Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 12 Ianuarii 2024. Template changes await review.



 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentaria in Jeremiam
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 111

Documenta Catholica Omnia pdf

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne 111.1272B

PRAEFATIO AD LOTHARIUM IMPERATOREM. 111.0793|

111.0793A| Post Commentariolos quos mea parvitas in Heptateucum, et in libros Regum, atque in Paralipomenon edidit; post explanatiunculas historiarum Esther, Judith et Machabaeorum, nec non et voluminis Sapientiae atque Ecclesiastici, aliorumque opusculorum meorum labores, ad extremum in Jeremiam manum misi, ut collectis undique sanctorum Patrum sententiis, hujus quoque prophetae sensus aliquantulum avido lectori aperirem. Eaque mihi ad hoc faciendum incubuit necessitas, ut quia beati Hieronymi explanationes in hunc prophetam nusquam ad integrum reperire potui, sed tantum primos sex libros, qui pertingunt pene usque ad me dietatem voluminis prophetici: sicut nec vir solertissimus Cassiodorus Senator invenire se posse asserit, 111.0793B| quem tamen viginti libros inde scripsisse testatur; cogentibus fratribus nostris, qui nobiscum divinos libros scrutantur, ipse scribendi studium impenderem: ac sic quod ex uno expositore et interprete divinorum librorum efficere non potui, saltem ex pluribus doctoribus eorumque diversis voluminibus illorum petitioni satisfacerem. Nam fertur Origenis quadraginta quinque homiliis praesentem prophetam Attico sermone exposuisse. Ex quibus quatuordecim tantum translatas inveni, quae me in hoc opere non parum adjuvabant, explanationesque caeterorum prophetarum, quas praefatus divinae legis interpres edidit, multis in locis Jeremiae sententias lucide exposuerunt. Sic et beatus papa Gregorius non parum nobis in dictando profuit, qui in 111.0793C| diversis opusculis suis, more suo, divinorum librorum sententias exponendo, istius quoque prophetae plurima testimonia enodavit. His ergo omnibus consideratis, unum opusculum condere disposui, quod tamen in viginti libros dispartire decrevi, ne longitudo librorum fastidium lectori faceret, imo brevitas ad singula discutienda acutiorem redderet. Nec me praesumptuosum aut superfluum quisquam in conditione hujus operis debet dicere, quasi post optimos et disertissimos expositores ego elinguis et tenuis ingenii magnorum virorum studia temerario ausu velim obfuscare, cum me viderit eorum sententias 111.0794A| collegisse, et ipsorum sensus ubique servasse: licet in aliquibus, brevitatis causa, propriis sermonibus usus sim, notatis forinsecus eorum nominibus, quorum verba aut sensus in pagella consistunt; habeatque satis commodum compendium, quando id quod in multis codicibus Patrum scrutari debuit, in unum repererit collectum: nec jam sibi laborare necesse esse inquirendo, ubi aliorum labore quieti suae invenerit consultum. Ergo quoniam nuper epistola de excellentia vestra, o imperator, ad nos missa pervenit, hortans parvitatem meam ut hujus prophetae librum vobis exponerem, ultimamque partem Ezechielis prophetae, ab eo loco ubi expositionem ejus beatus papa Gregorius in decima homilia morali sensu atque allegorico finivit, ego 111.0794C| usque ad finem morali mysticoque sensu perducerem: quod mihi arduum valdeque difficile visum est, ut hoc, quod doctissimi et disertissimi Ecclesiae magistri, ultra vires suas esse judicaverunt et stupendo ab eo declinaverunt, ipse infirmus et debilis et non tam corpore aegrotus quam etiam sensu minutus, pertinaciter quasi ad hoc idoneus tentarer aggredi. Qui licet aliquid magni nunquam fuerim, tamen modo longe aliud me esse sentio quam fueram: qui gravi aegritudine pressus jam saepius in lectulo accumbo, quam ad scribendum vel ad legendum in meditatorio sedeo. Idcirco quoniam « versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem « flentium (Job. XXX), » libet me magis peccata mea plorare quam cantu musicam sonare, 111.0794C| dicendo ad Dominum cum Propheta: « Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque: rugiebam a gemitu cordis mei: Et ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum (Psal. XXXVII). » « Miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, delens iniquitatem meam (Psal. I), quoniam in te confidit anima mea (Psal. LVI). » « Ne projicias me in tempore senectutis, et cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX). » Igitur ob hanc 111.0795A| causam, caeteris omissis vel potius ad aptum tempus reservatis, si forte Dominus per immensam pietatis suae gratiam voluerit sanitatem mihi tribuere, facultatemque legendi atque scribendi conferre, modo praesens opus expositionis videlicet Jeremiae prophetae, quod bonae memoriae genitori vestro Ludovico Augusto adhuc vivente inchoaveram, et post obitum ejus consummaveram, vestrae devotioni simul et auctoritati committo, ut habeatis illud legatisque, et ad bonum studium nostrum exercendum cum nostris eo utamini. Et quoniam plurimorum diversae sunt voluntates, et differunt ingenia vacillantque sententiae, placuit mihi te unum ac solum judicem, ac benevolum et sapientissimum expetere, sanctissime atque augustissime imperator Lothari, 111.0795B| cujus mentem divina sapientia illustrans, non permittit fraude invidorum corrumpi, nec versutia perversorum seduci: sed in aequitatis et justitiae regula conservans, per viam veritatis sedulo deducit. Tibi ergo aequo judici opus offero, ut tuo examine ad purum probetur, et tua auctoritate contra invidos aemulorum morsus tueatur. Cum enim habuerim te propitium et benignum judicem, pro nihilo aliorum opiniones falsas deputo, sed tui juris amator ac sanctae tuae voluntatis devotus exsecutor, fidelis tibi, Christo tribuente, quandiu vixero perseverabo. Aeterna Dei bonitas et super omnia excellens majestas, serenissimum ac piissimum Augustum ab hostibus in terra diutius protegat illaesum, et postmodum in coelis faciat perpetualiter regnare beatum. 111.0795C| Deus ad benefaciendum promptus est, ad puniendos autem eos qui poena digni sunt, dissimulator, cum possit quippe tacens sine contestatione venturi, punire eos quos semel dignos supplicio judicavit, nusquam hoc facit, sed etiamsi condemnaverit, dicit quod sibi semper dicere propositum est, ut liberentur a condemnatione per poenitentiam, qui condemnati fuerant per delictum. Horum exempla cum de Scripturis multa possimus accipere, sufficiunt ad praesens incidentia, ut veniamus ad eorum quae lecta sunt contemplationem. Ninivitae condemnati erant peccatores a Deo, quia dicitur: « Adhuc enim quadraginta dies, et futurum est ut Ninive subvertetur (Jonae. III). » Noluit Deus cum silentio punire damnatos, sed dans eis locum poenitentiae et conversionis, 111.0795D| misit ad gentes Hebraeorum prophetam, ut dicente illo, « adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur, » qui condemnati fuerant ne perirent, sed agentes poenitentiam impetrarent misericordiam Dei. Qui in Sodomis et Gomorrhis consistebant, diro jam exitio destinati, ut manifestum est ex sermonibus Dei, quos locutus est ad Abraham. Attamen quod suum erat fecerunt angeli, volentes eos salvare qui se indignos salute judicaverant; dicentes ad Loth: « Est aliquis tibi hic gener aut filii aut filiae? (Gen. XIX). » Neque vero ignorabant non esse eos secuturos Loth, sed ostenderunt suam pariter et ejus, qui eos miserat, benignitatem in homines 111.0796A| et amorem. Horum quiddam simile invenimus etiam in Jeremia scriptum esse. Est enim annotatum tempus prophetiae ejus, quando coeperit prophetare, et quo usque finierit. Quicunque ergo Scripturas legit, si lectioni diligenter intendat et requirat eorum quae scripta sunt voluntatem, dicere potest: Historia superscripta est, quo tempore Jeremias exorsus sit, et quo consummaverit prophetiam; quid igitur ad me tempus historiae? Legens didici, quod coeperit prophetare in diebus Josiae filii Amos, regis Juda, usque ad annum tertium decimum regni ejus. Deinde prophetavit in diebus Joachim filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Josiae, regis Juda. Et legens didici quia per tres reges prophetia ejus coextensa sit, usque ad captivitatem 111.0796B| Hierusalem, in quinto mense. Quid ergo per haec docemur, si lectioni fuerimus intenti? Condemnaverat Hierusalem Deus propter peccata quae fecerunt, et haec erat extrema sententia, ut captivitati relinquerentur. Verumtamen cum hominum sit amator Deus, nec quemquam velit perire, antequam depopulationis tempus instaret, misit et hunc prophetam, ut per sermones ejus ad poenitentiam converteretur. Misit eumdem etiam sub secundo rege post primum: misit quoque sub tertio. Quid plura? Jam captivitas imminebat et adhuc ad salutem hortabatur Deus, tribuens, ut ita dicam, et ante unum diem locum poenitentiae. Unde scriptum est, usquead captivitatem Hierusalem et usque ad quintum mensem prophetasse Jeremiam. Jam hostium vinclastrinxerant 111.0796C| manus, et nihilominus haec quodammodo dicebat Deus: Ecce captivi facti estis, agite, licet sero, poenitentiam; rogate me et parcam vobis; possum eruere de captivitate, qui tradidi. Habemus itaque quiddam necessarium ex superscriptione ista quae continet tempora prophetiae, quod juxta suam clementiam exhortetur Deus semper homines ad salutem, ut cessante delicto etiam captivitas conquiescat. Haec autem etiam de nobis possumus intelligere; si peccaverimus, et nos captivi futuri sumus. Etenim tradi peccatorem Satanae, nihil distat ab eo quod Judaei sunt traditi Nabuchodonosor; utique illos Deus concessit adversario propter frequentes impietates, sic nos propter peccata quae fecimus trademur spiritali Nabuchodonosor. « Et quos tradidi 111.0796D| Satanae, ut discant non blasphemare, » ait Apostolus (I Cor. V) de aliis peccatoribus. Puta quantum malum est peccare, ut tradar Satanae captivanti animas eorum qui relinquuntur a Deo? Non sine causa autem neque sine judicio Deo relinquente quos deserit; cum enim miserit pluviam super vineam et vinea pro uva attulerit spinas, quid faciat nisi ut mandet nubibus ne pluant super vineam imbrem? Quapropter in proximo est, propter delicta quorum nobis conscii sumus, et nostra captivitas; futurum est quod tradamur, si non egerimus poenitentiam, Nabuchodonosor atque Babyloniis, qui nos sensibiliter excrucient. Istis jam adjacentibus, sermones 111.0797A| prophetarum, sermones legis, sermones apostolorum, sermones etiam Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi hortantur nos ad poenitentiam, provocant ad salutem. Si audierimus, credimus ei, 111.0798A| qui dixit: « Et ego poenitentiam agam de omnibus malis quae locutus sum facere eis. » Et haec quidem in praefatione.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De sanctificatione et missione Jeremiae; de virga vigilante et olla succensa. 111.0797A|

« Verba Jeremiae, filli Helciae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. Quod 111.0797B| factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon regis Juda, in tertio decimo anno regni ejus. Et factum est in diebus Joachim filii Josiae regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechiae filii Josiae regis Juda, usque ad transmigrationem Hierusalem, in mense quinto. » (Hieron.) Caeteri prophetae, ut Isaias, Osee, Joel, fuerunt ante captivitatem decem tribuum Israel, sive duarum tribuum Judae et Benjamin. Alii post captivitatem, ut Daniel, Aggaeus et Zacharias. Jeremias vero et Ezechiel imminente captivitate vaticinium texuerunt: sed alter eorum in terra Juda, alter in Babylone. Jeremias cum adhuc esset puer, prophetare coepit anno tertio decimo Josiae filii Amon regis Judae; prophetavitque in imperio ejus annis 111.0797C| decem et novem, et postea sub Joachim filio ejus annis undecim: et sub Sedechia, qui ultimus fuit regum Juda, annis undecim, usque ad quintum mensem, quando a Babyloniis capta est Hierusalem. Joachaz vero et Jechoniae terni menses (quorum alter in Aegyptum, alter cum matre ductus est in Babylonem), in supradictis annis computantur. Ac per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captivitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetavit annis quadraginta et uno, praeter illud tempus, quando ductus est in Aegyptum. Ibique prophetavit in Taphnis, ut hoc ipso volumine continetur. Pro verbis Jeremiae Septuaginta posuerunt, « Verbum quod factum est ad Jeremiam, » hoc videlicet sensu, quod verba Jeremiae verbum sit Domini. Fuit autem 111.0797D| de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Hierusalem in tertio milliario et viculo Anathoth. Simulque admirabilis clementia Domini, quod jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Hierusalem, nihilhominus populum ad poenitentiam provocat, malens salvare conversos quam perdere delinquentes. Pro transmigratione, quod omnes alii voce consona transtulerunt, Septuaginta posuerunt captivitatem. Post exordium autem vaticinationis Jeremiae, tricesimo quinto prophetiae ejus anno, Ezechiel in Babylone his qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare.

« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te: prophetam 111.0798A| gentibus dedi te. » Non quo ante conceptionem, ut haeresis suspicatur, fuerit Jeremias, sed quo praescierit eum futurum Dominus, cui nec dum facta jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur (Rom. IV): « Qui vocavit ea quae non erant, 111.0798B| quasi ea quae essent. » Quod autem sanctificatur, in utero juxta illud Apostoli debemus accipere: « Postquam autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus (Gal. I). » Joannes quoque Baptista sanctificatur in utero, et Spiritum sanctum accipit, et movetur in vulva, et per os matris loquitur (Luc. I). Quod autem dixit, « Prophetam in gentibus dedi te, » illud vult intelligi quod in ipso postea propheta lecturi sumus, quod non solum Hierusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetaverit. Quidam hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie propheta gentium fuit, et apostolos vocavit omnes nationes. Iste enim vere priusquam in utero virginali 111.0798C| formaretur, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus utero est et notus Patri, quippe qui semper in Patre, in quo est semper Pater.

« Et dixi: Ha, ha, ha, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum. » Septuaginta: « Et dixi: O Domine Deus, ecce nescio loqui, quia juvenis sum. » Detestatur officium, quod pro aetate non potest sustinere, eadem verecundia qua et Moses tenuis et gracilis vocis esse se dicit (Exod. IV). Sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur: huic pueritiae datur venia, quae verecundia et pudore decoratur.

« Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis, et 111.0798D| universa quae mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. » Ne aetatem, inquit, consideres; alio enim propheta loquente didicisti: « Cani hominis sapientia ejus (Sap. IV). » Tuae sit tantum voluntatis ut pergas; me comitem habebis, quo cuncta adjuvante complebis. « Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX). » Nec consideres multitudinem eorum ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus. Liberat autem Dominus, non quo propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe cum legamus eum multa perpessum; sed ut patiens omnia superet, nec cedat angustiae.

« Et misit Dominus manum suam, et tetigit os 111.0799A| meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo. » Notandum quod hic mittatur manus Dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei: « Ecce dedi verba mea in ore tuo; » in Isaia autem scriptum sit: « Et missus est ad me unus de seraphim, et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari: et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit iste labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua mundabit (Isa. VI). » Ibi enim quia solidae et perfectae aetatis erat, et ipse simpliciter confitetur quod immunda labia habeat, et habitet in medio populi immunda labia habentis. Mittitur unus de seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os ejus, et iniquitates auferat et mundet peccata. Hic autem ipsius Dei manus mittitur, per 111.0799B| quam cuncta operatus est, et quae in alio loco brachium dicitur: non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat, sed ut loquendi gratiam tribuat. Porro Ezechiel librum devorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta divina quam simplicem historiam continentem (Ezech. II). Jeremiae os tangitur, et Domini verba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. Pulchreque juxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum videns similitudinem, tactum manus non reformidet. (Greg.) Sed sciendum, quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnuli laudabiliter coacti pertrahuntur. Quod liquide agnoscimus, si memoratorum duorum 111.0799C| prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quorum tamen alter pergere cum pavore recusavit. Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit dicens: « En ego, mitte me (Isa. VI). » Jeremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur dicens: « Ha, ha, ha, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. » En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi. Per activam vitam igitur prodesse proximis cupiens Isaias, officium praedicationis appetit; per contemplativam vero Jeremias amori Conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat 111.0799D| contradicit. Quod ergo laudabiliter alter appetit, hoc laudabiliter alter expavit. Iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum: quia et is qui recusavit, pleniter non resistit; et is qui mitti voluit ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus adire quisque sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superba contradicat. Quia igitur valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur. Quod Moses utrumque miro opere explevit, qui praeesse 111.0800A| tantae multitudini et noluit et obedivit. Superbus enim fortassis esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si Auctoris imperio obedire recusaret. Utrobique ergo subjectus et praeesse populis semetipsum metuendo noluit, et tamen de imperantis viribus consentit.

« Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. » (Hieron.) Hoc quod nos de Hebraico addidimus dissipes, sive deponas, in LXX non habetur. Et considerandum quod quatuor tristibus duo laeta succedant. Neque enim aedificari bona, nisi destructa essent mala; nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima: omnis 111.0800B| enim plantatio, quam non plantavit coelestis Pater, eradicabitur (Matth. XV). Et aedificatio, quae super petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa est, sermone Dei suffoditur atque destruitur (Matth. VII). Illam autem quam consumet Jesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam, disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei; et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est, dissipabit atque deponet: ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum quae destructa sunt et evulsa, exstruantur atque plantentur quae ecclesiasticae conveniunt veritati; et impleatur quod dicit Apostolus (I Corin. 111.0800C| III): « Dei aedificatio, Dei agricultura estis? » Multi hunc locum super personam Christi intelligunt. Jeremias enim interpretatur excelsus Domini, qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat; adversarias perdidit potestates, delens chirographum errorum in cruce. De quibus et in psalmo, post historiae veritatem, τροπικῶς loquitur: « Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II). » Pro his evulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis, aedificatur atque plantatur Ecclesia Dei. Super Jeremiae autem persona nulla dubitatio est. Legimus enim in consequentibus quod in manu accipiat calicem meri plenum, et propinare jubeatur cunctis in circuitu nationibus. 111.0800D| (Orig.) Mystice autem quicunque a Deo accipit verba, sumens gratiam coelestis eloquii, idcirco ea accipit, ut regna gentesque eradicet atque subvertat. Sed cum nominentur regna et gentes, omnis qui divina verba suscepit, nolo eum corporaliter intelligere regna et gentes; sed considerans animas hominum gubernatas a peccato, juxta id quod in Apostolo scriptum est: Non regnet ergo peccatum in mortali vestro corpore; videns quoque multas species delictorum, allegorizet regna et gentes per varia delicta, quae humanas animas possederunt. Et haec erunt quae evellentur atque suffodientur a sermonibus Dei, qui dati sunt sive Jeremiae sive caeteris sanctis. Neque vero ignoramus quosdam esse qui ista referant, quasi majora Jeremia, super 111.0801A| Salvatore nostro et Domino Jesu Christo. Sciendumque plura ex his esse quae possunt Salvatori convenire, quae etiam nos interponemus. Pauca autem eorum quae ad Jeremiam dicta sunt coarctant intellectum, quod non possint, ut plures aestimant, ad Deum referri. Quae ergo sunt quae possunt convenire ad Dominum? « Ad omne quoscunque mittam te, ibis, et omnia quae mando tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te, dicit Dominus. » Necdum ista otiose videntur ad Salvatorem referri, ea vero quae sequuntur: « Et extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum et dixit ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum; ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare et disperdere, et aedificare, » de Jeremia 111.0801B| difficilem faciunt interpretationem, nisi forte accipiamus eo modo quo supra diximus, ut acceperit in manu calicem meri plenum, et jussus sit propinare cunctis in circuitu nationibus. Quas enim gentes eradicavit Jeremias, quae regna subvertit, ut merito ei dictum sit, « Ecce constitui te hodie super gentes et regna eradicare et suffodere? Quam habuit potestatem ad disperdendum, ut audierit et disperdere? » Quos vero aedificavit ut consequenter addatur « et aedificare? Jeremias dixit: Non profui, neque profuit mihi aliquis. » Et quomodo data est ei aedificatio atque plantatio? Haec, ut diximus, ad Salvatorem relata non coarctant interpretantem. Jeremias enim in istis Salvatoris figura est. Sed ea quae sequuntur etiam doctissimo homini difficultatem 111.0801C| expositionis important, quomodo possint congruere [Al. add. Domino]. « Et dixi: Qui es, dominator Domine? Ecce nescio loqui. » Qui est virtus Dei, qui est sapientia, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter, quomodo huic aptari potest, nescio loqui? Sed et illud, quia juvenis ego sum interdicitur ei, quasi non bene responderit. Si enim ei dicit Dominus: « Noli dicere, quia juvenis ego sum, » manifestum est quasi non bene dicentem fuisse reprehensum. Haec sunt quae Salvatori videntur non convenire. Superiora autem facili intellectu ad eum referuntur. In hoc sermo interpretantis coangustatur. Jesum Christum scimus Deum. Quaerimus verba quod dicta sunt juxta personae exponere dignitatem. Quapropter necesse nobis est Scripturas sanctas in 111.0801D| testimonium vocare. Sensus quippe nostri et enarrationes sine his testibus non habent fidem. Et hoc quod dictum est: « In ore duorum et trium testium stabit omne verbum (II Cor. XIII), » magis convenit ad interpretantis probationem quam ad quorumcunque hominum numerum. Ut firmem Verbum intellectus mei, accipiens duos testes de Novo et Veteri Testamento, accipiens tres testes de Evangelio, de propheta, de apostolis, sic enim « stabit omne verbum. » Quomodo igitur valebimus ista conjungere Salvatori? Det mihi testimonium Vetus Testamentum: « quia priusquam agnoscat puer bonum aut malum, » etc.; det etiam Isaias: « Ecce Virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen 111.0802A| ejus Emmanuel (Isa. VII). » Ibique additur, « priusquam cognoscat puer. » Si autem et de Evangelio accipere oportet testimonium, Jesus necdum vir, sed adhuc infans, quia se exinaniverat formam servi accipiens (Philip. II), proficiebat. Nemo autem proficit, qui perfectus est: sed ille proficit qui indiget profectu. Ergo proficiebat aetate, proficiebat sapientia, proficiebat gratia apud Deum et apud homines. Nam si evacuaverat seipsum ad nos descendens et evacuans seipsum, resumpsit iterum ea de quibus se prius evacuaverat. Quid indignum est profecisse eum sapientia, profecisse aetate, profecisse gratia apud Deum et homines, et vera de eo esse ista quae dicta sunt, « priusquam cognoscat puer bonum aut malum, » et ea quae de eodem interposuimus? Sed 111.0802B| dicit mihi aliquis: Etiam si potes illud de Salvatore intelligere dictum esse quia nesciat, et caetera istiusmodi quae minora sunt, etiam si [et si] puerum eum accipias, nonne offendis ita sentiendo de unigenito et primogenito universae creaturae; de eo, qui antequam conciperetur annuntiatus est, loquente Gabriele angelo: « Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I), » et audes dicere quia nesciat loqui? Quamobrem videbo si potero aliquid dignum de Salvatore in hoc loco afferre, quomodo quaedam nesciens major sit, si ea ignoraverit quam si scierit. Utamur voce ejus, quomodo sint aliqua, quae nesciat. Respondit eis qui sibi dicebant: « Nonne in nomine tuo comedimus, et in nomine tuo bibimus, et in nomine tuo daemonia 111.0802C| ejecimus, et virtutes fecimus? Discedite a me, non novi vos (Matth. VII). » Putas ne hoc quod ait non novi vos, minorem virtutem ejus approbat, an majorem atque mirabilem, quia malos periturosque nesciat? Scit enim ab his differentias, scit meliora, scit Dominus eos qui ejus sunt, et si quis ignorat, ignoratur. Igitur, ut constat, peccator ignoratur a Deo. Dicit mihi aliquis de auditoribus: Ostendisti quia nesciat peccatores Deus, ostendisti quia ignoret eos qui operantur iniquitatem, neque enim digni sunt agnitione ejus: quomodo approbabis magnum et gloriosum esse quod ab eo dictum est: Nescio loqui? Loqui humanum est, et elocutione semper utitur, verbi causa Hebraeorum voce sive Graecorum, sive reliquorum sermone. Ergo si ascenderis ad Salvatorem 111.0802D| et scieris eum in principio apud Deum Verbum, inspice quia nesciat loqui, cum humanum sit hoc quod dicitur loqui? Sed ideo nesciat, quia sint majora quae noverit. Si autem et angelorum linguas humanis comparaveris linguis, et scieris quia iste major sit etiam ab angelis, sicuti testatus de eo Apostolus in Epistola sua quam scribit ad Hebraeos (Hebr. I), intelliges majorem eum angelorum etiam linguis fuisse, quando tantum Dei Verbum erat apud Patrem. Dicit ergo, et quodammodo accipit disciplinam non magnorum, sed inferiorum ac minorum. Et sicut ego balbutire disco, violentiam mihimetipsi faciens, quando cum parvulis loquor, neque enim scio, ut ita dicam, infantiliter loqui, et infractis 111.0803A| verbis tam grandaevus cum pueris sermocinari: Eodem modo et Salvator in magnificentia quidem gloriae Dei, et in Patre consistens, non loquitur humana, nescit Pharisaeos [affari eos] qui deorsum sunt. Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio: « Nescio loqui, quia juvenis ego sum: » juvenis, propter dispensationem; senex, juxta hoc quod primogenitus omnis creaturae; juvenis, qui in consummatione jam saeculorum, et in extremum hujus vitae tempus advenit. Dicit itaque: « Nescio loqui, » scio enim quaedam majora loqui, scio quaedam meliora isto sermone mortali. Vis me loqui terrestribus? nec dum assumpsi humanam fragilitatem; habeo eloquium tuum, Verbum tuum sum, tibi scio loqui, hominibus nescio loqui, quia juvenis sum. 111.0803B| « Noli dicere: Juvenis ego sum, quoniam ad omnes quoscunque mittam te ibis. » Deinde commovit manum ad tangendum os ejus, ut ei det verba quibus eradicet imperia. Neque vero indigebat Salvator verbis, ut ea acciperet, quando erat in Patre, nullis in coelo dignis, quae mererentur everti. Sed nunc accipit parva, deserens [Al., differens] majora paulisper. Atque ita ex hoc approbatur, sicuti alibi gloriose dixerat: « Nescio vos, quia operarii estis iniquitatis (Luc. XIII), » et nunc verba gloriose accepisse se, cum Deus sit, et juxta magnificentiam suae dixisse gloriae, « Nescio loqui, » id est, humana non novi. « Priusquam, inquit, te plasmarem in utero, novi te. » Si omnes novit Deus, quomodo quasi praecipuum a caeteris Jeremiae dicit, « Novi te? » An eos 111.0803C| tantum scit Dominus qui scientia ejus digni sunt, et cognoscit eos qui ejus sunt? indignos vero nescit neque Pater neque Filius, dicens: « Non novi vos. » Nos cum simus homines, si aliqua fuerimus praediti dignitate, alios nostra notitia dignos, alios judicavimus indignos; et quos scire nolumus, neque audire volumus, eos nescimus. Quid arbitraris de universitatis Deo? Vult scire Pharaonem, vult Aegyptios nosse, sed indigni sunt notitia ejus; sed ipsi faciunt ut ignorentur. Scit autem Mosen, scit prophetas, et si quis similis eorum est. Multum te oportet laborare, ut nosci incipiaris a Deo. Et Jeremiam quidem priusquam plasmaret in utero, cognovit; alium vero de prophetis triginta annorum coepit nosse, alium quadraginta. Sermones sunt ineffabiles de Salvatore 111.0803D| et non magnopere quaerendi; de Jeremia vero, eorum qui scientiam Scripturarum habent, auribus indigentes, quomodo dicat: « Priusquam te plasmarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te; » Deus sibi ipse sanctificat aliquos. Istum non exspectat ut sanctificet genitum, sed prius sanctificat quam e vulva egrediatur. Si ad Salvatorem, ut dixi, referas, non est malum dicere prius eum sanctificatum esse quam natum. Si de Domino intelligas, non solum antequam de vulva exiret sanctificatus est, sed infinito ante tempore sanctus semper fuit: hic vero antequam de utero exiret, sanctificatus est. « Prophetam in gentibus posui te. » Si de Jeremia quaeris quomodo sit propheta in gentibus 111.0804A| positus, observa in consequentibus cum jubetur prophetare ad omnes gentes; nam istiusmodi superscriptio est quae prophetavit Jeremias super omnes gentes Aelam, Damasci, Moab; et habebis quia prophetaverit ad omnes gentes juxta id quod dictum est: « Prophetam in gentibus posui te, » si tamen volueris haec de Jeremia dicta sentire. Si autem intelligentiam ad Dominum transferas, iste vere inter universas gentes praedicavit. Est quippe sicut alia similia, sic et propheta, ut est princeps sacerdotum, ut est Salvator, ut est medicus; similiter et propheta est. Moses annuntians de eo non solum prophetam, sed admirabilem inter cunctos nominavit prophetam, dicens: « Prophetam ex fratribus vestris suscitabit vobis Dominus Deus: quasi me audite 111.0804B| eum. Et erit, quicunque non audierit prophetam illum, interibit de populo suo (Deut. XVIII). » Iste est propheta constitutus in gentibus, et accepit gratiam a Deo effusam in labiis suis, ut non solum cum praesens aderat corpore, sed etiam nunc cum adest virtute et spiritu, prophetet ad omnes gentes, et prophetia sua ex toto orbe attrahat homines ad salutem. Quod autem dicit: « Extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum, et dixit ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te hodie super gentes, et regna eradicare. » Qui sic beatus est, ut regna multa, quae Christo diabolus ostendit, regna daemonum, regna peccati, eradicet, his qui ei dati sunt a Deo sermonibus. Scriptum est enim: « Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce 111.0804C| constitui te hodie super gentes et regna eradicare. » Quomodo autem regna sunt plurima, plures sunt similiter et gentes; nec potest aliquod regnum dici, nisi quod sub se continet nationes. Verbi gratia dictum sit: Regnat fornicatio in homine peccatore, necesse est ut regnum fornicationis habeat gentes suas. Ipsum illud generale delictum avaritiae et fraudis, quo vix aliquis immunis est, habet regnum suum, et sub regno uno multas possidet gentes, per plurimas scilicet species avaritiae. Ob id opus est sermonibus Domini, ut istiusmodi regna cum suis gentibus evellantur. Salvator in Evangelio ostendit dicens: « Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV). » Sunt quaedam intrinsecus in animis nostris insita, quae non 111.0804D| plantavit coelestis Pater: omnes quippe cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae, plantationes sunt quas non plantavit coelestis Pater. Si autem vis scire cujus sit plantatio istiusmodi cogitatus, audi quia « inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizaniam in medio tritici. » Instat ecce Deus, instat diabolus, habentes semina. Si dederimus locum diabolo, inimicus homo superserit plantationem, quoniam non plantavit coelestis Pater, utique eradicandam. Sin autem, repulso diabolo, locum dederimus Deo, gaudens Deus super principale cordis nostri spargit semen suum. Nec aliquis aestimet Deum triste quiddam Jeremiae praecepisse, qui constitutus sit ad eradicationem 111.0805A| regnorum et gentium. Bonitatis Dei istud indicium est, eradicare vitia per sermones, inimica coelestibus regnis regna destruere, et bellantes cum sua gente evertere nationes, eradicare et subvertere. Est quaedam aedificatio diaboli, est quaedam aedificatio Dei. Quod super arenam exstruitur, diaboli est: super nullo enim stabili robustoque solidatur. Quod autem super petram aedificatur, hoc Dei est. Unde et his qui ejus sunt, dicitur: « Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III). » Super gentes et regna eradicare, et subvertere, et disperdere. » Si eradicatur aliquid et eradicatio ipsa non disperiit, adhuc permanet quod evulsum est. Si subruitur domus, et lapides in ruina sunt integri, dissipata est domus, non tamen perdita. Opus est igitur benignitate Dei 111.0805B| ut et eradicatio ipsa et subversio tota dispereat. Diligentius lege quomodo eradicata perdantur. « Paleas autem comburet igni inexstinguibili » Et: « Ligate manipulos zizaniorum, et tradite eos igni. (Matth. III). » Sic ea quae sunt eradicata dispereunt. Si autem vis scire quomodo et subversio redigatur in nihilum, quomodo aedificationis pessimae materia in pulverem comminuatur, domus ea quae propter lepram distribui jubetur (Levit. XIV), cum fuerit pulvis effecta, extra civitatem projicitur, ut ne lapis quidem ex ea residuus sit, juxta quod scriptum est: « Similiter ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII). » Oportet quippe penitus interire malitiam. Subversum est aliquid, lapides quoque illi qui destructi sunt, conterantur, ne ad aliam aedificationem, 111.0805C| quam diabolus concinnare potest, assumi valeant. Quid mihi prodest, si non pro eis quae eradicata et suffossa sunt, meliora in me plantentur atque aedificentur. Propterea Dei verba primum faciunt, quod necesse est, eradicant, destruunt, perdunt, et post haec aedificant atque plantant. Observavimus semper in Scripturis sacris, primum ea quae videntur tristia nominari, deinde ea quae hilariora sunt, secundo dici: « Ego occidam, et ego vivificabo (Deut. XXXII). » Non dixit prius, Ego vivificabo, et postea, occidam. Impossibile enim quod semel vivificabit Deus, aut ab eo ipso, aut ab alio occidi, sed: « Ego interficiam et ego vivificabo. » Quem interficiam? Paulum proditorem, Paulum persecutorem; et vivificabo, ut fiat Paulus apostolus Christi Jesu. Primum est, ut mala 111.0805D| auferantur a nobis: non potest in loco aedificationis malae aedificare Dominus. « Quae enim participatio justitiae et iniquitatis? Quae communicatio luci ad tenebras? » Oportet malitiam ex imis sedibus eradicari: oportet aedificationem pessimam ab animis nostris penitus auferri, ut postea sermones Dei aedificent atque plantent

« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud. » (Hieron.) Pro virga vigilante Septuaginta baculum nuceum transtulerunt. Laborandum igitur nobis est ut breviter Hebraeam etymologiam 111.0806A| Latinns lector intelligat. nux dicitur; vigilia autem vel vigil sive vigilare appellatur Unde et in posterioribus pardus vigilans hoc nomine ponitur. Ab eo igitur quod dicitur nux, propter verbi similitudinem ad vigilis intelligentiam nomen allusit. Quod quidem et in Daniele juxta Theodotionem scriptum est, ut de arboribus σχίνου καὶ πρίνου, ilice videlicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. Alioquin et in principio Geneseos a viro, qui dicitur mulier appellatur quasi quaedam virago, eo quod de viro sumpta sit. Pro baculo nuceo, virgam vigilantem, Aquila et Symmachus: Theodotio vero, amygdalinam, transtulerunt. Vigilat autem virga, cuncta populi considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. Unde et Apostolus 111.0806B| scribit peccantibus: « Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? » (I Cor. IV.) Ista est virga vel baculus, de qua et David loquitur: « Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII). Pulchreque posuit, « consolata sunt. » Ad hoc enim Dominus corripit, ut emendet. Et quomodo nux sive amygdalum amarissimam habet corticem, et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris fructus dulcissimus reperiatur sic omnis correptio et labor continentiae, amara quidem videtur ad praesens, sed fructus parit dulcissimos. Unde et vetus illa sententia est: Litterarum radices amarae, fructus dulces. Quidam virgam vigilantem atque nuceam intelligunt Dominum, de quo dicit Isaias: « Exiet virga de radice 111.0806C| Jesse (Isa. XI). » Unde et virga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione Domini floruisse narratur.

« Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens Quid tu vides? et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone aperientur ( sive exardescent) mala super omnes habitatores terrae. » (Hieron.) Quibusdam gradibus, peccantibus tormenta tribuuntur, ut paulatim veniant ad salutem. Qui noluerint percutiente virga emendari, mittuntur in ollam aeream atque succensam: de qua plenius scribit Ezechiel, quae a facie aquilonis accenditur, Babylonium regem significans et urbem Jerusalem. Pulchreque infertur: « Ab aquilone exardescent 111.0806D| mala super omnes habitatores terrae, » vel terrae Juda, vel certe universae terrae. De quibus et in Apocalypsi scriptum est: « Vae super omnes habitatores terrae. » Sancti enim non sunt habitatores terrae, sed advenae et peregrini; quorum unus dicit: « Advena ego sum super terram et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII). » Et alius: « Parvi sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra (Gen. XLVII). » Unde et Petrus Catholicam Epistolam scribit advenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. Et juxta mysticos intellectus Salomon loquitur: « Aquilo, ventus durus. » (MAURUS.) Nomine autem dexter vocatur, quia cum per se durus sit sinister, et cervice durissima, jugum Dei nolit 111.0807A| recipere, ab his qui ejus obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt: qui ponunt dulce amarum et amarum dulce: qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. Et nullus est qui fumi hujus acumen effugiat. Nemo enim absque peccato, nec si unius diei fuerit vita ejus. Unde de hac olla in libro Job (Job. IV), ubi Dominus loquitur ad ipsum Job de factura Leviathan, ita legitur: « De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. » (Greg.) Olla enim succenditur, cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur. Olla autem fervet cum jam etiam per consensum in desideriis pravae persuasionis accenditur. Et tot undas quasi fervendo projicit, per quod se suis nequitiis 111.0807B| [per quot se nequitias] usque ad exteriora opera extendit. Hunc namque carnalis conscientiae, id est ollae, fervorem, ex Leviathan fumo venientem, praesens propheta conspexerat, cum dicebat: « Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. » Ab aquilonis etenim facie humani cordis olla succenditur, cum per instigationem adversarii illicitis desideriis inflammatur. Ille namque qui ait: « Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Psal. XIV), » mentem quam semel ceperit malignis persuasionis suae flatibus, quasi suppositis ignibus, accendit, quatenus non contenta praesentibus indesinenter per desideria aestuet ut alia contemnenda appetat, alia adepta contemnat: ut modo suis compendiis inhiet, 111.0807C| modo alienis commodis etiam cum proprio detrimento contradicat, modo carnis illecebris satisfaciat, modo quasi in quodam culmine per cogitationis superbiam rapta, carnali cura postposita, totam se in typo [Al., typho] elationis attollat. Quia ergo cor per varia desideria ducitur, quod instigatione Leviathan istius inflammatur, recte ejus fumus succensae et ferventi ollae similis esse perhibetur: quia per tot se fervores afflata ejus tentationibus conscientia erigit, per quot intra se cogitationes intumescit. Quod verbis aliis adhuc veritas apertius exsequitur, dum subjungit: « Halitus, inquit, ejus prunas ardere facit. » Quid enim prunas, nisi succensas in terrenis concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat? Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt, 111.0807D| quia nimirum urunt desideria, quae quietum vel integrum esse animum non permittunt. Toties igitur Leviathan halitus prunas accendit, quoties ejus occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit: alias namque superbiae, alias invidiae, alias luxuriae, alias avaritiae facibus inflammat. Superbiae quippe facem menti Evae supposuit, eum hanc ad contemnenda verba Dominicae jussionis instigavit (Gen. III). Invidiae quoque flamma Cain animum succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit, et per hoc usque ad fratricidii facinus pervenit (Gen. IV). Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem tanto mulieribus amore sub didit, ut usque ad idolorum venerationem deductus, dum carnis delectationem sequeretur, 111.0808A| conditoris reverentiae oblivisceretur (III Reg. XXI). Avaritiae quoque igne Achab animum concremavit, cum eum ad appetendam alienam vineam impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad reatum homicidii pertraxit (III Reg. XXI). Tanto igitur Leviathan iste halitu in prunis flat, quanto adnisu suggestionis occultae humanas mentes ad illicita inflammat. Unde et bene mox subditur: « Et flamma de ore ejus egreditur. » Flamma quippe oris ejus est ipsa instigatio occultae locutionis. Pravae enim suasionis verba ad uniuscujusque animum facit; sed flamma est quod de ore ejus egreditur, quia ardet in desideriis animus cum ejus suggestionibus instigatur. Haec quotidie suggerit, haec usque ad praesentis vitae terminum suggerere non desistit. 111.0808B| Sed tunc se nequius dilatat, cum per illum damnatum hominem veniens, in hujus mundi se gloria apertius ostentat. Tunc ab ejus naribus vastior fumus procedit, quia humana corda, signorum ejus admirationibus territa, amplius instigatio percutit. Tunc ejus halitus ardere vehementius prunas facit, quia reproborum mentes, quas jam calentes amore gloriae temporalis invenerit, suggestionis suae flatibus usque ad nequitiam exercendae crudelitatis incendit. Tunc de ore ejus flamma egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur ignis est quo infructuosa ligna concremantur. Igne autem terrenae concupiscentiae eorum mens tangitur, qui nequaquam fieri pretiosa metalla concupiscunt. Qui ergo oris ejus non vult flamma affici, 111.0808C| juxta veri doctoris sententiam, non lignum, fenum, stipula, sed aurum, argentum et pretiosus lapis curet inveniri, quia tanto ignis suasionis illius amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum molliorem quisque praebuerit. Sed qui nulla ratione conceditur, ut mens in hac corruptibili carne posita nequaquam suasionis ejus ardore tangatur, restat ut malignis flatibus adusta, ad orationis opem se sine cessatione convertat. Flammam quippe suggestionum illius exstinguit citius unda lacrymarum.

« Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Judae. Et loquar 111.0808D| judicia mea cum eis super omni malitia eorum, quia dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. » (Hieron.) Nulli dubium multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subjectos: qui obsessa Jerusalem, posuerunt in circuitu et maxime in exitibus portarum thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum Jerusalem, sed et omnes urbes Judaeae simili obsidione vallatas. Cumque, ait, capta fuerit civitas, tunc loquar ad eos recta mea fuisse judicia, et recepisse singulos quod merebantur: non pro caeteris vitiis quibus subjacet humana conditio, sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me, adoraverunt 111.0809A| opera manuum suarum. Quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod videlicet hi qui in olla aenea excocti fuerint, per cruciatus ante purgati, postea principes sint Jerusalem: et postquam misertus fuerit eorum Dominus, tunc exprobret eis quia se deserto, simulacra venerati sunt. Sed haec violenta et prava interpretatio est: ne calumniam faciat tractator indoctus.

« Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. » Et Job praecipitur ut accingat lumbos suos (Job. IV); et apostolis (Luc. XII) ut accinctis lumbis, quos Elias (IV Reg. I) et Joannes Baptista (Matth. III) zonis mortificavere pelliceis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis videlicet evangelicae. 111.0809B| Quicunque igitur locuturus est sermones Dei debet accingere lumbos suos, sciens quod diaboli omnis virtus in lumbis sit (Job. XL), et justus dicat in Psalmis: « Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII). » Cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: « Surge, qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus (Ephes. V), » ut semper vigilans, et de somno consurgens, loquatur quae sibi praeceperit Dominus.

« Ne timeas a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. » Sive, ut Septuaginta et caeteri habent interpretes, « ne forte timere te faciam. » Et est sensus, juxta translationem nostram: Noli timere a facie eorum, me enim adjutore eos timere non poteris. Juxta LXX, « noli timere a facie 111.0809C| eorum, » habeto meae confidentiam jussionis. Si enim non obtuleris quod habes, ut timere desinas, derelinquam te, et tradam timori, et quodammodo videbor timere te facere, dum derelinquo formidini. Hoc autem significat quod semper amanda sit veritas, nec timenda hominum multitudo, qui increpationem non sustinent, sed insidias tendunt ei a quo corripiuntur. Quodque juxta LXX sequitur: « Quia tecum sum, ut liberem te, dicit Dominus; » in Hebraico non habetur. Et est sensus: Eruam te, non ut tibi nullus insidietur, sed in eo, ut patiens insidias non delinquas.

« Ego quippe dedi te hodie (sive ecce composui te in hac die), in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem 111.0809D| terram: regibus Juda, principibus ejus et sacerdotibus, et populo terrae. Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. » Describit sermo divinus cur propheta timere non debeat. « Ego, inquit, posui, sive dedi te hodie, » hoc est, in praesenti vita, donec vocatur hodie, quasi civitatem firmissimam, non ut unam domum, nec turrim, aut aliqua moenia, sed omnem civitatem, quae sita super montem latere non potest (Matth. V). De qua scriptum est: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). » Et: « Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isa. XXVII). » Et « in columnam, inquit, ferream; » de qua scribit Apostolus: « Columna et firmamentum 111.0810A| veritatis (I Tim. III). » Unde Petrus et Joannes, qui putabantur columnae Ecclesiae, dexteras dederunt Paulo et Barnabae communionis. Nec hoc sufficit, sed « in murum, ait, aeneum, » qui nulla violatur rubigine, nec caesus imbribus deperit, sed vetustate fit fortior. Eris autem talis contra reges et principes, et populum, non cujuslibet loci, sed terrae, [iis] qui terrena sapiunt et coelestia non noverunt, qui habent imaginem χοϊκοῦ et non coelestis. Hi, inquit, « bellabunt adversum te, et non praevalebunt. » Cur quaeso? Quae est tantae fortitudinis causa, ut nec reges, nec principes, nec sacerdotes, nec populi adversum unum praevaleant? Sequitur: « Quia tecum ego sum, ait Dominus, ut liberem te. » Si quando reges Juda, qui interpretatur confessio, et principes ejus, et sacerdotes, 111.0810B| et populi, episcopi videlicet, presbyteri et diacones, et vulgus vile atque ignobile, contra sanctum virum consurgere voluerint, habeat fidei firmitatem et timere desistat, quia Domino auxiliante superabit.

CAPUT II. Increpat propter sacerdotes et pastores: de fonte aquae vivae et cisternae turbida aqua: quod Jerusalem sit meretrix degenerans oblita Dei sui.

« Et factum est verbum ad me dicens: Vade et clama in auribus Jerusalem dicens. » (Hieron.) Hoc in Septuaginta non habetur, sed sub astericis de Theodotionis editione additum est, qui verbum Hebraicum carath pro quo nos diximus clama sive praedica, interpretatus est lege. Et lectionem enim 111.0810C| et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. Aures autem Jerusalem pro auribus habitatorum ejus debemus accipere.

« Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur. » Septuaginta: « Haec dicit Dominus: Recordatus sum misericordiae adolescentiae tuae, et dilectionis perfectionis tuae. » Plenius hoc in Ezechiele dicitur, quando sibi Jerusalem in matrimonio Dominus copulat, et sub persona uxoris suis jungit amplexibus, sive, ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adolescentulam et desponsatam vocat. Quo enim nec dum potiti sumus, magis ut potiamur appetimus. 111.0810D| Quando, inquit, secuta es me in solitudine, et instar sponsaliorum et dotis, legis tibi ornamenta et verborum distribui monilia. Totumque hoc non ad meritum ejus refert, sed ad suam misericordiam, per quam et charitatem consecuta est. Hoc quoque quod posuimus, « in deserto, in terra quae non seminatur, » in Septuaginta non habetur.

« Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus? Omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient super eos, dicit Dominus. » Quando Israel dicit primitias frugum Domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias, juxta illud quod in alio loco scriptum est: « Memor esto congregationis tuae, quam posuisti [possedisti] ab 111.0811A| initio (Psal. LXXIII). » Primitae autem semper debentur sacerdotibus, et non hostibus. Quod sequitur, « omnes qui devorant eum, delinquent: mala venient super eos, dicit Dominus, » hunc habet sensum: Quomodo, qui primitias devorant, nequaquam de genere sacerdotali, sceleris rei sunt, sic qui contaminant Israel malis subjicientur; juxta illud quod in vicesimo sexto psalmo sanctus loquitur: « Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me, inimici mei, ipsi infirmati sunt et ecciderunt. » Neque enim ex eo quod De exsequuntur sententiam, immunes erunt a supplicio malaque venient super eos: « Oportet enim venire scandala, verum vae ei per quem veniunt scandala (Matth. XVIII).

111.0811B| « Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? » Hunc sensum et alius propheta testatur: « Populus meus, quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te? » (Mich. VI.) Utrumque autem nomen Jacob et Israel ponitur, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum et ipse Jacob postea appellatus sit Israel (Gen. XXXII). Offensam autem ducit a patribus, non quo peccata patrum filiis imputentur, sed quo et filii habentes patrum similitudinem, et suo parentum scelere puniantur. 111.0811C| Saepe legimus quod propter sanctos patres filiorum misereatur Deus. Dereliquerunt autem patres populi peccatoris Deum, et non breviter, sed longo tempore: et pro Deo secuti sunt vanitatem, idola videlicet, quae nihil prosunt cultoribus suis et ipsis similes facti sunt, secundum illud quod scriptum est: « Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). »

« Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? » Pro homine LXX filium hominis interpretati 111.0811D| sunt, et pro imagine mortis, de Theodotione additum est umbra mortis. Quod cum juxta historiam manifestum sit, illud considerandum secundum αναγωγήν, quod quandiu in isto saeculo sumus, et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus, et primum « deserta » transimus « et terram inhabitabilem, » quam sanctus inhabitare non debet, « et inviam, » ut difficultatem monstret itineris. « Per terram sitis, » ubi semper majora cupimus, nec praesentibus contenti sumus; « et imaginem » sive umbram « mortis: » semper enim in periculo consistimus, et ubique diabolus tendit laqueos suos: « per terram in qua non ambulavit vir, » qui perfectae 111.0812A| in Christo aetatis est. Omnes enim resurgemus « in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). » Neque unquam in ea habitat qui homo Dei est, sive filius hominis, sed semper ad majora festinat. Ex quo perspicuum est non esse in via perfectionem, sed in fine viae et in mansione, quae sanctis in coelestibus praeparatur, et quibus dicitur: « Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII). » Frustra igitur nova ex veteri haeresis suspicatur hic perfectam esse victoriam, ubi pugna est atque certamen, et incertus exitus futurorum.

« Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et bona illius. Et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis 111.0812B| in abominationem. » Pro labore durissimi itineris dedi vobis omnium rerum abundantiam. Hoc quippe significat Carmelus, qui Hebraice appellatur chermel et in lingua nostra sonat cognitionem circumcisionis. Quomodo autem ille populus terram sanctam et omnium rerum fertilem idololatria polluit atque violavit, sic nos verae circumcisionis accipientes scientiam, comedimus fructum ejus; et si negligentia subrepserit, contaminamus terram Dei, et haereditatem illius abominabilem facimus.

« Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem meam nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me; et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. » Post tanta beneficia 111.0812C| verterunt in contemptum privilegia dignitatis, ut sacerdotes Dominum non quaererent, ut doctores legis ignorarent eum qui alios docere debebant, et praedicatores per negligentiam praevaricatores fierent: et prophetae, qui in populis disputant, non Deo loquantur, sed idolo, et sua figmenta venerentur. His autem verbis utendum est adversum nostri ordinis magistros, qui devorant populum Dei velut cibum panis, et per mala opera non invocant Dominum. (Greg.) Et nesciri ergo se ab eis Veritas quaeritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, ut est illud in Evangelio: « Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis (Matth. VII). Quia profecto iniqui, dum ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: « Si 111.0812D| quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV). » Quae nimirum pastorum saepe imperitia meritis congruit subjectorum. Qui quamvis lumen scientiae, sua culpa exigente, non habeant, districto tamen judicio agitur ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: « Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). »

« Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. » (Hieron.) Ne videatur percutere per potentiam, quasi cum paribus ratione contendit, juxta illud quod David canit et usurpat Apostolus: « Ut justificeris 111.0813A| in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, Rom. I). » Quodque posuit adhuc, saepe se fecisse testatur. Et quod intulit cum filiis vestris, similem ostendit etiam in filiis malorum pertinaciam. Occulte autem significat quod antiquam in Deum negationem etiam filii eorum in adventu Domini sint secuti.

« Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est hujuscemodi: si mutavit gens deos suos: et certe ipsi non sunt dii. Populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum (sive de quo ei nihil proderit). » Comparationem facit ejus rei quae incomparabilis est, et verum Dominum confert mendacibus. Ite, inquit, ad insulas Cethim, quas vel 111.0813B| Italiae vel Occidentalium partium debemus accipere; ab eo quod terrae Judaeae Cyprus insula, in qua urbs hoc vocabulo nuncupatur, vicina sit, de qua et Zeno princeps Stoicorum fuit. Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum, quos nunc Saracenos vocant. Contra quam hujus ipsius prophetae in extremis partibus texitur vaticinium, et cujus meminit David dicens. « Habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Psal. CXIX). » Et est sensus: Vel ad occidentem pergite, vel in solitudinem mittite, et videte si qua gens hoc fecerit quod vos fecistis. Nulla enim earum sprevit deos suos, nec ligneos et lapideos aureorum comparatione mutavit; sed antiquum errorem secuta, tenuit quod a majoribus acceperat. Et certe 111.0813C| hoc, cum nullus eorum deus sit, sed simulacra hominum ficta manu. Populus vero meus mutavit mendacio veritatem, et idolum mihi praetulit, quod eis necessitatis tempore prodesse non poterit. Possumus hoc dicere et contra eos qui majore studio sequuntur vitia quam virtutes; quos monet Apostolus dicens: « Humanum loquor, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia justitiae in sanctificationem (Rom. VI). » Hoc quoque noscendum quod nulli liceat in oratione posito, de divina majestate aliquid corporaliter tractare aut fingere juxta Anthropomorphitarum haeresim. In quo errore Serapionem, monachum antiquissimum, delusum esse in libris Collationum 111.0813D| refertur. Quia Deus Spiritus est, et qui adorat Deum oportet eum in spiritu adorare. Sed non est mirandum, hominem simplicissimum, et de substantia ac natura Divinitatis nunquam penitus eruditum, rusticitatis vitio ac consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri et decipi potuisse, et ut verius dicam, in errore pristino perdurare, qui non recenti daemonum illusione, sed ignorantiae pristinae gentilitatis infertur. Dum secundum consuetudinem erroris illius quo daemones, hominum figura composita, excolebant, nunc quoque illam incomprehensibilem veri nominis majestatem, sub circumscriptione alicujus imaginis aestimant adorandam, nihil se tenere vel habere credentes, si propositam non habuerint 111.0814A| imaginem quamdam, quam in supplicatione positi jugiter interpellent, eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper affixam. Super quorum hoc errore competenter dirigitur illa sententia: « Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis hominis corruptibilis. Jeremias quoque: « Populus, inquit, meus mutavit gloriam in idolo. » Qui error, licet origine hac qua diximus quorumdam sensibus sit inolitus, nihilominus tamen in illorum quoque animis qui nunquam gentilica superstitione polluti sunt, sub colore testimonii hujus quod dicitur: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; » imperitia seu rusticitate faciente contractus est, ita ut etiam haeresis Anthropomorphitarum sub occasione detestandae hujus interpretationis 111.0814B| emerserit, quae immensam illam ac simplicem Divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam, pertinaci perversitate contendit. Quam tamen si quis fuerit catholicis dogmatibus institutus, ut gentilem blasphemiam detestabitur, et ita ad illam orationis purissimam perveniet qualitatem, quae non solum nullam Divinitatis effigiem, nec lineamenta corporea, quod dictu quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed nec ullam quidem in se memoriam dicti cujusquam, vel facti speciem, seu formam cujuslibet characteris admittit.

« Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. » LXX: « Obstupuit coelum super hoc, et inhorruit extra modum et vehementer, » caetera similiter. Coelum cui dictum est: « Attende, coelum, et loquar; » et: « Audi, coelum, et auribus percipe, terra; » videns Dei praecepta calcata inhorrescit, et stuporem dissimulare non potest. Omnis enim creatura congemiscit et condolet super peccatis hominum. Duo enim populus Dei facit adversa: primum, ut relinqueret Deum, qui est fons vitae, et praeceptum dedit dicens: « Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; » secundum quod in eodem loco scriptum est: « Non sint tibi dii in conspectu meo; » pro quo secutus est daemones, quos dissipatas cisternas vocat, eo quod Dei mandata 111.0814D| servare non valeant. Et hoc attendendum est, quod fons perpetuus est, et vitales aquas habet. Cisternae autem et lacus, vel de torrentibus, vel ex aquis turbidis, terra complentur et pluviis. (MAURUS.) De illis ergo aquis quae de fonte aquae vivae profluunt Isaias ait: « Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum (Isa. X). » Et rursum: « Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes. » Nos autem montes et colles eos intelligamus, qui in excelsum virtutibus elevati sunt, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quos Dominus provocat ad bibendum. Qui enim biberit de aquis ejus, non sitiet in aeternum. Unde et in psalmo legimus: « Benedicite Dominum 111.0815A| de fontibus Israel (Psal. LXVII). Et in Evangelio dicitur (Joan. VII) quod omnis qui biberit de aquis Jesu flumina aquae vitae fluant de ventre ejus. Et ad Deum sanctus loquitur: « Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV), » de quo purissimum flumen egreditur. Super quo rursum Scriptura commemorat: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Et in alio loco: « Fluvius Dei repletus est aquis. » Et in Isaia dicitur: « Bibet aquam de fontibus Salvatoris (Isa. XII). » De quibus et in Psalmis canitur: « Benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Psal. LXVII). » Et posuit, inquit, desertum in stagnum aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio mystico sermone dicebat: « Qui biberit de aqua 111.0815B| quam dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. VII). » Et iterum: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat. » Qui biberit de a qua quam ego dabo ei, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. « Hoc autem, inquit evangelista, dicebat de Spiritu sancto quem credentes in eo accepturi erant. » (Hieron). Portas autem coelorum illas vocat de quibus et in XXIII psalmo scriptum est: « Levate, portae, capita vestra, et introibit rex gloriae. » Pro quo Septuaginta transtulerunt: « Levate portas, principes, vestras: » de quibus plenius suo dicetur loco. Quodque Aquila et Symmachus coelos, Septuaginta vero et Theodotio coelum interpretati sunt, nullum moveat. Hebraicum enim communis est numeri. 111.0815C| Et tam coeli quam coelum eodem appellantur nomine, ut Thebae, Athenae, Salonae.

« Numquid servus est Israel aut vernaculus? » Puto ex hoc loco in superbiam elatos Salvatori dixisse Judaeos: « Semen Abraham sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? » (Joan. VIII) nescientes quod omnis qui facit peccatum servus peccati sit, et serviat unusquisque illi a quo vincitur. Nati ergo de amico Dei Abraham, vitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: « Maledictus Chanaan servus erit fratribus suis. »

« Quare ergo est factus in praedam? Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram ejus in solitudinem, et civitates illius 111.0815D| exustae sunt, et non est qui habitet in eis. » Interrogat sermo divinus, ut ipse respondeat. Leones autem vocat principes Babylonis, qui terram ejus posuerunt in solitudinem, et civitates illius incendio deleverunt. Vel certe juxta ἀναγωγὴν leones intelligamus adversarias potestates, aut haereticorum principes, qui terram Ecclesiae desolantes, omnes illius urbes haeretico incendio vastaverunt, et illo igne de quo scriptum est: « Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Ose. VII). » Illi enim vere dant vocem suam. Et in hoc eodem propheta sub perdicis persona clamant: « Et congregant quae non pepererunt, faciuntque divitias non cum judicio (Jer. XVII). » Propterea autem urbes illius vastatae et deletae sunt, 111.0816A| quia non habent habitatorem Deum, dicente Scriptura: « Et non est qui habitet in eis. »

« Filii quoque Mempheos et Thaphneos constupraverunt te usque ad verticem. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? » Hoc quod nos diximus « eo tempore quo ducebat te per viam, » in Septuaginta non habetur. Duas autem urbes maximas Aegypti, Memphin et Taphnim nominat, earumque dicit filios constuprasse Israel usque ad verticem; illo sensu quo Isaias posuit: « A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isa. I). » Tanta autem fuit libido Aegyptiorum, qui sunt magnis carnibus, ut nulli parcerent membro, sed omnia constuprarent. Juxta litteram refertur ad 111.0816B| idola Aegyptiorum; juxta intelligentiam spiritalem, ad magistros perversi dogmatis, qui Ecclesiae puritatem sua polluunt turpitudine. Haec autem idcirco evenient illi, quia dereliquit Dominum Deum suum; et illo maxime tempore quo ipsum ductorem sequi debuit. Juxta tropologiam vero usque ad verticem constuprari est post malae operationis usum etiam jam in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscujusque animam in pravis operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt, sed ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, jam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summa pertingit, quando activam vitam 111.0816C| polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae morbo corruperit.

« Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Seor? Et quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquam fluminis. » (Hieron.) Pro nos turbidam interpretati sumus, quod verbum Hebraicum significat, pro quo communis editio habet Geon. Quia ergo supra filios Memphis et Taphnis posuerat, qui constupraverunt Israel usque ad verticem, nunc manifestius ipsam Aegyptum nominat: nullique dubium quin Nilus aquas turbidas habeat, et quod fluvium Assyriorum Euphraten significet, dicente Scriptura, quod repromissionis terra sit a torrente Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Qui autem Christum reliquerint, fontem vitae, et haereticorum 111.0816D| sibi foderint lacus, qui aquas doctrinarum continere non possunt, necesse est ut leonibus subjaceant, qui redigant terram eorum in solitudinem, et universas Ecclesias destruant, et usque ad verticem polluantur, et bibant aquas turbidas, et fluenta Assyrii fluminis et Aquilonis, unde exardescunt mala super terram.

« Arguet te malitia tua (sive erudiet te praevaricatio tua), et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. » Notandum quod et malitia, sive praevaricatio, postquam satiaverit praevaricantem, et instar coturnicum usque ad nau 111.0817A| seam venerit, erudiat agentem poenitentiam: cui imperatur ut videat quid reliquerit, quid secutus sit, et quomodo spernens bona et dulcia, mala et amara elegerit. Hoc autem totum factum est quia reliquit Dominum Deum suum, et timor illius non est apud eum. « Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. IX), » quem quia non habuit, malo et amaritudini traditur.

« A saeculo confregisti jugum meum ( sive tuum), rupisti vincula mea ( sive tua) et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix ( sive ibi diffundebaris in fornicatione). » Quasi ad meretricem 111.0818A| loquitur Israel, quod conjugalia foedera ruperit, et dixerit: « Non serviam, » subauditur domino vel marito; sed in omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso prostrata fuerit idololatriae. Amoena enim semper et excelsa loca idolis dedicantur. Potest hoc et ad eum dici qui ab initio Christianus et sacris ex parte litteris eruditus, postea desiderio saecularis litteraturae, quae significatur in collibus et in amoena eloquentia, quae in frondosis monstratur arboribus, prosternat se daemonibus, qui sub occasione eruditionis et sublimis scientiae polluunt credentium animas, et divaricare faciunt pedes suos omni transeunti.

LIBER SECUNDUS. 111.0817|

111.0817B| Post increpationem qua Dominus Judaeis exprobravit quod mutaverunt gloriam suam in idolum, et dereliquerint fontem aquae vivae, fodientes sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas: iterum sub alio exemplo provocat ad memoriam sui, quatenus recordentur qualiter in patribus electi, plantati sunt ab eo more vineae in terra repromissionis, sicut Psalmista testatur dicens: « Vineam ex Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam, viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et repleta est terra, » etc. (Psal. LXXIX.) De quo etiam nunc per Jeremiam dicitur:

« Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena. » Septuaginta: « Ego autem plantavi 111.0817C| te vineam frugiferam, omnem veram, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? » (Hieron.) Pro vinea electa, sive frugifera, in Hebraeo habetur, quae in Isaiae cantico ponitur (Isa. V). Est autem genus vitis optimae, quo surculo et Israel Dominus plantasse se dicit, et miratur quomodo semen verum electaque vinea conversa sit in amaritudinem, et ideo facta sit vinea aliena. Nullusque securus sit, si et plantatio Domini et semen verum et vinea Sorech in tantum suo vitio commutatur, ut per amaritudinem recedat a Domino, et fiat vitis aliena. (MAURUS.) De qua enim vinea supra memorata in Isaia ita scriptum est: « Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecta in cornu in loco uberi (Isa. V). » Cantat propheta carmen 111.0817D| lamentabile populo Israel, quod composuit ille, de quo scriptum est in Evangelio (Luc. XIX): Cum autem vidisset eam, haud dubium quin Jerusalem, « flevit super eam, et dixit: Si scires et tu quae ad pacem tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt tibi inimici tui munitiones, et vallabunt te, et prosternent te, et filios tuos. » Et rursum (Matth. XXIII): « Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos sub alas suas, et noluisti. Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta. » 111.0818B| Itaque Jerusalem, ut diximus, plangitur, et sermone prophetico illius ruina cantatur. Porro Ecclesiae et populo quondam gentium, aliud carmen est editum, de quo in Psalmis legimus: Cantate Domino omnis terra, annuntiate diem ex die salutare ejus. Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Et rursum: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. (Hieron.) Sed et in hoc consideranda clementia Creatoris, quod qui in Evangelio dixit: « Ego sum vitis vera, » disciplinis [Al., discipulis] quoque suis dederit et credenti in se populo, ut vitis electa vel vera sit, si voluerit in eo quod plantata est, permanere.

« Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram 111.0818C| me, dicit Dominus Deus. » Pro herba quam nos ut in Hebraico posita est, vertimus, Septuaginta transtulerunt πόαν ut significarent herbam fullonum, quae juxta ritum provinciae Palestinae, in virentibus et humectis nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum. Nitrum autem nostrum et herba fullonis, poenitentia est. Ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentem, mordacioris nitri habet similitudinem. Qui vero levi peccatorum sorde maculatus est, levioribus purgatur monitis. Porro peccata gravia, quae ad mortem trahunt, nec nitro, nec herba borith dilui possunt, sed gravioribus tormentis indigent. Uniuscujusque enim opus quale sit ignis probabit, et in igne revelabitur. Pulchreque addidit: 111.0818D| « Maculata es in iniquitate tua in conspectu meo, » quod etiam si hominibus munda videaris, mihi munda non sis, qui novi conscientias singulorum. Unde et in alio loco dicitur: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). »

« Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim non abii. Vide vias tuas in convalle. » Sive valle, quae Hebraice dicitur et a Septuaginta interpretatur, πολυάνδριον, quod sermone nostro dici potest, sepulcrum multitudinis. Frustra, inquit, non vis confiteri 111.0819A| scelera tua, et jactas munditiam, quae idololatriae polluta es sordibus, et impudenter negas te coluisse idolum Baalim. Respice convallem filiorum Ennon, quae Siloc fontibus irrigatur, et ibi cernis delubrum Baal, quem relicto Domino venerata es. Quodque additur, « scito quid feceris, » clausos oculos aperit denegantis, ut cernat quod erubescit aspicere. Juxta tropologiam impudentiam frontis eorum, qui nolunt sua vitia confiteri operibus arguamus. Hujuscemodi enim homines non ambulant in arcta et in angusta via, quae ducit ad vitam, sed in lata et spatiosa, per quam ingrediuntur plurimi, quae ducit ad mortem (Matth. VII). Unde et significanter πολυάνδριον nominata est, sive juxta historiam quod ibi interfecta et perdita sit idololatriae malo populi multitudo.

111.0819B| « Cursor levis explicans vias suas, onager assuetus solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui. Nullus avertet eam: omnes qui quaerunt eam non deficient, in menstruis ejus invenient eam. » Septuaginta: « Ad vesperam vox ejus ululavit, vias suas dilatavit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur. Tradita est, quis convertet eam? Omnes, qui quaerunt illam non laborabunt: et in humilitate illius reperient eam. » Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica veritate discordat, tamen utraque habet sensum suum. Quia supra dixit: non sum polluta, et quasi ad mulierem, quae turpiter se gesserat loquebatur, describit fornicationem ejus. Quomodo, inquit, caprea levis, quam nos 111.0819C| genere communi cursorem diximus, significantiusque Aquila, Symmachus et Theodotio vertere δρομὰς κούφη explicat vias suas, et velox fertur ad praeambula, et sicut onager assuetus in solitudine, trahit in desiderio animae suae ventum, vel spiritum amoris sui, uno enim apud Hebraeos nomine et ventus appellatur et spiritus, sic et Israel sive Hierusalem toto impetu ad desiderium libidinis ferebatur, et omni idolorum amore fervebat, nullusque est qui vi eam possit suis monitis ab hoc impetu avertere, non quo impossibilitas hoc fecerit prophetarum, sed malitia perversa cupientis. « Quicunque eam, ait, quaesierint non magnopere laborabunt, in menstruis et in immunditia ejus invenient eam. » Pro quo Aquila νεομηνίαν, hoc est, Kalendas, Symmachus 111.0819D| mensem, Septuaginta et Theodotio humilitatem interpretati sunt. Porro juxta Septuaginta hic sensus est. Meretrix Hierusalem, juxta illam mulierem, quae in Proverbiis describitur (Prov. V et VI), ad vesperam ululavit voce sua, et amatores ad libidinem provocabat. Aperiebat vias turpitudinis suae, et divaricabat pedes omni transeunti. Erat autem locus amoenitatem habens aquarum fluentium, qui delectabilior fit, quando in circuitu solitudo est, ut nullus videat fornicantem. « In desiderio, inquit, animae suae, πνευματοφορεῖτο, sive perverso spiritu ducebatur, sive trahebat amoris refrigerium, vel certe canebat turpitudinis suae carmina. Tradita est, inquit, vitiis suis et libidini, nullus eam convertere poterit. Omnes, 111.0820A| qui voluerint eam invenire, in turpitudinis humilitate reperient, ut nunquam possit voluptatis amore satiari. (Greg.) Onager enim agrestis est asinus, et recte in hoc libro onagris comparantur haeretici, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Onager quippe in solitudine assuetus est, quia dum terram, cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Qui in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia quae ex desiderio scientiae mente concipit inflare praevaient, non aedificare. Contra quos dicitur: « Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII). »

« Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti, Desperavi, nequaquam faciam. 111.0820B| Adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. » Septuaginta: « Converte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti. Quae dixit: Viriliter agam, quoniam dilexi alienos et post eos ambulavi. » (Hieron.) Pascha facturi, calceamenta habere jubentur in pedibus (Exod. XII). Et Apostolus calceatos praedicat pedes eorum qui Evangelio praeparantur ne dum per saeculi hujus solitudinem gradiuntur, venenatis pateant animantibus, quae debent evangelico pede calcari et conteri. Guttur prohibemus a siti, quando Salvatoris praecepta suscipimus dicentis (Joan. VII): « Qui sitit veniat ad me et bibat, » quae desperatione malorum negavit se facturam quod Dominus imperavit, causamque exposuit dicens: « Adamavi alienos, et illos sequar, » impudenti confessione 111.0820C| putans se crimina devitare. Porro juxta Septuaginta via peccatorum aspera est, quae a Domino convertitur in viam planam. Quicunque haereticos sequitur, horum versuum notetur elogio. Quod dixerit desperavi, sive in malo proposito agam viriliter, et in meo confortabor errore. Necesse autem est ut qui alienam ecclesiastica doctrinam sequitur, alienos diligat, et eorum sequatur vestigia, vel daemones vel haereticorum principes, qui a Deo alieni sunt.

« Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum dicentes ligno: Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti. » Quamvis sit impudens et procax 111.0820D| vultus furantium, tamen erubescit cum in furto fuerit deprehensus. Et Israel ergo dicens ligno, « Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti; » ut eos vocaret parentes quos ipse fabricatus est, confunditur cum in sua idololatria fuerit deprehensus. Et ne putemus cum hoc de plebe dicere: reges ponit, et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum. Utamur hoc testimonio, si quando principes nostri et hi qui in Ecclesia putantur duces in peccatis turpibus fuerint deprehensi.

« Verterunt ad me tergum et non faciem. » Quando enim magister praecipit, obedientis indicium est, si demisso contra audiat capite; sic autem vertat tergum, signum est contemnentis; ut in alio loco 111.0821A| scriptum est: « Et verterunt ad me scapulam recedentem (Zach. VII). » Qui projiciunt sermones Dei retrorsum, ipsi vertunt contra cum tergum suum et non faciem. In tantum, inquit Deus, mea contempsere praecepta, ut ne audire quidem voluerunt, sed tumorem animi gestu corporis indicarint.

« Et in tempore afflictionis suae dicent: Surge et libera nos. » Qui per beneficia non senserunt, per tormenta sentient Deum.

« Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae. » Impudens postulatio tempore necessitatis et angustiae, ab eo quaerere auxilium, quem in pace contempserint. Legendumque increpantis affectu: « Liberent te dii tui quos fecisti tibi, » ut cum Deus sit creator hominum, 111.0821B| homo fecerit Deum, probet necessitas quid possint quos securus ante coluisti. De hoc in Isaia scriptum est: « Ubi sunt dii tui quos feceras tibi? surgant et salvum te faciant in tempore malorum tuorum. » Ergo proprie loquitur ad Judaeos, quod eos synagogarum suarum turba tempore obsidionis liberare non valeant.

« Secundum numerum civitatum tuarum erant dii tui, Juda. » (Hieron.) Vel eosdem vel singulos atque diversos singulae civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum, sed pugnans contra se superstitio, diversum sequeretur errorem. Quodque sequitur, « et juxta numerum viarum Hierusalem immolabant Baal, a LXX additum est.

111.0821C| « Quid vultis judicio mecum contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. » Prona est ad excusationem sui humana perversitas, ut quidquid merito sustinent, injuste sustinere videantur, et propriam culpam referant ad judicium Dei. Frustra igitur, ait, obtenditis querimonias, et iniquum causamini judicem, cum impietatis vestrae sit quod patimini. Quodque sequitur, « et omnes inique egistis in me, » similiter a LXX additum est.

« Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. » Pro quo Septuaginta posuere, « non recepistis, » sensusque est in Hebraico: Ipsi qui percussi sunt, disciplinam recipere noluerunt. In Septuaginta vero: Ideo percussi filios vestros, ut illorum nece vos erudiremini. Et ne forte diceretis: 111.0821D| Peccantes corripere noluisti, plagis discite filiorum vestrorum quod austeriore vos cupierim curare medicamine. De hoc in Isaia ita legitur: « Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis. » Unde iratus loquitur per Osee. « Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae; et super sponsas vestras cum adulteraverint (Ose. IV). » Et per Ezechielem: « Zelus meus recedat a te, et non irascar tibi amplius (Ezech. XVI). » De quibus et in Psalmis legimus: « Non est firmamentum in plaga eorum, in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur (Psal. XXXV). »

« Devoravit gladius vester prophetas vestros. » Non meos, sed vestros prophetas. Nequaquam meus, 111.0822A| sed vester gladius devoravit, quem sustinuistis pro peccatis vestris. Porro Septuaginta non habent vester; sed simpliciter interpretati sunt, « devoravit gladius prophetas vestros; » ut ostendatur vel hostilis gladius, vel gladius meus, per quem vestra peccata confodi.

« Quasi leo vastator, generatio vestra. » Septuaginta: « Quasi leo vastator et non timuistis. » Gladius, inquit, qui devoravit prophetas vestros, haud dubium quin Baal et idolorum ariolos significet, instar leonis universa vastabit, et tamen vestra generatio, quae paucorum interfectione debuerat emendari, omnis perseveravit in scelere. Juxta Septuaginta vero hic sensus est. Sic gladius Domini, qui adversariorum gladium demonstravit, devoravit atque 111.0822B| laceravit pseudoprophetas vestros, quasi leo, qui avidissimus repertam praedam lacerat, et tamen nec prophetarum vestrorum supplicio potuistis ad meliora converti.

« Videte verbum Domini. Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? Quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te. » LXX: « Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus. Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra plena sentium, quia dixit populus meus: Non serviemus, nec veniemus ad te? » Et Moses videbat vocem Dei (Exod. XXXIII), et Joannes apostolus verbum Dei vidisse et attrectasse se dicit (I Joan. I). Miratur autem quomodo populus Israel Deum habuerit, quasi solitudinem, cum idola, quasi celebritatem 111.0822C| urbium sit secutus. Terra serotina est quae imbres non recipit doctrinarum, nec Evangelii disciplinam, plenaque sentium, quia exculta non fuerat. Populus ergo quondam Dei in eo est sceleratior, quod recessit a Domino, et non vult ultra reverti ad Deum suum. Grandis offensa, nolle placare quem offenderis.

« Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. » Per haec discimus sponsum esse Christum virginis Ecclesiae, quae non habet maculam neque rugam. Si autem ipse est sponsus, ipsius verba sunt de quo loquitur et Joannes Baptista: « Qui habet sponsam sponsus est 111.0822D| (Joan. III). » Ornamentum ergo suum perdit, qui recedit a Domino, et amittit intelligentiam doctrinarum, quae significatur in pectore. Unde et Joannes evangelista recumbit super pectus Domini (Joan. XIII). Et sacerdotibus inter caetera separatur pectusculum victimarum (Num. XVIII). Quanto autem major est numerus temporum quibus obliviscimur Deum, tanto major poena peccati, quod nec longitudine saeculorum potuerit edomari.

« Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem? Quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, et in alis tuis, sive in manibus inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum. Non in foveis inveni eos, sed in omnibus istis, sive sub omni quercu. » Frustra, 111.0823A| inquit, te cupis verborum arte defendere, et quasi bona ostendere opera tua ut merearis dilectionem, quae insuper etiam alios docuisti vias tuas, et exemplo fuisti omnibus malorum operum. Et in alis quippe sive in manibus tuis inventus est sanguis innocentum, quos idolis immolasti, sive quorum animas perdidisti sacrificiorum similitudine. Pauperes de Hebraico posuimus, qui in Septuaginta non habentur. Hos autem, inquit, pauperes et innocentes non inveni in foveis interfectos, quod solet plerumque accidere latronum insidiis. Sed in omnibus, quae supra memoravi, sive sub quercu, quae Hebraice dicitur ella quod quidem et ista significat, ut sit sensus: in omnibus istis, sive sub quercu atque therebinto, sub cujus umbra et frondibus, quasi in 111.0823B| amoenis locis idololatriae sceleribus fruebaris.

« Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixisti: Non peccavi. Quam vilis es facta nimis, sive quando contempsisti nimis, iterans vias tuas! » His utendum est adversum eos, qui nolunt sua peccata cognoscere, sed in tempore afflictionis et angustiae, dicunt se injuste sustinere, quae sustinent, magisque provocant iram Dei, dum alterum majusque peccatum sit, non lugere quod fecerint, sed vanas excusationes obtendere peccatorum. « Judicio, inquit, contendam tecum, pro eo quod dixeris, Non peccavi, quasi majus quippiam sit hoc peccatum, aliud habere in conscientia, aliud sermone proferre: 111.0823C| audiat nova ex vetere haeresis, iram Dei esse vel maximam nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.

« Et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum. Quoniam contrivit Dominus confidentiam sive spem tuam, et nihil in ea habebis prosperum. » Ut Aegyptiorum impetum declinarent, confugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium. Victos enim eos ab Aegyptiis legimus, rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adjutorio nitebantur, quos ab Assyriis superatos narrat historia. Increpantur ergo quod omissa spe in Deum, hominum nitantur auxilio, quod omne contritum et ita subversum est, ut nihil in eo utilitatis 111.0823D| valeat reperire. Unde ait, « et ab ista egredieris, » hoc est, ab Aegypto, sicut egressa es ab Assyriis; « et manus tuae erunt super caput tuum, » lugebisque te frustra ab Aegyptiis exspectasse praesidium. Recordemur historiae, quando ab Amon fratre sceleratissimo corrupta et violata Thamar, supra sparsum caput cinere manus posuerit, et ita reversa sit in domum suam (II Reg. XIII).

CAPUT III. Quod cum multis amatoribus fornicata sit, et de duabus sororibus. Ubi sequitur verbum Domini contra Assyrios, etc.

« Vulgo dicitur » (pro quo Septuaginta, « tantum dicitur » transtulerunt). « Si dimiserit vir uxorem 111.0824A| suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ( sive terra illa)? Et tu fornicata es cum amatoribus multis ( sive pastoribus). » Verbum enim reim, , quod quatuor litteris scribitur res, ain, jod, mem et amatores et pastores utrumque significat. Et si legamus reim, amatores sonat; si roim, pastores.

« Tamen revertere ad me, dicit Dominus ( sive revertebaris ad me, dicit Dominus). » In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit poenitentem, et hortatur ut revertatur ad se. In Septuaginta vero non provocat ad poenitentiam, sed arguit impudentiam meretricis, quod post adulterium reverti audeat ad maritum. Quodque ait, « et contaminata erit mulier 111.0824B| illa, » pro quo in Hebraico terram legimus, relinquit exemplum et manifestius de terra loquitur Israel, quae adulterae mulieri comparatur. Utamur hoc testimonio adversum eos qui fidem Domini relinquentes, et haereticorum erroribus praepediti, post multas fornicationes et deceptionem animarum simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut caeteris insinuent. (Greg.) Ecce de fornicata et de relicta muliere argumentum justitiae proponitur, et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas exhibetur. Ut hinc utique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur, aut quae ab illo erit super improbos venia, qui non cessat 111.0824C| vocare post culpam. Quae nimirum bene per alium prophetam post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini dicitur: « Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis (Isa. XXX). » Humanum quippe genus Dominus in faciem monuit, quando in paradiso conditor homini atque in libero arbitrio stanti, quod facere quodve non facere deberet indixit. Sed homo in Dei faciem terga dedit, cum superbiens ejus jussa contempsit: nec tamen superbientem Deus deseruit, qui ad revocandum hominem legem dedit, et exhortantes angelos misit, in carne nostrae mortalitatis apparuit. Ergo post tergum stans nos admonuit, qui ad reparationem 111.0824D| nos gratiae etiam contemptus, vocavit. Quod igitur generaliter simul potuit dici de cunctis, hoc necesse est specialiter sentiri de singulis. Quasi enim coram positus Deo quisque verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret, voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante ejus faciem stare, est necdum eum peccando contemnere. Cum vero derelicto bono innocentiae iniquitatem eligens appetit, terga jam in ejus faciem mittit. Sed ecce adhuc et post tergum Deus subsequens monet. Qui etiam post culpam ad se rediri persuasit, adversum revocat, cum commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus si ad invitantem nos Dominum saltem post peccata revertimur. 111.0825A| Debemus igitur pietatem vocantis erubescere, si justitiam nolumus formidare, quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non dedignatur.

« Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos, quasi latro in solitudine, sive quasi cornix deserta. » (Hieron.) Pro latrone et cornice in Hebraeo scriptum est, quod potest et Arabas significare, quae gens, latrociniis dedita, usque hodie incursat terminos Palaestinae, et descendentibus de Hierusalem in Hiericho obsidet vias. Cujus rei et Dominus in Evangelio recordatur (Luc. X). Eleva igitur oculos tuos, o Hierusalem, et huc illucque circumspice, et vide ubi non fornicatione prostrata sis. Quomodo enim 111.0825B| solent latrones ad vesperam, et in desertis locis viatoribus insidias tendere, sic tu juxta fornicariam Proverbiorum (Prov. VII), sedebas in viis ad vesperum, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium, propter quod universa terra polluta est in fornicationibus tuis (Eccli. IX). Significanterque juxta ἀναγωγὴν, his qui haereticos errores deserere se promittunt praecipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta videre coeperint, pravitatem pristinam damnare non possunt.

« Et polluisti ( sive interfecisti) terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. Quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit ( sive et habuisti pastores multos in offensionem tui). » Interfecta est terra, sive polluta propter 111.0825C| interfectionem eorum, qui idololatriae fornicatione perierunt. Unde ablata est omnium rerum benedictio, ut paterentur siccitatem sermonis Dei. Sive habuit pastores, per quos offenderet Deum, ut qui magistri esse debuerant, ut alios ab errore prohiberent, auctores impietatis extiterunt. (Greg.) Aliquando namque in sacro eloquio solis nomine praedicatorum claritas designatur, sicut per Joannem dicitur: « Factus est sol ut saccus cilicinus (Apoc. VI). » In extremo quippe tempore sol quasi saccus cilicinus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur, quia dum recta peccatoribus praedicant tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus 111.0825D| per prophetam dicitur: « Prohibitae sunt stillae pluviarum. » Quia vero sol per diem fulget, stellae obscuritatem noctis irradiant. Et plerumque in sacro eloquio diei appellatione aeterna patria, noctis autem nomine praesens vita signatur. Praedicatores sancti et sol nostris oculis fiunt, cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt, et velut stellae in tenebris lucent, cum per activam vitam pro futura nostris necessitatibus terrena disponunt.

« Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. » LXX: « Facies meretricis facta est tibi, sine rubore facta es ad omnes. » (Hieron.) Quia supra dixerat, « Non peccavi, » et magis peccaverat sua scelera denegando, idcirco nunc arguit 111.0826A| quasi mulierem procacem et nimiae impudentiae, ut non ad unum et alterum procaci vultu feratur, sed nullum erubescat. Utamur hoc sermone adversum haereticorum conciliabulum, qui in suis erroribus gloriantur.

« Ergo saltem amodo voca me, Pater meus, dux virginitatis meae tu es. Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? » Erubescant haeretici, qui nolunt ad meliora converti, nec regredi ad Patrem creatorem suum, et audiant: « saltem amodo voca me, Pater meus, dux virginitatis meae es tu. » Ipse despondit animam nostram amplexibus suis, et docet quomodo orare debeat, et agere poenitentiam. Quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit viam, tanto miserior 111.0826B| meretrix, quae non vult post vulnera recipere sanitatem.

« Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. » Pro verbis poenitentiae, verbis superbiae blasphemasti, et implesti malam cogitationem tuam, et ostendisti contra virum fortitudinem tuam, ut possis facere quod sermone tractasti.

« Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omne lignum frondosum, et fornicata est ibi. Et dixi, cum fecisset, haec omnia ad me convertere, et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quia, pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimississem eam, et dedissem ei 111.0826C| libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit et fornicata est etiam ipsa, et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, moechata est cum lapide et cum ligno. Et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. » Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt. Cumque punitur homicida recipit quidem quod fecit, sed alii deterrentur a scelere. Decem ergo tribubus quae appellabantur Israel captis ab Assyriis Mediamque translatis (IV Reg. XVII), duae tribus Juda et Benjamin, quae debuerant similia formidare, et tota ad Deum mente converti, vicerunt decem tribuum scelera, et in tantum idola sunt secutae, ut in templo Dei statuam Baal ponerent, quae in Ezechiele 111.0826D| (Ezech. XVIII) vocatur idolum, ad zelum et aemulationem Domini collocatum. Loquitur autem sub figura duarum sororum, quia de una sunt Abraham, et Isaac, et Jacob stirpe generatae, et priorem aversatricem, sequentem praevaricatricem vocat. Illa enim Deum penitus aversata est, statim adoratis in Dan et Bethel vitulis aureis, ista autem apud quam erat templum, et veri Dei religio imitatione germanae paulatim recessit a Domino (III Reg. XII). Et idcirco praevaricatrix dicitur, secundum ἀναγωγὴν autem de haereticis prophetia est, quia falsi nominis scientiam dum se arbitrantur haeretica subtilitate sectari, ascendunt montem superbiae, et carnis hujus voluptatibus deliniti sub omni ligno frondonso 111.0827A| et amoeno exponunt fornicationem suam. Qui cum traduntur diabolo in interitum carnis, frequenter evenit, ut domus Juda, id est, confessionis, et verae fidei, nequaquam terreatur exemplo, sed multo majora committat, et facilitate fornicationis suae contaminet terram Ecclesiae, et moechetur cum lapide et ligno, ea sequens dogmata, quae adversaria Deo sunt. Sin autem ecclesiasticus vir corrigere voluerit errantem et putridas resecare carnes, et ad poenitentiam retrahere eos, qui secuti fuerunt falsitatem, ac nihilominus illi sub specie ecclesiasticae veritatis antiquum sequantur errorem, dici potest de eis: In omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix Juda in toto corde suo, sed in mendacio. Fit autem haec prophetia temporibus Josiae regis justi, 111.0827B| sub quo et Jeremias exorsus est prophetare. (Orig.) Si intellexisti duos populos Israel et gentium, intellige transmigrationem Israel in populo Judaeorum, et de eo scriptum esse: Dimisi eam et dedi ei libellum repudii. Dimisit enim vere Deus populum Israel et dedit ei libellum repudii, ut relinquens firmet exemplum. Jubet lex Mosi mulieri displicenti viro suo dari libellum repudii, et dimitti eam: et tunc viro licere ut alteram ducat (Deut. XXIV). Juxta hunc sensum intellige accipientes Judaeos libellum repudii, et omnino a Domino derelictos. Ubi enim jam apud eos Prophetae, ubi signa virtutum, ubi manifestatio Dei? Non templum, non victimae, non alius quilibet cultus voluminibus legis expressus, ejecti sunt de regionibus suis, atque ita dedit Dominus libellum repudii 111.0827C| Israel. Post eos, nos, qui in Scripturis Judaei vocamur. Judaei propter tribum Juda, ex cujus Salvator stirpe descendit, conversi sumus ad Dominum, et novissima nostra, quae utinam saltem in hoc tempore non complerentur. Similia futura sunt peccatis Juda imo pejora. Et tu credas in consummatione saeculi deteriora nobis eventura, quoniam venerunt Judaeis, audi salvatorem in Evangelio praedicantem: « Cum multiplicatae fuerint iniquitates, refrigescet charitas multorum: qui autem perseveraverit in finem iste salvus erit (Matth. XXIV). » Et in alio loco: « Faciet signa et prodigia in coelo et in terra ad decipiendos, si fieri potest, etiam et electos (Luc. XXI), » tantaque incredulitas in universo humano genere futura est, ut Salvator noster, quoniam, quae sunt futura cognoverat, 111.0827D| loqueretur: « Putas veniens filius hominis inveniet fidem super terram? » Vere quippe si judicemus fidem nostram et non multitudinem et respiciamus voluntatem hominum non congregationem. Videbimus in tanto numero Ecclesiarum fidelem difficile reperiri. Tunc erant vere fideles, quando martyrum victimae fiebant, quando cruentas exsequias prosecuti tristes ad Ecclesiam revertebamur. Et omnis erat multitudo ingentium, quando catechumeni in prima statim fidei perceptione de differendo martyrio docebantur: quando mulierculae et infirmior sexus usque ad mortem permanebat intrepidus, tunc vere signa de coelo, tunc fiebant portenta de terra, tunc erant pauci quidem, sed vere fideles, augustam 111.0828A| et aretam viam ingredientes, quae ducit ad vitam: nunc vero quando facti sumus plures: « Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XXII). » Ex tantis Christi unam fidem pollicentibus, pauci satis reperiuntur, qui habeant fidem, vera beatitudine dignam. Si itaque dicit primum: dimisi propter peccata Israel, et reliqui eam in comminatione; Judas autem audiens ea, quae acciderant Israel, noluit ad me converti, de nostris loquitur peccatis, qui legentes ea, quae passus est populus Judaeorum, non timemus neque dicimus, Si naturalibus ramis non pepercit Deus, quanto magis neque nobis parcet Deus: si illos gloriantes esse se olivam bonam et de radice patriarcharum, Abraham, Isaac et Jacob, Christus, qui suavis est et clementissimus Deus, pro suo merito eradicavit, 111.0828B| quanto magis neque nobis parceretur si similia fecerimus. Vide benignitatem et severitatem Dei. Neque enim benignus tantum est et non severus, neque severus tantum et non etiam benignus. Si benignus esset tantummodo, bonitatem ejus contemneremus, si severus, desperatio nos salutis propter peccata quae fecimus praecipitaret in vitia: nunc vero quasi Deus(?) necessariam quippe habemus homines, et bonitatem ejus ob poenitentiam, et severitatem ob delicta, sicque severus et benignus est. Nos qui sumus Juda, legentes in sacris voluminibus, invenimus quoniam de omnibus quibus comprehensa est, in quibus moechabatur habitatio Israel, dimisit eam Deus, et dedit ei libellum repudii, et cum deberemus ex his, quae illi passi sunt, nos ad meliora converti, 111.0828C| et inspicere, quia illi propter peccata traditi sunt captivitati et interfecti ab inimicis, civitates eorum igni exustae sunt: cum itaque, ut diximus, haec nobiscum debuerimus reputare, « quia si Deus naturalibus ramis non pepercit, quanto magis nec nobis parcet (Rom. XI), » si illos, qui de patriarcharum genere descendebant, sic propter peccata dimisit, quid nos necesse sit vocatos ex gentibus pati, nihil horum reputamus? Et ideo nos vocatos, ut illi incitentur ad zelum videntes servos quondam liberos, et ignobiles aliquando, nunc Dei filios. Si autem illi tanta passi sunt, quanto magis nos si peccaverimus pejora patiemur. Si quis nuper emptus domum emptoris et domini fuerit ingressus, sciscitatur ab aliquo conservo, quis de prioribus servis offenderit 111.0828D| dominum quid promeruerit, et si voluerit in domo domini perseverare, cavet ea facere, quae eos fecisse audit, qui verberibus et tormentis et religatione digni exstiterunt. Deinde diligentissime inquirens, quid fecerint illi, qui libertatem a domino meruerunt, omni labore nititur, ut ea faciat, quae eos fecisse cognovit. Et nos itaque, qui non eramus servi Dei, sed idolorum et daemonum, et postea ex gentibus congregati credidimus in Christum, legamus Scripturam, videamus quis justificatus sit, quis offenderit Dominum et cum omni observatione nitamur ea facere, quae et justos legimus fecisse, et caveamus in haec incidere, in quae inciderunt hi, qui traditi sunt captivitati et ejecti de haereditate Dei. Et non timuit, 111.0829A| inquit, praevaricatrix Juda, et abiit et fornicata est et ipsa. Post fornicationem in qua prius corruit Israel, fornicata est etiam Juda, et facta est fornicatio ejus in nihilum et moechabatur lignum et lapidem. Quando peccavimus duro contra Deum corde, nihil aliud facimus nisi lapidem fornicamur, quando in voluntate peccamus moechamur subter omne iignum nemorosum. Et in his omnibus non est conversa ad me praevaricatrix Juda ex toto corde suo, sed in mendacio. Et nos conversi sumus ad Dominum, sed quia non ex toto corde conversi, dicitur, non est conversa ad me praevaricatrix Juda ex toto corde suo, sed in mendacio. Neque vero ait, non est conversa ad me praevaricatrix Juda, et tacuit; sed non est, inquit, conversa ad me praevaricatrix Juda ex toto 111.0829B| corde suo, verum in mendacio. Ut ostenderet eos, qui convertuntur, si non ex corde convertantur, in mendacio non in veritate converti. Quapropter legamus Veteris Testamenti historias et prophetas, et si quos justificatos invenerimus imitemur ea, per quae illi justificati sunt. Legamus Evangelia et omne Novum Testamentum, legamus apostoli Pauli Epistolas, et universas scribamus in cordibus nostris, viventes juxta praecepta coelestia, ut non tradatur et nobis libellus repudii, sed haeredes efficiamur cum Christo Jesu.

« Et dixit Dominus ad me. Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Juda. (Hieron.) » Justior, inquit, est Israel comparatione Judae, quia illa statim in principio periit. 111.0829C| Haec illius cruciatibus potuit emendari. Attendat nova ex veteri haeresis, quod Israel comparatione pejoris justificata dicatur. Nec mirum hoc de unius gentis sororibus, cum Sodoma quoque collatione Hierusalem justitiae nomen accipiat, dicente Domino per Ezechielem: « Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI), » et publicanus Pharisaei comparatione fit justus.

« Vade et clama ( sive lege) sermones istos contra Aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, dicit Dominus, et non avertam ( sive firmabo) faciem meam a vobis ( sive super vos), quia sanctus ( sive misericors) sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum praevaricata es 111.0829D| ( sive impie egisti), et dispersisti ( sive effudisti) vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et non audisti vocem meam, dicit Dominus. » Verbum Hebraicum et voca sive clama et lege intelligitur. Unde Aquila et Symmachus clamita; Septuaginta et Theodotio lege interpretati sunt. Ad Aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et ad duas tribus, et earum reversio praedicatur. « Et non avertam, inquit, faciem meam a vobis, sive non firmabo faciem meam contra vos, » ut nequaquam vos austeritate judicii, sed vultu misericordiae suscipiam. Sanctus enim et misericors sum, ut non recorder ultra iniquitatis vestrae, nec meminerim quod a Domino recessistis, 111.0830A| et pro illo vos idola delectarint et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso. Quod quidem et ad haereticos, vel in Ecclesia negligentes dici convenit, qui quotidie per ecclesiasticos viros ad poenitentiam provocantur, et quibus proprie aptari potest, « et vocem meam non audistis. » Omnis autem haereticus habitat in Aquilone, et calorem fidei perdidit, nec audire potest illud Apostoli « spiritu ferventes, » et quia se voluptatibus tradidit, recessit a Domino, et dispersit vias suas alienis dogmatibus, et voluptatem secutus est. Nulla enim haeresis nisi propter gulam ventremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III). De quibus vere dicitur: « Qui devorant plebem 111.0830B| meam velut escam panis (Psal. XIII). » Et quos Christi apostolus notat « devorantes domos viduarum (Matth. XII). » Cumque, inquit, misertus tui fuero, ne justum te esse putes, sed semper memento iniquitatis tuae, et scito, quia in Dominum fornicatus sis, et superbiae colla demitte, ut qui offendisti Deum per arrogantiam, placeas per humilitatem. Illi autem quod supra diximus, « et non firmabo faciem meam super vos, » illud propheticum convenit: « Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L). »

« Convertimini, filii revertentes ( sive vagi et recedentes), dicit Dominus, quia ego vir vester ( sive dominator vestri). Et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in 111.0830C| Sion, et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra, in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca pacti ( vel testamenti) Domini, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. » Judaei hoc impletum putant post reversionem ex Babylone sub Cyro rege Persarum, et Zorobabel filio Salathiel, etiam si non omnes reversi sunt, hoc significari. « Assumam unum de civitate et duos de genere. » Sed melius in adventu Christi, quando reliquiae salvae factae sunt, dicente et exponente Apostolo: « Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et quasi Gomorrha similes fuissemus (Rom. IX). » Tunc introducti sunt 111.0830D| in Sion, de qua scriptum est: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). » Et dati sunt pastores juxta cor ejus, apostoli et apostolici viri, et paverunt credentium multitudinem, non in Judaicis caerimoniis, sed in scientia Christi atque doctrina, et in toto orbe praedicatione Evangelii seminata. Nequaquam in arca Domini, quae fuit custos legis Mosaicae, habebunt fiduciam, sed ipsi erunt templum Dei, nec juxta errantes Nazaraeos abditis sacrificiis inservient, sed spiritalem cultum sectabuntur. Alii vero hoc in finem temporum intelligunt, quando subintrante plenitudine gentium omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).

« In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes 111.0831A| in nomine Domini in Hierusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. » Nequaquam Dominus sedebit super arcam testamenti et cherubin, cui prius ab illo populo dicebatur: « Qui sedes super cherubin, manifestare (Psal. LXXIX); » sed omnes perfecta mente credentes erunt thronus Dei. Vel certe melius totum de Ecclesia intelligendum, quando congregantur omnes gentes in nomine Domini, in Hierusalem, in qua est visio pacis: et nequaquam ambulant post pravitatem cordis sui pessimi, ut faciant, quae desiderant, nec suos sequuntur errores, sed dicunt cum Propheta: « Adhaesit anima mea post te, suscepit me dextera tua (Psal. LXII). »

« In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, 111.0831B| et venient simul de terra Aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. » Hoc proprie in Christi completur adventu, quando de duodecim simul tribubus Evangelio crediderunt: relinquentes terram Aquilonis durissimi frigoris, et a diaboli imperio recedentes, tunc receperunt terram repromissionis, quam pollicitus fuerat Patribus eorum, Abraham, Isaac et Jacob. Edidi nuper parvum libellum de terra repromissionis.

« Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. » Pro haereditatem praeclaram exercituum gentium, quam 111.0831C| LXX transtulerunt, « haereditatem nominatam Dei omnipotentis gentium, » Theodotion significantius transtulit haereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium, Christum significans, qui ductor et Dominus est universarum gentium suo nomini passionique credentium. Ipse dixit ad Israel: « Patrem vocabis me; » et: « Qui credit in me, credit in Patrem. » Ipse pollicitus est, « Ponam te in filios, » in numero scilicet filiorum meorum, qui mihi de gentium populo crediderunt: et quibus dedi terram desiderabilem. « Quotquot enim receperunt eum dedit eis potestatem ut filii Dei fiant (Joan. I). »

« Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus. » Christi vox est juxta populum Judaeorum, 111.0831D| cui dixerat: « Ponam te in filios, et dabo tibi terram desiderabilem, et Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. » Quomodo, inquit, mulier contemnit non virum, sed amatorem, si semel commista fuerit, cernens illum suae libidini inservientem, et in se mutatam legem esse naturae, per quam viro quondam subjecta fuerat, dicente Domino: « Et ad te conversio ejus (Gen. III); » sic domus Israel, hoc est, populus Judaeorum contempsit Dominum Salvatorem in perniciem suam.

« Vox in viis ( sive in labiis) audita est, ploratus filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. Convertimini, filii revertentes, 111.0832A| et sanabo aversiones ( sive contritiones) vestras. » Pro quo Symmachus transtulit conversiones. Libenter Deus suscipit poenitentes, et occurrit filio inopia et squalore confecto, statimque induit pristinis vestibus, et reddit gloriam revertenti, ita duntaxat ut revertatur in ploratu et ululatu. Suo enim vitio fecit iniquam viam suam, et oblitus est Domini Dei et Patris sui. Ad quos prophetalis sermo nunc loquitur: « Convertimini, filii revertentes. » Quos idcirco filios voco, quia intellectis peccatis vestris, in ploratu atque ululatu revertimini ad parentem. Cumque vos, ait, reversi fueritis ad Dominum, sanabit omnes contritiones vestras, sive aversiones, quibus a Domino recesseratis, vel certe conversiones. Quamvis enim propria volun tate ad Dominum 111.0832B| revertamur: tamen nisi ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo roboraverit praesidio, salvi esse non poterimus. Intelligamus hoc et de Judaeorum populo ad Dominum revertente, et de haereticis qui Dominum reliquerunt.

« Ecce nos venimus ad te, tu enim es Dominus Deus noster. Vere mendaces erant colles, et multitudo ( sive fortitudo) montium. Vere in Domino Deo nostro salus Israel. » Dicat hoc poenitens, et omnem superbiam derelinquens, et multitudinem sive altitudinem montium et collium, per quam superbiebat contra Deum, et humilitate prostratus loquatur: « Vere in Domino Deo nostro salus Israel. »

« Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab 111.0832C| adolescentia nostra; greges eorum et armenta eorum, filios et filias eorum. » Omnes haereticorum labores, de quibus scriptum est, « defecerunt scrutantes scrutinio, » ab adolescentia eorum quos deceperant, filios et filias eorum, qui in haeresi profecerant, velut armenta luxuria tenebantur oppressi confusione; unde inferunt. »

« Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Deo nostro peccavimus, nos et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem, et non audivimus vocem Domini Dei nostri. » Hoc loquatur Israel, qui suum Dominum non audivit: hoc omnis haereticus qui agit poenitentiam, et tamen pars salutis est sua confiteri, et nosse peccata. « Dic, inquit, tu prius 111.0832D| iniquitates tuas ut justificeris (Isa. XLIII). » Vere enim Israel dimisit Christum Dominum Deum suum, et in eo peccavit, non solum illo tempore, quando est visus in carne, sed et ante adventum illius. Unde dicunt: « nos et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem, et non audivimus vocem Dei nostri, » qui nostris patribus loquebatur: « Si crederetis Mosi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V). »

CAPUT IV. Promittitur venia si se laverint; dolet propheta de interitu gentis suae.

« Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere. » 111.0833A| (Hieron.). Pro quo Septuaginta transtulerunt: « Si conversus fuerit Israel, dicit Dominus, ad me convertetur. » Et est sensus: Si ad me fuerit reversus, revertetur de captivitate, sive aliter, cum obtulerit quod habet. « Qui enim habet dabitur ei, qui autem non habet, etiam id quod habere videtur auferetur ab eo. » Porro juxta Hebraicum hic sensus est: Si reverteris ad me, Israel, et semel salutem desiderans, peccasse te dicis, et vocem Domini Dei tui non audisse, plene convertere. Crede quem negasti, et tunc erit plena conversio.

« Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. » Quando ergo movemur, et dicimus: « Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXII), » non imbecillitate naturae hoc patimur, sed 111.0833B| quia ponimus offendicula et idola nostra contra Dominum.

« Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia; et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. » Et quomodo Evangelium (Matth. V) jurare nos prohibet? Sed hic jurabis pro confessione dicitur, et ad condemnationem idolorum, per quae jurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et jurat per Dominum. Quodque dicitur: « Vivit Dominus, » in Testamento Veteri, jusjurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos jurat omnis idololatra. Simulque animadvertendum quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium atque justitiam: si ista defuerint, nequaquam erit juramentum sed perjurium. Cumque ait, et 111.0833C| hoc fecerit Israel, et per apostolos magister fuerit gentium, tunc benedicent, sive benedicentur in eo omnes gentes, et ipsum laudabunt, quod salus processerit ex Israel.

« Haec enim dicit Dominus viro Juda et Hierusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Hierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur et non sit qui exstinguat, propter malitiam cogitationum ( sive adinventionum) vestrarum. » Pro eo quod nos diximus, « Circumcidimini Domino, et auferte praeputium cordium vestrorum, » Symmachus posuit, « Purificamini 111.0833D| Domino, et auferte malitias cordium vestrorum, » 111.0834A| circumcisionem emundationem, et praeputia vitium intelligens. Hoc autem praecipitur viris Juda et Hierusalem, qui veram sectantur fidem, et habitant in Ecclesia, ut non seminent super spinas, quas evangelicus sermo significat (Matth. XIII), quae suffocent sementem Dei, sed prius novale faciant, et omnes suffodiant vepres, sentesque auferant, ut munda semina munda arva suscipiant. Hoc est quod in alio loco dicitur: « Ne miseritis margaritas vestras ante porcos, et ne detis sanctum canibus (Matth. VII). » Quomodo enim potest Dei audire sermonem, et concipere semina et fructum facere, cujus animus aerumnis mundi plenus est. Quodque sequitur: « Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, » nulli alii praecipitur nisi viro 111.0834B| Juda et habitatori Hierusalem, ut deserant occidentem litteram, et sequantur spiritum vivificantem. Si enim, inquit, hoc non feceritis, egredietur ut ignis indignatio mea, et succendetur, et non erit qui exstinguat. Ideo autem minando ante praedicit, ne facere compellatur. Quod et in Ninivitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem poenitentia declinarent. Omnia autem haec mala venient propter malitiam cogitationum sive adinventionum nostrarum. Ubi sunt qui dicunt in cogitationibus non esse peccatum, cum omnia vitia juxta evangelicam veritatem de corde procedant? (MAURUS.) Sed Dominus, qui non vult mortem peccatoris, sed conversionem ejus, et vitam inquirit, prohibet nos primum peccata committere, in viam 111.0834C| justitiae incedere, et mandatis ejus obedire. Deinde si peccaverimus, et mandata ejus transgressi fuerimus, hortatur nos ad poenitentiam a peccatis converti, et ita spondet veniam delicti, deinceps quoque praecipit nos viam disciplinae servare, et strenue in bona operatione nos exercere. Unde Propheta postquam admonuit Israelitas ab errore ad Dominum converti, et in veritate, et in judicio atque justitia ambulare, agrumque cordis ab immunditia scelerum mundare, incitat ut contra leonem ferocissimum pugnaturi armis spiritualibus se muniant, et civitates munitas sacrarum Scripturarum ingrediantur, leventque vexillum crucis, praeliantes viriliter contra hostem nequissimum, quod in sequentis libri exordio 111.0834D| declaratur.

LIBER TERTIUS. 111.0833|

« Annuntiate in Juda, et in Hierusalem auditum facite. Loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini et ingrediamur civitates munitas. Levate signum in Sion. Confortamini, et nolite stare, quia ego malum adduco ab Aquilone, et contritionem magnam. » (Hieron.) Hoc audiat Juda, hoc Hierusalem, in qua confessio fidei est, et in qua Christi pax habitat, et cui per Isaiam dictum est: « In montem excelsum ascende 111.0834D| tu, qui evangelizas Sion; eleva vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem (Isai. XL). » Clamet fortiter, et ita praecipiat, « Ingrediamur civitates munitas. » Haereticorum bella consurgunt, Christi nos munimenta teneant. Levate crucis signum in specula, id est, in sublimitate Ecclesiae. Confortamini qui timetis, nolite stare, sed ad auxilium Christi currite. « Malum enim, inquit, ego adduco ab Aquilone, et contritionem magnam, » verum Nabuchodonosor, 111.0835A| qui idcirco n mundo isto a me esse permittitur, ut vestra fortitudo et victoria comprobetur.

« Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem. Civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. » Iste est, ut diximus, verus Nabuchodonosor, de quo et Petrus loquitur: « Adversarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit (I Petr. V). » Ascendit autem vel de abyssis in quas religandus est, et ne mittatur exorat: et praedo sive vastator gentium se levavit, de quo dictum est: « Omnium inimicorum suorum dominabitur (Psal. IX)? » Et qui gloriatur in conspectu Domini: « Circuivi omnem terram, et conculcavi eam (Job. II). » Quis est enim, quem diaboli venena 111.0835B| non tangunt? nisi ille solus qui potest dicere: « Ecce venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil (Joan. XIV). » Iste crebro ponit omnem terram Ecclesiae in solitudinem, ut egressi de Ecclesia pugnent contra Ecclesiam. De quibus evangelista: « Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II). » Civitates vastantur terrae Judae, et haereticorum florent conciliabula. Si quis autem fautor est auctorum perversorum dogmatum, de hoc dici potest: « Ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit, » et reliqua.

« Super hoc accingite vos ciliciis: plangite et ululate, quia non est adversa ira furoris Domini a nobis. » Sive, ut Septuaginta transtulerunt, a 111.0835C| vobis. Aliter leonem et saevissimam bestiam vitare non possumus, nisi agamus poenitentiam, et ad Dominum convertamur non solum mente, sed opere. Quandiu enim ille vastat Ecclesiam, et terram Juda, Hierusalem quoque populatur, Dei ira perspicua est.

« Et erit in die illa, dicit Dominus: Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur. » Vastante praedone Ecclesiam Domini, et ira contra nos Domini permanente, omne auxilium inutile erit. Peribit cor regis, cujus debet esse cor in manu Dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes. Stultam enim fecit Deus sapientiam mundi, quia per illam non cognoverunt Deum (I Cor. I). Ipsi quoque sacerdotes, qui legem Domini docere deberent, et subjectos sibi populos 111.0835D| a leonis furore defendere, quodam stupore infatuati, vertentur in amentiam. Sic enim Septuaginta transtulerunt, pro stupore et excessum mentis exprimentes. Et prophetae consternabuntur, sive, ut Aquila transtulit verbum Hebraicum amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, quando principes, et reges, et sacerdotes, et prophetas quondam suos sub leone conspexerit.

« Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus, » pro quo LXX transtulerunt: « O Domine Deus, » « Ergone decepisti populum istum et Hierusalem, dicens: Pax erit vobis? Et ecce pervenit gladius usque ad animam. » Quia supra dixerat: In tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini, et congregabuntur 111.0836A| ad eam omnes gentes in monte Domini in Hierusalem, et nunc dicit: « Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur, » turbatur et propheta, et in se putat Deum esse mentitum, nec intelligit illud multa post tempora repromissum, hoc autem vicino futurum tempore, juxta quod et Apostolus loquitur: « Numquid repulit Deus populum suum? Absit (Rom. XI). » Pervenit autem usque ad animam gladius, quando nihil vitale in anima reservatur. Simul et hoc ostendit quod nisi gladius praecesserit, qui defecet et purget animae vitia, pax et promissio non sequitur.

« In tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem: Ventus urens ( sive roris), in viis quae sunt in deserto. Viae filiae populi mei: non ad ventilandum 111.0836B| et ad purgandum. Spiritus plenus ex his veniet mihi. » Quando pervenerit gladius usque ad animam, et fuerit area consummata, tunc ventus veniet de deserto, qui non eam purget et ventilet, ut, paleis huc illucque dispersis, frumentum in horrea recondatur, sed spiritus plenus nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur. Ventus et spiritus eodem apud Hebraeos appellantur nomine : et pro locorum qualitate, vel ventum vel spiritum debemus accipere. Alii hunc locum sic edisserunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde et scriptum est: « Spiritus plenitudinis veniet mihi, » dicente evangelista: « Omnes ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I); » et Spiritus sancti gratiam sortiemur. 111.0836C| Ventum autem urentem juxta historiam, accipe Nabuchodonosor, qui universa consumat. Juxta tropologiam, adversariam potestatem, quae veniens de deserto et de solitudine, ubi nullum hospitium Dei est, Ecclesiam ejus conetur evertere.

« Et nunc ego loquar judicia mea cum eis. » Aposiopesis, juxta illud Virgilianum: Quos ego . . . sed motos praestat componere fluctus. Dicturus itaque prospera, retinet se, et tristibus jungit tristia. Haec enim sunt judicia quae cum populo quondam suo loquitur Deus, ut sciant se juste sustinere quae sustinent.

« Ecce quasi nubes ascendet: et quasi tempestas currus ejus. Velociores aquilis equi illius: vae 111.0836D| nobis, quoniam vastati sumus. » Ventura cernit praesentia: et Babylonium describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis jungitur. Quod cum propheta dixisset, et quasi venientes hostes digito demonstrasset, populus ingemiscit, et nequaquam futura, sed facta jam sentit, dicens: « Vae nobis, quoniam vastati sumus. » Hoc idem refertur ad Ecclesiam, quod quotidie veri Nabuchodonosor nos impugnet exercitus, et currus Pharaonis omnisque ejus equitatus aquilarum impetum superet. Quod si intelligat vir ecclesiasticus, credens illi sententiae: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, » dicet, « vae nobis, quoniam vastati sumus. »

111.0837A| « Lava a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? » Dicenti populo, « Vae nobis, quoniam vastati sumus, » respondit propheta, imo per prophetam Deus: « Lava a malitia cor tuum, Hierusalem, » illa aqua de qua et Isaias loquitur: « Lavamini, mundi estote (Isa. I), » aqua baptismi salutaris, aqua poenitentiae. Ad metropolim autem loquitur Judaeorum, ut per urbem intelligantur populi: Usquequo iniquis cogitationibus subjaces, quae procedunt de corde tuo? Cor autem in Scripturis sanctis pro anima et sensu debemus accipere.

« Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum vel dolorem de monte Ephraim. » Juxta situm terrae Judaeae, divinus sermo nunc loquitur. 111.0837B| Dan enim tribus juxta montem Libanum et urbem quae nunc dicitur Paneas aquilonem respicit, unde venturus est Nabuchodonosor. Idolum autem Bel vel dolorem, vel iniquitatem de monte Ephraim venire describit. Post tribum quippe Dan succedit terra Ephraim, per quam venitur Hierusalem. Dan ( ) interpretatur judicium, Ephraim ( ) ubertus. Veniet igitur judicium Domini in terram Domino delinquentem, cum omni ubertate supplicii.

« Dicite gentibus: Ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua, et dederunt super civitates Juda vocem suam: quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu, quia me ad iracundiam provocavit, ait Dominus. » Vult omnes in circuitu nationes Dei nosse sententiam, et 111.0837C| flagellata Hierusalem, cunctos recipere disciplinam. Celebri, inquit, in Hierusalem sermone narratur adversarios venire de terra longinqua, et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus, qui tam diligenter obsideant civitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam adversarios putes esse, quam agrorum vinearumque custodes. Hoc autem totum factum est non hostium viribus, sed culpa Hierusalem, quia Deum ad iracundiam provocavit. Si enim in porcos non habent potestatem adversariae fortitudines (Matth. VIII), quanto magis in homines, et homines quondam civitatis Dei?

« Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi, ista malitia tua, quia amara tetigit cor tuum. » 111.0837D| Facit apostropham ad urbem Hierusalem, quod viae illius et cogitationes, quibus et opere et sermone peccavit, fecerunt ei venire omnia quae venerunt; malitiamque illius, quae per se amara sit, tetigisse cor illius, et animae interna penetrasse. Quidquid ergo nobis accidit, nostro vitio accidit, qui dulcem Deum in amaritudinem vertimus, et cogimus saevire nolentem.

« Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra. Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. » Ubi nos 111.0838A| juxta Symmachum posuimus, turbati sunt, et in Hebraico scriptum est Septuaginta et Theodotio posuerunt μαιμάσσει, quod verbum usque in praesentiarum quid significet ignore. Aquila autem posuit ὀχλίζει quod et ipsum tumultum sonat. Hoc de verbo dictum sit, super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. Vox autem prophetae, et per prophetam Dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui, et ad instar hominis viscera ejus interna lacerentur. Quomodo et Salvator super Lazari morte doluit (Joan. XI), et planxit Hierusalem (Luc. XIX), nec celare voluit dolorem silentio. (Greg.) Uteri itaque nomine recte mens accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio in mente generatur; et sicut in ventre 111.0838B| cibi, ita continentur in mente cogitationes. ( Hieron. ) Omnis itaque clangor buccinae et fremitus praeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis, et universa duarum tribuum terra vastatur. Dum non putabam, inquit, tabernacula quondam et pelles meae, Babylonio furente, populata sunt, et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia. Loquitur autem hoc idem Deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare per diem, et Dei requiem in bella converti. Unde sequitur: « Usquequo videbo fugientes, audiam vocem buccinae? » Vel fugientes regem Babylonium, vel fugientes me, et a meo servitio recedentes?

« Quia stultus populus meus me non cognovit. 111.0838C| Filii insipientes sunt et vecordes. Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. » Causa contritionis, vastitatis, fugae et buccinae, quia stultus factus est populus, non natura, sed studio voluntatis. Ipsaque stultitia hinc probatur, quod non cognoverint Deum, ut pro filiis sapientibus stulti filii facti sunt, et vecordes. Quae enim major potest esse stultitia, quam cognoscente bove possessorem suum, et asino praesepe domini sui (Isa. I), Israel Dominum non cognoscere, et praesentem contemnere quem semper videre cupiebat. Quodque infertur: « Sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt, » hic sapientia pro malitia accipienda est, juxta quod et filii saeculi hujus sapientiores sunt filiis lucis: et villicus iniquitatis 111.0838D| quaedam sapienter fecisse narratur (Luc. XVI); et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur (Gen. III). Illa est ergo vera sapientia quae Dei timori jungitur. Alioquin, ubi insidiae sunt et tergiversatio, non sapientia, sed versutia et calliditas appellanda est. Pro eo quod nos diximus, « quia stultus populus meus me non cognovit, » Septuaginta transtulerunt, « quod principes populi mei me non cognoverunt, » ut magistrorum sit magis culpa quam populi Dei scientiam non habentis.

« Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihil, et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile 111.0839A| coeli recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus. » Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur, et acta poenitentia nequaquam sustineat quae formidat. Vacua terra est habitatore deleto, coeli non habent lumen, terroris magnitudine populo non vidente. Ipsi montes et colles intuta habent latibula, et per hyperbolen moveri videntur atque turbari. Intuitus est, et huc illucque circumspexit, et ne avis quidem potuit inveniri. Iram enim Dei et muta sentiunt elementa, et irrationabilia pertimescunt animantia. Hoc verum esse nunc totus orbis ostendit, ut caesa hominum multitudine, volatilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. Ipse 111.0839B| quoque Carmelus, qui mari imminet Magno, oleis consitus et arbustis vineisque condensus, ad tantam veniet solitudinem, ut eremi habeat vastitatem. Omnes quoque urbes desertae fient, et universorum malorum haec causa est quod vitio populi delinquentis ira Domini concitata sit. Quidquid juxta historiam de Hierusalem diximus et Judaea, referamus ad Ecclesiam Dei, cum offenderit Deum, et vel vitiis fuerit vel persecutione vastata, ut ubi quondam erat virtutum chorus atque laetitia, ibi peccatorum et moerorum multitudo versetur.

« Haec enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. Lugebit terra et moerebunt coeli desuper, eo quod locutus sim. Cogitavi, et non poenituit me, nec 111.0839C| aversus sum ab eo. » Mista irae misericordia Dei: omnis terra deseritur, sed non fit consummatio, ut sint qui intelligant clementiam ejus. Coelum quoque triste videbitur desuper, et ipsa terra lugebit eo quod Domini sententia ad finem usque pervenerit, nec poenituerit eum super his quae cogitaverit et locutus sit. Poenitentia autem Dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia, et ira saeviens ad finem usque non pervenit. Minatus est per Jonam (Jonae III), et impendentem gladium lacrymarum et gemituum multitudo superavit.

« A voce equitis et mittentis sagittam ( sive intendentis arcum), fugit omnis civitas ( sive regio) Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes. » Quodque sequitur, « et ingressi sunt saltus ( sive speluncas) » a Septuaginta additum est.

« Universae urbes derelictae sunt, et non habitet in eis homo. » Describit autem sermo divinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore ejus cunctus populus dereliquerit civitatem, et ardua quaeque conscenderit, et tamen iram Domini non potuerit declinare. Quidquid autem, ut supra diximus, in historia intelligitur contra Hierusalem, referri potest ad Ecclesiam, cum offenderit Deum et tradita fuerit adversariis, vel persecutionis tempore, vel certe vitiis atque peccatis.

« Tu autem vastata quid facies? » Pro vastata, quod Hebraice dicitur quod solus interpretatus est Aquila, alii transtulerunt miseram atque miserabilem, 111.0840A| culpa sui, quae elementem offenderit Deum, et tradita fuerit adversariis. Denique sequitur:

« Cum vestieris te coccino, et ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. » Sub figura mulieris adulterae loquitur. Cum semel offenderis Deum, et quasi virum tuum reliqueris Creatorem, frustra ornamenta perquiris. Contempserunt te daemones amatores tui, et nequaquam stupri immunditiam, sed animae tuae quaerent interitum. Hoc idem intelligendum spiritaliter contra eos qui conjugales affectus et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Si te, inquit, vestieris coccino, id est, sanguinis Christi assumpseris fidem; si monili ornaveris aureo, id est, meditationem habueris 111.0840B| sensus et intelligentiae spiritalis: et pinxeris oculos tuos stibio, id est, habueris studium mysteriorum et Dei secreta noscendi, frustra componeris. Haec enim etiam tuis amatoribus praepararas, et ideo lectus angustus utrumque capere non potest, nec recipit ornamenta Deus, quibus amatoribus tuis ante placuisti.

« Vocem enim quasi parturientis audivi: angustias ( sive gemitus) ut puerperae. Vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. » Ad similitudinem mulieris puerperae, id est, quae primos parit fetus, describit urbem Hierusalem ejulantem atque clamantem. Quomodo enim mulier pariens, et necdum dolorem parturitionis 111.0840C| experta, pene moritur et angustias sustinens vix potest respirare, sparsisque manibus collabitur: sic et filia Sion cum suos viderit liberos interfectos, in haec verba prorumpit, et dicit: « Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. » Duo autem exempla in uno capitulo comparata sunt: parientis filios et lugentis, ut quidquid mulier patitur in fetu, vel mortibus filiorum, Hierusalem patiatur in populis.

CAPUT V. Dominus quaerit fidem in populo: propheta vadit ad obstinatos, praedicat vastationem propter peccata principum et sacerdotum: quorum catalogus recensetur.

« Circumite vias Hierusalem, et aspicite, et con siderate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis 111.0840D| virum facientem judicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. » (Hieron.) Grandis amor justitiae, ut nequaquam, juxta interrogationem Abrahae et responsionem Dei, pro decem viris justis Deus liberet civitatem (Gen. XVIII); sed si unum invenerit jam jamque peritura Hierusalem, qui faciat judicium et quaerat fidem (sive, ut Symmachus transtulit, veritatem ), tamen Deus misereatur Hierusalem. Et quia poterat fieri ut aliqui invenirentur in populo qui simularent cultum Dei et jurarent per Dominum, hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis sermonibus, sed veritate fidei delectetur, et dicit: Non eos diligo qui jurant per me 111.0841A| et jurant in mendacio, sed quorum corda labiaque consentiunt.

« Domine, oculi tui respiciunt fidem. Percussisti eos et non doluerunt; attrivisti illos et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti. » Post verba Domini, quibus imperaverat dicens: Circuite vias Hierusalem, et caetera, propheta loquitur ad Dominum: « Domine, oculi tui respiciunt fidem, » quae Hebraice dicitur : non opera Judaeorum, in quibus juxta legis caeremonias exsultabant, sed fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Hoc autem capitulo discimus idcirco inferri supplicia ut vitia corrigantur. Denique ait: « Percussisti eos et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere 111.0841B| disciplinam. » Per omnia enim tormenta atque flagella non emendatur Hierusalem, et super haec universa ne verecundiam quidem suorum habere vitiorum, sed instar petrae indurantes frontis impudentiam noluerunt ad meliora converti. (Greg.) Omnis ergo divina percussio aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est: « Qui fingis dolorem in praecepto (Psal. XCIII). » Quia dum flagellatur iniquus et corrigitur, praeceptum audire noluit, audivit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur ei qui a malis operibus, quasi, praecepti vice, dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur: « Percussisti eos nec doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt 111.0841C| accipere disciplinam. » Haec flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: « Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum. » Quantum ad praesentem etenim percussionem exspectat, recte dicitur: « Ignis exarsit ab ira mea; » quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur, « et ardebit usque ad inferos deorsum. » Licet a quibusdam dici soleat quod scriptum est: « Non judicabit Deus bis in idipsum. » Qui tamen quod per prophetam dicitur de iniquis non attendunt: « Et duplici confusione contere eos, » et id quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit. 111.0841D| « Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis et in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum.

« Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. » Saepe stultorum nomine hi qui sunt in plebe pauperes designantur. Unde et nunc per Jeremiam dicitur: « Dixi, Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini et judicium Dei sui. »

111.0842A| « Ibo igitur ad optimates et loquar eis, ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui. (Hieron.) Pauperes hic et optimates non inopia dicuntur et divitiis, sed populum principibus comparat. Et est sensus: Cernens infidelis populi pertinaciam, et quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: Forsitan vulgus ignobile non potest Dei nosse doctrinam, et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam Dei non valet scire mandata. Pergam igitur ad sacerdotes et ad eos qui praesunt populo, et loquar eis, ipsi enim cognoverunt voluntatem Domini, et sciunt judicium Dei sui. Hoc autem dicit sermone dubitantis, juxta illud evangelicum: « Mittam filium meum, ipsum forsitan reverebuntur (Matth. XXI), » ut ex ambiguitate 111.0842B| sententiae et suspensione verborum, liberum hominis monstraretur arbitrium.

« Et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula, idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum. Omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. » Quos magistros putabam, inventi sunt pejores esse discipulis; et quanto in divitibus major auctoritas, tanto major insolentia peccatorum. Confregerunt enim jugum legis, dicente Apostolo: « Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per 111.0842C| gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Act. XV); » ruperuntque vincula praeceptorum Dei, et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo ponitur: « Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. » Quia igitur ista omnia fecerunt, « percussit eos leo de silva, » regnum videlicet Babylonium; « lupus ad vesperam vastavit eos, » Medos Persasque significans: pro quo in visione Danielis (Dan. VII) ursa ponitur, cujus in ore tres erant ordines; « pardus vigilans super civitates eorum, » Alexandri impetum praefigurans, et velocem de Occidente usque ad Indiam percussionem. Pardum autem vocat ob varietatem, et quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicavit et Persas. Et quatuor, inquit, erant 111.0842D| capita in bestia, et potestas data est ei. Et quia non de futuro vaticinatur, sed de praeterito, velut jamjamque venturis texit historiam, idcirco autem de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: « Omnis qui egressus fuerit ex eis, capietur. » Causasque reddit cur ista perpessi sunt, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, et perseveraverunt in transgressionibus. Unde dicitur: « Et confortatae sunt aversiones eorum. » Illud quod in principio posuimus verbum Hebraicum sonare vigiliam, in praesenti loco ostenditur. Ubi enim nos diximus « pardus vigilans, » in Hebraico scriptum est Juxta tropologiam, qui magni putantur in Ecclesia, quia confringunt jugum et rumpunt vincula, 111.0843A| idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant quae non conveniunt.

« Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt mihi. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? » Κατάλογος peccatorum Hierusalem: dum dicit se ignorare Deus qua possit ejus occasione misereri: « Filii, inquit, tui dereliquerunt me. » Nequaquam mei, sed tui, quia jurant in his qui non sunt dii. « Saturavi eos et moechati sunt. » Audiant hoc, qui acceptis a Domino divitiis incubantes 111.0843B| luxuriae serviunt. « Equi amatores in feminas facti sunt. » Pro emissariis in Hebraico scriptum est quod omnes voce consona ἕλκοντες transtulerunt, id est, trahentes, ut ostendatur magnitudo genitalium, juxta illud Ezechielis, « quasi asinorum carnes, carnes eorum (Ezech. XXIII). » Hoc est quod in alio loco scriptum est: « Assimilati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt eis (Psal. XLVIII). » Simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non solum appetitum voluptatis, sed χρεμετισμὸν, id est hinnitum, vocet, et servet equorum furentium ad libidinem metaphoram. Cum haec, inquit, feceris, nunquid non visitatione condigna es? Et nota quod hic visitatio pro poena ponatur atque suppliciis, juxta illud quod scriptum est. « Visitabo in virga 111.0843C| iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII). » « Et in gente tali non ulciscetur anima mea? » Postquam peccatis obligata est, nequaquam vocatur populus Dei, sed gens a qua recessit anima Dei, secundum illud quod scriptum est: « Neomenias vestras, et sabbata, et dies festos odit anima mea (Isa. I). » Quod autem in Veteri Testamento dicitur pro affectu, in Novo scriptum est pro veritate, Salvatore dicente: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi illam (Joan. X). »

« Ascendite muros ejus ( sive propugnacula) et dissipate: consummationem autem nolite facere. Auferte propagines ejus ( sive sustentacula) quia non sunt dii. Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus. » 111.0843D| Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: « Percussit eos leo de silva, lupus vastavit eos, et pardus in civitatibus eorum, » ut ascendant muros Hierusalem, sive propugnacula, et dissipent eam: consummationem autem non faciant, ut salventur reliquiae, et sit qui annuntiet in gentibus gloriam Dei, severitatique miscet clementiam. Quodque intulit, « auferte propagines ejus, sive sustentacula, » omnia tolli auxilia jubet, quae suo vitio perdidit, eo quod praevaricata sit in Dominum domus Israel et domus Juda, decem tribus et duas significans. Audiat hoc Ecclesia, quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum qui non habent spem in Domino, et praevaricantur in eum: sed tamen non fiat consummatio 111.0844A| propter clementiam judicis, et non propter merita delinquentium.

« Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse ( sive non sunt haec), neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum ( sive sermo) non fuit in eis: haec ergo evenient illis. » Quia negaverunt Deum, sive mentiti sunt Domino, et dixerunt, Non est ipse cujus judicio fient omnia, sed fortuito haec omnia acciderunt: neque evenient quae nobis prophetarum voces minantur; nec videbimus gladium, nec famem sustinebimus obsidionis: et quidquid locuti sunt prophetae, in ventum locuti sunt, et irrita omnia transierunt, nec habuerunt responsum, hoc est, oraculum, sive sermo Dei non 111.0844B| fuit in eis: ideo sustinebunt quae sequens sermo describit. Audiat hoc Ecclesia negligens, et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur.

« Haec dicit Dominus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et devorabit eos, » Dixistis: Prophetae fuerunt in ventum locuti, nec ventura sunt quae minantur, propterea, o propheta, do verba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem, et populum istum in ligna convertam, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur. Sic Deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificaverimus, fenum, ligna, stipulam (Deut. IV).

111.0844C| « Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, universi fortes. Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes tuas munitas, in quibus tu habes fiduciam gladio. Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. » Nequaquam multo post tempore, nec ut falso creditis, prophetae vobis loquentur in ventum. Sed jam nunc adducam super vos gentem Babyloniorum, quae veniet de longinquo, gentem robustam, de quo in Hebraeo scriptum 111.0844D| est gentem antiquam, cujus quondam dominatus est Nemrod gigas (Gen. X), cujus ignorabis linguam, sive ut in Hebraeo scriptum est: « Nec intelliges quid loquatur: » est enim malorum solatium, si illos hostes habeas quos possis rogare, et qui tuas intelligant preces. Quodque sequitur, « pharetra ejus quasi sepulcrum patens, » et in Septuaginta editione non dicitur, Babyloniam significat armaturam. Nec dubium quin regnum Assyriorum, Babyloniorum, Medorum atque Persarum sagittandi peritissimum sit. Simulque describit vastitatem terrae Judaeae, interfectionemque multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium atque murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur, et tamen in 111.0845A| tantis malis non eos perdat usque ad internecionem, sed reliquias salvas faciat, vel eorum, qui in Babylonem ducti sunt, dimissique ad culturam agrorum terrae Judaeae, vel eorum, qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Domini servaverunt.

« Quod si dixeritis: Quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia, dices ad eos: Sicut dereliquistis me et servistis deo alieno, vel diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. » Grandis stultitia nescire cur passi sint, cum tanta peccaverint: brevisque ad ambigentes responsio: « Sicut servistis deo alieno, id est, Baal, sive diis alienis cunctarum gentium in terra Judaea, sic servietis diis alienis in terra non vestra: 111.0845B| haud dubium quin Babylonis atque Chaldaeae. Si enim vos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? Habitate cum talibus, imo servite his quorum deos colitis. Potest hoc et super haereticis accipi, de quibus scriptum est: « Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II); » quod projiciat de Ecclesia haereticos Dominus, qui multo tempore sub nomine ejus mendaciorum suorum simulacra venerati sunt, ut foris colant quod intus prius venerabantur, ut paleae separentur a tritico.

« Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis, et aures, 111.0845C| et non auditis. » Multis modis peccantes retrahit ad salutem, et stultum vocat populum, qui quasi sapientiae reliquit auctorem, comparatque eos simulacris, de quibus scriptum est: « Oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). » Proprie autem ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Israel enim multo jam tempore in Assyriis exsulabat, simulque dat intelligentiam quod etiam absque praecepto naturali sensu debeamus intelligere quae recta sunt.

« Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ( sive timebitis). Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. Et commovebuntur et non 111.0845D| poterunt ( sive turbabitur et non poterit), et intumescent ( sive sonabunt) fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: et recesserunt, et abierunt, et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis. » Narrat beneficia, ut ingratos arguat. « Me, inquit, non timebitis, » qui tanta vobis praestiti? Non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium, » qui posui arenam terminum mari, qui tam potens elementum et immensas gurgitum moles meo praecepto littoribus refrenavi, juxta illud quod scriptum est: « Praeceptum 111.0846A| posuit et non praeteribit (Psal. CXLVIII). » Audiunt me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi: et populus quondam meus suo vitio stultus effectus, non solum contemnit, sed et dulcem exasperat Dominum. Recesserunt, ait, a me, et mihi terga verterunt, et concito abierunt gradu; nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: « Metuamus eum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam. » Per quae omnia ostendit bona plenitudinem annuae messis, pro quo Aquilae prima editio et Symmachus hebdomadas interpretati sunt. In Hebraeo enim scriptum est verbum quod pro ambiguitate verbi et septimanas significat et plenitudinem. « Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. » 111.0846B| Ergo si quando et mare transcendit terminos suos, et pluvia retrahitur, nequaquam abbreviata est manus Domini, ut ista non faciat: sed peccata nostra haec ad nos venientia declinarunt, ut ad alios pergerent, qui non peccaverunt. Et prohibuerunt, inquit, jam veniens ad nos bonum, juxta illud quod secundum litteram scriptum est: « Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V). Possumus autem imbrem temporaneum et serotinum, Legem accipere et Evangelium, et diversas vocationes a prima hora usque ad undecimam, in quibus operariis vineae unum vitae aeternae praemium pollicetur (Matth. XX). « Quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes: laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic 111.0846C| domus eorum plenae dolo. » Ut declinaret ab eis imber temporaneus et serotinus, et bona omnia non invenirent, causae subjiciuntur, quia inventi sunt in populo ejus impii. Non dixit, iniquos et peccatores (ut nova vult haeresis), sed impios. Impietas aperte negat Deum, iniquitas atque peccatum si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit Deum. Quodque nos diximus « insidiantes quasi aucupes, » et in Septuaginta non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt « quasi rete aucupis. » Quod etiam qui bonus inter eos videtur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis suas complent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia. Omnis dives aut iniquus, aut haeres iniqui: 111.0846D| atque utinam ab his tantum fiant, qui videntur foris esse, et quos Dominus judicat, et non in nostris conventiculis impleantur, quos possidet. Radix omnium malorum avaritia, ita ut venientium ad nos non ora contemplemur, sed manus.

« Ideo magnificati sunt et ditati, incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam non judicaverunt, causam ( sive judicium) pupilli non direxerunt. Et judicium pauperum ( sive viduae) non judicaverunt. Nunquid super his non visitabo? dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? » Si voluero adnotare per singula quae in Septuaginta editione praetermissa sunt, longum fiet. Qui tendunt, 111.0847A| ait, insidias, et aliorum nuditate laetantur. Ideo magnificati sunt et ditati, quia superiora fecerunt. « Incrassati sunt et impinguati, » juxta illud quod scriptum est: « Incrassatus et impinguatus est, et recalcitravit dilectus (Deut. XXXII). » Et praeterierunt sermones meos, quia divitiarum conscientia illud dixerunt de Evangelio (Luc. XII): « Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. » Praeterierunt autem in malum sui, cunctosque homines despicientes, non posuerunt judicium Dei ante oculos suos, pupillum et pauperes contempserunt; pro quo Septuaginta dixerunt viduas, quod in Hebraico non habetur, quippe proprie pauperes, non viduas sonat. Quod autem sequitur, « Nunquid super his non visitabo, 111.0847B| dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? » Jam supra dissertum est.

« Stupor et mirabilia facta sunt in terra: Prophetae prophetabant mendacium ( sive iniqua), et sacerdotes applaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia: Quid igitur facietis in novissimo ( sive post haec)? » Supra dixerat: « Ibo ad optimates et loquar eis, forsitan ipsi cognoverunt viam Domini. » Et ecce magis hi pariter confregerunt jugum, ruperunt vincula. Nunc describit qui sint optimates prophetae videlicet et sacerdotes, quorum alii futura praedicunt, alii facienda ex Lege decernunt. Et ecce, inquit, illis mendacium prophetantibus, sacerdotes manibus applauserunt. Et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur, scriptum 111.0847C| est: « Et populus meus dilexit talia: » quondam meus, et postquam dilexit talia, meus esse desivit. Quid igitur facient cum novissimum judicii tempus advenerit, sive captivitatis necessitas? Unde stupor et mirabilia sunt, quod nec in principibus nec in populo inventus sit qui recta sentiret.

CAPUT VI. Describitur adventus Nabuchodonosor et translatio populi propter sacerdotum avaritiam: et quia populus non audit vocem tubae.

« Confortamini, filii Benjamin, in medio Hierusalem; et in Thecua clangite buccina; et super Bethacarem levate signum ( sive vexillum), quia malum visum est ( sive apparuit) ab Aquilone et contritio magna. » (Hieron.) Hierusalem in tribu Benjamin 111.0847D| sitam nullus ignorat. Thecuam quoque viculum esse in monte situm, et duodecim millibus ab Hierosolymis separatum, quotidie oculis cernimus. Inter nos alius vicus est, qui lingua Syra et Hebraica nominatur, et ipse in monte positus. Quod ergo dicit, hoc est, quia ab aquilone jamjamque venturus est Nabuchodonosor, et imminet vicina captivitas, o habitatores Hierusalem, arma corripite, et in Thecua buccina concrepate, et in Bethacaren levate vexillum, ait, ut contra hostes valeatis resistere. Benjamin interpretatur filius dexterae; Thecua, tuba; Bethacaren, villa vineae. Haec omnia referamus ad Ecclesiam, ut si deliquerit et persecutionis impetus fuerit, se praeparet ad resistendum.

111.0848A| « Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion: ad eam venient pastores et greges eorum. Fixerunt ( sive figent) in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Sanctificate ( sive parate) super eam bellum: consurgite et ascendamus in meridie. » Describitur pulchritudo Hierusalem, quae est ipsa Sion, ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur, et speciosae mulieri comparatur. Et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores convenire dicuntur. Satisque eleganter in Hebraeo verbum, quod quatuor litteris scribitur si legatur amatores, si pastores significat ut vel juxta metaphoram pulchrae mulieris amatores, vel juxta eversionem urbis pastores intelligantur. 111.0848B| Quorum alii scortum polluere festinant, alii obsidere et subvertere civitatem. In pastoribus et gregibus eorum principes sentiamus, et exercitum Chaldaeorum. Figent autem tentoria sua in circuitu in obsidione urbis, « et pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt; » suas videlicet turmas et numeros. Qui principes sive pastores dicent gregibus suis: « Sanctificate super Hierusalem bellum; Domini enim imperium est: Consurgite et ascendamus in meridie; » non per noctem et insidias, sed plena luce impugnemus, nullus enim nobis potest resistere.

« Vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt ( sive defecerunt) umbrae vesperi. Surgite et ascendamus in nocte, et dissipemus domos 111.0848C| ejus. » Illi dicunt, « Surgite et ascendamus in meridie, » et clara luce pugnemus. Isti respondent « Vae nobis, quia longiores factae sunt umbrae vesperae, » secundum illud Virgilianum: Et jam summa procul villarum culmina fumant, Majoresque cadunt altis de montibus umbrae. Et est sensus: Si per diem haec patimur, quid patiemur in nocte? Rursum, qui supra dixerant: « Sanctificate supra eam bellum atque consurgite, » nunc ipsi se provocant ad bellandum, dicentes: « Surgite, et ascendamus in nocte, » ut sciant adversarii non temporis victoriam esse sed virium; et dissipemus domos ejus, quae frustra murorum firmitate vallantur.

111.0848D| « Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ( sive ligna) ejus; effundite ( sive comportate) circa Jerusalem aggerem. » Idcirco, inquiunt, de victoria securi sumus, quia praeceptum Domini est imperantis Chaldaeis: Ligna succidite et futuris munitionibus aggerem comportate. Per quae ostenditur antequam veniat corona, non statim urbem esse capiendam, sed longa obsidione, ut postea legimus.

« Haec est civitas visitationis ( sive mendax), omnis calumnia ( vel oppressio) in medio ejus. Sicut frigidam facit cisterna ( vel lacus) aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. » Praecepit Dominus ut arbores succidantur, et ut fundantur per 111.0849A| circuitum aggeres, quia tempus visitationis ejus advenerit, ut recipiat pro peccatis suis, quorum maximum est συκοφαντία ut innocentem opprimat per calumniam. Quomodo ergo cisterna, vel lacus, frigidam facit aquam suam, sic in medio Jerusalem malitia quae in ea est omnem calorem perdidit vitae. Et hoc notandum quod sancto Spiritu accensi ferventes appellentur; mala autem frigida sint. Unde et illud scriptum est: « Quod in novissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). » Quod puto et illud sonare: « Assimilatus sum descendentibus in lacum (Psal. XXVII). » Hoc autem Latinus lector intelligat, ut semel dixisse sufficiat, lacum non stagnum sonare juxta Graecos, sed cisternam, quae 111.0849B| sermone Syro et Hebraico appellatur. In praesenti autem loco pro lacu, quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico dicitur. (MAURUS.) De hoc lacu in onere Babylonis per Isaiam ad Nabuchodonosor dicitur: « Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci (Isa. XIV). » Sancti pennas habent aquilae, et pennas columbae, et possunt dicere, « Volabo et requiescam. » Impii autem et Aegyptiorum similes demersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus, et demersi in profundum sicut lapis. De lacu quandoque profunda significantur inferni. Illa sunt testimonia: « Assimilatus sum cum descendentibus in lacum, et posuerunt me in lacu novissimo (Psal. XXVII). » Sicut enim lacus aquas ad se descendentes, ita infernus animas suscipit. 111.0849C| Ad quem lacum descendit Banaias (I Par. XI) tempore nivis et frigoris, et interficit in eo leonem. Unde et haeretici relinquunt fontem aquae viventis Dominum, et fodiunt sibi lacos contritos, qui aquam non valeant continere. De his lacis sunt qui fervorem non habent Spiritus sancti, nec prophetae Jeremiae similes sunt, qui juxta Septuaginta interpretes loquebatur: « Inveni aquam calidam in deserto; » sed refrigescente charitate colorem sancti Spiritus perdiderunt. Unde dicit: « Sicut refrigerat lacus aquam, sic refrigerat malitia habentes se. » Qui utinam juxta Apocalypsin Joannis (Apoc. III) « aut calidi essent aut frigidi, » id est, aut crederent aut omnino non crederent, ne per teporem et simulationem fidei a Domino rejicerentur.

111.0849D| « Iniquitas et vastitas audiatur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem. » Septuaginta: « Impietas et miseria audientur in ea contra faciem ejus; per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne faciam te inviam terram, quae non habitetur. » (Hieron.) Per haec discimus quod flagellat Dominus omnem filium, quem recipit; et idcirco plagis atque tormentis eruditur Jerusalem, ut corrigatur, et non recedat anima Dei ab ea et redigatur in solitudinem. Si quando igitur crebris angustiis subjacemus, recordemur in consolationem nostri istius versiculi: 111.0850A| Per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem. »

« Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. » Septuaginta: « Quia haec dicit Dominus virtutum: Racemate, racemate quasi in vinea reliquias Israel. Revertimini quasi vindemiator in cartallum suum. » Alii in bonam partem, alii in malam haec dicta suscipiunt. In bonam partem cum vastata fuerit Jerusalem, reliquiae salvae fiant. In malam sic, ne unus quidem racemus et parvus botrus remaneat in vinea, omnia colligentur; et quodcunque inveneris, instar vindemiatoris in cartallum conjicito: ut quomodo ille racemos ad torcular, sic tu captivos 111.0850B| pertrahas in Babylonem.

« Cui loquar et quem testabor ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum ( sive vestrae) et audire non possunt. Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. » Non possunt audire, quia aures circumcidere noluerunt; nec tamen vacat supplicio impossibilitas, quae de contemptu et infidelitate descendit. Si quis ergo Dei verba non suscipit, nec habet praeceptorum ejus intelligentiam, incircumcisis auribus est. Simulque notandum quod circumcisio in Scripturis tribus generibus appellatur, in praeputio, in corde et auribus. Unde Dominus dicit: « Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI). » Voluntate ergo nostra verbum Dei non suscipimus, et idcirco fit nobis in 111.0850C| opprobrium, ut quod datum fuerat ad salutem, nostro vitio vertatur in poenam.

« Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. » Septuaginta: « Et furorem meum implevi et sustinui, et non consumpsi eum. » Juxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod venientem iram Dei ante prospiciat, et plenus sit furoris Domini et iracundiae et ultra sustinere non possit, nec pro peccatoribus audeat Dominum deprecari. Juxta Septuaginta autem novus sensus ponitur, quod ipse loquatur Dominus et dicat: Furorem meum complevi feriendo populum peccatorem, et tamen retinuerit illum et non totum effuderit, ut reliquiae salvae fiant. Quod mihi videtur sibi esse contrarium: si enim complevit furorem suum, quomodo 111.0850D| sustinuit ne compleret?

« Effunde ( sive effudit) super parvulum furorem [foris], et super concilium juvenum simul. Vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. Et transibunt domos eorum ad alteros, agri et uxores pariter. » Vel propheta praecipit in spiritu venienti Chaldaeo, ut effundat furorem Domini super parvulos, et innoxiae quoque non parcat aetati, vel certe narrat quid factum sit super concilium juvenum simul, qui ad repugnandum arma corripuerant. Vir enim cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter sentient captivitatem: senex cum pleno dierum. Ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum qui sunt pleni dierum, quos nostro 111.0851A| sermone appellamus depositos sive decrepitos. Sequitur: « Et transibunt domos eorum ad alteros, » captivitatis malo, « agri et uxores simul; » ut et conjux ad hostes transeat et possessio. Quidquid juxta litteram intelligimus super Jerusalem, juxta intelligentiam spiritalem referamus ad Ecclesiam, si offenderit Deum.

« Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax. » Quod in Hebraico dicitur, « Extendam manum meam super peccatores ( sive habitatores) terrae, » apud Septuaginta 111.0851B| semper elevabo scribitur, Qui uterque percutientis est habitus, juxta illud quod scriptum est (Isa. V): « Et adhuc manus Domini extenta ( sive excelsa). » Habitatores autem terrae semper in vitio sunt. Unde et in Apocalypsi frequentius dicitur: « Vae habitatoribus terrae (Apoc. VIII). » A minimo usque ad majorem omnes avaritiae student, secundum illud apostolicum: « Radix omnium malorum avaritia (I Tim. VI). » Et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Alii in prophetando mendacium, alii perverse interpretando legem Dei. Dicit enim et in alio loco propheta: « Quarite legem 111.0851C| a sacerdotibus (Jer. XVIII). » Et cum, inquit, 111.0852A| tanta facerent, prospera quaeque meo populo nuntiabant; et quasi curare cupiebant vulnus et ignominiam filiae meae, dicentes: Pax, pax, cum omnino non esset pax. Hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intelligendum, qui divitibus et eis quos vident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera et clementem praedicant Deum, magis illos supplicio et iracundiae praeparantes.

« Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. Quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. » Pressius hoc legendum est juxta Hebraicum: « Et cum, inquit, tanta fecerint, nunquid confusi sunt? nunquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius peccatum auxere contemptu, et erubescere nescierunt? » Nescierunt autem hic 111.0852B| posuit pro noluerunt, sive nimio contemptu et vitio inoliti mali ne intelligere quidem potuerunt.

« Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. » Quoniam, ait, erubescere nescierunt, et non solum opus, sed ne scientiam quidem habuere et sensum poenitentiae: propterea cadent qui prius stabant inter eos, qui vitiis suis corruent, et cum visitationis et poenae eorum tempus advenerit, cunctis ruentibus sociabuntur. Grandis autem impietas non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque 111.0852C| operum.

LIBER QUARTUS. 111.0851|

Sciens propheta Dominum justum esse atque clementem, more suo terret peccantes, supplicia ventura eis praedicendo, nec tamen cessat ad poenitentiam et ad meliorationem vitae eos provocare. Unde postquam testatus est propter incircumcisas aures Judaeorum, et duritiam cordis eorum, se plenum furore Domini laborare, eo quod in spiritu videret grande supplicium peccatoribus imminere, nunc iterum incitat eos ad meditationem legis Dei, et ad custodiam mandatorum illius, ut in via bona ambulantes, 111.0851D| inveniant refrigerium animabus eorum.

« Haec, inquit, dicit Dominus: State super vias et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium ( sive purificationem) animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus ( sive non ibimus). Et constitui super vos speculatores, audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus. Ideo audite ( sive audierunt) gentes, et cognoscite congregatio ( sive qui pascitis greges) quanta ego faciam eis. (Aut juxta Symmachum, et cognoscite testimonium quod in eis est. » ) Audi, terra. (Hieron.) » Evangelica parabola (Matth. XIII), si fuerit intellecta, hujus loci praebebit intelligentiam: in qua negotiator bonus omnes vendere dicitur margaritas ut de pretio earum 111.0852B| unam emat pretiosissimam margaritam. Quod scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: « Ego sum via (Joan. XIV). » Standum est igitur in prophetis et diligentissime contemplandum et interrogandum de semitis antiquis sive sempiternis, quae multorum sanctorum sunt tritae vestigiis, quae significantius Graece appellantur τρίβοι, quae sit via bona in Evangelio (Matth. VII), et ambulandum in ea. Quae via cum inventa fuerit, praebet refrigerium sive purificationem animabus credentium. 111.0852D| At illi e contrario responderunt: Non ambulabimus per viam Evangelii: proprie hoc propheta dicente de perfidia Judaeorum. Statimque infert: « Et constitui super vos speculatores. » Haud dubium quin apostolorum indicetur chorus, juxta Ezechiel: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III). » Et praecepi ut audiretis vocem tubae, vel mandata Evangelii, vel doctrinam apostolorum, juxta illud Isaiae: « In montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem (Isa. XL). » Qui dixerunt: « Non audiemus; » et invitati ad coenam noluerunt venire; propterea dicitur: « Audite, gentes. » Quod secuti sunt et apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: « Vobis quidem oportebat primum loqui verbum 111.0853A| Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Et cognosce, congregatio nequaquam Judaica, sed omnium nationum, sive qui pascitis greges, episcopi, et presbyteri, et omnis ordo ecclesiasticus, vel cognoscite testimonium quod in eis est: « Testimonium Dei fidele, sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII). » Quibus loquitur et Dominus: « Noli timere, grex parvule (Luc. XII). » Et, « Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus (Isa. VIII). » Cognoscite ergo quanta faciam populo non credenti. Quodque infertur, « Audi, terra, » totus orbis ad audiendum vocatur, sicut et in principio Isaiae legimus: « Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Isa. I), » quae scilicet Dominus facturus 111.0853B| est populo Judaeorum. (MAURUS.) Ille est ergo doctor ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum movet; qui corripit peccatores, qui nullum beatum dicit esse vel felicem, nec praevenit sententiam judicis sui, dicente Scriptura sancta: « Ne beatum dicas quemquam hominum ante mortem (Prov. XVII). » Sed et in alio loco legimus: « Qui benedicit amico mane grandi voce, maledicenti nil differt. » Unde spernentes hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur, nec obtrectationibus contristemur, sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis prophetis semitas, audiamusque Jeremiam dicentem: « State in viis et videte, et interrogate semitas Domini sempiternas, quae sit via bona et ambulate in ea. » Quod si quando erravimus, et 111.0853C| quasi homines perverso itinere perreximus, Domini per Ezechiel exspectemus promissa dicentis: « Dabo eis viam alteram, et cor aliud. » Ergo secundum veram Domini traditionem via recta suavis ac levis est, licet dura et aspera sentiatur: pie enim ac fideliter servientes, cum tulerunt jugum Domini super se, et didicerint ab eo quia mitis est et humilis corde: jam quodammodo terrenarum passionum sarcinam deponentes, non laborant, sed requiem animabus suis, Domino praestante reperient, sicut per Jeremiam prophetam ipse testatus est dicens: « State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris. » Fient namque eis continuo prava in directa, et 111.0853D| aspera in vias planas; et gustantes videbunt quia suavis est Dominus, audientesque Christum in Evangelio proclamantem: « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Depositis ponderibus vitiorum, ea quae sequuntur intelligent, quia jugum meum suave, et onus meum leve est. Habet ergo refrigerium via Domini, si secundum legem ipsius teneatur. Sed nos sumus qui dolores nobis atque tormenta turbulentis distentionibus procuramus, dum malumus vias saeculi hujus pravas atque perversas, etiam cum summo discrimine ac difficultate, sectari. cum vero hoc modo grave nobis ac durum jugum Domini fecerimus, 111.0854A| per blasphemiam spiritus, valde ipsius jugi, vel de Christi, qui illud ponit duritia atque asperitate, causamur secundum illud: Insipientia viri corrumpit viam ejus, Deus autem causatur corde suo; et secundum Aggaeum prophetam: Cum dixerimus quod via Domini non dirigit, congrue nobis respondetur a Domino: Nunquid via mea non dirigit: Nonne magis viae vestrae sunt pravae. Et revera si comparare voluerimus splendentem virginitatis florem et suave olentem castimoniae puritatem tetris ac fetidis libidinum volutabris: quietem securitatemque monachorum, periculis et aerumnis quibus mundi hujus homines implicantur, paupertatis nostrae requiem edacibus divitum tristitiis ac pervigilibus curis, in quibus non absque summo vitae 111.0854B| periculo diebus ac noctibus consumuntur, suavissimum jugum Christi, onusque levissimum facillime comprobabimus.

« Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ( sive aversionis) ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. » (Hieron.) Mala appellat supplicia poenasque patientium, non super gentes quae vocantur ad Evangelii veritatem, sed super populum qui respon dit: « Non audiemus. » Et recepturus est fructum cogitationum, sive aversionis suae, dicente David: « Labores manuum tuarum manducabis (Psal. CXXVII). » Causaque perspicua, quia verba Domini non audierint, et legem ejus abjecerint.

« Utquid mihi thus de Saba affertis, et calamum 111.0854C| suave olentem de terra longinqua? Holocausta vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi. » Quod thura de Saba veniant nemo dubitat. Unde et illud Virgilianum est: Centumque Sabaeo Thure calent arae. Calamum autem quod Hebraice dicitur pro quo LXX et Theodosio cinnamum transtulerunt, de terra venire longinqua propheticus sermo demonstrat, ut intelligamus Indiam, de qua, per mare Rubrum, plura veniunt aromata. Hoc genus pigmenti medici κασίαν σύριγγος appellant. Et est sensus: Frustra mihi in unguenta conficienda quae Lege praecepta sunt, suavissimi odoris pigmenta confertis, et holocausta succenditis, qui meam in Lege non facitis voluntatem, 111.0854D| juxta quod supra scriptum est; « Verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. » Hoc autem, proprie convenit his qui de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificium, et eleemosynis ex iniquitate se putant redimere peccata, dicente Scriptura: « Redemptio animae viri propriae divitiae, » quae non de iniquitate, sed de labore et justitia congregantur.

« Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo populum istum in ruinas, et ruent in eis ( sive infirmitatem et infirmabuntur in ea) patres et filii simul, vicinus et proximus et peribunt. » Impleta videmus omnia quae Dominus illi populo comminatus 111.0855A| est. Quotidie enim ruunt in blasphemiis suis, nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est. Filii patrum sequuntur blasphemias, et quotidie recipiunt illam imprecationem: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII); » et non solum ipsi, sed et vicini et proximi eorum, omnes qui Legem et prophetas sequuntur juxta occidentem litteram, et non juxta spiritum vivificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peccaverunt.

« Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae. Sagittam et scutum ( sive zebynnam) arripiet: crudelis est ( vel impudens,) et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit, et super equos ascendet, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion. » 111.0855B| Proprie hoc de Babyloniis prophetatur, qui venturi sunt contra populum Hierusalem: et omnis armaturae ordo describitur, et impetus praeliantium, ut vocis terrore concussi agant poenitentiam, et clementissimum placent Deum. Denique dat occasionem rogandi, dum dicit, « adversum te, filia Sion. » Possumus hoc testimonio abuti persecutionis tempore, quando omnis adversum nos diaboli rabies concitatur, nullaque misericordia est; et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.

« Audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae. Tribulatio apprehendit nos, dolores quasi parturientis. » Respondit populus, cui propheta, imo per prophetam Dominus Babyloniis comminatus est, quod antequam veniant timore superati sint, nec 111.0855C| possint elevare manus; et angustia eos comprehenderit quasi dolor parturientem, quo dolore nihil affirmant gravius quae senserunt.

« Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici pavor in circuitu. » Docet Evangelium (Matth. XXIV), non esse exeundum in agrum, nec de tectorum altitudine descendendum, sed audiendum illud, « In monte salvum te fac (Gen. XIX). » Ad quem in Isaia et Michaea (Isa. II; Mich. IV), jubemur occurrere atque conscendere. Praecipitur autem juxta litteram ne foras exeant, nec deserant muros, sed ut tueantur se firmis munitionibus.

« Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere, luctum unigeniti ( sive dilecti). Fac tibi 111.0855D| planctum amarum ( sive miserabilem), quia repente veniet vastator ( sive miseria) super nos ( sive super vos). » Quod supra dixerat, « Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici pavor in circuitu, » et fugam quoque prohibuerat, docet quid facere debeant, ut convertantur scilicet ad poenitentiam, et hanc firmissimam et securam habeant armaturam. Ubi nos diximus « luctum unigeniti fac tibi. » Pro unigenito in Hebraico scribitur quod magis solitarium quam unigenitum sonat. Si enim esset dilectus sive amabilis, ut LXX transtulerunt, poneretur: quod et Salomoni Deus nomen imposuit. Nihil autem dolentius quam unum vel solum perdere filium. Illudque quod nos interpretati sumus, 111.0856A| « quia repente veniet vastator sive miseria super nos; » Septuaginta « super vos » posuerunt, cum multo Deus misericordius dixerit, ut quidquid super suum venturum est populum, super se quoque venire testetur. Vastatorem autem proprie vel Nabuchodonosor vel diabolum significat.

« Probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis vias eorum. Omnes isti principes declinantes ( sive inobedientes), ambulantes fraudulenter ( sive perverse), aes et ferrum: universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium, » (quem significantius « Graeci φυσητῆρα appellant). In igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator ( sive argentarius). Malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia 111.0856B| Dominus projecit illos. » Datur propheta populo incredulo probator robustus, quod Hebraice dicitur , quod vel munitum juxta Aquilam, vel clausum atque circumdatum, juxta Symmachum et Septuaginta, sonat, instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias; ut cum probaveris ait, et scieris viam populi delinquentis, tunc intelligas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari. Quomodo enim plumbum miscetur metallis, quae adulterata sunt atque violata, ut materia separetur aliena, et si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur: ita omne eloquium doctrinarum, et sermo propheticus perit in his qui audire contemnunt. Dicamus et super his « qui sicut aspides surdae obturant aures suas ne 111.0856C| audiant voces incantantium (Psal. LVII). Frustra enim conflavit argentarius sive conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae. Unde nequaquam argentum, sed argentum reprobum sunt vocati, quia Dominus abjecit eos. Principes autem sunt a Domino recedentes sive inobedientes, qui perverse ambulant et fraudulenter. (Gregor.) De hac quippe conflatione in Job ita legitur: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur (Job. XXVIII). In argento eloquium, in auro vitae vel sapientiae claritas designari solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur; qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis nostrae originem trahimus, 111.0856D| eos ad sacrae auctoritatis paginas revocat, ut si vera loqui desiderant, inde sumere debeant quid loquantur. « Et auro, inquit, locus est in quo conflatur. » Ac si aperte dicat: Vera fidelium sapientia, cui universalis Ecclesiae locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis vestrae igne purgabitur. Unde scriptum est: « In igne probatur aurum et argentum; homines vero receptabiles in camino humiliationis (Eccli. II). » Quo in loco potest hoc quoque convenienter intelligi, ut de sua haeretici stulta passione videantur increpari. Nam saepe pro Jesu Christi Domini ac Redemptoris nostri nomine multa patiuntur, seseque ejusdem passionis ejus fieri martyres 111.0857A| sperant, quibus sancti viri voce nunc dicitur: « Auro locus est in quo conflatur. » Nam juxta hoc quod jam et ante nos dictum est: Quisquis extra Ecclesiae unitatem patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, quia auro locus est in quo conflatur. Quid itaque ad haec, haeretici, dicitis? Conflari per afflictionem carnis ut etiam per martyrium vultis, sed locum quo debeatis conflari nescitis. Audite quod sancti praedicatoris voce dicitur. « Auro locus est in quo conflatur. » Nunc ergo conflationis locum quaerite, hanc fornacem qua aurum apte purgari valeat invenite. Una est Ecclesia, in qua quisquis conflari voluerit, ab omni etiam poterit peccatorum labe purgari. Si quid pro Deo amaritudinis, si quid tribulationis, extra hanc positi sustinetis, incendi potestis 111.0857B| tantummodo, non purgari. Dicat Jeremias, dicat quomodo conflationis vestrae ignis omni virtute sit vacuus. « Frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. » Ecce ignis exterius conflans et durae passionis admovet poenam, et tamen erroris non excoquit culpam; et tormenta crudelium dat poenarum, et tamen bonorum non facit incrementa meritorum. Hujus etiam conflationis ignis, qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius omnino virtutis sit, Paulus apostolus insinuat dicens: « Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). » Alii quippe prava de Deo sentiunt, alii recta de auctore tenent, sed unitatem cum fratribus non tenent: illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi 111.0857C| sunt. Unde et in ipsa prima parte Decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; » atque mox subditur: « Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Marc. XII). » Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit; qui vero de Deo recta sentiens, a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat profecto quia proximum non amat, quem habere socium recusat. Quisquis ab hac unitate matris Ecclesiae sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur de qua Paulus ait: Si tradidero. etc. (I Cor. XIII).

CAPUT VII. Non confidendum in templo, sed in bonis operibus; non orandum pro populo illo: de reprobatione sacrificiorum. 111.0857D|

« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino dicens: Sta in porta domus Domini, et praedica ( vel lege) ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. » (Hieron.) Hoc in editione Septuaginta non habetur, sed de Theodotione ex Hebraico additum est. Imperatur autem prophetae ut stet in porta Domini, per quam ad adorandum Dominum ingreditur populi multitudo, ut per hanc occasionem possint audire quae Dominus praecipit. Per quod intelligimus duritiam populi Judaeorum, 111.0858A| quod quasi mendaces atque vesanos habuerint prophetas, dum per occasionem et celebritatem loci audire coguntur verba Domini, et non propter hoc quod verba sint Domini.

« Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite ( sive dirigite) vias vestras, et studia vestra ( sive adinventiones vestras) et habitabo vobiscum in loco isto ( sive habitare vos faciam in loco isto). » Clementissimus medicus omni vulneratos cupit sanare medicamine. Quando autem dicit: « Bonas facite ( sive corrigite) vias vestras, » ostendit eas esse perversas, et nihil in se habere boni. Et quia naturale est ut unusquisque genitale diligat solum, et nihil dulcius habeat patria, pollicetur praemia obedientibus. « Habitabo, inquit, vobiscum, » ut securos 111.0858B| de habitatione vos faciam: sive vos ipsos, juxta Symmachum, firma habitatione fundabo, qui ait: « Et confirmabo vos in loco isto. »

« Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est: quoniam si bene dixeritis ( sive direxeritis) vias vestras, et studia vestra; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus: advenae et pupillo, et viduae non feceritis calumniam ( sive non oppresseritis eos), nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis; habitabo vobiscum ( sive habitare vos faciam) in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. » Hoc quod Septuaginta in hujus capituli 111.0858C| addidere principio, « in verbis mendacii quae vobis omnino non proderunt » , in Hebraico non habetur. Praecipit autem et tunc populo Judaeorum, et hodie nobis, qui videmur in Ecclesia constituti, ne fiduciam habeamus in aedificiorum splendore, auratisque laquearibus, et vestitis parietibus marmorum crustis. Et dicamus: templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Illud enim templum Domini est, in quo habitat vera fides, sancta conversatio, omniumque virtutum chorus. Denique infert: Si rectas feceritis vias vestras, et cogitatio vestra non abierit post errorem, et secuti fueritis justitiam, et malum non effeceritis, neque effuderitis sanguinem innocentem, simplices quoque non scandalizantes, et post deos alienos non ambulaveritis, perversa adorantes 111.0858D| dogmata, quae de vestro corde simulastis in malum vobismetipsis: vel habitabo vobiscum in loco isto, quem vocatis templum Dei, et in terra quam dedi patribus vestris, apostolis videlicet et apostolicis viris: vel certe firma statione habitare vos faciam a principio usque ad finem. Potest hoc et illis virginibus convenire, quae jactant pudicitiam, et impudenti vultu praeferunt castitatem, cum aliud habeat conscientia: et nesciunt illam diffinitionem Apostoli virginalem, « ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. I). » Quid enim prodest corporis pudicitia animo constuprato, si caeteras virtutes quas propheticus sermo descripsit, non habuerit?

« Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii 111.0859A| ( vel mendacibus), quae non proderunt vobis: furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus ( sive desivimus), eo quod fecerimus omnes abominationes istas. » Frustra eos in templo habere fiduciam, sequentia peccata demonstrant. Quid enim prodest audacter ingredi limen domus Dei, erecta cervice stare, et non solum cor, sed et manus habere pollutas: furto, homicidio, adulterio, perjurio, sacrilegio, et cultu eorum deorum, quos nescias? Haec spiritaliter accidere in Ecclesia nemo dubitat: quando praesentis temporis considerantes felicitatem, sua peccata non reputant, 111.0859B| et latere arbitrantur Deum, quia non statim vindicta consequitur: quin potius in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se putant, quia post mala opera etiam a cultu Domini recesserunt.

« Nunquid ergo spelunca latronum facta est domus ista ( sive mea), in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris. Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. » De hoc loco illud in Evangelio assumptum puto, ubi ita scriptum est: « Domus patris mei, domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI); » sive, ut in alio Evangelio scriptum est: « Domum negotiationis (Joan. II). » Ecclesia Dei vertitur in speluncam latronum, quando furta, homicidia, adulteria, perjuria, sacrilegium, haereseos adinventio, et omnia in ea 111.0859C| scelera versantur, quando avaritiae facibus principes inardescunt: et regum quondam opes, vile aut certe non vile palliolum possidet. Unde infert: « Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus; » mei oculi contemplati sunt, quod vos putatis occultum: tenebrae thesaurorum meam non fugiunt conscientiam: « Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII), » nunc in nostris divitiis erubescit et dicit: « Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI). »

« Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. » Ex praeteritis docet praesentia, et dicentibus: « Templum Domini, templum Domini, templum Domini, » et pretiosae domus fulgore 111.0859D| gaudentibus, Silo, ubi primum fuit tabernaculum Dei, recordatur historiae, de qua in psalmo scriptum est: « Et repulit tabernaculum Silo (Psal. LXXVII; I Reg. IV), » ut quomodo ille locus in ruinas cineresque collapsus est, ita et templum corruat cum similium fuerit habitatio peccatorum. Sicut igitur Silo templi exemplum est, ita templum nobis, quando tempus advenerit illius testimonii: « Putas veniens filius hominis, inveniet fidem super terram? (Luc. XVIII.) »

« Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos et non respondistis: faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, 111.0860A| et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Israel [Al., Ephraim]. » Hoc quod posuimus « mane consurgens et loquens, » in Septuaginta non habetur. Mane autem consurgit Deus, non quo aliquod ei tempus absque diluculo sit, sed quo post noctis quietem viribus corporibus instauratis, anima hominum vegetior sit, et nequaquam voluptatibus occupata, cibique desiderio, audire et facere valeat, quae dicuntur. Unde et illud in psalmo legimus: « Mane exaudies vocem meam, mane astabo tibi et videbo (Psal. V). » Et in Isaia: « De nocte ( sive diluculo) consurget spiritus meus ad te, Deus, quoniam lux praecepta tua super terram (Isa. XXVI). » 111.0860B| Unde et filios lucis Paulus apostolus appellat (Ephes. V), et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, sicut et caeteri dormierunt, qui Dei mandata non sentiunt. Quia igitur Deus vocavit eos de nocte consurgens, ut et ipsos de tenebris liberaret, comminatur eis similia se esse facturum templo in Hierosolymis quae fecit loco Silo (I Reg. IV et V), ubi primum fuit tabernaculum, ut peccata similia pari sententia feriantur. Et quomodo projecit Dominus semen Ephraim, id est, decem tribus, quae vocabantur Israel, et habebant principes propter Hieroboam filium Nabath de tribu Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Joseph: sic etiam Hierusalem et tribum Juda cum Benjamin se abjecturum esse testatur. Abjecit igitur Silo, abjecturus et templum; abjecit decem 111.0860C| tribus, abjecturus et duas. Quidquid illi populo dicitur, intelligamus et de nobis, si similia fecerimus.

« Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem ( sive nec roges ut misericordiam consequatur): et non obsistas mihi quia non exaudiam te. » Ne videatur rogans propheta non impetrare quod postulat, praecipit Deus ne pro populo peccatore, et nullam agente poenitentiam, deprecetur. Quod autem dicit: « Et non resistas mihi, illud ostendit quod sanctorum preces irae Dei possint resistere. Unde et loquitur Dominus ad Moysen: Dimitte me ut percutiam populum istum, et faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII). » Et in Psalmis scribitur: « Et stetit Phinees 111.0860D| et placavit, et cessavit quassatio, et reputatum est illi ad justitiam (Psal. CV). » Aaron quoque arrepto thuribulo inter ignem arsurumque populum medius stetit, et Dei ira cessavit (Num. XVI). Hinc in Isaia legitur: « Fundamenta generationis et generationis suscitabis, et vocaberis aedificator sepium, convertens semitas in quietem (Isa. LVIII). » (Hieron.) Pro « aedificatore sepium, » Aquila interpretatus est: « qui se opponat Dei iracundiae saevienti. » Denique Symmachus « transtulit, murum opponens caedenti, » quales fuerunt Moyses, et Aaron, et Samuel, qui irae Domini restiterunt, et quasi aedificato muro indignationi ejus posuere terminum. Quod et Jeremiae dicitur, Ne occurrat Domino, ne 111.0861A| irae ejus velit resistere, et indignationem ita precibus quasi quodam muro intercludere; et Moysi quasi teneretur ab eo Dominus: « Dimitte me, inquit, et percutiam istum populum (Deut. IX). » Istiusmodi aedificator maceriarum murorumque et sepium convertit semitas in quietem, ut nequaquam Dei ira desaeviat, sed placatus sit eis Dominus, et omnes indignationis semitae conquiescant? Sciendum vero est quod duo sunt quae obsistunt orationibus nostris ne exaudiantur a Domino: hoc est, incorrectus et permanens error, et cor impoenitens. Error enim ipse nunquam veniam promeretur: sed qui eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit, veniam habebit. Quandiu ergo in hominibus est iste error, damnationem suam tenet, et nunquam 111.0861B| resolvetur, quia error semper poenam meretur. Dixit Dominus, quod in Spiritum sanctum peccantibus nec hic esset, nec in futuro saeculo remittendum. Quantos autem cognoscimus in Spiritu sancto, sicut haereticos diversos, Arianos, Eunomianos, Macedonianos, ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae. Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta, cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino solvenda persistat. Effectis autem non talibus, irrogata sicut etiam est consequenter. Et illud beati Joannis apostoli: « Est peccatum ad mortem, non dico ut oretur pro eo, et est peccatum non ad mortem, ut oretur pro eo 111.0861C| (I Joan. V): » est peccatum ad mortem in eodem peccato remanentibus. Nullum est quippe peccatum, pro quo aut non oret ecclesia remittendum, aut quod data sibi divinitus potestate desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare; cui dicitur: « Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in coelis; et quaecunque solveritis super terram soluta erunt et in coelis (Matth. XVI). » In quibuscunque omnia sunt, quantacunque sunt, et qualiacunque sint, veraci nihilominus eorum manente sententia, qua nunquam solvenda esse denuntiatur, in eorum tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens. (August.) In Spiritu enim sancto quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in se ipsum dividitur. 111.0861D| Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impoenitens. Ipsa impoenitentia est spiritus blasphemiae, quae non remittetur, neque in hoc saeculo neque in futuro: contra enim Spiritum sanctum quo baptizantur, quorum peccata omnium dimittuntur, et quem accipit Ecclesia, ut cui dimiserint peccata dimittantur ei. Verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit: Quem patientia Dei cum ad poenitentiam adducit, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Haec ergo impoenitentia, sic enim uno aliquo nomine possumus utcunque appel 111.0862A| lare blasphemiam et verbum contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam, impoenitentia contra quam clamabat et praeco et judex dicentes: « Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnorum coelorum (Matth. III); » contra quam Dominus os evangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis: « Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV); haec omnino impoenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro: quia poenitentia impetrat 111.0862B| remissionem in hoc saeculo, quae valet in futuro. Sed ista impoenitentia vel cor impoenitens, quandiu quisque in hac carne vivit non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quandiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. Nec de hac vita rapit impium, qui non vult mortem impii quantum revertatur et vivat. Paganus et hodie, non scis utrum sit futurus crastino Christianus. Judaeus infidelis est hodie, quid si cras credit in Christum? Haereticus est hodie, quid si cras sequetur catholicam veritatem? Schismaticus est hodie, quid si cras amplectetur catholicam pacem? Quid si isti quos in quocunque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam vitam, agant poenitentiam, et inveniunt veram vitam? Misericors 111.0862C| enim est Dominus, et miserator patiens, et multum misericors, de cujus misericordia nunquam desperandum. Unde Jeremias propheta, ne putemus crudelitatem Dei, qui ne rogari quidem se permittat, reddit causas cur non exaudiat, dicens:

Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda et in plateis Jerusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas ( sive chavonas) reginae ( sive militiae) coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Nunquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus? Nonne semetipsos in confusionem vultus sui? » (Hieron.) Vis, inquit, audire propheta, cur tibi dixerim: « Noli orare pro populo hoc? » haec faciunt quae sequuntur: et intus, et foris, et in 111.0862D| plateis, et in exitibus Jerusalem, filii ligna comportant, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem cum farina, ut faciant χαυώνας, quas nos placentas interpretati sumus, sive praeparationes, ut omne genus ostendat sacrificii reginae coeli, quam lunam debemus accipere, vel certe militiae coeli, ut omnes stellas intelligamus. Et post haec libent diis alienis, non quo sint, sed quo sub nominibus eorum daemonibus thura succendant, et me ad iracundiam provocant ista facientes. Nec intelligunt miseri, quod ista contentio non me laedat, quem nunquam ira commutat; sed semetipsos in confusione vultus sui, et in ignominiam sempiternam. (Maurus.) De his ex persona Domini prophetali spiritu 111.0863A| praecinebat Moyses in cantico Deuteronomii: « Irritaverunt me in diis alienis, et in abominationibus suis ad iracundiam provocaverunt. Immolaverunt daemonibus et non Deo (Deut. XXXI et XXXII), » et hoc fecerunt propria voluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum vel malum eligere. (Hieron.) Quidquid igitur facimus, non Deum laedimus, qui laedi nunquam potest, sed nobis interitum praeparamus, thesaurizantes iram in die irae. Ideo autem diversa officia filiorum patrumque et matrum posuit vel uxorum, ut nulla aetas sit quae ab impietate dissenserit.

« Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus, et indignatio mea conflatur ( sive stillavit) super locum istum, super viros et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae, et succendetur 111.0863B| et non exstinguetur. » Quia supra dixerat: « Nunquid me ad iracundiam provocant? » quomodo nunc dicit: « Ecce furor meus et indignatio mea stillavit super locum istum. » Et est sensus: Ego quidem naturaliter non irascor, sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam provocent, et meam videar mutare naturam. Sentiant igitur iratum, quod quantum in se est facere conantur. Pulchreque non ait, Effusus est furor meus super locum istum, sed stillavit, ut moderatam poenam significet. Sin autem in stilla furoris tanta duritia est, quid fiet si omnis imber fuerit effusus? sed et conflatio [conflata indignatio] sic intelligi potest, ut quod diu facere noluit, peccatorum multitudine facere compellatur. Cum autem Deus iratus fuerit, et homines et ea quae 111.0863C| hominum sunt similem interitum sentient. « Et succendetur, » inquit, haud dubium quin furor Domini, « et non exstinguetur, » quia non agit populus per quae possit exstingui.

« Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocaustomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes. Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum et victimarum: sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus, et ambulate in omni via, quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. » Quorum reprobavit templum, consequenter reprobat et sacrificia, et oblique arguit eos quod non veneratione sui, 111.0863D| sed epularum desiderio immolent victimas. Quod autem ait: « Non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, super verbo holocauti et victimarum, » manifeste intelligitur quod primum decalogum dederit in tabulis lapideis scriptum digito Dei. Et post offensam idololatriae caputque vituli (Exod. XXXI), postea jusserit sibi magis fieri quam daemonibus, auferens puram religionem mandatorum Dei, et concedens sanguinem victimarum carniumque desiderium.

« Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus ( sive desideriis), et in pravitate cordis sui mali, factique sunt 111.0864A| retrorsum et non in ante, a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc. » Me dicente: « Audite vocem meam et ero vobis Deus, » etc., non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed sui cordis fecere desideria, et contra Apostoli sententiam, qui praeteritorum obliviscebatur et in priora se extendebat, fecere contraria, ut praeterita cuperent, et futura contemnerent. Quodque dicit: « A die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc, » omne tempus in medio dicit eos per offensam Domini transegisse. Unde et necessaria fuit Evangelii gratia, quae illos non suo merito, sed Domini misericordia conservavit.

« Et misi ad vos omnes servos meos prophetas 111.0864B| per diem, consurgens diluculo, et mittens: Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum. » Justa ergo ira Domini quae conflata est, et stillavit super populum contemptorem duraeque cervicis, et Dei verba audire nolentem. Quomodo autem Deus vel de nocte vel diluculo, et in die mittat prophetas supra diximus.

« Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te, et vocabis eos, et non respondebunt tibi. Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam. Periit fides, et ablata est de ore eorum. » Ne dubites eos, iuquit, indurasse cervicem, et pejora patribus 111.0864C| suis operatos. Ecce do locum poenitentiae, nec ideo loquor ut fiant, sed quia futura sunt idcirco praedico. Saltem nunc loquere eis verbis meis, et tunc non audient te, et vocabis eos, et non respondebunt tibi. Tantae enim erunt superbiae, ut cum vocaberis eos ad audiendum nullus respondere dignetur. Et dices ad eos: « Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam. » Pulchre, ut jam ante dixi, nequaquam populum suum, sed gentem vocat. Quod licet et in tempore prophetarum ex parte sit factum, et in umbra praecesserit et in imagine, tamen plenius completur in Christo, quando noluerunt recipere disciplinam, et vocem sui Domini contempserunt. Unde eleganter infertur: « Periit fides, » quae proprie Christianorum est; 111.0864D| « et ablata est de ore eorum, » omnis videlicet filii Dei, fideique confessio.

« Tonde capillum tuum et projice, et sume in directum ( sive super labia) planctum: quia projecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui. » Et Job, audita filiorum et filiarum morte, capillos legimus totondisse (Job. I), et apud veteres haec erat omnium consuetudo lugentium tondere caesariem; at nunc e contrario comam demittere, luctus indicium est. Omnis autem planctus et lamentatio prophetalis idcirco assumitur: « quia projecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui. » Haud dubium quin populum Judaeorum significet, et proprie hoc ad Christi tempora referendum, quando 111.0865A| periit fides, et de ore ablata est populi Dominum blasphemantis.

« Quia fecerunt filii Juda malum in conspectu meo dicit Dominus: Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam: et aedificaverunt excelsa ( sive aram) Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo. » Quod in templo Dei filii Juda statuam Baal posuerunt, in Ezechielis principio discimus. Excelsa autem quae Hebraice appellabantur sive aram Topheth, quae est in valle filiorum Ennon: illum locum significat, qui Siloe fontibus irrigatur, et est amoenus atque nemorosus, hodieque hortorum praebet delicias. Hic autem 111.0865B| gentilitatis error omnes provincias occupavit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos victimas immolarent, et omnis pravae superstitionis religio servaretur. Topheth lingua Hebraea interpretatur latitudo. Scriptumque fertur in libro Josue filii Nun de hoc loco, qui est in valle filiorum Ennon et Hebraice dicitur quippe φάραγγα, hoc est vallem, vel hominis nomen vel gratiam sonat. Traduntque Hebraei ex hoc loco appellatam gehennam, quod scilicet omnis populus Judaeorum ibi perierit offendens Deum: in quo loco etiam filios suos in igne idolis consecrarint, sive holocaustum obtulerint quae non praeceperit eis, nec ulla legis jusserit sanctione (IV Reg. XVII). Quod si Jephte obtulit filiam suam virginem Deo (Jud. XI), non sacrificium placet, sed 111.0865C| animus offerentis. Neque enim si canis aut asinus aut immundum quodlibet animal primum occurrisset patri a caede hostium revertenti, Deo illud offerre debuerat.

« Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius, Topheth, et vallis filii Ennon, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus coeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. » Tempus obsidionis significat, quae ab anno nono regis Sedechiae usque ad annum undecimum perpessi sunt (IV Reg. XXV). Et quod nequaquam vocetur vallis ipsa gehennon, hoc est, vallis Ennon, sive filiorum Ennom, sed ob interfectionem plurimorum vallis occisionis. Tanta autem 111.0865D| caedes erit, ut in loco prius religionis sepulcra sint innumerabilia; et quos sepelire non potuerint lacerentur ab avibus et a bestiis devorentur, nullusque sit qui abigat similia metuens, et humandi victus officiis. Manifesta transcurrimus, ut sicubi locus fuerit in obscuris moremur. Ipsius enim libri magnitudo fastidium potest facere legentibus, quanto magis si a nobis latius disseratur?

« Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, in desolationem enim erit terra. » Cum locus idololatriae versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi eorum inhumata jaceant cadavera. De urbe quondam Jerusalem, 111.0866A| et de caeteris urbibus quae sub illius ditione erant, auferetur omnis laetitia, et moerore gemituque et desolatione omnia complebuntur.

CAPUT VIII. Comminatio his qui residui erant de captivitate; increpatio populi non poenitentis: vox poenitentium, adventus hostium, ululatus civitatis.

« In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulcris suis. Et expandent ea ad solem et lunam, et ad omnem militiam coeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt et adoraverunt. Non colligentur et non sepelientur; in sterquilinium, 111.0866B| super faciem terrae erunt. Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum. » (Hieron.) Omnia quae prophetalis sermo describit, nostro tempore cernimus accidisse, non uni Jerusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed universo orbi, ita ut lacrymae aruerint, et ossibus mortuorum universa completa sint. Et quia solebant juxta antiquum morem aurum et quaedam ornamenta vel mulierum vel virorum in sepulcris condere, haec quoque frangebat et effodiebat avaritia, ut coelo et luci proderentur. Et ideo primum regum Juda et principum ejus, sacerdotum quoque et prophetarum, et universi populi qui fuerant 111.0866C| in Jerusalem, ossa de tumulis proferebantur, patentia soli et lunae, et omnium stellarum aspectui, ut quibus servierant, derelicto Deo, eorum paterent aspectibus, et consumpta in sterquilinium et cineres solverentur. Si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecunque loca venisset, mortem praeferret vitae, et remedium infelicis animae putaret interitum.

« Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Nunquid qui cadit, non resurget? et qui aversus est, non revertetur ( sive non avertetur). » Post tanta mala ad poenitentiam provocat eos qui potuerint remanere: sive priusquam veniant qui minatus est, hortatur ad conversionem, et dat locum poenitentiae. Quod autem juxta Hebraicum scriptum est: « Et qui aversus 111.0866D| est, non avertetur, » illud significat quod qui a Deo aversatus est, si voluerit ad meliora converti, possit et Dei furorem ad meliora convertere, et venienti obsistere, et plagas precibus evitare.

« Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. » Quanto ergo, inquit, magis ego ad poenitentiam provocavi, tanto illi plus recesserunt a me, non tam peccandi studio, quam me superandi. Apprehenderunt enim fortiter mendacium, vel idola vel prava quaeque veritati, justitiaeque contraria, et noluerunt reverti. Non dixit, non potuerunt, sed, omni studio iniqua sectati sunt. Nostrum vero est ut quotidie nos attrahente gratia Dei, 111.0867A| humiliter subsequamur: vel certe dura cervice et incircumcisis, ut scriptum est, auribus eidem resistentibus per Jerusalem mereamur audire

« Nunquid qui cadit non resurget, aut qui aversus est non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? induraverunt cervices suas, noluerunt reverti? »

« Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur. Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in praelium. » (Hieron.) Revocati ad poenitentiam audire contemnunt, nec sufficit eis contra Dominum deliquisse et locutos esse blasphemiam, sed omnes, instar equorum, et fervido cursu ad praelium ruentium, 111.0867B| non recogitant super peccato suo, nec dicunt, « Quid feci (Gen. VIII). » Per quae intelligimus vel de omni genere humano ista dici, quod pronum sit ad vitia, vel de tempore Salvatoris, quando « omnes declinaverunt, simul mutiles facti sunt: non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum (Psal. XIII). » Unde et ipse mystice clamavit: « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI). » Sin autem haec ita se habent, ubi sunt qui in nostra esse dicunt positum voluntate omni carere peccato? « Nemo, inquit, quod bonum est loquitur (Matth. XI); » quia etiam pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii.

« Milvus in coeto cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus 111.0867C| sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. » Pro milvo quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuere : rursumque pro hirundine Symmachus cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur . Pro eo autem quod nos posuimus ciconiam, et Aquila et Symmachus ita ut in Hebraeo scriptum est transtulerunt, pro quo LXX agri passeres interpretati sunt. Unus autem atque idem sensus est, qui in Isaiae principio ponitur: « Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit (Isa. I); » quod etiam parvae aves sua norint tempora, et sciant quando ad calida festinantes loca, rigorem hiemis debeant declinare: et rursum 111.0867D| veris principio ad solitas venire regiones. Coelum autem hic pro aere qui supra est, debemus accipere.

« Quomodo dicitis, Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. » Ad scribas loquitur et Pharisaeos qui legis jactant notitiam, et scribentes scribunt iniquitatem. Quodque ait:

« Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. » Non quo sapientes sint qui ista faciunt; sed sapientes vocat, ut suo judicio condemnentur, et e contrario sapientia eorum convincatur stultitia, dicente Paulo: « Qui doces alium, te ipsum non doces (Rom. II). » « Verbum enim Domini projecerunt, et 111.0868A| sapientia nulla est in eis. » Frustra igitur jactant legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt.

« Propterea dabo mulieres ( sive uxores) eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem: cuncti faciunt mendacium ( sive iniquitatem). Et sanabant contritiones filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax, cum non esset pax. » Receperunt mercedem operum suorum, ut qui verbum Domini projecerunt, ipsi abjicerentur ab eo. Uxores, inquit, eorum, et possessiones tradam hostibus. Et ne mea crudelis putetur esse sententia, causas auditor agnoscat: « A minimo usque ad maximum, omnes avaritiae student. » -- « Radix est 111.0868B| enim omnium malorum avaritia (I Tim. VI). » « A propheta usque ad sacerdotem, » qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subjacent: et cuncta vel iniqua faciunt, dum aliena diripiunt; vel certe mendacium, ut non sit veritas in ore eorum. Et post ista, quasi boni medici, aliena vulnera verbis sanare cupiebant, qui ipsi erant omnium flagitiorum confossi vulneribus. Haec quotidie in nostro quoque populo cernimus, dicente Apostolo: « Qui praedicas non furandum furaris, etc. (Rom. II). Qui cum peccatores et divites viderint, sanare cupiunt contritionem filiae populi Dei, hoc est Ecclesiae, ad ignominiam vel eorum qui decipiuntur, vel eorum qui alios decipiunt, ut dicant omni facinore coopertis: Pax, pax, cum nulla sit pax, et bellum eis immineat peccatorum.

111.0868C| « Confusi sunt qui abominationem fecerunt. Quinimo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. » Ἐρωτηματικῶς hoc est legendum, ut sit sensus: Erubuerunt in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas operati sunt? Nequaquam, sed in tantam proruperunt amentiam, ut nec confusione cuperent emendare vitia, nec spe veniae sua scelera confiteri.

« Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. » Haec sunt praemia eorum qui erubescere nescierunt, ut quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. « A minimo enim usque ad maximum omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: » visitationis autem tempus, 111.0868D| propinqua captivitas est.

« Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea. Folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt. » Quod sit tempus visitationis, in quo corruent delinquentes, manifestius docet dicens: « Congregans congregabo eos. » Haud dubium quin in Jerusalem, ut obsideantur a Chaldaeis longo tempore et famis sustineant mala. Cum, inquit, tempora praetereant, et aestati succedat autumnus, et hieme arborum cadant folia, videbitis cuncta de longe, et ex his non capietis cibum. Non est enim uva in vitibus vobis, qui fructus vitium non sumitis: et non sunt ficus in ficulnea obsesso populo, qui suarum arborum poma cernit 111.0869A| ab hostibus diripi. Folia, inquit, defluent aestate autumnoque transactis. Dedi enim eis quae praeterire cernerent, et majore dolore amitterent rerum omnium abundantiam, quam eis tangere non licebat.

« Quare sedemus? Convenite et ingrediamur civitatem munitam ( sive civitates munitas) et sileamus ibi ( sive projiciamur ibi), quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis. Peccavimus enim Domino. Exspectavimus pacem et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido. » Vox populi respondentis inducitur, et sua vitia confitentis, et cohortantis se mutuo ut ingrediantur civitates muratas, sive unam civitatem Jerusalem: jam enim caeterae captae fuerant. « Et sileamus, inquit, ibi, quia Dominus noster silere nos 111.0869B| fecit. » Non enim habemus fiduciam deprecandi, sive abjiciamur ibi, sive projiciamur instar stercoris. Ipse potavit nos aqua fellis, quia dulcem in amaritudinem convertimus Deum. Et ut tales biberemus aquas causa perspicua est: « Peccavimus enim Domino, et exspectavimus pacem, » qui nihil boni operis feceramus: putabamusque nobis tempus adesse medicinae, cum formidine atque terrore omnia complerentur. Personarum mutatio, et maxime in prophetis, difficilem intellectum facit. Quae si suis locis et causis temporibusque reddantur, plana fient quae videbantur obscura.

« A Dan auditus est fremitus equorum ejus, a voce hinnituum pugnatorum ejus ( sive equitatus) commota est omnis terra. Et venerunt et devoraverunt 111.0869C| ( sive et venient et devorabunt) terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. » Non igitur, ut supra LXX transtulerunt, dixit populus, « ingrediamur civitates munitas, » sed « civitatem munitam, » ut significet Jerusalem. Denique nunc infert, « urbem et habitatores ejus. » Describitur autem a Dan per Phoenicem veniens cum exercitu Nabuchodonosor, in quo loco Jordanis fluvius oritur, et quae LXX futura Hebraicum pro veritate rei, jam facta commemorat.

« Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos ( sive pessimos, aut ut LXX transtulerunt mortiferos), quibus non est incantatio, et mordebunt vos, ait Dominus. » Qui sunt illi qui veniunt a Dan, et quorum auditus est fremitus, et qui terram 111.0869D| omnem ad solitudinem redegerunt, sub alia figura idem prophetalis sermo demonstrat, serpentes eos appellans pessimos sive mortiferos, et ut Aquila transtulit, regulos, qui appellantur Hebraice . Pro quo quid sibi voluerit secunda ejus editio, ut speculatores diceret non intelligo, nisi forte ob verbi similitudinem. « Quibus non est, ait, incantatio. » Frustra enim ad Dominum preces fundunt adversum serpentem antiquum, colubrum tortuosum, qui Dei praecepta contempserunt. Utamur hoc loco adversum eos qui, Salvatoris eloquia contemnentes, traduntur adversariis potestatibus.

« Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens. » Pro quo Septuaginta superiori sententiae quae 111.0870A| dicta sunt copularunt, ut ponerent. » Et mordebunt vos, ait Dominus, insanabiliter: cum dolote cordis vestri deficietis. » In Hebraico autem non tam dolor est, qui Graece dicitur ὁδύνη, quam μειδιάμα, quod nos interpretari possumus rictum oris dolore contracti, et habentem risus similitudinem. Ἐμφατικῶς autem haec ex persona Dei legenda sunt plangentis eversionem Hierusalem, et ejus miserias non ferentis.

« Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua. » Fletum describit et ululatum urbis Hierusalem ingressis hostibus.

« Nunquid Dominus non est Sion, aut rex ejus non est in ea? » Sive, Dominus ipse est rex, aut certe Dominus ad Patrem, rex refertur ad Filium, 111.0870B| juxta illud quod sub nomine Salomonis scribitur: « Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI). » Ut autem vox clamoris sit in Hierusalem, et clamor ipse veniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod Dominus non sit in ea, et rex illius recesserit ab illa

« Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis. » Recessit autem, inquit, ab eis Dominus, quia me, qui Dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam provocarunt.

« Transiit messis, finita est aestas; et nos salvati non sumus. » Rursum populus loquitur qui in Hierusalem diuturna obsidione conclusus est, quod mutata sint tempora et anni circulus evolutus sit, et 111.0870C| omnis eorum spes irrita fuerit atque transierit

« Super contritione filiae populi mei contritus sun., et contristatus, stupor obtinuit me. » Respondit Deus quod in afflictione Hierusalem ipse videatur afflictus, et in humanam similitudinem stupore conteratur.

« Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? » Non solum in praesenti loco, sed et multis aliis testimoniis Scripturarum invenimus resinam in Galaad pro poenitentia poni atque medicamine, mirarique nunc Deum quare vulnera Hierusalem nequaquam curata sint, et nec dum cicatrices obduxerint cutem, eo quod non sint prophetae nec sacerdotes, quorum debeant curari medicamine.

CAPUT IX. Planctus et lacrymae prophetae pro populo suo: non gloriandum nisi in Domino; lamentandum, quia a pastoribus ad plebem desertio, iniquitas et vindicta. 111.0870D|

« Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei. » (Hieron.) Si totus, inquit, vertar in fletum, et nequaquam sint guttae lacrymarum, sed abundantia fluminis, tamen interfectos filiae populi mei digne flere non potero. Tanta enim sunt mala, ut omnem dolorem sui vincant magnitudine. Hoc autem tam ex prophetae quam ex Domini persona intelligi potest.

111.0871A| « Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum? et derelinquam populum meum et recedam ab eis? » LXX: « Quis det mihi in solitudine mansionem novissimam, ut derelinquam populum meum et recedam ab eis? » Melius, inquit, est habitare in extrema solitudine, quam inter tanta hominum scelera commorari. Unde et Salvator in Evangelio loquebatur: « Usquequo sustinebo vos? » (Matth. XVII.) Et in alio loco scriptum est: « In tempore illo qui intelliget, sedebit et tacebit, quoniam tempus pessimum est (Thren. III; Mich. II). »

« Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo in malum egressi sunt, et me non 111.0871B| cognoverunt, dicit Dominus. » De malo in malum transeunt peccatores, quando idolum mutant idolo, et de peccatis ad peccata transcendunt, vel certe de obsidionis malo transeunt ad captivitatem. Et de sanctis quidem dicitur: « Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). » De peccatoribus vero: « De malo in malum egressi sunt. » Causaque omnium miseriarum, quod non cognoverunt Dominum, coetusque sit praevaricantium et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam: confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: « Terra es et in terram ibis (Gen. III). »

« Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantatione supplantabit, et omnis amicus 111.0871C| fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Didicit enim lingua eorum loqui mendacium ( sive docuerunt enim linguam suam loqui mendacium). Ut inique agerent laboraverunt ( sive inique egerunt), et non intermiserunt ut converterentur. Habitatio tua in medio doli, in dolo ( sive usura super usura, et dolus in dolo): renuerunt ( sive noluerunt) scire me, dicit Dominus. » Hoc loco utendum est in tempore persecutionis et angustiae, quando aut rara aut nulla fides: quando nec fratri nec proximo credendum est, et « inimici hominis, domestici ejus (Micheae VII). » quando juxta Evangelium (Matth. X), « tradet pater filium, et filius patrem, et dividentur duo in tres et tres in duo. » (Greg.) Callidus namque adversarius 111.0871D| cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis ejus gladius ad intimae rectitudinis ejus munimina irrumpat. » (Hieron.) Quodque infert, « linguam suam docuerunt loqui mendacium; » sive « didicit lingua eorum loqui mendacium, » ostendit consuetudinem mentiendi quodammodo in naturam verti studioseque eos agere ut agant iniqua. Quodque sequitur, « Habitatio tua in medio doli, » sive « in dolo, » proprie ad prophetam sermo dirigitur, quod habitet in medio populi mentientis, sive ut LXX transtulerunt: « Usura super usuram, et dolus super dolum, » et 111.0872A| quod quotidie augeant scelera, et nequaquam eos prioris facti poeniteat, sed novis praeterita cumulent. Haec facientes, omni agant studio, ut nesciant Dominum, qui haec non facienda praecepit.

« Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego constabo ( sive igne examinabo), et probabo eos. Quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? » Quotiescunque angustiis subjacemus, mala recipimus a Deo, et examinamur persecutionibus, ut quidquid in nobis adulterinae materiae est, tribulationum et miseriarum excoquatur ardoribus. » Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI). »

« Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et 111.0872B| occulte ponit ei insidias. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujuscemodi non ulciscetur anima mea? » Omnis haereticus qui corda vulnerat audientium et nescientium scriptum: « Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV), » sagittam possidet vulnerantem, et in dolo loquitur. Cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. Sequentibus autem versiculis, in quibus dicit: « Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus: aut in gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? » crebro in hoc propheta abutitur, ut cum singula malorum operum enumerarit, inferat se juste facere quod faciat.

« Super montes assumam ( sive assumite) fletum et lamentum, et super speciosa ( sive semitas), deserti 111.0872C| planctum, quoniam incensa sunt ( sive defecerunt); eo quod non sit vir ( sive homo) pertransiens. Et non audierunt vocem possidentis, ( sive substantiae) a volucre coeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. » Superveniente Babylonio exercitu, et cuncta vastante, solitudo provinciae prophetatur, quod planctus in montibus, fletus sit in deserto, sive in semitis solitudinis, quod universa defecerint atque succensa sint, et nullus sit qui terram gradiatur, caesis omnibus, nihilque remanserit quod spirare possit et vivere. Unde pro possidente Septuaginta transtulerunt substantiae. quae Hebraice dicitur . Et substantia hic non pro οὐσιά, hoc est essentia accipitur, sed pro opibus atque divitiis. Quodque infert, « a volucre coeli usque ad pecus recesserunt 111.0872D| et abierunt, » hoc ostendit quod saepe diximus, iram Dei universa sentire, et non solum aves aeris, sed et pisces aquae deficere. Juxta tropologiam fletus assumitur super montes, et lamentatio super speciosa deserti, quando principes peccant Ecclesiae, et nihil invenitur in ea substantiae Dei, nec auditur vox Domini Ecclesiam possidentis, per sanctos et apostolicos viros. « Et a voluere coeli usque ad pecora, » ab his videlicet qui possunt in sublime ascendere, usque ad irrationabiles et simpliciores quosque recesserint a conciliabulo Dei.

« Et dabo Hierusalem in acervos arenae ( sive in transmigrationem, et in cubilia draconum, et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit 111.0873A| habitator. » Cum ecclesiastici viri et doctores quique defecerint, tunc datur Hierusalem in transmigrationem, sive in acervos arenae: ut haereticus in ea sermo praevaleat, et efficiatur cubile draconum; 111.0874A| et civitates illius redigantur in solitudinem, nec sit in ea divini sermonis habitatio, Et ille qui dicit: « Inhabitabo et inambulabo in eis, et ero Deus eorum (Levit. XXVI).

LIBER QUINTUS. 111.0873|

111.0873A| Multipliciter propheta describens calamitatem Judaeorum, quae eis per captivitatem Chaldaicam evenit, etiam usque ad fletum, pro hoc semetipsum turbavit. Unde superius ait: « Quis dabit capiti meo 111.0873B| aquam et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. » Addens etiam causas diversarum praevaricationum, propter quas malum hoc sustinuerint, nunc quoque sciscitando quaerit de populo suo intelligentem auditorem, cui loquatur instruendo quid cavere debeant ne contra se Domini excitent furorem. Ad hoc enim Scriptura sacra manifestat hominibus praevaricationum species, panditque virtutum seriem, ut sciant cavere mala et facere bona, quatenus iram Domini effugere et gratiam ejus invenire mereantur. Nam sequitur:

« Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud; quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit pertransiens? Et dixit 111.0873C| Dominus: Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis. » (Hieron.) Interrogat propheta si quem sapientium in Hierusalem valeat reperire, et eorum ad quos fiat sermo Domini, et qui possint annuntiare Domini voluntatem, et causas reddere cur Judaea redacta sit in solitudinem, et omnibus interfectis nullus remanserit qui per eam transeat. Et inducit Dominum respondentem causasque reddentem, quia dereliquerint legem ejus quam dederat eis, nec audierint vocem illius, nec fecerint quae praecepta sint, sed abierint post pravitatem cordis sui. Ergo non in nostra voluntate, sed in Domino 111.0873D| confidendum est. Pravum enim cor in omnibus (Jer. XVII). Et: « De corde nostro exeunt pessimae cogitationes (Matth. XV). » « Post Baalim, inquit, abierunt, quod didicerunt a patribus suis, » Baal idolum Sidoniorum, et est numeri singularis: Baalim vero pluralis numeri. Ergo nec parentum nec majorum error sequendus est, sed auctoritas Scripturarum et Dei docentis imperium.

« Idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio (sive angustiis) et potum dabo eis aquam fellis, et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum: et mittam post eos gladium, donec consumantur. » Potest et de vicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis, et 111.0874A| proprie de hoc tempore quando dispersi sunt in gentibus quas non noverant ipsi et patres eorum; et in toto orbe divisi cibatique sunt absinthio sive necessitatibus et angustiis. Et acceperunt potum aquam 111.0874B| fellis, quod aut malorum significat magnitudinem, et sempiternum captivitatis jugum: aut certe per ignorantiam legis Dei pro Christo Antichristum suscepturi sunt. Mittitur autem gladius post eos, ut usque ad interitum consumantur. Vel certe gladius qui eos dividat, et non patiatur in malum habere consensum, ut dispereant in eo quod mali sunt.

« Haec dicit Dominus exercituum: Contemplamini (sive intelligite), et vocate lamentatrices ut veniant: et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent (sive loquantur), festinent, et assumant super nos lamentum: et deducant oculi nostri (sive vestri) lacrymas, et palpebrae nostrae (sive vestrae) defluant aquis, quia vox lamentationis audita est de Sion (sive in Sion). » Propter futuram 111.0874C| captivitatem et eversionem Hierusalem lamentatrices vocari jubet, quae solent in luctu voce flebili, et lacertos manibus verberantes, ad lacrymas populum provocare. Hinc enim mos usque hodie permanet in Judaea, ut mulieres sparsis crinibus nudatisque pectoribus voce modulata omnes ad fletum concitent: se autem jungit Deus compatientis affectu, sive propheta, ut quidquid populus sustinet, ipsum sustinere et sentire se dicat. Quod autem infert, quia vox lamentationis audita est de Sion: statim sequitur quae ista sit vox.

« Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? Quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt (sive abjecimus) tabernacula nostra. » Vox ista est lamentantium Sion, « quomodo vastati sumus, et confusi 111.0874D| vehementer? » Statimque sibi ipsi respondent, et causas suae vastationis exponunt dicentes: « Quia dereliquimus terram » nostro vitio atque peccato, et dejecta sunt tabernacula nostra, quae quasi praetereuntes quondam possidebant. Dicant hoc et in persecutione quondam credentium turbae, quoniam idcirco vastatae sint atque confusae: quia dereliquerunt terram Domini et deseruerint tabernacula sua.

« Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestrae sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum, quia ascendit mors per fenestras nostras et ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. » In superiore capitulo dixerat: « Vocate lamentatrices 111.0875A| et veniant, et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent, » nunc quasi praesentibus loquitur in condemnationem sacerdotum atque doctorum et virorum omnium, ut illis cessantibus a doctrina, istae audiant verbum Domini, et assumant sermones oris ejus, doceantque filias et proximas suas planctum, causasque lacrymarum: « Quia ascendit, inquit, mors, per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. » Quod quanquam et spiritualiter possit intelligi, eo quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum, tamen et de Babyloniorum impetu intelligi potest, quod tanta sit fortitudo et velocitas praeliandi, ut non exspectent reserare fores, sed per fenestras et tecta conscendant, ut domos vastent Hierusalem. Pereunt autem 111.0875B| parvuli qui foris sunt, et egrediuntur de Hierusalem et juvenes, ad quos scribit et Joannes (I Joan. II); qui non ingrediuntur per arctam et angustam viam quae ducit ad vitam, sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est, « Quam lata et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII). » (Greg.) Cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet, visus quippe, auditus, gustus, odoratus et tactus, quasi quaedam viae mentis sunt quibus foras veniat, et ea quae extra ejus sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per fenestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Unde etiam Jeremias ait: « Ascendit 111.0875C| mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. » Mors quippe per fenestras ascendit et domos ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens habitaculum mentis intrat. Quo contra hoc quod saepe jam diximus de justis per Isaiam dicitur: « Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? » (Isa. LX.) Justi namque volare ut nubes dicti sunt, qui per sensus corporis, exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis eosque foras non rapit concupiscentia carnalis. Quisquis vero per has corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectatione peccati etiam nolens cadit, atque obligatus desideriis incipit velle quod noluit: praeceps quippe anima dum ante non praevidet, ne incaute 111.0875D| videat quod concupiscat, caeca incipit desiderare quod vidit. Unde prophetae mens quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, quia alienam conjugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet et illicite conjunxit. Sanctus autem vir, qui acceptis corporis sensibus velut subjectis ministris quidam aequissimus judex praeest, culpas conspicit antequam veniant, et velut insidianti morti fenestras corporis claudit. « Loquere: Haec dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis (sive cadavera hominum) quasi stereus super faciem regionis (sive campi), et quasi fenum post tergum metentis, et non est qui colligat. » (Hieron.) Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur , vocales 111.0876A| enim in medio non habet, pro consequentia, et legentis arbitrio, si legatur DABAR sermonem significat; si DEBER, mortem; si DABBER, loquere. Unde LXX et Theodotio junxere illud praeterito capitulo, ut dicerent, « disperde parvulos deforis, juvenes de plateis morte. » Aquila vero et Symmachus transtulerunt λὰλησον, loquere, ut imperet Deus prophetae loqui quae sequuntur: « Haec dicit Dominus, » etc. Et est sensus, Cum ascenderit mors per fenestras nostras, et ingressa fuerit domos Hierusalem, et parvuli juvenesque de foris perierint in plateis, tunc erit morticinum eorum, sive cadavera mortuorum, quasi in sterquilinium super faciem terrae, et quasi stipula, quae post tergum metentium dimittitur, et ut inutilis non colligitur, per quae ostendere vult tantam 111.0876B| in Hierusalem, et circa urbem caedem futuram, ut nullus sit qui sepeliat corruentes.

« Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire (sive intelligere), et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et justitiam et judicium in terra. Haec enim placent mihi (sive quia in istis est voluntas mea), ait Dominus. » Omnis hominum aufertur superbia, dum et sapientia et fortitudo et opes eorum reputantur in nihilum. Et ista est sola gloriatio, ut sciat et intelligat quod ipse sit Dominus, qui facit misericordiam et judicium et justitiam super terram, quod omnia Dei providentia, 111.0876C| et justitia gubernentur, et quae nobis videntur non habere rationem, justitiae plena sint atque rationis: haec enim sola placent Deo, et in his voluntas ejus est. Ubi sunt ergo qui dicunt, proprio hominem regi arbitrio, et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut Dei misericordia tolleretur atque justitia? Unde et Apostolus assumens hoc testimonium ponit exemplum: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. X). »

« Ecce dies venient, dicit Dominus: Et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium, super Aegyptum, et super Judam, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt 111.0876D| corde. » Multarum ex parte quadam gentium, et maxime quae Judaeae Palaestinaeque confines sunt usque hodie populi circumciduntur, et praecipue Aegyptii, Idumaei, Ammonitae, et Moabitae, et omnis regio Saracenorum, quae habitat in solitudine, et de quibus dicitur: super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto. Non igitur debet gloriari Juda qui mixtus est cum gentibus supra scriptis, quod eorum praeputium non habeat: sed ex lege Dei circumcisus sit, cum et alii haec faciant, quae legis mandata non servant, et ignorant Deum Israel. Nec prodest circumcisio quae in signum data est, nisi praecepta Domini compleantur, sicut et comae quae gentem significant, non robora corporum 111.0877A| et fortitudinem pugnatorum. Quodque sequitur, « omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde, » hunc habet sensum: cum praeter Aegyptios, Idumaeos, Ammonitas, et Moabitas, Ismaelitas in solitudine commorantes, quorum plerumque pars circumcisa est, omnes aliae nationes in toto orbe incircumcisae sint carne, omnis domus Israel incircumcisa est corde non carne, quae incircumcisio ducit ad mortem, illa enim carnis, haec spiritus est.

CAPUT X. Monetur populus ne timeat coeli constellationem, increpatio idololatriae, et planctus Jerusalem super plaga sua.

« Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. Haec dicit Dominus: Juxta 111.0877B| vias gentium nolite discere, et a signis coeli nolite metuere, quae timent gentes, quia leges populorum vanae sunt. » (Hieron.) Proprie adversum eos loquitur qui venerantur coelestia, quae in signa sunt posita annorum, temporum, mensium, et dierum: ab his aestimant regi humanum genus, et ex causis coelestium terrena moderari. Quodque ait, « leges (sive legitima) populorum vana sunt » : omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat, et nullam se habere utilitatem.

« Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia. Argento et auro decoravit illud, clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur (sive non moveatur), in similitudinem palmae fabricata 111.0877C| sunt et non loquentur, portata tollentur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene. » Descriptio idolorum quae venerantur gentes: « Lignum, inquit, de saltu praecidit: » materia ergo idolorum vitis et corruptibilis. « Opus manuum artificis. » Cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa quae fabricatur. « Argento et auro decoravit illud: » ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. Qui quidem error ad nos usque transivit, ut religionem in divitiis arbitremur. « Clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur (sive ut non moveatur.) » Quanta idolorum potentia, quae stare per se nequeunt, nisi clavis et malleis compingantur? « In similitudinem palmae fabricata: » habent pulchritudinem metallorum et picturae 111.0877D| arte decorata sunt, sed utilitatem non possident, quam praebeant aliquos fructus artifici, « et non loquentur, » nihil enim in se vitale habent. De quibus scriptum est: « Os habent et non loquentur, aures habent et non audient (Psal. CXIII). » « Portata tollentur: » fortior est ille qui portat, quam illa quae portantur. Imo in illo sensus, in hoc figura sine sensu. « Nolite ergo timere ea quae nec bene possunt facere, nec male. » Solent enim plerique gentilium daemones colere ne noceant, et alios exorare ut praestent beneficia. Unde et illud Virgilianum est: Nigram hyemi pecudem, zephyris felicibus albam. Quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata quae sunt contraria veritati referri potest. Et ipsi enim 111.0878A| ingentia pollicentur, et simulacrum vani cultus de suo corde confingunt. Jactant grandia, et ad decipiendos simplices quosque quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus, imperitorum obstringunt aciem, et a suis inventoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas, et quorum cultura proprie gentium est, et eorum qui ignorant Deum.

« Non est similis tui, Domine, magnus es tu et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus: Inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur. Doctrina vanitatis eorum lignum est, argentum involutum, sive productum, et de Tharsis affertur, et aurum de Ophir, 111.0878B| opus artificis, et manus aerarii: hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum (sive sapientium) universa haec. Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. » Haec in Septuaginta non habentur, sed de Theodotionis editione in plerisque addita sunt. Et cum juxta litteram videantur perspicua, juxta anagogen magnam habent difficultatem. Nullus est similis est Deo vero, eorum deorum qui haeretica arte finguntur. Omnes timebunt eum qui rex gentium est. Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. IX), et de eo proficimus ad charitatem veram. Tuum est, inquit, decus: » in veritate decor, in mendacio turpitudo. 111.0878C| Quamvis haeretici juxta sapientiam mundi quae destruitur, sibi sapientes esse videantur, tamen in omnibus regnis, quibus lacerant Ecclesiam, « nullus est similis tui, » dicente sermone divino. « Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I). » Simul sapientes et fatui sunt doctrina eorum pro qualitate ingenii vel vilis est, et ligno comparatur, vel similis argento, propter eloquii venustatem « Affertur de Tharsis. » Tharsis vel Indiae regio est, ut vult Josephus, vel certe omne pelagus Tharsis appellatur, et coeli habet similitudinem, et tamen involuta est verborum artificio. Si enim voluerit decipere non poterit. « Et aurum de Ophir: » septem nominibus apud Hebraeos appellatur aurum, quorum unum dicitur, quod nos dicere 111.0878D| possumus obrizum, ut splendeat in superficie idolorum, quod intrinsecus lignum est vilisque materiae, hyacintho operiuntur et purpura ut superficie sui oculos decipiant, dum coelorum sibi colorem et regna coelestia pollicentur, et tamen opera sapientium sunt universa haec, qui saeculo sapientes putantur caeterum apud Deum stulti sunt. « Dominus autem Deus noster, Deus verus est: » illa ergo universa mendacia, « et ipse Deus vivens. » Igitur illa mortua quae finguntur, et « rex sempiternus: » haereticorum umbrae ad tempus praevalent, sed longo tempore corrumpuntur. « Ab indignatione ejus commovebitur terra, » hi qui terrena habent opera, et terrena simulacra « confingunt, et non sustinebunt gentes comminationem 111.0879A| ejus, » nequaquam populus Domini, sed gentium multitudo, quae Dei comminationem ferre non praevalent.

« Sic ergo dicetis eis: Dii, qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelis sunt. » Falsis diis, et qui artificiose compositi sunt, ista dicenda sunt: illi enim nec coelos fecere nec terram; qui sunt cooperatores Christi dii vocantur, et Domini per doctrinam ecclesiasticam magna ex parte fabricant domum.

« Dominus qui facit (sive fecit) terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit coelos. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in coelo, et elevat sive educit nebulas ab extremitat bus terrae. Fulgura in pluviam 111.0879B| fecit, et educit ventum (sive ventos) de thesauris suis. Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. Vana sunt et opera risu digna. In tempore visitationis suae peribunt. Non est similis his pars Jacob. Qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel virga haereditatis ejus, Dominus exercituum nomen est illi. » Qui facit terram in fortitudine sua, Deus Pater est, facit autem in fortitudine sua, Domino Salvatore. Christus enim virtus est et Dei sapientia (I Cor. I). Qui ipse est et prudentia, in quo extendit coelum. « Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. XXXII): » loquens ad Filium: « Faciamus 111.0879C| hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). » (Orig.) Tres quodammodo virtutes Dei assumens Propheta, fortitudinem, sapientiam, atque prudentiam, unicuique earum propria opera distribuit, fortitudini terram, sapientiae orbem terrarum, prudentiae coelum: audi quippe scripturae ordinem: « Dominus qui fecit terram in fortitudine sua et erexit orbem in sapientia sua, et in sua prudentia extendit coelum. » Et nos igitur in terra nostra (dictum est quippe ad Adam, « Terra es » ) necessariam habemus fortitudinem Dei, quia absque ea impossibile nobis est id exsequi, quod carni repugnat. Cum autem mortificata fuerint membra super terram, tunc parent spiritus voluntati. Siquidem juxta Apostolum « spiritu gesta carnis mortificantur (Rom. 111.0879D| VIII). » « Dominus ergo qui fecit terram in fortitudine sua. » Si autem et ad hanc terram venias, et consideres id quod in Job scriptum est (Job. XXVI), juxta emendatissima tamen exemplaria, quomodo statuerit eam super nihilum, invenies fortitudinem Dei in medietate mundi terrae libram sustinere. Veniam vero et ad orbem terrarum qui graece οἰκουμένη nuncupatur, id est, inhabitata. Scio animam meam inhabitatam, scio animam desertam. Si enim non habet Deum Patrem, si non habet Filium dicentem: « Ego et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. IV); » si non habet Spiritum sanctum, anima deserta est: habitata autem est quando plena est Deo, quando habet Christum et Spiritum 111.0880A| sanctum. Verum haec differenter et varie in Scripturis dicuntur, in anima hominis Patrem et Filium et Spiritum sanctum commorari. Nam et David in Psalmo confessionis, tres spiritus postulat dicens: « Spiritu principali confirma me, spiritum rectum innova in viscoribus meis, spiritum sanctum ne auferas a me (Psal. L). » Qui sunt isti tres spiritus? Principalis spiritus Pater est; rectus spiritus, Christus est; spiritus sanctus, Spiritus est sanctus. Haec in approbationem ejus rei diximus, quod habitata, id est, orbis terrarum in sapientia Dei fabricata sit. « Sapientia quippe auxiliabitur justo, super decem potestatem habentes in civitate. Sapientiam autem et disciplinam qui abjicit infelix est, et vana spes ejus, et labores ejus insensati, et inutilia opera ejus, » ait 111.0880B| sapientia quae titulo inscribitur Salomonis. Idcirco quantum possumus labore nitamur, ut habitata nostra a sapientia Dei erigatur: cecidit quippe et de sublimi corruit; venientibus nobis in locum istum miseriarum; cecidit habitata nostra, postquam peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, impie gessimus, et post ruinam indiget erectione. Si autem non vis ista sententia adduci, communem totius orbis quaeramus ruinam, ut post casum eis consequenter Deus erigens praedicetur. Quicunque est in orbe isto ante erectionem cecidit, si autem cecidit, consequenter erigendus fuit. Nemo quippe sine casu sublevatur: si autem erectus est, videamus quae ruina praecesserit. Omnes corruimus per peccatum in orbem terrarum, et Dominus qui erigit elisos (Psal. CXLIV), 111.0880C| elevavit nos jacentes. In Adam omnes morimur, atque ita corruit orbis terrarum, et indiget erectionis, ut in Christo omnes vivificemur. Igitur duplicem intellectum de orbe tradidimus: unum quomodo singulae animae aut habitatae sint aut desertae, alterum quomodo universus orbis pariter ceciderit. « Et in sua prudentia extendit coelum: » non fortuito sapientia in coeli extensione assumpta est; invenies et in Proverbiis, dictum: « Deus sapientia fundavit terram, praeparavit autem coelos prudentia (Prov. III). » Est ergo aliqua prudentia Dei, quam nolo ut extra Christum requiras. Omnia quippe quae Dei sunt, Christus est. Ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, ipse justitia, ipse sanctitas et redemptio, ipse ut ad praesens veniam, etiam prudentia. Sed cum 111.0880D| unum sit in subjacenti, pro varietate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud significat sapientia, aliud justitia: quando enim sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instituit: quando justitia, distributor et judex meritorum significatur; quando sanctitas, illa virtus describitur, quae credentes Deo efficit sanctos. Ita ergo hic prudentiam ejus intellige cum doctrina est et demonstratio bonarum aut malarum rerum, sive neutrarum, atque in hunc modum extendisse nunc dicitur coelum in prudentia sua. Quomodo autem extendatur coelum extendente eum prudentia, audi. « Quoniam extendi verba et non attendisti. » Asserit quippe extensionem quamdam esse verborum, similiter ut nunc dicitur 111.0881A| coeli, juxta illud quoque quod in alio loco scriptum est: « Qui extendit coelum ut pellem (Psal. CIII). » Extenditur autem et anima nostra quae prius fuerat contracta, ut possit capax esse sapientiae Dei. Verum ut ad propositum revertamus, diximus de eo quod prudentia ejus coelum factum sit, et nunc affirmamus eos qui coelestem hominem portant esse coelos. Si enim ad peccatores dicitur: « Terra es et in terram ibis (Gen. III), » quare non dicatur ad justum, cujus est regnum coelorum: Coelum es et in coelum ibis? Aut si propter choicum dicitur ei qui portat imaginem choici, « Terra es et in terram ibis: » cur propter coelestem ei qui imaginem coelestis portat, non conveniat dici: Coelum es, et in coelum ibis? Unusquisque autem nostrum aut coelestia facta habeat 111.0881B| aut terrena. Si terrena facta sunt, ad cognatam sibi terram deducunt eum, qui thesaurizat ea in terra et non in coelo. Rursumque haec quae juxta virtutem gesta sunt, thesaurizatorem suum ad propinquas sibi coelorum regiones subvehunt. (Hieron.) « Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in coelo. » Omnis enim doctrina Domini de coelestibus fluit, dicente David: « Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae et infirmata est, tu vero perfecisti eam: Et elevat (sive educit) nebulas ab extremis terrae (Psal. LXVII). » Nebulae sive nubes quibus mandavit Dominus ne pluerent super Israel imbrem, educuntur ab extremitatibus terrae; quarum una nebula loquebatur: « Puto enim nos Deus apostolos ostendit novissimos tanquam morti destinatos, 111.0881C| quia spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus (I Cor. IV). » (Orig.) Etenim hoc quod scriptum est: « veritas tua usque ad nubes. » non potest referri ad inanimales nubes, sed veritas Dei usque ad illas nubes est, quae audiunt mandatum Domini, et noverunt quo pluvias deferant et a quibus eas suspendant. De his nubibus dictum est: « Et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V). » De his enim quae ex densato aere constare dicuntur, si non fuerit pluvia, non praecepit Deus ne pluant super vineam, aut quamcunque regionem imbrem, sed omnino non apparent, ut in tertio Regnorum libro legimus: quando in tempore siccitatis nubes nulla apparuit, et postea juxta prophetiam Eliae futurae pluviae signum in 111.0881D| vestigio hominis ostensum est, atque ita post nubem conglobatam imber descendit in terras: istis vero quasi subsistentibus nebulis, jubetur pluviam continere cum indigna fuerit anima imbre coelesti, et dicitur: « mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem. » Itaque unusquisque sanctorum nubes est. Moyses nubes erat et quasi nubes loquebatur: « Attende, coelum, et loquar, et audiat terra sermones ex ore meo, exspectet ut pluviam verba mea (Deut. XXXII). » Si non fuisset nubes nunquam dixisset, « exspectet ut pluviam verba mea, et descendant ut ros eloquia mea. » Quasi nubes dicebat: « ut imber super gramen, ut pruina super fenum, quia nomen Domini invocavi. » Similiter et Isaias ut nubes loquebatur: « Audi, coelum, et auribus 111.0882A| percipe, terra, quia Dominus locutus est (Isa. I). » Et quia ipse nubes erat, et sciebat alias nubes conprophetantes sibi, ideo vaticinans aiebat: « Mandabo nubibus ne pluant super terram imbrem. » Si autem jam dicimus qui sint nubes, videamus quomodo Deus educat nubes ab extremo terrae. Ait Salvator: « Qui vult in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. IX). » Servavit hoc mandatum Paulus, et fuit novissimus in hoc mundo, dicens: « Puto enim nos Deus apostolos novissimos ostendit, quasi mortificatos: quia spectaculum sumus in mundo et angelis et hominibus (I Cor. IV). » Si quis ergo sanctus custodiens praeceptum Salvatoris, factus fuerit in hac vita novissimus, iste sit nubes, et educit Deus nubes non a primis terrae, non a consulibus, 111.0882B| non a ducibus, non a divitibus: « Beati enim pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum (Matth. V). » Vides quomodo ab extremis educat Deus, et corporet nebulas? Propterea si volumus nubes fieri, ad quas perveniat veritas Dei, novissimi omnium fiamus, et tam affectu quam etiam ore dicamus: « Puto enim nos Deus apostolos novissimos ostendit. » Quod si non sim apostolus, licet tamen mihi fieri extremum, ut educens nubes Deus ab extremo terrae educat me. « Et fulgura in pluviam fecit. » Cum enim imber de coelo venerit doctrinarum, et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes invenies, et clara fulgura sapientiae. Aiunt naturalium causarum scrutatores, quia fulgura ex nubium collisione generentur in morem silicum duriorum, quos cum comploseris 111.0882C| sibi, medius ex his ignis elabitur, atque ita cum fulgore pariter et tonitrua mugire, tonitru scilicet sonitum indicante concursus et fulgore excussi luminis claritatem. Si intellexisti exemplum, considera nunc nubes rationales. Moyses nubes erat, Jesu nave nubes erat. Isti si secum colloquantur, ex sermonibus eorum fulgura micant. Jeremias et Baruch nubes erant, sermocinentur invicem, et videbis rutilare fulgura. Potes et tu ipse de Scripturis sanctis in hunc modum nubium invenire concursus, ex quibus ignes emittantur. Ut autem et ad Novum Testamentum veniamus: Paulus et Silvanus duae nubes in unum convenerunt. Ecce totum mundum Epistolae eorum fulgor illumina. « Fulgura in pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis (Psal. 111.0882D| CXXXIV). » Ergo ne hi venti, qui super terras perflant, in thesauris Dei sunt, et non horum natura manifesta est, quomodo et qua ratione subsistant. Sed sunt quidam ventorum thesauri, thesauri spirituum, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus sapientiae et pietatis, spiritus timoris Dei, fortitudinis et dilectionis et charitatis. Potes et ipse de scripturis hos ventos congregare, et istorum spirituum invenire thesauros. Ubi sunt isti thesauri? utique in eo quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi, in Christo sedem habent. Inde oriuntur hi spiritus, ut alius sapiens sit, alius fidelis, alius eruditus, et alius quodcunque donorum Dei possideat. « Alii enim per spiritum datur sermo sapientiae, 111.0883A| alii sermo scientiae juxta eumdem spiritum, alii fides in eodem spiritu (I Cor. XII). » « Eduxit ergo nubes ab extremo terrae, et fulgura in pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis, » et nos juxta misericordiam Dei ad hos thesauros nos occursuros putamus. Et quia plures sunt thesauri, forte juxta ordinem resurgentium erit et requies in thesauris Dei. Quod autem dico, istiusmodi est, resurrectio mortuorum in quibusdam ordinibus futura est. Ait quippe Apostolus: « Unusquisque autem resurget in suo ordine (I Cor. XV), » et non ut libet miscentur ordines resurgentium. Alius ordo erit in illo et in illo thesauro Dei, et alius ordo in alio et in alio thesauro Dei: isti autem omnes thesauri unum habent thesaurum, « in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » 111.0883B| Et quomodo possideo unam pretiosissimam margaritam per plures alias margaritas: sic venio ad thesaurum thesaurorum, et Dominum dominorum, et Regem regum, cum dignus fuero spiritibus in Dei thesauris commorantibus. (Hieron.) « Stultus factus est omnis homo a scientia: » licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moyses et Abraham sapientes sint, ad comparationem Dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum Dei sapientius est hominibus. Infatuatus est omnis homo a scientia. (Orig.) Si omnis homo infatuatus est a scientia: « Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). » « Infatuatus est a scientia: » videns per speculum, videns in aenigmate, portiunculam quamdam videns, et si sic expedit dicere, ipsius quoque portiunculae partem 111.0883C| minimam recognoscens. Econtrario autem intelliges, quid sit « infatuatus est omnis homo a scientia: » comparatione peccatorum Hierusalem, Sodomorum peccatum justitia est. « Justificata est enim, ait, Sodoma ex te (Matth. X). » Quomodo ergo non habent justitiam Sodomorum peccata per se, sed ad collationem majorum scelerum justificantur, sic econtrario scientia Pauli ad illam coelestem scientiam, ad illum consummatum rationis intellectum stultitia reputatur: idcirco « infatuatus est omnis homo a scientia. » Tale quiddam Ecclesiastes ut arbitror deprehendens effatus est: « Dixi, sapiens efficiar, et ipsa elongavit se a me longius quam erat, et alta profunditas, quis inveniet eam? » Volumus quiddam audenter licet dicere, quoniam hoc quod descendit in mundum evacuavit 111.0883D| se ipsum, ut evacuatione ejus mundus compleretur. Si autem hoc quod descendit in mundum evacuavit se, evacuatio ipsa sapientia est, quoniam quod « fatuum Dei sapientius est hominibus. » Si ergo dixissem fatuum Dei, quomodo aucupes sermonum meorum, et semper dediti ad criminandum, venenatas in me linguas vibrarent? Nunc vero Paulus, quasi sapiens et potestatem habens apostolicam, ausus est dicere omnem sapientiam terrenam, quae in se, quae in Petro, quae in caeteris apostolis erat, quae in istum mundum descenderat stultitiam esse Dei, ad comparationem quippe illius sapientiae quam terrenus non capit locus: ad illam sapientiam quae coelestis est, quae mundi limitem excedit, hoc quod 111.0884A| descendit ad homines fatuum Dei est: verum id ipsum fatuum Dei sapientius est hominibus. Quibus hominibus? Non utique stultis sed sapientibus, dicas licet sapientes saeculi istius sive principes, sive vates, istis sapientibus saeculi, hoc quod exposuimus. « fatuum Dei sapientius est hominibus. » Mirabile quiddam volumus inserere, quoniam « sapientia mundi stultitia est apud Deum, » et infatuavit Deus sapientiam mundi. Nam in sapientia sua infatuavit sapientiam mundi, nec potest capere sapientiam Dei sapientia mundi, ut esse stultitia arguatur. Neque enim dignatus sapientia Dei ad mundi sapientiam convincendam tota descendere, sed potius modicum, quod necessarium fuit, quod fatuum Dei erat, ut hoc parvo et fatuo Dei infatuaretur saeculi sapientia. Non 111.0884B| enim valebat saeculi sapientia, magnitudinem in se venientis sapientiae sustinere. Verum exemplum interponamur, ut perspicue possit intelligi, quomodo fatuum Dei stultam fecerit sapientiam mundi. Fingam paulisper me, qui aliquid putor nosse, cum insipiente aliquo et inerudito conferre sermonem, qui nihil intelligat, nihil acutae disputationis interroget. Nunquidnam opus mihi est ad illius stultitiam coarguendam dialecticae artis calliditatem et profundorum rensuum acumen adhibere? Nonne ad unius sermunculi jactum vilis et modici, qui tamen illius intelligentiae videatur acerrimus, fatuum eum et insipientem esse convincam? Sic igitur ad mundi sapientiam stultificandam, non est opus sapientiam Dei descendere et cum ea colluctari, quae deorsum est sapientia: sed sufficit 111.0884C| fatuum Dei, quoniam « fatuum Dei sapientius est hominibus et infirmum Dei fortius est hominibus, » et omnia contraria Salvator meus et Dominus assumpsit, ut contrariis dissolvat contraria, et nos confirmemur ab infirmitate ejus, et sapientes efficiamur a fatuo ejus, et in haec introducti possimus ascendere ad sapientiam et virtutem Dei Christum Jesum. (Hieron.) Confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit, falsumque est quod conflavit. Si autem stultus est omnis homo a scientia, stultum est omne falsumque quod fecit, et non est spiritus in eis. Notandum quod et in isto capitulo ventus et spiritus uno nomine apud Haebreos appellatur . Spiritum autem sanctificationis vocat, qui in haereticorum mentibus non potest inveniri. 111.0884D| « Vana sunt et opus risu dignum. » Quis enim non rideat cum haereticorum simulacra perspexerit? Aut enim rustica sunt, quae dicuntur, et lignum est, aut pulchro sermone composita, et reperitur argentum, aut certe de proprio simulata sensu, et frustra auri imaginem pollicentur. « In tempore visitationis suae peribunt: » Ad tempus valet haeresis ut electi quique manifesti fiant et probati sint (I Cor. XI): cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus stulta respexerit, omnia conticescunt. « Non est his similis pars Jacob, eorum qui supplantavere Judaeos, et quotidie destruunt haereticos. Pars autem sanctorum Deus est, de quo Propheta dicit: « Pars mea Dominus (Psal. LXXII). Qui enim formavit 111.0885A| omnia ipse est, » qui fecit omnia atque plasmavit. tam in anima quam in corpore. « Et Israel virga haereditatis ejus est. » Omnis qui directus in Deo est, vel sensu cernit Deum, sceptrum est haereditatis ejus, cujus nomen Dominus omnipotens est, sive virtutum. Hoc enim sonat Dominus exercituum, quod in Hebraico scriptum est Dominus Sabaoth.

« Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione, quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice: et tribulabo eos ita ut non inveniantur. » Septuaginta: « Congregavit deforis substantiam suam, quae habitat in munitione: quia haec dicit Dominus: Ecce ego supplantabo habitatores terrae hujus, et tribulabo eos ut non inveniantur. » (Hieron.) 111.0885B| Praecipitur Hierusalem, ut quidquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni paret alimenta; se enim nequaquam ut prius de futuro et longo tempore comminari, sed jam de vicina captivitate, quae jamjamque ventura sit. Congrega, inquit, et deforis, et de terra, hoc est, ex agris substantiam tuam in confusionem. Quidquid enim habes confusione dignum est: quae licet praepares haec, super his Domini dicta cognosce: Ecce ego in hac vice, in isto tempore, projiciam, sive instar fundae jaciam longe habitatores terrae hujus. Pro quo LXX interpretati sunt: « Supplantabo et cadere faciam. » Pro quo verbo Hebraico, id est Aquila et Symmachus interpretati sunt σφενδονήσω. Et est sensus: Instar fundae cum omni impetu 111.0885C| abjiciam, et sic eos obsideri faciam, sicque tribulabo et coangustabo, ut omnes in urbe reperiantur, et effugere nequeant malum.

« Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea. » Septuaginta: « Vae super contritione tua, pessima plaga tua. » Juxta Hebraicum ipsa Hierusalem loquitur, quod vehementer afflicta sit, et plagam sustineat insanabilem. Juxta Septuaginta vero propheta loquitur ad Hierusalem, et plangit eam super contritione et plaga sua.

« Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est ( sive vulnus meum), et portabo illam ( sive apprehendit me). » Ipsa loquitur Hierusalem, Quidquid patior mea culpa patior, intelligo vulnus meum, quod apprehendit me, sive iram Domini sustinebo, quoniam 111.0885D| peccavi ei.

« Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei disrupti sunt ( sive omnes pelles meae conscissae sunt), filii mei exierunt a me ( sive oves meae), et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum ( sive non est locus ultra tabernaculo meo), et qui erigat pelles meas. » Subversionem urbis suae tam facilem plangit Hierusalem, ut nequaquam muros et omnia moenia funditus eruta, sed tabernaculi atque tentorii ablationem putes. Tabernaculum, inquit, hoc est, habitatio mea, repente sublata est. « Omnes funiculi mei disrupti sunt: » servat tabernaculi metaphoram. Sive « omnes pelles meae conscissae sunt. Filii mei exierunt a me, » sive 111.0886A| « pecora mea. » Quod a LXX additum, non stat juxta historiam: in longa enim obsidione quomodo oves et pecora auferri poterant de Hierusalem, quae etiam si fuissent, fames consumpserat? « Et non, inquit, subsistunt, » sive « non sunt, » neque enim translati sunt in Chaldaeam, sed magna pars eorum interfecta est. « Non est qui extendat ultra tentorium meum: » non est qui me instauret et murorum meorum jaciat fundamenta, qui ad solum usque prostrati sunt.

« Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. » Per translationem pastorum atque ovium, principum culpa, et dispersio populi describitur. Quia enim principes stulte egerunt, nec quaesierunt Dominum, quem toto debuerant 111.0886B| corde perquirere, idcirco et mala venientia non viderunt, sive non intellexerunt Dominum, et omnis multitudo Hierusalem huc illucque dispersa est.

« Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis, ut ponat civitates Juda in solitudinem, et habitaculum draconum ( sive cubile struthionum). » Et, ut Symmachus interpretatus est, sirenarum, pro quo in Hebraico positum est. Verba prophetae: « Ecce, inquit, sonitus et fremitus » Babylonii venientis auditur, magnaque commotio sive terrae motus de terra aquilonis, ut omnes urbes Judeae, habitatoribus interfectis, redigat in solitudinem, et faciat pro hominibus dracones habitare, et cuncta venenata animantia, sive struthiones, quod et ipsum animal solitudinis familiare est, et in desertis 111.0886C| nascitur ac nutritur: aut certe Sirenas monstra quaedam et daemonum phantasmata possumus intelligere. Haec omnia quae et praeteritus et praesens sermo descripsit, ad persecutionis Ecclesiae referamus tempora, quando tabernacula Domini subvertuntur, et omnis habitatio ecclesiae redigitur in solitudinem: Et ut ista universa veniant culpa pastorum est, qui stulte egerunt, et Dominum non quaesierunt, nec intellexerunt eum, et idcirco omnis grex dispersus est.

« Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. » Erubescant novi praedicatores, qui aiunt, unumquemque suo arbitrio regi, cum et hic propheta dicat, « non est hominis via ejus: » et David in lyrico carmine canat: « A Domino gressus hominis dirigentur, et 111.0886D| viam ejus volet nimis (Psal. XXXVI). » Sive hic sensus est: Quod a Babyloniis sustinemus non est eorum fortitudinis, sed nostri meriti et indignationis tuae.

« Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super provincias, sive generationes, quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt locum ejus, et decus ejus (vel pascua) dissipaverunt ( sive ad solitudinem redegerunt). » Hunc locum in psalmo legimus: « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua 111.0887A| corripias me (Psal. VI). » Et est sensus: Meremur quidem omnia quae sustinemus, et multo meremur majora quam patimur. Verumtamen hoc obsecro, ut quasi pater me corripias, non quasi adversarius, ut me emendes quasi filium, et non punias quasi inimicum. Castigas enim omnem filium quem recipis (Hebr. XII), et per omnem dolorem ac flagellum emendas Hierusalem. Hostes autem qui non noverunt te, et provinciae sive regiones, quae non invocaverunt nomen tuum, nequaquam tuum debent sentire judicium, sed indignationem. Tradidisti enim nos ut emendaremur, illi autem aggravaverunt jugum suum. Seni non pepercerunt, et parvulos afflixerunt, comederunt nos et penitus devorarunt, et in tantam solitudinem redegerunt Hierusalem, ut et publicarum 111.0887B| et privatarum aedium omnia dissiparent, et populum tuum interficerent. Notandum autem quod furere Dominus dicitur, non quo humanis perturbationibus subjaceat, sed quo nos qui delinquimus nisi irascentem audierimus Dominum, non timeamus. Unde et Apostolus scribit (Rom. II): « Bonitas Dei et patientia provocet nos ad poenitentiam, nos autem secundum duritiam et impoenitens cor nostrum, thesaurizamus nobis iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. »

CAPUT XI. De maledictione ejus qui non audit verbum Domini, de poena peccati initi: impius non sanctificatur in sacrificiis suis. De oliva, et praedictione crucis Christi.

111.0887C| « Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino dicens: Audite verba pacti ( sive testamenti) hujus, et loquimini ad viros Juda, et habitatores Hierusalem, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel. » Non quidem est positum in titulo, sub quo tempore vel sub quo rege, et quoto anno ejus, haec prophetia facta sit. Sed intelligimus, vel priori prophetiae et tempori haec esse jungenda, vel certe post aliquod temporis intervallum prioris prophetiae, hunc Domini ad prophetam factum esse sermonem. Notandum est autem quod verbum Aquila et Symmachus semper pactum, Septuaginta et Theodotio testamentum, interpretati sunt. Proprie autem nunc ad Hierusalem, et ad viros tribus Judae sermo dirigitur.

111.0887D| « Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum. » Nam propter generis privilegia, non propter circumcisionis injuriam et otium sabbati, sed propter obedientiam et Deus efficitur populi Israel, et Israel populus ejus. Et hic quidem quasi ad servos loquitur ut placeant Deo. In Evangelio vero Dominus ad discipulos: « Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos: quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi 111.0888A| a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV). » Cumque amici fuerint, de amicis transeunt in filios. « Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » Unde amicis et filiis praecipit: « Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est (Matth. V), » similitudinem imperans non aequalitatem. Et ibi obedientia mandatorum est, hic similitudo Dei. Quodque ait, « in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea: » dat nobis intelligentiam, quod caminus et fornax ferrea atque succensa, tribulationis et poenae significet magnitudinem, non aliquem poenae locum ferri materia praeparatum. (Orig.) Quis enim est iste sermo qui factus est a Domino, sive ad Jeremiam, sive ad Isaiam, sive ad quemlibet prophetarum? an ille qui erat a principio 111.0888B| apud Deum? Ego nescio aliud verbum Domini praeter eum de quo dicit evangelista: « In principio erat sermo, et sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo (Joan. I). » Hoc autem scire debemus, quia haec sit utilitas credentium, si sermo ad singulos quosque fiat. Quid mihi enim prodest, si descendat in mundum et ego eum non habeam? E diverso autem etiam si ad universum mundum non veniat, et ego fuero similis prophetarum, habeo cum. Dicam autem, quia et ad Moyse, et ad Jeremiam, et ad Isaiam, et ad singulos sanctorum idem sermo commeaverit. Et illud quod a Domino discipulis dictum est: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), » opere servatum est ante adventum suum, quem omnibus manifestavit. 111.0888C| Erat quippe cum Moyse, cum Isaia, cum omnibus sanctis. Quomodo enim poterant effari sermonem Dei sine ipsius sermonis adventu? Haec autem nos qui ecclesiastici sumus magis debemus advertere, qui volumus eumdem Deum esse legis et Evangelii, ipsum Deum et antiquitus et nunc et in omnia saecula saeculorum. Quid ergo dicat et nos audiamus: « Audite verba Testamenti hujus et loquimini ad viros Juda, et inhabitatores Hierusalem. » Viri Juda nos sumus propter Christum, non dubium est, quin Dominus noster ex Juda ortus sit: nomen quoque ipsum Juda si juxta Scripturas probavero ad Christum referri potest. Viri Juda, non erunt increduli Judaei Christo, sed nos qui in Christo credimus. « Juda, te laudant fratres tui, manus tuae super dorsum 111.0888D| inimicorum tuorum (Gen. XLVIII). » Te laudant: non illum Judam filium Jacob fratres sui laudaverunt, sed hunc Judam laudant fratres sui. Ait quippe iste Judas: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae, hymni sacrificabo te (Psal. XXI). » Dicitur ad illum Judam: « Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. » Ubi reperitur ille Judas super dorsum inimicorum manus suas posuisse? historia nihil de eo tale conscripsit. Si autem consideres adventum Domini nostri Jesu Christi, destruentis diabolum, exspoliantis principatus et potestates, et ostentui eos facientis, et triumphantis in ligno, videbis quomodo super istum Judam completa sit prophetia dicens: « Manus tuae super dorsum inimicorum 111.0889A| tuorum. » Et nunc ad viros Juda sermo fit. Nulli dubium est, quin ad nos Christianos sermo fiat propter Christum, qui ex tribu Juda natus est. Fit quoque sermo et ad inhabitantes Hierusalem, scilicet ad eos qui in ecclesia habitant. Haec est civitas magni regis, haec est visio pacis. Pax quippe in nobis, si tamen filii pacis sumus, multiplicatur et cernitur. « Audite ergo verba Testamenti hujus, et loquimini ad viros Juda et ad inhabitantes Hierusalem, et dices ad eos: Maledictus homo qui non audierit verba Testamenti hujus, quod mandavit patribus vestris. » Quis magis audit verba Testamenti quod mandavit Deus patribus, nos qui in Christo credimus, an illi qui neque Moysi crediderunt, dum in Christo non credunt, ad quos Salvator ait: « Si crederetis 111.0889B| Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit; si autem litteris illius non creditis, quomodo meis verbis credituri estis? (Joann. V.) » Itaque illi in Moysen non crediderunt, nos vero credentes in Christo, credimus Testamento quod traditum est per Moysen. Et ad nos dicitur ne maledicti fiamus: « Maledictus homo qui non audierit verba Testamenti hujus quod mandavit patribus vestris. » Ergo illi maledicti sunt? Neque enim audierunt Testamentum quod mandavit Deus patribus. « In die, inquit, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea. » Et nos eduxit Deus de terra Aegypti, de fornace ferrea maxime juxta intelligentem id quod scriptum est in Joannis Apocalypsi: quia locus ubi Dominus crucifixus est vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus. Si enim spiritualiter 111.0889C| Aegyptus quispiam nominatur, et non est Aegyptus secundum intelligentiam corporalem, haud dubium est, quin si intellexeris Aegyptum spiritalem et exieris de ea, tu sis egrediens ex terra Aegypti de fornace ferrea, et tibi dicatur: « audite vocem meam et facite juxta haec omnia. » Deinde repromissio Dei est ad audientes si fecerint quaecunque praecepit Dominus dicens: « Eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum. » Non omnis qui se populum Dei esse dicit, populus Dei est. Judaeorum populus, populum se vinditans Dei, meruit audire, « quia non populus meus vos: » et dictum est ad eum: « non populus meus, » et rursum iste populus vocatus est non populus. « Ipsi enim aemulati sunt, inquit, me super non Deum. » De illis dicit: « Irritaverunt me in idolis suis, 111.0889D| et ego aemulabor eos super non gentem: in gentem enim insipientem irritabo eos (Deut. XXXII). » Nos igitur in populum Dei facti sumus, et annuntiatur justitia populo qui nascetur de gentibus. Iste enim populus subito nascitur. Et in propheta scriptum est: « Si nata est gens in semel: » quando Salvator ascendit ad coelos, et crediderunt una die quinque millia, et alia die addita sunt tria millia (Act. V). Vere tunc fuit cernere populum in semel natum sermone Dei, et repente sterilem parturientem, ad quam dicitur: « Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quia plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Galat. IV). » Deserta Ecclesia a Lege, deserta erat et a Deo, habens 111.0890A| autem virum Synagoga Legem, habebat et Deum. Quid ergo pollicetur Deus? « Eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. » Non est omnium Deus, sed eorum tantum quibus se largitus est. Quomodo patriarchae illi, ad quem dixit. « Ego sum Deus tuus: » et rursum alii: « Ero Deus tuus: » nec non de aliis: « Ero, inquit, Deus eorum: » putasne aliquando consequimur id quod per singulos dico, ut Deus omnium sit Deus noster. Si autem vis plenius discere quorum sit Deus, et quibus vocabulum sui nominis largiatur: « Ego, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III). » Idque ipsum exponens Salvator ait: « Deus autem non est mortuorum, sed vivorum (Luc. XX). » Quis est mortuus? Utique peccator qui non habet, dicentem: « Ego sum vita. » Qui habet 111.0890B| mortua opera? qui nec dum poenitentiam egit ab operibus mortuis, de quibus Apostolus ait: « Non rursum fundamentum jacientes poenitentiae ab operibus mortuis (Hebr. VI). » Si ergo Deus non est mortuorum, sed viventium, et seimus eum esse viventem, qui conversatur juxta Christum ut particeps ejus fiat. Et si volumus ut et Deus noster sit, renuntiemus operibus mortuis, ut pollicitationem suam in nobis compleat, dicens: « et ero vobis in Deum. »

« Ut suscitem juramentum, quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. » (Hieron.) Patres videntur accipere, quando accipiunt filii, et Abrahae repromissio completur in posteris. Terram autem lacte et melle manantem hyperbolice debemus accipere pro 111.0890C| rerum omnium abundantia, ut est illud (Virg. Eclog. III): Mella fluant illis, ferat et rubus asper amomum. Et iterum: Et passim rivis currentia vina repressit. Aut certe tropologice terram lacte et melle manantem Christi Ecclesiam sentiamus, in qua parvuli atque lactantes educamur per fidem, ut possimus solidum cibum capere.

« Et respondi et dixi, Amen, Domine. » Pro quo Septuaginta, « Fiat, Domine » (hoc enim amen significat) transtulerunt. Dixerat Dominus: Juravi patribus vestris daturum me eis terram lacte et melle manantem (Exod. III), sicut rebus ipsis hodie comprobatur. Propheta diligens populum suum occupat 111.0890D| vocem Domini, et cupit vera esse, et in perpetuum permanere, quae data sunt. Unde ait: Vere, Domine, implevisti quod pollicitus es, sive; Fiat, Domine, hoc est, semper maneat quod dedisti.

« Et dixit Dominus ad me: Vociferare ( vel lege) omnia verba haec in civitatibus Juda, et foris Hierusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa. » Clementissimus Deus frequenter ventura praedicit, ut tandem durus ad credendum animus molliatur. Praedicit autem tam in urbe Hierusalem, quam foris in agro, ut quorum commune discrimen est, eadem poenitudo sit.

« Quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad 111.0891A| diem hanc. Mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam: et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus, quod praecepi ut facerent. » Huc usque in Septuaginta non habetur: Quodque sequitur, « et non fecerunt, » ab eis positum est, et cum superioris capituli fine sociatum, in quo scriptum est: « Audite verba pacti hujus et facite illa, et non fecerunt. » Quid sit autem de mane consurgere, et Dei verba per prophetas eis frequenter ingerere, et educere eos de Aegypto, et saepius admonere et dicere: Audite vocem meam, et illos abiisse post pravitatem cordis sui, et postea eis reddere, quae merentur accipere, ante jam diximus:

111.0891B| « Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Hierusalem. Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea. Et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis. Irritum fecerunt domus Israel et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. » Pro conjuratione, quam nos juxta Symmachum interpretati sumus, Aquila, et LXX, et Theodotio συνδεσμὸν transtulerunt, quam nos colligationem possumus dicere. Unde et Athalia, cum in templo sibi parari insidias deprehendisset (IV Reg. XI), eodem verbo locuta est, « Conjuratio, conjuratio. » Proprie autem hoc verbo Scriptura abutitur, quando non subito fortuitoque peccato, sed praeparatis insidiis et conjuratione tenditur ad delictum, et pari mente unoque 111.0891C| studio id agunt, ut Dei mandata contemnant. Dicitque patres et filios una mente parique sententia neglecto Deo idola veneratos, tam Israel videlicet quam domum Juda, hoc est, tam decem tribus quam duas, quarum imperium erat in Jerusalem: ut quorum in contemptu Dei unum studium fuit, par sit in sustinenda captivitate supplicium. (Orig.) Si peccaverimus nos, qui viri Juda propter Christum vocamur, et inventi fuerint in nostro numero peccatores, de nobis dicitur: Inventa est colligatio (sive conjuratio) in viris Juda, et in habitantibus Hierusalem. Cum in ecclesia Dei tales sunt, in quibus reperiatur laqueus iniquitatis, et vincula peccati, in tantum ut id, quod de peccatore dicitur, eis valeat convenire: 111.0891D| « Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur, » tunc dicit Deus: « Inventa est colligatio in viris Juda. » Verum non invenietur colligatio in nobis; quomodo autem non invenietur colligatio in nobis, si usque ad hanc horam colligatio in quibusdam est? Sed: « solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes violentarum commutationum, omnem conscriptionem iniquam dissipa, frange esurientibus panem tuum. » Inventa est ergo colligatio in viris Juda, et in habitantibus in Jerusalem. « Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum: » conversi sunt ad iniquitates, quorum? non ait simpliciter « patrum, » sed cum additamento « patrum suorum priorum. » Diximus de nobis haec dici, et his qui in 111.0892A| nobis sunt peccatores. Quomodo igitur qui inter nos sunt peccatores conversi sunt, non ad iniquitates patrum, sed patrum suorum priorum? Duplices habemus patres, et una species est pessimorum patrum: siquidem antequam crederemus, diabolus pater noster fuit, ut sermo evangelicus ostendit, dicens: « Vos de diabolo patre nati estis (Joan. VIII), » cum autem credidimus, facti sumus filii Dei. Si ergo post haec peccaverimus, convertimur non ad iniquitates simpliciter patrum, sed patrum priorum. Ad approbationem autem ejus rei. quia duplices habemus patres, utemur et David testimonio in quadragesimo quarto psalmo ita dicentis: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui et domum patris tui (Psal. XLIV). » Pater dicit, oblivisceris domum patris tui, quasi pater quippe coepit, « audi filia. » 111.0892B| Ergo duplices nostri patres sunt: sed obliviscere, inquit, domum patris tui prioris. Si igitur oblitus domum patris tui prioris rursum fueris ad peccata conversus, incidisti in id, quod nunc dicitur peccatum: « Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum. » Dicebam dudum diabolum patrem nostrum fuisse, antequam Deus noster factus sit pater, si etiam tamen nunc non habemus diabolum patrem, quod etiam de Joannis epistola approbamus, in qua ita scribitur. « Omnis qui peccatum facit, ex diabolo natus est (I Joan. III). » Si omnis qui peccatum facit ex diabolo natus est, toties ex diabolo nascimur, quoties peccamus: infelix ille qui semper generatur a diabolo, rursumque multum beatus qui ex Deo semper nascitur. Neque enim semel dicam justum 111.0892C| ex Deo natum, sed per singula virtutis opera semper justus nascitur ex Deo. Hoc autem ut plenius possit probari, etiam de Salvatoris nostri quotidiana nativitate dicamus, liquido id in justis obtinentes, quod in Domino praecesserit. Salvator noster splendor est claritatis, splendor autem non semel nascitur, et deinceps desinit nasci, sed quotiescunque ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur et splendor claritatis. Salvator noster sapientia est Dei, « sapientia vero splendor est lucis aeternae (Prov. VIII). » Sic igitur Salvator semper nascitur, et idcirco dicit, ante omnes autem colles generat me: non ut quidam male legerunt « generavit. » Si semper ex patre nascitur Dominus, etiam tu in similitudinem 111.0892D| ejus, si tantum adoptionis habens spiritum, semper generaris a Deo per singulos intellectus, per singula opera, et efficieris filius Dei in Christo Jesu, cui est claritas, et imperium in saecula saeculorum.

