia ipsa humiliatio, quae legem docet, sit bona, quoniam ipsa lex, quae per ipsam humiliationem habetur, placens est et jucunda; et hoc est: « bonum mihi lex oris tui, » id est, Evangelium, quod tuo ore, id est Filii tui, locutus es, bonum dico « super millia auri et argenti, » id est, super quantascunque divitias hujus saeculi.

Iod.

« Manus tuae. » Huic octonario praescribitur Iod, quod principium vel scientia interpretatur, quia fidelis qui hic loquitur, precatur Deum ut eum reducat ad principium suum, in quo creatus fuit, scilicet 116.0614D| faciat ut immortalitati et impassibilitati conferat beatitudinem scientiae, in qua creatus fuit, a qua cognoscit se dejectum per primi parentis inobedientiam.

Continuatio: Ideo bonum est quod humiliasti, ut per hoc revertar ad principium in quo me creasti; et hoc est: O « Domine, manus tuae, » id est operatio tua, « fecerunt me, » quantum ad animam, « et plasmaverunt me, » quantum ad corpus. Licet Deus omnia fecisset, creatio tamen hominis attribuitur manibus Dei propter dignitatem: et quia me fecisti, cum non statim possim redire ad illam perfectionem in qua me creasti, « da mihi intellectum, » id est, illumina rationem meam, « ut » per hoc « discam 116.0615A| mandata tua, » id est, intelligam et impleam; per quae praecepta tandem potero redire ad perfectionem mei principii.

Ideo debes illuminare intellectum, quia « qui timent te, » id est sancti viri, fideles tui, « videbunt me » sic illuminatum, « et » inde « laetabuntur » et item propter hoc debes dare intellectum, « quia » ego « in verbo, » id est, in Filio « tuo, supersperavi, id est, magis a Filio tuo speravi bonum, quam meum meritum posset promereri. Vel, in verba tua, id est, in impletione verborum tuorum supersperavi. Vel, si hoc fructu peto ut des mihi intellectum, quia qui timent te modo servili timore, videbunt me, id est, attendent me illuminatum, et de peccatore justificatum, et facti imitatores laetabuntur.

116.0615B| Ideo peto ut des intellectum, quo possimus reverti ad nostrum principium, quia cognosco patres et nos filios per inobedientiam ab illa dignitate dejectos esse: et hoc est, o « Domine, » ego cognovi quia judicia tua, » scilicet, quod primos parentes passibiles et immortales fecisti et miseriae subditos, sunt « aequitas, » id est juste facta: « et » etiam « me humiliasti, » id est, in istis miseriis afflixisti, et hoc « in veritate tua, » id est, tuo justo judicio.

Per istud judicium sumus in miseriis, sed contra illas miserias « fiat misericordia tua » mihi « servo tuo, ut consoletur me » in miseriis: et hoc peto « secundum eloquium tuum, » id est, promissiones tuas, qui dixisti: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos. Et alibi: « Viduam ejus benedicens 116.0615C| benedicam, pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI). » Viduam intelligit Ecclesiam.

 Fiat misericordia ad consolandum inter mala, et etiam veniat misericordia, quae facit nos vivere aeterna vita; hoc est: « veniant mihi miserationes tuae, » id est effectus piae affectionis et misericordiae tuae, « et » per ipsam « vivam » aeterna vita, reductus ad dignitatem mei principii, « quia lex tua meditatio mea est » id est, semper meditor de impletione tuae legis.

Mihi veniant miserationes, « superbi » autem « confundantur, » id est, erubescentiam habeant de peccatis suis, « quia iniquitatem in me fecerunt » et hoc « injuste » sine commisso meo, « ego autem exercebar, » id est, exercebor « in mandatis tuis » adimplendis.

116.0615D| Confundantur superbi, et per hoc fiant « timentes te » et inquirentes testimonia tua, et sic « convertantur mihi, » hoc est, convertantur ita, quod sint similes mihi: « et qui noverunt testimonia tua » cognitione, licet non etiam cogitatione, convertantur mihi.

Dico veniant miserationes ut vivam, et ut vivere possim, « fiat cor meum, » Domine, « immaculatum » per remissionem peccatorum « in justificationibus tuis, » id est, « ut » per impletionem praeceptorum « non confundar » cum impiis, quando dicetur eis: « Discedite a me, maledicti, » etc. (Matth. XXV).

Caph. 116.0616A|

« Defecit in salutari. » In hoc octonario ostenditur fidelis qui loquitur, jam fessus longa militia, cupiens dissolvi et quiescere cum Christo, nec tamen adhuc recusans laborem: et ideo bene ei Caph praescribitur, quod interpretatur incurvatus. Congruus ordo videtur, ut qui jucundas habuit passiones, legem Dei obtinuit jugi meditatione, ut jam quiescere et principium naturale obtinere desideret.

Continuatio: Ideo opto ut veniant mihi miserationes tuae, et vivam aeterna vita, quia « anima mea » prae desiderio mei principii « defecit » ab omni jucunditate praesenti, eundo « in tuum salutare, » id est, Filium tuum: scilicet, ideo vilipendo haec terrena, ut perveniam ad aeternitatem, quam jam obtinet 116.0616B| nostra natura in Domino nostro Jesu: « et in verbum tuum, » ipsum Filium, quem ante vocavit salutare, « supersperavi, » id est, majorem mercedem meae militiae obtenturum me credidi, quam posset humanus homo promereri. Unde Apostolus: « Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). »

Anima defecit ab omni appetitu terrenorum, et etiam « oculi mei » interiores, scilicet ratio bene illuminata, « defecerunt » ab omni consideratione et delectatione terrenorum, tendentes « in eloquium tuum, » id est, ad intuitionem tui eloquii, scilicet Filii tui, quo tu voluntatem tuam ostendis et eloqueris. Vel, « eloquium tuum, » id est, praeceptum 116.0616C| tuum: « oculi » dico « dicentes, » id est, tractantes apud se, « quando consolaberis me, » id est, quando perduces me ad optatum principium, ut cum Christo jam requiescam.

Ideo opus est mihi consolatione, quia hic mali per multa flagella me volunt a bono retrahere; et hoc dicit: « quia factus sum sicut uter in pruina: » comparans se utri, quod est corium mortui animalis, innuit suam mortificationem, scilicet quod jejunando et vigilando, et aliis similibus modis, carnem suam mortificet: et sicut uter bene retinet infusum liquorem, ita ipse bene custodiet infusam sibi praedicationem, et a Deo commissam: et sicut uter positus in pruina contrahitur et siccatur, ut jam liquorem commissum conservare non possit, ita fidelis 116.0616D| iste positus inter malos, frigore infidelitatis et turpis vitae maculis astrictos, multis persecutionibus cogitur dimittere et fundere liquorem divini verbi sibi commissi: et licet ita sim factus « sicut uter in pruina, » tamen « justificationes tuas, » id est praecepta tua, quibus homines justificantur, « non sum oblitus, » quin semper ea custodirem et adimplerem.

 Et quandoquidem, o Domine, sum factus sicut uter, ergo « quot sunt dies servi tui, » id est, quandiu patiar ego istas miserias? id est, « quando facies judicium? » scilicet separationem, quod jam non possint mihi nocere, « de persequentibus me » qui in hac vita nobis sunt commixti et cohabitantes.

116.0617A| Et opus est ut facias judicium, quia « iniqui narraverunt mihi fabulationes: » in hoc comprehendit omnes rationes quibus haeretici et alii mali volunt justum reddere participem perversitatis: « sed » ea « non » fuerunt mihi complacita « ut lex tua » est mihi.

 Ideo quia « omnia mandata tua » sunt « veritas, » id est, a me vera esse comprobata, cum dicta eorum fabulationes habeam: et cum non possint erga me fabulationibus suis proficere, ipsi « iniqui sunt me persecuti » multa mala inferendo, ut saltem per hoc me suae voluntati subjicerent; sed, tu Domine, « adjuva me. »

Et opus est ut adjuves, quia « me consummaverunt in terra, » id est perfecte reddiderunt me in 116.0617B| amorem terrenorum, sicut ipsi volebant: ita tamen, quod « paulo minus, » id est parum defuit quin me in amorem terrenorum involverent. Vel, in terra, id est in hac vita paulo minus consummaverunt, id est fere interfecerunt me, « ego autem non dereliqui mandata tua. »

 Non dereliqui mandata tua, et ideo, Domine, de futuro « vivifica me, » id est fac me perseverare in mandatis tuis: neque hoc peto confisus meis meritis, sed « secundum misericordiam tuam: » et sic vivificatus, « custodiam testimonia oris tui, » scilicet, praecepta evangelica.

Lamed.

« In aeternum, Domine. » In hoc octonario ostenditur 116.0617C| quod justus ille, qui modo ostendit se afflictum, cum intelligit Deum nondum velle perducere ad requiem optatam, non recusat, sed se ad labores susti nendos hic paratum ostendit: et ideo praescribitur huic octonario Lamed, quod interpretatur cor servitutis.

 Continuatio: Ideo bene debeo custodire testimonia tua, Domine, quia « Verbum tuum, » id est Filius tuus, « permanet in coelo, » id est in coelestibus creaturis et « hoc in aeternum. » Vel ideo debet custodire, quia etiam angeli custodiunt: et hoc est: Verbum tuum, id est impletio mandatorum tuorum, permanet in coelo, id est in angelis, quia Dei mandata semper adimplent, et hoc in aeternum.

Et non tantum in coelo, sed etiam « veritas tua, » 116.0617D| id est Filius tuus, permanet « in generatione » priorum justorum, « et generationem » justorum Novi Testamenti. Vel, veritas, id est, ipsa lex tua, permanet a generatione in generationem, id est a principio usque ad finem mundi: sicut in Abel et in aliis sanctis viris « fundasti, » id est, stabilem posuisti « terram, » id est Ecclesiam, « et permanet » quia nunquam ulla poterit prorsus tribulatione deleri.

Et non tantum terra, id est, communis Ecclesia tua dispositione est fundata, sed etiam « dies, » id est sapientiores viri, et illustriores in Ecclesia, qui alios illuminare possunt, « perseverant ordinatione tua » contra fluctus mundi, bene dico diem tua dispositione perseverare, terram autem fundatam esse, etc., 116.0618A| « quoniam omnia serviunt tibi » in quo apparet te esse omnipotentissimum.

Tu talis es qui diem ita ordinasti, terram statuisti, et lex tua talis est, « quod nisi ipsa lex tua meditatio mea esset, » perirem in persecutione inimicorum « tunc, » id est, quando inimici persequuntur, « perissem in humilitate mea forte, » ideo dicit quasi per liberum arbitrium suum se habere hoc, ut eis cederet, vel non cederet.

« In aeternum. » Praemissis quibusdam causis, quare debeat Deo servire, ostendit se cor servitutis habere. Continuatio: Quia meditatione tuae legis me a perditione liberasti, et caetera praedicta fecisti, ideo « non obliviscar justificationes tuas in aeternum, » id est per totam vitam meam, « quia in ipsis justificationibus 116.0618B| vivificasti me, » liberando a conformitate malorum, et conferendo virtutes.

Et quid per singula? « Tuus sum ego, » id est serviens tibi per omnia, et ideo « salvum me fac, » perducendo ad aeternitatem, « quoniam justificationes tuas exquisivi » ad intelligendum et complendum.

 Et necesse est ut salves, quia « peccatores exspectaverunt me, » scilicet opportunum tempus, et idoneas deceptiones quaerendo, ad hoc « ut me perderent; » sed tamen ego « intellexi testimonia tua » per quod contra haereticos me munivi.

Et in ipsis testimoniis intellectis, scilicet « vidi finem omnis consummationis » virtutum, scilicet cognovi aeternitatem esse finem, ad quam perveniatur 116.0618C| ex perfectione virtutum, et ideo « mandatum tuum » speciale, scilicet de charitate, fuit mihi « nimis latum, » id est multum, quia ut possem pervenire ad aeternitatem, dilatavit me usque ad inimicorum dilectionem. Vel aliter: in mandatis quae dilexi, vidi finem omnis consummationis, id est cognovi quod omnis consummatio et perfectio saecularis habet finem, sed mandatum tuum, id est praeceptio charitatis, est nimis latum, id est dilatatur usque in aeternum; unde Apostolus: Charitas nunquam excidet.

Mem.

« Quomodo dilexi. » In hoc octonario ostenditur ille fidelis qui loquitur, intimo amore legem Dei diligere, et ideo super omnes inimicos quantumcunque 116.0618D| astutos se in lege Domini intellectum habere, et ideo praescribitur huic parti Mem., id est viscera, per quod amorem intimum intelligimus. Ordo quoque bonus est. Postquam enim aliquis nactus cor servitutis, si intimum amorem adhibeat legi, ad magnum perfectionis cumulum perveniet.

 Continuatio: Mandatum tuum est nimis latum, et « legem tuam » dilexi, et, « Domine, quomodo dilexi? » Quasi non possum ostendere quantum diligam: ostendit tamen quaedam indicia suae dilectionis, cum dicit: « Tota die meditatio mea est. »

Et quia sic dilexi, sic in meditatione habui, ideo « fecisti me prudentem mandato tuo super inimicos meos » id est plus intellexi de lege tua quam inimici: 116.0619A| ideo dico super inimicos, « quia » mandatum tuum « est mihi in aeternum, » id est ducit me ad aeternitatem, quod non facit inimicis.

 Non tantum super quoslibet inimicos me fecisse prudentem, sed etiam « super omnes docentes me intellexi, » id est super scribas et pharisaeos et quoslibet alios, qui me sectam erroris volebant docere: ideo sic intellexi, quia assidue cogito de mandatis tuis: et hoc est, « quia testimonia tua meditatio mea est. »

Et inter caeteros doctores « intellexi super senes, » id est super antiquiores et altiores sapientes, et hoc ideo, « quia mandata tua quaesivi. »

 « Super senes intellexi, » et « prohibui pedes meos, » id est affectiones meas, « ab omni via mala » eorum: 116.0619B| ad hoc prohibui, « ut » opere « custodiam verba tua. »

« Custodiam, » et « non declinavi a judiciis tuis, » quia ita etiam custodivi, quod in nullo deviarem a praeceptis tuis. Ideo non declinavi, « quia tu legem posuisti mihi » quae me cohiberet perseverare in mandatis tuis.

Dico intellexi, et implevi, et aliis annuntiavi, in quo fuerunt « eloquia tua » dulcia « faucibus meis, » et « quam dulcia, » id est, infinite fuerunt dulcia: dulcia dico « super mel ori meo, id est plus quam mel sit dulce mihi gustanti.

 Eloquia fuerunt mihi dulcia, et « propterea viam iniquitatis odivi » illam « omnem; » et ut hoc bonum comprobetur, ostendit auctoritatem praeceptorum 116.0619C| Dei, cum dicit: « a mandatis tuis, » o Domine, hoc « intellexi » quod viam iniquitatis odire debeam, et ideo odivi.

Nun.

« Lucerna pedibus. » In hoc octonario agitur de humilitate, quia ostendit se justus qui loquitur ex se nihil habere, sed omnia a Deo, etiam initium bonae voluntatis, et ideo praescribitur huic parti Nun, quod interpretatur unicus, vel pascua, quia unus et solus est Deus, a quo recipit quidquid boni habet, et ipse idem ei est pascua, et plena refectio. Ordo quoque bonus est. Postquam enim ostendit se habere cor servitutis, et per intimum amorem assecutum se legis intellectum, etiam se a judiciis Dei non declinare, et viam iniquitatis habuisse odio: haec omnia 116.0619D| non sibi, sed gratiae Dei attribuit.

Continuatio: Super senes intellexi, a judiciis autem non declinavi, viam iniquitatis odio habui, et haec omnia non viribus meis, sed quia « Verbum tuum, » id est divinum mandatum, est factum « lucerna, » id est illuminatio qua possum mihi a laqueis diaboli cavere, quos mihi tendunt in tenebris hujus vitae. Lucerna dico « pedibus, » id est affectionibus « meis » et voluntatibus, per quas anima nostra jam incedat ad bene operandum, quia nec bene velle possumus, nisi gratia Dei illuminemur. Voluntati nostrae est verbum lucerna, « semitis meis, » id est arctioribus operibus meis, verbum tuum, scilicet divinum praeceptum, est mihi « lumen, » id est maxime illuminans. 116.0620A| Quanto enim potius operatur aliquis, tanto magis illuminatur cognitione Dei. Vel, « Verbum tuum, » id est Filius tuus, factus lucerna per assumptam carnem. Sicut enim in lucerna habetur lumen et testa, ita in Christo divinitas lumen est, humanitas quasi testa continens lumen: quae lucerna illuminat pedes meos, id est promovet ad hoc, ut possim jam bene velle: et idem verbum est factum lumen semitis meis, id est strictis et arduis operibus: non dicit lucerna, sed « lumen: » quia quanto arctiori semita Deo servit, tanto majus lumen habet, et cognitionem de ipsa divinitate recipit.

Et quia voluntas per te illuminatur, et in semitis lumen praebes, scilicet, quia ex te omnem habemus 116.0620B| illuminationem, ideo « juravi et statui, » id est firmiter deliberavi « custodire judicia » quae sunt justitiae tuae, id est, quae tu facis per tuam justitiam. Custodit ille judicia, quia si habeat adversitates non frangitur, sed judicio Dei sibi dari intelligit. Si autem prosperitatem habeat, non extollitur, sed secundum Dei voluntatem dispensat: dico custodire, juravi etiam custodire, id est sicut deliberavi, ita stabiliter complevi.

 Quia statui custodire, ideo « sum humiliatus, » id est afflictus « usquequaque, » id est ex omni parte et omni genere afflictionis, quia stabiliter observabam judicia et testimonia tua. Humiliatus sum, sed, tu « Domine, vivifica me » ne cedam affligentibus me « secundum verbum tuum, » id est secundum 116.0620C| promissionem.

Dico humiliatus sum, et in ipsa humiliatione obtuli tibi sacrificia « oris mei, » id est laudes quae erant oris mei: quia quod dicebam ore, complevi opere: et hoc « voluntarie, » id est bona intentione, pura voluntate: et quia in humilitate sacrificavi tibi, et voluntarie, ideo, o Domine, « beneplacita fac » mihi vota mea, « et judicia tua doce me, » id est fac assuescere et opere adimplere.

 Et ideo opus est ut doceas, « quia anima mea, » id est vita animae meae « est semper in manibus meis, » id est operibus meis: quia si desinam bene operari, morietur anima mea. A similitudine boni militis dictum est, qui sibi in praelio vitam propriis manibus defendit: « et » ut animam meam custodire 116.0620D| possim, « legem tuam non sum oblitus » quin tractem eam meditatione et impletione.

Dico « non sum oblitus, » et tamen « peccatores posuerunt lanqueum mihi » per quem putabant me impellere, ut legem Dei darem oblivioni. Laqueum dicit, veluti minas, blandimenta, quascunque malas persuasiones et persecutiones: « et » licet ipsi ita mihi laqueum tenderent, tamen « de mandatis tuis non erravi » vel male intelligendo, vel contra operando.

« Non erravi, » sed potius « acquisivi in aeternum, » bene exercendo ad intelligenda et complenda « testimonia tua: » « acquisivi » dico « haereditate, » id est ad similitudinem haereditariae rei, scilicet ut firmiter 116.0621A| possiderem, et a patribus meis et aliis talibus reciperem; ideo exquisivi, « quia exsultatio cordis mei sunt, » scilicet quantumcunque tribuler, tamen cum exsultatione mandata Dei adimplebo, securus de remuneratione.

Dico « exquisivi, » hoc modo, scilicet humiliando meipsum per omnia Deo: inde est quod dicit: « Inclinavi cor meum, » id est, voluntatem meam per omnia humiliavi, « ad faciendas justificationes tuas propter retributionem » duraturam « in aeternum; » sicut dicit beatus Hieronymus, ordinatum esse in Hebraeo; possumus tamen dicere: Custodiam justificationes tuas in aeternum, id est, per totum tempus vitae meae.

Samech.

116.0621B| « Iniquos. » In hoc octonario ostendit justus, qui paulo ante ostendebat suam humilitatem, se jam confirmatum sic, quod velit fugere consortia iniquorum: et ideo bene praescribitur huic parti Samech, quod interpretatur firmamentum vel adjutorium; quasi diceret: Hic ubi dicis quod iniquos odio habeas, est audiendum et cum magna cura attendendum, quia magna est cautela adhibenda ad iniquos audiendos; praecipitur enim in Evangelio, ut etiam inimicos diligamus (Matth. V). Sic ergo sunt diligendi, ut quidquid mali nobis faciant, non repercutiamus, sed pro eis oremus; et quandiu in eis proficere putamus, divina admonitione eis insistamus. Si autem in eis nihil proficere valemus, nec salva religione cum eis habitare possumus, ab eorum familiaritate 116.0621C| et habitatione separari debemus: pro quo etiam patrem et uxorem relinquere debemus, si cum eis religionem Christianam servare non possumus, scilicet, si per eos ad culturam idolorum, vel aliquid simile impellamur. Nihil enim alicui proximo contra Deum debemus; unde Dominus in Evangelio: « Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. (Matth. X.) »

Continuatio: Justificationes custodivi propter retributionem; et ut ad illam possim pervenire, « iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. »

 Et cum iniquos devitem, et custodiam legem, « tu es adjutor meus » ad bene operandum, « et susceptor meus, » quia per Christi assumptam humanitatem, meam multum exaltasti: « et in Verbum tuum, » id 116.0621D| est Filium, vel divinum praeceptum quod complevi, « supersperavi, » id est majus quoddam quam haec praesentia essent. Vel, « supersperavi, » quia priori spei majorem addidi spem.

Iniquos odio habui, ita dicens: O vos maligni, declinate a me. Vel ita continuatur: Quia Deus est adjutor meus, et in verbum tuum supersperavi, ideo vos, « maligni, declinate a me, » id est separate vos a meo consortio, in quorum praesentia divinam non valeo religionem tenere; « et » postquam declinaveritis, « scrutabor mandata Dei mei » libere. Dicit autem Apostolus de iniquorum vitatione: « Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita (Tit. III). »

116.0622A| Vos, « maligni, declinate, » sed tu, Domine, « suscipe me » in custodia, ne cedam inimicis, « secundum eloquium tuum, » id est secundum promissionem. Vel, « secundum eloquium, » id est, ut sequar praecepta tua, implendo ea: « et » tunc utinam « vivam » in anima, « et » cum exspectavero vitam aeternam, « non confundas me ab » illa « mea exspectatione, » sed da obtinere quod spero.

 « Non confundas » dico, sed potius « adjuva me » ad bene operandum, « et » per hoc « salvus ero » aeterna salvatione, « et » per tuum adjutorium, ad hoc, ut ad illam possim pervenire salvationem, « meditabor in justificationibus tuis semper, » id est assidue. Qui enim secundum legem Dei vivit, etiam dum vivit, vel dormit, vel manducat, in lege Dei dicitur 116.0622B| meditari.

Ideo « meditabor, » quia hoc attendo quod tu « sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia cogitatio eorum est injusta. » Si enim dicant se fragilitate peccare, vel Deum sibi per misericordiam indulgere, vel haec terrena non curare, eorum cogitatio est injusta.

Et non tantum sprevisti tu, sed etiam ego sprevi; et hoc dicit: « omnes peccatores terrae, » scilicet paganos, qui legem non habent scriptam, « reputavi praevaricantes, » saltem naturalis legis: et in hoc auget cumulum malorum, qui propter actum peccati praevaricatores sunt naturalis legis, vel Scripturae, vel utriusque: et quia peccatores vidi esse praevaricatores, « ideo » ne essem praevaricator, « dilexi 116.0622C| testimonia tua. »

« Confige timore tuo. » Quia vidit iste justus eumdem inimicum sibi insidiari, qui alios faciebat praevaricatores per suggestiones carnis, precatur Deum ut illum inimicum comprimat. Continuatio: Peccatores reputavi praevaricantes, et ne ego etiam sim praevaricator, « confige carnes, » id est carnalitates meas « tuo timore, » id est clavo timoris tui. Ideo, precor, confige, « a judiciis enim tuis timui, » id est ad considerationem futurorum judiciorum tuorum. « Confige » dicit, quia sciebat quod vetus homo figeretur in cruce, et destrueretur in passione Christi.

Ain.

« Feci judicium et justitiam. » Ain, quod interpretatur, 116.0622D| oculus, ideo huic octonario praescribitur, quia hic ostenditur ille justus quemdam habere interiorem oculum bene illuminatum, scilicet quamdam sagacitatem ad repellendas calumnias iniquorum, et ad legem Dei defendendam contra eos: quae sagacitas et justo necessaria erat. Mali enim quos odio habebant, multas in eos calumnias et criminationes inferebant.

Continuatio: Quia dilexit testimonia tua, et alios reputavi praevaricatores, ideo « ne tradas me calumniantibus me, » id est, ne permittas me calumniis eorum succumbere, quas multas mihi inferunt: quia praevaricantes reputavi, etiam me ab aliis separavi: nec debes tradere, quia « feci judicium, » id est 116.0623A| discretionem inter bonum et malum, « et justitiam, » quia deserendo malum, secutus sum bonum.

 « Ne tradas calumniantibus; » et si impulerint in aliquod tu « suscipe » me « servum tuum in bonum » et quandoque fac cessare omnes calumnias eorum; et hoc est: « non calumnientur me superbi. »
 Et debes suscipere, quia « oculi mei, » interiores, defecerunt ab omni appetitu terrenorum, tendentes « in salutare tuum, » id est in salvationem tuam; « et » ut ad illud perveniam salutare, tendunt « in eloquium justitiae tuae, » id est in praecepta tua complenda.

Quia oculi deficiunt, « fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, » hoc scilicet fac, « justificationes 116.0623B| tuas doce me. »

 Bene « dico cum servo tuo, » quia « servus tuus sum ego, » obediens tibi per omnia: ideo « da mihi » illuminatum « intellectum, ut sciam testimonia tua, » cognitione et impletione.

Et debes facere, quia « tempus » est hoc faciendi, Domine, scilicet ut des mihi intellectum legis tuae, per quem eam possim defendere contra haereticos, quia illi « dissipaverunt, » male intelligendo, et haereses inducendo, et caeteris aliis modis, « legem tuam » corrumpendo. Vel tibi Domino opus est faciendi, ut des mihi intellectum, ad defensionem legis tuae: et quia alii dissipaverunt legem tuam, « ideo » ego accensus zelo Dei, « dilexi mandata tua » ad defendendum ea, « super aurum, » id est, super omnem 116.0623C| cupiditatem possessionis saecularis, « et » super « topazion. » Topazius pretiosus lapis est, cujus natura est ut semper attrahat visum inspicientium, nec oculi inspicientium ejus possunt intuitu satiari: per quod intelligimus omne pulchrum visu hujus saeculi.

 Et quia « dilexi mandata tua, propterea » non fui otiosus ab opere, sed « dirigebar » semper ad omnia mandata tua implenda, et econtrario, « omnem viam iniquam odio habui » juxta Evangelium: « Non potestis Deo servire et mammonae. » (Matth. VI.)

Phe.

« Mirabilia testimonia tua. » Huic octonario bene praescribitur Phe, quod interpretatur error, quia in 116.0623D| hac parte fidelis qui loquitur ostendit se dolere de errore illorum quos supra dixerat legem Dei dissipare, et ostendit eis convenienter legem Domini non dissipandam, sed amandam.

 Quasi diceret: Non debetis dissipare, imo amplecti et custodire, quia, o « Domine, testimonia tua » sunt « mirabilia, » id est digna admiratione, quia observatores suos tales efficiunt quod caecos illuminent, mortuos resuscitent, et hujusmodi alia; et « ideo scrutata est ea anima mea. »

Anima scrutatur, et bene potest ad intelligendum proficere, quia « declaratio, » id est completio « sermonum tuorum, » velut adventus Christi et doctrina evangelica, quae declarant et complent omnes prophetas: 116.0624A| talis declaratio « illuminat » communiter omnem Ecclesiam, et ad fidem accedere facit; « et intellectum » excellentem, qualem habent sapientiores Ecclesiae, « dat parvulis, » id est, humilibus, qui parvulos se reputant, et nihil de se praesumunt, sed sunt parvuli malitia, sicut Apostolus praecepit: « Estote parvuli malitia. » (I Cor. XIV.)

Et quia solis parvulis dat intellectum, ideo feci me parvulum, scilicet « aperui os meum, » id est, desideria cordis mei dilatavi. Per os, cor intelligimus, quia jam desiderat refici beneficio spirituali. « Et attraxi Spiritum » sanctum, scilicet auram salubrem. Ille Spiritum acquirere laborat, et dignum se efficit, in quo habitet Spiritus sanctus, qui mandata Dei custodire desiderat. Ideo aperui, ideo attraxi, 116.0624B| « quia mandata tua desiderabam, » ad intelligendum et complendum.

Et quia desideravi, et os aperui, ideo « aspice in me » oculo pietatis, scilicet ut mihi conferas aliquid boni; « et miserere mei » delendo maculas, si quas in me invenis; et hoc precor « secundum judicium diligentium nomen tuum: » id est sicut judicas miserendum aliis diligentibus nomen tuum, ita de me judica. Licet Deus fideles suos per misericordiam visitet et misereatur, tamen dicit « judicium, » quia intelligit in hac vita semper misericordiam judicio Dei conjunctam: quia aliquod meritum fidei est, quare Deus parcit ei.

Dico « aspice et miserere, » et « gressus meos, » id est, opera mea, « et dirige, » ut sint « secundum 116.0624C| eloquium tuum; et » per hoc « non dominetur mei omnis injustitia, » id est nulla iniquitas, id est peccatum quod habitat in nostro corpore mortali, jam non regnet, id est in nobis ut valeat nos impellere ad illicitos motus, sed potius ratione illuminata, fomes peccati comprimatur; ideo sic dicit « nulla dominetur, » quia intelligit tantum valere ad damnationem, si una injustitia dominetur quantum si omnes dominentur.

 Dico « gressus dirige, » ne dominetur injustitia, et etiam « redime me » per pretium sanguinis Filii tui; redime me « a calumniis hominum, » id est a falsis criminationibus et inventionibus hominum, ne possint me conformare suae nequitiae, « ut » tunc libere « custodiam mandata tua, » qui modo impedior 116.0624D| multis calumniis eorum.

