Commentaria in Malachiam (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Malachiam
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus XXV


HieStr.CoInMa2 25 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus.

939-940 Ultimum duodecim prophetarum Malachi [ Al. Malachim] interpretari volumus, cujus nomen LXX transtulerunt, Angelus ejus, dicentes: Assumptio verbi Domini super Israel in manu Angeli ejus: pro quo in Hebraeo legitur MALACHI ( ), quod rectius et expressius dicitur, Angelus, id est nuntius meus. Nec putandum est, juxta quorumdam ( Origenistarum ) opinionem, angelum venisse de coelo, et assumpsisse corpus humanum, ut Israeli quae a Domino sunt mandata, loqueretur. Si enim interpretanda sunt nomina, et ex nominibus non spiritualis intelligentia, sed historiae ordo texendus est: ergo et Osee, qui salvator dicitur, et Joel qui interpretatur Dominus Deus, sive incipiens, et caeteri prophetae non erunt homines; sed vel angeli, vel Dominus atque Salvator, quia hoc eorum nomina resonant. Denique exceptis Septuaginta, alii interpretes nomen MALACHI ita ut in Hebraeo legitur, transtulerunt. Malachi autem Hebraei Ezram aestimant sacerdotem, quia omnia quae in libro illius continentur, etiam hic propheta commemorat, dicens: Labia sacerdotis custodient scientiam, et Legem requirent ex ore ejus, quid angelus Domini exercituum est (Mal. II, 7). Tempus quoque 941-942 titulusque conveniunt: quod et in Psalmis diximus, qui titulos non frabent, eorum esse credendos, quorum priores psalmi nominibus praenotati sunt. Igitur et Malachi, id est, Ezras, post Aggaeum et Zachariam, qui sub Dario prophetaverunt, fuisse credendus est. Et propterea titulum non habere, quia liber ejus pro titulo sit: in quo discimus, quod in regno Artaxerxis regis Persarum, Ezras filius Saraiae, et caeterorum, usque ad eum locum ubi dicitur: Filius Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis; ab initio ascenderit de Babylone, et dederit ei rex secundum manum Domini Dei sui, omnem petitionem ejus: ascenderintque cum illo de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathineis in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis, et venerint in Jerusalem mense quinto: ipse est annus septimus regis, quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primo mensis quinti venit in Jerusalem. Haec, mi Minervi [ Al. Minerve], et Alexander, non tam sanguine, quam religione concordes, ne susceptum opus dimitterem prophetarum, et extraordinario vobis labore sudarem, breviter in Prooemio sum locutus: ut proponens verba Malachi, primum juxta Hebraicam veritatem, deinde juxta LXX interpretes, orationum vestrarum fultus auxilio, edisseram quae sequuntur. Scripsit in hunc librum Origenes tria volumina; sed historiam omnino non tetigit, et more suo totus in allegoriae interpretatione versatus est, nullam [ Al. non ullam] Ezrae faciens mentionem; sed angelum putans fuisse qui scripsit, secundum illud quod de Joanne legimus: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam (Mat. XI, 10). Quod nos omnino non recipimus, ne animarum de coelo ruinas suscipere compellamur. Alios commentarios in hunc prophetam legisse me nescio: excepto Apollinaris brevi libello, cujus non tam interpretatio quam interpretationis puncta dicenda sunt.

INCIPIT LIBER.

(CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1.) Onus verbi Domini ad Israel, in manu Malachi. LXX: Assumptio verbi Domini super Israel, in manu angeli ejus. Quid significet onus, id est, pondus, quod Hebraice MASSA ( ), et ab Aquila ἅρμα dicitur, vel quid λῆμμα, id est, assumptio, quod et Septuaginta et caeteri interpretes transtulerunt, in aliis prophetis diximus. Nam et Naum scribit: Onus Ninive: liber Visionis Naum Elcesaei (Num. II). Et Abacuc: Onus quod vidit Abacuc propheta (Abac. I). Et Zacharias: Onus verbi Domini in terra Adrach, et Damasci requiei ejus (Zach. IX et XII). Et rursum in consequentibus: Onus verbi Domini super Israel. Illa itaque simus explanatione 943 contenti: et nunc hoc tantum dicamus, quod pondus verbi Domini ad Israel, sive, ut LXX dicunt, super Israel, grave quidem sit, quia pondus appellatur, sed consolationis aliquid habeat, quod non contra Israel, sed ad Israel sumitur. Aliud est enim quando, verbi gratia, ad illum vel illum scribimus, aliud quando contra illum et illum: quia in altero pars amicitiae, in altero inimicitiarum aperta confessio est. Sciendumque quod abducto in captivitatem Israel, id est, decem tribubus, indifferenter pristino nomine, et duae tribus Juda et Benjamin appellentur Israel. Quod autem dicitur: In manu angeli ejus, sive Malachi, manum pro operibus accipite. Unde et in manu Aggaei, et in manu Jeremiae, et in manu Moysi factus est sermo Dei. In quorum enim manibus est iniquitas, et quorum dextra repleta est muneribus, et quorum manus plenae sunt sanguine, in his non fit sermo Dei; sed qui lavant inter innocentes manus suas (Psal. XXV). Quibus aquis et Pilatus manus lavare conatus est, ne Judaeorum blasphemiis consentiret (Matt. XXVII), de quibus Psalmista laetatur, dicens: Super aquas refectionis educavit me (Ps. XXII, 2). De hac aqua per prophetam Dominus pollicetur: Aspergam vos aqua mundissima (Ezech. XXXVI). Qui autem peccator est, inebriatur calice Babylonio, et dicitur de eo: Spinae nascuntur in manu ebriosi (Prov. XXVI, 9). LXX: Ponite super corda vestra. Hoc in Hebraico non habetur, sed puto de Aggaeo additum, in quo legimus: Et nunc ponite super corda vestra a die hac et supra (Aggaei II, 16). Post titulum igitur prophetae sive prooemium, dupliciter accipiendum est: Ponite super corda vestra, id est, animadvertite et considerate, id quod supra dictum est: Assumptio verbi Domini super Israel in manu Angeli ejus. Sive diligenter animadvertite, quae dicenda sunt postea, ut ea non corporis auribus, sed animi et cordis intelligentia cognoscatis, et faciatis vobis thesauros, in quibus recipiatis divitias sermonum Dei: et sapientia agat fiducialiter, cum dilatati fueritis, et repleto corde sermonibus Dei, pepuleritis cogitationes pessimas, quae egrediuntur de corde, homicidia, adulteria, fornicationes, 944 furta (Matt. XV), et reliqua, et impleatis quod a Salvatore dictum est: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8)

Dilexi vos, dicit Dominus. Et dixistis, in quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus: et dilexi Jacob, Esau autem odio habui? Et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti. Quod si dixerit Idumaea, destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt: haec dicit Dominus exercituum. Isti aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel. LXX: Dilexi vos, dicit Dominus: et dixistis, in quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus: et dilexi Jacob, Esau autem odio habui: et posui terminos ejus in desolationem, et haereditatem ejus in domata deserti. Quia dicet Idumaea, destructa est: revertamur et reaedificemus deserta. Haec dicit Dominus omnipotens: Ipsi aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur eis termini iniquitatis, et populus super quem praeparatus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificatus est Dominus super terminos Israel. Israel, hoc est, Judas, ad quem solebat fieri verbum Dei et visio Domini, onus ejus et pondus suppliciorum gravissimum portare compellitur, ut graviora peccata deponat, et sentiat per tormenta, quae non sensit per beneficia. Et ne poena in suos videatur injusta, subjicit Dominus: Dilexi vos: Quem enim diligit Dominus corripit: castigat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): Et dicendo dilexi, praesens negat, dum praeteritum confitetur. Illique respondent temeritate qua peccant, obliti beneficiorum ejus: In quo dilexisti nos? Ad quae Dominus: Ut caetera, inquit, taceam, et quod nuper de Babylonia captivitate venistis, incunabula vestra tractabo, antequam nasceremini, immo priusquam Rebecca Esau et Jacob utero suo funderet (Gen. XXV): in Jacob vos dilexi: in Esau Idumaeos odio habui. Quem locum apostolus Paulus mystica disputatione eventilans, scribit ad Romanos, duo pariter testimonia de 945 Genesi Malachique [ Al. Malachiaque] conjungens: Sed et Rebecca de uno concubitu habens Isaac patris nostri. Nam cum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneat: non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 10, et seqq.). Hoc enim quod dicitur: Sicut scriptum est, et ad Geneseos librum, et ad prophetam Malachi refertur. Non solum, ait, dilexi Jacob antequam nasceretur, et odio habui Esau priusquam ex utero matris funderetur; sed in posteros eorum amorem meum et odium conservavi: odium in Esau cujus montes qui appellantur Seir, redegi in solitudinem, et urbes feci esse desertas, et a serpentibus ac bestiis obtineri. Si autem dixerit Edom, hoc est, Esau: destructi quidem sumus, ad iram Dei, rursum aedificabimus civitates: haec Domino praedicente cognoscite: quod illis aedificantibus, ego destruam, et iram meam aeterna eorum vastitas approbabit. Odium igitur in Esau rebus ostendi, amorem autem in vos, hoc est, in Jacob, sequentibus approbabo. Illis destructis atque redactis ad solitudinem, videbunt oculi vestri, et dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel; et ex comparatione malorum quae frater vester patitur, Dei in vos beneficia sentietis. Judaei falso sibi blandiuntur, Edom Romanos et Israel in consummatione mundi se prophetari: quod destructo Romano imperio, hoc est, Idumaeo, regnum orbis veniat ad Judaeos. Haec prout potuimus, historiae fundamenta jacientes, locuti sumus: nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem. Israel, vir, vel sensus cernens Deum, sive ut ego melius puto, εὐθύτατος Θεοῦ, id est, rectissimus Dei, diligitur a Domino, et vult dilectionis ejus in se scire rationem. Dominusque respondit, Esau et Jacob de una stirpe generatos, hoc est, vitia atque virtutes ex uno cordis fonte procedere: dum ex arbitrii libertate in utramque partem ut volumus, declinamus; sed priora nascuntur vitia per infantiam, pueritiam, juventutem, quae postea aetas firmior corripit atque supplantat. Major frater hispidus est et sanguinarius (Genes. XXV): 946 venationibus, silvis et bestiis delectatur. Minor levis et simplex, et innocenter habitans domum. Deus fines Idumaeae, hoc est, terrenae et sanguinariae ponit in solitudinem, et nihil de terra crescere sinit et esse perpetuum. Quod si impudens malitia ea quae sunt Dei sermone destructa, rursum aedificare nitatur, Dominus se eorum quae instaurantur a vitiis, adversarium profitetur. Et postquam fuerint hostilium terminorum cuncta subversa: tunc oculos possumus videre Israelis, et sanctos quosque dicere: Magnificetur Dominus in terminis eorum, qui mente conspiciunt Deum (Sapient. XI). Porro dilectio et odium Dei vel ex praescientia nascitur futurorum, vel ex operibus: alioquin novimus quod omnia Deus diligat, nec quidquam eorum oderit quae creavit; sed proprie eos suae vindicet charitati, qui vitiorum hostes sunt et rebelles. Et econtrario illos odit, qui a Deo destructa cupiunt rursum exstruere. Odisse autem Deus ἀνθρωποπάθως dicitur: ut flere, ut dolere, ut irasci: ut quando audimus odium ejus in malos, ea quae Deum intelligimus odisse, fugiamus.