« Quamobrem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. Et ibunt civitates Juda, et habitatores Hierusalem, et clamabunt ad deos, quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. » (Hieron.) Non exaudit Deus in tempore necessitatis et angustiae, quia et illi audire verbum Domini noluerunt. Quod et Saul passus est (I Reg. XXVIII): cum enim Philisthiim agmina reformidans, verbum Domini non 111.0893A| meruisset accipere, conversus ad pytnonissam, ut ab idolis disceret, quod instantia orationis ac fletuum a Domino debuit extorquere. Per quod discimus etiam, si Dominus non exaudierit, nequaquam esse cessandum, nec confugiendum ad daemones, qui cultores suos adjuvare non possunt, sed ad Domini auxilium, qui cito iratus flectitur et mutat sententiam, si et hi quibus iratus fuerit commutentur. Totum autem nunc, quod dicitur, ad tribum Juda pertinet et urbem Hierusalem, quibus instat captivitas.

« Secundum enim numerum civitatum tuarum erant dii tui, Juda, et secundum numerum viarum tuarum, Hierusalem, posuisti aras confusionis ad libandum Baalim. » Legamus Regum, Paralipomenon libros (IV Reg. XXI; II Paral. XXXIII), et inveniemus Judam et Hierusalem multo quam Israel 111.0893B| pejora fecisse, ut quot habebant urbes tot haberent et idolorum species, et quot erant in urbe Hierusalem plateae et viarum capita, tot haberent aras in confusionem suam, in quibus idolis Baalim victimas immolarent.

« Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis eorum. » Praecipitur Jeremiae, ne velit pro eis Dominum deprecari, in quos jam est consummata sententia. Ne videatur oratio ejus infirma, et propriis sceleribus non exaudiri. Noli, inquit, orare pro eis, nec laudem assumere, ut replicando veteris historiae clementiam, qua semper eis misertus sum, et laudando, meam nitaris mutare sententiam. Etsi 111.0893C| enim hoc feceris, non exaudiam eos, qui me necessitatis tempore rogare coguntur. Ex quibus discimus frustra aliquem rogare pro alio, cum ille non mereatur accipere, pro quo rogatur Deus.

« Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? O ivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. » Dilectum et amantissimum vocat populum Juda, qui in templo ejus posuit et veneratus est 111.0894A| idola, et in eo se putat iram placare Dei, si multas hostias immolet et gloriatur in sacrificiorum multitudine, quae malitias peccatorum auferre non possunt. Comparat autem Hierusalem, sive omnem populum Judaeorum, olivae pulchrae atque fructiferae, quae exaltata per superbiam, nequaquam egit humiliter, nec intellexit creatorem et dominatorem suum, sed elata per superbiam, et locuta granditer, Domini igne succensa est, ita ut comburerentur et redigerentur ad nihilum rami sive fruteta ejus, id est, omnis populus adversariorum gladio deleretur. Hic sensus et in alio loco scriptum est, ubi dicitur ad Jerusalem: « Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es in pravum, vinea aliena? » Quando Quomodo destruuntur maceriae illius, et vastat eam aper de silva, et omnes bestiae 111.0894B| devorant fructus illius: dicamus istud capitulum principibus ecclesiarum: « Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? » Vel certe divitibus qui cum aliena diripiant, et non auferant malitias cordis sui, patant se Dei mereri clementiam: « Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? » At nunc publice recitantur offerentium nomina, et redemptio peccatorum mutatur in laudem, nec meminerunt viduae illius in Evangelio (Marc. XII), quae in gazophylacium duo aera mittendo, omnium divitum vicit donaria.

« Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Juda quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. » Olivam, inquit, uberem, pulchram, 111.0894C| fructiferam te vocavit Dominus tuus atque plantavit, sed quia ad vocem loquelae grandis Dei in te flamma descendit, et consumpsit omnes ramos tuos, propterea qui te plantaverat, nunc locutus est super te malum, non iniquitate sententiae, nec subita pravitate sermonis, sed pro malis quae fecerunt sibi domus Israel et domus Juda, et studiose egerunt, libantes Baalim, ut me ad iracundiam provocarent. Cumque possit Deus facere quae vult, reddit causas ne facere videatur injuste, secundum illud quod scriptum est, « ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L). »

LIBER SEXTUS. 111.0893|

111.0893D| Cum plura sint quae in libro Jeremiae puram historiam retexant, plurave, quae mysticam interpretationem quaerant: sunt quoque inter haec nonnulla quae dupliciter, hoc est, juxta historiam et juxta allegoriam intelligi valeant. Prudens lector diligenter considerare debet, quod unicuique sententiae rite conveniat, et sic allegorizet, ut veritatem historiae non perdat, sicque historiae innitatur, ut allegoriae utilitatem in locis opportunis accipere non negligat: simulque notandum quod prophetae et psalmi ideo obscuri sunt, et difficiles ad intelligendum, quia in 111.0894D| diversam narrationem saepe persona mutatur, et dum lector ad alia attendit, subito ad alia rapitur, quod in multis locis sacrae Scripturae, nec non et in praesenti loco probatur: quia dum Propheta ex sermone Domini Judam pro sceleribus suis et idololatria corripuit, vocemque Domini ad se factam testatus est prohibentem orare pro populo, eo quod indignus sit venia, repente ad Christi passionem narrandam sub sua persona se contulit dicens:

« Tu autem, Domine, demonstrasti mihi et cognovi, tu autem ostendisti mihi studia eorum: et ego 111.0895A| quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia super me cogitaverunt consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et conteramus eum, de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes, et cor, videam ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam, Domine Deus meus. » (Hieron.) Omnium Ecclesiarum iste consensus est, ut sub persona Jeremiae a Christo haec dici intelligant, quod pater ei monstraverit quomodo eum oporteat loqui, et ostenderit illi studia Judaeorum, et ipse quasi agnus ductus ad victimam, non apereruerit os suum, et non cognoverit, subaudiatur, peccatum: juxta illud quod ab Apostolo dicitur: « Qui cum 111.0895B| non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum factus est (II Cor. V); » et dixerint: « Mittamus lignum in panem ejus, » crucem videlicet in corpus Salvatoris. Ipse est enim qui ait: « Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI). » Et « eradicemus (sive conteramus) eum de terra viventium: « hoc enim scelus animo cogitaverunt, ut nomen ejus delerent in perpetuum. (Orig.) Si Dei eloquia sunt in lege et prophetis, evangeliis et apostolis, oportet discipulum Dei divinorum sermonum, magistrum Deum ascribere. « Qui enim docet hominem scientiam (Psal. XCIII), » secundum psalmistam Deus est. Salvator quoque perhibet testimonium nullum debere super terram magistrum nuncupari, dicens: « Et vos nolite vocare magistrum super terram, unus quippe est vester magister, 111.0895C| Pater qui in coelis est (Matth. XXIII). » Pater autem qui est in coelis erudit homines sive per se, sive per Filium, sive per Spiritum sanctum. Et ut ad minora veniamus: erudit per Paulum, erudit per Petrum, per alium quemlibet sanctorum: tantum Deus spiritus, et Deus sermo descendat et doceat, Cur haec diximus? videlicet et quia Propheta ait: « Notum mihi fac, Domine, et cognoscam. » Neque enim scire possum nisi ut tu mihi revelaveris: sin autem demonstrante te potuero nosse quod nescio, tunc videbo cogitationes singulorum, et cognoscat quid unusquisque gerat, et cujus sit voluntas. Hoc quod infertur, « venite, » inquiunt, « mittamus lignum in panem ejus, » nimiae difficultatis est. Panis Jesu quo nutrimur, sermo ejus interpretatur. Quia 111.0895D| igitur docente eo, voluerunt quidam scandala ponere doctrinae ejus, crucifigentes eum, dixerunt « Venite, mittamus lignum in panem ejus. » Cum enim verbo Jesu et disciplinae ejus conjungitur magistri crucifixio, in panem lignum mittitur. Et illi quidem insidiantes dicant, « venite et mittamus lignum in panem ejus. » Ego vero admirabile quiddam inferam. Lignum missum in pane ejus panem fecit meliorem. Exemplum accipe de lege Moysi. Sicut lignum quod missum est in amaram aquam, fecit illam dulcem: sic lignum passionis Jesu Christi missum in doctrinam ejus, fecit panem illius dulciorem, ante enim quam immitteretur lignum in panem ejus, quando tantummodo panis erat, et non erat lignum, in universam 111.0896A| terram non exierat sonus ejus, postea vero quam assumpsit fortitudinem per lignum, tunc in universum orbem passionis ejus disseminatus est sermo. In cujus figura et aqua in Veteteri Testamento ad tactum ligni dulcis effecta est. Ego quippe aio legem non intellectam amaram aquam esse, cum autem venerit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris mei descenderit in eam, tunc dulcoratur et fit suavissimi saporis, intellecta pariter et lecta lex Moysi. Dicentes igitur, « Venite, mittamus lignum in panem ejus, » etiam hoc addunt: « et conteramus eum a terra viventium, et nomen ejus non memorabitur amplius. » Sic illum interfecerunt quasi nomen ejus penitus eraderent: sed Jesus scit quare et quomodo moriatur. Propter quod ait: « Nisi granum 111.0896B| frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si vero mortuum fuerit multum fructum affert (Joan. XII). » Ergo mors Jesu spica frumenti facta est, septuplum et multo amplius restituens, quam fuerat seminatum. Si autem mors tantas attulit fruges, resurrectio cujus futura est ubertatis? Non est igitur Salvator noster contritus, sive erasus de terra viventium, neque memoria ejus ablata de memoria fidelium. (Hieron.) Sed econtrario juxta assumpti corporis sacramentum loquitur Filius ad Patrem, et imprecatur judicium ejus, dum laudat justitiam ejus, et inspectorem renis et cordis invocat Deum ut ipse reddat populo quod meretur, et dicit, videam ultionem tuam ex eis, eorum videlicet qui in scelere perseverant, et non eorum qui vertuntur ad poenitentiam. 111.0896C| De illis ait in cruce: « Pater, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt (Luc. XXV), » revelatque Patri et aperit causam suam, quia nullo suo merito, sed scelere populi crucifixus est, dicens: « Ecce venit princeps mundi hujus, et invenit in me nihil (Joan. XIV). » Judaei et nostri judaizantes haec ex persona Jeremiae dici intelligunt, qui propter vaticinium futurorum et ingruentia captivitatis mala, haec eum a populo sustinuisse confirmant. Sed nescio quomodo possint approbare crucifixum esse Jeremiam, cum hoc Scriptura non memorat, nisi forte cogitaverint et non fecerint.

« Propterea haec dicit Dominus ad viros Anatoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris 111.0896D| in manibus nostris. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos, juvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae earum morientur fame, et reliquiae non erunt ex eis. Inducam enim malum super viros Anatoth, annum visitationis eorum. » Videtur hoc superiori sententiae contraire, qua volumus approbare ex persona Christi dicta esse quae dicta sunt, et non ex Jeremiae, qui proprie habitabat in viculo Anatoth, qui ab Jerolymis tribus distat millibus. Sed si intellexerimus etymologiam oppidi Anatoth quod interpretatur obedientia, liquido monstrabitur viros Anatoth, qui quondam praeceptis Domini obtemperarunt, omnes dici Judaeos, et maxime habitatores urbis Jerusalem, 111.0897A| in quos venit extrema sententia, ut obsidionis malis, gladio et fame et peste interirent. (Orig.) Figuraliter nunc nomen Anatoth assumitur. Totum autem judaicum in eo sacramentum est. Interpretatur quippe Anatoth, ut diximus, obedientia. Quia ergo obedientia Dei in illo populo fuit, sicut regnum ejus, et factum est de regno, id quod novimus praedictum: « Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructum ejus: » nunc quoque viri qui sunt in Anatoth, hoc est in obedientia, quaerunt animam non Jeremiae, neque enim historia ulla hoc commemorat, quia viri Anatoth quaesierunt animam ejus. Habemus Regnorum libros; meminit ibi Scriptura Jeremiae, nihil tale conscribitur. Habemus Paralipomena et ipsum quod nunc interpretamur volumen prophetae: 111.0897B| nihil locuti sunt viri Anatoth. Sed Christi quaerunt animam Domini mei, « qui dicunt: non prophetavit in nomine Domini. » Legimus et hoc a Judaeis prohibitum ne doceret Christus, « alioquin morieris in manibus nostris. Ecce ego visitabo in eis, juvenes eorum gladio cadent, et filii eorum et filiae morientur in fame. » Non Jeremiae temporibus in gladio occubuerunt, sed post adventum Domini: tunc et fames venit in eos, non fames panis neque sitis aquae, sed fames audiendi sermones Domini. Jam quippe apud eos ultra non dicitur: « Haec dicit Dominus omnipotens. » Ista fames est propheticae vocis cessantis in eis. Sed quid loquar de prophetis? Neque magistri, neque doctores in Judaea aliqui remanserunt. Et licet sint innumerabiles, qui sibi sapientiam vendicent, non est 111.0897C| jam sermo Domini in eis. Completum est illud vaticinium: « Auferet Dominus a Judaea et ab Jerusalem validum et validam, virtutem panis et virtutem aquae, gigantem, et fortem, et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et arbitrum, et seniorem, et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem. » Jam non est apud eos qui possit dicere, « Quasi sapiens architectus, fundamentum posui (I Cor. III). » Migraverunt ab eis architecti, venerunt ad ecclesiam, posuerunt fundamentum Christum Jesum. Huic superaedificant, quicunque post eos crediderunt. (Hieron.) Ut autem nos omni interpretationis molestia liberemur, illam sequamur regulam, quam omnes prophetae in typum Domini salvatoris pleraque 111.0897D| gesserint, et quidquid juxta praesens tempus completum sit in Jeremia hoc in futurum de Domino prophetari.

CAPUT XII. Disputatur cum Domino contra murmuratores; colligatio captivitatis Jerusalem: reprobatio Synagogae, pastorum condemnatio; de conversis ad Dominum.

« Justus quidem es, Domine, si disputem tecum (sive quia satisfaciam tibi), verumtamen judicia loquar ad te. Quid est quod via impiorum prosperatur? bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt (sive generaverunt filios, et faciunt 111.0898A| fructum): prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. » (Hieron.) Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est, et septuagesimi secundi psalmi breviter sententia comprehenditur, in qua prophetavit: « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde, mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, etc. » (Psal. LXXII.) Sed proprie contra haereticos dicitur, qui cum sint impii, via eorum prosperatur, generantque filios, eos quos in haeresi deceperunt, et praevaricantur et inique agunt: ita ut Ecclesiam spolient, et dum in pravitate sententiae perseverant, jactent se a Deo esse plantatos, et radicem misisse, generasse filios, et attulisse fructum. Qui cum Christi nomen 111.0898B| saepius replicent, habitatorem sui non habent Deum, juxta illud Isaiae: « Populus hic labiis me honorat, cor vero ejus longe est a me (Isa. XXIX). »

« Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem, ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. » Nullum, inquit, scandalum est, quod impii sive omnes haeretici pro tempore floreant: « tu enim, Domine, nosti me, et vidisti me, et probasti cor meum tecum, » quem ita novit Pater Deus quomodo filium suum? Nemo enim cognoscit Filium nisi Pater, et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X); licet, inquit, proficiant, licet filios generent et faciant fructum haeretici, et prope sis tu ori eorum, et longe a renibus eorum, 111.0898C| id est conscientia, tamen non parva est consolatio, quod quasi pecora saginantur ad victimam. Congrega eos in urbem Jerusalem, sive in sua conciliabula, ut quasi victimae caedantur in mortem: et tunc sanctificentur cum ecclesiastico fuerint mucrone jugulati. Interfectio enim haereticorum, salus eorum est, qui decepti fuerant.

« Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra (sive non videbit Deus vias nostras). » (Hieron.) Quidquid in mundo vel bonorum accidit vel malorum, non absque providentia et fortuito casu accidit: sed judicio Dei. Terra nunc sterilis est, herba siccatur. 111.0898D| Vis nosse rationem? malitiae habitatorum ejus hoc faciunt, ita ut et animalia super terram, et coeli volatilia consumantur, quia in usus hominum haec creata sunt omnia. Qui in tantam consurrexere blasphemiam, ut dicerent Deum ignorare vias suas, et nescire quid unusquisque passurus sit. Quod autem dicit, usquequo, illud significat permanere iram Dei: quia animus peccantium non mutetur.

« Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Si in terra pacis confusa es, quid facies in superbia (sive fremitu) Jordanis? » Si, inquit, crebra te vicinarum gentium captivitas fatigavit, Moabitarum et Ammonitarum, Philisthiim et Idumaeorum: quid facies ad longam 111.0899A| captivitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est? Et comparat pedites equitibus, quia revera et juxta historiam omnis Persis et universa Chaldaea, et regionum illarum exercitus gaudet equitatu. Istae autem gentes, quas supra memoravi, propter difficultatem locorum non tam pugnae aptae sunt, quam latrocinio, servatque metaphoram et dicit: Si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies si equis cursum tuum volueris coaequare? Etsi in terra tua aliquam habuisti fiduciam: quid actura es cum Jordanem transieris, et illius gurgites sustinueris?

« Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam si pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce, ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. » In tantum, inquit, gravissimis Jordanis 111.0899B| operiere fluctibus et equitum te de longe venientium multitudo vastavit ut fratres quoque tui Idumaei et domus patris tui, qui de Lot stirpe generati sunt (Gen. XIX), Moab et Ammon, etiam ipsi tempore necessitatis et angustiae dimicent contra te et insultent tibi. Unde cave ne velis eis credere, et spem habere consanguinitatis, per quam majore in te, quam hostes odio desaeviant. Potest hoc et de Salvatore accipi quod fratres ejus et domus patris illius pugnaverint contra eum, et clamaverint voce plena, dicentes: « Crucifige, crucifige eum: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX.) »

« Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. Dedi dilectam animam meam in manu ixi micorum ejus. Facta est mihi haereditas mea, 111.0899C| quasi leo in silva. Dedit contra me vocem, ideo odivi eam. » Qui in Evangelio locutus est, « Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV); » et iterum: « Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII), » hic etiam in propheta eadem comminatur, et quod facturus est, fecisse se dicit. Haereditas enim Domini est Israel, et funiculus haereditatis ejus. Quod autem ait, « dedi dilectam animam in manu inimicorum ejus, » illud est: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo resumendi illam (Joan. X). » Facta est autem haereditas quondam Domini populus Judaeorum, contra eum quasi leo in silva, quando pari adversum illum in passione voce clamavit. Et quia dedit contra eum vocem suam, ideo eam odio habuit et abjecit, et quae 111.0899D| quondam fuit dilecta atque charissima, nunc appellatur odiosa. (Orig.) Nec mirandum est, si tunc, truci belluae comparata sit, usque ad praesentem diem, leones in silva sunt anathematizantes Dominum Jesum et blasphemantes illum, et insidiantes credentibus nomini ejus.

« Nunquid avis discolor haereditas mea mihi? Nunquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum. » (Hieron.) Septuaginta: « Nunquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi? an spelunca in circuitu ejus super eam? Pergite, congregate omnes bestias agri, et veniant ut comedant eam. » Avem discolorem tinctamque per totum, juxta litteram. pavum vocat. Tantam, 111.0900A| inquit, habuit pulchritudinem Israel, et tantis fuit Jerusalem distincta virtutibus ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea: quia igitur mihi facta est haereditas quondam mea, id est populus Israel, quasi leo in silva, dedit contra me vocem suam, et eam omni odio detestatus sum: idcirco venite et congregamini contra eam, omnes bestiae terrae, diversarum gentium multitudo, et devorate eam quae suum Dominum non cognovit. Sin autem ut Septuaginta et alii interpretes transtulerunt legitur: « Nunquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi? » referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae vivit cadaveribus mortuorum, et de sepulcris solet effodere corpora, nihilque est immunditiae quo non vescatur: talis est Israel offendens Dominum suum, 111.0900B| et omnium bestiarum morsibus traditur. (Orig.) Venerunt bestiae agri, devoraverunt populum Judaeorum. Vide exesa corda omnium a fortitudinibus contrariis. Si illis Deus non pepercit, sed ait: « Ite et congregate bestias, » quanto magis nobis non parcet? Si non fecerimus legem ejus, si sermonem Evangelii neglexerimus, rursum dicet: « ite et congregate bestias et tradite eam: » sed nos confidamus in Domino, et in oratione dicamus, « Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII). » Agamus poenitentiam super peccatis nostris: confiteamur delicta nostra, quae fecimus, et bestiis non trademur: quin potius angeli venient, qui nos in sinu suo gestantes de terrenis locis ad coelestia transferunt, de praesenti saeculo in perpetua collocent aeternitate.

111.0900C| « Pastores multi demoliti sunt ( sive corruperunt) vineam meam, conculcaverunt ( sive polluerunt) partem meam. Dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis ( sive inviam). Posuerunt eam ( vel posita est) in dissipationem. » (Hieron.) Audiant haec qui principes cupiunt esse populorum, et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die judicii. Propter illos enim pars Domini conculcatur atque polluitur, ut ubi quondam Dei erat hospitium. ibi sit habitaculum bestiarum. Alii vero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intelligunt principes, qui Jerusalem, hoc est vineam Domini, dissiparunt.

« Luxitque super me: desolatione desolata est 111.0900D| omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni. » Septuaginta: « Propterea dissipatione dissipata est omnis terra, » et reliqua. Hoc quod posuimus « luxitque super me » juxta Hebraicum priori versiculo copulatur, ut sit sensus, « posuerunt eam in dissipationem, » hoc est, haereditatem meam. « Luxitque super me, » meo auxilio destituta. Juxta Septuaginta vero loquitur Deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit qui corde recogitet, nec ulla pax universae carni: neque enim pacem Dei potest caro recipere, 111.0901A| « Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII). » Porro juxta Hebraicum ideo Judaea omnis est desolata, quia nullus est qui corde recogitet Deum, nec residuus qui possit evadere. Per omnes enim vias solitudinis venerunt vastatores, id est hostilis exercitus, et gladius Domini devoravit a termino usque ad terminum: nec requies ulla fuit de urbe fugientibus. Unde dicitur: « universae carni non est pax. » (Orig.) Quod si volueris subtilius intelligere: « propter me exterminata est omnis terra, » considera eam quae in te est, quomodo exterminata sit terra, et tunc videbis post adventum Jesu Christi impleta esse quae dicta sunt: mortificatis membris nostris super terram, cum jam non operatur terra opera sua, non 111.0901B| fiant apud justum ea quibus caro antea fovebatur, non fornicatio, non immunditia, non ultra luxuria, non idolorum servitus, non beneficia, etc. Dominus loquitur: « Quid putatis, quia veni pacem mittere super terram? Non veni mittere pacem sed gladium (Matth. X). » Vere antequam ille descenderet non erat gladius super terram; neque caro concupiscebat adversus spiritum, neque spiritus adversus carnem, quando autem venit, edocti sumus quae carnis quaeve sunt spiritus. Doctrina ejus quasi gladius immissus, dividit carnem, id est terram a spiritu, et exterminavit eam: quia mortificationem Jesu circumferimus in corpore nostro et non vivimus ultra juxta carnem, vivit autem spiritus, et seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem 111.0901C| de carne, sed de spiritu vitam aeternam.

« Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: « haereditatem acceperunt, et non eis proderit. » Septuaginta: « Seminastis triticum, et spinas messuistis: cleri eorum non proderint eis. » (Hieron.) Meliora, inquit, exspectaverunt, et venerunt pessima, sperabant prospera et adversa perpessi sunt. Acceperunt a Domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit. Juxta septuaginta vero omnes haeretici quasi triticum seminant, et spinas metunt, exspectante Domino ut fecerent fructum, et non fecerunt judicium sed clamorem. Dicitur autem hoc et ecclesiasticis, qui verba Dei et doctrinam ejus mala conversatione disperdunt, de quibus infertur: « Cleri eorum non proderunt eis. » Quid enim eos juvare poterit episcopi 111.0901D| nomen et presbyteri, vel reliquus ordo ecclesiasticus: cum magis graventur dignitatibus suis, et « potentes potenter tormenta patiantur (Sap. VI), » et quanto amplius eis creditum fuerit tanto plus requiratur ab eis. (Orig.) Nosse debetis non statim in eo esse salvandos, quia clerici sumus: multi enim et presbyteri pereunt, et laici beatissimi reperiuntur: sed si ordinem clericatus et mereamur pariter et habeamus. Quia igitur sunt quidam clerici non ita viventes, ut et ipsi ex ordine suo capiant fructum, et ornamento suae sint dignitati, idcirco, aiunt qui exposuerunt prophetam hunc, dixit: « Clerici non proderunt eis. » Utilitas quippe clericatus non in eo est, si aliquis in agmine sedeat presbyterorum: sed si juxta locum 111.0902A| et juxta praecepta Domini dignus incedat. Verum, charissimi, nolite putare hoc tantum de nobis esse dictum: et nos et vos commonet divina majestas, ut juxta Scripturarum praecepta vivamus, etsi sic expedit dicere: « potentes potenter tormenta patientur. » Plus a me exigitur quam a diacono, plus a diacono quam a laico. Qui vero totius Ecclesiae arcem obtinet pro omni Ecclesia reddet rationem: propter hoc apostolus Paulus, videlicet ut is cui fuerant multa commissa, aiebat: « Sic nos existimet homo quasi ministros Christi et dispensatores sacramentorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV). »

« Confundemini a fructibus ( sive a gloriatione 111.0902B| vestra), propter iram furoris Domini ( sive ab opprobrio in conspectu Domini). Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem, quam distribui populo meo Israel: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam ( sive ejiciam) de medio eorum. Et cum evulsero eos convertar ( sive revertar), et miserebor eorum, et reducam eos ( sive habitare faciam), virum in haereditate sua, et virum in terra sua. » (Hieron.) Dicitur ad eos, quibus cleri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua, et ab opprobrio coram Domino. Quodque infert: « adversum omnes vicinos meos pessimos, » juxta litteram vicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philisthiim, Moab, et Ammon, juxta 111.0902C| tropologiam vero omnes haeretici, qui sub nomine Christi censentur, et vicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt haereditatem Dei et devastant eam: diciturque de eis quod auferantur de medio terrae, et domus Juda tollatur de medio eorum. Qui cum evulsi fuerint, et de haereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam Dei et reducentur in haereditatem et in terram suam. (Orig.) Multa sunt in quibus gloriantes insipientiam nostram ostendimus: verbi gratia, si qui in multis possessionibus gloriantur, dicitur eis: « confundimini a gloriatione vestra. » Si quis laetabundus incedit super pretiosissimis vestibus, super domo multis exornata divitiis: aliena est quippe haec gloriatio a gloriatione sanctorum, dicitur ad eum: « confundimini 111.0902D| a gloriatione vestra. » Verum hoc parum est: Audi quid loquatur in Jeremia sermo divinus, jubens ut ne in sapientia quidem nostra gloriemur: « Ne gloriatur, inquit, sapiens, in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis sed in isto glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire, quoniam ego sum Dominus (Jer. IX). Vis gloriari et gloriabundus non audire, « confundimini a gloriatione vestra? » gloriare ut Apostolus et die: « Mihi vero absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, propter quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). » Vis gloriari et non audire, « confundimini a gloriatione vestra, » audi apostolum Paulum gloriantem et disce cum loquitur: « Libenter 111.0903A| gloriabor in infirmitatibus, meis, ut habitet in me virtus Christi (II Cor. XII). »

« Et erit si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo, vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei: quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. » Si translati de haeresi in Ecclesiam, didicerint vias populi Dei, et juraverint in nomine Domini, et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a Domino, et erunt pars populi ejus. Quod si translati in Ecclesia, perversorum dogmatum reliquias tenuerint, et non audierint verba Dei, evelletur gens illa de medio populi Dei evulsione et perditione perpetua, et nequaquam 111.0903B| eis ullus locus poenitentiae relinquatur. Haec quotidie cernimus et rebus probamus, quod ideo haeretici fidei simulent veritatem, ut simplices quosque decipiant, et non ipsi convertantur ad fidem, sed fideles trahant ad infidelitatem.

CAPUT XIII. De lumbari putrido et laguncula; de ebrietate malorum, de montibus tenebrosis, de translatione Judae propter iniquitates et impoenitentiam.

« Haec dicit Dominus ad me: Vade et posside tibi lumbare ( sive cinctorium) lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud ( sive per aquam non transibit). Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. Et factus est sermo Domini, secundo ad me, dicens: 111.0903C| Tolle lumbare (sive cinctorium), quod possedisti: quod est circa lumba tuos, et surgens, vade ad Euphratem, et absconde ibi illud in foramine petrae. Et abii, et abscondi illud in Euphratem sicut praeceperat mihi Dominus. Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphratem, et tolle inde lumbare ( sive cinctorium), quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi. Et abii ad Euphratem et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud. Et ecce computruerat lumbare ( sive cinctorium), ita ut nulli usui aptum esset. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam (sive injuriam) Juda, et superbiam Hierusalem multam, et populum 111.0903D| istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate ( sive in directione) cordis sui pessimi, abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos. Et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam; et non audierunt. » (Hier.) Cinctorium sive lumbare, quod Dei renibus jungitur, populus Israel est, qui in lini similitudinem assumptus de terra et illotus, nec mollitudinem habuit, nec candorem, et tamen per illius misericordiam adhaesit Deo. Cumque peccasset, rationale quippe 111.0904A| est hujuscemodi linum atque lumbare, ductus est trans Euphratem, id est in Assyrios, et ibi absconditus, hoc est, multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absorptus, et nihili reputatus. Post longum autem tempus ipse propheta in typum Dei populum liberat de captivitate, qui nihilominus et post reditum Dei praecepta non fecit, sed secutus deos alienos, ad extremum etiam in Dei filium misit manus, et aeterna proditione contabuit. Omnis quoque vir sanctus lumbare Dei est, qui assumptus de terra, et de terrae limo Dei consortio copulatur, et quodammodo quae in Ecclesia ejus videntur obscena, majore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et haereticorum morsibus pateant. Quod lumbare si aquam tetigerit, et Euphratis fluenta transierit, 111.0904B| ita ut Assyriae regionibus humoribus imbuatur, perdit pristinam fortitudinem et computrescit atque dissolvitur. Et quamvis in usum Dei redeat, tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia Dei, sed suo vitio, quia nolunt audire verba ejus, et ambulant in pravitate cordis sui, sive quod sibi rectum videtur, hoc faciunt. Sed et ipse sermo divinus cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens: « Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis, sic agglutinavi et adhaerere feci mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, » decem videlicet et duas tribus, ut essent mihi in populum nominatum, et in laudem et in gloriam: et pro his omnibus non audierunt me, sed sua vitia sunt secuti. (Orig.) Posthaec quaerimus quare cinctorium lineum 111.0904C| dicatur. Linum de terra nascitur. Nam cum semen in humum fuerit abjectum, primum in gramine pullulat, deinde, ut infinita praeteream, de messe transfertur domum, pectitur, lavatur, teritur, tunditur, et ingenti, ut ita dicam, opera excutitur, quo tale fiat, ex quo possit cinctorium aut aliud quid in usus necessarios comparari. Et nos ergo universi qui generationem habemuse terra, qui in cinctorium Dei plectimur, multa cura indigemus, ut pectamur, ut lavemur, ut colorem terrae abjiciamus. Alius quippe color generationis in lino, et alius est cum fuerit opere mundatum. Generationis color obscurior est, et nigrum dicimus, operis autem lucidior. Tale, inquam, nescio quid et nobis in exordio evenit. Nigri sumus quando regeneramur, quando 111.0904D| credimus, quando in Cantico canticorum dicimus: « Nigra sum et speciosa (Cant. I); » Aethiopibus similem animam habemus. Deinde cur eluimur, ut efficiamur candidi, ut nitorem qui nobis insitus ex natura non fuerit, diligentia consequamur, juxta illud quod in eodem loco scribitur: « Quae est ista quae ascendit dealbata. » Et efficimur linum candidum purumque, atque ita cum digni fuerimus societate Dei, in cinctorium ejus plectimur, neque ab eo aliquando deponimur, si tamen candorem quem nobis concesserat, semper habeamus. Quoniam itaque Judaei et omnis domus Israel indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, nobis pro illis accinctus est. Neque enim putandum est cinctorium abjicientem mansisse incinctum, statim ut illos 111.0905A| projicit, alios sibi contexuit. Hoc cinctorium Ecclesia est de gentibus congregata, quae scire debet, quia si prioribus non pepercit Deus, nec sibi parcet si dereliquerit, si non fuerit digna lumbo ejus, si non adhaerens Domino, unus spiritus fuerit in Christo Jesu. Caveat ergo, qui potest dicere: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII); » ne forte per negligentiam ab illius renibus separetur, et transeat Euphratem, et detur in potestatem regis Assyrii, et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae atque vitiatae, hoc est, haereticorum sordibus et vitiis occupetur, et in tantam veniat putredinem, ut in usum et cinctorium Domini ultra redire non possit.

« Dices ergo ad eos ( sive ad populum) sermonem 111.0905B| istum: Haec dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula ( sive uter) implebitur vino. Et dicent ad te: Nunquid ignoramus quod omnis laguncula ( sive uter) implebitur vino? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe ( sive filios) David super thronum ejus, et sacerdotes et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem ebrietate. Et dispergam eos, virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam ( sive non desiderabo), et non concedam, neque miserebor, ut non disperdam eos. » (Hieron.) Verbum Hebraicum , Aquilae prima editio lagunculam, secunda ipsum , Symmachus craterem, LXX utrem, Theodotio vas, interpretati sunt. Quod omne non 111.0905C| oleo, non aqua, non melle, non lacte, non alia qualibet materia liquentis elementi, sed vino et ebrietate completur, ostendens nos vas esse fragile, juxta Apostolum dicentem: « Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV), » nec posse fieri, ut non illud impleatur in vobis quod scriptum est: « Non enim habitat in carne mea bonum; » et iterum: « Non enim quod volo bonum hoc facio, sed quod nolo malum hoc operor (Rom. VII). » Ac deinde: « Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » (Ibid.) Hac autem ebrietate, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis atque peccatis omnis impletur humana conditio, dicente Propheta: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII), » non ad comparationem 111.0905D| Dei, ut veteres et novi haeretici volunt et patroni haereticorum, sed ad scientiam ejus. « Homo enim videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI) » ; et quod nobis in corde mundum videtur, illius oculis sordidum deprehenditur. (Orig.) Dominus autem dicit, omnem utrem implendum vino, et populus respondit: « Nunquid cognoscentes non cognoscemus, quia omnis uter implebitur vino? Quae quidem juxta paupertatem ingenii mei sic poterunt interpretari, si prius vini differentias perspexerimus, ut tunc consequenter de utribus tractemus verum esse quod dictum est, quia omnis uter implebitur vino. Si quis bonus est, ut ita loquar, inter utres, uter implebitur vino bonitatis suae, sive malus, juxta hoc quod malus est, 111.0906A| malo vino implebitur. Quomodo ergo possumus de Scripturis accipere differentias vini? Super malo vino ista conscripta sunt: « De vinea Sodomorum vinea eorum, et palmes eorum de Gomorrha: uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis eis: venenum draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXII). » De bono autem haec dicuntur: « Calix tuus inebrians quam praeclarus est! (Psal. XXII.) » Sapienta convocat ad craterem suum dicens: « Venite, manducate panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX). » Est ergo vinum de Sodomis, et est vinum quod Sapientia miscuit. Rursumque: « Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Isa. V), » plantata a Deo, quae vocatur vinea Sorech, electa quaedam et inter omnes vineas mirabilis. 111.0906B| Est autem altera vinea Aegyptiorum, quam percutit Dominus, secundum id quod scriptum est: « Percussit in grandine vineam eorum, et ficus eorum in gelu (Psal. LXXVII). » Consideremus ergo omnes homines figuraliter capaces esse vini, nec aliud eis possumus nomen imponere, qui capaces vini sunt, quam utrium, et dicere quia nequam homo plenus sit vino de vinea Sodomorum et Aegyptiorum, plenus sit vino inimicorum Israel; sanctus vero, et is qui in virtutibus proficit, plenus sit vino de vinea Sorech, vino de quo scriptum est: « Calix tuus inebrians quam praeclarus est! » vino quod miscuit Sapientia. Et haec quidem intellecta mihi sunt, secundum nequitiam atque virtutem, ut agnoscamus quomodo omnis uter impletur vino. Si autem nequitia 111.0906C| sive virtutibus implentur utres, consequens est ut suppliciis impleantur ob nequitiam, benedictionibus ob virtutem. Exhibeant sacrae litterae testimonium, quo pacto tormenta seu promissiones vinum nuncupentur. « Accipe calicem vini meri istius et potabis omnes gentes, ad quas ego te mitto. » Jeremias autem haec loquitur super quod infert, « et bibent, et voment, et insanient, et cadent. » Igitur supplicia in praesenti loco vinum meracium nuncupavit, quod bibunt meraco vino, id est meracis cruciatibus digni; sunt autem alii qui bibunt supplicia, verum non penitus meraca, sed ex parte aliqua temperata. « Calix enim in mana Domini vini meri, plenus est misto: Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fex ejus non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores 111.0906D| terrae (Psal. LXXIV). » Si vis et benedictionis calicem perspicere, quem bibunt justi, licet sufficiat sapientiae testimonium in quo ait: « Bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX). » Tamen vide Salvatorem ascendentem die paschae, grande coenaculum stratum atque mundatum, et agentem diem festum cum discipulis suis, illoque eis calice propinante, de quo in Evangelio scriptum est: « Accipite et bibite, hic est sanguis meus qui pro vobis effundetur, in remissionem peccatorum, hoc facite, quoties bibetis, in meam commemorationem. Amen dico vobis, non bibam illud amodo, donec bibam illud vobiscum in regno Dei (Matth. XXVI). » Vides calicem Novi Testamenti, vides calicem suppliciorum, quem supra 111.0907A| exposuimus, vini meri plenum? Est et alius calix, qui pro compensatione bonorum actuum, seu malorum, tibi miscetur et traditur. Intelligit enim eos, qui penitus a pietate discedunt, et omni ex parte religionem aversantur, in tantum ut fortuitu et pecudum more vivant, bibentes calicem vini meri, quem de libro Jeremiae protulimus; eos vero qui non penitus recesserunt, sed cum sint peccatores, et indigni judicentur calice Novi Testamenti, et faciant saepe bona opera, saepe contraria, bibentes calicem mero mistum. « Inclinavit enim Deus ex hoc in illud. » Quid est quod ait: « ex hoc in illud? » Duo pocula video. » Inclinavit enim ex hoc in illud, verumtamen fex ipsius non exinanita. Animadverte calicem bonorum tuorum operum in una manu Domini: sin autem pateris 111.0907B| aliquid me audacius dicere: Sit in dextera manu ejus calix virtutum, sit in sinistra vitiorum. Cum igitur coeperis propter peccata torqueri, quia et bona opera fecisti, calix in manu Domini est vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in illud, hoc est de eo qui erat in dextera, in illum qui in sinistra continebatur. Neque enim potes bonorum tantum calicem bibere, quasi bona tantummodo feceris, neque rursum peccatorum, quia et bona quippe aliqua gessisti. Idcirco inclinavit, ex hoc in illud: ut juxta compensationem operum tuorum misceatur tibi supplicium aquatius, seu meracius, et secundum merita tua, aut obtundatur irae divinae aculeus, aut exacuatur: si vero bonus fueris, et Dei mandata servaveris, attende quid dicas? « Calicem salutaris accipiam, 111.0907C| et nomen Domini invocabo (Psal. CXV). » Omnis igitur uter, sive bonus sive malus, implebitur vino qualitatis suae. Nec oleum mittetur in eum, aliunde quid liquens nisi vinum Sodomorum aut Sorech. Nulli parcet, qui puniturus est peccatores; non quia propheta, non quia sacerdos quis vocatus est, a suppliciis liberabitur: non solum vulgus ignobile vilisque plebecula, sed reges ecclesiarum de stirpe, sive filii David, qui sedent resupini erectaque cervice, et protento aqualiculo super thronum ejus: sacerdotes quoque ipsi, secundus in ecclesiastico honore gradus, et prophetae qui videntur habere scientiam Scripturarum, et omnes habitatores Jerusalem pro peccatorum varietate complentur: sive Juda, ut addidere LXX. Cum ebrii fuerint, disperguntur a 111.0907D| societate sui: patresque a filiis, et filii a patribus separantur, ut diversis haeresibus polluantur, et sub Christi nomine inter se digladientur, et dimicent contra matrem suam, quae eos genuit, Ecclesiam. Unde dicit: Non desiderabo eos, sed odio habeam sempiterno. Justos congregat Deus, peccatores separat. Denique idcirco quandiu non sunt commoti ab oriente homines, non sunt dissipati: quando autem moti sunt ab oriente, et ait homo ad proximum suum: « Venite et aedificemus civitatem et turrim cujus sit caput usque ad coelum (Gen. XI). » Deus locutus est, dicens: « Venite, descendamus, et confundamus linguam eorum (Ibid.). » Et post pusillum infert: Ecce disperdit Dominus illos inde a facie 111.0908A| omnis terrae. Populus quoque Israel antequam peccaret, in Judaea erat, post peccata in universum orbem dispersus est. Tale quiddam et de nobis omnibus intellige. Est quaedam ecclesia primitivorum, eorum scilicet qui conscripti sunt in coelestibus, ubi mons Sion, et civitas viventis Dei Jerusalem coelestis, beati qui illuc congregabuntur. Peccatores autem dividentur ab invicem, etiam in hoc ut excruciatione pariter torqueantur. Scio quosdam reges, eos qui imperio suo insidiati sunt, ad desertas insulas deportare solitos, pro magnis suppliciis hoc jubere, ne in uno loco exsilii penuriam sustineant. In aliam orbis partem uxor, in aliam liberi exterminantur, ut ne in calamitatibus quidem suis perfruantur solatio, aut mater filii aut frater fratris: simili 111.0908B| modo et peccator, per quamdam dispensationem Dei, amariora solitudinis tormenta perpetitur, si solus in exsilium relegetur, ut emendatus in statum pristinum redeat. Et quomodo tu propinquos vel liberos tuos non fortuita nec irrationabili coerces ira, sed per verbera reducere cupis ab errore in quem incubuerant: sic Deus eos qui non potuerunt sermone converti, doloribus, tormentis, ad id retrahit, quod fuerunt, secundum Scripturam dicentem: « Per omnem dolorem et flagellum emendabis Jerusalem. » Ut igitur crescat dolor poenae corripientis invicem separantur. Quodammodo enim levius fit supplicium, si plures in eodem loco constituti, mutuis se consolentur alloquiis. Si autem necesse est aliam quoque rationem divisionis malorum introducere, 111.0908C| etiam hanc exhibebimus. Mali cum simul fuerint, ea quae mala sunt cogitant, et in pristina nequitia perseverantes, augent peccata peccatis. Quomodo econtrario boni cum simul fuerint, de honestis rebus sermocinantur. Dissolvitur ergo et ad nihilum deducitur nequam cogitatio, cum non habuerit allocutionem alterius nequioris. Idcirco dispensatione Dei providetur, pessimos a pessimis separari in suum quoque commodum, ut a pristinis sceleribus ipsa solitudine et penuria consortii aliquando desistant. Non parcam, inquit, et non concedam neque miserebor. His et istiusmodi sermonibus haeretici assurgunt, dicentes: Videsne qualis sit creator prophetarum, et legis Deus, quid loquatur: Non parcam et non miserebor ab interitu eorum: quomodo potest iste bonus esse? Accipiam 111.0908D| ergo exemplum judicis boni pro utilitate communi quibusdam non miserentis, ut perspicere possimus quomodo multis non parcens, uni non parcat Deus. Accipiam et medici, ostendens eum uni membro non parcere, ut membris omnibus parcat. Verbi gratia dictum sit: Habeat judex propositum quietem civitati et pacem genti, cui praesidet, providere. huic si offeratur homicida honesta forma, aetate satis integra, et ex alio latere mater sparsis crinibus deprecetur, ut senectuti suae misereatur, et ex alia uxor, ne virum suum interficiat, lacrymabili voce deploret, circumstant et parvuli liberi cito orbi futuri. Quid faciet judex, miserebitur latroni, an non? Quod in communi expedit civitati exsequetur: si misertus 111.0909A| fuerit, revertetur homicida ad pristinum scelus: sin vero in judiciaria severitate permanserit, unus homo interibit, et universo populo providebitur. Sic Deus si pepercerit peccatori, et miserens ejus, noluerit eum punire pro scelere, quis non accipiat licentiam malorum? Qui nunc saltem propter supplicia terrentur, nonne invadet tempus, ut expleat quaecunque voluit, praeceps feratur in vitia? Haec autem et in ecclesiis saepe accidentia possumus considerare. Peccavit quispiam, et post peccatum postulat communionem: si ei conceditur quod rogat, in incommodum omnium venia procedit, et laxatis frenis sceleribus panditur via: sin vero cum rationabili deliberatione non ut immisericors, nec rursum ut crudelis judex, sed quasi ut uni providens et de omnium 111.0909B| salute pertractans, consideravit populi damnum in unius venia, haud dubium est quin faciat ejici unum de ecclesia, ut multos reservet incolumes. Age nunc, considera mihi et medicum: si cessaverit a sectione ejus vulneris, quod secandum est, si non usserit id quod indiget cauterio, videlicet propter dolores, quia ex talibus remediis consequuntur, quomodo crescat infirmitas et in deterius veternus exuberet: si vero, ut ita dicam, temerarius ad vulnus sector accesserit, et inusserit plagam, curat eum qui secatur et uritur: quia paululum severitatis assumpsit, licet visus fuerit aegrotantis ad horam non misereri. Ita et Deus non unum hominem, sed universum curat orbem, coelestia atque terrena et omnia ubique dispensat. Et cum hoc provideat 111.0909C| quod uni commodum sit: multo magis providet, quid toti mundo ducat et hominibus universis. Providet quidem et ea quae uni expediunt, verum ita ne illius utilitas omnium damno sit. Idcirco et ignis aeternus praeparatus est, et gehennae et tenebrae exteriores. Quae omnia non tam ob eum, qui puniendus est, quam propter universos homines constituta sunt. Si autem vis hujus rei testem accipere Scripturam, quod in aliorum eruditionem, licet jam desperabiles sint peccatores, et a curatione penitus alieni, torqueantur, audi Salomonem in Proverbiis dicentem: « Pestilente flagellato imprudens callidior erit (Prov. XIX): » non eum qui flagellatur dixit callidiorem futurum et sapientiorem propter castigationem suam, sed insipientem a stultitia ad prudentiam converti, 111.0909D| propter supplicia pestilentis: hoc quippe ex ipso nomine calliditatis significatur, et converti eum ad calliditatem: dum alios cernit, propterea quibus ipse obnoxius est, peccata cruciari. Igitur prodest nobis, si tam digni sumus salute, ut alii in utilitatem nostram torqueantur. Et quomodo utile fuit peccatum Israel in salutem gentium, sic utilis est quorumdam poena aliorum saluti: ideo bonus et clemens Deus. Non parcam, inquit, et non miserebor ab interitu eorum: non crudelitate sententiae, sed veritate judicii. (Hieron.) Qui enim eos populos trucidarunt, ipsi in aeternum peribunt. Potest et hoc juxta historiam simpliciter accipi, quod et reges, et sacerdotes, et prophetae, et omnis populus Jerusalem inebriandus 111.0910A| sit calice Babylonio, et captivitatis obruendus malis.

« Audite et auribus percipite, nolite elevari, quia Dominus locutus est. » (Orig.) Quid est igitur audire et auribus percipere ex ipsis sermonibus consideremus. Auribus percipere est, ut mihi quidem videtur, auribus ea quae dicunt audire, quod autem praecedit, audite, si ad distinctionem ejus praecepti dicitur, quod postea infert, auribus percipite, hoc imperat, ut in mentem et sensum ea quae dicuntur excipiant. Neque vero in hoc solum loco, sed in omni Scriptura sunt quaedam facilia, et prompta ad intelligendum, statimque ut lecta fuerint utilitatem legentibus tribuunt. Sunt alia sacriora et ineffabilia, et, ut ita dicam, quibusdam obscuritatibus involuta. De his igitur quae latent et expositione 111.0910B| indigent, arbitror nunc dictum esse, audite: de nis autem quae sine scrupulo interpretantis auditori commoda sunt, auribus percipite. (Hieron.) Quia supra dixerat, « omnis uter implebitur vino » : ita ut reges quoque et sacerdotes et prophetae et omnes habitatores Jerusalem implerentur ebrietate, propterea jungit et dicit: « Audite et auribus percipite, » tam extrinsecus quam intrinsecus, tam mente quam corpore, et nolite elevari per superbiam, cogitantes fragilitatem vestram, et quod nullus sit qui pro qualitate peccati hac ebrietate careat. Unde disperditur atque corrumpitur, et Dei misericordia indignus est, elevans se adversum eum per superbiam. Nam cum multis vitiis genus vexetur humanum, hoc peccato vel maxime premitur, nec unus est superbiae 111.0910C| modus, alius irrationabili et stultorum more, in his effertur, quae magis pudore digna sunt, aut certe modum elationis excedunt; alius quasi verisimili ratione seductus super his elevatur, quae sibi digna gloria putat, cum et in talibus periculosum sit gloriari. Exemplum assumam, quo fiat manifestius. Sunt quidam in eo se jactantes, quia filii ducum sunt, et nobili familia nati: istiusmodi homines ne umbram quidem et imaginem elationis suae possunt ostendere. Sunt alii qui de eo sublevantur, quia potestatem habent occidendi hominem, et, ut ipsi putant, ea fulti sunt dignitate, ut quorum velint capita secent: horum gloria in confusione sua est. Alii super divitias sibi applaudant, non his veris, sed his divitiis quae deorsum sunt. Alii superbiunt 111.0910D| super domos splendidas, super possessiones multas: in quibus universis, non est penitus gloriandum. Quod autem verisimile, et dignum videtur, ut quidam putant, gloria, illud est, cum aliquis ex sapientia sua elevatur, aut conscius sibi est, quia decem jam annis mulieres non tetigerit, sive ab infantia integer castusque permanserit. Rursumque alius erigitur, quia vincula pro Christo portaverit. Recta quidem videntur haec omnia, et subjicientia quamdam persuasionem ad gloriandum. Sed ne in his quidem, si tamen sequimur veritatem, rationabiliter quis effertur: quia et in rebus bonis gloriari non est sine discrimine. Paulus habuit materiam gloriationis, habens in se visiones, revelationes, 111.0911A| signa, virtutes propter labores, quos Christi causa perpessus est, propter Ecclesias quas constituit contendens, ubi Christus non erat nominatus, ibi jacere fundamentum (II Cor. XII). Haec autem omnia materiae erant gloriationum, et si sic expedit dicere, verisimiles causae, quae honestam subjicerent jactationem. Sed quia ne in talibus quidem sublevari sine periculo est, benignus et providus Pater quomodo largitus ei est visiones et gratias differentes, sic ad tuitionem donorum suorum tradidit ei angelum Satanae, ut eum colaphizaret ne extolleretur, et propter hoc Dominum rogavit, scilicet ut ab eo discederet angelus Satanae, qui juxta dispensationem ei fuerat appositus. Sed respondit ei Dominus, dignus quippe erat responsione Domini Paulus, et dixit ad 111.0911B| eum: « Sufficit tibi gratia mea, virtus enim in infirmitate perficitur. » Super nullo igitur gloriandum est, dicente Scriptura: « Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur. »

« Date gloriam Domino Deo nostro antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Exspectabitis lucem, et ibi umbra mortis, et ponentur in tenebris ( sive juxta Hebraicum: et ponet eam in umbra mortis, et in caliginem). Quod si non audieritis, in abscondito plorabit anima vestra, a facie superbiae ( sive injuriae). » (Hieron.) Eos quibus dixerat sermo divinus: « Audite, et auribus percipite et nolite elevari, » nunc provocat ad poenitentiam, ut priusquam ducantur Babylonem, et offendant pedes eorum in 111.0911C| montes tenebrosos, sive caliginosos, dent gloriam Deo. Unde et peccatoribus saepe dicitur: « Date gloriam Deo (Psal. LXVII). » Quod autem Babylon et omnis regio Chaldaeorum montes caliginosi, sive tenebrosi, appellentur, in principio Isaiae contra Babylonem legimus, ubi scriptum est: « Super montem caliginosum levate signum (Isa. XIII), » quod Hebraice dicitur Hoc itaque praecipit, ut antequam ducantur in captivitatem, et servitutis mala sentiant, agant poenitentiam. Cumque exspectent lucem, sessuri sint in tenebris. Sin autem, inquit, me nolueritis audire, in abscondito, juxta Aquilam in tenebris, plorabit anima vestra, sive, juxta Septuaginta, a facie superbiae: ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne victorum offendantur oculi. Possumus 111.0911D| autem et sic locum istum interpretari. Salvator loquitur: « Operamini dum dies est, veniet nox quando nullus ultra potest operari (Joan. VI). » [Orig.] Diem itaque nuncupavit saeculum istud, tenebras vero et noctem consummationem mundi propter supplicia quae ventura sunt. (Hieron.) De hoc tempore et Isaiae vaticinium est: « Stellae enim et Orion et omnis ornatus coeli lucem non dabunt, et tenebrabuntur orto sole, et luna non dabit lucem (Isa. XIII). » Sophonias quoque in eadem verba consentit, dicens: « Dies tribulationis et angustiae, dies miseriae et perditionis, dies tenebrarum et turbinis, dies nubis et caliginis (Soph. I). » [Orig.] Si consideres post consummationem mundi lugubre illud, quod 111.0912A| passurum est universum pene hominum genus pro his quae peccavit, videbis quomodo tenebrae occupaturae sint omnia, et nullus possit in illo tempore clarificare Deum, qui non verbis tantum et vocibus clarificandus est. Clarifica eum in castitate, justitia, beneficentia: clarifica cum in fortitudine, patientia, pietate, sapientia, caeterisque virtutibus: sic autem clarificandus est Deus. Si contraria intulero, nolo me arbitremini clarificare, sed blasphemare. Exhibebo quippe Scripturam sensus mei testem, quomodo castus glorificet, luxuriosus inhonoret Deum. Templum enim ejus quasi Nabuchodonosor destruit atque corrumpit, et secundum Apostolum per praevaricationem legis Deum inhonorat. Igitur clarificat Deum justus, contumeliis afficit quicunque peccator 111.0912B| est. (Hieron.) Prius ergo quam judicii tempus adveniat et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, adversarias scilicet fortitudines quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus poenitentiam, ne exspectantes lucem, noctis tenebris involvamur. Sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam vel Dei vel prophetae, a facie nostrae superbiae, Dei verba audire nolentium. Unde et ipse propheta dicit:

« Plorans plorabit Jerusalem ( sive plorans plorabit), et deducet oculus meus lacrymam, » doloremmeum, tacitis gemitibus dissimulare non possum. Omnis autem causa cruciatuum est, quod captus sit grex Domini. Dicamus Judaeis et nostris judaizantibus, qui simplicem tantum et occidentem sequuntur 111.0912C| historiam: Nisi audieritis abscondite, hoc est, in mysterio, sive in tenebris, quas posuit Deus latibulum suum (Psal. XVII); et juxta Salomonem ut intelligant parabolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima prophetae, sive ipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt Deo. (Orig.) Unde et fletus erit jugis lacrymaeque perpetuae, eo quod a verbo Nabuchodonosor captus sit grex Domini atque corruptus. Et notandum quam admirande: non ait plorabitis, nisi occulte audieritis, verum « plorabit anima vestra. » Est quippe solius animae fletus, et forsitan iste sit de quo Salvator dicit: « Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXIV). » Illa quoque comminatio, qua ridentibus luctum lacrymasque denuntiat, de hoc fletu est quem commemorat 111.0912D| propheta nunc, dicens: « Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae. » Cum fueritis passi contumeliam, tunc plorabitis, et deducent oculi vestri lacrymas: quia contritus est grex Domini. Si consideremus statum in quo modo sunt Judaei, et comparemus illum antiquae felicitati, videbimus quo pacto contritus sit grex Domini: et quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad gentes. Si ergo grex ille contritus est, et nos oleaster, qui contra naturam inserti sumus in bonam olivam patriarcharum, nonne plus debemus vereri, ne et iste grex Domini conteratur? Futurum quippe est, ut aliquando et iste grex conteratur, juxta illud quod a Salvatore dictum est: « Cum 111.0913A| multiplicatae fuerint iniquitates, tunc refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV); » de quibus enim hoc dicitur: « refrigescet charitas multorum? » nonne de his qui nuncupantur Christiani? de quibus hic sermo est: « Veruntamen veniens Filius hominis, putas inveniet fidem super terram? » (Luc. XVIII); nonne de nobis? Idcirco provideamus attentius, ut per singulos dies iste grex Domini melioretur, convalescat, integer perseveret, et, omni contritione ab animabus vestris recedente, efficiamur perfecti in Christo Jesu.

« Dic regi et dominatrici ( sive dicite regi et potentibus): « Humiliamini, sedete: quoniam descendit ( sive sublata est) de capite vestro corona gloriae vestrae. Civitates austri clausae sunt, et non est 111.0913B| qui aperiat. Translata est omnis Judaea ( sive translatus est omnis Juda), transmigratione ( sive captivitate) perfecta. » (Hieron.) Prophetae praecipitur, ut loquatur regi Jechoniae et matri ejus, quam dominam et dominatricem sive reginam appellat, ut humilientur, et in pulvere sedeant: perdidisse enim eos regiam dignitatem, et regi tradendos Babylonio. Civitates austri clausae sunt, id est, tribus Judae et Jerusalem, quae juxta solitudinem ad austrum versa est, et non est qui aperiat obsidione circumdatas. « Translata est omnis Judaea ( sive omnis Juda) transmigratione perfecta, » sive recepit quod merebatur, » et completum est in ea: » ita enim LXX transtulerunt. Delirat in hoc loco qui regem, Christum et potentes, angelos vel apostolos 111.0913C| intelligit ut assumant corpus humilitatis, et in pulvere sedeant, et amittant, vel reges vel potentes de capite suo coronam et gloriam fortitudinis. Civitates quoque austri clausas: interpretatur infernum, et quae nulli aperiantur, omnemque gloriam Judae esse translatam, quando in passione completum est: « Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. » Verbum Hebraicum Aquila et Symmachus dominatricem et dominam interpretati sunt. Quod LXX putaverunt potentesque dixerunt.

« Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab Aquilone. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Quid dices cum visitaverit te? 111.0913D| Tu enim doces eos adversum te, et erudis in caput tuum. » Praecipitur habitatoribus Jerusalem, ut levent oculos suos, et videant Chaldaeos ab Aquilonis parte venientes. Interrogaturque ipsa civitas, et dicitur ei: « Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? » Ubi est populus tuus quem a Deo acceperas? ubi tanta illa et inclyta multitudo, ut totius turbam provinciae in unum locum crederes congregatam? Quid dices cum te visitaverit Dominus in virga sua, et Babyloniis tradiderit hostibus quos adversum te, vel in caput tuum, vel a principio ipsa docuisti, ut ad eorum auxilia confugeres, et ipsorum idola sectareris, qui sub occasione amicitiae tuae didicerunt per quod 111.0914A| iter ad te venire deberent. Audiat hoc Ecclesia negligens, quod ipsa doceat adversarios suos, quomodo eam possint spiritali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiarum crudelitate lacerare.

« Nunquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? Propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt ( sive dehonestatae sunt) plantae tuae. » Dum nescis, quasi mulierem partus subitus, ita te captivitas repentina comprehendat. Quod si causari volueris et quaerere cur tradita sis hostibus, audi manifeste multitudinem tibi haec fecisse iniquitatis tuae, ut quasi mulieris meretricis, sublatis vestibus revelaretur ignominia tua, et ostenderentur 111.0914B| publicae fornicationes tuae. Per quae discimus quandiu fuerint minora peccata, agere Deum patienter et exspectare nostram poenitudinem, sin autem voluerimus delictis copulare delicta, et cumulum facere peccatorum, revelabuntur pudenda nostra, et ostendentur cunctis plantae nostrae, vel in praesenti saeculo vel in futuro. « Nihil est enim occultum quod non manifestetur (Matth. XI), » quando implebitur illud Danielis: « Isti resurgent in vitam aeternam, et illi in opprobrium et in confusionem sempiternam (Dan. XII). »

« Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere cum didiceritis malum. » Hoc testimonio utuntur adversum Ecclesiam, qui diversas cupiunt asserere 111.0914C| naturas, et tantam dicunt esse vel nigredinem, vel varietatem peccatorum, ut in candorem et unius coloris pulchritudinem transire non possint, non attendentes hoc quod sequitur: Et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Quidquid enim discitur non naturae est, sed studii et propriae voluntatis, quae nimia consuetudine et amore peccandi quomodo in naturam vertitur. Sed hoc quod hominibus impossibile est, Deo possibile est, ut nequaquam Aethiops et pardus suam videantur mutare naturam. Sed ille qui in Aethiope operatur et pardo, dicente Apostolo: « Omnia possum in eo qui me confortat, Christo (Philip. IV). » Unde et in alio loco. « Amplius, inquit, illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei, quae in me est (I Cor. 111.0914D| XV); » Et: « Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus (Gal. II). » Et iterum scriptum legimus: « Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti: quid gloriaris quasi non acceperis? » (I Cor. IV). Quas ob causas « non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis (Jer. IV), » nec pudicus in sua pudicitia: sciens quod in omnibus his Christi virtus sit, non eorum qui in suis virtutibus gloriantur.

« Et disseminabo eos quasi stipulam, quae vento raptatur in deserto. Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus ( sive et pars inobedientiae tuae adversum me). » Quia nimia consuetudine malorum non potuere mutare naturam, 111.0915A| non vitio conditoris, sed studio inoliti sceleris: propterea quasi stipulam vento raptatam dispergam eos in solitudinem, juxta illud quod alibi scriptum est: « Tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I). » Facitque apostropham ad ipsam Jerusalem, quod haec sit sors ejus, et ista pars quia sibi ipsa elegerit mensuram cumulatam atque perfectam et supereffundentem, sive partem inobedientiae suae qua Domino noluit acquiescere. In qua enim mensura mensuraverit, remetietur illi (Luc. VI).

« Quia oblita es mei et confisa es ( sive sperasti) in mendacio, unde et ego nudavi ( sive nudabo), et revelabo femora et posteriora tua contra faciem tuam. Et apparebit ignominia tua, adulteria 111.0915B| tua, et hinnitus tuus, scelus ( vel alienatio) fornicationis tuae. » Causa est dispersionis Jerusalem, quod oblita sit Dei, et confisa, vel speraverit in mendaciis. Qui praeter Deum in rebus confidit saeculi, obliviscitur Dei: unde revelantur femora vel posteriora ejus, ut videat ignominiam suam; et quae retro esse deberent fiant in prioribus, cernatque ipsa quod fecit, et appareat ignominia ejus, non tantum ipsi, sed et omnibus. Adulteria, inquit, tua, et hinnitus tuus non solam libidinem, sed insaniam ostendit 111.0916A| libidinis equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Virgilianum: . . . . Hippomanes, vero quod nomine dicunt Pastores, lentum distillat ab inguine virus. Rogemus Jesum, ut nec in praesenti, nec in futuro saeculo revelet feminalia et posteriora nostra, sed ut deleat iniquitates nostras, et omnia scelera apparere non faciat.

« Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem, non mundaberis ( sive quia non es mundata) post me, usquequo adhuc! » Non solum in media urbe Jerusalem, sed in omni colle, cunctisque regionibus audio idola tua. Unde dicitur ad eam: « Vae tibi, Jerusalem, quia non es mundata post me, » ut cum mea te jactares sequi vestigia, 111.0916B| et confessionem mei nominis ventilares, tamen nunquam purgata sis, quia oblita es mei, et sperasti in mendaciis. Unde increpat eam et dicit: « Usquequo adhuc? » et est sensus: Quandiu te exspectabo, quandiu feram? usquequo oblivisceris mei in finem, et mea praecepta contemnis? Fornicatur in collibus et in agris, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam non humiliatur sub potenti manu Dei, sed in suis sceleribus vitiisque confidit.

LIBER SEPTIMUS. 111.0915|

111.0915C| Scripturam sacram sibi esse consonam nemo rite intelligens dubitat, quia quidquid in uno libro asseritur, nequaquam in altero denegatur, ubi justis praemia, et peccatoribus supplicia pollicentur, et malorum flagella, atque bonorum solatia describuntur, praesertim cum per ipsa elementa mundi secundum creatoris voluntatem utrique ordini digna recompensatio collata, illic memoratur. Unde non solum in historia veterum, sed etiam in propheticis libris haec eadem scripta reperiuntur. Nam in libro Sapientiae ita legitur: « Armavit creaturam ad ultionem inimicorum: et pugnavit cum illo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V). » Hinc quoque per Psalmistam dicitur. « Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII). » Et 111.0915D| item: « Omnia, inquit, quaecunque vult facit, in coelo et in terra, in mare, et in omnibus abyssis. » Proinde populum Judaeorum viriditatem rectae fidei non habentem, et bonorum operum fructibus sterilem, etiam in praesente propheta, non tantum hostili gladio, verum etiam aeris permutatione legitur verberasse, de quo nunc dicitur.

CAPUT XIV. De inopia pluviae vox poenitentium: obstinatis non prosunt jejunia et preces; luctus propter contritionem populi, etc.

« Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis. » (Hieron.) Irae Dei universa consentiunt, unde et sol super peccatores 111.0916C| occidit meridie, et luna astraque et caetera non dant lumen suum. Putandumque est obsidionis tempore pluvias non fuisse, ut sterilitatem obsessi sustinerent aquae. Uno quippe fonte Siloe et hoc non perpetuo utitur civitas, et usque in praesentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi inopiam facit.

« Luxit Judaea ( sive Juda), et portae ejus corruerunt ( sive vacuae factae sunt), et obscuratae ( sive contenebratae) sunt super terram, et clamor Jerusalem ascendit. Majores ejus miserunt minores ( sive juniores) suos ad aquam, venerunt ad hauriendum ( sive ad puteos), et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt et afflicti ( sive erubuerunt), et operuerunt 111.0916D| capita sua, propter terrae vastitatem ( sive et opera terrae, quoniam defecerunt), quia non venit ( sive non erat) pluvia super terram. Confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. » Tempore siccitatis, quando famen patitur multitudo audiendi et discendi sermonem Dei, luget Judaea, cultum Dei prius habere se jactans, et confessionem verae fidei. Portaeque ejus vel vacuantur, vel corruunt: quas ad sensus referre debemus, per quos animae concipitur disciplina. Tunc obscurantur omnia et involvuntur tenebris, et nequaquam in Jerusalem ratio regnat et sermo doctrinae, sed clamor et confusio. Majores quoque qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittunt juniores, in quibusdam cani 111.0917A| sapientiae, in quibusdam cani non sunt sapientiae, et idcirco veniunt ad puteos et non inveniunt aquas quas patriarchas invenisse narrat historia. Reportant vasa sua vacua, juniores videlicet, non quod aquae non fuerint, sed quod illi invenire non potuerint. « Confusi sunt et afflicti, sive erubuerunt et operuerunt capita sua, » quia non poterant dicere cum Apostolo: « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur (II Cor. II). » Propter terrae vastitatem, sive et terrae opera defecerunt, per quae ad Dei notitiam pergimus: causaque perspicua, quia non venit pluvia super terram. « Mandatum est quippe nubibus, ne pluerent super eam imbrem (Isa. V). » Agricolae quoque, quorum unus loquitur: « Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III); 111.0917B| et in alio loco: « Dei cooperatores sumus, » operiunt caput suum et confunduntur, intelligentes sine Dei gratia et adjutorio frustra se tendere.

« Nam et cerva ( sive cervae) in agro peperit ( sive pepererunt), et reliquit ( sive reliquerunt), quia non erat herba. » (Greg.) Haec sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus, dicitur: bene ergo cervae doctores assimilantur. Nam doctores sancti, more cervarum interemptis vitiis, quasi exstinctis serpentibus vivunt, et de ipsa exstinctione vitiorum ad fontem vitae acrius inardescunt. Unde Psalmista ait: « Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). » Ipsi etiam dum labentia hujus temporalitatis momenta, quasi quaedam flumina transeunt, compatientes 111.0917C| charitate onera sua sibi invicem superponunt, quia cauta observatione custodiunt id quod scriptum est: « Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). » Hinc per Job dicitur: « Nunquid nosti tempus partus ibi cum in petris, vel parturientes cervas observasti? » (Job. XVIII.) Meridiana pars ibices aves vocat, quae Nili fluentis inhabitant: orientalis vero occidentalisque plaga parva quadrupedia ibices nominat, quibus et moris est in petris parere, quia neque sciunt nisi in petris habitare. Quae si quando etiam de altis cacuminibus saxorum ruunt, in suis se cornibus illaesa suscipiunt, caput quippe ruentes feriunt, cujus dum prima cornua opponunt, fit omne corpus a jactura casus alienum. Cervarum quoque moris est, inventos 111.0917D| serpentes exstinguere, eorumque membra morsibus dilaniare. Fertur autem, quia si quando flumina transeunt, capitum suorum onera dorsis praecedentium superponunt, sibique invicem succedentes laborem ponderis omnino non sentiunt. Parturientes enim cervas observare est: illos labores patrum, qui spiritales filios generant, cauta consideratione pensare. Solerter quippe intuendum est, quod hic sermo tam vigilanter imprimitur, ut dicatur, observasti? Quia utique perpaucorum est pensare, qui labor sit in praedicantionibus patrum, quantis doloribus quasi quibusquam conatibus animas in fide et conversatione parturiunt: quam cauta se observatione circumspiciunt, ut sint fortes in praeceptis, 111.0918A| compatientes in infirmitatibus, in minis terribiles, in exhortationibus blandi, in ostendendo magisterio humiles, in rerum temporalium contemptu damnantes, in tolerandis adversitatibus rigidi: et tamen dum vires suas sibimet non tribuunt firmiter, quantus sit eis dolor, de cadentibus quantus de stantibus timor, quo fervore alia adipisci appetunt, quo pavore alia adempta conservant. Quia ergo perpaucorum est ista pensare, bene ei dicitur: vel parturientes cervas observasti? Nihil vero obstat quod verba Deus de doctoribus faciens non cervorum, sed cervarum eos specie designat, quia nimirum illi vere doctores sunt, qui cum per vigorem disciplinae patres sint, per pietatis viscera esse matres noverunt, quae labores sanctae 111.0918B| conceptionis tolerant, et proferendos Deo filios intra uterum charitatis portant. In edenda enim prole amplius matres laborant quae crescentem intra uterum conceptionem longo mensium tempore sustinent, et quae ex utero procedentem non sine magnis doloribus deponunt.

« Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba ( sive fenum). » (Hieron.) Grandis sterilitas, quando et cervae in agro pariunt, et relinquunt fetus suos, quia non sit herba vel fenum, ut quae odore narium serpentes extrahunt de cavernis, et venenata interficiunt animantia, cibo gratiae non utantur. Onagri quoque, de quibus scriptum est: « Quis dimisit in solitudine onagrum liberum 111.0918C| (Job. XXXIX)? » plana et campestria relinquentes, stent in rupibus et currere nequeant, et attrahant ventum in draconum similitudinem, deficiantque oculi eorum, et claram lucem cernere nequeant. Rationabilibus subtractis cibis, siccitas haec saepe accidit in ecclesiis, quando et cervi et onagri inveniuntur in populis, et magistrorum penuria concontabescunt. Sunt qui possunt discere, et non sunt qui possint docere.

« Si iniquitates nostrae responderint ( sive restiterint) nobis, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae ( vel peccata nostra). Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis. » Si dubitamus, quare non descendunt pluviae super terram, 111.0918D| quare cuncta ariditate marcescant, audiamus: Iniquitates nostrae restiterunt nobis, propterea, Domine, non secundum opera nostra, sed secundum nomen sanctum tuum vince multas aversiones nostras. Tibi enim peccavimus, quem cordis secreta non fallunt, et te praestolamur, qui vera spes et exspectatio es Israel, et salvas eos in tempore tribulationis, juxta illud quod scriptum est: « Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me (Psal. CXIX). » Dicamus et nos in tempore siccitatis, aquarumque penuria: « Tibi peccavimus et malum coram te fecimus (Psal. L), » tuum praetolamur adventum, qui salvas Israel, non suo merito, sed tua clementia.

111.0919A| « Quare futurus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es velut vir vagus aut fortis, qui non potest salvari? » Septuaginta: « Quare factus es sicut advena in terra, et quasi indigena divertens ad manendum? Nunquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvari non possit? » Judaei hunc locum sic intelligunt: Quare segregas te a populo tuo et quasi viator propter unius horae refrigerium non curas quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus, non salvas piebem tuam et templum quondam inclytum deseris? Nostri vero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra, et parvo tempore terrae usurus hospitio, et quasi vir pertransiens, ac robustus, 111.0919B| relicto Israel, tendat ad gentium multitudinem, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam transeat. Quod autem juxta Septuaginta dicitur: « Nunquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvari non possit? » similitudinem ponit, non rei veritatem, secundum illud quod scriptum est: « Surge, cur dormis, Domine? » non quod Dominus dormiat, de quo dicitur: « Non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CXXI), » sed quod his videatur dormire quos deserit. Denique et in consequentibus non scribitur: « Vir dormiens qui salvari non possit, » sed « quasi vir » in utroque ἀνθρωποπάθως scribitur.

« Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum 111.0919C| invocatum est super nos, non derelinquas nos ( sive non obliviscaris nostri). » Qui apud Judaeos, quasi advena futurus es, et viator, et vir vagus, antiquam deserens mansionem, in nobis habitas, et nomen tuum super nos invocatum est, ut appellemur Christiani: idcirco ne derelinquas nos, neque obliviscaris nostri, quibus de futuro adventu tuo omnium prophetarum ora cecinerunt.

« Haec dicit Dominus populo huic: Quia dilexit ( sive dilexerunt) movere pedes suos, et non quievit ( sive non pepercerunt), et Domino non placuit ( sive et Deus non complacuit sibi in eis), nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. » Dicente populo: Quare factus es ut advena, et viator, et vagus, ut tuam deseras mansionem? 111.0919D| respondet Dominus quondam populo suo: Vis nosse rationem, ausculta quod dicitur: Quia dilexit populus movere pedes suos, et non abstulit eos de compede peccatorum, sive non quievit, et stare non potuit: idcirco et ego deserui eum, et nulla mihi in illo est complacentia. Qui igitur diu distulit, et per patientiam noluit punire peccantes, quia in scelere permanserunt, recordabitur iniquitatum eorum, et quasi aegrotantium, et Deum non sentientium peccata visitabit, ut ultra peccare desistant. Notandum autem in Scripturis sanctis, quod semper peccatorum moveantur pedes, et sanctis dicatur cum Moyse: « Tu vero hic sta mecum Deut. V). » Et alibi scriptum sit: « Laudate, servi, 111.0920A| Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIV). »

« Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam eas, quoniam gladio, et fame, et peste ego consumam eos. » Stultum est orare pro eo qui peccarit ad mortem, dicente Joanne: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (Joan. V). » Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem. Jejunia et preces et victimae et holocausta tunc proficiunt, cum recedimus a vitiis, et flemus antiqua peccata: sin autem in sceleribus permanentes, putaverimus votis atque sacrificiis redimere nos aures Dei, vehementer erramus, 111.0920B| iniquum arbitrantes Deum. Qui enim semel gladio et fame et peste fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. Unde et prophetae dicitur, ne frustra roget quod impetrare non possit.

« Et dixi: Ah, ah, ah, Domine Deus ( sive qui es, Domine Deus). Prophetae dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me: Falsa prophetae vaticinantur in nomine meo. Non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos: visionem mendacem, et divinationem fraudulentam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. » Audiant haec magistri, qui peccantibus, et in suis vitiis permanentibus prospera pollicentur, qui dicunt divitibus: Non videbitis 111.0920C| gladium tormentorum Dei, et fames non erit in vobis. Saturabimini quippe sermonibus Dei, et pacem dabit vobis Dominus verissimam in loco Ecclesiae, sive Jerusalem. Quod autem dixit juxta Hebraicam tertio ah, ah, ah, ad priora respondit, ubi Dominus fuerat comminatus, dicens: « Gladio et fame et peste ego consumam eos. » Quia igitur Prophetae, imo pseudoprophetae falsa polliciti sunt, ideo Dominus locutus est per Jeremiam: Nolite audire verba pseudoprophetarum, qui non a me missi sunt, sed sua voluntate venerunt. Unde nequaquam prophetae, sed divini sunt appellandi, qui seductionem populo loquuntur. Multo enim melius est timore poenarum emendare peccata, quam spe prosperorum divinae sententiae subjacere.

111.0920D| « Ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: Gladio et fame consumantur prophetae illi; et populi quibus prophetaverunt erunt projecti in viis Jerusalem, prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos, ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum: et effundam super eos malum suum ( sive mala). » Caveant pseudoprophetae, qui prospera promittendo supplantant populum Dei, ne et ipsi pereant, et deceptus populus simili deleatur interitu, jaceantque in viis Jerusalem, et Domini praecepta calcantes, fame et gladio pereant, et non sit qui sepeliat eos, nec ignominiam eorum operiat pulvere 111.0921A| poenitentiae. Et ipsi enim prophetae, et populus, uxoresque eorum, et filii et filiae, omnisque generatio absque ullo pollinctore in sterquilinium erit. Quanti jacent in viis Jerusalem! quot cernimus insepultos recipere mala sua, quae, Domino effundente, patiuntur!

« Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam ( sive deducant oculi vestri lacrymas), per diem et noctem, et non taceant ( sive non cessent), quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. » Dupliciter hic locus intelligitur, quod vel ipse Deus plangat populum suum, et oculi ejus flere non cessent, vel certe imperet ut populorum oculi lacrymis fluant, nec leve esse quod plangendum 111.0921B| sit, cum virgo filia populi sui contritione maxima et plaga intolerabili percussa sit. Alii ex persona prophetae haec dici arbitrantur.

« Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame ( sive dolore famis). Prophetae quoque et sacerdotes abierunt in terram quam ignorabant. » Justa causa plangendi, quod virgo contrita sit, filia percussa, populusque deletus. Si enim, inquit, foras exire voluero, interfectos videbo: si ingredi civitatem, attenuatos et ossibus vix haerentes, famis necessitate conspiciam. Et quid mirum hoc de plebe et ignobili vulgo dicere, cum prophetae quoque et sacerdotes qui aliis prospera prophetabant, et qui cebebant legis aperire mandata, ipsi ierint in terram 111.0921C| quam ignorabant, et captivitatis sustinuerint malum? Audiant hoc prophetae nostri, et quod nec intus nec foris propter negligentiam eorum sit ulla securitas: quod et eos scandalizent, qui foris sunt, et eos qui intus, fame interire patiantur; et qui auctores fuerint peccandi, sint cruciatuum socii.

« Nunquid projiciens abjecisti Judam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. » Miratur propheta quod Judam et Jerusalem, et duarum videlicet tribuum regnum, in quo erat et religio Dei, et templi caeremoniae, Dominus tam repente projecerit, et tanta percusserit plaga, ut nulla possit adhiberi medicina. « Exspectavimus, 111.0921D| inquit, pacem et tempus curationis, » et nullum est bonum, sed econtrario turbatio: ut ubi prius fuerat cultus Dei atque tranquillitas, ibi seditionibus et hostili fremitu omnia complerentur. Si quando ergo et nostra Sion, nosterque Juda abjicitur, et abominabitur illum anima Dei, nequaquam miremur, sed magis dicamus quod sequitur:

« Cognovimus, Domine, impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. » Et nos, inquit, et patres nostri eadem dementia percepta negleximus, et impleta est in nobis mensura majorum, ut quidquid illis defuerat, nostro cumulo compleretur. Unde et de Juda dicitur: « In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, 111.0922A| et peccatum matris ejus non deleatur: fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum (Psal. CVIII). »

« Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam. Solii gloriae tuae recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. » Solium gloriae Dei non solum arbitremur templum Judaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum in quo, juxta illud quod scriptum est: Thronum ejus in terram allisisti. Tunc alliditur atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit Deum. Sed tamen qui sua culpa periit, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum, quo nos salvos futuros esse pollicitus est.

111.0922B| « Nunquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut coeli possunt dare imbres? Nonne tu es, Domine Deus, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec. » Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: « Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis. » Ergo quod dicit, hoc est, quia daemonum simulacra non possunt pluere, nec coeli per se dare imbrem suum, ideo tu, Domine Deus noster, quem semper exspectavimus, in quem spes nostras et vota convertimus, tu, da pluviam tuam: tua enim sunt omnia. Et quidquid boni est, sine te cujus est, dari non potest. Dicamus et hoc contra haereticos, qui pluviam doctrinarum tribuere non possunt: et cum se coelos esse promittant, et de 111.0922C| se scriptum glorientur: « Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII), » tamen non possunt imbres donare doctrinae. Solus est enim Deus, qui suum instruat populum, et diversitates gratiae tribuat exspectantibus se.

CAPUT XV. Non audit Dominus preces Moysis et Samuelis: praedicatur passio Domini et ultio in Judaeos; defertur vox ad praedicatorem.

« Et dixit Dominus ad me: Si steterint Moyses et Samuel coram me ( sive contra me), non est anima mea ad populum istum. « Hos enim legimus irae Domini pro populo restitisse, et jam impendentem avertisse sententiam. Etsi, inquit, illi steterint vel in conspectu meo, vel contra me: quorum uni 111.0922D| dixit Deus? « Dimitte me, et percutiam populum istum, » tamen non exaudiam, quoniam consummata sunt scelera populi delinquentis. Quid est, quod intermissis relictisque tot patribus soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, quorum mira obtinendi virtus ostenditur, dum nec ipsi posse intercedere dicuntur, ac si aperte Dominus dicat: Nec illos audio, quos propter magnum petitionis suae meritum minime contemno? Quid ergo est quod Moyses et Samuel caeteris patribus in postulatione praeferuntur? nisi quod duo isti tantummodo in cuncta Testamenti Veteris serie etiam pro inimicis suis leguntur exorasse. Unus a populo lapidibus impetitur, et tamen pro lapidatoribus suis Dominam deprecatur-alter ex 111.0923A| principatu dejicitur, et tamen petitus, ut exoraret, fatetur, dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, quominus cessem orare pro vobis. « Si Moyses, inquit, et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum: » ac si aperte dicat: Nec illos modo pro amicis audio, quos magnae virtutis merito orare etiam pro inimicis scio. Virtus ergo verae orationis est, celsitudo charitatis: et tunc quisque quod recte petit adipiseitur, cum ejus animus in petitione nec inimici odio fuscatur. Huic simile est illud, quod in Ezechiele legitur (Ezech. XIV): « Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, et extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam 111.0923B| in eam famem, et interficiam de ea hominem, et jumenta: et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, et Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias, tres viri isti qui fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus, quia nec filios nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per eam, et interfecero de ea hominem et jumentum, et tres viri isti fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios nec filias, sed ipsi soli liberabuntur, » etc. Quaeritur cum et Abraham, et Isaac, et Jacob, Moyses 111.0923C| quoque et caeteri patriarchae et prophetae justi fuerint, cur horum tantummodo fiat mentio, quod facile solvitur. Noe enim imminens orbis terrarum diluvium, quia omnis terra polluerat vias Domini, differre non potuit, sed filios qui forsitan ejusdem virtutis erant, et ob seminarium humani generis habuit reservatos. Daniel quoque imminentem captivitatem populi Judaeorum nullis fletibus mitigavit. Sed Job non ob peccata, sed ob probationem nec domum nec filios liberavit. Alii autem dicunt: quia hi tantum tres viri et prospera et adversa, et rursum prospera conspexerunt, idcirco pariter nominatos, et hoc latenter significari, ut quomodo illi bona et mala, et rursum laeta viderunt, sic et populum Israel, qui prius bonis fruitus fuerat, et postea captivitatis 111.0923D| sustinuit jugum, si egerit poenitentiam, redire possit ad pristinam felicitatem. Quod si Noe, et Daniel, et Job, pariter congregati et in uno loco positi, peccatricem terram, hoc est, eos qui in terra habitant, non possunt irae Dei subtrahere: quid dicendum est de his qui putant merito parentum atque virtutibus posse filios peccatores de gehennae ignibus liberari? Unde nec praevaricatorem filium pater poterit liberare, nec sanctae conversationis mater impudicae filiae dabit praemia pudicitiae: et econtrario parentum vitia filiis non nocebunt, sed anima quae peccaverit ipsa morietur. Lot in Sodomis habitans (Gen. XIX), sed et spiritu et carne peregrinus, uxorem quae post tergum respexerat, 111.0924A| non liberavit, sed tantum filias quae forsitan non peccaverant; et Josias, vir sanctus, non solum peccatorem populum suis virtutibus non salvavit, sed et ipse in peccatis illius mortuus est (IV Reg. XXII et XIII). Quod si aliquando propter Abraham et David in posteros eorum misericordiam suam Dominus pollicetur, notandum quia non his parcat, qui in sceleribus perseverent, sed qui agunt poenitudinem, ut merita patrum filiorum adjuvet conversio. Cum, inquit, haec se ita habeant, et terram peccatricem a singulis plagis tantorum virorum non salvet deprecatio, sic dicit Dominus Deus, qui Jerusalem nefanda peccavit, quatuor simul plagas tantorum, inducam super eam gladium, quo ab hostibus trucidatur, et famem, quam in obsidione sustinet, et bestias, 111.0924B| quibus fugientes in desertis et saltibus devoratur, et pestilentiam, quae semper famem ac penuriam sequitur, pro qua vulgata editio mortem transtulit. Haec, inquit, inducam super eam, ut nec homines in ea remaneant, nec jumenta.

« Ejice ( vel emitte) illos a facie mea, et egrediantur. » Non loco recedunt a Deo peccatores, sed voluntate, quanquam legamus et Adam et Cain ejectos esse a facie Dei (Gen. III).

« Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes 111.0924C| ad lacerandum, et volatilia coeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. » Quatuor plagas, quibus traditus est populus Judaeorum, etiam Ezechielis prophetia demonstrat (Ezech. XIV): gladium, pestilentiam, famem, bestias et captivitatem. Inter bestias autem canes quoque et volatilia intellige, quibus ad laceranda et devoranda et dissipanda corpora tradita sunt. Neque enim fieri poterat ut, creatore neglecto, non universa creatura consurgeret in peccatores.

« Et dabo eos in fervorem ( sive commotionem) et angustias universis regnis terrae propter Manassen filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem. » Legimus in Dierum volumine Manassen post captivitatem et poenitentiam reversum 111.0924D| in Jerusalem, atque regnasse, sed quomodo sanctorum merita descendunt ad posteros, sicut David, et caeterorum: sic peccatorum flagitia, si liberi nepotesque similia gesserint, ad posteros perveniunt. Quod autem dicit, « dabo eos in fervorem sive commotionem, et angustias universae terrae, et sub Babyloniis ex parte completum est, et nunc expletur in toto, quando pessimum regem et qui repleverit Jerusalem a porta usque ad portam cruore justorum, populus imitatus est impius, ex quo discimus regum ac principum et praepositorum scelere populus plerumque deleri.

« Quis enim miserebitur tui, Jerusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogan 111.0925A| dum pro pace tua? » (Orig.) Exemplum accipiam. Hostis quispiam rebellis ac perduellis contra imperatorem hujus terrae adjudicatus est: ab hoc omnis misericordia aufertur: scilicet, ne dum damnato quis miseretur, incipiat offendere condemnantem. Sunt autem nonnulli qui adjiciunt ad severitatem, ut ne contristentur quidem super eo, id magnopere devitantes, ne per moerorem vultus putentur judicio regis offendi. Si intellixisti exemplum, considera tunc ob peccata multa a Deo condemnatum peccatorem, et vide quomodo innumerabilibus angelis humano generi praesidentibus, ne ab uno quidem misericordia dignus judicetur. Singuli quippe angelorum perspicientes, quia Deus est qui condemnavit, quia creator est qui eum aversatur, et tale esse peccatum, 111.0925B| ut misericors et clemens Deus quodammodo necessitatem passus sit, ut super cum sententiam promeret: non parcunt, non contristantur, non miserentur, non revertuntur ut rogent pro eo pacem. (Hieron.) Nullus enim offenso Deo potest pro flagitiis rogare peccantium, quia nec tam clemens potest creatura esse quam conditor, nec ita alienus externis, quomodo Dominus suis parcere. (Orig.) Jerusalem igitur quae ad priora scelera etiam hoc adjecit, ut crucifigeret Dominum meum Jesum, et in tantum consurrexit scelus, ut de ea diceret ipse Salvator:

« Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti: ecce dimittetur vobis 111.0925C| domus vestra deserta (Matth. XXIII). » Ideo dimissa est, et usque ad praesens tempus destituta. Angeli qui semper auxiliabantur ei, per quos etiam lex Moysi tradita est, per angelos in manu mediatoris, destruerunt eam et dixerunt: Multis facinoribus oppressa est, Jesum interfecit, in Dominum nostrum misit manus. Quandiu minora peccavit, potuimus rogare pro ea, potuimus obsecrare Dominum, potuimus parcere ei: super isto vero quis parcat? Si peccans peccaverit vir in virum, exorabunt pro eo; si autem in Dominum peccaverit, quis exorabit pro eo? « Grande piaculum commisit Jerusalem: grande perpetravit nefas. » Deo in comminationem facta est et dicitur ad eam: Quis parcet super te, Jerusalem, 111.0925D| aut quis contristabitur super te? Nos non contristabimur super Jerusalem, et calamitatibus ejus, et omnis populi illius: illorum quippe delicto salus nobis facta est ad aemulandum eos. Et quia sic peccavit, ut voce Domini diceretur, Quis parcet super te, Jerusalem? ego quoque dico ad interfectricem Domini mei: Quis parcat super te, Jerusalem, et quis contristabitur super te? Transcendam autem ad spiritalem intellectum ab humilitate litterae, viam mihi pandente ratione, ut videam quomodo unaquaeque anima digna pace Dei Jerusalem nuncupetur. Post disciplinam quippe divinam factus est Jerusalem, qui prius fuerat Jebus. Historia refert, quia nomen loci istius fuerat Jebus, et postea commutato vocabulo nuncupata sit Hierusalem. Jebus autem Hebraeorum 111.0926A| posteri tradunt interpretari Conculcatam. Jebus ergo conculcata, a fortitudinibus contrariis, anima nostra transmutata est, et facta est Jerusalem Visio pacis. Si ita post diminutionem a Jebus, in Jerusalem peccaveris, et sanguinem testamenti, sicut quidam et tu communem existimaveris, dicetur et de te: « Quis parcet super te, Jerusalem, et quis contristabitur super te? » Quis enim contristabitur, si talis fueris, ut tradas Jesum? Unusquisque nostrum, quando peccat, maxime quicunque peccat ingentia, in Jesum peccat: si autem et recesserit a fide, haec facit spiritaliter Christo, quae corporaliter fecit Jerusalem. Quamobrem « quanto plus arbitramini deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Novi Testamenti pollutum 111.0926B| duxerit in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? Si conculcasti Jesum filium Dei, si fecisti convicium Spiritui gratiae, quis parcet super te? quis contristabitur super te? quis rever tetur rogare ea quae in pace sunt tibi? Ipsum Jesum, qui rogabat, pariter et praestabat ea quae erant in pace, prodidit anima peccatrix: quis potest ultra rogare, conversus ad ea quae sunt tibi in pace? Scientes ergo quia impossibile est eos, qui « semel sunt illu minati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursum ad poenitentiam, iterum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes: omni labore nitamur ne et de 111.0926C| nobis dicatur: « Quis parcet super te, Jerusalem, aut quis contristabitur super te, aut quis revertetur rogare in pacem tibi? »

« Tu reliquisti me, dicit Dominus: retrorsum abiisti. » (Hieron.) Causa redditur, quare nullus misereatur Jerusalem, nec contristetur pro ea, nec pro pace illius obsecret. Quod cum, juxta Apostolum, posteriorum obliviscens, ad priora se extendere debuerit, econtrario retroversa sit et Aegyptias carnes desiderarit. Quid autem sit retro ambulare, sive extendi in priora, considera. (Orig.) Justus eorum quae retro sunt obliviscens, in priora extenditur: peccator posteriorum meminit, priora non appetens. Qui autem posteriorum meminit praevaricatur in legem 111.0926D| Jesu dicentis: « Ne convertatur retrorsum tollere vestimentum suum, » inobediens est dicto ejus. Mementote uxoris Lot: contemnit imperium Salvatoris: « Nemo mittens super aratrum manus, et aspiciens retrorsum, aptus est regno Dei (Luc. IX). »

« Et extendam manum meam super te, et interficiam te. Laboravi rogatus ( sive rogans). » Pro quo « Septuaginta transtulerunt, nequaquam ultra dimittam eos. » (Hieron.) Manus extenta percutientis indicium est: interfectio, peccatorum iram significat consummatam. Quod autem intulit: « Laboravi rogatus ( sive rogans), » duplicem sensum habet, quod jam defecerit Deus, crebro eis ignoscendo, et lassus sit, semper eos provocans ad salutem.

« Et dispergam eos ventilabro in portis terrae 111.0927A| ( sive populi mei). Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. » Quid prodest saepius me rogari, cum a viis suis pessimis non revertantur, nec agant poenitentiam? Dispersi enim eos, quasi ventilabro, ut purgarem aream meam, et dispersi in portis terrae, ut inferni quodammodo calcarent limina: et interfeci et perdidi populum meum, ut coacti malorum necessitate impendentia vitarent mala.

« Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris. Induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. » Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut qui contempserant blandientem, timeant comminantem. Viduae multiplicatae sunt super 111.0927B| arenam maris: interfectis viris, matres, perditis liberis, sensere vastantem, non in nocte et per insidias, sed clara luce: ut ostendat apertam vim adversarii fortioris. « Misi, inquit, super civitates. » Haud dubium quin Juda et populi peccatoris repente terrorem, ut quanto fuit subitum malum, tanto difficilius esset effugium.

« Infirmata est ( sive abjecit), aut vacua facta est, quae peperit septem ( sive plurimos): defecit anima ejus, occidit ei sol, cum adhuc esset dies ( aut medius dies): confusa est et erubuit. Et residuos ejus in gladium dabo, in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. » Saepe diximus verbum Hebraicum vel septem, vel juramentum sonare, vel plurimos. Unde et diversa est interpretatio: 111.0927C| Aquila, Septuaginta et Theodotione septem transferentibus, Symmacho plurimos. Quae igitur erat dives liberis, orba subito facta est, et clara luce disperiit, et confusa est in solitudine sui. Reliquum autem, ait, populum tradam gladio, ut mortem, et iram Dei nullus effugiat. Alii ad synagogam referunt quae infirmata est, ut Ecclesiae cresceret multitudo, juxta illud quod scriptum est: « Sterilis peperit septem ( sive plurimos), et quae multos habebat liberos infirmata est (I Reg. II), » unde et occidit ei sol justitiae, in cujus pennis est sanitas (Malach. IV): et idcirco aeterna confusione cooperta est, perdens populum suum gladio spirituali. (Greg.) Hinc est quod in Job legitur: « Per diem incurrant tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie 111.0927D| (Job. V). » Per diem tenebras incurrerunt: qui in ipsa veritatis praesentia, perfidiae errore caecati sunt. Clare quippe per diem cernitur, per noctem vero nostra acies obscuratur. Persecutores igitur Redemptoris nostri, dum divinae virtutis miracula cernerent, et tamen de ejus divinitate dubitarent, in die tenebras passi sunt, quia visum in luce perdiderunt. Hinc eos ipsa Lux admonet dicens: « Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII). » Hinc est quod vocem poenitentium in se propheta iterum sumpsit dicens: « Impegimus meridie, quasi in tenebris; et caliginosis quasi mortui (Isa. XXI). » Hinc iterum dixit: « Custos quid de nocte, custos quid de nocte? Dixit custos, venit mane et nox. » 111.0928A| De nocte etenim custos venit, quia humani generis protector, et manifestus in carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebris Judaea minime cognovit. Ubi bene ex voce custodis additur: « venit mane et nox. » Quia per ejus praescientiam, et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas remansit. Bene autem dicitur, quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Hoc quoque palpando exquirimus quod oculis non videmus. Judaei autem aperta ejus miracula viderant, et adhuc eum quasi palpantes inquirebant, cum dicerent: Quousque tollis animam nostram? Si tu es Christus, dic nobis palam.

« Vae mihi, mater mea, quare genuisti me, virum rixae ( sive judicii), virum discordiae ( sive qui 111.0928B| judicer), in universa terra. » (Hieron.) Potest hoc συνεκδοχικῶς de Jeremia intelligi, quod non in toto orbe terrarum, sed in terra Judaea sit judicatus. Vere autem Domino competit Salvatori, qui loquitur in Evangelio (Joan. IX): In judicium ego in mundum istum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. De quo scriptum est: « Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur (Luc. II). » Quis enim philosophorum? quis enim gentilium? quis haereticorum non judicat Christum, ponentium ei leges nativitatis, et passionis, resurrectionisque suae, et substantiae? Nec mirum juxta assumpti corporis veritatem Christum dicere: « Vae mihi, mater mea, » cum et in alio loco perspicue personae ejus conveniat, 111.0928C| quod dicitur: « Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemus in vindemia non habens spicam, ut comedat primitiva. Et ne putemus gemituum utilitatem referri ad verbum Dei, qui sit iste, qui plangat, statim sequitur: « Vae mihi, anima, quia periit revertens a terra: » non quod dividamus personas, ut impii faciunt: sed quod unus atque idem Filius Dei, nunc juxta carnem, nunc juxta verbum loquatur Dei. (Orig.) Neque enim sermo Dei sustinet mortem, sed homo, qui istos patitur affectus, ut saepe exposuimus. Si consideres ubique martyres condemnatos, et de singulis ecclesiis exhibitos ad tribunal, videbis quomodo per singulos martyres Jesus Christus condemnetur. Ipse enim est, qui in perhibentibus veritati testimonium 111.0928D| judicatur: et hoc fideliter suscipe, sciens quia non te dixerit esse in carcere, cum fueris in carcere, non te esurire cum esurieris, cum sitieris non te sitire, sed semetipsum. « In carcere, inquit, fui et venistis ad me, esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et potastis me (Matth. XXV). Itaque etiam si condemnatur Christianus, non pro alia tamen re, neque pro sceleribus suis, sed pro hoc tantum, quod Christianus est, Christus est, qui condemnatur: ex quo efficitur, ut in omni terra condemnetur Jesus, quotiescunque is addicitur, qui pro eo condemnatur. Non solum autem apud judices saeculi et tribunalium potestates Christus auditur, sed etiam si calumniam Christianus ab aliquo patitur, et provocatur ad litem: tunc quoque 111.0929A| Christus dijudicatur injuste. Ubique Christus condemnatur, atque discernitur, et ab aliis quidem condemnatur, ab aliis non condemnatur, si autem non condemnatur, excipitur. Aperis ei ostium, ingreditur ad te: credis in eum, vescitur tecum. Si vero de religione audiens Christiana non susceperis eam, nihil aliud facis, quam condemnas Jesum, ut mendacem, ut seductorem hominum, ut in errorem mundum trahentem: « quasi quem genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae. » Quicunque penitus ei non credunt, condemnant eum; qui autem credunt, et adhuc ambigunt, dijudicant illum. Duo igitur apud homines Christus perpetitur: ab incredulis condemnatur, ab ambigentibus discernitur. Si portas imaginem coelestis, deposita imagine terreni, non es 111.0929B| terra condemnans eum, neque terra, in qua judicatur atque discernitur.

« Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam: omnes maledicent mihi. » Pro quo LXX: « Non profui, neque profuit mihi quisquam. » Theodotio, « Non debui, neque debuit mihi quisquam. » Praedicavit Jeremias mandata divina. Nemo his, qui praedicabantur attendit: quamobrem quasi medicus libens aut promptus medicamina languentibus tribuat, et illis non se castum artificium curantis, sed juxta voluntatem suam agentibus dicat: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Quodammodo enim beneficium consequitur ipse qui curat, si fructum laboris sui in aegrotante conspiciat: et per laetitiam mentis etiam ipse consequitur utilitatem, secundum 111.0929C| illud quod alibi dicitur: Beatus qui loquitur in aures audientium. Hanc igitur utilitatem ovans consequitur magister ab auditoribus suis si proficiant audiendo, dum fructus ex salute eorum quodammodo metit. Jeremias in Judaeis non habere se locum dicit, ideo, inquit, non profuit mihi quisquam. Si enim debet auditoribus prodesse, quod loquor: auditores vero ea, quae dicuntur abjiciunt, et ego dico: Non profui, neque profuit mihi quisquam: quia hanc utilitatem non sum consecutus, quam consequitur is qui beatus efficitur, dum in aures loquitur audientium. (Hieron.) Sed quia diversae editiones diversa hic habent verba, horum tamen omnium hic sensus est, ex persona Christi: Nullus se praebuit qui digna mea aera susciperet: nec feneravit mihi 111.0929D| quisquam in sanctis atque pauperibus confovendis me sibi faciens debitorem, sive non profui nec profuit mihi quisquam. Nullus enim tantum voluit accipere, quantum ego tribuere desideravi. Nec profuit mihi quisquam: salus enim creaturae, lucrum est creatoris. Aut certe non debui, nec debuit mihi quisquam. Nemo mihi dedit quantum accipere cupiebam, nec me sibi fecit in aliquo debitorem. Quodque infert, nec debuit mihi quisquam: hunc habet sensum. Quomodo enim poterat mihi usuram debere, qui fenus non est dignatus accipere? Omnes, inquit, maledicunt mihi. Quis enim haereticorum atque errantium non maledicit Christo? Perversa credendo et perversiora blasphemans?

111.0930A| « Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis et angustiae adversum inimicum. (Hieron.) Possunt haec et ex persona Jeremiae accipi, qui pessimo tempore, et jam imminente captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente, ad id, quod supra dixerat: « Vae mihi, mater, ut quid me genuisti virum, qui judicer et discernar omni tempore, et reliqua: respondit Dominus: Noli considerare praesentia, sed futura, reliquiae enim tuae et novissima erunt in bonum: Denique et in praesentiarum cum te cuperent inimici opprimere, affui tibi, et meo protectus es auxilio. Hoc autem tam ad Jeremiam, quam secundum dispensationem carnis assumptae ad Salvatorem referri 111.0930B| potest. Pro eo quod nos juxta Hebraicum interpretati sumus: « Omnes maledicunt mihi, » usque ad eum locum, ubi scriptum est: « In tempore tribulationis adversum inimicum, » in editione vulgata ita scriptum reperi: « Fortitudo mea defecit in his qui maledicunt mihi; fiat, Domine, dirigentibus illis, si non astiti tibi in tempore afflictionis eorum, et in tempore tribulationis eorum, in bona contra inimicum. » Et est sensus: « Fortitudo mea defecit in his quae maledicunt mihi: » non enim intelligunt virtutem meam, quae in infirmitate perficitur, et quanto plus mihi maledixerint, tanto mea in illis amplius defecit fortitudo. (Orig.) Videamus autem, si ipso nobis tribuente sensu et sermone possumus et aliud quid manifestius ab his quae dicta sunt 111.0930C| dicere: « Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. XVIII). » « Lux vera » Filius est Dei « quae illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum. » Quicunque rationalis est particeps verae lucis efficitur. Rationabilis est autem omnis homo. Cum igitur omnes homines rationabiles sint, in quibusdam minuitur. Si videris animam vitiis et perturbationibus servientem, videbis quomodo virtus verbi deficiat in ea: si videris sanctam et justam, videbis ut per singulos dies virtus Dei proficiat et crescat, et hoc quod scribitur de Jesu aptabis ei. Neque enim tantummodo in se Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines: verum et in singulis profectum sapientiae et aetatis, et gratiae, 111.0930D| recipientibus, proficit Jesus sapientia et aetate et gratia, apud Deum et homines. (Hieron.) Jungitque vel propheta vel Dominus, et ait: « Fiat, Domine, dirigentibus illis, » hoc est, et veniant mihi maledicta, qui loquuntur inimici, et illi dirigantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae quando eos vastabat inimicus et capere festinabat, steti in conspectu tuo, et rogavi te pro illis, et dixi: « Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII). » [Orig.] Astitit Patri propitiatio pro peccatis nostris, et deprecatus est eum in tempore malorum nostrorum. Neque enim astitit post tempus afflictionis nostrae, sed cum adhuc peccatores essemus, Jesus Christus pro nobis mortuus 111.0931A| est. Quis autem est inimicus, nisi diabolus, qui tribulabat nos, et jugo servitutis premebat? Adversum quem astitit Salvator, et de captivitate nos liberans reddidit libertati, haec prophetice Dominus dixerit. (Hieron.) Sed et Jeremiam saepe deprehendimus in hoc volumine rogasse pro populo.

« Nunquid foederabitur ferrum ferro ab Aquilone et aes? » Symmachus: « Nunquid nocebit ferrum ferro ab Aquilone et aes. » LXX et Theodotio: « Si cognoscet ferrum et operimentum aeneum? varietatis causa perspicua. » Verbum enim quod in praesenti loco scriptum est, pro ambiguitate enuntiationis, et amicitiam sonat et malitiam. Quod si pro littera, quae litterae similis est, legatur scientiam cognitionemque significat. Quod autem dicitur, 111.0931B| sic est intelligendum: Ne doleas, quod populus inimicus tuus sit: te enim dura nuntiante, non potest amare te, qui durus est: sive Babylonii, qui ab Aquilone veniunt: suntque ferrum durissimum huic populo duriori, et in aeris similitudinem indomito, non poterunt amicitia copulari; sive ferrum durissimum, hoc est, populus Israel Dei cognitione indignus est, qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo aere circumdatus sit.

« Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis ( sive absque pretio) in omnibus peccatis tuis et in cunctis terminis tuis. Et adducam inimicos tuos ( sive servire te faciam inimicis) de terra, quam nescis: quia ignis succensus est in furore meo; super vos ardebit. » Omnem, inquit, 111.0931C| substantiam tradam inimicis tuis absque ullo pretio propter peccata, quae fecisti in cunctis terminis tuis. Propterea adducam inimicos tuos, sive servire te faciam in terra Chaldaea: quia ignis meus, qui semel in meo furore succensus est, in te ardebit, et exstingui non poterit. Tu enim praebuisti materiam ardoris tui, ut meus ignis tua, quae in te sunt, ligna consumat, et fenum et stipulam. Ac per hoc non est causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta incendio ministrarunt. (Orig.) Sed quinam sunt isti thesauri peccantium, quos in depraedationem concedit Deus, et dat eos commutationem propter omnia peccata eorum? utrumne hos quos sibi in terra, thesaurizaverunt. Unusquisque hominum thesaurizat sibi: si est peccator in 111.0931D| terra, si justus in coelo, ut nos docet Evangelium: an quod dicit istiusmodi est? Ecce unus thesaurus Jeremias, alius thesaurus Isaias, thesaurus erat et Moyses, et reliqui. Hos thesauros abstulit Deus a populo, et per Christum, qui dixti: « Aufertur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). » Largitus est nobis: Dabo ergo propter peccata tua thesauros tuos in depraedationem. Dedit nobis thesauros illius populi Dominus, quia primum illis credita sunt eloquia Dei, et nobis deinceps attributa. Id quod scriptum est: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, » asserimus jam esse completum, non quo Scriptura ab eis ablata sit. Habent quippe legem 111.0932A| et prophetas, habent volumina divmarum litterarum, sed absque intelligentia, atque ita regnum Dei ablatum est ab eis, dum Scripturae sensus aufertur cessavit apud eos; legis et prophetarum interpretatio. Legunt omnia et non intelligunt, expleta jam illa, post adventum Domini, prophetia: « Dic populo huic: Auditione audictis et non intelligetis, et cernentes videbitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi hujus (Isa. VI). » Nec non et illud quod ab Isaia dicitur: « Auferet Dominus a Judaea et ab Jerusalem validum et validam, gigantem et hominem bellatorem, et judicem, « et prophetam, et arbitrum, et prudentem architectum, et sapientem auditorem (Isa. III). » Haec omnia abstulit ab illis Dominus, et nobis, qui ex gentibus 111.0932B| sumus, si tamen accipere voluerimus, tradidit: « et thesauros tuos in depraedationem dabo: conmutationem propter omnia peccata tua et in omnibus finibus tuis. » Quod dicit tale est: ista omnia propter peccata tua, quae in universos fines tuos provenerunt, tibi reddita sunt. Nullus quippe finis illius est populi, qui non peccatis ejus repletus sit, nec poterat non omnis peccatis eorum finis repleri. Qui quantum in se fuit interfecere justitiam: interfecere sapientiam, si Christus est sapientia: interfecere veritatem, si Christus est veritas. Unde propter crudeles contra Filium Dei acclamationes, haec omnia perdiderunt, et resurgens Jesus Christus Dominus meus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tamen credentibus sibi ex mortuis victor ostensus 111.0932C| est. Post illa, quae exposuimus et comminationis verba ad populum, ille qui superius oraverat, complet orationem, et prioribus quae sequuntur adjungit:

« Tu scis, Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me. Scito quoniam sustinui pro te opprobrium. Inventi sunt sermones tui, et comedi eos ( sive ab his qui reprobant sermones tuos, consume eos). Et factum est mihi ( sive erit) verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei; quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. » (Hieron.) Hoc, quod diximus: « Tu scis, » in Septuaginta non habetur. Felix est autem illa conscientia, quae pro Deo 111.0932D| sustinet opprobrium: unde dicit: « Inventi sunt sermones tui, » quos meo ore loquebaris, « et comedi eos, » id est, in cibum mihi versi sunt; sive, juxta Symmachum, « suscipiebam eos, » ut mihi in laetitiam verterentur, qui dudum fuerant in opprobrium. Unde et Babylonii confitentur impleta, quae Jeremias futura praedixerat. Sive hic sensus est: Sensi angustias, miserias pertuli populi persequentis, tamen gavisus sum. (Orig.) Potest autem et Salvator haec dicere: usque ad crucem persecu tionem passus a populo, non in patientia. Quid est, quod ait, non in patientia? Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti. Sed super hoc, quod etiam adversum me suam erexit temeritatem, noli 111.0933A| esse longanimis: et revera non fuit patiens Deus. Si enim consideres tempora passionis Dominicae et ruinae Jerusalem, quando subversa est, videbis quomodo non in patientia abusus sit eis Deus. A quinto decimo quippe anno Tiberii Caesaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo, quia oportuerat modicum aliquid temporis in poenitentiam derelinqui, propter eos qui per signa atque portenta apostolorum credituri erant. « Scito quomodo accepi propter te opprobrium a contemnentibus sermones tuos. » Potest fieri, ut prophetes haec dicat, contemptus a populo peccatore, super quem praedicabat ea. Ait quippe et alibi: « Complevi dies meos in irrisione. » Opprobrium ergo patitur ab his qui sermones Dei audire contemnunt, et deprecatur, 111.0933B| ut Dei habeat auxilium dicens: Scito quomodo acceperim propter te opprobrium a contemnentibus sermones tuos, consumma eos. Potest et hoc dicere prophetes, sed magis convenit Salvatori, post cujus passionem venit consummatio Jerusalem, et interfectio populi Judaeorum. Et erit mihi sermo tuus in laetitiam, non ait, Est, sed, Erit. Si quidem in praesenti tempore carceres, exsilia, contumelias, ac labores mihi tribuit. Sed horum omnium finis erit laetitia, et erit sermo tuus mihi in laetitiam et gaudium cordis mei, quia invocatum est nomen tuum supra me, Domine omnipotens. Etiam si Christus hoc dicit, non abhorret ab intellectu, nomen quippe Patris invocatum est super eum.

« Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum 111.0933C| ( sive metuebam), a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Quare factus est dolor meus perpetuus ( sive quare qui contristant me confortantur) et plaga mea desperabilis renuit curari ( sive plaga mea fortis, unde curabor)? Factum est mihi quasi mendacium aquarum infidelium ( sive quasi aqua mendax non habens fidem). » Haec Hebraei ex persona Jerusalem dici arbitrantur, quod sola sederit et amaritudine repleta sit, et factus sit dolor ejus perpetuus. Et quomodo aquae pertranseunt, sic verba prophetarum, quibus sibi prospera pollicebantur transisse mendaciter. Melius autem, ut ex persona prophetae haec dici accipiamus vel ex sermonibus sancti viri, qui non sederit in concilio, sive secreto ludentium, 111.0933D| quod timuerit impendentem sibi manum Dei, sive magis gloriatus sit se malorum non habere consortium. Solus, inquit, sedebam, secundum illud quod scriptum est: « Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi ecclesiam malignantium, et cum iniquis non sedebo (Psal. XXV). » Et in alio loco: « Solitarius sum ego donec pertranseam. A facie, inquit, manus tuae, solus sedebam (Psal. CXL), » dum te timeo, dum impendentem mihi manum tuam semper exspecto. In concilio ludentium sedere nolui, sed meam amaritudinem devorabam, ut in futuro mihi praepararem gaudium. Nec habui intervalla doloris mei, sed jugi miseria deprimebar, ut nulla exspectarem remedia 111.0934A| Praevaluerunt enim qui contristabant me, et facta est plaga mea fortis. Sed in hoc habui consolationem, quod fuerit quasi aqua mendax, atque praeteriens. Sicut enim aquae praetereuntes dum fluunt, videntur et dilabuntur: sic et omnis impetus inimicorum te adjuvante praeteriit. (Orig.) « Non sedi, inquit, in concilio ludentium, sed timebam a facie manus tuae. » Et Salvator noster non sedit in concilio ludentium, sed surrexisse se docens, ait: « Dimittetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII). » Reliquit enim sermo divinus concilium Judaeorum, et aliud sibi concilium ex gentibus congregavit. Quod autem ait, solus sedebam: et ipse tantum sine expositione sermo aedificat audientes, quando est multitudo peccantium, nec sustinet secum juste 111.0934B| pium vivere. Non indecens est fugere congregationes eorum, et imitari prophetam loquentem: Solus sedebam: Imitari Eliam miserabiliter conquerentem (III Reg. XIX): Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam accipere illam. « Solus, inquit, sedebam, quia amaritudine repletus sum. » Si arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, expedit tibi ab omni dulcedine recedenti, ut amaritudine in praesenti saeculo complearis. Et no tandum, quod non ait: amaritudinem comedi, sed amaritudine repletus sum, hoc est: In tantum me saeculi persecutionum pondus incubuit, ut plenus amaritudine fierem. Quare, qui me contristant confortantur in me? Multa passus est Jeremias 111.0934C| ab his qui veritatem audire nolebant. Et erant illo in hoc saeculo fortiores: quoniam non est regnum Dei de saeculo isto, sed de alia quadam regione viventium, ut Salvator ait (Joan. XVIII): « Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri mei laborarent ut non traderer Judaeis. » Confortantur ergo adversum eum, in saeculo isto: et quia justus debilior est a persequentibus se, vide martyrum passio nes. Judex in altis tribunalibus sedet ad ructum, et ad delicias sententias promens: Christianus, in quo Christus habitat, judicatur plenus amaritudine, et ad mortem usque subjectus, confortatis inimicis suis adversum se. Quod vero ait: « Plaga mea firma est, » unde, sive de cruce Domini dicatur, sive de ju stis, sive specialiter de Jeremia volueris accipere, 111.0934D| non abhorrebit a sensu. « Plaga mea firma est, » unde sanabor? Et Salvator potest dicere, « Unde sanabor? » resurrectionem suam post clavorum annuntians vulnera. (Orig.) Et justus, qui post plagas recipit sanitatem. Item, quod ait: a facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me, ita potest intelligi: Facies quippe manus Dei est, illa percussio justi judicii, quae superbientem hominem a paradiso repulit (Gen. III), et in hac caecitate praesentis exsilii exclusit. Comminatio vero ejus est terror adhuc supplicii praesentis. Post faciem igitur manus adhuc nos minae terrificant, quia per experimentum judicii nos poena praesentis exsilii perculit, et si peccare non desistimus aeternis adhuc suppliciis 111.0935A| addicit. (Hieron.) Utinam Dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium et eorum qui utura non cogitant, nec adversis caedere, sed semper per Dei sententiam formidare, et dicere cum Propheta: « Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum. » Gaudeat igitur in praesenti tempore, nequaquam consilium sapientium et arcanum, secretumque ludentium. Mihi adhaerere Deo bonum sit, ponere in Domino Deo spem meam, saturari opprobriis, et judicis mei exspectare sententiam. Quae cum finis advenerit, opere monstrabit omnem tristitiam, et amaritudinem instar aquarum fluentium recessisse.

« Propter hoc, haec dicit Dominus: Si converteris convertam te, et ante faciem meam stabis. Et 111.0935B| si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Et dabo te populo huic in murum aeneum fortem, et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvum te faciam: et eruam te, dicit Dominus: et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium ( sive pestilentium). » Manifestum est quod superiora nequaquam Jerusalem, sed propheta dixerit. Cui respondit Dominus: Si converteris a peccatis populum, et ego de tribulatione convertam te in laetitiam, et stabis ante faciem meam, sicut angeli stant in conspectu Dei, quotidie videntes faciem illius. « Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. » Nec putes, inquit, boni operis 111.0935C| non esse mercedem, si sanctos quosque meos, de numero peccantium tuis sermonibus segregaveris, eris quasi os meum, et meis praeceptis copulaberis. Debent enim illi imitatores tui esse, et non tu eorum. Nec reformides et dicas: « Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea fortis, » sive desperabilis, ut me desperem posse curari? Dabo enim te quasi murum aeneum atque fortissimum, ut contra adversariorum omni resistas robore, et me habeas adjutorem, et liberem te de manu pessimorum, sive pestilentium: et redimam te vel meo sanguine, vel in praesentiarum meo auxilio. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si valuerit ab errore quempiam liberare, et de peccantium numero educere. (Orig.) Illud autem, quod 111.0935D| in alia translatione dicitur si conversus fueris restituam te, videtur mihi quiddam significare mysterii: in eo quod ait, « restituam te. » Nemo quippe restitui potest, nisi in eum locum, unde ante discesserat: utputa, si membrum corporis mei fuerit a compage disjunctum, medicus illud in pristinum locum restituere conatur. Si aliquis separatus e patria in exsilium mittitur, et postea per indulgentiam eorum qui possunt exsules solvere, redditur libertati, redit unde fuerat expulsus. Miles quoque abjectus ex ordine suo restituitur ordini, si acceperit veniam: ita et nunc dicitur ad mortale genus, id est, ad nos homines, qui a Deo fueramus aversi: Si conversi fueritis, restituam vos. Finis quippe repromissionis 111.0936A| restitutio est, ut in Actious apostolorum (Act. III) legimus usque ad tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum prophetarum suorum in Christo Jesu.

CAPUT XVI. De futura calamitate Judaeorum; de populo Christiano venturo ex gentibus.

« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Noli accipere uxorem, et non sint tibi filii et filiae in loco isto: quia haec dicit Dominus, super filios et filias, quae generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati: in terra hac mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem 111.0936B| terrae erunt, et gladio et fame consumentur: et erunt cadavera eorum in escam volatilibus coeli et bestiis terrae. » (Hieron.) Si tempore imminentis captivitatis vetatur propheta uxorem ducere, ne tribulationem carnis habeat, et super dolorem proprium, uxoris quoque ac liberorum miseriis torqueatur: quanto magis Apostolus jubet (I Cor. VII), quod abbreviatum est tempus et imminet consummatio, ut etiam, qui habent uxores, sic sint quasi non habeant. Unde superflua novi haeretici reprehensio, qua docuimus bigamiam et trigamiam non ex lege descendere, sed ex indulgentia. Aliud est enim facere quod per se bonum sit: aliud ideo concedi, ne pejora facias. Dicit enim et ipse causas, cur velit adolescentulas viduas nubere, inferens: 111.0936C| « Jam enim quaedam earum abierunt retro post Satanam (I Tim. V). » Simulque praeceptor continentiae et perpetuae castitatis, et aequalem se blasphemans Deo, laudat terna quaternaque conjugia: quae ego non tam conjugia dicam, quam miseriarum solatia, et extremam tabulam naufragiorum, nisi forte tribuit indulgentiam amazonibus suis, ut usque ad decrepitam senectutem bella libidinum experiantur. Cur autem propheta arceatur uxorem ducere, causa perspicua est, quod obsidione vicina, pestilentia, et gladio, et fame, universi intereant, et tantus sit numerus morientium, ut sepulturae vincatur officium; sed in sterquilinium jaceant cadavera volatilibus bestiisque laceranda. Et hoc notandum, quod aegrotationibus et longa infirmitate tabescere 111.0936D| Dei ira sit. Unde et Joram filius Josaphat infirmitate consumitur (II Par. XXI); et Apostolus docet aegrotare eos, et tabescere, et mori, qui sancta violarint (I Cor. XI).

« Haec enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes: et morientur grandes et parvi in terra ista. Non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuum: et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. Et domum 111.0937A| convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis, et comedas et bibas. » Apostolus praecepit cum his qui aversentur Deum, nec cibum quidem esse sumendum (I Cor. V); et amplius, « Nec ave quidem hujusmodi dixeritis (II Joan. X). » Et Salvator apostolis interdicit: Ne quemquam salutent in itinere? (Luc. X.) Unde et Eliseus salutationem pergenti ad sanandum puerum Giezi interdicit (IV Reg. IV). Moris autem est lugentibus ferre cibos, et praeparare convivium, quae Graeci περίδειπνα vocant, et a nostris vulgo appellantur parentalia, eo quod parentibus justa celebrentur. Dicit et alibi Scriptura divina: « Date vinum his qui in luctu sunt (Prov. XXXI), » ut videlicet obliviscantur doloris. Praecipitur ergo prophetae, ne ullum de populo consoletur, ne se misceat 111.0937B| inimicorum Dei conviviis, ne justa celebret super funeribus defunctorum. Aliud est enim mori communi lege naturae, aliud Dei occidisse sententia. « Abstuli, inquit, pacem meam a populo isto, » et misericordia indigni sunt, nullique aetati parcam, sed et grandes et parvi pariter interibunt, ita ut sepultura quoque careant: « Nec se incident, inquit, neque calvitium fiet pro eis. » Mos hic fuit apud veteres, et usque hodie in quibusdam permanet Judaeorum, ut in luctibus incidant lacertos, et calvitium faciant, quod etiam Job fecisse legimus (Job. I et XXII). Unde et prophetae dicitur ne frangat inter eos panem, nec ingrediatur ad consolandum pro mortuo: ne potum tribuat, neque ingrediatur domum convivii, et ne misceatur eis, qui Dei sententiae praeparati 111.0937C| sunt. Si autem hoc de lugentibus dicitur, quid fiet de haereticis, quorum sermo serpit ut cancer, et quotidie prosternunt in Ecclesia funera deceptorum.

« Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus: et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt 111.0937D| eos, et me dereliquerunt, et legem meam 111.0938A| non custodierunt. Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri. » Quando peccaverit Ecclesia, aufertur de ea omne gaudium et universa laetitia, de qua Apostolus dicit: « Gaudete, iterum dico, gaudete (Philip. IV); vox sponsi et vox sponsae, de quo scriptum est: « Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). » Si autem, inquit, interrogaverit te populus, cur ista patiatur, et causas miseriarum suarum quaesierit, respondebis ei: « Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus; » qui vobis praesunt in Ecclesiis et abierunt post deos alienos: quorum Deus venter est, et avaritia, et luxuria, et gloria in confusione eorum, et servierunt eis. A quo enim quis vincitur, ejus et servus est, « et adoraverunt eos: » adorat enim unusquisque quod diligit. 111.0938B| « Et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. » Sacerdotum est proprium non solum docere, sed et facere legem: ut nequaquam verbis subjectos sibi populos et creditum gregem, sed exemplis doceant. Ac ne forsitan dicerent: injusta est sententia, patres comedere uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere, infert: « Sed et vos pejus operati estis, quam patres vestri, » ut super his, qui patribus pejora peccaverint justa supplicia deferantur.

« Ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. Et ejiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. » Semel derelicti a Domino, faciunt ea quae non competunt, 111.0938C| ut vadant post desideria cordis sui mali, de quo exeunt cogitationes pessimae: et idcirco de Ecclesia separantur, ut vadant in terram longinquam, quam nec ipsi nec patres eorum noverant, priusquam peccarent: ut ibi serviant diis alienis, qui non sunt dii, sed eorum putantur errore, qui eos colunt. Quod autem intulit, die ac nocte, perpetuam peccantium ostendit in scelere perseverantiam: dum et in diebus flagitiis, et in noctibus libidini serviunt. « Qui non dabunt, inquit, vobis requiem. » Haud dubium quin falsos deos significet, de quibus dixit: « Et servietis ibi diis alienis. » Quidquid ergo peccamus, quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est daemonum, qui nunquam nobis dant requiem, sed semper impellunt deli 111.0938D| ctis augere delicta, et cumulum facere peccatorum.

LIBER OCTAVUS. 111.0937|

111.0937D| Pius et misericors Dominus, justus et verus, patiens et multum misericors, sciens fragilitatem humani generis, et mutabilitatem terreni cordis, tempora miscet temporibus, blandimenta terroribus, dura levibus, et laeta tristibus interserit. Unde aliquando peccatoribus minatur poenas; aliquando vero afflictis promittit solatium. Hinc est, quod cum 111.0938D| peccatrici Judaeae Dominus per prophetam in ante rioribus mandavit dicens: « Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, etc., « postmodum consolationis verba addidit: ne forte si semper eis dura mandaret, et nunquam lenia intermisceret, in desperationem eos mitteret, 111.0939A| et omnem spem salutis illis auferret, idcirco nunc sequitur:

« Propterea ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed. Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, et de universis terris, ad quas ejeci eos, et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. » (Hieron.) Manifeste futura populi Israel restitutio praedicitur: et post captivitatem misericordia, quae juxta litteram sub Zorobabel, et Jesu pontifice, et Ezra ex parte completa est: juxta intelligentiam spiritalem verius atque perfectius in Christo completa describitur. Veniet, inquit, tempus, quando nequaquam dicetur, quod populus reductus sit de 111.0939B| Aegypto per Moysen et Aaron: sed reductus de terra Aquilonis, Cyro rege Persarum laxante captivos. Et de universis, inquit, terris, quod nequaquam Cyri tempore, sed ultimo fine complebitur dicente Apostolo: « Postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). » Possumus hoc et de persecutionibus, quae nostro accidere populo a diebus Neronis, de quo scribit Apostolus: « Et liberatus sum de ore leonis (II Tim. IV), » usque ad Maximini tempora dicere. Quomodo Dominus misertus sit populo suo et reduxit eos in terram suam: haud dubium quin in Ecclesiam, quam dedit patribus eorum apostolis et apostolicis viris.

« Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, 111.0939C| et piscabuntur eos: et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Non sunt abscondita ea a facie mea, et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quibus contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. » Diversa hujus capituli interpretatio est: Judaei enim autumant significari Chaldaeos, qui sub piscatorum nomine describuntur, et postea Romanos, qui venatoribus comparantur, et de montibus collibusque, et cavernis petrarum, infelicem populum sunt venati. Hoc autem 111.0939D| Dominus fecisse se dicit: quia respexerit vias eorum, et reddiderit iniquitates, quibus contaminaverant terram, simulacra venerantes, et abominationibus idolorum polluerant haereditatem ejus. Nostri autem rectius et melius haec de futuro vaticinatum prophetam putant. Quia enim supra dixerat: Reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum; nunc ostendit, quomodo reducendi sunt, quod primum mittat apostolos, quibus Salvator dixit: « Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV); » et postea venatores, quos vel ecclesiasticos viros, vel angelos possumus accipere, qui postquam consummationis tempus advenerit, venentur sanctos quosque de montibus dogmatum excelsorum, 111.0940A| et de collibus bonorum operum, et de cavernis petrarum, apostolis et apostolicis viris. Non solum enim Christus petra, sed et Petro apostolo donavit ut vocaretur petra (I Cor. X; Matth. XVI): in cujus sensibus requiescentes, recte dicuntur translati esse de petra. Ostenditque vel apostolos, vel eos qui postea venandi sunt, habuisse peccata, et recepisse duplices iniquitates suas. « Servus enim qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multum (Luc. XII). » Sciendumque, quod in Hebraico positum sit primum, et in Septuaginta editione praetermissum. Quando autem dicit: « Reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, » subostendit quod postquam receperint mala, recepturi sint et bona. Hi autem, qui postea 111.0940B| transferendi sunt, contaminaverunt terram Domini in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem ejus, ut omnis mundus subditus fiat Deo, et nequaquam suo merito, sed illius misericordia conservetur. Quod hic de Hebraico posuimus, « non sunt abscondita ea a facie mea, » in Septuaginta non habetur. (Orig.) Igitur et tu cum de saeculi istius fluctibus per discipulos Domini fueris extractus, muta corporis vitia, muta sensus animae. Non es ille piscis, qui in falsis versaberis undis, sed de profundo gurgite erutus, ad meliora convertere secundum illud apostolicum (II Cor. III): « Nos autem omnes revelata facie claritatem Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, quasi a Domini spiritu » ; 111.0940C| et cum fueris ab apostolis ac discipulis Jesu marinis fluctibus liberatus, noli quaerere profundum, sed veni ad montes prophetas: veni ad colles justos, ibi sit conversatio tua, ut cum dies mortis advenerit mittantur venatores. Alii quidam e piscatoribus qui super assumptionem constituti sunt animarum, et te cum caeteris sanctis de colle, de monte, de altiori loco accipiant. Neque vero potest licere his venatoribus aliunde homines, nisi de montibus et collibus capere. Quod sequitur, « de cavernis petrarum: » unde possumus intelligere petras, et unde cavernas petrarum? Venio ad Exodum, quaero aliquam interpretationis occasionem, ibique invenio volentem Moysen videre Deum, et Deum eidem promittentem atque dicentem: « Ecce pono te in caverna petrae, et 111.0940D| conspicies posteriora mea, faciem autem meam non videbis (Exod. XXXIII). » Si consideres, qui ibi petra dicatur, et foramen petrae, in quo Moyses super petram stat, et de petrae caverna intuens, videat Deum per foramen petrae: intelliges et caeteras petras, petrarumque foramina. Quae igitur est petra? Dominus Jesus Christus: « Bibebant enim de spiritali sequente eos petra (I Cor. X); » « Et super petram statuit pedes meos, » in trigesimo nono psalmo dicitur (Psal. XXXIX). Quod est foramen petrae? Vide Deum, apud Deum Patrem, Verbum Deum, videbis integram petram. Vide dispensationem assumpti corporis: vi debis foramen petrae, per quod posteriora Dei juxta possibilitatem imbecillitatis humanus intuetur aspectus. 111.0941A| Hoc enim est, quod ait: « Et videbis posteriora mea: » Inveni unam cavernam unius petrae: quaero alias petras, et alias cavernas. Venio ad chorum prophetarum atque apostolorum et dico: quia omnes imitatores Christi petrae sunt, ut petra est ille, qui docuit. Et sicut ille habet foramen, per quod videntur posteriora Dei, eodem modo unusquisque justorum, qui per sermones suos viam pandit ad intelligendum Deum, se fecit esse foramen petrae. Quia igitur nescis quo tempore mittantur venatores, cave ne aliquando de monte descendas, ne relinquas colles, ne de cavernis petrarum exeas. Si enim foris fueris inventus, dicentur tibi ea, quae hi qui foris sunt merentur audire: « Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem praeparasti, cujus erunt? » 111.0941B| (Luc. XII.) Animadvertis de montibus et collibus descendentem, animadvertis consistentem extra petrae foramen, quomodo erret, et ea putat bona esse, quae nulla sunt, dicens: « Dicam animae meae: Anima, habes multa reposita bona (Ibid.), » frumentum et utilitatem terrenorum fructuum esse arbitratus est bona, nesciens, quia vera bona non nascantur in maledicta terra, sed in coelestibus regionibus. Thesaurizabit sibi in terra: quia in terra esse thesauros arbitratus est. Si quis autem sublata cruce sequitur Dominum Jesum, et thesaurizat sibi in coelo, non dicitur ei: « Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, » sed venientes venatores, et quaerentes animalia de montibus et collibus, de cavernis petrarum, etiam illum cum eis pariter accipient, et de venatione 111.0941C| ad sublimiora beatitudinis regna portabunt. « Quia oculi mei super omnes vias eorum. » Super omnes vias istiusmodi hominum: qui in montibus conversantur, in collibus ambulant, in cavernis petrarum habitant, habet oculos Deus. « Non se absconderunt a facie mea. » Qui sancti sunt non se abscondunt a facie Domini, qui autem injusti absconduntur a facie ejus. Adam post transgressionem coelestis mandati, « audivit vocem Domini Dei deambulantis in paradiso post meridiem et abscondit se (Gen. III). » Sanctus hoc non facit, sed conscientia actuum suorum habet fiduciam apud Deum. « Si enim conscientia nos non reprehenderit fiduciam habemus ad Deum, et quodcunque petierimus accipiemus ab eo. » Verum Adam quamvis peccaverit, tamen non usquequaque ad perfectam 111.0941D| malitiam mens ejus corruerat: et ideo absconditus est a facie Dei. Cum autem impiissimus fratricida animadvertit quid fecerit (Gen. IV), « egressus est a facie Dei, et habitavit in terra Naid. » Si ad malorum comparationem venias: melius est a facie Dei abscondi, quam fugere eum. In alio quippe conscientiae vulnus infixum, tenebras et secreta perquirens, levare oculos non patitur ad coelum: in alio autem ex desperatione nata contumacia negligit Deum. « Non se absconderunt ergo a facie mea, neque absconderunt iniquitates eorum contra oculos meos: » hi, quos supra justos memoravimus, qui non se absconderunt a facie Dei, aliquando fuerunt in peccatis, quando erant in mari ex quo a piscatoribus extracti 111.0942A| sunt. Ne itaque suspicentur, quia non ex misericordia Dei, sed ex proprio merito de profundo ad montes venerint, commonet illos sermo divinus, et in illis nos delicti prioris, et idcirco post prospera atque felicia, tristia infert: « Neque absconditae sunt iniquitates eorum contra oculos meos: et retribuam illis primum duplices injustitias eorum. » Quod ait, primum, sive non intelligentes quidam, quod scriptum est, abstulerunt sive LXX interpretes sicuti et caetera secundum, dispensationem suam auferre voluerunt, Deus viderit. Nos istum locum cum caeteris editionibus conferentes, invenimus positum: « Et retribuam illis primum duplices injustitias eorum: » ut ostendatur quod etiamsi ex posterioribus factis digni effecti sunt beatitudine Dei, attamen quia aliquando peccaverunt, et 111.0942B| humanis vitiis non carebant, primum oportet eos sua recipere delicta: et vide si non vera sit ratio. Quis peccata non recipit? Nempe ille, qui post credulitatem et baptismum audierit Dominum dicentem: Dimissa sunt tibi peccata tua, nec ultra peccaveris (Matth. IX; Joan. VIII). Si autem post lavacrum et veniam delictorum rursus ad pristinas sordes fuerimus reversi, et adhuc imperfecto sensu ab apostolorum vestigiis recedentes, aut injusta gesserimus aliqua, aut certe in ipsa justitia sint aliqua mista peccata, quid nobis fiat consideremus: utrumne egredientes de praesenti saeculo si habuerimus vitia vel virtutes, recipiemus pro virtutibus praemia, et dimittentur nobis ea, quae scientes peccavimus: an plectemur pro delictis, neque recipiemus praemia pro virtutibus. Sed neutrum 111.0942C| horum verum est; quia et pro peccatis torquebimur, et pro justitia recipiemus praemia, quae meremur. Si enim post fundamentum Jesu Christi, non solum in tuo corde aurum et argentum et lapidem pretiosum, si quid tamen habes aliquid auri et argenti, superaedificaveris, verum et ligna, fenum et stipulam: quid tibi vis fieri cum anima seducta fuerit a corpore? utrumnam ingredi in sancta cum lignis tuis, cum feno et stipula, ut polluas regnum Dei, an propter lignum, fenum, stipulam foris residere, et pro auro et argento et lapide pretioso nihil mercedis accipere? Sed neque hoc aequum est. Quid igitur sequitur? nisi ut primum propter ligna ignis tibi detur, qui consumat fenum, ligna vel stipulam? Deus quippe noster apud eos qui possunt intelligere 111.0942D| divina ignis dicetur esse consumens. Et cum dicat propheta: « Deus noster ignis consumens est (Deut. IV), » non apposuit quid consumat: tibi relinquens de manifestioribus intellectum. Neque enim id quod ad imaginem et similitudinem suam permanet, ignis iste consumit, non proprias creaturas, sed superaedificata ligna, fenum, stipulam. Necessario appositum est primum: primum quippe propter injustitias tormenta perpetimur: deinde propter justitiam coronamur. Neque enim e contrario ante tribuenda sunt justa, et sic reddenda peccata, ut cessantibus bonis vitia aeterna permaneant. Sed ante recipiemus mala, et deinde bona, ut sublatis vitiis virtutes permaneant in aeternum. Omnes igitur, quicunque materiam illius ignis 111.0943A| habemus in nobis, primum recipiemus nostra delicta. Sed dicet mihi aliquis de audientibus: Expone et id quod sequitur: « duplices. » Esto quippe: recipere me peccata: ut compleatur id quod ab Apostolo dictum est (I Cor. III); « Si cujus opus arserit detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. » Cur vero duplicia recipio peccata? Cui respondendum est: Quia « servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum (Luc. XII). » Dignum siquidem est eos qui de gentibus sunt, simplicia recipere peccata, et nos duplicia secundum Apostolum dicentem (Hebr. X): « Voluntarie peccantibus nobis post agnitionem veritatis, jam ultra non remanet hostia pro peccato. » Horribilis autem quaedam exspectatio 111.0943B| judicii et ignis: zelus Dei comedet omnes adversarios.

« Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis ( sive malorum). » (Hieron.) Omnis hominum fortitudo, sine Dei virtute, quae Christus est, imbecilla reputatur et nihili. Unde confugiendum ad Deum atque dicendum est: « Domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione (Psal. LXXXIX). » Et in alio loco: « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur (Psal. XC). » Dies autem tribulationis sive malorum, illa intelligenda est de qua dicit et Apostolus: (Gal. I.) « Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam; » et « Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V).

111.0943C| « Ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit. » LXX: « Ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Quomodo falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis utilitas? » Postquam ejectus est Israel, et a piscatoribus venatoribusque translatus, consequenter vocatur ad fidem gentium multitudo, et confitetur se sive patres suos in priore errore versatos. (Orig.) Quinam isti, qui veniunt ab extremis? Sunt alii primi terrae, sunt alii novissimi. Qui sunt primi? Sapientes saeculi, nobiles, divites, optimates. Qui sunt extremi? Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ea, quae non erant, ut destruat, quae sunt (I Cor. III). « Venient gentes ab extremis terrae, » 111.0943D| quasi dixerit: Ab his hominibus, qui novissimi sunt super terram, de fatuis, de ignobilibus, de abjectis et dicent: « Quomodo falsa possederunt patres nostri simulacra, nec est in illis utilitas? » non quia et vera sint idola, ad quorum distinctionem nunc falsa dicuntur: sed idola, quae falsa sunt per naturam nulla est in eis utilitas.

« Nunquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? » (Hieron.) Et hoc gentes loquuntur, quae venerunt ad Salvatorem ab extremis terrae, suggillantes ignorantiam tam suam quam majorum suorum, qua putaverunt ab homine fieri deos, cum Dei sit homines facere. (Orig.) Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, sed et de corde confingunt. 111.0944A| Qui enim possunt simulare alium creatorem extra universitatis Deum alium sanctum Spiritum, alium Christum, alia saecula extra haec quae cernimus, ii homines fecerunt sibi deos, et adoraverunt opera manuum suarum. Omnes philosophi, qui varia dogmata prodiderunt: omnes haeretici, qui auctores ad aliter credendum de Deo miseris mortalibus exstiterunt, fecerunt sibi idola, et animae voluntatem putaverunt Deum, et conversi adoraverunt opera manuum suarum, putantes vera esse, quae finxerant. Omnes igitur tam de visibili materia, quam de falsis dogmatibus fingentes sibi deos, corripit nunc sermo divinus dicens: si faciet sibi homo deos, et isti non sunt dii.

« Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, 111.0944B| ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quoniam nomen mihi Dominus. » (Hieron.) Manus Dei, per quam cuncta operatus est: et virtus, de qua dixit Apostolus (I Cor. I): « Christus Dei virtus, et Dei sapientia. » ostenditur gentibus Filii passione completa. Pulchreque dixit: « Ostendam eis per vicem hanc; » ostendam autem manifeste, et non ut prius in umbra, et imagine, et vaticinio futurorum: ut postquam cognoverint, sciant nomen meum, audientque a Filio: « Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII). »

CAPUT XVII. De obstinatione Judaeorum: maledicitur qui confidit in homine; qui in Deo benedicitur; de perditione diabolica; de imprecatione Jeremiae super populum peccatorem; de observatione sabbati. 111.0944C|

« Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum ( sive in pectore cordis eorum), et in cornibus altarium ( sive ararum) eorum. » De gentibus, quae ad Dominum conversae fuerant, supra dictum est: « Ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam: « nunc de Israel, qui abjectus est, loquitur: « Peccatum Juda stylo ferreo scriptum est in ungue adamantino, » etc. Quod cur a LXX praetermissum sit nescio, nisi forsitan pepercerunt populo suo: sicut et in Isaia eos fecisse manifestum est: « Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus 111.0944D| est ipse (Isa. II): » multaque hujuscemodi, quae si voluero cuncta digerere, non dicam libro, sed libris opus erit. Gentium peccata deleta sunt, quia conversae ad Dominum, ab extremis terrae audierunt illud: « Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi: quia confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum (Psal. CXVI). » Et de quibus dixerat ad Moysen: « Dimitte me, ut interficiam populum istum, et faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII). » Peccatum autem Juda indelebile, atque, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, quae Hebraice dicitur schamir, non quo ullus unguis sit, qui appellatur sed quo 111.0945A| lapis adamantinus, qui ex eo quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit, tantum nitorem habeat et levitatem, ut absque ullo impedimento scribi possit in eo stylo ferreo; ut dura ferri materies scribat in duriori tabula adamantina, et duret quod scriptum est in perpetuum. Ipsi enim dixerunt, « Sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Per stylum ergo ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum signatur finis aeternus. Peccatum vero Judae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Judaeorum, per fortem Dei sententiam in fine servatur infinito. Unde exaratum, sive insculptum est in cornibus altarium, vel ararum eorum: ut opera sacrilegii in aeternam memoriam perseverent. Si autem hoc ita est, ubi illud, quod 111.0945B| anus delira confingit, posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse mandata. (Orig.) Quoniam igitur difficile est aliquem se malum confiteri, ideo Judaei, qui exemplaria nonnulla falsarunt etiam in hoc loco pro peccato Juda, peccatum eorum posuerunt. Sed si figuraliter consideres, ut saepe ostendimus Judam Christum nuncupari, forsitan peccatum Juda peccatum nostrum est, qui credimus in Christum de tribu Juda, et ex ejus secundum carnem stirpe nascentem. Si autem volueris sacratius intelligere de proditore Juda dictum, « peccatum Juda scriptum stylo ferreo in ungue adamantino, sculptum super pectus cordis eorum: » repugnabit tibi quod sequitur, « Eorum. » Igitur, ut supra diximus: super nos, qui peccamus ista conveniunt, 111.0945C| quorum peccata non forinsecus alicubi conscribuntur, sed in cordis conscientia stylo exarata ferreo, sculpta ungue adamantino. Quia autem peccata nostra scribuntur in pectore, ex his quae sequuntur intellige. Antequam peccatum faciam nulla in corde meo peccati imago versatur: cum autem conscientia peccati imaginem sumpserit, habeo formam illius, et semper ante oculos cordis mei delicti pompa depingitur. Et siquidem esset peccatum meum atramento conscriptum, forsitan delerem illud: nunc autem scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, scriptum est super pectus cordis mei, ut ante tribunal veniam, et compleatur illud, quod a Christo prophetatum est: « Nihil absconditum quod non manifestabitur; et nihil occultum quod non palam fiat 111.0945D| (Matth. X). » Nudabitur pectoris mei conscientia, et aperto corde videbuntur litterae peccatorum, quae stylo ferreo in ungue adamantino scriptae sunt, atque ita universa peccantium multitudo leget in pectore meo signatas imagines peccatorum. « Nihil enim absconditum, quod non revelabitur: et inter se invicem cogitationum accusantium, sive defendentium. » Et: « nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordium. » Cui manifestetur? Utique non sibi, qui antequam fiant cuncta cognoscit, sed his, qui cum illo venturi sunt, et propter puritatem mentis et corporis agnum sequuntur, ostendet delicta in corde peccatoris expressa, ut resurgant justi 111.0946A| in gloria, peccatores vero in opprobrium et confusionem aeternam.

« Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum, lignorumque frondentium in montibus excelsis, sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis: et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras? quoniam ignem succendisti disti in furore meo, usque in aeternum ardebit. » (Hieron.) Et haec in LXX non habentur, eadem, ut reor, causa, quam supra diximus, ne scilicet aeterna in eos sententia permaneret. « Relinqueris, ait, sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam 111.0946B| inimicis tuis in terra, quam ignoras, » vel sub Babyloniis vel, ut est verius, sub Romanis. Ipsi enim succenderunt ignem, et clementissimum Dominum in furorem provocaverunt. qui ignis furoris ejus ardebit in aeternum. Pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam veritatem arguunt. Judaei contra se legunt, et quid pro se sit, nescit Ecclesia. Unde nos, qui sumus filii apostolorum, recordemur iniquitatum prioris populi, et juste eos perpessos esse testamur. Possunt autem excelsa, quae Hebraice dicuntur bamoth et contra haereticos accipi, qui posuerunt in coelum [in excelsum] os suum, et lingua eorum transivit super terram, qui in tantam vesaniam proruperunt, ut soli absque Spiritus sancti gratia remanserint, et perdiderint haereditatem Domini, 111.0946C| priorem videlicet fidei veritatem: unde et aeternum eis paratur incendium, et servitus daemonum, qui sunt inimici et ultores.

« Haec dicit Dominus: Maledictus homo qui con fidit ( sive spem habet) in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myrice in deserto, et non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate, in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. » (Hieron.) Si maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Photinus, quamvis sanctum et cunctis excelsum virtutibus praedicent Salvatorem, tamen hominem confitentur: ergo maledicti erunt spem habentes in homine. Quod si nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui 111.0946D| dicit: « Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri (Joan. VIII) » : respondebimus illud apostolicum: « Et Christum aliquando juxta carnem cognovimus, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). » Denique idem apostolus in principio Epistolae suae scribit ad Galatas: « Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, et qui mecum sunt fratres omnes (Gal. I). » Si enim mors absorpta est in victoria (Ose. XIII; I Cor. XV), » quare non carnis humilitas, quae propter humanam salutem assumpta est in divinitatis transierit majestatem, 111.0947A| ut fecerit utrumque unum: et non adoremus creaturam, sed creatorem, qui est benedictus in saecula? Maledictus est igitur non solum, qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem brachium suum, id est; fortitudinem suam, et quidquid egerit, non Domini clementiae, sed suae putaverit esse virtutis. Qui enim haec agit, a Domino recedit cor ejus asserens se posse, quod non potest. « Et erit quasi myrice. » quae Hebraice dicitur aroer, sive, ut interpretatus est Symmachus, lignum infructuosum in solitudine. « Et non videbit cum venerint bona, » quae visura est gentium multitudo, sed habitabit in siccitate in deserto. Hoc de populo dicitur Judaeorum, qui habitant in deserto, fructusque non faciunt, et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus faciat, 111.0947B| et inhabitabili, quae hospitem non habet Deum, nec angelorum praesidia, nec Spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum.

« Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus ( sive spes). Et erit quasi lignum quod transplantatum est ( sive fructiferum) super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium ejus viride ( sive ramusculi ejus frondentes). Et in tempore ( sive anno) siccitatis non erit sollicitus ( sive non timebit), nec aliquando desinet facere fructum. » Illud de Judaeis dictum sit et de haereticis, qui spem habent in homine, in Christo videlicet suo, quem non Filium Dei, sed purum hominem putant esse venturum. E contrario vir ecclesiasticus, qui confidit in 111.0947C| Domino, audit illud: « Et scitote quoniam Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX). » Confidit in Domino, et illi ligno comparabitur, de quo et in primo psalmo canitur: « Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet. » « Super aquas » autem, Spiritus sancti gratiam, diversas donationes intellige. « Quod ad humorem mittit radices suas, » ut a Domino accipiat ubertatem. Sed et aliter possumus dicere: quod de siccitate Judaica translati sumus in baptismatis gratiam sempiternam. « Et non, inquit, timebit cum venerit aestus » sive tempus curationis [persecutionis], vel dies judicii. « Et erit folium ejus viride, » sive 111.0947D| « erunt in eo ramusculi frondentes, » ut nunquam timeat siccitatem, sed cunctarum virtutum germinet gratiam. Cumque tempus, sive annus, venerit siccitatis, non metuet quando Dominus iratus mandaverit nubibus ne pluant super Israel imbrem (Isa. V). Quodque sequitur: « Nec desinet facere fructum, » illum locum, qui in Marco scriptus est (Marc. XI), quod venerit Dominus ad ficum, et non invenerit in ea fructus, quia necdum erat tempus, et maledixerit ei, ut fructus non faciat in aeternum, exponere poterit. Qui enim confidit in Domino, et Dominus est fiducia ejus, etiam in tempore Judaicae siccitatis non metuet, sed semper afferet fructus, credens in eum qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur (Rom. VI), et dicit: « Ego sum vita (Joan. XIV). »

111.0948A| Pravum est cor hominum et inscrutabile; quis « cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta viam, et juxta fructum adinventionum suarum. » Septuaginta: « Profundum est cor super omnia, et homo est, quis cognoscet eum? » et caetera similiter. Verbum Hebraicum enosch quatuor litteris scribitur, Si igitur legatur enosch homo dicitur; si autem ANUSCH, inscrutabile, sive desperabile, eo quod nullus cor hominum valeat invenire. Symmachus vero hunc locum ita interpretatus est: « Inscrutabile cor hominum; vir autem quis est qui inveniat illud? » Solent quidam nostri, bono quidem voto, sed non secundum scientiam, uti hoc loco contra Judaeos, quod homo sit Dominus atque Salvator, 111.0948B| secundum dispensationem carnis assumptae, nullusque possit nativitatis ejus scire mysterium, secundum illud quod scriptum est: « Generationem ejus quis narrabit (Isa. LIII), » nisi solus Deus qui arcana rimatur, et reddit unicuique secundum opera sua. Melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat, nisi solus Deus. Dixerat enim supra: « Maledictus homo, qui spem habet in homine; » et e contrario: « Benedictus vir qui confidit in Domino. » Unde ne hominum certum putaremus esse judicium, intulit omnium propemodum corda esse perversa, dicente Psalmista: « Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo (Psal. XVIII), » haud dubium quin cogitationibus. Et in Genesi: « Videns autem 111.0948C| Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Gen. VI). » Et iterum: « Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua (Gen. VIII). » Per quae discimus Deum solum nosse cogitationes eorum. Si autem de Salvatore dicitur: « Videns autem Jesus cogitationes eorum (Luc. IX), » nullusque potest videre cogitationes eorum nisi solus Deus; ergo Christus Deus est, qui scrutatur corda et probat renes, et reddet unicuique secundum opera sua.

« Perdix fovit ( sive congregavit) quae non peperit. » Et ut Septuaginta transtulerunt: « Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Fecit 111.0948D| divitias suas, non cum judicio. In dimidio dierum suorum relinquet eas ( sive in dimidio dierum ejus relinquent eum), et in novissimo suo erit insipiens. » Aiunt scriptores naturalis historiae, tam bestiarum et volucrum quam arborum herbarumque, quorum principes sunt apud Graecos Aristoteles et Theophrastus; apud nos, Plinius Secundus: hanc perdicis esse naturam, ut ova alterius perdicis, id est aliena, furetur, et eis incubet foveatque: cumque fetus adoleverint avolare ab eo, et alienum parentem relinquere. Hujuscemodi divites sunt, qui aliena diripiunt, et absque recogitatione judicii Dei faciunt divitias, non cum judicio: quas in medio tempore derelinquunt, subita morte subtracti, quando dicitur 111.0949A| eis: « Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem praeparasti cujus erunt? » (Luc. XII.) Nihilque insipientius quam non providere novissima, et brevia putare perpetua. Alii vero, et propter superiorem historiam, et propter alteram, qua dicunt, perdicem est pugnacissimum et immundum, ita ut victum polluat, diabolum sub ejus nomine interpretantur, quod alienas sibi divitias congregarit, dicens ad Dominum: « Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me (Matth. IV). » Quem relinquent divitiae suae, quae male ab eo fuerant congregatae, et per apostolos revertentur ad Dominum: et qui sibi videbatur esse prudentissimus, erit omnium judicio insipiens. Quodque a Septuaginta dicitur, « clamavit perdix, » ad haereticorum 111.0949B| personam referendum est, quod perdix iste diabolus clamaverit per principes haereticorum, et congregaverit, quae non peperit, et deceptorum sibi multitudinem congregarit: quae postea dimittat eum, et omnium judicio stultissimus comprobetur. (Orig.) Clamavit enim perdix per Valentinum, clamavit per Basilidem, per Marcionem, per omnes, qui alienae a Deo gloriae cupiditate rapti sunt. Nullus enim eorum sonare poterat vocem Domini Jesu: « Meae oves vocem meam audiunt (Joan. X), » sed erat vox Christi in Paulo, erat in Petro; propter quod Paulus dicebat: « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur, Christus? » (II Cor. XIII.) Vox autem congregantis quae non peperit perdicis, in illis est, qui simplices quosque fidelium laqueo haereticae factionis 111.0949C| impediunt. « Clamavit itaque perdix, congregavit, quae non peperit, facere divitias suas non cum judicio. Dives factus est perdix. » Ecce ejus quanta sunt millia, ingens turba: multi populi captivorum. Et facit divitias suas, non cogitans judicium, neque habens in corde justitiam: sed omnia sine lege gerens: merito arguitur non cum judicio fecisse divitias. Meus autem Jesus facit divitias suas cum judicio. Examinata est et delecta ejus opulentia. « In dimidio dierum ejus derelinquent eum: » nos omnes, qui quondam fuimus sub clamantis potestate perdicis, clamavit quippe non solum per eos, quos supra memoravimus, sed per omnes generaliter, qui quasi ad pietatem, et ad religionem vocantes, sub contrario veritati dogmate clamaverunt: nos, inquam, in dimidio 111.0949D| universi dierum ejus derelinquimus eum. Et omnes quidem dies ejus, dies hujus saeculi sunt. Sed quia eruit nos ex instanti saeculo nequaquam Dominus Jesus, idcirco in dimidio dierum ejus derelinquimus eum, et novissimum ejus erit insipiens. Quando enim sapiens fuit, ut novissimum ejus merito insipiens fiat? Sed dicamus eum fuisse sapientem. « Serpens quippe sapientior erat omnibus bestiis super terram, quas fecit Dominus Deus (Gen. III). » Sapiens fuit juxta id quod scriptum est: « Adducam super sensum grandem principem Assyriorum. Dixit autem: Valentia mea faciam, et sapientia intellectus auferam fines gentium, depascar et vires eorum: et commovebo civitates inhabitatas. » Si quis potest intelligat, 111.0950A| quomodo novissimum ejus erit stultum. Iste ab eo, quod fuit sapiens male, sapientior enim erat omnibus bestiis super terram, fiet contrario ei, quod sapiens fuit male, insipiens. Intelliges vero quid sit « novissimum ejus, erit insipiens: » si scias quomodo etiam tibi per Apostolum praecipiatur, ut pro salute tua insipientiam recipias. « Si quis, inquit, videtur sibi sapiens esse in vobis: in isto saeculo stultus fiat. » Attende, quia non solum non clamavit stultus, esto et fatuus, sed ut sapiens fias. Si itaque est quaedam sapientia culpabilis, juxta quam filii hujus saeculi sapientiores sunt a filiis lucis in generatione ista. bonus est Deus, qui contrariis diversa subvertit, ut faciat compleri id quod dictum est: « Novissimum ejus erit insipiens. » Quando novissimum ejus erit insipiens, 111.0950B| oportet Christum regnare, usque dum ponat omnes inimicos ejus Deus sub pedibus ejus. Cum autem omnia subjecerit ei, novissimus inimicus destruetur mors: cum destructa fuerit mors, tunc extrema perdicis erunt: et novissimum ejus fiet insipiens.

« Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae. Exspectatio Israel, Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te in terra describantur: quoniam dereliquerunt venam ( sive fontem) aquarum viventium Dominum. » (Hieron.) Perdice propter suam stultitiam derelicta, exspectatio Israel, id est, populi Dei, et credentis in Dominum, ipse est, qui fecit omnia: cujus solium gloriosum et excelsum est a 111.0950C| principio, locusque sanctificationis omnium credentium, ut non in loco sit Dominus, sed ut ubi ille fuerit, locus sanctificatus sit. (Orig.) Sive de Christo volueris ista intelligere, non peccabis; sive de Patre, non impie senties: est enim thronus claritatis et excelsus, et a principio Salvator: thronus gloriae, propter quod excelsum regnum ejus: sanctificatio nostra Christus est, » quia et ille sanctificans, et nos sanctificati ex uno omnes sumus. Sustentatio Israel. » Sicut ipse justitia Jesus, ipse veritas, ipse sanctificatio, similiter ipse est etiam sustentatio: et non est aliquid justum sine Christo, neque sanctum sine eo, neque patiens, quod in se non habet Christum: ipse est enim sustentatio Israel. Si autem et ad Patrem hoc retuleris: non impie intelliges, « Domine, 111.0950D| omnes qui dereliquerunt te confundantur discedentes. » (Hieron.) Qui derelinquunt Dominum confundentur confusione perpetua, et recedentes, sive declinantes ab eo, scribentur in terra, deleti de libro viventium. Sicut enim qui potest cum Apostolo dicere: « Noster autem municipatus in coelo est (Philip. III), » in coelestibus scribitur: sic qui relinquit Dominum, vel declinat ab eo, scribetur in terra cum his qui terrena sapiunt. (Orig.) Unusquisque nostrum quando peccat, per ea, quae peccat, Christum relinquit: relinquens autem Filium suum, relinquit et Patrem. Injustus a justitia longe est, pollutus a sanctimonia bellator, a pace: et qui sub potestate inimici esse incipit, a redemptione fit alienus: 111.0951A| et qui est extra sapientiam Dei, sapientiam derelinquit. Docens itaque nos propheta quid de omnibus, qui Deum deserunt, sit futurum, ait: Universi qui derelinquunt confundantur, discedentes, hoc est, quantum te deserunt, tantum confundantur, discedentes a te. « Super terram scribantur. » Omnes homines describuntur sancti in coelo: peccatores super terram. Dicit ad discipulos Jesus: « Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). » « Quo enim metro mensi sunt, remetietur eis (Luc. VI). » Ipse sibi unusquisque causa est, ut scribatur super terram: si non coelestia requirat in terra, si semper anima ejus de istius mundi negotiis aestuet, quae videntur saeculo bona; si vero audiens Jesum loquentem: « Nolite vobis thesaurizare thesauros super 111.0951B| terram, ubi tinea et vermis exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur, sed thesaurizate vobis thesauros in coelo (Luc. XII), » qui thesaurizaverit sibi in coelo, ipse sibi causa est, ut scribatur in coelis. (Hieron.) Causaque manifesta cur scribantur in terra, quia reliquerunt fontem vitae Dominum, sive fontem aquarum viventium Dominum, qui loquitur in Evangelio: « Si quis sitit veniat ad me et bibat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes (Joan. VII). »

« Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. » Multi medici in Evangelio (Matth. IX) haemorrhoissam curaverant, 111.0951C| quae omnem substantiam suam perdiderat in eis, et tamen a nullo curari potuit nisi ab eo qui verus est medicus, et cujus sanitas in pennis ejus. Unde et nunc propheta a populo passus opprobria, et crebro insidiis circumventus ab eo curari et salvus fieri cupit: cujus vera laus, veraque medicina est. (Orig.) Dicendum ergo confidenter ab eo, qui aegrotantem suam animam vult salvari: « sana me, Domine, et sanabor: » tunc siquidem medicinam sanitas sequitur, si Christus curare dignetur. « Salvum me fac, et salvus ero. » Et hoc ita gaudebo loqui, si omni gloriae renuntians saeculari, potuero et reliqua dicere, quoniam laus mea tu es: aut cum complevero mandatum, in quo praecipitur: « Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque 111.0951D| dives in divitiis suis, sed in isto glorietur, qui gloriatur intelligere et scire quia ego sum Dominus (Jer. IX). » Beatus itaque vir, qui renuntiaverit omni gloriae, quae deorsum est: veluti super nobili genere, super pulchritudine et corporalibus bonis, super divitiis et jactatione: beatus, qui contentus una gloria dicit ad Dominum: « quoniam laus mea tu es. »

« Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? Veniat. Ego autem non sum turbatus te pastorem sequens ( sive non laboravi sequens te), et diem hominis non desideravi. Tu scis quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo ( sive ante faciem tuam est). Non sis mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis ( sive 111.0952A| non fias mihi alienus), parcens mihi in die pessimo. » (Hieron.) Qui non putant ventura, quae dicta sunt, loquuntur ad prophetam: « Ubi est verbum Domini? veniat, » dissimulationem sententiae dilationem arbitrantes. Illis autem, inquit, ista dicentibus, ego non sum turbatus, nec laboravi te pastorem sequens, sive post tua ingrediens vestigia: nec hoc fui fine contentus, sed diem hominis non desideravi, vel vitam longiorem, vel prospera quaeque hujus saeculi: ipsumque vocat testem, quem et judicem: « tu nosti. » « Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens post te. » (Orig.) Jesus tibi dicit: « Tolle crucem tuam, et veni, sequere me; » et: « qui non reliquerit patrem aut matrem, et secutus non fuerit 111.0952B| me, non est dignus meus esse discipulus (Luc. XIV). » Si igitur talis fueris, ut semper Christum sequaris: quanto plus secutus fueris, tanto minus laborabis: non est enim lassitudo in Jacob: neque apparebit dolor in Israel. Propterea dixit, ut non laboremus ulterius: laborantes ante quam eum incoeperimus sequi: « Venite ad me, omnes qui laboratis, et qui onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). » Si laborantes venerimus ad Jesum, et eum fuerimus secuti, tunc dicere poterimus: « Ego autem non laboravi subsequens post te: et diem, inquit, hominis non concupivi. » Est quaedam dies hominis, et est quaedam dies Dei, id est. resurrectionis, hanc omnis sanctus desiderat: non illam, de qua scriptum est: Vae eis, qui desiderant diem hominis, nam dies est ista tenebrae, 111.0952C| et non lux. » Quis est, qui possit dicere: « et diem hominis non concupivi? » Explanatio verbi con vincit nos: quia diem concupiscamus hominis. Frequenter quippe aegrotantes cum in phantasmate esse febrium coeperimus, et mortis limine urgeri, ad eos, qui nos visitant fratres, lassas manus attollimus: orantes eos, ut pro nobis Dominum deprecentur atque dicentes: Roga mihi aliquod spatium vitae: rogo ut aliquantisper in hac luce permaneam: ista memorantes, non diem sanctum Domini, sed diem hominis desideramus. Quapropter longae vitae amore deposito, et desiderio humanae diei, quaeramus illam diem videre, in qua participes ejus beatitudinis, quae in Christo est, efficiamur. Sequitur: « Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo; » 111.0952D| (Hieron.) ut nunquam mentitus sit, et Domini voluntati adversa non dixerit: « Non sis, inquit, mihi tu formidini, spes mea in die afflictionis. » Quod perspicuum est juxta Hebraicum. Juxta id vero quod Septuaginta transtulerunt dicentes: « Ne fias mihi alienus, parcens mihi in die malo, » est sensus: Ne parcas mihi in praesenti saeculo, quod malum est; sed redde mihi juxta peccata mea, ut requiem habeam sempiternam. Scio enim scriptum: « Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII). » Dies autem malus, vel omne saeculum est, vel dies judicii, his qui propter peccata cruciantur.

« Confundantur qui persequuntur me, et non confundar 111.0953A| ego; paveant illi, et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos. » Imprecatur adversum eos propheta, qui exprobrant ei verbum Domini, et dicunt: « Ubi est verbum Domini? veniat; » ut confundantur qui persequuntur eum, et erubescant, et redeant ad salutem: ut illi paveant mentientes, et non iste, qui vera praedicit: cumque dies ultionis advenerit, duplici contritione conterat eos, fame et gladio. Aliter spiritales nequitiae cum a nobis per Dei adjutorium superantur, confunduntur, et anxietate nimia affliguntur, ita ut merito duplici contritione contriti esse dicantur: primum, quod hominibus expetentibus sanctitatem, illi eam possidentes amiserint, causaeque exstiterint perditionis humanae: deinde quod spiritales 111.0953B| substantiae fuerint a carnalibus terrenisque devictae.

« Haec dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta ( sive in portis) filiorum populi, per quam ( sive per quas) ingrediuntur reges Judae et egredientur, et in cunctis portis Hierusalem, et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda ( sive Judaea), cunctique habitatores Hierusalem, qui ingredimini per portas has. » Quoniam, inquit, verba tua audire contemnunt, nec ad te veniunt, ut requirant, quae sit sapientia Dei, tu perge ad locum celeberrimum, vel portarum templi, vel urbis, per quas reges et omne vulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire, et importune, opportune, praedices verbum Dei (II Tim. IV): ut nec ulla apud 111.0953C| eos remaneat excusatio, quod ideo non fecerint, quia non audierint.

« Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Hierusalem. Et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis, et sanctificate diem sabbati, sicuti praecepi patribus vestris. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, et induraverunt cervicem suam » (et quod in Hebraico non habetur « super patres suos) ne audirent me, et ne acciperent disciplinam. Et erit, inquit, si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera vestra per portas civitatis hujus in die sabbati. Et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in ea omne opus: ingredientur 111.0953D| per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David, et ascendent in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda et habitatores Hierusalem, et habitabitur civitas haec in sempiternum. Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Hierusalem, et de terra Benjamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab austro, portantes holocaustum et victimas ( sive thymiamata), et sacrificium ( sive manna), et thus, et inferent oblationem ( sive laudem), in domum Domini. Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et non portetis onus, et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Hierusalem, 111.0954A| et non exstinguetur. » Ne praeceptum sabbati instauratum per Jeremiam in frustra discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cogno scamus. Custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati, nec infert ea per portas Hierusalem: quas virtutes debemus accipere. Et nolite, inquit, ejicere onera de domibus vestris. Non enim portanda sunt, sed penitus abjicienda. Et omne opus ne faciatis, vel servile, vel aliud de quo scriptum est: « Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI); sed illud opus operandum, de quo Salvator loquitur: « Operamini opus quod non perit (Joan. VI). » « Sanctificate, inquit, diem sabbati, » ut omne tempus vitae in sanctificatione ducamus, 111.0954B| sicut fecerunt patres nostri Abraham, Isaac et Jacob. Cumque ista praeceperit Deus, non inclinaverunt aurem suam, mentis utique non carnis; sed induraverunt cervicem suam, rejicientes jugum legis: et per metaphoram, indomitorum animalium habentes similitudinem. Videamus quod sit praemium eorum, qui non portant onera in die sabbati, et sanctificant illum. « Ingredientur, ait, per portas civitatis hujus reges, » quorum cor in manu Dei est, et qui regnant corporibus suis (Prov. XXI), « et sedentes principes super solium David, » ut Christi imitentur exemplum: « Et ascendentes in curribus et equis, » de quibus scriptum est: « Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium, Dominus in eis, in Sinai, in sancto (Psal. LXVII). » Et alibi: « Equitatio tua salus (Habac. 111.0954C| III). » Omnis vir qui confitetur Deum, et qui habitat in Hierusalem, de qua dictum est: « Factus est in Salem ( id est in pace) locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV), » et habitabitur in Ecclesia Dei in aeternum. « Venientque de civitatibus Juda et de circuitu Hierusalem, » de quibus jam diximus: « Et de terra Benjamin, qui filius est virtutis et dexterae. » « Et de campestribus, » quod Hebraice dicitur schephela, et planam historiae significat intelligentiam. « Et de montuosis, » excelsis videlicet dogmatibus. « Et ab austro, » de quo scriptum est: « Deus ab austro veniet (Habac. III). » Unde calor et plena lux, et ubi omne frigus expellitur. « Portantes, ait, holocausta » seipsos consecrantes Deo; « et victimam ( sive thymiama » ut dicant: « Sacrificium Domino 111.0954D| spiritus contribulatus (Psal. L); » et: « Christi bonus odor sumus in omni loco (I Cor. II); » et alibi: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). » « Et sacrificium, » pro quo Septuaginta ipsum verbum posuere Hebraicum manaa, quod pessima consuetudine, imo scriptorum negligentia, manna in nostris libris legitur. « Et thus, » de quo dictum est: « Ut quid mihi offertis thus de Saba? » (Supra. VI.) « Et inferent oblationem, » quae Hebraice dicitur, thoda, et in gratiarum actionem verti potest, et quam laudem Septuaginta transtulerunt. « In domum David, » haud dubium quin in Ecclesiam. Haec sunt praemia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere praegravantur. 111.0955A| Si autem, inquit, non audieritis praecepta mea, et non feceritis, quae facienda mandavi, « succendam ignem in portis ejus, id est Hierusalem, illum, de quo dicitur: « Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Ose. VII): qui devorat domos sive vicos Hierusalem, quos Septuaginta, ἄμφοδα; Aquila et Symmachus, βάρεις, id est, turritas domos, interpretati sunt, appellanturque Hebraice, aremenoth. Et nunquam hoc exstinguetur incendium, dicente Apostolo (I Cor. III). « Uniuscujusque opus quale sit ignis probabit; » et iterum: « Si cujus opus arserit detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. » Sin autem nostri judaizantes, explanationem tropicam repudiarint, aut Judaei esse cogentur, et cum observatione 111.0955B| sabbati circumcidere praeputia: aut certe reprehendere Salvatorem, qui jussit in sabbato paralytico ut portaret lectum suum, evangelista dicente: « Propterea magis quaerebant eum interficere Judaei, non solum quia solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V). »

CAPUT XVIII. Vasa figuli prophetae ostenduntur: de passione Christi et ultione Judaeorum.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Surge et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea: et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam, sive lapides, et dissipatum est vas quod ipse faciebat e 111.0955C| luto manibus suis. Conversusque ( sive et rursum) fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus, ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Nunquid sicut figulus iste non possum facere vobis, domus Israel, ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Repente ( sive ad summam) loquar adversum gentem, et adversum regnum, ut eradicem ( sive auferam), et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito ( sive ad summam) loquar de gente et regno, ut aedificem et ut plantem illud. Si fuerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam 111.0955D| agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. » Per omnes quidem sensus ad judicium et intelligentiam animi pervenitur, auditum, odoratum, gustum, tactum: sed magis mente retinetur, quod oculis cernitur. Unde jubetur propheta ire ad domum figuli, et ibi Domini audire praecepta. Cumque ait, perrexissem, et descendissem in domum figuli, faciebat ipse opus super rotam, quam Septuaginta verbi ambiguitate seducti, lapides transtulerunt: enim pro qualitate loci, et diversitate pronuntiationis, et organum, id est, rota figuli vocatur, et lapides. Cumque, inquit, cernerem vas e luto fieri, subito dissipatum est: hoc Dei agente providentia, ut manus artificis dum nesciret 111.0956A| errore suo parabolam figuraret. Rursumque ille figulus, qui vas e luto rota currente perdiderat, fecit aliud sibi, ut ei visum est. Statimque Dominus ad prophetam: Si figulus, ait, hanc habet potestatem, ut ex eodem luto rursum faciat, quod fuerit dissipatum, ego in vobis, qui quantum in vobis est periisse videmini, hoc facere non potero? Et ut liberum significaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti, et regno illi, vel illi, et rursum bona, nec tamen hoc evenire quod ipse praedixerit, sed e contrario fieri, ut et bona malis eveniant, si egerint poenitentiam: et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conversi. Et hoc dicimus, non quod ignoret Deus hoc, vel illud, gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem voluntati suae, 111.0956B| ut vel praemia, vel poenas sua voluntate, et suo merito recipiat, nec statim totum erit hominis quod eveniet, sed ejus gratiae, qui cuncta largitus est. Ita enim libertas arbitrii reservanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris, juxta illud propheticum. « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam; nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit eam (Psal. CXXVI). Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). » Porro quod figulus iste, hoc est, creator noster, et factor appellatur Deus, non solum Jeremias, sed etiam Isaias et Paulus apostolus testantur; nam in Isaia scriptum est: « Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae. Nunquid dicit lutum figulo suo: Quid facis, 111.0956C| et opus tuum absque manibus est? » (Isa. XLV.) Et Apostolus in Epistola sua ad Romanos loquitur, dicens: « Nunquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic? » An non potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere quidem aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam?

« Nunc ergo dic viro Juda, et habitatori Hierusalem, dicens: Haec ( sive sic) dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem. Revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras, et studia vestra. Qui dixerunt: Desperavimus ( sive confortabimur), post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem ( sive quod placuit) cordis sui mali faciemus. Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes: 111.0956D| quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? » (Hieron.) Implet Dominus parabolam, quam et aspectu et sermonibus docuerat, et dicit: « Ecce ego fingo contra vos malum, » quasi figulus lutum. Malum autem juxta Isaiam, qui dicit: « Faciens pacem et creans malum (Isa. XLV); » non quod per se malum sit, sed quod patientibus malum esse videatur. « Et cogito contra vos cogitationem, » id est, pro merito inferre sententiam. Mutate opera, « et dirigite vias vestras, » ut et prosperis poena mutetur. Qui, inquit, e contrario dixerunt. « Confortabimur, » in malis videlicet operibus, sive juxta Aquilam: « desperavimus, » et juxta Symmachum, « defecimus, » quod utrumque offendit Dominum, ut aut 111.0957A| nequaquam se putet posse salvari, aut ad placandum Deum animo defecisse. « Et post cogitationes, inquit, nostras ibimus. » Ubi est ergo absque gratia Dei liberi arbitrii potestas: et propriae judicium voluntatis, cum grandis offensa sit Dei, sequi cogitationes suas, et pravi cordis facere voluntatem? Propterea infert, dicens: « Interrogate gentes, et omnes in circuitu nationes, quis fecerit, quis audierit idolis serviens, quae fecit nimis virgo Israel? » virginem autem vocat eo quod uni Deo servierit, dicente Propheta: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV). »

« Nunquid deficiet de petra agri nix Libani, aut avelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes? » Septuaginta: « Nunquid deficient de 111.0957B| petra ubera, aut nix de Libano? aut declinabit aquam violenter sublatam vento? » Tale quid et illud Virgilianum sonat (Eclog. I):

Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces,
Quam nostro illius labatur pectore vultus. Et in alio loco (Aen. I):
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

Quomodo, inquit, nix de Libani summitatibus deficere non potest, nec ullo, ut omnis liquescat, solis ardore superatur, fluentesque de montibus rivi, nequaquam siccantur in fontibus: sic meum nomen quod per se stabile est, atque perpetuo non poterit immutari, et tamen cum caetera naturae ordinem servent, 111.0957C| populus meus oblitus est mei. Sequitur enim:

« Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, et in semitis saeculi ( sive sempiternis), ut ambularent per eas itinere non trito. » Qui obliviscitur Dei, et reliquit eum, qui dicit: « Ego sum via (Joan. XIV), » libatque diis alienis, impingit in viis suis, nequaquam Dei, sed suis, et antiquas sempiternasque semitas derelinquit, quae omnium sanctorum sunt tritae vestigiis colentium Deum. Isti vero ambulaverunt in itinere non trito, et relicto cultu Dei idola venerati sunt, propter quae infertur poena quae sequitur:

« Ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum. Omnis qui praeterierit per 111.0957D| eam obstupescet, et movebit caput suum. » Et quia dereliquerunt, ait, cultum Dei, et pravas idololatriae semitas sunt secuti, propterea terra eorum redacta est in solitudinem, et in miraculum omnium sibilumque, ita ut qui terram quondam et urbem florentissimam viderint in desertum et cineres esse collapsam, admirentur et stupeant, et animae confusionem gestu corporis indicent. Hoc est enim movere caput et stuporem mentis sibilo demonstrare. Quod plenius et rectius post adventum Domini intelligimus esse completum, quando nullus Judaeorum terram quondam, et urbem sanctam ingredi lege permittatur, sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum opere completa.

111.0958A| « Sicut ventus urens disperdam eos coram inimico ( sive inimicis): dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. » Usque hodie sententia Dei permanet in Judaeis, in toto orbe dispersi sunt coram inimico diabolo, vel inimicis daemonibus, et cum diebus ac noctibus in synagogis Satanae invocent nomen Dei, dorsum et non faciem suam ostendit eis Deus, ut intelligant eum semper recedentem, et nunquam ad se venientem; dies autem perditionis Judaicae, omne tempus est post passionem Salvatoris, usque ad consummationem saeculi, ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI).

« Et dixerunt: Venite et cogitemus contra Jeremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, 111.0958B| neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. » Ista et tunc Judaeorum contra Jeremiam, sive Dominum Salvatorem, et hodie haereticorum contra servos ejus cogitatio est, ut calumnias struant, et sanctos viros accusatione praeveniant: nec cogitent quid illi veritatis loquantur, sed quid ipsi struant mendacii. Jactant enim in sacerdotibus et in sapientibus, et pseudoprophetis suis legem Dei, et consilium et eloquium permanere, dicente Scriptura: « In perversam animam non intrabit sapientia (Sap. I). »

« Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. Nunquid reddetur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare 111.0958C| quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii. Fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri earum interficiantur morte. Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor de domibus eorum. » In typo quidem Salvatoris haec a populo Judaeorum Jeremias universa perpetitur, qui postea, Babylonio veniente, vastantur. Sed plenius atque perfectius complentur in Christo, et urbe subversa, Romano gladio trucidati sunt: non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem Filii Dei, quando cunctus simul populus conclamavit: « Tolle, tolle talem; 111.0958D| non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX). » Et imprecatio eorum aeterna damnatione completa est: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Foderant enim Christo foveam, et dixerant: « Auferamus eum de terra viventium (Isa. LIII). » Qui tantae erga eos misericordiae fuit, et stetit in conspectu Patris, ut loqueretur pro eis bonum, et averteret indignationem illius ab eis, ut in cruce quoque diceret: « Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII). » Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur: nequaquam deliramenta quorumdam, et captivitatem coelestis Hierusalem interpretantes, sed perspicuam historiam, et manifestissimam prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.

111.0959A| « Adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes ( sive impingentes) in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis ( sive fac in eis). » Si de Jeremia intelligimus, repentinum latronem referamus ad Nabuchodonosor; si de Salvatore, quod verius et melius est, ad Romanum exercitum. Et ut justa videatur sententia Dei, exponit quid fecerint contra Christum Filium Dei, et quid passi sint. Quod autem infert: « Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur, » 111.0959B| nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur Patrem. Sed postquam datum tempus poenitentiae praeteriit, et illi in suo scelere perseverant, populi ac seniores non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne multum peccatum caeteris noceat exemplo. Quodque infert: « Fiant impingentes » ( sive « corruentes » ) « in conspectu tuo, » illius Isaiae et Petri apostoli simile est: « Et non impingetis sicut in lapidem offensionis et petram scandali (Isa. VIII; I Petr. II). » Cujus et in Psalmis Propheta meminit: « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est hoc (Psal. CXVII). »

CAPUT XIX. Per contritionem lagunculae significatur contritio Jerusalem propter idololatriam Ennon. 111.0959C|

« Haec dicit Dominus: Vade, et sume lagunculam figuli testeam de senioribus populi, ac de senioribus sacerdotum: et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis ( sive Charsith), et praedicabis ( sive clamabis, vel leges) ibi verba quae ego loquar ad te, et dices: Audite verbum Domini, reges Juda et habitatores Jerusalem. » Pro languncula figuli, quae Hebraice dicitur backebeck, LXX doliolum transtulerunt: et pro porta fictili Aquila, Symmachus et Theodotio, ipsum verbum posuerunt Hebraicum harsith, pro quo LXX, juxta morem suum, pro aspiratione litterae addiderunt χ Graecum, ut dicerent Charsith pro harsith: sicut illud est Hebron pro Chebron, et 111.0959D| pro Hieriho, Hiericho. Vult autem Scriptura divina, non solum auribus doceri populum, sed et oculis. Magis enim ut jam diximus mente retinetur quod visu, quam quod auditu ad animum pervenit. « Tolle, inquit, lagunculam testeam (sive doliolum) de senioribus populi ac sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, » de qua supra diximus: ubi erat delubrum Baal, et nemus ac lucus, Siloe fontibus irrigatus. Ipsa autem, inquit, vallis juxta portam est, quae Hebraeo sermone harsith, hoc est fictilis, appellatur. Et praedicabis, vel leges ibi verba quae ego loquar tecum, ut ibi audiantur, quae dicturus sum. Ideo autem (jam ut diximus) et praedicabis, et clamabis, et leges ponitur, quia verbum Hebraicum 111.0960A| karath, tria haec significat, vultque, quae dictu rus est, et reges Juda audire, et habitatores Jerusalem, id est et stirpem regiam et omnem populum, ut inexcusabiles sint, qui audire noluerint.

« Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem ( sive mala) super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam ( sive illa, tinniant aures ejus, eo quod dereliquerunt me, et alienum fecerunt locum istum, et libaverunt in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum, et aedificaverunt excelsa Baalim ad comburendos filios suos in holocaustum Baalim, quae non praecepi ( sive cogitavi), nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. » Et hunc locum 111.0960B| stulte quidam ad coelestem referunt Jerusalem. Quod ne semper admoneam, tantum hoc dixisse sufficiat, vitandam istiusmodi explanationem esse, imo haeresim, quae manifesta subvertit, et praestigias quasdam Ecclesiis Christi conatur inducere. Nulli autem dubium quin in templo Dei Baal idolum posuerint, sive in delubro, quod erat in valle filii Ennom, ubi et lucus Baal, et ara ejus fuit, super quam immolaverunt, et incenderunt filios suos, quae Dominus nec cogitavit, nec locutus est, nec ascenderunt in cor ejus: non quod Deus futura nescierit, sed quod indigna sua notitia ignorare se dicat, juxta illud evangelicum: « Recedite a me, operarii iniquitatis: nescio vos (Luc. XIII). » Novit enim Dominus eos, qui sui sunt (II Tim. II). Et: « Qui ignorat ignorabitur 111.0960C| (I Cor. XIV), » vel certe ἀνθρωποπάθως, et haec de Deo accipienda, sicut et alia. Omnis autem haereticus derelinquit Deum, et alienum facit locum habitationis Dei, quem sua fraude polluerit, et libat diis alienis, quos nec ipse noverat, nec patres ejus, apostoli videlicet et apostolici viri. Reges autem Juda, hoc est haereticorum patriarchae implent locum quondam Dei, sanguine deceptorum et innocentium. Nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subvertitur. Et aedificant excelsa Baalim, dum de sublimibus disputare se dicunt. Et comburunt filios suos idolo, quos in haeresi genuerunt. Quae omnia Dominus ignorare se dicit, nec unquam ascendisse in cogitationem suam.

« Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et 111.0960D| non vocabitur locus iste amplius Topheth: et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. » LXX: « Idcirco ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur locus iste amplius ruina et πολυάνδριον filii Ennom, sed πολυάνδριον occisionis. » Quae sit vallis filii Ennom, quae Hebraice dicitur unde et gehennam appellatam putant, supra diximus. Miror autem quid sibi voluerint Septuaginta pro Thopheth διάπτωσιν, hoc est ruinam ponere, et pro valle, πολυάνδριον, quod significat virorum multitudinem, nisi forte ex eo quod ibi populus corruerit, et caesa sit hominum multitudo, vel spiritualiter in errore idololatriae, vel juxta litteram a Babylonio exercitu, quod in consequentibus manifestius legitur.

111.0961A| « Et dissipabo consilium Judae et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum, et dabo cadavera eorum escam volatilibus coeli, et bestiis terrae. Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum. Omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum, et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. » Quanquam haec et in Babylonia captivitate accidisse populo noverimus, tamen plenius referuntur ad tempora Salvatoris, quando obsessi sunt a Vespasiano et Tito, et civitas eorum Hadriani 111.0961B| temporibus in aeternos cineres collapsa est, ut qui obtulerant filios suos idolis, ipsi eos postea famis necessitate compulsi in ciborum usum verterent, carnesque omnium darentur volatilibus coeli et bestiis terrae: ut qui Dei muneribus abusi fuerant in impietatem, et propria viscera idolis immolarant, ventres suos sepulcra facerent liberorum.

« Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt ( vel egredientur) tecum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem hanc, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari. » Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captivitate. Post Babylonios quippe et urbs instaurata, et populus reductus in Judaeam, et abundantiae pristinae restitutus 111.0961C| est. Post captivitatem autem, quae sub Vespasiano et Tito, et postea accidit sub Hadriano usque ad consummationem saeculi, ruinae Jerusalem permansurae sunt: quanquam sibi Judaei auream argenteamque atque gemmatam Jerusalem restituendam putent: rursumque victimas et sacrificia, et conjugia sanctorum, et regnum in terris Domini Salvatoris. Quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus: quia multi ecclesiasticorum virorum, et martyres ista dixerunt, et unusquisque in suo sensu abundet, et Domini cuncta judicio reserventur. Quomodo autem vas fictile, et testeum, si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari: sic et populus Judaeorum et Jerusalem subversa statum pristinum non habebunt. Denique cassum 111.0961D| est hodie nomen ipsius civitatis, et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur: et cum habitatione pristina, pristinum quoque nomen amisit ad decutiendam superbiam habitatorum ejus. Sanctae autem crucis, et resurrectionis vocabula, non urbem significant, sed locum: nec divitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Judaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethlehem, non habens aurum et gemmas, sed panem qui in ea natus est.

« Et in Topheth sepelientur ( vel sepelient), eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus: et ponam civitatem istam sicut Thophet ( sive ut ruinam): Et 111.0962A| erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Thophet ( sive ruinae). » Quod autem in LXX infertur, « omnis domus regum Juda, sicut locus Thopheth, » in Hebraico non habetur. Et sequitur:

« Immundae omnes domus in quarum domatibus ( sive tectis) sacrificaverunt omni militiae coeli, et libaverunt libamina diis alienis. » Quod supra dixerat: « Non vocabitur locus iste amplius Thopheth, et vallis filiorum Ennom, sed vallis Occisionis, » nunc ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi acervatim populus sepeliatur, et lucus quondam religionis, fiat tumulus mortuorum. Ipsa quoque civitas, quae huic imminet loco, fiat sicut Thopheth, pro quo LXX ruinam transtulerunt. Domus 111.0962B| quoque Jerusalem regumque palatia in ruinas similes convertantur. Causaque redditur, eo quod immundae fuerint, et idololatriae pollutae scelere, pro eo quod in domatibus et tectis earum soli, et lunae, et stellis coeli immolaverint, et thura incenderint: nec hoc fuerint errore contenti, sed immolaverint daemonibus et libaverint diis alienis.

« Venit autem Jeremias de Thopheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus universa mala quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos. » Postquam in Thopheth 111.0962C| praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Jeremias, confregit lagunculam, sive dolium, et prophetavit verbis Domini ad conterendum populum, et civitatem Jerusalem: revertitur et stat in atrio domus Domini, et universae loquitur multitudini, quae ad locum Thopheth ire noluerat: quod inducturus sit Dominus super civitatem Jerusalem, et super omnes urbes ejus universa mala quae locutus sit adversum eam. Et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas cur inducturus sit mala: « Quoniam, inquit, induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos, » ne post multas quidem impietates volentes agere poenitentiam.

CAPUT XX. Jeremias percutitur et ponitur in custodiam, qui plangit super populo suo, et maledicit diei nativitatis. 111.0962D|

« Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Benjamin superiori in domo Domini. » Pro Phassur Septuaginta transtulerunt Phascor, qui interpretatur oris nigredo: et pro nervo, quem nos diximus, Septuaginta et Theodotio vertere cataracten: Symmachus, βασανιστήριον, sive στρεβλωτηριον, quod utrunque tormenta significat, nos autem nervum diximus more vulgari: quod tormenti genus etiam in Actibus apostolorum legimus (Act. XVI), quando apostoli Paulus et Silas in 111.0963A| custodiam carceris dati sunt. Iste autem erat pontifex templi, et data sibi sacerdotii dignitate in perversum abutitur: non ut doceat, et sermone corripiat, sed ut cruciatibus terreat. Unde et Salvator, et apostolus Paulus jussione pontificis verberantur (Joan. XIX; Act. XVI). Nec mirum, si hodie servi Dei caedantur a Phascor et mittantur in carcerem ac horribili custodia reserventur. Datur enim haec potestas a Deo, ut prophetarum ostendatur fides: nec tamen major est ille, qui caedit, sed fortior iste qui caeditur. Et patienter propheta suscipit judicium Dei, nec reclamat ad verbera, sed considerat imperantem. Emmer verbum sonat, de quo saepe nigredo generatur: non parentis vitio, sed scelere degenerantis. Tormentum autem, quo cruciatur propheta, 111.0963B| videtur in parte dexterae, quod interpretatur Benjamin: et in porta sublimi, quae non veritatem indicat, sed injustam pontificis potestatem.

« Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. » Et hic tam nomen pontificis, quam tormenti genus similiter supra omnes interpretati sunt. Mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstraretur. Nequaquam, inquit, habebis oris nigredinem, et iniquae imperium potestatis, sed captivus duceris Babylonem. Hoc enim significat pavor undique sive per circuitum, ut tremens et propriae salutis incertus huc illucque circumspicias, et venientes contra te adversarios reformides. 111.0963C| Pro pavore quod in Hebraico scriptum est, LXX et Theodotio, μέτοικον, id est, migrantem, Aquilae secunda editio, peregrinum, prima, circumspicientem, Symmachus ablatum, sive congregatum, et coactum, interpretati sunt.

« Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in 111.0964A| pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum: et oculi tui videbunt. Et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio: Et dabo universam substantiam (sive fortitudinem) civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium (sive gloriam), et cunctos thesauros regum Juda, dabo in manum inimicorum eorum, et diripient eos, et tollent et ducent in Babylonem. Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem, et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris, tu et omnes amici tui in quibus prophetasti mendacium. » Juxta superiorem interpretationem, qua Phassur nomen fuerat immutatum, ut appellaretur 111.0964B| omnes similiter transtulerunt, ut significarent vel pavorem, vel peregrinationem, vel sublationem, et translationem, et commigrationem: comminaturque eum cum amicis suis jam jamque capiendum, tradendumque hostium manibus, et cunctum populum tribus Judae, Babylonii regis manibus obtinendum: aliosque interficiendos gladio, alios ducendos in captivitatem, et universas divitias tam urbis, quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas: ipsumque Phassur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captivitatem, et in Babylone esse moriturum, eo quod populum suo mendacio deceperit: nequaquam illi vera et tristia: sed per mendacium prospera pollicendo. Simulque animadvertendum prophetae patientiam, atque prudentiam, 111.0964C| quod missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat, quod scit esse venturum, ut saltem sit pseudopropheta pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur. De quo in sequenti libro plenius disseremus.

LIBER NONUS. 111.0963|

111.0963C| Legimus in Evangelio Dominum de Paracliti adventu discipulis ita praedixisse: « Dum venerit ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio 111.0963D| (Joan. XVI). » In quo quid aliud innuitur, nisi quod ipsi qui ejusdem Spiritus dono illustrandi et confortandi erant, amatores mundi et contemptores Dei arguendo correpturi fuerant: quatenus intelligerent, quanto scelere captivi, et quanta poena digni erant qui perfidiam sanae fidei, injustitiam justitiae, et iniquitatem judicio praeferebant? Sed, quia sancti prophetae idem officium pro modo sibi dato tempore suo gerebant, arguentes impios pro infidelitate, peccatores pro pravis operibus: quid aliud insinuatur, nisi quod ipse atque idem Spiritus, prophetas Dei ante incarnationem Domini, suo munere illustraverat, ut digne suum ministerium agere possent, qui apostolos post incarnationem ejus repleverat, ut totius mundi arguerent errores: et 111.0964C| diaboli nequitiam coram oculis hominum detegerent ac publicarent? Ecce Jeremias propheta reges et sacerdotes pro impietatibus suis arguit, et omnem 111.0964D| simul populum pro sceleribus suis corripuit: et licet poenis ac doloribus ab his propter hoc afficeretur, tamen non cessavit a praedicandi officio, vim Spiritus sancti se intus agentis contestans, et spe consolationis divinae semetipsum confortans, ait: Factus est in corde meo quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis: defeci ferre non sustinens. Audivi contumelias multorum, et terrores in circuitu, sed Dominus mecum est quasi bellator fortis: idcirco, qui me persequuntur cadent, et infirmi erunt. Proinde nunc juxta noni libri principium qualiter haec agerentur, sequens sermo patefaciet.

« Seduxisti me, Domine, et seductus sum ( sive decepisti me, Domine, et deceptus sum). Fortior me fuisti, et invaluisti ( sive obtinuisti, et potuisti). 111.0965A| Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito ( sive quia amaro verbo meo ridebo praevaricationem, et miseriam invocabo). » (Hieron). Dicit se propheta a Domino esse deceptum, quia in principio audiens, « Prophetam gentibus dedi te (supra I); » et iterum: « Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes (Ibid.), » arbitratus sit nihil se contra populum Judaeorum, sed contra diversas in circuitu nationes esse dicturum, unde et prophetiam libenter assumpserit: et evenisse contrario, ut captivitatem Hierusalem praedicans, persecutiones et angustias sustineret. Quodque intulit: Factus 111.0965B| sum in derisum tota die, omnes subsannant me » , eo quod aestiment illum universa mentitum, et cuncta, quae praedixerit esse ventura, mendacia fuerint: et propheta enim putaverat statim futurum quod Dominus minabatur: et populus aestimabat nequaquam ultra venturum, quod statim non venerat. Atque vociferor vastitatem Babyloniae, et iniquitatem hostium, per quam opprimendus sit populus meus. Sin autem sequimur Septuaginta, in eo quod dixere: « quia amaro verbo meo ridebo praevaricationem, et miseriam invocabo, » hic sensus est: Scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam, juxta illud quod scriptum est: « Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI). » Et idcirco miseriam et iniquitatem, afflictionemque libenter 111.0965C| sustineo, ita ut cupiam et invocem eas: et brevitatem injuriae felicitatis aeternitate compensem.

« Quia factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die, et dixi: Non recordabor ejus ( sive non nominabo Dominum), nec loquar ultra in nomine illius. Et factus est in corde meo, quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis: et defeci ( sive dissolutus) sum, ferre non sustinens: audivi enim contumelias ( sive vituperationem) multorum, et terrorem in circuitu, ( sive congregatorum undique): persequimini, et persequamur eum. » Clamante me atque dicente: quod jam Babylonius veniret exercitus, et omnia hostilis gladius praedaretur, versus est mihi sermo Domini in opprobrium, atque in derisum, dum tarditatem 111.0965D| prophetiae putant esse mendacium. Quamobrem in mea mente decrevi, ut ultra ad populum Dei verbis non loquerer, nec nomen illius nominarem: quod cum pudore superatus, verecunde quidem, sed stulte constituissem. Factus est, inquit, in corde meo, quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, » sive undique dissolutus sum, ita ut ferre non possim. Conceptus enim animo sermo divinus, nec ore prolatus ardet in pectore. Unde et Paulus loquitur (I Cor. IX): « Si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi tradita est. » Et in Athenis videns 111.0966A| idololatriae deditam civitatem, incitabatur spiritu, et tota mente fervebat (Act. XVII). Et postmodum in eodem volumine legimus (Act. XVIII): « Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum. » Sed et plerique doctorum usque hodie in Ecclesia similia sustinent, audientes vituperationem multorum congregatorum adversum se in circuitu, atque dicentium: « Persequimini, et persequamur eos.

« Omnes viri, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum, si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversum eum, et consequamur ultionem ex eo. Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis. » Cum adversarii surrexerint, et 111.0966B| amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conversi, voluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus, sed optemus hoc dicere, quod et propheta loquitur: « Dominus autem mecum est quasi bellator fortis. »

« Idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt ( sive ideo persecuti sunt, et intelligere non potuerunt). Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium ( sive ignominiam) sempiternum, quod nunquam delebitur. Quia persecuti sunt, ideo propheticum non potuerunt intelligere sermonem, et ignorantiam confusio vehemens consecuta est: nec intellexerunt ignominiam sempiternam, quae obtinebit eos, et nulla oblivione delebitur. Dicant igitur quod volunt viri quondam 111.0966C| pacifici, et qui custodiebant latus meum, et decipere cupiebant: dummodo justum virum atque doctorem Ecclesiae post persecutionem tanta vindicta, tantaque praemia consequantur.

« Et tu, Domine exercituum, probator justi ( sive qui probas justa), qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. » Solus est Dominus qui noverit probare justitiam, quomodo solus est qui cordis interna conspiciat. Unde et Jesus sciens cogitationes hominum (Luc. VI), non ex profectu, ut quidam putant, sed natura Deus est. Tale quid et in Psalmis sonat: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). » Si vivens virtutibus non justificatur quanto magis qui peccatis mortuus est? 111.0966D| Cumque se sciat justus habere propugnatorem Deum, tamen impatientia fragilitatis humanae, quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat, cui et revelabit causam suam, qui dicit in alio loco: « Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII). » Felix autem conscientia, cujus causa Domino revelatur (Hebr. X), dicente Apostolo: « Omne quod manifestatur lux est (Ephes. V). »

« Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperum de manu pessimorum. » Qui pauper est spiritu, nec habet divitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam, et de quibus Paulus loquitur: « tantum ut pauperum memores essemus (I Cor. XIII), » cum fuerit vindictam a 111.0967A| Domino consecutus, Dominum laudat in spiritu, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem totum fit non nostro merito, sed ejus gratia, qui pauperem liberavit, nec habet divitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati.

« Maledicta dies, in qua natus sum: dies in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. Maledictus vir ( sive homo), qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille, ut sunt civitates quas subvertit Dominus, et non poenituit eum. Audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano: quia non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. Quare de vulva egressus 111.0967B| sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei. » Qui putant animas fuisse in coelestibus, et de meliore in pejorem statum praecipitatas, hos et hujuscemodi utuntur testimoniis: quod scilicet melius fuerit in coelestibus, quam in terrenis commorari: et corpus humilitatis assumere: nova quaedam imo jam vetera haereseos suae argumenta quaerentes: nos vero legentes illud beati Job: « Maledicta dies in qua natus sum, et nox illa in qua dixerunt, ecce masculus: » et, maledictus homo, qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer (Job. III), » huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse quam vivere in suppliciis, juxta illud quod scriptum est: « Mors viro requies, cui clausit Deus viam 111.0967C| suam (Eccli. XXII). » Et iterum: « Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt? (Job. III.) » Et in Evangelio simpliciter dictum legimus: « Melius ei fuerat si natus non esset (Matth. XXVI), » non quod sit qui natus non fuerit, sed quod melius sit non esse quam male esse. Aliud est enim omnino non esse aliud cum sit, absque ulla intermissione cruciari. Quomodo mortem quietam vitae miserae praeferimus? Unde et Amos diem appellat tenebrarum, et diem afflictionis (Amos. V), et Jacob, eo quod vixerit in labore et angustia, dies vitae suae parvos et pessimos vocat (Gen. XLVII). Et Paulus apostolus dicit ut « eriperet nos de praesenti seculo nequam (Galat. I). » Et iterum: « Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V). Hebraei 111.0967D| quintum mensem, quo capta Hierusalem, templumque subversum est, nativitatis Jeremiae supputant mextricabilibus quibusdam, et incredibilibus argumentis. Quod si probare potuerint, quomodo testimonium Job valeant interpretari, nescio: nisi forte et illum diem quadam praefiguratione et vaticinio futurorum subversionis templi autument. Quodque imprecatur, similitudinem subversarum civitatum, de Sodoma et Gomorrha dici arbitror: et omne tempus in luctu, ut mane sit clamor et ululatus meridie. Quod autem infert: « qui me non interfecit in vulva, » Deum significari putant: « ut esset mihi, inquit, conceptus aeternus, » quae omnia dicuntur hyperbolice. Denique exponit causas, cur mortem praeferat vitae, 111.0968A| et omnino non esse quam male esse: subjungens: « Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? »

CAPUT XXI. De captione Sedechiae et incendio Hierusalem.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedechias, Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasia sacerdotem, dicens: Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos, si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. » Supra pontifex Phassur, sive Phascor, qui percussit Jeremiam, 111.0968B| patrem habuit Emmer. Hic autem Phassur, filius est Melchiae. Hoc idcirco ne quis eumdem putet. Mittit autem Sedechias rex ad prophetam, volens vel populum scire, vel principes, ut occulto, per legatos, nuntio recognoscat, quam Dominus super urbem Hierusalem, et populo Judaeorum habeat sententiam. Quodque infert: quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos: ostendit jam obsessa Hierusalem, hoc a propheta sciscitari Sedechiam. Sed etiam et notandum, quod in prophetis maximeque in Ezechiele et Jeremia nequaquam regum et temporum ordo servetur: sed praepostere, quod juxta historiam postea factum sit prius referri, et quod prius gestum sit, postea. Aliud est enim historiam, aliud prophetiam scribere, ut in praesenti 111.0968C| loco. Sedechias, qui cum urbe Hierusalem captus est, mittens scribitur ad Jeremiam, et eo tempore quo obsidebatur Hierusalem, et postea narratur historia Joachim fratris ejus, qui ante eum rex fuit, et Joachin, id est Jechoniae, qui fuit filius Joachim, super quibus dicetur in consequentibus.

« Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedechiae: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego vertam vasa belli ( sive arma bellica, quae sunt in manibus vestris, et quibus pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum, et congregabo ea ( sive eos) in medio civitatis hujus, et debellabo vos in manu extenta, et brachio forti ( sive excelso), et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. Et percutiam 111.0968D| habitatores civitatis hujus: homines et jumenta pestilentia magna morientur. » Frustra, inquit, repugnare vultis Chaldaeis obsidentibus, et arma bellica praeparatis, quorum in media tantum urbe usum habebitis, ut armati videamini: caeterum illis obsidentibus, ego vos debellabo in manu extenta, et brachio forti, meoque furore et indignatione percutiam, ut et vos et omne quod spirat, fame et pestilentia in media urbe moriatur. Quod quidem et factum legimus. Absque enim ulla corona strepituque pugnantium urbs tanta obsidione capta est, ut quos vincerent non haberent, sed quos tantum caperent: » Meliores, ait, fuerunt gladio vulnerati, quam occisi fame. »

111.0969A| « Et post haec dicit Dominus: Dabo Sedechiam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum, et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. » Hoc quod nos transtulimus: « In manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, » in Septuaginta non habetur. Et pro eo quod diximus: « Non flectetur, neque parcet, nec miserebitur, » Septuaginta transtulerunt: « Non parcam, nec miserebor. » Meliusque est juxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis, magis regis Babylonii 111.0969B| quam Domini esse videatur. Primum autem de universa urbe prophetatum est: nunc proprie Sedechiae praedicitur, et populo ejus, qui residui fuerint post pestem gladium et famem, quod a Nabuchodonosor Babylonio rege capiendus sit, interficiendusque cum amicis suis gladio: nec ullam ejus speret misericordiam, cujus foedus et necessitudinem perjurio deseruit.

« Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis. Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste, qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet: et erit ei anima sua quasi spolium. Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, 111.0969C| ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eum igni. His qui a rege sunt missi, et ad prophetam venerant deprecandum, ut interrogaret pro eis Dominum, superiora responderat, et quae referrent regi Sedechiae; nunc hortatur ut respondeant populo: datque consilium ut transfugiant ad Chaldaeos contra regiam voluntatem, quod periculosum fuisse prophetae nullus ignorat. Unde et mortem sibi imprecatur, et dicit: « Maledicta dies in qua natus sum liet quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem? » non quod leve sit, necdum captis dare consilium, se ultro tradere captivitati, quasi si passuris naufragium imperetur, ut ante naufragium et dissipatam navem, remos tabulasque corripiant, et se undis tradent: sed quod tolerabilius 111.0969D| sit, utcunque captos vivere quam gladio, fame et peste, consumi. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic edisserunt: melius esse saecularibus se tradere disciplinis, et maxime philosophiae, quam in illa permanere ecclesia, in qua fames sit sermonis Dei, et cunctus populus haereticorum gladio, doctrinaeque penuria, et haeretica peste moriatur.

« Et domui regis Juda: audite verbum Domini, domus David. Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniatoris, ne forte egrediatur ( sive ut non egrediatur) quasi ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum. » Quodque sequitur: « propter malitiam studiorum vestrorum, » 111.0970A| in LXX non habetur. Quia supra dixerat: « et ad populum hunc dices: haec dicit Dominus, » consequenter nunc infert, « et domui regis Juda, » ut subaudiatur, « dices: Haec dicit Dominus: » ἀπὸ κοινοῦ enim et superiora et inferiora junguntur, ut sit sensus, « et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus. » Proprie autem sermo fit ad domum regiam, ob cujus maxime culpam civitas obsidetur, ut emendet errorem poenitudine et clementiam Domini consequatur. Judicate, inquit, mane judicium, non in tenebris iniquitatis, sed in luce justitiae. « Et eruite vi oppressum de manu calumniatoris, » ut non accipiatis personam in judicio, sed divitibus pauperes opprimentibus, magis apud vos Dei imperium valeat, quam potentia persequentis. Et si, inquit, hoc feceritis, nequaquam succendetur 111.0970B| in vobis ignis furoris mei, nec inveniet materiam quam consumat. Incredibilisque in hoc loco Dei clementia demonstratur, ut de quibus supra dixerat, « posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum. In manu regis Babylonis tradetur, et exuret eam igni, » jam Domini ingruente sententia eos provocet ad salutem. Non quod ignoret urbem Hierusalem esse capiendam, sed quod liberum homini servetur arbitrium, ut non ignorantia futuri, sed voluntate propria perire videantur. Quomodo et Salvator sciebat Apostolum negaturum, et se esse crucifigendum. Quippe qui hoc apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat, volens eos corrigere ad poenitentiam, ut quidquid postea sustinuerunt suo vitio eis acciderit, 111.0970C| non duritia comminantis.

« Ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus, qui dicitis: Quis percutiet ( sive terrebit) nos, et quis ingredietur domos nostras? Et visitabo super vos. » Quodque sequitur, « juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus, » in Septuaginta non habetur: « Et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. » Pro habitatrice vallis solidae atque campestris Septuaginta transtulerunt: « Ecce ego ad te, qui habitas in valle SOR ( ) campestri, » pro quo Symmachus petram, Theodotio, obsessam, interpretati sunt; Aquilae prima editio, solidam, secunda Tyrum. Sor enim sive Sur lingua Hebraea et Tyrum, et silicem, et cohortatam [coarctatam ] sonat. Loquitur autem 111.0970D| contra Hierusalem, quae obsidione vallata est, sive in similitudinem Tyri, quasi mari grandi, ita Babylonio exercitu cingitur, et evadere non potest. Aut certe, quae se instar petrae durissimae inexpugnabilem putat atque robustam, pro soliditate murorum et magnitudine, et dicit: « Quis terrere nos poterit, et quis ingredietur domos nostras? » cum e contrario loquatur Deus: « Ego visitabo vos, » meum evadere oculum non poteritis. Visitabo autem vos in perniciem, et reddam vobis fructum malitiae vestrae; et ego succendam ignem in saltu vestro, non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum, sed mea haec omnia ira perficiet. Saltum autem vocat Hierusalem et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bono 111.0971A| rum operum non habet, quod sit incendio praepa ratus. Pulchreque vallem appellat campestrem, quod pervia sit hostibus, et non montem excelsum, qui difficulter ascendi potest, juxta quod in Isaia dicitur, « Visio vallis Sion (Isa. XXII). » Quidquid ad domum regiam, et urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem et principes Ecclesiarum, eos duntaxat qui se superbiae et divitiis lasciviaeque tradiderint, nec statim, quia domus regia est ab interitu liberabitur. Quomodo et qui de stirpe fuere David, pauci admodum sunt inventi, qui placuerint Domino, ut ipse David, Ezechias et Josias, magnaque pars principum et stirpis regiae, in universum populum iram Domini provocavit.

CAPUT XXII. Mittitur propheta ad regem praedicare justitiam: Joachim rex Juda insevultus projicitur extra Hierusalem. 111.0971B|

« Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, et dices: Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David, tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas has. Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris, et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique sive impie, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus 111.0971C| reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum. Quod si non audieritis verba haec per memetipsum juravi dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. » (Hieron.) Haec visio, imo hic sermo Domini, vel ante fit ad Prophetam quam Sedechias ad eum nuntios mitteret, vel certe postquam nuntiis praecepit, quid regi referre debeant, praecipitur Jeremiae, ut nequaquam per nuntios loquatur ad regem, sed ipse vadat ad palatium, et ibi loquatur ei. Simulque adnimadvertamus divinam sapientiam, quod per nuntios jubet tristia nuntiari, mistis et prosperis, si agere voluerit rex poenitentiam. Hic vero quia ipsi imperatur ut pergat, non tristia nuntiat, et captivitatem jamjamque 111.0971D| venturam, sed monet quid facere debeat, ut vitet impendentem sententiam Domini. Regum autem proprium est facere judicium atque justitiam, et liberare de manu calumniatorum vi oppressos, et peregrino pupilloque et viduae, qui facilius opprimuntur a potentibus praebere auxilium. Et ut curam eis praeceptorum Dei majorem injiceret, intulit: « Nolite contristari, ut non solum eripiatis, sed ne patiamini quidem per vestram cohibentiam [conniventiam] ab aliis contristari. « Et sanguinem innocentem effundatis in loco isto. » Homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. Si, inquit, haec feceritis, o reges Juda, tenebitis pristinam potestatem, et cum 111.0972A| ambitione ingrediemini portas Hierusalem. Sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam Domini erit crudelitatis, quam tuae voluntatis, ut omnis civitas redigatur in solitudinem. Quidquid regiae domui dictum est, intelligant episcopi, sociique eorum presbyteri atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus. Quod si fecerint quae praecepta sunt, et inter caetera innocentem sanguinem non fuderint, scandalizantes minimos quosque et percutientes conscientias singulorum, obtineant traditam sibi a Domino dignitatem. Sin autem facere noluerint atque contempserint, ipsi redigant Ecclesiam Dei in solitudinem. Ingrediuntur autem de genere David per portas Hierusalem, et sedent super thronum ejus, qui interpretatur fortis manu, et ascendunt currus et 111.0972B| equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes, et composito in Ecclesia ingrediuntur gradu, et multarum virtutum choro, sibique ex omni parte concinnentium. Et ut hoc verum esse credamus, jurat per se, quia juxta Apostolum, majorem alium per quem jurare possit non habet (Hebr. VI).

« Quia haec dicit Dominus super domum ( sive ad domum) regis Juda, Galaad, tu mihi caput ( sive principium) Libani, si non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles. Et sanctificabo super te interficientem virum, et arma ejus; et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt ( sive mittent) in ignem. Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic magnae? Et 111.0972C| respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis. » Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse, trans Jordanem, Scriptura commemorat (Gen. XXXI), in quo monte Laban fugientem consecutus est Jacob: et mons juxta Genesim nomen accepit Σορός, id est, tumulus testimonii, eo quod ibi Jacob Labanque juraverint in acervum lapidibus congregatis. Est autem caput, sive principium, Libani montis excelsi, qui universus cedris consitus est, juxta illud David canentis: « Et commovebit Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII). » Et alibi: « Vidi impium exaltatum, et elevatum sicut cedros Libani (Psal. XXXVI). » Et in Zacharia legimus, « Aperi, Libane, portas tuas, et comedet ignis cedros 111.0972D| tuas (Zach. XI). » Igitur praesenti loco, quia ad domum regiam loquebatur, per metaphoram loquitur ad templum, sive ad domum stirpis Juda, quod ipsa sit in excelso, sive quod de templo atque sacrario omnium peccatorum remedia poscebantur. Unde et hic idem propheta commemorat: « Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei? » (Sup. VIII.) Comminatur igitur regiae domui, et urbi Hierusalem et templo, quod vocat caput Libani: quod redigen dum sit in solitudinem cum universis urbibus suis, non potentia regis Babylonii, sed Domini jussione, qui dicit: « Sanctificabo super te interficientem. » Sanctus autera vocatur Nabuchodonosor, et omnis 111.0973A| ejus exercitus, quia, exsequitur sententiam Dei. « Et succident, inquit, electas cedros tuas, » potentes quosque et principes civitatis, « et mittent in ignem, » ut omnia devorans flamma consumat. Cumque deleta fuerint universa transibunt gentes multae per civitatem et templum, quod eis prius ingredi non licebat, et unusquisque loquitur proximo suo, quare fecerit Dominus civitati inclytae et magnae tam subitam, et tam grandem eversionem. « Respondebuntque, » inquit, qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum dicentes: « quia dereliquerunt pactum Domini Dei sui, » et pro Deo idola venerati sunt. Audiat hoc et nostrae urbis domus regia, et principes ejus, et cedri, quae elevant usque ad nubes verticem suam; et per superbiam loquuntur, « quis non videbit? » 111.0973B| quod cito flamma Domini consumantur, si noluerint illius praeceptis acquiescere. Alia autem est sacrificatio interfectoris et armorum ejus: alia sacerdotum, et eorum qui ministrant Domino.

« Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum. Fletu plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae. Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Josiae regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: non revertetur huc amplius, sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. » Josias rex justus tres filios habuit, Joachaz, et Joachim, et Sedechiam. Quorum primum rex Aegypti Pharao Nechao captivum duxit in Aegyptum, ibique 111.0973C| mortuus est, et constituit pro eo regem fratrem ejus Joachim (IV Reg. XXIII, XXIV, XXV). Quo mortuo regnavit filius ejus Jechonias, qui a Nabuchodonosor rege Babylonio, cum matre et principibus ejus ductus est in captivitatem, pro quo patruus ejus regnavit Sedechias qui, capta Hierusalem, ductus est in Babylonem. Quaeritur itaque quis sit iste qui fleri non debeat ducendusque sit in captivitatem, et ultra non reversurus, cum tres capti sint, atque transducti. Hebraei putant hoc omnibus convenire, id est, et Joachaz, et Jechoniae, et Sedechiae, appellarique omnes filios Josiae Sellem, sive Sellum, quod interpretatur consummatio, vel completio, eo quod regnum Juda in ipsis finitum sit. Mihi autem proprie 111.0973D| hoc dici videtur de Sedechia, de quo et praesentis et praeteriti capituli prophetia est, in quo vere regnum Juda finitum est, sub quo et urbs capta est, ductusque in Babylonem, ibi mortuus scribitur. Iste est Sellum, id est, consummatio atque completio, filius Josiae, rex Juda, qui regnavit pro Josia patre suo. Jechonias autem non fuit filius, sed nepos Josiae, filius Joachim, ut a principio visionis, quando misit ad Jeremiam rex Sedechias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, usque ad istud capitulum, omnia ad regem et de rege Sedechia dici intelligamus.

« Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio. Amicum suum opprimit frustra, et mercedem ejus non reddet ei qui 111.0974A| dicit aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina pingitque sinopide. Nunquid regnabis, quoniam confers te cedro? Pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam, tunc cum bene erat ei? Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum. Nunquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus? Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam et ad cursum mali operis. » LXX: « O qui aedificas domum tuam non cum justitia, et coenacula tua non in judicio! Apud eum proximus operatur gratis, et mercedem ei non reddit. Aedificasti tibi domum parvulam coenacula perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro, 111.0974B| et lita sinopide. Nunquid regnabis, quia tu contendis contra Achaz patrem tuum? Non comedent et non bibent. Melius erit tibi facere judicium et justitiam bonam. Nunc cognoverunt, non judicaverunt judicium humilis, neque judicium pauperis. Nonne hoc est te ignorare me, dicit Dominus? Ecce non sunt oculi tui recti, nec cor tuum bonum, sed ad avaritiam tuam, et ut sanguinem innocentem effundas, et ad iniquitatem et homicidium, ut facias ea. » Utramque editionem ex integro posui, ut et Hebraica veritas, et difficultas vulgatae editionis facilius cognoscatur. Est autem sermo contra Joachim filium Josiae regis Judae, de quo supra diximus; quem constituit Nechao Pharao rex Aegypti pro Joachaz fratre suo, quem vinctum duxit in 111.0974C| Aegyptum. Legimus autem, ut tam Regum, quam Paralipomenon narrat historia (IV Reg. XXIII et XXIV; II Par. XXVI), undecim annis regnasse in Hierusalem Joachim filium Josiae, et regnasse crudeliter, et exstitisse impium et postea mortuum; nec tamen ejus sepultura narratur, hanc habente scriptura sancta consuetudinem, ut omnes reges et mortuos referat et sepultos. Hunc autem proprie narrat mortuum, et non sepultum, de quo dicemus in consequentibus. Plangit itaque supra dictum regem, quod confidat in injustitia sua, et putet esse perpetuam regiam dignitatem, faciatque sibi coenacula, et amicos opprimat, aperantibusque non reddat mercedem suam, et aeternam palatii sui aedificationem arbitretur. Nunquid, ait sermo divinus, regnare poteris 111.0974D| in perpetuum, quoniam conferre te cupis cedro excelsae, patri tuo Josiae, videlicet, justo regi? « Pater, inquit, tuus, et comedit et bibit, » et fruitus est opibus regiis, nec tamen in eo offendit Deum, quod habuit divitias; sed in eo placuit, quod fecit judicium atque justitiam, et idcirco tam in praesenti saeculo quam in futuro bene ei fuit et erit. « Judicavit, inquit, causam pauperis et egeni, » et in eorum refrigerium, quos audivit, et proprie « in bonum suum. » Haec autem omnia evenerunt ei prospera, « quia me cognovit, dicit Dominus. » Tui vero, o Joachim, oculi declinant ad avaritiam, et ut innocentem sanguinem fundas, ad calumniam, et ad cursum mali operis. Juxta Septuaginta vero quem sensum habeant intelligere 111.0975A| non possum. Cum enim caetera sibi aliqua ex parte consentiant, illud quod infertur: « Nunquid regnabis, quoniam tu contendas in Achaz patre tuo? » pro quo in Hebraico scriptum est , et hic sermo cedrum significet, manifestum est quod nullum sensum habeat. Illud quoque quod sequitur, « non comedent, et non bibent, » et caetera, quae ita inter se dissipata sunt, atque confusa, ut absque veritate Hebraicae lectionis nullam intelligentiam habeant. Possumus autem hunc locum juxta anagogen contra haereticos accipere, qui aedificant sibi domum non magnam, et Ecclesiae ubertate latissimam, sed parvulam. Aedificant autem non cum justitia atque judicio, aliena diripere cupientes. Unde dicitur: « Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia, » quae circumferuntur 111.0975B| omni vento doctrinae, « et distincta fenestris. » Non enim habent perpetuum aedificium, nec solidam firmitatem. « Et contignata, inquit, cedro. » Videntur quidem contignationem habere pulcherrimam, sed ad imbres et persecutionum tempestatem cito putrescunt et corruunt. « Litaque sinopide. » Et ipsi enim passionem Domini et sanguinem pollicentur, sed in perpetuum non regnant, quia contendunt et ad iracundiam provocant Arez, id est cedrum patrem suum. Omnis enim haereticus nascitur in Ecclesia, sed de Ecclesia projicitur, et contendit et pugnat contra parentem. Quodque infert: « Non comedent et non bibent, » subauditur corpus et sanguinem Salvatoris, caeteraque his similia, erroremque omnem dicit inde descendere, quod ignoraverint Deum, nec habeant 111.0975C| rectos oculos, sed cor eorum pronum sit ad avaritiam, ut aliena diripiant, et deceptorum sanguinem fundant: hoc est enim facere homicidium. Obscura latius disserenda sunt.

« Propterea haec dicit Dominus ad oachim filium Josiae regem Judae: Non plangent eum, vae frater, et vae soror, non concrepabunt ei, vae Domine, et vae inclyte, sed sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Hierusalem. » Hoc quod nos de Hebraico posuimus: « non plangent eum, vae frater, et vae soror, » in Septuaginta non habetur, proprieque dicitur contra Joachim regem Juda, et aperitur aenigma, quod prius videbatur occultum, et inter tres fratres ambiguum, ut non sit sermo de Joachaz, neque de Sedechia, sed proprie 111.0975D| de Joachim: quem interfectum a latrunculis Chaldaeorum, Syriae, Ammonitarum et Moabitarum, Hebraea narrat historia. Unde et in Malachim mortuus scribitur, et sepultus tacetur (IV Reg. XXIV). In libro Dierum legimus vinctum catenis et ductum in Babylonem (II Par. XXXVI); nec ultra quid refertur de eo. Pulchreque sepultura asini dicit eum sepeliendum, ut aliis verbis significet insepultum, hoc est a bestiis avibusque lacerandum.

Haec est enim asini sepultura: « Ascende Libanum et clama, in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. Locutus sum ad te in abundantia tua, dixisti. non audiam. Haec est via tua ab adolescentia tua, quia 111.0976A| non audisti vocem meam. Omnes pastores ( sive amatores) tuos pascet ventus, et amatores ( sive amici) tui in captivitatem ibunt, et confunderis et erubesces ab omni malitia tua. Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis? » Per metaphoram Libani et Basan, reqionum et montium trans Jordanem ad Jerusalem sermo dirigitur, quod frustra in Aegypto sit confisa, sive ad ipsum Joachim, qui eo tempore regnabat in Jerusalem, et ab Aegyptiis rex fuerat constitutus, quod frustra Aegyptiorum speret auxilium: et quod ipsi quoque a Babylonio rege superandi sint, et ducendi in captivitatem (IV Reg. XXIII). Quodque ait: « Locutus sum ad te, » hoc est ipse Deus per prophetas, 111.0976B| sive « locuti sunt ad te, » ut subaudiatur, prophetae mei, « et tu in abundantia tua dixisti: non audiam. » Arguit eam superbiae et quod divitiarum magnitudine abusa sit in contemptum Dei, et narrat quod non solum hoc tempore, sed et ab initio quando educta sit de Aegypto, non audierit vocem Dei. Unde et omnes pastores ejus et principes huc illucque dispersi sint, et captivitati Babyloniae colla submiserint. Quodque infert, « quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, » arrogantiam suggillat, quae de omnium rerum creverat abundantia, et quod instar mulieris puerperae repentinus ei dolor et subita veniat captivitas. Quod autem nos diximus: « Clama ad transeuntes, » et in Hebraico scriptum est, , Septuaginta Theodotioque verterunt, trans mare, Symmachus, de contra, 111.0976C| ut significent quod vox prophetae de Jerusalem usque ad montem Libanum et Basan debeat pervenire.

« Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias [Chonias), filius Joachim regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum ( sive te), et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem; et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis ( quod in Septuaginta non habetur ), et in manu Chaldaeorum, et mittam te ( sive projiciam te), et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini, et in terram ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur illuc et non revertentur. » Supra dixerat, « domui regis Juda 111.0976D| haec loqueris; » et deinde: « Descende in domum regis Juda; » et iterum: « Haec dicit Dominus super domum regis Juda, » et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedechia, qui ultimus fuit regum in Jerusalem, revertitur ad Joachim fratrem ejus, qui ante eum regnavit, qua vaticinatione completa, nunc loquitur ad filium Joachim nepotem Josiae regem Jerusalem Jechoniam, qui et alio nomine appellatur Joachim, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua principibusque et artificibus, et multis nobilibus, ductus est in Chaldaeam, ibique mortuus. Hoc igitur dicitur: Si quomodo annulus non recedit de manu portantis, et de digito difficulter elabitur, sic sit in manu mea Jechonias tamen evellam eum et tradant 111.0977A| regi Babylonio, ibique cum matre et omnibus sociis ejus morietur, et ultra terram Judaeam, quam desiderat non videbit. Miserabilis Grunnius, qui ad calumniandos sanctos viros aperuit os suum, linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei hominis gentilissimi unum librum interpretatus est in Latinum, divisitque eum in duo volumina, et sub nomine sancti martyris Sixti Romanae urbis episcopi ausus est edere, in quibus nulla Christi, nulla Spiritus sancti, nulla Dei Patris, nulla patriarcharum et prophetarum et apostolorum fit mentio, et hunc librum solita temeritate, et insania Annulum nominavit, qui per multas provincias legitur, et maxime ab his qui ἀπαθείαν, et impeccantiam praedicant; quomodo igitur Dominus Jechoniam instar annuli 111.0977B| de manu sua, et digito, se projecturum comminatur, ita lectorem obsecro, ut nefarium librum abjiciat, legatque si voluerit, ut caeteros philosophorum libros, non ut volumen ecclesiasticum. Soleo in commentariis et explanationibus, quorum mos est diversas interpretum sententias ponere, hujuscemodi miscere sermonem: quidam hoc dicunt, alii hoc autumant, nonnulli sic sentiunt. Quod et ipse miserabilis Grunnius, et post multos annos discipuli Joviniani, et illius calumniati sunt, et calumniantur me, sub alienis nominibus proprias sententias ponere. Quod ego causa benevolentiae facio, ne aliquem certo nomine videar lacerare. Quia igitur benignitas versa est in calumniam, nunc dico et illi, qui mortuus est, et isti qui vivit et haeresin illius instaurare conatur, 111.0977C| magistrum eorum Origenem hunc locum referre ad Christum, quod de manu Dei Patris instar annuli avulsus sit, et missus in terram captivitatis, in valle lacrymarum crucique traditus, matrem quoque ejus, haud dubium quin Synagogam, captam atque projectam, et non pertimescit, ista commemorans, hoc quod sequitur: « Terra, terra, terra, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum abominatum ( sive sterilem), » et reliqua, intelligere de Domino majestatis. Scribit autem hoc ne discipuli ejus negare audeant, in quinto Stromatum libro.

« Nunquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? Nunquid vas absque omni voluptate ( sive utilitate)? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? » Pro eo 111.0977D| quod nos diximus, « nunquid vas fictile atque contritum, » Symmachus transtulit, « nunquid purgamentum, » sive, « quisquiliae viles atque projectae? » pro quo in Septuaginta nihil habetur, sed hoc tantum interpretati sunt, « inhonoratus est Jechonias, quasi vas in quo nulla est utilitas. » Et cum hoc de Jechonia dicatur filio Joacim, audet quispiam ad typum referre Christi, et ex eo quod Apostolus dicat, Dominum Salvatorem imaginem esse Dei invisibilis (Col. I), primogenitum omnis creaturae, id est sapientiam, verbum, veritatem, atque vitam et justitiam, eum appellari annulum, qui projiciatur, vel avellatur de manu Domini, et regi tradatur Nabuchodonosor. « Abjecti sunt, inquit, ipsi et semen eorum, et projecti 111.0978A| in terram quam ignorabant, » quod de Jechonia factum nemo dubitat. Jechonias interpretatur, Domini praeparatio, cui in praesenti loco prima syllaba, id est Domini nomen aufertur, et dicitur Chonias ut subaudiatur perditioni et interitui praeparatus.

« Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Judaea. » Si voluero per loca notare singula, quanta Septuaginta vel praetermiserint, vel mutaverint, longum fiet; praesertim cum possit diligens lector ex utraque editione considerare quid mutatum, quid additum, quid subtractum sit. Pro sterili in Hebraeo 111.0978B| scriptum est, , quod Aquilae prima editio, sterilem; secunda, ἀναύξητον, id est non crescentem; Symmachus vacuum; Septuaginta et Theodotio abominabilem et abdicatum interpretati sunt. Et oritur quaestio, quomodo possit stare prophetia, de stirpe ejus nullum esse generatum, qui sederit super thronum David, nec princeps, qui fuerit ultra in Juda; cum Dominus atque Salvator de hujus natus sit semine, super cujus ortu loquitur Gabriel ad Mariam: « Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse erit magnus et filius Altissimi vocabitur. Et dabit ei Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I). » Possumus ergo hoc dicere, quoniam illud quod deest 111.0978C| in Septuaginta videlicet; « in diebus ejus non prosperabitur, » sive « non crescet, » ignorantibus fecerit quaestionem. Septuaginta enim transtulerunt: « Scribe virum istum abdicatum hominem, quia non crescet de semine ejus vir qui sedeat super thronum David, princeps ultra in Juda, » quod in Hebraico bis positum est. Quod putantes, qui ab initio scripserunt, in Graecis libris additum subtraxerunt. Respondeamus igitur quod in diebus Jechoniae non successerit ei vir qui sederit super thronum ejus, sed multo post tempore de semine ejus natus sit, qui solium ejus obtinuerit. Potest et sic solvi: non sedebit quidem super thronum David vir et homo, sed sedebit Deus: regnumque ejus non erit terrenum et breve, ut fuit David, sed perpetuum atque coeleste, dicente Scriptura: 111.0978D| « Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. » Natus est ergo de Joacim Jechonias, de Jechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel, et per ordinem venitur ad Christum. Sed in diebus Joacim non successit ei rex filius, quomodo patri ipse successerat, sed fuit in captivitate, et Salathiel et Zorobabel et usque ad Christum nullus regiam obtinuit potestatem. Hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: « In diebus ejus et in tempore ipso, » quo ille fuit, « non erit vir qui sedeat super solium David. » Omnes enim fuere captivi, et de stirpe David nullus deinceps in terra Judaea tenuit principatum. Unde et Josephus refert de sacerdotali genere ac tribu Levi fuisse principes, 111.0979A| quibus successerit Herodes Antipatri proselyti filius, et postea sub Vespasiano, regnum hujus generis, imo imaginem imperii, penitus fuisse deletum.

CAPUT XXIII. Comminatur Dominus pastoribus lacerantibus gregem: de nativitate et passione Christi; de falsis prophetis. « Vae pastoribus qui dispergunt et lacerant gregem pascuae meae ( sive o pastores qui disperditis et dissipatis oves pascuae meae), dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, ejecistis eos et non visitastis, ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas ejeceram eos illuc, et convertam 111.0979B| eos ad rura sua ( sive restituam illos ad pascua sua), et crescent et multiplicabuntur: Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos. Non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. » (Hieron.) Ad pastores, sive de pastoribus, propheticus sermo est, et quia de Jechonia penultimo rege Judaeae, qui fuit de stirpe David, legimus scriptum: « Terra, terra, terra, audi sermones Domini. Scribe virum istum abdicatum ( sive sterilem), et non erit de semine ejus, qui sedeat super solium David; » omnisque spes regni Judaici fuerat amputata, transit ad principes Ecclesiae, et Synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus 111.0979C| dicitur: « Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos. Non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus (Ezech. III). » Apostoli enim confidenter, et absque ullo timore pascent ecclesiasticum gregem, et reliquiae populi Israel salvabuntur de omnibus terris, et convertentur ad rura, sive ad pascua sua, et crescent, et multiplicabuntur. Super malos autem pastores, scribas et Pharisaeos, visitabit Dominus, propter malitiam studiorum ipsorum. Possumus autem hoc juxta tropologiam, et de Ecclesiae principibus intelligere, qui tamen non digne regunt oves Domini, quod illis abjectis atque damnatis salvetur populus, aliisque tradatur, qui digni exstiterunt, et reliquiae salvae fiant. Perdunt oves pastores qui docent haeresim, lacerant 111.0979D| et dissipant qui schismata faciunt, ejiciunt eas qui contra justitiam de Ecclesia separant, non visitant qui poenitentibus contrahunt manum. Quorum omnium miserebitur Dominus, et reddens eis pristina pascua et malos pastores auferens.

« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum ( sive orientem justum), et regnabit rex, et sapiens erit ( sive intelliget), et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen quo vocabunt eum ( sive vocabit eum) Dominus justus noster ( sive justitia nostra). » Quod Hebraice dicitur . Hoc quod in Septuaginta male additum est, in prophetis, penitus amputandum. 111.0980A| Aliud enim capitulum sequitur, quod ab eis praetermissum est. Quo finito, titulus est Ad prophetas, sive Contra prophetas, de quo in suo dicemus loco. Abjectis ergo pastoribus Synagogae, scribis videlicet et Pharisaeis, et salvatis reliquiis ex Israel, apostolisque Evangelii in locum priorum principum constitutis, inducitur pastor pastorum, et princeps principum, et rex regum, et Dominus dominantium; Christus videlicet Salvator noster, qui proprie est germen justum, sive oriens justus, de quo legimus: « Orietur in diebus ejus justitia (Psal. LXXI). » Et in alio loco: « Ecce vir oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino (Zach. VI), » ut quomodo in Isaia « Emmanuel (Isa. VII) » appellatur, hoc est nobiscum Deus, 111.0980B| sic in Jeremia nomen accipiat, justitia nostra. Unde et Apostolus loquitur: « Qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I). » Cui contrarius Antichristus, et habitator ejus diabolus, in Zacharia « stultus pastor, » dicitur: « Et faciet, inquit, judicium et justitiam in terra. » Non enim Pater indicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). In diebus illis, et duae et decem tribus Juda, et Israel pariter salvabuntur, et de duabus virgis juxta Ezechielem, una virga fiet (Ezech. XXXVII). Nomenque ejus, si juxta Septuaginta vocaverit eum Dominus, appellabitur Josedech, id est Dominus justus; si secundum Hebraicum, qui dixerunt « nomen ejus vocabitur, » dicetur, Dominus justitia nostra. Hoc enim significat , pro quo 111.0980C| Symmachus vertit, « Domine, justifica nos. »

« Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus. Et non dicent ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti, sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. » Hoc omne capitulum in Septuaginta non habetur, cujus hic sensus est, quod nequaquam per Moysen populus Dei de Aegypto liberetur, sed per Jesum Christum de omni orbe terrarum, in quem dispersus fuerat. Quod ex parte et nunc completur in mundo, et ex toto complebitur, quando de oriente et occidente, septentrione et meridie venient, et discumbent cum Abraham, Isaac et Jacob. Ut postquam subintraverit plenitudo gentium, 111.0980D| tunc omnis Israel salvus fiat.

« Ad prophetas ( sive in prophetis, vel contra prophetas). » Hic titulus, ut supra diximus, in editione Septuaginta finis anterioris capituli positus est, ubi scriptum legimus: « Et hoc est nomen quo appellabit eum Dominus Josedech in prophetis. » Quod plerique ignorantes varia explanationis deliramenta confingunt, multoque melius fuerat simpliciter inscitiam confiteri, quam imperitiae suae alios haeredes facere. Est autem sermo contra prophetas, imo pseudoprophetas Jerusalem et Samariae, quos nunc communi et vulgato nomine prophetas vocat, de quibus scriptum est in consequentibus: « Et in prophetis Samariae vidi iniquitatem; » statimque, « Et in prophetis 111.0981A| Jerusalem vidi horribilia. » Quando autem ponit conjunctionem et, ostendit superiora de prophetis dicta Domini, qui et ipsi pseudoprophetarum similes exstiterunt.

« Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt ( sive commota sunt) omnia ossa mea. Factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus ( sive soporatus vino) a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus ( sive et a facie decoris gloriae ejus). » Considerato vultu omnipotentis Dei, hoc est Patris, et considerato vultu Filii, « qui juxta Apostolum splendor gloriae illius appellatur, et forma substantiae Dei (Hebr. I). » Propheta et animo et corpore perhorrescit, et intelligit esse se nihili, secundum quod in alio loco dicitur: « Ut jumentum factus 111.0981B| sum apud te (Psal. LXXII), » sive victimam conscientiae, et humilitatis suae offert Deo juxta illud quod in Psalmis scribitur: « Sacrificium Deo, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Ossa autem, quae contremuerunt, sive commota sunt, illa intelligamus, de quibus idem David canit: « Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV). » Factus est quasi ebrius, et quasi homo madidus sive soporatus a vino, nullam habens intelligentiam, nullamque sapientiam. « Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII). » Si autem hoc ita est, ubi sunt qui perfectam in homine justitiam praedicant? Quod si responderint de sanctis se hoc dicere, non ex semetipsis, certe nullum puto sanctiorem esse Jeremia, 111.0981C| qui virgo, propheta, sanctificatusque in utero, ipso nomine praefigurat Dominum Salvatorem. Jeremias enim interpretatus est, Domini excelsus.

« Quia adulteriis repleta est terra, quia a facie maledictionis ( sive juramenti) luxit terra. Arefacta sunt arva ( sive pascua deserti), et factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. » Hoc quod nos de Hebraico posuimus, « quia adulteriis repleta est terra, » in Septuaginta non habetur, qui juramentum dixere pro maledictione. Redditque causas quod propter adulteria et maledicta, sive superfluum juramentum, imo perjuria frugum sterilitas consecuta sit. Quidquid de terra Judaea juxta litteram intelligis refer ad congregationem credentium, quoniam propter adulteria et mendacia, sive perjuria, 111.0981D| virtutum et donationum Dei sterilitas in Ecclesiis fit:

« Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus; idcirco via eorum erit, quasi lubricum in tenebris: impellentur enim et corruent in ea, quia afferam ( sive inferam) super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. » Quando in Ecclesia Dei, et maxime in principibus ejus inveniuntur mala, sciamus esse completum: « Propheta et sacerdos polluti sunt, in domo mea inveni mala eorum, ait Dominus. » Domus autem Christi Ecclesia est, de qua et Paulus scribit ad Timotheum: « Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III). » 111.0982A| ln propheta doctorem accipe, in sacerdote ministerii dignitatem. Qui si prava mente consenserint, erit via eorum in lubricum et in tenebris, nec habebunt Dominum loquentem: « Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat (Joan. XII). » Unde sanctus loquitur, omnes tenebras fugiens: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV). » Cum autem fuerint in tenebris, et in via lubrica, errore videlicet haeretico, ad omnem motum impellentur et corruent: et inferet super eos Dominus mala: non quo mala sint, ut Dominus mala inferat, sed mala his qui sustinent supplicia: alioquin eadem et mala et bona sunt. Mala juxta eos quos cruciant, bona juxta eos, quos emendant. Et 111.0982B| hoc notandum quod annus visitationis Domini correctio peccantium dicatur, atque cruciatus, juxta illud quod scriptum est: « Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum, misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVIII). »

« Et in prophetis Samariae vidi stultitiam ( sive iniquitatem): prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel. » Ego prophetas Samariae juxta mysticos intellectus proprie haereticos dici puto, et omnes qui jactant falsi nominis scientiam. Quomodo autem prophetae Samariae, quidquid loquebantur prophetabant in Baal idolo videlicet, daemonibus consecrato. Sic haeretici quidquid loquuntur in Ecclesia, sive extra Ecclesiam, ut supplantent populum 111.0982C| Israel, qui prius cernebat Deum loquuntur in daemonibus; unde et significanter ait: « Et in prophetis Samariae vidi stultitiam; » non enim habent eum, de quo dicitur: « Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I). »

« Et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem ( sive horribilia) adulterantium, et iter mendacii. Et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua ( sive a via sua) pessima. Facti sunt mihi omnes quasi Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. » Non solum, inquit, in haereticorum conciliabulis haec reperta sunt, sed in prophetis quoque Hierusalem, id est, doctoribus Ecclesiae, vidi similia, sive horribilia, adulterantium verbum Dei, et ingredientium per 111.0982D| viam mendacii, ut haereticorum fallaciis acquiescerent, et confortarent manus pessimorum, eorumque mala suis sceleribus adjungerent, et quos corrigere debuerant, ducerent in interitum. Qui hoc fecerint non se aestiment impunitos: erunt enim et ipsi, et hi, quibus favent quasi Sodoma, omnesque qui habitant cum eis, nec recedunt a talibus, quasi Gomorrha. Exsultet igitur quantum vult doctrina pessima et glorientur prophetae Hierusalem, quod obtinuerunt per mendacium, et confortaverunt manus pessimorum, finis eorum erit quasi Sodoma et Gomorrha.

« Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio ( sive 111.0983A| doloribus » (et juxta Symmachum « amaritudine, » ) « et potabo eos felle ( sive aqua amara), quia a prophetis Hierusalem est egressa pollutio in omnem terram. » Utamur hoc testimonio adversum eos qui epistolas plenas mendaciorum et fraudulentiae atque perjurii in orbem dirigunt, ut et aures polluant audientium, et existimationem simplicium laedant, quod impleatur in eis quod scriptum est: « A prophetis Hierusalem egressa est pollutio in omnem terram. » Non enim eis sufficit iniquitatem propriam devorare, proximos laedere: sed quos semel oderunt, per universum orbem infamare conantur, et ubique sominare blasphemias.

« Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt 111.0983B| vos. Visionem cordis sui loquuntur, et non de ore Domini. Dicunt his, qui blasphemant me ( sive abjiciunt verbum meum), locutus est Dominus: Pax erit vobis, et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: non venient super vos mala. » Ne putaret se populus alienum esse a culpa, si perversis acquiesceret doctoribus: « Nolite, inquit, audire verba prophetarum, quibus vobis prophetant mendacium, et decipiunt vos. » Par enim erit poena et magistro et discipulo: non loquuntur ex ore Domini, sed ea, quae in suo corde simularunt. Dicunt his, qui blasphemant me: haereticis videlicet atque perversis, sive qui abjiciunt sermonem meum; quid dicunt? « Locutus est Dominus. Pax erit vobis: » ne timeatis dura supplicia, nec vanis comminationibus 111.0983C| terreamini? Pax erit vobis atque tranquillitas, et quidquid dicimus et annuntiamus vobis locutus est Dominus. Nec veniet super vos malum, quod timetis pro mala conscientia: sed bonum, quod vobis locutus est Dominus.

« Quis enim adfuit in consilio Domin., et vidit et audivit sermonem ejus? Quis consideravit verbum illius et audivit? » Ubi nos interpretati sumus in consilio Domini, et in Hebraico scriptum est : Aquila, secretum; Symmachus, sermonem; LXX et Theodotio, substantiam sive subsistentiam interpretati sunt. Et est sensus: Nolite credere, o vulgus indoctum, prophetis vobis falsa annuntiantibus, qui dicunt, Haec locutus est Dominus: Pax erit vobis, non veniet super vos malum. Unde enim possunt 111.0983D| Dei nosse secreta, aut quo annuntiante Domini didicere consilium? Quomodo ad eos divinae dispositionis sermo pervenit? Quidam nostrorum in hoc loco se reperisse de putant, ubi Dei describatur substantia.

« Ecce turbo ( sive tempestas), et commotio Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens, super caput impiorum veniet. Et non revertetur furor Domini, usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui. In novissimis diebus intelligetis consilium ejus. » Qui supra dixerant: « Locutus est nobis Dominus, pax erit vobis, » et quos corripuerat, quod non possent ventura cognoscere, nec Dei nosse sententiam: nunc ostendit per contraria eos omnino nescire. Pro pace 111.0984A| enim et securitate tempestatem venire Babyloniam, et venire non super quoslibet, sed super capita impiorum, vel universi populi, vel eorum qui falsa populo nuntiabant. Nec sicut in praeteritis temporibus Dei iram furoremque placandum, sed quod praedixit, et saepissime comminatus est, opere complendum, et cogitationem illius atque sententiam impiorum suppliciis comprobandam. Cum, inquit, extremum captivitatis tempus advenerit, et obtinuerit vos victor exsultans, et manus stridore vinxerit catenarum: tunc intelligetis consilium ejus, quod vos frustra nunc scire jactatis.

« Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo 111.0984B| meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. » Hunc sensum et Apostolus explicat ad Romanos: « Et sicut non probaverunt Dominum habere in notitia, tradidit eos Dominus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, nequitia, avaritia (Rom. I), » et caeteris. Cum enim semel se tradiderint falsi doctores mendaciis, atque perjuriis, et mortibus deceptorum, non pedetentim nec considerato gradu, sed praecipites currunt ad interitum, et suum, et eorum quos deceperint. Nec loquitur eis Dominus sed ipsi loquuntur quasi ex ore Domini, de quibus et dicitur: « Si stetissent in consilio meo, » hoc est, si meae voluissent acquiescere voluntati, et nota fecissent verba 111.0984C| mea populo meo, non blandientes eis et adulatione perdentes, ut dicerent: non habetis peccata, perfectam justitiam possidetis, sanctitas et pudicitia atque justitia in vobis tantummodo reperiuntur. Et ego non tradidissem eos in immunditiam et ignominiam, ut facerem, quae non conveniunt, et ut sequerentur cogitationes suas pessimas. Contemplemur haereticos, quomodo semel desperantes salutem, gulae se tradant, et deliciis, vescantur carnibus, frequenter adeant balnea, musco fragrent, unguentis variis delibuti quaerant corporum pulchritudinem. Semel enim futura non sperant, nec credunt in resurrectionem: quod cum sermone non pandant, ostendunt operibus: si enim crederent, ista non facerent. Et in 111.0984D| « hoc loco ubi scriptum est, si stetissent in consilio meo, » Aquila, Symmachus et Theodotio, et Septuaginta ut supra similiter transtulerunt.

« Nunquid Deus e vicino sum, dicit Dominus: et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum, dicit Dominus? Nunquid non coelum et terram ego impleo, ait Dominus? » LXX: « Deus appropinquans ego, dicit Dominus, et non Deus de longe. Si abscondetur homo in absconditis, et ego non videbo eum, dicit Dominus? Nunquid non coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? » Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: « Nunquid Deus de propinquo, sive vicino ego sum, et non Deus de longe? » LXX vero et Theodotio sensu vertere contrario 111.0985A| ut dicerent: « Deus appropinquans ego, dicit Dominus, et non Deus de longe. » Quod scilicet superiores asserant Deum non tantum vicina, sed et ea, quae longe sunt cognoscere, nec praesentia, sed futura conspicere: isti vero ubique Deum aestimant esse praesentem, nec aliquem esse locum ubi non adsit Deus: omnibus enim, et praecipue sanctis appropinquat Deus, quomodo si vestimentum adhaereat cuti: peccatores autem longe recedentes ab eo, peribunt. Hunc sensum et in psalmis legimus: « Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es; si descendero ad infernum, tu ades: si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, ei tenebit me 111.0985B| dextera tua (Psal. CXXXVIII). » Amos quoque in haec verba consentit, dicens: « Si descenderint usque ad infernum, inde manus tua educet eos; et si ascenderint usque in coelum, inde detraham eos; et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos, et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos (Amos. IX). » Rursumque in superiore psalmo: « Quia tenebrae, ait, non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur, sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. CXXXVIII). » Quod autem in prophetis crebro dicitur, « haec dicit Dominus, » propterea semper infertur, ne contemnantur quasi verba prophetarum, sed admoneantur jugiter Dei sermones esse quos loquuntur.

111.0985C| « Audivi quae dixerunt prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi ( sive vidi somnium). Usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones ( sive voluntates) cordis sui? Qui volunt ( sive cogitant), facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ( sive in Baal). » Quia superior titulus contra prophetas est, sive ad prophetas quos perspicue pseudoprophetas intelligimus. Sunt autem multa genera prophetandi, quorum unum est somniorum, quale fuit in Daniele, idcirco et ad eos prophetalis sermo dirigitur qui credunt somniis, et 111.0985B| omnia quae cernunt, putant revelationem esse divinam, quae proprie sanctis et servis Dei aperitur. Quod si legimus Pharao (Gen. XLI) et Nabuchodonosor (Dan. II) impios reges vidisse somnia, quae vera fuerint, non eorum fuit meriti, qui viderunt, sed ut per occasionem eorum sancti viri Joseph, Danielque clarescerent, et dura corda atque indomabilia tyrannorum propria conscientia sentirent Domini majestatem. Sunt hodieque somniatores in Ecclesia, et maxime in nostro grege, qui errores suos Domini jactant prophetiam, et crebro ingerunt, « somniavi, somniavi, » quos corripit Dominus, dicens: « Usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium, mendacium, et prophetantium seductiones cordis 111.0986A| sui? » Hoc autem faciunt, ut quomodo antiquus populus, qui de Aegypto egressus est, oblitus est nominis mei, sic et posteri eorum obliviscantur mei. Hujuscemodi autem prophetatio non est in nomine Domini, sed in nomine Baal, quod proprie idolum Sydoniorum est, sive Babylonium, et vicino nomine appellatur Bel.

« Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus? Nunquid non verba mea sunt sicut ignis, ait Dominus, et quasi malleus ( sive securis) conterens petram? » Eorum est exponere somnium, qui Dei merentur habere sermonem, et dicere, « haec dicit Dominus: » quibus locutus est Dominus, in quibus veritas est, 111.0986B| et non mendacium fraudulentum. Quid sibi volunt haereticorum paleae ad triticum Ecclesiae? De quo Joannes Baptista plenius loquitur (Matth. III), quod purget Dominus aream suam, et ventilabro paleas ventorum flatibus dispergendas, urendasque ignibus derelinquat, triticum autem condat in horrea, ut fiat coelestis panis. Et loquatur unusquisque credentium: « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). » Et pulchre doctrina perversa paleis comparatur, quae medullam non habent, nec possunt nutrire credentium populos, sed de inanibus stipulis conteruntur. Et quia solent haeretici prospera polliceri, et coelorum regna peccatoribus pandere, ut dicant: Parata sunt tibi regna coelorum, potes imitari majestatem Dei, ut absque peccato sis: accepisti 111.0986C| enim liberi arbitrii potestatem, et legis scientiam per quam consequaris, quod volueris, decipiuntque blanditiis miseros, et maxime mulierculas oneratas peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes; et omnes auditores suos adulatione decipiunt (Ephes. IV): idcirco Dominus verba sua haereticorum paleis comparans dicit: « Nunquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? » Meus, inquit, sermo nuntiat futura supplicia, ut deterreat homines a peccando, et paleis peccatorum minatur incendium, ut haereticorum corda dura, et instar silicis indomabilia, sermonis sui malleo conterantur, auferens cor lapideum, ut ponat pro eo cor carneum, 111.0986B| molle videlicet, et quod possit Dei suscipere et sentire praecepta. Tale quid per Ezechielem Dominus loquitur (Ezech. XIII), quod pseudoprophetae blanditiis suis liniant parietem, absque temperamento, qui postea imbre vehementi et veritate judicii subruatur: et pseudoprophetae consuant cervicalia sub omni cubito manus, ut faciant peccatores requiescere, et nequaquam iram Dei lacrymis mitigare Pro malleo Septuaginta securim interpretati sunt, illam videlicet, de qua Baptista Joannes loquitur (Matth. III): « Jam securis ad radices arborum posita est. » Haec securis infructuosas succidit arbores, et hic malleus conterit durissimos lapides. Unde et Nahum propheta loquitur: « Furor ejus, » haud dubium 111.0987A| quin Dei, « consumet principatus, et petrae conterentur ab eo (Nah. I). » Hoc contra haereticos. Caeterum de ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sint audita in domo Dei (III Reg. VI).

« Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus ( sive dormitant dormitationem). Ecce ego ad prophetas, somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendaciis suis, et in miraculis ( sive stuporibus) atque terroribus suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. » Semper imitatur mendacium veritatem, 111.0987B| et nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes. Quomodo igitur in priore populo mentiebantur prophetae, atque dicebant: « Haec dicit Dominus, » et, « Vidi Dominum, » et, « Verbum Domini quod factum est » ad illum, sic haeretici assumunt testimonia scripturarum de Veteri et Novo Instrumento, et furantur verba Salvatoris, unusquisque a proximo suo, prophetis et apostolis, et evangelistis, et assumunt linguas suas, ut cordis venena ore pronuntient, et dormitant dormitationem, de quibus vere dictum est: « Dormitaverunt somnum suum, et invenerunt nihil (Psal. LXXV); » sive juxta Hebraicum, « Et aiunt, dicit, ut subaudiatur Dominus, aut certe sermo divinus. Comminatur 111.0987C| itaque Dominus nunc se ipsum contra hujuscemodi magistros esse venturum, qui seducant populum ejus in mendaciis suis, et in stuporibus atque miraculis. Magna enim et incredibilia et ingentia repromittunt, ut seducant miseros, « qui nihil profuerunt populo Dei: » et illud implent apostolicum, « docentes quae non oportet turpis lucri gratia, » qui solent malis prospera, et bonis contraria nuntiare.

« Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos dicens: Quod est onus Domini ( sive quae est assumptio Domini)? dices ad eos: Vos estis onus ( sive assumptio). Projiciam quippe ( sive allidam) vos, dicit Dominus. Et propheta et sacerdos, et populus, qui dicit onus ( sive assumptio) Domini, visitabo ( sive ulciscar) super virum illum, et super domum ejus. 111.0987D| Haec dicetis unusquisque ad amicum suum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus, et quid locutus est Dominus? Et onus ( sive assumptio) Domini ultra non memorabitur, quia onus ( sive assumptio) erit unicuique sermo ejus. » Verbum Hebraicum Aquila ἅρμα, id est, onus et pondus interpretatur; Symmachus, Septuaginta et Theodotio assumptionem. Ubicunque ergo grave est, quod Dominus comminatur, et plenum ponderis, ac laboris et importabile, in titulo quoque ἅρμα, hoc est, pondus dicitur: ubicunque autem Dominus prospera pollicetur, sive post minationem meliora promittit, ibi visio dicitur: vel certe verbum Domini, et perspicuum erat ex ipso titulo prophetiae 111.0988A| ponderis, sive visionis, et verbi Dei, qualis vaticinatio sequeretur. Quia igitur prophetae solebant populo peccatori tristia nuntiare et comminari supplicia, ut eos retraherent ad poenitentiam: clemens autem et miserator Dominus diu sententiam differebat. Putabat deceptus populus, et pseudoprophetarum fraude seductus, non ventura, quae Dominus minabatur, et rem severam in ludum et jocum converterant: prophetantibusque prophetis quasi irridentes dicebant: Rursum hic videt pondus et onus Domini. Atque ita fiebat, ut nequaquam ultra visio, sed per jocum atque derisum onus et pondus appellaretur. Praecipit ergo Dominus, ut sive populus, sive propheta, sive sacerdos interrogaverint Jeremiam quid sit pondus, vel quae assumptio 111.0988B| Domini, respondeat eis et dicat: « Vos estis onus et vos assumptio: » assumam enim vos, et projiciam allidamque, et interire faciam. Si quis autem deinceps vel prophetarum, vel sacerdotum, vel populi ausus fuerit onus et pondus Domini nominare, « Visitabo, inquit, super virum illum, et super domum illius, » et eum delebo in perpetuum. Dicat itaque unusquisque proximo suo et amico: Nequaquam, quod est onus Domini? sed quid respondit, et quid locutus est Dominus? Veteris obliviscimini: onus et pondus, sive assumptio in ore vestro ultra non resonet: quia singulis hominibus sermo suus et opus suum in onus pondusque reputabitur: secundum illud, quod scriptum est: « Et ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XV). »

111.0988C| « Et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum Dei nostri. Haec dices ( sive dicetis) ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus, et quid locutus est Dominus? Si autem onus Domini dixeritis. » (Huc usque in Septuaginta non habetur; et sequitur): « Propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum onus ( sive assumptio) Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere onus ( sive assumptionem) Domini: propterea ecce, ego tollam ( sive assumam) vos portans, et projiciam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea: et dabo vos in opprobrium sempiternum et ignominiam aeternam, quae nunquam oblivione delebitur. » Praecepit Dominus, ut nequaquam oneris et ponderis, et assumptionis 111.0988D| sermo diceretur in populo, sed responsionis et verbi Dei: quod quia populus implere contempserat: ipsum verbum interpretatur super eis et dicit: Quoniam dixistis, quod nolui, et hoc cum saepe prophetas mitterem, et juberem ne diceretis: propterea sermonem vestrum assumptionis, oneris et ponderis in vobis opere complebo. Assumam quippe vos, et tollam atque portabo, et allidam, ac de sublimibus in terram corruere faciam: non solum autem vos, sed et urbem vestram quam dedi patribus vestris. « Et dabo, inquit, vos in opprobrium et ignominiam sempiternam, quae nunquam oblivione delebitur. » Hoc autem et tempore Babyloniae captivitatis factum esse novimus, sed 111.0989A| plenius atque perfectius post Salvatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est Dominus: « Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII), » et usque ad finem ejus sententia permanebit. Dicamus et aliter duntaxat juxta Septuaginta, λῆμμα non solum assumptionem, sed et donum munus que significat. Quia igitur sibi populus semper prospera promittebat, dicit eos nequaquam ultra hoc debere dicere: indignos enim eos esse donis Dei, atque muneribus, quin potius abjiciendos, et a Dei auxilio penitus relinquendos. Ex 111.0990A| verbis autem et interpretatione nominum saepe res ostenduntur, ut Abraham, Sarae, et Petri, et filiorum Zebedaei vocabula commutata significant rerum mutationem. Et in hoc eodem propheta Phascor dicitur pavor sive translatio, et colonus, sive peregrinus. Notandum quod verba: « Dei viventis Domini exercituum Dei nostri, » Latini et Graeci Codices non habeant, et Hebraei in suis voluminibus contra se legant, quod proprie mysterium significat Trinitatis.

LIBER DECIMUS. 111.0989| 111.0989B| Decimus Commentariorum in Jeremiam liber a duobus calathis habet exordium: quorum alter recte fidei dulcedinem, alter haereticorum perfidiae amaritudinem demonstrat. Quamvis Ananias filius Azur repugnet Jeremiae, et Semeias Neellamites prophetam mitti cupiat in carcerem, et Sophonias sacerdos in pseudoprophetarum verba conjuret, tamen veritas claudi et ligari potest, vinci non potest: quae et suorum paucitate contenta est, et multitudine hostium non terretur.

CAPUT XXIV. De figura ficuum duorum calathorum; de afflictione Sedechiae et populi. « Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi ( sive juxta Symmachum, cophini) pleni ficis positi

111.0989C| ante templum Domini: postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem de Hierusalem, et adduxit eos in Babylonem. Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus bonas, bonas valde; et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae. Et factum est verbum Domini ad me dicens: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, 111.0989D| in bonum: et ponam oculos meos super eos ad placandum [ Al., in bonum], et reducam eos in terram hanc, et aedificabo eos, et non destruam; et plantabo eos, et non evellam. Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus. Et erunt mihi in populum, et ego eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, dicit Dominus, sic dabo ( sive tradam) Sedechiam regem Judae, et principes ejus, et reliquos de Hierusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. Et dabo eos in vexationem afflictionemque ( sive in dispersionem) 111.0990B| omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis, ad quae ejeci eos, et mittam in eos gladium, et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum. » (Hieron.) Duos cophinos, sive calathos bonarum et malarum ficorum, quidam interpretantur in Lege et Evangelio, Synagoga et Ecclesia, Judaeorum populo et Christianorum, gehenna et regno coelorum, quorum alterum ad supplicium pertinet peccatorum, alterum ad sanctorum habitaculum. Sed nos scientes juxta apostolum Paulum (Rom. VII) legem bonam et sanctam, et mandatum bonum et sanctum, et unum esse utriusque Testamenti Deum: vel ad eos magis referamus, 111.0990C| qui in adventu Domini Salvatoris crediderunt, et non crediderunt.: ut qui a scribis et sacerdotibus concitati clamaverunt, dicentes: « Crucifige, crucifige talem (Luc. XXIII), » sint calathus ficorum malarum; qui vero post ascensionem ejus de populo crediderunt, ad bonas ficus et ad calathum cophinumque optimum referantur. Simplicem autem et veram sequamur historiam, quod bonarum ficorum calathum dixerit Jechoniam, qui se per Jeremiae consilium et imperium Dei, tradiderat regi Babylonio, cui et prospera Dominus pollicetur. Malarum autem Sedechiam, qui contradicens sententiae Dei, captus sit, caecatusque oculis, ductus in est Babylonem, ibique mortuus est (IV Reg. XXV). In tantum autem Deus posuit oculos suos in bonum his qui imperio 111.0990D| ejus acquieverunt, et reduxit illos in terram suam, et aedificavit, et non destruxit, et plantavit, et non evellit: deditque eis cor, ut scirent eum, quod ipse esset Dominus, et fierent illi in populum, et ipse eis esset in Deum, ut etiam in captivitate posuerit oculos suos super illos, et exercere terram, aedificare domos, plantare pomaria in Babylonia regione permiserit; Daniel signorum miraculis, de captivo subito princeps factus sit (Dan. V); et tres puori gloriose de fornacis incendio liberati sint (Dan. III). Et expletis annis septuaginta sub Zorobabel, et Jesu sacerdote magno, et Ezra ac Neemia, plurima pars reversa sit Hierusalem: quorum numerus in ejusdem 111.0991A| Ezrae volumine continetur (I Esd. II). Notandum quippe quod haec visio Sedechiae temporibus facta sit ad prophetam, postquam Jechonias ductus est in transmigrationem: non enim dixit captivitatem, quia se ultro tradiderat. Fabros autem et inclusores, vel legis interpretes, atque doctores debemus accipere, vel artifices inclusoresque auri atque gemmarum, quae ars apud barbaras nationes pretiosissima est. Pro inclusoribus Septuaginta vinctos interpretati sunt, ut captivitatis significarent malum, et de suo addidere divites, quod in Hebraico non habetur. Comparat autem calathum, qui bonas ficus habebat, et bonas nimis, ficis primi temporis, quae Graece appellantur πρωΐμα Abrahae videlicet et Isaac, Jacob, et Moysi, et Aaron, et Job, 111.0991B| et caeteris sanctis viris, de quibus unus de duodecim loquitur prophetarum: « Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficus in ficulnea inveni patres eorum (Ose. IX). » Unde et nos appellamur filii Abraham. Et e contrario dicitur ad Judaeos: « Si pater vester esset Abraham, faceretis opera ejus (Joan. VIII). » Hi autem calathi, qui bonas habebant, et malas ficus, non erant foris et extra ecclesiam, sed ante templum Domini, eo quod cuncta illius scientiae pateant. Nec tantam habent amaritudinem hae ficus quae foris sunt, quantam illae quae post confessionem fidei praevaricatione mutatae sunt: nec tantam suavitatem bonae ficus quae non sunt in conspectu templi Dei, quales fuerunt mundi philosophi, qui naturali bono et intelligentia creatoris, 111.0991C| non tam sequi visi sunt, quam laudare virtutes. Quantam habent suavitatem ficus, quae sunt in templo Dei, quarum fuerunt prophetae et apostoli. De quibus una ficus loquebatur: « Lac vobis dedi non solidum cibum (I Cor. III); » et: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV). » Unde dicitur, quod in conspectu templi Dei ficus bonae fuerint, bonae valde, et ficus malae fuerint, malae valde, ac ne putemur nostrum sensum ponere, ipsa Scriptura se pandit: « Sicut, inquit, ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum: » Jechoniam et principes qui cum eo capti sunt significans. Et e contrario de calatho, qui malas habebat ficus: « et sicut, ait, ficus pessimas, 111.0991D| quae comedi non possunt, eo, quod sint malae: sic dabo Sedechiam regem Juda, et principes ejus, et eos qui in Aegyptum transfugerunt, et qui remanserunt in urbe hac, in vexationem, afflictionemque, omnibus regnis terrae (Infra XLII). » Quando in Aegypto quoque capti sunt, et Nabuchodonosor posuit in Taphnis solium suum, misitque super eos Dominus gladium, famem, et pestem, donec consumerentur de terra quam dedit patribus eorum. Quod autem dixit de ficis bonis: « Dabo eis cor, ut sciant me, quia ego sum Dominus, » illi simile est apostolico: « Deus est, qui operatur in vobis, et velle et perficere (Philip. II). » Quod non solum opera, sed et voluntas nostra Dei nitatur auxilio. 111.0992A| Delicat in hoc loco allegoricus semper interpres, et vim cupiens historicae facere veritati, de coelesti Hierusalem captos refert, atque translatos in terram Chaldaeorum: rursumque ad locum pristinum reversuros, ut Jeremiam et caeteros sanctos prophetas: alios vero, qui peccatores fuerunt in terra hac, et in valle lacrymarum esse morituros. Totam visionis hujus simul proposui περικοπὴν ne sensum in expositione dividerem.

CAPUT XXV. De captivitate septuaginta annorum Judae; de calice quo potionantur omnes gentes: vocantur pastores et optimates ad planctum.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam de omni populo Juda ( sive super omnem populum Juda), in 111.0992B| anno quarto Joacim filii Josiae regis Juda. » (Hieron.) Haec priora sunt praeterita visione: illa enim sub Sedechia facta est postquam Jochonias translatus est Babylonem; haec autem sub Joacim filio Josiae et patre Jechoniae. Non enim curae erat, ut ante jam dixi, prophetiae tempora conservare, quae historiae leges desiderant, sed scribere utcunque audientibus atque lectoribus utile noverant: unde et in Psalterio male quidam juxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non observatur.

« Ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis ( quod in Septuaginta non habetur. Et sequitur ): Quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, 111.0992C| dicens. » Quarto anno regis Joacim filii Josiae patris Jechoniae, Nabuchodonosor in Babylone, suscepit imperium: ante ita factum est ut annus qui primus erat Nabuchodonosor in Babylone, quartus esset in Jerusalem regis Joacim. Denique octavo anno regni sui, Jechoniam cum matre et principibus duxit in captivitatem: qui tribus tantum post interfectionem patris Joachim regnavit mensibus. Interfectus est autem Joacim undecimo anno regni sui in Jerusalem.

« A tertio decimo anno Josiae filii Ammonis regis Juda usque ad diem hanc: iste est tertius et vicesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens, et loquens, et non audistis. » Tertio decimo 111.0992D| anno regni Josiae, qui regnavit in Jerusalem annis triginta et uno, Jeremias prophetare exorsus est et prophetavit sub eo annis decem et novem. Cui successit in regnum filius ejus Joachaz, quo statim ducto in captivitatem a Nechao rege Aegyptio, regnum obtinuit Joachim frater ejus (IV Reg. XXIII). In cujus regni quarto anno iste ad Jeremiam sermo fit Domini, ac per hoc vicesimus tertius annus erat Jeremiae prophetae, ex quo loqui coepit ad populum, et nunquam praedicare cessavit: sed singulis diebus diluculo, et de nocte consurgens loquebatur ad populum: « et non inquit, audistis. » Sin autem, ut novi ex veteribus haeretici volunt, lex semel in adjutorium data est, et constituta praecepta, quae nostri arbitrii 111.0993A| voluntate, vel facimus, vel non facimus; quomodo propheta se semper ingerit, et quotidie replicat mandata Dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant: nisi ut hoc ostendat Dei nos indigere semper auxilio: et nunquam posse sufficere, quod semel datum est: nisi quotidie Domini admonitione renovetur?

« Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque, et non audistis. » Non per unum prophetam, sed per omnes populum suum Deus semper admonuit, et quasi ipse in vigiliis atque excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut suum populum commoneret. « Et non, inquit, audistis, » ut quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata majora.

111.0993B| « Neque inclinastis aures vestras ut audiretis cum dicerem: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. » Tanta fuit duritia populi ut ne habitum quidem audientis assumeret, et inclinaret autem suam praecipue Domino commonente, ut reverteretur unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Et, o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere: sed ad poenitentiam provocare: tam malorum operum, quae significat via mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipse, absque opere reputentur in peccatum: et promittit praemium, si fecerint quod praeceptum est ut habitent in terra quae data sit patribus, 111.0993C| et propter filiorum vitia sublata. Quodque ait, « a saeculo et usque in saeculum, » sive, « ab aeterno et usque in aeternum, » ostendit Dei dona perpetua, si digni exstiterint hi quibus data sunt.

« Et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum: et non affligam vos: et non audistis me. » Et haec, inquit, monebam cum superioribus, ne alienis diis serviretis, et adoraretis eos, et ne ista faciendo me provocaretis ad iracundiam propter opera manuum vestrarum, ut facerem quod nolebam, et affligerem vos, et non audistis me. Quodque sequitur, « dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum, » in Septuaginta non 111.0993D| habetur.

« Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, ecce ego mittam et assumam universas cognationes Aquilonis, dicit Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum. » (Hieron.) Quia me ad iracundiam provocastis, et fecistis malum in interitum vestrum, et provocantem ad poenitentiam superbo calcastis pede: mittam, inquit, ad universas cognationes, sive nationes Aquilonis, et adducam principem earum Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum. Mittit autem Dominus, vel angelos, ut concitent gentes, vel certe hujuscemodi monet cognationes, ut faciant Domini voluntatem. Quodque vocat 111.0994A| servum suum Nabuchodonosor, non sic servus vocatur, ut prophetae et omnes sancti, qui vere serviunt Domino, sed quo in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati, secundum quod et Apostolus loquitur: « Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). » In Aquilonis autem parte esse Chaldaeos juxta situm Jerusalem nulli dubium est.

« Et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines « sempiternas. » Ista sunt praemia contemptorum, et Dei verba audire nolentium. Quidquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. 111.0994B| Omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Jerusalem, sic hodie adducuntur contra Ecclesiam negligentem, ut interficiat eos, et ponat in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas ut in exemplo sint omnium atque miraculo. Sibilus autem, miraculi, et stuporis indicium est: et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent Deum.

« Perdamque ex eis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, vocem molae, et lumen lucernae: et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem. » Hoc in conciliabulo malignantium, et hodie comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed instar colubri sibilent: peritque in eis vox gaudii, voxque 111.0994C| laetitiae, ut nunquam audiant illud Apostoli: « Gaudete, iterum dico gaudete (Philip. IV); » vox quoque sponsae, ecclesiasticae fidei; et non sponsi, Domini Salvatoris: « Qui enim habet sponsam, sponsus est (Joan. III); vox molae, ut non conterantur in ea frumenta, et populis vescenda tribuantur; et lumen lucernae, doctrinam videlicet et scientiam prophetarum. Denique et de Joanne Baptista dicitur: « Ille erat lucerna lucens (Joan. V); » et alius propheta: « Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Psal. CXVIII). » Universa, inquit, terra haereticorum erit in solitudinem, et in stuporem, cum novissimum ejus insipiens fuerit demonstratum.

« Et servient omnes gentes istae regi Babylonis 111.0994D| septuaginta annis. Cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum; et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto quaecunque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes. » Sicut Hierusalem post septuaginta annos recipit pristinos habitatores, et expletis suppliciis, quia obedivit sententiae Dei, felicitate pristina fruitur, sic rex Babylonis, qui elatus est in superbiam, et suarum arbitratus est virium, quod regnavit in gentibus, et non Domini voluntatis. Medis, 111.0995A| Persisque venientibus destruetur. Denique usque hodie urbis Babylonis reliquiae tantum manent. Et posuit illam Dominus in solitudinem sempiternam, et implevit omnia verba, quae in istius ipsius Prophetae volumine continentur. Nam in consequentibus, quae mala passura sit Babylon, Jeremiae sermone describitur:

« Quia servierunt eis cum essent gentes multae, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. » Hoc in Septuaginta non habetur. Significat autem quod non solum contra Babylonem prophetaverit Jeremias, sed et contra caeteras gentes, quae in Babylonio fuere exercitu, et contra Domini populum dimicarunt. Denique in consequentibus dicitur, contra Aegyptum, 111.0995B| et Philistiim, et Moab, et Ammon, et Idumaeam, et Damascum, et Cedar, et regna Assor et Elam, et ad extremum contra Babylonem terramque Chaldaeam.

« Quia sic ait Dominus Deus Israel ad me: Sume calicem vini furoris ( sive meri) hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te: et bibent, et inebriabuntur ( sive voment); et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus. » Propinatio calicis, et calicis meri, sive non mixti, quod Graece dicitur ἀκράτου, Dominici furoris indicium est; de quo in psalmo scriptum est: « Calix in manu Domini vini meri plenus est misto, » ut omnes gentes quae contra Dei populum militarunt 111.0995C| bibant de calice furoris Domini. De quo scribit et Isaias contra Hierusalem: « Scyphum furoris, calicem ruinae ebibisti et evacuasti, propterea surge (Isa. LI). » Iste autem calix idcirco bibitur a cunctis gentibus, ut vomant et insaniant. Quod quidem pravus interpres in bonam partem accipit, ut instar catharticae potionis, quidquid cholerae, et pituitae, et noxii humoris in pectore est, foras exire compellat et restituat in pristinam sanitatem. Pro Jeremia quoque Salvatorem accipit, quod ipse cunctis gentibus propinarit, ad quas et missus est, ut abjecta idololatria Dei se cultui dedicarent. Quod contrarium esse Scripturae sanctae monstrabunt sequentia. Non enim pro remedio, ut ille vult, sed pro poena meraco calice propinantur.

111.0995D| « Hierusalem et civitatibus Juda et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista. » Putabam, inquit, quod solis gentibus propinarem, et ideo me huic ministerio laetus obtuleram: sed inter caeteras gentes imo ante caeteras propinavi Hierusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus, ut darem eos in stuporem, et in solitudinem, et in sibilum, et in maledictionem: sicut et praesenti probatur exemplo. Unde dicit et supra: Seduxisti me et seductus sum, invaluisti et potuisti.

« Pharaoni regi Aegypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus, et universis generaliter. » 111.0996A| Post Hierusalem bibit rex Pharao Aegypti et socii ejus, biberunt principes et universus populus cunctusque qui non quidem est Aegyptius, sed in ejus regionibus commoratur: quos LXX vertere συμμίκτους, id est, mixtitios, vulgus non Aegyptiae regionis, sed peregrinum et adventitium.

« Et cunctis gentibus terrae Ausitidis. » Quae Hebraice appellatur , de qua et Job fuisse narrat historia: « Homo quidam erat in regione Ausitidi nomine Job. » Et tamen sciendum hunc versiculum in LXX non haberi, Theodotionemque pro interpretatum esse insulam.

« Et cunctis regibus terrae Philistiim, et Ascalonis, Gazae, Acaronis et reliquiis Azoti. » Generaliter posuit Philistiim, hoc est terram Palaestinorum, et 111.0996B| specialiter urbes eorum, Ascalonem, Gazam, Aaron, Azotum; solam tacuit Geth, quae continetur in reliquiis. Hoc est enim quod scriptum est, « et reliquiis Azoti; » vicina enim atque confinis est Azoto, quae Hebraice dicitur regio urbis Geth Palaestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit et Isaias.

« Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon, et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis. » Idumaea, in qua sunt montes Seir, et quae Hebraice appellatur : Moab et Ammon ipsi sunt filii Lot, proximi maris Mortui. Tyrus et Sidon in Phoenicis littore principes, civitates, quae et ipse Babylonio veniente exercitu superatae sunt: quarum Carthago colonia: unde et Poeni sermone corrupto, quasi 111.0996C| Phoeni appellantur, quorum lingua Hebraeae linguae magna ex parte confinis est.

« Et regibus terrae insularum, quae sunt trans mare. Trans Cyprum et Rhodum, et insulas quae appellantur Κυκλάδες, et hae enim a Babyloniis occupatae sunt.

« Et Dedan, et Theman, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam. » Hae gentes in solitudine sunt: vicinae et mixtae regionibus Ismaelitarum, quos nunc Saracenos vocant: et de quibus dicitur: « qui attonsi sunt in comam. »

« Et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto. » Hoc in Septuaginta non habetur: propter Dedan igitur et Theman et Buz, et Ismaelitas, regionum ordinem sequitur.

111.0996D| « Et cunctis regibus Zamri. » Hoc quoque in Septuaginta non habetur.

« Et cunctis regibus Elam, cunctisque regibus Medorum. » Ex eo quod Zamri sequitur Elam, regesque Medorum: arbitramur et Zamri regionem esse Persidis: nisi forte ex eo, quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Elam autem regio Persidis trans Babylonem, unde Et Elamitae. Medi quoque atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon. Et ipsi enim meracum calicem Alexandro rege Macedonum propinante potarunt.

« Et cunctis regibus Babylonis [ Al. Aquilonis] de prope et de longe. » Quia Persidis et Babylonis Elam atque Medorum enumeraverat regiones, nunc generaliter 111.0997A| ponit omnes reges Aquilonis, qui prope sunt et longe. Pro Aquilone, qui Hebraice dicitur , Septuaginta vertere ἀφηλίωτην quem nos subsolanum possumus dicere.

« Unicuique contra fratrem suum, et omnibus regnis terrae, quae super faciem ejus sunt. Et rex Sesach bibet post eos. » Ne cunctas orientalis provinciae regiones enumerare per partes longum fieret generaliter posuit omnia regna terrae quae morantur in terra: Quod autem dixit, contra fratrem suum, subauditur, dedi meracam potionem, ut omnes furerent, vomerent, insanirent, et mutuis inter se praeliis dimicarent. Quodque intulit, « rex Sesach bibet post eos, » et in Septuaginta non habetur, hunc habet sensum: Omnes, inquit, in circuitu nationes 111.0997B| Babylonio imperio subjacebunt, et cuncta suae subjiciet potestati: ita ut universae, quas praeteritus sermo narravit gentes, ipsi serviant, et bibant de calice ejus. Unde et in visione contra Babylonem scribitur: « Calix aureus Babylon inebrians omnem terram. » Novissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem, propinante sibi ascensore bigae, cameli, et asini, Cyro rege Medorum atque Persarum. Quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur intelligatur non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae saltem parvam habuerit scientiam. Sicut apud nos graecum alphabetum usque ad novissimam litteram per ordinem legitur, hoc est α, β, et caetera usque ad ω; rursumque propter memoriam parvulorum solemus lectionis ordinem vertere, et 111.0997C| primis extrema miscere, ut dicamus α, ω, β, ψ· sic et apud Hebraeos primum est , secundum , tertium , usque ad vicesimam secundam et extremam litteram , cui penultima est . Legimus itaque . Cumque venerimus ad medium , litterae occurrit , et ut si recte legatur legimus Babel, ita ordine commutato legimus Sesach. Vocales autem litterae inter et , juxta idioma linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur, arbitrorque a sancto propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoveret, qui obsidebant Hierusalem, et jamjamque ejus potituri erant: quod et Apostolum contra imperium Romanum fecisse legimus (II Thess. II), scribentem de Antichristo: « Non meministis, quod cum apud vos essem adhuc, 111.0997D| haec dicebam vobis? et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore (subauditur Antichristus). Jam enim mysterium iniquitatis operatur, tantum ut qui tenet modo, teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illuminatione adventus sui (II Thess. II); » eum, inquam, qui tenet Romanum imperium ostendit. Nisi enim hoc destructum fuerit, sublatumque de medio juxta prophetiam Danielis, Antichristus ante non veniet. Quod si aperte dicere voluisset, stulte persecutionis adversum Christianos, et tunc nascentem Ecclesiam rabiem concitasset. Longius quam commentariorum brevitas patitur, 111.0998A| de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur: sed quid proderit, cum in sequentibus hic ipse propheta dicat: « Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? Allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriaverit diabolus calice peccatorum meracissimo, novissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus. De quo scribit Apostolus: « Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II). » Unde et in alio loco dicit: « Novissimus autem inimicus destruetur mors (I Cor. XV). » Quid magnarum virium est posse diversarum vocabula nationum transferre sub etymologiis 111.0998B| suis et singula singulis nominibus, coaptare.

« Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini, et vomite et cadite, et nolite consurgere a facie gladii quem ego mittam inter vos. » Postquam, inquit, cunctis gentibus propinaveris et impleveris praeceptum Domini: rursum haec verbis Domini imperabis, et dices: « Bibite et inebriamini, et vomite et cadite, et nolite consurgere. » Si bibere inebriari, vomere, et cadere salutis indicium est, ut instar catharticae potionis noxia quaeque pellantur; quomodo sequitur, « et nolite consurgere? » Quae sit autem potio quae eos cadere faciat in aeternum, ponit manifestius, id est, « a facie gladii, quem ego mittam inter vos. » (MAUR.) Hic quaestio nascitur quomodo post potum, ebrietatem, 111.0998C| vomitumque et ruinam in Jeremia dicatur Hierusalem non posse consurgere, et Isaias loquitur ad eam: « Elevare, elevare, consurge, Hierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus usque ad fundum, calicem soporis bibisti, et epotasti usque ad feces. Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit, et non est, qui apprehendat manum ejus ex omnibus filiis quos enutrivit. Duo sunt quae occurrerunt tibi, quis contristabitur super te? Vastitas et contritio, et fames et gladius, quis consolabitur te? » (Isa. LI.) quae ita solvitur. Quandiu quis bibit calicem, et inebriatur, insanit, vomitque et corruit, non eum posse consurgere. Necdum enim epotavit calicem Domini: nec pervenit ad feces, ut eum usque ad fundum biberet: nunc autem ad Hierusalem 111.0998D| de praeterito dicitur tempore: Quae bibisti de manu Domini calicem furoris ejus, et non quae bibis. Simulque considerandum, quod non propheta, non apostolus exinde fuerit in Judaea, qui eam consolatus sit, et apprehenderit manum ejus, et jacentem elevaverit. Ex quo manifestum est, quod post ultimam captivitatem ista dicantur: alioquin in Babylone, et post Babylonem, Ezechiel et caeteros prophetas habuisse eam narrat historia. Quod autem dicit, duo sunt, quae occurrunt tibi, sive duo e contrario tibi, quis contristabitur super te? et pro duobus infert quatuor, vastitas et contritio, fames et gladius: illi simile est, quod in psalmo canitur: 111.0999A| « Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua (Psal.). » Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit: et duo audivit propheta, quod omnipotentia illius in utraque parte praevaleat, ut et poenitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quae merentur, juxta quod in hoc loco duo occurrunt Hierusalem, quae singula bina habent ruinam sive vastitatem: sequitur contritio famem, et gladium interitus.

« Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomem meum, ego incipio affligere, 111.0999B| et vos quasi innocentes immunes eritis ( sive et vos munditia mundi eritis)? Non eritis immunes ( sive non eritis mundi). » (Hieron.) Latenter ostendit, praeceptum Dei, qui voluntate facere noluerint, suscepturos necessitate et audituros bibentes bibetis, velitis, inquit, nolitis Dei complenda sententia est. Si enim civitas Hierusalem, in qua notum fuit nomen Dei, dicente Propheta: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV), bibit meracum calicem furorisque, quanto magis vos non eritis mundi, qui pro Dei nomine idola colitis?

« Gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. » Ista est potio meracissima, iste calix furoris Domini, qui 111.0999C| non super solam Hierusalem, sed super omnem vocatur terram, et cunctas in circuitu nationes, de quo supra dixerat: Et mittam ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eum super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt.

« Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet ( sive responsum dabit), et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam. Rugiens rugiet super decorem suum ( sive respondebit super locum suum: celeuma quasi calcantium concinetur, adversum omnes habitatores terrae. Pervenit sonitus ( sive interitus) usque ad extrema ( sive super partem) terrae: quia 111.0999D| judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne, impios tradidi gladio, dicit Dominus. » Primum dicamus ut se interpretationis veritas habet. Cunctis, inquit, gentibus prophetabis et dices, quod Dominus de excelso rugiat, hoc est, det sui furoris indicium, juxta illud, quod scriptum est: « Leo rugiet, et quis non timebit: Dominus locutus est, quis non prophetabit? (Amos III) » et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam, ut cunctos terreat audientes: rugiet autem super decorem suum, hoc est, super templum. Cumque ille rugierit instar calcantium in torcularibus celeuma cantabitur, et in effusione sanguinis mutui carmen lugubre concinetur, quod Symmachus κατάληγμα, Aquila ἰασμὸν 111.1000A| vocat. Cujus celeumatis et carminis sonitus usque ad terrae extrema perveniet, quia judicium Domini cum gentibus. Si autem judicium Domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diversa (Ose. IV). Ad exponendum illum locum, ut quidam volunt: « Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III). » Judicatus quidem est in eo quod non credidit, sed ipsi, qui non credunt inter se diversis afficiuntur suppliciis. Judicatur ipse cum omni carne ut nullus injudicatus habeatur. Impios autem, hoc est qui in Deum non credunt, tradit gladio sempiterno. Allegorici interpretes juxta Septuaginta hunc locum sic edisserunt, ut ad bonam partem referant apertam Domini comminationem. Dominus, inquiunt, de excelso responsum dabit, his videlicet quos salvaturus 111.1000B| est, et de loco sancto suo dabit vocem suam, respondebitque sermonem in loco suo, illi autem quasi vindemiantes pleni fructibus illius sententiae respondebunt: Super omnes habitatores terrae veniet interitus. Non super universam terram; sed super partem terrae, eorum videlicet, qui non credunt; judicium enim erit in gentibus, et ipse judicabitur cum omni carne, impii autem tradentur gladio.

« Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio ( sive malum) egredietur de gente in gentem: et turbo magnus ( sive tempestas) egredietur a summitatibus ( sive extremis terrae): et erunt interfecti Domini ( sive vulnerati a Domino), in die illa a summo terrae usque summum ejus. Non plangentur, 111.1000C| et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae jacebunt. » Erubescant qui vim Scripturae sanctae facere conantur, in bonam partem ea quae comminationis plena sunt disserentes. De hoc autem puto loco dixisse et Dominum: « Consurget gens adversum gentem, et regnum contra regnum (Luc. XXI), » et caetera quae in ipsa Evangelii sententia continentur. Intelligamus autem haec facta juxta historiam, quando a rege Babylonio cunctae nationes in circuitu subjugatae sunt, et imperium ejus sensere crudele. Vel juxta prophetiam longo post tempore in consummatione mundi futura. Dicunturque interfecti a Domino, non quod Dominus ipse percutiat, sed quod in interitu pessimorum voluntas et imperium Domini compleatur.

111.1000D| « Ululate ( sive jubilate), pastores, et clamate; aspergite vos cinere, optimates gregis ( sive plangite arietes ovium), quia impleti sunt dies vestri, ut interficiamini, et dissipationes vestrae, et cadetis quasi vasa pretiosa ( sive quasi arietes electi). Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus ( sive arietibus gregis). » Notandum quod in hoc tantum loco Septuaginta jubilum in malam partem posuerint: pro quo alii interpretes ululatum, ut in Hebraeo scriptum est, transtulere. Inter pastores et arietes, sive optimates gregis ista distantia est: quod pastores rationalium sunt, arietes autem et optimates referuntur ad divites, qui et ipsi pars gregis appellantur. Quodque infert: 111.1001A| « Completi sunt dies vestri, ut interficiamini. » Tunc complebuntur dies eorum, quando fuerint peccata completa; et dispergentur et cadent sicut vasa pretiosa, ut confracta non valeant instaurari, et quanto ante fuere pretiosiora, tanto majus eorum in fractione sit damnum, sive quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit devorare cupientium. « Peribit, inquit, fuga a pastoribus, » quando non egerint poenitentiam. Denique dicitur ad Pharisaeos: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? » (Luc. III.) Et in Psalmis legimus: « Periit fuga a me (Psal. CXLI). » « Et salvatio, inquit, ab optimatibus gregis ( sive arietibus). » Ἀπὸ κοινοῦ subauditur, peribit.

« Vox clamoris pastorum et ululatus optimatum gregis ( sive jubilum arietum), quia vastavit Dominus 111.1001B| pascua eorum. Et conticuerunt arva ( sive speciosa) pacis a facie irae furoris Domini. » Et hic notandum, quod apud Septuaginta jubilum pro ululatu positum sit. Inter pastores autem et arietes ista diversitas est, quod pastores putentur in Ecclesia, qui praesunt gregi cum sapientia et eruditione atque doctrina. Arietes vero, qui principes quidem videntur in populo, sed nihil habent in se doctrinae atque sapientiae, et per nimiam simplicitatem propemodum stultitiae vicini sunt. Quando autem habuerimus pacem et non intellexerimus, vel bona vel speciosa pacis, sed luxuriae nos, et otio, et voluptatibus dederimus, tunc conquiescent, sive conticescent, bona pacis, et auferentur a nobis propter iram furoris Domini, et implebitur illud quod scriptum 111.1001C| est: « Cum dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. V). » Quo veniente, omnia conticescent.

« Dereliquit quasi leo umbraculum ( sive cubile) suum ( et ut verius est tabernaculum, hoc enim Hebraicum sonat ), quia facta est terra eorum in desolationem ( vel invia) a facie irae columbae ( sive a facie gladii magni), et a facie irae furoris Domini. » Dominus, de quo supra dixerat, « de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet, super decorem suum: ipse derelinquet tabernaculum suum, « de quo scriptum est: Factus est in pace, sive in Salem, locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV); » ipse deseret sedem suam, et complebit quod per hunc eumdem 111.1001D| prophetam locutus est: « Dimisi domum meam, dereliqui haereditatem meam (Jerem. XII). » Reliquit autem quasi leo cubile suum, ut omnes bestiae vastandi terram ejus habeant potestatem. Leone enim custode et praeside nullus ad eamdem audet accedere. « Facta est, » inquit, « terra eorum, » haud dubium, quin vel populi Judaeorum, vel certe universarum gentium « in desolationem, et in invium a facie irae columbae. » Non mirabitur columbam Domini intelligi Nabuchodonosor, qui supra eum vocari servum Domini legerit. (MAURUS.) Legitur et in Isaia Dominum dixisse: « Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. » Ubi Medos Persasque significat, qui ad 111.1002A| subversionem Babylonis a Domino electi sunt, sic et nunc Nabuchodonosor, qui Domini imperio serviebat destruens praevaricationem Hierusalem, servus Domini et columba vocatur. (Hieron.) Pro columba Septuaginta transtulerunt gladium magnum: licet columbam et in persona Hierusalem possimus accipere, quod irascatur et tristis sit se leonis sui perdidisse custodiam, et terram suam venisse in desolationem. « Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini. » (Gregor.) Quod enim ira columbae praedixerat, hoc furorem Domini subjunxit columbam. Columba namque valde simplex est animal, et quia in Deo nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit. Ut enim divinae districtionis vim imperturbabilem 111.1002B| demonstraret, et iram dixit columbae. Ac si aperte diceret: Districtum judicium inconcussus exerit, qui permanens mansuetus punit. Unde et in extremo judicio in semet ipso incommutabilis manens, nulla vicissitudine ac mutabilitate variatur. Sed tamen electis et reprobis nequaquam sub specie ejusdem incommutabilitatis ostenditur, quia et tranquillus justis, et iratus apparebit injustis. Teste enim conscientia intra semetipsos deferunt, unde eorum mentes aeque unum respiciant: sed non aequaliter modificentur, quia et istis eum benignum ante acta justitia, et illis terribilem culpa facit. Quorum pavorem quis explicet, cum contingit miseris, et intra se culpas cernere, et ante se judicem justum videre? Hoc nimirum quotidie in usu vitae praesentis agitur, 111.1002C| ut de qualitate venturi judicii, mortalium corda doceantur. Nam cum duo ad judicium pergunt, alius innocentiae sibi conscius, et alius culpae, ante probatam sententiam adhuc tacente judice utrique conspiciunt, et tamen culpae debitor gravem contra se iram, hoc ipsum judicis silentium suspicatur, quam iram sibi non denuntiat perturbatio judicis, sed recordatio pravitatis, quia etsi adhuc foras reum sententia non clamat, intus jam graviter conscientia ac cusat. At contra amicus justitiae decernentis vul tum conspicit, sed intus de testimonio bonae recordationis hilarescit, et quod apud se, quod metuat non habet, omne quod erga semetipsum est blandum videt.

CAPUT XXVI. De regno Joachim: qualiter sacerdotes voluerunt occidere Jeremiam, qui per principes liberatus est. 111.1002D| « In principio regis Joachim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino dicens: Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini, universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos. Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali ( sive quiescam a malo) quod cogito facere eis, propter malitias studiorum eorum. » (Hieron.) Haec prophetia superiore est prior, licet sub eodem rege sit 111.1003A| facta. Illa enim facta est in anno quarto Joacim filii Josiae regis Juda, haec autem in principio ejusdem regis Scriptura dicente, « in principio regis Joachim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino dicens. » Non igitur, ut saepe jam diximus, in prophetis historiae ordo texendus est, cum in praesentiarum sub eodem rege priora postea, et posteriora ante dicantur. Qui autem verbum dicturus est Domini, debet stare cum Moyse (Deut. V), et audire cum Psalmista: « Qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIV). » Et praecipitur illi ut loquatur ad omnes civitates Juda, licet civitates Septuaginta non transtulerint, ne indecorum forte videretur in atrio domus Domini loqui ad urbes quae coram non erant, sed quando ad populum 111.1003B| et ad cives loquitur, ipsis civitatibus loquitur. Pulchre autem stat in atrio atque vestibulo templi Domini, ut per occasionem orationis Domini, et adorandi eum, sermones prophetae audire cogantur. « Noli, inquit, subtrahere verbum, » licet triste sit, licet adversum te audientium rabies concitetur, tamen dicito, quod tibi imperatum est, non formidans persecutiones eorum, qui adversum te concitandi sunt, sed Domini jubentis imperium: « Si forsitan, inquit, audiant et convertantur. » Verbum ambiguum forsitan, majestati Domini non potest convenire, sed nostro loquitur affectu, ut liberum homini servetur arbitrium, ne ex praescientia ejus, quasi necessitate vel facere quid, vel non facere cogatur. Non enim ex eo, quod Deus scit futurum aliquid, idcirco futurum 111.1003C| est, sed quia futurum est, Deus novit, quasi praescius futurorum. Et tamen sciendum juxta hunc eumdem Jeremiam, etsi mala praedixerit Dominus, et egerit populus poenitentiam, quod et ipse acturus sit poenitentiam super his, quae facere comminatus est. Et si prospera pollicitus fuerit et egerit populus negligenter, mutet Deus sententiam, et pro bonis mala inferat. Quod utique ex persona Dei omnipotentis dicitur. Denique et in praesenti, ait: « Si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala; » ut cum illi conversi fuerint, et me sententiae poeniteat, et non faciam, quod eis facere cogito. Cogito autem facere propter malitias studiorum illorum: quae si fuerint immutata, et mea sententia commutabitur. Legamus historiam Jonae et Ninivae.

111.1003D| « Et dices ad eos. Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. » In nostra ergo est positum potestate, vel facere quid, vel non facere: ita duntaxat ut quidquid boni operis volumus, appetimus, explemus, ad Dei gratiam referamus: qui juxta Apostolum dedit nobis, et velle et perficere (Phil. II). Sin autem, sufficit semel ambulare in lege, quae nobis data est per Moysen, ut stulta haeresis suspicatur. Quomodo addidit: « Ut audiatis 111.1004A| sermones servorum meorum prophetarum. » Qui utique post legem missi sunt, et non semel, sed frequenter, nec otiose et a securo, sed semper et a sollicito. « Misi, inquit, ad vos servos meos quotidie, et de nocte consurgens (Jerem. XXVI); » quos si audire nolueritis, dabo domum istam, hoc est, templum Dei sicut Silo, ubi fuit tabernaculum. Cumque templum destructum fuerit, consequenter et civitas erit in maledictionem cunctis gentibus terrae. Sicut autem exstructo templo in area Ornae, et in monte Moria, hoc est, visionis, in quo Abraham Isaac filium obtulisse narratur, cessavit religio Silo, nec postea ibi sunt celebrata sacrificia: sic exstructa Ecclesia et spiritalibus in ea victimis immolatis, cessaverunt legis caeremoniae (II Par. III); et 111.1004B| data est urbs Judaeorum in maledictionem cunctis gentibus terrae, de qua nos Dominus liberavit, dicente Apostolo: « Christus redemit nos de maledictione legis, factus pro nobis maledictio (Gal. III). »

« Et audierunt sacerdotes et prophetae ( sive pseudoprophetae), et omnis populus Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complesset Jeremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae ( sive pseudoprophetae), et omnis populus dicens: Morte moriatur, quia prophetavit in nomine Domini dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator. » Sacerdotes et prophetae, quos pseudoprophetas Septuaginta manifestius 111.1004C| transtulerunt, irascuntur Jeremiae, quod, vera praedicat: et subverso templo et civitate, deserta sit peritura religio, et lucra ex religione venientia. Idcirco apprehendunt eum, et consentiente sibi populo morti destinant: quare dixerit in nomine Domini sicut Silo erit domus haec, et urbs desolabitur, eo quod non sit habitator. Si quando igitur propter mandata Domini, et fidei veritatem, vel sacerdotes nobis, vel pseudoprophetae, vel deceptus populus irascatur, non magnopere curemus, sed exsequamur sententiam Domini, nequaquam praesentia mala, sed futura bona animo cogitantes.

« Et congregatus est omnis populus adversum Jeremiam in domum Domini. Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in 111.1004D| domum Domini: et sederunt in introitu portae Domini novae. » Jeremias in templo verba Domini prophetabat, et dixerat: « Dabo domum istam, sicut Silo, et urbem hanc in maledictionem cunctis gentibus terrae. » Statimque a sacerdotibus, et prophetis, et populo, seditione commota, omne vulgus adversum prophetam congregatur in templum, ubi erat propheta, et sacerdotum, ac prophetarum, vulgique, manibus tenebatur. Quod cum audissent principes civitatis, qui in domo regia versabantur, transierunt sive « ascenderunt de domo regis in domum Domini. » Notandumque, quod ire ad domum Domini ascensus sit: » Sederuntque in introitu portae Domini novae. » Principum enim erat officiium sedere in 111.1005A| porta domus Domini, et ibi negotii, et seditionis cognoscere veritatem. Nova autem porta dicitur, quia qui sedebant in ea, et judicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.

« Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversum civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. » Sedentibus urbis principibus in porta templi, et in porta nova, qui de regis palatio ad templum concurrerant, ut seditio populi sedaretur, et concione populi congregata accusant sacerdotes et pseudoprophetae Jeremiam, perieratque propheta, quantum fuit in sacerdotibus et prophetis: si accusatores ipsi habuissent judicii potestatem. Ex quo intelligimus, crudeliores 111.1005B| fuisse in prophetam per invidiam sanctitatis, qui religioni videbantur dediti, quam qui necessitatibus publicis praeerant

« Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum ( sive super domum) istam, et ad civitatem ( sive super civitatem) hanc omnia verba quae audistis. Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos ( sive et quiescet Dominus a malis quae locutus est contra vos). Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris ( sive ut expedit vobis). 111.1005C| Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem traditis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam et habitatores ejus. In veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec. » Cum praesente populo sederent in porta principes civitatis, et accusarent sacerdotes et prophetae Jeremiam prophetam, et mortis crimen intenderent, Jeremias ad principes loquitur, et ad universum populum, quos sacerdotum et pseudoprophetarum factio concitaverat, prudenter pariter et humiliter atque constanter. Prudenter quod a Domino missum esse se diceret, ut contra templum et civitatem loqueretur: daretque consilium, quod si vellent ejus audire consilium, et agere poenitentiam, Dominus 111.1005D| quoque suam sententiam commutaret: humiliter autem in eo, quod ait: « Ecce in manibus vestris sum, facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris. » Porro constanter: « in veritate misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec. » Aliisque sermonibus loquitur: Si irascimini, cur contra templum et urbem Domini sim locutus, et curae vobis est salus urbis et templi, cur augetis peccata peccatis, et sanguinis mei tam urbem, quam habitatores ejus reos facitis? Si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis, humilitate opus est: sic eam assumamus, ne veritatem et constanjiam deseramus. Aliud est enim superbe contumeliam facere judicanti, quod signum 111.1006A| stultitiae est, aliud sic impendens vitare discrimen, ut de veritate nil subtrahas.

« Et dixerunt principes, et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. » Populus, qui prius a sacerdotibus et pseudoprophetis fuerat supplantatus, jungitur principibus civitatis, et pro Jeremia loquitur, quod nequaquam reus mortis sit, sed in nomine Domini, et ex ore illius prophetarit. Cito enim vulgus indoctum accepta ratione, mutat sententiam, dolor autem accusantium, praecipue sacerdotum et pseudoprophetarum, non potest immutari: et ideo illis accusantibus, et in accusatione perseverantibus, populus commutatur, quod spem eis dederat indulgentiae 111.1006B| Dominus, si bonas facerent vias suas, et audirent vocem Domini Dei sui, ut et Dominus suam sententiam flecteret.

« Surrexeruntque viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: Michaeas de Morasti fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Judae dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, Hierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum. Nunquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? Nunquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. » 111.1006C| Principes civitatis et populus intelligunt judicii veritatem. Senes autem, quorum proprie erat nosse vetera, replicant historiam, et prophetiam Michaeae de Morasti, qui prophetavit sub rege Ezechia, comparant prophetiae Jeremiae, pro qua ei mortis discrimen impenditur, ostenduntque illum dixisse graviora et tamen a justo rege Ezechia nihil esse perpessum, sed conversos ad poenitentiam Domini in bonam partem vertisse sententiam. Michaeas enim dixit: « Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum (Mich. III). » Porro Jeremias: « Dabo, inquit, domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae (Sup. XXIV). » Dantque consilium putantes nequaquam futurum, 111.1006D| quod Michaeas praedixerat, quia multo tempore non sit factum propter populi poenitentiam. Et hoc quoque, quod Jeremias locutus est, nequaquam fore si juxta consilium ejus bonas faciant vias suas, et studia sua et audiant vocem Domini Dei sui, ut Dominus non inferat malum, quod eis fuerat, comminatus simulque frangunt accusatorum rabiem, et se miscent cum eis dicentes: « Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras, » non quo facere debeant, sed quia si fecerint, nequaquam noceant accusato, sed animabus suis, quas mutatione sententiae potuerint liberare.

« Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Chariathiarim, et prophetavit 111.1007A| adversum civitatem istam, et adversum terram hanc, juxta universa verba Jeremiae. Et audivit rex Joachim et omnes potentes, et omnes principes ejus verba haec, et quaesivit rex ut interficeret eum. Et audivit Urias. et timuit, fugitque et ingressus est Aegyptum. » Quodque sequitur: « Et misit rex Joachim viros in Aegyptum Helnathan filium Achobor, et viros cum eo in Aegyptum, » in Septuaginta non habetur. Dein jungitur: « Et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Joachim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulcris vulgi ignobilis. Verumtamen manus Aicham filii Saphan erat cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi et interficerent eum. » Quaeritur cur cum Urias filius Semeiae 111.1007B| de oppido Chariatharim eadem quae Jeremias prophetarit, timore perterritus fugerit in Aegyptum, et inde retractus occisus sit, Jeremias potuerit evadere, qui certe non fugerat, sed audacter in priore sententia perseverans liberatus sit, tam vulgi, principumque judicio, quam consilio seniorum adversum accusatores sacerdotes et pseudoprophetas. Ad quod breviter respondendum, nequaquam Dei sciri posse judicium, dum eadem causa eademque sententia, alius punitur, et alius liberatur, nisi forte hoc respondere possumus, quod Urias in condemnationem, et accusatorum, et populi trucidatus sit. Jeremias autem reservatus judicio Dei, ut reliquiis infelicis populi praedicaret, et eos retraheret ad poenitudinem. Quod quidem et in apostolorum Actibus 111.1007C| legimus, Jacobum apostolum statim Herodis pertulisse sententiam, et martyrio coronatum, Petrum autem et caeteros apostolos doctrinae Domini reservatos, et animadvertenda constantia prophetalis, quod ne de Aegypto quidem retractus Urias mutaverit sententiam, sed videns sibi intentari mortem, nihilominus sit locutus, quae praeceperat Dominus. Quodque timuit et fugit, et ingressus est Aegyptum, non infidelitatis, sed prudentiae indicium, ne frustra nos offeramus periculis, alioquin et Dominum Salvatorem de manibus persequentium lapsum legimus (Luc. IV; Joan. VIII), et praecipientem apostolis: « Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite ad aliam (Matth. X). » Quaeritur quoque quomodo Joachim rex Juda parvi imperii, et debilitati, et jamjamque 111.1007D| perituri, mittendi in Aegyptum habuerit potestatem, et inde Uriam educere. Quod facile solvitur, si consideremus eum a rege Aegypti Nechao principem constitutum, et hanc prophetiam factam esse in principio regni ejus. Quanquam autem Jeremias Domini adjutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur in mercedem, per quem prophetam suum Dominus liberavit, Aicham videlicet filio Saphan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti Abdamelechi spadonis consilio atque praesidio Jeremias de periculo mortis liberatur.

CAPUT XXVII. De catenis ligneis, et vinculis mittendis quinque regibus: et monentur subjici Nabuchodonosor ne moriantur. 111.1008A|

« In principio regni Joacim filii Josiae regis Juda, factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens. » (Hieron.) Hoc in editione LXX non habetur, et multi putant sequentis capituli esse principium, quod nequaquam ita est, sed jungendum superiori, ut quidquid dictum refertur, et factum, in principio regni Joacim, factum esse credamus: Unde et mittendi in Aegyptum, quasi ad amicum regem habuit potestatem. Videntur autem mihi Septuaginta titulum istum hac ratione siluisse, ne secundo dicere viderentur. Jam nunc in principio posuerant: 111.1008B| « In principio regis Joacim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino dicens: »

« Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas » ( sive κλοιοὺς, quae Hebraice appellantur et sermone vulgari Boias ), « ponesque eas in collo tuo, et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis per manum nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedechiam regem Juda, et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel; haec dicetis ad dominos vestros. » Praeterita visio in principio facta est ad prophetam regni Joacim filii Josiae regis Juda. Haec autem sub Sedechia, qui 111.1008C| extremus regnavit in Hierusalem, et sub quo urbs capta est atque subversa. Praecipiturque Jeremiae, ut catenas, sive furcas ligneas, quae ut diximus Hebraice appellantur imponat collo suo, et mittat eas ad reges Edom, Moab, filiorum Ammon, Tyri, Sidonis, per legatos, qui venerant ad Sedechiam: et praecipiat suis dominis nuntiare, quod regi Nabuchodonosor servire debeant, et audire, quae sequens prophetae sermo prosequitur. Ac ne forsitan legati, et reges istarum gentium responderent, cur hoc tuo populo non praecipis? Sedechiae quoque regi similia loquitur, et sacerdotibus ac prophetis. Hunc locum allegoricus semper interpres ( id est Origenes ), et historiae fugiens veritatem, interpretatur de coelesti Hierusalem, quod debeant habitatores 111.1008D| ejus sponte assumere corpora, et descendere in Babylonem, id est, confusionem mundi istius, qui in maligno positus est, et servire regi Babylonio, haud dubium quin diabolo: quod si hoc facere noluerint, nequaquam gravia corpora portaturos, sed perituros gladio et fame et peste, et nequaquam homines futuros, sed daemones. Hoc ille dixerit, ne defensores ejus nobis calumniam faciant. Caeterum nos simplicem, et veram sequamur historiam, ne quibusdam nubibus atque praestigiis involvamur.

« Ego feci terram, et hominem, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento: et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. Licet ἀνθρωποπάθως 111.1009A| haec Scriptura loquatur quomodo nos homines loqui possumus, et intelligere, tamen fortitudo Dei et brachium ejus ille est, de quo et Apostolus loquitur: « Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I); » et Isaias: « Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? » (Isa. LIII.) Scribit et Joannes evangelista: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I); » David quoque in suo carmine loquitur: « Verbo Domini coeli firmati, et spiritu oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. XXXII). » Quod autem ait: « Dedi eam ei qui placuit in oculis meis, » hoc significat quod omnia humano generi per Dei gratiam sint tributa. « Ego, inquit, feci terram, et hominem et jumenta. » Ordo contrarius: in Genesi enim (Gen. I) primitus 111.1009B| fiunt animantia, et extremus homo, sed hic prius hominem nominat, et postea quae subjecta sunt homini.

« Nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi. Et servient ei omnes gentes et filio ejus, et filio filii ejus. » Cujus infelicitatis est Israel, quando comparatione ejus Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Scriptum est in Evangelio: « Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit; in propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). » Recte itaque conditor creaturam suam tradit cui voluerit. Denique et diabolus, in cujus typum praecessit Nabuchodonosor confitetur: « Haec omnia mihi tradita 111.1009C| sunt. » Quod autem intulit: « Insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi, » vel simpliciter omne genus animantium intelligere debemus: cum homine enim et ea traduntur, quae ei subdita sunt; aut certe, bestias, feras, gentes accipiamus: quod etiam illae serviant, quae prius servire non noverant. Filium autem ejus, et filium filii, juxta Hebraicum Balthasar vocat, et Evilmerodach, de quibus scribit Daniel.

« Donec veniat tempus terrae ejus et ipsius. » Pulchre ne perpetuum Nabuchodonosor putaretur imperium, et ipsum dicit a Medis Persisque capiendum. Hoc est enim quod significat: « donec veniat tempus terrae ejus, et ipsius. » Sed nec hoc habetur 111.1009D| in LXX.

« Et servient ei gentes multae, et reges magni. » Non dixit, omnes, hoc enim proprie Christi debetur imperio, quanquam juxta Symmachum non legatur: « Et servient ei gentes multae, et reges magni, » sed, « subjicient eum servituti gentes multae, et reges magni, » ut ipse quoque serviat Medis et Persis, cui omnes ante servierant gentes. Hoc quod ex Hebraico posuimus: « Dedi ei, ut serviant illi, et servient ei omnes gentes, et filio ejus et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius, et servituti eum subjiciant gentes multae, et reges magni. » In LXX, ut jam diximus, editione non legitur.

« Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor 111.1010A| regi Babylonis, et quicunque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et fame, et peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus. » Non solum Dominus peccatrices gentes subjiciet Nabuchodonosor, sed Apostolus de peccatoribus loquitur: « Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I); » et in alio loco: « Tradidi hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). » Potestatibus quoque obediendum monet non solum propter iram, sed et propter conscientiam, ne condemnemur ab eis

« Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis, 111.1010B| quia mendacium prophetant vobis, ut longe faciant vos de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. Gens autem quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea. » Delirat et in hoc loco allegoricus interpres, et hortatur in coelesti positos Hierusalem, ne audiant prophetas suos, atque divinos, somniatores, et augures, et maleficos: sed ut potius serviant Nabuchodonosor, et corpus humilitatis assumant, infantium vagitus, et incunabula parvulorum. Si enim hoc fecerint expleto famulatu et conditione mortalitatis humanae, reversuros eos ad terram suam, et habitaturos in ea, et operaturos, quae prius operati sunt. Dicitque se suspicari eos, qui Dei praecepta 111.1010C| contempserint, humanis corporibus praegravari, futuros daemones et immundos spiritus, et sedem pristinam nequaquam recepturos. Nos autem simpliciter exponamus, et prophetas esse in gentibus, qui simulent se divino spiritu ventura praedicere, et divinos, de quibus et vulgare proverbium est: Aiunt divinare sapientes, et somniatores, qui imitantur Joseph et Daniel, et augures, qui volatu avium et oscinum vocibus faciendum quid vel non faciendum denuntiant, et maleficos, quos vel veneficos possumus appellare, vel daemonum phantasmatibus servientes, qui Hebraice dicuntur . Omnes isti decipiunt, inquit, vos atque supplantant, ne serviatis regi Babylonis. Multo enim melius est servitutem sponte suscipere, et amicum habere, cui servias, et genitalem 111.1010D| terram colere, quam vi et necessitate servire captivos.

« Et ad Sedechiam regem Juda locutus sum, secundum omnia verba haec, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis. Quare moriemini tu et populus tuus, gladio, fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis? Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Nolite servire regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur vobis. Quia non misi eos, ait Dominus: et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis. » Post 111.1011A| universas gentes transit ad Sedechiam regem Juda, et iisdem quibus gentibus comminatus est sermonibus loquitur. Neque enim meretur privilegium gentis Israeliticae, qui caeteris gentibus aut similia, aut majora peccavit. Denique quia audire contempsit populus perduellis, gladio et fame, et peste consumptus est. Observandum autem in Scriptura sancta quod pro pseudoprophetis appellet prophetas, qui vaticinentur in nomine Domini mendaciter. Hoc autem faciunt, inquit, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis. Et eorum igitur, qui decipiuntur, et eorum, qui decipiunt, similis interitus est. Hoc quod de Hebraico posuimus: « Sub jugo regis Babylonis, et servite ei, et populo ejus, et vivetis: quare moriemini tu, et 111.1011B| populus tuus, gladio et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis, » in LXX non habetur. Et idcirco admoneo, ut prudens lector intelligat quantum desit per singula Graecis codicibus et Latinis.

« Et ad sacerdotes, et ad populum istum locutus sum, dicens: Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis. » ( Hoc quod posuimus nunc cito, in Septuaginta non habetur, et illud quod sequitur: ) « Nolite audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? » 111.1011C| Post gentes autem et regem sacerdotibus loquitur et populo: quia jam prophetis supra interitum nuntiaverat dicens: « Ut ejiciam vos et pereatis, » tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis. Loquitur autem eadem, quae locutus fuerat regi et gentibus, ne audiant verba prophetarum suorum, et dicant vasa templi Domini jam reportanda, quae cum Jechonia principibusque, et matre ejus fuerant asportata: monetque ut deserviant regi Babylonis, et vivant, et civitas sponte subjecta nequaquam tradatur incendio: et in hoc clementia Domini, leviori poenae vult tradere, ne sustineant graviorem.

« Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant. » Quodque sequitur, et subdituri sumus usque ad finem hujus capituli, in Septuaginta non habetur.

111.1012A| « Domino exercituum, ut non veniant vasa quae relicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Hierusalem, et in Babylonem. Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases » ( pro quibus in Hebraico scriptum est « et ad reliqua vasa eorum, quae remanserunt in civitate hac, quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Jechoniam filium Joachim regem Juda de Hierusalem in Babylonem, et omnes optimates Judae et Hierusalem. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Hierusalem: In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus: et afferri faciam 111.1012B| ea, et restituam in loco isto. » Haec, ut diximus, in LXX non habentur, sed de Hebraica veritate translata sunt; pro quo aliud, quod scriptum non erat, posuere dicentes: « Est mihi, quia sic dixit Dominus, Et reliqua vasa quae non tulit rex Babylonis, quando transtulit Jechoniam de Hierusalem in Babylonem, intrabunt, dicit Dominus, » sensum magis quam verba ponentes: forsitan irrationale arbitrati, ut Deus loqueretur ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasa quae remanserant in Hierusalem: quasi non legamus, et vermi matutino increpuisse Dominum, et ad mare locutum: « Tace et obmutesce (Jon. IV). » Quodque ait, « occurrant mihi, » sive « Domino exercituum, » illud ostendit verum prophetam posse Domino precibus resistere, secundum 111.1012C| quod et Moyses stetit in percussione contra Dominum, ut averteret iram furoris ejus. Samuel quoque idem fecit (I Reg. VIII); et Dominus ad Moysen: « Dimitte me, ait, percutiam populum istum (Exod. XXXII). » Quando autem dicit, « dimitte me, » ostendit se precibus sanctorum posse retineri. Occurrant, inquit, prophetae, et quaecunque praedicunt opere completa demonstrent et tunc veritate vaticinium comprobabitur. Columnas autem et mare, et bases, et reliqua vasorum in Malachim, et in extremo hujus prophetae volumine legimus (IV Reg. ult.) Et enumerantur vasa quae translata sint in Babylonem, quando captus est Sedechias: et incensa civitas, templumque subversum.

LIBER UNDECIMUS. 111.1011|

111.1011D| Mira caecitas Judaeorum, et dolenda miseria, qui Nec beneficiis unquam flecti, nec flagellis corripi poterant, ut creatoris sui imperio subjicerentur: sed dura cervice, et indomita mente rebellantes, semper contentiose agebant contra Dominum. Nam veris prophetis ejus, qui prioribus regibus legem Dei praevaricantibus poenas futuras praedicebant, et id etiam factis probatum est, quod eis praenuntiaverant, increduli 111.1012D| existentes, magis pseudoprophetis, qui prospera pollicebantur, fidem adhibere elegerunt: cum in medio hostium constituti quotidie periclitarentur, et ad mortem appropinquarent. Unde nunc in posterioribus legitur quod Ananiae filii Azur falsis vaticiniis innitentes, Jeremiae, imo Dei per ipsum, verba penitus respuerent: quod eis ad certum interitum etiam portendebat.

CAPUT XXVIII. Jeremias respondet Ananiae, qui ait rediturum populum, et omnia vasa post duos annos Jerusalem, amen: et punit Deus Ananiam propter mendacium. 111.1013A|

« Et factum est in anno illo, in principio regni Sedechiae regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contrivi jugum regis Babylonis: adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini. » ( Hieron. ) Quos Hebraicum prophetas, hoc est, , Septuaginta pseudoprophetas interpretati sunt, ut manifestiorem facerent intelligentiam. Denique et in 111.1013B| praesenti loco propheta dicitur, hoc est , et non pseudopropheta. Fit autem sermo Domini sub rege Sedechia in quarto anno regni ejus, in mense quinto. Necdum propheta Ezechiel vaticinante in Babylone ad eos, qui cum Jechonia fuerant transmigrati: habetque fiduciam in templo Domini loqui contra prophetam, quia prospera populo pollicetur, et libenter audiuntur mendacia: praesertim quae laeta promittunt. Jeremias dixerat etiam caetera vasa, vel templi, vel domus regiae, et universi populi quae Nabuchodonosor dimiserat transferenda Babylonem. Hic autem e contrario etiam ea, quae translata fuerant referenda promittit.

« Quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. Et Jechoniam 111.1013C| filium Joachim regem Juda, et omnem transmigrationem Judae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus conteram enim jugum regis Babylonis. » Pro quibus Septuaginta transtulerunt: « Jechoniam et transmigrationem Judae. Quia conteram jugum regis Babylonis, breviter Hebraicae veritatis sensum magis quam verba ponentes. Pollicetur autem Ananias propheta, ut tunc populo videbatur, non solum vasa, sed et regem Jechoniam reducendum esse Hierusalem, et jugum regis Babylonis conterendum, hoc est, destruendum ejus imperium: et hoc necdum completo, futurum biennio, ut gaudii magnitudinem vicinum tempus repromissionis augeret.

« Et dixit Jeremias propheta ad Ananiam prophetam, 111.1013D| in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, et ait Jeremias propheta: Amen, sic faciat Dominus. Suscitet Dominus verba tua, quae tu prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. » Optat fieri quod pseudopropheta mentitur, hoc enim significat amen: quo verbo saepe Dominus Salvator utitur in Evangelio: « Amen, dico vobis (Joan. V). » Et cupit pro rerum prosperitate magis illum, quam se vera dicere. Unde et alius propheta testatur, dicens: « Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer (Mich. II). » E contrario Jonas contristatur, quare mentitus sit, et arguitur a Domino, 111.1014A| quod illius prophetiae nolit mendacium non esse, quam tantae ruinam multitudinis (Jon. III). Ac ne videretur pseudoprophetae comprobare vaticinium, sub aliorum exemplo absque injuria mentientis asserit veritatem.

« Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi: Prophetae, qui fuerunt ante me et te ab initio, et prophetaverunt super terras multas, et super regna magna, et de praelio, et de afflictione, et de fame. Propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. » Poterat Jeremias Ananiae dicere: Falsum loqueris, decipis populum, non es propheta, sed pseudopropheta. Quod si dixisset, poterat et 111.1014B| pseudopropheta in Jeremiam eadem retorquere. Ergo non facit injuriam, et quasi ad prophetam loquitur. Non solum, inquit, ego sum propheta, et tu, sed fuere ante me et te multi alii, quorum fuit Isaias, Osse, Joel et Amos, et caeteri: prophetaverunt, inquit, contra terras multas, et regna non parva, sed magna, bellum illis, et adversa, et rerum omnium penuriam nuntiantes, et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera, utrorumque sententia non adulatione mendacii, sed rerum exitu comprobata est. Sub aliorum igitur exemplo de se loquitur, et Anania, quod cum rerum finis advenerit, tunc prophetarum veritas ostendatur. Hoc idem et Dominus locutus est per Moysen (Deut. XXIII), quod propheta vaticinii fine monstretur. Et hoc animadvertendum 111.1014C| quod non minaciter, non truculenter, sed fiducia veritatis increpet mentientem, et differat in futurum, ut qui audiunt rerum exitum praestolentur.

« Et tulit Ananias propheta catenam ( vel furcam, quae Hebraice dicitur de collo Jeremiae prophetae, et confregit eam. Et ait Ananias, in conspectu omnis populi dicens: Haec dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis duobus annis dierum de collo omnium gentium: et abiit Jeremias in viam suam. » Duos annos non transtulere Septuaginta, prophetam quoque non dixere Ananiam, ne scilicet prophetam viderentur dicere, qui propheta non erat; quasi non multa in Scripturis sanctis dicantur, juxta opinionem illius temporis quo gesta referuntur, et non juxta quod 111.1014D| rei veritas continebat. Denique et Joseph in Evangelio pater Domini vocatur, et ipsa Maria, quae sciebat se de Spiritu sancto concepisse, et responderat angelo: « Quomodo erit istud, quia virum non cognovi? (Luc. I) » loquitur ad filium: « Fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te (Luc. II). » Simulque consideranda prudentia Jeremiae, et humilitas atque patientia. Pseudopropheta rebus facit injuriam, et arreptam furcam de cervice ejus conterit, quod utique in ferrea facere non poterat: iste tacet, doloremque dissimulat. Necdum enim a Domino quid loqueretur fuerat revelatum, ut tacite sancta Scriptura demonstret: nequaquam prophetas suo tantum arbitrio loqui, sed ex Dei voluntate: 111.1015A| maxime de futuris, quorum solius Dei notitia est. Abiit, inquit, et recessit in viam suam, quasi victus, et illud implens propheticum: « Factus sum quasi homo non audiens, nec habens in ore suo increpationes (Psal. XXVII). »

« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Ananias propheta catenam ( vel furcam) de collo Jeremiae prophetae, dicens: Vade et dices Ananiae: Haec dicit Dominus: Catenam ( vel furcam) ligneam contrivisti, et facies ( sive faciam) pro eis furcas ferreas, quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis. » Quodque sequitur: « et servient ei, insuper bestias terrae 111.1015B| dedi illi, » in Septuaginta non habetur, et in praesenti loco juxta LXX Ananias propheta non scribitur, et in consequentibus, ne scilicet, ut prius dixi, pseudoprophetam appellare viderentur prophetam. Sed quid ad Hebraicam veritatem? Postquam abiit Jeremias propheta in viam suam, et injuriam silentio devoravit, factus est sermo Domini ad eum, ut non suis verbis propheta loqueretur ad pseudoprophetam mendacio gloriantem, sed diceret: « Haec dicit Dominus. » Quanquam et Ananias confringens furcam ligneam, eadem auctoritate in conspectu Domini sit locutus, « haec dicit Dominus. » Imitatur enim semper mendacium veritatem. Quodque intulit: « Furcas ligneas contrivisti, et facies ( sive fecisti) pro eis catenas ferreas, » hoc ostendit quod minorem renuens poenam, majoris 111.1015C| supplicii causa fuerit in populo. Delirat in hoc loco allegoricus interpres, furcas et catenas ligneas aetherea appellans, et aerea corpora, daemonum videlicet et adversariarum potestatum. Furcas autem, sive catenas ferreas, nostra corpora crassiora, quae nervis et ossibus, carnibus, venisque contexta sint: ut qui noluerint de coelesti Hierusalem pro qualitate peccati minores subire cruciatus, in catenas nostrorum corporum condemnentur, et infantiae vagitus pannorum vincula sordesque sustineant, et serviant diabolo regi Babylonis, id est, mundi hujus, dicente Scriptura: « Mundus in maligno positus est (I Joan. V) » cum bestiis terrae, quae in brutorum animantium sint corpora religata. Compulit me tractator indoctus, et sectator calumniae Grunnianae aperte ponere 111.1015D| aliena vitia, quae prius cum dissimulatione dicebam, lectoris prudentiae derelinquens.

« Et dixit Jeremias propheta ad Ananiam prophetam: Audi, Anania: Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio, idcirco haec dicit Dominus: Ecce mittam ( sive ejiciam) te a facie terrae, hoc anno morieris. » Quodque sequitur, « quia adversum Dominum locutus es. Et mortuus est Ananias propheta in anno illo, mense septimo, » in LXX non habetur. Pro quo tantum posuerunt, « et mortuus est mense septimo, » et hic in LXX Ananias propheta non dicitur, cum secundum Hebraicum Scriptura sancta prophetam vocet, licet in eo quod arguit eum Jeremias dicens: « Audi, 111.1016A| Anania, non misit te Dominus, » prophetam tacuerit. Quomodo enim prophetam poterat appellare, quem missum a Domino denegabat? Sed historiae veritas et ordo servatur, sicut supra diximus, non juxta id quod erat, sed juxta id quod illo tempore putabatur. Decepisti, inquit, populum mendacio, ne Dei sententiae acquiesceret, unde scias te hoc anno esse moriturum. Si quando morimur de carceribus corporum liberamur, secundum illud testimonium, quod male interpretantur haeretici: « Educ de carcere animam meam (Psal. CXLI), » quomodo nunc pseudoprophetae pro supplicio mors irrogatur? Sed et hoc loco notandum quod Jeremias a pseudopropheta passus injuriam, necdum ad se facto sermone Domini silet, postea vero missus a Domino audacter arguit mentientem, 111.1016B| et mortem propinquam nuntiat. Quodque in mense septimo mortuus est, qui semper interpretari solent, requiem sub hoc numero demonstrari, forsitan eum idcirco mense septimo mortuum mentientur, ut de malis corporis liberaretur, juxta illud quod scriptum profertur: « Mors viro requies (Eccli. XXI). » Nos autem novimus corpora credentium templa esse Dei, si tamen Spiritus sanctus habitet in illis.

CAPUT XXIX. Jeremias mittit librum ad transmigrationem; post annos septuaginta visitabuntur; et monet ut caveant pseudoprophetas.

« Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, 111.1016C| et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem, postquam egressus est Jechonias rex, et domina ( sive regina), et eunuchi, et principes Judae et Hierusalem ( sive optimates), et artifices de Hierusalem, in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helchiae, quos misit Sedechias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtulit de Hierusalem in Babylonem: Aedificate domos, et habitate, et plantate hortos ( sive pomaria), et comedite fructum earum, accipite uxores, et generate filios et filias, date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini et 111.1016D| nolite esse pauci numero, et quaerite pacem civitatis ( sive terrae) ad quam transtuli vos, et adorate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. » Haec epistola, imo libellus Jeremiae prophetae, per legatos Sedechiae Elasam et Gamariam mittitur in Babylonem ad eos qui cum Jechonia et matre ejus translati fuerant a Nabuchodonosor, ut per occasionem legationis regiae suum quoque opus propheta compleret, et moneret populum transmigratum quae sibi a Domino fuerant imperata. Pulchreque dixit: « Egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Judae, » et caeteri. Et: « Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi quam transtulit de Hierusalem in 111.1017A| Babylonem. » Ut non potentia regis Babylonis, sed Domini voluntate translati esse videantur. Et primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, ut secundum ordinem aetatis, prophetae quoque ad eos qui monebantur litterae pervenirent. Monet autem eos non suis verbis, sed Domini, ut aedificent domos et habitent in eis, et plantent hortos, sive pomaria, et comedant fructum eorum, accipiant uxores, et generent filios et filias, et multiplicentur in loco transmigrationis, et non sint pauci numero, quaerentque pacem civitatis, sive terrae, ad quam transtulerit eos et orent pro ea ad Dominum, causasque reddens ait: « Quia in pace illius terrae erit pax vobis. » Jeremiae, quia propter breve tempus erat Hierusalem 111.1017B| secutura captivitas, imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Unde et nobis per Apostolum dicitur: « Tempus breviatum est, superest ut qui habent uxores sic sint quasi non habeant (I Cor. VII). » Quod si propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur! Hoc autem totum praecepit vaticinium prophetale, ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis propter breve tempus in Hierusalem reditum promittebant. Sed ut sciant multo se in Babylone tempore moraturos, ita ut uxores accipere, plantare pomaria, hortosque serere, aedificare domos, et generare filios debeant. Quodque intulit: « Quaerite pacem civitatis, » ( sive terrae); et iterum: « Quia in pace illius erit pax vobis; » illud 111.1017C| apostolicum comprobatur in quo jubet: « Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et cunctis, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I Tim. II). » Porro secundum mysticos intellectus, postquam de Hierusalem, id est de Ecclesia, propter nostra peccata ejecti fuerimus, et traditi Nabuchodonosor, de quo dicit Apostolus: « Tradidi hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini (I Cor. V); » et iterum: « Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I), » non debemus esse securi, nec torpentes otio, salutem penitus desperare, sed primum aedificare domos, non super arenam, 111.1017D| sed super petram, et tales domos, quales aedificaverunt et obstetrices in Exodo (Exod. I), quia timebant Dominum. Dein plantare hortos, sive pomaria, qualem et Dominus plantavit paradisum in Eden, et posuit in eo lignum vitae, de quo scriptum est: « Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III). » Tertio accipere uxores, quarum una est sapientia, de qua scribit Salomon: « Ama illam et servabit te; circumda illam, et exaltabit te (Prov. IV); » et in alio loco: « Hanc exquisivi sponsam accipere mihi, et amator factus sum decoris ejus (Sap. VIII). » Nec sufficit nobis una conjux sapientia, nisi habeamus et reliqua fortitudinem, temperantiam, atque justitiam, ut 111.1018A| plures ex eis generemus filios: filias quoque nostras dabimus viris, ut et fidei veritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona jungantur fidei sanitati: talesque filios generantes et filias, multiplicemur numero, ut destruentes ea, quae parvuli sunt, et in perfectum crescentes virum, audire mereamur: « Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est (I Joan. II), » et cum Apostolo dicamus liberis nostris: « In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). » Quaeramus quoque pacem Ecclesiae, civitati, et terrae nostrae, ut ad eam redire mereamur, de qua Domini judicio translati sumus, ut habitaremus in confusionis errore: si enim illa susceperit nos, habebimus pacem. Simulque consideranda 111.1018B| clementia Domini. Orare praecipit pro inimicis nostris, et benefacere his qui persequuntur nos, ut non simus nostra tantum salute contenti, sed inimicorum quoque uaeramus salutem (Luc. VI). »

« Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri: et ne attendatis ad somnia vestra quae vos somniatis: quia falso isti prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. » Prophetas, imo pseudoprophetas, et divinos, et somniatores fuisse in Babylone, inter eos quos Nabuchodonosor cum Jechonia et matre ejus abduxerat, Ezechiel propheta testatur: scribens contra eos, quibus Jeremias quoque praecepit non credendum (Ezech. XIII). Necdum autem eo tempore, 111.1018C| quo haec Epistola dirigebatur Ezechiel in Babylone coeperat prophetare. Hic enim sermo in principio regis Sedechiae mittitur. Ezechiel autem quinto anno transmigrationis Jechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedechiae erat. Porro secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere, qui aliter Scripturarum verba accipiunt, quam Spiritus sanctus sonat, et divinos eos, qui conjecturam mentis suae, et incerta futurorumque vera pronuntiant absque divinorum auctoritate verborum: somniatores quoque qui non audiunt illud scriptum: « Ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitationem palpebris tuis (Prov. VI). » De quibus et Judas apostolus loquitur: « Similiter et hi somniantes carnem quidem maculant: dominationem autem spernunt 111.1018D| (Jud. 8); » quorum mens nequaquam vigilat, sed arrogantiae et erroris sopore depressa, noctis horrore circumdatur; quibus loquitur et apostolus Paulus: « Elevare, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V). »

« Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes quas cogito super vos, dicit Dominus: cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem bonum, et patientiam ( sive spem); et invocabitis me, et ibitis ( sive juxta Symmachum invenietis) et orabitis me, et exaudiam vos: quaeretis me et invenietis, 111.1019A| cum quaesieritis me in toto corde vestro, et inveniar a vobis ( sive apparebo vobis), dicit Dominus. » Nolite, inquit, credere pseudoprophetis, divinis et somniatoribus vestris, qui vobis vicinum in Hierusalem reditum pollicentur: nisi enim septuaginta anni expleti fuerint, Cyro rege Persarum ante captivos remittente, nequaquam in patriam revertemini: et tunc in ea promissa complebo, ut reducam vos ad locum istum? Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus. » Se dicit nosse quid cogitet: illos autem cum suis prophetis, divinis et somniatoribus ignorare. Futurorum igitur scientia soli Deo competit: « Ut dem vobis, ait, finem et patientiam: finem captivitatis, et patientiam laborum praesentium, sive spem futurorum. Tunc invocabitis 111.1019B| me et ibitis Hierusalem et orabitis, et exaudiam vos. Certe absque invocatione et oratione captivorum poterat implere Dominus quod promiserat: sed hortatur eos ad preces, ut quod promissum est mereantur accipere. « Quaeretis et invenietis me, cum quaesieritis me in toto corde vestro, » juxta illud Evangelii: « Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII). » Secundum anagogen tandiu in saeculi hujus confusione versamur, quandiu requiem septenarii numeri mereamur accipere: et accepta poenitentia Deus impleat quod promisit, et reducamur ad locum nostrum Ecclesiam. Idcirco enim Dominus percutere visus est, ut sanaret: dabitque nobis finem laboris nostri atque patientiae, et invocabimus eum et revertemur in 111.1019C| Ecclesiam, et orabimus et exaudiemur: quaeremus et inveniemus eum, cum ex toto corde quaesierimus illum, et tunc apparebit nobis. Quidam septuaginta annos juxta illud interpretantur quod scriptum est: « Dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni (Psal. LXXXIX), » qui cum fuerint expleti, tunc ad Dominum revertamur in toto corde nostro, et exaudiamur, et finis sit laboris nostri atque patientiae. Nunc enim in umbra nos omnia et in imagine possidere.

« Et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quos expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. Quia dixistis: Suscitabit nobis Dominus prophetas in 111.1019D| Babylone. Haec enim dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, et ad fratres vestros, qui non sunt ingressi vobiscum in transmigrationem. Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego mittam in eos gladium, famem, et pestem, et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint. Et persequar eos in gladio, et in fame et in pestilentia, et dabo vos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego ejeci eos, eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens, 111.1020A| et non audistis, dicit Dominus. Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem. » Huc usque in LXX non habentur quae asteriscis praenotavi, caetera enim in quibus vel singuli versus, vel pauca ab eis praetermissa sunt verba, victus taedio annotare nolui, ne fastidium legenti facerem. Pollicetur autem Dominus his, qui erant in transmigratione, quod post septuaginta annos captivitatis redire eos faciat de universis gentibus, de cunctis locis, ad quae expulerit eos, et captivitate laxata pristinum statum et patriam recipere. Et cum ego haec, inquit, mea sponte facturus sim, et certo tempore redituros vos, frustra decipimini, et putatis vos habere prophetas in Babylone, qui vobis falsa promittunt: ita autem sciatis nequaquam 111.1020B| vos reditum nunc sperare debere, sed aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores et generare filios, et multiplicari numero, et tempus exspectare promissum. Audite quid Dominus loquatur ad Sedechiam, qui nunc regnat in Hierusalem, et ad omnes habitatores urbis hujus, id est ad fratres vestros, qui noluerunt obedire meae sententiae, et Babylonem migrare vobiscum, quod nequaquam captivitatem possint effugere, sed gladio, et fame, et peste moriantur. « Et ponam eos quasi ficus malas, » quas Theodotio interpretatus est sudrinas; Secunda, pessimas; Symmachus novissimas, quae Hebraice appellantur Sed scriptorum vitio pro media syllaba sive littera α Graecum δ inolevit, ut pro suarim legatur sudrim. Quomodo autem cophinus, sive calathus, 111.1020C| qui habebat ficus bonas, primitivas habuisse dicitur: sic alter cophinus qui habebat ficus malas, habuisse ficus novissimas scribitur. Et persequar, inquit, eos qui nunc in Hierusalem urbe versantur, gladio, fame, et pestilentia, ut primum obsidione, confestim, qui remanere et effugere potuerint dispergantur in universas terras, et exemplo sint omnibus maledictionis, stuporis, et sibili, et opprobrii, ad quos ego ejiciam vos quia non audierunt verba mea, dicit Dominus, quae per servos meos locutus sum, ad eos de nocte consurgens et mittens, et nunquam monere cessavi, ut imitarentur vos, qui in transmigratione securo otio perfruimini, donec promissio Domini compleatur. Vos autem, qui meae obedistis sententiae, et regi vos Babylonio tradidistis, audite, quae 111.1020D| dicturus sim. Et in hoc loco delirus interpres somniat ruinam coelestis Hierusalem, et ad eos prophetiam dirigi suspicatur, qui in hujus mundi Babylonia regione versantur, quod benefecerint in haec corpora sponte descendere, et in tera Chaldaeorum aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores, filios generare, bonisque operibus restitui post septuaginta annos in locum pristinum et in coelestem Hierusalem, illos autem qui noluerint propria voluntate ad terrena descendere haec passuros, quae Dominus Sedechiae et ejus populo comminatur, qui noluerint imitari fratres suos, nec venire in Babylonem, quod mittat in eos gladium, famem, et pestem, hoc est rerum omnium penuriam, et ponat quasi ficus pessimas, 111.1021A| quae penitus comedi non possunt. Et persequatur eos gladio sempiterno, et det in vexationem universis regnis terrae, quo scilicet nequaquam homines, sed daemones fiant aeriae potestates, et sint apud cunctos angelos, qui praesint singulis provinciis in maledictionem et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus. Et hoc eos idcirco passuros, quia verba prophetarum in coelesti Hierusalem audire noluerint, qui eos hortabantur, ut ad terrena descenderent, et corpus humilitatis assumerent, et acta poenitudine post verum sabbatismum locum pristinum possiderent. Haec ille dixerit, quae cum audiunt discipulis ejus, et Grunnianae fabulae stercora putant se divina audire mysteria. Nos quoque qui ista contemnimus quasi pro brutis habent animantibus 111.1021B| et vocant πηλουσιώτας, eo quod in luto istius corporis constituti, non possumus sentire coelestia.

« Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Chuliae, et ad Sedechiam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Judae, quae est in Babylone dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedechiam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne. Pro eo quod fecerunt stultitiam ( sive iniquitatem) in Israel, et moechati sunt uxores amicorum ( sive civium) suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, 111.1021C| dicit dominus. » Aiunt Hebraei hos esse presbyteros qui fecerint stultitiam in Israel, et moechati sunt uxores civium suorum, quorum uni loquitur Daniel: « Inveterate dierum malorum; » et alteri: « Semen Chanaan et non Juda; species decepit te, et concupiscentia pervertit cor tuum. Sic faciebatis filiabus Israel, et illae metuentes loquebantur vobiscum, sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram (Dan. XIII). » Quodque propheta nunc loquitur: « Et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis, » illud significari putant, quod miseras mulierculas quae circumferuntur omni vento doctrinae sic deceperint, quod dicerent eis, qui de tribu Juda erant, Christum de suo semine esse generandum. Quae illectae cupidine praebebant corpora sua, quasi 111.1021D| matres futurae Christi. Sed illud quod impraesentiarum dicitur, « quos frixit rex Babylonis in igne, » videtur Danielis historiae contraire. Ille enim asserit eos ad sententiam Danielis a populo esse lapidatos: hic vero scriptum est quod frixerit eos rex Babylonis in igne. Unde et a plerisque ac pene omnibus Hebraeis, ipsa quasi fabula non recipitur, nec legitur in synagogis Judaeorum. Quomodo enim, inquiunt, fieri poterat, ut captivi lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem? Magisque hoc esse verum affirmant, quod scribit Jeremias, convictos quidem esse presbyteros a Daniele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captivos, ut victor et dominus, habebat imperium. Quanti et de nostro 111.1022A| grege similes Achab et Sedechiae prophetant in nomine Domini mendacium, et faciunt stultitiam in Israel, et moechantur uxores civium suorum, qui in eadem Ecclesiae sunt urbe generati! quos verus Nabuchodonosor friget in igne peccati, dicente Osee propheta: « Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente (Ose. VII). » Felix qui tollit jugum ab adolescentia sua et sedet solus, qui amaritudine repletus est, potestque dicere cum David: « Non sedi in concilio malignantium, et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV). » Quodque intulit nunc propheta: « Ego sum judex et testis, dicit Dominus, » hunc habet sensum: Haec quae dico de duobus pseudoprophetis, qui loquuntur verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaveram eis, nequaquam 111.1022B| opinione cognovi, sed ipse scio vera esse, quem celare nemo potest, nec et effugere mei judicii veritatem.

« Et ad Semeiam Neellamitem dices. Et quod sequitur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti libros in nomine tuo ad omnem populum qui est in Hierusalem, » in LXX non habetur. Rursumque addidere de suo: « Non misi te in nomine meo. » Et consequenter juxta ordinem: « Et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem. » Et iterum de Hebraeo: « Et ad omnes sacerdotes. » Ac deinde historia texitur: « Dominus dedit te sacerdotem pro Joiade sacerdote, ut sis dux ( sive praeceptor) et episcopus, in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum, et in carcerem ( sive in 111.1022C| custodiam) et in cataracten » ( quem Symmachus μόχλον, Aquila ipsum verbum hebraicum posuit SINAC). Et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathotitem qui prophetat vobis? quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est; aedificate domos, et habitate, et plantate hortos, et comedite fructum eorum. Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae. » Semeias de loco Neellami, qui interpretatur torrens, cum rege Jechonia ductus fuerat in Babylonem, et prophetabat populo mendaciter, eo quod celeriter essent Hierusalem reversuri. Fuisse autem eum pseudopro phetam, sequentia verba Jeremiae demonstrant: « Haec dicit Dominus ad Semeiam Neellamitem, pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum. » Quia 111.1022D| igitur Jeremias ad eos qui erant in Babylone litteras miserat dicens: « Aedificate domos et habitate, plantate hortos, et comedite fructum eorum, accipite uxores et generate filios; » et post alia junxerat: « Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri; » ac deinde: « quia falso isti prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos dicit Dominus: » intelligens Semeias sub communi nomine pseudoprophetarum contra se scriptum, mittit litteras Hierusalem ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad reliquos sacerdotes contra Jeremiam, quare non increpetur a Sophonia sacerdote, cujus officium est discernendi inter prophetas, qui Spiritu sancto loquantur, et qui contrario, et recludi jubeatur 111.1023A| in carcerem, ut mendacii sui poenas luat et populum ultra supplantare desistat. Joiades sacerdos fuit, qui Joas post interfectionem Gotholiae [Athaliae] imperium tradidit et interfecit sacerdotes Baal (IV Reg. XI, II Par. XXIII). Hoc est ergo quod scribit: Quare non imitaris Joiadem sacerdotem, et interficis Jeremiam pseudoprophetam? Dominus enim te pro Joiade constituit, ut habeas curam templi, et praecipue discernas, qui sancto Spiritu loquantur, qui daemoniaco. Discretiones autem spirituum Dominicae esse gratiae, et Apostolus memorat (I Joan. IV). Cur, inquit, non increpasti Jeremiam Anathotiten? Quod ipse merebatur quasi pseudopropheta, refert in prophetam, et praevenit mendacio veritatem. Unde et prudentiores putantur filii tenebrarum, filiis lucis in 111.1023B| generatione hac. Nobisque agentibus patienter et exspectantibus miserorum salutem, praeveniunt hae retici, et nos suo appellant nomine, ducentes caeci caecos in foveam « Misit, inquit, ad nos in Babylonem, dicens: Longe est. » Hoc est omne quod dolet, quare adversum suum mendacium Jeremias scripserit veritatem, longe esse reditum, et post septuaginta annos redituros in Hierusalem, unde debere eos aedificare domos, plantare pomaria, et comedere fructum eorum, accipere uxores et facere filios, quae praeteritus sermo narravit. Quas litteras cum accepisset Sophonias sacerdos, ad cujus specialiter nomen scriptae erant, legit Jeremiae, quodammodo suggillans eum et ipsa increpans lectione, quare auderet in Babylonem talia scribere.

111.1023C| Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: « Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Neellamitem: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Neellamitem et super semen ejus. Non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum. » Pseudopropheta Semeias Neellamites, qui de torrente alienas et turbidas aquas sumpserat, irascitur contra mendacium suum vera scripsisse Jeremiam, et ad Sophoniam sacerdotem mittit epistolas, cur ausus sit propheta scribere 111.1023D| veritatem, et cupit eum recludi carcere ne loquatur. Sophonias quoque prophetam latenter accusat, dum legit epistolam mentientis, et accusationem ejus habere se jactitat: quanto magis sceleris rei sunt, qui defendunt pseudoprophetas, et mentientes fovent, et aliorum male inventa, sua faciunt esse peccata? Audiat itaque pseudopropheta, intelligat sacerdos, quid per eum et ipse audire mereatur. Haec dicit Dominus: « Ecce ego visitabo super Semeiam. » Hoc Dominus loquitur, non propheta, quod visitet super Semeiam Neellamitem, non in remedium, sed in supplicium mentientis, juxta illud quod scriptum est: « Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum (Psal. LXXXVIII). » Nec solum super 111.1024A| pseudoprophetam visitat, sed et super semen ejus, omnes discipulos quos suo errore decepit: « Non erit, inquit, ei vir sedens in medio populi hujus. » Deleatur de sanctorum conciliabulo stirps pessima, nec sedeat in medio quiescentium, qui cum stantibus stare non potuit, nec audivit illud: « Si stetisset in substantia mea (Jer. XXIII) » Cumque Dominus perfectionem virtutum omnium finito septenario tempore promittat: ille non videbit bonum, quod sibi in praesenti tempore vindicabat. Hoc autem totum fiet, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum, ut diceret jam soluta peccatorum captivitate, reversuros esse in Hierusalem, quibus Apostolus comminatur: « Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnastis, et utinam 111.1024B| regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum (I Cor. IV) »

CAPUT XXX Tristitiam de captivitate promittit, et gaudium et ultionem in hostes.

« Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro. Ecce enim dies venient, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus Deus; et convertam ( sive sedere faciam) in terra quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (MAUR.) » Hic locus Jeremiae prophetae repromissiones mysticas continebit, quas Judaei putant et nostri Judaizantes in consummatione mundi esse complendas. Nec dum enim 111.1024C| sub Zorobabel possunt expletas convincere: nos autem sequentes auctoritatem apostolorum et evangelistarum, et maxime apostoli Pauli, quidquid populo Israel carnaliter repromittitur, nobis spiritaliter completum esse monstramus, hodieque impleri: nec inter Judaeos et Christianos ullum aliud esse certamen, nisi hoc ut cum illi nosque credamus Christum Dei Filium repromissum, et ea quae sunt futura sub Christo a nobis impleta, ab illis explenda dicantur. Qui igitur jam Christum venisse credimus, necesse est, ut ea quae sub Christo dicuntur futura expleta doceamus, nosque filios esse Abraham, de quibus scriptum est: « Potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham, » ad quem facta est promissio: « Et in semine tuo benedicentur omnes gentes 111.1024D| (Gen. XXVI). » Quam benedictionem, vas electionis in Christo expletam docens, « non dixit: In seminibus, sed in semine qui est Christus (Gal. III). » Hoc, inquit, verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te in libro: ecce enim dies venient, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus Deus: et convertam eos ( sive sedere faciam) in terra quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. » Promittentibus (Hieron.) in Babylone pseudoprophetis cito populum qui cum Jechonia captus fuerat, reversurum, et Anania filio Azur in Hierusalem eadem praedicante, Jeremias propheta et 111.1025A| illud quidem futurum asseruit, non intra biennium, ut illi mentiebantur, sed finitis septuaginta annis. Et tunc scribere jubetur in libro, et memoriae tradere, quae Dominus ventura praenuntiet. Ex quo manifestum est nequaquam vicinum tempus esse vaticinii, sed multa post tempora haec explenda, quando Israel et Juda reversuri sunt in terram suam: et implendum illud quod Ezechiel prophetavit, duas virgas sibi pariter copulandas, et imperaturum David regem, de quo scribit: « Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum (Ezech. XXXVII) » Si quid igitur in illa prophetia diximus, etiam in praesenti loco intelligendum est, praesertim cum eadem, et eo tempore, Ezechiel in Babylone, et Jeremias in Hierusalem prophetaverint.

111.1025B| « Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam. Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris ( sive timoris) audivimus, formido, et non est pax. Interrogate et videte si generat masculus. Quare ergo vidi omnis viri manum super lumbos suos, quasi parturientis: et conversae sunt universae facies in auruginem? » Primum tristia annuntiantur, ut post malorum magnitudinem laeta succedant: gratior quippe est sanitas aegrotatione depulsa: et doloris magnitudo, in magnitudinem vertitur gaudiorum. Quod autem dicit, hoc est. Tantus erit timor, tantaque formido, ut fugata pace, bellis et sanguine omnia compleantur, et viros quoque quorum proprium est contra adversarios dimicare, muliebris terror obtineat, manusque nequaquam ad arma, 111.1025C| sed ad renes tenendos conferant, quasi si mulier pariens ilia lumbosque contineat. Unde et cunctorum facies vertentur in auruginem, pavorem cordis vultus pallore testantes. Quidam hunc locum secundum tropologiam sic interpretantur, ut putent illud testimonium: « A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram (Isa. XXXVI), » et illud apostolicum, in quo dicit: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV), » huic exemplo comparari, quod manifestum est non ad terrorem, sed ad gaudium pertinere: cum praesens Scriptura vastationis Israel et ruinae tempus significet.

« Vae, quia magna dies illa, nec est similis ejus, tempusque tribulationis est Jacob: et ex ipso salvabitur. » 111.1025D| Praedicit tempus miseriae, ut inferat tempus gaudii. Cum, inquit, tanta praecesserint mala ut dolor virorum omnium dolori parturientis feminae comparetur, tamen tempus tribulationis Jacob, hoc est, populi Dei, mutabitur in prospera: et ex ipso quoque salvabitur, subauditur tempore, de quo sermo processerat. Jacob autem duodecim tribus intellige: quae nequaquam sub Zorobabel, ut nonnulli falso putant, sed de Evangelica vocatione salvatae sunt.

« Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula illius disrumpam, et non dominabuntur eis amplius alieni, et servient ( sive operabuntur) Domino Deo suo. et David regi suo, quem suscitabo eis. » Iste est David, 111.1026A| cujus et Evangelium meminit, « daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. » Quomodo enim primus Adam et secundus Adam scribuntur juxta corporis veritatem: sic et David Dominus atque Salvator, quia juxta carnem ex David totum in eo sancta Maria conferente, quidquid fuit ex stirpe David, et habente originem atque conceptum de Spiritu sancto. Quodque ait: « Conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula illius disrumpam, » non dubium quin sub typo Nabuchodonosor de diabolo sentiendum sit.

« Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de terra longinqua, et semen tuum de 111.1026B| terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet, quoniam tecum sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem, sed castigabo ( sive erudiam) te in judicio, ut non tibi videaris innoxius ( sive et mundans non mundabo te). » Haec περικοπή in LXX non habetur, et in plerisque codicibus vulgatae editionis sub asteriscis de Theodotione addita est. Pollicetur autem sermo divinus, et familiariter vocat servum suum Jacob et Israel, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, vocantur servi Dei. Moses quoque et alii prophetae, et apostolus Paulus in principio Epistolarum suarum hoc titulo 111.1026C| gloriatur: ut et duae et decem tribus, id est duodecim, sciant se de terra longinqua esse salvandas, et solvendam captivitatem reddendamque pacem, et omni eas replendas abundantia, juxta illud quod in Psalmo dicitur: « Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI). » Hoc autem erit, quia praesentia Domini perfruentur, quando et gentes adversariae, quae eos ceperant, disperibunt et isti liberabuntur a gentibus. Docetque eos nequaquam poenae, sed eruditioni traditos, ut judicarentur quasi proprii, non perderentur quasi alieni: « Qui enim non credit, jam judicatus est (Joan. III); » hoc est enim praejudicatus in interitum. Quod autem intulit: « Ut non tibi videaris innoxius, » sive, juxta Symmachum, « et mundans non mundabo 111.1026D| te; » vel juxta Aquilam: « Cum te erudiero per judicium, nequaquam innocentem faciam; » illud significat quod omnis mundus indigeat misericordia Dei, et nullus, quamvis sanctus sit, securus pergat ad judicem: contra novam ex veteri haeresim, quae putat in isto saeculo et ista carne mortali, antequam corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale induat immortalitatem, perfectionem esse in quoquam, et omnes simul justum posse implere virtutes.

« Quia haec dicit Dominus: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum, curationum utilitas non est tibi. Omnes amatores tui obliti sunt tui: te 111.1027A| non quaerent. Plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli ( sive forti). Propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta ( sive multiplicata) sunt peccata tua. Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus, propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi. » Quasi ad speciosam mulierem loquitur, cui supra dixerat: « castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius ( sive innoxia). » Et per metaphoram loquitur ad Jerusalem, quod Dei judicio pessime vulnerata sit: et nequaquam alio nisi ipso qui percusserat possit curantes amari [curante sanari]. « Non est, ait Dominus, qui judicet judicium tuum, » nec altissimo vulneri valeat cutem cicatricis obducere, quocunque te converteris, utilitas non est 111.1027B| tibi: quia offendisti eum qui verus est, et solus est medicus. « Omnes amatores tui obliti sunt tui, » vel sacerdotes, vel principes, aut certe angelorum praesidia, quibus priusquam offenderes Dominum, vallabaris. « Te non quaerent, » facientes apostolum Paulum, qui quaerebat credentes, et non ea, quae erant credentium (II Cor. XII). « Plaga enim inimici percussi te, castigatione creduli. » Aliter amicus, aliter inimicus percutit; aliter pater, aliter hostis. Ille caedit ut corrigat, iste percutit ut occidat. Unde et propheta lacrymabiliter dicit: « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI). » Hoc autem factum est, quia propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. Quodque sequitur: « Quid clamas super contritione tua? Insanabilis 111.1027C| est dolor tuus, propter multitudinem iniquitatis tuae, « in LXX non habetur, videlicet quia secundo dicitur, » propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua, » et qui scribebant a principio additum putaverunt. Et est sensus: Ut inimici te plaga percuterem, et caederem castigatione crudeli, fecit multitudo iniquitatis tuae, et dura peccata tua, quae sanari non poterant, nisi mordacissimo medicamine [pulvere et ardenti cauterio et ferro acutissimo], quo putridas carnes et insanabiles amputarem et tamen propter multitudinem iniquitatis tuae, et dura peccata tua, feci hoc tibi, non mea voluntate, sed medicinae ratione cogente. (Greg.) Hinc et in Job scriptum est: « Emittet super eum, et non parcet (Job. XX). » Peccatorem Deus quoties feriendo 111.1027D| corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat, cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat. Sicut ipse voce angeli ad Joannem ait: « Ego quos amo redarguo et castigo (Apoc. III). » Et sicut alias dicitur: Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII). » Econtra autem de flagello damnationis scriptum est: « In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal IX). » De quo per Jeremiam Dominus dicit, dum incorrigibiliter delinquentes 111.1028A| populos videt, quos non jam sub disciplina filios, sed sub districta percussione hostes intuetur: « Plaga inimici percussi te, castigatione creduli. » Et quod hic dicitur « non parcet, » ibi quoque verbis aliis declaratur: « Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. » Unde hoc semper electi provident, ut ante ad justitiam redeant, quam sese ira judicis inextinguibiliter accendat, ne ultimo flagello deprehensi simul eis liniatur vita cum culpa. Flagellum namque tunc diluet culpa, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores immutat non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initiunt poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est: « Qui fingis dolorem in praecepto 111.1028B| (Psal. XCIII), » quia dum flagellatur iniquus et corrigitur, praeceptum audire noluit, audivit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur ei, qui a malis operibus, quasi praecepti vice dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella, et non liberant, dicitur: « Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V). » Haec flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Mosen Dominus dicit: « Ignis exarsit in ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII). » Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur, « ignis exarsit in ira mea, » quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur, « et ardebit usque ad inferos deorsum. » Licet a quibusdam dici soleat illud, quod 111.1028C| scriptum est: « Non judicat Deus bis in idipsum, » qui tamen quod per prophetam de iniquis dicitur, non attendunt: « Et duplici confusione contere eos, » et id quod alias scriptum est, « Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. » Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta, illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit, quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio, sequentium sit initium tormentorum.

« Propterea omnes qui comedunt te, devorabuntur, 111.1028D| et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia ejectam ( sive dispersam) vocaverunt te Sion: haec est quae non habebat requirentem. » Et sub Zorobabel haec facta cognoscimus, quando Assyrios, hoc est Niniven, vastavere Babylonii atque Chaldaei, et rursum Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque ceperunt, et Babylon destructa est, tunc Sion coepit habere Dominum requirentem, et obducta est cicatrix vulneri illius, et sanata est a plagis suis, quod plenius atque perfectius completur in Christo.

111.1029A| Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ( sive captivitati) eorum miserebor: et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium, et multiplicabo eos, et non minuentur. » Quodque sequitur, « Et glorificabo eos et non attenuabuntur, » in Septuaginta non habetur. « Et erunt, inquit, filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit. Et visitabo adversum omnes qui tribulant eum, et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur, et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi, ait Dominus? » (Hieron.) Quorum typus praecessit in Zorobabel 111.1029B| et Ezra, quando reversus est populus, et coepta est aedificari civitas in excelso suo, templique observari legem [religio], et caetera quae ipsius Ezrae volumine continentur. Plenius autem atque perfectius in Domino Salvatore, apostolisque completum est, quando aedificata est civitas in excelso suo, de qua scriptum est: « Non potest abscondi civitas quae in monte posita est (Matth. V). » Et templum juxta ordinem suum, caeremoniasque fundatum, ut quidquid in priori populo fiebat carnaliter, in Ecclesia spiritaliter compleretur. Tunc egressa est laus, sive gratiarum actio, hoc enim significat ut omnes apostoli dicerent: « Gratia vobis et pax (I Cor. I). » Voxque ludentium, non illo ludo quo manducavit populus, et bibit, et surrexit ut luderet (Exod. XXXII), 111.1029C| sed eo quo coram arca Domini lusit David (II Reg. VI). « Et mulplicati sunt et non imminuti, » ut totus orbis crederet in Deum salvatorem. Glorificati sunt ut impleretur quod scriptum est: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). » Fueruntque filii ejus, hoc est apostoli, sicut fuerunt a principio Abraham, Isaac, et Jacob, principes generis Israelitici. Tunc visitavit Dominus adversum omnes qui tribulaverunt populum Dei, adversarias videlicet potestates. Et fuit dux ejus ex eo, haud dubium quin Dominus et Salvator secundum carnem ex genere Israel, et princeps de medio ejus, productus est. Applicavit eum Pater ad se, et accessit ad eum, ut diceret Filius ejus: « Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV), » quia nullus potest sic suum cor 111.1029D| applicare Domino, nec ita ut Filius Patri esse conjunctus. Quodque dicitur juxta LXX: « Et eritis mihi in populum, et ero ego vobis in Deum, » cernimus opere completum ex parte in Israel, et ex toto in gentium multitudine.

« Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet. Et non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In novissimo dierum intelligetis ea. » Turbo furoris Domini, et procella ruens atque tempestas requiescet in capite eorum, vel daemonum, vel eorum, qui Dei Filium blasphemaverunt, et non avertet iram indignationis suae, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui, » et 111.1030A| circumdetur exercitu Hierusalem, et penitus deleatur. Quomodo autem artifex non potest intelligi, nisi opere completo, nec medicinae industria, nisi postquam fuerit sanitas consecuta, ita cum eversio fuerit Hierusalem, et prioris populi abjectio, tunc intelligent credentes, quod repulsio Judaeorum, nostrae salutis occasio sit.

CAPUT XXXI Post plenitudinem gentium intrat Israel ad fidem: de Christi nativitate, et sacramento corporis et sanguinis ejus: quod unusquisque morietur in peccato suo.

« In tempore illo dicit Dominus: Ero Deus universis cognationibus Israel ( sive generi Israel), et ipsi erunt mihi in populum » (Hieron.). Nisi cogitatio 111.1030B| Domini fuerit impleta, et furor ejus requieverit super impiorum caput, universitatis Dominus cognationibus Israel Deus esse non poterit: hoc autem dicit reliquiis, quae salvae factae sunt. Quod si opponitur nobis id quod dictum est: « Ero Deus generi Israel, » sive « universis cognationibus Israel, » assumamus exemplum: « Si filii essetis Abraham, faceretis opera patris vestri (Joan. VIII), » et Apostolus scribit: « Videte Israel juxta carnem (I Cor. X). » Ex quo docet esse alium Israel juxta spiritum. Ille est igitur Israel qui mente cernit Deum, sive rectissimus Domini est: et hujuscemodi Israel erit populus Dei.

« Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat gladio, vadat ad requiem suam Israel. » Septuaginta: « Sic dicit Dominus: Inveni 111.1030C| calidum in deserto cum his qui perierant gladio. Ite et nolite interficere Israel. » Ridicule in hoc loco Latini codices ambiguitate verbi Graeci, pro calido, lupinos, interpretati sunt. Graecum enim θερμὸν utrumque significat: quod et ipsum non habetur in Hebraeo. Est enim scriptum quod Aquila, Symmachus et Theodotio χάριν, hoc est, gratiam interpretati sunt. Soli Septuaginta posuere calidum, putantes ultimam litteram esse. Si enim legamus per litteram gratia dicitur: Si per calor interpretatur. Est autem sensus juxta Hebraicum: Cum populus Judaeorum, qui Romano remanserat gladio vel certe iram furoris Domini potuerat evadere, invenit gratiam in deserto gentium, ut inter turbam nationum in Ecclesia salvetur. Unde vadet et inveniet 111.1030D| requiem suam Israel, quam semper speraverat, quam ei prophetarum promiserant vaticinia. Porro juxta Septuaginta haec intelligentia est: Dominus invenit calidos atque viventes apostolos, et socios eorum in deserto gentium, inter eos qui infidelitate sua interfecti fuerant, nec habebunt calorem vitae. Unde praecipitur angelis, et his qui in ministerio Dei sunt, ne omnes interficiant, ne Israel penitus deleatur, diciturque eis, « Ite et nolite interficere Israel, » sint aliqui, qui vivant, sint qui caleant ardore fidei, sint qui frigus infidelitatis et mortis effugiant, quos Dominus inveniat in deserto.

« Longe Dominus apparuit mihi ( sive ei), et in charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi te miserans. 111.1031A| Rursum aedificabo te, et aedificaberis virgo Israel Adhuc coronaberis tympanis tuis ( sive assumes tympana tua, et egredieris in choro ludentium. Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae. Plantate plantaria et vindemiate, erit enim dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim, Surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. » Quia offenderat Israel Dominum, et dixerat: « Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX), » et « Venite et interficiamus eum, et nostra erit haereditas (Marc. XII), » et longe recesserat a Deo, propterea Dominus post multum tempus apparuit ei, non tempore Zorobabel, et Ezrae, postquam rursum capti sunt, sed in charitate perpetua dilexit eum, quae nullo fine delebitur, et attraxit eum miserans. 111.1031B| Nequaquam enim merito, sed clementia salvatus est. Rursumque ait, « Aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel. » Hoc proprie intelligamus in Ecclesia. Delirant enim qui auream atque gemmatam suscipiant Hierusalem, suam avaritiam in mysterio urbis Domini consecrantes. Adhuc ornaberis tympanis tuis, ut canas Domino in Ecclesiis omni in te malorum operum carne consumpta. Et egredieris in choro ludentium cum gentium turbis: plantabis vineas in montibus Samariae, nequaquam in vallibus et humilibus locis, sed in montibus Samariae qui post captivitatem populi Israel ab alienis possessi sunt, quibus dicitur, « Plantate plantaria et vindemiate. » Tunc fuit dies Domini, in qua clamaverunt custodes, apostoli videlicet et apostolici viri in monte Samariae, et in 111.1031C| monte Ephraim, quorum alterum custodiam, alterum ubertatem sonat. Quid vero dicunt custodes Samariae: imo quid clamant in monte Ephraim? Surgite qui jacetis, humilia relinquite, victimarum hostias spernite: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L); » ascendamus in Sion, hoc est in Ecclesiam, ubi est speculatio et intuitus Dei. Cumque fuerimus in Sion, imo ascenderimus pariter ad eam, ascendemus ad Dominum Deum nostrum.

« Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium. Personate, canite tuba et dicite: Salvum fac populum tuum, Domine, reliquias Israel. » Significanter non totus salvatur Israel, sed reliquiae Israel, praecipiente 111.1031D| Domino atque dicente: « Exsultate in laetitia, qui estis de Jacob, et hinnite, » ad caput gentium cuncta referentes: quia cauda quondam conversa est in caput. « Personate et canite et dicite: quid est illud quod jubentur dicere? « Salvum fac, Domine, populum tuum. » Quem populum? utique, « reliquias Israel, » quae secundum electionem salvae factae sunt: de quibus et Paulus assumens testimonium Isaiae loquitur: « Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isa. I, Rom. IX).

« Ecce ergo adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae. » Quod sequitur: « in solemnitate Phase, et generabit filios multos, » 111.1032A| in Hebraico non habetur, sed in LXX tantum legitur. Pro quo apud Hebraeos scriptum est:

« Inter quos erunt caecus, et claudus, et praegnans, et pariens simul, Ecclesia magna revertentium huc. » Congregantur reliquiae populi Israel per apostolos et apostolicos viros, de quibus supra legimus: « Clamabunt custodes in monte, » et quibus praecipitur: « Personate et canite et dicite, » ut salvae fiant reliquiae Israel. Ipseque Dominus pollicetur se reducturum eos de terra Aquilonis, qui est ventus durissimus, nomine autem dexter vocatur, de incredulitate, de frigore Dominicae charitatis, et congregare eos ab extremis terrae, non in alio tempore, sed in solemnitate paschae, hoc est, feriis Dominicae passionis quando crucifixus est Dominus: impletumque illud 111.1032B| quod ipse in Evangelio repromisit: « Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII). » Tunc generavit multum populum, ut illud impleretur Isaiae: « Quia nata est gens semel (Isa. LXVI, sec. LXX). » Una enim die tria millia et quinque millia hominum crediderunt (Act. II et IV). Quodque in Hebraico scribitur: « Inter quos erunt caecus et claudus, et praegnans, et pariens simul, ecclesia magna revertentium huc, » quanquam et juxta litteram impletum sit, quod caeci viderint, claudi ambulaverint, tamen melius juxta anagogen intelligi potest: quod qui prius caeci erant perfidia, postea crediderunt Salvatori: et qui claudi, quibus quondam loquebatur Elias: « Usquequo claudicatis utroque pede? » (III Reg. XVIII) postea ambulaverint. Et « Populus qui sedebat 111.1032C| in tenebris et umbra mortis magnum lumen aspexerit (Isa. IX), » claudique cucurrerint, et praegnans pepererit filios, ecclesiam magnam revertentium ad fidem. Judaei putant hoc esse completum quando, sub Ezra post diem paschae, egressi sunt de Babylone, ut reverterentur in Jerusalem, in quo typus fuit, non veritas. Neque enim in illo tempore universa quae legimus, et lecturi sumus, fuisse completa poterant approbare.

« In fletu venient ( sive egredientur), et in misericordia reducam eos, et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent ( sive non errabunt) in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est. » Si juxta Hebraicum legerimus, « in fletu venient, » hoc enim indicat 111.1032D| dicemus quod interdum et nimii gaudii fletus indicium sit, juxta illud: lacrymor gaudio; sin autem juxta Septuaginta qui dixerunt: « In fletu egredientur, et in misericordia, » sive, « in consolatione reducam eos: » illum sensum ponemus, qui et in Psalmis dicitur: « Euntes ibant et flebant mittentes semina: venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV). » Fleverunt enim quando captivi ducti sunt, et consolationem maximam receperunt, quando misericordia Domini reducti sunt. Et adduxit eos Dominus per apostolos et apostolicos viros, plenos aquarum et largissimi fluminis, in via, rectae videlicet fidei, non in perfidia Judaeorum. « Et non, inquit, impingent in ea, » quia 111.1033A| caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: « Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc vero quia dicitis, videmus, peccatum vestrum manet (Joan. IX). Possumus viam rectam Christum intelligere, in qua quicunque ambulaverit, non impinget. « Factus sum, ait, Israeli pater qui reductus est, et Ephraim primogenitus meus est. » « Ubi enim quondam abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V). » Ephraim autem in typo esse populi de gentibus congregati, Scriptura testatur.

Fuit enim posterior filius Joseph, et subripuit primogenita 111.1034A| Manasse, qui natura primitivus erat (Gen. XLVIII). Sed in mysterio crucis decussatis manibus, qui stabat ad sinistram Jacob, dexterae manus ejus suscepit benedictionem, et qui steterat ad dexteram sinistra benedictus, in secundum redactus est gradum: Et quomodo Jacob Esau, sic Ephraim Manasse rapuit primogenita. Omnisque populus decem tribuum vocatus est Ephraim, quia Jerobam filius Nabath ex hac tribu regnum primus obtinuit in Samaria (Gen. XXVII).

LIBER DUODECIMUS. 111.1033|

111.1033B| Partim prophetia Jeremiae, quando reversionem Judaeorum praedicit, historicum reditum ejus post captivitatem in terram Juda demonstrat: partim spiritalem conversionem ejus ad fidem post adventum Christi, quando reliquiae salvae factae sunt, designat: partim etiam conventum gentium ab errore idololatriae ad fidem Christi, et veram religionem praenuntiat. Unde nunc postquam prioris populi credulitatem ostenderat, sermonem convertit ad gentes, earum salutem veraciter in Christo fieri praeconatur, dicens:

« Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum. Quia redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris ( sive fortioris), 111.1033C| et venient et laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona Domini super frumento, vino, et oleo, et fetu pecorum et armentorum. Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum), et ultra non esurient. Tunc laetabitur virgo in choro ( sive virgines), juvenes, ac senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabor a dolore suo, et inebriabo animam sacerdotum ( sive filiorum Levi) pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. » (Hieron.) Perspicue vocatio gentium demonstratur, dicente Scriptura: « Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite. » Quid annuntient insulis, quae procul sitae sunt? quod Dominus qui dispersit Israel, 111.1033D| ipse congregabit eum. Nequaquam ergo, ut dispergerentur, potentiae fuit adversariorum, sed Domini voluntas: « Et custodiet eum sicut pastor gregem suum. » Pastor enim bonus posuit animam suam pro ovibus suis (Joan. X). « Quia redemit Dominus Jacob » pretio sanguinis sui, « et liberavit eum de manu potentioris ( sive fortioris). » Per quae ostenduntur fortiores adversariae potestates, natura fragilitatis humanae, et quantum in utrisque virium est, illas fortiores esse natura: sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem, et domum ejus diripere. « Et venient, » inquit, haud dubium quin liberati de manu potentium, « et laudabunt » liberatorem suum « in monte Sion, » hoc 111.1034B| est, in Ecclesia: « Et confluent ad bona Domini, » rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus, et cibis carnis istius, sed in virtutum varietate sentitur. « Super frumento, inquit, et vino et oleo; » de quo conficitur panis Domini, et sanguinis ejus impletur typus: et benedictio sanctificationis ostenditur, dicente Scriptura: « Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). » « Et foetu pecorum, » qui in Ecclesia simplices sunt. « Et armentorum, » quae cornuta sunt et adversarios ventilant. Ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur: « Eritque anima eorum quasi hortus irriguus, sive quasi lignum fructiferum), » quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus Domini dilectus 111.1034C| [in deliciis]. « Et ultra, ait, non esurient. » Nequaquam ea esurie de qua scriptum est: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V), » sed ea quae saturitate mutatur, et rerum omnium excludit penuriam. « Tunc laetabitur virgo in choro » , de qua scribit Apostolus: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). » Et juvenes ad quos loquitur Joannes: « Scribo vobis, juvenes, quoniam vicistis malignum (I Joan. II); » et senes, ad quos idem mystico sermone testatur: « Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est (Ibid.). » « Et convertam, inquit, luctum eorum in gaudium » ; ut quos torruerat crux, laetificet resurrectio. « Et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo, » juxta illud quod Dominus loquitur: 111.1034D| « Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). » « Et inebriabo animam sacerdotum » qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem Domini qui credunt in eum, ad quem Propheta canit: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). » Quod autem sequitur juxta LXX, « filiorum Levi » in Hebraico non habetur; et perspicuum est nequaquam hic dici, de his sacerdotibus qui sunt filii Levi, sed de his in quorum typum praecessit Melchisedech. Ebrietas autem sacerdotum et in Apostolis comprobatur, quando fervebant fide et musto pleni dicebantur (Act. II). Unde et locus in quo comprehensus est Dominus, vocatur Gethsemani, quod lingua nostra vallem pin 111.1035A| guedinis sonat. Cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina Domini, et inebriati in convivio Joseph dixerint: « Calix tuus inebrians, quam praeclarus (Psal. XXII)! » tunc erit et hoc quod nunc Dominus pollicetur: « Et populus meus bonis adimplebitur. » Quae omnia nunc ex parte tribuuntur: tunc autem dabuntur in pleno, quando viderimus facie ad faciem, et corpus humilitatis nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum.

« Haec dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus, Rachel plorantis filios suos, et noluit consolari super filiis suis, quoniam non sunt. » Septuaginta: « Sic dicit Dominus: Vox in Rama audita est, lamentatio et fletus et luctus Rachel plorantis filios suos, et noluit 111.1035B| conquiescere, quia non sunt. » Nec juxta Hebraicum, nec juxta Septuaginta, Matthaeus sumpsit testimonium. Legimus enim in eo post descriptionem infantium necis: « Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus Rachel flentis filios suos, et noluit consolari quia non sunt (Matth. II). Ex quo perspicuum est evangelistas et apostolos nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicujus secutos, sed quasi Hebraeos ex Hebraeis quod legebant Hebraice suis sermonibus expressisse. Rachel mater Joseph cum veniret Bethleem, subito partus dolore correpta peperit filium, quem obstetrix, quia moriebatur pariens, vocavit Bennoni, hoc est, filius doloris mei; pater autem Jacob mutavit vocabulum et 111.1035C| appellavit eum Benjamin, hoc est, filius dexterae (Gen. XXXV). Quaeritur itaque quomodo Matthaeus Evangelista testimonium Prophetae ad interfectionem transtulerit parvulorum, cum perspicue de decem tribubus scriptum sit: quarum princeps fuit Ephrata, et nequaquam sit in tribu Ephraim, sed in tribu Juda: ipsa est enim et Bethleem δυωνύμως· « unde et nomina utriusque concordant. Bethleem vocatur domus panis; Ephrata Καρποφορία, quam nos ubertatem possumus dicere. Quia igitur Rachel in Ephrata, hoc est, in Bethleem condita est, sicut Scriptura sancta et titulus sepulcri ejus hodieque testantur: flere dicitur pueros, qui juxta se et in suis regionibus interfecti sunt. Quidam Judaeorum hunc locum sic interpretantur, quod capta Hierusalem sub Vespasiano per 111.1035D| hanc viam Gazam et Alexandriam captivorum Romam directa sint. Alii vero quod ultima captivitate sub Adriano, quando et urbs subversa est Hierusalem innumerabilis populus diversae aetatis et utriusque sexus in mercato terebinthi venundatus sit: et idcirco exsecrabile esse Judaeis mercatum celeberrimum visere. Dicant illi quod volunt, nos recte testimonium sumpsisse dicemus Evangelistam Matthaeum pro loco in quo Rachel condita est, ut vicinarum in circuitu villarum filios quasi suos fleverit.

« Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus: et revertentur de terra inimici ( sive inimicorum), et est spes novissimis tuis, ait Dominus: 111.1036A| et revertentur filii ad terminos suos. » Hoc juxta litteram necdum factum est: neque enim decem tribus quae in civitatibus Medorum exsulant, atque Persarum, reversos in terram Judaeam legimus. Sed juxta spiritum, et in passione Domini completum est, et hucusque completur: quando de toto orbe salvatur Israel. Et Racheli dicitur: « Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis. » Et est sensus: Plorare desiste: priora enim opera tua respexit Dominus: « Et revertentur filii tui de terra inimici, » ne praesenti dolore tenearis: « est enim spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii tui ad terminos suos, » quos habuerunt patres eorum, Abraham, Isaac et Jacob. Melius autem de parvulis intelligimus, quod mercedem habeant effusi pro Christo 111.1036B| sanguinis, et pro terra Herodis inimici teneant regna coelorum: et reversuri sint in sedem pristinam, quando, pro corpore humilitatis, corpus recoperint gloriosum. Ista est spes novissima, quando justi fulgebunt sicul sol (Sap. III). Et infantes quondam parvuli atque lactantes absque aetatum incremento et injuriis ac labore corporeo resurgent in virum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi (Ephes. IV).

« Audiens audivi Ephraim transmigrantem ( sive lamentantem): castigasti me, et eruditus sum quasi juvencus indomitus ( sive sicut vitulus), et non didici: converte me et convertar, quia tu, Domine Deus meus. Postquam enim convertisti me ( sive captus sum), egi poenitentiam, et postquam cognovi ( sive ostendisti mihi), percussi femur meum ( sive 111.1036C| ingemui): confusus sum, et erubui ( sive ex die confusionis), et ostendi te, quoniam sustinui opprobrium ab adolescentia mea. » Loquitur Deus quod Ephraim dicentem audierit et lamentantem. Nulli autem dubium quin decem tribus significet, quibus primus imperavit Jeroboam filius Nabath, qui et vitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus, Deum Israel colere et adorare desisteret. « Castigasti me, inquit, et eruditus sum. » Omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens videtur esse tristitiae, et postea fructus affert pacatissimos. Quodque, ait, « quasi juvencus indomitus » sive vitulus, « et non didici, » hoc significat quod multo labore atque verberibus eruditus sit, ut ad poenitentiam verteretur, et non profecerit. « Converte, 111.1036D| inquit, me et convertar. » Ergo et ipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dei nitamur auxilio, implere non possumus. Postquam enim converteris me, et ad te conversus fuero, tunc cognoscam quia tu, Domine, Deus meus es, et nequaquam errores mei atque peccata interficient me: « et postquam convertisti me, egi poenitentiam. » Vide quantum sit auxilium Dei, et quam fragilis humana conditio, ut hoc ipsum quod agimus poenitentiam, nisi Dominus nos antea converterit, nequaquam implere valeamus. « Et postquam, ait, ostendisti mihi, » vel ipsam poenitentiam, vel tui notitiam, sive cognovi te, « percussi femur meum, » quod dolentis et plangentis, super errore pristino plorantis indicium est, ut femur 111.1037A| manu percutiat, et multum se ante fuisse fateatur. (Greg.) Quid enim in femore, nisi voluptas carnis accipitur. Et quid est quod ait: « Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; » nisi postquam superna spiritaliter vidit, omnia quod inferius in se carnaliter vivebat exstinxit: ut quanto magis summa patescerent, tanto amplius ima quae tenuerant non liberent? Nam quanto magis incipit quisque superius vivere, tanto inchoat inferius interire. Juxta affectum namque carnalis operationis, omnis caro Pauli simul interierat cum dicebat: « Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). » Hieron.) « Confusus sum, inquit, et erubui ( sive ex die confusionis). » Quod enim tempus non est confusionis nostrae? Si recordemur antiqua peccata, et omnium 111.1037B| quae male egimus: capiamus memoriam? Quodque dixere Septuaginta: « Et ostendi te, » significat quod postquam ingemuit, et sua delicta cognovit, tunc in tantum profectum venerit . . . . quod illi fecerunt irritum, et propterea Dominus neglexit eos. Nunc autem in Evangelio post resurrectionem et ascensionem dare se pactum non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur. Cumque scriptum fuerit Domini testamentum in mente credentium, ipsum eis esse in Deum, et illos esse in populum, ut nequaquam Judaicos quaerant magistros et traditiones et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto: si tamen audire mereantur: « Templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III). « Spiritus autem ubi vult spirat « et diversas habet gratias, notitiaque 111.1037C| unius Dei omnium virtutum possessio est. « Et hoc, inquit, fiet, quia propitius ero iniquitati eorum, et peccati eorum non recordabor amplius. » Ex quo perspicuum est, secundum hujus περικοπῆς intelligentiam, superiora in primo intelligenda Salvatoris adventu, quando uterque sibi populus Israel et Juda copulatus est. Si cui autem scrupulum facit quare dixerit: « Disponam domui Israel, et domui Juda pactum, sive testamentum novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris: » intelligat primam ecclesiam Christi ex Judaeis, et ad illos venisse Dominum salvatorem atque dixisse: « Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV); » et id ipsum apostolos confirmasse: « Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis 111.1037D| illud et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIV). » Non enim oportebat panem filiorum dare canibus (Matth. XV); sed quia filii patrem in sua venientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut qui receperint eum fiant filii Dei.