Et ut possim custodire mandata tua, « illumina faciem tuam, » id est praesentiam tuam mihi manifestam ostende, non facie velata, sicut Moyses Judaeos docebat (Exod. III), significans mentis eorum velamen, qui spiritualem doctrinam intelligere non possent: Christus vero doctor noster manifeste docuit veritatem, et cognitionem Dei fidelibus intimavit. Et hanc faciem, id est cognitionem, illumina « super » me « servum tuum, et » per hoc « doce me » intellectu et impletione « justificationes tuas. »

 Et dignus sum ut doceas, quia multum doleo de aliorum errore; et hoc dicit: « exitus aquarum, » id est, copiosus fletus exterius, et multos dolores interius, 116.0625A| « deduxerunt, » id est, non tantum una hora, sed per multos dies fuderunt « oculi mei » interiores et exteriores, « quia non custodierunt legem tuam. »

Sade.

« Justus es, Domine. » Huic bene praescribitur Sade, quod interpretatur consolatio, quia justus ille, qui paulo ante ostendebat dolere se malorum errore, hic jam ostendit consolationem duplicem se habere ex justo judicio Dei. Cum enim Dei judicio se illuminatum agnoscit, magnam habet consolationem ad mala sustinenda et coelestia speranda. Item dum malos justo Dei judicio excaecatos et reprobatos intelligit, in eisdem consolatur, intelligens se per eos examinandum et exprobrandum. Quod facit fornax auro, lima ferro, facit impius pio.

 116.0625B| Continuatio: Hactenus dolui, et fuderunt lacrymas oculi mei; sed jam non doleo, sed potius consolor in hoc, attendens, quia, o « Domine, justus es » in natura, « et rectum judicium tuum, » quia quod alios eligis et illuminas, alios reprobas et excaecas, hoc justo judicio facis.

In hoc apparet quod rectum sit judicium, quia mandata quae nobis proponis, facis a quibusdam recipi et a quibusdam rejici; et hoc dicit: « mandasti justitiam testimonia tua, » et hoc « nimis, » id est valde, scilicet per infinitos legatos: testimonia dico justitiam, id est, solam aequitatem praecipientia; « et veritatem tuam, » id est judicant et implent quidquid promittunt, et ideo bene deberent ab omnibus 116.0625C| recipi.

Et licet testimonia tua et justa essent, et omnem promissionem complerent, tamen « inimici mei, » qui volunt mihi mala quia non sum eis similis, illa « verba tua » secundum completionem « sunt obliti, » quae ratio rationalis eis persuadebat, et aliquorum praedicatio eis intimaverat: et quia haec obliti sunt, ideo « zelus meus » quem habui erga eos pro contemptu testimoniorum, « fecit me tabescere, » id est deficere et macerari in corpore.

 « Testimonia tua sunt veritas et justitia, » et ipsum « eloquium tuum » est « ignitum vehementer, » quia comburet vitia, accendetque hominem ad amorem Dei, « et servus tuus dilexit illud, » scilicet ego et mei consimiles.

116.0625D| Et quia dilexi, ideo « sum adolescentulus ego, » id est innovatus, scilicet exutus vetere homine, sum novi hominis membrum effectus: « et » quia sic sum innovatus, ideo a malis sum « contemptus, » vilis reputatus et tormentis affectus; et tamen « justificationes tuas non sum oblitus » quin semper meditarer et complerem.

 Et bene dico complere et observare, quia « justitia tua » quam confert exsecutio praeceptorum tuorum, est « justitia » ducens hominem « in aeternum, et lex tua veritas » est, id est complens promissiones.

Contemptus sum, inquam, ego autem non subfugi; sed « tribulatio » corpori illata, « et angustia, » id est anxietas mentis « invenerunt me » paratum 116.0626A| ad omnia sustinenda; et haec omnia non fecerunt me paratum recedere a mandatis tuis, sed semper « mandata tua meditatio mea est. » Et quia justis haec omnia a justo judicio Dei sibi dari intelligit, ideo in omnibus consolationem sibi accipit.

 Ideo testimonia tua est mea meditatio, quia ipse « testimonia tua » sunt « aequitas, » id est, nihil iniquum vel inhonestum praecipientia et ducentia « in aeternum: » et ideo « da mihi intellectum » eorum, ut in ipsis consolationem accipiam, « et » per ipsa intellecta « vivam, » id est ad aeternam vitam perveniam.

Coph.

« Clamavi. » Coph, id est conclusio. Hic enim agitur de beato viro ab hostibus circumquaque concluso graviter, qui aliunde nullum sibi sperans subsidium, 116.0626B| clamorem suum dirigit ad Deum. Ordo quoque congruus, quia post passionem erroris accepta consolatione, cum a malis circumdatur, nihil aliud restat, nisi ut clamorem suum ad Dominum dirigat.

Continuatio: Quia tribulatio et angustia invenerunt me, ideo « clamavi in toto corde meo: Exaudi me, Domine; » et supponit de quo clamavit, scilicet ut « justificationes tuas requiram, » id est da mihi requirere ad intelligendas justificationes tuas.

 Et non tantum clamavi ut requiram, sed etiam clamavi ut des custodire mandata; et hoc est: « Clamavi ad te, et » tu « salvum me fac, » hoc genere salvationis, scilicet « ut custodiam mandata tua. »

116.0626C| Et non tantum clamavi, sed etiam « praeveni » alios « in maturitate, » quia cum alii in perfecta et matura aetate ad te venire soleant, ego puer et immaturus ad te festinavi. Vel, « praeveni in maturitate, » id est ante adventum tuum, scilicet ante tempus plenitudinis et gratiae, ad te promerendum « et clamavi. » Ideo praeveni et clamavi, « quia in verbo tuo, » id est praecepto, vel Filio tuo « supersperavi. »

 Praeveni in maturitate, et etiam praeveni alios in majori illuminatione, quia magis fui illuminatus aliis; et hoc est: « diluculo, » id est a principio meae conversionis; cum verum lumen recepi, « oculi mei » interiores, et intuitiones meae « praevenerunt » alios, tendendo « ad te » et ad hoc praevenerunt, « ut meditarer 116.0626D| eloquia tua. » Vel si habeatur diluculum, id est tempus resurrectionis, praevenerunt oculi mei.

Et quia clamavi et praeveni, « audi vocem meam, » ne frangar tribulatione concludentium: et hoc non secundum merita mea audeo petere, sed « secundum tuam misericordiam, » o « Domine, vivifica me » ne possim malis subsidere, et etiam in virtutibus multiplica me, et hoc fac « secundum judicium tuum. » Judicas enim, ut « qui justus est, justificetur adhuc. » (Apoc. XXII.)

Et opus est ut vivifices, quia « persequentes » et occidentes « me appropinquaverunt iniquitati, » quia me fere suae nequitiae conformaverunt, et eam mihi persuaserunt: « a lege autem tua » sic agendo « longe 116.0627A| facti sunt. » Quanto enim quis iniquitati appropinquat, et diabolo se alligat, tanto magis a Deo Deique lege fit remotior.

 Ipse appropinquat iniquitati, sed « tu, Domine, es » mihi « prope » ad defendendum me contra eos; et ipsi sunt longe a lege tua; mihi autem placet lex tua; et hoc est: « et omnes viae tuae » sunt mihi « veritas, » id est praecepta per quae ad Dominum venitur, vera intelligo, et in nullo fallentia.

« Omnes viae tuae sunt mihi veritas, » et hoc « cognovi de testimoniis tuis, » scilicet « quia » tu « fundasti ea, » ita ut essent « in aeternum, » id est ut perducerent homines ad aeternitatem; et hoc cognovi ab « initio, » ab Abel et aliis justis, in quibus vidi Christum futurum, et Ecclesiam suam incommutabiliter 116.0627B| fundaturum.

Res.

« Vide humilitatem. » Hic praenotatur Res, id est caput: hic enim de humilitate agitur, quae est caput et custodia virtutum, quam servat justus ab hostibus conclusus, ut servat serpens caput, corpore ictibus exposito. Sicut enim serpens, si caput servat, etsi caetera membra truncantur, non interit: sic et humilitate servata, homo, etsi corpus tundatur, tamen vera vita non privatur.

 Continuatio: Persequentes appropinquaverunt, et illis humilitatem exhibui, et hanc « humilitatem meam, » o Domine, « vide, » id est placeat tibi, « et eripe me, » ne me superet eorum persecutio, « quia 116.0627C| legem tuam non sum oblitus » quam praecepisti de humilitate. « Qui se humiliat, exaltabitur. » (Luc. XIV et XV.)

« Vide et eripe me, » et « judicium meum, » scilicet quod ego decerno esse faciendum, veluti de fide tenenda et aliis similibus, quae ex fragilitate humana non bene possum discernere: malum enim judico eum qui bonus est, et e converso, etc., tu « judica, » id est examina; hoc est, fac me in omnibus judicare recte; « et redime me, » id est libera me per pretium sanguinis Filii tui de potestate inimici, et « vivifica me » vita aeterna, « propter eloquium tuum » datum de humilitate quam custodivi, sicut ipsum eloquium praecepit. Vel, « propter eloquium, » id est tuam promissionem complendam: tu enim in 116.0627D| Evangelio promisisti, qui in monumentis sunt et bene egerunt, procedent in resurrectionem vitae.

 Me custodiente legem et mandata tua, vivificahis, sed « a peccatoribus longe » erit « salus: » et non eris inde culpabilis, sed ipsi, « quia justificationes tuas non exquisierunt. »

Ab illis longe erit salus, sed « vivifica me secundum judicium tuum, » id est secundum hoc quod judicas fideles tuos vivificandos: quod ideo secure peto, quia « misericordiae tuae » sunt « multae, Domine, » id est, multas consuevisti facere misericordias fidelibus tuis a primo justo.

 Et opus est ut me vivifices, quia « multi » sunt « qui persequuntur me » fugando de loco ad locum, 116.0628A| « et tribulant me » verberando: « a testimoniis tamen tuis non declinavi. »

Ego « vidi praevaricantes, et tabescebam » dolore, « quia eloquia tua non custodierunt. »

 Ego non declinavi, sed potius de declinatoribus dolui; et hoc est: Vidi illos praevaricatores, et sicut illos vidi, tu « Domine, vide » me promerentem in hoc, « quoniam dilexi mandata tua: » et contra hoc quod ego dolore tabescebam, tu « vivifica me » vera vita: et ad hoc non sufficiunt merita mea, sed hoc fac mihi « in misericordia tua. »

Merito dilexi mandata tua, quia « principium verborum tuorum » est « veritas, » sicut primo homini mandasti dicens: « De ligno scientiae boni et mali ne comedas, et in quocunque die comederis ex eo 116.0628B| morte morieris. » (Gen. I.) Hoc verbum verum fuit, quia damnatus fuit, quando de cibo vetito comedit. Et « omnia judicia justitiae tuae » quae facturus es secundum justitiam tuam in novissimo die, separando bonos a malis, sunt manentia « in aeternum, » id est impermutabilia, quia non redibunt ad vitam terrenam et cultum terrae post centum millia annorum, sicut Origenes et alii haeretici putaverunt.

Sin.

« Principes. » Hic bene praescribitur Sin, quod interpretatur super vulnus; quia hic fidelis, qui paulo ante suam ostendit humilitatem, ostendit gratas accipere tribulationes quae curant vulnera animae, et sunt ei quasi emplastrum super vulnus.

116.0628C| Continuatio: Multi persequuntur, et non qualescunque, sed « principes, » id est potentes hujus saeculi, « sunt » magis « me persecuti gratis, » id est sine causa: et tunc licet caro mea formidaret verba; tamen « cor meum, » id est voluntas et ratio mea, non formidavit eorum verba, sed a verbis tuis « formidavit, » qui dixisti: « Si quis negaverit me coram hominibus, ego negabo eum coram Patre meo » (Matth. X). Et item: « Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. » (Matth. X et XXIV.)

 Et hoc faciens, « ego » fundatus « super eloquia tua, » id est timens eum qui corpus et animam simul potest perdere: qui fortassis viderer contristari pro persecutione malorum, « laetabor sicut » ille « qui invenit spolia multa. » Sicut aliquis hostis, 116.0628D| devicto hoste, gaudens rapit spolia, sic et diabolus, quando de subditis sibi aliquos incorporat, id est praemium vitae aeternae aufert.

Dico « laetabor, » et per hoc possum laetari, quia legem tuam dilexi: et ut ostenderet suam perfectam dilectionem, praemittit: « iniquitatem odio habui, et abominatus sum, » id est exsecrabilem eam habui, « legem autem tuam » non habui odio, sed « dilexi. »

 Et quod legem dilexerim per hoc apparet, quia « in mea illuminatione laudem dixi tibi, » et hoc « septies, » id est semper, scilicet in toto tempore meae vitae, quae per septem dies volvitur. Vel ad litteram: « Septies in die, » id est in horis constitutis ad memoriam septiformis Spiritus, ego dico, intendens 116.0629A| « super judicia justitiae tuae, » id est recognoscens omnes illas persecutiones immitti mihi tuo justo judicio, scilicet ad correctionem.

Et cum inter tribulationes essem, per hoc potui tibi laudem dicere, quia tranquillitas et pax magna erat mihi in mente, quia omnibus « diligentibus legem tuam est pax multa, » id est tranquillitas mentis, etsi non perfecta: quia licet exterius verberentur, tamen in mente non moventur. Unde scriptum est: Est et in hac vita multis requies data sanctis, quorum animas mundus non tenet occisas: « et » etiam « non est illis scandalum, » id est nunquam offensio nocet eis nec separat ab Ecclesia, quia nullam faciunt offensionem.

Ideo etiam laudem potui dicere, iniquitatem odio 116.0629B| habere, quia ego, o « Domine, exspectabam salutare tuum: » nos exspectamus Christum venturum in extremo judicio, antiqui vero patres exspectaverunt primum adventum ejus: nisi enim exspectaremus eum secundo venturum, neque legem diligeremus, neque iniquitatem odio haberemus, exspectavi; « et mandata tua, » id est praecepta moralia, ut « non occides, non furaberis, » et similia, « dilexi. »

 Et non tantum dilexi mandata tua, sed etiam « anima mea, » id est ratio et voluntas, « custodivit testimonia tua, » id est praecepta tua veteris legis, scilicet figuras ipsas: non quod homo Novi Testamenti ex actu impleat, sed tamen servat ea, sciens ea esse probationem et testimonium suae legis, velut ipse Dominus per testimonium ipsorum prophetarum 116.0629C| comprobavit resurrectionem, loquens discipulis in via (Marc. XVI; Luc. XXIV): « et dilexit ea vehementer. »

Dico « dilexi mandata, » et non tantum hoc, sed et « servavi mandata tua, et » etiam « testimonia » cum mandatis, ut ostendat se utrumque Testamentum, Vetus et Novum, pariter observare: ideo servavi « quia omnes viae meae, » id est, omnia opera mea, sunt « in conspectu tuo, » id est, tu dirigis vias et opera mea: opera nulla dicuntur in conspectu Dei esse, nisi solius justi.

Tau.

« Appropinquet. » Huic octonario praescribitur Tau, id est, consummatio: hic enim justus iste, qui superius 116.0629D| legem Dei se custodisse ostendit, consummationem precatur, ut oratio sua ad Dei conspectum perveniat, ut et ipse Deus per carnem assumptam factus Pastor suus, se ovem, commisso primi parentis in deserto errantem, ad verum et perpetuum ovile reducat. Ordo quoque congruus est: postquam enim beatus homo ad hoc perductus est ut tribulationes sibi medicamentum faciant, nihil aliud restat nisi ut ad promissum praemium pervenire contendat.

 Continuatio: Quia dilexi et servavi mandata, ideo, o « Domine, deprecatio mea appropinquet » tibi, ita ut sit « in conspectu tuo, » id est ipsa oratio mea faciat me appropinquare tibi: non localiter. sed similitudine 116.0630A| justitiae, a quo dissimilis factus sum multiplicitate injustitiae: et ut possim appropinquare, « da mihi intellectum » non in mundanis scientiis, sed « juxta eloquium tuum, » id est de coelestibus, quem intellectum docent eloquia tua.

Non tantum appropinquet, sed etiam « intret, » mansura, « postulatio » id est oratio « mea in conspectu tuo: » haec scilicet postulatio intret, « eripe me » de ergastulo carnis et de corpore mortis hujus, et hoc « secundum eloquium tuum, » id est secundum promissionem tuam, qui dixisti in Evangelio: « Qui fecerit ea quae ego praecipio, manifestabo ei meipsum. » (Joan. XIV.)

 Dico « da intellectum, » et « cum docueris me justificationes tuas, » id est cum dabis intellectum, 116.0630B| « eructabunt labia mea hymnum, » id est ex abundantia magnae saturitatis laudem dicam tibi.

Et non tantum tibi in meipso laudem faciam, sed et « lingua mea » aliis « pronuntiabit eloquium tuum, » quod eloquium bene pronuntiandum est, « quia omnia mandata tua » sunt « aequitas, » id est nihil injustum praecipientia.

 Et ut possim intrare in conspectu tuo, et haec alia fiant, « fiat manus tua, » id est Filius tuus, « ut salvet me, » id est, salvator meus fiat, nobis etiam hoc tempore: fit enim quotidie Christus salvator peccata remittendo, et spirituales gratias conferendo: quod mihi merito fiat, « quoniam mandata tua elegi. »

Ideo etiam manus tua salvet me, quoniam ego 116.0630C| « concupivi salutare tuum, Domine, » id est, salvari per Filium ipsum, quem ego cognovi salvatorem omnium: « et » etiam ideo debeo salvari, quia non tantum legem dilexi, sed etiam ipsa « lex tua meditatio mea est, » de cujus impletione sollicite meditor.

Ego concupivi salutare, nec frustra, quia per te Salvatorem « vivet anima mea » aeterna vita: « et » in illa vita « laudabit te » juxta illud: « Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. » (Psal. LXXXIII.) Et ad haec ut anima mea ad illam vitam perveniat, « judicia tua, » id est correctiones, scilicet flagella quae mihi ad correctionem immittis, et suscipienda judicas; quia « flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII): » « adjuvabunt me » quia peccata per illa punientur, 116.0630D| et ego probatus efficiar.

Et ut anima mea vivat illa vera vita, ad quam ego per me non possum pervenire, tu, Domine, « quaere » me « servum tuum » aspirando, vocando, virtutes multiplicando, quia ego « erravi sicut ovis quae periit, » id est erravi in peccatis primi parentis, recedendo in regionem dissimilitudinis: et dignus sum quem quaeras, « quia mandata tua non sum oblitus. » Sicut enim Deus negligentes se, negligit, ita quoque requirentes se requirit.

IN PSALMUM CXIX. TITULUS: Canticum graduum.

« Ad Dominum cum tribularer. » Singulis quindecim 116.0631A| psalmorum praescribitur titulus iste: qui singuli docent nos quasdam virtutes, quae sunt nobis certissimi gradus, per quos in supernam Hierusalem ascendamus. Fecit similiter Salomoni in templo Domini quindecim gradus, per quos ascenderetur de primo tabernaculo in Sancta sanctorum, praefigurans in ipsis viam ad supernam civitatem, quam propheta demonstrat in istis quindecim psalmis. Per hunc numerum quindecim, qui componitur ex septem et octo, voluit figurare et propheta qui hic loquitur, et Salomon in suis gradibus, completionem Veteris Testamenti, quod per septenarium habetur posse ascendere ad supernam Hierusalem. Per septem, Vetus Testamentum intelligitur. Lex enim illa octavam diem, id est aeternam requiem, non dabat, 116.0631B| nec de ea agebat, sed de significatione illius quietis: et in hoc erat totus finis, quia lex praecipiebat in sabbato feriari (Lev. XXIII), quod erat signum futurae quietis. Per octo, Novum Testamentum accipimus, quia in ipso jam requiem veram obtinemus. Accepit enim in Christo resurgente nostra humilitas aeternam beatitudinem, et nos, qui membra ipsius sumus, jam in spe habemus, et tandem perfecte cum ipso regnabimus post septem dies, quibus volvitur iste mundus. Nota quia in his quindecim gradibus notatur Novum et Vetus Testamentum: in praecedentibus septem, Vetus designatur Testamentum, et intitulamur: « Canticum graduum » tantum; in octo vero sequentibus Novum Testamentum ostenditur, qui intitulantur, « Canticum graduum Salomonis. » 116.0631C| Titulus sic legatur: Psalmus iste, qui est canticum, quia magnam proponit exsultationem, scilicet quomodo possimus ascendere ad coelestem habitationem, et recipere quod amisimus in primo parente: quod canticum est graduum, id est unum ex illis qui nobis proponunt gradus: ponunt autem singuli psalmi singulos gradus; et ipse gradus, id est ipsa virtus quae in unoquoque ostenditur, est propria materia ipsius psalmi. In hoc autem psalmo primum gradum ponit, scilicet vitia devitare, mundum mente abrenuntiare: quia etsi quis mundo utatur, sit tamen non appetitor: unde Apostolus: « Qui habent uxores, sint tanquam non habentes: et qui gaudent, tanquam non gaudentes. » (I Cor. VII.) Vox prophetae ostendentis se ipsos gradus ascendisse: nec tantum 116.0631D| de se solo dicit, sed et de similibus sibi. Intendit autem alios invitare, uti exemplo sui conscendant istos gradus. Duas partes in hoc psalmo facit. In prima parte ostendit se, cum clamaret, esse exauditum, et orare ne deinceps impellatur ad peccandum. In secunda, quae incipit: « Heu mihi! » gemit et deplorat se tandiu inter malos peregrinum et incolam esse.

 Acsi ita diceret: Fratres, cum vos tribulamini in multiplicitate peccatorum, clamate ad Dominum, et ipse vos exaudiet, exemplo mei, qui « cum tribularer » multis vitiis hujus saeculi appetitu, attendens hoc esse damnosum, « clamavi ad Dominum et exaudivit me. »

116.0632A| Postquam exaudivit eum Dominus, et peccata dimittendo, et ab amore terrenorum removendo, quia vidit sibi multa imminere quae iterum possent eum ad postposita impellere, veluti linguam dolosam, quae ipsum primum parentem dejecit a sua perfectione, precatur Deum ut liberet eum, ne amodo retrahatur ad peccandum; quasi diceret: « Domine » qui jam de praeteritis me exaudisti, deinceps « libera animam meam a labiis iniquis, » id est manifeste mala persuadentibus; « et a lingua dolosa, » id est quae aliquam inducit auctoritatem, vel rationem, per quam decipiat. Locutus fuit diabolus Evae lingua dolosa, dum ei persuadere comestionem cibi vetiti voluit: apposuit et dolum per quem persuasit, dicens: « Similes eritis ipsi Deo. » (Gen. III.)

 116.0632B| Ad se convertitur se consulendo, in quo notatur magna ipsius diligentia, et quam magna cautela sit adhibenda contra linguam dolosam, quasi diceret: O anima mea, quae gravissima tentatione, scilicet lingua dolosa, tentaris, « quid detur tibi? » id est quid potest tibi dari? « aut quid apponatur tibi, » id est? quod exemplum potest tibi proponi, quod sit valens tibi « ad linguam dolosam? » id est contra linguam dolosam, ne seducaris lingua dolosa.

Ecce quid datur tibi: « sagittae acutae, » id est divina praecepta, quae cito transfigunt corda hominum, dantur ei arma contra linguam dolosam: sagittae dico « Potentis, » id est ipsius Dei: et per hoc innuit quod ipsae sagittae faciant homines potentes contra linguam dolosam: sagittae dico dantur « cum 116.0632C| carbonibus desolatoriis. » Carbones dicit sanctos, quia ipsi aliquando fuerunt exstincti, sed postea per Christum facti sunt ardentes, et alios ad dilectionem Dei accendunt, qui dicuntur desolatorii, comburentes et consummantes aedificia, hoc est vitia, si ad eorum exemplum nos volumus informare: et istud est quod apponitur nobis ad linguam dolosam.

« Heu mihi! » Pars secunda. Quasi diceret: Licet sim exauditus de tribulatione, habens sagittas et carbones contra linguam dolosam, tamen adhuc est « mihi heu! » id est magnus gemitus, « quia incolatus meus prolongatus est, » id est peregrinatio et exsilium meum a vera patria nimis producitur: non quod vita hominis longa sit, sed quia jam vellet 116.0632D| dissolvi et esse cum Christo (Philip. II); et ideo est mihi « heu! » quia « habitavi cum habitantibus Cedar, » id est cum illis qui manent in tenebris. Cedar enim tenebrae iuterpretatur; et ideo dico heu mihi! quia, « anima mea multum incola fuit, » id est multam gravitatem passa est in hoc exsilio.

 Ideo dico quod gravis est animae meae haec peregrinatio, quia et illi cum quibus eram, et pacem odio habebant, quam ego quaerebam, et me impugnabant; hoc est: « cum illis qui oderunt pacem eram pacificus, » quia cum ipsi essent seditiosi, non maledicebam eis, sed orabam pro eis; tamen non tacebam quin praedicarem verbum Dei; et « cum loquebar illis » verbum veritatis, « impugnabant 116.0633A| me » multis tribulationibus, et hoc « gratis, » id est sine aliquo meo merito. Vel « gratis, » quia nihil profecerunt.

IN PSALMUM CXX. TITULUS: Canticum graduum.

« Levavi oculos meos. » In hoc psalmo habet materiam secundum gradum: hic enim ille justus qui superius a vitiis exivit, et mundo renuntiavit; ostendit se ad sanctos intentiones suas dirigere, ut per eorum intercessionem divinum sibi auxilium acquirat, quo factus justus contra omnium tentationes resistat. Intendit propheta per suum exemplum alios invitare, ut per eosdem gradus ascendant. In prima parte, levans oculos ad sanctos, 116.0633B| petit per eorum intercessionem auxilium Domini sibi dari. In secunda parte, quae incipit: « Dominus custodit te, » affirmat se illud habere auxilium, et ostendit quod sibi valeat.

Acsi propheta ita invitaret alios, dicens: O fratres, qui jam peccata exuistis, levate oculos vestros interiores ad sanctos Dei, ut per eorum intercessionem auxilium Domini recipiatis, et hoc exemplo mei, qui « levavi, » id est erexi « oculos meos, » id est intentiones meas, « in montes, » id est in sanctos angelos et alios sanctos, assistentes praesentiae Dei, « unde, » id est a quibus, « veniet auxilium mihi. »

 Dico quod ab illis auxilium mihi veniet, sed tamen non ab illis quod ipsi dent, sed potius « auxilium meum » erit « a Domino, qui fecit coelum et 116.0633C| terram, » in quo apparet ejus auxilium esse valens et forte ad custodiam.

Dico auxilium erit mihi a Domino, et, o anima mea, ille « qui custodit te, » id est Deus, cujus auxilium sanctis orantibus recepisti, « non det pedem tuum, » id est affectionem tuam, « in commotionem » ut non commovearis ad aliqua illicita: « neque » etiam « dormitet » , id est non permittat te negligenter operari. Tunc enim Dominus custos noster dicitur dormitare, dum permittit nos negligenter operari. Sicut Dominus dormivit in navi (Matth. VIII), illis negligentibus et securis pro tranquillitate maris: motis autem illis et clamantibus tempestate maris, evigilavit Dominus, et diligenter eos custodivit.

116.0633D| Vere tibi non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel, quia ita facit omnibus qui sunt Israel; et hoc est: « ecce non dormitabit » id est, non permittit Israel negligenter operari; « neque dormiet, » id est non permittit pedem in commotionem dari, ut ad aliquod vitium impellatur.

Pars secunda. « Dominus custodit te. » Continuatio: Ego precor ut Dominus non det pedem tuum in commotionem, et ita erit, quia « Dominus custodit te » in bonis quae habemus, et « Dominus » est « protectio tua » contra mala « super manum dexteram tuam » id est, super spiritualem operationem tuam, quam ipse custodit, ne de bono declinet ad malum. Manus sinistra hominis vocatur operatio 116.0634A| hominis, propter temporale commodum: manus vero dextera spiritualis est operatio, non facta nisi pro coelesti praemio.

Et quia Dominus est protectio super manum tuam, ideo « per diem, » id est tempore prosperitatis, « sol, » id est, quantumlibet altissima prosperitas, « non uret te, » id est non auferet tibi aliquod bonum, nec perducet te ad elationem; « neque luna, » id est gravissima adversitas, quae solet quosdam urere, sicut luna exurit homines in nocte, non uret te « per noctem, » id est in tempore adversitatis, dum maxime urgebit ipsa adversitas; id est neque in prosperis extolleris, neque in adversis frangeris. Vel ita secundum Augustinum, qui per solem accipit Christum secundum divinitatem, et per lunam 116.0634B| eumdem secundum humanitatem.

 Continuatio: Quia Dominus custodit te, ideo per diem, id est, in cognitione illius illuminationis quam habebis de ipsa divinitate, sol, id est divinitas Christi, non uret te, id est, non permittet te errare in cognitione suae divinitatis: neque luna, id est ipse Christus secundum humanitatem, non uret te per noctem, id est, in cognitione humanitatis, ut de ipsa humanitate male te sentire permittat.

Quid per singula? « Dominus custodit te ab omni malo, » id est ab omni peccato: et quia videt mala imminere per quae solet homo impelli ad peccatum, dicit sibi ipsi: « Dominus » qui custodit te, deinceps « custodiat animam tuam. »

 Hoc modo scilicet: « Dominus custodiat introitum 116.0634C| tuum, » vel cum duceris ante reges et praesides, non taceas veritatem, nec cedas minis eorum: « et exitum tuum, » id est quando duceris ad mortem, non neges veritatem timore mortis: et hoc faciat incipiendo « ex hoc nunc, » id est ex hoc praesenti, « et usque in saeculum, » id est quandiu durabit saeculum istud.

IN PSALMUM CXXI. TITULUS: Canticum graduum.

« Laetatus sum. » Hic habemus tertium gradum gaudium illud quod habet fidelis iste qui loquitur, de hoc quod cognoscit se iturum in domum Domini super coelestem Hierusalem; et jam in ea spe habitat, et ad hujusmodi gradum intendit invitare alios. In 116.0634D| prima parte, dicit se laetari de illa coelesti domo quam ipse inhabitaturus est, et ostendit magnam dignitatem illius civitatis, ut ad desiderium illius maxime corda commoveat. In secunda, quae incipit: Rogate quae ad pacem, » dicit ipsis civibus quod multa bona de ipsis loquitur. Ordine quoque bono incedit. Debet enim qui sanctorum intercessione sibi divinum auxilium acquisivit, exsultare et laetari spe aeternae habitationis.