(Vers. 6.) Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi honor meus est? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. LXX: Filius glorificat patrem, et servus dominum suum timebit. Et si pater ego sum, ubi est gloria mea? Et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus omnipotens. Licet priusquam nasceremini, in Jacob quasi filios amare vos coeperim: tamen eligite quo me vocabulo nominetis, aut pater sum vester, aut dominus. Si pater, debitum patri honorem reddite, et dignam parente offerte pietatem. Si dominus, cur me contemnitis? cur dominum non timetis? Loquitur autem ad eos qui sub Zorobabel et Jesu filio Josedec, et Ezra sacerdote, et Neemia, de captivitate Babylonia sunt reversi (I Esdr. III), exstructoque altari, necdum templum aedificaverant, nec muros exstruxerant civitatis, et nihilominus in peccatis pristinis permanebant, Deum nec amore, nec timore venerantes. Quod autem gloriam diximus, vel honorem, et apud Graecos δόξα, et apud Hebraeos 947 CHABOD ( ), unum verbum est; sed nos pro Latinae linguae proprietate, honorem posuimus. Nam et in Evangelio ubi loquitur Dominus, et Salvator: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1), apud Graecos δόξασον legitur, id est, glorifica. Quem locum plerique Latinorum honorifica, interpretati sunt. Simulque consideremus, quod filius ac servus in Scripturis sanctis voluntate fiat, non necessitate naturae. Qui enim spiritum adoptionis acceperit, in filium Dei vertitur: qui autem spiritum servitutis in timorem, Dei servus efficitur (Rom. VIII). Vult itaque primum Deus, ut filii ejus simus, et bonum voluntate faciamus: si hoc consequi volumus, ut saltem servos nos habeat, et a malis per suppliciorum formidinem recedamus. Legimus in malam partem filios: Eramus filii irae, et filii gehennae (Ephes. II, 3), quos Pharisaei, mari terrisque circuitis, dignos genuere tormentis (Matth. XXIII). Et Judas proditor, filius perditionis appellatur (Joan. XVII); et in octogesimo octavo psalmo de Domino scribitur: Filius iniquitatis non apponet nocere ei (Ps. LXXXVIII, 23). In Osee quoque filii fornicationis vocantur, qui sunt de matre meretrice generati, de qua scriptum est: Fornicata est mater vestra (Osee II, 5). Et in Evangelio Judaei filii diaboli sugillantur: Vos de patre diabolo nati estis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. VIII, 44). In bonam partem filios legimus, ut filios Dei: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Et filios sapientiae, Evangelio proclamante: Justificata est sapientia, a filiis suis (Matth. XI, 19): Et filios Abraham: Amen amen dico vobis, potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham (Matth. III, 9). Et filios Apostoli: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19), et multa istiusmodi. Filius ergo honorat, sive clarificat patrem, juxta illud quod scriptum est: Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant vestra opera, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 16). Servus quoque honorat dominum suum non eadem charitate qua filius; sed ἀπὸ κοινοῦ subauditur, honorat filius patrem, servus dominum suum; et tamen Deus omnipotens sciens differentiam filii et servi, et a filio gloriam, a servo timorem expetit: Principium enim sapientiae timor Domini (Eccl. I, 16), ut de timore servorum, 948 ad filiorum gloriam transeamus. (Vers. 7.) Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis, mensa Domini despecta est. LXX: Vos, sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Offerentes ad altare meum panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus ipsos? in eo quod dicitis, mensa Domini despecta est ÷ et quae superposita sunt, despexistis ÷ Quod autem sequitur: Et quae superposita sunt despexistis, obelo praenotavimus, quia in Hebraico non habetur, et de sequentibus additum est. Ad vos, igitur, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, iste sermo dirigitur: qui reversi de Babylone, metu praeteritae servitutis, debueratis ad Dominum plena mente converti: et non solum hoc non facitis, sed imitantes Cain, superbis contra Deum vocibus respondentes, sciscitamini ab eo quem occulta non fallunt, et dicitur: In quo despeximus nomen tuum (Gen. IV)? ut dissimulationis impudentia, vulnus conscientiae protegatis. Vultis ergo scire in quo despexeritis nomen meum? Offertis super altare meum panem pollutum: panes videlicet propositionis, quos juxta traditiones Hebraicas, ipsi serere, ipsi demetere, ipsi molere, ipsi coquere debebatis: et nunc sumitis quoscumque de medio, et voce temeraria respondetis, et dicitis, in quo polluimus eos, sive te? Dum enim sacramenta violantur, ipse cujus sunt sacramenta violatur. Hoc autem quod sequitur: In eo quod dicitis, mensa Domini despecta est, possumus ita interpretari: Quod reversi de Babylone, necdum templo aedificato, manentes in casulis, et in ruinis urbis antiquae, altare tantum exstruxerant, non ejusdem gloriae, cujus pristinum fuerat, et putabant deesse religionis sanctimoniam, quia deerat aedificationis ambitio. Tenues lineas duximus, quibus imprimenda est explanatio spiritualis. Corripit sermo divinus episcopos, atque presbyteros et diaconos negligentes, sive quoniam genus sacerdotale et regale sumus, omnes qui baptizati in Christo, Christi censentur [ Al. censemur] nomine, cur despiciant nomen Dei: et interrogantibus, 949 in quo despexerint nomen ejus, causas monstrat offensae: Offertis, inquit, super altare meum panem pollutum. Polluimus panem, id est, corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare, et sordidi mundum sanguinem bibimus, et dicimus, mensa Domini despecta est; non quod hoc aliquis audeat dicere, et quod impie cogitat scelerata voce, proferre; sed opera peccatorum despiciunt mensam Dei. Possumus et aliter dicere: Doctor Ecclesiae qui spiritualem conficit panem, et eum populis dividit, si vel propter humanam gloriam, vel lucra saeculi quae gloriam consequuntur, loquatur in populis et divitibus blandiatur, et honoret peccatores, et juxta Jacobum suscipiat eos, qui cum annulis aureis ad se veniunt (Jacob. II), et pauperes sanctos repellat, nomen Dei despicit, et panem polluit doctrinarum, et in ipsum Deum jacit contumelias, mensam Scripturarum ejus mensis idolorum saecularisque doctrinae putans esse communem. (Vers. 8.) Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. LXX: Quia si offeratis caecum in sacrificium, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si susceperit te, si acceperit faciem tuam, dicit Dominus omnipotens. De diversitate victimarum, et quae vel offerri debeant, vel non offerri, in Levitico plenius discimus (Levit. XXI et XXII). Reversi itaque de Babylone sacerdotes et Levitae, janitores atque cantores, et Nathinnaei servique Salomonis, quorum Ezras scribit κατάλογον, illicitas Deo victimas offerebant, caecas videlicet et claudas, ac varia debilitate confectas (I Esd. II); hoc est enim quod dicit languidum, uno cuncta sermone comprehendens. Si istiusmodi, inquit, duci tuo offeres munera, nonne respueret? nonne sibi factam putaret injuriam? et hoc audetis offerre Deo, quod dare hominibus non audetis? Longum est nunc omnium victimarum aperire mysteria: de his tantum loquar quae praesenti capitulo continentur. Caeca est animae victima, quae non illustratur Christi lumine, nec habet oculum de Evangelio contuentem (Matth. 6). 950 Clauda est rogantis oratio, quae duplici mente accedit ad precandum, et audit cum populo Judaeorum: Usquequo claudicatis utroque pede (III Reg. XVIII, 21)? Et languida, et omni infirmitate cooperta, quae non habet Christi Dei virtutem, Deique sapientiam. Istiusmodi preces, quae sine lumine veritatis sunt, et non habent sapientiae firma vestigia, et debilitatibus variis contabescunt, si offerantur Ecclesiarum principi, aut cuilibet erudito sapientique doctori, nonne repudiabuntur, et in contumeliam ejus recident, qui talia est ausus offerre? (Vers. 9.) Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri: de manu enim vestra factum est hoc, si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? LXX: Et nunc deprecamini faciem Dei vestri, et rogate eum: in manibus vestris facta sunt haec, si suscipiam ex vobis facies vestras, dicit Dominus omnipotens: quia et in vobis claudentur ostia, et non succendetur altare meum gratis. Multum in hoc loco Septuaginta interpretes ab Hebraica veritate discordant: et necesse est, ubi diversa est interpretatio, ut diversus et sensus sit. Quia obtulistis claudas et caecas et debiles victimas, vos enim haec quae dixi universa fecistis: agite poenitentiam, si quo modo misereatur vestri Deus: nullus enim in vobis usque ad extremum ministerium, non dico pontifex, non sacerdos, non Levita, non cantor, sed nec janitor quidem, et is qui ignem supponit altari ad cremandum holocausta, qui non a me mercedem accipiat laboris sui. Hoc autem dicens, decimas significat omnium frugum, quae offeruntur a populis. Ex quo ostenditur, acceptiorem esse Domino servitutem, quae mercedem in praesentiarum non postulat. Unde et Apostolus gratis praedicat Evangelium (I Thess. II); et nocte et die manibus suis laborat, ne cui oneri sit et hanc gloriam suam gratuitae predicationis in gentibus, nequaquam evacuandam esse testatur (II Thess. III). Porro LXX alium multo suggerunt sensum: O sacerdotes, qui hostias debiles immolatis, convertimini ad poenitentiam, et vultum Domini deprecamini et orate pro operibus manuum vestrarum. Quod autem infert: Si 951 suscipiam ex vobis facies vestras, nescio an conveniat exhortationi poenitentiae. Nemo enim dicit, ora me, et non parcam tibi. Sequitur: In vobis claudentur ostia, Patris videlicet, et Filii, et Spiritus sancti. Unde Salvator loquitur: Ego sum ostium (Joan. X, 9). Sive aliter: Non vobis aperientur ostia Scripturarum, nec perspicere poteritis sancta sanctorum, nec Domini sacramenta cognoscere; nec succendere thymiama ejus ad altare: quia orationes vestrae ad illum non pervenient. Et hoc quod dicitur δωρεὰν, et nos interpretati sumus gratuito: qui hanc sequuntur intelligentiam quam nunc exponimus, vertunt in gratiam, ut videlicet gratiam non habeant altari Domini serviendi. (Vers. 10 seqq.) Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra: ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Et vos polluistis illud, in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod super ponitur, contemptibile est cum igne qui illud devorat. Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. LXX: Non est voluntas mea in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium non suscipiam de manibus vestris, quia ab ortu solis usque ad occasum nomen meum gloriosum est in gentibus: et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Vos autem contaminastis illud, in eo quod dicitis, mensa Domini polluta est, et qui superponuntur despecti sunt cibi ejus, et dixistis, haec de afflictione sunt, et exsufflastis ea, dicit Dominus omnipotens. Et inferebatis rapinas, et clauda 952 et debilia, et offferebatis sacrificium: si suscipiam ea de manibus vestris, dicit Dominus omnipotens? Regula Scripturarum est: Ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegoriae non extenuare quae scripta sunt. Ergo proprie nunc ad sacerdotes Judaeorum sermo fit Domini, qui offerunt caecum et claudum, et languidum ad immolandum; ut sciant carnalibus victimis spirituales victimas successuras. Et nequaquam taurorum hircorumque sanguinem; sed thymiama, hoc est, sanctorum orationes Domino offerendas, et non in una orbis provincia Judaea, nec in una Judaeae urbe Jerusalem; sed in omni loco offerri oblationem, nequaquam immundam, ut a populo Israel; sed mundam, ut in caeremoniis Christianorum. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen Domini in gentibus, dicente Salvatore: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Cumque, inquit, nomen meum magnum in gentibus sit futurum, o vos principes Judaeorum, polluistis illud atque polluitis. Sic enim futurorum texit vaticinium, ut praesens tempus non deserat. Propterea autem, o sacerdotes et principes Judaeorum, in omni loco mihi offertur oblatio munda, et magnum est nomen meum in gentibus, quia dicitis mensa Domini contaminata est, et quod superponitur, contemptibile est cum igne qui illud devorat. Reversus de Babylone populus, altare tantum fortuitis et impolitis lapidibus, juxta Ezrae librum exstruxerunt (I Ezr. VI), absque templo, absque urbis aedificiis, absque exstructione murorum, et putabat minorem esse cultum religionis, quia templi ornatus deerat. Ad quos Dominus loquitur: Pollutum putatis altare, et holocausta ac victimas quae supra imponuntur: ignem quoque qui victimas devorat, esse pollutum; nec intelligitis omnipotentem Deum, non aurum, gemmasque, et hostiarum multitudinem quaerere, sed offerentium voluntates. 953 Qui autem arbitrantur non altare, sed mensam debere intelligi, in qua panes ponebantur, quomodo hoc interpretari possint quod sequitur, cum igne qui illud devorat, omnino non video: neque enim ignis devorat panes propositionis, quos semper novos [ Al. novis] pro veteribus commutabant, et ablati cedebant in usus sacerdotum (Levit. II, 4). Aut certe ita intelligendum: Polluistis nomen meum in eo quod dicitis: quid prodest si offeramus optima? qualiacumque fuerint quae offeruntur, igne sunt devoranda. Fructus autem altaris ignis est, cibusque ignis hostiae vel holocausta. Nec sufficit prioris sermonis impietas, sed etiam hoc dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum. Cujus orationis hic sensus est: Dixistis, de captivitate reversi sumus, hostibus praedae fuimus, multum in longo itinere laboravimus, pauperes sumus, quidquid habere potuimus, viae labore consumptum est: qualiacumque habemus, offerimus; et haec dicendo exsufflastis vestra sacrificia, id est, exsufflatione mea digna fecistis: sive ut in Hebraeo legi potest: Et exsufflastis me haec dicendo; non sacrificio, sed mihi cui sacrificabatis, fecistis injuriam. Quamobrem nequaquam suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus omnipotens. Quidam putant hoc quod ad Judaeos specialiter dicitur, eo quod victimae eorum immundae sint atque pollutae, et sacrificium transferatur ad gentes, intelligi debere super Ecclesiae sacerdotibus, qui negligenter offerunt victimas Domino. Quod si recipimus: ergo ab Ecclesia rursum ad aliam religionem victimae transferendae sunt. Et quomodo Legi Evangelium, sic rursum Evangelio ea quae non sunt futura, succedent. Mensam quoque Domini contaminatam ad sanctas Scripturas referunt, si aliter quam scriptae sunt, intelligantur. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1, 2.) Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Quia rex magnus ego sum [Vulg. tacet sum], dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. + Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes: Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum: mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus 954 vestris et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. LXX: Et maledictus qui erat potens, et habebat in grege suo masculum, et votum ejus super eo, et immolat debile Domino: quia rex magnus ego sum, dicit Dominus omnipotens, et nomen meum illustre in gentibus. Et nunc mandatum hoc ad vos, o sacerdotes, si non audieritis, et si non posueritis cor vestrum, ut detis gloriam nomini meo, dicit Dominus omnipotens: mittam super vos maledictionem, et maledicam benedictioni vestrae, et maledicam ei * et dissipabo benedictionem vestram ÷ et non erit vobis; quia vos non ponitis in cor vestrum. Hoc quod scriptum est, et dissipabo benedictionem vestram, a LXX additum est, et in Hebraico non habetur. Quidquid potest in excusationem peccati sui humanus animus invenire, et falsa se satisfactione defendere, hoc praevidens sermo divinus corripit atque condemnat. Et est sensus, quia offertis caecum et claudum et languidum, et hoc ipsum non de vestro, sed de rapinis, et spoliis fletibusque miserorum, et insuper dicitis, de labore et paupertate offerimus quod habemus: propterea ego dico generaliter, ut vos arguat propria conscientia. Certe obtenditis paupertatem et captivitatis injuriam, et tenuitatem rei familiaris: audite quod infero: Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Si non habes masculum, nihil tibi nocet maledictio. Haec autem dicendo, ostendit eos habere quae optima sunt, et offerre quae mala sunt. Ad vos igitur, o sacerdotes, hoc mandatum est, fecistis quod impium est in contemptum mei. Sed quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem, etiam nunc dico: Si me audire nolueritis, nec intelligere, ut detis nomini meo gloriam, quod est horribile in gentibus, veram in vos mittam penuriam, ut nequaquam mentientes; sed omnium rerum coacti egestate, dicatis vos non habere optima, quae offeratis. Et maledicam, inquit, benedictionibus vestris, hoc est, his quae nunc meis benedictionibus possidetis: sive quidquid a vobis benedicetur [ Al. benedicitur], a me maledictum erit. Et maledicam illis, subauditur benedictionibus vestris; quoniam noluistis intelligere quae dicuntur; hoc est enim quod dicitur: non posuistis super cor. 955 Possumus maledictum et dolosum accipere populum Judaeorum, qui cum haberet in grege suo masculum Dominum Salvatorem, et immaculatum agnum, qui tollit peccata mundi (Joan. I), et omnium prophetarum vaticinatione commonitus, ut immolaret atque susciperet arietem, qui haerebat ex cornibus in virgulto Sabec (Gen. XXII), hoc facere noluit; sed immolat debile Domino, crucifigens Salvatorem, et eligens Barabbam latrocinii et seditionis auctorem (Joan. XVIII), qui juxta mysticos intellectus refertur ad diabolum: illisque comtemnentibus, et praeferentibus diabolum Salvatori, nomen Christi horribile est in gentibus, quae passionem Domini susceperunt, et eum formidoloso honore venerantur. De nobis quoque dici potest: Si creati a Deo sapientes, habentesque naturam sacris congruam disciplinis, nostrum negligamus ingenium, et nos dedamus vitiis atque luxuriae, et habentes masculum, immolemus debile Domino. Debilis autem est, et maculata nostra oratio, quando ira, invidia, inimicitiis, et alia animi perturbatione corrumpitur: si offerentes munus ad altare, et recordati quod aliquid frater noster habeat adversum nos, non ante pergimus, et satis ei facimus (Mat. V, 23). Unde et Apostolus praecipit: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Pastorque cogitationum nostrarum atque virtutum sensus est, de quo in centesimo secundo Psalmo (Vers. 1) dicitur: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Qui si gregem suum bene rexerit, impletur in eo illa benedictio: Benedicta armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum (Deut. XXVIII, 4). Sin autem habens naturaliter masculum, id est, forte, rigidum ac robustum, immolet leve vel nimia mollitia femineum atque lascivum, vel diversis animae perturbationibus debile atque corruptum, sentiet in se completum esse quod scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Et: Cui plus dederint, plus exigent ab eo (Luc. VIII). Unde proprie sacerdotibus dicitur, quod si audire noluerint, et corde retinere, ut dent gloriam nomini Domini per bonam 956 conversationem (Rom. II); sed econtrario nomen illius propter eos maledicatur in gentibus, mittat in illos egestatem bonorum omnium, et benedictiones eorum, vertat in maledictionem. Qui sanitate abutuntur in libidinem, et divitias vertunt in luxuriam, bonamque famam sordida conversatione deturpant, hi benedictiones Dei mutant in maledictionem. Vel certe, quia ad Sacerdotes proprie mandatum est, vertuntur benedictiones eorum in maledictionem, quando non benedicunt sanctis ex vero cordis affectu, sicut Isaac Jacob, et Jacob patriarchis, et Moyses duodecim tribubus (Gen. XXVII et XLIX, et Deut. XXIII), sed per dulces sermones et benedictiones decipiunt corda innocentium (Rom. XVI), et qui inique agunt benedicuntur ab eis, adulanturque peccatoribus dummodo divites sint atque eorum vitiis blandiuntur, de quibus dicitur: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum supplantant (Isai. III, 11). (Vers. 3, 4.) Ecce ego projiciam vobis branchium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud [Al. vestrum], ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. LXX: Ecce ego separabo vobis humerum, et dispergam ventriculum super faciem vestram, ventriculum solemnitatum vestrarum, et suscipiam vos simul: et cognoscetis, quia ego misi ad vos mandatum hoc, ut esset testamentum meum ad Levitas, dicit Dominus omnipotens. Quia ad sacerdotes loquitur: Projiciam, inquit, in facies vestras, ea quae sanctiora putatis in Lege, et vobis a Deo pro virtutum munere ex hostiis condonata: Brachium, pro quo LXX humerum interpretati sunt, id est, armum animalis dextrum. Et dispergam, inquit, ἔνυστρον id est, ventriculum; sive juxta Hebraeos, stercus, id est, PHARES ( ), μετωνυμικῶς, pro eo quod continet, id quod continetur appellans, et armum enim et pectusculum, et linguam, et ventriculum, et ea quae in Levitico describuntur, accipiebant ex hostiis sacerdotes (Levi. VII et IX). Quae omnia pro peccatis eorum se abjicere, et in facies sacerdotum mittere contestatur (Num. XVIII; Deut. XVIII), ut scilicet tales sint qui offerunt, qualia et illa 957 quae offeruntur. Et assumet vos, inquit, secum, id est, stercus solemnitatum vestrarum, ut fetentes facies putida stercoris commixtione turpentur, et ex eo quod vos abjicio, intelligatis ipsum esse me, qui quondam elegi patrem vestrum Levi, et per Levi Aaron, et vobis sacerdotii gloriam condonavi, ut esset pactum meum sive testamentum cum Levi, et aeterno mihi sacerdotio ministraret. Notandum, quod BRITH ( ) verbum Hebraicum, Aquila συνθήκην, id est, pactum interpretatur. LXX: semper διαθήκην, id est, testamentum, et in plerisque Scripturarum locis, testamentum non voluntatem defunctorum sonare, sed pactum viventium. Voluit autem Deus, et omnes quidem homines, sed praecipue sacerdotes, maculam non habere, et sive humerum, sive brachium ornare bonis operibus. In pectusculo significatur bona conscientia: in lingua, sancta confessio: ut quod corde credimus ad justitiam, ore confiteamur in salutem (Rom. X). In ventriculo quoque nihil habere mortiferum; sed quod nostram vitam sustentet ac vegetet: nisi enim cibi in ventriculo concoquantur, et eorum succo corpus irrigetur, attenuatum viribus caret, et fertur in mortem. Nos autem omnia in contrarium vertimus, ut projiciat nobis Dominus brachium, sive separet opera nostra a sanctorum operibus, et quibus praeceptum est ungere caput nostrum (Matt. VI), et lavare faciem a peccatorum sordibus jejunantes, et revelata facie gloriam Domini contemplari (III Cor. III), nunc dicimus: Confusio vultus mei operuit me (Ps. XLIII, 16), et juxta Cain concidit facies nostra (Gen. IV), nec possumus illud implere quod praeceptum est: Levate oculos vestros et videte (Jer. XIII, 20); sed stercore vitiorum habemus litas facies atque pollutas, et dicimus: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6). Unde omnia ista in stercus versa sunt, dicente Scriptura: Et assumet vos secum stercus, videlicet quo litae sunt facies nostrae, qui debueramus pleni ac mundi venire in solemnitatibus Dei, et vel carnes agni comedere calciati (Exod. XII), vel expletis septem hebdomadibus, fructus operum nostrorum offerre Deo (Lev. XXIII) vel in tabernaculis hujus saeculi vivere transeuntes, 958 et dicere: Advena sum ego et preregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII). Et quia pro eo quod nos vertimus: assumet vos secum stercus, interpretati sunt Septuaginta, et assumam vos simul, subjicitur intelligentia, quod postquam turpidutine, et ignominia cooperti fuerint sacerdotes, et intellexerint peccatum suum, et egerint poenitentiam, tunc assumantur a Domino, et huic sensui convenire quod sequitur: Et cognoscetis quia ego miserim ad vos mandatum hoc. Sed superior mihi vera videtur interpretatio, ne inter verba comminationis, verba posuerit blandientis, maxime cum et ea quae sequuntur, Dei indignationem sonent. (Vers. 5 seqq.) Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniguitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et Legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. LXX: Testamentum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi ei timorem ut timeret me, et a facie nominis mei formidaret. Lex veritatis [Al. veritas] fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus. In pace dirigens ambulavit mecum, et multos convertit ab iniquitate. Quoniam labia sacerdotis custodient scientiam, et lex requiretur ex ore ejus: quia angelus Domini omnipotentis est. Describitur ex persona Dei, perfecti officium sacerdotis, qualis esse debeat, et qualem eum esse voluerit, qui esse praecepit. Supra enim dixerat: Ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum; et per Levi patriarcham pervenit ad posteros, Aaron et Eleazarum, Phinees et caeteros, qui de ejus stirpe generati sunt: nunc in fine ait: Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. Ex quo perspicuum est, omne quod dicitur per Levi, ad sacerdotes et specialiter ad pontificem pertinere. Legimus in Numeris de Phinees, qui Zamri cum scorto Madianitide pugione percussit: Phinees filius Eleazar, filii Aaron sacerdotis, requiescere fecit furorem meum a filiis Israel, quoniam aemulatus est zelum meum contra eos, et non perdidi filios Israel in zelo meo, 959 sic dicens: Ecce ego dabo [Vulg. do] ei testamentum pacis, et erit ipsi et semini ejus post eum testamentum sacerdotii sempiterni: pro eo quod zelatus est Deo suo, et exoravit pro filiis Israel (Num. XXV, 11). Vitae autem testamentum, sive pactum, non hujus arbitremur quae nobis cum bestiis et cunctis animantibus communis est, sed illius quae dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 7). Etenim vita nostra cum Christo abscondita est in Deo (Col. III, 3): de quo possumus dicere, quod et ipse pax nostra sit, Apostolo confirmante: Ipse enim est pax nostra (Ephes. II, 14). Dedit ergo Dominus Levi, et per eum posteris ejus, ut timerent eum: Principium enim sapientiae timor Domini (Ps. CX, 10), et a facie ejus formidarent, sive subtraherent se atque contraherent, mentis formidinem horrore corporis indicantes, juxta illud quod scriptum est: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Lex veritatis fuit in ore ejus, hoc est, doctrina populorum, quae in sacerdote nullo debet mendacio deturpari; sed tota de veritatis fonte procedere. Et iniquitas non est inventa in labiis ejus, ut imitetur Dominum suum, de quo dicitur: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Pet. II, 22). In pace et in aequitate ambulavit mecum, ut et ipse in se pacem habeat, et caeteros pacificet, nulliusque personam accipiat in judicio, et idcirco ambulet cum Deo, sicut ambulavit Enoch, qui translatus est ad Dominum, et non inveniebatur (Genes. V); Et multos avertit ab iniquitate. Qui sacerdos est, et non corripit delinquentes, sacerdotis officium praeterit. Labia sacerdotis custodient scientiam: non dixit, proferent, sed, custodient, ut loquantur in tempore, dentque conservis cibaria in tempore suo, Et legem requirent ex ore ejus. In Aggaeo hoc idem scribitur: Interrogate sacerdotes legem Domini (Aggaei II, 12). Ad sacerdotis pertinet disciplinam interrogatam respondere de lege. Qui si ignorantiam in caeteris diligentem, in Scripturis sanctis obtenderit negligentem, frustra jactat dignitatem, cujus opera non exhibet. Hoc est quod apostolus Paulus scribit ad Titum: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere (Titum. I, 9). Et ad Timotheum: 960 Quoniam ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere ad salutem, ut peccantes coram omnibus arguas (II Tim. III, 13). Sequitur: Quia angelus Domini exercituum est. Exponit nomen suum Ezras sacerdos Dei, hoc est, Malachi, quod angelus Domini interpretatur; angelus autem, id est, nuntius, sacerdos Dei verissime dicitur, quia Dei et hominum sequester est, ejusque ad populum nuntiat voluntatem: et idcirco in sacerdotis pectore rationale est (Exod. XXIX), et in rationali doctrina et veritas ponitur, ut discamus, sacerdotem doctum esse debere, et praeconem dominicae veritatis. Quidam hoc quod ad Levi et per Levi ad sacerdotes dicitur, falso putant intelligendum esse de Christo, non respicientes ea quae sequuntur, personae Christi esse contraria. (Vers. 8, 9.) Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. LXX: Vos autem declinastis de via mea, et infirmos fecistis multos in lege, corrupistis testamentum Levi, dicit Dominus omnipotens. Et ego dedi vos contemptibiles, et dissolutos in omnes gentes, pro eo quod non custodistis vias meas, sed accipiebatis personas in lege. Haec ad Christi non pertinere personam, nec ad eos qui illius cultui dedicati sunt, etiamsi ego taceam prudens lector intelligit. Et est sensus: Ego vos volui facere quae priori capitulo continentur, et de quibus per Moysen in Deuteronomio sum locutus: Date Levi doctrinam ejus, et veritatem viro justo (Deut. XXXIII, 8, sec. LXX), et reliqua: vos autem recessistis de via recta, sive declinastis, dicente me: Non declines neque ad dextram, neque ad sinitram (Deut. V, 32); et infirmos fecistis multos in lege, sive scandalizastis, ut Aquila et Symmachus verterunt. Declinare ad dextram, est abstinere a cibis quos Deus creavit ad utendum: condemnare nuptias, et in illud incurrere, quod in alio loco scriptum est: Ne sis justus multum (Eccl. VII, 17). Ad sinistram divertere, est cum quis luxuriae se tradit et libini, et scandalizat multos in lege: cui melius est, ut mola 961 asinaria ligetur circa collum, et in mare praecipitetur, quam scandalizet unum de minimis. Infirmos autem faciunt multos, qui cum credentes in Christo fidei robur acceperint, infirmari eos faciunt negligentia conversationis suae, quibus rectissime dicitur: Irritum fecistis pactum Levi, pactum vitae et pacis, et caetera, quae pertinere ad officium diximus sacerdotis. Quam ob causam, et ego, inquit, dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, ut vos contemnerent, et pro honore et gloria, quasi dejectos humilesque calcarent: Sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Inter omnia peccata Levi, sive eorum qui ex Levi sunt, sacerdotum Dei, illud et ultimum et maximum ponitur, quare accipiant faciem in lege, ut non causas, sed personas considerint, justumque pauperem despicientes, iniquos divites suscipiant et honorent. Ad quos in octogesimo primo psalmo dicitur: Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis (Psal. LXXXI, 2)? et Paulus ad Galatas: Deus, inquit, personam hominis non accipit (Gal. XXVI). Pleniusque apostolus Jacobus hoc peccatum arguit, atque condemnat (Jac. 2). Quidquid autem priori populo dicitur, etiam nobis dictum putemus ut cautiores recedamus a vitiis, et faciem non suscipiamus in lege, nec qui sumus cultores Dei, veritati mendacium praeferamus. (Vers. 10 seqq.) Numquid non Pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israel, et in Jerusalem: quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdet [Al. disperdat] Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. LXX: Nonne Pater unus omnium vestrum? Nonne Deus unus creavit vos? Quare reliquistis unusquisque fratrem suum, ut abominabile faceret testamentum patrum vestrorum. Derelictus est Judas, et abominatio facta est in Israel, et in Jerusalem, quia contaminavit Judas sancta Domini, in quibus dilexit, et adinvenit deos alienos. Disperdat Dominus hominem qui facit haec, 962 donec exturbetur de tabernaculis Jacob, et de his, qui offerunt sacrificium Domino omnipotenti. Antequam de praesenti capitulo disputemus, Hebraeorum est ponenda traditio, immo Scripturae veritas explicanda. Legimus in volumine, quod Ezrae titulo praenotatur, ex persona ipsius Ezrae loquentis: Accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, et sacerdotes et Levitae a populis terrarum, et de abominationibus eorum, Chananaei videlicet, et Ethaei, et Pheresaei, et Jebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Aegyptiorum, et Amorrhaeorum. Tulerunt enim de filiabus eorum sibi, et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum. Manus etiam principum et magistratuum fuit in trangressione hac prima. Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens (I Esdr. IX 1 seqq.) Et rursum in consequentibus: Inventique sunt de filiis sacerdotum, qui duxerunt uxores alienigenas de filiis Jesu, filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eleazar, et Jarib, et Godolia, et dederunt manus suas, ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent (I Esdr. X, 18, 19). In fine quoque capituli post enumerationem eorum, qui uxores alienigenas acceperant [ Al. acciperent], Scriptura commemorat: Omnes hi acceperunt uxores alienigenas: et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios. Reversi ergo de captivitate Babylonia, tam principes, et sacerdotes, ac Levitae, quam reliquus populus abjecerunt uxores suas Israelitici generis, quae paupertate et injuria longioris viae, et fragilitate sexus non ferentes laborem, confectae erant, et infirmitatem ac deformitatem corporum contraxerant: et cum alienigenis vel aetate florentibus vel cultu corporum pulchrioribus, vel potentum ac divitum filiabus matrimonia copularant. Corripit itaque eos Ezras propheta, et ad repudium novarum conjugum provocat, ut uxores quas dimiserant, recipiant: Nonne, inquit, pater unus Abraham omnium nostrum est? de quo in Isaia scribitur: Respicite in Abraham patrem vestrum, et in Saram, quae genuit vos, quia unus erat, et vocavi eum (Isai. LI, 2). Nonne Deus unus creavit nos, qui ex Abraham nostrum 963 elegit genus? Quare ergo veteres uxores contemnimus, et fratrum nostrorum abjicimus filias, ut relinquamus pactum patrum nostrorum, et non ex Lege accipiamus uxores? Transgressus est Juda (haec enim tribus reversa est de Babylone cum sacerdotibus ac Levitis, et abominatio facta est in Israel, et in Jerusalem. Nequaquam in decem tribubus, quae ab Assyriis tenebantur; sed in his qui ad Cyri regis imperium sub Zorobabel et Ezra, et Neemia de Babylonia sunt reversi. Quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni, miscendo cum alienigenis semen Israel, et gentilium; id est, ethnicorum filias, idolis servientes, sumendo uxores. Quia igitur hoc fecerunt, prophetae ad eos sermo dirigitur, et a peccato maledictionibus retrahuntur. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc. Quam pulchre non abscidit errori veniam, nec dixit, maledicat Dominus ei qui fecit hoc; sed qui fecerit, in futurum tendens maledictionem, ut peccatores ad poenitentiam provocet. Doctorem, inquit, atque discipulum de tabernaculis Jacob, sive ille sacerdos sit, sive laicus, una maledictione ferientur, et non erit in eis poenae diversitas, in quibus peccata sunt paria. Et offerentem munus Domino exercituum: subauditur, disperdat Dominus et eum, qui pro hujuscemodi hominibus voluerit ad altare munus offerre, quorum solum remedium est, non facere quae fecerunt. Quidam hunc locum non intelligentes, nec scientes historiae veritatem, id quod ait: Nonne pater unus omnium nostrum? de Abraham sic intelligunt, ut etiam gentium patrem Abraham esse commemorent, secundum illud quod scriptum est: Potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Mat. III, 9)? Vel certe unum Deum Patrem affirmant juxta illud quod in Deuteronomio legimus: Nonne iste ipse est Pater, qui possedit te, et fecit te, et creavit te (Deut. XXXII, 6)? Et rursum: Deum qui te creavit, reliquisti (Ibid., 18). Et alibi: Filios genui et exaltavi: ipsi autem reliquerunt me (Isai. I, 2). Et in Psalmorum volumine: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ps. XVII, 46). 964 Et ab hoc uno patre, qui peccaverunt, recedentes, multos vitiorum suorum patres fecere: Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo natus est. Idque quod sequitur: Quare despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum, sic interpretati sunt, ut dicerent: Nos cunctos ab uno patre generatos, unum esse debere, et unum confessionis habere labium; sed postea per superbiam et aedificationem turris contra Deum in multas linguas atque sententias esse divisos (Gen. XI). Ad eleemosynam quoque referunt, ut dicant: Despicere nos fratres nostros, quando non communicamus eis quae a Deo ad sustentandam vitam accepimus. Et ad hoc transeunt, ut asserant fratrem nostrum, secundum Scripturas, dominum appellari, qui praecepit Mariae Magdalenae, ut nuntiet fratribus suis, Dominum surrexisse (Joan. XX), et loquitur in Psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo tibi (Ps. XXI, 23). Deseruerunt ergo Judaei fratrem suum, et contaminaverunt pactum patrum suorum, quod Deus pepigerat ad Abraham, Isaac, et Jacob, ut in semine eorum, quod interpretatur Christus, benedicerentur omnes gentes. Haec varie suspicantur, quia certam viam non reperiunt. Denique et hoc quod sequitur juxta LXX: Derelictus est Judas, et abominatio facta est in Israel, et in Jerusalem, sic edisserunt: Desertos esse Judaeos, quia blasphemaverunt Dominum Salvatorem, et sustinuisse quod scriptum est: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine (Ps. V, 11), ut in cunctas provincias vagi, et profugi spargerentur. Contaminaverunt enim sancta Domini, pro Dei Filio diligentes, et adinvenientes sibi deos alienos: Qui enim non recipit Filium, non recipit Patrem, qui misit eum (Luc. IX, 43). Et idcirco quia hoc fecerunt, tamdiu disperire donec humilientur, vel captivitatis injuria, vel ob conscientiam peccatorum: et projiciantur de tabernaculis Jacob, ut destructo templo, atque altari, nequaquam apud eos offerantur hostiae [ Al. bestiae]. Nec hac explanatione contenti (quia Judas [ ] interpretatur Domini confessio ) ad poenitentem, intelligentiam transferunt, qui postquam Dominum confessus est, 965 si peccaverit, abominationem facit in Israel, et in Jerusalem, in sensu vidente Deum, et in visione pacis. Polluit enim Christi mysteria, indigne accipiens corpus ejus et sanguinem (I Cor. XI), pro eo quod dilexerit vitia, et adinvenerit sibi deos alienos, secundum numerum peccatorum habens numerum deorum. Juxta apostolum Paulum: Voracium Deus venter est (Phil. III), et secundum Petrum [ Al. Jacobum]. A quo quis vincitur, ei subjicitur (II Petr. II, 19). Et qui hoc fecerit, exterminabitur [ Al. exterminatur] de Ecclesia, et de tabernaculis Jacob, qui supplantat vitia atque peccata, donec humilietur in bonum suum, et offeratur pro eo victima Domino omnipotenti. (Vers. 13 seqq.) Et hoc rursum fecistis, operiebatis lacrymis altare Domini fletu, et gemitu [Vulg. mugitu], ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel; operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum: custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. LXX: Et haec quae oderam, fecistis: operiebatis lacrymis altare Domini planctu et gemitu, de laboris adhuc dignum respicere sacrificium, aut suscipere acceptabile de manibus vestris. Et dixistis, propter quid? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adolescentiae tuae, quam tu reliquisti, et haec particeps tua, et uxor testamenti tui, et non alius fecit, et reliquiae spiritus tui. Et dixistis: quid aliud praeter semen quaerit Deus? et custodite in spiritu vestro, et uxorem adolescentiae tuae ne derelinquas: sed si odio habens dimiseris eam, dicit Dominus Deus Israel, operiet impietus cogitationes tuas, dicit Dominus omnipotens: et custodite in spiritu vestro, et nolite derelinquere. Interpretemur historiam, et singulis versiculis breves sententias coaptantes, quod nobis ab Hebraeis sit traditum, disseramus. Derelictae uxores Israeliticae, et in thoris maritorum alienarum gentium feminas contemplantes, ad Dei solius auxilium confugiebant, diebus ac noctibus ante altare Domini 966 provolutae lacrymis, gemitu, atque ejulatibus invidiam faciebant ejus providentiae; quod non respiceret humana, et [ Al. misera] miserias non juvaret. Unde dicit Deus, sacrificium et hostiam de manibus sacerdotum, qui ista commiserunt, se accipere non posse, uxorum fletu et planctibus impeditum, et insuper eos quaerere: quam ob causam de manibus eorum non accipiat sacrificium, statimque infert: Quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in una carne (Genes. II, 24): et idcirco particeps dicitur, et uxor conjunctionis, et foederis, quae a Deo de costa viri facta est. Et residuum spiritus ejus, sive Dei, ut quidam putant, sive mariti, ut alii suspicantur, quod propter affectam quodammodo una anima in duobus esse videatur, conjunctis spiritu, mente sociatis. Cum ergo unus utrumque fecerit, et virum et mulierem: propterea a Deo facta est utriusque conjunctio, ut liberi nascerentur. Unus enim Deus, quid quaerit nisi semen Dei, hoc est filios de Israelitica stirpe generatos? Cum ergo habeatis fecundas conjuges, et liberis gaudeatis, quid pulchritudinem uxorum quaeritis, quae meretricibus apta est, non uxoribus? Praecipit itaque per prophetam Deus, et dicit: Custodite spiritum vestrum; ne abducamini libidine, ne alienigenarum amore vincamini. Et uxorem adolescentiae tuae noli despicere, ut quae tibi virginali primum juncta est matrimonio, perseveret usque ad senectutem. Sed poterat fieri, ut principes, sacerdotes, Levitae, populus responderent: Praecepit Deus per Moysen, ut cum odio habuerimus uxores, dimittamus eas. Et legendum est: Dicis mihi scriptum est: Cum odio habueris uxorem tuam, dimitte, dicit Dominus Deus Israel (Deut. XXIV). Statimque respondit: hoc quidem in Lege praeceptum est, sed propter duritiam cordis vestri. Quod plenius Dominus in Evangelio prosequitur: Quicumque autem, excepta causa fornicationis, uxorem inique dimiserit (Mat. V, 52), operiet vestimentum ejus iniquitas, id est, corpus quo anima vestitur, dicit Dominus exercituum: ut in quo peccavit, in ipso puniatur. Quapropter, hac quaestiuncula dissoluta, inculcat 967 et replicat quod supra dixerat: Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere, vel custodiam spiritus vestri, vel certe uxorem, si pauper est, aut deformis. Quod nos specialiter juxta Ezrae librum super uxoribus exposuimus derelictis: hoc alii generaliter contra eos dictum putant, qui aliena diripiunt, et injuste divitias congregantes, audent offerre munera, Deo, quae dicit se nequaquam posse suscipere, lacrymis eorum, qui vastati sunt, et fletu, ac gemitibus prohibitum, et congruere locum istum illi testimonio: Honora Deum ex justis tuis laboribus (Prov, III, 9). Sed et istum sensum interserunt, eos qui propter rei familiaris amissionem, et interitum liberorum, et naufragium, et caetera quae ad damnum pertinent rerum saecularium, vertuntur in fletus, et totos se tradunt planctui, et gemitibus: nec animi robore, et spe in Deum, et praemiis futurorum cuncta contemnunt: etiamsi dirigant ad Deum orationem, non suscipi ab eo, quia indecoris et incongruis viro planctibus deturpentur. Hoc autem quod sequitur: Quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, sive adolescentiae quam tu despexisti: et haec est particeps [Al. pars] tua, et uxor pacti, vel testamenti tui; et non alius fecit: et reliquiae spiritus tui, sic interpretantur, ut uxorem adolescentiae naturalem dicant intelligentiam, et legem in corde perscriptam, quae omnibus hominibus insita est. Unde et gentes non habentes legem Dei, ea quae sunt Legis, operantur. Et de hac conjuge in Proverbiis praedicari: A Deo conjungitur uxor viro (Prov. XIX, 24); et jubemur ut de nostris aquis bibamus et fontibus: nullusque in potando sit particeps, et ut laetemur cum uxore adolescentiae nostrae. Haec uxor impellit etiam in credulos dicere: Deus judicet, et Deus videat (Judic. VII, 13): et ipsi cuncta inter me et te dijudicanda permitto, de qua et Ecclesiastes loquitur: Et vive vitam cum muliere quam dilexisti omnibus diebus vanitatis tuae, qui tibi dati sunt sub sole (Eccl. IX, 9). Haec uxor residuum spiritus nostri est, quia nostro semper sensui copulatur: quae si recedat a nobis, statim offendimus Deum, 968 et operit nos nostra impietas. Unde rursum ingeritur: Custodite spiritum vestrum (Galat. VI), non carnem in qua qui sunt, Deo placere non possunt, non animam: Animalis enim homo non recipit ea, quae spiritus sunt (I Cor. II, 14); sed spiritum: quia spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus (Rom. VIII, 16). (Vers. 17.) Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: in quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? LXX: Qui provocastis Dominum in sermonibus vestris: et dixistis, in quo provocavimus te? In eo quod dicitis, omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et in his sibi complacet; et ubi est Deus justitiae? Hunc locum plenius septuagesimus secundus psalmus exsequitur, cujus principium est: Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei: Quia zelatus sum super iniquis, pacem peccatorum videns: Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Ps. LXXII, 1 seqq). Ac deinde; et dixi, ergo sine causa justificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas. Reversus ergo populus de Babylone, et videns cunctas in circuitu nationes, ipsosque Babylonis idolis servientes, abundare divitiis, vigere corporibus, omnia quae bona putantur in saeculo possidere; se vero qui habeat [ Al. habebat] notitiam Dei, squalore, inedia, servitute coopertum, scandalizatur et dicit: Non est in rebus humanis providentia, omnia casu feruntur incerto, nec Dei judicio gubernantur, quin potius mala [ Al. mali et boni] ei placent, et bona displicent: aut certe si Deus cuncta dijudicat, ubi est illius aequum justumque judicium? Istiusmodi quaestionem mens incredula futurorum quotidie suscitat Deo, et cum viderit iniquos potentes, sanctos humiles illos rebus omnibus affluere, hos ne ea quidem quae ad victum necessaria sunt, habere; et interdum surdis auribus caecisque oculis, et omni parte membrorum ulceribus, et infirmitate depressos, qualis in Evangelio (Luc. XVI) Lazarus legitur, qui ante fores divitis 969 purpurati, desiderabat micis, quae abjiciuntur de mensarum reliquiis, inopem animam sustentare; divitem vero tantae feritatis et crudelitatis, ut non misereatur homo hominis, cujus etiam canum lingua miseretur, non intelligentes tempus judicii, nec vera bona illa esse, quae perpetua sunt, dicunt: Mali ei placent, et ubi est Deus judicii? (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1.) Ecce ego mitto. [Al. mittam] angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. LXX: Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et subito veniet ad templum suum Dominus quem vos quaeritis, et angelus justitiae quem vos vultis. Hoc interpretatus est Dominus in Evangelio de Joanne Baptista, dicens: Iste est de quo scriptum est; Ecce ego mittam angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam coram me (Matth. XI, 10); nec eisdem usus est verbis, quae LXX interpretes transtulerunt. Marcus quoque evangelista duo testimonia Malachiae, et Isaiae sub unius prophetae sermone contexens ita exorsus est: Initium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Marc. I, 2). Hoc licet verbis aliis in Malachia legimus. Quod autem sequitur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini; rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3), ab Isaia propheta dicitur: statimque utrumque testimonium de quo dicatur, exponens: Fuit, inquit, Joannes in deserto, baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum (Marc. I, 4). Sed et evangelistae vaticinium prophetarum super Joanne interpretati sunt cumque in sensu consentiant, in verbis discrepant. Pro eo enim quod LXX transtulerunt: Rectas facite semitas Dei nostri, Marcus Lucasque dixerunt: Rectas facite semitas ejus. Joannes autem: Dirigite, ait, viam Domini. Ex quo perspicuum est, apostolos, et evangelistas, et ipsum Dominum Salvatorem non LXX interpretum auctoritatem sequi, qua Hebraeae linguae habentes scientiam, non 970 indigent; sed ex Hebraeo transferre quod legerint: non curantes de syllabis punctisque verborum; dummodo sententiarum veritas transferratur. Quod quidem et in pluribus locis eos fecisse docuimus, et maxime in eo libro qui a nobis inscriptus est, de optimo genere interpretandi, multis simul testimoniis approbatum est. Hoc ergo quod dicitur: Ecce ego mitto angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam, ex persona Christi dicitur, quod Joannem miserit in deserto Judaeae praedicare baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum. Quod autem sequitur: Et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis, ita de se quasi de altero loquitur, juxta consuetudinem Scripturarum. Nullisque dubium est quin Dominator iste salvator sit, qui Creator est omnium, et angelus testamenti, et magni consilii Angelus appellatur. Alii vero hoc quod dicitur: Ecce ego mitto angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam, ex persona Patris dictum putant: et quod sequitur: Statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis, de Domino Salvatore ab eo dictum intelligunt. Praeparat autem viam Joannes, et rectas facit semitas Dei nostri in cordibus credentium, in quibus propter pravitatem, et incredulitatem, prius Deus ambulare non poterat. Templum autem vel Ecclesiam interpretantur, vel unumquemque credentium in Ecclesia: Aedificamini domos spirituales, sacerdotium sanctum: offerentes spirituales victimas, et acceptabiles Deo per Christum Jesum (I Petr. II, 5). Eos vero qui crediderint: Nescitis quod templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Judaei hoc quod dicitur: Ecce ego mitto angelum meum, de Elia propheta dictum intelligunt, et quod sequitur: Statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis; et angelus testamenti quem vos vultis, referunt ἠλειμμένον, hoc est, Christum suum, quem dicunt ultimo tempore esse venturum. Sed miror quomodo eos rerum-exitus non doceat veritatem. Quod enim templum 971 suum inveniet dominator, quod usque ad fundamenta destructum est, aut si ab alio exstruendum est antequam Christus adveniat, quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sint omnia? Dominus noster in Evangelio Eliam prophetam, Joannem Baptistam interpretans loquitur: Si vultis scire, ipse est Elias qui venturus est (Mat. XI, 14), de quo et hic idem propheta quem nunc disseruimus, scribit in fine: Ecce ego mitto vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (Infra IV, 5). Quomodo autem Elias Joannes sit, dedit nobis viam intelligentiae, in virtute et spiritu Eliae eum venisse, commemorans. (Vers. 2. seqq.) Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans, et emundans quasi [Vulg. tacet quasi] argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum: et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda, et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum: nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. LXX: Ecce veniet [Al. venit], dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus ejus? aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii, et quasi herba lavantium: et sedebit conflans et emundans sicut argentum, et sicut aurum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et sicut argentum, et erunt Domino offerentes hostias in justitia [Al. justitia]: et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox super maleficos, et super adulteros, et super eos qui jurant in nomine meo mendaciter. Et qui fraudant mercede mercenarios, et opprimunt per potentiam viduas, et percutiunt pupillos et pervertunt judicium advenae, et qui non timent me, dicit Dominus 972 omnipotens: quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor. Supra legimus motam Domino quaestionem ab his qui dicunt: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent, aut certe si displicent, ubi est Deus judicii? hoc est, ubi est justitiae veritas? Ad quam dissolvendam Domini sermo respondit: Mittam angelum meum, qui praeparabit viam meam, et veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, qui judex est veritatis, de quo dicitur in Psalmo: Deus, judicium tuum regi da: et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, I). Non enim Pater judicat quemquam; sed judicium omne dedit Filio (Joan. V, 22). Et ille est angelus testamenti quem vos quaeritis, cui mala non placent, qui personam in judicio non accipit (Coloss. III, 25), qui nulla nec misericordia, nec severitate mutatur: Calix enim in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in hoc (Psal. LXXIV, 9), id est, misericordia justitiam temperat, et justitia misericordiam. Iste igitur statim et velociter veniet ad templum suum, id est, Ecclesiam Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Si cogitare prae potentia majestatis ejus nemo potest, ferre quis poterit? Et quis stabit ad videndum eum, hoc est, quis eum poterit lippientibus et caecutientibus oculis in sua claritate conspicere, qui est sol justitiae, et in cujus pennis est sanitas? Ipse veniet quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum (Inf. 2): Ignis enim in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Ps. XLIX). Tunc vocabit coelum desuper, et terram ut dijudicet populum suum, flumina ignis trahent ante eum, peccatores quosque volventia. Ignis autem dicitur Dominus, et ignis consumens (Deut. IV), ut ligna nostra, fenum, stipulamque comburat. Et non solum ignis; sed et herba fullonum, quae Hebraice BORITH ( ) appellatur, et LXX πόαν id est, herbam fullonum, vertunt. Ipse his qui peccant graviter, ignis conflans est, atque consumens: qui autem levia peccata committunt, herba fullonum, ut lotis munditiam restituat, secundum 973 illud quod scriptum est in Isaia: Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum, spiritu judicii, et spiritu combustionis (Isai. IV, 4). Qui sordes habent, spiritu judicii indigent, ut laventur: qui sanguine pleni sunt, spiritu combustionis, ut sanguis qui in eis extrinsecus litus est, auferatur. Et sedebit conflans et emundans sicut argentum, ut secundum Ezechielem (Cap. XXII), quidquid in auro nostro et argento, id est, sensu et eloquio, aere, stanno, ferro, plumboque commixtum est, in camino Domini percoquatur, ut purum aurum remaneat, et argentum. Unde et Dominus in Evangelio loquitur: Ignem veni mittere super terram, et quam [Al. quem] volo ut ardeat (Luc. XII, 49); et purgabit filios Levi. Tempus est enim ut judicium incipiat a domo Dei (I Petr. IV, 17). Et alibi scribitur: A sanctis meis incipite (Ezech. IX, 6). In filiis autem Levi: omnem sacerdotalem intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid de caeteris est dicendum? Qui cum emundati fuerint et colati, tunc offerent Domino justa sacrificia, et placebit sacrificium eorum, quod offerunt pro Juda, et Jerusalem, hoc est, pro his qui Dominum confitentur, et pacem ejus mente conspiciunt, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui; ut quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et poenitentiam placere incipiant; cum omni fuerint peccatorum sorde purgati. Et accedam, inquit, ad vos in judicio, et ero testis velox. Quanta formido judicii, cum ipse sit testis et judex. Testis est autem cunctis maleficis et adulteris, haec enim crimina perpetrantur occulte, et ideo proferuntur in medium, ne diu lateant. Post maleficos ponuntur adulteri: post adulteros perjuri: post perjuros, qui calumniantur mercedem mercenarii, et nolunt reddere pro operis labore quod debent. Viduas quoque et pupillos, subauditur calumniantur, et opprimunt peregrinum et alienigenam, vel certe catechumenum, qui necdum in civitate Christi civis effectus est. Et si ista universa non fecerint, sufficit eis solum crimen ad poenam, quod non timuerunt Dominum. Nequaquam igitur levia putemus esse peccata perjurium, et mercedem 974 non reddere laboranti, et calumniari viduam et pupillum, et opprimere alienigenam et peregrinum: quae maleficio, et veneficiis, et adulterio comparantur. Haec et juxta historiam, et juxta tropologiam intelligimus, ut quod eo tempore dicebatur ad principes Judaeorum, nunc dicatur ad principes Ecclesiarum: Quodque sequitur: Ego dominus et non mutor, idcirco ponit, quia supra dixerat: ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, ne putemus eum divinitatis mutare naturam, quum pro pro nobis aut angelus, aut ignis, aut BORITH nominatur. (Vers, 6.) Et vos, filii Jacob, non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. LXX: Et vos, filii Jacob, non recessistis a peccatis patrum vestrorum, declinastis a legitimis meis, et non custodistis. Supra dixerat: Ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Justumque judicem esse se dicens: quod non accipiat personam in judicio, intulit: Ego Dominus et non mutor. Et est sensus: Vos per maleficia, et adulteria, et perjuria, et calumnias, et violentiam quotidie mutamini, ego in judicio nulla personarum varietate commutor. Cumque severum, et justum judicem esse me fatear, o filii Jacob: tamen non estis tormentorum diversitate consumpti, juxta illud quod scriptum est in Jeremia: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Jer. II, 30): nec hoc nuper facitis, nec semel, ut erroris mereamini, veniam, sed haereditariam habebis impietatem, ex diebus patrum vestrorum a legitimis meis recedendo, et non custodiendo quae praecepi. Filios autem Jacob secundum ἀναγωγὴν supplantatoris, et germani primitiva rapientis, qui non recedant a peccatis patrum suorum, et declinent a legitimis, et non custodiant quae praecepta sunt, intelligamus eos qui in Ecclesia constituti non recedunt a vitiis, et falsum sibi religionis Christianae nomen assumunt. (Vers. 7 seqq.) Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis, in quo revertemur? Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In 975 quo confiximus te? in decimis et primitivis. In [Vulg. Et in] penuria vos maledicti estis, et me vos confixistis, gens tota. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam. Et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae [Al. vineae] vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. LXX: Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus omnipotens. Et dixistis, in quo revertemur? Si supplantat homo Deum, quia vos supplantastis me? Et dixistis: in quo supplantavimus te? quia decimae et primitiae vobiscum sunt, et vos videntes respicitis, et me vos supplantatis [Al. supplantastis]: annus impletus est, et intulistis fructus in thesauros, et erit rapina in domibus vestris. Revertimini ergo in hoc, dicit Dominus omnipotens: Nisi aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem meam usque dum sufficiat, et dividam vobis cibos, et non disperdam fructum terrae vestrae, et non infirmabitur vinea vestra in agro, dicit Dominus omnipotens: et beatos vos dicent omnes gentes, quia eritis vos terra voluntaria, dicit Dominus omnipotens. Et in principio diximus, Malachi prophetam Ezram sacerdotem debere intelligi; omniaque quae in illius scribuntur historia, in hoc quoque volumine contineri: et nunc dicimus, temporibus ejus et Neemiae (quos simul vixisse manifestum est) famem fuisse gravissimam, et ob famem seditionem, et pauperes rerum necessitate compulsos, filios suos et filias, et omnem possessionem, universamque substantiam vendidisse. Denique dicunt: Filii nostri, et filiae nostrae multae sunt nimis, accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus et vivamus. Et erant qui dicerent: Agros nostros et vineas, et domos nostras apponamus, et accipiamus frumentum in fame. Et iratus sum, inquit Ezras. nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec: cogitavitque 976 cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus (Num. V, 2 seqq.), et reliqua: Famis igitur tempore annona charissima, intantum, ut suos filios vendere cogerentur, et hi qui parum habebant, et qui in horrea multas fruges congesserant, pro necessitate vel pro pretii magnitudine Levitis decimas nolebant reddere, qui non habebant partem in haereditate Judaeae; sed primitiae et decimae erant haereditas eorum. Quod ne putetur nostrum esse, ponamus Ezrae testimonium: Et ego cognovi. inquit, quoniam partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et de cantoribus, et de his qui ministrabant: et egi causam adversum magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. Et omnis Juda apportabat decimas frumenti, vini et olei in horrea, et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoch scribam (Neem. XIII, 10 seqq.), et caetera. Audivimus Ezrae historiam, nunc prophetae verba repetamus, diligentius intuentes an prophetia historiaque concordent. Quando dicitur: Revertimini ad me, et ego revertar ad vos, dicit Dominus omnipotens, quos hortatur ut redeant, perspicuum est a Domino recessisse. Et vide clementiam Domini, par pari repromittit, ut in qua mensura mensi fuerint, rementiatur eis (Matth. VII, 1). Et sicut in Levitico scribitur: Si ambulaveritis ad me perversi, et ego ambulabo contra vos furore perverso (Lev. XVI, 27, 28). Sic et nunc populum cohortatur ad reditum, ut ipse quoque ad eos redeat. Qui non intelligentes se a Domino recessisse, impudenter interrogant: In quo revertemur? Et dicunt: Quando enim recessimus, ut merito redire cogamur? Dominus respondit: Si affiget [Al. affigit] homo Deum, quia vos configitis me? Verbum Hebraicum, quod scribitur HAJECBA ( ), LXX interpretati sunt si supplantat: pro quo Aquila, et Symmachus, et Theodotio posuerunt, si fraudat, ut sit sensus: Si fraudat homo Deum, quia vos fraudastis [ Al. fraudatis] me? Et revera secundum historiae ordinem, quia decimas et primitias Levitis populus non reddebat, 977 seipsum fraudem, dicit Dominus, sustinere, cujus ministri fame coacti, et penuria templum deseruerint. Si enim per alios visitatur in carcere, et aegrotus suscipitur, et esuriens sitiensque cibum accipit atque potatur, cur non in ministris suis ipse decimas accipiat, et si non dentur, parte sua ipse privetur? Hoc quod diximus HAJECBA, lingua Syrorum et Chaldaeorum interpretatur, si affiget: unde et nos ante annos plurimos ita vertimus, magis ad mysterium Dominicae passionis, in qua homines crucifixerunt Deum, quam ad decimas ac primitias ( quibus visitatur in carcere, et aegrotus suscipitur, et esuriens sitiensque cibum accipit, atque potatur) scripta referentes. Quaerat prudens lector quomodo nostra interpretatio cum his congruat, quae sequuntur: In decimis et primitiis, et videat an possimus haec dicere: Ut me affigeretis cruci: ut sceleratas manus injiceretis Deo vestro, multarum ante rerum meditatione fecistis, subtrahendo decimas et primitias, non dico sacerdotibus meis et Levitis, sed mihi, qui eas per Moysen jussi dari [ Al. dare] (Exod. XXIII). Hoc de verbo uno a nobis dictum sit, lectoris arbitrio intelligentiae judicium relinquentibus; nunc sequamur ordinem prophetiae. Quia mihi non reddidistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et vos me supplantatis, sive fraudatis atque privatis, gens tota Pro gente, quae in Hebraico scribitur AGGOI ( ), annum Septuaginta interpretati sunt ἔτος pro ἔθνος. Et est sensus. Ecce annus expletus est, et nihil in meos thesauros, sed in vestra horrea comportastis: Et pro decimis et primitivis [ Al. primitiis], quae parva erant, si a vobis darentur, ubertatem possessionum vestrarum, et omnem frugum abundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor vos, atque commoneo, ut inferatis decimas in horrea, hoc est, in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque Levitae, qui mihi ministrant, cibos: et 978 probate me, si non tantas pluvias effundero, ut cataractae coeli apertae esse credantur. Et effundam vobis benedictionem usque ad abundantiam. Verbum effusionis, nomen largitatis ostendit. Sed fieri potest ut agros irrigantibus pluviis, sit quidem fertilitas; verum aut locusta aut bruchus, aut erugo aut eruca destruant, et labores hominum pereant; propterea jungit et dicit: Et increpabo pro vobis devorantem, locustam videlicet, et reliqua quae diximus: et non corrumpet fructum terrae vestrae. Vinea quoque implebit torcularia, et cunctae per circuitum nationes mirabuntur fertilitatem terrae vestrae, intantum ut omnes in ea habitare desiderent, et abundantia rerum omnium cunctis gentibus sitis exemplo. Quod de decimis primitiisque diximus, quae olim dabantur a populo sacerdotibus ac Levitis, in Ecclesiae quoque populis intelligite, quibus praeceptum est, non solum decimas dare et primitias; sed et vendere omnia quae habent, et dare pauperibus, et sequi Dominum Salvatorem (Matth. XIX, et Marc. X). Quod si facere nolumus, saltem Judaeorum imitemur exordia, ut pauperibus partem demus ex toto, et sacerdotibus ac Levitis honorem debitum deferamus. Unde dicit et Apostolus: Honora viduas, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3): et presbyterum duplici honore honorandum, maxime qui laborat in verbo et doctrina Dei. Quod qui non fecerit, Deum fraudare et supplantare convincitur, et maledicitur ei in penuria rerum omnium: ut qui parce severit, parce et metat; et qui in benedictione seminaverit, in benedictionibus fructus colligat abundanter (II Cor. IX, 6). Si quando fames et penuria, et rerum omnium egestas opprimunt mundum: sciamus hoc ex Dei ira descendere, qui in pauperibus, si non accipiant eleemosynam, fraudari se loquitur, et sua portione [ Al. possessione] privari. Possumus decimas et primitias et sic interpretari: Si quis doctus et eruditus in Lege [ Al. legem] Dei, potest caeteros erudire, non debet suae assignare prudentiae, ingenioque quod possidet: sed gratias agat 979 primum Deo, qui cuncta largitur; deinde sacerdotibus ejus ac magistris, a quibus doctus est. Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam vindicaverit, in penuria maledicetur. Quod si intelligens largitorem Deum, et his agens gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliaverit se, et in horreum Dei intulerit cibos, hoc est, Scripturae sanctae alimenta in Ecclesia populis ministraverit: statim aperientur super eum cataractae coeli, et effundetur pluvia spiritualis, et mandabit Deus nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et abundantia rerum omnium perfruetur, et increpabit etiam pro eo devorantem, contrarias scilicet fortitudines, et labor ipsius afferet fructum, et consequetur illud quod scriptum est: Beatus qui in aures loquitur audientium (Eccl. XXV). Levabit quoque oculos suos, et videbit regiones, quoniam jam albae sunt ad metendum (Joan. IV): et colliget fructus in vitam aeternam. Nec erit sterilis vinea in agro ejus, ille qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis (Joan. XV, 1). Et qui loquitur per prophetam: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram (Jer. II, 21); et tantam (per humilitatis confessionem, et gratiarum actionem in Deum, ac magistros Ecclesiae ejus) beatitudinem consequetur ut omnes beatum illum dicant gentes, et in terra ejus atque doctrina habitare desiderent, qui illum in Ecclesia audierint disputantem. (Vers. 13, seqq.) Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: quid locuti sumus contra te? Dixistis, vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem aedificati sunt facientes impietatem: et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. LXX: Ingravastis super me verba vestra, dicit Dominus. Et dixistis, in quo locuti sumus contra te? Et dixistis, vanus est qui servit Deo: et quid amplius, quia custodivimus mandata ejus, et quia ambulavimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem, et restiterunt Deo, et salvi facti sunt. Prius dixerat: Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis, in quo eum fecimus laborare? In eo cum 980 diceretis: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? nunc idem plenius repetit: Populus enim qui de Babylone reversus videbatur Dei habere notitiam, et observare legem, et intelligere peccatum suum, et pro peccato offerre victimas, decimas reddere, observare sabbatum, et caetera quae Dei Lege praecepta sunt, cernens cunctas in circuitu nationes rebus omnibus abundare, se in penuria, et fame, et miseria constitutum, scandalizabatur ad singula, atque dicebat: Quid mihi prodest, quia unum et verum Deum colo, abominor idola, et compunctus conscientia delictorum, ante Deum tristis incedo? Quem locum ut supra diximus, septuagesimus et secundus Psalmus plenius latiusque prosequitur. Unde propheta, qui est medicus spiritualis, medetur cunctis vulneribus, et verba blasphemiae in Creatorem recidere contestatur, et dicit ex persona Dei: Invaluerunt super me verba vestra, sive ingravata sunt: etenim juxta Zachariam, iniquitas sedet super talentum plumbi (Zach. V): et quod contra Deum dicitur, gravi blasphemiarum mole deprimitur. Qui non intelligentes verba gravissima, et blasphemiam suam, interrogant, quid locuti sumus contra te? Quibus respondit Dominus: Dixistis: Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus? In praesenti saeculo mercedem pro Dei exigunt servitute, ideo non recipiunt. Et quia ambulavimus tristes coram Domino, juxta illud quod scriptum est in Psalmis: Tota die tristis ingrediebar (Psal. XXXVII, 7). Beatos igitur dicimus arrogantes, qui superbiunt contra Deum, et impia blasphemiarum verba jaculantur. Si quidem aedificati sunt, et post scelera atque blasphemias prosperis omnibus perfruuntur. Tentaverunt Deum, sive restiterunt Deo, et salvi facti sunt. Salutem, felicitatem praesentis saeculi putant: et idcirco decipiuntur erroribus. Haec et de haereticis Marcione et Valentino, et caeteris, qui vetus non recipiunt Testamentum, et contra Creatorem mundi loquuntur, intelligere possumus, quod proficiant in impietate sua, et multos sceleris socios habeant: ad quos scandalizati, 981 qui in Ecclesia perseverant, et ignorantes causas judicii Dei, prophetae verba contexunt. (Vers. 16.) Tunc locuti sunt timentes Deum [Vulg. Dominum], unusquisque cum proximo suo. LXX: Haec locuti sunt, qui timent Dominum, unusquisque ad proximum suum. Juxta Hebraeos ita intelligendum est: illis de Dei judicio blasphemantibus, qui timent Deum ad invicem sunt locuti, quod retributio bonorum vel malorum, non sit in praesenti et braevi saeculo, sed in futuro et aeterno; et quod homo non possit Dei scire judicia, et de illius aequitate ac justitia disputare; et caetera quae debet justus cum justo loqui. Nec dixit, quae sint locuti; sed ex eo quod intulit: Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo, intelligere debemus ea locutos timentes Deum, quae omnium Scripturarum vocibus continentur. Juxta LXX vero ἐξαίρετον legendum, et pressa voce, ut dicamus: Haec sunt locuti, qui timent Dominum, unusquisque ad proximum suum: hoc est, qui frustra jactitant et dicunt, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino? Si enim timerent Dominum, ista non dicerent. (Vers. 17, 18.) Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium, et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertimini, et videbitis quid sit inter justum, et impium: et inter servientem Deo, et non servientem ei. LXX: Et attendit Dominus, et audivit, et scripsit librum monumenti in conspectu suo his qui timent Dominum, et qui reverentur [Al. et verentur] nomen ejus. Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio, in acquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui servit ei: et convertimini, et videbitis quid sit inter justum, et iniquum, et inter servientem Deo, et eum qui non servit ei. Haec justis loquentibus, et timentibus Deum, singulis cum proximo suo, qui verba blasphemiae, nec audire voluere 982 nec dicere, attendit Dominus et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus, et cogitantibus nomen ejus: ut cum dies judicii venerit, reddat et blasphemantibus poenas, et timentibus praemia. Liber autem scriptus est, de quo in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10). Et erunt Domino exercituum in peculium timentes Dominum, in die qua judicii tempus advenerit. Pro peculio in Hebraeo legitur SGOLLA ( ), quod Aquila περιούσιον, et caeteri περιποίησιν interpretati sunt. Timentes igitur Dominum, qui locuti sunt cum proximo suo, et ad verba blasphemiae responderunt, erunt in die judicii in peculium, et parcet eis: quia omnis homo sub peccato. Sive eliget eos, sicut eligere solet homo filium suum servientem sibi. In quo duplex affectus est, et pietatis in filium, et servitutis in famulum. Et tunc qui nunc blasphematis et dicitis: Quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino? ex illorum electione et beatitudine, et vestram miseriam cognoscetis, et versi in poenitentiam, videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo, et non servientem ei. (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1 seqq.) Ecce enim dies veniet, succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. Et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. LXX: Quia ecce dies venit ardens sicut clibanus, et comburet eos, et erunt omnes alienigenae, et universi qui faciunt iniquitatem, stipula: succendet eos dies veniens, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. Et orietur vobis qui timetis nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, et salietis sicut vituli de vinculis relaxati, et 983 conculcabitis iniquos, et erunt cinis subter [Al. inter] pedes vestros, in die qua ego facio, dicit Dominus omnipotens. Quia laborare me fecerunt impii in sermonibus suis, et dixerunt: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: et, vanus est qui servit Deo: et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino exercituum (Sap. II, in fin.)? Et adversum eorum verba temeraria locuti sunt timentes Deum, et unusquisque cum suo proximo contulerunt ea quae ad timorem Dei pertinent: attendit Dominus et audivit, et scriptus est liber monumenti his qui timent Dominum, et cogitant nomen ejus, et cum dies venerit, habere se eos in peculium pollicetur, et parcere eis sicut parcit homo filio suo servienti sibi, pleniusque inculcat, et dicit: Ecce dies veniet, id est, dies judicii, quae sanctis lux erit, et peccatoribus tenebrae; et ipsa dies erit succensa quasi caminus, sive clibanus, ut omnes impii vertantur in stipulam, et camini crementur ardoribus. Cumque eos inflammaverit atque combusserit, non relinquet in eis ullam radicem et germen malitiae. Hoc de impiis quid in die judicii sint passuri. Econtrario dicitur quid timentibus nomen Dei eveniet: Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae: qui [ Al. quia] vera omnia judicabit: et nec bona nec mala, nec virtutes, nec vitia latere patietur. Et sanitas erit in pennis ejus, ut sanatos per poenitentiam portet in humeris suis, juxta id quod in Deuteronomio scriptum est: Expandens alas suas suscepit eos, et in humeris suis portavit illos (Deut. XXII, 11). Tunc egredientur qui nunc saeculo quasi carcere sunt inclusi, et salient quasi vituli de armento, sive quasi vituli de vinculis liberati. Unde Apostolus dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I, 23), ut egrediatur et saliat sicut vitulus de vinculis liberatus, et sicut victima Domini. Nec hoc laetitiae fine contentus est; sed calcabit impios, cum fuerint cinis. Unde et ad justos fit imprecatio: Deus autem conterat [Al. conteret] Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20). Abraham locutus est ad Dominum, comparatione divinae 984 majestatis cinerem esse se sentiens: Ego sum terra et cinis (Gen. XVIII, 27); et propterea videbit solem justitiae, et requiescet inter medios ejus cleros, atque ipso portante ad coelestia sublevabitur. Qui vero per superbiam dixit: Ponam super sidera sedem meam, ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13), deducetur in terram, et erit quasi cinis sub sanctorum pedibus, cum dies Domini advenerit judicantis. (Vers. 4.) Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Oreb, ad omnem Israel praecepta et judicia. LXX similiter. Justa meritorum in futuro erit retributio, quando superborum radicem, et germen devorans flamma consumet et comburet, et timentibus Dominum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Igitur mementote legis Moysi servi mei, quam ei dedi in monte Oreb, qui est Sina, ad omnem Israel praecepta et judicia. Dicente autem Apostolo: Scimus quia lex spiritualis est (Rom. VII, 14): et beato David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18): et quia spiritualiter omnes coeleste manna comedebant, et universus populus Israel de eadem spirituali, et sequente eos bibebant petra, petra autem erat Christus. (I Cor. X, 3, 4): qui credunt in Christo, spiritualiter debent legis praecepta servare, quae dedit in OREB ( ), quod interpretatur, siccitas, per quam omnium vitiorum humor excoquitur, et ad radios solis justitiae, libidinis rheuma siccatur. Locutus est autem Dominus ad universum Israel, qui sensu cernit Deum, et de quibus in Evangelio dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matt. V, 8). (Vers. 5, 6.) Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et convertet eor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam et percutiam terram anathemate. LXX: Ecce ego mittam vobis Eliam Thesbiten, antequam veniat dies Domini magna et illustris: qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum; ne forte veniens percutiam terram penitus. Post Moysen (cujus mandata spiritualiter docuimus esse servanda) Eliam dicit esse mittendum: in Moyse, Legem, in Elia, 985 prophetiam significans, dicente Abraham ad quemdam divitem purpuratum: Habent Moysen et prophetas, illos audiant (Luc. XVI, 29). Et Dominus atque Salvator transfiguratus in monte, loquentes secum habebat Moysen et Eliam in candidis vestibus, qui et dicebant ei quae passurus esset in Jerusalem (Marc. IX): Lex enim et omnis prophetarum chorus Christi praedicat passionem. Igitur antequam veniat dies judicii, et percutiat Dominus terram anathemate, sive omnino, vel subito, ut LXX transtulerunt: hoc enim significat ἀρδὴν, mittet Dominus in Elia (qui interpretatur, Deus meus, et est de oppido Thesbi, quod conversionem, et poenitentiam sonat) omnem prophetarum chorum, qui convertat cor patrum ad filios, Abraham videlicet et Isaac et Jacob, et omnium patriarcharum, ut credant posteri eorum in Dominum Salvatorem, in quem et illi crediderunt: Abraham enim vidit diem Domini, et laetatus est (Joan. VIII, 56): sive cor patris ad filium, id est, 986 cor Dei ad omnem, qui spiritum adoptionis acceperit. Et cor filiorum ad patres eorum, ut Judaei et Christiani, qui nunc inter se discrepant, pari in Christum religione consentiant. Unde dicitur ad apostolos, qui seminarium in toto orbe Evangelii prodiderunt: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. XLIV, 17). Si enim Elias non cor patrum ad filios ante converterit, et cor filiorum ad patres eorum, cum venerit dies magnus et horribilis (magnus sanctis, horribilis peccatoribus), percutiet verus et justus judex, non coelum, nec eos qui versantur in coelo; sed terram anathemate, qui faciunt opera terrena. Judaei, et judaizantes haeretici ante ἠλειμμένρν suum Eliam putant esse venturum, et restituturum omnia. Unde et Christo in Evangelio proponitur quaestio: Quid quod Pharisaei dicunt, quod Elias venturus est? Quibus ille respondit: Elias quidem veniet, et si creditis, jam venit (Mar. IX, 10, 12), in Elia Joannem intelligens.