« Si filius honorabilis ( sive dilectus) mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo ( sive verba mea in eo) recordans, adhuc recordabor ejus: idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans, miserebor ejus, ait Dominus. » Filius honorabilis prior populus fuit Domino, quem 111.1038A| plurimis beneficiis et donis mirificis inter caeteras gentes extulit, atque de Aegypto in multis miraculis eduxit. De quo per Osee dicitur: « Quia puer Israel dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum (Osee XI), » quem lege sua et prophetarum oraculis satis instruxit: sed quia perversa semper via contra voluntatem ejus gradiebatur, ac saepe admonitus obedire ei noluit: novissime Filium suum unigenitum misit, qui eum ad poenitentiam provocaret, et ab errore corrigeret, qui in tantum ejus miseriae condoluit, ut et jam flevisse super ejus duritiam in Evangelio legatur, dicens ad illum: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas 111.1038B| suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra (Matth. XXIII). » Quem tamen penitus a se non repulit, sed electionem ex eo servavit: ex qua sunt apostoli et evangelistae, et primitiva in Jerusalem Ecclesia: « Novissime quoque postquam plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit. »

« Statue tibi speculam, pone tibi amaritudinem, dirige cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti. » Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquerit: et agens poenitentiam ad pristinam gratiam revertatur, juxta illud quod in Apocalypsi scriptum est: « Memento igitur unde excideris et age poenitentiam, et prima opera fac (Apoc. II). » (Greg.) Juxta tropologiam vero uniuscujusque electi animam propheta admonet, ut provida discretione 111.1038C| sollicite circumquaque conspiciat: et quasi in arce contemplationis posita, priusquam culpa veniat deprehendat: eamque quo vigilanter praenotat, eo fortiter declinet. Speculam quippe sibi statuere, est ventura vitiorum certamina ex alta consideratione praenoscere: sibique electi mens amaritudines ponit, quando et in virtutum pace constituta, dum mala insidiantia conspicit, secura quiescere non consentit. Primo autem ne mala quaelibet agat: secundo vero loco considerat, ne bona incaute faciat: et postquam prava subegerit, ipsa etiam sibi subjicere recta contendit: ne si mentis dominium transeant in elationis culpam vertantur. Quia enim sicut superius dictum est: plerumque ex bonis, ex incuriae vitio, mala nascuntur, vigilanti studio contemplatur, quomodo ex 111.1038D| doctrina arrogantia, ex justitia crudelitas, ex pietate remissio, ex zelo ira, ex mansuetudine torpor oriatur. Cumque bona haec agit, quot hinc contra se hostes per haec exsurgere valeant, conspicit: nam cum adipiscendis doctrinae studiis elaborat, mentem sollicite contra certamen arrogantiae praeparat. Cum culpas delinquentium juste ulcisci desiderat, sagacissime evitat, ne modum justitiae crudelitas vindictae transcendat: cum pietate frenare se nititur, sollerter prospicit, ne qua disciplinae dissolutione vincatur. Cum se recti zeli stimulis excitat, summopere providet, ne plusquam necesse est irae se flamma succendat; 111.1039A| cum magna mansuetudinis tranquillitate se temperat, vigilanter observat, ne torpore frigescat. « Dirige, inquit, cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti. » (MAURUS.) Via recta est semita mandatorum Dei, in qua incedendum, et neque ad sinistram est declinandum. Dirigit ergo cor suum in viam rectam in qua ambulavit, qui mentem suam in viam justitiae, quam in baptismatis perceptione se ambulaturum promisit, secundum doctrinam sanctarum Scripturarum pergere decernit: et nec per devia erroris, nec per saeculi luxus declinare consentit.

« Revertere, virgo Israel, revertere ad civitates istas: usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. » (MAURUS.) Licet haec quidam juxta 111.1039B| historiam ad reversionem Judaeorum de Babylone in terram propriam referre conantur, ut reaedificent civitates dirutas, et sedes restaurent antiquas, juxta id quod hic Propheta in sequentibus dicit: Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egrediemini; et item: « Fugite, inquit, de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; » mihi tamen videtur aptius ad Novi Testamenti tempus cuncta referenda, in quo Virginis partus universo mundo edidit Salvatorem: ut virgo Israel, quam sibi Dominus juxta Osee (Osee, III) desponsabat, in justitia, et judicio, et misericordia, et miserationibus: post pollutiones pristinas, quibus in transgressionibus variis polluta est, revertatur ad civitates Ecclesiae, et desinet luxus saeculi vagabunda 111.1039C| sequi. « Quia creavit Dominus novum super terram, femina circumbabit virum; » et secundum Isaiae vaticinium: « Virgo concepit et peperit filium, et vocavit nomen ejus Emmanuel (Isa. VII). » Qui merito vir dicitur, juxta illud Zachariae: « Ecce vir, Oriens nomen ejus, et aedificabit templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo (Zach. VI); » « quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII). » Qui cum mundi principe conflixit, et Dominus fortis fortem diabolum vicit in praelio, et alligans eum, universa spolia ejus et vasa diripuit.

111.1039D| « Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum. Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus, et habitabunt in eo Judas, et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi. » Praedicit propheta futura Christianae religionis tempora, in quibus captivitatem populi sui Dominus convertit, et revocavit dispersos in terram suam. Tunc enim dicent fideles ad montem Dei, montem uberem, montem coagulatum, montem pinguem, montem in quo bene placitum est, Deo habitare in eo: etenim Dominus 111.1040A| habitabit usque in finem. « Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus; » de quo etiam Isaias ait: « Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulavimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II). » Et quia ipse est pulchritudo et sol justitiae: « justitia enim est cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isa. XI). » Habitabunt in eo Judas, hoc est, rite Deum confitens, « et omnes civitates ejus simul. » Omnes videlicet Ecclesiae gentium, quas tenet una catholica et Apostolica Ecclesia quae est civitas regis magni super montem istum aedificata, et ideo abscondi non potest: ubi fons vivus et fluminis impetus laetificat hanc civitatem et inebriat 111.1040B| animam lassam, hoc est, alimento corporis sui, et sanguinis, fideles reficit et omnem animam esurientem satiat: « Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). » Ibi sunt agricolae et minantes greges: quia cultores agri Dominici, et pastores ovium suarum, qui pascunt eos verbo divino, et secundum pastoris summi exemplum parati sunt ponere animas suas pro ovibus suis (Joan. X), assidue conversantur. Haec ergo in spiritu praevidens propheta, protinus subjungit, dicens:

« Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi: et somnus meus dulcis fuit mihi. » Quid est quod dicit de somno suscitatum, et vidisse, et se somnum suum dulce sibi factum esse? Nisi quod per gratiam Christi, qui de sopore mortis resurrexit 111.1040C| in gloria, ipse Propheta de somno taedii et tristitiae revelationibus divinis suscitatus, somnum quietis et pacis suavibus Dei promissionibus consolatus invenit? Hinc et in Proverbiis scriptum est: « Si dormieris, non timebis, quiesces et suavis erit somnus tuus, » et reliqua (Prov. III). Patet juxta litteram, quia securus et dormit, et vigilat, et quiescit, et ambulat, qui se innocenter ante Deum, et juste vivere meminit. Sed et justus cum in morte dormierit, non solum potentias malignorum spirituum non metuit, sed et in pace quiescit, ac securus diem resurrectionis exspectat, quia Deum ubique protectorem habet et custodem, quale est in psalmo: « Nam et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII). »

111.1040D| « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel, et domum Juda semine hominum, et semine jumentorum. Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos, ut aedificem, et plantem, ait Dominus. » Dies isti dies sunt Novi Testamenti, in quibus Dominus seminat domum Israel, et domum Juda, hoc est, Ecclesiam catholicam replet semine hominis, et semine jumentorum: turbis videlicet Judaeorum lege divina institutorum, et gentilium brutorum animalium more viventium: sive generaliter multitudine ingeniosorum hominum, vel etiam simplicium: quia non est personarum acceptor Deus, sed in 111.1041A| omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. « Non enim est distinctio Judaei et Graeci, Barbari et Scythi, servi et liberi (Rom. II) » : sed omnia et in omnibus est Christus. Et sicut quondam vigilavit Dominus, ut evelleret et dissiparet, et disperderet, et affligeret omnes gentes propter praevaricationem primi hominis, et scelera multa quae ipsae addiderunt: sic nunc morte Christi, et effusione sanguinis ejus placatus vigilat super eos, ut aedificet, et plantet, et praeparet sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

« In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in iniquitate sua morietur. » Huic sententiae concordat illud quod in 111.1041B| Ezechiele legitur, ubi ita scriptum est: « Et factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » Monet autem Scriptura divina illud quod in Exodo dictum est: « Ego sum Deus tuus, Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios, usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea (Exod. XX); » et iterum: 111.1041C| « Descendit Dominus in nube, et astitit juxta Moysen: et invocavit Moyses nomen Domini, et transiit Dominus ante faciem ejus, et invocavit eum dicens: Dominus Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax, et justitiam servans, et misericordiam in millia auferens iniquitates, et injustitias, et peccata, et non emundabit reum, reddens iniquitates patrum super filios, et super filios filiorum in tertiam et quartam generationem (Exod. XXXIV), » sic accipi debere, quasi parabolam et proverbium, ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat. Et nos usque in praesentem putabamus duo testimonia Exodi, quae supra posuimus, non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam: et quanquam non auderemus quippiam dicere nec 111.1041D| « vas fictile loqui contra figulum, Quare ita vel ita fecisti me? » (Rom. IX), tamen scandalum patiebamur occultum, quod injustitia videretur Dei, alium peccare, et alium luere peccata. Si enim reddit peccata patrum super filios in tertiam et quartam generationem, et injustum videtur, ut alius peccet, et alius puniatur. Sed ex eo quod sequitur: « His qui me oderunt, » comminationis sive praecepti scandalum solvitur. Non enim ideo puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerint: sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt Deum haereditario malo et impietate, in ramos quoque de radice crescente. 111.1042A| Solent quoque in hoc loco haeretici qui vetus non suscipiunt Instrumentum, contra Creatorem dicere: Quam bonus et justus Deus legis et Prophetarum, qui quiescens ad peccata patrum reddit his qui non peccaverunt: imo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam extendat, et quartam generationem? Quibus nos respondebimus, et in hoc Dei creatoris clementiam demonstrari. Non enim truculentiae est et severitatis iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem: sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quando enim dicit: « Dominus Deus miserator et misericors, patiens, et multae miserationis, » et infert « reddens iniquitatem patrum super filios, et filios filiorum; » hoc indicat quod tante misericordiae sit, ut non 111.1042B| statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Sin autem vindicta peccantium differtur in tertiam et quartam generationem: cum justis sanctisque quid amplius facit? Sequitur: « Et servat justitiam et misericordiam in multa millia, his qui custodiunt mandata ejus, et faciunt praecepta illius. » Scriptum est in Proverbiis: « Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis, sic iniquitas his qui utuntur ea (Prov. X). » Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes, et obstupescere, sed eorum qui uvam acerbam comederunt. Est autem loci istius hic sensus, quomodo si quis velit dicere: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt: Ridiculum est, et nullam habens consequentiam: sic iniquum est atque perversum 111.1042C| peccare patres, et filios nepotesque cruciari. « Omnes, inquit, animae meae sunt, » juxta creaturam, non juxta meritum, ut Moyses appellatur homo Dei, de quo scriptum est: « oratio Moysi hominis Dei; et Elias qui ad quinquaginta militum principem loquebatur: Et si homo Dei, ego sum, descendat ignis super te, et super quinquaginta viros (IV Reg. I). » Homo vero peccati et filius iniquitatis non vocatur homo Dei, sicut servus et famulus Dei hi appellantur, de quibus dici non potest, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati: Et iterum: A quo enim quis vincitur, ejus et servus est. Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum non redundant ad filios; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur 111.1042D| non abolitione substantiae, sed ex ejus consortio qui dicit, « Ego sum vita; » sed alibi loquitur: « Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. »

« Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. (Greg.) » Quid namque acerba uva, nisi peccatum est? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisque enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt: quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritalia mandere, id est intelligere nequeant: quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum peccato 111.1043A| anima pascitur, panem justitiae edere non valet quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine, justum quod intus sapiat edere nequaquam possunt.

« Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, ait Dominus. » Promittit se Dominus daturum populo suo foedus novum, hoc est, foedus Evangelii, quod per Spiritum sanctum conscribitur in cordibus credentium, non foedus legis antiquae, quod in tabulis lapideis conscriptum durae nationi et incredulae datum est, quod et ipsi irritum fecerunt, et pro hoc 111.1043B| debitam vindictam susceperunt. Unde dicit: « Et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus, » hoc est, ultionem justam in eis, juxta quod meruerunt, explevi.

« Et hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. » (MAURUS.) De hac lege et in Isaia scriptum est: « De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem. (Isai. II). » Et item: « Audite me qui scitis justum, populus meus: lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. (Isa. LXI). » (Hieron.) Hoc indicat quod populus novus nequaquam ultra vivat juxta litteram, sed juxta spiritum, 111.1043C| instaurantes naturalem legem in cordibus suis, de qua scribit et Apostolus: « Cum enim gentes quae non habent legem naturaliter, ea quae legis sunt faciunt: isti legem non habentes, sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Rom. II). » De qua lege significatur in psalmo: « Os justi meditabitur sapientiam, a lingua ejus loquetur judicium: lex Dei ejus, in corde illius, et non supplantabuntur gressus ejus (Psal. LXIII). » Huic concordat quod in Ezechiele legitur: « Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri, » etc. (Ezech. XXXVI). Considerandum quod cor novum, et spiritus 111.1043D| novus detur per effusionem, et aspersionem aquae. Quando autem cor novum datum fuerit, et spiritus novus, tunc auferetur de corde Judaico omnis duritia, quae lapidi comparatur, et pro lapideo corde fit cor carneum molle et tenerum: quod spiritum Dei in se possit recipere, et inscribi litteris salutaribus. Hanc gratiam Spiritus sancti quam infundit Deus in cordibus credentium, Joannes apostolus in Epistola sua unctionem nominat, dicens: « Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis; et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II). » Merito addit de omnibus quomodo in Evangelio Dominus de eodem Spiritu loquens discipulis 111.1044A| ait: « Ipse vos docebit omnia (Joan. XIV): » quia nisi isdem spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. (Greg.) Nemo ergo docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligat: quia nisi intus sit qui doceat, et doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Nec tamen doctor cessare debet, quin quod valet faciat, juxta id quod Paulus ait: « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). [Bernard.] Potest et hic locus ad futurae vitae contemplationem transferri: ubi corda munda electorum in gloria sua contemplabuntur Deum: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Tunc enim veraciter Dei lex in cordibus fidelium scribitur, quando perfecta Dei notitia illis tribuitur: 111.1044B| tuncque ipse erit illis in Deum, et ipsi erunt illi in populum: quando nihil erit quod eos separat a Deo suo: sed implebuntur gaudio cum vultu suo, et delectabuntur in dextera ejus usque in finem. De quo et adhuc subditur:

« Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitatibus eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. » (MAURUS.) Non enim egebit tunc quis ab alio erudiri, quando omnes electi erunt in contemplatione veritatis, et Deum videbunt facie ad faciem. Unde Paulus ait: « Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. 111.1044C| Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII). » Hinc et Joannes ait: « Charissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (Joan. III). » Et hoc quoque Paulus aliis explicat verbis: « Cum Christus, inquiens, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Similes, inquit, ei erimus (I Cor. III): » quia cum immutabiles et aeternae divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales erimus, et similes quidem erimus, quia beati: et tamen Creatori similes non erimus, quia creatura sumus. Quis enim similis erit Deo inter filios Dei? Quanquam possit hoc etiam de immortalitate corporis 111.1044D| dictum videri. Et in hac quippe similes erimus Deo: sed tantummodo filio, qui solus in trinitate corpus accepit in quo a mortuis resurrexit, atque id ad superna provexit. Esse enim est Dei, aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Unde ad Moysen dicit: « Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. » Videbimus ergo eum sicut est, quando hunc in ipsa deitatis suae substantia contemplabimur. Quod in hac vita nulli prorsus electorum conceditur, cum etiam ipse legislator Dominum quem in angelica specie contemplari solebat, obsecrans, dicensque: « Domine, ostende mihi temetipsum (Exod. III), ut videam te, » ab eodem Domino audierit: « Nemo videbit 111.1045A| faciem meam et vivet (Ibid.). » Cui tamen pro merito magnae sanctitatis, ait: « Ostendam omne bonum tibi; » hinc et Paulus ait: « Nunc videmus per speculum, et in aenigmate: tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). » Unde quod responsum est Moysi, verum est, quod nemo potest faciem Dei videre et vivere, id est, nemo potest eum in hac vita vivens videre sicuti est: nam multi viderunt, sed quod voluntas Dei elegit, non quod natura formavit. Et illud quod Joannes ait: « Quoniam videbimus eum sicuti est, » non sicut eum homines viderunt: quoniam apparuit in specie qua voluit, non in natura, quam in semetipso etiam cum videretur latuit: sed sicut est, quod ab eo a Moysi petebatur, cum ei diceretur: « Ostende mihi temetipsum, » qui 111.1045B| cum illo facie ad faciem loquebatur: nam Dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis, sed nec ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. Quoniam quidem id videtur praesens ut quodcunque sentitur: totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil ejus videntem lateat, aut cujus fines circumspici possunt. Sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae: circumspicere autem potes fines annuli tui: exempli gratia, duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet. Visus enim ad utrumque referendus est, id est, et ad oculos, et ad mentem. Quod autem dicit, « quia propitiabor iniquitatibus eorum, et peccati eorum non memorabor amplius, » 111.1045C| ostendit perfectam curationem sanctorum, quando ab omni labe peccatorum mundati, et morte ipsa, quae causa peccatorum evenit, « Stipendium enim peccati mors (Rom. VI), » penitus assumpta, immortalitate vestiuntur, et gaudio perfruuntur aeterno.

« Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus ejus, Dominus exercituum nomen illi: si cessaverint leges istae ( sive statuta haec) coram me, dicit Dominus: tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. » (Hieron.) Et in Genesis principio legimus, solem in coelo positum in lumine diei: lunam quoque et stellas in noctis lumine: et in psalmo: « Dies diei annuntiat verbum, et nox nocti 111.1045D| indicat scientiam (Psal. XVIII), » quod invicem sibi dies noxque succedant. Quomodo, inquit, rerum et maxime coelestium astrorum non potest ordo mutari, et sonantis maris fluctus volvuntur ad littora, fragorque gurgitum et undarum intumescentium terribilis auditur. Nec potest ultra procedere, quam Dei jussione praeceptum est, juxta illud: « Terminum posuisti quem non transibunt neque convertentur operire terram (Psal. CIII). » Sic, inquit, semen et genus Israel Domini erit voluntate perpetuum, neque aliquando deficiet. Leges autem hic non Mosaicae intelligendae sunt, sed constitutio et ordo naturae. Interrogemus Judaeos: Si coeli peribunt, et omnes quasi vestimentum veterascent, et ad Deum dicitur:

111.1046A| Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI); quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Aut enim pereuntibus coelis peribit et semen Israel. Aut si fuerit perpetuum, ergo nec coeli peribunt. Quod si Scriptura mentiri non potest, et perituri sunt coeli, peribit igitur et semen Israel, maxime cum et Jacob loquatur ad filios: « Venite et annuntiabo vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX). » Quando autem dicitur, « in novissimis diebus, » ergo mundus esse cessabit, et alia fiet rerum dispensatio. Hoc adversum illos. Caeterum nostris mundum istum non esse perpetuum, etiam Evangelium demonstrat, dicens: « Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV). » Et: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 111.1046B| saeculi (Matth. XXVIII). » Dicamus et aliter: Quandiu mundus iste fuerit semen Israel, et gentem Judaicam permansuram, non in his qui nunc increduli sunt, sed in his qui cum Apostolis, et per apostolos crediderunt, ut renquiae salvae fierent.

« Haec dicit Dominus: Si mensurari potuerint coeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum: et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. » LXX: Haec dicit Dominus: Si elevatum fuerit coelum sublimius, et si humiliatum pavimentum terrae deorsum, et ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. » Multum in hoc loco distat Hebraicum ab editione vulgata. Dicamus primum juxta Hebraicum: « Si 111.1046C| mensurari potuerint coeli sursum, » et eorum altitudo cognosci, « vel investigari fundamenta terrae, » et extrema eorum ratione comprehendi: et ego, inquit, abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. » Quomodo hoc illud impossibile est, ut coelorum summitas, et terrae fundamenta noscamus: sic et hoc impossibile erit, ut abjiciam universum semen Israel. Sin autem abjecero universum semen Israel: ergo mensurabitur coelorum summitas, et extrema terrarum. Hic syllogismus et in Evangelio texitur, quando impossibile impossibili comparatur. Facilius camelus intrabit per foramen acus, quam dives in regna coelorum (Matth. XIX). Quomodo enim impossibile fieri non potest, sic nec hoc fieri poterit. Quod si hoc factum fuerit, 111.1046D| ergo fiet illud, quod impossibile putabatur. Errant ergo qui hunc locum aliter edisserunt, ponentes et illud testimonium, quod potuerit petere Patrem Filius, et duodecim legiones angelorum adducere in suum auxilium (Matth. XXV). Huic sensui Septuaginta contrarium transtulerunt, dicentes: « Si exaltatum fuerit coelum sublimius, et humiliatum pavimentum terrae deorsum: et ego, inquit, non reprobabo semen Israel, dicit Dominus propter omnia quae fecerunt. » Quod si ita est, reprobabitur gens Israel. Quomodo enim coelum non potest eo quod est esse sublimius, nec terra humilior esse eo quod est, sic et genus Israel nequaquam poterit comprobari. Si viderimus Judaeos juxta Hebraicum hoc testimonio 111.1047A| gloriari: assentiamur eis quod non sit abjectum universum semen Israel. Neque enim omnes abjecti sunt, sed hi tantum qui fuerunt increduli.

« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Ananehel usque ad portam anguli: et exibit ultra norma ( sive juxta Symmachum funiculus) mensurae ejus, contra eam super collem Gareb, et circuibit Goatha ( sive juxta Septuaginta, de electis lapidibus). Et omnem vallem ruinarum ( pro quibus Theodotio ipsum verbum Herbraicum posuit ) et cineres, et omnem Aseremoth ( quod melius legimus pro quo Aquila suburbana interpretatus est ) usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis. Sanctum Domini, non evelletur et 111.1047B| non destruetur usque in aeternum. » Qui mille annorum in terra Judaea regnum Christi recipiunt, Judaei videlicet, et nostri Judaizantes conantur ostendere turrem Ananehel, et portam anguli, et collem Gareb et Goatha, et vallem Phagarim, et omnem Asedemoth, et torrentem Cedron, et locum anguli portae equorum orientalis: et ibi dicunt, sanctuarium Domini, id est, templum esse condendum mansurumque in perpetuum. Quod quia post captivitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare completum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse venturum, ut aurea atque gemmata juxta Apocalypsim Joannis descendat Hierusalem: et hoc terrae spatio, hoc est, ab illo loco usque ad illum locum 111.1047C| aedificetur per circuitum (Apoc. XXI). Suspicationisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathot, quae hodie appellatur Jeremiae, tribus ab Hierusalem millibus separata usque ad torrentem Cedron, qui scribitur in Evangelio (Joan. XVIII), id est, in valle Josaphat, ubi hortus erat, in quo et Judas proditor tradidit Salvatorem, civitatis fundamenta jaciantur. Lecturi, inquiunt, sumus in consequentibus Anamehel filium Salom patruelem fuisse Jeremiae, cujus emit agrum. Et haec est turris Ananehel, ignorantes Hebraicam veritatem. Hic enim juxta Hebraicum scribitur a turre Ananehel per videlicet mediam litteram, ibi autem: « Ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniat ad te, » per mediam litteram. Invocantes igitur Dominum 111.1047D| salvatorem, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, et qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III), qui signatum quoque Isaiae librum et omnium prophetarum aperuit, et adoraverunt viginti quatuor seniores, tenentes cytharas, quod solus potuerit divina reserare mysteria, aggrediamur aedificium civitatis, ad quam propheticus sermo dirigitur: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI); « Et: » fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Aedificatur itaque Ecclesia a turre obedientiae sive gratiae, et donorum (hoc enim interpretatur Ananehel), usque ad portam anguli: quae licet videatur initium habere sublime, quandiu in ista carne consistimus, rectam veritatis lineam non possumus 111.1048A| possidere, sed in angulo stamus, et fractis lineis, exitque ultra funiculus mensurae contra eam, id est, portam anguli, super collem Gareb, qui in lingua nostra vertitur, aut incolatus, aut scabies, ut doceant nos advenas esse atque peregrinos, et non auribus prurientes, et ad novitatem dogmatum pessimorum, facile non praebere consensum. (Greg.) In angulo autem duplex paries jungitur, civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portam anguli aedificare perhibetur, quia sancta Ecclesia a celsitudine supernae gratiae inchoans, usque ad ingressum susceptionemque construitur utrorumque populorum, Judaici videlicet atque gentilis. Sed quia in ea crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur: « et exivit ultra norma mensurae: » quia 111.1048B| usque ad eos quoque extenditur, qui normam justitiae transeuntes, intra mensurae coelestis numerum non sunt. (Hieron.) « Et circuibit, inquit, Goatha, » pro quo interpretati sunt Septuaginta, « per gyrum, » electis lapidibus, qui volvuntur super faciem terrae, et angulari lapide constringuntur, dicente apostolo Petro: « Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias, et acceptabiles Deo per Jesum Christum (I Pet. II). » « Et omnem vallem, inquit, Phagarim, » quod interpretatur ruinarum; et cineres, subauditur circuibit. Ut quanquam nobis videamur in collibus, tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres, et poenitentes dicamus cum David: « Quia cinerem quasi 111.1048C| panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam (Psal. CI). » Unde et jacentibus dicitur: « Nunquid qui cadit, non resurgit, dicit Dominus? » (Jer. VIII) « Et universum, inquit, Sademoth, quod nos vertimus in regionem mortis, unum nomen in duo verba dividentes quod dicitur regio, et quod interpretatur mortis, pro quo Aquila vertit suburbana, sive arva et rura. Regio autem mortis, regio peccatorum est, et suburbana, regio voluptatum, quae pergit usque ad torrentem Cedron, ubi traditus est Dominus, qui interpretatur tenebrae. Vide quanta habeat loca Ecclesia: et quomodo illud Apostolicum, « ut sit sine macula, et ruga, » in futuro, et in coelestibus reservetur. Audis angulos, audis scabiem, audis ruinas, et cineres, et regionem 111.1048D| mortis, et tenebras, et de tua virtute, et impeccantia gloriaris? Denique sequitur: « Et usque ad angulum portae: » et hic angulus, ne ulla vera justitia, ne certa victoria in isto saeculo demonstretur. Ipse quoque angulus portae quanquam sit orientalis, unde lumen egreditur, tamen equorum appellatur, ut indigere nos doceat cursu atque certamine: et tandem cum Domino audire mereamur: « Ascendisti equos tuos, et equitatio tua salus. » In porta orientali, in porta quadrigarum sanctificatio Domini est, ut tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad Dominum: « Currus Dei decem millia multiplex millia laetantium; Dominus in eis (Psal. LXVII). » Istiusmodi aedificatio quae super fundamentum Christi posita est, de qua 111.1049A| loquitur et Apostolus: « Ut sapiens architectus fundamentum posui (II Cor. III), » nunquam destruetur, sed manebit in perpetuum. Obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta brevius percurramus.

CAPUT XXXII. Jeremias in carcere prophetat Sedeciam captivum ducendum in Babylonem, et emit agrum in Anathot; orat pro populo: sermo Domini de incendio Jerusalem et liberatione captivorum.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor. Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Juda. Clauserat 111.1049B| enim Sedecias rex Juda dicens: Quare vaticinaris dicens: Haec dicit Dominus. » (Hieron.) Non solum verba, sed et opera prophetarum nobis exempla sunt ad virtutem. Poterat Jeremias prospera nuntiare, et regis Sedeciae frui amicitia, sed malebat Deo magis obedire quam hominibus, et ei qui potest et animam et corpus occidere in gehenna, quam illi qui tantum in corpus habere poterat potestatem. Et hoc considerandum quod decimus annus erat regni Sedeciae obsessa jam Hierusalem, et gladio, fame, ac peste consumpta, et captivitate vicina, et tamen Sedecias perstat in sententia, et ex parte aliqua illius clementia demonstratur, quod nequaquam eum in carcere, sed in vestibulo recludi jusserit carceris libera videlicet custodia, ut non posset effugere, quasi non omnis Hierusalem clausa munitionibus, communis carcer fuerit habitantium. Ipse est annus duodevicesimus regni Nabuchodonosor, qui quarto anno regis Joachim cepit imperium. Omnes autem causae irae regis erant cur loquatur ex Dei nomine, quae ei fuerant imperata.

« Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam. Et Sedechias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt. Et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus. Quod si pugnaveritis contra Chaldaeos, nihil prosperum habebitis. » Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio 111.1049D| veritatem, et tam urbem Hierusalem, quam Sedeciam regem diceret esse capiendum, quodque gravius est, visurum eum ora regis Babylonis, et locuturum humilem atque captivum, impotentissimi regis insania. Gravior enim terror est videre quem timeas, et ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum. « Et in Babylonem, inquit, ducet Sedeciam, et ibi erit: » pro quo Septuaginta transtulerunt: « Et in Babylonem ingredietur, » quorum alterum invitum trahi: alterum voluntate peregre significat. « Et ibi, inquit, erit: » verbum ponit ambiguum, ne videatur cruciatus, et miserias prophetare. Quodque sequitur: « Donec visitem eum, ait Dominus Et si pugnaveritis adversum 111.1050A| Chaldaeos, nihil prosperum habebitis: » in Septuaginta non habetur. Prudenterque sententiam temperavit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest. Visitatio enim, ut saepe jam dixi, et consolationem significat et supplicium.

« Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens: Ecce Anamehel filius Sellum ( sive Sallon) patruelis tuus ( quod Hebraice dicitur veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathot: tibi enim competit ex propinquitate emptio. » Occultum ad Jeremiam factum Dei esse sermonem nemo scire poterat, nisi ipso indicante, ad quem factus fuerat, et praedicitur ei, quod venturus sit ad eum Anamehel patruelis suus, et possessionem agri qui suus fuerat delaturus. Esse autem 111.1050B| ipsum locum in Anathoth de suburbanis, quae sacerdotibus per singulas tribus et civitates dabantur ex lege (Num. XXVII): nec licitum erat possessionem de tribu transire ad tribum; nec de familia ad aliam familiam. Unde et filiae Salphaad accipiunt sortem inter fratres suos (Levit. XXV): praecipueque suburbana sacerdotum nulli alii poterant venundari usque ad annum remissionis nisi ei quem propinquitas sanguinis expetebat. Venit ergo ad eum patruelis frater suus, et offert emptionem, quae illi ex propinquitate debetur, Helchias et Sellum fratres fuere germani. Helchiae filius Jeremias: Sellum Anamehel. Helchias interpretatur pars Domini, Jeremias sublimitas Domini. Recteque altitudo Domini de parte Domini nascitur. Sellum vero in linguam nostram 111.1050C| vertitur pax, sive pacificus; Anamehel donum vel gratia Dei. Nec mirabimur, quod sibi pax jungatur et gratia, cum etiam Apostolicarum epistolarum hoc principium sit: « Gratia vobis et pax (Rom. I). » Primum ergo pacem meremur Dei, et post pacem nobis gratia nascitur quae non in possidentis, sed in donantis arbitrio est. Defert autem emptionem gratiam Dei illi, qui in sublimibus collacatus est: ut quamvis videatur excelsus, tamen gratia Dei indigeat. Illud quod in Cantico saepe cantatur a sponsa: « Fratruelis meus (Cant. V), » id est, ὁ ἁδελφιδέος μοῦ, in Hebraeo dicitur. Ergo non fratruelis, sed πατράδελφος, id est, patruelis dicendus est. Fuisse autem Jeremiam filium Helchiae de sacerdotibus, qui erant in Anathot in terra Benjamin, et voluminis hujus 111.1050D| testatur exordium.

« Et venit ad me Anamehel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum ( sive atrium) carceris, et ait ad me: Posside ( sive eme) agrum meum, qui est in Anathot in terra Benjamin: quia tibi competit haereditas et tu propinquus es ut possideas ( sive emas). » Quod futurum prophetae verbum Domini nuntiarat, statim opere completum est. « Venit, inquit, ad me Anamehel gratia Dei, filius patrui mei, » hoc est, filius pacis: venit autem « in vestibulo carceris: dixitque ad me » ea quae Dominus ab eo dicenda praedixerat. Ager autem iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae deferebatur, in Anathot est, in terra 111.1051A| Benjamin: quorum prius obedientiam, secundum filium dexterae sonat. Et consequenter ejus appetit emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabantur, pro quo Septuaginta πρεσβύτερον, id est seniorem interpretati sunt, quod loco huic non convenit.

« Intellexi autem quod verbum Domini esset: et emi agrum ab Anameel filio patrui mei, qui est in Anathot. Et appendi ei argentum, stateres septem et decem argenteos. Et scripsi in libro et signavi, et adhibui testes. Et appendi argentum in statera, et accepi librum possessionis signatum, stipulationes et rata et signa forinsecus. » Durum quidem erat, et prope inconsequens, risuque dignum eum qui jamjamque capiendam prophetabat Jerusalem, et omnes deducendos esse captivos, 111.1051B| vel gladio, fame, et peste perituros, agrum in Anathot emere, quem non erat possessurus. Sed intellexi, inquit, verbum esse, et emptionem meam argumento et vaticinio Domini coaptandam, et ideo acquisivi praecepto ejus ut emerem: nec frustra ad me super hujuscemodi re Dei factum esse sermonem. Et appendi argenti decem et septem siclos, quos nos in stateres vertimus. Siclus autem viginti obolos habet, ut in Ezechielis extremo volumine scribitur (Ezech. XLV). Emitque propheta decem et septem siclis: in quo numero cantavit puer Domini David, in die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: « Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator 111.1051C| meus. Deus meus adjutor meus, sperabo in eum: protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus (Psal. XVII). » Denarium esse numerum mysticum ostendit Decalogus qui scriptus fuit in tabulis lapideis digito Dei: « Et dies jejunii et propitiationis mensis septimi (Exod. XIII): septenarius quoque in quo verus est sabbatismus, et requies esse sanctum, multis Scripturarum testimoniis comprobamus: de quibus saltem pauca potuissem, nisi otiosum esset docere, quae nota sunt. In hoc igitur numero a propheta et sacerdote emitur possessio, scribiturque in libro atque signatur, et adhibentur testes, argentumque diligenter appenditur, ut omnia venditionis et emptionis jura serventur, et sit certa possessio stipulationibus et sponsionibus 111.1051D| roborata. Vel hoc audiant qui falsa testamenta, et interdum ne testamenta quidem sibi adhibitis testibus vindicare conantur.

« Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri, filii Maasiae, in oculis Anamehel patruelis mei, et in oculis testium qui scripti erant, in libro emptionis, in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris. » Quanquam statim esset possessio relinquenda, imo emenda posteris, et ab eo emenda, qui filios non habebat: neque enim uxorem acceperat: tamen obediens imperio Domini omnia rite celebrat: signatumque librum possessionis dat Baruch filio Neri, filio Maasiae. Baruch in lingua nostra benedictus dicitur, qui erat filius Neri, qui 111.1052A| interpretatur lucerna mea, dicente propheta: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lux semitis meis ardens (Psal. CXVIII). » Neri quoque Baruch filius Maasiae, id est, facturae et operis Domini. Animadvertamus ergo quantis virtutum privilegiis discipulus Baruch Jeremiae ministraverit, dicente David: « Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat (Psal. C). » Unde et Elisaeus minister Eliae in tantum placuit Deo, ut post translationem magistri etiam duplicem spiritum mereretur accipere (IV Reg, II). » Hoc dico ad commonitionem eorum qui malorum hominum abutuntur ministeriis, et non audent abjicere eos, quos malae conscientiae norunt sibi glutino copulatos. Traditur autem liber Baruch tanto et tali viro, vidente Anamehel, qui vendiderat, 111.1052B| et testibus qui suscripserant: et quorum nomina in emptionis volumine tenebantur. « Et in conspectu, inquit, omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris. » Qui videlicet vel ad prophetam venerant consolandum, vel studio timoris Dei, Domini verba audire cupiebant.

« Et praecepi Baruch coram eis dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos,librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebantur domus, et agri, et vineae in terra ista. » Cunctis quos praeteritus sermo narravit praesentibus et videntibus, Baruch ministro praecipitur, 111.1052C| et discipulo, non sermonibus praeceptoris, sed Dei jubentis imperio, ut assumat libros: unum signatum, alterum apertum. Quae emptionum consuetudo huc usque servatur: ut quod intrinsecus clausum signacula continent, hoc legere cupientibus, apertum volumen exhibeat: utrumque in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. Firma igitur erat, et longo post tempore futura possessio, quae tanta custodia servabatur, ne vel foris emptionis libri positi paterent rapinae, vel humo conditi humore terrae solverentur. Hoc autem totum fit ut intelligant qui videbant, rursum habitandam Jerusalem, et possidendos agros, quos licet absque sermone Jeremiae debuerant per se intelligere, tamen Domini sermonibus commonentur, et dicitur ad eos: 111.1052D| « Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. » Hoc est illud quod Jeremias dudum dixerat: « Intellexi verbum esse Domini, » et idcirco emit agrum quem possessurus non erat.

« Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens: heu, heu, heu, Domine Deus ( sive qui es, Domine, Deus), ecce tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento ( sive excelso), non erit tibi difficile ( sive impossibile) omne verbum ( vel juxta Septuaginta ): Nihil apud te est absconditum, qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum 111.1053A| « eorum post eos. Fortissime, magne, potens ( quod Hebraice dicitur Dominus exercituum ( sive virtutum) nomen tibi. Magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ( sive hominum), ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum. » Post emptionem agri jure celebratam, et post sententiam Domini, qua pollicitus est domos, agros, et vineas deinceps possidendos: orat propheta ad Dominum, et dolorem gemitibus exprimit dicens: « Heu, heu, heu, Domine Deus; » pro quo Septuaginta transtulerunt, ὁ ὤν id est, qui es, Domine, Deus, juxta illud quod Moysi dicitur: « Vade, dic populo Israel: Qui est misit me (Exod. III). » Non quod non sint alii, sed aliud est Creatoris esse beneficio quod subsistat, 111.1053B| aliud aeternitate naturae. Laudat Deum, et ex creaturis praedicat Creatorem. Primum itaque potentiam ejus, et misericordiam, atque justitiam in omne hominum genus elevat vocibus. Dein transit ad Israel, et quanta ei praestiterit, celebri sermone describit. Et post tanta beneficia dicit eos immemores bonorum illius, clementiam in amaritudinem provocasse, ita ut obsideatur civitas, et antequam hostium in ea fuerit irruptio, gladio, et fame, et peste consumpta sit. Haec autem universa praemisit, ut consequenter illud inferret, quod in reprehensione divinae sententiae facere videbatur, et tu dicis mihi: Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes cum urbs data sit in manus Chaldaeorum. Haec interim 111.1053C| totius loci istius continet περικοπὴ. Nunc ad singula revertamur. « Tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna; » et Joannes dicit de filio: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Joan. I). » Haec enim fortitudo Domini Apostolo comprobante: « Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I). » » Et in brachio tuo extento ( sive excelso). » Quorum utrumque percutientis indicium est. Hoc autem brachium, de quo et Isaias loquitur: « Et brachium Domini cui revelatum est? » (Isa. LIII) « Non erit tibi difficile omne verbum. » Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX); sive cui nihil est absconditum juxta illud Psalmographi dicentis: « Quia tenebrae non obscurabuntur 111.1053D| a te, et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII). » « Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos. » Grandis clementia Creatoris: misericordiam suam in mille generationes extendere, et justitiam statim in altera generatione monstrare: quae tamen et ipsa mista est misericordiae. Non enim statim punit delinquentem, sed exspectat plenitudinem: ut si liberi imitati fuerint parentum vitium, diu dilata poena reddatur. « Fortissime et magne potens, Dominus exercituum ( sive virtutum) nomen tibi, » Ista nomina potentiam indicant Creatoris. Caeterum proprie nomen Dei, Pater est, quod in Evangelio per Dominum revelatur dicentem: « Pater, 111.1054A| manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII). » « Magnus consilio. » Et audet se quisquam Domini inserere secreto, et de illius judiciis judicare! « Et incomprehensibilis cogitatu. » Quem non comprehendit cogitatio, quomodo potest sermo comprehendere? « Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. » Frustra ergo homo putat se Dei celare notitiam. Quodque infert: « Ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum, » hoc indicat quod interdum pro nimia sapientia judicia ejus videantur injusta. Quem locum Apostolus plenius explicat ad Romanos: « Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortatur? secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die 111.1054B| irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). » Quanto igitur serior vindicta peccantium est, tanto justior: in similitudinem Pharaonis, qui decem plagis admonitus, non punitus, et in duritia perseverans, ad extremum Rubri maris fluctibus est obrutus (Exod XIV).

« Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus ( sive terrigenis), et fecisti tibi nomen sicut est dies haec, et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno. Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum, ut dares eis terram fluentem lacte et melle. Et ingressi sunt et possederunt eam, et non 111.1054C| obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Omnia quae mandasti eis ut facerent, non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala haec. » De generali transit ad speciale, et quid proprie praestiterit Israel brevi sermone percurrit. « Qui posuisti, ait, signa et portenta in terra Aegypti, » quibus afflictus est Aegyptus « usque ad diem hanc, et in Israel et in hominibus, sive terrigenis. » Hoc quod dicitur « usque ad diem hanc » posterioribus copulandum est, ut legamus: Et in Israel et in cunctis mortalibus quotidie tua signa complentur. Sive aliter: Signa et portenta non solum in Aegypto perpetrasti, sed usque hodie eadem tuae misericordiae fortitudo salvavit populum tuum, et universo generi humano Creatoris subvenis potestate. Et hoc notandum 111.1054D| quod Israel ab hominibus separat, atque terrigenis juxta illud: « Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV). » « Et fecisti tibi nomen sicut dies haec. » Laudes, inquit, tuae totius orbis sermone celebrantur. « Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti. » Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperiis serviebat. Eduxisti autem « in signis et portentis, » quibus percutiebatur Aegyptus. « Et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno. » Quando mare Rubrum transeunti populo Israel viam praebuisti, et Aegyptium oppressisti exercitum. « Et dedisti eis terram hanc quam jurasti patribus eorum, ut dares eis. » Abraham videlicet, et Isaac, et Jacob. 111.1055A| Ergo non suo merito terram repromissionis, sed patrum accepere virtutibus terram fluentem lacte et melle. Necdum enim poterant solidum cibum capere, sed melle et lacte nutriebantur infantiae: vel certe et melle et lacte rerum omnium ubertate et abundantia. « Et ingressi sunt et possederunt eam. » Statimque inter possessionem et inobedientiam nihil fuit medium. Ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. « Et non obedierunt, inquit, voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. » Frustra ergo in eremo promisere dicentes: « Omnia quaecunque Dominus praeceperit faciemus (Exod. XIX). » Non enim in sponsione, sed in opere praemium est, ad retundendam eorum impudentiam qui putant hominem omnia 111.1055B| posse complere, quae se facturum esse pollicitus est. « Omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt, » et certe se facturos promiserant. « Et evenerunt eis omnia mala haec. » Mala patientibus, caeterum juxta Domini sententiam bona, qui reddit unicuique secundum vias suas.

« Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui praeliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae, et quaecunque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis. Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum? » Decimus annus erat regis Sedeciae, ita enim scriptum est: « Verbum quod factum est 111.1055C| ad Jeremiam a Domino anno decimo Sedeciae regis Juda. » Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem. Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris. Recteque nunc dicitur: « Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum; » nec habent quos vincant, sed quos capiant. Jam enim gladio, fame et peste consumpti sunt, et quaecunque dixisti videmus esse completa: quomodo ergo dicis mihi, Domine: « eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? » Igitur non reprehendit, sed interrogat, nec tam sibi quam aliis vult discere, qui sedebant in atrio carceris, et forsitan taciti reprehendebant, quomodo idem propheta quem verum nuntiare credebant, et urbem dicat esse capiendam, 111.1055D| et agrum emat quasi possessurus.

« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam dicens: Ecce ego Dominus Deus universae carnis: nunquid mihi difficile ( sive impossibile) erit, aut abscondetur a me omne verbum? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manum regis Babylonis, et capient eam. Et venient Chaldaei ( sive ingredientur) praeliantes ( sive venient Chaldaei) adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. » Tristibus laeta subjungit, et post eversionem Jerusalem captivo populo reditum 111.1056A| pollicetur. Primumque causas exponit offensae, et justi furoris Dei, ut quanto major culpa peccantium tanto amplior in peccatores clementia Creatoris. « Ego inquit, Dominus Deus universae carnis. » Nequaquam cunctarum gentium, nec populi Israel, aut certe, ut de sanctis crebro dicere solet, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, sed « Deus universae carnis, » inquit, ut et rationalia et bruta animantia ipse fecisse credatur. Sunt enim qui providentiam Creatoris usque ad rationalia confiteantur, bruta autem fortuitis casibus asserant vel perire, vel vivere: propheticusque sermo declarat nihil esse quod fugiat providentiam et scientiam Dei, quia alia propter se, alia in usu hominum sunt creata.

« Nunquid mihi difficile, aut impossibile, aut certe 111.1056B| abscondetur a me omne verbum? » Et supra diximus: quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Verbum autem hic et in multis aliis locis pro rebus debemus accipere. « Quid est, ait, quod factum est verbum? Propeterea haec dicit Dominus. » Quid enim praecesserat, ut causalem conjunctionem poneret dicens: « propterea haec dicit Dominus? » Quia, inquit, curae meae est omnia regere, universa disponere, et reddere singulis juxta vias suas: « idcirco ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manum Babylonis regis, et capient eam. » Primum enim vallatur exercitu, et absente capitur Nabuchodonosor, Sedeciasque ducitur Reblata, et ibi regi traditur. « Et venient, inquit, Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc. » Melius 111.1056C| Aquila qui pro eo quod scriptum, Venient, trastulit εἰσελεύσονται, hoc est, ingredientur civitatem. Neque enim absentes erant ut venirent, quippe qui circumdederant Jerusalem, sicut Scriptura testatur: « Tum exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem: » ac deinde: « ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum. » Quomodo igitur venient qui praesentes erant? Sed hi qui obsidebant urbem ingredientur, inquit, et capient eam, et succendent, et ad solum usque comburent (verbum enim Hebraicum ambiguitate sui, et venient et ingredientur sonat), et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal idolo Sidoniorum, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me: ut non errore religionis, 111.1056D| sed contentione quadam, et in Creatorem contumeliam facere viderentur. Quomodo autem periturus scribitur mundus juxta illud quod scriptum est: « Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV), » eo quod in maligno positus sit: sic et domus ipsa et loca in quibus flagitia perpetrata sunt irae Dei subjacent. Sunt qui contentiose illud quod scriptum est, « locus in quo crucifixus est Dominus atque Salvator spiritaliter Gomorrha, et Aegyptus vocatur, » ad ipsa loca referant; alii vero universum mundum sub nomine Aegypti et Gomorrhae significari putant: ut enim Gomorrha divino igne deleta est: ita et mundum Dei judicio concremandum.

« Erant enim filii Israel, et filii Juda jugiter 111.1057A| ( sive soli) facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua. » (Hieron.). Verbum Hebraicum Aquila interpretatus est πλὴν, quod conjunctionem cerumtamen significat. Symmachi prima editio, et LXX, et Theodotio solos interpertati sunt, secunda quippe Symmachi vertit διόλον, quem et nos inpraesentiarum secuti sumus, ut diceremus jugiter. Dicamus igitur primum juxta Hebraicum: Filii Israel, et filii Juda jugiter facientes malum. Et decem, inquit, et duae tribus malum sine cessatione fecerunt, et jugis eis fuit in pessimis operibus perseverantia. Si autem jugis et semper in toto populo, ubi est justitia sempiterna? Porro, juxta LXX, qui dixerunt: « Soli facientes malum, » oritur quaestio: Num et aliae gentes eo tempore quo Israel Judasque peccabant, 111.1057B| malum non fecerunt? Quod sic solvitur: qui habet notitiam Dei, et recedit ab eo, solus peccat in oculis Dei. Qui vero increduli permanserint, quasi illo non vidente et negligente, delinquunt. Unde et David vir sanctus, quia corruerat in peccatum uxoris Uriae Bethsabee agens postea poenitentiam (II Reg. XII) loquitur: « Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, id est in conspectu tuo (Psal. L). Denique jungitur: soli facientes malum in oculis meis, et in conspectu meo ab adolescentia sua. » Quodque sequitur: « Filii Israel qui usque nunc exacerbabant me in opere manuum suarum, dicit Dominus, » in LXX non habetur, et de Hebraico additum est. Quia autem ab adolescentia sua usque ad praesentem diem jugiter deliquerunt: ideo justa sententia Dei est, et merito 111.1057C| Scriptura contexit:

« In furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo. » Si ex eo tempore quo civitatis jacta sunt fundamenta usque ad hanc diem, quando capta est atque succensa et sublata de conspectu Domini fuit, semper in vitio et indignatione contra se Deum provocavit, ubi est, ut saepe jam diximus, peccatorum quies?

« Propter malitiam, inquit, filiorum Israel, et filiorum Juda, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, et principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem. » Quia supra 111.1057D| dixerat « in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo, » et nullum generaliter absque peccato fuisse monstraverat: nunc per partes enumerat, et reges, et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum, et uno cuncta sermone comprehendens, « viri, inquit, Juda, et habitatores Jerusalem. » Pulchre, quia non dixit reges mei et principes mei, et sacerdotes mei, et prophetae mei, sed quia peccaverunt reges eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum.

« Et verterunt ad me terga, et non facies. » Juxta illud quod alibi scriptum est: « Et verterunt contra me scapulam recedentem (Zach. VII). » Qui enim precatur, inclinata cervice in terram pronus funditur; 111.1058A| qui vero tergum vertit, ipso gestu corporis indicat se negligere comminantem, et hoc, ait, faciebant.

« Cum docerem eos diluculo, et erudirem: et nollent audire, ut acciperent disciplinam. » Fugatis erroris tenebris, et omni idolorum cultu, mea sententia confutata quotidie corda eorum illuminare cupiebam, et docere quae recta sunt. Et ut liberum servaret arbitrium, jungit et dicit: « et nollent audire, ut acciperent disciplinam. » Sequitur:

« Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. » Non solum eo tempore Judas posuit in templo Dei statuam idoli, quam in Ezechielis principio legimus (Ezech. VIII): sed usque hodie in domo Domini, quae interpretatur Ecclesia, sive in corde animaque credentium 111.1058B| ponitur idolum, quando novum dogma constituitur, et juxta Deuteronomium adoratur in abscondito (Deut. IV): « Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? » (I Cor. III.)

« Et aedificaverunt excelsa ( sive aras) Baal, quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas idolo Moloch. » Pro initiarent in Hebraico scriptum est quod Aquila et Symmachus transducerent, LXX et Theoditio, afferren. intepretati sunt. De valle filiorum Ennom, quae Hebraice dicitur supra plenius diximus, quod subjaceat Siloe fontibus, et amoenitate sui, quia locus irriguus est, populum Israel provocaverit ad luxuriam, quam idolorum cultus sequitur. Notandumque quod arae et excelsa Hebraico sermone appellentur 111.1058C| propter eos qui in Samuelis et in Regum volumine quid significet hoc verbum dubitant. Moloch idolum Ammonitarum est, quod in regem vertitur. Significat autem Scriptura divina, quod non solum Baal idolo, sed et Moloch cunctisque daemonibus in ipso loco populus servierit.

« Quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Judam. » Proprie tribus Juda et Benjamin in fano Baalis et Moloch, daemonum simulacra venerati sunt: vitulos autem aureos in Bethel et Dan decem tribus, quae appellantur Samaria Joseph et Ephraim, voluisse perspicuum est: tantumque mali fuit, quodque a populo factum est ut testetur Deus se nunquam cogitasse, nec ascendisse 111.1058D| in cor suum quae illi facturi fuerint. Omnia autem haec ἀνθρωποπάθως.

« Et nunc propter ista; haec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis: quod tradatur in manus regis Babylonis, in gladio, in fame, et peste. » Sicut sperantibus auxilium, et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subvertenda sit Jerusalem, et populus jamjamque capiendus, et ante captivitatem, gladio, et fame, et peste periturus: sic desperantibus, et propter subversionem urbis nullam salutem exspectantibus, suum auxilium pollicetur: ut et confidentia atque superbia justam sententiam, et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.

111.1059A| « Ecce congregabo eos de universis terris, ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi, et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos; et feriam eis pactum sempiternum, sive disponam testamentum aeternum, et non desinam eis benefacere, et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me; et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate ( sive in fide), in toto corde meo, et in tota anima mea. » Multi hoc putant tempore Zorobabel filii Salathiel et Jesu filii Josedech 111.1059B| sacerdotis magni, quando Aggaeus et Zacharias prophetarent sub Ezra sacerdote completum, quando aedificatum est templum, et sub Neemia exstructi muri per circuitum, ut quos ante ejecerat in furore et in ira et in indignatione grandi de Jerusalem, et in toto orbe disperserat, postea reductos, habitare fecerit confidenter et fuisse eos in populum Dei, et Dominum fuisse in Deum eis, et caetera quae Scriptura contexit. Sed quomodo hoc possit illi tempori coaptari: « habitare eos faciam confidenter, et feriam eis pactum sempiternum (sive disponam illis testamentum aeternum,) » penitus non potest approbari, quippe quos legimus, et sacra narrat historia, non solum a vicinis gentibus, sed a Persis quoque et Macedonibus, et Aegyptiis, Romanisque saepe captos, 111.1059C| et huc usque servire. Omnia igitur ad adventum referenda sunt Salvatoris, quae nostro et fidei tempore videmus expleta, et electio, juxta Apostolum, reliquiarum salva facta est, et in Christo habitant confidenter; et datum est eis cor unum, juxta illud quod scriptum est: « Multitudinis autem credentium erat cor et anima una (Act. IV), » et viam, inquit, unam, illum qui dicit: « Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV). » « Ut timeant me universis diebus. » « Principium enim sapientiae est timor Domini (Prov. IX). » Universis, ait, diebus, quod si Judaeis non competit, de nostro populo accipiendum est, cui et bene fuit, et est, et erit, non solum ipsis, sed et filiis eorum post eos. Nobiscum autem pactum pepigit sempiternum, nec desinet nobis ultra bene facere. 111.1059D| Quodque sequitur: « Et timorem meum dabo in corda eorum, ut non recedant a me, » sic liberum donat arbitrium, ut tamen ipse timor, qui tribuitur, gratia permaneat largitoris [ Ezechiel quoque, ait: « Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, in praeceptis meis ambulent et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum (Ezech. XXXVI). » Quibus manifestissime perdocemur et initium voluntatis bonae nobis Domino inspirante concedi, cum aut per se, aut per exhortationem cujuslibet hominis, aut per 111.1060A| necessitatem nos ad salutis attrahit viam, et perfectionem virtutum ab eodem similiter condonari: nostrum vero hoc esse, ut ad exhortationem auxiliumque Dei vel remissius vel enixius exsequamur, et pro hoc nos vel remunerationem, vel supplicia dignissima promereri.] (Hieron.) Cumque eis, inquit, benefecero laetabor. Gaudet quippe quia videt creaturam suam salvatam. Unde et gaudium angelorum est in cordis super uno peccatore agente poenitentiam (Luc. XV), « Et plantabo, inquit, eos in terra ista, in veritate, » sive, ut LXX transtulerunt, « in fide, » ut proprie significet populum Christianum, cujus religio fides est. « In toto corde meo, et in tota anima mea. » Si Domini verba sunt Salvatoris, recte cor et anima ejus creditur, qui dicit in Evangelio: 111.1060B| « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi illam (Joan. X). » Sin autem ex persona Dei Patris accipimus, secundum illud intelligendum est: « Neomenias vestras et sabbata et dies festos odit anima mea (Isa. I). »

« Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum meum Israel omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos, et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis, quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et 111.1060C| in civitatibus campestribus ( sive Sephela), et in civitatibus Nageb, hoc est, quae ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. » Haec juxta litteram, licet in typo praecesserint post reditum de Chaldaeis, quando ad Cyri regis imperium reversus est populus in Judaeam: tamen spiritaliter in Christo et in Apostolis verius pleniusque complentur. Tunc et homines, et jumenta reducti sunt in ecclesiam, juxta illud quod scriptum est: « Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV), » rationales quique et simplices. Tunc agri empti sunt pecunia, ut faceremus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula. Et scripti in libro, haud dubium, quin viventium, et impressum est signum 111.1060D| vexilli Dominicae crucis atque victoriae, et testes adhibiti sunt martyres, et omnis sanctorum chorus. In terra Benjamin, ubi est Domini fortitudo, et in circuitu Jerusalem, ubi est visio pacis, et aeterna securitas. In civitatibus Juda, in quibus est Christi vera confessio, et in civitatibus montanis, de quibus una est, de qua dicitur: « Non potest civitas abscondi in monte posita (Matth. V); » et in civitatibus campestribus, quae Hebraice appellantur ut de profundis atque depressis per camporum aequalitatem ad summa gradiamur, et in civitatibus quae ad austrum sunt, quod Nageb Septuaginta transtulerunt, ubi est meridies, et plena lux 111.1061A| veritatis. Cum autem haec omnia facta fuerint, implebitur quod scriptum est: « Convertam captivitatem eorum, ait Dominus, » de quo scriptum est: 111.1062A| « Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII). (Accepit, sive, ut Apostolus ait, dedit) dona hominibus (Ephes. IV). »

LIBER DECIMUS TERTIUS. 111.1061|

111.1061A| In prioribus ergo duodecim libris, ea quae a beato Hieronymo in expositionem Jeremiae usque in hunc locum edita sunt, per singula loca disposui, interponens et aliorum doctorum sententias, quas de eodem Propheta protulerunt: singulorum nomina eminus eorum scripta forinsecus denotans, ut sciret 111.1061B| lector ex nomine, quid quisque senserit, vel dixerit in expositione. Deinceps vero quia memorati tractatoris Hieronymi expositionem, in praesentem prophetam nusquam reperi, necessarium aestimavi, ut ab aliorum prophetarum expositionibus excerperem, quae ipse de hoc propheta videtur commemorasse. Sunt enim plurima loca in Jeremia, quae aliis prophetis sunt concinna. Unde etiam de illorum expositionibus istius sensus non parva ex parte explicantur. Et haec res mihi quoque occasionem tribuit, ut ubi majorum scripta non reperi, auderem eorum sensus imitando, propriis sermonibus propheticas sententias explanare, non meis viribus aut scientia confidens, sed ejus gratiae totum me committens, qui per Prophetam ait: « Invoca me in die tribulationis 111.1061C| tuae, eripiam te et magnificabis me (Psal. XLIX). » Et item: « Aperi, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX). » Qui etiam dat fidelibus oratoribus suis sapientiam affluenter, et non improperat, ut quidquid rite prolatum fuerit, ad honorem ejus totum redundet et laudem. Si qua vero minus caute et incompetenter sonuerunt, illius examinatione purgentur qui quondam calculo ex igne per Cherubim assumpto purgavit labia prophetae. De hinc vero consideremus quid in Propheta sequatur

CAPUT XXXIII. De conversatione Judae et Jerusalem; et de grege transeunte ad manum numerantis: de Christi regno et sacerdotio perpetuo.

« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, 111.1061D| cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens: Haec dicit Dominus qui facturus est et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen ejus: Clama ad me et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. » (MAURUS.) Supra ergo scriptum est quod Sedechias rex clauserit Jeremiam in atrio carceris, qui in domo erat regis Juda, dicens ei: « Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis? » et reliqua (Sup. XXXII); ubi etiam constitutus, emit agrum a filio fratris patris sui septem siclis, et decem argenteis. Ibi etiam nunc secundo verbum consolationis ei datur de reditu populi in terram Israel, et restauratione urbis Jerusalem, atque aedificatione templi. Quod 111.1062A| autem dicit: « Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia, et firma quae nescis, » ostendit quod per orationem prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit pro delictis populi: et revelaverit eis reversionem illius ad terram suam: quae tamen reversionis gratia 111.1062B| adhuc occulta latebat, quia nondum prolata fuerat. Si autem quis quaerendum putat: quomodo hic Dominus ad prophetam dicat: « Clama ad me, et exaudiam te, » cum supra ad eum dixerit: « Tu autem noli orare pro populo, nec assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam te, dicit Dominus: » noverit quod Dominus imminentem captivitatem Judaeorum avertere noluerit, sed magis secundum verbum suum eam complere voluerit: sed cum peccati sui debitam poenam primum solverent, postmodum reversionem eorum non denegaverit, quam modo promittit se completurum.

« Quia haec dicit Dominus Deus Israel, ad domus urbis hujus, ad domos regis Juda quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium venientium, 111.1062C| ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea: abscondi enim faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum. Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo eis deprecationem pacis et veritatis, et convertam conversionem Juda, et conversionem Jerusalem: et aedificabo eos sicut a principio, et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me: Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae facturus sum eis, et pavebunt 111.1062D| et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. » Hoc praedicit quod sicut peccatoribus vindicta, ita et poenitentibus praeparatur medicina. In locis enim in quibus per indignationem Domini jacuerant cadavera occisorum prostrata, ibi conversorum reaedificentur tabernacula, et bonorum omnium fiet abundantia, quatenus inde gloriae nominis Domini ubique praedicetur, et laus atque laetitia in universis gentibus oriatur, super omnibus bonis, quae facturus est Dominus populo suo. Sed licet haec quidam ad tempus resolutionis captivitatis Chaldaicae referant, melius tamen mihi videtur ad Christiana referri tempora, ubi spiritaliter et veraciter Dominus per spiritum suum fidelibus suis universa bona tribuit, verae scilicet sapientiae 111.1063A| et sacrarum virtutum, ut omni pace atque concordia conversentur Unde ipsa Veritas discipulis suis, ait: « Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat pacem ego do vobis (Joan. XIV); » et item: « Ecce, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Caeterum in illa reversione Judaeorum de Babylone, finitimae gentes plurimum eos infestabant, et prohibuerunt ne templum reaedificarent, murosque civitatis restaurarent. Postea quoque in Machabaeorum temporibus plurima eis bella et labores accidebant, nec unquam perfectam pacem et plenam securitatem habere poterant donec per Romanorum principes de terra sua ejecti, per totum orbem dispersi sunt.

111.1063B| « Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Hierusalem, quae desolatae sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore, vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini. Reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus. » Ne in desperationem Judaei propter minas captivitatis caderent, futura restaurationis bona eis promittit, ut locus qui desertus fuerat propter scelera habitatorum ejus, rursus a correctis et emendatis habitetur, et repleatur pecoribus et jumentis. 111.1063C| Mystice autem Ecclesia gentium, quae deserta fuerat a Domino propter idololatriam et scelerum immanitatem, rursus per Christi fidem habitatur: et repletur multitudine credentium ex diversis nationibus. Cui per Isaiam dicitur: « Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium: germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans (Isa. XXXV). » Et iterum: « Lauda, inquit, sterilis quae non paris, decanta laudem et hymnum, quae non parturiebas: quam multi filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo (Isa. LIV). » Ad hanc ergo congregabitur omne pecus Cedar: arietes Nabaiot ministrabunt illi. Ibi audietur vox gaudii et vox laetitiae, 111.1063D| cum Evangelium ibi recitatur, et alleluia laetabunda voce in ecclesiis frequentatur. Ibi auditur vox sponsi Christi et vox sponsae Ecclesiae: in quorum epithalamium Salomon descripsit Cantica canticorum. Ibi auditur vox quotidie confitentium Domino, et portantium vota in domum Domini: quoniam reducet Dominus conversionem terrae gentium sicut a principio: ut fiat omnium in credulitate fides una, et in confessione labium unum. De quo adhuc subditur:

« Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto absque homine, et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus habitaculum pastorum, et accubantium gregum in civitatibus 111.1064A| montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt: et in terra Benjamin, et in circuitu Hierusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. » Pastores isti quorum habi taculum est in loco qui fuit ante desertus, apostoli sunt et evangelistae, atque doctores Novi Testamenti. Greges vero accubantes in civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, Ecclesiae sunt de gentibus congregatae, quae in culmine virtutum consistunt, et tamen humilitatis ima non deserunt: sed fervore Spiritus sancti, quem auster ventus significat, studium bonae operationis exercent, et dilectionis jura servando tenent, Quibus associantur greges quae in terra Benjamin 111.1064B| et in circuitu Hierusalem, et in civitatibus Juda versantur: quia de illo priore populo multi sunt qui ad fidem Christi et ad ovium suum numerum pertinent. De quibus ipse ait: « Oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X). » Hi ergo omnes greges transibunt ad manum numerantis, quia, juxta dispositionem veri pastoris, mandata divina servantes vivunt, quos ipse in coelesti regno describit, sicut eis promisit dicens: « Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X). » Qualiter autem de Judaeis et gentibus, greges ovium Christi existant, ipse testatur in Evangelio, dicens: « Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: 111.1064C| et animam meam pono pro ovibus meis: et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient: et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X).

« Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda. » Verbum bonum quod se suscitare Dominus dixit, adventus est Filii Dei: ut qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), ipse in novissimis temporibus Verbum caro fieret, et habitaret in in nobis. Hoc ergo verbum dum promissum fuit patriarchis, lex praenuntiavit: vaticinaverunt prophetae, et ad extremum angelicum oraculum ad virginem Mariam de stirpe David editam testabatur 111.1064D| (Luc. I): hoc ipsa virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit: quia Deum et hominem ad salutem humani generis genuit: unum videlicet Deum et Dominum nostrum Jesum Christum: De quo subditur:

« In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae: et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt, eum Dominus justus noster. » Dies istos praenuntiavit Isaias dicens: « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: Venite, 111.1065A| ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II). » Facit ergo Dominus germinare David germen justitiae, hoc est, Christum de ejus progenie descendere, qui faciet judicium et justitiam in terra, quia juxta Isaiam: Justitia erit cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isa. I). « Et in diebus illis salvabitur Juda. » Hoc est, apostoli et primitiva in Judaea Ecclesia. « Israel, » hoc est, populus de electione gentium convocatus: « habitabit » in fide Christi et vera religione « confidenter. » De quo sub typo Benjamin Moyses prophetavit dicens. « Amantissimus Domini habitabit in eo confidenter, quasi 111.1065B| in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet (Deut. XXXIII), » quia Ecclesia sponsa ad Sponsi Christi pertinens consortium: nunc sub protectione ejus gaudet in spe, in futura autem requiescet beatitudine. « Et hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster. » De quo alius propheta ait: « Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus (Isa. VII), » quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis. » Ipse est Dominus justus noster, « quia justus Dominus et justitiam diligit, aequitatem vidit vultus ejus. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: esurientos implevit bonis, et divites dimisit inanes (Psal. X) » . Ipse enim venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum 111.1065C| opera sua.

« Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israel: et de sacerdotibus, et de levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocaustomata, et incendat sacrificium, et caedat victimas cunctis diebus. » Hoc testimonium, quia nemo ad regnum Judaici populi, vel ad sacerdotium Veteris Testamenti, et ad caeremonias priscae legis rite aptare potest, necesse est ut totum ad regnum Christi et sacerdotium ejus et cultum Novi Testamenti transferatur: de cujus regni potentia divina vox in psalmis ait: « Ponam in saeculum saculi sedem ejus, et thronum ejus, sicut dies coeli (Psal. LXXXVIII). » De sacerdotio vero ejus ita scriptum est: « Juravit Dominus et non 111.1065D| poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). » De quo ad Heli sacerdotem etiam divina vox ait (I Reg. II): Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. Hujus sacerdotis membra sunt filii sanctae Ecclesiae catholicae, Petro attestante, qui ait: « Vos autem estis genus electum, et regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). » Hujus quidem holocaustomata et sacrificia, gratiae Deo offeruntur, et victimae acceptabiles illi fient cunctis diebus.

« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: 111.1066A| Haec dicit Dominus: Si irritum fieri potest pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox, in tempore suo: et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et levitae, et sacerdotes ministri mei. » Superius dixerat de solis creatione, lunae et stellarum, et cursu earum, ut leges illae, sive statuta, muniri non possint: nunc simili modo pactum diei et noctis irritum fieri non posse, et neque pactum Domini cum David servo suo irritum fieri posse testatur: ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno ejus, et levitae, et sacerdotes ministri Domini, quod luce clarius exstat, quia finito sacerdotio legali, Christi regnum et sacerdotium perpetualiter sit mansurum. De quo 111.1066B| adhuc subditur:

« Sicuti numerari non possunt stellae coeli, et metiri arenae maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et levitas ministros meos. « Legitur in Genesi (Gen. XVI), quod Dominus promiserat Abrahae semen ejus se multiplicaturum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris: quod procul dubio constat semen ejus spiritale multiplicandum esse in Ecclesia absque numero, et ejus summam soli Deo cognitam esse, qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat: cujus regnum non erit finis, et ministri permanent in saeculum.

« Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: Nunquid non vidisti quod populus hic locutus 111.1066C| sit dicens: Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges coeli et terrae non posui, equidem et semen Jacob David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, et Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. » Veraci ratiocinatione et congrua similitudine loquelam hostium insultantium populo Dei confundit, quia sicut leges coeli et terrae, diei et noctis in ordine sibi disposito, et nunc fusibiliter persistunt: sic et promissio Dei, quae ad patres facta est de semine eorum omnino stabilis sit, et fixa lege permanet. Duas cognationes 111.1066D| quas elegerat Dominus, sive regalem atque sacerdotalem stirpem, sive duas tribus quae fuerunt in Jerusalem, et decem tribus quae fuerunt in Samaria possumus intelligere. Has ergo elegit Dominus, quando promissionem ad patres eorum fecerat, ut daret semini eorum terram fluentem lacte et melle; sed licet plurimi eorum a via veritatis aberraverint, plerique tamen in statu rectae fidei et bonae operationis probati inventi sunt, quia ex ipsis apostoli et primitiva in Jerusalem Ecclesia exstitit, quae in doctrina evangelica nobilissima et fide firmissima inventa est. Haec et Paulus videtur insinuare ubi ait: « Quid ergo quod quaerebat Israel non est consecutus, electio autem consecuta est, caeteri vero 111.1067A| excaecati sunt (Rom. XI). » Et item: « Nunquid repulit Deus populum suum? absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Benjamin. » Unde manifestum est quod non abjecit Dominus populum suum quem elegerat juxta insultantium voces, si de semine David assumpsit principes seminis Abraham, et Isaac, et Jacob in perpetuum. De quibus in psalmis scriptum est: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et progenie (Psal. XLIV). »

CAPUT XXXIV. Poena eorum qui non dimittunt servos et ancillas liberos, quod in templo cum solemnitate promiserunt.

111.1067B| « Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus, et omnes populi bellabant contra Jerusalem et contra omnis urbes ejus, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Vade et loquere ad Sedechiam regem Juda, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis, et succendet eam igni, et tu non eflugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. Attamen audi verbum Domini, Sedechia rex Juda: Haec dicit Dominus ad te: 111.1067C| Non morieris in gladio, sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent te: et vae, Domine, plangent te, quia verbum hoc ego locutus sum, dicit Dominus. Et locutus est Jeremias propheta ad Sedechiam regem Juda universa verba haec in Jerusalem, et contra omnes civitates Juda, quae reliquae erant contra Lachis et contra Arecha: haec enim supererant de civitatibus Juda urbes munitae. » (MAURUS.) Licet rex nequissimus Sedechias, de quo Scriptura refert, quod fecerit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joachim, indignus fuerit misericordia Domini, tamen quoniam miserationes Domini magnae et multae nimis, saepius cum per prophetas suos commonebat, 111.1067D| hoc est, per Jeremiam in Judaea, et Ezechielem vaticinantem in Babylonia, praedicans ei captivitatem futuram, si quomodo illum ad poenitentiam provocaret: sed mens indurata in fastidium ducebat verba prolata: et magis eliget incoepta nequitia perseverare, quam per emendationem vitae se corrigere. Unde debitam poenam invenit, et ultionem captivitatis simul cum populo sibi subjecto perpessus est.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedechias foedus cum omni populo in Jerusalem, praedicans ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam 111.1068A| liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judaeo et fratre suo. Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierat pactum ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur in eis. Audierunt igitur et dimiserunt, et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos suos et ancillas suas, quos dimiserunt liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, a Domino dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de domo servitutis, dicens: Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, 111.1068B| et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam: et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et in istis pactum in conspectu meo in domo, in qua invocatum est nomen meum: et reversi estis et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam quos dimisistis, ut essent liberi et suae potestatis: et subjugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae, » etc. Patet hoc loco, quod nihil proficiat cuilibet bonum inchoare, si non studuerit illud ad bonum finem perducere: quoniam « qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 111.1068C| (Matth. XXIV). » Praeceptum ergo fuerat legis, ut filii Israel fratres suos non invenirent conditione servorum, nec affligerent per potentiam, sed tempore constituto reverterentur ad cognationem et possessionem patrum suorum: haberentque servos et ancillas de nationibus quae in circuitu eorum essent. Quod volentes Sedechias et populus qui fuerat cum eo servare promiserunt se hoc facturos, sed conversi retrorsum retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et in famulas. Unde iratus Dominus tradidit eos in commotionem cunctis regnis terrae, et gladium, et pestem, et famem immisit super eos: et quia illi victimam foederis, quam ceciderunt juxta conditionem statuti pacti, polluerunt, dati sunt in manus inimicorum 111.1068D| et in manus quaerentium animas eorum: et erat morticinum eorum in escam volucribus coeli et bestiis terrae: et non solum populus propter scelera sua ab inimicis occisus et dissipatus est, sed et civitates eorum incensae et demolitae sunt. Juxta tropologiam vero nos hic locus docet, ut cum susceperimus fratres nostros sub cura nostra, et propter Deum subjecti fuerint nobis, non opprimamus eos per potentiam, nec injuste servitutis eis violentiam imponamus; sed magis fraterno affectu eos tractemus et adjuvemus verbo atque exemplo: quatenus vero Domino qui eos sanguine suo redemit possint dignum servitium exhibere, donec verus Jubilaeus veniat: et unusquisque propriae restituatur dignitati 111.1069A| atque possessioni. De quo nos primus pastor Ecclesiae instruit, dicens: « Seniores ergo qui in vobis sunt obsecro, consenior et ipse testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloria communicator: pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo: et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam (I Petr. V). »

CAPUT XXXV. Exemplo Rechabitarum docetur populus obedientiam, et promittitur filiis Sechab benedictio.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino 111.1069B| in diebus Joachim filii Josiae regis Juda, dicens: » (MAURUS.) Cum propheta in proximo capitulo de Sedechia rege et his qui sub eo facta sunt sermonem habuisset, nunc autem iterum Joachim filii Josiae regis Juda tempore narrationem convertat, patet profecto, quia non ordinem temporis in narratione observaverit, sicut jam supra dictum est, sed secundum dispensationem Spiritus sancti, qui in eo locutus est, pro opportunitate causarum, et convenientia rerum prophetiam suam conscribi voluit, sicut et in caeteris Scripturis sanctis, et maxime in Evangelio factum reperimus: ut sciat lector Scripturas sacras non dispositione humana compositas esse, sed inspiratione et ordinatione divina.

111.1069C| « Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis: et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum: et dabis eis bibere vinum. Et assumpsi Jechoniam filium Jeremiae filii Absaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Anan, filii Jegadalia hominis Dei, quod erat juxta gazophilacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli, et posui coram filiis domus Rechabitarum cyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibimus vinum, quia Jonadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum, et domum 111.1069D| non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis multis diebus super faciem terrae, in qua nos peregrinamini, » et reliqua. Ad confundendum superbiam et contumaciam Judaeorum, qui semper mandatis Dei adversantes restiterant, propheta jussu Domini Rechabitas obedientes et mites in testimonium adhibuerat, qui praeceptis Jonadab filii Rechab patris eorum in omnibus parebant, ita ut nec vinum biberent, nec domum aedificarent, sed nec sementem sererent, neque vineas plantarent, sed in tabernaculis habitabant cunctis diebus usque ad necessitatem Chaldaicae captivitatis, juxta omnia quae sibi 111.1070A| praecepta fuerant. Propter hoc quoque promittit eis Dominus, quod non deficiat vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu suo cunctis diebus. Mystice autem isti Rechabitae significant eos qui desiderio perfectionis arctiori vita transcendunt legis mandata: juxta id quod sibi Evangelii dogmata et Apostolica insinuant exempla. Justi enim, quibus lex non est posita, sic probantur, non esse sub lege, ut justitias legis non solum implere, verum etiam superare contendant, sitque devotio eorum legali major imperio, quae observantiam cumulans praeceptorum voluntaria addat ad debita. Ita namque et Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quatuor regibus de spoliis Sodomorum, quae sibi velut victori non immerito debebantur, 111.1070B| et quidem rege ipso cujus spolia retulerat suppliciter offerente, nihil penitus acquiescit attingere, sub divini nominis testificatione proclamans: Extendam manum meam ad Dominum excelsum, qui fecit coelum et terram, si a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae accipiam ex omnibus quae tua sunt (Gen. XIV). Sic David praecepta legis cognoscimus supergressum, qui, praecipiente Moysi ut inimicis talio redderetur, non solum hoc non fecit, verum etiam dilectione complexus est persequentes, et pro his Domino pie supplicans etiam lugubriter flevit et ululatus est interfectos. Ita Eliam quoque et Jeremiam probamus non fuisse sub lege, qui cum licito uti conjugio absque reprehensione potuerint, virgines tamen perseverare maluerunt. Sic Elisaeum 111.1070C| ac reliquos hujus propositi viros Mosaica legimus superasse mandata, de quibus Apostolus ita dicit: « Circuibunt in melotis et in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et montibus, et speluncis, et in cavernis petrae (Hebr. XI). » Sic et nunc isti filii Jonadab, propter obedientiam patri suo exhibitam divino sermone laudantur, et futura eis bona promittuntur, qui omnes offerre possessionum suarum decimas non contenti, sed ipsa praedia respuentes, semetipsos potius Deo ac suas animas obtulerunt. Pro quibus nulla ab homine fieri commutatio potest: sicut Dominus in Evangelio contestatur: « Quam dabit homo commutationem pro anima sua? » (Matth. XVI). Quapropter scire debemus 111.1070D| nos, a quibus non jam exigitur legale mandatum, sed quibus evangelicus quotidie intonat sermo: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me (Matth. XIX). » Cum decimas de substantiis nostris offerimus Deo adhuc quodammodo sub legis sarcina detineri, et necdum ad evangelicum illud fastigium pervenisse, quod obtemperantes sibi non tantum praesentis vitae beneficiis, sed etiam futuris praemiis numeratur. Lex enim factoribus suis non regnorum coelestium praemia, sed vitae hujus solatia repromisit, dicens: « Qui fecerit hoc vivit in eis: » Dominus autem discipulis suis et amicis promittit regna coelorum: « Beati, inquit, pauperes spirituquoniam 111.1071A| ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). » Et, « omnis qui reliquit domum vel fratres, aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). » Nec immerito, non enim tam laudabile est si ab illicitis, quam si etiam a licitis temperemus, et his propter ejus reverentiam non utamur, qui ea nobis propter infirmitatem nostram utenda permisit. Non enim generaliter praecipiendum erat, nec ut ita dixerim canonice ab omnibus exigendum id quod propter mirificam sublimitatem ab omnibus passim non potest apprehendi, sed consilio omnes potius provocantur et gratia, ut hi qui magni sunt possint perfectione virtutum non immerito coronari. Qui autem 111.1071B| parvi sunt, et mensuram aetatis plenitudinis Christi implere non possunt, licet fulgore majorum velut siderum tecti laetare videantur, tamen a tenebris maledictionum, quae in lege sunt alieni, nec praesentium malorum cladibus addicuntur, nec supplicio plectuntur aeterno. Non ergo Christus ad illa virtutum excelsa fastigia praecepti quemquam necessitate constringit, sed liberi arbitrii provocat potestate, et salubritate consilii ac desiderio perfectionis accendit.

CAPUT XXXVI. Baruch, ex carcere Jeremiae mittitur cum libro, quem Joachim comburit, et alius contra eum scribitur.

« Et factum est in anno quarto Joachim filii Josiae 111.1071C| regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Judam, et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad hanc diem: Si forte audiente domo Judae universa mala, quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. » (MAURUS.) O immensa clementia et inaestimabilis bonitas conditoris nostri, qui a superbis contemptus non ultionem supplicii peccantibus ingerit, sed conversis per poenitentiam indulgentiam promittit, et non tantum unigeniti Judaeorum, sed ad omnes nationes gentium sermonem praedicationis per prophetam dirigit, 111.1071D| si quomodo revertatur unusquisque a via sua pessima, et per Domini misericordiam peccatorum suorum obtineat veniam.

« Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri, et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi in domum Dei, ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii; insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: 111.1072A| quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia, quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. » Prompta obedientia prophetae concordat divinae clementiae: quoniam sicut ille consulit humanae infirmitati per admonitionem conversionis, ita iste obediendo ad salutem proximorum exercet officium praedicationis. Qui et si clausus carcere per semetipsum id perficere non valuit, per interpretem tamen omnia juxta id quod sibi jussum fuerat explere curavit. Quid ergo nos inertes in futuro judicio Dei dicturi sumus, qui absoluti et libertate potiti, proximis nostris Domini verbum expendere negligimus: quando ille, 111.1072B| qui claustris obseratus erat, non per excusationem impossibilitatis Domini mandato obstitit, sed quod ipse per se explere non valuit, per subjectam personam solertissime perficere festinavit.

« Factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiae regis Juda in mense nono, praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda, in Jerusalem. Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini in gazophilacio Gamariae, filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo, » et reliqua. Conveniens ordo, ut in indictione poenitentiae praedicetur jejunium parcimoniae, ut qui per luxum 111.1072C| non cavendo vitia in peccatum inciderant, per abstinentiam et afflictionem corporis eadem peccata abluere contendant. (Greg.) Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debet etiam concessa, et reprehendat in minimis, qui meminit in maximis deliquisse.

« Miserunt itaque omnes principes ad Baruch filium Neriae, filii Nathaniae, filii Chusi, dicentes: Volumen, ex quo legisti audiente populo: sume in manu tua et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos. Et dixerunt ad eum: Sede et lege haec in auribus 111.1072D| nostris. Et legit Baruch in auribus eorum. Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum. Et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos? Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus? Dixit autem Baruch eis: Ex ore suo loquebatur, quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento, » et reliqua. Quod Baruch interrogatus a principibus populi quomodo scripsisset sermones Jeremiae ex ore ejus: respondit quod ex ore suo locutus sit ad eum, quasi legens sermones istos insinuat, quia sancti prophetae et apostoli Spiritu sancto locuti, 111.1073A| nullam necessitatem tractatuum vel penuriam passi sunt verborum, sed omnia, ut oportebat prompte et facile coram auditoribus suis, Spiritus sancti gratia tribuente, proferre poterant. Unde ipsa Veritas in Evangelio discipulis ait: « Dum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Luc. I, Matth. X). » Et item: « Spiritus, inquit, paraclitus, quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis (Joan. XVI). » Hocque sciendum, quod non solum doctoribus, sed etiam auditoribus necessaria est gratia Spiritus sancti, quia, ut supra jam diximus, 111.1073B| nisi idem spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligit: quia nisi intus sit, qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Ecce unam loquentis vocem omnes pariter in Ecclesia audimus, non tamen pariter sensum auditae vocis percipimus. Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordibus nostris dispar est vocis intelligentia: nisi quia per hoc, quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior, qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet. De hac quoque Spiritus sancti gratia per Joannem dicitur: « Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. XII). » Per vocem ergo non instruitur, quando mens per spiritum non ungitur. Sed cur ista de doctrina hominum 111.1073C| loquimur quando et ipse conditor non ad eruditionem homini loquitur, si eidem homini per unctionem spiritus non loquatur? (MAURUS.) Certe Cain priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: « Peccasti, quiesce (Gen. III). » Sed quia culpis suis exigentibus vocem admonitus, non in unctione audire Dei verba potuit, sed servare contempsit: sic et nunc, quae sequuntur in hoc capitulo, prolata demonstrant, quod Joachim rex et servi ejus, quia non fuerunt Spiritus sancti gratia, qua propheta locutus est, intus illuminati, verba Dei quidem audire aure corporis poterant, sed auribus cordis non poterant, quas Dominus in Evangelio requirit, dicens: « Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI; Luc. VIII). » Et in Apocalypsi: » Qui 111.1073D| habet, inquit, aures audiendi audiat quid Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. II). » Nam sequitur.

« Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono: et posita erat arula coram eo prunis plena. Cumque legisset vix tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula, et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi ejus, qui audierunt universos sermones istos, » et reliqua. O miranda caecitas humanae mentis, et stupenda nequitia indurati cordis! Qui debuerant monitis salutaribus compungi, ad peccatorum suorum poenitentiam, verba Domini in libro scripta, in 111.1074A| ignis studebant consumere flamma: insuper et prophetam, quem per gratiam doctrinae atque correptionis merito honorare debuerant, contumelia afficere contendebant. Et unde hoc? nisi quia spiritus nequam, qui semper spiritui gratiae adversatur, in cordibus eorum duritiae asperitatem non levitatem obedientiae machinabatur, ne credentes et poenitentiam agentes salvi fierent?

« Et praecepit rex Jeremiel filio Amalech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus. » Frustra igitur aliquid agere nititur humana praesumptio, ubi resistere voluerit divina dominatio. Praecepit rex terrenus, ut comprehenderentur propheta 111.1074B| et notarius ejus, et mittantur in carcerem, sed abscondit eos Rex coelestis, hoc est, protexit, ne humana malitia laederetur sanctorum innocentia. « Custodit enim Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdit (Psal. CXLIV); » et: « Ambulabunt homines, ut caeci, quia Domino peccaverunt (Soph. I). »

« Factum est verbum Domini ad Jeremiam postquam combusserat rex volumen, et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens: Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in volumine primo, quod combussit Joachim rex Juda, et ad Joachim regem Juda, dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians, 111.1074C| festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum. Propterea haec dicit Dominus contra Joachim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David, et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem, et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus iniquitates suas, et adducam super eos et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt. » Merito vindicta secuta est regem perfidum, ut qui sermones Domini scriptos a propheta combussit, in igne ipsius cadaver projiceretur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem: quatenus contra eum et contra semen ejus, et contra 111.1074D| servos ejus visitarentur iniquitates eorum, et omne malum quod locutus est Dominus super viros Juda, et habitatores Jerusalem velociter adveniret: ut ostendatur, quod quicunque. Domini mandatis rebellis exstiterit, et durum cor atque impoenitens habuerit, certam ultionis vindictam subeat: quoniam juxta Pauli sententiam. « Quae seminaverit homo haec et metet; et qui seminat in carne, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. » Sed notandum quod in libro Paralipomenon legitur, quod hunc Joachim Nabuchodonosor rex Chaldaeorum vinctum catenis duxerit in Babylonem. Regum vero liber narrat quod dormiret Joachim cum patribus 111.1075A| suis, regnaveritque Joachim filius ejus pro eo. Sed Josephus historiographus Judaeorum his verbis Jeremiae magis concordare videtur: asserens ipsum Joachim patrem Jechoniae a rege Babylonis in Jerusalem fuisse interfectum, non captivum in Babylonem ductum, qui in decimo Antiquitatum suarum libro ita refert, dicens: Dum rex Babyloniae intrasset in civitatem, fidem nequaquam servavit, sed juvenes fortissimos et pulchritudine decoros Jerosolymitanorum occidit una cum rege Joachim, quem etiam ante muros insepultum projici jussit. Filium vero ejus Joachim constituit regem universae provinciae. Eos autem, qui erant in dignitatibus constituti, numero tria millia captivos induxit Babyloniam, inter quos erat propheta Ezechiel, cum esset adhuc 111.1075B| puer. Hic ergo finem habuit Joachim rex, qui vixit quidem annis sex et triginta, regnavit autem annis novem. Successor vero regni Joachim, rex nomine Onos, regnavit mensibus tribus et diebus decem. Sed utrum Jerusalem an in Chaldaea memoratus Joachim perierit, non mihi videtur quaerendum, cum constat verum juxta id, quod propheta ante praedixerat, cadaver ejus esse projectum ad aestum per diem et ad gelu per noctem. Quod nimirum convenienter actum est, ut qui Scripturam propheticam ex libro abscisam igne concremare studuit, ipsius cadaver aestu solis et gelu noctis afficeretur.

« Jeremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae, qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri, quem combusserat 111.1075C| Joachim rex Juda igne: et insuper additi sunt sermones multo plures, quam antea fuerant. » Quid ergo vult, quod propheta praecepto Domini commonitus, post combustionem prioris voluminis tulit aliud volumen, et dedit illud Baruch scribae, qui scripsit in eo ex ore ipsius Jeremiae omnes sermones libri, quem combusserat Joachim rex Juda igni: nisi quod reprobata ob perfidiam Judaea, libri legis et prophetarum ad gentium salutem servati sunt, ad quas omnis gloria Veteris Testamenti post Christi adventum translata est, quoniam « omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, ad quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » Unde bene subditur: et insuper additi sunt sermones multo plures, quam ante fuerant, 111.1075D| quia illi historiam tantum, nos autem cum historia mysticum sensum habemus: illi enim super cor velamen habebant, cum legeretur Moyses. « Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu: Dominus autem spiritus est, ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). »

CAPUT XXXVII. Sedechias mandat orare Dominum pro se et populo, Jeremias capitur et mittitur in carcerem, cui torsa panis quotidie datur.

« Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joachim, quem constituit regem Nabuchodonosor 111.1076A| rex Babylonis in terra Juda, et non obedivit ipse et servi ejus, et populus terrae verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae. » (MAURUS.) Quod Sedecias post Joachim, qui cognominatus est Jechonias, regnaverit novem annis, non solum Jeremias, sed liber Regum et Verba dierum narrant: siquidem post Josiam patrem ejus regnavit Joachaz mensibus tribus, post quem Eliacim, qui et Joachim frater ejus annis novem. Post hunc quoque Joachim filius Joachim mensibus tribus et diebus decem, post quem Sedecias patruus ejus, ut diximus annis novem, sed omnes hi iniqui et pessimi reges fuerunt, qui contra legem Domini repugnaverunt et idololatriae magis quam divino cultui dediti erant, quapropter justam vindictam Domini meruerunt.

111.1076B| « Et misit rex Sedecias Juchal filium Semeliae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum: Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. » Nequaquam Sedecias orare pro se, et pro populo suo prophetam postulavit, qui divinis mandatis obedire noluit, quia scriptum est: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Psal. XXVIII): » Unde idem propheta Jeremias prohibitus est, ne oraret pro eis, dicente ad eum Domino: « Tu autem noli orare pro populo hoc, neque assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam te, dicit Dominus Deus. »

111.1076C| « Igitur exercitus Pharonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Jerusalem hujuscemodi nuntium, recesserant ab Jerusalem. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel. Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad interrogandum me: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum, et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et incendent igni, » et reliqua. Quomodo autem Chaldaei ad tempus solverint Jerosolymitanorum obsidionem propter Aegyptios adventantes, Josephus manifestat: qui Vafrem regem Aegypti Judaeis in auxilium vonisse narrando ita refert, dicens: Interea dum 111.1076D| hoc cognovisset Babyloniae rex castra movit adversus eum, et afflicta provincia, et munitiones ejus una diripiens, ad ipsam Jerosolymorum civitatem obsidendam cum magno veniebat exercitu. Rex autem Aegyptius audiens, quia ei Sedecias amicus esset, sumpta virtute maxima bellatorum, venit ad Judaeam quasi ejus soluturus obsessionem. Babylonius autem recessit ab Jerosolymis, et occurrit Aegyptiis: Eisque congressis praelio superavit, et eos in fugam versos de Syria coegit exire. Dumque excessisset Babyloniorum rex ab Jerosolymis, deceperunt falsi prophetae Sedeciam dicentes: quia neque Babylonios denuo contra cum pugnare, sed contribuli eorum quos de provincia ad Babyloniam demigraverunt, 111.1077A| cum Dei vasis omnibus, quae rex tulerat ad hoc templum reverterentur. Sed Jeremias his contraria atque vera, transiens in medium prophetavit, dicens: quod male quidem facerent illi, qui regi talia dicerent, quando per Aegyptios nihil adjuvari possent, quos utique devincens Babyloniae rex in Jerosolyma remearet, eamque fortiter obsideret, et populum fame corrumperet, ac reliquos captivos abduceret substantiasque diriperet, simul et templi divitias exhauriret, et eum insuper concremaret, civitatemque obruerent: et essent servituti Babylonis regi ejusque nepotibus annis septuaginta: et ad hanc remeantes urbem aedificaturi essent templum rursus et Jerosolymam denuo reparaturi. Haec dicente Jeremia, plurimi quidem crediderunt, principes 111.1077B| autem et impii excessisse eum a sua mente dicebant, eumque sub hoc fomite [praetextu] deridebant. Igitur cum ei placuisset ad patriam properare, quae dicitur Anathot centum septuaginta stadiis procul ab Jerosolymis constituta. Inveniens eum in itinere quidam principum, comprehensum detinuit calumniam faciens ei, quasi ad Babylonios iret: Ille vero mentiri quidem illum et calumniae sibi crimen fallaciter inferre, se vero ad patriam properare dicebat. Qui ad haec verba non flexus, vinctum deduxit ad Judicum magistrum. A quibus omnia verbera et tormenta perpessus, ad necis supplicium reservabatur: qui per quoddam tempus haec, quae praediximus injuste sustinuit. Anno vero nono Sedechiae regis decimo die, mensis decimi 111.1077C| vicesima secunda, Babyloniae rex ad Jerosolymam castra metatus est, et sedens circa eam decem et octo menses, cum studio magnae virtutis obsedit: obsessosque Jerosolymitas duo mala alia et maxima deprimebant, morbi languor et fames eis vehementer insistens. Jeremias vero propheta cum esset in custodia, non cessabat, sed clamabat et praedicabat aperte monendo populum, ut regem Babyloniorum portas aperientes exciperent: Hoc enim facto, eos cum omni domo posse salvari, alioquin radicitus asserebat, evelli: praedicabatque pariter, quoniam si qui manserint in civitate, omnino perirent, aut fame consumpti, aut gladiis hostium; si vero ad hostes confugerent, et inimicos et mortem quodammodo declinarent.

111.1077D| « Quamobrem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem. Itaque ingressus est Jeremias in domum laci in ergastulo, et sedit ibi Jeremias diebus multis. Mittens autem rex Sedechias tulit eum, et interrogavit in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias, est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis. Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris? Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc? Non 111.1078A| ergo audi, obsecro, Domine mi rex, valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne remittas me in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi. Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo, et daretur ei torta panis quotidie excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Jeremias in vestibulo carceris, etc. » Quod Sedecias Jeremiam non sponte, sed vi populi coactus, et rogatu principum in calumniam [profundum] carceris mitteret, frustra quidam eum excusant: illud ad confirmationem opinionis suae introducentes, quod ei, quasi pio affectu in necessitate maximae famis jusserit cibaria dare, donec consumerentur omnes panes de civitate: dum ille, qui Deo infidelis et contrarius fuit, homini fidem 111.1078B| perfecte servare non potuerit: quoniam juxta veritatis sententiam, qui in minimo fidelis est, et in majori fidelis est: et « qui in modico iniquus est, et in majore iniquus est (Luc. XVI). » Claret enim in operibus ejus, quod neque in Dei timore, neque in proximi dilectione aliquid Deo grate egerit, et ob hoc meritam vindictam peccatorum suorum ab eo susceperit.

CAPUT XXXVIII. Quaeritur Jeremias ad mortem, mittitur in lacum luti, ex quo ab Abdemelech extrahitur, et praedicat regi, ut prius.

« Et dixerunt principes regi. Rogamus te ut occidatur homo iste. De industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate 111.1078C| hac, et manus universi populi, loquens ad eos, juxta haec verba: Siquidem homo hic non quaerit pacem populi hujus, sed malum. Et dixit Sedecias: Ecce in manibus vestris ipse est, nec enim fas est regem vobis quidquam negare. Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Helchiae filii Amalech, qui erat in vestibulo carceris, et submiserunt Jeremiam in funibus; et in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum. Descendit itaque Jeremias in coenum. » (MAURUS.) Hic patet, quod Sedecias in Jeremiam non sincero affectu misericordiam impendebat. Qui si vere cum diligeret, nunquid ob favorem seu timorem principum in poenam carceris trudendum illis traderet? Et ob hoc infructuosa ejus fuit simulata miseratio, sicut et 111.1078D| Pilati, qui in passione Domini accepta aqua coram omni populo lavit manus suas dicens: « Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis (Matth. XXVII): » Et tamen postea flagellatum tradidit eum Judaeis ut crucifigeretur.

« Audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin. Et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens: Domine mi rex, male fecerunt viri isti, omnia quaecunque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame. Non sunt enim panes ultra in civitate. Praecepit itaque rex 111.1079A| Abdemelech dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacis, antequam moriatur. Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua vestimenta, quae computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacu per funiculos. Dixitque Abdemelech Aethiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic, et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris. » Sicut illi principes Sedeciae, qui prophetam in lacum miserant, typum illorum principum praeferebant, de quibus Paulus ait: « Non 111.1079B| est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI), » qui semper desiderant fideles Christi in coenum vitiorum et sordes peccatorem demergere: Ita iste Aethiops eunuchus, qui timore et amore Dei compunctus, studuit prophetam eripere, significat sanctos praedicatores de gentibus, quos Evangelium dicit semetipsos castrasse propter regnum coelorum (Matth. X), qui verae charitatis instinctu, inique oppressos student verbo et exemplo de fovea perditionis eruere: quod et nomen ipsius eunuchi testatur. Abdemelech ergo servus regis interpretatur: illius nimirum regis, de quo scriptum est: « Quoniam Dominus summus terribilis 111.1079C| et rex magnus super omnes deos (Psal. XLVI): » cui ordo praedicatorum sanctorum digne servit, cum per verbum Evangelii gentes Christianae associat fidei. (Greg.) Quia vero eadem charitas in cordibus electorum perpetuo et inexstinguibilis manet, apte in Levitico dicitur: « Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari (Levit. VI). » Nunquam profecto de altari ignis iste deficit, quia etiam post hanc vitam in eorum mentibus fervor charitatis crescit. Aeterna quippe contemplatione agitur ut omnipotens Deus, quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur. Quod autem divinis admonitionibus et praecedentium exemplis adjuti, de hujus vitae profundo liberamur, bene etiam propheta Jeremia in puteum misso signatum est, quia ut levetur ex puteo, 111.1079D| funes ad eum et panni veteres deponuntur. Quid enim funibus, nisi praecepta dominica figurantur? Quae quia nos in mala operatione positos, et convincunt, et eripiunt, quasi ligant, et trahunt, coarctant, et elevant: sed ne ligatus his funibus dum trahitur incidatur, simul etiam panni veteres deponuntur: quia ne divina praecepta nos terreant, antiquorum patrum nos exempla confortant, ut ex eorum comparatione facere nos posse praesumamus, quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus: Ligemur funibus, id est, praeceptis dominicis astringamur, intersint etiam panni veteres, cum quibus ut melius teneantur. Funes, id est, praecedentium confortemur 111.1080A| exemplis: ne infirmos nos ac timidos praecepta subtilia vulnerent dum levant. Quasi quosdam pannos veteres Paulus apostolus subjungebat, cum levandis disciplinis praeceptis suis spiritalibus exempla veterum commodaret dicens: « Justi ludibria et verbera experti, insuper et vincula, et carceris, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; » et paulo post: « Habentes itaque tantam impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. » Et iterum: « Memento praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Hebr. XI). » Superius videlicet, dum spiritalia praecepta loqueretur, quasi 111.1080B| funes miserat: postmodum vero memorans exempla majorum, quasi veteres pannos adhibebat. Excitati ergo tot vicibus praeceptorum, adjuti tot comparationibus exemplorum, ad corda nostra redeamus, discutiamus omne quod agimus: et quidquid in nobis divinae rectitudinis regulam offendit accusemus, ut apud districtum judicem ipsa nos accusatio excuset. Hoc enim mentis nostrae judicio tanto citius absolvimur, quanto nos districtiu reos tenemus. Nec ad haec agenda perdenda sunt tempora, quibus vacat, quia ad haec agenda post hujus vitae tempora non vacat. Vacue quippe non dicitur, neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Idcirco namque memoramur, quod tunc non possumus, ne nunc, quod possumus negligamus. 111.1080C| Sed ecce negotia occupant, quae nobis incessantur apposita a considerandis nobismetipsis, mentis nostrae oculum declinant. In istis namque visibilibus, quae intuetur cor nostrum, extra se spargitur: et quidquid de se intrinsecus agatur obliviscitur, dum extrinsecus occupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suis quasi quibusdam clavis illud ponit, ut evigilet: et homo occulta super se judicia, quae pressus tempore dissimulat, terrore saltem pulsatus expavescat: cum Scriptura sacra terrore quodam torpentia corda transfigit, ne in his haereant qui exterius aeterna perdiderunt: Indicat quid sententia occultata decernitur, ne immoderate a nobis haec publica cogitentur.

« Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam 111.1080D| prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini. Et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo te ego sermonem, non abscondas a me aliquid: Et dixit Jeremias ad Sedeciam: Si annuntiavero tibi, nunquid non interficies me? Et si consilium tibi dedero, non me audies. Juravit ergo rex Sedecias Jeremiae clam dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero in manus virorum istorum qui quaerunt animam tuam, » et reliqua. Propheta ergo in spiritu praecavens super regem et super populum futurum judicium Domini, quod tradenda esset civitas in manibus Chaldaeorum, consilium dedit regi, ut sponte se traderet in manu regis Babylonis: quatenus 111.1081A| aliquo modo mitigaret furibundum animum ejus, et leviorem ab eo susciperet captivitatis sententiam. Sed mens indurata corrigi non potuit boni consilii providentia: sicut et Pharaonis animum induratum nec divina correptio, nec Moysi admonitio ad poenitentiam mollivit. De quo dicit Scriptura: « Induratum est cor Pharaonis nec audivit vocem Domini (Exod. VII), » quoadusque persequens Israelitas in fluctibus maris Rubri cum exercitu suo submersus est.

« Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi vocem, quaeso, Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. Quod si nolueris egredi: iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus. Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in 111.1081B| domo regis Juda, educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent: Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui, demerserunt in coeno et lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. Et omnes uxores tuae, et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugies manus eorum: sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni, » et reliqua. Quid est, quod Jeremias ad Sedeciam sermone Domini increpando dicit: « Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Juda, educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent: Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui, demerserunt in coeno et lubrico pedes tuos, et recesserunt a te » nisi ut ostendat nobis quod fluxa cogitatio, et voluptuosi consiliatores 111.1081C| in lubrico carnalium desideriorum, et coeno vitiorum gressum operum nostrorum demergunt, et cum dimersos viderint a nobis recedunt: quia perditis nullum utile consilium deinceps dare possunt, qui ad hoc solummodo studium impendebant, ut in peccati voraginem sibi consentientes praecipitarent: sicque si nos consilio divinarum Scripturarum a peccatis nostris corrigere, et animas nostras a perditione futura per poenitentiam liberare nolumus, cum uxoribus, hoc est, concupiscentiis carnalibus et filiis, id est, pravis actibus ad Chaldaeos, qui interpretantur daemones educemur, et in manu regis confusionis aeternae vincti trademur: qui civitatem nostram, hoc est, carnem simul et animam igne comburet inexstinguibili.

CAPUT XXXIX. Fugit Sedecias capta civitate, comprehensus excaecatur. Jeremias Godoliae cum civitate committitur, Abdemelech liberatur.

« Et factum est, ut caperetur Jerusalem anno nono Sedeciae regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus ad Jerusalem, et obsidebat eam: Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta die mensis aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media, Neregel, Sereser, Semergarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. Cumque vidi set eos Sedecias 111.1082A| rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros: et egressi sunt ad viam deserti. Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum: et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblata, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblata in oculis ejus, et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem. Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igne, et murum Jerusalem subverterunt, » etc. (MAURUS.) De hac vastatione 111.1082B| urbis, et captivitate populi plenius in sequentibus idem propheta narrat: unde allegoricam ejus expositionem ad eumdem locum distulimus: ibique si Dominus dederit stilo disserturi. Sed tamen notandum quod Isaias propheta de hac vastitate in libro suo paria Jeremiae narrationi protulit, dicens: « Recedite a me, amare flebo, nolite incumbere, ut consolemini me super vastitatem filiae populi mei: dies enim interfectionis et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. Et clam sumpsit pharetram, cursum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta, et revelabitur operimentum Judae: et videbis in illa die armamentarium domus 111.1082C| saltus, et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. Et congregastis aquas piscinae inferioris et domos Jerusalem numerastis: et destruxistis domum ad muniendum murum, et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris, et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operationem ejus de longe non vidistis. Et vocavit Dominus exercituum in die illa ad fletum et planctum, et calvitium ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et arietes, comedere carnes, et bibere vinum, comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: si dimittitur haec iniquitas vobis donec moriamini, dicit Dominus exercituum (Isa. XXII). » (Hieron.) Manifeste captivitatem describit, quae undecimo 111.1082D| anno regis Sedeciae facta est; de qua et Jeremias alibi loquitur. « Ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, super omnes muros ejus in circuitu. » Quod ne putemus voce praedictum, et opere non expletum, idem Jeremias ait: « Undecimo anno Sedechiae, mense quarto, quinta die mensis aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media. » Tunc ergo in circuitu civitatis Jerusalem innumerabilis fusus est exercitus, et aperta sunt sancta sanctorum et armamentarium, quod nemore consitum erat, hostili populatione reseratum, et per cunctas urbis partes 111.1083A| divisis muris hostis ingressus est. Quod autem dicit: « Et congregastis aquas piscinae inferioris, et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domum ad muniendum murum, et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae veteris, et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. » Narrat quomodo obsidionem paraverint erga civitatem, et aquas inferioris piscinae, quae capi poterant ad superiorem munitionem aquae, transtulerint destructisque domibus muros aedificaverint, et per singulas cognationis domus quantum haberent acceperint, denuoque cisternam inter duos muros et piscinam veterem instaurarint ad servandas aquas, et non magis Dei invocarent auxilium, qui conditor est urbis piscinaeque Dominus: quasi 111.1083B| aliis verbis dixerit: Fiduciam habuistis in homine et non in Deo, qui factor est hominis: « Et vocavit, inquit, Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et planctum, et calvitium ad cingulum sacci, et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum, si dimittitur haec iniquitas vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. » Captivitate praesente et obsessa Jerusalem, qui cum ferrum, fames, sitis, urgeret urbem, Jeremia ad poenitentiam provocabat, et econtrario reges ac principes et vulgus miserabile, desperatione pereuntium, se tradebat epulis. Nihil autem sic offendit Deum, quam post peccata 111.1083C| erecta cervix, et ex desperatione contemptus. Unde et per Amos loquitur: « Super tres et quatuor impietates non adversabor eum: quod et cogitaverit et fecerit, et non egerit poenitentiam, insuper et docuerit malum (Amos II). » Unde et nunc dicitur: « Si dimittetur haec iniquitas vobis donec moriemini. »

« Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militiae, dicens: Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias, sed ut voluerit, sic facies ei. Misit ergo Nabuzardan magister militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, miserunt et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, 111.1083D| et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, 111.1084A| ut intraret domum et habitaret in populo. » Justus est Dominus et rectum judicium ejus, qui reddit singulis secundum opera eorum. Denique sicut per ministros flagelli superbis et contemptoribus dignas irrogat poenas, sic mansuetis et obedientibus per eosdem miserationis et solatii debitas impendit curas. Quod et nunc patefactum est in Sedecia rege et Jeremia propheta, per Nabuchodonosor regis sententiam. Nec mirum, quod ex iisdem hominibus diversa singulis disponit praemia, qui ex iisdem elementis pro meritorum qualitate electis et reprobis diversa impendit remunerationes. Nam aqua maris Rubri, quae cultores Dei illaesos servabat Israelitas, eadem interfecit Aegyptios idololatras (Exod. XIV); similiter flamma camini qui regis Babylonis juxta 111.1084B| fornacem atroces interfecit ministros, eadem laudantes et benedicentes Dominum in medio ignis innocentes conservavit pueros (Dan. III). Unde vir sapiens in laudibus Dei ait: « Creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt (Sap. XVI). » Hoc idem et in sequentibus demonstratur, cum dicitur.

« Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: Vade et dic Abdemelech Aethiopi, dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa, et liberabo te in die illa, dicit Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas, sed 111.1084C| eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. » (MAURUS.) Omnes qui sperant in Domino non confundentur: « confundantur autem iniqui facientes vana (Psal. XLII): » Ecce principes, qui Jeremiam expetiverunt ad carceris poenam: Chaldaicae captivitatis perpessi sunt vindictam. Hic autem eunuchus, qui prophetam liberat de carcere, Domino remunerante perfecta potitus est libertate. Si autem allegoriam, quam supra posuimus de hoc eunucho Aethiope respexeris, eamdem significationem invenis, quia liberatis sanctis praedicatoribus a perditione futura, persecutores eorum 111.1084D| ultione interient perpetua.

LIBER DECIMUS QUARTUS. 111.1083|

Descripta vastatione urbis, et interitu, atque captivitate populi Judaici cum perfido rege, jam nunc narrare incipiamus quid de Jeremia factum sit, et de reliquiis populi, et quomodo idem propheta parvissimam portionem relictae plebis ex verbo Domini admonuerit, ut sederent securi in terra sua, et servirent regi Babylonis; ipsi vero contemnentes praeceptum Dei, potius elegerunt migrare in Aegyptum, ubi postmodum eos Nabuchodonosor reperiens trucidavit, simulque terram Aegypti vastavit. Quod et praesens propheta etiam non tacuit, sed salutis lucidae futurum eis ante praedixit.

CAPUT XL. Liberatur Jeremias, praedicit Joannan Godolioe mortem ab Ismael, quae ei accidit.

« Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. Tollens ergo 111.1085A| princeps militiae Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum, et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus, et factus est vobis sermo hic. Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis: si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni et ponam oculos meos super te. Si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: Ecce omnis terra in conspectu tuo est, quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge, et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Judae. Habita ergo cum eo in medio populi, vel quocunque placuerit tibi, ut vadas vade. Dedit 111.1085B| quoque ei magister militiae cibaria et munuscula, et dimisit eum. » (MAURUS.) Quaeritur autem quomodo hic sermo Domini factus esse ad Jeremiam describatur, et non ostenditur quis iste sermo fuerit vel quid manifestaverit. Unde ni fallor datur intelligi, quod ipsam liberatione suam per principem militiae divino nutu factam, propheta occulte per hunc sermonem ad se prolatum intimare voluerit, sicut idem Nabuzardan ad Jeremiam ait: « Dominus Deus tuus locutus est malum hoc, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus. » Unde si illi, qui Domino peccaverunt, et ejus voci non obedierunt, juxta sermonem Domini in captivitatem traditi sunt: iste qui peccantes corripuit, et Domini mandato obedivit, juxta promissionem ejus de hostium suorum manibus 111.1085C| et de ergastulo carceris liberatus est.

« Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra. Cum ergo audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem, venerunt ad Godoliam in Masphat, et Ismael filius Nathaniae, et Joannan filius Careae, et Jonathan, et Sareas filius Thenehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophati, Jezonias filius Maachati, ipsi et viri eorum: et juravit eis Godolias filius Ahicam, filii Saphan, et 111.1085D| comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis. Habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Ecce habito in Masphat, ut respondeam praecepto Chaldeorum, qui mittuntur ad nos: Vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris, quas tenetis. Sed et omnes Judaei, qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in universis regionibus: audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judaea, et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, reversi sunt, inquam, omnes Judaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt ad Godoliam in terram Juda in 111.1086A| Masphat, et collegerunt vinum et messem multam nimis. » Miserationes Domini multae sunt nimis, et judicia ejus abyssus multa, qui sicut peccatores et praevaricatores legis suae juste corripuit, ita humilibus et obedientibus sibi misericorditer solatii sui opem contulit. Per ipsos enim hostes, per quos per fidum regem et rebelles ministros ejus punivit, per hos etiam reliquiis populi sui provisorem Godoliam constituit, ut ejus prudentia terrae cultus utiliter exerceret, et qui dispersi fuerant recolligerentur, habitarentque, si mandatis Domini obedire vellent, in terra sua absque timore hostium et calumnia. Mystice autem idem Godolias, qui interpretatur magnificatus Domino typum gerit sanctorum praedicatorum, qui ad hoc divino nutu praeficiuntur in mundo, 111.1086B| ut fideles quique et timentes Deum habeant refugium et solatium, quo possint subsistere et in Dei servitio devoti permanere. Hi animas suas pro proximis suis ponunt, et contra perfidos protectionis scutum opponentes, usque ad mortem in coepto officio fideliter persistunt. Unde sicut Godolias innocens a per fido et doloso Ismaele occisus est, ita et isti pro Christi nomine a persecutoribus Evangelii et Christianae religionis insecutoribus innocenter viventes, non trepidant mortem subire temporalem. De quo autem et subditur:

« Johannan autem filius Careae, et omnes principes exercitus, qui dispersi erant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphat, et dixerunt ei: Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium 111.1086C| Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. Johannan vero filius Careae dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens: Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Juda. Et ait Godolias filius Ahicam ad Johannan filium Careae. Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismael. »

CAPUT XLI. Ismael occidit Godoliam et octoginta viros euntes in Jerusalem, salvatis decem: fugit Johannan cum octo viris in Aegyptum.

« Et factum est in mense septimo, venit Ismael 111.1086D| filius Nathaniae filii Elisama de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam in Masphat, et comederunt ibi panem simul in Masphat. Surrexerunt autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae. Omnes quoque Judaeos, qui erant cum Godolia in Masphat, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. Secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente, venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus et squalentes, 111.1087A| munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domum Domini. Egressus ergo Ismael filius. Nathaniae in occursum eorum de Masphat, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo. Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesaurum in agro frumenti, et hordei et olei et mellis. Et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis. » (Greg.) Haec fraus tunc quidem historialiter per Ismaelem facta est, sed nunc quotidie spiritaliter per antiquum hostem in mundo agitur. Sciendum vero est, quod bona nostra 111.1087B| tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc quod rectum coram hominibus agitur, in interni judicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne quod actione sequitur, eo purum mundumque non exstat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione, quasi in itinere opponit, ut cum propositum mentis securior quisque egreditur subjuncto latenter vitio, quasi ex insidiis perimatur: Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat. Quia enim bene inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum 111.1087C| mihi. Quod bene ac subtiliter Jeremias insinuat. Qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosmetipsos gerantur indicavit, dicens: « Venerunt octoginta viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria rasi barba, et scissis vestibus squalentes, munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domum Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. Qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos. » Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt, qui sibimetipsis interioris decoris lacerationem non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt, qui exhibere se in Dei sacrificio 111.1087D| orationem cum operibus pollicentur: sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute nolunt circumspicere, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit: quia nimirum quilibet malignus spiritus prioris sui, Satanae videlicet, exemplo in superbiae errore generatus, se ad laqueum deponit. De quo et benedicitur: « incedens et plorans ibat: » quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat, et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc quod intus de virtute latet occidit, quia plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde dixisse perhibetur: « Venite ad Godoliam filium Ahicam: » atque dum majora promittit, 111.1088A| etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: « qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos. » Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit, quia divinis deditae rebus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, surripiente hoste dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam: De cujus hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Inde illic subjungitur: « Decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis, et non occidit eos. » Thesaurus quippe in agro, spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere servati 111.1088B| sunt, quia post incautelae suae vitium ad lamentum redeunt, nec capti moriuntur. Cum vero antiquus hostis neque in exordio intentionis ferit, neque in itinere actionis intercipit, duriores in fine laqueos ostendit. Quem tanto nequius obsidet, quanto solum sibi remansisse ad decipiendum videtur. Hos namque fini suo laqueos appositos propheta conspexerat, cum dicebat: « Ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV). » Quia enim in calcaneo finis est corporis: quid per hunc nisi terminus figuratur actionis? Sive ergo maligni spiritus, sive pravi homines illorum superbiae sequaces calcaneum observabunt: cum actionis bonae finem vitiare desiderant.

« Lacus autem in quem projecerat Ismael omnia 111.1088C| cadavera virorum, quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel. Ipsum replevit Ismael occisis. » (MAURUS.) Narrat liber Regum (III Reg. XV), quod Baasa rex Israel ascenderit in Judaeam, et aedificaverit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi, de parte Asa regis Judae. Quod audiens Asa rex Judae, misit ad Benedab regem Syriae, offerens illi munera multi in auro et argento, ut disrumperet foedus quod habuit cum Baasa rege Israel, et ferret sibi auxilium contra eum. Qui misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Achion, et Dan, et Abel, domum Maacha, et universa Cenneroth, omnem scilicet terram Neptalim. Quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama, et reversus est in 111.1088D| terram suam. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, ut nemo sit excusatus: Et tulerunt lapides Rama et lingua ejus quibus aedificaverat Baasa: et exstruxit de eisdem rex Asa, Gabaa, Benjamin et Masphat. Hoc est, quod nunc dicit, lacum fecisse Asa propter Baasa regem Israel, quem Ismael replevit occisis. Potuit enim fieri ut inter caetera aedificia, quae Asa rex construxit in Masphat, fecerit hunc lacum quem Scriptura commemorat: propter opus aliquod necessarium. Mystice autem quoscunque, spiritalis Ismael ferus et crudelis, cujus manus erigitur contra omnes, et semper ad nocendum paratus est, dolo vel fraude interfecerit, in lacum sulphuris et ignis aeterni praecipitabit.

111.1089A| « Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi qui erant in Masphat, filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam, et cepit eos Ismael filius Nathaniae: et abiit ut transiret ad filios Ammon. Audivit autem Johannan filius Careae, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismael filius Nathaniae, et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae, » et reliqua. Captivas ducit Ismael reliquias populi, qui erant in Masphat, cum malignus spiritus fideles quoslibet, qui erant in contemplatione et meditatione legis Dei, vel in speculo virtutum, seducendo vitiis corrumpit, atque peccatis 111.1089B| obligat: nec non et filias regis, hoc est, animas nobiles, quibus Petrus ait: « Vos estis genus regium et sacerdotale (I Petr. II). » Ut transferat illas ad filios Ammon, qui interpretatur populi moeroris, et eos participes et socios faciat perditionis damnatorum et in moerore sempiterno consistentium. Contra quem Johannan filius Careae, et omnes principes bellatorum, qui sunt cum eo, confliguntur cum doctores sancti et virtutum viri gratia et misericordia Dei confortati, quod sonat Johanna, contra nequitias spiritales pugnando reducunt captivitatem, et per poenitentiam atque correctionem erroris sui reducunt eam ad sanctam Ecclesiam: ut qui praedaverat confusus abscedat: et captivitatem, quam injuste tenebat, superatus amittat. Sicut enim dicit Apostolus: 111.1089C| « Resistite diabolo, et fugite a nobis (Ephes. VI). »

« Tulit ergo Johannan filius Careae, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismaele filio Nathaniae de Masphat, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, fortes viros ad praelium, et mulieres, et pueros, et eunuchos quos reduxerat de Gabaon, et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chanaan, quae est juxta Bethleem: ut pergerent et introirent Aegyptum a facie Chaldaeorum. Timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Aicham, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Juda, etc., » usque ad eum locum ubi scriptum est in capite XLIII.

CAPUT XLII ET XLIII. Regatur Jeremias consulere pro reliquis Dominum et respondet, nolite intrare in Aegyptum. De verbis Jeremiae ad populum, quem Johannan ducit in Aegyptum: Jeremias ascendit lapides in Taphnis super quos ait venturos regem Babylonis.

« Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi: et statuet solium suum super eos. Veniensque percutiet terram Aegypti, quos in morte, in mortem, et quos in captivitate, in captivitatem, et quos in gladio, in gladium: et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet 111.1090A| illos: et amicietur terra Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace, et conteret statuas domus solis, quae sunt in terra Aegypti: et delubra deorum Aegypti comburet igni. » (Maurus.) Hanc fugam reliquiarum Israelitici populi, et transitum contra verbum Domini in Aegyptum, quam hic propheta Jeremias in tribus capitulis, hoc est, in centum quinquaginta quatuor, et centum quinquaginta quinque, et centum quinquaginta sex, longa narratione retexuit: olim ante Isaias praedixit: hoc est, centum quinquanginta annis, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam. Scriptum est enim ita in libro Isaiae prophetae: « Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum 111.1090B| meum, ut adderetis peccatum super peccatum, qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis: sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti: Et erit vobis fortitudo Pharaonis, in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Ierant enim in Taphnis principes tui, et nuntii tui usque ad Taphnes pervenerunt: Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non poterant, non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et opprobrium (Isa. XXX). » (Hieron.) Praedicit enim historiam hanc, quam in Jeremiae volumine legimus, quando subversa Jerusalem, et omnibus in Babylonem opibus principibusque translatis, praepositus est vir regii generis his qui in Judaea 111.1090C| remanserant Godolias filius Ahicam: Quo per dolum cum Chaldaeis sociis interfecto, omnes principes bellatorum, et Johannan filius Careae, et Jechonias filius Osiae, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum, accesserunt ad Jeremiam prophetam, et dixerunt ei: « Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia relicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur: et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum quod faciamus. » Cumque Jeremias post decem dies ex sermone Domini respondisset: Haec dicit Dominus Deus Israel: Si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos, et non destruam, plantabo et non evellam: quoniam placatus sum super 111.1090D| malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: Et post modicum: Si autem dixeritis non habitamus in terra ista, et posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis, gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos, et fames pro qua estis solliciti adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. » Responderuntque viri superbi dicentes ad Jeremiam: « Mendacium loqueris, non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illic, sed Baruch filius Neeriae incitavit te adversum nos: ut tradat nos in manibus Chaldaeorum, ut interficiant nos; et transduci faciant in Babylonem. » Denique omnes principes 111.1091A| populi, reliquiis congregatis, cum mulieribus parvulis et filiabus regis, non audientes vocem Domini ingressi sunt Aegyptum, assumptis secum Jeremia et Baruch, et convenerunt in Taphnes, ita ut Jeremias in signum captivitatis futura prophetaret contra inobedientem populum, ea quae in libro illius continentur. Quod igitur postea futurum erat ante annos multos praedicitur, et desertores filii appellantur, qui deserto consilio Dei, quod acceperant per Jeremiam, suam secuti sunt voluntatem, et orditi telam non per spiritum Dei, qui ex Jeremiae ore sonabat. Orditam tuam telam μεταφορικῶς posuit, ut pravum consilium demonstraret: et hoc fecerunt, ut peccata pristina augerent peccato contemptionis superbiae. Qui descendistis, inquit, in Aegyptum, et os 111.1091B| meum non interrogastis. Non quo interrogaverint, sed quo consilium prophetae audire noluerint, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in protectione, sive umbra Aegypti. Pharao autem apud Aegyptios nomen est regiae potestatis: et unusquisque speciali appellatur vocabulo, ut Pharao Nechao, et Pharao Vaphre: quomodo si nos Caesares et Augustos propriis regum vocabulis praeponamus. « Et erit, inquit, vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. » Scribit ideam Jeremias quod in Thanis urbe Aegypti infoderit lapides, in porta domus Pharao et dixerit viris Judaeis.

« Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem 111.1091C| Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos, veniensque percutiet terram Aegypti, quos in morte, in mortem, et quos in captivitate, in captivitatem, et quos in gladio, in gladium: et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea: et captivos ducet illos: et amicietur terra Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in pace. Et conteret statuas domus solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni. » (MAURUS.) Superatis enim Aegyptiis, capti sunt et Judaei, qui ad Aegyptios fugerant. Quodque sequitur: « Erant in Taphnis principes tui, et nuntii tui, usque Thanes pervenerunt. » Cum irrisione et ἐμφατικῶς legendum, 111.1091D| quod spreto Dei consilio principes suos ad Thanis urbem Aegypti miserunt, in qua domus Pharaonis fuit regia: et sub Mose signa ac portenta plurima perpetrata sunt, dicente psalmo: « Qui fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos (Psal. LXXVII). » Et idem Isaias contra Aegyptum loquitur: « Ubi sunt nunc sapientes tui? Annuntient tibi et dicant quid cogitaverit Dominus Sabaoth contra Aegyptum: defecerunt principes Thaneos (Isa. XIX). » Quos eo tempore defecisse commemorat, quando Dominus ingressus est Aegyptum super nubem levem. Thanes autem urbem Aegypti in alio loco non legimus: sed ex eo quod ait: « Nuntii tui usque Thanes pervenerunt, » intelligimus ultimam juxta Aethiopas et Pleminas 111.1092A| esse Aegypti civitatem, pro quo Septuaginta interpretati sunt: « Nuntii pessimi frustra laborabunt: qui confisi sunt super populum Aegypti, qui eis prodesse non potuit, et fuerunt in opprobrium sempiternom. » Quidam hunc locum contra decem tribus in Samaria scriptum putant, quod ab Aegyptiis auxilia postulantes, captae sint ab Assyriis. Juxta tropologiam omnes, qui Dei religione contempta, revertuntur ad vomitum suum (Prov. XXVI), et nomine perdito filiorum impudenti simi canes appellantur, ineunt consilium non per Dominum, et feriunt foedus non per Spiritum Domini: adduntque peccata peccatis, ut superati blandientibus vitiis, etiam dogmatum recipiant pravitatem: et descendant in Aegypti tenebras, quaerentes auxilium Pharaonis, 111.1092B| qui regnat in Aegypto, cujus protectio ducit in ignominiam et in opprobrium sempiternum. Sunt enim in Thanis in mandato videlicet, humili atque dejecto principes ejus pessimi nuntii qui frustra laborant super populum, qui eis prodesse non poterit. Sicut enim sanctos magistros juvat discipulorum salus, sic perditio seductorum perdit patriarchas eorum qui ad Aegypti auxilium confugerant.

CAPUT XLIV. Propheta increpat populum de inobedientia et idololatria: comminatur eis gladium, mortem et famem: non auditur, ideo Dominus eos destruit dato signo.