Ac si ita diceret: Vos exuti a vitiis, qui jam divinum auxilium sanctorum intercessione accepistis, gaudete de securitate aeternae habitationis, exemplo mei, qui « laetatus sum in his quae dicta sunt mihi » a Spiritu sancto, vel a quolibet prophetarum, ut a 116.0635A| Moyse poterat vel David accepisse: haec quidem sunt mihi dicta: « In domum Domini ibimus, » id est ad coelestem habitationem perveniemus, ego et alii mihi consimiles, qui jam, vitiis relictis, sanctorum intercessione divinum acceperunt auxilium sicut ego. Licet ego dicam quasi futurum, « in domum Domini ibimus; » tamen jam inhabito mente in illa domo: hoc est, « pedes nostri, » id est nostrae affectiones, « stantes erant, » id est firmiter collocatae et bene erectae, o « Hierusalem » coelestis, « in atriis tuis, » id est in tua amplitudine. Hierusalem determinat se non dicere de terrestri, sed de coelesti Hierusalem.

Quasi diceret: o Hierusalem, nos stabimus in atriis tuis, et haec « Hierusalem » est « quae aedificatur ut civitas » quotidie vivis lapidibus; « ut civitas, » quia 116.0635B| cives ille coelestes coeunt ad conservandam unitatem, ut jure vivant et unicam Deo laudem faciant. « Cujus » civitatis « participatio, » id est cujus cives sunt participes « ejus » rei, quae tendit « in idipsum, » id est in immutabilitatem scilicet ipsius divinae essentiae, quae est refectio omnium habitantium in illa civitate. Vel cujus civitatis participatio, ita dico quod sit ejus civitatis, id est communiter omnium, est tendens in idipsum, id est in rem quae omnino immutabilis est, scilicet « in idipsum, » Deum scilicet, et ipse Deus participatio est illius civitatis: et eo bono illi cives participant, quamvis non aequaliter.

Et bene dico quod nos « in domum Domini ibimus, quia illuc, » id est ad illam coelestem habitationem « ascenderunt tribus, » non quaecunque, 116.0635C| sed « tribus Domini, » id est tribus illae quae in multa sollicitudine Deo servierunt: et determinat quae sint tribus Domini, scilicet « testimonium Israel, » id est illi qui bona conversatione testantur se Israel esse: ad hoc ascenderunt, ut laudaretur ibi nomen Domini. Hoc dicit: « ad confitendum nomini Domini, » juxta illud: « Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. » (Psal. LXXXIII.) Non propter hoc dicit, « ascenderunt, » quod tempore David prophetae aliqui adhuc ascendissent, sed tamen ideo per praeteritum annuntiat quia certus erat, per merita patriarcharum et aliorum justorum, quod ipsi in adventu mediatoris essent ascensuri ad illam coelestem Hierusalem.

Et vere ascenderunt, quia et ibi etiam judices 116.0635D| constituti sunt; hoc est: « quia illic, » id est in illa habitatione « sederunt » quasi judices, « sedes, » id est illi in quibus sedet Deus et quiescit in hac vita: sedebunt, dico « in judicio » futuro, ut ipsi judicent, scilicet consentiendo divinae sententiae; judicabunt enim sancti nationes: judicabunt quidem ipsi dico praelati « sedes super domum David, » id est super familiam Christianorum fidelium, quos ipsi ad salvationem judicabunt.

 « Rogate. » Pars secunda. Quasi diceret: Vos tribus, quae jam ibi sedetis, « rogate, » id est petite et impetrate nobis precibus vestris et meritis ea « quae sunt » utilia « ad » consequendam « pacem Hierusalem: » sic rogate, id est quaerite, « et » per 116.0636A| hoc erit « abundantia » omnibus « diligentibus te. »

Et ut per nostram abundantiam ad tuam possimus pervenire habitationem, « fiat » nobis « pax, » id est quies et mentis tranquillitas: et hoc « in virtute tua, » id est in charitate, quae specialiter in te regnat, « et in turribus tuis, » id est, sanctis apostolis et aliis qui se exposuerunt morti pro defensione Ecclesiae, « sit abundantia » virtutum vel acquisitorum praedicatione sua, ut cum multis filiis Deo se praesentent in judicio.

Non tantum precor ut sit pax et abundantia in turribus tuis, sed etiam bene loquar de te aliis: hoc est, « loquebar pacem » aliis « de te, » id est in te pacem abundare, nec ad tuam tranquillitatem inquietos, et sine pace vera hic viventes posse pervenire: 116.0636B| et hoc loquebar « propter fratres meos et proximos meos » scilicet ut in eis talem ponerem pacem, qua possent pervenire ad supernae civitatis pacem et habitationem. « Fratres » accipit magis sibi adjunctos et similes in bonis operibus; « proximos, » quoscunque Christianos.

 Et non tantum verbo loquebar de te, sed etiam opere et labore « quaesivi bona tibi, » id est, multos cives attraxi: et hoc ideo quia domus Dei es: hoc est quod dicit: « propter domum Domini Dei nostri. »

IN PSALMUM CXXII. TITULUS: Canticum graduum.

« Ad te levavi oculos meos. » Sicut in aliis dictum est, et hoc praemisso psalmo ostendit se fidelis loqui 116.0636C| et gaudere de habitatione coelesti et hic familiaris jam factus ipsi Deo, dirigit oculos ad ipsum, positus inter molestias hujus vitae. In prima parte, ostendit oculos ad Deum se dirigere. In secunda parte, quae incipit: « Miserere nostri, Domine, » precatur misericordiam. Intentio est nos hortari ad hunc gradum, et specialiter in primis istis septem loquitur de Veteri Testamento.

Quasi ita diceret: Vos positi in tribulatione, levate oculos vestros ad Deum, sicut ego « levavi oculos meos » interiores « ad te, » o Deus, qui potens es exaudire; hoc notat, dicens: « qui habitat in coelis. » Ille dicitur oculos ad Deum dirigere qui, non confidens in his terrenis, in solo Domino fiduciam ponit.

 116.0636D| Ostendit quomodo oculos dirigat ad ipsum Deum: « Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, » ut aliquod ab ipso beneficium accipiant: vel, si puniantur a domino, ut liberentur.

Et « sicut oculi ancillae » similiter sunt « in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri, » vel a tribulationibus liberando, vel quaecunque beneficia faciendo. Postquam dixit de servis, ideo supponit de mulieribus, ut in eo sexu salvatio futura intelligatur: per mulieres, quae naturaliter fragilis sunt corporis, accipimus non solum feminas, sed etiam aliquos fragiles viros: iterum inter viros accipimus quasdam robustas mulieres: et sicut domina promptior ad miserendum 116.0637A| quam dominus dicitur, ita Deus comparatur dominae, quia cito movetur erga fragiles: comparatur et domino, cum permittit bene torqueri robustiores, unicuique faciens secundum suam possibilitatem: unde Apostolus: « Fidelis Deus, qui non patietur tentari supra id quod potestis. » (I Cor. X.)

 « Miserere nostri, Domine. » Pars secunda. Quandoquidem oculos nostros ita ad Dominum dirigimus, ideo, « Domine, miserere nostri, miserere nostri. » Ideo binam precatur misericordiam, quia binam ponit miseriam, scilicet secundum corpus et secundum animam. « Miserere » dico, « quia multum repleti sumus despectione » secundum corpus.

Ideo quoque « miserere, » quia non tantum corpus, sed etiam « quia anima nostra multum repleta 116.0637B| est » despectione. Nec tantummodo dicam repletam, imo ipsa est facta « opprobrium abundantibus » in divitiis. Divites enim opprobriosos et stultos judicant bonos, quia non quaerunt divitias sicut ipsi faciunt: « et » est facta « despectio superbis, » mente elatis; despiciunt enim eos, cum pro coelestibus, quae aeterna putant, contemnunt.

IN PSALMUM CXXIII. TITULUS: Canticum graduum.

« Nisi quia Dominus. » Hic habemus quod justus ille, qui in alio psalmo ad Dominum erigebat oculos, inter angustias de liberatione clamabat, liberationem quam accepit, vel aliquod aliud bonum quod habet, non sibi, sed omnia misericordiae Dei attribuit: et 116.0637C| intendit ad eumdem gradum caeteros invitare, ut omnia attribuant misericordiae Dei. In prima parte ostendit a Domino solo se habere quod tribulationibus possit resistere. In secunda, quae incipit: « Benedictus Dominus qui non dedit, » de sua liberatione gratias agit Domino.

Quasi ita diceret: Vos qui inter angustias liberationem accepistis, liberationem vestram Domino ascribatis, exemplo nostri, qui Domino bene confitemur: « quia nisi » esset hoc, quod « Dominus erat in nobis » confirmans nos, « cum exsurgerent homines in nos, deglutissent nos, » id est incorporassent nos sibi « vivos, » id est, scientes: quia quamvis cognosceremus malum esse, tamen oporteret eis nos consentire prae magnitudine tribulationum: et hoc 116.0637D| « forte, » id est, et posset fieri, vel non fieri: et sicut nos dicimus, ita « dicat Israel, » id est vir videns Deum, « nunc, » id est sine dilatione, ita dicens: « Nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. »

 In principio defecissemus, et multo magis « cum furor, » id est impetus « eorum irasceretur, » id est exardesceret « in nos, aqua, » id est inundantia tribulationum, « absorbuisset nos, » id est irreparabiliter sibi attraxisset: et hoc « forsitan, » id est ita contigisset vere, nisi quia Dominus erat in nobis.

« Nisi quia Dominus erat in nobis, » aqua absorbuisset 116.0638A| nos, sed quoniam fuit in nobis, « anima nostra, » quocunque modo corpus tractaretur, « pertransivit » illaesa « torrentem, » id est impetuosam tribulationem. Ego dico, Domino auxiliante, anima nostra pertransivit, et « forsitan » diceret aliquis quod sine Domini auxilio « anima nostra pertransisset aquam, » id est inundantiam malorum, « intolerabilem, » quantum ad humanas vires, quod impossibile apparet ex hoc quod aqua illa intolerabilis est.

« Benedictus Dominus. » Pars secunda. Et quia per eum transivimus, ideo sit « benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem » ut caperent nos et incorporarent, « dentibus, » id est corrosionibus, et feritate « eorum, » quia sicut ferae volunt nos dilaniare.

 116.0638B| « Non dedit » dico, sed potius « anima nostra sicut passer erepta est de laqueo, » id est, deceptione « venantium, » id est, quaerentium opportunitatem decipiendi me.

Et non tantum anima nostra est erepta, sed « laqueus, » id est ipsi illaqueantes nos, « est contritus, » quia ipsi tandem duplici contritione conterentur, « et nos liberati sumus, » id est in magna dignitate a Deo constituti.

 Et hoc « adjutorium nostrum » quod ita sumus liberati, non est a nobis, sed quia sumus « in nomine Domini, » qui nos bene potest custodire, quoniam ipse est « qui fecit coelum et terram, » vel ad litteram, vel ad allegoriam.

IN PSALMUM CXXIV.TITULUS: Canticum graduum.

« Qui confidunt in Domino. » Hic habet materiam hunc gradum, scilicet confidentiam: intendit etiam alios ad eam invitare. In prima parte, ostendit quid faciat ipsa confidentia, scilicet quod in Domino confidentes nihil potest separare a charitate Christi. In alia, quae est: « Benefac, Domine, » precatur bona confidentibus in Domino. Ordo congruus est. Postquam a Deo liberationem recepit, et omnia misericordiae Dei attribuit, justum est ut in ipso firmissime confidat.

Quasi ita diceret: Vos qui beneficia vestra misericordiae Dei attribuitis, deinceps confidite in Domino, 116.0638D| quia ullus eorum « qui confidunt in Domino » non per praesumptionem, sed « qui habitat in Hierusalem, » id est qui justus est, scilicet habitat spe in coelo, vel devote in Ecclesia, « non commovebitur in aeternum » a Christo vel a bono proposito per aliquas tribulationes, « sicut mons Sion, » id est ipse Christus, qui corporaliter in monte Sion habitavit.

 Ideo confidens ipse non commovebitur, quia « montes, » id est angeli, vel apostoli, et alii sancti viri meritis, precibus et exemplis sunt « in circuitu ejus, » munientes hujusmodi confidentes contra hostes: « et » etiam ipse « Dominus » est « in circuitu populi sui, » ut eum muniat et protegat « ex hoc nunc et usque in saeculum. »

116.0639A| Et licet ad praesens permittat eos tribulari, tamen revera est in circuitu ejus, quia non relinquet fideles suos in potestate inimicorum, ne et ipsi compellantur peccare; et hoc est, « quia non relinquet Dominus virgam, » id est potestatem « peccatorum super sortem justorum, » id est super religionem, quam justi faciunt suam sortem: ideo non relinquet, « ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. » Si enim mali super justos potestatem haberent, justos ex necessitate peccare compellerent.

« Bene fac. » Pars secunda. Continuatio: Dixi quia Dominus non relinquet, et tu, o « Domine, » sicut coepisti, « bene fac, » id est, persevera custodiendo, et alia bona faciendo « bonis, » id est illis qui sequuntur praecepta tua; « et rectis corde, » 116.0639B| illis qui nulla angustia peccare coguntur.

 Istis bene faciet Dominus; « declinantes autem, » id est propter aliquas tribulationes a mandatis Dei deficientes, « adducet Dominus in obligationes, » id est multis peccatis permittet alligari « cum operantibus iniquitatem, » id est sicut facit alios operarios iniquitatis: « super Israel » autem, id est, super virum videntem Deum, erit « pax, » partim in hac vita, et summe in alia. Cum malis mala annuntiat, nos bene ad confidentiam cohortatur, ne mala cum diffidentibus patiamur.

IN PSALMUM CXXV. TITULUS: Canticum graduum.

116.0639C| « In convertendo. » Hic habet materiam propheta exspectationem futurae liberationis per adventum Christi, in quo fideles et priores justi, qui adhuc per culpam originalis peccati a diabolo, tam vivi quam mortui, tenebantur, liberati sunt: et haec exspectatio finis fuit omnium justorum sub Veteri Testamento: per quod patet quod alii sex praecedentes gradus ad homines Veteris Testamenti specialiter diriguntur. Intendit propheta invitare homines Veteris Testamenti, ut in adventu Christi spem suae liberationis apponant. In prima parte ostendit justos illos tantam in adventu Christi habuisse consolationem, ut etiam inimici eorum consolationem laudarent. In secunda, quae incipit: « Convertere, Domine, » precatur Deum ut et ipse in adventu Christi partem liberationis habeat, 116.0639D| quia laetum videt finem liberatorum.

Quasi diceret: Exspectare debetis, fratres, consolationem in adventu Christi, quia « in convertendo Dominus, » id est dum Dominus convertit, « captivitatem Sion, » id est, illorum qui sunt speculatio, et provident sibi, « facti sumus sicut consolati, » id est sicut illi qui consolationem accipiunt venientibus bonis.

 « Tunc, » id est, in illa conversione captivitatis, « os nostrum » scilicet cor ipsum, « est repletum gaudio: et » non tantum cor, sed etiam « lingua nostra » exterior, est in « exsultatione, » id est exsultanter annuntiavit aliis liberationem quam videt per adventum Christi fieri: per praesens et praeteritum, 116.0640A| propter certitudinem rem futuram annuntiat.

« Tunc » etiam, id est quando Dominus convertet captivitatem nostram, « dicent » aliqui « inter gentes » hoc « magnificavit, » id est magnifice disposuit « Dominus facere cum eis. » Intelligentes enim quod homines a peccatis per Christum liberentur, cognoscent eos esse Dei filios, et tandem in angelicis manibus in perpetuam requiem deportandos.

 Ipsi dicent: « Magnificavit Dominus facere cum eis, » nec in hoc sunt fatui vel insipientes, quia ita verum est, sed et « magnificavit Dominus facere nobiscum, » id est discrevit quod magnos nos faceret, et nos hoc sperantes, « facti sumus laetantes. »

« Converte, Domine. » Pars secunda. Continuatio: Et quia « magnificasti facere nobiscum, » ideo, o 116.0640B| « Domine, converte captivitatem nostram, » qua frigore peccati obligati sumus: sic converte, ut perveniamus ad cursum bonae operationis: ita converte « sicut torrens » qui est ligatus frigore hiemis, convertitur « in austro, » in vento illo calido, ita ut per austrum, id est per calorem Spiritus sancti convertatur frigus, id est pigrities peccati, a nobis.

 Dico « converte, » quia tunc, id est facta conversione, « metent » illi « in exsultatione, « id est, exsultanter recipient mercedem vitae aeternae, « qui seminant » bona opera sua, unde multiplicem fructum exspectent, « in lacrymis, » id est in moerore et tristitia hujus vitae.

Qui sunt illi qui metent in exsultatione? Illi scilicet qui ibant ad aeternam civitatem per bona opera 116.0640C| sua, et non cessantes ad horam, sed « euntes » assidue: « ibant » dico, « et flebant » pro morte et miseria hujus vitae: ipsi dico « mittentes semina sua, » id est bona opera sua, vel specialiter eleemosynas.

 « Euntes ibant: » venientes autem, id est appropinquantes morti, « venient » usque ad judicium cum exsultatione, portantes, id est, perferentes Domino « manipulos suos, » id est bona opera sua, unde remunerationem recipient.

IN PSALMUM CXXVI. TITULUS: Canticum graduum Salomonis.

« Nisi Dominus aedificaverit. » Sicut septem praedictos gradus specialiter ad homines Veteris Testamenti 116.0640D| direximus, ita octo istos futuros ad homines Novi Testamenti proprie referimus. Et dicuntur hi gradus specialiter Salomonis, id est pacifici, scilicet Christi, qui verus pacificus fuit, quia ipse reconciliavit Deum hominibus, et pacem fecit inter Judaeos et gentes. Unde Apostolus dicit: « Qui fecit utraque unum. » (Ephes. II.) Hujus autem pacifici proprie dicuntur isti gradus, quia per praesentiam corporis manifestum auxilium humano generi contulit, et in seipso exemplum totius justitiae ostendit, et alios per gradus virtutum ad coelestem Hierusalem ascendere docuit. In hoc psalmo loquitur hominibus qui in adventu Christi, quem alio in psalmo dicit cum magna exsultatione exspectari, abundantiam beneficiorum 116.0641A| receperunt, veluti sancti apostoli fuerunt: et intendit ab eis auferre omnem praesumptionem, scilicet, non praesumant tales esse qui possint aedificare per se, vel aedificata custodire: nec putent se securos ante secundum adventum Christi, quia nullus in hac vita potest esse securus, in qua statim quilibet fabitur ad peccatum.

Quasi ita diceret: Vos qui in adventu Christi multa beneficia accepistis, etiam aliorum aedificatores constitistis, nolite de vobis praesumere, quia nihil potestis per vos, nisi Dominus faciat; hoc dicit: « nisi Dominus aedificaverit domum, » hoc est, nisi Dominus interna inspiratione aliquem praeparet suae habitationi, « in vanum laboraverunt qui aedificant eam, » id est qui ad eam aedificandam laborant: 116.0641B| « non enim qui plantat, aut quirigat, est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus. » (I Cor. XIII.)

 Dico per se non potest aliquis aedificare, nec per se aedificata custodire, hoc est: « nisi Dominus custodierit civitatem, » id est ipsam Ecclesiam, quae dicitur civitas, quia de multis collecta est et bene munita virtutibus; « frustra vigilat qui custodit eam » civitatem. Cum dicit « vigilat, » innuit nobis curam et sollicitudinem quam pastores Ecclesiae qui vigilant ad greges custodiendos habent. Unde in Canticis: « Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. » (Cant. III.)

Quandoquidem solus Deus aedificat et custodit, ergo « vanum est vobis surgere, » id est de securitate aeternae beatitudinis praesumere: quia quicunque 116.0641C| est in hac vita, pronus est ad lapsum: unde dicitur: « qui stat, videat ne cadat. » (I Cor. X.) « Vanum est, » dico, « ante lucem surgere, » id est ante secundum Christi adventum, in quo vera lux et manifesta cognitio unicuique erit. Vel, « ante lucem, » id est ante cognitionem quam recipit unaquaeque fidelis anima post dissolutionem tantum. Ante lucem surgere vanum est, scilicet « postquam sederitis, » id est sessionem et dejectionem hujus vitae transieritis, tunc « surgite, » id est securi estote. Vobis dico ut surgatis, « qui manducatis panem doloris, » id est quibus miseriae hujus mundi sunt refectio, sicut panis alicui.

Dico « surgite postquam sederitis; » et quasi diceret aliquis: Quando erit perfecta illa sessio? 116.0641D| « cum » Dominus « dederit dilectis suis somnum, » id est mortem: et cum dederit, « ecce » apparebit « haereditas Domini » scilicet Filii, id est justi Viri: qui filii sunt « merces, » id est remuneratio quam Dominus dedit Christo pro expletione suae obedientiae: merces dico « fructus, » id est ipsius Christi, qui fuit fructus ipsius « ventris » virginalis. Ubi dicit: « Ecce haereditas, » incipit de secunda parte, in qua ostendit magnam dignitatem eorum qui sunt haereditas Domini. In prima parte dissuadet a praesumptione.

Dico, filii erunt merces, et ipsi « filii excussorum, » id est prophetarum, qui dicuntur excussores, quia rem latentem, scilicet reprobationem humani 116.0642A| generis excusserunt et manifestaverunt, erunt ita « sicut sagittae in manu Potentis. » Sicut enim sagittarius dirigit sagittam quo vult, nec ipsa aberrat, sed percutit quem vult, ita Deus potens dicitur sagittarius, quia sagittas suas, id est sanctos apostolos et alios legatos mittit, in quos remotas partes ipse eligit, et per hos corda hominum divino amore transfigit. Et non tantum apostoli sunt beati, et illi alii qui susceperunt adventum Christi, sed etiam omnes illi qui eos imitantur: hoc est, omnis ille « vir » est beatus, « qui implevit desiderium suum ex ipsis, » hoc est, vitam suam instituit ad modum eorum: et vere beatus, quia « non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta, » id est in publico. Vel per portam possumus Christum accipere, 116.0642B| qui est porta per quam itur ad vitam, sicut ipse ait: « Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X); » ut sic dicamus: « Cum loquetur inimicis suis, » id est haereticis, « in porta, » id est in Christo, scilicet de ipso Christo agens, non confundetur, quod aliquem errorem de ipso loquatur, vel aliquo modo ab haereticis convincatur.

IN PSALMUM CXXVII. TITULUS: Canticum graduum.

« Beati omnes. » In hoc psalmo habet materiam hunc gradum scilicet timorem Domini, et intendit admonere ad eumdem gradum illos quos de praesumptione superius admonuit. In prima parte ostendit 116.0642C| quid efficiat timor Domini. In secunda parte, quae incipit: « Benedicat tibi Dominus ex Sion, » ponit orationem quae bona, scilicet ipsum Deum timentibus, exoptat.

Quasi diceret: Vos qui bona Christi recepistis, nec etiam praesumitis, timete Dominum, quia « omnes qui timent Dominum » casto timore, « beati » sunt, id est illi « qui » eum timent, « ambulant in viis ejus, » vel in praeceptis, vel imitatione.

Vere beatus eris, « quia manducabis, » id est refectionem tibi capies, « labores manuum tuarum, » id est opera manuum tuarum facta cum magno labore: et quia hoc manducabis, « beatus es » in hac vita, « et bene tibi erit » in futura. Quod prius pluraliter de Ecclesia loquitur, ad multitudinem personam 116.0642D| respicit; quod autem de eadem Ecclesia postmodum in singulari numero loquitur, ad Ecclesiae respicit unitatem. Et etiam in hoc beatus eris, quod « uxor tua, » id est animalis natura tua, quae debet subjici viro, id est rationi per quam regatur, erit « abundans » bonis fructibus et operibus, « sicut vitis: » uxor dico, posita « in lateribus domus, » id est in vicinitate bonae conscientiae « tuae, » quia bona vicina erit viro suo, id est rationi: et per hoc non seducetur ipsa uxor, sicut Eva seducta fuit: conscientiam domum vocamus, quia in ea hospitium Domino praeparamus. Vel per uxorem possumus accipere sapientiam, ut sic dicamus: Uxor tua, id est sapientia, quae fovet et nutrit virum, sicut uxor, est 116.0643A| abundans bonis fructibus, quia facit te operari sicut vitis: uxor dico posita in lateribus domus tuae, id est duobus Testamentis: quia per sapientiam quam habet in ipsis Testamentis, et se et ipsum virum bene facit operari, et alios docet bene operari: quae duo Testamenta sunt latera, id est sustentamenta bonae conscientiae, et hoc est domus tuae.

In hoc etiam beatus eris, quia « filii tui, » quos tu generas Deo praedicatione et exemplo, erunt « sicut novellae olivarum, » id est sicut novellae olivae: quia, sicut novellae semper virides sunt, id est magis fructificant, quam aliae, sic filii tui et virentes erunt virtutibus et fructificantes bonis operibus: filii dico positi « in circuitu mensae tuae, » id est divinae Scripturae, ut tua doctrina reficiantur. Vel, « in circuitu 116.0643B| mensae tuae, » id est altaris, ubi Dominici corporis refectione cibantur. Ideo melius eligit has duas arbores quam alias fructiferas, quia per vitem austeritatem justitiae, per olivam suavitatem misericordiae intelligimus: quae duo unusquisque fidelis debet habere in se: quibus duobus Samaritanus legitur infudisse in vulnera illius « qui descendit ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones (Luc. X). »

 Bene apparet quod beatus eris timens Dominum quia « ecce sic, » sicut dictum est, « benedicetur homo qui timet Dominum. »

« Benedicat tibi. » Pars secunda. Et in hac optatione ostendit affectum quem habet erga timentes Dominum. Continuatio: Dico sic benedicetur, et o tu homo, timens Dominum, « benedicat tibi Dominus 116.0643C| ex Sion » veniens, quia natus carnaliter fuit in Sion. Vel, « ex Sion, » id est ex hoc quod tu factus ex Sion, id est speculans aeterna: « et videas bona Hierusalem » coelestis scilicet, perducat te ad illa bona Dominus: videas dico « omnibus diebus vitae tuae, » id est in aeternitate.

 « Et » non tu solum hoc videas, sed etiam « videas » in illa Hierusalem, « filios filiorum tuorum, » id est imitatores illorum, qui tua praedicatione generati sunt. Et quid per singula? Videas « pacem super Israel, » id est aeternam tranquillitatem, quae est « super, » id est, major etiam quam aliquis vir videns Deum valeat promereri.

IN PSALMUM CXXVIII. TITULUS: Canticum graduum Salomonis.

« Saepe expugnaverunt. » Postquam de praesumptione et Dei timore praemonuit, admonet de tolerantia, et eumdem gradum habet materiam. In prima parte admonet homines Novi Testamenti ad tolerantiam, per exemplum omnium justorum a primo justo. In secunda, quae incipit: « Confundantur et convertantur retrorsum, » obstinatis malum precatur: per quod nos ad tolerantiam hortatur, ne cum impiis in adventu judicis condemnemur.

Quasi diceret: Vos qui jam de vobis non praesumitis, dum filiali timore Deum timetis, cum mali vos persequuntur, tolerantiam habeatis exemplo mei, 116.0644A| quia « saepe expugnaverunt me, » id est sic tribulationibus affecerunt ut etiam quandoque occiderent: et hic loquitur in persona omnium justorum Novi Testamenti: et hoc « a juventute mea, » id est a tempore primi justi, a quo incoepit Ecclesia: et sicut ego dico, sic « dicat » omnis « Israel, » id est vir videns Deum, « nunc, » id est statim in hoc praesenti: ideo dicit « nunc, » quia futurum est quando non clamabit Israel de sua impugnatione, scilicet quando erit in coelesti Hierusalem.

Hoc scilicet dicat: « Saepe expugnaverunt me a juventute mea » et vere saepe, « etenim non potuerunt mihi » praevalere, quia si me semel occidissent, non esset pugnandum ultra cum eis.

 Dico « expugnaverunt, » et hoc non tantum in faciem, 116.0644B| ut me manifeste oppugnarent, sed « peccatores fabricaverunt, » id est multa mala intulerunt « supra dorsum meum, » id est supra illos de Ecclesia qui per se non habent verum lumen, sed sequuntur alios et hoc diu; et hoc est: « prolongaverunt iniquitatem suam. »

Illi superbe Ecclesiam persecuti sunt, « Dominus » solus « justus concidet, » id est ad humilitatem reducet, « cervices, » id est altitudines et superbiam « peccatorum, » scilicet illorum omnium qui Ecclesiam persequuntur.

 Pars secunda. Dico « concidet cervices peccatorum; » qui autem sunt obstinati, scilicet illi « omnes qui oderunt Sion, » id est Ecclesiam, obstinate, 116.0644C| « confundantur » cum dicetur: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV): » « et convertantur retrorsum, » id est priventur a potestate quam in hac vita super justos obtinent.

« Fiant » etiam « sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit. » Superbi qui se in altum erigunt, merito feno tectorum comparantur, quia sicut fenum tectorum se in altum erigit, et tamen sine radice est, ita se ipsi erigunt: et antequam evellantur, id est moriautur, arescunt bonis animae, quia rationem coelestis doctrinae non quaerunt nec diligunt. « De quo feno, » id est de quibus malis, « non implebit manum suam » angelus, « qui metet, » id est separabit bonos a malis: « et sinum suum » inde angelus, « qui manipulos colliget, » id est congregabit 116.0644D| bonos (Matth. XIII). Per manum intelligitur opus, per sinum quies. Ideo angeli dicuntur portare in manibus illos qui boni fuerunt operarii, et in sinu illos qui fuerunt contemplativi.

 Ideo non colligentur ab angelis, quia in hac vita non receperunt benedictionem ab apostolis vel ab aliis sanctis viris; et hoc est: illi « qui praeteribant, » id est apostoli et alii sancti viri, qui contemnentes terrestria, praetereunt ad coelestia; « non dixerunt » eis: « Benedictio Domini super vos, » id est multiplicatio virtutum; et etiam non dixerunt: « Benediximus vobis » ex parte nostra, ita quod « in nomine Domini » vos benedicamus, id est quod de vestra benedictione nomen Domini honoretur.

IN PSALMUM CXXIX. TITULUS: Canticum graduum.

« De profundis. » In hoc psalmo gradus et materia est poenitentia. Hanc ideo post multos gradus virtutum ponit, ut indicet nobis quod quantumcunque aliquis in virtutibus profecerit, tamen necessaria est poenitentia ad impetrandam Dei misericordiam, quia nullus tam justus est quin aliquas habeat maculas, quae semper sunt delendae medicamento poenitentiae. In prima parte poenitens iste precatur Deum ut exaudiat eum clamantem de peccatis, nec judicet eum secundum iniquitates suas. Et postquam sic deprecatus est per suas miserias, captat benevolentiam per bona judicis, et ostendit laetum finem suae poenitentiae, 116.0645B| scilicet, se Dominum sustinere et in ipso sperare, ex quo maxime potest per poenitentiam persuadere. In secunda, quae incipit: « A custodia matutina, » monet alios justos, ut et ipsi in Domino spem suam ponant. Intentio est invitare ad poenitentiam.

Quasi ita admoneret eos: Vos, fratres, qui tolerantiam habetis, quique caeteros praedictos gradus ascendistis, poenitentes de peccatis, clamate ad Deum exemplo mei, qui « clamavi ad te, Domine, de profundis, » id est de profunditate iniquitatis, scilicet propter hanc profunditatem in qua me esse cognovi, clamavi. Intelligit justus hanc profunditatem quaelibet levissima peccata: etiam totam hujus vitae conversationem, in qua nemo potest sibi abstinere a 116.0645C| peccato: et quia sic clamavi, intende; et quia haec talia cognovi profunda esse, ideo « Domine, exaudi vocem meam; » quasi diceret: Dignum est ut me clamantem ita exaudias.

Nec tantum dico exaudi, sed etiam intende mihi, ut non tantum peccata pro quibus clamo dimittas, sed etiam me in omnibus bonis multiplices et custodias; hoc dicit: « Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. »

 Ideo peto ut exaudias et peccata dimittas, quia « si observaveris iniquitates, Domine, Domine, » ut secundum eas judicare velis, « quis sustinebit » judicium tuum, ut per merita possit salvari? Nullus utique.

116.0645D| Si iniquitates attendas, nullus poterit portare judicium, sed quia propitius es, ideo sustinemus. Hoc dicit: « quia apud te propitiatio est, » id est quia ex misericordia condonas peccata; « et » item « propter legem tuam, » scilicet evangelicam doctrinam, quae nos docet propitiationem tuam, « sustinui te, » o « Domine, » id est quantaecunque darentur tribulationes, nunquam a te discessi, sed semper fidem tenui et legem tuam complevi. In hoc versu facit sibi benevolum judicem, quem prius deprecatus fuerat, cognoscens suas iniquitates.

 Non tantum propter propitiationem et legem, sed etiam « in verbo ejus sustinuit anima mea, » id est in Filio ejus, quem incarnandum pro nostra redemptione 116.0646A| cognovi, causam sustinendi cognovit: et quia sic sustinui, sic clamavi, ideo « speravit anima mea in Domino. »

« A custodia. » Pars secunda. Et sicut anima mea speravit, ita « Israel, » id est vir ille qui poenitens de peccatis, clamavit, adversa sustinuit, « speret in Domino » et hoc « a custodia matutina, » id est a primo adventu Christi, qui mane vocatur, quia per illum lux nobis verae cognitionis innotuit: in qua luce adhibenda est custodia, ut ibi fidem recipiamus, Christum nostrum Salvatorem intelligamus. Vel, « a custodia matutina, » id est a tempore resurrectionis, in quo Christus a militibus custoditus, mane resurrexit: « usque ad noctem, » id est usque ad mortem.

116.0646B| Ideo juste debes sperare, quia « apud Dominum » est « misericordia, » quia gratis condonat peccata: « et redemptio » est « apud eum, » quia ipse dedit sanguinem Filii sui, pretium nostrae redemptionis: redemptio dico « copiosa, » qui non tantum levia et originalia peccata relaxat, sed quantumcunque magna.

 « Et » quod illa redemptio sit apud eum, hoc apparet in effectu, quia « ipse redimet Israel » omnem, scilicet videntem Deum, « ex omnibus iniquitatibus ejus » in quo apparet quod redemptio est copiosa.

IN PSALMUM CXXX. TITULUS: Canticum graduum Salomonis.

« Domine, non est. » Hic habet materiam hunc gradum, scilicet humilitatem: et intendit invitare 116.0646C| alios ut hunc eumdem gradum ascendant, ut quantumcunque sint justi, semper in humilitate consistant, et peccatorum, sine quibus esse non possunt, memoriam habeant, quae est custodia caeterarum virtutum.

Quasi diceret: Vos, fratres, qui jam peccatorum obtinuistis remissionem per poenitentiam, et jam firmiter in Domino speratis, nolite de vobis praesumere, sed semper humiles estote, exemplo mei, qui in nullo me exaltavi; et hoc est: « Domine, non est exaltatum cor meum, » id est non superbivi interius; « neque elati sunt oculi mei, » id est non ostendi signum superbiae exterius.

Et licet haberem magna, scilicet virtutes et alia, 116.0646D| tamen « in magnis » illis « neque ambulavi, » id est, non talem me ostendi quasi qui magna haberem, scilicet superbum: et cum haberem mirabilia, scilicet quod possem facere mirabilia, « non » ambulavi « in mirabilibus, » quamvis existentibus « super me, » id est multo majoribus et dignioribus quam dignus essem.

Non tantum non ambulavi in magnis, sed « humiliter » sensi de me: et « si non sentiebam » hoc, existens, « sicut ablactatus, » id est separatus a lacte, qui jacet et incumbit « super matrem suam, » quia non per se potest subsistere, nisi auxilium a matre impendatur; id est si non putavi me quasi ablactatum et Deum esse matrem qui me foveret: si hoc 116.0647A| non feci, « sed » potius « exaltavi animam meam » existens stultus, sicut ablactatus, qui se facit super matrem suam, id est qui putat se subsistere sine auxilio matris, « ita » sit « retributio in animam meam. »

 Ille qui superbit habeat retributionem superbiae; « Israel » autem, id est vir humilis, qui de se non praesumit, « speret in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. »

IN PSALMUM CXXXI. TITULUS: Canticum graduum Salomonis.

« Memento. » In hoc psalmo est materia incarnatio Christi. In prima parte ostendit promissiones quas Christus facit Deo Patri, scilicet quod parabit sibi 116.0647B| habitationem, praemittens deprecationem propheta, ut Deus dignitatem ipsius Christi et ejus merita respiciat. In secunda, quae incipit: « Ecce audivimus, » ostendit completas promissiones Christi, et ponit exoptationes suas ut compleantur. In tertia, quae incipit: « Juravit Dominus David, » ostendit promissiones Patris ad Christum, scilicet quod propter meritum ipsius Christi, conformes Christo, filios et imitatores Christi faciat, scilicet ut hic doceant quae Christus docuit, in judicio judicent, ejusque beatitudinem participent. Et per haec omnia intendit nos ad hoc invitare, ut nihil per nostra merita, sed per sotum meritum Christi intelligamus, et deprecemur nobis justitiam dari, et ad Christi nos conformitatem perduci: et ad hunc gradum per psalmum istum monemur 116.0647C| ascendere: et hunc psalmum fecit contra haereticos et Judaeos, qui putabant adventum Christi non esse necessarium ad salutem.

Quasi diceret: Licet habeamus timorem Dei, clamemus de peccatis, et humiliter sentiamus, sicut in praedictis gradibus ostensum est; tamen per nostra merita ad conformitatem Christi pervenire non sufficimus, et ideo, o « Domine, memento David, » id est Christi, per cujus singulare meritum nos possumus salvari: quia ideo nominat David propheta nomine illius carnalis David de cujus semine processit, ut veram ipsius Christi humanitatem significaret: « et memento omnis, » id est omnimodae « mansuetudinis ejus » per quam ipsam invictam militiam implevit, quia pro nobis obediens fuit usque ad mortem 116.0647D| (Philip. II), et sicut ovis ad occisionem ductus est.

Mansuetudinis dico exhibitae, « sicut » ipse Christus « juravit Domino, » id est firmiter proposuit: et hoc non coactus, sed ex voluntate; et hoc est: « votum vovit, » ex voluntate et affectione, tibi « Deo Jacob, » id est adjutori luctantium. « Juravit » dico, ita dicens: « Si introiero in tabernaculum domus meae, » si ascendero in coelum, quod est tabernaculum et habitatio in qua est mea mansio; et etiam « si ascendero in lectum strati mei, » id est, in omnimoda requie, quasi in lecto strato bonis pannis.

Et etiam « si dedero somnum, » id est mortem, « oculis meis, » hoc est mihi, qui prius vigilantiam 116.0648A| habui propter custodiam gregis commissi. Mortem suam bene somno comparat, quia ita leviter resurrexit, sicut aliquis de somno surgit: et describit quomodo somnus eveniat alicui, quia prius dormitant palpebrae, deinde datur requies temporibus, et sic somnus totum occupat corpus: sic Christus dormitavit appropinquans morti, quando Judaeis traditus est, quia tunc nec miracula fecit, et etiam ante Pilatum veritatem tacuit: requiem temporibus dedit, quando crucem ascendit. Inde dicit: « et » si dedero « dormitationem palpebris meis, » id est si prius venero clausus in potestate Judaeorum.

« Et » si prius dedero « requiem temporibus meis, » id est si prius crucem ascendero, morti proximus, « donec inveniam locum Domino, » id est donec talem 116.0648B| partem habeant homines in quibus habitet Deus: et donec inveniam « tabernaculum Deo Jacob » cui votum feci, scilicet in quibus habitet Deus: aposiopesis, id est defectio orationis, et potest quodlibet impossibile suppleri, id est non ero Deus, vel aliquid tale. Sciendum quod antequam Christus ascenderet, omnia paravit quaecunque ad Ecclesiam constituendam cognovit necessaria, scilicet apostolos instruxit doctrina evangelica, quam in omni terra audire et converti seminarent volentibus.

« Ecce audivimus. » Pars secunda. Continuatio: Ita promisit Christus aedificationem Ecclesiae, et « ecce » sicut promisit, completa esse cognovimus; et hoc dicit: « audivimus ea » quae Christus promisit « in Ephrata, » id est in Bethlehem, id est intelligimus, a 116.0648C| Spiritu sancto nobis revelante, Christum in Bethlehem nasciturum de Virgine, in quo certi fuimus quod caeterae promissiones complerentur. Vel allegorice, per Ephrata, quod speculum interpretatur, prophetias intelligimus, in quibus, quamvis veritas annuntietur, tamen aperte non declaratur. Vel sic dicamus « in Ephrata, » id est in dictis prophetarum audivimus et legimus ea, id est promissiones: et sicut ibi audivimus, sic « invenimus ea » completa « in campis, » id est in gressibus, qui cum prius essent « silvae » spinosique peccatis, nunc facti sunt arabiles et Deo fructificantes.

Nos invenimus Christi Ecclesiam in prophetis praedictam in campis, scilicet completam, et nosipsi « in introibimus in tabernaculum ejus, » id est in militiam 116.0648D| ejus Christi, quia nos facti membra Ecclesiae, militamus ei, et « adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus, » ad litteram, quia adhuc adorant homines ubi Dominus ascendit: cujus ascensionis testis adhuc remanet cespes viridis, nec aliquo pavimento ejus viriditas potest dimoveri. Vel, « adoravimus in loco » id est, integra fide, « ubi steterunt pedes ejus, » id est in quo apparent vestigia suae justitiae: qui enim habet perfectam fidem, non eam habet otiosam, sed operatur ad Christi imitationem. Per hoc facta est Ecclesia et caeterae Christi promissiones completae, quia ipse surrexit et ascendit in gloriam suam, et inde misit Spiritum, per quem apostoli confortati sibi Ecclesiam construxerunt: et quo ipse 116.0649A| ascendit, facit conscendere arcam suam, id est Ecclesiam: et hoc non enuntiative, sed desiderative Propheta annuntiat, ut suae mentis affectionem ostendat.

Continuatio: Quia impletae sunt promissiones, perfectum est tabernaculum, ideo, o « Domine, surge in requiem tuam, » id est ascende, « et » post te ascendat « arca, » id est Ecclesia, in qua continentur sapientiae et scientiae: arca dico « sanctificationis tuae, » id est, quam tu sanctificas.

 Et ut arca post te possit ascendere, interim « sacerdotes tui » servientes tibi devote, « induantur justitiam, » habeant pro infula virtutes, quae sint eis ornamentum animae, « et » ipsi « sancti tui exsultent » de sua justitia. Vel, sancti tui minores exsultent de suo profectu, et de imitatione bonorum.

116.0649B| Et quia videt in illuminatione gentium excaecari Judaeos, precatur Deum ut vel juxta finem visitet eos. Continuatio: Sacerdotes induantur justitia, et o « Domine, » faciem tui Christi, id est praesentem et claram cognitionem Filii tui, quae modo aversa est a Judaeis, « ne avertas » quin aliquando ostendas Judaeis, saltem circa novissima tempora: et hoc non precor propter merita eorum, imo « propter David servum tuum, » id est, propter meritum ipsius Christi: et hic datur plane intelligi nullum de meritis suis debere praesumere, sed omnem salvationem ex Christi meritis exspectare.

« Juravit Dominus. » Pars tertia. Dico « propter David, » nec diffido, « quia Dominus » Pater « juravit, » firmiter statuit, « David, » id est Christo, 116.0649C| « veritatem, » quia sicut promisit, sic complevit; « et non frustrabitur eum » ita dicens: « De fructu ventris tui, » id est de generatis per doctrinam tuam, quae venter dicitur, quia continet in se arcana Dei et nutrit homines, sicut venter puerum: de illis generatis sic « ponam super sedem tuam, » id est faciam eos doctores sicut tu fuisti in hac vita, et etiam judicare totum mundum.

« Ponam » dico hoc pacto, « si filii tui custodierint testamentum meum, » id est praecepta veteris legis et prophetarum, quae proferunt testimonium nostrae fidei: « et testimonia mea haec quae » ego « docebo eos, » non quae ipsi ex sua sibi parte adinveniant.

 Filii tui sedebunt super sedem tuam, « et » etiam « filii eorum, » id est imitatores, « usque in saeculum, » 116.0649D| id est quandiu durabit saeculum: etiam filii novissimorum temporum « sedebunt super sedem tuam, » ut supra.

Promisit Christo, quod sic sederent filii sui, et hoc non secundum merita eorum, « sed quoniam Dominus elegit Sion, » id est Ecclesiam, « elegit » dico « eam in habitationem sibi, » ut non ad horam, sed assidue inhabitaret eam.

 « Elegit » dico, ita dicens: « Haec » scilicet Sion, est « requies mea » in qua requiesco: non tantum in hac vita, sed « in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi: hic: » id est in hac Ecclesia « habitabo, quoniam elegi eam. »

« Viduam ejus » Ecclesiae, id est illos qui sunt 116.0650A| desolati in istis terrenis, et tamen Deo suam castitatem custodiunt, nec cum daemone fornicantur, « benedicens benedicam, » id est assidue multiplicando virtutibus, « pauperes ejus » Sion « saturabo panibus, » id est spirituali refectione.

 « Sacerdotes ejus induam salutari, » id est conformitatem Christi salutaris, id est filii mei: « et sancti ejus » minores, qui sacerdotes imitantur, « exsultatione exsultabunt, » id est tantam habebunt exsultationem, quae nullo modo valeat ab eis amoveri.

« Illuc, » id est in illa Sion, « producam, « id est extendam in futuro judicio « cornu David, » id est altitudines ipsius Christi, manifestans ipsius potentiam omnibus: et interim « paravi Christo meo lucernam, » veluti Joannem et alios praecones, qui 116.0650B| viam Domino praepararent.

 Sacerdotes induam salutari, « inimicos » autem « ejus induam confusione, » id est erubescentia, quando descendent in ignem aeternum: « super ipsum autem » Christum « efflorebit sanctificatio mea, » quia ejus sanctificatio et gloria erit immarcescibilis.

IN PSALMUM CXXXII. TITULUS: Canticum graduum.

« Ecce quam bonum. » In hoc psalmo materiam pariter et gradum habet, Propheta dilectionem proximi, et eam commendat pluribus modis: et intendit nos invitare ut istum gradum conscendamus, sine quo ad supernam Hierusalem pertingere non possumus.

Ac si ita diceret: Vos fratres, qui per meritum Christi collecti, Sion facti estis, « ecce » quid nobis 116.0650C| restat, « habitare in unum » ut « fratres, » id est ut fraternam charitatem vobis invicem exhibeatis. Ideo potius elegit fraternam dilectionem persuadere, qui eam quae est inter patrem ac filios, vel aliquem talem, quia ea quae est inter fratres, maxima est in aequalitate: non propter hoc dicit habitare in unum, quod moneat nos ad localem solam habitationem, quamvis etiam bonum sit localiter simul habitare, sed intelligit in unum habitare quoslibet diversos ac remotos, et etiam personas quae ex diversis officiis suis sibi subserviunt invicem, et ad unitatem tendunt, ac vinculo fidei ejusdem et dilectionis colligati sunt, ut non dicat major minori: Non egeo auxilio tuo: sed orent alii pro aliis, et caeteri expleant sua cum dilectione officia: pascat rusticus clericum, similiter et 116.0650D| alii debetis habitare in unum, quia « bonum, » id est utile, quia exemplo bene habitantium, multi capiunt sibi commodum bonae habitationis, et « quam » bonum est? Infinite quidem: « et quam jucundum » suave et delectabile? infinite similiter.

Bene dico jucundum esse habitare fratres in unum, « sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. »

« Quod » etiam « descendit in oram vestimenti ejus. » Unguenti similitudinem inducit, quia in unguento maxime delectatur et fovetur caro. De Aaron ideo dicit, quia ipse fuit primus inunctus sacerdos, cujus unctio tam copiosa fuit, quod defluxit in barbam et in ulteriora vestimenta. Est autem mystica 116.0651A| haec similitudo, quoniam per unguentum in capite significatur Spiritus sanctus, qui fuit in Christo capite nostro, in quo habitavit Spiritus sanctus non ad mensuram: et de capite illo descendit in barbam, id est in fortes viros, et proxime inhaerendo capiti, velut in ipsos apostolos, qui sunt barba, non cujusque, sed Aaron, id est Christi, qui propter officium sacerdotii significatur per Aaron, etiam secundum interpretationem nominis, quia Aaron interpretatur montanus, Christus vero semper in monte et maxima virtutum altitudine habitavit. Vel, « in barbam, » id est in viriles et sapientes viros, qui per barbam significantur: et non solum descendit in barbam unguentum illud a capite nostro, sed etiam in oram vestimenti ejus, id est in ultimum sanctum qui unquam erit in 116.0651B| Ecclesia, descendet Spiritus sanctus ab eodem capite nostro, cujus vestimentum dicuntur fideles sui, quia honorant ipsum, sicut vestimenta dominum: et in hac tali similitudine vult intelligi quod hujusmodi concordia, hujusmodi cohabitatio conferat Spiritum sanctum, qui habitavit in corpore nostro. Et vere ita jucundum est habitare in unum « sicut ros Hermon, qui » ros non prorsus idem est qui est in Hermon, sed consimilis illi « descendit in montem Sion » quasi diceret: Sicut ros, scilicet dulcissimus ille humor, facit montem illum, scilicet Hermon, virere et fructificare: similiter et Sion ita habitans in unum facit fideles fructificare. Intelligitur tamen aliquid et in hac similitudine: per rorem gratia spiritualis intelligitur; per Hermon, quod anathema interpretatur, 116.0651C| gentiles accipimus, qui aliquando fuerunt anathematizati et separati a Deo, quos nutrit gratia spiritualis, et compungit, et ad fidem ducit: et Sion facit: et factos Sion, nutrit, et bonos fructus proferre facit; et per hanc similitudinem vult intelligi quod hi qui aliquando fuerunt Hermon, et separati a Deo per unanimem habitationem, fiant Sion, id est Ecclesia speculans Deum.

 Quoniam datis similitudinibus, ponit causam quare habitandum sit in unum; ac si diceret: Ideo bonum est habitare in unum, « quoniam illic, » id est in concordi habitatione « mandavit Dominus, » id est praecepit esse « benedictionem, » virtutum multiplicationem, « et vitam usque in saeculum, » id est in aeternum.

IN PSALMUM CXXXIII.TITULUS: Canticum graduum.

« Ecce nunc. » In hoc psalmo materiam habet pariter et gradum Propheta, ad quam recte ex dilectione proximi ascendimus. « Si enim fratrem, quem videmus, non diligimus, Deum, quem non videmus, quomodo diligemus? (I Joan. IV.) » In prima parte ostendit Deum diligendum et in laude et in operatione. In secunda, quae incipit: « Benedicat tibi Dominus ex Sion, » ponit suam optationem benedictionis illis qui Dominum diligunt. Intendit nos invitare ut hunc gradum ascendamus, in quo erit nobis consummatio omnium aliorum.

116.0652A| Quasi ita moneret: Fratres, quia jam in dilectione consistitis, « ecce » perficite quod restat vobis, scilicet « benedicite Domino, » id est laudate Dominum, quod in tali saeculo facti estis: cujus laudis verba ponit in sequenti psalmo, alleluia, scilicet et hoc « nunc, » id est sine mora: nec quoscunque moneo, quia « non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV), » « sed omnes servi Domini, » id est qui Domino in dilectione servitis, benedicite Domino.

 « Vos, servi, benedicite, non qui ad horam servitis, sed qui statis, » id est perseveranter militatis « in domo Domini; » et vos etiam qui estis « in atriis, » id est in introitu « domus Dei nostri, » id est Ecclesiae, sed et imperfecti et noviter conversi laudent Dominum.

116.0652B| Postquam monuit ad laudandum, monet et ad bene operandum; quasi diceret: Non tautum moneo vos ad benedicendum, sed etiam « extollite manus, » id est elevate operationes « vestras in sancta » sanctorum in coelestem Jerusalem, id est ad ipsum Deum, scilicet non operantes ad laudem hominum sicut hypocritae, vel ex rapto eleemosynas facientes, sed pura intentione ad Dominum vestra opera dirigite. « Extollite » dico « in noctibus, » id est per totum hujus vitae, in qua semper in tenebris sumus ignorantiae, ut per bona opera vestra digni sitis de his tenebris in veram lucem perduci: « et » semper « benedicite Domino, » id est laudate etiam eum de hoc quod vos bene operari permiserit.

« Benedicat. » Pars secunda. Cum huc usque locutus 116.0652C| sit ad servos Dei pluraliter, hic convertit se ad singularem personam, ut ostendat unitatem conservandam esse in Ecclesia. Continuatio: « Tu, homo, benedicas Dominum, et Dominus benedicat, » id est multiplicet « te » donis suis: Dominus dico, veniens « ex Sion » qui natus fuit ex Juda, cujus benedictio magna est: quia licet magnus fuisset, tamen idem ipse est « qui fecit coelum et terram. »

IN PSALMUM CXXXIV. TITULUS: Alleluia.

« Laudate nomen. » Hic habet propheta materiam laudem Domini. In prima parte monet nos laudare Dominum, supponens multa magnalia ipsius, per quae ipse laudabilis appareat. In secunda, quae incipit: « Domus Israel, benedicite Domino, » monet communiter 116.0652D| omnes ordines fidelium ad laudandum Deum. Intentio est nos hortari ut Domino alleluia decantemus, et exhortari ad assiduas laudes, qui nobis contulit praedictos gradus.

Quasi ita diceret: Vos qui praedictos gradus accepistis, « laudate nomen Domini, » id est, nominabilem Dominum facite: nec quoscunque moneo, sed vos, « servi, laudate Dominum. »

 Vos tales, « qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, » vos tales, « laudate Dominum, quoniam bonus Dominus; » antonomastice dictum, per seipsum est bonus, et alios bonos faciens, « psallite nomini ejus, quoniam suave est » et jucundum, et delectabile psallere ei.

116.0653A| Ideo etiam debetis psallere ei, « quoniam » ipse « Dominus elegit Jacob, » id est, luctatorem contra vitia « in possessionem sibi, » scilicet, ut omnia cum jucunditate possideantur a Deo. Vel « sibi, » hoc est, ad servitium suum: « Israel » autem, id est, virum videntem Deum facie ad faciem, in illa vita elegit, non ut jam luctetur contra vitia, sed in possessionem sibi, id est, ut eum secum in gaudio positum possideat.

Ideo etiam laudate, « quia » ipse « Dominus est magnus » , id est omnipotens: et hoc quod magnus sit credite, quia « ego cognovi » per Spiritum sanctum: « et » ipse idem « Deus noster » est « prae omnibus diis » quos ipse aedificavit: non solum falsis diis gentium, imo ipsis angelis et aliis diis.

 116.0653B| Et vere ipse est prae omnibus illis diis, quia « omnia quaecunque voluit, fecit in coelo et in terra, et in mari » navigabili et transmeabili, « et omnibus abyssis, » sicut in Oceano.

Ostendit quaedam mirabilia, quae ipse fecit in terra: et hoc scilicet, « Educens nubes ab extremo terrae: » haec omnia ad litteram possumus legere, tamen et allegorice leguntur, sicut nubes, id est, sanctos praedicatores eduxit ab extremo terrae, id est, de vilissimo genere hujus saeculi « sicut Amos propheta de custodia bidentium fuit acceptus, et Petrus, et alii plures, » sic et « fulgura, » id est, comminationes praedicationis eorum « in pluviam fecit, » id est, fructificantem doctrinam, quantum ad illos, qui bene doctrinam illorum receperunt.

116.0653C| Ille haec fecit, « qui producit ventos; » id est, sanctos apostolos, citissime decurrentes per totum mundum, « de thesauris suis, » id est, de plenitudine sapientiae et scientiae quibus repleverat eos: « qui percussit primogenita, » id est, peccata originalia, « Aegypti, » id est, ipsius mundi, quia hic mundus in tenebris ignorantiae semper consistit: et hoc « ab homine, » id est, rationabili et sapiente, « usque ad pecus, » id est, usque ad brutos homines: quia et in sapientibus, et in aliis interfecit originalia peccata per aquas baptismi.

« Et misit signa, » id est, minora miracula, « et prodigia, » id est, majora « in medio tui, Aegypte, » id est, in medio mundi. « In medio, » quia manifesta fuerunt omnibus: misit dico « in Pharaonem, » id 116.0653D| est, contra Pharaonem, id est, dissipatorem, scilicet diabolum « et omnes servos ejus, » id est, ministros ejus, scilicet minores diabolos, quia per illa signa sunt quidam ablati de potestate diaboli.

Ille misit « qui percussit gentes multas, » id est, multitudinem vitiorum, « et occidit reges fortes, » id est daemones, et abstulit eis potestatem eorum; fortes, quia potentes erant impellere homines ad facinora magna.

Hos scilicet reges, « Seon regem Amorrhaeorum. » Seon interpretatur tentatio oculorum: diabolus namque transformat se in angelum lucis, et per hypocrisim decipit homines: Amorrhaei, amaricantes: per Seon daemonem illum intelligimus, qui tentat seducere 116.0654A| oculos hominum, qui est rex omnium amaricantium in peccatis istius vitae: « et » etiam percussit « Og regem Basan. » Og interpretatur conclusio, Basan confusio: per hoc intelligimus daemonem, qui concludit confusos in peccato, ne viam valeant invenire salutis: « et omnia regna Chanaan. » Chanaan descensus interpretatur, et per hoc intelligimus eos qui declinant de bono ad malum.

 « Et terram eorum haereditatem, » id est, coelestem patriam, quam per suam superbiam perdiderunt daemones, « dedit haereditatem Israel » non cuicunque Israel, sed « populo suo. »

Et quia haec omnia fecisti, o « Domine, nomen tuum, » id est, fama et laus tua erit « in aeternum; et memoriale tuum, » id est, verba tua, o Domine, 116.0654B| quae de te suggerunt nobis semper memoriam, erit « in generatione et generationem, » id est, usque ad diem aeternum, quia coelum et terra transibunt, verba autem tua non transibunt.

 Non transient, et hoc erit memoriale in aeternum, « quia judicabit Dominus » excaecando « populum suum » justo judicio suo, « et in servis suis » fidelibus sibi, « deprecabitur » id est, deprecabilis erit.

« Simulacra. » Pars secunda. Continuatio: Tantus est Deus noster, qui tanta mirabilia facit, sed « simulacra gentium » hoc non possunt, quia sunt « aurum et argentum, opera manuum hominum; » in quo stulti apparent qui ea colunt, et quasi creatorem venerantur, quae tamen et ipsi condiderunt.

 « Os habent; et non loquentur, oculos habent, et 116.0654C| non videbunt. »
 « Aures habent et non audient, » ut supra exposuimus, « In exitu Israel. » Ideo haec instrumenta non exsequuntur officia, quia « neque enim est Spiritus » sanctus « in ore ipsorum. »
 « Similes illis fiant qui faciunt ea, et » etiam « omnes qui confidunt in eis. »

« Domus Israel, benedicite. » Haec praedicta eveniant illis qui colunt idola, sed « domus Israel, » vos « benedicite Domino, » scilicet, communis Ecclesia: et communem Ecclesiam dividit per partes, addens: et etiam « domus Aaron, » id est, collectio sacerdotum, « benedicite, Domino. »

 « Et etiam domus Levi, » id est, collectio ministrorum, « benedicite Domino. » Quid per singula? 116.0654D| Vos omnes « qui timetis Dominum, benedicite Domino. »

Moneo vos alios benedicere, et ego ex parte mea benedicam, dicens sic: « Benedictus Dominus » est idem qui natus est « ex Sion » et « qui habitat in Hierusalem, » id est, in Visione pacis. Alleluia.

IN PSALMUM CXXXV. TITULUS: Alleluia.

« Confitemini Domino. » Hic Propheta habet materiam misericordiam Domini: et in prima parte ostendit potentiam, scilicet, eum per misericordiam suam totius mundi creationem fecisse, praeposita admonitione laudis. In secunda parte, quae incipit: 116.0655A| « Qui percussit Aegyptum, » ostendit quantas Dominus misericordias fecit Israelitico populo. In tertia, quae incipit: « Et dedit terram eorum haereditatem, » ostendit quae beneficia faciat Dominus populo Christiano: et per haec omnia intendit nobis persuadere alleluia cantandum esse Domino.

Quasi diceret: Vos omnes gentes « confitemini Domino, » utroque genere confessionis, « quoniam bonus » est per seipsum, et alios bonos facit: item propter hoc confitemini, « quoniam misericordia ejus » est « in aeternum, » quia in hac vita per misericordiam condonat peccata, et confert multa spiritualia bona, et in alia vita remunerat fideles longe ultra merita.

 Item « confitemini Deo deorum, » id est, qui creator 116.0655B| est angelorum, et aliorum sanctorum, quos ipse justificat et aedificat, « quoniam in aeternum misericordia ejus: » hunc eumdem apponit singulis versibus, notans omnia ex sola misericordia Dei facta.

« Confitemini Domino dominorum, » id est, quia ipse dominatur omnibus dominis et principibus hujus vitae. In principio et in fine ponit « Confitemini, » et per totum medium possumus etiam repetere, sic dicentes:

 Confitemini etiam illi, « qui facit mirabilia magna solus, » id est, sine adjutorio alicujus, qui etiam ipsos ministros fecit.

Illi dico « confitemini, » « qui fecit coelos » : et istud est pars mirabilium: pluraliter « coelos » dixit, quia plures coelos intelligit, licet nobis non sit diffinitum 116.0655C| quot sint; et illos coelos non fecit ad aliquod exemplar, sed « intellectu » prout in mente sua disposuit, sed per suam sapientiam, in quo intelligimus illos coelos ornate et polite esse factos.

Etiam confitemini illi « qui firmavit terram, » ad litteram, « super, » id est, juxta « aquas » quia circumcunque fluit Oceanus. Vel per terram accipimus Ecclesiam, quam firmavit Deus super aquas, id est, inundationes hujus saeculi: vel aquas baptismi, ut Ecclesia superet istas inundationes, et nunquam dimergatur ab istis, sicut terra realis superat aquas, quae nunquam dimergitur ab illis.

Illi confitemini, « qui fecit luminaria magna » : et per hoc possumus significare sanctos angelos, quos creavit Dominus in maxima claritate.

 116.0655D| Exponit illa luminaria, dicens: « Solem fecit in potestatem diei, » quae potestas diei apparet quia illuminat aerem et praebet nobis lucem. Allegorice, per solem sapientiam possumus accipere, quae illuminat corda fidelium, et facit in eis lucere quamdam diem, scilicet cognitionem ipsius Divinitatis.

Fecit etiam « lunam, » materialem, scilicet, « et stellas in potestate noctis. » Per lunam possumus intelligere generalem Ecclesiam, per stellas diversa officia Ecclesiae: quae Ecclesia illuminat noctem, id est, mundum istum plenum erroribus et ignorantiis, sicut luna nocti praeparat lumen.

 « Qui percussit. » Pars secunda. Ideo etiam confitemini illi, « qui percussit Aegyptum, » id est, mundum 116.0656A| istum « cum primogenitis, » id est, cum originalibus vitiis, et cum aliis majoribus.

« Qui eduxit Israel de medio ejus, » id est, viro facto Israel, jam non dominabitur Aegyptus, scilicet tenebrae hujus mundi, nec originalia peccata.

 « Eduxit » dico « in manu potenti, » id est, potenti et invincibili operatione, « et brachio excelso, » id est, omnipotentia ex qua processit, et effectum habuit potens operatio.

Confitemini quoque illi, « qui divisit mare Rubrum in divisiones, » ad litteram ideo pluraliter dicit, quia duodecim viae fuerunt. Per mare Rubrum intelligimus baptismum, qui rubet sanguine Christi consecratus: quem divisit Dominus, quia aliis est ad vitam, aliis ad damnationem, scilicet contemptoribus, 116.0656B| quia in hoc amplius transgressores inveniuntur: et hoc « in divisiones, » quia ibi incipiunt fideles initium viarum suarum, per quas tendunt ad Dominum. Vel per mare Rubrum mundum intelligimus, qui mare dicitur, quia semper in fluctu est, et plenus omni amaricatione: rubens dicitur, propter sanguinem sanctorum martyrum: quae « divisit in divisiones, » quia diversis diversos dedit, quibus per hunc mundum festinent ad Dominum: alius enim per jejunia, alius per eleemosynas, alii per alias virtutes.

 « Et eduxit Israel per medium ejus, » maris, id est, per medium hujus mundi, quia nullis illecebris hujus mundi potuit vir Israel factus impediri. Vel, per medium baptismi, quia per fidem catholicam, 116.0656C| quam in baptismo accepit, Israel eduxit.

« Et excussit Pharaonem, » id est, diabolum, « et virtutem ejus, » id est, ministros ipsius, « in mari Rubro, » id est, in baptismo, in quo quilibet de potestate diaboli ejicitur.

 Laudate etiam eum, « qui traduxit populum suum » de virtute in virtutem; « per desertum, » id est, mundum istum, per quem transeunt sancti quasi peregrinantes, et ad veram terram promissionis festinantes.

« Qui percussit reges magnos, » id est, vitia magna quae insidiabantur eis, et volebant impedire iter regni coelestis.

 « Et occidit reges fortes, » id est, vitia illa quae, licet non essent in omnibus magna, tamen in aliquibus 116.0656D| erant fortia ad ejiciendum propter consuetudinem.

Hos fortes reges « Seon regem Amorrhaeorum. »

 « Et Og regem Basan, » ut supra expositum est.

Pars tertia. « Et dedit terram eorum haereditatem. »

 Et terram eorum prius deditam vitiis hujus saeculi, cui dedit excolendam? Illis ipsis; et hoc est quod subdit: « haereditatem Israel servo suo, » ut ipsi facti Israel, jam abjiciant de se spinas, et bonum semen nutriant. Vel terram coelestem, quam possederunt daemones, dedit Israel: non Judaeo cuilibet, sed servo suo.
 Intelligens prophetase unum de illis qui possidebant 116.0657A| illam haereditatem, dicit: Ideo haec omnia nobis fecit, « quia memor fuit nostri, » veluti quando Filium suum fecit incarnari. « In humilitate nostra, » quia nos ostendimus humiles, scilicet, cognoscentes, neque naturalem, neque scriptam legem nobis sufficere ad salutem.

« Et » quia memor fuit, ideo « redemit nos, » dato pretio sanguinis Filii sui; « ab inimicis nostris, » daemonibus, in quorum potestate captivi tenebamur.

 Etiam confitemini illi, « qui dat escam, » id est, refectionem spiritualem, « omni carni, » id est, fidelibus de omni natione. Vel per omnem carnem omne animal intelligamus, cui Deus corporalem praebet escam.

116.0657B| Et quia haec omnia facit, ideo « confitemini Deo coeli, » id est, quod superius dixit, « Deo deorum. »

 Et item propter hoc confitemini, quoniam ipse dominatur omnibus potentibus; hoc est quod dicit: « Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus: » ponens: « Confitemini » in principio et in fine, indicat nobis totum psalmum in laude versari ipsius Dei. Alleluia.

IN PSALMUM CXXXVI. TITULUS: Psalmus David propter Jeremiam.

« Super flumina Babylonis. » Psalmus iste est David, et est unus de captivitatibus Hierosolymitarum: et haec captivitas facta est a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. Aliam vero quam narrat: « Deus, 116.0657C| venerunt gentes (Psal. LXXVIII), » fecit Antiochus rex eorumdem Babyloniorum. Tertia vero: « Ut quid, Deus (Psal. LXXIII), » reges fecerunt Romani, Titus et Vespasianus; scilicet iste est psalmus David Jeremiae de captivitate Babylonis: alii psalmi David tantum. Attendens Esdras prophetam David in hoc psalmo deplorasse captivitatem civium Hierusalem, non tam corporalem quam spiritualem: et quod Jeremias deploravit simul spiritualem cum corporali, quam vidit, et prophetaverat eis futuram, hujuscemodi titulum apposuit, qui sic legitur: Psalmus iste David, in quo David deplorat captivitatem civium Hierusalem, est Jeremiae, habitus de captivitate Babylonis, quam deploravit Jeremias non tantum corporalem, quam praesentem vidit, sed etiam spiritualem, 116.0657D| quam in corporali significavit. Materia sunt in hoc psalmo cives Hierusalem in Babylonia captivi. Sunt enim duae contrariae civitates, una quae dicitur Hierusalem, scilicet civitas fidelium: quia quae dicitur Babylonia, est civitas omnium malorum: est autem civitas fidelium captiva in hoc mundo Babyloniis, id est, a malis hominibus, qui semper fideles impugnant, et a daemonibus, qui tentare fideles non cessant. Habent etiam viri justi et alium hostem, scilicet propriam carnem, quae semper pugnat adversum hominem interiorem; unde Apostolus: « Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V). » In prima parte ostendit cives Hierusalem positos in captivitatem Babyloniae, nec unquam 116.0658A| tamen oblivisci suae patriae, scilicet Hierusalem supernae. In secunda, quae incipit: « Memor esto, Domine, filiorum Edom, » precatur vindictam de inimicis, et dicit quod ipse de parte vindicabit se, scilicet de Babylonis filia, id est, de propria carne. Intentio est admonere nos ad compassionem, scilicet, ut de malis proximorum doleamus, et maxime de spiritualibus, scilicet de damno animae.

Vox prophetae, non tantum in persona sui, sed etiam aliorum; quasi ita diceret: Fratres, deplorate nobiscum captivitatem nostram et civium nostrorum, quia nos captivati per peccatum primi parentis a diabolo in Babylone, id est, in confusione peccatorum sumus: nec tantum jam sumus in fluminibus Babyloniae, id est, in profunditate vitiorum, quae ita 116.0658B| demergunt hominem, sicut quodlibet rapidissimum flumen, sed « super flumina Babylonis, » id est, juxta magnam profunditatem vitiorum, quia tot habemus inimicos in civibus Babyloniae, qui nos volunt suae voluntati conformare, quod a profunditate nequitiae Babyloniorum demergimur, et tamen supersumus, quoniam illis non consentimus. Et nos habitantes « illic, » id est, inter Babylonios, « sedimus, » id est, aliquantum erecti fuimus: quia etsi miserias in hac vita, id est in Babylone, sustinuimus, etiam per suggestiones carnis ad aliqua manum extendimus illicita, tamen quia a gravioribus abstinuimus, erecti fuisse et sedisse dicimur: ideo tentati unum verbum posuit, sedere: scilicet, quia si diceret, stetimus, praesumptio videretur; si vero, jacuimus, ruinam 116.0658C| pati videremur: dico « sedimus et flevimus » de prolatione nostri incolatus, et miseriarum quas sustinemus: « flevimus » dico, « dum recordaremur tui, » o « Sion, » coelestis, quae es vera terra nostrae promissionis.

 Quia flentes sumus, et in medio porcorum habitamus, ideo « suspendimus organa nostra, » id est, cessamus a verbo praedicationis. Nos dico existentes « in salicibus, » id est, inter illos qui sunt infructuosi et steriles, sicuti salices: non enim seminandum est verbum Dei inter porcos; et hoc « in medio ejus, » Babyloniae, id est in plenitudine confusionis, quia undique circumdamur a civibus Babyloniis.

Ideo suspendimus, « quia illic, » id est in hac Babylone, in qua captivati tenemur, « interrogaverunt 116.0658D| nos verba cantionum, » id est, divinae praedicationis, quae erat nobis dulcis, sicut audienti jucunda est canti ena, et ludicra quasi fabulae: illi, dico, interrogaverunt, « qui captivos duxerunt nos, » id est, praecipitaverunt in peccata, aliquando reducentes ad conformitatem sui.

Non tantum illi qui nos in malum praecipitaverunt, verba cantionum quaesierunt, sed « et qui abduxerunt nos, » id est, qui de bono nos removeri fecerunt, praeceperunt nobis dicentes: « Cantate nobis hymnum, » quantum ad vos, qui dicitis hoc esse laudem Dei nostri, « de canticis Sion, » id est, de laudibus illis quas vos cantatis in Sion, id est in Ecclesia.

116.0659A| Ipsi monuerunt ut cantaremus, sed quia quasi alieni erant, et canes, et porci, nullo modo cantabamus eis; et hoc est: « Quomodo cantabimus canticum Domini, » seminantes verbum divinum, « in terra aliena? » Terram alienam vocat, in qua si verbum Dei seminatur, non fructificat, sed spinis nequitiae suffocatur.

 Illis qui sunt alieni non cantabimus, sed, o Hierusalem coelestis, nunquam tui obliti sumus; et hoc est: « Si oblitus fuero tui, Hierusalem, dextera mea, » id est bona operatio mea, « detur oblivioni, » a Deo, id est, nullam de omnibus benefactis meis remunerationem accipiam.

Non tantum dico, « si oblitus fuero, » haec mihi mala eveniant, sed « si non meminero tui, » id est, 116.0659B| si non semper habuero te in praesenti memoria, « adhaereat lingua mea faucibus meis, » id est, mutus fiam.

 Et etiam « si non proposuero » te, « Hierusalem, in principio laetitiae meae, » id est, si non eris tu principium et causa totius laetitiae, adhaereat similiter lingua mea faucibus meis.

« Memor esto. » Pars secunda. Quia ego facio Hierusalem principium laetitiae meae, ideo, o Domine, memor esto persequentium nos, ad judicandum in eis; et hoc est: « Memor esto, Domine, filiorum Edom, » id est terrenorum, sive sanguineorum, qui nostrum effundunt sanguinem, et nos ad appetitum terrenitatis ducere volunt. Tunc dico, « memor esto filiorum in die Hierusalem, » id est, quando 116.0659C| apparebit claritas fidelium, scilicet in die judicii.

« Qui, » scilicet filii Edom « dicunt » non verbis, sed factis, « Exinanite, exinanite, » id est, totum evacuate quidquid justitiae in eis est: « exinanite » dico totum illud, « usque ad fundamentum » quod est « in ea, » scilicet illud quod in eis apparet, evacuate. Fundamentum istius Hierusalem Christus est, vel fides, quo remanente, civitas ista destrui non potest: et in hoc stulti apparent, quia remanente fundamento, caetera statim reaedificabuntur.

« Filia. » Precamur ut vindices in filiis Edom et nos ipsi vindicamus in parte; et hoc est: o « filia Babylonis, » id est, caro nostra nata in confusione, 116.0659D| et semper monens confusionem, et ideo « misera, beatus » est ille « qui retribuat tibi retributionem quam retribuisti nobis, » id est, qui pro afflictione in peccatis, ad quae tu semper mones interiorem hominem, reddet tibi afflictionem, jejunando, vigilando, et caeteris modis afflictionis te carnem, Babylonis filiam, macerando.

Et etiam « beatus » est ille « qui parvulos tuos, » id est, suggestiones peccatorum, quos tu in homine generas, quae dicuntur parvuli dum insurgunt, et ad actum non perducuntur, « tenebit, » ne procedant usque ad actum, « et » etiam « allidet, » id est, comprimet et confringet, « ad perram, » id est, ad Christum, scilicet per memoriam et conformitatem ipsius 116.0660A| Christi. Quando enim pravae suggestiones et illi motus illiciti subrepunt, tunc debemus ad memoriam reducere quam viriliter Christus in sua vita egit, et nos ei conformare, ut ex toto valeamus illos exstinguere in nobis.

IN PSALMUM CXXXVII. TITULUS: Psalmus ipsi David.

« Confitebor. » Propheta qui hic loquitur, materiam liberationem habet, factam per adventum ipsius Christi. Nota quia psalmus iste mirae sanctitatis in Veteri Testamento fuisse legitur. Legitur enim in Paralipomenon quod cantantes hunc psalmum misericordia Dei, quasi miri odoris fumus, circumfulsit in tabernaculo: nunc autem minoris sanctitatis 116.0660B| minime esse creditur, quod si pure cantatur, misecordia Dei statim adest cantantibus. In prima parte se laudare Deum, et se bene operari promittit, positus inter angustias hujus vitae. In secunda, quae incipit: « Confiteantur tibi, Domine, » monet alios laudare propter aliam causam propter quam et ipse laudat, scilicet in consideratione liberationis; et in hac parte patet intentio. Intendit enim nos monere ad exsultandum et laudandum Deum, pro liberatione facta per Christum, sicut in alio nos monuit de captivitate Babyloniorum dolere.

 Ac si ita diceret: Vos, fratres, confitemini Domino exemplo mei, quod non sum tibi, o « Domine » ingratus de beneficiis tuis, semper « confitebor tibi » in confessione laudis « in toto corde 116.0660C| meo, » ideo, « quoniam audisti verba oris mei, » quia misisti Filium incarnari, ut nos eximeres de potestate diaboli, de qua ad te clamamus assidue.

Et non tantum confitebor, sed etiam « psallam tibi, » id est, bene operabor ad laudem tuam; et hoc « in conspectu angelorum, » id est in beneplacito eorum. Jam enim angeli, cognoscentes nos esse concives suos, gaudent de operibus nostris bonis, et adjuvant nos. « Et adorabo ad templum sanctum tuum, » id est ad ipsam Christi humanitatem, id est ipsam debita et omnimoda veneratione venerabor, et divinitatem specialiter in ipso habitantem adorabo; « et » etiam « confitebor nomini tuo, » id est laudabo te.

« Super misericordia tua et veritate tua, » quia 116.0660D| redemptionem per misericordiam facis, et promissiones, quas per prophetas promiseras, adimples per ipsum Christum, vel de misericordia quam facis humano generi in praesenti vita: « et » de « veritate tua » complenda, quando fideles tuos, secundum quod promisisti, remunerabis, misericordia et veritate dico ideo exhibita, « quam magnificasti, » id est, magnum fecisti « sanctum tuum » singularem, id est, Christum « super omne nomen, » id est, super omne nominabile; unde Paulus: « Donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Philip. I). »

Licet autem justus iste in adventu Christi liberationem accepisset, tamen quia mala imminere videt, auxilium contra hoc deprecatur. Continuatio: 116.0661A| Quia ita magnus es, ideo, o Domine, « exaudi me in in quacunque die, » id est, in quocunque tempore « invocavero te. » Cum dicit, « tota die, » totum tempus justi nominat, quia justus semper ambulat in vera cognitione et illuminatione: dico, exaudi, et securus sum, quoniam tu « multiplicabis, » id est, multiplicem dabis « virtutem in anima mea » per quam contra ingruentia mala possim resistere.

« Confiteantur. » Pars secunda. Hic intentionem suam aperit. Et quia confitebor tibi, ideo meo exemplo, o « Domine, confiteantur tibi omnes reges terrae, » id est, omnes illi laudent te qui terrenitatem suam bene regunt. Et nisi confessi fuerint, inexcusabiles erunt, « quia » ipsi « audierunt omnia verba oris tui, » quae ore tuo per Filium tuum observari praecepisti, 116.0661B| quia « in omnem terram exivit sonus eorum, etc. (Psal. XVIII). »

 Et isti reges positi « in viis Domini, » id est, in praeceptis ejus, « cantent, » id est, annuntient laudes Domini aliis; ideo cantent « quam magna est gloria Domini, » quae et Judaeis et gentibus est praeposita.

Et vere magna est gloria, « quoniam Dominus excelsus » est super quamlibet creaturam: « et » licet ita excelsus sit, tamen fideles suos non despiciet, sed potius « respicit humilia, » id est, humiles oculo misericordiae conferendo auxilia, et incrementa virtutum, etc. Et cum posset dicere superbus: Quandoquidem humilia tantum respicit, ergo secure possum peccare, quia me non videbit, et hoc removet sic: Humilia respicit « et alta » etiam, id est, superbos 116.0661C| « cognoscit, » sed hoc « a longe, » quia et hic eis gratiam subtrahit, et in judicio separabit a suis, dicens: « Discedite a me, maledicti, » etc.

Et quod ille humilia respicit, in me apparet, quia « si ambulavero in medio tribulationis, » tu, Deus, « vivificabis me, » id est, laeto animo facies me tribulationes illas recipere « et » etiam « super iram inimicorum tuorum, » id est, super inimicos qui mihi ex ira, non ex merito meo, mala faciunt, « extendisti manum tuam, » id est, operationem tuam, quia de quibusdam vindicasti, quosdam etiam convertisti: « et dextera tua, » id est, propitiatio tua, « salvum me fecit, » id est, illaesum me custodivit a conformitate eorum.

« Dominus » jam extendit manum super inimicos, 116.0661D| et adhuc « retribuet pro me » vindictam inimicis: et ipse justus motus pietate super proximos suos, vertit se ad ipsum Deum, precando eis misericordiam Dei, sic dicens: O « Domine, misericordia tua in saeculum, » quia toti saeculo exhibuisti misericordiam: et ideo, o Domine, « opera manuum tuarum, » id est, ipsos homines, qui dicuntur speciale opus tuum, « ne despicias, » id est, non subtrahas eis hic gratiam, propter quod damnarentur in alia vita.

IN PSALMUM CXXXVIII. TITULUS: In finem psalmus David.

« Domine, probasti me. » Psalmus iste convenit vero David, qui hic loquitur. Psalmus dico dirigens 116.0662A| nos in finem, id est, ad ipsius Christi conformitatem. In hoc psalmo Christus est materia secundum utramque naturam: pauca quidem tangens de divinitate, sed plura quidem exsequens de sua humanitate. Ostendit enim se humilia sustinuisse ad modum aliorum hominum, ut humilitate veram comprobet suam humanitatem: ostendit et altissima, veluti in resurrectione, et cum per ipsum tenebrae hujus mundi illuminatae sunt, et alia magna, ut per haec comprobaret se non solum hominem; sicut et ibi: « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL). » Hoc autem voluit Propheta de ipso pronuntiare contra sectas quorumdam haereticorum, qui eum negaverunt verum hominem esse: altitudinem vero, contra Judaeos, qui eum solum hominem et 116.0662B| non Deum arbitrati sunt. In prima parte praemissa est summa, quam postea per psalmi tractatum ostendit, scilicet scientiam Dei de se Christo habitam, et per ipsum Christum mirabilem factam. In secunda, quae incipit: « Quo ibo a spiritu tuo? » ostendit tantam Dei potentiam, quam nullus possit effugere: et propter quam tenebrae mundi non potuerunt occultari, imo ipse per eam mundi tenebras illuminavit. In tertia, quae incipit: « Confitebor tibi, » quia terribiliter magnificatus es, ostendit se laudare Deum pro bneficiis quae sibi confert. In quarta, quae incipit: « Mihi autem nimis honorificati sunt, » ostendit per se bonos exaltandos, malos deprimendos ac damnandos: ponit in fine quamdam conclusionem, cum dicit: « Proba me, Deus: » tantam altitudinem, 116.0662C| Christi describens, intendit persuadere eum honorabilem, ut ei debitum exhibeamus honorem.

Vox Filii ad Patrem, « Domine » Pater, tu « probasti me, » non quod Deo Patri aliquid fuisset dubium in Christo, vel in aliqua alia re, sed « probasti » dicit, id est, probatum aliis ostendisti per multa experimenta: velut cum tentatus fuit a diabolo (Matth. IV), et ei nullo modo consensit, et propria morte se veracem esse confirmavit. « Probasti » dico, « et cognovisti me, » id est, cognitum et placitum tibi me habuisti: « tu, » Domine, « cognovisti, » id est, approbasti, « sessionem, » id est, requiem « meam, » scilicet mortem meam, in qua requievi a tumultu hujus saeculi: « et » cognovisti « resurrectionem meam » quia et eam fecisti, et tibi gratam 116.0662D| habuisti. In hoc versu ubi dicit se probatum, sicut alii homines probantur, dicit se habere sessionem, id est, mortem: de se humilia loquendo, significat nobis veram suam humanitatem: cum vero nominat suam resurrectionem, alta de se dicit. et sic in hoc versu breviter tangitur summa totius psalmi. Nota quia hic utitur artificiali ordine: prius enim incipit a glorificatione, deinde a resurrectione et passione: ad ultimum ab utero, id est, ab incarnatione.

Probasti dico, « cognovisti, » etiam « intellexisti cogitationes meas de longe, » id est, multo antequam cogitarem, quia ab aeterno etiam « investigasti, » id est, plane cognovisti « semitas meas, » id est, occulta opera mea, et occulta voluntatis, « et funiculum 116.0663A| meum, » id est, judicium, scilicet, discretionem, quam ego habui inter bonum et malum: tu investigasti, id est, perfecte cognovisti, sicut perfecte investigata plene cognoscuntur. Alia translatio habet, « directionem meam. » Per funiculum vero directionem et rectum judicium accipere possumus, quia in funiculo carpentarii et alii operarii dirigunt opera sua.

Et non tantum cognovisti, sed « etiam omnes vias meas, » id est, omnia manifesta opera mea, « praevidisti » multo antequam fierent: ideo sic dico « intellexisti, praevidisti, » et similia, « quia non est sermo » sine re. Unde alia dicit translatio, « non dolus, in lingua mea: » cum dicit se in lingua non peccasse, in qua gravius est stare, innuit se nec 116.0663B| in aliis cecidisse: et per hoc se Deo per omnia bene placuisse. Quasi dixisset: Dum investigasti cogitationes Adae primi parentis, semitas, judicium et vias, ac filiorum ejus, quia dolosa cognovisti, displicuerunt tibi: me autem per omnia cognoscendo, nihil in me invenisti in quo offenderetur oculus tuus.

 « Ecce, » quid enumerem per singula? « tu, Domine, cognovisti omnia novissima, » scilicet, de humilitate mea, « et » omnia « antiqua » mea, veluti de divinitate mea, quam tecum habes consubstantialem tibi ab aeterno: « tu formasti me, » secundum humanitatem; et « super me, » formatum hominem, « posuisti manum tuam, » id est, verbum tuum, id 116.0663C| est, Filium tuum, quo operaris, induisti meae humanitati.

Dico, tu me formasti, et ego scientiam tuam feci mirabilem: et hoc est: « scientia tua, id est, lex tua scilicet evangelica doctrina, in qua manifestatur voluntas tua, « est facta » hominibus « ex me, » id est, ex mea praedicatione et operatione, « mirabilis » quia in ea cognoscunt remissionem peccatorum fieri per Jesum, et vitam aeternam justis dari, et perpetuas poenas impiis; et ideo illam scientiam admirantur: et non tantum facta est per me mirabilis, sed etiam per me « confortata est » et non titubat, sed ita firmiter est sita in cordibus hominum, ut nec periculo mortis possint ab ea dimoveri: ego sic mirabilem feci, sic confortavi, « et » tamen « non potero » secundum 116.0663D| humanitatem, ad eam » scientiam adaequari, id est, ipsi Deo, in quo nihil est aliud scientia quam ipsa Divinitas.

Quo ibo? Pars secunda. Bene dico non potero ad eam adaequari, quia tanta est potestas in eadem, quod nullus potest effugere eam. Hoc dicit: « Quo ibo, » ego remotus « a Spiritu tuo, « id est, a Spiritu sancto? « et quo fugiam » remotus « a facie tua, » id est a praesenti et manifesta cognitione tua? Per faciem personam Patris hic intelligit, quam ideo faciem nominat, quia omnia praesentia sunt ei quasi in facie sita.

 Nusquam possumus faciem effugere, quia « si ascendero in coelum, » sicut vere ascendit, « tu illic 116.0664A| es; si descendero ad infernum, » quo vere descendit anima humana cum divinitate, « ades. »

« Si pennas meas, » id est, opera divinae potestatis, quae ego dimisi, ex quo ipse fui in potestate Judaeorum, quia nec feci miracula, nec etiam praedicavi, « sumpsero diluculo, » id est, in resurrectione facta diluculo, « et habitavero in extremis maris, » id est, in extremitate saeculi, sed jam non vivens vita mortali. Christus enim resurgens a mortuis, jam non moritur (Rom., VI). Quod autem ipse extra mundi vitam viveret, significavit cum stetit in littore, discipulis navigantibus in mari (Matth. XIV), quod significabat in eis, quod adhuc vita mundi viverent. Antequam Christus resurgeret, cum discipuli navigarent, ipse pedibus desuper mare ambulavit, 116.0664B| significans in seipso quod adhuc in mundo procelloso viveret.

 Si ita sumpsero pennas, ades, et vere ades « etenim illuc » scilicet ut habitem in extremis maris, id est, ut sim extra vitam mortalem, « manus tua, » id est, operatio tua, « deducet me, » et etiam in immortalite me perseverare faciet; et hoc est: « et dextera tua, » id est, Filius tuus, scilicet Verbum tuum mihi unitum « tenebit me. »

Ego dico « dextera tenebit, » « et » etiam « dixi, » id est, deliberavi, « forsitan tenebrae. » Ironice, quasi diceret: Cum tanta sit ei potestas, et dextera sua ita me teneat, stultitia est si quis putat quod tenebrae, id est, tenebrosi istius vitae « me » valeant 116.0664C| conculcare: tenebrae non eum « conculcabunt » sed potius « nox, » id est, homines pleni ignorantia et peccatis in hac vita, vel etiam mortui retenti in morte inferni, facti « illuminatio mea, » id est, illuminati a me, erunt « in deliciis meis, » id est, in paradiso. Paradisus namque deliciae interpretatur: illos enim quos invenit apud inferos, duxit in paradisum. Hi autem qui vivunt, jam spe sunt in paradiso, licet nondum re.

Ideo erit facta illuminatio noctis, quia tu, Deus, illuminabis tenebras et noctem; et hoc est: « quia tenebrae, » id est, illi qui sunt tenebrosi propter ignorantiam, « non obscurabuntur a te, » id est, non permittes eos obscurari, sed potius illuminabuntur. « Et » etiam « nox, id est, obscuri et pessumdati 116.0664D| in peccatis, « illuminabitur » a te, et deinde erit « sicut dies, » id est, sicut aliquis sapiens, qui nunquam in tanta profunditate peccatorum permanserit. Dico « nox illuminabitur, » et « sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus, » quia quanta cognoscent aliqui peccata sua, tantam recipient illuminationem. Unde Augustinus: Quatenus homo agnoscit, eatenus sibi Deus ignoscit.

Et haec omnia ex hoc provenient, « quia tu possedisti renes meos, » id est, fortitudinem et directionem meam, scilicet me fecisti fortem et immunem a peccato; et directum, non pronum ad illicita: non tantum dico « possedisti, » sed etiam « suscepisti me de utero matris meae, » sine voluptate carnis 116.0665A| me concipi voluisti, et postea sine peccato conservasti.

« Confitebor tibi. » Pars tertia. Et quia renes meos ita possedisti, per me tenebras illuminasti, et caetera fecisti, ideo « confitebor tibi, » id est, laudabo te: et merito, « quia magnificatus es, » id est, magnus appares, et hoc « terribiliter, » quantum ad malos, qui in futuram damnationem attendunt sibi in judicio: ideo magnificatus quia « opera tua » de reparatione humani generis, et caetera quae facis, sunt « mirabilia, et anima mea cognoscet » illa opera « nimis, » id est, valde. Hic invehitur contra illos qui putant Christum solum corpus humanum, nec animam humanam accepisse.

Non tantum sunt nota mihi opera tua, sed etiam 116.0665B| inferioribus; et hoc est: « os meum, » id est, Ecclesia, « quod » os, tu « fecisti » quandoque « in occulto, » id est, tempore prophetarum, qui per solas figuras corpus Christi esse judicabant Ecclesiam: os illud meum « non est occultatum a te, » quia non occultasti, imo manifestati quod erat de ossibus meis. Vel « in occulto, » id est, in baptismo, et Dominici corporis consecratione, et in aliis sacramentis Ecclesiae: « et substantia mea » non est occultata ita « in inferioribus terrae, » id est, in gentibus quae sunt inferiores Judaeis, quia sine lege et sine cultu Dei prius erant. Cognoscunt enim substantiam Christi gentes, et eum verum Deum esse et verum hominem credunt. Quod Ecclesia os dicatur Christi habet figuram in creatione mulieris ex primo 116.0665C| homine (Gen. II). Sicut enim os est sumptum de viro ad creandam mulierem, et locus ossis carne repletus est, sic Christus Ecclesiae suae os suum, id est, robur et divinitatem suam contulit, quia omnes fideles suos sancti Spiritus participes effecit, particeps effectus suae illius humanitatis. Unde Apostolus, cum de viro et muliere disputaret, ait: « Sacramentum quidem magnum est: ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. V). »

Substantia mea non est occultata in inferioribus, sed « imperfectum meum, » id est, completionem corporis mei, quae futura est in alia vita, quae nondum est perfecta, « viderunt oculi tui, » id est, solus cognovisti « et omnes » illi qui in aeterna vita, licet modo desint, complebunt corpus tuum, vel 116.0665D| meum, scilicet, « in libro tuo scribentur, » id est, in aeterna memoria tua indelebiliter permanebunt, et aequales erunt, « formabuntur dies » lucentes, id est, cognitionem divinam habentes. Vel, ut alia translatio habet, « formabuntur dii, » vel dei, scilicet a divinitate, quae formabit eos de tenebris in lucem; vel formabuntur, « et nemo » formabitur « in eis » quia nulli poterunt conferre justitiam; unde Apostolus: Qui enim plantat aut qui rigat nihil est, sed Deus qui incrementum dat (I Cor. V). Vel possumus accipere imperfectum, quod adhuc deest corpori Christi, nisi qui de Ecclesia fuerit. Vel si dicatur: imperfectum meum, id est illos qui in hac vita corpus meum perficient, « viderunt oculi tui, » id est, 116.0666A| praevidisti: et sicut praevidisti, sic implebis, quia omnes illi quos praevidisti ad illam perfectionem, scribentur in libro tuo, id est, in memoria tua: vel in me ipso, qui sum liber, ad cujus conformitatem scribuntur alii, et nemo in eis; nam nemo dicit: Ego sum Paulinus, vel Petrinus, sed Christianus.

« Mihi autem. » Pars quarta. Illi quos praevidisti scribentur, illi autem qui jam sunt « amici tui, » o « Deus, » velut apostoli, jam « sunt honorificati » et hoc « nimis » id est, valde: et hoc « mihi » id est, ad honorem meum, quia per me est honor et « principatus eorum » id est, potestas, quam super reges terrae habent, « est nimis » id est, valde, « confortatus, » quia adhuc apparet in successoribus Petri, et aliorum apostolorum.

116.0666B| Dico « principatus est confortatus, » et illi non pauci sunt, sed ego « dinumerabo eos, et » illi « multiplicabuntur » numero et virtutibus « super arenam, » scilicet ut multo digniores sint quam sit arena, id est, infructuosi homines: et haec multiplicatio ex hoc proveniet, quia ego « exsurrexi, et » tamen « adhuc sum tecum, » occultus sicut prius fui, quia nondum est manifesta omnibus mea potestas, quae tandem in judicio omnibus cognita erit. Nota promissionem factam Abrahae, hanc, scilicet: Multiplicabo semen tuum super stellas coeli, etc. (Gen. XXII et XXVI). Per stellas fructificantes intelligimus qui licet numero pauciores sint, plures tamen sunt in virtute et beneficiis Dei: per arenam vero steriles accipimus.

116.0666C| Amici tui sunt honorificati, etc., sed, o « Deus, si occideris, » id est, damnaveris « peccatores, » ita dicens eis: « Viri sanguinum, declinate a me, » per dissimilitudinem, ad quem potestis per solam similitudinem accedere. Vel ita: Vere sum tecum, quia et illos vivifico quos tu vivificas, et illos occido quos tu occidis; et hoc est, « si occideris: » et per hoc notat eum aequalem Patri.

 Ideo discedite, « quia dicitis in cogitatione, » hoc scilicet: « Accipiant » Christiani illi, id est, removeant a nobis « civitates suas, » id est, conventiones suas, habitantes « in vanitate, » id est, inaniter, quia nubes et inania colunt.
 Si tu ita occideris, et ego occidam; et hoc est: « Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? » id est, 116.0666D| gratiam subtrahebam: oderam utique, « et » etiam « super inimicos tuos tabescebam, » id est, deficiebam dolore pro inimicis, quod tuos et tuum nomen impugnabant.

« Perfecto odio oderam illos. » Perfecte odit, qui quod malum est odit, et quod est ex Deo, scilicet creaturam, diligit: et quia sic oderam, sicut inimici tui, ita etiam « inimici facti sunt mihi » me habentes odio. Vel si sit in littera, « accipiant in vanitate civitates, » sic dicamus: Si occideris, Deus, peccatores in peccatis, et convertes ad justifiam, ita dicens obstinatis in malis: « Viri sanguinum, declinate a me, » quia dicitis in cogitatione, id est, murmuratis contra me: si sic occideris, illi occisi sic accipiant 116.0667A| civitates suas, id est, priores sectas suas in vanitate, quia vana reputabunt quae prius dilexerunt: tu dicis obstinatis, « Declinate, » et nonne ego eosdem oderam? etc.

Conclusio est ex praedictis, quasi ita dicat: Quandoquidem ita me probasti, et haec bona inde provenient, ergo, o « Deus, proba me, » id est, probatum ostende per aliquas tentationes; « et scito cor meum » id est, fac cognosci voluntatem meam; et etiam « interroga me, » scilicet per maxima tormenta fac inquiri voluntatem meam, scilicet per quaestiones; « et cognosce semitas meas, » id est, fac cognitas et probabiles, strictiores et occultas vias meas.

« Et » sic « vide, si via iniquitatis in me est, » id est, si in me apparent vestigia diaboli: hoc dicit per 116.0667B| simile, quia sicut vestigia serpentis in lapide non apparent, sed in pulvere, ita vestigia diaboli in forti viro, scilicet Christo, non apparuerunt, quantumcunque a diabolo tentaretur; « et » cum videris in me nullam esse iniquitatem, « deduc me in viam aeternam, » id est, in aeternitatem, quae per me facta est pervia.

IN PSALMUM CXXXIX. TITULUS: In finem psalmus David.

« Eripe me. » Vox prophetae, vel alicujus justi, non tantum in propria persona sua, sed Ecclesiae, et dirigit nos in finem. Materia est ipsa Ecclesia, posita inter pericula, et exteriora et interiora. In prima parte precatur liberari a periculis exterioribus, quae faciunt daemones tentando, vel per ministros mala 116.0667C| inferendo, et etiam linguis haereticorum. In secunda, quae incipit: « Dixi Domino: Deus meus es tu, » precatur liberari ab interioribus periculis, scilicet a desiderio interiori, scilicet ne fomes peccatis instigatus aspiratione diaboli, possit sibi dominari. In tertia, quae incipit: « Caput circuitus eorum » enuntiat damnationem eorum qui Ecclesiam persequuntur, et remunerationem eorum qui patienter sustinent mala ipsorum: et per hoc intendit nos admonere ad fortitudinem, scilicet ut virili animo et exterius et interius tentationibus resistamus: per hoc securi, quod cum vultu Domini habitabimus.

Et antequam ponat pericula, petit liberationem, sic dicens: « Eripe me, Domine, » id est, fac cessare mala, « ab homine malo, » id est, diabolo, quem 116.0667D| dicit hominem, quia, cum ipse esset creatus spiritus, fecit se humum lutulentam per pravas concupiscentias: etiam « a viro iniquo, » id est, homine ministro diaboli, qui dicitur iniquus, quia peccat sine causa in proximum: virum ideo dicit, quia hi tales sunt potentes et fortes in hoc saeculo: a tali viro « Eripe me, » id est, fac mala cessare quae ipsi mihi faciunt.

Ostendit exteriora pericula, a quibus petiit liberari; quasi dicat: Ideo necesse est ut eripias, quia homo malus et vir iniquus cogitavit adversum me; « qui » perficiunt quae « cogitaverunt in corde, » id est, cum magna cura inquisierunt « iniquitates: » et non tantum cogitaverunt, sed etiam « constituebant praelia » contra me, et hoc « tota die, » id est, 116.0668A| assidue, quia nunquam est Ecclesia sine impugnatione diaboli et ministrorum ejus.

Ostendit quae praelia, quia haeretici pravis sententiis suis Ecclesiam persequuntur; inde dicit: « Acuerunt linguas suas sicut serpentes, » scilicet, acutas et exquisitas sententias sibi praeparaverunt, unde possent cito transfigere corda auditorum, sicut serpentes per linguam virus mittentes, quia venenosa et nociva erant verba eorum, sicut morsus serpentis: nec mirum si verba erant venenata, quia « sub labiis, » id est, sub linguis « eorum, » scilicet in cordibus eorum: quae dicuntur sub linguis, quia quae in cordibus latent, per linguas manifestantur: erat « venenum, » id est, odium et invidia contra Ecclesiam, « aspidum, » id est, incurabile, quia non poterat 116.0668B| abstrahi ab eis per praedicatores Dei, sicut nec venenum ab aspide per incantatores.

 Dico « eripe, » ut cessent mala: interim autem dum imittuntur mala, « custodi me de manu, » id est, de potestate « peccatoris, » id est, diaboli, qui est causa totius peccati: « Et ab hominibus iniquis eripe me, Domine, » ut cessent mala quae mihi faciunt.

« Qui » homines iniqui « cogitaverunt supplantare gressus meos, » id est, bona opera mea, quasi facerent foveam in via in quam me praecipitarent. Supplantat haereticus gressum, quando alicui habenti rectum sensum Scripturae apponit intellectum suum pravum, et in eum fidelem inducit. Etiam « superbi, » velut haeretici, qui de se praesumunt et 116.0668C| per se justificari se intelligunt, « absconderunt, » id est, latenter paraverunt « laqueum mihi, » id est, latentem deceptionem.

Dico « absconderunt laqueum, » et illum multiplicem et fortem fecerunt; hoc dicit: « et funes, » id est, tortuosas sententias et sibi invicem connexas, quibus firmiter ligarent aliquos quasi funibus, « extenderunt, » id est, extense et multipliciter paraverunt, ut si aliquam sententiam eorum evitarem, inde inciderem in alias: « Extenderunt, » dico, « in laqueum » ut per funes illos illaquearent me, et hoc « juxta iter, » non in via, scilicet, si fidelem possunt declinare a recta via, tunc possunt illaqueare: sed dum est in via, non comprehenditur a laqueis illorum. Et cum non potuerunt me illaqueare occultis persuasionibus, 116.0668D| « posuerunt scandalum mihi, » id est, manifestam impugnationem, qua me sibi conformarent: et hoc quoque juxta iter, quia nulla impugnatio potest nocere justo, dum recta via incedit.

 « Dixi Domino. » Pars secunda. Hic est diapsalmus: Et quia inter tot pericula me conservasti, ideo « dixi Domino, » id est, sic oravi ad Dominum, quia « Deus meus es tu, » id est, quem ego mihi facio familiarem: ideo « exaudi, Domine, vocem deprecationis meae » contra interna pericula, de quibus dicturus est.

Dico « exaudi, » et, o « Domine, Domine, » magnum declarat ingeminando suum affectum, quia tu es « virtus, » id est qui mihi dedisti virtutem contra 116.0669A| extranea pericula: « Virtus » dico « salutis meae, » id est, quae me fecit salvum a suprapositis periculis, quia tu « obumbrasti, » id est, obumbrationem tuam, ne aliquem aestum sentiret, posuisti « super caput meum, » id est, Christum, et hoc « in die belli, » hoc est, in die passionis, in quo ipse cum diabolo pugnavit: quo devicto, genus humanum liberavit.

Et quia beneficia jam mihi praerogasti, ideo, o « Domine, ne tradas me peccatori, » id est diabolo, a desiderio meo, id est quod non tantum accendatur suggestione diaboli fomes peccati, qui adhuc in carne nostra est, ut per hoc tradamur in dominium diaboli: ideo opus est precari « ne tradas, » quia « contra me cogitaverunt; » diaboli et ministri ejus; sed tu, Domine, « ne derelinquas me, » subtrahendo gratiam, 116.0669B| « ne forte exaltentur » et glorientur, si me potuerunt sibi conformare.

« Caput. » Pars tertia. Diapsalmus. Nec dignum est quod ipsi exaltentur, quia et « caput eorum, » id est diabolus, « est circuitus, » qui nunquam recte incedit, sed semper circumeundo: et « labor labiorum ipsorum, » id est mendacium, ad quod componendum est laborandum: qui enim verum dicit, non laborat; veritas per seipsam se ostendit credibilem: labor ipse operiet eos, id est involvet et illaqueabit eos. Vel, ne tradas me peccatori, separatum a bono desiderio meo, quo desiderio ad te pervenire volo.

Et quia tales sunt, ideo « cadent super eos, » id est conterent ipsos « carbones, » id est ardores mali concupiscentiarum, et tandem « dejicies eos in ignem » 116.0669C| aeternum; et hi tales positi « in miseriis » veluti in igne praecedente faciem judicis, « non subsistent » quia involventur illo igne, et inducentur in tenebras aeternas: justi vero increpati per illum ignem transibunt.

Item ponit causam damnationis eorum commixtim et damnationem; quasi diceret: Ideo non subsistent, quia linguosi sunt, et « vir linguosus, » id est qui inconsiderate loquitur, non attendens quid dicat, « non dirigetur » ad bona opera; unde Salomon in Parabolis: « In multiloquio non deerit peccatum (Prov. X); » « in terra, » id est in hac vita, saltem « virum injustum mala capient in interitu, » id est in fine.

 Bene dico quod mala capient eos, quoniam ego per Spiritum sanctum « cognovi » quod Dominus faciet 116.0669D| judicium, id est renumerationem justo judicio suo « inopis, » veri, « et » faciet « vindictam pauperum, » quia damnabit eos qui suos pauperes persequuntur.
 Mali in hac vita persequuntur pauperes, « verumtamen » per medias eorum tribulationes « justi confitebuntur nomini tuo, » id est laudabunt te, « et » ideo ipsi « recti habitabunt » aeternaliter « cum vultu tuo, » id est in praesentia tua, videntes te facie ad faciem, et cognoscentes sicut et cogniti sunt.

IN PSALMUM CXL. TITULUS: Psalmus David.

« Domine, clamavi. » In hoc quoque psalmo propheta vel alius justus de se et aliis justis loquitur, 116.0670A| et sunt materia ipsi justi, in periculis clamantes ad Dominum. In prima parte clamat ad Dominum, ne male cogitet: vel et si male cogitet, quod cogitationes suae non prorumpant in verba: vel si male etiam loquatur, ne suam defendat malitiam, ad quod videt se pronum non tantum ex natura carnis, sed etiam ex malorum consortio, qui haec omnia faciunt: qui et male cogitantes, mala loquuntur, et suam defendunt malitiam. In secunda parte, quae incipit: « Corrpiet me justus, » ostendit se potius eligere correctiones justorum quam oleum, id est adulationem peccatoris: ostendens etiam quod cum mali non possunt per dolum proficere, faciunt etiam manifestas persecutiones: et contra hoc ponit suam deprecationem. Intentio est, ut in tribulatione solum divinum 116.0670B| auxilium eligamus refugium.

 Quasi ita diceret: Vos positi in tribulatione, solum divinum vobis sumite auxilium, exemplo mei, quia ego in tribulatione, o « Domine, » semper « clamavi ad te; » et ideo « exaudi me » clamavi et clamabo, et cum clamavero ad te, « intende voci meae. » Dicendo clamavi et clamabo, notat assiduitatem orationis.

Dico « intende, » et per illam intentionem « dirigatur oratio mea in conspectu tuo, sicut incensum, » quod positum super ignem, reddit bonum odorem, ita oratio mea incensa igne compunctionis, placeat tibi, et sit « sacrificium vespertinum, » id est in fine vitae meae: nec qualecunque sacrificium, sed « elevatio manuum, » id est directio « mearum » bonarum 116.0670C| operationum.

 Dico « clamavi, » et tu, « Domine, » placatus per hanc elevationem manuum, « pone custodiam ori meo, » id est cordi meo, ne male cogitem. Os ideo cor dicitur, quia sicut os hiat ad refectionem, ita cor inhiat et desiderat refici divina gratia; « et ostium circumstantiae, » quod circumstet, quod obstruat labia ne malum loquantur, pone « labiis meis. »

Et etiamsi prorumpunt verba illicita aliquando, « non declines cor meum in verba malitiae; » et quam malitiam intelligat, determinat, scilicet « ad excusationes » faciendas « in peccatis » ut peccata excusem: et quia saepe videt multiplices dari excusationes, addit, « ad excusandas » excusationes. In veteri lege fiebant matutina et vespertina sacrificia, sed 116.0670D| vespertina dicebantur magis Deo placere, mystice tamen: nam per matutinum significatur nostrum sacrificium, factum in adventu Christi: per immolationem agni ad vesperam, significatur Christi immolatio in fine temporum. Eodem modo haec dicuntur matutina sacrificia, id est bona opera in juventute facta: vespertina vero, bona opera in fine.

Quod si hoc fecero, ero « cum hominibus operantibus iniquitatem, » id est unus de illis qui excusant peccata sua: « Sed combinabor » ponit Hieronymus: sed non communicabo cum hominibus operantibus iniquitatem: et non tantum cum minoribus, « sed et non communicabo cum electis eorum, » id est cum potentioribus et praelatis in malitia, ut per eorum 116.0671A| consortium excusem peccata mea, sicut et ipsi faciunt.

« Corripiet me. » Pars secunda. Non communicabo cum illis, sed potius « corripiet me justus, et increpabit me. » Corripere, quantum ad hoc quod leviter desistet: increpare, quantum ad hoc quod multis comminationibus opus est: Unde Apostolus: « Argue opportune, importune (I Tim. IV). » Et iterum: « Argue, increpa, obsecra. » Increpa dico « in misericordia, » pia affectione, ut removeat a malo proposito: justus corripiet, « oleum autem peccatoris, » id est adulatio vel blanditiae, quae mulcent et ungunt sicut oleum, « non impinguet caput meum, » id est non faciet aliquam elationem in mente mea.

Ideo opus est ut justus corripiat, et oleum non 116.0671B| impinguat, quia adhuc habeo de peccato aliquid; et hoc est: « quoniam et adhuc oratio mea in beneplacitis eorum » peccatorum, quia adhuc placent mihi, quae etiam ipsis placent, sicut haec terrena: ideo dico « oleum peccatorum non impinguet, » quia « judices eorum » peccatorum, id est, sapientes « juncti petrae, » id est, Christo, et fundati super eum, non ut rectam fidem habeant: sed quodammodo dicunt bonum de ipso, non ut diligant eum, sed ut alios decipiant, sicut haeretici. Alia translatio habet, « juxta petram, et hi tales absorpti sunt, » id est, positi in vitiis profundissimis.

Oleum eorum non impinguet caput meum, sed ipsi potius « audient verba mea, » id est, praedicationem meam: quae sunt audienda, « quoniam potuerunt, » 116.0671C| id est, vera sunt; sed quamvis audierunt, tamen nihil profuit illis, quia « sicut crassitudo terrae erupta est super terram, » id est, crassitudo exiens de terra corrumpit aerem, et immittit cladem hominibus, sic « dissipata sunt ossa nostra » ab illis, id est, fortiores de Ecclesia, scilicet, martyres. « Dissipata » dico, « secus infernum, » id est, ad modum eorum qui reputantur digni inferno, sed « quia ad te, Domine, Domine, oculi mei » sunt: et quia « in te speravi, » ideo « non auferas » a me « animam meam, » id est, quidquid sit de corpore, ne permittas auferri ab eis animam meam.

 Sed potius « custodi me a laqueo, » id est, adulatione, et aliis occultis insidiis, « quem » laqueum ipsi « mihi statuerunt » ut me illaquearent, 116.0671D| « et ab scandalis, » id est, a manifestis persecutionibus, « operantium iniquitatem. »
 Me quidem custodies, « peccatores » autem « cadent in retiaculo ejus » iniquitatis, qui per suam iniquitatem illaqueantur, et irretiti erunt, « ego » autem « singulariter sum, » id est, incombinatus, non conjunctus illis, donec transeam de hac vita.

IN PSALMUM CXLI. TITULUS: Intellectus David cum esset in spelunca, oratio.

« Voce mea. » Ex historia mittit nos ad allegoriam, scilicet quod sicut David fugiens Saul, latens in spelunca, oravit (I Reg. XXIV), carnem mortalem per 116.0672A| speluncam figuramus, quia quasi indigna habitatio Divinitatis erat, ut ab historia nos removeat, ponit intellectum. Ac si diceret: Psalmus iste dicitur « intellectus, id est, quoddam secretum continens scilicet non de historia agens, sed de significato. Qui psalmus David est oratio, id est, ipsius Christi: oratio dico habita, cum ipse Christus esset in spelunca, id est, in carne mortali. Hic psalmus ideo dicitur « oratio, » quia quidquid continet, vel oratio est, vel causa orationis inducitur, et per hunc psalmum ad orandum informamur. Materia est Christus, orans in tempore fragilitatis suae. In prima parte ponit orationem, et illud contra quod erat, scilicet dolos Judaeorum. In secunda, quae incipit: « Clamavi ad te, Domine, » ponit item orationem 116.0672B| suam ad Patrem, et petit ut anima sua ab inferno eripiatur, in quo pendet omnis exspectatio fidelium. Intentio est, nos exemplo sui informare ad orandum.

Quasi diceret Christus qui hic loquitur: Fratres, inter mala hujus vitae positi, nolite cessare ab oratione, exemplo mei instructi, qui positus in spelunca fragilis carnis, « clamavi ad » Patrem « Dominum, » et hoc « voce mea, » quia non dissentiunt opera mea ab oratione: quia quod voce rogat, comprobat opere dignum esse ut sibi fiat. Dico « clamavi, » et non ad horam, sed ad Dominum « deprecatus sum, » id est, assidue oro, et hoc « voce mea. »

 Dico « clamavi, » et adhuc « effundo, » id est, cum magna copia profero, « orationem meam » mansuram « in conspectu ejus, » id est, in beneplacito ipsius 116.0672C| « et » etiam « tribulationem meam pronuntio, » ita quod sit « ante ipsum » Deum, id est in beneplacito ipsius.

Dico « effundo orationem, » et hoc cum omni humilitate: hoc dicit « in deficiendo, » id est, in derelinquendo « spiritum meum, » non dico a Deo datum, imo qui « ex me » est, id est, ex natura humanitatis, qui nunquam bonus est, sed semper aliquam movet elationem: sed quia sic dereliqui spiritum illum, ideo « tu, » Domine, « cognovisti, » id est, approbasti « semitas meas, » id est, operationes meas.

 Posita oratione, ponit illud contra quod orabat; quasi dicat: Ego sic oravi, et in tanta humilitate, et « in hac via in qua ambulabam, absconderunt 116.0672D| superbi, » scilicet Judaei, « laqueum mihi, » id est, occultam mortem, et quaecunque occulta mala.

Ipsi quaesierunt mihi mortem inferre, et tunc ego « considerabam ad dexteram, » id est, in potiorem partem, scilicet discipulorum, « et videbam » eos « et non erat » inter eos, « qui cognosceret me » Deum esse, cum prius dixisset ei Petrus: « Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). » Item: « Si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI); » et significat hic tempus illud suae passionis, quando apostoli abierunt retro, relicto eo (Ibid.).

 Illi non cognoverunt me, sed fugierunt « a me, » vero. « Periit fuga, » id est, non fugi, sed potius promisi me in mortem dari pro liberatione aliorum: 116.0673A| « et non est » tunc inventus aliquis « qui requirat animam meam, » id est, qui vellet passionem meam imitari.

« Clamavi ad te, Domine. » Pars secunda. Ab aliis auxilium non habui, sed cognoscens te unicum meum refugium, « clamavi ad te, Domine » Pater, omni devotione. Dixi, Tu es spes mea, » veluti cum in cruce dixit: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc., XXIII). » Magnam nobis commendat Christus suam humilitatem qui semper ad Deum Patrem clamavit: ei suum commendat spiritum, cum sibi haberet eamdem unitam divinitatem, ad quam clamaret, cui spiritum posset commendare: et in hac humilitate nos voluit sibi conformare, ut nihil in nobis confidamus, sed omnia a Deo exspectemus. 116.0673B| Dixi, Tu es spes mea, et dixi, Tu es « portio mea in terra viventium, » quasi unus quaero esse de illis qui vivent in coelesti terra.

 Dixi, Tu es spes mea, et tu, Domine, in quem spero, « intende ad deprecationem meam, » de remotione malorum factam, « quia humiliatus sum nimis, » quia exinanivi meipsum, formam servi accipiens (Philip. II).
 Sic quidem intende, « libera me a persequentibus me, » et opus est « quia confortati sunt super me. » quantum ad corpus, quod permissum est eis a Deo in mortem dare.

Ita, dico, « libera me, » scilicet « educ animam meam de custodia, » id est, de inferno, ubi animae illorum fidelium a diabolo retinentur et custodiuntur. 116.0673C| « Educ » dico, « ad confitendum nomini tuo, » id est, de mea eductione laudetur nomen tuum, et a me et ab aliis liberatis per me: et necesse est ut educas, quoniam « me exspectant justi » liberatorem suum, « donec retribuas mihi, » dando resurrectionem pro mea obedientia. Alia translatio habet, « educ de carcere. »

IN PSALMUM CXLII. TITULUS: Psalmus David, cum persequebatur eum filius suus Absalon.

« Domine, exaudi orationem meam. » Psalmus iste convenit David, id est cuique vero poenitenti; factus quando filius ejus, id est carnalis motus, et alius quilibet malus actus, quos sibi homo per suam 116.0673D| culpam genuit, persequebatur eum, id est, affligebat multis angustiis, et ejiciebat eum de regno, id est de illa dignitate in qua homo creatus est, sicut Absalon persecutus patrem suum fuit, et de regno ejecit. Materia est hic verus poenitens: et sicut in aliis poenitentialibus, ita etiam hic bonum finem ostendit poenitentis. In prima parte ponit orationem concessivam, non excusando culpam suam, et narrat suas miserias, ut judicem ad misericordiam commoveat. Ostendit etiam se bene ad ipsum judicem conversum, ut sic dignus videatur, super quem judex pia affectione moveatur. In secunda, quae incipit: « Velociter exaudi me, » precatur cito exaudiri, et in viam rectam deduci, et affirmat quod sic 116.0674A| fiet sibi. Et hic psalmus est unus de septem poenitentialibus, qui numerus aliquid nobis notat: sed quia cum sint septem dies, per quos universum tempus agitur, sic septem psalmi poenitentiales per singulos dies nobis necessariam esse poenitentiam ostendunt. Intentio est nos ad poenitentiam invitare exemplo sui.

Quasi diceret: Dum superbus fui, et peccare mihi placuit, non fuit justum ut me exaudires, sed quia jam doleo de peccatis, et deinde cessare studeo, ideo, « Domine, exaudi orationem meam et obsecrationem meam, » id est, obsecrationem per crucem, et per nativitatem, et similia, quae quidem facienda est, ubi magna incumbit necessitas: illam misericordiam, obsecrationem non dicam exaudi, sed « auribus percipe, » id est, diligenter attende: 116.0674B| et hoc « in veritate tua, » id est, ut verus appareas in promissis, quia promisisti exauditurum illum qui se humiliaverit, dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I); et hoc est: « Exaudi me in tua justitia, » id est, hoc exigit tua justitia ut promissa tua compleas: bene dicit « in tua justitia, » quia intelligit justitiam Dei semper in misericordia esse.

 Dico « exaudi, et non intres in judicium cum servo tuo, » id est, ut secundum merita me non judices, « quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, » quia respectu tui nullus invenitur justus, neque propheta, neque apostolus, neque angelus etiam.

Ideo precor ut non intres in judicium, « quia inimicus, » 116.0674C| id est, filius meus, scilicet carnalis motus, « est persecutus, » prave suggerendo, « animam meam, » id est, rationem meam, et « humiliavit, » id est, depressit, « vitam meam in terra, » id est, ut terrenis ipsa anima adhaereret: et etiam « collocavit me in obscuris, » id est, in profunditate vitiorum, « sicut mortuos saeculi, » id est, quoslibet infideles, quos peccatis irretitos prorsus saeculum possidet: « et » ideo « spiritus meus anxiatus est super me, » id est, de me, hoc est, compunctionem et dolorem habui de peccatis meis, et « cor meum, » id est, ratio mea, « conturbatum est in me, » quia ex me nesciebam quomodo de hac captivitate possem exire.

Et in hac turbatione « memor fui dierum antiquorum, » 116.0674D| id est, in quibus aliis poenitentibus misericordiam exhibuisti, « meditatus sum in omnibus operibus tuis, » id est, omnia opera tua reduxi in meditationem, ut ex eis mihi pararem aliquam consolationem, « et in factis » quae dicuntur, « manuum tuarum, » scilicet, in factis quae misericorditer fecisti antiquis, Abrahae et Israelitico populo, et aliis justis, faciens et mihi, cum me tibi humiliarem, et in hujusmodi factis, « meditabar. »

Et non tantum « meditabar, » sed etiam « expandi, » id est, elevavi, « manus meas, » id est operationes meas, non ad visum hominum, id est, non ad favorem populi, sed « ad te » obtinendum. Quid plura? « Anima mea sicut terra sine aqua tibi, » 116.0675A| quia sicut terra sine aqua hiat, et desiderat infusionem aquae, ita anima infusionem spiritualis gratiae: et per hoc ostendit se dignum cui parcat judex.

 « Velociter. » Pars secunda. Quia ita sitivit anima mea, et quia sic expandi, ideo, o « Domine, velociter exaudi me: » et debes facere, quia « defecit spiritus meus, » scilicet ille spiritus qui ex homine est, scilicet spiritus superbiae.
 Et quia defecit spiritus praesumptionis, scilicet quia me humilio tibi, ideo « ne avertas faciem tuam a me, » id est, cognitionem tuam atque praesentiam: et si averteris faciem, nulla distantia erit inter me humilem, « et » alios superbos: sed potius « ero similis » illis superbis « descendentibus in lacum, » id est, in profundum inferni.

116.0675B| Non avertas, dico, sed potius « fac mihi auditam misericordiam tuam, » id est pie auditam sententiam tuam de remissione peccatorum, et hoc « mane, » id est, in principio meae illuminationis et compunctionis: audiunt quidam misericordiam, sicut David per Nathan prophetam de adulterio condonato (II Reg. XII): alii per angelum, alii per puritatem suae conscientiae, se suorum peccatorum habere remissionem intelligunt: ideo auditam fac misericordiam, « quia in te speravi. »

 Et per auditam misericordiam « notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. »
 Et cum in via ambulavero, si aliqui inimici venerint, qui me velint impedire, tu, « Domine, 116.0675C| eripe me de inimicis meis, » quia ego « confugi » non ad aliquod humanum refugium, sed « ad te » ideo « doce me facere voluntatem tuam, » quod debes facere, « quia Deus meus es tu, » cui familiarem me facio.

Dico « eripe, notam fac viam, » et facies, quia « spiritus tuus bonus deducet me, » per semitas justitiae, « in terram rectam, » id est, in terram viventium, quam soli recti possidebunt; et interim « vivificabis me » ad explenda mandata tua « propter nomen tuum, Domine, » quia Jesus diceris, id est, salutaris, quia non pro meritis, sed pro misericordia tua: et hoc « in aequitate tua » quia hoc exigit aequitas tua, ut vivifices et deducas illum, qui se tibi humiliat.

116.0675D| Vivificabis me, et « educes animam meam de tribulatione, » id est, de suggestione peccatorum, « et in misericordia tua disperdes » omnes « inimicos meos, » id est, illicitos motus, qui in me insurgunt.

 « Disperdes, » ut jam contra me non insurgant, « et omnes qui tribulant animam meam, » tam malos homines, quam daemones, « perdes » tandem, « quoniam ego servus tuus sum. »

IN PSALMUM CXLIII. TITULUS: Psalmus David adversus Goliam.

« Benedictus. » Psalmus iste convenit David prophetae, qui hic loquitur, habitus adversus Goliam, id est diabolum. Loquitur enim psalmus de victoria 116.0676A| quam fecit Christus de diabolo, per quam victoriam sancta Ecclesia de potestate inimici eripitur: et hanc Christi victoriam intelligit significari David a sua victoria, quam ipse habuit de Golia. Materia est ipsa Christi victoria, per quam facta est ipsa liberatio nostra. In prima parte gratias agit de sua victoria, quam tamen inducit gratia significatae victoriae Christi, et petit ut incarnetur et veniat ille qui devincet Goliam et nos de potestate ipsius Goliae liberet. In secunda, quae incipit: « Deus, canticum novum cantabo tibi, » dicit Propheta tam in persona sui, quam in persona omnium liberatorum, quod ipse cantabit Domino et in Novo et in Veteri Testamento, pro liberatione quam fecit ei Dominus et suis similibus de diabolo et malis hominibus, et multam describit 116.0676B| eorum malitiam. Intendit nos invitare ut Domino gratias referamus de victoria nostrae liberationis, sicut ipse propheta gratias agit, et de sua propria victoria de Golia, et maxime de victoria Christi, per quam propheta seipsum cum aliis justis liberari intelligit. Hunc psalmum ultimum ponit de omnibus illis in quibus per historias aliquid significabat, vel ubi ad patientiam vel ad caeteras similes virtutes admonebat. Caeteri vero sequentes septem laudes David dicuntur, ideo quia hic ponit victoriam nostrae liberationis: per hoc innuens, quod si quis caetera in aliis psalmis praemonita bene custodierit, in hac victoria Christi, de Golia liberationem inveniet.

Ac si alios invitaret, dicens: Fratres, si vos a 116.0676C| diabolo liberati estis, nolite vobis ascribere, sed in Domino gratias agite, et hoc exemplo mei, qui nihil per me contra Goliam, sed omnia per Dominum egi, et inde sit « benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas, » id est, operationes, « ad praelium » : per me enim nescissem contra Goliam praeliari. « Et digitos meos, » id est, consilia mea, docet « ad bellum. » Ideo per digitos volunt intelligi consilia, quia sicut digiti de manu procedunt, ita de corde consilia, quasi quadam ratione exeunt. Docuit enim Deus consilium bonum, veluti quando eminus contra Goliam pugnaret, item quando docuit eum ut fundam secum portaret, et in hoc quod lapillos electos secum portaret in pera pastorali.

Ponit item alia Dei beneficia, ad cumulationem 116.0676D| gratiarum actionis, quasi ita diceret: Ideo sit benedictus et exaltatus Deus, quia « docet manus: » item quia ipse est misericordia mea; quia longum esset enumerare omnia quae sibi fecit, paucis verbis multa Dei beneficia conprehendit, sic: « misericordia mea, » id est qui mihi fecit misericordiam: hanc vult intelligi misericordiam, quia elegit de omnibus fratribus eum, qui longe videbantur digniores, et fecit eum inungi in regem (I Reg. XVI). Prima unctio facta est in domo patris sui Isai a Samuele, sub specie futuri regni: « et » ipse Deus est « refugium meum » ad quem refugi, deponens arma omnia, quibus fueram indutus: ne in congressu suffocarer a Golia, ut tanto pondere armorum pressus, consilium 116.0677A| aliter pugnandi apud Deum inveni: per quem securus fui contra Goliam: « susceptor meus, » quia ipse Deus in tanta dignitate me suscepit, quod cum essem pastor quidam, homo parvi generis, fecit me generum Saulis, « et » quasi parem ipsi regi: « liberator meus » quia ab omni persecutione Saulis me liberavit.

 « Protector meus, » qui omnem impugnationem ipsius Saulis cessare fecit, veluti in morte Saulis. « Et » hoc ideo fecit, quia « in eo speravi, » id est omnem spem meam in ipso collocavi, « qui subdit populum meum, » id est de quo ego unus eram, scilicet Israeliticum, « sub me, quia me regem eorum constituit.

Ostendit quod ipse his praedictis beneficiis indignus 116.0677B| erat, et pariter omnis homo liberatione, quam ponit factam ex victoria Christi. Continuatio: Haec omnia beneficia mihi fecisti, sed ego his omnibus eram indignus: et, o « Domine, quid est, » id est quam vilis est res « homo » cui tam mirabile quod fecisti, « quia innotuisti ei: » innotuit Deus hominibus per propriam praesentiam in adventu Christi: innotuit prius David interna praevisione, quid, id est quam chara et pretiosa res est homo: et hoc ideo, quia innotuisti ei per assumptam humanitatem, qui per se vilissimus erat: dico quid est homo, « aut Filius hominis, » id est quantae dignitatis, qui per se nihil penitus: et hoc ideo: « quia reputas eum, » id est magni pretii facis, quia participem facis aeternae beatitudinis. Cum dicit homo, intelligit primum 116.0677C| parentem, hominem, qui non carnali concupiscentia creatus fuit, quia Deus de limo terrae eum formavit (Gen. I). Cum autem dicit, « Filius hominis, » vilitatem omnis generationis ostendit; ac si diceret: Qualiscunque esset homo, vel in carnali concupiscentia natus, vel non, per se nihil erat.

 Ideo dico quid est « homo » quia « similis factus est vanitati, » id est levi, vanae, et cito transitoriae rei: factus ideo dicit, quia creatus fuit in perfectione et stabilitate, sed ipse violans obedientiam, fecit seipsum vanum, mortalem et transitorium, et de malis suis non incusat creatorem: bene dico « vanitati, » quia umbrae similis factus est; et hoc dicit: « dies ejus sicut umbra praetereunt. »

116.0677D| Modo ostendit quomodo Deus, qui erat tantae dignitatis, innotuit, quia descendit, et carnem nostram assumpsit. Continuatio: Homo vanitati similis factus est, sed tu, « Domine, » verbum, « inclina coelos tuos, » id est humilia coelestia, veluti angelos sanctos, quos Deus humiliavit, cum humanitatem nostram eis praefecit, et eos qui prius erant soliti adorari ab hominibus, fecit servitores hominum: « inclina » dico, « et descende, » id est, carnem nostram tibi adjunge: de quo descensu Apostolus ait: « Cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philip. II): » Descende dico, et sic « tange montes, » id est potentes et superbos hujus vitae; aspira interius, « et fumigabunt, » id est, gemitus 116.0678A| magnos et lacrymas ex igne piae compunctionis emittent.

Dico « descende, » et etiam « coruscationem, » id est, dicta prophetarum, et aliam divinam Scripturam, quae in seipsa est lucens et coruscans « fulgura » vel fulgora, utrumque enim dicitur, id est, manifesta, « et » per hoc « eos, » id est, montes praedictos « dissipabis, » id est, a massa perditorum separabis, quia aliqui ex illis salvabuntur. « Emitte sagittas tuas, » id est apostolos tuos, qui corda hominum transfigunt amore Dei, « et conturbabis eos » montes ad bonum, quia movebuntur ad poenitentiam.

Convertit se ad Patrem. Tu, Domine Fili, dico « descende, » et tu, Domine Pater « emitte manum 116.0678B| tuam, » id est Filium tuum, per quem tu omnia operaris, « de alto, » id est de sublimitate in qua es, et « eripe me » de potestate diaboli, « et libera me de aquis multis, » id est de inundantia malorum, « et de manu, » id est de potestate « alienorum filiorum: » alieni dicuntur a nobis filii diaboli. Ideo opus est ut eripias ab eis, quoniam ipsi sunt, « quorum os locutum est vanitatem, » scilicet quamlibet contra divinam sententiam: « et dextera eorum, » id est operatio eorum, quae melior videtur eis, est « dextera iniquitatis. »

 « Deus, canticum novum. » Pars secunda. Dico « eripe, » et si hoc feceris, « cantabo tibi canticum novum, » id est annuntiabo per baptismum peccata remitti, veramque esse refectionem corpus 116.0678C| et sanguinem Christi, et caetera quae pertinent ad Novum Testamentum: et etiam « psallam tibi, » id est bene operabor « in psalterio, » id est in spirituali operatione de superioribus resonante: Psalterio dico « decachordo, » id est decem chordis resonante, decem scilicet praecepta legis adimplente.

Tibi dico, « qui das salutem regibus, » id est, remissionem peccatorum, scilicet fidelibus, qui bene regunt seipsos: tu dico, « qui » inter alios reges « redemisti. » me « David servum tuum de gladio maligno, » id est de potestate diaboli, vel de haeretica persuasione. Vel per David ipsum Christum possumus accipere: qui pretium sanguinis sui a mortalitate atque passibilitate redemptus est: et tu 116.0678D| qui pretium dedisti pro nobis, « eripe me » de illo eodem gladio maligno, id est de potestate diaboli, qui dicitur gladius, quia malos a bonorum societate discernit.

 « Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. »

« Quorum filii. » Hic describit malitiam eorum, quorum in hoc « dextera eorum, dextera iniquitatis, » quia illum solum judicant beatum, qui abundat his bonis temporalibus. Possumus tamen sic allegorice legere: « Filii quorum, » id est discipuli, sunt « sicut plantationes, » quia firmiter adhaerent sententiis magistrorum: « novellae » quia non recipiunt 116.0679A| fidem patriarcharum et prophetarum, sed in suis haeresibus novellas sequuntur sectas, et ipsi tales semper perseverant « in juventute sua, » quia ad antiquitatem veritatis priorum patrum nunquam redeunt, sed semper novas sectas sequuntur, et inveniunt alias novas.

« Filiae eorum, » id est cogitationes et praedicationes eorum, quas ex seipsis generant: quas ideo vocat filias, quia sunt instabiles, nec habent radicem veritatis: hae tales filiae sunt « compositae, » id est, artificiose inventae et factae: et etiam « circumornatae » quia undique rhetoricis coloribus sunt stipatae, et aliis artibus, « ut similitudo templi, » ut sint similes templo, id est habitationi Dei: similes ideo bene dicit, quia ipsi non sunt habitatio Dei.

 116.0679B| « Promptuaria eorum, » id est corda eorum, de quibus ipsi promunt malas sententias, sunt « plena, » id est redundantia multis malis artibus, « et eructantia, » quia ex nimia plenitudine proferunt sententias; sed illae sunt instabiles, quia si impugnentur ab aliquo, illi fugiunt « ex hoc in illud, » id est, ex ista ratione ad aliam, et item in aliam, et sic instabiliter per multas faciunt diverticula rationes.

Et opus est ut me liberes ab eis, ideo, quia « oves eorum, » id est, inferiores et minus sapientes, sunt « fetosae, » quia multos statim habent discipulos, quia nullus adeo infirmus inter eos, qui non statim haberet multos sequaces: sed illi tales sunt « abundantes in egressibus suis, » quia quanto magis in haeresibus suis multiplicantur, tanto a consortio 116.0679C| sanctae Ecclesiae semoventur « boves eorum, » id est fortiores et magistri aliorum, sunt « crassae » id est, temporalibus desideriis impinguatae.

 « Maceriae, » scilicet alicujus artis, vel munitionis eorum « non est ruina » quantum ad opinionem eorum, qui non aestimant, ut aliquo modo eorum rationum valeat firmitas impugnari, « neque transitus » iterum quantum ad eos « neque clamor » verbi Dei est « in plateis, » id est in latis desideriis « eorum. »

Quia enim per latum hujus saeculi desiderium defluunt, non resonat inter eos verbum divinum, sed potius « dixerunt beatum populum cui haec sunt » quae praedicta sunt, scilicet quae habent tales filii 116.0679D| omnes, etc. Ipsi hujusmodi populum dicunt beatum, sed ego qui veram teneo sententiam, dico ex mea parte, quia « populus » ille est « beatus, cujus » est « Dominus » ille qui est « Deus ejus » id est, qui creatorem suum elegit sibi Dominum cui serviat. Cum dicit ad litteram, oves eorum sunt fetosae, ut eorum notet stultitiam, subdit: abundantes in egressibus suis, id est non sunt stabiles hujusmodi oves, sed cito egrediuntur de vita, id est omnes hujusmodi divitiae instabiles sunt.

IN PSALMUM CXLIV. TITULUS: Laudatio ipsi David.

« Exaltabo te. » Hic laudatur ipse David, id est Christus, a Propheta qui loquitur, et ipsa laus 116.0680A| Christi est materia. Modus: In prima parte dicit se laudaturum Deum. In secunda ponit novem modos, quibus laudet eum, quae incipit: « Generatio laudabit opera tua. » In tertia, quae incipit: « Miserator et misericors Dominus, » explanat modos illos, respondens illis singulis modis laudis. Intendit invitare ad laudem Dei, exemplo sui. Hos septem psalmos, qui sequuntur, continue ponit de laude Dei, innuens per hunc numerum, qui est par numero dierum, per quos totum tempus volvitur, ut in singulis diebus laudem Domino dicamus.

Quasi ita alios invitaret: Laudate Dominum exemplo mei, quia ego « exaltabo te, Deus meus rex, » secundum essentiam annuntiabo aliis dignitatem tuae essentiae, in quantum potero eam notificare, « et benedicam 116.0680B| nomini tuo, » id est magnificabo nomen tuum, et hoc « in saeculum » praesens, « et in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi » in quo sancti maxime Deum laudant: et sicut monuit nos orare, monet et nos laudare.

 Et hoc non semel in vita, sed « per singulos dies benedicam tibi » secundum essentiam, « et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi » quod ideo faciendum est, quia ipse « Dominus » est « magnus » secundum potentiam « et laudabilis » secundum opera et beneficia, quae facit fidelibus suis: et hoc nimis quia nullus satis digne potest laudare Deum: « et » sicut laudis ejus non est finis, ita « ejus magnitudinis non est finis » quia nullus sufficienter potentiam ejus enuntiare potest.

116.0680C| « Generatio. » Pars secunda. Ego laudabo, nec ego solus, sed « generatio » Judaeorum, « et generatio » gentium « laudabunt opera tua, » id est ipsum, attendentes ipsa opera sua: et item propter potentiam: hoc dicit: « et potentiam tuam pronuntiabunt, » et hic est alius modus laudandi Deum.

 Item « magnificentiam gloriae loquentur, » id est gloriam magnificam: et gloriae dico « sanctitatis tuae, » id est habitae de tua sanctitate: et hic est alius modus laudandi, quod planius ponit Hieronymus, dicens: « gloriam majestatis tuae et sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua » id est, miracula quae fecisti, veluti in divisione maris Rubri, « narrabunt, » et hic est alius modus, et alia causa 116.0680D| laudandi.

« Et virtutem terribilium tuorum dicent, » scilicet illam tuam virtutem, in qua tu terribilis appares, veluti illa quae facta est in Aegypto de Pharaone et suis: et hic est alius modus: « et magnitudinem tuam » in essentia « narrabunt. »

 Et hic est alius modus. « Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, » id est memores de suavissima et abundanti dulcedine tua, ut de reparatione humani generis per gratiam, eructabunt, et pronuntiabunt eam aliis: et hic est alius modus « et justitia tua exsultabunt, » id est cum exsultatione annuntiabunt.

Et hic est alius modus. « Miserator. » Pars tertia. Et respondit ad hoc quod prius dixit, « laudabit 116.0681A| opera tua: » et explanat quomodo propter opera laudandus sit Deus. Continuatio: Ad proximum ideo debent exsultare, eructare, quia « Dominus, » qui in natura sua « misericors » est, ipse est etiam factus « miserator, » id est exhibens nobis multas miserationes, velut in prima creatione, et maxime in recreatione: ad hoc quod dixit, « potentiam tuam pronuntiabunt, » cum multas posset ostendere alias Dei potentias, veluti quod tenet terram ita in vacuo, et similia: unam tamen potius elegit, secundum quod peccatores exspectat et condonat peccata. Unde dicit « patiens, » quia non statim punit, imo exspectat conversionem; « et multum misericors, » quoniam quantumcunque sint magna peccata, et quam innumerabilia, ipse tamen condonat illi qui 116.0681B| se humiliat, et ad eum convertitur.

Contra hoc quod dixerat, « magnificentiam gloriae loquentur, » respondet, dicens illam magnificam gloriam suavem esse explorantibus eam. Continuatio: Dominus est patiens, et caetera quae dicta sunt, et ipse « Dominus est suavis, » id est, dulcis et jucundus « universis » gustantibus ipsum, sicut et alibi dicitur: « Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII), » « et » in tantum est suavis, quod « miserationes ejus » sunt « super omnia opera ejus, » quia prae omnibus beneficiis ejus et virtutibus operatur, dat nobis alias miserationes, id est, remunerationes aeternae vitae: opera autem quae a nobis habentur, a Deo punientur: diabolus etiam secundum substantiam quia creatura Dei est et opus, hanc 116.0681C| habebit miserationem, quia in aeternum substantia non peribit, sed propter nequitiam suam aeternis affligetur incendiis: et quia suavis est, sic facit miserationes omnia opera sua, ideo apparet, quod magnificentia ejus sit gloria.

« Confiteantur tibi, Domine. » Ostendit sanctitatem, cum quibusdam injustus videatur Dominus, cum permittat malos in hac vita prosperari, et justos multis incommoditatibus perturbari; quasi ita diceret: Quia talia facis, « confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, » id est, causa sint cur rationabiles creaturae te laudent, « et sancti tui benedicant tibi, » attendentes sanctam ac laudabilem dispositionem in tuis operibus, veluti si fiat serenitas, cum nos pluviam exspectamus, vel e converso, attendunt hoc 116.0681D| a Deo sanctificari et certa dispositione fieri.

 Ad hoc respondet quod supra dixerat, mirabilia narrabunt, et ostendit illa mirabilia. Continuatio: Dico « sancti benedicent tibi, » et « gloriam regni tui dicent, » id est, mundum istum, et firmamentum in quo tu regnas, ostendent gloriosum et ornatum cum seipso « et potentiam tuam loquentur, » quia ostendent te propria potentia haec omnia gubernare.

Respondet ad hoc: et virtutem terribilium tuorum. Continuatio: Potentiam tuam loquentur, et gloriam regni tui dicent, « ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, » veluti Petrus et Joannes, cum claudum sanassent, et omnes mirarentur, dixerunt non esse opus suum, sed Domini Jesu 116.0682A| Christi (Act. III): « et » etiam notam faciant « gloriam magnificentiae regni tui, » id est, quam gloriosum et quam magnificum sit regnum tuum.

 Ad hoc respondet: et magnitudinem tuam narrabunt. Continuatio: Bene dico « magnificentiam regni tui, » quia « regnum tuum » est « regnum omnium saeculorum, » quia aeternum, et in illo regno tuo habes aeternum dominium; « et » hoc dicit: « Dominatio tua in omni generatione et generatione. »
 Respondet ad hoc, abundantiae suavitatis tuae. Continuatio: Dominatio est in omni generatione, et ipse « Dominus fidelis in omnibus verbis suis, » id est, verax, quia fideliter adimplet quidquid ipse promisit; « et sanctus in omnibus operibus suis, » 116.0682B| id est, irreprehensibilis, licet videatur a stultis quaedam injuste disponere.

Per hoc etiam apparet abundantia suavitatis, « quia omnes qui corruunt, » id est, illi qui proni sunt ad peccandum, « allevat Dominus, » quia si velint consentire ei, non perducunt ad actum voluntatem ejus, « et omnes illisos, » id est, illos qui jam deciderunt in actum peccati, « erigit, » condonando eis, si velint poenitere dando gratias.

 Respondet ad hoc: justitiam tuam exaltabunt, et ostendit ipsam Dei justitiam. Continuatio: Quia elevas, et quia erigis, jam « oculi omnium » intentiones « in te sperant, Domine, et tu das escam illorum, » id est, sive spiritualem, sive corporalem, veluti Danieli in lacu leonum (Dan. VI). Et hoc « in 116.0682C| tempore opportuno, » quia etsi non statim quoniam petitur, digni aliquid adest, tamen dat quando judicat opportunum.

Et in hoc etiam justitia tua apparebit, quia « aperis tu manum tuam, id est, large dispensans beneficia tua, et imples omne animal » serviens tibi ratione et studio « benedictione, » id est, incremento virtutum.

 « Justus » est Dominus « in omnibus viis suis, » id est, in omnibus dispensationibus: « et sanctus in omnibus operibus suis, » id est, in omnibus effectibus ipsarum dispensationum.

Quomodo Deus justus sit, justus inter bonos, ostendit. Continuatio: Dominus in praedictis bonis justus est, et in hoc apparet quod justus est, quia 116.0682D| ipse « Dominus prope est omnibus invocantibus eum. Omnibus invocantibus eum » dico « in veritate. » In veritate invocare est, pura et immaculata intentione, causa salutis animae suae, ad Dominum clamare, et non superflue, sed id petere quod animae salutem valeat conferre. Sed quia Paulus superfluo rogavit (II Cor. XII), quia remotio stimuli carnis ad animae salutem non erat idonea, ideo non est exauditus a Domino: sic invocantibus prope est Dominus, id est, pro misericordia complens quod ipsi petunt. Hypocritae autem, qui favorem populi quaerunt, in veritate Deum non invocant.

 Et vere prope est, quia ipse « faciet voluntatem 116.0683A| timentium se, » id est, complebit, et si ipsi taceant « et deprecationem eorum exaudiet » facta voce continua « et » tandem « salvos faciet eos » in aeterna salutatione.

Usque non ostendit quod Deus justus sit in bonos, nunc deinceps communiter quomodo in bonos et in malos, dicens: « Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. »

 Conclusio supradictarum laudationum. Et quia Dominus haec omnia faciet, quidquid alii faciant, « laudationem Domini loquetur os meum, et » exemplo mei « benedicat omnis caro nomini sancto ejus. » Et hic patet intentio. « Omnis » inquam « caro, » scilicet servi et liberi, pueri et senes: et hoc non ad horam, sed « in saeculum » praesens, 116.0683B| « et » etiam « in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi. »

IN PSALMUM CXLV. TITULUS: Alleluia.

« Lauda, anima mea, Dominum. » In hoc psalmo est materia laudatio Dei, et intendit nos invitare ad laudem Dei exemplo sui. Modus: In prima parte monita anima sua ad laudandum Deum, monet alios ne confidant in principibus, id est, vel in daemone, vel in homine, qui nec sibi, nec aliis salutem possunt praestare. In secunda, quae incipit: « Beatus cujus Deus Jacob, » ostendit sperandum esse in Domino, describendo eum talem qui digne remuneret sperantes in se.

 116.0683C| Quasi ita diceret: Superior ratio regens et premens carnalitatem suam, o « anima mea, » id est, animalitas, quae mihi debes servire, « lauda Dominum; » anima autem bene confortata dicit: « Laudabo Dominum in vita mea, » id est, in alia vita, quae mea propria et felix erit, « psallam, » id est, bene operabor « Deo meo quandiu fuero, » id est, per totum tempus istius vitae.

Et eodem modo, vos alii, psallite exemplo mei: illud consilium quod mihi tribuo debetis insequi, scilicet « nolite confidere in principibus, » id est, in daemonibus, qui sunt principes istius mundi; unde in Evangelio: « Ecce princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII) » « neque in filiis hominum, » id est, in hominibus, « in quibus, » tam 116.0683D| principibus quam hominibus, « non est salus » quia seipsos salvare non possunt, nedum alios salvarent: vel sine « neque » sic dicetur: Nolite confidere in principibus, id est, in potentibus hominibus hujus vitae, quia ipsi sunt filii hominum, et hoc est, « in filiis hominum, » etc.

 Bene dico quod in illis non est salus, quia « spiritus ejus, » hominis, « exibit » a corpore, « et » ille homo secundum corpus « revertetur in terram » ut cinis fiat: terram dico « suam » unde ipse fuerat factus et exordium duxerat: et « in illa die » quando sic exibit spiritus, « cogitationes eorum » quia sibi divitias parandas, et maxima regna substernenda putaverant, ut rex angelorum, « peribunt. »

116.0684A| Pars secunda. In filiis hominum non est sperandum, cum nec se, nec alios juvare possunt, sed in illo sperandum est qui dat beatitudinem, et facit caetera quae sequuntur: et hoc est: Ille est « beatus, cujus » est « Deus Jacob, » id est, qui sibi facit Deum eum, quem habuit Jacob Deum. Et ille Deus est « adjutor ejus » ad bene operandum: ideo quoque est beatus, quia « spes ejus » est « in Domino Deo ipsius, » in quo sperandum est bene, quia ipse est « qui fecit coelum et terram, mare, » ad litteram. Et ut removeat errorem quorumdam, qui dicebant quasdam bestias factas esse a diabolo, dicit, « et omnia quae in eis sunt » fecit ipse Deus: dicunt namque rustici, quod diabolus capram fecit, alii quod bufonem: et eum omnes laudationes Dei trahantur 116.0684B| a supradictis in alio psalmo novem modis, istud respicit ad opera.

 Ideo etiam sperandum est in eo, quia ipse est « qui custodit veritatem, » id est, implet promissionem suam; « in saeculum, » id est, per omnia tempora istius saeculi: et illud pertinet ad hoc quod superius dixit: « abundantiae suavitatis: » et ipse « facit judicium injuriam patientibus, » quia quandoque judicavit eos. « Dat escam esurientibus, » et spiritualem et corporalem: non enim dat spiritualem refectionem nisi esurientibus, id est, desiderantibus, scilicet sitientibus justitiam: et haec duo pertinent ad justitiam.

Iste etiam « Dominus solvit compeditos, » ligamine peccatorum, vel obsessione daemoniorum, scilicet 116.0684C| daemoniacos: vel ad litteram compeditos, sicut Petrum in carcere (Act. XII). « Dominus » etiam « illuminat caecos, » id est, ignorantibus dat cognitionem sui vel ad litteram, sicut Tobiam (Tob. XI) et alios multos.

 « Dominus erigit elisos, » condonando peccata. « Dominus diligit justos, » quia roborat in virtutibus.

« Dominus custodit advenas, » id est, illos qui in hoc mundo manentem civitatem non quaerunt, sed inquirunt aeternam (Hebr. XIII), quos custodit a perpetratione et iniquorum conformitate, « pupillum, » id est, illum cujus pater mortuus est diabolus, et mater voluntas saecularis: « et viduam, » id est, illos qui sunt desolati a subsidio hujus saeculi, « suscipiet » in aeterna tabernacula, « et » e contra « vias 116.0684D| peccatorum disperdet, » id est inutiles faciet.

 Haec quae modo dicta sunt, abundantiam suavitatis ostendunt. Continuatio: Dominus disperdet vias peccatorum, et iste « Dominus regnabit in saecula; » et determinat quem Dominum regnare dicat, sic, o « Sion, » id est o, Ecclesia, iste est « Deus tuus » qui sic regnabit « in generatione » hac, « et in generatione » futura.

IN PSALMUM CXLVI. TITULUS: Alleluia.

« Laudate Dominum, quoniam. » Item in hoc psalmo materiam habet Propheta laudationem Dei: hanc scilicet quod Deus congregat Ecclesiam suam 116.0685A| in unionem fidei de universis partibus mundi. Nota quod in titulo hujus psalmi apponunt « Aggaei et Zachariae: » isti enim in captivitate Babyloniae detenti, reditum post septuaginta annos futurum prophetaverunt, plus intelligentes spiritualem reditum ad coelestem Hierusalem, quam corporalem ad suam patriam. Modus: In prima parte monet religiosos et perfectiores de Ecclesia ad laudem Domini, ostendens quod Deus Ecclesiam suam de dispersis per totum mundum aedificet, et multa beneficia eis conferat. In secunda, quae incipit: « Praecinite Domino in confessione, » monet alios adhuc negligentes ad laudandum Deum, et ostendit eis quod in humilibus beneplaceat Domino, in superbis vero non: et per haec intendit ad laudem Domini invitare.

116.0685B| Inde dicit: « Laudate Dominum, » voce et operatione, « quoniam psalmus, » id est hujusmodi laudatio cum bona operatione, « est bonus » et utilis alicui sic laudanti, « Deo nostro, » qui non est talis quales sunt dii gentium, « sit laudatio: » non qualiscunque, sed « jucunda, » id est pura intentione facta, non pro temporali commodo, sed pro solo Deo promerendo: « decoraque sit, » id est ex pura conscientia, quae non propter peccata facientis vilescat. Audistis enim quia « non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). » Alia distinctio potest fieri in hoc psalmo, sed non habetur ex auctoritate, sic: « Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus, sit Deo, sed jucunda laudatio. »

 Ideo dico « laudate, » quoniam « Dominus aedificans 116.0685C| Hierusalem, » id est Ecclesiam suam, quae et hic jam pacem sequitur, et tandem Deum in omni pace videbit, et « congregabit » in ea Ecclesia, non localiter, sed spiritualiter, et in unitatem, vel unanimitatem; et in eamdem « dispersiones congregabit Israelis » fidem, id est viros quos ipse facit Israel dispersos per omnes partes mundi.

Ille congregabit, « qui sanat contritos corde, » id est, illos qui habent contritum cor et humiliatum. Contritos corde bene determinat, quia quibuscunque modis corpus affligatur, si cor elevetur, non curat Deus afflictiones ipsius: contritos vero corde sanat Dominus condonando peccata, « et omnes contritiones eorum, » id est ipsos contritos, et privatos vera dignitate « alligat » Dominus, id est consolidat, ut 116.0685D| reducat ad pristinam dignitatem. A similitudine medici dicit, qui fracta ossa colligat, ut redintegrentur et ad antiquam sospitatem perducantur. Alligat autem nos fascia misericordiae Deus, et confert gratias suas, quibus reformat nos antiquo vultui, quem perdidimus peccato primi parentis.

« Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. » Si ad litteram dicitur, magna tamen potentia intelligitur. Possumus tamen allegorice sic dicere: Dominus sanat et alligat contritiones, et sic facit eas stellas lucentes in Ecclesia. Et multitudinem illarum stellarum numerat, id est, omnes illos numero comprehendit, quia nullum abjicit, 116.0686A| sed omnibus providet necessaria. « Et omnibus eis nomina vocat, » vel vocans est, unumquemque cognoscit per suam proprietatem, videlicet, istum cognoscit simplicem, velut David; illum mansuetum, velut Moysen: ita et alios per suas proprietates, quas ipse idem in eis operatus est. Has tales proprietates significat per nomina, quia sicut aliquis per nomen distinctam cognoscit personam, ita Dominus per has proprietates distinctas cognoscit personas.

Et quia talia facit, ideo « magnus » est « Dominus: » non dico Dominus quem gentiles suum faciunt, sed « noster: » hic intelligitur persona Patris: « et magna virtus ejus » intelligitur persona Filii, quem virtutem Dei nominat, quia per ipsum Deus 116.0686B| potenter omnia regit, et omnibus dominatur; « et sapientiae ejus: » hic quoque Filius intelligitur: « non est numerus, » quia infinita et incomprehensibilis est illa Dei sapientia. Vel, « non est numerus, » quia unica et singularis est; vel, sapientiae, id est, Filii non est numerus, id est non potest numerari diversus a Patre, quia idem cum Patre, secundum Augustinum, qui dicit in hoc sermone: Legimus in sancto Moyse, ideo non est numerus sapientiae ejus, nulla enim alia sapientia potest huic comparari: sed sapientiae Platonis, et aliorum philosophorum, possunt aliae multae comparari: ipsum Filium sapientiam Dei dicit, quia per ipsum Dominus omnia sapienter fecit et disposuit.

 Dico haec praedicta facit Dominus, et hoc non quibuslibet, 116.0686C| sed mansuetis; hoc dicit: « suscipiens » in gloria « mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram, » id est ad appetitum terrenitatis.

« Praecinite. » Hic habet alia translatio, « incipite, » in quo intelligimus hoc dictum esse non perfectis, sed negligentibus. Continuatio: Quia Dominus suscipit mansuetos, et alios repellit, ergo « praecinite, » id est, nolite esse negligentes et exspectare judicium, sed statim praecinite « Domino in confessione, » id est, confitendo peccata: « psallite » etiam Deo nostro « in cithara, » id est operibus corporis, scilicet in activa vita.

 « Qui operit coelum, » id est divinam Scripturam, quae continet arcana Dei, « nubibus, » id est quibusdam 116.0686D| aenigmatibus, vel obscuris figuris prophetarum, ut non pateant omnibus secreta coelestia, « et » tamen in nubibus illis « parat terrae, » id est Ecclesiae, « pluviam, » id est spiritualem doctrinam, « parat » bene dicit, quia Deus ita aliquando aperit Scripturas, ut fideles sui inde reficiantur.

Ipse quidem aperit, « qui producit in montibus, » id est altioribus viris, veluti sanctis apostolis, « fenum, » id est solidatum cibum, ad sustentationem majorum et fortiorum; « et herbam, » id est teneriorem cibum, scilicet, suavem et humilem doctrinam, sicut dicit Apostolus: « Sapientibus sapientiam loquor (I Cor. II). » Et alibi: « Lac vobis dedi potum, 116.0687A| non escam. » (I Cor. III) Vel per montes patentes hujus saeculi intelligimus, in quibus Deus praeparat ad opus praedicatorum, et quorumlibet servientium sibi, fenum, id est asperiorem cibum: et herbam, id est mitiorem: quia quandoque dat praedicatoribus suis panem tantum et aquam, aliquando bonos pisces: et haec omnia « servituti hominum, » id est servitoribus hominum, scilicet praedicatoribus et caeteris ministris Ecclesiae, qui revera serviunt hominibus, dum nocte dieque Deum pro ipsis orando interpellant.

« Qui dat » etiam « jumentis, » id est mansuetis, qui jam non recusant onus diei portare, « escam ipsorum, » id est eis convenientem, tam spiritualem quam corporalem; « et pullis corvorum, » id est 116.0687B| filiis gentilium, qui sunt corvi, id est denigrati in peccatis: non similes malis patribus eorum, sed « invocantibus cum, » id est, degenerantibus a nigredine patrum: sicut etiam Deus ad litteram pullos corvorum, quos patres deserunt, pascere a rore aeris dicitur, quandiu albi sunt et donec sibi assimilantur.

Et iste Dominus « non habebit voluntatem, » id est beneplacitum, « in fortitudine equi, » id est in superbis, « nec in tibiis viri » contumacis, id est in gambis gracilibus et habilibus ad bene calceandum scilicet in cultu corporis, quae per unam partem scilicet per crura significat, « beneplacitum erit ei. » Alia translatio habet, « in tabernaculis viri: » et per hoc notamus conventus superborum.

 116.0687C| In talibus non est beneplacitum Domino, sed « beneplacitum est Domino super timentes eum: » et quia timent eum, ideo cessant a malo, « et in eis qui sperant, » non in meritis, sed « super misericordia ejus, » et ideo bene operantur.

IN PSALMUM CXLVII. TITULUS. Alleluia Aggaei et Zachariae.

« Lauda, Hierusalem, Dominum. » Ecclesiam quam superius ostendit de dispersione istius saeculi a Domino congregari, jam congregatam, et in coelestibus collocatam monet in prima parte Deum laudare de tanta pace et tanta securitate. In secunda, quae incipit: « Qui emittit eloquium, » ostendit multa beneficia quae Deus fecit nobis in hac vita, ut per 116.0687D| hoc nos securos reddat de securitate aeterna. Intendit autem, ut etiam in aliis, monere nos ad laudem Dei.

 Unde dicit: « Lauda, Hierusalem, Dominum, » quae jam es posita in securitate aeterna: et o « Sion, » quae jam specularis, « lauda Deum tuum. » Eamdem vocat Sion et Hierusalem: sed Sion in quantum divinam praesentiam contemplatur, Hierusalem in quantum cum Deo regnat, et in pace et in tranquillitate perpetua collocatur.
 Ideo « lauda quoniam confortavit seras portarum tuarum, » id est, te collocavit in securitate. Portas dicitur habere aeternas Hierusalem propter aditum; confortatas dicitur habere seras, quia nullus post diem judicii intrare poterit in eam. Seras, inquam, 116.0688A| confortavit, « et filiis tuis in te » existentibus, « benedixit » omnimoda benedictione.

Benedixit ille « qui posuit fines tuos pacem, » quia etiam inter eos qui erunt in ultima mansione, erit pax et exsultatio. « Et satiat te adipe frumenti, » id est, ipsa divinitate Christi.

 « Qui emittit eloquium. » Pars secunda. « Qui emittit eloquium suum, » id est Filium suum: « terrae, » id est in mundum; et « sermo ejus » eloquii, vel ipsius Dei, scilicet praedicatio, « currit velociter, » id est, diffunditur per totum mundum.
 « Qui » etiam « dat nivem, » scilicet frigidos et induratos in peccatis, « sicut lanam, » ut alios doctrina sua calefaciant, et « nebulam, » id est excaecatos multa ignorantia, « spargit, » id est illuminat et dividit 116.0688B| a massa perditorum, « sicut cinerem: » quia sicut cinis infusus super terram impinguat eam et facit fructiferam, sic ipsi qui prius erant nebula, illuminant alios et faciunt fructificare.

« Mittit » etiam « crystallum suum sicut buccellas, » id est, illos qui per multos annos erant frigidi et obdurati in peccatis, sicut buccellam panis, ut sint aliis refectio hominibus; sed « ante faciem frigoris ejus, » id est, ante illos quos Deus justo judicio suo in peccatis obdurat, « quis sustinebit? » id est, quis poterit persistere, quin statim consentiat eis? Sicut ante Pharaonem Moyses vix potuit persistere (Exod. VII), quia ejus cor erat induratum.

 Nullus, inquam, poterit sustinere ante faciem frigoris, sed Deus « emittet verbum suum, » praedicationis, 116.0688C| « et » per eam « liquefaciet ea, » nivem scilicet et crystallum, et alia quae praedicta sunt. « Spiritus ejus » scilicet Spiritus sanctus, « flabit » super eos: « et » etiam « fluent aquae, » id est, doctrinae multae exibunt de populo illo. Vel hic ostendit auctoritatem, quia Deus mittet Verbum in Judaea, quia sic fuit praenuntiatum

Ipse emittet Spiritum, « qui » per praesentiam corporis « annuntiat verbum suum, » id est praedicationem et doctrinam suam, « Jacob, » populo illi, et annuntiat « justitias, » id est, quomodo fiant homines justi, « et judicia sua, » id est, quomodo tempore omnia disponat: quo judicio alios elegit, alios reprobat, « Israel » populo illi per praesentiam corporis. Vel annuntiat verbum suum per apostolos et alios 116.0688D| praedicatores: et justitias et judicia sua Jacob et Israel, id est, illis qui faciunt se similes Jacob, id est luctatores: et Israel, id est illis, qui sunt videntes Deum.

 Haec fecit Jacob. « Non » autem « fecit taliter omni nationi, » scilicet « judicia sua non manifestavit eis. »

IN PSALMUM CXLVIII. TITULUS: Alleluia Aggaei et Zachariae.

« Laudate Dominum de coelis. » Hic iterum habet Propheta materiam laudem Dei. Modus: In prima parte monet coelestes creaturas ad laudem Dei. In secunda, quae incipit: « Laudate Dominum de terra, » 116.0689A| admonet terrestres creaturas ad laudem ipsius Dei, quae laus in alia vita plenius et perfectius fiet: et omnes ad laudem invitare est sua intentio, dicens:

Vos creaturae, « de coelis, » id est coelestes creaturae, « laudate Dominum: » et non tantum vos inferiores, sed etiam vos qui estis « in excelsis, » id est cherubim et seraphim, « laudate eum: » non ideo invitat angelos ad laudem Dei, ut aliquando cessent, vel eo monente magis laudent, sed sic admonendo, ostendit affectum suum scilicet quod sibi grata est laus eorum.

 « Laudate eum, omnes angeli ejus, » id est, vos quos ipse mittit ad legationem suam in mundum: et vos « omnes virtutes ejus, » scilicet, qui nuntii non estis, « laudate eum. »

116.0689B| « Laudate eum, sol et luna, laudate eum omnes stellae, et » quid per singula? universum « lumen » laudet eum. Si sol dicatur habere spiritum, et luna, et caeterae stellae, per se possunt Deum laudare: si non, bene te laudant, quia sunt materia quare te laudamus. Non quia virtutes unius sunt, et tamen quandoque pro omnibus ponuntur, ut hic: quia longum est sibi omnes enumerare.

 « Laudate eum coeli coelorum, » propter hoc dicit, quod multos intelligit; « et aquae quae, » in rei veritate, « sunt super coelos, » unde nobis pluviae descendunt per cataractas coeli, « laudent nomen Domini, » id est materia nobis sint laudandi Deum, attendentes inter caetera quod cum illae aquae, quae spissi corporis sunt, teneantur subtilissimo corpore 116.0689C| coeli, valde mirari possumus, et a laude Dei cessare non debemus.

Ideo laudate, « quia ipse dixit, » id est voluit, « et facta sunt » omnia, id est ordinata de compositione quatuor elementorum: et etiam ipsam materiam fecit; et hoc est: « ipse mandavit, » id est firmiter statuit, « et creata sunt » etiam ipsa elementa, unde postea caetera ordinavit. In hoc versu bene ait contra illos qui dicunt mundum Deo coaeternum.

 Ipsa elementa inter caetera ordinavit, postea ea quae fecit, « statuit ea » permansura « in saeculum, » id est per totum tempus praesentis vitae, « et in saeculum » subsecutivum hujus « saeculi. » Cum dicatur in Evangelio: « Coelum et terra transibunt (Matth. 116.0689D| XXIV), » et hic dicantur permanere, non tamen sunt contraria, quia non dicuntur transire secundum substantiam, sed per solas qualitates, et illis ita statutis « praeceptum posuit, et non praeteribit » praeceptum illud, quia sicut disposuit, sic adhuc permanent.

« Laudate Dominum. » Pars secunda. Vos, coelestes, sic laudate, et etiam vos « de terra, » id est terrenae creaturae, « laudate Dominum. » Eligit quasdam nonas [Forte, noxias] creaturas, in quibus videt multos homines accusare Deum, et injustum reputare, et proponit nobis quia si quis dispositionem Dei cognoscat, in eis eum intelligit sicut in aliis esse laudandum: et inde dicit, « dracones, » laudate Dominum, 116.0690A| per quos, ut videmus, Deus punit hostes suos ex meritis. Vel secundum Augustinum, « dracones, » id est vitae illae subterraneae, quibus dracones incedunt, et maxime in quibus est aqua, quia igneae naturae sunt, et ibi refrigerant ardorem suum. « Et omnes abyssi, » id est profunditates maris, in quibus Deus punit inimicos, laudate Dominum, id est, praebete nobis materiam laudis, etc. Et quidquid sit in hac vita, licet injuste videatur esse facta, in alia quidem, quando cognoscemus quo consilio Dei sint, facta, erunt nobis materia laudis.

« Ignis » etiam, id est combustio solis maxima, et « grando, » quae contundit segetes, et multis modis nocet, « nix » etiam, et « glacies, spiritus procellarum, » id est magnus ventorum impetus, qui dimergit 116.0690B| naves in mari, et vindicat Deum de nautarum iniquitate, praebeant nobis materiam laudandi Deum: quamvis haec omnia videantur stultis a Deo injuste facta, tamen debent nobis in hoc praebere materiam laudandi « quae faciunt verbum ejus, » id est, per omnia serviunt voluntati ejus Dei.

 « Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, » praebeant nobis materiam laudis.

« Bestiae, » id est leones et ursi, et caetera indomita animalia, scilicet crudeles bestiae, « et universa pecora, » ut boves et caetera animalia, domita scilicet praebeant laudem Deo per rationalem creaturam; « serpentes et volucres pennatae. » Supradicta omnia ad litteram intellecta, hoc modo, ut dictum est, laudent Deum, scilicet quod praebeant nobis materias 116.0690C| laudandi Deum. Possunt etiam allegorice sic discuti. Per dracones namque et abyssos, et caetera praedicta, significantur mali secundum diversa genera malorum quae sunt in eis. Dracones, id est crudelissimi homines; abyssi, id est profundissimi in vitiis; ignis, id est illi, qui in ardore concupiscentiarum sunt; grando, id est, illi qui contundunt sanctos suis tribulationibus; nix, id est frigidi in peccatis; glacies, id est congelati frigore infidelitatis; spiritus procellarum, id est homines facientes procellas, id est persecutiones in sanctos, fugando de loco ad locum: qui omnes faciunt verbum Dei, cum redeunt ad fidem et ad legem Dei. Montes, id est superbi; et colles, id est minus superbi; ligna fructifera, id est fructum bonorum operum reddentes; 116.0690D| cedri, id est odorem spiritualium virtutum in se habentes; bestiae, id est silvestres, scilicet rudes et imperiti; et pecora, id est mansueti serpentes, id est venenati homines, ut haeretici, et volucres, id est philosophi, qui habent pennas, id est sapientias diversorum librorum, per quas dicuntur volare, id est excellentiores aliis esse: isti omnes mali conversi laudant Dominum, id est de his omnibus elegit sibi Dominus aliquos qui in futura vita in quiete collocati laudabunt Dominum.

« Reges terrae et omnes populi, » sicut consules, « principes et omnes judices terrae. »

 « Juvenes et virgines, » id est diversi sexus; « senes cum junioribus, » id est diversae aetates, « laudent 116.0691A| nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius, » sicut ait Apostolus: « Donavit illi nomen quod est super omne nomen (Phil. II). »

Quid per singula? « Confessio ejus, » Dei, id est laus debita ipsi Deo, est « super coelum et terram, » quia nec coelestes, nec terrenae creaturae possunt eum sufficienter laudare. « Et » ille Deus « exaltavit cornu populi sui, » id est altitudinem: quia licet in hac vita altitudinem aliquam habeat, tamen ipsa altitudo per multas adversitates deprimitur: sed in alia vita ita exaltata erit, quod nulla adversitate poterit deprimi. Et « omnibus sanctis ejus, » sic exaltatis, est « hymnus, » id est laus cum cantico, qui sine intermissione laudant Dominum: sanctis dico, scilicet « fillis Israel: » et non dico carnalibus filiis, 116.0691B| sed « populo appropinquanti sibi, » Deo scilicet, facienti se similem ipsi Deo.

IN PSALMUM CXLIX. TITULUS: Alleluia.

Cantate Domino canticum novum. » Hic est iterum materia laus Dei. In prima parte monet sanctos jam in aeterna quiete habitantes laudare Deum. In secunda, quae incipit: « Exsultabunt sancti, » describit gaudium et potestates quas ipsi sancti in alia vita habebunt; et invitat nos ad laudem, sic dicens: Vos Israel, jam videntes Deum in illa aeterna Hierusalem, « cantate » illi « Domini » de creatione coeli et terrae, etc., « canticum novum, » scilicet de reparatione 116.0691C| quam fecit Deus per incarnationem Filii sui: nec moneo omnes ad laudem ejus, quia « non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV), » sed fit « laus ejus in Ecclesia, » in collectione « sanctorum. » Non tantum moneo cantare, sed etiam « laetetur Israel, » id est perfectiores, « in eo qui fecit eum » quia jam eo praesente fruitur; « et filii Sion, » id est fragiliores, illi et minores, « exsultent in rege suo, » quem praesentem habent et quo reficiuntur. Vel « filiae » dicit ut utrumque sexum comprehendat: contra illos qui dicunt femineum sexum non esse redemptum.

« Laudent » etiam « nomen ejus in choro, » id est in concordia, et « psallant ei in tympano et psalterio, » non quia in superna patria his intrumentis 116.0691D| utantur, sed gaudebunt de remuneratione quam habebunt de eo, quod hic fuerunt tympanum et psalterium. Per psalterium intelliguntur illi qui spirituali operatione Deo serviunt, sicut contemplatores. Per tympanum, quod fit per corium mortui animalis, intelliguntur illi qui seipsos morti tradunt pro veritatis testimonio, sicut sancti martyres. Nota quia chorus est variarum vocum placens concordia, quae concordiam charitatis significat, in qua laudandus est Deus, ut ait Apostolus: « Omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI). » Vel chorus est musicum instrumentum, cujus chordae compares voces, nec discordes reddunt: et possumus hic notare principales virtutes, idem, cum dicit: « Laus in Ecclesia sanctorum; » 116.0692A| spem, cum dicit: « Laetetur Israel; » charitatem, cum dicit: « Laudent nomen ejus in choro. »

 Continuatio: Ideo psallite, etc., « quia beneplacitum est Domino, » in habitatione illa, « in populo suo, » quia nihil invenit in eo unde offendatur; « et » propter hoc etiam, psallant, quia « exaltabit mansuetos in salutem » aeternam.

« Exsultabunt. » Pars secunda. Item « sancti » illi sic exaltati « exsultabunt in gloria » et « laetabuntur » non exteriori canore, sed « in cubilibus suis, » id est in conscientiis.

 Et non tantum interius exsultabunt, sed etiam exterius, et hoc dicit: « exsultationes Dei, » id est laudes Dei cum exsultatione factae, erunt « in 116.0692B| gutture eorum, » id est in corpore et ore, « et in manibus, » id est in potestatibus « eorum, » erunt « gladii ancipites, » id est verbum Dei, quo ipsi incident, et separabunt bonos a malis (Matth. XIII et XXV): qui gladii sunt ancipites, quia utraque parte incidunt, Veteri scilicet et Novo Testamento: vel quia in hac vita separant vitia et a corpore et ab anima. « Gladii » pluraliter dicit, quia singulae personae utentur gladio illo.

Ad quid erunt gladii in manibus? « Ad faciendam vindictam in nationibus, » id est in illis qui legem non habuerunt: et ad faciendas « increpationes in populis, » qui male usi sunt.

 Et « ad alligandos reges eorum, » populorum, « in compedibus, » id est in aeternis poenis, ex quibus 116.0692C| nullo modo poterunt se exsolvere: « et nobiles eorum, » id est nobiliores de omnibus, « in manicis ferreis, » quia punientur manibus eorum quibus in praesenti vita malum et injurias intulerunt.

Quid singula enumerem? Ad hoc gladium habebunt in manibus « ut faciant in eis, » regibus et populis, « judicium conscriptum, » id est judicent eos secundum hoc quod in prophetis et aliis libris scriptum est; veluti cum dicent: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV): » et haec « gloria » non est tantum sanctis apostolis vel summis sanctis, sed « omnibus sanctis ejus » erit, quod habebunt hanc potestatem, consentiunt enim divinae sententiae, ut quotidie fit in sancta Ecclesia. Excommunicat quidem episcopus, ut os Ecclesiae, cui consentit 116.0692D| Ecclesia tota, dicens: Amen.

IN PSALMUM CL. TITULUS: Alleluia.

« Laudate Dominum in sanctis. » Hic iterum invitat Propheta ad cantandum alleluia, non adhuc tendentes ad patriam, sed jam positos in thalamo regis, jam gaudentes nuptiis, jam conformatos imagini Dei, ad quod admonuerat a principio libri. Materia est laus Dei, jam quidem nuptialis.

Et ostendit unde debeant laudare Dominum, et quomodo, dicens: « Laudate Dominum in sanctis ejus, » id est in consideratione sanctorum, quos ipse misericorditer justificavit, et mirabiliter remuneravit 116.0693A| « laudate eum » etiam « in firmamento, » id est in consideratione firmamenti, scilicet quod nos ita firmavit, et in tanta requie collocavit quod jam nullus, neque homo, neque diabolus, poterit aliquo modo nocere firmamento « virtutis ejus, » Dei scilicet, quod ipse Deus cum magna virtute fecit. Ad hoc enim ut nos in illa requie collocaret, et imagini suae conformaret, fecit Filium suum incarnari, et etiam mortis tormento affligi.

« Laudate » etiam « eum in virtutibus ejus, » id est, de hoc quod ipse tradet regnum Deo Patri; et habet alia translatio, « in potentatibus ejus. Laudate » quoque « eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. » Sicut magnitudo Dei sine fine est, ita sine fine laudate eum: in hac vita enim, quae 116.0693B| brevis est et finem habet, non potest laudari Deus secundum suam magnitudinem. Ostenso unde sit laudandus Deus, ostendit quomodo sit laudandus, dicens: « Laudate eum in sono tubae. » Per tubam, quae hortatur homines ad bellum, vel ad festivitatem, intelliguntur sancti praedicatores, qui nos hortantur ad pugnam contra vitia, et Deo festivitatem celebrare; quasi ita diceret: Vos, sancti praecones, laudate Deum de praemio vestrae tubae et vestrae exhortationis: « laudate eum » similiter « in psalterio et cithara, » id est de remuneratione psalterii, id est contemplativae, et pro praemio activae vitae, quae per citharam significatur, sicut ante ostensum est.

« Laudate eum in tympano et choro, » id est de 116.0693C| praemio vestrae mortificationis, sicut sancti martyres, qui per tympanum habentur: et pro mercede concordiae et unanimitatis quam in hac habuistis: quae concordia per chorum intelligitur, in quo fit conformis sonus. « Laudate eum in chordis et organo. » Per chordas, quae multum attenuantur et extenduntur, et dulcem sonum reddunt, intelliguntur illi qui seipsos attenuant affligendo per jejunia, per vigilias, et aliis modis, et ad Deum se semper extendunt, nihil facientes pro favore, sed omnia amore Dei, et operibus suis dulcem et jucundam proferunt Deo cantilenam. Per organum, in quo multae fistulae unam concordiam reddunt, intelliguntur illi in quibus multa genera virtutum ad unum tendunt, et concordia charitatis colliguntur; quasi diceret: Laudate 116.0693D| eum de praemio vestrae attenuationis, et de praemio corcordiae, quam in multis habuistis.

« Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis. » Per cymbala, ubi duo simul percutiuntur, intelliguntur illi qui se invicem exhortantur ut bene resonent Deo in activa vita: vel ut jubilent, id est, tanta mente concipiant laetitiam, quam non sufficiant voce exprimere. Quasi diceret: Laudate Deum pro remuneratione vestrae bonae exhortationis. Quid plura? « Omnis spiritus laudet Dominum, » id est vos omnes facti spirituales et corpore spirituali et subtili. Benedictus Deus. Amen. Laudate eum.

« Gloria Patri. » Iste versiculus post unumquemque 116.0694A| psalmum cantatur, ideo scilicet quia unusquisque psalmus sive sit exhortatorius, sive de laude Dei tractet, de historia, vel quocunque modo fiat, semper fit cooperatione Trinitatis. Sic igitur exponatur: « gloria, » id est fama, cum laude frequenter cantetur et proferatur a nobis, « Patri, et Filio, et Spiritui sancto, » ut in omnibus operibus nostris semper honorificetur Deus et laudetur, sicut Apostolus hortatur: « Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X). » Tunc equidem glorificatur Deus in omnibus operibus nostris, quando declinantes in malis actionibus nostris, sive cogitationibus bene volumus, et bene operamur: non terrenorum appetitu, sed coelestium affectu: et quidquid boni agimus, totum divinae misericordiae 116.0694B| ascribimus: nec tamen ideo dico ut gloria sit Patri, ut nunc tantum habeam causas novas, quibus admoneam eum glorificari, sed « sic, » id est, pro his causis offeratur gloria, « ut, » id est, pro quibus « erat » offerenda et reddenda gloria « in principio, » id est ante mundi constitutionem, « et nunc, » id est in praesenti, « et semper » erit, « et » erit « in » futura « saecula, » constantia multis « saeculorum, amen, » id est fiat, et iterum sit. Semper enim fuit Deus misericors, licet aliquando non essent quibus misereretur, sed omnipotens semper benignus, et quod fuit, est et erit, quia immortalis est et aeternus. Pro his igitur omnibus et dignum et justum est ut semper a creaturis honorificetur et magnificetur. Benedictus Deus, amen. Sciendum, quod triplex est 116.0694C| modus cogitationum nequam: unus earum quae deliberatione et proposito peccandi mentem contaminant; alius earum quae delectatione quidem peccandi mentem perturbant, nec tamen ad consensum peccati pertrahunt; tertius earum quae naturali motu mentem percurrentes, non tamen hanc ad patranda peccata illiciunt, quam a bonis, quae cogitare debuit impediunt: veluti cum phantasmata rerum, quae aliquando supervacue gesta vel dicta novimus, ad memoriam reducimus, quarum crebra retractatio, quasi importuna muscarum improbitas, oculos cordis circumvolare ac spiritualem ejus aciem inquietare magis quam excaecare consuevit. A cunctis autem his cogitationum nequam generibus castigari monuit Salomon, cum dicit: « Omni custodia serva cor 116.0694D| quoniam ex ipso vita procedit (Prov. XIV): » cujus monita sequentes, agamus sollicite, ut si quid consensu perpetrandi facinoris in animo deliquimus, cito hoc confessione et dignis poenitentiae fructibus abstergamus. Si delectatione peccandi nos tentari senserimus, noxiam delectationem crebris precibus ac lacrymis, crebra recordatione perpetuae amaritudinis, pellamus: et si nos solos ad hanc propulsandam sufficere non posse viderimus, fratrum quaeramus auxilia, ut quod nostris viribus nequimus, illorum consilio et intercessione sumamus. « Multum enim valet deprecatio justi assidua (Jac. V); » et sicut idem promisit: « Oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur 116.0695A| ei (Ibid.), » quia supervacius cogitationibus ad integrum carere non valemus. Has in quantum possumus, intercessione bonarum cogitationum, 116.0696A| et maxime frequenti Scripturarum meditatione fugemus.

(no apparatus)