« Verbum quod facium est ad Jeremiam ad omnes 111.1092C| Judaeos, qui habitant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et Taphnes, et in terra Phatures dicens: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos autem vidistis malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce sunt desertae hodie, et non est in eis habitator propter malitiam quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent, et irent, et sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis, » etc. 111.1092D| (MAURUS.) Sicuti in terra Judae propheta contra reliquias Israelitarum reluctatus est, contradicens eis verbo Domini, ne ingrederentur Aegyptum: ita et in terra Aegypti constitutis sermonem Domini annuntiat, quod irritatus super inobedientia eorum vindictam eis praeparaverit: quia eos sicut Patres eorum punierit, atque consummaverit in gladio, et fame et in peste. Magdolus ergo urbs est Aegypti, ad quam filii Israel cum exissent de Aegypto pervenerunt antequam transirent mare Rubrum. Legimus et in Ezechiele « Magdalo usque Stenem: » Similiter Taphnes urbs est Aegypti sicut supra ostensum est: et Phatures regio Aegypti sicut supra ostensum est: et Phatures regio Aegypti juxta Ezechielem 111.1093A| (Ezech. XXXVI) et Jeremiam, in qua profugi habitavere Judaei. Quod autem dicit: « Misi ad vos omnes servos meos, prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, » ostendit immensam clementiam Domini, et vigilantiam ac strenuitatem prophetarum ejus, qui non ignave, sed studiose verbum Dei, ad quos missi sunt, praedicabant: Arguens tepidos doctores, qui nunc in Ecclesia dormitant, otio et voluptatibus deserviunt saeculi, nec curant populo Dei voluntatem ejus annuntiare et convertere a peccatis ad exercitium boni operis. Sed neque silendum arbitror, quod Isaias eosdem Judaeos jumenta austri appellaverit, propter stultitiam sensus, qua deserto Dei consilio, ad Aegypti simulacra fugerunt, 111.1093B| spemque habentes in Pharaone: cui qui innisus fuerit, quasi si incumbat arundini, quae fracta manum vulneret innitentis. Nam ibi ita scriptum est: « Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiae leaena et leo, ex eis vipera et regulus volans, portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui ea prodesse non poterit: Aegyptiis frustra et vane auxiliabitur (Ezech. XXX). » (Hieron.) Terra autem tribulationis et angustiae latissimam eremi significat vastitatem, per quam reliquiae Jerusalem cum Johanna filio Careae, et filiabus regis Sedeciae sublatis omnibus quae habere poterant, ad Aegyptum transfugerunt. Leaenam quoque et catulum leonis Jerusalem, et populum ejus μεταφορικῶς intellige, 111.1093C| dicente Balaam in Numeris: « Ecce populus ut leaena consurgit, et quasi leo erigitur: Non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat (Num. XXIII). » Vipera et regulus volans, sive genimina aspidum volantia, idem nuncupantur, quod videlicet de malis parentibus pejores generati sunt liberi. De quibus et Evangelium loquebatur: « Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? » (Matth. III). Et ad terram dicitur Israel: « Tu es terra in qua non pluit, nec imber venit super te in die irae (Amos IV), » cujus principes in medio ejus, quasi leones rugientes, rapientes praedam, animas devorantes per poenitentiam. Ista genimina viperarum, sive aspidum volantium, id est principes populi, et omnis turba impiorum 111.1093D| fugerunt ad populum, qui eis prodesse non potuit, dicente Jeremia quod traderet Dominus Pharaonem Vaphre regem Aegypti in manus inimicorum ejus, et in manus quaerentium animam illius: ut consumerentur omnes viri Juda, qui erant in terra Aegypti, gladio et fame usque ad internecionem: in tantum ut tradant Hebraei priusquam Nabuchedonosor Aegyptum caperet, Jeremiam et Baruch imminentem captivitatem morte vitasse.

« Responderunt autem Jeremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis: et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: Sermonem quem 111.1094A| locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te, sed facientes faciemus omne verbum, quod egreditur de ore nostro, ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri, et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem, et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginae coeli et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti sumus. Quod si nos sacrificamus reginae coeli, et libamus ei libamina: nunquid sine viris nostris facimus ei placentas ad colendum eam, et libamina ad libandum? Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, 111.1094B| et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicentes: Nunquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Judae, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus? et non poterat ultra Dominus portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec, » etc. (MAURUS.) O generatio prava et perversa: filii in quibus non fides, sed malitia dominatur: gens fatua et non sapiens, quae semper contraria beneficiis Domini rependens, irritavit eum per mala opera 111.1094C| sua: ecce quam insipienter loquitur, respondens prophetae Domini: Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te, sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro: ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina: sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri, et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat, malumque non vidimus. Obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quae ostendit eis coram patribus eorum, de quibus Scriptura sacra sufficienter narrat: Pluens illis de coelo manna, « et panem angelorum manducavit homo, frumentationem misit eis in abundantia: ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis, 111.1094D| et habitavit in tabernaculis eorum tribus Israel: et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt: et averterunt se, et non observaverunt pactum, quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum: in ira concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt: ideo audivit Dominus et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel: et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici, et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Dominati sunt eorum, qui oderunt eos, et tribulaverunt eos inimici eorum (Psal. LXXVII): » et merito. Omnes enim montes, 111.1095A| valles atque torrentes, pleni erant daemonum cultura. De quibus Jeremias modo loquitur, quod patres ac filii ligna comportent, ignemque succendant ut faciant χαυῶνας militiae coeli, hoc est, omnibus stellis, conterentibus feminis atque miscentibus similae, adipes, ut Deum ad iracundiam provocarent. Nullique dubium quid placendas significet, sive crustula manu artificis praeparata: hoc enim lingua nostra χαυῶνας sonat. De his ex persona Domini prophetali spiritu praecinebat Moses in cantico Deuteronomii, dicens: « Irritaverunt me in diis alienis et in abominationibus suis ad iracundiam provocaverunt, immolaverunt daemonibus, et non Deo (Deut. XXXI). « Et hoc fecerunt propria voluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum vel malum eligere. Reginam coeli aut lunam 111.1095B| sicut superius dictum est, aut Junonem sororem Jovis, aut Berechintiam uxorem Saturni matrem deorum secundum quosdam nuncupat: Quibus falso nomen majestatis ascribebant: quoniam « omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV). » Mystice autem omnes haeretici in Aegypto istius mundi, hoc est, in tenebris erroris constituti, sacrificia et libamina non Deo vero, sed falsis numinibus offerunt, cum fictiones perversas et dogmata prava ad decipiendos homines, et subvertendam fidem rectam conscribunt. Idcirco venient super eos mala, et erunt in desolationem, et in stuporem, et in maledictum: quia peccaverunt Domino, et non audierunt vocem Domini, neque in lege, neque in praeceptis et testimoniis ejus, recto tramite 111.1095C| catholicae confessionis ambulaverunt.

« Dixit autem Jeremias ad omnem populum et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui estis in terra Aegypti: Haec, inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae, locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae coeli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea. Ideo audite verbum Domini omnis Juda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri Judaei, dicentis: Vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti: Ecce ego 111.1095D| vigilabo super eos in malum, et non in bonum, et consumentur omnes viri Juda, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur, et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti, in terram Juda viri pauci, et scient omnes reliquiae Juda ingredientium terram Aegypti, ut habitent ibi, cujus sermo compleatur meus an illorum. » Contra dicit propheta ex sermone Domini, quod nequaquam ultra nomen ejus vocetur ex ore omnis viri Judaei dicentis: Vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti. Quoniam qui contra divinum praeceptum illuc perrexerant, protectionem Domini ibidem habere non meruerunt, sed consumptis adversariis gladio et fame, pauci, 111.1096A| qui effugere poterant gladium, reversi sunt de terra Aegypti in terram Juda, ut posteritas stirpis antiquae servaretur. Spiritaliter autem non vocatur nomen Domini ex ore omnis haeretici in terra Aegypti, quia eorum sermo, quandiu sunt in errore, non oratio Deo placita, sed blasphemia probatur esse nequissima. Unde scriptum est: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris, muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus istum iniquitatem in superbia et contemptu. Idcirco quicunque in errore concepto perseveraverit, gladio justi judicii Dei peribit: qui autem, relicto errore suo, revertentur de terra Aegypti in terram Juda, et agentes poenitentiam deinceps per omnia rite sequuntur fidem catholicam salvabuntur.

111.1096B| « Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam ejus. » Congrue satis in signum Judaicae vastitatis Dominus Ephree sive Vaphre regem Aegypti dedit, ut cum illum in quo spem suae liberationis habebant captum et interemptum viderent, ipsi ad veri sui liberatoris auxilium reverterentur. Siquidem Vaphrem regem Aegypti triginta annis regnum tenuisse historiae produnt 111.1096C| Cujus anno sexto Nabuchodonosor rex Chaldaeorum Jerosolymis captis templum incendit, quod ab initio aedificationis suae manserat annis quadringentis quadraginta duobus. Cui sententiae etiam Clemens congruit in primo Stromate quadragesima octava Olympiade, captivitatem Judaeorum factam esse contestans, regnante apud Aegyptios Vaphre, apud Athenas Phoenippo, et supputari septuaginta annos desolationis templi usque in secundum annum Darii. Josephus autem de hoc Aegyptio in Antiquitatum suarum libro decimo narrat, dicens: Porro Nabuchodonosor dum vixisset annis quadraginta defunctus est, vir industrius et priorum regum valde felicior. Meminit hujus actum et Berosus in libro tertio historiae Chaldaeorum ita dicens: Audiens autem Pater Nabuchodonosor 111.1096D| quod Satrapa, qui ab eo constitutus fuerat in Aegypto et locis Syriae inferioris et Phoeniciae, recessisset ab eo: cum ipse jam fatigare non posset, committens filio Nabuchodonosor juveni quamdam partem exercitus, misit adversus eum. Nabuchodonosor autem congressus adversus eum, qui ab ejus Patre recesserat, facta dimicatione, et eum vicit, et provinciam ex isto principio suo subjugavit imperio. Eo quidem tempore contigit, ut Pater ejus Nabuchodonosor aegrotaret in Babylonia civitate et a vita recederet. Qui regnavit annis viginti unum. Nabuchodonosor autem non post multum tempus mortem Patris agnoscens, et disponens causas Aegypti reliquamque provinciam, et captivos ejus et Phoenicum 111.1097A| et Syriorum et gentium Aegyptiarum, et praecipiens quibusdam amicis, ut cum magna virtute, et omni utilitate ad Babyloniam cuncta deferrent, ipse cum paucis per desertum venit ad Babyloniam, et potitus rerum quae gubernabantur tunc a Chaldaeis, a quodam viro optimo regnum reservaturo, totius regni paterni dominus est effectus.

CAPUT XLV. Increpatur Baruch a Jeremia de pusillanimitate: tamen salus ei promittitur.

Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad « Baruch, filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro de ore Jeremiae, anno quarto Joachim filii Josiae regis Juda, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch: Dixisti: Vae mihi misero, 111.1097B| quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi cum gemitu meo, et requiem non inveni. Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce ego quos aedificavi destruo, et quos plantavi ego evello, et universam terram hanc, et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem, in omnibus locis ad quaecunque perrexeris. » Rudis adhuc et imperfectus in tolerantia passionum, quas postmodum experturus erat Baruch, expavit calamitatem captivitatis, quae jam tunc temporibus Joachim filii Josiae regis Juda urbi imminebat. Unde conqueritur dolorem additum dolori suo, sed accipit inde divinum responsum, quod superflue quaerat pacem sibi tribui, 111.1097C| cum totus populus sub fasce diversarum tribulationum laboret. Ex quo mihi videtur in illo typum fieri eorum qui in pressura persecutionum quibus in praesenti tempore Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, habere volentes consolationem in praesenti, quae in futura vita bene certantibus repromittitur. « Omnes enim, ut ait Apostolus, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). » Unde Salvator discipulis suis ait: « In mundo pressuram habebitis (Joan. XV). » Et idem: « Amen amen, inquit, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.: Et iterum « Qui perdiderit, ait, animam suam propter me, inveniet eam (Marc. VIII). » Et rursum: 111.1097D| « Et eritis, inquit, odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Luc. XXI). » Et iterum: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). »

CAPUT XLVI. Sermo Domini contra Aegyptum et civitates ejus: promittitur Israeli miseratio.

« Verbum quod factum est ad Jeremiam prophetam contra gentes, ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta flumen Euphratem in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiae regis Juda. (MAURUS.) Hactenus 111.1098A| propheta mistim de Juda et Israel, et de Chaldaeis atque Aegyptiis prout opportunitas narrationis se contulit sermonem habuit: dehinc vero ad diversas gentes ac provincias, hoc est, ad Aegyptum, ad Palaestinos, ad Moabitas, et filios Ammon, ad Idumaeam, ad Cedar, ad Elam, et ad extremum ad Babylonem, ad terram Chaldaeorum, specialiter singulis, verbum Domini, quod sub nomine oneris Isaias nuncupavit, profert: ut sciant singulae quid contra Domini voluntatem fecerint, et qualem vindictam inde sint perpessurae. Primum ergo ad Aegyptum, quae maxime scandalum fuit genti Judaeorum, sermonem convertit, commemorans tempus quando haec legatio peracta est, hoc est, in quarto anno Joachim filii Josiae regis Juda, quando Pharao Nechao rex Aegypti in Charcamis 111.1098B| contra Nabuchodonosor regem Babylonis pugnavit, atque ab eo contritus et superatus est. Sed quia divinae historiae hoc quomodo factum sit non palam ostendunt, necessarium putabam narrationem Josephi inde in hoc loco ponere, qui in libro decimo Antiquitatum suarum ita narrat, dicens: « Rex igitur Aegyptiorum, dum fuisset a pugna reversus, vocavit Joachim ad semetipsum de civitate Syriae, quae dicitur Hemath. Qui dum venisset eum repente vinxit, et seniori ejus fratri, ex eodem patre progenito, nomine Eliachim, tradidit regnum: provinciae vero tributum posuit centum talenta argenti et unum auri. Joachim ergo has pecunias exsolvebat. Joachaz autem deduxit in Aegyptum; qui etiam mortuus est in ea, dum regnasset tres menses et dies decem. Joachim 111.1098C| vero mater vocabatur Zabuth, de civitate Abuma. Hic autem vir erat natura injustus, et valde nequissimus, et neque circa Deum sanctus, neque circa homines mansuetus. Dumque quartum regni haberet annum, Babyloniae principatum quidam nomine Nabuchodonosor accepit. Eodem tempore cum magno apparatu ad Archarmim civitatem venit, quae est juxta Euphraten, pugnaturus contra regem Aegyptiorum Nechao, sub hoc enim Syria erat universa. Dumque cognovisset regis Babyloniae voluntatem Nechao penitus non expavit, sed cum magno brachio super Nabuchodonosor ad Euphraten venit. Qui facta congressione devictus est, et multa millia variis rebus belli amisit. Transiens autem Euphraten Babyloniae rex omnem Syriam usque ad Pelusium cepit, praeter 111.1098D| Judaeam. Quarto igitur anno Nabuchodonosor, qui erat octavus Joachim regis Hebraeorum, contra Judaeos cum magno exercitu castra metatus est tributa exacturus a Joachim, aut certe dimicaturus. Ille vero metuens ejus minas et pacem habere desiderans, praebuit ei tributa, qua praeceperat annis tribus. » Tertio vero anno audiens Aegyptios denuo contra Babyloniam pugnaturos, tributa non reddidit, sed ipse Aegyptiaci belli [rumore] deceptus est. Nam pugnare contra eum Aegyptii minime praesumpserunt (MAURUS). Semper enim Judaei, ut Scriptura testatur, aversi sunt cordibus in Aegyptum, et non in Dei fortitudine, sed in brachio carneo, et in baculo arundineo confracto sperabant: unde merito coram hostibus cadebant. 111.1099A| Sic et omnis qui, relicto uno vero Deo, in auxilium fragile istius mundi spem ponit, coram nequissimis hostibus, hoc est, malignis spiritibus, resistere non valebit, sed ejus machinamentis perversis irretietur, capietur, et conteretur. Itaque locum istum quem incolimus, et mundum, qui in maligno positus est, Aegyptum possumus appellare: maxime, quia ut dicitur Aegyptus, interpretatur tribulans, et ad angustiam rediens. Et vere, quia lata via et spatiosa istius mundi, ad tribulationem atque angustiam adducet perpetuam. Dehinc ergo quid propheta ad Aegyptum loquatur videamus.

« Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum, jungite equos et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. Quid 111.1099B| igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphratem victi sunt et ruerunt. » Per ironiam quidem hortatur Aegyptios imbelles et pavidos arma sumere, et machinas belli praeparare, quod tamen frustra faciunt: quia pavidi et terga vertentes concite fugiunt, nec fuga velox, neque fortitudo brachiorum contra hostes defendere illos atque salvare potest: sed Chaldaeorum gladio ad aquilonem juxta flumen Euphratem victi subito corruerunt.

« Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? Aegyptus fluminis instar ascendet, et velut flumina movebuntur 111.1099C| fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores ejus. » Propter multitudinem populorum Aegyptum flumini comparat et fluviis, quae se per arrogantiam frustra terram Israel et civitatem Jerusalem, sive etiam terram Chaldaeorum ac urbem Babyloniae operire et disperdere habitatores ejus latitabant [laetabatur], quia juxta Isaiae vaticinium tradetur Aegyptus in manus dominatorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, et calamus et juncus marcescet. (Hieron.) Naturale est, ut cum per iram Dei captivitas venerit, indignationem ejus pestilentia subsequatur, et adversum eos, qui offenderint 111.1099D| Deum cuncta elementa desaeviant. Unde scriptum est in alio propheta: Et volucres in aere deficere et pisces in aquis, ut omnia humano usui subtrahantur. Hic dicimus simpliciter: ut siccitatem fluminis Nili, et rivorum ejus, voluerimus accipere. Sin autem per metaphoram in fluvio regnum, in rivo duces ejus intelligimus, et in virore et junco et papyro cuncta Aegypti abundantia, ut per ea opera Aegypti describantur, quorum Aegyptus fertilissima est. Mystice autem quando rex fortis et durus dominatus fuerit Aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae saecularis, et ipse fons fluviorum omnium diabolus, a quo oriuntur omnia mendacia, desolabitur, ita ut deficiant caetera flumina, 111.1100A| et rivi, qui de turbidis Nili aquis implebantur.

« Ascendite equos et exsultate in curribus, et procedant fortes Aethiopiae et Libyae tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis. Devorabit gladius et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum. Victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphratem. » (MAURUS.) Mandat ut ascendant equos, et exsultent in curribus et procedant fortes, hoc est, illi qui per elationem mentis confidunt in propria potentia, ex confinibus provinciis Aegypto, ex Aethiopia, scilicet Libya et Lydia, quae quondam inter gentes robustissimas reputatae sunt, quorum rex Croesus erat, et incipiant praeliari, 111.1100B| ut dies ultionis Domini sumat vindictam de inimicis suis, quia frustra nituntur, quibus divinum subtrahitur auxilium. Mystice autem omnes haeretici atque schismatici ex diversis provinciis orti, ne quidquam disponunt contra civitatem Domini, quia eam subvertere non poterunt: « Portae enim inferi, » juxta promissum Salvatoris, « non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI), » sed potius in die ultionis Domini devorabit ille gladius hostes ejus, de quo in cantico Deuteronomii scriptum est: « Inebriabo sagittas meas in sanguine, et gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII). » « Et victima erit Domini in terra Aquilonis juxta flumen Euphratem, » hoc est, fluxum saecularis voluptatis, cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, 111.1100C| et plaudebat se similem fore Altissimo, ut eos mittet in stagnum ignis et sulphuris, et ibi tam corpore quam anima crucientur in perpetuum.

« Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti, frustra multiplicabis medicamina, sanitas non erit tibi. » (Hieron.) Galaad mons ad quem septem Phoenicis et Arabiae collibus mons Libani copulatur, extenditurque per desertum usque ad eum locum ubi trans Jordanem habitabat quondam Seon rex Amorrheorum. Cecidit supradictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiae tribu Manassae. Resinam Graeci ῥητίνην vocant, ῥέειν enim Graece dicitur quidquid manat: est enim lacryma sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultorum, quae sudare 111.1100D| produntur, sicut et odorata Orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum, vel succinorum cujus lacryma durescit in gemmam. Prima est resine, terebinthina, omnium praestantior. Affertur autem ex Arabia Petrea, atque Judaea, et Syria, Cypro, et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Secunda est lentiscina, quae mirtrix vocatur. Haec ex Cisa insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia pitines, alia petitine, alia liquida, alia arida, et afferuntur ex terra Colophonia. Unde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. Nam resina lenis est apta corporibus, et pro medicina accipitur. Unde et in Jeremia scriptum est: « Nunquid resina est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare non ascendit 111.1101A| curatio filiae populi mei? » (Jer VIII.) Hanc resinam habebat et Jacob, quam mittebat filio Joseph, cum melle et terebintho, nucibus, thymiamate et stacte (Gen. XLIII): Ismaelitae quoque qui emerunt Joseph, de terra Israel in Aegyptum deportabant thymiamata et resinam de Galaad et stacten. (MAURUS.) Resina enim Galaad, ut jam superius diximus, in multis testimoniis Scripturarum pro poenitentia ponitur, atque medicamine verae conversionis ad Deum. Unde propheta hortatur Aegyptum et confines sibi provincias, ut agant poenitentiam de errore suo, et malis operibus: quia si hoc non fecerint frustra a diis falsis medicamina quaerent, quia non accipient ab eis sanitatem: sed confusionem invenient perpetuam. Unde et sequitur:

111.1101B| « Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. » Ignominia enim tunc patuit Aegypti, quando frustrata solatio, quod a falsis numinibus expetebat, coram hostibus suis ruit, et mutua clade cum forte concidit. Sic et haeretici qui semper in discordia sunt, et in vario errore versantur, in multis ab invicem discordant, et cominus certantes atque alterutrum se lacerantes, non victoriam veritatis capiunt: sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.

« Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti: Annuntiate Aegypto, et auditum facite 111.1101C| in Magdalo, et resonet in Memphis, et Taphnis dicite: Sta et praepara te: quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt. » Loquitur propheta verbum et ore Domini ad Aegyptum, et ad ejus loca praecipua, ut se praeparent ad bellum: sed tamen sciant quod Chaldaeorum gladius devastaturus sit omnem terram ipsius. (Hieron.) Magdalus enim est locus, ut supra memoravi, ad quem filii Israel cum exissent de Aegypto, pervenerunt antequam transirent mare Rubrum. Legimus et in Ezechiele: « de Magdalo usque Senem. » Porro Jeremias Judaeos, qui secum fuerant, Babyloniorum impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert: Thanen metropolim fuit Aegypti. Et Psalmista declarat, quod ibi Moses multa signa fecerit (Psal. LXXVII), quae in Exodo describuntur: 111.1101D| « Posuit in Aegyptum signa sua et prodigia sua in campo Thaneos. » Memphim quoque magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. Ad has civitates Isaias in onere Aegypti ita loquitur: « Stulti facti sunt principes Thaneos: emarcuerunt principes Mempheos: deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus (Isa. XIX). » Ubi breviter indicatur quod, Babylonia vastitate omnia Magorum consilia, et eorum quae futurorum scientiam promittebant, stultitiae coarguantur, et in adventu Christi cuncta redigantur in nihili: non invenientibus consilium Aegypti vatibus quomodo dogma opprimant Christianum. Idioma autem Scripturarum est, ut angulum pro regno ponant: 111.1102A| eo quod populos contineat, et quasi in tota domo fortissimum sit. Unde et Christus duorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis.

« Quare computruit fortis tuus? Non stetit quoniam Dominus subvertit eum. » (MAURUS.) Fortem autem idolum aliquod et Deum falsum in quem speraverunt Aegyptii, aut Pharaonem per potentiam regni nuncupat, qui recte coram hostibus computruit, quia in victoria non perstitit, sed tabe corruptionis putrefactus sorduit, quoniam justum judicium Domini illum subvertit.

« Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge et revertamur ad populum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae. » 111.1102B| Multiplicavit Aegyptus ruentes, quia populis ejus traditis in manus hostium, ceciderunt eos inimici persequentes: et sicut hortari se debuerant invicem audaces ad pugnam, sic timidi alterutrum incitant se ad fugam. Columbam vocat Nabuchodonosor, non ob laudem, sed ob vituperationem: non propter simplicitatem, sed propter stultitiam: quia cum victor Domini munere in diversis gentibus exstitisset, non illi qui sibi victoriam tribuit, sed falsis numinibus laudem impendit. Nec mirum quod Nabuchodonosor, qui Domini imperio serviebat, destruens praevaricatricem Jerusalem, servum suum et columbam vocat, cum Medos quos ad subversionem Babyloniae direxit sanctificatos vocet, dicens per Isaiam: « Ego mandavi sanctificatis meis, et 111.1102C| vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea (Isa. XIII). » [Hieron.] Columba igitur invenitur in laude posita, ut illud est praeceptum in Evangelio: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). » Ut videlicet simus simplices quasi columbae et astuti quasi serpentes, imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam: ne aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias; sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia absque bonitate malitia est, et simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Item in vituperatione ponitur columba in Osee ubi ita legitur: « Factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabat, ad Assyrios abierunt (Ose. VII). » Quaeritur 111.1102D| cur Ephraim non aliis avibus, sed columbae sit comparatus. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et dimittunt se, morsu et unguibus lacerant, et dolorem parentis querula voce testantur: sola columba ablatos pullos non dolet, non requirit. Et huic recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit saluti suae.

« Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti, tumultum adduxit tempus. Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomem ejus, quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari veniet. » 111.1103A| (MAURUS.) Jubet propheta his qui audierunt vaticinium suum de clade Aegyptiorum, quod nuntient Pharaoni regi Aegypti: quoniam vicinum est tempus tumultus belli, quod hostes sui acturi sunt contra eum. Quod autem sub juramento Domini exercituum, ipsum tumultum affirmat venturum esse, sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelum in mari, ostendit ex comparatione locorum frugiferorum quasi in mari submersorum grandem subversionem imminere Aegyptiorum. (Hieron.) Thabor autem terminus Zabulonae mons in medio Galileae campo mira rotunditate sublimis, distans a Diocaesaraea decem millibus contra orientalem plagam, qui confinium quoque inter tribum Issachar et Nephthalim fuit. Carmelus autem ubi Nabal quondam fuit, et nunc villa est 111.1103B| Chermela nomine, decimo lapide oppidi Chebron: vergens ad orientalem plagam, ubi et Romanorum praesidium est. (MAURUS.) Mystice autem, quia Thabor veniens lumen, vel veniat lux, et Carmelus tenellus aut mollis, sive scientia circumcisionis interpretantur, significant haereticos in lumine saecularis sapientiae superbientes, vel Judaeos molles, et deliciosos in carnis circumcisione gloriantes: qui vero sub Pharaone versantur, et Christo servire renuunt, in mare turbidum hujus saeculi demergi, et ob hoc in damnationem venturos perpetuam.

« Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur inhabitabilis. » Mandat Aegyptum ut vasa transmigrationis sibi faciat, hoc est, sarcinulas ad 111.1103C| fugiendum praeparet, quia famosissima eorum civitas, ubi Magorum incantatio celeberrima fuit, in solitudinem vertetur: et terra deseretur inhabitabilis. De vasis ergo transmigrationis Dominus ad Ezechielem similiter loquitur, dicens (Ezech. XII). « Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et migrabis coram eis per diem: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant, quia domus exasperans est: et efferas foras vasa tua, quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans ante oculos eorum. Perfode tibi parietem: et egredieris per cum in conspectu eorum. In humeris portabis, in caligine effugies, faciem tuam velabis et non videbis 111.1103D| terram, quia portentum dedi te domui Israel. » (Hieron.) Nulli dubium quin universa loci hujus continentia, futuram captivitatem indicet regis Sedechiae et tribus Judae, qui captus est cum Jerusalem. Captum autem esse Sedechiam a Babyloniis atque Chaldaeis, et Jeremias propheta, et Regum narrat historia, et ductum de loco in locum, hoc est, de Jerusalem in Babylonem. Et caetera, quae Ezechiel in consequentibus loquitur, facere jubetur propheta in figura, quae Sedechias acturus est in veritate. Collige enim, inquit, sarcinas tuas, haec enim vasa sunt transmigrantis, videntibus eis, et postquam viderint, quae facturus es, egredieris vespere in similitudinem transmigrantis. Legimus enim Sedechiam 111.1104A| noctu muro suffosso fugisse ad deserta Joidanis, ibique a Babyloniis esse comprehensum: et hoc significare perfossum parietem. Quod autem dicit in humeris portabis: subauditur sarcinas tuas, et quidquid ad viae solatium fugientes portare consueverunt. In caligine efferes: ne videaris a quoquam. Faciem tuam velabis: vel caecitate, quae ei accidit erutis oculis a Nabuchodonosor: vel ne cognoscatur quod ipse sit rex, et major fiat cura servantium.

« Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei. » (MAURUS.) Vitulam elegantem appellat Aegyptum, quia plebs ejus in deliciis nutrita, quasi indomita et lascivos mores habens, jugum disciplinae ferre recusavit. Cui stimulator, hoc est, Nabuchodonosor ab Aquilone veniet, 111.1104B| qui eam acie armorum in fugam vertet. Cui simile est illud Osee: « Sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascit eos Dominus, quasi agnum in latitudine (Ose. IV). » Pro quo in Septuaginta habetur: « Sicut vacca a silo percussa insanivit Israel, nunc pascit eos Dominus in spatioso. » (Hieron.) Sicut enim vacca lasciviens et abjiciens legis jugum, ita Israel, id est decem tribus, declinavit a Domini servitute, pro lasciviente vacca, ut diximus, Septuaginta transtulerunt παροιστρῶσα, quae oestro asiloque percussa sit, quem vulgo tabanum vocant. De quo et Virgilius in tertio

Georgicorum libro refert:

. . . cui nomen asilo
Romanum est: oestrum Graii vertere vocantes,
Asper, acerba sonans: quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta: furit mugitibus aether

111.1104C| Concussus, silvaeque et sicci ripa Tanagri. Quia ergo insanivit Israel, et percussus fornicationis spiritu, incredibili furore debacchatus est, ideo non multo post tempore, sed dum prophetantium spiritus hos regit arcus, pascit eos Dominus, quasi agnum in latitudine. Quia metaphoram a vacca lasciviente, sive oestro ceperat, servat in reliquis, ut captivitatem in Assyrios, et in latissimam Medorum terram dispersionem populi Israel, quasi in campo latissimo, et in spatiosa terra gregis agnorum pasturam vocet. Super haereticis prona intelligentia est. Sicut enim vaca percussa asilo, percussi sunt haeretici ardentibus diaboli sagittis, et legis notitiam reliquerunt. Ideo pascentur in lata et spatiosa via, quae ducit ad mortem, et patientia Domini bonique pastoris 111.1104D| eos nutriet ad interitum.

« Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum veniet super eos, et tempus visitationis eorum. » (MAURUS.) Principes Aegypti non pastores, sed mercenarios vocat, qui non curam gregis habuerant, sed avaritiae et luxuriae studebant. Ideo coram hostibus stare non valentes, in fugam versi sunt. Dies enim vindictae et interfectionis venit super eos. Juxta allegoriam vero mercenarios Aegypti, fictos pastores praesentis Ecclesiae peregrinantis in hoc mundo possumus intelligere, qui lucrum terrenum quaerentes, oves sibi commendatas contra vastatores 111.1105A| defendere non praesumunt. Quos ipsa veritas in Evangelio denotat, dicens (Joan. X): « Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit. » (Greg.) Lupus etenim super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo pericula metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando docum, sed subtrahendo solatium. Fugit, quia injustitiam vidit et tacuit. Fugit, quia sub silentio se abscondit. Quibus bene per prophetam dicitur: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII). » Ex adverso quippe ascendere 111.1105B| est: quibuslibet potestatibus prave agentibus rationis libera voce contraire. Et in die Domini, pro domo Israel in praelio stamus ac murum opponimus, si fideles innocentes contra perversorum injustitiam ex justitiae auctoritate vindicamus. Quod quia mercenarius non facit, cum venientem lupum viderit, fugit. Sed est alius lupus, qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians, circuit et mortes animarum quaerit. De quo lupo mox subditur: « Et lupus rapit et dispergit oves. » Lupus venit et mercenarius fugit: quia malignus spiritus dum mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet, animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. 111.1105C| « Lupus rapit et dispergit oves, » cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit: alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit: hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo lupus gregem dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur: quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. Unde et mox subjungitur: « Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. » Sola ergo causa est, ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, quia in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed 111.1105D| lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. (MAURUS.) Quasi vituli ergo saginati tales pastores sunt, qui deliciis carnalibus dediti, continentiae minime operam dant. Quos dies interfectionis et tempus visitationis superveniens consumit: quia eos adventus superni judicis futurus, pro peccatis suis puniendos gehennae ignibus tradit.

« Vox ejus quasi aeris sonabit, quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, et quasi ligna caedentes succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. » 111.1106A| Non solum enim historiali Aegypto justo judicio Dei vindicta supervenit, sed spiritali in die judicii superventura est: quam nunc sacra Scriptura in toto orbe terrae praenuntiat futuram. Unde bene vox ejus aeri sonanti comparatur, quia aeris metallum caeteris metallis sonorius tinnit: et dies futuri judicii cunctis correptionibus, quae ante fuerant, fortius resonabit. Tunc enim « Deus noster manifestus veniet, et non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida: advocavit coelum sursum: et terram discernere populum suum (Psal. XLIX). » Tunc exercitus coelestes properabunt ut colligant omnia scandala de regno ejus: et ligna infructuosa securibus validi examinis caedant. Tuncque succidetur saltus inutilis, qui supputari non 111.1106B| potest: quia omne lignum non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Math. VII): multitudoque perditorum, super locustarum, qui brevi volatu se jactitant, numerum existens, damnabitur: et pusillus grex cui complacuit patri dare haereditatem salvabitur. Tuncque patebit confusioni omnis carnalium cogitatio, quae voluptatibus istius saeculi innitebatur, quando in potestatem malignorum spirituum tradetur. Nec jam luxuriari licet, quando pro peccatis suis puniri debet. Unde et sequitur:

« Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis. Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, 111.1106C| et super omnes, qui confidunt in eo: et dabo eos in manus quaerentium animam eorum, et in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manus servorum ejus. » Visitabit Dominus super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, etc., cum propter peccata populi et principum ejus, tradita est Aegyptus, cum tota pompa sua et cultura, in manus Nabuchodonosor regis, et Chaldaeorum, qui diripuerunt omnia, et statum regni dissipaverunt. Huic simile est illud quod in Isaia legitur: « Et tradam Aegyptum in manus dominatorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus exercituum (Isa. XIX). » Quod tamen duplici intelligentia accipi potest, ut Chaldaeorum scilicet tempore 111.1106D| quando a Nabuchodonosor Aegyptus expugnata est, vel Romani imperii quando Antonio Cleopatraque superatis, Augustus Caesar Aegyptum subjugavit. Babylonios fuisse crudeles omnis Scriptura testatur: qui parvulis non pepercerint, et suis eos jaculis vulnerarint: nec praegnantibus sint miserti. Romanum autem regnum fortissimum, et Danielis Scriptura testatur (Dan. VII), exponens quartam bestiam habentem dentes et ungues ferreos.

« Et post haec habitabitur sicut diebus antiquis, ait Dominus. » Quod licet videatur intimare, regnum Aegyptiorum non ita Nabuchodonosor rege esse destructum, quod ultra recuperari non possit, cum postea ibi reges usque ad Augustum Caesa 111.1107A| rem perstiterint, tamen altiori sensu Christiana potest designare tempora, quando Dei cultus in Aegypto istius mundi restauratus est, ad quem primitus homo exercendum creatus est, de quo et Isaias ait: « Et percutiet Dominus plaga Aegyptum, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum et placabitur eis, et sanabit eos (Isa. XIX). » « Quem enim diligit Dominus corripit: castigat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII). » Nec persecutio haec ad negationem credentium pertinet, sed ad probationem et coronam, ut destruantur ea quae fuerunt reproba, et intaurentur ea quae fiunt probata.

111.1107B| Et tu, serve meus, ne timeas, Jacob, et ne paveas, « Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae, et revertetur Jacob, et quiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat. Et tu noli timere, serve meus, Jacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia consumam ego cunctas gentes ad quas ejeci te: te vero non consumam, sed castigabo te in judicio, neque quasi innocenti parcam tibi. » Haec promissio non bene convenit carnali plebi Judaeorum, sed spiritali populo in Christo credentium. Non enim eis divina voce dictum est, quod non consumerentur, cum in toto orbe modo dispersi sint, nec regnum, nec sacerdotium 111.1107C| habeant? sed Christiana gens, quae de universis gentibus colligitur, et revertetur de captivitate erroris, et pristinae conversationis ad terram Ecclesiae, ubi quiescet in spe et prosperabitur in successu virtutum, nec exterret eam adversarius, quia fiduciam habet in Deo suo, ipsa non consumitur hostium persecutione, sed servabitur atque in modum auri quod per ignem transit perfecte 111.1108A| purgabitur atque probabitur. Nisi forte dicamus, quod generatio illa antiqua ante diem judicii penitus non consumatur, quia ex parte caecitas contigit in Israel: « Cum autem plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI). » Sciendum est tamen omnes homines triplici ratione tentari, plerumque ob probationem, nonnunquam ob emendationem, interdum ob merita delictorum. Et ob probationem quidem, ut beatum Abraham, ut Job, multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse. Ob emendationem vero, cum justos suos pro parvis suis quibusdam 111.1108B| levibusque peccatis, seu pro elatione, seu impuritate humiliandos diversis tentationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum, et ut verbis prophetae dicam (Isa. I), scoriam quam in occultis eorum pervidit esse concretam, excoquens in praesenti velut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens, quod scrutans post haec judicii ignis poenali cruciatu purgaturus inveniat. Pro merito autem peccatorum, plaga tentationis infertur, ut ibi plagas populo Israelitico immissurum se Dominus comminatur, dicens: « Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, et frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Deut. XXXII). » In psalmis quoque: « Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI). » 111.1108C| Et in Evangelio: « Ecce sanus factus es, jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V). » Invenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera Domini inferri quibusdam aliquas passiones Scripturarum auctoritate cognoscimus, secundum illud Evangelii: « Neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo (Joan. IX). »

LIBER QUINTUS DECIMUS. 111.1107|

111.1107C| In superiore libro cum de interitu reliquiarum Israelitici populi Jeremiae vaticinium exponendo transcurrimus, Aegypti etiam vastationem competenter adjunximus, ut cum eorum, qui in baculo arundineo, et brachio carneo magis quam in divino 111.1107D| auxilio et protectione sperantes confidebant, destructio commemorata est: consequenter et illorum in quibus sperabant desolatio describeretur. Nunc quoque ad ea consideranda quae propheta contra Palaestinos atque Moabitas et caeteras gentes protulit veniamus.

CAPUT XLVII. Sermo Domini contra Palaestinos, et de destructione eorum.

« Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam. » Jeremias ergo propheta, sicut et Isaias et Ezechiel singulis nationibus, quae confines fuerunt terrae Judaeorum, praedicit plagas, 111.1108C| quae super eos debitae venturae erant, eo quod fuerunt hostes populi Dei, et in illius adversitate gaudebant. Unde nunc Palaestinis sicut ante fecit Aegyptiis praenuntiat calamitatem vicinam, et quodammodo denotat tempus, hoc est antequam Pharao percuteret 111.1108D| Gazam. Haec ergo plaga, quae ab Assyriis supervenit Palaestinis, ante Gazae vastationem facta est.

« Haec dicit Dominus: Ecce aquae descendent ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. » Notandum autem, quod Isaias in onere Philisthiim ita locutus est, dicens: « Ne laeteris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem, et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent, et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam: Ulula porta, clama civitas, prostrata est Philisthaea omnis Ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat 111.1109A| carmen ejus (Isa. XIV). » Philisthaeos autem, ut supra diximus Palaestinos significat, quos alienigenas vulgata scribit editio, cum hoc non unius gentis, sed omnium externarum gentium vocabulum sit. Ne, inquit, laeteris o Philisthaea, ne insultes populo meo, quod percussoris tui Achaz virga confracta sit, quod baculus, qui te ferire solitus erat, videatur morte contritus, quod coluber interfectus, pro hoc enim nocentior nascitur Ezechias regulus, quem Graeci vocant βασιλίσκον, qui te suo aspectu interficiat, et spiritu oris occidat. Portam vocat pro his, qui in porta sunt, et civitatem pro habitatoribus civitatis, sermonemque dirigit ad urbes Palaestinorum quod ejulare debeant, et lugere venientem Sennacherib, et torrentis modo cuncta vastantem. Sub rege enim 111.1109B| Ezechia venit Assyrius inter caeteras nationes et vastavit Philisthaeos, ad quos nunc Jeremias loquitur: « Ecce aquae ascendent ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores illius. » Ab aquilone enim venit Assyrius, et de ejus ardore egredientur Niniven et nationes caeteras subjugantes. Eo tempore quo haec canebantur, fumus ascendebat in excelsum, id est, rumor in populis vagabatur per ordinem cunctarum urbium, Phoenices quoque et Palaestinos esse vastandos. Sive aquae ascendebant quasi torrens inundans, et operiebant terram, quando populi Assyriorum et eorum qui secum fuerant, impetu valido conquassabant terram Palaestinorum: Unde et sequitur.

111.1109C| « Clamabunt homines, et ululabit omnis habitator terrae a strepitu pompae armorum et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et a multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, pro adventu diei, in quo vastabitur omnis Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. » (MAURUS.) Grandis enim ululatus terrae Philisthiim fuerit, quando unicuique mors imminebat, nec ulli licuit alterius curam gerere, cum hostis in singulorum nece grassabatur, et strepitus armorum et bellatorum ejus atque quadrigarum sonitus vocem plorantium superaret in adventu diei quo vastabatur omnis Philisthiim. Quod autem dicit: Tyrum et Sidonem in eadem clade dissipatas: ostendit ipsas urbes 111.1109D| ad Palaestinorum pertinere consortium: licet Tyrus in sortem ceciderit tribus Nephthalim, et Sidon terminus Chananaeorum ad sortem pertineret tribus Aser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere.

« Depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae. » Palaestinos de Cappadocia venisse Amos propheta testatur, dicens: « Nunquid non ut filiae Aethiopum vos estis mihi filii Israel, ait Dominus? nunquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti: et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? » (Amos. IX.) Cujus loci talis est sensus: Ego Dominus Deus omnipotens quem celari nihil potest, qui tango terram et movebitur, qui aedifico 111.1110A| in coelum ascensionem meam, qui voco aquas maris et effundo eas super faciem terrae, cujus nomen est Dominus, qui creator sum omnium, cunctas gentes de eodem finxi luto, et aequali sorte generavi. Denique Aethiopes, Palaestinos, Syros, atque Judaeos, distantes locis atque corporibus mortalitatis lege sociavi, et pro arbitrio meo servos meos huc illucque commuto, et universas provincias transfero, nec erigimini in superbiam, quod vos de Aegypto eduxerim, et quasi peculiarem populum meum Pharaoni servire non passus sum: hoc idem feci et Palaestinis, quos Septuaginta alienigenas transtulerunt, qui Hebraice appellantur ut transferrem eos de Cappadocia et in Palaestinae regionibus collocarem. Syros quoque, id est, transtuli de Cyrene, ex 111.1110B| quo quia aequali conditione sunt facti, aequali judicio mea sententia punientur, et omnia absque discretione personarum impia regna subvertam.

« Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquae valles earum. » Gaza et Ascalon quondam urbes fuere Palaestinae, de quinque urbibus Philisthinorum praecipuis. Gaza enim erat civitas Hevaeorum, in qua habitavere Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae, sed eam tenere non potuit, quia Enachim, id est gigantes Allophylorum fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas Palaestinae. Quaeritur autem quomodo in quodam propheta dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum. Quod solvitur 111.1110C| ita: Antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia: hanc autem quae nunc cernitur in alio loco pro illa, quae corruit, aedificatam. Sed et Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapis Allophylorum, separata quidem per sortem tribui Judae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit. Super has civitates venit calvitium et taciturnitas maxima, quia spoliatae sunt operibus et robore virili privatae. Ideoque cessavit ab eis vox gaudii, et vox laetitiae, perseveravitque cum eis moeror continuus. In ultione autem quam propheta praedixit super Palaestinos et urbes ejus, futuram plagam significat, quae superventura est haereticis 111.1110D| atque schismaticis, et cunctis hostibus sanctae Dei Ecclesiae, qui pro eo quod fidelibus Christi confessoribus praeparaverunt insidias, ingesserunt bella, et incentore diabolo multa intulerunt persecutionum genera, ad extremum ipsi hostibus tradentur saevissimis, et potius subjicientur perpetuis. Interpretantur enim Philisthaei cadentes, Tyrus angustia, Sidon venatio, Ascalon ignis, Gaza fortitudo ejus. Quae omnia bene conveniunt antichristo et membris ejus, qui per superbiam in apostasiam cadens, in angustia mentis aestuando venationem exercet in mundo: quatenus quoscunque possit de Ecclesia Christi rapiat et interficiat. Cujus fortitudo ignis est infamis, hoc est, concupiscentia carnalis. Unde in libro Job ita legitur: « Virtus ejus in lumbis ejus, et potestas 111.1111A| in umbilico (Job. XL). » Per libidinem enim mentis carnalium exurit, et per fornicationem eos interfecit, sed in novissimo judicio Domini iste cum suis sequacibus dissipabitur, cum omnibus videlicet auxiliatoribus suis, et in tartarum inferni in aeternum cruciandus praecipitabitur.

« Usquequo concideris? O mucro Domini, usquequo non quiescis? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. » Hunc mucronem juxta historiam Nabuchodonosor possumus intelligere, qui in diversis gentibus vindictam irae Domini permissus exercuit. Cui etiam per Ezechielem dicitur: « Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te ut interficias, et fulgeas cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia: ut dareris super colla vulneratorum 111.1111B| impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita, revertere ad vaginam tuam in locum in quo creatus es, in terra nativitatis tuae judicabo te, et effundam super te indignationem meam (Ezech. XXI). » Hujus sententiae talis est sensus: O rex Babylonis, qui in morem mucronis, seu gladii paratus es ad caedem, qui limatus es, ut fulgeas et interficias, licet tibi idola responderint, et vanum sit omne quod a daemonibus responderetur, ut videlicet vulneratorum cervicibus immineres, et per te compleretur, quod multo Dominus tempore fuerat comminatus, tamen expleto opere tuo, quod egisti contra filios Amon, revertere ad vaginam tuam, id est, in Babylonem ad locum in quo factus es et creatus, ut in terra nativitatis tuae judicem te, 111.1111C| et effundam super te indignationem meam, et Medorum atque Persarum virtute capiaris. Juxta ἀναγογὴν vero gladium acutum paratumque ad caedem accipere possumus diabolum, de quo ait Paulus: « Tradere hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). » Et in alio loco: « Hymenaeus et Alexander quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). » Et in Psalmis scriptum est: « Misit furorem et iram et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII.) » Obstupescens ergo propheta nimietatem vindictae, quae peccatoribus superventura est ex persona sufferentium, et dolentium loquitur ad gladium ultionis Domini, et interrogat usquequo 111.1111D| progrediatur: cur non cesset aliquando ab ultionis plaga. Ad quod ipse propheta respondit, dicens:

« Quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversum Ascalonem, et adversum maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ad Moab? » Ostendit quoque unde vindictam patiantur, quia peccatis suis Dominum ad iracundiam provocantes, talem sententiam suscipere meruerunt, nec possibile esse quemquam plagam immissam convertere, nisi Dominus placatus jubeat eam suo imperio ab interfectione reorum cessare. Jamque post Palaestinos sermo Domini ad Moab per prophetam dirigitur.

CAPUT XLVIII. Sermo Domini contra Moab et civitates ejus.

« Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: 111.1112A| Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa, capta est Cariathiarim, confusa est fortis, et contremuit. Non est ultra exsultatio in Moab, contra Esebon cogitaverunt malum. Venite et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequetur te gladius. Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. Contrita est Moab, annuntiate clamorem parvulis ejus. Per ascensum enim Luith plorans, ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. » (MAURUS.) Praedicit ergo juxta historiam vastationem Babyloniorum super Moab venturam, et super urbes ejus inclytas: ut quia hostes fuerunt populi Dei, et in derisione semper eum habuerunt, ipsae etiam devastatae caeteris nationibus in derisum fierent. 111.1112B| Unde in sequentibus dicitur: « Fuit enim tibi in derisum Israel, quasi inter fures reperisses eum: propter verba enim tua, quae adversus illum locutus es, captivus duceris. » Contra Moabitas quoque et Isaias in libro suo loquitur, dicens: « Murus Moab conticuit, ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum, super Nabo et super Medeba Moab ululavit (Isa. XVI), » et caetera. Moab vero provincia est Arabum, in qua fuit Bale filius Beor, qui conduxit ariolum Balaam de Mesopotamia, ut malediceret Israeli (Num. XXV), ubi initiatus est populus Beelphegor. Nabo enim civitas erat nobilis in qua Chamos idolum consecratum erat, quod alio nomine appellatur Beelphegor. Et Esebon urbs fuit quondam Seon regis Amorrhaeorum, de qua idem Jeremias 111.1112C| ait: « Ignis egressus est de Esebon, et flumina de medio Seon (Sup. XLIV.) » Luith enim de quo nunc propheta dicit, « per ascensum Luith plorans ascendet in fletu, » intelligimus esse clivum itineris quod deducet ad Assyrios, et per hoc captivitatem significari, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. Longum est si velim de singulis dicere, cum perspicuum sit, vel urbium in Moab, vel locorum esse nomina, quae defecerunt transmigrantes. Quomodo circumcisio est carnalis, est et spiritalis: et de spiritali ab Apostolo dicitur: « Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Dei servimus, et gloriamur in Domino et non in carne confidimus (Phil. III); » et rursum ad distinctionem spiritalis, 111.1112D| Israel dicitur de carnali: « Videte Israel secundum carnem, et vos gentes in carne. » Sic Moab accipiendus est spiritaliter, qui interpretatur de patre sive aqua paterna, de incesto et ebrietate conceptus, quod quodammodo absente, imo nesciente patre videretur esse generatus. In multis Scripturarum locis de Moab legimus et maxime in Numerorum volumine (Num. XXII,) quando Balac rex Moabitarum ad maledicendum Balaam invitavit ariolum, qui inter caetera hoc etiam contra Moab mysticum prophetavit: « Orietur stella ex Jacob et consurget homo de Israel, et percutiet principes Moab. » Significat autem Moab sapientiam saecularem, de qua Dominus loquitur per prophetam: « Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam 111.1113A| prudentium reprobabo (Isa. XXIX; I Cor. I); » quae quia auctorem sui sensum habet, qui ex Dei conditione generatur, videtur quidem de patre nasci, quod interpretatur Moab, sed quia adulter est et adversarius populi Dei, de incesto et spelunca ac nocte generatur. Unde in nocte perit, in errore scilicet sempiterno: et Aegyptii in mari Rubro vigilia matutina, quae nocturnum tempus ostendit, fluctibus obruti sunt: et Lot in Sodomis nocte pereuntibus venit in Segor, et ortus est ei sol (Gen. XIX). Quod intelligens B. Apostolus scribit de sanctis atque perfectis (I Thess. V): « Non sumus noctis neque tenebrarum, sed sumus filii Dei. Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt. » Nos enim, qui diei sumus, vigilemus: induti 111.1113B| loricam fidei, et charitatis. Et quia noctem reliquerat, et filius Dei esse jam coeperat, loquitur ad credentes: « Nox praecessit, dies autem appropinquabit. Quasi in die cum honestate ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et luxuria (Rom. XIII). » Pereunt autem nocte Moabitae juxta Isaiam, qui dicit: « Nocte vastata est Ar, Moab conticuit (Isa. XIII). » Quia nocte vastata est murus, Moab conticuit. Qui dialectica arte constructus est, in eadem nocte vastatus est, atque destructus: et aeterna diuturnitate conticuit. Notandum autem quia Nabo interpretatur sessio vel prophetia. Cariathiarim civitas, vel villa silvarum. Esebon cogitationes. Luith genae. Oronaim foramen moeroris. Quia igitur omne dogma contrarium veritati, 111.1113C| quod absque inspiratione Dei de humano sensu in erroris tenebris nascitur, nocte vastatum est, et argumenta illius, quae intelliguntur muri, ecclesiastico sermone destructa sunt, ita ut aeterno silentio conticescerent, in tantum ut universa eorum factio ad poenitentiam, et lacrymas verteretur: super Nabo, id est, prophetiam et sessionem, id est, magistros eorum: et super Cariathiarim ubi non sunt arbores fructuosae, sed saltus infertilis in quo habitavit bestia, de quo in vigesimo octavo psalmo scriptum est: « Et revelavit condensa saltus. » Erit ululatus et planctus, et omnia de capitulis eorum eloquentiae ornamenta tollentur, ita ut nudi maneant et deformes, et si quid viriditatis habere videbantur in 111.1113D| barba, rasum a viro ecclesiastico, et effeminatum, et debile comprobetur. Accingunt sacco poenitentiae, et super tecta ac domata, in quibus primum se sublimes esse credebant, et in plateis: quia non ingrediuntur per angustam viam, sed per latam, quae ducit ad mortem, erit ululatus, et nequaquam ascendent in superbiam, quod interpretatur Esebon, et cassum ascensum superbiae; et vox eorum audietur usque ad mala opera, quae fecerunt et mandatum quod putabant Dei, propria se confessione damnantes. Cumque egerint poenitentiam per Luith, id est, genarum lacrymas, ad altarium conscendent: et quasi moeroris foramine atque introitu clamorem contritionis levabunt ad Dominum, ut possint dicere: 111.1114A| « Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L.) »

« Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi murice in deserto, » et reliqua. Praedicit propheta ut intereunte Moab Chaldaica vastatione, quicunque salvus fieri velit, inde fugiat, et latitet in deserto, quasi murice: quae arbor est humilis. Spiritaliter autem quicunque velit animam suam salvam facere, fugiat versutam et captiosam doctrinam philosophorum atque haereticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agat poenitentiam erroris, in deserto districtae abstinentiae manens, atque in simplicitate et veritate catholicae doctrinae. Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris, et ibit Chamos 111.1114B| in transmigrationem, sacerdos ejus, et principes simul, et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur, et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus: Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertae erunt et inhabitabiles. Ideo igitur philosophi hujus mundi, et haeretici, qui confidunt in dialecticis disputationibus ubi sperant thesaurum esse sapientiae, capientur ab ecclesiasticis praeliatoribus, qui scuto rectae fidei et verbo veritatis expugnant omnem errorem perfidorum, et cultores ejus atque ministros in captivitatem ducunt, ut cognoscant quod nulla urbs, hoc est, munimen doctrinae eorum salutem veram dare possit: sed peribunt valles: falsae utique humiliationes et fictae virtutes eorum: quia hoc quod 111.1114C| in inventione humana, et in saeculari sapientia florere videbatur, in desertum et in solitudinem redigetur. Et quia valde displicet Deo omnis hypocrisis et fictio falsa sequens sententia ostendit.

« Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter. » Qui enim a via rectitudinis per errorem deviat: procul a luce veritatis alienus exstat. Unde necesse est, ut non solum intueamur quod agimus: sed etiam cum qua discretione agamus. Primum quidem ne mala quodammodo, postmodum vero ne bona incaute faciamus. Atque nimirum bona sollicite peragenda, propheta nos admonet dicens: « Maledictus homo, qui facit opus Dei negligenter. » Quae tamen sententia apud veterem translationem ita legitur: 111.1114D| « Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose. » Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem: illamque minor Dei amor exaggerat: hanc autem male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in Dei amore perpetrat, quisquis semetipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egerit ad remunerationis transitoriae bona festinat. Sciendum quoque est, quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc proculdubio, aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de justo per prophetam dicitur: « Excutit manus suas ab omni munere (Isa. XXXIII). » Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est: munus proculdubio 111.1115A| unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque est a corde captata gratia a cogitatione. Munus ab ore est, gloria per favorem. Munus ex manu est, praemium per dationem. Sed justus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus in Dei opere fraudem non facit: qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani judicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insinuantis culpae evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum Job recte dicitur: « Verebar omnia opera mea (Job. 111.1115B| IX). » Ac si humili confessione diceretur: quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro. Saepe etenim bona nostra latrocinante fraude depereunt: quia rectis se nostris actibus concupiscentiae terrenae subjungunt. Saepe desidia interveniente deficiunt, quia a fervore quo coepta sunt, frigescente amore tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio, vel in ipso virtutis actu vix vincitur: quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et in virtute timeatur?

« Et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. » Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere. De quo rursum dicitur gladio: « Et gladius meus manducavit carnes. » (Greg.) Hi itaque cum 111.1115C| apud se sermonem praedicationis occultant, divinas contra se sententias terribiliter audiant quatenus ab eorum cordibus timorem timor expellat. Audiant quod talentum, qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit. Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum desideriis intus non pepercit, dicens: « Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium: non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX). » [MAURUS.] Potest et unicuique haec sententia maledictionis propheticae convenire, qui luxum saeculi sequitur, et corpus suum castigare, et servituti subjicere negligit, cum Apostolus manifeste dicat: « Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum 111.1115D| vitiis et concupiscentiis (Gal. V). » De semetipso ait: « Castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). » Hinc et ipse in Evangelio dicit: « Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI). » Et rursum: « Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet eam: et qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. » Ad hunc ergo statum quisquis conscendere voluerit, per abstinentiam et mortificationem cordis et corporis semetipsum purificet: quia sicut scriptum est: « Sine sanguinis effusione non fit remissio (Heb. IX). » Nec immerito: « Caro enim et sanguis regnum Dei possidere 111.1116A| non possunt (I Cor. V). » Et ideo quisquis ab hujus sanguinis effusione gladium spiritus, quod est verbum Dei voluerit inhibere, absque dubio illa Jeremiae prophetae maledictione plectetur: « Nam maledictus, inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine. » Hic namque est gladius, qui illum noxium sanguinem, quo animatur materia peccatorum, salubriter fundens, quidquid repererit in membris nostris carnale, terrenumve concretum, resecat et abscidet, ac mortificatos vitiis, vivere Deo, et spiritalibus facit vigere virtutibus: et ita jam non recordatione veteris admissi, sed spe futurorum flere incipiet gaudiorum, nec tam de praeteritis malis, quam de venturis cogitans bonis, nec ex peccatorum moerore lacrymas, sed ex aeternae illius laetitiae alacritate profudit: 111.1116B| atque obliviscens ea, quae posteriora sunt, id est, carnalia vitia, ad ea, quae inante sunt extendetur, hoc est, spiritalia dona atque virtutes.

« Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo: et odor ejus non est immutatus. Propterea ecce dies veniunt dicit Dominus, et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagenas eorum collident, et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel: in qua habebat fiduciam. » Frequenter rerum abundantia, ad validam perducit indigentiam: et inertem securitatem nimia sequetur tempestas: 111.1116C| quia dum concessis rebus immoderate homo ignavus utitur, vigor animi in luxum resolvitur, et protinus in superbiam cor elevatur: et Deum quem per humilitatem habere potuit propitium, facit sibi per superbiam esse contrarium. Unde Scriptura dicit: « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV). » Haec autem casus Moabitarum manifestissime probat, qui propter fertilitatem terrae, et rerum copiam, nimiumque otium, in elationem cecidit, et populum Dei sub fasce tribulationum sudantem, despexit atque irrisit: quia ipse calamitatis expers, incolumis mansit. Sed quoniam tumore mentis suae actuque perverso, ad iracundiam Deum provocavit, hostibus ad diripiendum traditus est: qui scrutantes omnem supellectilem ejus nihil illaesum 111.1116D| omiserunt: nec falsum numen et idolum Chamos Dei sui quod pro vero numine colebant, aliquo modo eis suffragari potuit, ut non devastarentur, neque ducerentur in captivitatem: sicut et Israel passus est propter vitulos aureos quos coluit in Bethel, in eis liberationis suae habens fiduciam. Juxta mysticos vero sensus, quicunque in humana philosophia confidunt, et in ea se sperant securitatem et vitam habere posse perpetuam, despiciuntque religiosam Ecclesiae fidem et simplicem doctrinam, venient illis ordinatores et stratores dogmatum suorum, et direptores thesaurorum quos habuere in vasis librorum, maligni videlicet spiritus: et tunc confundentur, quando in exitu vitae prospexerunt, 111.1117A| nihil sibi profuisse studium suum, et culturam falsorum deorum quos multiplici laude praedicabant: « Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV); » et completo futuro examine, ibunt omnes impii cum diabolo et angelis ejus in ignem aeternum: justi autem cum rege suo Christo ad regnum ascendent supernum (Matth. XXV).

« Quomodo dicitis, Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum? Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex: Dominus exercituum nominetur. Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter occurret nimis. » Haec autem dicuntur, ut sub nomine Moab stultitia saeculi, in coelum se efferens superbia conteratur. Frustra 111.1117B| se sperat fortem, qui in Dominum non confidit omnipotentem. Cito enim veniet ei certa damnatio, quem summi regis non defendit protectio, omneque robur ejus dissipabitur, qui in propria virtute, seu scientia confidens gloriatur. « Prope, inquit, est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter occurrit nimis. » Quia non est diuturnum quod aliquando erit occiduum: nec jam longe distat, quod certo fini obnoxium constat. Malum ergo velociter illi occurrit: qui per poenitentiam et correctionem vitae illud evadere non praecavet. Solum est enim periclitantibus refugium, a vero salvatore salutis suae quaerere remedium. De quo scriptum est: « Omnis, qui confidit, non confundetur.

« Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu 111.1117C| ejus: et universi, qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, et baculus gloriosus? Descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon, quoniam vastator Moab ascendet ad te, et dissipabit munitiones tuas. » Consolatio quidem haec, qua consolari Moab jubet his, qui in circuitu ejus sunt, videtur mihi juxta ironiam debere intelligi, aut provocationem ad poenitentiam: ut per satisfactionem congruam, et aversionem a peccatis, mereatur remedium oppressionis suae invenire. Aliter enim quomodo consolari potuit, a subventoribus suis, cui divina sententia vastationem superventuram comminatur? Sicut praesens sententia et sequens sermo declarant. Nam sequitur:

« In via sta et prospice habitatio Aroer: interroga 111.1117D| fugientem, et eum, qui evasit: Dic, quid accidit? Confusus est Moab, quia victus est. Ululate et clamate, annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, et judicium venit ad terram campestrem, et super Elon, et super Jasa, et super Mephat, et super Dibon, et super Nabo, et super domum Diblathaim, et super Cariathiarim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, et super Carioth, et super Bostra: et super omnes civitates terrae Moab, quae longe vel prope sunt. » In eo quod stare jubet habitationem Aroer, quae metropolis est Moabitarum, et interrogare fugientem, et eum qui evasit de praelio quid acciderit: stuporem ejus indicat propter subitaneum casum, qui insperate 111.1118A| illis evenit. Ad quod ille fugiens respondit: « Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate et clamate, » et caetera; ac si diceret: Quod nobis propheticus sermo in persona Moab praenuntiavit, repente super nos venit, et confusus est Moab: qui ante victorem se posse fieri gloriabatur. Unde cum ululatu et clamore ubique hoc annuntiare praecipit: quoniam clades et vastatio omnibus civitatibus ejus communiter advenit. Mystice autem sapientes istius mundi et haeretici, quos in Moab persona superius designatos diximus, si se a stultitia sua non correxerint, et ad veritatem fidei catholicae non converterint, ingens illis ruina veniet, et devastatio universis urbibus ejus, hoc est, diversis sectis philosophorum, quae longe, sive prope, a veritate distabant, 111.1118B| lucescente Evangelio Christi subvertentur. Nam adhuc sequitur:

« Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo: et erit in derisum etiam ipse. Fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum. Propter ea verba ergo tua, quae adversum illum locutus es: captivus duceris. » (Hieron.) Sicut ergo contra Babylonem et Philisthiim propheta vaticinatus est, quod oppresserunt populum Judaeorum, ita nunc vastitas praedicitur Moabitarum, id est Arabiae, ab Assyriis et Babyloniis, ab utraque enim gente vastati sunt: et eo tempore quo Sennacherib captivum 111.1118C| duxit Israel, et quando Nabuchodonosor subvertit Hierusalem. Insultaverat enim ad utrumque hostem Ephraim, et Judae. Inebriatus ergo Moab calice irae Domini, in vomitu suo manum allisit, hoc est, in poena sua alios persequi cessavit, irrisorque aliorum, etiam ipse universorum derisioni patuit. Sic et stulta hujus mundi sapientia, quae irridere solet Christianam simplicitatem, cum ad finem venerit, tunc sui erroris stultitiam agnoscet. Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum est, quidquid ad terrenam scientiam pertinet, et putatur esse robustum, hoc subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur: ut probetur nihili quod putabatur esse fortissimum.

111.1118D| « Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. » (MAURUS.) Dat propheta consilium hujus saeculi sapientibus, ut relinquant habitacula errorum suorum, et fugiant ad petram Christum, sumantque in se simplicitatem illius columbae, de qua in Cantico canticorum scriptum est: « Surge, amica mea, speciosa mea, et veni columba mea in foraminibus petrae, in cavernas maceriae (Cant. II): » nidificentque in summo ore foraminis, hoc est, in perfecta confessione passionis et resurrectionis Christi, cum bonis operibus aeternum sibi praeparent habitaculum, ubi laborum suorum perpetuum accepturi sint praemium.

111.1119A| « Audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis illius ego scio, ait Dominus. Jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. Ideo super Moab evigilabo [ejulabo], et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes. De planctu Jazer plorabo tibi vinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam praedo irruit: ablata est laetitia, et exsultatio de Carmelo, et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli. Nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. » Huic simile est, quod in Isaia legitur: « Audivimus superbiam Moab, superbus 111.1119B| est valde. Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus (Isa. XVI. » Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit sibi, qui laetantur super muros cocti lateris. Loquimini plagas ejus. Rursum ad praesentiam redit, et superbiae arguet Moab, quod multo plus elatus sit, quam ejus fortitudo poscebat, et propter hanc superbiam ululatus sit Moab ad Moab, id est, populus ad urbem, vel metropolis ad provinciam, et cuncta ululatibus terra resonabit super muros cocti lateris. De quibus et Jeremias nunc ait: « Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes. » Per haec autem potentiam pristinae felicitatis, et plagas repentinae subversionis ostendit. Moris est Scripturarum, ut postquam 111.1119C| desperationem mentis humanae laeto nuntio sublevaverit, rursum negligentes et nolentes agere poenitentiam, comminatione deterreat. Non enim bonitas Dei indurat cor nostrum. Cujus rei unum tantum ponamus exemplum: In centesimo quadragesimo quarto psalmo legimus: « Suavis est Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. XLIX). » Et post paululum: « Sustentat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes allisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore suo (Psal. CXLIV). » Cumque praemisisset: « Custodit Dominus omnes diligentes se, » ne negligentem faceret auditorem, intulit: « et omnes peccatores disperdet. » Quia igitur in priore comate ad poenitentiam errantes provocabat, 111.1119D| et ad Christum converti monebat, ut in ejus fide perpetuo manerent, nunc quoniam incorrigibiles ex eis plurimos esse, et perdurantes in stultitia sua agnoscit, ex persona sanctorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus didicere superbiam, propterea loquitur:

« Audivimus superbiam Moab, superbus est valde, sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius, » etc. (Hieron.) Quis enim haereticorum non superbus est, qui ecclesiasticam despiciens simplicitatem, ita habet Ecclesiae homines quasi bruta animalia: et in tantum superbiae injuriaeque tumorem erigitur, ut contra ipsum 111.1120A| creatorem armet os suum, detrahens prophetas ejus, quasi auctoritate testimonii evangelici, in quo Salvator ait: « Omnes qui venerunt ante me fures fuerunt et latrones (Joan. IX); » ut Moysen quoque famulum Dei appellet homicidam, et Jesu filio Nave detrahat, quasi homini sanguinario, qui tantae sanctitatis fuit, ut ad imperium sermonis ejus sol lunaque constiterunt (Jos. X), et David de cujus semine ortus est Christus homicidam et adulterum vocet, non respiciens ejus poenitentiam et mansuetudinem, qua Dei clementia comparatur. Sed quamvis superbus et arrogans sit, et furibundus exsultet, tamen plus audet, quam ejus patitur fortitudo. Idcirco Moab ululabit ad Moab, id est, alter ad alterum, omnes videlicet haereticorum et saecularis sapientiae diversitates 111.1120B| contra se mugient, cum in tormentis fuerint. Quamobrem his, qui muros habent, non quadris aedificatos lapidibus, de quibus templum aedificatum est, et in tantum politis, ut malleus et securis non sit audita in domo Dei, o vos Ecclesiae magistri, vel qui estis de Moab errore salvati, annuntiate plagas suas, quibus haereticorum jaculis vulnerati sunt. Omnes enim cogitationes eorum, quod significat Esebon, non ad urbis Dominicae habitationem pertinent, de qua scriptum est: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). » Sed suburbana sunt, licet ad urbem Domini pertinere credantur, quia sub urbe sunt: deserta tamen praesidio, sive divino igne combusta erunt, praecipue vinea Sabama, quae interpretatur attollens altitudinem, eo quod in 111.1120C| altum se erigat, et superbiae suae turrim usque ad coelum exstruere conetur. De hac vinea quoque Isaias dicit: « Domini gentium exciderunt flagella ejus, usque ad Jazer pervenerunt. Erraverunt in deserto propagines ejus, relictae sunt, transierunt mare, super hoc plorabo in fletu Jazer vinea Sabama, inebriabo te lacryma mea Ezebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit, et auferetur laetitia, et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit, quod calcare consueverat: vocem calcantium abstuli (Isa. XVI). » Suburbana Esebon, de quibus supra scriptum est, deserta sunt, et vinea Sabama, quae interpretari potest non solum extollens altitudinem, sed et conversio 111.1120D| aliqua, quia videtur in regione Moabitica ad Domini servitutem aliqua ex parte velle converti. Hujus igitur vineae Sabama Domini gentium apostoli, et apostolici viri flagella et propagines penitus absciderunt, ne ex aliis haeresibus aliae nascerentur haereses et infinita errantium fieret multitudo. Et non solum exciderunt propagines Sabamae, sed usque ad Jazer pervenerunt, quae interpretatur fortitudo eorum, hoc est, ad fortissima quaeque dogmata haereticorum et dialectica arte constructa, in quibus robur sui videbantur habere, et in tantum eorum mucro bacchatus est, ut novissime errarent in solitudine, et quem interficerent non haberent. Cumque illi exciderent flagella ejus: tamen vitio radicis pessimae 111.1121A| propagines aliquae remanserunt. Domini autem gentium transierunt mare, hoc est, tentationes hujus saeculi, de quibus in psalmo legimus: « Veni in profundum maris, et tempestas absorbuit me (Ps. LXVIII). » Et in alio loco: « Qui descendunt mare in navibus, facientes opera in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo. » Isti enim transierunt mare, ut opera Domini in profundo tentationum conspicerent, dum liberantur ex eis. Itaque sermo propheticus plangit fortitudinem haereticorum, id est, Jazer et vineam Sabama, quae se extollit contra scientiam Dei: « et inebriabo lacryma mea Esebon, » cogitationes scilicet eorum: et Eleale, quibus ad excelsa conscenderunt. Cur autem Jazer plangit vineam Sabama, et inebriat Esebon et 111.1121B| Eleale lacrymis suis? ut dum et ipse plorat, et illos plorare doceat. « Quoniam, inquit, super vindemiam tuam, et super messem tuam, vox calcantium irruit. » Vinea Moabitarum, propter viciniam loci, talis est, qualis et vinea Sodomorum, de qua dicitur: « De vinea Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorrha. » Et in septuagesimo septimo psalmo de Aegypto vineam legimus translatam, quam Deus percutit grandine. Messes quoque Moabiticae nascuntur in vallibus, quae appellantur Raphaim, falsaque vindemia est vineae, de qua supra dicitur: « Domini gentium exciderunt flagella ejus. » Isti enim conterunt uvas amarissimas, et suis calcant pedibus, ne draconis ex eis exprimant venena, et omnes interficiantur bibentes. Auferetur quoque 111.1121C| laetitia et exsultatio haereticorum, quam ante audire consueverunt, ut postquam egerint poenitentiam illud mereantur audire: « Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). » Quodque addidit de Carmelo, hoc significat, non quod haeretici vere Carmelum habeant, id est, spiritalis circumcisionis notitiam, sed quo falso habere se jactent. Cumque succisae fuerint vineae, et ablata laetitia et exsultatio de falsi nominis scientia, tunc nullus erit de pristinis calcatoribus, qui calcet uvas, quas ante calcaverat, et vox eorum aeterno obmutescet silentio, nec celeuma solitum cantabit, hoc est, carmen laetitiae, quia sempiterno moerore os eorum opprimitur. Celeuma enim cantus est in lacu calcantium, ut quidam volunt, vel melius cantus in navi nautarum. 111.1121D| Ideo ergo hoc loco Isaiae cum expositione sua posuimus sententiam, quae pene similis est huic narrationi Jeremiae:

« De clamore Esebon usque Eleale et Jesa dederunt vocem suam. » Esebon et Eleale nomina civitatum Moabitidae provinciae sunt, quarum Esebon urbs fuit quondam Seon regis Amorrhaeorum, de qua post aliquanta idem Jeremias dicit: Ignis egressus est de Esebon, et flamma de medio Seon. Interpretatur autem Esebon, ut diximus, cogitatio: et ideo alludens ad nomen, Jeremias contra Esebon ait: « Cogitaverunt mala, usque Jesa audita est vox eorum. » Urbs Jesa Mortuo mari imminet, ubi est terminus provinciae Moabitarum. Hoc ergo indicat, quod usque 111.1122A| ad extremos fines ululatus provinciae personabat. Unde nunc Jeremias ait: « De clamore Esebon usque Eleale et Jasan dederunt vocem suam. » De hoc et Isaias: Super hoc, inquit, expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi (Isa. XV). » Verbum Hebraicum pro quo Aquila ἐξώμους, id est, expeditos, et exsertis humeris, Symmachus accinctos interpretatus. Quidam putant non viros, sed nomen urbis intelligi, quae hodie appellatur Elusa, et est in Moabitidis partibus sita. Possumus autem et hoc dicere, quod universa pugnatorum fortitudo corruerit, et mutuis fletibus omnis terra resonaret. Sin autem Elusae, ut Aquila voluit, exsertis humeris intelligantur, ille nobis sensus suggeritur, quod ad plangendum cuncti nudaverunt pectora.

111.1122B| « Vectes eorum a Segor usque ad Oronaim vitulam conternantem. » De qua Isaias: « Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem (Isa. XV). » De hac et in libris Quaestionum Hebraicarum diximus, et nunc breviter annotamus, quod ipsa sit quinta urbs post Sodomam et Gomorrham, Adamam et Seboim, quae ad preces Lot parva servata est, appellaturque Bala, id est, absorpta: tradentibus Hebraeis, quod tertio terraemotu prostrata sit; ipsa est, quae hodie Syro sermone vocatur Zoora, Hebraice Segor, utraque parvula. Possumus vitulam conternantem pro perfecta aetate accipere. Sicut enim tricesimus annus in hominibus, ita in pecudibus ac jumentis, tertius robustissimus est. Vectes quoque pro terminis et robore intellige, eo quod Segor in finibus 111.1122C| Moabitarum sita sit, dividens ab eis terram Philisthiim.

« Aquae quoque Nemrim pessimae erunt. » De hoc et Isaias: « Aquae quoque Nemrim desertae erunt. Quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit, secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem salicum deducent eos, » et reliqua. (Isa. XV.) Hoc oppidum super mare Mortuum est salsis aquis, et ob hoc ipsum sterilibus. Sive autem allusit ad nomen, sive quod ante non fuerat, post vastitatem accidit, ut etiam aquae in amaritudinem verterentur. Non ut quidam putant vere propter steriles Nemrim aquas omnis herba exaruit, sed per metaphoram Scriptura loquitur. Et est sensus: In cuncto Moab aquae Nemrim erant salsae et amarae, et 111.1122D| quomodo ibi nulla herba pullulat, sic totam provinciam siccitas consequitur, id est, a Segor usque Oronaim, a finibus usque ad fines. Id ipsum nunc Jeremias « aquae Nemrim pessimae erunt: secundum magnitudinem operis et visitatio eorum, ad torrentem salicum ducent eos. » Pro salicibus in Hebraeo legimus quod potest et Arabes intelligi et legi Orbim, id est, villa in finibus eorum sita, cujus a plerisque accolae in monte Oreb Eliae praebuisse alimenta dicuntur. Quod nomen propter ambiguitatem transfertur, et in corvos atque occidentem locaque campestria. Est autem sensus: Juxta morbi magnitudinem erit visitatio. Visitationem hic non pro remedio, sed pro plaga accipe. 111.1123A| Unde in psalmo: « Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII). » Torrentem salicum Babylonica accipe flumina, de quibus et David: « In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI). » Sive vallem Arabiae, per quam pergitur ad Assyrios. Accingitur spiritalis Moab sacco poenitentiae, et super tecta ac domata, in quibus primum se sublimes esse credebant, et in plateis, quia non ingrediuntur per angustam viam, sed per latam, quae ducit ad mortem, erit ululatus, et nequaquam ascendent in superbiam, sed descendent in fletum. Tunc intelligent omnes cogitationes suas vanas, quod interpretatur Esebon, et casum ascensum superbiae, quod Eleale sonat, ut vox eorum audiatur, usque ad mala opera eorum, quae fecerunt, et mandatum, 111.1123B| quod putabant Dei propria se confessione damnantes. Propterea vectes, id est, qui firmi fuerint in Moab, et errorem suum intellexerint, ululabunt et spem habere profectus incipient, cum anima eorum ululaverit sibi. Unde propheta est patientis affectu, loquitur ad eos, quorum anima ululabit sibi et dicit: « Cor meum ad Moab clamabit » ut eos ad poenitentiam provocet. Vectes autem eorum, et omnia firmamenta, quae habere in haeresibus videbantur, a Segor, hoc est, ad parvulam usque pervenient. Ostenditur non robusta esse, sed fragilis. Haec autem Segor, hoc est, parva poenitentia si perseveraverit, perducet eos ad perfectam salutem, quod vitula trium annorum significat, juxta illud, quod in Genesi legimus (Gen. XV): ubi praecipit 111.1123C| Abraham, ut offerat vitulum, arietem et hircum trium annorum, perfectum scilicet sacrificium, ut haeres Dei esse mereatur. Cumque egerint poenitentiam per Luith, id est genarum lacrymas, ad altarium conscendent, et quasi moeroris foramine atque introitu, clamorem contritionis levabunt ad Dominum, ut possint dicere: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Hoc fiet quia aquae Nemrim, id est, doctrina haereticorum, quae pardis et praevaricatoribus comparatur, deserta erit, et deducetur ad nihilum. Pardi sunt quorum in Jeremia (Jer. XIII) varietates et maculae non mutantur, et apostatae de quibus in psalmo legimus: « Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII). » Omnis 111.1123D| quoque herba et germen, et quidquid in sermone eorum viride videbatur exaruit, et secundum magnitudinem peccatorum a Deo visitati sunt, ut quem per beneficia non senserant, per flagella cognoscerent. Denique ducentur ad vallem, sive torrentem salicum, ut nullus in eis fructus maneat: hanc enim seminis harum arborum dicunt esse naturam, ut qui illud in poculo hauserit, liberis careat. Unde et sancti qui propter pecccata in confusione hujus mundi esse coeperunt, in salicibus Babyloniorum fluminum suspendunt organa sua. Omnes terminos Moabitarum clamor circuit, vel provocantium ad poenitudinem, vel pro errore gementium, ut offerre possint per ululatum suum vitulos labiorum, et usque ad 111.1124A| fontem dominicorum arietum pervenire, sive fortium, quia Elim utrumque significat.

« Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. » (MAURUS.) Bene ergo dicitur, quod Dominus auferat offerentem de Moab in excelsis, et sacrificantem diis ejus, quia cum defecit regnum, cessavit usus sacrificiorum. Mystice autem intereunte secta humanae sapientiae, cessavit simul clamor et pompa verborum, ita ut nec philosophi istius mundi, neque haeretici de unitate Ecclesiae egressi, aliquid in doctrina sua inveniant, quod humanae vitae aliquam utilitatem conferat.

« Propterea cor meum ad Moab, quasi tibia aeris resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit 111.1124B| sonitum tibiarum. Quia plus fecit, quam potuit: idcirco perierunt. » Propheta loquitur dolentis affectu, vel quod hosti creditura sit, in quo tot mala superveniunt, vel quod tantis calamitatibus opprimendi, ut etiam inimicis miserabiles fiant. Unde dicit cor suum ut tibiam resonare, quia lugubre carmen super ejus superbiam, et tamen fragilem et continuum gemitum promptus sit ex corde dare eo quod ab hostibus perierit.

« Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit. In cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium, et super omnia tecta Moab, et in plateis ejus omnis planctus, quia contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. De quo et Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis 111.1124C| barba radetur. In triviis ejus accincti sunt sacco, super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululat. » Apud antiquos ergo barbae capitisque rasura, luctus indicium fuit. Per haec magnitudo moeroris ostenditur. Non erunt privatae lacrymae: publicum luctum, publica lamenta resonabunt, nec matronae, nec virgines, nec aetas parva puerorum, nec fracti senum gressus tenebuntur domibus, pudorem et imbecillitatem extrema captivitas nesciet, « quia contrivi Moab sicut vas inutile, » ait Dominus. Vas ergo inutile fuit Moab, et minus aptum ad opus bonum, ideo a Domino contritum est et omnis doctrina philosophorum, quae fragilis est et falsitati innititur, superante veritate conteritur atque dissipabitur, et despectione atque gemitui aeterno patebit.

111.1124D| « Quomodo victa est et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu tuo. » Victa est regio Moab, unde habitatores ejus ululaverunt. Dejecit cervicem superbiae suae et confusa est, eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo, quia superbia ejus magna valde est dejecta. Sic et humana sapientia quantum erigit se contra Dominum fastu elationis, tantum veritate superante habebit coram omnibus ruborem confusionis.

« Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volavit, et extendit alas suas ad Moab. Capta est Carioth, et munitiones ejus per eum comprehensae sunt. » 111.1125A| Aquilam Nabuchodonosor appellat, propter rapacitatem, quoniam in devastatione diversarum gentium exercuit. Qui cum alas suas, hoc est, transitum ad Moab direxerat, capta est Carioth urbs famosissima, et munitiones ejus per eum comprehensae sunt. Unde et sequitur:

« Et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis, et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum gloriatus est. Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, ait Dominus: Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo. Adducam enim super Moab annum visitationis eorum, dicit Dominus. » Recte cor Moab cordi comparat mulieris parturientis, quia de magna luxuria 111.1125B| ad magnam pervenit tristitiam, etiam cessavit esse populus, quia superbe in sua potentia contra Dominum est gloriatus. Unde pavor mentis et fovea deceptionis, et laqueus captivitatis eum comprehendit. Sicque factum est, ut cum effugere pararet ab angustia pavoris, caderet in foveam obsessionis, et inde evadere tentans, caperetur ab hostibus laqueo captivitatis. Et quare hoc sibi evenerit subjungendo Scriptura ostendit: quia nimirum Dominus adduxit super Moab annum visitationis eorum, hoc est, justae retributionis, ut tandem per calamitatem sentirent, quod in prosperitate positi intelligere noluerunt.

« In umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Esebon, et flamma de 111.1125C| medio Seon, et devoravit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. » In umbra Esebon dicit stetisse de laqueo fugientes, quia in ejus munitione sperabant se aliquid solatium habere, sed frustra: quia ignis vindictae, quae ex meritis eorum processit, verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit. Unde sequitur:

« Vae tibi, Moab, periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et filiae tuae in captivitatem. » Nulla enim munitio urbium suarum, nec ulla vis falsorum numinum, quae in Chamos nomine denotata est, eos ab hostibus eripere ac defendere praevaluit: sed omnes filii et filiae eorum in captivitatem transierunt. Sic erit vae perpetuum his, qui 111.1125D| confidunt in sapientia humana, et deserviunt erroribus diversis, nec volunt audire sapientiam Dei, et legibus subjici divinis: quia filii et filiae eorum simul cum parentibus suis, hoc est, discipuli cum magistris ibunt in captivitatem, de qua non possunt egredi. Quod autem sequitur:

« Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus, » videtur mihi significare tempora gratiae: in quibus quicunque voluerit credere de universis gentibus, et converti ab idolorum cultura, spes illi tribuitur salutis aeternae: quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatus est justitiam acceptus est illi. « Et erit, juxta prophetiam Joel, quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II). »

CAPUT XLIX. Sermo Domini contra Ammon, et contra Idumaeam: contra Cedar, Asor et Elam. 111.1126A|

« Haec dicit Dominus ad filios Ammon: Nunquid filii non sunt Israel? aut haeres non est ei? Cur igitur haereditate possedit Melchon Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? Ideo ecce dies veniunt in te, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath, filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata: filiaeque ejus igne succendentur: et possidebit Israel possessores suos, dicit Dominus. » (MAUR.) Post Moab igitur ad filios Ammon sermo divinus convertitur, et increpat eos, quod ausi sunt terram Israelitarum infestare, et haereditatem Domini invadere: praenuntians 111.1126B| eis debitam ultionem inde imminere et Israel possessores suos possessurum esse.

« Ulula, Esebon, quoniam vastata est Hai: clamate, filiae Rabbath, accingite vos ciliciis: plangite et circuite per sepes, quia Melchon in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul. » Quod Esebon urbs fuerit magna Amorrhaeorum, supra jam dictum est. Ar quoque metropolis civitas fuit Moabitarum: quae hodie ex Hebraeo, et Graeco sermone composita, Ariopolis nuncupatur. Nam et plerique aestimant quod Ares, id est, Martis civitas interpretetur. Rabbath autem metropolis erat Ammonitarum: quae hodie a rege Aegypti Ptolomaeo cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit cum Judaea, Philadelpha nuncupata est. 111.1126C| Melchon vero idolum fuit Ammonitarum, et interpretatur rex meus. Meritoque praedicitur sceleris vindicta his civitatibus: quia non solum Deum contempserant diripientes, et devastantes populum ejus, sed etiam idolum in loco Dei pro numine coluerunt, appellantes illud rex meus. « Quia omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. LIX). » Et maledictus est ille qui servit diis alienis, et non vult exhibere servitium soli atque uni Deo, vero Patri, et Filio et Spiritui sancto.

« Quid gloriaris in convallibus? Defluxit vallis tua filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis venit ad me? Ecce ego adducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, 111.1126D| ab hominibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergimini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes. » Vallium nomine fructuum abundantiam designat, in qua Ammonitae confidentes minime ad penuriam se posse venire arbitrati sunt: sed Domini verbo praenuntiatur eis devastatio et dispersio futura. Ezechiel quoque similiter contra filios Ammon prophetavit, dicens: « Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Euge, euge, super sanctuarium meum, sive quia gavisi estis super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quia desolata est, et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: idcirco ego tradam te filiis orientalibus, sive Eden, in haereditatem. Collocabunt caulas suas in te: et 111.1127A| ponent in te tentoria sua. Ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac, sive ubertatem tuam. Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, sive civitatem Ammon in pascua camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus. » (Hieron.) Possumus juxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Loth in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incesto, omnes haereticos. De quibus dicit et apostolus Joannes: « Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). » Isti de inclinatione orti sunt, hoc enim Lot in linguam nostram vertitur: « Quia omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. 111.1127B| XIII). » Adversum hos ponitur, sive obfirmatur facies prophetalis, ut eos sua austeritate conterat, et dicit eis: Quia insultastis Ecclesiae meae tempore persecutionis, eo quod diversorum vitiorum pollutum esset sanctuarium meum: sive eorum vitio, qui mihi serviebant, sive hostium crudelitate, qui meos persequebantur; terram quoque Israel, sensus videntes Deum, esse desolatam virtutum choro. Et quomodo filii domus Juda, Deum confitentis, in qua est vera fides, et recta confessio, ducti sunt in captivitatem, et servire Domino desierunt; idcirco, o omnis insultans, traderis filiis orientalibus, qui de vero lumine sunt profecti, et traderis in haereditatem: ut tu quoque discas Dominum confiteri. Et per translationem dicitur, quod filii orientis ponant 111.1127C| super eos caulas suas, et figant tentoria, et bibant lac, et comedant fruges: et civitas quondam superbiae fiat in habitaculum camelorum, qui possint deposito onere peccatorum intrare per foramen acus: et in cubile pecorum, quae reguntur a pastore bono, ut cum hoc fecerint, misti et traditi Orientis pastoribus intelligant, quod ipse sit Dominus. Unde dicitur:

« Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus. » (MAUR.) Quia post reversionem haereticorum ab errore ad fidem rectam, captivitas eis dissolvetur peccatorum, et recipientur in sanctae Ecclesiae, unde exierant, communionem.

« Ad Idumaeam: Haec dicit Dominus exercituum: 111.1127D| Nunquid non est ultra sapientia in Themam? Periit consilium a filiis: inutilis facta est sapientia eorum. Fugite et terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus et celari non poterit. Vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. » (Hieron.) Quod Esau et Seir, et Edon, et Idumaea, et Duma una gens appellentur, non ambiget, qui scientiam habuerit Scripturarum. Et ut de caeteris prophetis taceam. Isaia, Jeremia, 111.1128A| Amos, qui contra Idumaeam et Edom vaticinati sunt: Abdias propheta totam prophetiam contra hanc dirigit nationem, quia primogenita perdidit et ab edulio sortitus vocabulum est. Esau quoque factura interpretatur. Et hoc sciendum, quod in Hebraeo nunquam scribatur Idumaea, sed semper Edom, quem Idumaeam expressit Graeca translatio. Praediciturque Idumaeae, quod ultra non fiat sapientia in Themam, quae interpretatur deficiens, fiatque inutilis sapientia eorum, tergaque vertent habitatores Dedan, quae similiter est urbs Idumaeae, et interpretatur cognatio. quoniam vindemiatores, id est vastatores, venerunt, super Idumaeam, qui non reliquerunt racemum: et non furtim ex parte, sed palam ex toto vastaverunt eam, et semen ejus, et fratres ejus. 111.1128B| « Si vindemiatores, inquit, venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit. Vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. » Quod dicit hoc est: Si fures et latrones, qui nocte domos suffodere consuerunt, et rapere quae in domibus sunt, introissent ad te, et absconditi tenebris circuissent domus tuae angulos, utique hoc tulissent, quod sibi putabant posse sufficere: et aliquid in aedibus, vel per satietatem, vel per ignorantiam reliquissent. Si vindemiatores introissent vineam tuam, et eam vel hostiliter vastare, vel a te conducti demetere cuperent, quamvis diligens eorum fuisset vindemia, tamen racemos vitibus 111.1128C| foliisque celatos inter palmites reliquissent, sed omnia hostes, qui ad te Domino jubente venerunt (significat autem Babylonios et exercitum Nabuchodonosor), investigaverunt: et omnia secreta tua, et cavernas ac foramina speluncarum, in quibus habitas, lustraverunt. Et revera, ut dicamus aliquid et de natura loci. Omnis australis regio Idumaeorum de Eleuteropoli usque Petram et Hialam (haec est enim possessio Esau), in specubus habitatiunculas habet: et propter nimios calores solis, quia meridiana provincia est, subterraneis tuguriis utitur. « Discooperui, » inquit, id est, quod terra premebatur in medium protuli, et aperta sunt omnia quae claudebas: substantiamque tuam me pariter cum hostibus perquirente, nulla potuerunt secreta celare. 111.1128D| Aliter: fures et latrones, qui ingrediuntur nocte, quia filii sunt noctis et tenebrarum, haereticos puto, veritatis dogmata non praedicantes, qui furantur sufficientia sibi: et quotidie de Ecclesiae gregibus rapere festinant. Isti ingredientes vineam Domini nostri quam de Aegypto hujus saeculi transtulit, et de cujus genimine vinum se esse bibiturum in regno patris pollicetur, ita cupiunt universa populari, ut vix racemum relinquant in ea: sed e contrario Dominus agit: omnia enim secreta eorum et occulta mysteria et patriarcharum Esau (hos quippe intelligo qui primi haereses adinvenerunt), per sanctos suos et ecclesiasticos viros atque doctores profert in medium: et prima illius victoria est, patere quae 111.1129A| tegebantur occulta. Unde et cum admiratione dicitur, « quomodo perscrutatus est Esau? Deprehensa sunt occulta ejus. » Vide Marcionem et Valentinum, et omnes haereticos, quomodo in doctrinis daemoniorum cauteriatam habentes conscientiam applaudant sibi: et simplices animas quasi quibusdam divinis mysteriis initiantes composito sermone decipiant: sed cum triginta aeonas, et decadas, et ogdoadas, et duodecadas, et duplicem Deum et portentorum abraxas in medium sermo protulerit, tunc prudentia Esau stultitia demonstratur. Secundum tropologiam hic mihi sensus videtur: Idumaea terrena appellatur et carnea, quae consurgit contra spiritum, ut non faciamus ea quae spiritus sunt, et animam in meditullio positam ad se trahere festinat, 111.1129B| vultque ultiones reddere, quibus prius subdita erat filiis Juda: et recordatur doloris antiqui, quod non proprie fuerit potestatis: et ideo vindictam expetit de eis, qui recedentes a carne spiritum sequebantur. Propterea ipse Dominus, filiorum Juda ultor existens, extendit manum super Idumaeam: et aufert secundum Ezechielis prophetiam de ea hominem et jumentum, quidquid vel rationis videtur habere, vel simplicis fidei, ut eam redigat in solitudinem: et de Theman, quae interpretatur deficiens, et Dedan, quae et ipsa cognationem sonat. Omnes gladio interfecit, quem posuit in manu populi sui Israel, ut subvertatur Edom, et iram sentiat Domini ac furorem: et intelligat vindictam ejus ad hoc profecisse, ut serviat domui Judae. Hoc est, illud de 111.1129C| quo et Apostolus disputat scribens: « Jacob dilexi: Esau autem odio habui (Rom. IX). » Diligit autem Jacob, quia carneum atque terrenum supplantat et superat, et benedictiones illius meretur accipere. Primum enim juxta carnem et postea juxta spiritum vivimus: ante vitia, deinde virtutes, quibus vitia subruuntur, quia appositum cor hominis ad malitiam a pueritia, erroresque adolescentiae aetas matura contemnat. Unde et David: « Delicta, inquit, juventutis ignorantias meas ne memineris (Psal. XVIII). » Et tamen sciendum, quod Jacob primam accepit benedictionem, Esau secundam: et ad extremum dicitur de eo: « Servus eris fratris tui (Gen. XXVII), » et postquam spiritui caro subjecta fuerit, illique conjuncta caro esse desistat: et Idumaea 111.1129D| transeat in Judaeam.

« Relinque pupillos tuos, ego eos faciam vivere: et viduae tuae in me sperabunt. » (MAUR.) Viduarum et orphanorum pater promittit in se sperantibus vitam daturum, ut ostendat se ipsum esse, ad quem propheta ait: « Tibi, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. IX). » Et qui alio loco inquit: « Viduam ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI). » Interfectis ergo adversariis Dei, pupilli eorum et viduae salvantur, quia anima sequestrata a luxu mundi atque saeculari conversatione, si se totam ad Deum converterit, et in ejus bonitate speraverit, vitam aeternam habebit.

111.1130A| « Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes bibent, et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra: et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. » Si vix justus salvabitur, impii et peccatores ubi apparebunt? (I Pet. IV.) Et si filium pater flagellat: servus nequam quid meretur? Frustra ergo Idumaea sperabat impunite se posse peccare, cum videret Judaeam Dominum pro peccatis suis in hostium manus ad corripiendum tradidisse. Bosra ergo civitas non est in Edom, sed in Moab, et interpretatur firma atque munita: sed tamen quia Domini 111.1130B| judicio devastanda erat, quasi infirma capta est et destituta. (Hieron.) Nosse debemus secundum leges tropologiae, aut contra Judaeos factum esse sermonem, qui sunt aemuli Christianis, et persequuntur fratrem suum Jacob populum supplantatorem, qui illis primogenita praeripuit: aut certe adversus omnes haereses, et contraria dogmata, quae videntur quidem nobis esse vicina, sed magis adversaria sunt, et de paterna haereditate simplicem et habitatorem domus Jacob nituntur expellere. Propter quod Idumaea et terrena interpretatur et propter colorem rubrum cruenta quoque intelligi potest. Idcirco Salvator portans ad Patrem de mundo victoriam, quando angeli conclamabant: Aperite portas, principes, vestras, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). » 111.1130C| Et in Isaia stupentes, interrogabant: « Quis est iste qui ascendit de Edom fulvida veste de Bosor, sic formosus in stola candida? (Isa. LXIII), » et ad ipsum cominus loquebantur: « Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? » Ipse loquitur in triumpho, exponens palmas crucis suae: « Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non est mecum. » Sunt qui Idumaeam ad carnem referant, et adversus illius pugnam animam aestiment provocari: ut mortificantes membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, aeternam in Christo victoriam consequamur.

« Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est. Congregamini et venite ad eam, et 111.1130D| consurgamus in praelium. » (MAUR.) Sciendum vero quod haec sententia Jeremiae pene eisdem verbis in Abdia propheta continetur, sicut et plurima verba istius capituli Jeremiae concordant Abdiae sermonibus. Jam supra diximus eumdem esse Edom, quam et Idumaeam: quia in Hebraico ipse, qui condidit, in Graeco urbs, quae sit ab eo condita, nominatur. Audivit ergo Jeremias, vel Abdias, vel omnes Prophetae pariter audierunt. Omnes enim scribunt contra Edom, quod ad gentes legatus missus sit, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II); de quo et Pater loquitur per Aggaeum: « Movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus (Agg. II). » Iste in Isaia: « Magni 111.1131A| consilii angelus, et pater futuri saeculi » describitur (Isa. IX). Possumus dicere quod ipse legatus sit, et ipsa munitio dicens ea quae prophetalis sermo contexuit, surgite et consurgamus adversus eum, vel eam in praelium. Legatus qui ad gentes missus est, haec loquitur: « Surge, qui dormis, et elevare a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V). » Ac ne forsitan gravis nobis et insolita pugna videatur, me, inquit, habetis primum in acie, ego ero ἀρχιστρατηγὸς praeliorum: qui et Jesu filio Nave gladium tenens apparui: et Amalech in crucis meae vexillo Mose pugnante superavi. Jeremias hic in visione contra Idumaeam non multum ab his discrepat.

« Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem 111.1131B| inter homines. Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis. Cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. » In interpretatione prophetica debemus morem nostrum sequi, ut primum historiae fundamenta jaciamus, deinde, si possumus, excelsas turres et lectorum culmina subrigamus. O, inquit, Edom, qui cum minimus sis inter omnes in circuitu nationes, et ad comparationem gentium caeterarum parvus in numero, ultra vires erigeris superbia. Cumque habites in speluncis, imo in cavernis petrarum, humilis atque pauperculus, et excelsa aedificiorum tecta non possidens, quasi aquila in sublime extolleris, et tantum cogitatione 111.1131C| intumescis, ut inter sidera habitare te credas: etiamsi ultra naturam posses coeli alta penetrare, inde te detraherem, et ad terram deducerem, dicit Dominus Deus. Illud autem quod in Jeremia additum est: « Et apprehendere niteris altitudinem collis, » aperuit aenigma, collem significans montem Sion: ac per hoc, vel ipsam urbem Jerusalem, vel templum, quod in ea conditum est, vult intelligi. Aquilam autem cunctis avibus altius volitare etiam hi, qui de natura avium disputant, memoriae prodiderunt: tantique contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat: et cum juxta littus fuerit tormenti instar descendere, raptamque praedam pennis ad littus 111.1131D| pertrahere. Si didicimus historiam, sequamur intelligentiam spiritalem. Licet tibi, o haeretice, magnus esse videaris, et contemnas Ecclesiae paucitatem, tamen parvus in gentibus es, et contemptibilis, et non solum contemptibilis, sed cum ἐπιτάσει valde contemptibilis. « Superbia cordis tui extulit te. » Quis enim haereticorum non in superbiam extollitur, Ecclesiae simplicitatem parvipendens, et fidem imperitiam reputans: habitans in scissuris petrae, exaltans solium suum. Petra quanquam frequenter vel in persona Domini, vel in soliditate ponatur, unde et propheta dicit: « Statuit super petram pedes meos (Psal. XIX); » et ad Petrum dicitur: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam 111.1132A| meam (Matth. XVI): » tamen et in contrariam partem frequenter accipitur: « Auferam, inquit, cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XXXVI). » Et: « Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III): » maximeque hic ubi non dixit, habitantem super petram, in qua prudens aedificator domum suam exstruit: sed in scissuris, vel in cavernis petrae, ut haerese ωn a petra Christi, et ab Ecclesia significet scissiones. Porro quod legitur in Abdia: « Exaltantem solium suum, et qui dicit in corde suo, Quis detrahet me in terram (Abd. III)? » tumorem haereticae mentis ostendit, confidentium sibi in mysteriis et secretis suis, quantum in ipsis est. Hyperbolice autem hoc accipere debemus, repromittentium sibi regna coelorum. 111.1132B| Unde ad hujuscemodi homines Apostolus scribit: « Jam sine nobis regnastis, atque utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus (I Cor. IV). » Tale quid et David loquitur: « Posuerunt in coelo os suum, et lingua eorum transivit in terra (Psal. LXXII). » Si exaltati ergo fuerint, ut aquila: nam et ipsi aquilarum sibi similitudinem pollicentur, quae solent ad cadaver dominicum congregari. Et inter media sidera posuerunt nidum suum, inde detraham eos, dicit Dominus. Sicut enim dormiente patrefamilias inter bonam sementem inimicus homo zizania superseminat (Matth. XIII), ita solet aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis, et varietate, quae habet ductum intrandi in Libanum, et tollit de cacumine cedri, et 111.1132C| plantat super aquas multas, ut in vinea plantaria pullulent inter sidera Ecclesiae, de quibus et in alio loco dicitur: « Justi autem sicut stellae fulgebunt (Matth. XIII), » ponere nidum suum. Dixi supra hoc ipsum, et adversum carnem intelligi, quod imminutae sint vires ejus in adventu Christi, et contemptibilis, animaeque subjecta imperio, et frustra erigatur cum habitet in cavernis petrae, vel sensibus, vel cogitationibus, et velit dominari animae exaltans solium suum, nec opera sua posse credens superari. Cui dicitur, quod quamvis se erigat, et aquilae imitetur excelsa, multosque sanctorum deceperit, tamen a Domino separata sit atque dejecta. Quod in haereticis et carne intelleximus, contra Judaeos quoque intelligi potest.

111.1132D| « Et erit Idumaea deserta, omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus, sicut subversa est Sodoma et Gomorrha et vicinae ejus, ait Dominus: Non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis. » Erit ergo in die furoris Domini conciliabulum haereticorum, sive Judaeorum blasphemantium desertum, quia nunquam postea habebunt potestatem congregare concilium malignantium. Omnisque, qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. Quia supplicia eorum, quae sustinebunt pro impietatibus suis formidini et pavori valde digna erunt. Quoniam, sicut Sodomam et Gomorrham sulphur et ignis incendit (Gen. XIX), et in aeternam solitudinem redegit, 111.1133A| ita et super peccatores pluit ignis et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

« Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere eum faciam ad illam, et quis erit electus, quem proponam ei? Quis enim similis mei? Et quis sustinebit me? Et quis est iste pastor, qui resistet vultui meo? » Igitur sicut Dominus castigavit superbiam Judaeorum, quos Jordanis nomine notat: ita etiam et Idumaeorum perfidiam atque invidiam, quam exercuerant contra fratres suos, per ministros irae suae plena vindicta corripiet, nec est ullus qui ejus consilio ac voluntati resistere possit. Similiter et haeretici et hostes Ecclesiae Dei non evadent tormenta, iniquis operibus et dogmatibus suis condigna. Sed 111.1133B| leo saevissimus et rapacissimus diabolus in tartarum eos perpetuis laniatibus cruciandos retrusit.

« Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman; si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est vocis eorum. Ecce quasi aquila ascendet et volabit, et expandet alas suas super Bosram. Et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis. » Vastatore veniente super Idumaeam et super Bosram, quem aquilae expandenti alas suas, hoc est, ad rapiendum paratae, comparat, vox ruinae eorum longe 111.1133C| lateque sonabit, et terrorem vicinis provinciis incutit: quia juxta consilium Domini gens superba debitas poenas luit. Mystice autem, juxta consilium Domini, parvuli gregum, hoc est, humiles de populo ecclesiae recta fide et veraci dogmate, dejiciunt ac dissipant superba dogmata haereticorum. « Et erit cor fortium Idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis: » quia omnis fastus contumaciae haereticorum Domini nutu conteretur, et ad nihilum redigetur, quando juxta Psalmistam: « Exsurget Deus et dissipabuntur inimici ejus, qui oderunt eum. Sicut deficit fumus deficient, sicut fluit cera a facie ignis, sic peribunt peccatores a facie Dei: Et justi epulentur, exsultent in conspectu Dei, et delectabuntur in laetitia ac multitudine pacis (Psal. LXVII). »

111.1133D| « Ad Damascum: Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt, turbati sunt in mari, in sollicitudine quiescere non potuit. Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, timor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae? Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum, et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benedad. Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. » Post Philistaeos et Moabitas, Ammonitas quoque et Idumaeos, ad Damascum, id est Arabiam sermo convertitur, 111.1134A| quae et ipsa regalis quondam civitas fuit, et in omni Syria tenuit principatum. Necdum florebat Antiochia et Laodicia, et Apamia, quas urbes per Alexandrum et Macedonum imperium auctas esse cognovimus. Quia igitur semper decem tribubus contra Judam praebebat auxilium, et Regum et Paralipomenon narrat historia, etiam ipsi vastitatem ab Assyriis appropinquare significat, dicente rege Assyriorum: Cepi Arabiam et Damascum et Samariam. Sicut enim illas cepi, et universa regna capiam. Item in Regum volumine legimus: Ascendit rex Assyriorum Damascum, et cepit eam et transtulit in Cyrenen. Rasin quoque interfecit, qui erat rex Damasci. Quae omnia Ezechia Hierosolymis regnante perpessa sunt. Emath ergo et Arphath, quae in Esaia 111.1134B| et in Hieremia leguntur, urbes sunt Damasci, atque Arabiae, quas rex Assyriorum vastavit. Sed sciendum quod ab Esaia vicina captivitas Assyriorum, a Hieremia quoque Babylonica captivitas Damascenae urbis describitur, id est, paucorum quos Assyriorum rex reliquerat in ea. Alii aestimant de Romana captivitate praedici, quando et Judaeorum captus est populus, et Damascus, cui imperabat Aretha, similem sustinuit servitutem, ut cuncta, quae super eas scripta sunt, ad Christi tempus et Apostolorum mysteria transferantur. Praedicitur enim Damasco verbum crudele captivitatis, quod propheta auditum pessimum nuncupat, quodque vigore dissoluto apprehendet eam timor et dolores quasi parturientem exagitent, murosque Damasci et moenia Benedab 111.1134C| ignis devoret. Damasci primum nomen in Genesi legimus (Gen. XV), qui ante Isaac fuit vernaculus Abraham et putabatur haeres, nisi esset Sarae filius ex promissione generatus. Interpretatur autem aut sanguinis poculum, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo conveniunt Ethnicorum, qui ante fidem Christi amicus erat sanguinis et crudelitatis, et digna opera planctu agebat et sacco. In Dierum libro narrat historia (II Par. XXII), quod impleto anno ascenderit contra Joas regem Judaeorum exercitus Syriae, et venerit Hierusalem, et omnes principes populi interfecerit, cunctamque praedam miserit regi Damasci, qui cum paucis viris venerat, et Deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod reliquissent 111.1134D| Dominum patrum suorum. Quod juxta anagogen et futurorum typum considerandum est: utrum hoc ad tempus Dominici adventus referre valeamus. Post finem enim anni acceptabilis, in quo a Salvatore Evangelium praedicatum est, ascendit de Damasco gentium exercitus, in paucis viris, contra Judam et Hierusalem, quae reliquerunt Dominum, et omnes eorum leges ac prophetarum, abstulere divitias, et miserunt regi Damasci, viris ecclesiasticis et doctrinae evangelicae, qui ad comparationem totius mundi adhuc tunc fideles, et in toto orbe dispersorum Judaeorum, pauci erant, et tamen Dominus tradidit Hierusalem manibus eorum, eo quod reliquissent Dei Filium, qui per prophetas ante praedicatus est. 111.1135A| Ego ob hanc causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex virtute nomen accepit, qui aemulator erat legis ex Damasco, et contra credentes ex gentibus pugnare voluisse, qui in Damasco versabantur, ut inde rursum Hierusalem Judaeos expugnaturus ascenderet (Act. IX). Per Damascum vocatio gentium significatur, quoniam amabant, vel bibebant sanguinem, quae postquam in Christo crediderint, pristinae conversationis civitas esse desistent, « et erunt, juxta Isaiae vaticinium, sicut acervus lapidum in ruina (Isa. XVII). » Quomodo enim acervi lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum tumulum comportantur, sic de universis nationibus acervus credentium congregatur, in ruinam populi Judaeorum, illis cadentibus et nobis surgentibus (MAURUS). 111.1135B| Damascum ergo spiritalem timor apprehendit, angustiae et dolores quasi parturientem, hoc est, illos, qui coram Deo pro peccatis suis poenitentiam egerunt, ut parturirent spiritum salutis, et bonorum operum fructum proferrent. Ideo ergo versi sunt in fugam salubrem, ut deserentes idololatriam ad verum Deum convertantur, et qui prius fuerant per ferocitatem praeliatores diaboli, nunc fiant per mansuetudinem devoti milites Christi.

« Haec dicit Dominus: Surgite, ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. Tabernacula eorum et greges eorum capient, pelles eorum et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu ejus. Fugite, abite vehementer; in voraginibus sedete, 111.1135C| qui habitatis Asor, ait Dominus. Iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. Consurgite et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus. Non ostia, non vectes eis, soli habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam, et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in coma, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum: Non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis » (Hieron.) Liber Geneseos docet ex Ismael Cedar et Agarenos, qui perverso nomine Saraceni vocantur, esse generatos. Hi per totam habitant solitudinem, 111.1135D| de quibus puto et poetam dicere, Lateque vagantes Barchaei. Et juxta supradictum volumen « contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. » eo quod latissima eremus ab India ad Mauritaniam usque tendatur et Atlanticum oceanum. Quod puto Jeremiae titulum sonare ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Statimque sequitur. « Haec dicit Dominus: Surgite et ascendite ad Cedar et vastate filios orientis. Tabernacula eorum et greges eorum capient, pelles eorum et omnia vasa et camelos tollent sibi, » et caetera usque in finem capituli. Considera quomodo Ismaelitarum, hoc est Saracenorum, propriam gentem descripserit: Qui habitant in tentoriis, qui ubicumque 111.1136A| nox compulerit sedes tenent, quibus armenta sunt et pecora camelorum gregesque opium, qui non habent ostia nec vectes. Non enim versantur in urbibus sed in solitudine. Et hi ergo a Babyloniis deleti sunt, eo quod Asor civitatem, quae metropolis gentis illius in eremo fuit, usque ad solum subverterent, et tamen cum camelorum et ovium greges capti sunt, pellesque eorum et tentoria sorte divisa, nominis gentis illius significatur interitus, eo quod dromedariis camelis centum et amplius millia uno die per vastam solitudinem fugere solent. Aufertur, inquit, omnis Cedar in minuto numero sagittariorum, qua maxime pollent arte. Spiritaliter autem Cedar, qui interpretatur tenebrae, et Asor, qui interpretatur sagitta luminis, significant haereticos mente tenebrosos, et tamen 111.1136B| sententiis dogmatum suorum sagittas luminis fingentes, qui se simulant esse filios orientis, cum veraciter sint filii tenebrarum. Horum tabernacula et greges, pelles et vasa, camelos et jumenta, Chaldaei spiritales cum Nabuchodonosor mystico vastantes capiunt, quia doctores cum discipulis vasa ne quitiae, cum morticinis facinorum, brutos homines a tortitudine peccatorum deformes, in voraginibus scelerum suorum latitantes capiunt, atque in interitum sempiternum abducunt: qui licet attonsi sint in coma, et privatos crinibus vitiorum se arbitrentur, tamen propter peccata sua, et hypocrisin nequissimam morti obnoxii sunt perpetuae. Eritque civitas eorum, quod semper contraria exstiterat civitati Dei, habitaculum draconum spiritalium, nec ibi manebit 111.1136C| vir ecclesiasticus atque catholicus, nec incolet eam filius hominis, veraciter utens a Deo in se condita ratione, sed soli perditi ac erroribus decepti manebunt in perpetuum. De hoc spiritali Cedar Psalmista commemorat, dicens: « Heu me, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX). » Venit ad secundam partem, ubi damnatus vitia, saeculi vitam se poenitet habere longinquam. « Heu me, » sermo dolentis est, quia hujus mundi prolixitate fatigetur, quam querelam diversos sanctos habuisse non dubium est, sicut Ecclesiastes dicit: « Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc (Eccli. IV). » Apostolus quoque Paulus exclamat: « Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I). » Merito ergo et propheta in 111.1136D| hac parte congemuit, qui simillimo Domini amore flagravit. Incolatus autem significat peregrinationem. Incolas enim dicimus, qui ad tempus terras alienas colunt, sed a patria sua longe sejuncti sunt. Quod de illis merito dicitur, quorum conversatio semper in coelis est, sed adhuc hic corpore detinentur. Quod autem dixit: « prolongatus est, » affectum nimium desiderantis expressit: Cupienti siquidem felicem patriam videre, quamvis hic breve tempus probetur esse: longinquum tamen esse videtur. Sequitur: « Habitavi cum habitantibus Cedar. » Cedar Hebraeum nomen est, quod nostra lingua interpretatur tenebrae. Hoc ad saeculi hujus pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt, unde 111.1137A| perire noscuntur. Quo vocabulo competenter significat peccatores, inter quos se adhuc habitare suspirat. Necesse est enim ut bonus animus affligatur, quotiens malorum permixtione concluditur.

« Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Elam, in principio regni Sedechiae regis Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, et summam fortitudinem eorum, et inducam super Elam quatuor ventos a quatuor plagis coeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam, et pavere faciam Elam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum. Et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: 111.1137B| et mittam post eos gladium donec consumam eos, et ponam solium meum in Elam, et perdam inde reges, et principes, ait Dominus: in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Elam, dicit Dominus. » Elam autem esse regionem Persidis non ambigamus, unde et Elamitae nuncupantur. Praedicit enim propheta Medis et Persis licet Babylonem devastaverint, regnumque Chaldaeorum destruxerint: ipsi tamen per Macedones atque Alexandri 111.1138A| Magni potentiam destruendi sunt. Ipse enim, qui caetera regna pro iniquitatibus suis corripuit, istud regnum pro scelere suo et impietatibus impunitum non reliquit. Interpretantur ergo Elamitae despicientes sive tentantes, et significant persecutores Ecclesiae Christi, quibus potestas data est a Domino, ut secundum tempus Ecclesiam Dei despicientes, variis persecutionibus tentando fatigent. Sed veniet hora quando a quatuor plagis coeli illis vindicta superveniat, et paveant coram inimicis suis, quia undique eis malum imminet, et valida tempestas futura erit. « Mittet enim filius hominis angelos suos a quatuor ventis coeli, ut colligant omnia scandala de regno ejus, » et eos qui operantur iniquitatem « mittant in caminum ignis ardentis, ibi erit fletus et stridor dentium 111.1138B| (Marc. XIII), » ibique eos gladius vindictae Domini consumet in aeternum. Attamen quia multi sunt qui ex ipsis persecutoribus ante ad fidem Christi convertentur, et in numero fratrum recipientur, sermo divinus non tacet cum dicit: « In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Elam, dicit Dominus, » quia ipsi qui ante peccatis fuerant captivi, per Christi gratiam postmodum erunt liberi, et qui ante fuerant inimici, jam fient amici et proximi.

LIBER DECIMUS SEXTUS. 111.1137|

111.1137C| Expleto vaticinio quod contra diversas gentes propheta protulit, hoc est, contra Aegyptum et Palaestinos atque Moab, contraque filios Ammon, et Damascum atque Cedar, novissime contra Babylonem et Chaldaeos qui caeteras gentes jussu Domini arguebant, sermonem dirigit, ut quos ante in plerisque locis latenter arguit, nunc palam scelera illorum atque peccata manifestando, vastationem ipsorum pro hoc atque desolationem perfectam exprimat.

CAPUT L. Sermo Domini contra Babylonem praedicit reditum populo Juda et Jerusalem.

« Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Jeremiae prophetae: 111.1137D| Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum, praedicate et nolite celare, dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach: confusa sunt omnia sculptilia ejus, superata sunt idola eorum, quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. » (MAURUS.) Isaias et Jeremias atque Ezechiel verbum Domini contra Babylonem, et terram Chaldaeorum protulerunt, in quo praevaricationes et iniquitates ejus plurimas replicaverunt, et meritam vindictam inde sibi venturam praedixerunt. Quomodo ergo a Medis et Persis urbs Babylon subversa sit historiae 111.1138C| produnt, et libri prophetarum non tacent. Unde praesens propheta jubet annuntiare in gentibus et praedicare quod capta sit Babylon, confusus Bel, et victus Merodach, idola videlicet quae Chaldaei pro diis colebant. Confusa sunt omnia sculptilia ejus, et superata sunt idola eorum, quoniam ascendit contra eam gens, Persarum utique atque Medorum ab Aqui lone, quae ponet terram ejus in solitudinem: ita ut non sit qui habitet in ea, ab homine usque ad pecus. Cui paria Isaias in libro suo scripsit dicens: « Ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non requirant, neque aurum velint, sed sagittis parvulos interficiant, et lactantibus uteris non miserentur: et super filios non parcet oculus eorum. Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, 111.1138D| sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham. Non habitabitur usque in sempiternum, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, neque pastores requiescent ibi: sed erunt ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi, et respondebunt ululae in aedibus suis, et sirenae in delubris voluptatis (Isa. XIII). » Apertum est quod latebat. Nequaquam fortes et gigantes angeli intelligendi sunt et daemones, sed Medorum gens, quorum princeps Darius primus Babyloniorum destruxit imperium, occiso Balthasar nepote Nabuchodonosor, qui Evilmerodach filius fuit. Tantam autem scribit Medorum Persarumque saevitiam, ut ardore sanguinis effundendaurum 111.1139A| argentumque contemnant, et oblatas opes pro luto reputent: sed sagittis parvulos interficiant, et lactantibus uteris non misereantur, et super filios non parcat oculus eorum. Interficiantur parvuli, quorum vulnera erunt non minora quam corpora, et praegnantes uteri secentur, elidanturque infantes, et ad ubera pressos filios crudelis victor occidat. Usque in praesentem ergo diem prophetia Babylonis expletur: et sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, sic et ista subversa non habitabitur in aeternum. Pro illa enim Seleuciam et Ctesiphontem urbes Persarum inclytas fecerunt. Nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi: sed erunt ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi, et 111.1139B| respondebunt ululae in aedibus suis, et sirenae in delubris voluptatis. In tantum Babylon vastata erit atque deserta, ut ne ad pascua quidem armentorum et pecorum utilis sit: non enim tendet ibi Arabs Saracenusque tentoria, nec pastores post vestigia gregum fessi labore quiescent: sed inter parietinas et augustias veterum ruinarum habitabunt quod soli Septuaginta θηρία, id est, bestias transtulerunt: alii ipso nomine quod apud Hebraeos scriptum est, volentes genera daemonum intelligi, vel phantasmata. Quodque sequitur: « Pilosi saltabunt ibi, » vel incubones, vel tauros sylvestres quosdam homines, quos nonnulli Faunos, Sicarios vocant: aut daemonum genera intelligunt. Pro ululis quoque omnes ipsum verbum Hebraicum soli Septuaginta 111.1139C| onocentauros transtulerunt. Sirenae autem quas nos aut daemones, aut monstra quaedam, vel certe dracones magnos interpretati sumus, quod cristati sunt et volantes: per quae omnia vastitatis et solitudinis signa monstrantur: quod tanta sit depopulatio urbis quondam potentissimae, ut prae multitudine daemonum ac bestiarum nullus in eam audeat pastor, id est, deserti appetitor intrare. Didicimus a quodam fratre Elamita qui de illis finibus egrediens nunc Hierosolymis vitam exigit monachorum, venationes regias esse in Babylone, et omnis generis bestias murorum ejus tantum ambitu coerceri.

« In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel, ipsi et filii Juda, simul ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent. In Sion interrogabunt viam, huc facies eorum venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. » Haec ergo promissio ad reversionem populi Dei de captivitate, quam sub Assyriis vel Chaldaeis passus est in terram Juda, pertinet, vel magis Christiana tempora significat, quando de diversis gentibus filii Dei conveniunt ad Ecclesiam catholicam et ad veram religionem. Ibique quaerent Dominum suum interrogantes, et discentes viam veritatis, vultumque cordis sui ad faciendam voluntatem Dei convertunt, jungunturque illi foedere sempiterno, quod nulla oblivione unquam delebitur. Nam 111.1140A| et hoc quod sub alia similitudine Ezechiel propheta in libro suo describit, dicens: « Tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Judae, et filiorum Israel, sociorum ejus, et tolle lignum alterum, et scribe super eum Joseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel, sociorumque ejus. Et adjunge illa unum ad alterum, tibi in lignum unum, et erunt in unionem in manu tua; cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae junctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu ejus. Erunt autem ligna super quae scripseris in 111.1140B| manu tua in oculis eorum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam, et faciam eos gentem unam in terra, in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus, et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea, et habitabunt super terram, quam dedi 111.1140C| servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri, et habitabunt super eam ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum: et David servus meus, princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus, et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum (Ezech. XXXVII). » Regum narrat historia (III Reg. XXXVII) sub Roboam filio Salomonis duodecim tribus fuisse divisas, et duas, hoc est, Judam et Benjamin cum levitis ac sacerdotibus secutas esse Roboam, qui regnavit in Jerusalem, 111.1140D| et regnum ejus appellatum est Juda: alias vero decem tribus quae dixerunt: « Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Jesse [Isai], » Hieroboam filio Nabath, de tribu Ephraim, qui fuit filius Joseph, submisisse cervices et servisse ei, appellatasque ex magna parte populi antiquo nomine Israel: et multo tempore regnum Juda et Israel adversum se habuisse certamina, propriisque paruisse regibus, primasque decem tribus captas ab Assyriis, et post aliquantum temporis eas quae appellabantur Juda, a Chaldaeis in Babylonem ductas esse captivas, et tribum Juda post annos septuaginta antiquae terrae redditam: decem autem tribus quae vocabantur Israel, usque hodie in montibus urbibusque Medorum 111.1141A| servire captivas (IV Reg. XII, IV Reg. XXV). Praesens igitur prophetia haec ex ore Domini pollicetur, quod utrumque sibi jungatur imperium, hoc est regnum Judae, et regnum Israel: tollaturque virga Ephraim, qui de stirpe Joseph generatus est, cum reliquis tribubus quae ei sociatae sunt, et jungatur virgae Judae, ut nequaquam vocetur Juda et Israel, sed uno nomine appellantur Juda: et sub figura prophetae, qui praecedit in typo Domini salvatoris, nequaquam duabus manibus, sed una Christi teneantur manu. Dicit enim se assumere filios Israel de medio nationum ad quas captivi ducti sunt, et reducturum eos in terram, et montes Israel, de quibus supra legimus, et appellandam unam gentem uniusque regis regendam imperio, ut ultra non polluantur in idolis 111.1141B| et abominationibus suis: sed cum fuerint de captivitatis sedibus liberati, in quibus peccaverunt omnibus vitiis, esse mundandos et futuros populum Dei, ita ut Dominus sit Deus eorum. « Et servus, inquit, meus David rex super eos. » De quo et angelus loquitur in Evangelio (Luc. I), quod regnaturus sit super domum Jacob, et regni ejus non sit finis. Tantaeque erit clementiae, ut non solum rex, sed et pastor appelletur. Quod superbum nomen imperii pastoris vocabulum mitiget. Qui postquam fuerint in gentem unam, et in terra Israel, ac montibus habitaverint, ambulaturi sint in omnibus judiciis Domini, et praecepta illius custodituri: habitaturi autem non in alia terra, sed in ea quam dedit servo suo Jacob, in qua habitaverunt patres eorum, Abraham, Isaac, 111.1141C| et Jacob, et reliqui sancti: et non solum ipsi habitaturi sint, sed et filiae eorum ac nepotes, juxta illud Virgilianum: Et nati natorum, et qui nascentur ab illis: habitentque non ad breve tempus, sed in perpetuum. Vultis autem scire qui sit iste rex et pastor? Ipse est de quo supra dixi: « Servus meus David. » -- « Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo: sed se exinanivit formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). » Cumque sub tali rege fuerint, percutiam illis foedus pacis, nequaquam ut in veteri testamento certaminum atque bellorum, sed pactum pacis, quae exsuperat omnem sensum, de qua Salvator loquitur ad apostolos: « Pacem meam do 111.1141D| vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV): » et Propheta dicit: « Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV). » Quos cum in Ecclesia fundaverit et stabilierit, ita ut possint dicere: « Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX), » tunc multiplicabuntur, vel credentium numero, vel multiplicatione virtutum. « Et dabo, inquit, sanctificationem meam, sive sanctuarium meum, in medio eorum in perpetuum. » Quod Judaei de templo interpretantur, quod sub Zorobabel exstructum est. Sed quomodo stare poterit hoc, quod dicitur, in perpetuum: cum templum illud quod a Zorobabel exstructum est et postea a multis instauratum, Romano igne succensum sit? Quae omnia referenda sunt ad Ecclesiam et ad tempora 111.1142A| Salvatoris, quando tabernaculum ejus positum est in ecclesia ubi factus est Deus noster, et nos populus ejus, profectusque omnium est, ut sciant quod ipse sit Dominus, et ipse sanctificet Israel: non juxta carnem, sed juxta spiritum, quando sanctificatio ejus in medio credentium facta est in perpetuum. Quod autem Dominus abjecerit tribum Ephraim, et elegerit tribum Juda, et in Psalmis legimus, in quibus scriptum est: « Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephrem non elegit, et elegit tribum Juda (Psal. LXXVII), » de qua scriptum est: « Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de senioribus ejus, donec veniat qui mittendus est, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). » Vere enim in adventu Domini salvatoris duae virgae, et ut 111.1142B| in Hebraico positum est, duo ligna in unum juncta sunt sceptrum, et in baptismate Christi dudum separata sociantur, ut fiant in unum novum hominem et in unam gentem: neque polluantur ultra in idolis et abominationibus, sed mundi lavacro sint populus Dei, et imperet eis Christus, et habitent super terram, terramque viventium quam dederat servo suo Jacob, qui populum Israel in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus juxta prophetiam Osee quae pene omnis ad decem tribus dirigitur, id est ad Joseph, et Ephraim, et Samariam, et Israel, intelligere falsi nominis scientiam, et divisas turbas haereticorum, hoc dicemus, quod in ultimo tempore « quando subintraverit plenitudo gentium, et omnis Israel salvus fuerit (Rom. XI). » Tunc etiam adversarii 111.1142C| populi qui contra domum Judae, et confessionem Ecclesiae pugnaverunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et universis erroribus derelictis, et principibus mundi istius qui destruuntur, et patriarchis suis, qui eos in blasphemiarum baratrum deduxerunt, consurgant et relinquant idola sua, et abominationes suas, quas de suo corde confinxerant: et de cunctis sedibus suis, in quibus peccaverant, transeant ad ecclesiasticam fidem, emundentur, et sint populus Christi, et ipse sit Deus eorum.

« Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. De monte in collem transierunt: obliti sunt cubilis sui. Omnes qui invenerunt comederunt eos. » (MAURUS). Hac sententia denotantur reges Israelitarum 111.1142D| qui errare fecerunt populum a cultu divino, et declinare ad idololatriam: quorum primus Hieroboam fuit filius Nabath, qui decem tribus fecit adorare vitulos aureos, quorum unum posuit in Dan, et alterum in Bethel, et Achab, de qua Scriptura dicit: quod venundatus sit, ut faceret malum in conspectu Domini, nec non et caeteros reges ejusdem populi quos arguit Scriptura praevaricatores esse legis Dei. Mystice autem significat scribas, et pharisaeos, vel etiam haereticos qui fastu superbiae suae, induxerant sectas perditionis in populum Dei, variis transgressionibus facientes obnoxium: et quoniam deseruerunt traditionem divinae legis, et recesserunt de cubili sanctae Ecclesiae, ubi sponsus cum sponsa 111.1143A| colloquitur. Oves Dei Christum, qui ostium est, opposuerunt contra illos, qui lacerant eas peccati spiculis, quique hoc pro nihilo perpetuo ducunt et duxerint. Unde et sequitur:

« Hostes eorum dixerunt: Non peccavimus, pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum a Domino. » Possunt et sacerdotes mali juxta tropologiam in ipsis pastoribus accipi, qui curis mundanis et illecebris voluptatum dediti, causae fiunt perditionis plebis sibi commissae. De quibus per prophetam dicitur: Causa ruinae populi sacerdotes mali. Qui licet peccatum grande per negligentiam suam commiserint, eo quod contra praeceptum justitiae, et spem futurae remunerationis, oves Christi luporum morsibus tradiderint: 111.1143B| tamen nulla poenitentia, vel metu futurae vindictae commoti se a peccatis corrigere student: et excaecati pulvere curarum terrenarum, caeci ad ignem vadunt perpetuum. Qua autem mente animarum praesul honore pastorali inter caeteros utitur, et inter terrena negotia, quae reprehendere in aliis debuit, ipse versatur: quod videlicet, ex ira justae retributionis per prophetam Dominus minatur, dicens: Et erit sicut populus sic sacerdos (Malach. I). Sacerdos quippe est ut populus, quando ea agit is qui spiritali officio fungitur, quae illi nimirum faciunt, qui adhuc de studiis carnalibus judicantur.

« Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem: quoniam ecce ego suscitabo, et adducam 111.1143C| in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra Aquilonis, et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris, non revertetur vacua. » Secundum historiam monet propheta Israelitas, qui in captivitate Chaldaica ituri erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrarentur ibidem se habituros, sed spem haberent reversionis suae in terram propriam, et quando tempus relaxatae captivitatis veniret, festinarent inde abire: quoniam futurum erat, ut a Medis et Persis vastaretur, et opulentissimum regnum Chaldaeorum in praedam hostium verteretur. (Orig.) Mystice autem quomodo corpus nostrum in aliquo terrae loco consistit, eodem modo etiam anima secundum statum suum in aliquo nuncupativae terrae 111.1143D| loco est. Quod dico sic fiet manifestius: corpus nostrum aut in Aegypto est, aut in Babylone, aut in Palaestina, aut in Syria, aut certe ubicunque. Similiter et anima in aliquo ejusdem cum terra nominis loco est, alia in Babylone, alia in Aegypto, alia in Ammanitarum regione: et sic sacrata secundum intelligentiam Scripturarum pro qualitate vitae locorum diversitate distinguitur. In Babylone est quando confunditur, quando turbatur, quando pace deserta bella sustinet passionum, quando tumultus malitiae circa eam fremit: tunc, ut diximus, in Babylone est, et ad istam animam prophetalis sermo dirigitur, dicens: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam. Donec enim quis in Babylone 111.1144A| est, salvari non potest. Qui etiam recordatus ubi fuerit Jerusalem, ingemiscit et dicit: « Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI); » et quia impossibile est in Babylone constitutum Deo organis canere, otiosa quippe ibi sunt organa hymnorum Dei, propterea dicitur per Prophetam: « Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion; in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Ibid.). » Suspensa sunt organa nostra quandiu in Babylone sumus, in salicibus fluminum Babylonis. Si autem invenerimus Jerusalem, locum visionis et pacis, organa quae ante otiosa pendebant, tunc assumuntur in manibus, tunc jugiter psallimus, tunc continuatim citharizamus, et non est tempus quando non laudedemus 111.1144B| Deum per ea organa quae habemus in manibus. Igitur, ut dicere coeperamus, semper anima in aliquo nuncupativo terrae loco est, et sicut peccatoris in Babylone, sic e contrario justi in Judaea est. Verumtamen juxta qualitatem vitae et fidei, etiam in ipsa Judaea, locis inter se variis separatur. Sive enim in Dan est, quae extremae partes Judaeae sunt, sive in superioribus paululum melioribusque locis quam Dan, sive in mediis finibus Judaeae, sive circa Jerusalem, et est omnium beatissima quae in media Jerusalem urbe consistit. Qui vero peccator est, et nimis sceleribus oppressus, hic in Babylone est: hoc modico minor, et nec dum usque ad summum peccatorum culmen ascendens, in Aegypto et in partibus Aegypti commoratur. Et sicut qui in Judaea 111.1144C| sunt non aequalia cuncti possident loca, alius quippe in Jerusalem est, alius in Dan, alius in Nephthalim, alius in finibus Gad: sic cum in Aegypto omnes sint, non aequales Aegypti partes incolunt, alius in Taphni, alius in Memphi, alius in Syene, alius in Bubasti habitat: quae loca propheta Ezechiel plena mysteriis voce testatur, nomina quoque partium Aegypti exponens. De quibus si quis lector fuerit spiritalis dijudicans omnia, et ipse a nullo dijudicatus, non solum majores regiones allegorizabit, veluti Judaeam et Aegyptum, et Babylonem, sed particulas quoque terrae: et quomodo in Judaea, Jerusalem, et Bethlehem caeterasque ejus civitates: ita in Aegypto legens Dispolim, Bubaston, Taphnan, Memphin, Syenem, pro intellectu rerum figurabit. Hortatur ergo vox 111.1144D| divina, ut qui in confusione istius saeculi captivi fuerunt peccatis, per conversionem et correctionem vitae de regno diaboli, et de potestate tenebrarum recedant, redeantque per poenitentiam ad terram Ecclesiae: nam haedi poenitentes significant: unde et in lege pro peccatis offerebantur. Audita ergo devastatione Babylonis, et destructione regni Chaldaeorum, Israelitae egrediuntur: cum electi quique, sanctorum doctorum vocibus instructi, ante gregem praedicatorum aguntur, ut vadant in terram repromissionis futurae: terram videlicet viventium, quam mites et mansueti possidebunt in aeternum: quoniam cum audierint Joannem Apostolum sibi dicentem: « Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. 111.1145A| Mundus autem transit, et concupiscentia ejus (I Joan. II), » egredientes de confusione vitiorum certant singuli, in calle virtutum gressu bonorum operum, ocius pervenire ad habitationem coelestis patriae.

« Et erit Chaldaea in praedam, omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus: quoniam exsultatis et magna loquimini, diripientes haereditatem meam: quoniam effusi estis, sicut vituli super herbam, et mugiistis ut tauri. » (MAURUS.) Postquam casum memoravit Babyloniae, et depraedationem Chaldaeae retexuit: exponit causam unde haec patiebantur, quoniam exsultaverunt in interitu Judaeorum, et superba locuti sunt. Diripientes haereditatem Domini, lascivientes in devoratione ejus, sicut vitulus super herbam, et superbo clamore velut taurino mugitu captis 111.1145B| atque devictis Israelitis insultantes, sed non diuturna inde fruebantur laetitia, imo confusione dejectae sunt perpetua. Unde et sequitur.

« Confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri quae genuit vos. Ecce novissima erit in gentibus deserta, invia et arens ab ira Domini. Non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem. Omnis qui transit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis ejus. » Huic similia de Babylone Isaias in libro suo loquitur, dicens: « Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham. Non habitabitur usque in sempiternum, et non fundabitur usque ad generationem et generationem (Isa. XIII). » Usque in praesentem ergo 111.1145C| ut supra diximus, prophetia Babylonis expletur, confusa est et adaequata pulveri, redactaque est in solitudinem. Et sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, sic ista subversa non habitabitur in aeternum. Pro illa enim Seleuciam et Ctesiphontem urbes Persarum inclytas fecerunt, cunctisque gentibus in stuporem versa est, eo quod tanta potentia regni, ad tam magnam venerit despectionem. Dicit ergo secundum tropologiam, quod in fine mundi vel mortis uniuscujusque omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi recedat, et ita omnia subvertantur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatum saeculi vel mundi istius futurus sit status, sed pereat.

« Praeparamini contra Babylonem per circuitum, 111.1145D| omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit. Clamate adversum eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus. Destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea, sicut fecit, facite ei. Disperdite statorem [satorem] de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis, a facie gladii columbae. » Praecepit propheticus sermo Medis et Persis et cunctis nationibus quae contra Babylonem in illorum venerunt auxilium, ut praeparent contra eam arma bellica, instaurent praelium, clamorem adversus eam levent: ut sicut illa Nabuchodonosor regem, quem hic columbam vocat, non propter simplicitatem mentis, sed propter superbiae 111.1146A| suae stultitiam, intenta fuit ad devastandas omnes per circuitum gentes, ita et ipsi ultionem ei reddant, et sicut fecit aliis, ita et faciant ei. Dejiciant muros ejus, et fundamenta destruant, disperdant ab illo satorem et messorem, nec cultorem loci ejus derelinquant. Refert Herodotus et multi alii, qui graecas historias conscripserunt, Babylonem fuisse potentissimam, et campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri sedecim millia tenuisse passuum, id est, semel per circuitum sexaginta quatuor millia. Arx autem, id est, capitolium urbis illius turrisque post diluvium in altitudinem quatuor millia dicitur tenere passuum, paulatim de lato in angustias coarctata, ut pondus imminens facilius a latioribus sustentetur. Describit ita templa marmorea, 111.1146B| aureas statuas, plateas lapidibus auroque fulgentes, et multa alia quae pene videntur incredibilia. Hoc totum narravimus, ut ostenderemus, quod ad iram Dei omnis potentia polluta sit, et favillae et cineri comparetur. Si liceret introire propter barbaras nationes, et videre tantae urbis extrema vestigia, videremus possessionem eorum exitii, et [ Forte exiisse in] paludes aquarum, et vere completum esse quod Esaiae vocibus canitur: « Scopabo eam in scopa terens, » exceptis enim muris coctilibus, qui propter bestias concludendas, post annos plurimos instaurantur, omne in medio spatium solitudo est.

« Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. » (Hieron.) Id ipsum testimonium et Isaias in libro suo ponit, ostendens 111.1146C| quod postquam capta fuerit Babylon, et per portas ejus intrarit hostilis exercitus, cuncta auxilia, et diversarum gentium turmae, quibus prius civitas defensabatur ad suas provincias reverterentur.

« Grex dispersus Israel, leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur. Iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. » (MAURUS.) Reges ergo Assyriorum, hoc est, Tegladphalasar, qui magnam partem populi Judaeorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus gentis Judaeae, quae vocabantur Israel, victas transtulit in montes Medorum, ipsi leones hic nuncupantur, qui comederunt Israel. Nec non et Nabuchodonosor, qui novissime totam Judaeam vastavit, urbes destruxit, et templum Dei in Jerusalem succendit, juxta 111.1146D| illud quod in libro Regum scriptum est: Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripentium, donec projiceret eos a facie sua: ex eo jam tempore quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabath (III Reg. XII). Separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum, et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat: nec recesserunt ab eis, usquequo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat, in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc.

« Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce 111.1147A| ego visitabo regem Babylonis, et terram ejus, sicut visitavi regem Assur, et reducam Israel ad habitaculum suum, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus. In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur imquitas Israel, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur, quomam propitius ero eis quos reliquero. » Visitavit ergo Dominus regem Babylonis, hoc est, Balthasar, qui novissimus regnavit in Babylone, et terram ejus, quando per Cyrum et Darium, Medos et Persas regnum Chaldaeorum destruxit. Sic visitavit Assur Sennacherib, et populum ejus qui blasphemavit Deum Israel in manu nuntiorum suorum: unde egressus angelus Domini percussit in castris Assyriorum centum octoginta 111.1147B| quinque millia (II Par. XXXII), et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive. Et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum, Adramalech et Sarasar filii ejus percusserunt eum in gladio fugeruntque in terram Ararad, sicut liber Isaiae testatur. Relaxataque est captivitas Hebraeorum per Cyrum qui quinquaginta ferme millia hominum regredi fecit in Judaeam, et postea templo aedificato, et civitate restaurata Israelitae terram suam colere coeperunt. Mystice autem Dominus visitat regem Babylonis, hoc est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur gradiens, vel dirigens, cum diabolum regem confusionis, et rectorem tenebrarum harum destruxerit, sicut destruxit antichristum, et omnes persecutores Ecclesiae, 111.1147C| qui direxerunt arma nequitiae suae contra sanctos Dei, et effuderunt sanguinem innocentem, vel etiam haereticos qui dirigunt jacula pravae doctrinae in animas simplicium, ut interficiant eas. In fine enim mundi, diabolus qui seducebat gentes mittendus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia antichristus cum impiis membris suis et persecutoribus, et pseudoprophetae sine dubio haeretici, et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum, et regnabunt sancti cum rege suo in aeternum, et satiabitur anima eorum omnibus bonis, tuncque veraciter implebitur illud quod dicitur: In tempore illo quaeretur iniquitas Israel, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur, quia tunc alligabit Dominus vulnus populi sui, et sanabit contritiones ejus abstergetque 111.1147D| omnem lacrymam ab oculis sanctorum suorum, et mors non erit ultra, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt: sed novus populus, novam civitatem introiens, ibi multiplici exsultatione gaudebunt in perpetuum.

« Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita, dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus: et fac juxta omnia quae praecepi tibi. » Sermo divinus ad regnum Medorum atque Persarum dirigitur, ut super terram dominantium, hoc est super Babylonem et super habitatores ejus Chaldaeos ascendens visitet, dissipet, et interficiat, quae post eos sunt, ut posteritas Babylonis funditus intereat, nec jam ultra habitetur: 111.1148A| facta desolatione, juxta omnia quae praecepit Dominus. Mystice autem doctoribus et praedicatoribus Christi praecipitur, ut regnum diaboli in mundo studeant evertere, et dissipent opera ejus maligna, et destruant consilia ejus pessima, ut interficiant omnes peccatores terrae, et disperdant de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem

« Vox belli in terra, et contritio magna, quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus? Illaqueavi te, et capta es Babylon et nesciebas, inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. » Malleum universae terrae historialiter demonstrat per tropum synecdoche Babylonem cum regibus suis, qui plurimas terrae partes conquassavit 111.1148B| atque devastavit: et merito in ejus interitu vox belli et contritio magna resonuit, quia plurimis gentibus ejus devastatio gaudium fecit. (Orig.) Quaerendum igitur est quis sit spiritaliter malleus universae terrae, quaeve ejus contritio prophetata, quia ante confractus est quam contritus. Quis est iste malleus volens quantum in se est impedire lapides aedificationis templi, ut contriti non conveniant fundamentis ejus? Vide nunc diabolum si non ipse est malleus universae terrae. Ego autem pronuntiabo confidens esse aliquem, qui non magnopere curet de malleo universae terrae. Et quoniam exemplum assumptum est de sensibili malleo, quaero materiam malleo fortiorem, quae nihil ab eo percussa patiatur. Quam quidem quaerens reperio in eo quod scriptum est: « Ecce vir 111.1148C| stans super muros adamantinos, et in manu ejus adamas. » Refert autem de adamante historia, quia fortior sit omni caedenti se malleo, incontritus et inconvicibilis perseverans. Licet super stet malleus diabolus, et suppositus sit draco, qui est quasi incus indomabilis, nihil tamen in manu Domini, et in conspectu ejus consistens adamas perpetitur. Duo itaque contraria sunt adamanti justo [Al., isti], malleus et incus improducibilis. Jam quoddam est, et apud nationes tritum vulgi sermone proverbium, ut de his qui anxietatibus et malis premuntur, dicant: Inter malleum sunt et incudem. Tu autem hoc refers ad diabolum et draconem, qui istiusmodi semper in Scripturis pro varietate causarum nominibus insigniuntur, et dicis, quia sanctus qui quasi murus adamantinus, vel in 111.1148D| manu Domini adamas est, non curet neque de malleo, neque de incude; sed quanto plus caesus fuerit, tanto plus virtutem ejus spendescere. Post haec quaero, qui sit iste qui universae terrae malleum confregerit et contriverit? et dicam non potuisse Moysen confringere atque conterere malleum universae terrae, neque ante eum Abraham, neque post eum Jesum Nave, neque alium quemquam prophetarum. Quis ergo potuit talem tantumque malleum universae terrae confringere et conterere? Quis est iste? Jesus Christus confregit atque contrivit malleum universae terrae. Et hoc nunc admirans in Spiritu sancto prophetes, ait: « Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? » Primo confractus est, deinde 111.1149A| contritus. Et quoniam reperi salvatorem esse qui confregit malleum universae terrae et contriverit cum, veniam ad Evangelium ut videam primam tentationem quando dixit ei diabolus: « Ista omnia tibi dabo si procidens adoraveris me, » etc. (Matth. IV); et dicam, quia illo tempore non contrivit Jesus malleum universae terrae, sed tantum confregit eum. Cum vero secessit ab eo usque ad tempus, et tempore postea venit instante, tunc contritus est, non solum confractus ut primum, malleus universae terrae, et quia contritus est, qui fuerat ante confractus, malleus universae terrae, idcirco et per unumquemque nostrum confringitur quidem, quando introducimur in Ecclesiam et proficimus in fide. Conteritur autem et comminuitur quando ad perfectum venerimus. 111.1149B| « Quomodo, inquit, versa est in desertum Babylon in gentibus, illaqueavi te, et capta es Babylon, nesciebas et inventa es et apprehensa, quoniam Deum provocasti. » Ex anterioribus autem potest intelligi captivitas Babylonis, quando capta suffoditur, subvertitur, desolatur, ut nihil in nobis resideat confusionis. « Et capieris, Babylon, et non cognoscis; inventa es et comprehensa, quia Domino restitisti. » Ergone sola Babylon restitit Domino, et non potius omnes gentes, dum creatore deserto idola veneratae sunt, Domino restiterunt? an figuraliter dicit omnem animam contrariam Jerusalem, id est visioni pacis, Babylonem esse? Unde et sancti in Jerusalem, peccatores in Babylone erant. Et si peccabant Jerosolymitae, mittebantur in Babylonem, et sic convertebantur 111.1149C| ad poenitentiam in Babylone consistentes. Sancti vero regrediebantur Jerusalem. Capitur ergo Babylon et non cognoscit. Babylon quippe legi Dei non subjicitur neque enim potest inventa non Babylon comprehensa esse, sed ob id comprehensa est cum inventa est, quia Domino restitit.

« Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. » Alia editio habet: « Aperite apothecas ejus, scrutamini eam quasi speluncam, et disperdite eam, non sint eis reliquiae, exsiccate omnes fructus ejus, et descendant in occisionem. Vae eis quoniam veniet dies eorum, tempus vindictae eorum. » Volens intelligere hoc quod dictum est: « Aperuit Dominus thesaurum 111.1149D| suum et protulit vasa irae suae, » quaero de alia Scriptura vasa irae Domini, et invenio ad pleniorem comparationem istiusmodi Scripturae Scripturam apostolicam, ibique invenio Apostolum mihi subjicientem quae sint vasa irae Dei; ait enim: « Si autem volens Deus ostendere iram suam, et notam facere potentiam suam, pertulit in multa patientia vasa irae praeparata ad perditionem, ut ostenderet divitias gloriae suae super vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit, non solum ex Judaeis, verum etiam ex gentibus (Rom. IX, II Tim. II). Generaliter Apostolus omnes homines dividit bifarie, dicens quosdam esse vasa misericordiae, quosdam vasa irae. Verbi 111.1150A| gratia: Pharao et Aegyptii vasa irae. Rursus se qui primus misericordiam consecutus est, et eos qui in tempore, inquit, de Judaeis et gentibus crediderint, vasa misericordiae nuncupavit. Sunt ergo in thesauro Dei vasa irae. Scriptum est enim: « Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae. » Quis est iste thesaurus Domini, in quo vasa irae inveniuntur? Aliquis forsitan quaerat, utrum in thesauro Domini tantummodo vasa irae sint, et thesaurus Dei, qui est thesaurus omnium, non habeat vasa misericordiae; an aliud quid intelligi oporteat de thesauro Dei unde efferantur vasa irae ejus? Thesaurum Domini ergo confidens dicam esse Ecclesiam ejus, et isto thesauro, id est in Ecclesia, saepe homines latitare qui sint vasa irae. Veniet igitur tempus quando aperiat 111.1150B| Dominus thesaurum Ecclesiae. Nunc enim clausa est Ecclesia, et vasa irae cum vasis misericordiae inhabitant; et paleae cum frumento sunt, et pisces perdendi ac projiciendi cum bonis piscibus, qui in rete inciderant, continentur. Quam cum aperuerit judicii tempore, et protulerit exinde vasa irae suae, dicet forsitan is qui est vas misericordiae de egredientibus vasis irae: « Exierunt ex nobis, non enim erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum; seu ideo egressi sunt a nobis, ut ostenderetur quia non erant omnes ex nobis (I Joan. II). » Et in aliud quiddam cupit sermo prorumpere. Quod autem audemus dicere, istiusmodi est: in thesauro Dei vasa irae sunt. Extra thesaurum vasa peccantia non sunt vasa irae, sed vasis irae minora sunt. Servi 111.1150C| enim sunt ignorantes voluntatem domini sui, et non facientes voluntatem ejus; qui autem ingreditur Ecclesiam, aut vas irae est, aut vas misericordiae. Qui foris Ecclesiam est, non misericordiae vas est, neque irae. Aliud quoddam nomen ejus inquiro, qui extra Ecclesiam commoratur. . . « Opus, inquit, Domino virtutum in terra Chaldaeorum est: » juxta diversos intellectus, terrenus locus multipliciter nominatur, et quomodo differenti inter se notione Salvator plura habet vocabula, cum unus in subjacenti sit, varius autem in virtutibus: sic et propter malitiam generis humani terrena negotia cum unum sint in subjacenti, intellectus diversitate sunt plurima. Quod autem dico sic fiet manifestius, cum exemplum quod a Salvatore assumpsi, edisserens, ad ea quae sunt subjecta 111.1150D| explanando transcendero. Unum subjacens est Domino meo Jesu Salvatori. Hoc uno subjacente, alio intellectu medicus est, juxta quod scriptum est: « Non necesse habent sani medico, sed male habentes (Luc. V). » Alio intellectu pastor est, secundum quod irrationabilibus praeest; alio intellectu rex, secundum quod in rationabilibus principatur. Alio intellectu vitis vera, secundum quod inserti in eum homines uberrimos afferunt fructus, et exculti a Patre agricola, pinguedinem vitis verae ex unius radicis consortio assumunt (Joan. XI). Juxta alium intellectum sapientia est, juxta alium veritas, juxta alium justitia verumtamen subjacens unum. Quomodo 111.1151A| ergo in Salvatore, uno subjacente, plurimi intellectus sunt diversorum ejus nominum: sic et terrena negotia juxta subjacens quidem unum sunt, juxta intellectum autem plurima. Frequenter allegorizantes Babylonem diximus negotia esse terrena, quae semper confusa sunt vitiis. Aegyptum similiter affligentia. Chaldaeorum vero terram, ob id quia plurimi ea quae geruntur in terris, stellis consecrent, et sive peccatorum nostrorum, sive virtutum eorum, quaeque accidunt nobis ex earum nutibus asserant fieri, eos esse diximus, qui talibus se persuasionibus dedicaverunt. Omnis igitur qui his credit, in terra Chaldaeorum est. Si quis vestrum mathematicorum deliramenta sectatur, in terra Chaldaeorum est. Si quis nativitatis diem supputat, et variis horarum momentorumque 111.1151B| ratiocinationibus credens hoc dogma suscipit quia stellae taliter et taliter figuratae faciunt homines luxuriosos, adulteros, castos, aut certe quodcunque eorum, iste in terra Chaldaeorum est. Jam quidam aestimant Christianos ex astrorum cursibus fieri. Quotquot autem ista sapitis, quotquot dictis istis creditis, in terra Chaldaeorum estis. Comminans ergo Deus his qui in terra Chaldaeorum sunt, his spiritaliter comminatur, qui se ipsos genealogiis et fato consecraverunt, asserentes cuncta quae inter mortales fiunt, aut ex astrorum motibus, aut ex fati necessitate pendere. Sed Deus Abraham promovens ad meliora dixit ei: « Ego qui te educo de terra Chaldaeorum (Gen. XV); » potens est enim Deus qui etiam nobis tribuat, ut egrediamur de terra 111.1151C| Chaldaeorum. Et nullum alium absque eo esse credamus, qui dispensans universa, et regens vitam nostram pro qualitatibus meritorum accedentium, diversa moderetur. Neque enim micans aliquod sidus, vel Phaetontis, ut aiunt, aut corrupti Ganymedis stella, nostrorum causas continet negotiorum. Et juxta unum quidem argumentum in terra Chaldaeorum est, qui supradictis rationibus credidit. Juxta aliud vero ascendit quis super tecta et veneratur militiam coeli. Opus ergo Domino virtutum in terra Chaldaeorum, quia venerunt tempora ejus. « Aperite apothecas ejus: » manifestum qui sint in terra Chaldaeorum. Sunt autem apothecae Chaldaeorum doctrinae nativitatum. « Scrutamini eam quasi speluncam et disperdite eam. » Qui respuit supputationes natalium, 111.1151D| qui veritatis sermone utitur adversum eas, qui ostendit nihil eorum quae a mathematicis dicuntur verum esse, qui docet inscrutabilia judicia Dei, nec ea posse ab hominibus comprehendi, qui asserit quia sidera non sunt causae eorum quae fiunt super terram, magis [minus] autem eorum quae nobis Christianis accidunt, iste exsequitur praeceptum Domini.

« Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant, qui conculcent eam. Tollite de via lapides, et redigite in acervos, et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. Dissipate universos fortes ejus, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum. » Sicut 111.1152A| tunc in devastationem Babyloniae venerunt undique qui conculcarent eam, et lapides ejus redegerunt in acervos et interfecerunt eam, ita ut non fieret quidquam reliquum, et dissipaverunt universos fortes ejus, descendentes in occisionem: ita et spiritalis Babyloniae nunc sunt plurimi devastatores et dissipatores, et fortium ejus interfectores, cum praedicatores sancti in his quae de gentibus credunt Christo, destruunt regnum diaboli, et interficiunt vitiorum catervas, ne sit quidquam reliquum: quia nullum doctores sancti laudant vitium, nec desinunt aliquod persequi peccatum: sed secundum virtutem sibi datam a Deo evellere, et subvertere student universam factionem hostis antiqui. Ne pusillum, inquit, quidem relinquatis in ea, et exsiccate omnes fructus ejus. (Orig.) 111.1152B| Quis ita beatus est, ut possit exsiccare omnes fructus terrae Chaldaeorum et descendant in occisionem.

« Vae eis, quia venit dies eorum, et est tempus vindictae eorum. » Post haec rursum alterius capituli continentia.

« Vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: Consistite adversum eam per gyrum, et nullus evadat. Reddite ei secundum opus suum, juxta omnia quae fecit facite illi: quia contra Dominum erecta est, adversum sanctum Israel. » De his nunc prophetat, qui mores patrios relinquentes, et gentes, et leges gentium, et incredulitatem veterum, 111.1152C| veniunt ad sermonem Dei. Tale enim quiddam significatur in eo quod dicit: « Vox fugientium qui evaserunt de terra Babylonis, » sive resalvatorum de terra Babylonis. Utinam et vestra, o catechumeni, vox fugientium esset de Babylone: fugientium vitia, fugientium peccata. Vox enim fugientium et resalvatorum non sufficit fugere de terra Babylonis: sed et resalvari ex terra Babylonis, ad annuntiandum in Sion vindictam Domino Deo nostro, ut fugientes de terra Babylonis veniatis ad Sion speculatorum, Ecclesiam Dei ad annuntiandum in Sion, id est Ecclesiam, vindictam a Domino Deo nostro, vindictam populi ejus. Denuntiate in Babylone multis, omni intendenti arcum: significanter positum est multis. Multi enim sunt qui in Babylone sunt, in 111.1152D| Hierusalem vero pauci. Non enim idcirco ait: « Dilexit vos Dominus Deus vester, quia multi eratis: vos quippe estis pauci ab omnibus gentibus. » Et bene his qui ex parte erant dictum est, « pauci estis ab omnibus gentibus. » Intellige porro et hoc: « Pauci qui salvantur, » sed et illud: « Contendite intrare per angustam portam; in lata autem et patenti multi incedunt. » « Annuntiate in Babylone multis, omni intendenti arcum; non sit ex ea qui salvetur. Disperdite, interficite omnia Babylonis. » Nuper diximus de parvulis Babyloniis, de viris Babyloniis, de semine Babylonio. Non sit et qui resalvetur de semine Babylonis: retribuite ei juxta opera ejus; secundum omnia 111.1153A| quae fecit facite ei, quia Domino restitit, et adversum sanctum Deum Israel. Quandiu habes in te cogitationes nequam resistentes pietati et fidei verae, habes in te Babylonios; sed fac vindictam, et interfice omnes peccatores terrae, quae in te est, id est omnes Babylonios, ut possis mundatus Hierusalem transgredi civitatem Dei in Christo Jesu.

« Idcirco cadent juvenes in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. » Juvenes pro fortibus posuit, et bellatores pro robustis. Juvenes ergo Babylonis, qui in plateis ejus quae ad mortem ducunt gradiuntur, nec angustam viam arripiunt, quae ducit ad vitam, procul dubio in die visitationis Domini cadent. Similiter et omnes viri bellatores, qui cum rege suo diabolo 111.1153B| contra Ecclesiam Christi pugnaverunt conticescent; nec post diem judicii ulla eis datur potestas praeliandi atque nocendi militibus Christi, sed aeterno silentio suffocantur.

« Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae; et cadet superbus et corruet, et non erit qui suscitet eum; et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. » (MAURUS.) Loquitur propheta ad regem Babylonis indicans ei futuram cladem, et genti suae simul imminere: insuper et incendium devastaturum esse urbes ejus, et oppida quae fuerunt in circuitu. Mystice autem praenuntiat regi superbissimo antichristo, qui extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; 111.1153C| et membris ejus, hoc est omnibus iniquis, futuram damnationem, et omnes munitiones ejus quas habuit in sapientia saeculari constructas, et conciliabula maligna, in quibus homines decipere gaudebat futuro incendio concremanda: ita ut universae machinationes ejus, et arma cum quibus orbem sanctae Dei Ecclesiae impugnabat, in interitu devorentur aeterno, eo quod non timuerint calumniam inferre, et captivitatem populo Dei praeparare. Unde et sequitur:

« Haec dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Juda simul; omnes qui ceperunt eos tenent, nolunt dimittere eos. Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis. Gladius ad 111.1153D| Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus: gladius ad divinos ejus qui stulti erunt, gladius ad fortes illius qui timebunt, gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus, et erunt quasi mulieres; gladius ad thesauros ejus, qui diripientur; siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriatur. » Gladius enim Domini devorat omnes peccatores terrae, et non solum Chaldaeos, et habitatores Babyloniae, hoc est, principes ejus et sapientes ejus, atque divinos cum omni vulgo, imbelles quasi mulieres, per Medos, atque Persas historialiter destruxit; sed etiam omnes qui in confusione 111.1154A| mundi versantur, et sapientiae saeculari innitentes, erroris simulacra pro veritate colunt, cum thesauris doctrinarum et operum suorum futuro judicio damnavit: arescetque doctrina haereticorum atque siccabitur, quia synagoga eorum terra sculptilium est, et in portentis, hoc est figmentis falsis, gloriatur. De quo gladio ipse Dominus in cantico Deuteronomii dicit: « Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis (Deut. XXXII). »

« Propterea habitabunt dracones cum fatuis siccariis, et habitabunt in ea struthiones, et non inhabitabitur 111.1154B| ultra usque ad sempiternum. Nec exstruetur usque ad generationem et generationem: sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus. Non habitabit ibi vir, nec incolet eam filius hominis. » (Hieron.) Medis adversus confusionis urbes suscitatis, qui nec aurum in bonis reputant, nec argentum, qui sagittis interficiunt parvulos, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. Urbs quondam inclyta quae erat in superbia Chaldaeorum, qui interpretantur quasi daemonia, sic subvertitur, quomodo subversa est Sodoma et Gomorrha, ut nullum in ea maneat pristinae mansionis vestigium; sed postquam fuerit coelum novum, et terra nova, et praeterierit figura hujus mundi (I Cor. VII), non habitetur urbs 111.1154C| confusionis in perpetuum. (MAURUS.) Quia ergo de monstris his quae hic commemorantur, in principio hujus Babyloniae captivitatis juxta prophetas Isaiam et Jeremiam historialiter jam diximus; dicamus modo secundum tropologiam, quod in fine mundi, vel mortis uniuscujusque omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: nec ultra mundi istius futurus sit status, sed pereat; nec ponat ibi Arabs tentoria sua. De quo in sexagesimo psalmo legitur: « Iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen est ejus. » Nec pastores ibi requiescant, angeli qui humano praesunt generi, et quotidie vident faciem Patris: sed requiescant ibi bestiae, et dracones, et 111.1154D| struthiones, et pilosi, et ululae, et sirenae, quas omnes bestias figuram intelligimus angelorum, vel daemonum; et eorum quibus tradimur ad puniendum, et in domibus quondam voluptatis, ubi erat laetitia et gaudium, sit planctus ulularum, vel lamentabilis vox sirenarum quae auditores suos ducit ad mortem. Tempus imminere judicii et diem consummationis Babyloniae non elongare, nequaquam mirabitur, qui quotidie per sanctos viros, in his qui credunt in Domino subverti viderint Babylonem, aeternitatem comparatam omni longitudini esse vicinam. De generibus bestiarum imo monstrorum breviter diximus: quia in prioribus juxta historiam ex parte perstricta sunt. Hoc quoque considerandum quod 111.1155A| postquam ecclesiasticus sermo, et doctrina Salvatoris urbem confusionis everterit, ita ut Sodomae et Gomorrhae comparetur, non habitetur a sanctis viris, nec pastores requiescant ibi, qui Christi gregem pascere consueverunt, sed contrario requiescant ibi bestiae, et dracones, et pilosi saltent ibi. Quidquid enim haeretici loquuntur in synagogis Satanae, non est doctrina Domini, sed ululatus daemonum et pilosorum, quos imitabatur Esau: et sirenae requiescent in delubris voluptatis quae dulci et mortifero carmine animas pertrahunt in profundum, ut saeviente naufragio a lupis et canibus devorentur.

« Ecce populus venit ab aquilone et gens magna, et reges multi consurgunt a finibus terrae, arcum et scutum apprehendent. Crudeles sunt, et immisericordes; 111.1155B| vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon. Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. » « Manifesta est historia, quod gens magna Medorum seu Persarum, et reges multi cum Cyro Persarum rege, et Dario Medorum, convenerunt ad devastandam Babyloniam, ubi Balthasar rex tunc regnabat. Is dum convivium maximum satellitibus suis et principibus praepararet, placuit ei ut templi Dei vasa, quae de Hierosolymis Nabuchodonosor asportaverat, in suos usus et concubinarum suarum ad potandum verteret, et hoc modo blasphemaret in Deo (Dan. V). Tunc itaque vidit de muro venientem 111.1155C| manum, et in pariete quasdam syllabas scribentem. Qua visione turbatus, convocavit magos atque Chaldaeos, et omne genus similium, quod inter barbaros somnia et hujusmodi signa decernere praevalebat, ut ei quae scripta fuerant manifestarent. Cumque magi nihil penitus invenire, neque intelligere se posse dicerent: Daniel ei interpretatus est Scripturam, et praedixit ei cladem mox illi superventuram. Unde moerore et tristitia fatigatus, hostibus suis nequaquam resistere paraverat, quoniam eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeus, et Darius Medus successit in regnum, de quo nunc dicitur: « Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. »

« Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis, ad pulchritudinem robustam, quia subito concurrere eum faciam ad illam. Et quis erit electus quem proponam ei? » Hoc videtur hic locus insinuare quod Nabuchodonosor rex cum Chaldaeis, postquam regnum Judaeorum crudelis ut leo subvertit, terram vastavit, urbemque Hierusalem et templum destruxit, atque succendit, ad sedem suam in Babylonem, quasi victor, et securus de hostibus suis reversus sit, posterisque suis regnum incolume reliquerit. Sed Domino dissipante ultione in ea perpetrata, in Cyri regis totum regnum redactum est dominium: de quo nunc dicit: Et quis erit electus, quem proponam ei? Et ut hoc demonstraret non sua potentia, sed Domini 111.1156A| judicio factum esse, cujus voluntati nullus regum neque hominum resistere poterit, mox subdidit:

« Quis enim similis mei, et quis sustinebit me? Et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldaeorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est. » Hoc etiam Isaias manifestissime declarat dicens: « Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. 111.1156B| Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam: et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum, Deus Israel propter servum meum Jacob, et Israel electum meum: et vocavi te nomine tuo. Assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me. Ut sciant hi qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus. Ego sum Dominus et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec (Isa. XLV). » Sciens in hoc capitulo, non solum Latinorum, sed et Graecorum plurimos vehementer errare, 111.1156C| aestimantium scriptum esse: « Sic dicit Dominus Christo, meo Domino, » ut intelligatur juxta illud, quod alibi legimus: « Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX). » Et: « Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX). » Neque enim κυρίῷ, quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit. Et junctis Medis, agitator bigae, id est, cameli et asini, supra legitur. Iste appellatus est christus, id est, unctus Domini, quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis: ut quomodo apud nos diadema, et purpura solis imperatoribus datur, sic apud Hebraeos regnaturi perfundebantur unguento. Unde et Saul christus Domini dicitur (I Reg. VI). Et in Psalmis legimus: « Nolite tangere christos meos, 111.1156D| et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV). » Hujus dexteram apprehendit et tenuit ut nullus fortitudini ejus valeret resistere. Legimus Xenophontis octo librorum Cyri majoris historiam, et prophetiam Isaiae cernimus expletam. Quae enim civitas illi non patuit? quis non regum terga subjecit? qui muri prius inexpugnabiles, non illius obsidione subversi sunt? Unde ad ipsum Cyrum Deus apostropham facit: « Dedi tibi thesauros absconditos, et opes cunctarum urbium, » ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum: praesertim cum scias multo antequam nascereris tuum nomen esse praedictum. Quod quidem et Josephus in undecimo Judaicae antiquitatis volumine 111.1157A| refert, legisse Cyrum ab Isaia de se certum vaticinatum nomine: et idcirco Judaeos quasi familiares plurimum dilexisse. Haec autem, inquit, tribui tibi propter Jacob servum meum, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi Abraham, Isaac, et Jacob, et multo ante praedixi ut Isaac, et Josiam: ne putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et in cujus typo et imagine praecessisti: « Tu autem non cognovisti me, » id est simulacra coluisti, non Deum. « Accinxi te » fortitudine, multarum gentium feci esse victorem: « et non cognovisti » auxiliatorem tuum. In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit legentium, ut haec ad Christum referant: 111.1157B| per quem mundus reconciliatus est Deo. « Ego, ait Dominus, et non est amplius extra me, » praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam, et sapientiam quae in me est, nullus est alter Deus. Et haec feci ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me Deum. « Ego Dominus et non est alter: » Pater enim in Filio, et Filius in Patre, qui loquitur in Evangelio: « Ego et Pater unum sumus. » In Esdrae volumine positum est scripsisse Cyrum ad omnes gentes nullum esse deum, nisi solum Deum Israel. Sive ita intelligendum quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem. Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et solus Deus sum. Ipse res intra se contrarias facio, lucem 111.1157C| et tenebras, id est diem et noctem, pacem et malum, hoc est, otium et bellum, per quae significat iratum se fuisse populo suo, quando tenebras captivitatis malaque sustinuit servitutis: et rursum misertum quando remissi in patriam, pacem et gaudium receperunt.

CAPUT LI. De vento pestilente et calice aureo: de collisione Babylonis et rege ejus et Chaldaeis: in librum scribit omnia mala ventura Babylonis. « Haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem: et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam, et demolientur terram ejus: quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus: non habitabit, 111.1157D| qui tendit arcum suum, et non ascendet loricatus. Nolite parcere juvenibus ejus: interficite omnem militiam ejus: et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus ejus: quoniam non fuit viduatus Israel, et Juda a Deo suo Domino exercituum: terra autem eorum repleta est delicto a sancto Israel. » (MAURUS.) Ventilatores isti, qui ventilaverunt Babylonem et Chaldaeam, saepe dicti Medi sunt atque Persae, contra quos arcus 111.1158A| Babyloniae, et lorica resistere non poterant: sed hostes eorum victores ubique existentes, nec senibus, nec juvenibus, sed neque ulli aetati aut sexui pepercerunt: imo omnem militiam ejus interfecerunt: quoniam in vindictam furoris Domini ad hoc missi fuerant, ut meritam poenam a reis exigerent: eo quod populum Dei non corripiendo castigaverant, sed praedando devastaverant, atque internecioni tradiderant; quod Isaias ostendit dicens: « Vae Assur virga furoris mei, et baculus ipse est in manu eorum, indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam, et ponat illam in conculcationem 111.1158B| quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratus est, et cor ejus non ita aestimabit: sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium plurimarum, » et reliqua (Isa. X). Et alibi: « Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea: aut exaltabit serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra levantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est (Ibid.). » [Hieron.] Contra Sennacherib, sive, ut multi putant, Nabuchodonosor gloriantem atque dicentem: « In fortitudine manus meae feci, et in sapientia intellexi, » et reliqua, sanctus propheta respondit: O stultissime mortalium, Dei iram tuam putas esse sapientiam: et illius jussionem ad tuam refers fortitudinem? Quomodo si securis glorietur 111.1158C| contra eum, qui securim tenet, et serra contra illum a quo trahitur, et dicant cuncta opera quae per securim et serram fiunt, sua arte perfecta: et si elevet quispiam virgam et exaltet baculum ad percutiendum quem voluerit, et ipsa virga ac baculus glorientur, et dicant a se percussum esse, qui percussus est: sic et tu cum organum Dei fueris voluntatis, erigeris in superbiam, et cuncta quae geruntur, tuae gloriaris fuisse virtutis. Quidquid autem Assyrio dicitur, et ad haereticorum superbiam, et ad diabolum referri potest, qui securis, et serra et virga in Scripturis appellatur: eo quod per illum infructuosae arbores succidantur, et dividatur, atque serretur incredulorum duritia, et percutiantur virga, qui non recipiunt disciplinam. Haeretici quoque 111.1158D| quorum os in coelo ponitur et lingua pertransit in terra, sensum quem ab eo in bonam partem acceperint abutuntur in contrarium atque perversum, ut loquantur contra eum a quo conditi sunt, et linguae ministerium quo laudandus est Dominus vertant in blasphemiam. Et quoniam terra eorum, hoc est, vita temporalis, qua vivunt in hoc mundo repleta est erroris delicto, in futuro Domini judicio subjiciantur aeterno tormento.

LIBER DECIMUS SEPTIMUS. 111.1157|

111.1157D| Vellem, si possem, vaticinium Jeremiae contra Babylonem uno libro comprehendere, sed quia prolixitas sermonis non sinit, in duos libros dispertire 111.1158D| illud decrevi: ita quoque ut post plagas memoratas Babylonis, quas prior liber ex parte narrat, exhortationem prophetae ad Judaeos secundum historiam, 111.1159A| vel etiam ad fideles secundum mysticos sensus, ut fugiant de medio Babylonis, et de confusione istius mundi salvantes animas suas, sequentis libri initium faciam.

« Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam. » Audiamus ergo quid his qui in Babylone sunt, Dei sermo praecipiat. Fugite, inquit, de medio Babylonis, non gradatim, non pedetentim, sed cum velocitate, cum cursu fugite, hoc est enim fugere. Fugite de medio Babylonis quicunque confusam habetis animam a variorum passione vitiorum, ad vos sermo dirigitur, et mihi quoque id ipsum jubetur. Siquidem adhuc in confusione sum mentis: et ideo in Babylone sum. Quid ergo praecepit Deus? Non dicit: exite de medio Babylonis, hoc enim 111.1159B| potest fieri et gradatim, sed « fugite de medio Babylonis. » Ergo et in eo quod dicitur, « de medio, » rationem quaero sermonis. Potest quippe evenire, ut aliquis in Babylone sit, sed cum in extremis ejus finibus immoretur, quodammodo extra Babylonem esse videatur. Aliud autem est in medietate Babylonis consistere, ut ex omni parte aequale sit spatium, et ita in umbilico ejus, quasi in medio cordis animalis habitet. Sicuti enim animalis medietas cor est, et in Evangelio secundum Lucam: « Cor terrae (Luc. XVII), » medietas terrae nominatur. Sic mihi videtur, et in Ezechiele dictum: « In corde maris posita Tyrus (Ezech. XXVI), » et nunc peccatores de medio Babylonis, hoc est, de corde ejus fugere debere. Fugite ergo de medio Babylonis, ut 111.1159C| in medietate Babylonis deserentes, in finibus ejus incipiatis esse, non in medio. Quod si cui videtur obscurum, sic fiet manifestius. Qui valde est dimersus in vitiis, hic medius Babylonis habitator est; qui vero paulatim relinquens malum, naturam suam ad meliora convertens, non tam coeperit virtutes possidere quam cupere: iste licet ex medio fugerit Babylonis, tamen necdum de Babylone discessit. Secundum istiusmodi expositiones docet sacras litteras credere, ne unum quidem apicem habere vacuum sapientia Dei. Qui enim homini praecipit, dicens. « Non apparebis ante conspectum meum vacuus (Exod. XXIII), » multo plus hoc ipse agit, ne aliquid vacuum loquatur. Ex plenitudine ejus accipientes prophetae, ea quae erant de plenitudine sumpta 111.1159D| cecinerunt: et idcirco semper sacra volumina spiritum plenitudinis spirant, nihilque est sive in prophetia, sive in lege, sive in Evangelio, sive in Apostolo, quod non a plenitudine divinae majestatis descendat. Quamobrem spirant hodie quae in sanctis Scripturis sunt plenitudinis verba. Spirat autem his qui habent oculos ad videnda coelestia, et aures ad audienda divina, et nares ad ea quae sunt plenitudinis sentienda. Haec dixi quia non sit simpliciter positum: Fugite de Babylone, sed cum additamento necessario, fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam. Primum oportet fugere de medio Babylonis, deinde singulos animas suas resalvare cum fugerint. Neque vero 111.1160A| tantum dixit salvate, sed secundum aliam editionem resalvate, appositio syllabae significat sacramentum, quia quondam gustantes salutem, et de ea propter peccata postea corruentes venimus in Babylonem. Cujus rei causa oportet unumquemque salvare animam suam, ut incipiat recuperare quod perdidit, secundum Petrum apostolum ita dicentem: « Reportabimus finem fidei salutem animarum (I Petr. I). » De qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui propter nostram gratiam prophetaverunt. Verumtamen in nobis est fugere de Babylone, et in nostra est positum potestate, si velimus resuscitare quod corruit.

« Nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est Domino, vicissitudinem ipse 111.1160B| retribuet ei. » Quod in alia editione ita legitur: « Ne projiciamini iniquitatem. » (MAURUS.) Qui enim tacendo consentit perversa voluntate, aut prava actione iniquitati Babylonis, et non magis reprehenderit eam, particeps est delicti ejus et consors vindictae. Cum autem quis fuerit in justitia Babylonis, et non egerit poenitentiam, tunc consequens est, ut projiciatur. Observa vero Scripturam quomodo, licet ex Hebraea lingua in Graecum sit translata, sermonem nihilominus, quantum recipere potest differentias verborum, significanter expresserit. Dicit quippe in alio loco: « Elegi abjectus esse in domo Domini (Psal. LXXXIII), » et non ait projectus. In praesenti autem non posuit, ne abjiciamini in injustitia ejus, sed « ne projiciamini in injustitia ejus. » Aliud est 111.1160C| enim projici, aliud abjici. Quod enim in despectione est, et neglectum, hoc non projicitur, sed abjicitur: quod vero foris penitus a salute et a beatitudine alienum hoc projicitur. Quod quidem et in alio loco declarat Scriptura divina, dicens: « Duces populi mei projicientur ex domo deliciarum suarum, propter pessimas voluntates suas: cleri enim eorum non proderunt eis (Mich. II). » Ne projiciamini, inquit, iniquitatem Babylonis, quia tempus vindictae ejus est Domino. Miro sensu supplicia dicit irrogari, propter ejus qui ea patitur ultionem: quando enim quis non vindicatur, relinquitur impunitus. Exsequenter dixisse me memini, id quod in duodecim prophetis scriptum est: « Et non visitabo super filias vestras quando fornicantur, et super nurus vestras 111.1160D| quando adulterant. » Non ergo, ut quidam aestimant, Deus peccatores punit iratus, sed si sic expedit loqui, magna ira est, a Deo tormenta non perpeti. Qui enim punitur, etiamsi ab ea quae vocatur Dei ira corripitur, ad hoc punitur, ut emendetur. « Domine, ait David, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI). » Sed etiam si arguis, argue nos in judicio, et non in furore. Dixit Jeremias: Invenies autem etiam et repromissionem Dei, in quosdam corruptionem dari, cum in eo peccantibus Christi filiis poena promittitur, ne misericordia denegetur. Scriptum est: « Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: si justitias meas profanaverint, visitabo in 111.1161A| virga facinora eorum, et in flagellis iniquitates eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII). » Ista considerans vide quomodo necdum poena dignus sit, qui usque in praesens tempus committit scelera, nec punitur. Visitatio quippe Dei per visitati tormenta monstratur. Qui autem peccans corripitur, nescio quid ei excurrat ex poena. Haec propter hoc quod dictum est: « quia tempus vindictae ejus a Domino est. » Sequitur: « Retributionem ipse retribuet ei: » non per ministros retribuet Babyloni Deus, sed ipse retribuet quod meretur. Volo quiddam dicere in additamento pronominis in eo quod scriptum est ipse: « Ipse etenim, ait, retributionem retribuet ei. » Non omnibus Deus retribuet quae merentur, sed sunt quidam quibus per 111.1161B| alios restituit, sive puniens eos, seu medicans per dolorem, ut in Psalmis continetur: « Misit in eos furorem irae suae, furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII). » His non ipse restituit, sed ad retributionem eorum ministris usus est angelis pessimis, et aliis forsitan non per malos angelos reddit, sed per bonos, ut in eis, qui per sceleribu puniuntur. Multaque istiusmodi si Scripturas scruteris invenies. Est autem quando ministrorum officio refutato, retributionem Deus ipse restituit, ut nunc Babyloni. Timeo quiddam obscuri in loco manifesto interponere, quod mihi videtur latere si taceam. Verumtamen audendum est saltem pauca perstringere, quando sunt vulnera facilia, et prompta curatio. Medicus mittit servum suum, mittit 111.1161C| discipulum, et per eum languentem medicatur, neque enim magna sunt vulnera. Evenit quoque aliquoties, ut sectionis et ferri indigeat qui sanatur, attamen non ipse medicus pergit ad eum, sed eligens unum ex discipulis, qui curare valeat, eo utitur ministro: quando vero insanabiles plagae sunt, et in emortua carne alta putredo contabuit, et in tantum mala valitudo est, ut non servi, vel discipuli, qui jam prope eum per scientiam artis accesserunt, sed ipsius magistri manibus indigeat, tunc ipse manibus medicus praecinctus lumbos ad sectionem teterrimi vulneris concitatur. Similiter itaque quando sunt minora peccata, non restituit Deus ipse peccantibus, sed aliis utitur ministris: quando vero per merita sua, 111.1161D| ingens hominem aegritudo comprehenderit, ut nunc Babylonem quae gravibus propriae malitiae est confossa vulneribus, tunc ad retributionem Deus ipse festinat. Simile quiddam huic si requiris, invenies et de Hierusalem, quae ei acciderint post prophetas, ob id, quia insidiata sit Christo.

« Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram. De vino ejus biberunt omnes gentes, et ideo commotae sunt: subito cecidit Babylon et contrita est. » (Orig.) Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis dolosum, non miscuit in vase fictili, quam parabat potionem, sed neque in paululum meliore, ferreo scilicet, et aereo vase, vel stanneo, et quod ista praecellit argenteo: verum eligens vas aureum, in eo poculum 111.1162A| temperavit, ut quis videns decorem auri, dum radiantis metalli pulchritudine delectatur, et totus oculis haeret in specie, non consideret quid intrinsecus latitet, et accipiens calicem bibat, nesciens calicem Nabuchodonosor. Intelliges autem calicem aureum in praesenti nominatum, si animadvertas pessimorum dogmatum verba mortifera, qualem habeant compositionem sermonum, qualem decorem eloquentiae, qualem rerum divisionem, et cognosces quomodo unusquisque poetarum, qui putantur apud suos disertissimi, calicem aureum temperaverit, et in calice aureo venenum injecerit idololatriae, et venenum turpiloquii: venenum eorum quae animam hominis interimunt dogmatum, venenum falsi nominis scientiae, sed meus Jesus econtra fecit. Sciens enim 111.1162B| aureum calicem diaboli, et praecavens ne aliquis ad fidem suam veniens, suspicaretur etiam Christi talem esse calicem, qualem reliquerit, et per similitudinem materiae formidaret errorem: ideo curavit, ut haberemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Saepe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. « Calix aureus Babylon in manu Domini: » non est semper calix aureus Babylonis. Cum autem venerit ad vindictam, et in manu Domini posita fuerit, tunc efficitur terra, quae quondam tacta est in Job: neque vero jugiter in manu Domini continetur, sed ultionis tantum tempore cum coeperit ei Dominus restituere quod meretur, tunc in manu ejus fiet inebrians omnem terram. Iste calix aureus Babylon 111.1162C| inebriavit universam terram. Quomodo autem universam inebriaverit terram, facile scies, si consideraveris omnes homines ebrios. Inebriamur ira, inebriamur tristitia, inebriamur et mente, excidimus amore, concupiscentiis et vana gloria. Quanta pocula temperaverit, quot ebrietatis porrexerit calices, quid necesse est dicere? « Calix aureus Babylon inebrians omnem terram. » Animadverte omnem terram plenam esse peccatis, et non quaeres quomodo Babylon omnem terram inebriaverit, sed si forte videris justum ebrium non esse de calice peccatorum, noli putare scripturam esse mentitam quae dixerit: Inebrians omnem terram, cum iste non inebriatur a Babylone, et tamen consistat in terra. Audi quia justus non 111.1162D| sit in terra: Omnem terram inebriat calix iste aureus. Justus vero cum sit super terram, conversationem in coelis habet, et propter hoc non convenit ulterius justo dici: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III). » Sed si necesse est, audenter loqui: dicit justo Deus adhuc consistenti super terram: Coelum es, et in coelum ibis: portat enim imaginem coelestis. Igitur, ut concludam, calix aureus inebriat omnem terram, id est omnes ab eo inebriamur, quandiu terra sumus. « A vino ejus biberunt gentes, propter hoc commotae sunt: » sicut in his qui bibunt istum qui in usu est vini liquorem, si super sitim et super mensuram biberint: videmus ebrii corporis motum, vacillantes pedes, caput ac tempora praegravata, os dissolutum, linguam significantem sermones 111.1163A| ebrii, et haerentibus labiis verba praecisa. Similiter est videre eos qui de calice aureo biberint Babylonis, quomodo moveantur, quomodo instabiles gressu sint, quomodo debilitata mente, et fluctuante conatu nihil firmi teneant, sed semper in turbatione agantur incerti. « Biberunt gentes, propterea commotae sunt, et subito cecidit Babylon et contrita est. » Quando repente cecidit Babylon? videtur mihi prophetare consummationem mundi subito futuram: quomodo enim diebus diluvii comedebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant (Luc. XVII), donec venit diluvium, et tulit omnes, et subito venit inundatio, similiter autem et in diebus Loth: sic et consummatio mundi non per partes fiet, sed repente. Huic conferendum aestimo id quod 111.1163B| scriptum est in Jesu Nave (Josue VII), quando a voce sola tubae Jericho civitas corruens, subito disperiit, et juxta hanc similitudinem Babylonem quoque in consummationem saeculi casuram esse, et subito conterendam, et haec quidem de consummatione dicta sunt. Si vero veneris ad adventum Domini mei Jesu Christi, et videris magnum opus ejus, quomodo subverterit omnia gentium de idolis dogmata, ut credentes de erroris eximeret jugo, intelliges quia in tempore passionis ejus Babylon extemplo corruit et contrita est. Unusquisque nostrum consideret se ipsum, et animadvertat Babylonem in suo pectore corruisse. Si autem in alicujus corde non cecidit civitas confusionis, huic necdum Christus advenit. Veniente quippe eo, Babylon ruere consuevit, propter 111.1163C| hoc ad orationum praesidia confugientes petite ut veniat Jesus in corda vestra, et conterat Babylonem, et faciat ruere omnem malitiam ejus, ut reaedificet fuerat pro his, quae subversa sunt, et pro Babylone, quae fuerat ante constructa, in ipso principali cordis nostri Hierusalem civitatem sanctam Dei.

« Ululate super eam, tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. » Ululate super eam, hoc est, plangite eam. Deinde quia omnis anima recipere potest salutem, et neque una apud Deum est insanabilis: idcirco consilium dat his, qui possunt transmigrationis in Hierusalem, et testimonii habere resinam ad emplastra facienda, ut assumant medicamina, et quanto valent studio sanitati restituant Babylonem. Hoc experiamur et nos facere, deprecantes 111.1163D| Deum, ut nobis det resinam rationalem, et de rationali resina discamus ei malagma imponere, et oleum, et alligaturam, et imponentes colligemus vulnera Babylonis, imitantes Samariten, ut sanetur misera civitas, et curata desinat esse quod fuerat. Istud est quod ait: Accipe resinam correptionis ejus, si quomodo sanabitur. Ubi sunt haeretici, ubi sunt, qui naturas quasdam introducentes, asserunt esse materiam desperabilem, quae penitus non recipiat salutem? Si est natura quae pereat, quae alia talis erit ut Babylon? attamen neque istam despicit Deus. Praecepit enim medicis, ut accipiant resinam super Babylonem, si quomodo sanetur. Quidam igitur eorum, qui mandatum acceperant, accipientes 111.1164A| resinam correptioni Babylonis, si quomodo sanaretur, fecerunt quod imperatum fuerat, acceperunt resinam ad correptionem ejus, audientes posse fieri, ut Babylon reciperet sanitatem; et quia quod putaverant, non repererunt, Babylon quippe in proposita malitia perseverans, noluit se curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:

« Curavimus Babylonem, et non est sanata. Derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad coelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. (Orig.) Vide autem, homo, ne quando angelis praecipiat Deus, ut ad languorem animae tuae medicaminum emplastra conficiant, si quomodo possis ab aegrotatione sanari. Et respondeant angeli: Curavimus istam Babylonem, 111.1164B| ostendentes a passionibus confusam animam suam, et non est sanata. Non scientiam artis suae, neque resinae vim criminantur, sed te qui praeceptis eorum obsequi noluisti, dicentes: Curavimus Babylonem, et non est sanata; relinquamus eam. » Steterunt medici sub magno medico angeli Dei, volentes curare imbecillitates nostras, volentes animam liberare divinitus, sed nos ipsi repellimus eos dum consiliis eorum non acquiescimus. « In terram suam, » hoc est, credita nobis est a Domino medicina, ut animam curaremus humanam: adhibuimus adjutorium, medicamina imposuimus. Multum contumax est, non vult observare, quod dicimus, studium nostrum non sequitur effectus. « Relinquamus eam, et abeamus unusquisque in terram suam, » domesticum et proprium negotium. 111.1164C| Cave, homo, nequando relinquat te medicus, sive angelus Dei, sive quicunque hominum, cui credita est cura sermonum ad salutis medicamina deferenda. Si enim te derelinquerint et dixerint, « Abeamus unusquisque in terram suam, quia appropinquabit in coelum judicium ejus: manifestum est, quia abscessio eorum condemnatio tua sit, ut irremediabilis nolentisque curari. Cum autem deseruerint, quid tibi aliud eventurum est, nisi quod solet his accidere, qui a medicis desperantur, utentes voluntate morbi sui, ut ad pejora demergantur? Fiunt his similia, et in consuetudine istius vitae a prudentibus medicis. Accedit aliquis eorum ad languentem, quantum ars patitur, et industria medicinae non cessat. Sed si aut aegritudo tanta sit, ut repugnet curationi, aut ipse invalidus per 111.1164D| impatientiam doloris contra faciat quam jubetur: relinquit medicus desperans istiusmodi hominem et recedit: ne inter manus suas expirans, causam interitus ejus ad se retorqueat. Sic igitur et nos, ne in sanctorum angelorum manibus, qui ad curandos nos a Domino destinati sunt moriamur, relinquunt nos desperantes animam nostram, et aiunt: « Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam: quia appropinquavit coelo judicium ejus, elevatum est usque ad astra. » Qui parvum habet peccatum non usque ad coelum et sidera judicium suum effert, pusillum enim et humile est. Qui vero crescit in scelere, crescit et in judicio, simulque cum vitiis augetur et poena: et quia in tantum delinquit, ut judicium 111.1165A| ejus usque ad coelestia sublevetur, et per impietatem suam resistens Deo: ad superiora conscendat, profert Deus judicium suum, in humiliatione ejus judicii, quod exaltatum est a peccatore, et proferens judicium suum, humiliat quidem peccatorem, retribuit autem justo digna vita ejus in Christo Jesu. « Protulit Dominus justitias nostras, venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri. » (Orig.) Vox haec angelorum Domini est, aut sanctorum praedicatorum, qui videntes incurabilem esse plagam Babylonis, hortantur se invicem ut annuntient opus Domini Dei nostri, et virtutes ejus in ecclesia catholica, quae merito Sion dicitur, hoc est, speculum: quia illa sola pertinet ad contemplationem vultus Dei, cum sanctis angelis, qui sunt in coelo. Caeterum illa 111.1165B| terrestris Hierusalem atque Sion, magis Babyloniae, quam Sion, vel Hierusalem nomine, propter erroris sui scandalum nuncupari potest; de qua per Isaiam dicitur: « Vae genti peccatrici populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. In quo percutiam vos, ultra addentes praevaricationem. Omne caput languidum, et omne cor moerens a planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas. Vulnus et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo. Terra vestra deserta, civitates vestrae igni succensae: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur, sicut vastitate hostili, et derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et 111.1165C| sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas quae vastatur (Isa. I). » Irremediabilium ergo descriptio vulnerum diuturnam captivitatem exprimit Judaeorum.

« Acuite sagittas, implete pharetras, suscitavit Dominus spiritum Medorum regum, et contra Babylonem mens ejus, ut perdat eam: quoniam ultio Domini est ultio templi sui. Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam: levate custodes, et praeparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quaecunque locutus est contra habitatores Babylonis. Quae habitas super aquas multas locuples in thesauris, venit finis tuus pedalis praecisionis tuae. Juravit Dominus exercitum per animam suam, quoniam replebo te hominibus 111.1165D| quasi brucho, et super te celeuma cantabitur. » (MAURUS.) Ad Medos et Persas vastatores Babylonis loquitur, ut praeparent arma sua ad interficiendam eam, atque destruendam in ultionem populi Dei. Quae enim Dominus cogitavit super Babylonem, et per prophetas suos ei se facturum comminatus est, omnino opere complevit: ita ut de magna potentia, et amplitudine regni, ad angustum finem, vel magis ad nihilum eam perduceret. Jurare enim dicitur Deus per animam suam: non quod more humano cum juramento aliquid decernat, sed ut consilium suum atque verbum stabile, et firmum esse nobis ostendat: quia « coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI). » Replevit ergo Babylonem 111.1166A| humilibus quasi brucho, quia ad devastationem ejus innumerabiles contraxit exercitus: qui eam superantes pro victoria sibi concessa carmen triumphale gaudentes cantabant. Quod autem dicit habitasse Babylonem super aquas multas, ostendit eam fieri locupletem, in thesauris, sive aquarum abundantiam ibi esse, interfluente per mediam Euphrate flumine, historialiter indicat, vel multitudinem populorum in ea esse tropice significat. (Oros.) Namque Babyloniam a Nemroth gigante fundatam, a Nino vel Semiramide reparatam multi prodidere. Haec campi planitie undique conspicua, natura loci latissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita, murorum ejus vix credibilis relatu firmitas et magnitudo, id est latitudine cubitorum quinquaginta, 111.1166B| altitudine quater tanta. Caeterum ambitus quadringentis octoginta stadiis circumvenitur murus coctili latere atque interfuso bitumine compactus: fossa extrinsecus late patens, vice amnis circumfluit; a fronte murorum centum portae aereae. Ipsa autem latitudo in consummatione pinnarum utroque latere habitaculis defensorum aeque dispositis media intercapedine sui vicenas quadrigas capit. Domus intrinsecus quater geminae habitationis minaci proceritate mirabiles, et tamen illa magna Babylon, illa prima post reparationem humani generis condita, nunc pene etiam sine mora victa, capta et subversa est. Cyrus igitur cunctis adversum quos ierat perdomitis, Assyrios, et Babyloniam petit, gentem, urbemque tunc cunctis opulentiorem: sed impetum ejus Gindeus fluvius, 111.1166C| secundae post Euphraten magnitudinis intercepit. Nam unum regiorum equorum candore formaque excellentem transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alveum offensi vado vortices attollebantur, abreptum praecipitatumque merserat. Rex iratus ulcisci in amnem statuit, contestans eum, qui nunc tam praeclarum equum voravisset, feminis vix genua tingentibus permeabilem relinquendum: nec peragendo segnior fuit: totis copiis perpeti anno Ginden fluvium per magnas concisum deductumque fossas in quadringentos sexaginta alveos comminuit. Eo opere praedoctis fossoribus etiam Euphraten longe validissimum, et mediam Babyloniam interfluentem derivavit, ac sic meabilibus vadis siccum etiam patentibus alvei partibus iter fecit, cepitque urbem 111.1166D| quam humano opere extrui potuisse, vel humana virtute destrui posse, utrumque pene incredibile apud mortales erat. Ibi tunc Croesus rex Lydorum famosus opibus, cum ad auxiliandum Babyloniis venisset, victus sollicite in regnum refugit. Cyrus autem postea quam Babyloniam ut hostis invasit, ut victor evertit, ut rex disposuit, bellum transtulit in Lydiam: ubi contritum superiori jam praelio exercitum nullo negotio superavit, ipsum etiam Croesum cepit, captumque et vita et patrimonio donavit. Sed nec illud silendum arbitror, quod descendente Arbato rege in Medos partem regni penes se retinuere Chaldaei: qui Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud 111.1167A| Chaldaeos fuit. Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius vocare maluerunt. Unde factum est ut Nabuchodonosor, caeterique post eum usque Cyrum reges, quamvis Chaldaeorum viribus potentes, et Babyloniae nomine Darii legantur, in numero et ordine regum non habeantur illustrium. Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata est, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primo Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est.

« Qui fecit terram in fortitudine sua, et praeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit coelos: dante eo vocem multiplicantur 111.1167B| aquae in coelo. Qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventos de thesauris suis. » (MAURUS.) Recte demonstrans Babylonis subversionem sermo propheticus, ad auctorem tantae cladis rediit, quia non est potestas nisi a Deo, cum excelsus dominatur in regno hominum et cui voluerit dabit illud: « Qui fecit terram in fortitudine sua, et praeparavit orbem sapientia sua et prudentia sua extendit coelos: » quia per verbum suum, hoc est, Filium unigenitum, qui brachium, virtus et sapientia ejus dicitur, creavit omnia quae in coelo, et quae in terra, et quae in mari sunt, quia « ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Rerum omnium creator ipse 111.1167C| et ordinator est, et gubernator: et universa secundum voluntatem suam disponit, Psalmista testante qui ait: « Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis, et educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit: qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV). » (Cassiod.) Nam quamvis sint inenarrabilia opera Domini, totusque mundus referre non praevaleat quod operatur: in mundo tamen hic universa stipendia brevitate conclusa sunt, omnia Deum fecisse quae voluit in coelo et in terra, in mari, et in abyssis: ut et creata quae vides ejus voluntate facta esse cognosceres, et illa quae humanis nequeunt conspectibus apparere, ipsius potentia contineri posse sentires. Coelum positum est pro cunctis coelestibus, 111.1167D| terra pro omnibus quae in humo gignuntur; mare commemoratum dicamus pro istis finibus quos commeantium discursus invisitat: abyssus vero oceanum designat, qui et nobis ignotus, et ut quidem referunt altitudine magna profundus est. In his autem omnibus voluntas Domini, sine aliqua dubitatione completur. Quod autem dicit « educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, qui producit ventos de thesauris suis, » hoc si ad litteram intendas, secreta naturae Domini testatur administratione compleri. Sed quoniam de Hebraeo populo dicit inferius: convenit hoc quoque hominibus applicare: « Eduxit nubes ab extremo terrae. » Quando prophetas ab humili proposito, ad praedicationis 111.1168A| fecit fastigia pervenire, qui merito nubibus comparantur, quoniam imbre sui eloquii a futuri judicii nos calore defendunt, dum animabus nostris de futuro depromunt. Nubes enim, sicut frequenter dictum est, prophetas accipi debere Scriptura testatur, dicens: « Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam pluviam. » Sequitur: « Fulgura in pluviam fecit. » Praedicationes itaque prophetarum fulgura sunt cum percutiunt inimicos: pluviae, cum devotos a peccatis diluunt, et imbrem eis salutis infundunt. Unde spiritales germinent fructus, et in maturam messem Domino praestante coalescunt. Addidit: « Qui producit ventos de thesauris suis. » Ventos non improprie ponimus apostolos: quorum praedicatio totum mundum tanquam ventus celerrimus 111.1168B| percucurrit. De quibus alio loco scriptum est: « Sagittas suas ardentibus efficit (Psal. VII). » Nam ipsis quoque ventis pennae per discursus sua celeritate tribuuntur; ait enim: « Transcendit super cherubin et volavit, volavit super pennas ventorum. » Subnectit: « de thesauris suis. » Unde revera spiritales poterant prodire divitiae.

« Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio ejus, nec est spiritus in eis, vana sunt opera, et risui digna, in tempore visitationis suae peribunt. Non sicut haec pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est, et Israel sceptrum haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. » (MAURUS.) Bene ergo post subversionem Babylonis 111.1168C| reprehendit idolorum fabricatores, quia per stultitiam humanae mentis facta opera sunt vana, et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, neque sensus, neque ulla efficacia operum inest: unde nec se, neque cultores suos in die visitationis liberare poterunt. Non enim erat talis actus Israel, qui unius Dei cultor erat: quorum licet plurimi aberraverint, multi tamen in fide permanserunt, et ejus auxilio saepe liberati atque protecti sunt. Mystice autem stulti facti sunt omnes haeretici atque schismatici, fingentes simulacra errorum suorum: quia dogmata eorum vana sunt et risu digna: unde in tempore visitationis, hoc est, in die universalis judicii simul cum auctoribus suis peribunt. Non enim talis est doctrina Apostolica atque prophetica, quae 111.1168D| in catholica praedicatur ecclesia, et laudem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius videlicet Dei, quotidie annuntiat fidelibus ejus, quia veraciter ipse est, hoc est, solus in semetipso immutabilis semper exstat Deus omnium creator, et omnium formator: et sancta Ecclesia sceptrum haereditatis ejus, cui nomen est Dominus sabaoth in aeternum.

« Collidisti mihi vasa belli, et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: et collidam in te equum et equitem ejus, et collidam in te currum et ascensorem ejus, et collidam in te virum et mulierem, et collidam in te senem et puerum, et collidam in te juvenem et virginem, et collidam in te pastorem et gregem ejus, et collidam in te 111.1169A| agricolam et jugales ejus, et collidam in te duces et magistratus: et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris, ait Dominus. » Praedicit sermo divinus Babyloni, quod sicut illa in terra Judaeorum, et in diversis provinciis collidebat vasa belli, hoc est, arma bellica, vel homines bellantes, ita in illa collidat Dominus omnes gentes, et disperdat regna, et conterat equos et equites, et collidat homines diversi sexus atque aetatis, agricolas, duces, et magistratus, quatenus justo judice retribuente recipiat unusquisque malum quod fecit in proximis suis. Sic etiam erit in futuro Dei judicio, ut persecutorum ecclesiae Christi recipiat unusquisque poenam debitam, quam promeruit per injustam vitam.

111.1169B| « Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram. Et extendam manum super te, et evolvam te a petris, et dabo te in montem combustionis: et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamentum: sed perditus in aeternum eris, ait Dominus. » Montem pestiferum, aut historialiter Nabuchodonosor cum Chaldaeis propter crudelitatem tyrannidis ejus, quam exercuit in diversis gentibus, aut spiritaliter diabolum propter superbiam nuncupat: quem alibi (Isai. XIII) montem caliginosum propter erroris tenebras Scriptura appellat. Hic corripit universam terram, hoc est terrenos et carnales homines diversis vitiis polluit: ad quem Dominus extendit 111.1169C| manum vindictae, et evolvit de petris, hoc est, ab eis qui firmi sunt in fide separat, et dabit in montem combustionis aeternae, ut luat semper poenas superbiae suae: nec de eo tollatur lapis angularis in fundamentum aedificii coelestis, sed perditus fiat in aeternum. Ad hunc scilicet, montem pertinent infideles Judaei, blasphemi, haeretici, atque omnes impii qui perdurant in malitia sua, nec volunt converti ad Dominum: ut fiant lapides vivi, et habiles ad aedificium Dei. Econtrario alius est ille lapis, quem Danielis prophetia commemorat (Dan. II), qui abscissus est de monte sine manibus, et percussit statuam illam grandissimam in pedibus ejus ferreis, et comminuit ferrum, testam, aes, argentum, et aurum: factusque est mons magnus ita ut 111.1169D| impleret universam terram. Hic ergo est lapis quem reprobaverunt aedificantes, attamen factus est in caput anguli (Luc. XX); a Domino factum est, et est mirabilis in oculis nostris, cujus regnum in aeternum non dissipabitur, nec populo altero tradetur, sed regnum ejus regnum erit omnium saeculorum, et dominatio ejus in omni generatione et progenie: beati omnes qui confidunt in eo.

« Levate signum in terra, clangite buccina in montibus. Sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararath, Menni, et Ascenez. Numerate contra eam Tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. Sanctificate contra eam gentem, reges Mediae duces ejus, et 111.1170A| universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus, et commovebitur terra et turbabitur: quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. » Loquitur propheta ad gentes et ad reges earum, quae in circuitu Chaldaeae et Babylonis consistebant, ut levent vexilla sua et arma bellica, clangentque buccinis in montibus, et convocent omnes nationes ad subversionem Babylonis. Nam Ararath, Armenia, et Aschenez filius fuit Gomer, filii Japhet, filii Noe, unde reges exorti sunt. Siquidem a septem filiis Japhet possessa est Asia, ab Amano et Tauro Syriae-coeles et Ciliciae montes usque ad fluvium Tanaim: in Europa vero usque ad Gadra, nomina locis et gentibus relinquentes, 111.1170B| sanctificare jubet gentes contra Babylonem, quae expletura erat sanctam Dei voluntatem, ut justam retributionem illi retribueret pro peccatis suis: desertam ejus terram poneret inhabitabilem. Unde sequitur:

« Cessaverunt fortes Babylonis a praelio, habitaverunt in praesidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres, incensa sunt tabernacula ejus. Contriti sunt vectes, vel currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti: ut annuntiet regi Babylonis, quia capta est ejus civitas a summo usque ad summum: et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt. » Robur enim Babylonis et principium ejus defecit, Cyro et Dario 111.1170C| super se veniente cum exercitibus suis, et facti sunt imbelles quasi mulieres, idcirco incensa sunt tabernacula ejus, et omnis munitio destructa. Quod etiam regem Balthasar licet in convivio fuerit, tamen non latuit, sed nuntii discurrentes regi nuntiaverunt quod civitas ejus a fine usque ad finem capta esset, vada fluminis Euphrate praeoccupata, paludes igni incensae, et omnes bellatores turbati: nec jam fuerat qui hostibus resistere praevaleret.

« Quia haec dicit Dominus Deus Israel: Filia Babylonis quasi area tempus triturae ejus: adhuc modicum et eveniet tempus messionis ejus. » Quasi area fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum magnitudinem triturabat atque 111.1170D| conterebat gentes, ad quas missa est: sed tempus messionis venit: quando cogebatur id accipere quod iniquae gessit. De quo ex persona plebis Judaicae consequenter dicitur:

« Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis, reddidit me quasi vas inane. Obsorbuit me sicut draco, replevit ventrem suum teneritudine mea: et ejecit me, iniquitas adversum me, et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion, et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Jerusalem: propterea haec dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam, et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus, et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor, et sibilus, 111.1171A| eo quod non sit habitator, simul ut leones rugiant: excutient comas velut catuli leonum. In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus. Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis. » De hoc mare et Isaias in libro suo dicit: « Onus deserti matis. Sicut turbines ab Africo veniunt: de deserto venit, et de terra horribili: visio dura annuntiata est mihi. » Perspicuum est ergo quod desertum mare Babylon appellatur: Jeremia hic hoc probante ex persona Domini, dicente: « Desertum faciam mare ejus, et siccabo terram illius, et erit Babylon in tumulos arenarum. » Mare autem propter multitudinem inhabitantium dicitur. Unde 111.1171B| et supra Aegypti multitudo mari comparata est. Hanc autem Dominus per exercitus Medorum atque Persarum quos hic leonibus comparat et catulis leonum destruxit, et redegit in tumulos arenarum, ut postmodum fieret habitatio draconum, et stupor, et sibilus videntium, et mirantium interitum ejus, eo quod non sit in eo habitator. In aestu ergo tribulationem suarum biberunt calicem irae Domini, et inebriati sunt, ita ut sopirentur, et dormirent somno sempiterno, nec consurgerent amplius. Mystice autem mare hujus saeculi significat turbulentiam, quod Dominus desertum ponit, cum cessare faciet luxum ejus, et dissipabuntur iniqui qui confusione errorum et vitiorum deserviebant: veniebantque super eos maligni spiritus, saevi ut catuli leonum, 111.1171C| cum leone diabolo, qui rugiendo circuit quaerens quem devoret, et inebriabunt eos potu vindictae et ultionis futurae, ut sopore mortis aeternae dormiant, nec ultra ad vitam resurgant, sed fiant victima gladio Domini occisa, et habitent cum draconibus spiritalibus in lacu inferni in perpetuum. De hoc et sequentia etiam narrent:

« Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum ejus operta est. Factae sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de 111.1171D| ore ejus, et non confluent ad eum ultra gentes. Siquidem et murus Babylonis corruet. » Quod autem Sesach ipsa sit Babylon, supra jam ostensum est. Quomodo autem subversio Babylonis facta sit, quam mare, hoc est, multitudo populorum simul cum Deo suo, vel subvertit atque destruxit, jam saepius dictum est, nunc pauca de allegoria subrogemus. Sesach enim byssus sacci, sive manus sacci interpretatur, sicut Babylon confusio. Capta est ergo Sesach, et in stuporem facta est Babylon, cum illi qui idololatriae operam dabant, et diversis vitiis mancipati erant, fluctibus venturi judicii subvertentur, et seram agentes poenitentiam, cum Bel qui interpretatur vetustas, hoc est, cum antiquo hoste 111.1172A| confusionem in inferno habebunt perpetuam. Unde sermo propheticus admonet fideles, ut egrediantur, et separent se de eorum societate, ne forte cum illis pereant.

« Egredimini de medio ejus populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini, et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra, et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. » Opus est ergo unicuique qui vult animam suam salvam facere, ut se sequestret de perditorum consortio, et revereatur sermonem Domini, de vindicta peccatorum futura comminantis, qui quotidie praedicatur in ecclesia, et auditur ab omnibus, Scripturis 111.1172B| sanctis de anno in annum id ipsum attestantibus, quod judex coelestis dicturus sit in extremo examine, his qui ad sinistram ejus erunt: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). » Non enim debet cor nostrum in desideriis carnis mollescere, et nos segnes in opere bono reddere, sed magis per auditum sollicitos in meditatione legis Dei, et strenuos in exercitio virtutum exhibere, quia iniquitas terrae remunerabitur in poena gehennae, et dominator super dominatorem veniet, ut qui potentiores fuerunt in peccatis, potentiora tormenta patiantur (Sap. VI).

« Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, 111.1172C| et universi interfecti ejus cadent in medio ejus, et laudabunt super Babylonem coeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone veniunt ei praedones, ait Dominus. Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israel, sic de Babylone cadent occisi in universa terra. » Dies isti dies retributionis sunt, quando judex coelestis judicabit orbem terrae in justitia, et populos in civitate. Tunc visitabuntur sculptilia Babylonis, hoc est, simulacra errorum, quos haeretici in dogmatibus suis finxerunt, et omnis terrena conversatio eorum confundetur, universique errantes, et in errorem mittentes, cadent gladio vindictae Domini. Et quomodo Babylon spiritalis fecit, ut caderent occisi in populo Dei, sic quoque illius habitatores cadent 111.1172D| occisi in universa terra. Unde laudabunt super Babylonem coeli et terra, et omnia quae in eis sunt, quia praedo universarum gentium devastatus est.

« Qui fugistis gladium, venite, nolite stare, recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. » Hortatur propheta Israelitas qui fuerunt in Babylone, ut si vellent salvi fieri, recedant inde, et recordentur de terra longinqua templi Domini, et Jerusalem civitatis ejus desertae, magisque festinent illuc transire, quam Babylonis vastationis participes esse, ad quod illi respondent:

« Confusi sumus quoniam audivimus opprobrium, operuit ignominia facies nostras, quia venerunt 111.1173A| alieni super sanctificationem domus Domini. » Erubescere se dicunt propter opprobrium vicinarum gentium, quae insultabant illis quasi captivis, sicut in Esdrae libro legitur, eo quod devulsi sint de terra sua et sedes eorum desertae sanctificatioque templi Domini destructa, quibus iterum propheta respondet:

« Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus: et visitabo super sculptilia Babylonis, et in omni terra ejus mugiet vulneratus. Si ascenderit Babylon in coelum, et firmaverit in excelso robur suum, ad me veniunt vastatores ejus, ait Dominus. Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum, quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam, et sanabunt 111.1173B| fluctus eorum, quasi aquae multae: dedit sonitum vox eorum, quia venit super eam, id est, super Babylonem praedo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuit. Et inebriabo principes ejus et sapientes ejus, duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus, et dormient somnium sempiternum, et non expergescentur, ait rex Dominus exercituum nomen ejus. Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille altissimus suffusione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in igne erunt et disperibunt. » Enumerat universas plagas, quae superventurae erant Babyloni, et universis optimatibus ejus, ducibus et magistratibus, 111.1173C| et universo populo, quod diversis suppliciis interempti dormituri sint somno mortis sempiternae, nec ultra inde experrecturi. Mystice autem haec omnia, ruinam perfidae pronuntiant civitatis, quam diabolus ab initio construxit, et per quam contra civitatem Dei sedulo pugnavit, quod erutis de morte sanctis et electis Dei, impia civitas in aeternum supplicium demergatur. De hac civitate et Joannes in Apocalypsi sufficienter disputavit, dicens: « Vidi angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam, et terra illuminata est a gloria ejus, et exclamavit in forti voce, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna, et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundi, et odibilis, quia de ira fornicationis 111.1173D| ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exite de illa populus meus, ut nec participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. Reddite illi sicut ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo quo miscuit miscite illi duplum: quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo, ideo in una die venient plagae ejus, mors et luctus, et fames comburetur, 111.1174A| quia fortis est Deus, qui judicavit illam. Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt (Apoc. XVIII). » Et post aliquanta subjungit, dicens: « Exsulta super eam, coelum, » et sancti apostoli et prophetae, « quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. » Nulla est enim nisi diaboli civitas, quae omnem animam capiat immundam, in qua omnis immunditia per orbem commoratur. « Et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. » Divites peccatis dicit eos, qui pro abundatia temporali, infelici mercatu animas committant. Nam nimietas luxuriae, pauperes potius quam divites facit. « Exite, inquit, de illa populus meus, et ne participes sitis delictorum ejus. » Sic et Isaias: « Exite 111.1174B| de medio eorum, et immundum ne tetigeritis: mundamini qui fertis vasa Domini; » praenuntiata ruina Babylonis, inducit discessionem electorum. Quae est Babylonis ruina? Cum enim discesserit Lot a Sodomis, funditus tollentur (Gen. XIX). Reddite, ait illi, sicut ipsa reddidit vobis. De Ecclesia enim exeunt in mundum plagae visibiles et invisibiles. « Et duplicate duplicia secundum opera ejus. » Ita quae temporalibus fruebatur deliciis, tormentis crucietur aeternis.

« Verbum quod praecepit Jeremias prophetis, Saraiae filio Neriae Maassiae, cum pergeret cum Sedechia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus. Saraias autem erat princeps prophetiae. Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem in libro uno, omnia 111.1174C| verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem. Et dixit Jeremias ad Saraim: Cum veneris in Babylonem, et videris et legeris omnia verba haec, dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, nec sit, qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur. » (MAURUS.) Non enim secundum historiam Babylon in Euphraten submersa est, licet post submersionem in solitudinem redacta sit, sed propheta spiritalis Babylonis interitum aeternum praedicit futurum quae in profundum inferni simul 111.1174D| cum principe suo diabolo in die judicii demergenda erit. Hoc enim et prophetae in Veteri Testamento praeconati sunt, quod et Novi Testamenti praedicatores firma et veraci narratione declarant. Unde Joannes in Apocalypsi sua narrat, dicens: « Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra non invenietur. Et vox citharoedorum et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit tibi amplius: et vox sponsi et sponsae non audietur posthac in te, quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et in ea sanguis prophetarum et sanctorum 111.1175A| inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra (Apoc. XVIII). » Civitas ergo saeculi, pro peccatorum pondere et errore instabili moli comparatur, « In circuitu enim impii ambulant (Psal. XI), » quae jure fluctibus ultionis absorbetur, quia cives Hierusalem fluctibus oppressit infidelitatis, cum super flumina Babylonis sedentes (Psal. CXXXVI) coelestis Sion absentiam flerent. Ait enim Dominus, auctores scandali poena plectendos: et Ecclesia quidem lapidi assimilatur, sed stabili et firmo, quae tempestatum spernat incursus. Potest mola etiam pro contritione poenarum intelligi. Nam et beatus Ignatius fertur dixisse passurus: « Frumentum Dei sum, bestiarum dentibus molar, ut panis mundus efficiar. » -- « Vox, inquit, citharoedorum et musicorum et tibia canentium, 111.1175B| et tuba non audietur in ea amplius. » De illis quinque sensibus sonum distulerat, quem nunc inter alia de mundo dicit auferri: ac si diceret, quod visu pulchrum, auditu canorum, tactu planum, odoratu suave, gustu delectabile, de saeculo translatum est. Omnia quoque quae ad usum, vel jucunditatem humanae vitae pertinent, tolluntur ab impiis. Et adjecit causam, dicens: « Quoniam mercatores tui erant principes terrae, » id est, quoniam in vita tua percepisti bona, et in ea sanguis prophetarum et sanctorum interfectus est, et omnium, qui interfecti sunt in terra. Nunquid eadem civitas occidit apostolos, quae et prophetas et omnes sanctos? Sed haec est civitas, quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, totius posteritatis 111.1175C| suae (Gen. V). Nam septem generationes descriptae sunt Cain. In ejus civitatis aedificium funditur omnis sanguis justus a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, id est, populi et sacerdotis.

CAPUT LII. Capitur Hierusalem a Chaldaeis, excaecatur Sedechias, civitas incenditur, templum spoliatur. Joachim rex educitur e carcere, et ordinatur ei cibus.

« Filius viginti et unius anni erat Sedechias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, et nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna. Et fecit malum in oculis Domini juxta omnia, quae fecit Joachim, quoniam furor Domini erat in Hierusalem, et in Judaea usquequo 111.1175D| projiceret eos a facie sua, et recessit Sedechias a rege Babylonis. » (MAURUS.) Notandum ergo quod haec historia quae captum Sedechiam refert, ac vastatam urbem Hierusalem a Chaldaeis, pene simili narratione in libro Regum continetur. Unde quaedam, quae in ejus libri expositione, quam ante annos aliquot edidimus, jam dicta sunt, hic ponenda esse censemus: « Factum est in anno nono regni ejus in mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus adversus Hierusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regni Sedechiae. Mense autem quarto nona die mensis, 111.1176A| obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae: et disrupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, et exierunt de civitate nocte, per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in eremum. » Novenarius numerus, qui minus habet denario, imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Et recte dictum est, quod Nabuchodonosor in nono anno Sedechiae obsederit civitatem, mense decimo, et decima die mensis, quia cum mali pastores decalogi mandata, quae scientiam tenent, opera et doctrina perficere negligunt, necesse est, ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione vitiorum atque 111.1176B| erroris constructa, claudat vallando civitatem, sicque fames in civitate praevaleat, fames utique verbi Dei, cum non expenditur libere panis doctrinae populo terrae. Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt. Interrupta quidem per tentationes varias malignorum spiritum custodia populorum. Hi qui debuerant armis civitatem defendere nocte ignorantiae, et tenebris peccatorum vallati, fugiunt: quia secundum Veritatis vocem « mercenarius, et qui non est pastor, vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves (Joan. X). » Et Apostolus inquit: Qui dormiunt, nocte dormiunt; qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Tim. V). Quod autem sequitur, quod per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad 111.1176C| hortum regis, fugerunt, latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere sed effugere quaerunt, et deliciis magis diffluere, quod ortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere. « Persecutus est autem exercitus Chaldaeorum regem et apprehenderunt Sedechiam in deserto, quod est juxta Jericho, et omnis comitatus ejus diffugit ab eo, » et reliqua. De hoc in libro Regum ita legitur (IV Reg. XXV): « Fugit itaque Sedechias per viam quae ducit ad campestria solitudinis, et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et reliquerunt eum, » et reliqua. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector 111.1176D| non fugit ad montes, de quibus scriptum est: « Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV), » sed ad campestria solitudinis, hoc est, ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est: « Angusta et arcta via est, quae ducit ad vitam; lata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII). » -- « Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt et reliquerunt eum. » Recte ergo cum virtutes hominum deserunt, quae eum defendere debuerant, in deserto capitur, sive in planitie Jericho, hoc est, in lascivia, sive in defectu carnalis conversationis. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo, qui de Hierusalem descendebat 111.1177A| in Jericho in latrones incidisse describitur (Luc. X). Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium, hoc est, justum in eo exercuit judicium. « Filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem. » (Greg.) Dum sacra Scriptura Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidavit, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est animus dolens cernat. Nam cum gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona qui genuit amans perdidit, ea quae patitur 111.1177B| damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat, sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu producitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex ex cunctis prius filiis Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus subductis prius bonis operibus post intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe multa haec interpretatur: et enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur. « Et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domum carceris usque ad diem mortis ejus. » Postquam enim anima in confusionem peccatorum vincta compedibus vitiorum per malignos spiritus 111.1177C| adducitur in domum carceris, usque ad diem mortis ponitur, quia in angustia mentis, et non in latitudine cordis recluditur, in ira mortis futurae sententiam exspectet.

« In mense autem quinto, decima die mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosoris regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem, et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Hierusalem, et omnem domum magnam igne combussit, et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae. De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat 111.1177D| in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et caeteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae. De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas. » Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae, mense quinto legitur vastata esse civitas, quae Pentateuchum legis despexit, et decima die mensis, quoniam decalogum legis violando omnia contraria praeceptis divinis egit: frustra sibi blandiens de securitate, pro sanctorum locorum habitatione. Unde in superioribus per eumdem Jeremiam Dominus dicit: « Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini: quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra, si feceritis 111.1178A| judicium inter virum et proximum ejus, advenae, et viduae, et pupillo non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterare, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum: et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis: Faciam 111.1178B| domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim (Jer. VII). » Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, justo de judicio super peccatores: princeps utique exercitus regis Babylonis, super Hierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini: cum antiquus hostis, qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum nimirum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est, rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit: 111.1178C| omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientia per flammam illiciti amoris perturbat: et muros Hierusalem in circuitu destruit: cum intentionem orationis, et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina succurrant auxilia, et correctionis vitae apprehendant munimina, populumque in captivitatem ducens. « De pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas: » quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans stultis et hebetibus commendat agriculturam: quatenus non vinum gratiae spiritalis, et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificent: sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.

111.1178D| « Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, bases et mare aeneum, quod erat in domo Domini confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem: et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant tulerunt, et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos. Quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister militiae, et columnas duas, et mare unum, vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium vasorum horum. » Columnas aereas et bases doctores possumus accipere, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate 111.1179A| debuerunt alios sustentare. Mare autem aereum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Haec quidem omnia Chaldaei spiritales per inertiam magistrorum de domo Domini auferre nituntur et confringere: ita ut non remaneat testa, qua possit igniculus ferri de incendio. Nam et diversa vasa quae enumerat, diversa officia in ecclesiasticis ordinibus insinuant. Haec quoque maligni spiritus de Dei servitio auferentes, in suum usum nequissimum vertere student. Unde dicit quotquot autem aurea aurea, et quotquot argentea argenfea, tulit magister militiae, quia tam sensum pretiosum, quam etiam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

« De columnis autem decem et octo cubiti erant 111.1179B| altitudinis in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam. Porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus vacua erat, et capitella super utramque aerea. Altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu omnia aenea, similiter columnae alterius. Et fuerunt malogronata nonaginta sex dependentia, et omnia malogranata centum retiaculis circumdabantur. » Quod autem describit facturam columnarum cum capitellis suis, et retiaculis et malogranatis, ostendit mysticum opus esse: quia sicut columnae significant doctores, ita et capitella, hoc est, suprema pars eorum praecordia sunt fidelium doctorum, et retiacula diversa chrismata exprimunt Spiritus sancti: sicut et malogranata 111.1179C| bonarum virtutum exprimunt suavitatem: quae omnia spiritalis Nabuchodonosor, hoc est, hostis antiquus per ministros suos de templo Dei auferre conatur. Si quis autem haec plenius nosse voluerit, legat opus nostrum, quod in expositionem Regum voluminis nuper edidimus: et ibi quid inde sancti Patres senserint, satis ut reor explanatum inveniet:

« Et tulit magister militiae Saraim sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli, et de civitate tulit eunuchum, unum qui erat praepositus super viros bellatores, et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principem militum, qui probabat tirones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et eduxit eos ad regem Babylonis in Reblatha. Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath, et translatus est Juda de terra sua. » Non solum enim populares, sed et fortes, et principes in Ecclesia diabolus decipere, et peccatis captivare satagit. Unde de ipso in Job scriptum est: « Escae eorum electae sunt (Job. XX). » Tulit quoque Saraim, qui interpretatur vinctus, sacerdotem primum: cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae et vitiorum catena constringit. Tulit quoque similiter et Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, hoc est, 111.1180A| presbyteros, qui talentum verbi Dei in terra fodientes absconderant, in suum dominium subjicit. Et tres janitores, sive custodes vestibuli: illos videlicet janitores, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae, nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros bellatores. Eunuchus iste significat eos quos alibi Scriptura sacra stultas virgines appellat (Matth. XXV), qui vasa oleo vacua in manibus habent, continentes videlicet se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam praecavere non meditantur. Tulit et septem viros de his qui videbant faciem regis: illos profecto, qui 111.1180B| cum baptismate Christi erant abluti, et spiritu septiformi santificati, perdiderunt gratiam quam habuerunt. Unde et septem spiritibus nequioribus traditi, non jam regis coelestis, et Domini virtutum sensum et mandata intuentur, sed regis vitiorum voluntatem adimplere conantur. Et scribam principem militum, quem liber Regum Sophar nuncupat: qui probabat tirones. Sophar interpretatur dissipans, vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipantes, a coetu fidelium per errorem sequestrant. « Et sexaginta viros de populo terrae, sive e vulgo, qui inventi fuerant in civitate, » hoc est, stultos operatores, qui merito vulgi nomine nuncupantur - quia utilitatem consiliorum 111.1180C| divinorum discere, et factis implere neglexerant. Hos videlicet, omnes tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. Percussitque eos rex Babylonis; et interfecit in Reblatha in terra Emath: quia antiquus hostis cum per nequitiam suam talem praedam ab ecclesia evellens tollit, hoc voti ambit, hoc toto studio agit, ut ad perpetuae mortis interfectionem eos perducat. Quos percutit rex confusionis in Reblatha: hoc est, in mulitudine scelerum et amore voluptatum. Unde Scriptura dicit: « Lata et spatiosa est via, quae ducit ad mortem, et multi sunt, qui intrant per eam. » Et translatus est Juda de terra sua: cum illi, qui confessionem nominis Dei in ecclesia videbantur habere per scelera et peccata multiplicia, de terra 111.1180D| virtutum translati in regnum confusionis et erroris abducuntur: sub quo imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesum ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare: hi post aerumnam praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubi vermis eorum nunquam morietur, et ignis eorum non exstinguetur, implebiturque in eis illa beati Petri sententia, cum dicit: « Melius quippe erat non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem ejus retrorsum converti (II Pet. II) ab eo quod illis traditum est sancto mandato, » quia attestante Veritate: « Servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit, vapulabit multis: qui autem 111.1181A| nescit, et non facit, vapulabit paucis (Luc. XII). »

« Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres. In anno octavo decimo Nabuchodonosor transtulit de Hierusalem animas octingentas triginta duas. In anno vicesimotertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae, Judaeorum animas septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae quatuor millia sexcentae. » Tribus vicibus, ut Scriptura Regum et Paralipomenon testantur, Nabuchodonosor vastavit terram Juda: hoc est, primo cum Joachim, qui et Eliachim nominatus est, filium Josiae regis Juda superatum et vinctum catenis duxit in Babylonem, cum vasis domus Domini, quae posuit in templo suo. Secundo cum Joachim 111.1181B| cognomento Jechoniam filium ejus simul cum matre, et eunuchis principibus atque servis ejus, transtulit in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Tertio cum Sedechiam cepit, oculisque privavit, filios ejus interfecit, ac meliores quosque occidit, nec est misertus adolescentis et virginis, senis et decrepiti, et incendit domum Domini, murosque Hierusalem destruxit: et quidquid pretiosum fuerat demolitus est. Si quis autem evaserit gladium ductus est in Babylonem, et servivit regi et filiis ejus. Unde Jeremias juxta ternarium numerum enumerat translationem Judaeorum de terra sua. Primo tria millia et viginti tres. Secundo octingentas triginta duas. Tertio septingentas quadraginta quinque. Summam eorum computans 111.1181C| dicit esse animas quatuor millia sexcentas. Quod licet historialiter propter peccata populi ita factum fuerit: tamen spiritaliter innuit, quod omnes, qui sanctae Trinitatis fidem per errorem polluunt, ac quatuor evangeliorum doctrinam servare non consentiunt, perfectionemque bonorum operum habere despiciunt, obnoxii sunt servituti regis Babylonis, 111.1182A| qui eos lumine scientiae privatos, in confusionis perpetuae captivitatem, si se ante non correxerint, neque semetipsos per poenitentiam liberaverint, abducet redigetque in carcerem inferni, ubi aeternis claustris damnati gemunt in perpetuum.

« Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judae duodecimo mense, vicesima quinta die mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judae, et eduxit eum de domo carceris, et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum, qui erant post se in Babylone, et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae, et cibaria ejus cibaria perpetua dabantur ei 111.1182B| a rege Babylonis, statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae suae. » Quod Evilmerodach nepos Nabuchodonosor rex Babylonis caput Joachim regis Juda elevavit, et eduxit eum de domo carceris honoribusque atque opibus sublimavit, quid spiritaliter significet non invenio: nisi quod nobis manifestis indiciis demonstrat potentem esse divinitatem, sicut per bonos, ita etiam per malos sua exercere judicia. Nam sicut Sedechiam incorrigibilem, et propheticis admonitionibus inobedientem per Nabuchodonosor caecitate et captivitate damnavit perpetua: ita per Evilmerodach Joachim regem, licet peccator fuerit, tanquam populi sui saluti et salvationi civitatis consulens, semetipsum ac matrem suam tradidit regi Babylonis 111.1182C| abducendum, post correptionem ejus misericordiae intuitu respexit, atque de poenis liberans, quieti ac honori restituit. Justus enim est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Unde cum flagellat nos aequus, cum autem consolatur, misericors esse probatur.

LIBER OCTAVUS DECIMUS. 111.1181|

111.1181C| Ultimam partem Jeremiae prophetae, quae appellatur Lamentationes, prout Dominus Spiritus sui gratia, quo ipse propheta locutus est nos illustrare 111.1181D| voluerit, secundum historiam et secundum mysticum sensum exposituri, primum innotescere cupimus, quod, juxta quosdam ipsa pars in unum librum cum caetera prophetia Jeremiae conjungitur, apud quosdam vero sequestratim ponitur, et per se libri nomen habere censetur: sicut et liber Ruth, juxta quosdam, cum libro Judicum jungitur, apud alios vero seorsum ponitur, ut priscae legis libri apud Haebreos viginti quatuor esse demonstrentur: quo sub numero viginti quatuor seniores Apocalypsis Joannis inducit, adorantes Agnum, et coronas suas prostratis vultibus offerentes coram quatuor animalibus oculatis ante et retro, id est, in praeteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus, « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est. » Sed neque hoc silendum arbitror quod ipsae Lamentationes, ut beatus Hieronymus testatur, apud 111.1182D| Haebreos alphabetes sunt, et metri lege compositae. Memoratus ergo doctor et interpres divinae legis, in epistola ad Marcellam ita refert: « Scire debes quatuor psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum, tricesimum sextum, centesimum undecimum, et centesimum octavum decimum, et centesimum quadragesimum quartum. Debesque verum scire in prioribus psalmis singulis litteris singulos versiculos, qui trimetro iambico versu constant esse subnexos, inferiores vero tetrametro iambico constare, sicuti et Deuteronomii canticum scriptum est. In centesimo quoque octavo decimo psalmo singulas litteras octoni versus sequuntur, et in centesimo quadragesimo quarto, singulis litteris singuli versus gemini deputantur. Sunt qui et alios putant hoc ordine 111.1183A| incipere, sed falsa opinio est. Habes et in Lamentationibus Jeremiae quatuor alphabeta, e quibus duo prima quasi Sapphico metro scripta sunt: quia tres versiculos qui sibi connexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt, Heroici comma concludit. Tertium vero alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris, sed eisdem terni versus incipiunt. Quartum alphabetum simile est primo et secundo. Proverbia quoque Salomonis extremum claudit alphabetum, quod tetrametro iambico supputatur ab eo loco, in quo ait: « Mulierem fortem quis inveniet? » (Prov. XXXI). Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda verba texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita et in Scripturis divinis non valeamus ea, quae majora sunt, nosse 111.1183B| nisi ab ethica habuerimus exordium, secundum illud, quod propheta ait: « A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII): » quod videlicet, post opera coeperit habere scientiam secretorum: verum jam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscujusque elementi interpretatio adnexa significet. Aleph, doctrina interpretatur; beth, domus; gimel, plenitudo; daleth, tabularum; he, ista; vau et zain, haec; heth, vita; teth, bonum; iod, principium; caph, manus; lamed, disciplinae sive cordis; mem, ex ipsis; nun, sempiternum; samech, adjutorium; ain, fons sive oculus; phe, os, ab ore, non ab osse; sade, justitia; koph, vocatio; res capitis; sin, dentium; tau, signa. Ecce intellige, ne litterarum ambiguitate fallaris. Post interpretationem elementorum, intelligentiae ordo dicendus 111.1183C| est. Aleph, beth, gimel, daleth, prima connexio est, doctrina domus, plenitudo, tabularum, quia videlicet doctrina ecclesiae, quae domus Dei est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum. Secunda connexio est, he, vau, zain, heth: ista, et, haec, vita. Quae enim alia potest esse vita, sine scientia Scripturarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium? Tertia connexio habet thet, iod: bonum, principium, quia quamvis nunc sciamus universa, quae scripta sunt, tamen ex parte agnoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. III): cum autem meruerimus esse cum Christo et similes angelis fuerimus, tunc librorum doctrina cessabit. Quarta connexio est caph, lamed, manus, cordis, sive disciplinae. 111.1183D| Manus intelliguntur in opere, cor et disciplina interpretantur in sensu, quia nihil facere possumus, nisi quae prius facienda sint scierimus. Quinta connexio est mem, nun, samech; ex ipsis, sempiternum, adjutorium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est, Scripturis aeterna subsidia ministrari. Sexta connexio habet ain, phe, zadic, fons, sive oculus, oris, justitiae, secundum illud quod in tertio numero exposuimus. Septima connexio est quae et extrema, quod et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, koph, res, sin, thau, vocatio, capitis, dentium, signa: per dentes articulata vox promitur, et his signis ad caput omnium, qui est Christus, itur, per quem venitur ad 111.1184A| regnum sempiternum. » Verum haec idcirco inseruimus, ut instruant lectorem, quo sciat non frustra juxta seriem litterarum a propheta haec esse edita, sed universa quae scripta sunt ad Christi et Ecclesiae pertinere sacramenta. Quod lamentationes praedictae non solum super urbis Hierusalem vastatione, et Judaici populi captivitate, sed etiam super Josiae regis occasu conscriptae sint, Liber verborum Dierum demonstrat, ubi ita legitur: « Mortuus est rex Josias, et sepultus in mausolaeo patrum suorum, et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum; Jeremias maxime, cujus omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Josia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel. » Unde primum historiam in explanatione retexemus: deinde allegoriam 111.1184B| per congrua loca, sive ad Josiam, qui interpretatur salus Domini, vel fortitudo Domini sive ad Judaeos hoc confidentes ( sic ) pertinentem inseremus. Opportunius ergo multo nunc a nobis quam tunc a propheta Dei lamentatur, licet non urbes multae, non gens integra, sed anima hominis Christiani multis gentibus nobilior multisque viribus pretiosior. Nam si unus qui facit voluntatem Dei melior est quam multitudo iniquorum, melior erat anima quondam fidelis, in qua Deus inhabitat, quam multitudines Judaeorum, qui ingrati beneficiis Dei semper contraria agebant. Unde legislator eorum perfidiam exprobrando taliter ad eos loquitur, dicens: « Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam, semper contentiose egistis contra Dominum (Deut. 111.1184C| XXXI). » Et Stephanus: « Dura, inquit, cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis sicut et patres vestri (Act. VII). » Si quis templum corporis hominis Dei contemplatus est, cum castitatis splendore refulgeret parvam profecto et valde inferiorem illam prophetiam lamentationem putabit, in qua barbaricae manus sancta sanctorum polluisse deflentur, et sacras aedes ignem populasse hostilem. Ubi contaminata Cherubin, et arca ac propitiatorium, tabulae duae lapideae, et urna aurea lamentantur. Haec lamentatio, quam nos deflemus, tanto illa durior et amarior esse probatur, quanto verius cuncta haec et evidentius in fideli anima, quam intra illius templi parietes erant. Hoc sanctius multo fuit, quod in eo erat 111.1184D| templum. Non enim auri et argenti metallo, sed virtutibus animi, et donis Spiritus sancti radiabat. Habebat enim arcam intra se et duo Cherubin, id est, fidem Patris, et Filii, et Spiritus sancti sitam. Sed nunc nihil eorum apparet, ablata sunt haec cuncta; nudata est domus Dei omnibus ornamentis suis, cunctisque quae Divinitas consecuta fuerat, spoliata muneribus remansit deformis ac turpis: periit ab ea omne munimen omnisque custodia. Jam non clauditur ostium in ea, non servatur ingressus, sed patet omnibus malis spiritibus ad corruptelam animae festinantibus. Nulla inde turpis cogitatio, nulla cupiditas foeda repellitur, sed si venerit fornicationis spiritus ingreditur, si jactantiae, si avaritiae, et si horum 111.1185A| nequiores et impuriores venerint, nemo prohibet, nemo propellit: nullus enim custos, nullus remansit aedituus. Nam prius sicut ad coeli secreta nullus hujuscemodi malis indulgetur accessus, ita nec purissimam mentem hujuscemodi penetrare poterat ulla cogitatio Sed jam nunc quomodo textus ipsius incipiat videamus.

CAPUT PRIMUM.

Aleph. « Quomodo sedet sola civitas plena populo? Facta est quasi vidua domina gentium. Princeps provinciarum facta est sub tributo. » Deplorat propheta ruinam perversi populi, et subversionem perfidae civitatis, quae semper contraria Domino suo sentiebat, et praeceptis ejus adversabatur, ingrata beneficiorum Dei, prophetas ejus persequebatur, 111.1185B| ipsumque haeredem novissime trucidabat. Unde in manus hostium tradita, devastata est, ita ut quae prius diversis gentibus et provinciis imperabat, postmodum dura servitute premeretur. Quod tamen ante adventum Domini sub Chaldaica captivitate ex parte gerebatur: nunc autem post incarnationem Dominicam, passionem, resurrectionem, et ascensionem Christi ad coelos plenius factum est, cum per Vespasianum et Titum Romanos principes in ultione Dominici sanguinis urbe succensa, tota gens simul partim occisa, partim in captivitatem ducta est, juxta illud, quod in Danielis visione scriptum est: ubi angelus ad prophetam ita loquitur, dicens: « Post hebdomadas sexaginta, duas [quatuor] occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum 111.1185C| negaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio (Dan. IX.) » Et paulo post: « Usque ad consummationem, inquit, et finem perseverabit desolatio. » Mystice autem plangitur anima fidelis hominis, quae plena quondam fuit numerositate virtutum, et imperabat diversis affectibus, dominans concupiscentiis carnis: postea autem a malignis spiritibus flamma libidinis succensa, destituta angelorum solatio, et carens divino consortio, tot servit sceptris dedita quot vitiis.

Beth. « Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus. Omnes inimici ejus spreverunt 111.1185D| eam, et facti sunt ei inimici. » Adveniente tribulatione captivitatis propter idololatriam, et enormitatem scelerum, plebs Judaica sero doluit. Cum saepius prophetarum attestationibus commonita, satius illi esset praevaricationis noxam cavere, quam post commissa poenaliter lugere. Falsa ergo numina, quae diversae gentes in simulacris colebant, causae fuerant illi scandali et deceptionis, cum relicto vero Deo falsis diis idolorum cultura servierant, qui eis nihil in tempore vindictae profuerunt: imo plurimum nocuerunt, in tantum, ut eos ludibrio et confusione dignos inter hostes constituerent. Hinc quoque per Ezechielem peccanti Judaeae dicitur: « Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de 111.1186A| quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu, et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam (Ezech. XXIII). » Juxta allegoriam vero decepta anima diabolica suggestione in noctem veniet futurae perditionis, ubi gemitum dabit perpetuum sine ulla consolatione. Ipsi enim spiritus maligni, qui eam ante per illecebras voluptatum in diversa trahebant, tandem in tenebris exterioribus constitutam, perpetuis cruciatibus punire non cessant. Ut ergo hunc dolorem maximum devitet, necesse est quod in praesenti salubriter doleat, quatenus immensa bonitas Dei pro fletu praesentis temporis, consolationem illi praebeat sempiternam: « Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur 111.1186B| (Matth. V). » Potest et locus iste generaliter ad Ecclesiam aptari, quae in nocte praesentis vitae tribulationem sustinet persecutionum, et gemitum dat sine consolatione mundana, juxta illud, quod ipsa Veritas ad discipulos ait: « Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos: mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini (Joan. VI). » Haec in praesenti vita consolationem non appetit, sed futura gaudia inquirit. Quandiu est enim in corpore, peregrinari se a sua patria et regno cognoscit, quae tamen per labores et certamina ad coronam sibi perveniendum esse non dubitat, cum tristitia vertetur in gaudium, cum finito agone hujus bravium vitae perennis accipiet, de quo dicitur in psalmo: « Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. 111.1186C| CXXV), » maxilla quippe sancti praedicatores sunt, de quo nunc dicitur: « Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, quia in adversitate Ecclesiae illi amplius plangunt, qui vitam carnalium confringere praedicando noverunt, per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Unde ipsi quoque praedicatori primo velut maxillae Ecclesiae dicitur: Occide et manduca (Act. X). »

Ghimel. « Migravit Juda propter afflictionem et multitudinem servitutis. Habitavit inter gentes, nec invenit requiem, omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Migravit ergo Judaeorum populus in dispersionem gentium propter afflictionem captivitatis, et qui ante regni principatui 111.1186D| multis nationibus praeerat, postea inter diversas gentes servitio laborat, quia scelerum suorum merita vindicta eos inveniebat. Spiritalis autem Juda ideo de terra sua migravit, quia peccando Dominum irritavit, et iniquitatibus suis eum ad vindictam provocavit. De quo ipse per Isaiam prophetam locutus, ait: « Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Isa. XLIII), unde inter gentes deputata, et sordibus eorum polluta, libertatem perdidit, et in hostium suorum manus incidit, qui eam per diversos errores ducentes, nequaquam requiescere, vel paululum respirare concedebant.

Daleth. « Viae Sion lugent, eo quod non sit, qui 111.1187A| veniat ad solemnitatem. Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes, virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. » Vias Sion dicit lugere, hoc est, lugubres existere, eo quod non sint, qui veniant ad solemnitatem, ut festiva gaudia celebrent, vel sacerdotum officia in templo expleant, quia templo succenso muri civitatis funditus diruti, et portae destructae sunt. Unde omnis decor ejus squalescit, et ipsa oppressa amaritudine, in filiis suis fortiter gemit. Mystice autem viae Sion lugent, quando animae quondam in arce mentis Deum speculantis actiones exteriores post lapsum peccati turpes atque lugubres apparent, eo quod non pristino more affectus ejus, ad interna gaudia celebranda occurrant, sed quinque sensibus corporeis, 111.1187B| qui portarum nomine hic notantur, per desidiam destructis patescat aditus variis delictis, ecclesiasticum quoque officium vilescat et continentiae virtus mollescat. Unde Spiritus sancti suavitate privata tota in amaritudine vitiorum versatur.

He. « Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt captivi ante faciem tribulantis. » Facti sunt hostes Hierusalem in capite, quando inimici illius superiores effecti, universam gentem divinis spoliando, vinculis captivitatis subjecerunt, et in alienam terram simul cum mulieribus et parvulis ire compulerunt. Domino 111.1187C| cui peccaverunt justum judicium eis retribuente. Animae vero deceptae, hostes fiunt in capite, quando maligni spiritus ejus gaudent dominatione, qui spoliantes eam virtutibus, parvulos cogitatus ejus, per noxia desideria huc illucque trahendo, nullam quietem eam in animo habere permittunt. (Greg.) Ubi hoc considerandum est, quod jam supra posuimus, quia bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur, in interni judicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne quod actione sequitur, eo purum mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione quasi in 111.1187D| itinere opponit, ut cum propositum mentis securior quisque egreditur, subjuncto latenter vitio quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat, quantoque vel a domo cordis, vel ab itinere operis longius recessisse se simulat, tanto decipiendum bonae actionis terminum astutius expetit, et quo incautum quemque quasi recedendo reddiderit, eo illum repentino nonnunquam vulnere durius insanabiliusque transfigit. Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit, ut in his, quae faciunt recta, ad appetenda ima, 111.1188A| tortitudine intentionis inclinentur. Unde recte sub Judaeae specie, de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta, hic per prophetam dicitur: Facti sunt hostes ejus in capite. Ac si aperte diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur. Tantoque eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent. Cum vero intentionem vitiare non praevalent, in via positos laqueos tegunt, ut in eo, quod bene agitur, cor exaltans se ex latere ad vitium dirivetur, quatenus quod inchoans aliter proposuerat, in actione longe aliter quam coeperat percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat, quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata 111.1188B| delectat: cujus delectatione cum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentionis intimae vigore dissipatur. Saepe se bene inchoatae nostrae justitiae ex latere ira subjungit, et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe gravitatem cordis quasi subjuncta ex latere tristitia sequitur, atque omne opus, quod mens bona intentione inchoat, haec velamine moeroris obverberat. Quae et nonnunquam tanto tardius repellitur, quanto et pressae menti quasi serior famulatur, saepe se bono operi laetitia immoderata subjungit. Cumque plus mentem quam decet hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus gravitatis repellit. Quia enim bene inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista 111.1188C| conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: « In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI). »

Vau. « Egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. » Obsessa Hierusalem ab hoste extrinsecus omnem decorem jucunditatis suae perdidit intrinsecus, maxime cum fame, et pestilentia laborans, nullius ope sustentabatur, quoniam principes et rectores illius, dissolutis viribus pavido corde, non defensione civium, se fugam inertem meditabantur. Mystice autem filia Sion reliquit decorem suum, quando anima per incuriam cogitationum virtutum perdit ornatum, nec ei subveniebant 111.1188D| principes sui, hoc est, rationabiles tractatus, cum quibus resistere debuit inimicis persequentibus, sed defecto robore fortitudinis, coram hoste persequente propulsa est in foveam deceptionis. Hac etiam sententia arguuntur negligentes rectores ecclesiae Dei, ob quorum incuriam perit omnis decor populi Christiani, cum nec in meditatione legis divinae, nec in cultu pietatis, neque in sacrarum virtutum exercitio laborare conantur, sed in luxu voluptatum per varia scelera, juxta suggestionem hostis cogentis abducuntur, cujus periculi malum illos maxime respicit, qui in loco regiminis constituti, potius saecularia desideria, quam mandatorum Dei vestigia, sequi elegerunt. Unde coelestis regni 111.1189A| gloriam cum sanctis doctoribus non merentur accipere, sed cum diabolo et angelis ejus poenam gehennae cogentur sustinere. De quo et subditur:

Zain « Et recordata est Hierusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus. » Non solum enim Hierusalem illa terrena doluit se perdere jucunditatem suam et deliciarum affluentiam inter hostes constituta, sed etiam haec mystica, et maximo dolore torquetur, cum in poenis constituta jam sero dolet se tunc negligentem fuisse, quando per bona opera et rectam 111.1189B| conversationem potuit sibimetipsi subvenire. Non solum enim cum sanctis angelis in vita aeterna non exsultat, sed in inferno cum daemoni cruciata infructuose praeterita peccata deplorat, juxta illud, quod Scriptura teste impii in inferno dicturi sunt: « Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum opulentia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra mortis, in malignitate autem nostra consumpti sumus (Sap. V). » Tunc et ipsi maligni spiritus derident otium, quod negligentes inutiliter duxerunt per praesentis vitae spatium. 111.1189C| Unde et nunc per prophetam dicitur: « Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus. » Praecepto enim legis ab exteriore opere in sabbato cessatur. Hostes enim sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia, ad cogitationes illicitas pertrahunt. Unaquaeque anima, quo remota ab externis actionibus servire creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famulatur. Sancti autem viri, quia mundi operibus non corpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt, quia in eo, quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ut, subacto otio ad desideria immunda frigescat, ne ipsis desideriis bonis plus justo 111.1189D| inserviat, ne sub discretionis specie sibimet parcendo a perfectione languescat. Agit haec, et a mundi hujus inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahatur. Hinc est enim, quod per semetipsam Veritas dicit: « Nemo potest servire duobus dominis (Matth. VI). » Hinc Paulus ait: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II). »

Heth. « Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Omnes qui glorificabant eam 111.1190A| spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus, ipsa autem gemens, et conversa retrorsum. » Causam vindictae expressit, in principio hujus sententiae, quia ob magnitudinem scelerum Hierusalem promeruit transmigrationis excidium: ipsique qui eam peccantem favoribus extollebant, postmodum oppressam captivitate deridebant: nec condolentes illi, gemitui ejus ullam consolationem praebebant. Hinc est, quod per Isaiam plebi Judaicae Dominus ait: « Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt: et viam gressuum tuorum dissipant (Isa. III), » sive conturbant. Scribae et Pharisaei, quos ante idem Propheta exactores appellaverat, non magistros, et supra illusores, qui propter munera, quae excaecant oculos etiam sapientium (Deut. XVI), 111.1190B| non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro divitiis atque compendiis efferebant laudibus, et ipsi econtrario beatos vocabant eos, et columnas domus Dei, et caetera quae solent adulteros dicere. Sed tales fautores nullam in die tribulationis tribulantibus consolationem praebebant, imo confusionem scelerum eorum denudabant, et cordis ignominiam manifestabant. Iste est ergo doctor ecclesiaticus, qui lacrymas, non risum movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem, nec pervertit sententiam judicis sui, dicente Scriptura sancta: « Ne beatum judices quemquam hominem ante mortem (Eccli. XI). » Sed et in alio loco legimus: « Qui benedixit amico mane grandi voce, a maledicenti nil differt (Prov. 111.1190C| XXVII). » Unde spernentes hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur, nec obtrectationibus contristemur: sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis Prophetis semitas. Audiamus hunc prophetam alio loco dicentem: « State in viis, et videte, et interrogate semitas Domini sempiternas: quae sit via bona et ambulate in ea (Sup. VI). »

Theth. « Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui. Deposita est vehementer, non habens consolatorem. » Sordes gestat in pedibus, qui gressum conversationis suae malis polluit operibus: nec recordatur finis sui, et temporis justi judicii Dei. Unde deposita vehementer, et hostium manibus tradita, nullum habet consolatorem, quia tempore opportuno, cultu pietatis honorare noluit suum auctorem. 111.1190D| Solus in ea dominabitur inimicus, quoniam Deus verus eam deseruit amicus. Unde maximo dolore contrita, miserabiliter ad Deum clamat. « Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. » Nullo enim sibi resistente, hostis de victoria gaudet iniquus, et de potentia sua contra Dominum erigitur superbus, propriis hoc deputans viribus, non justo judicio Dei, quoniam juxta Psalmistam: « Non est Deus in conspectu ejus. Polluuntur viae ejus in omni tempore: auferuntur judicia Dei a facie ejus (Psal. IX). »

Iod. « Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus: quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in 111.1191A| Ecclesiam tuam. » Propter peccata populi hostilis exercitus devastavit templum Domini, et omnem ornatum ejus dejecit, quod nec ingredi, nec in aliquo contingere debuit. Repulit enim Dominus tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines, et tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici: et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Sed et nos si non observaverimus diligenter claustra cordis nostri, et per aliquem sensuum nostrorum hostis antiquus patentem invenerit introitum, ingreditur per suggestiones pravas et illicitas concupiscentias in sacrarium animae nostrae, ubi sancta Trinitas per fidem veram habitare consuevit, et spoliat illud decore sapientiae, et ornatu virtutum, erimusque miserabiles 111.1191B| et omni confusione dignissimi.

Caph. « Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem. Dederunt pretiosa quaeque pro cibo, ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis. » Quanta mala passa sit gens Judaeorum, in fame, pestilentia, et clade, divini exponunt libri et Josephi non tacet historia. Spiritaliter vero per panem, jucunditas humanae delectationis recipitur. Unde et nunc Propheta cum synagogae perditos mores defleret, dixit: « Omnis populus ejus gemens et quaerens panem. » Prava quippe hominum multitudo affligitur, quia non ad votum, de praesentis vitae jucunditate satiatur, sed et pretiosa quaeque pro cibo dat: quia virtutes mentis in appetitu transitoriae delectationis inclinat, et refocillari animam nititur, quia perversis suis desideriis satisfacere 111.1191C| conatur. Unde bene mox voce illius electae multitudinis subditur: « Vide, Domine, et considera, quia factus sum vilis. » Vilis quippe plebs Dei efficitur, quando pravorum numero crescente in eis, non summa et coelestia, sed abjecta et terrena sectatur.

Lamed. « O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus in die irae furoris sui. » Proprium est hoc dolentium ut laborem suum eo majorem caeteris aestiment, quo aliorum passionem non cognoscunt: quia quanto magis dolorem suum sentiunt, tanto minus aliorum huic adaequari consentiunt. Vindemiare in die furoris sui illos dominum dicit: quia justitiae norma dictante, laboris sui fructum jam eos metere decrevit. 111.1191D| Sed hoc considerandum est, quare eos tantum, qui transeunt viam ad aspiciendum dolorem suum invitet. Qui enim praesentem vitam non quasi viam transeunt, sed quasi ad patriam tendunt, luctum cordis electorum considerare nesciunt. Illos ergo ut dolorem suum considerent exquirit, quos in hoc mundo contigit animam non fixisse. Hinc per Salomonem dicitur: « Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui transeunt (Prov. XXXI). Muti enim dicuntur qui praedicatorum verbis dicendo minime resistunt, qui etiam pertranseuntes sunt, quia intentionem mentis in amore vitae praesentis figere dedignantur.

111.1192A| Mem. « De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum. Posuit me desolatam tota die moerore confectam. » Quod de coelo misisse ignem in ossibus ejus ait: supernam vindictam esse insinuat, quae eos internis cruciando castigavit, quatenus agnoscerent cui omni modo subjici deberent, rete pedibus suis expandit, quia eos voluptatem suam usque ad finem vitae sequi non permisit. Convertit eos retrorsum, ut dolorem pro luxuria sentirent, et desolati amicorum solatio, malum quod fecerant omni tempore vitae inter hostes plangerent. Mystice autem anima peccatis obnoxia dum pro iniquitatibus suis a Domino corripitur, si introrsus rediens salubri dolore compungitur, abstinendo se a peccatis 111.1192B| omnem luxum pristinum in lacrymis vertit, et tanto fortius constringendo semetipsam plangit, quanto laxius per varia desideria se diutius errasse recolit.

Nun. « Evigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus, convolutae sunt et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea, dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. » Evigilare jugum iniquitatum suarum in manu Domini dicit: quia tempus diu delatae vindictae tandem in eam advenit. Quasi dormire enim est in corpore nequitiae secure et impunite quiescere: et quasi vigilare est pro commisso piaculo poenas ultionis sentiendo sustinere: unde convolutas et impositas collo suo iniquitates suas asserit, pro quo vigor virtutis ejus defecerit: quia cumulum peccatorum, quae diuturno 111.1192C| tempore variis transgressionibus collegit, opprimere se et infirmum facere sentit. Unde scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V); quia districtus judex, facinus quod per poenitentiam non corrigitur, inultum esse nequaquam patitur. De quo etiam in Job legitur: « Nullum peccatum impunitum dimittit. » Quod autem sequitur: « Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere, » hoc sive validam captivitatem Chaldaeorum, seu Romanorum nimis Judaeos opprimentem ostendit. Spiritaliter autem indicat, quod extrema ultio, omnibus impiis et peccatoribus infinitae calamitatis sit, nec aliquando a cruciando molestia cesset: quia in exterioribus tenebris vermis impiorum non moritur, et ignis non exstinguetur: 111.1192D| ubi qui semel ingreditur ulterius jam egredi non permittitur. Quod ipsa Veritas in Evangelio ostendit dicens: « Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V). » Quemadmodum ergo ibi intelligitur, ubi dictum est: « Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV), semper illum regnaturum, quoniam semper illi erunt inimici sub pedibus, ita et hic accipi potest dictum, Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem, » semper non exiturum esse, quia semper solvit novissimum quadrantem, 111.1193A| dum sempiternas poenas terrenorum peccatorum luit.

Samech. « Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei, vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos. » Abstulit Dominus magnificos plebis Judaicae in tempore captivitatis suae, quando prophetas et sacerdotes, quorum ope et doctrina maxime sustentati sunt, propter malitiam eorum et scelerum multitudinem, apud illos habere non permisit, sicut propheta Daniel in oratione sua testatur, dicens: « Domine, non est in tempore hoc princeps, nec propheta et dux, neque holocaustum, neque sacrificium, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam (Dan. III). » Sic et ab anima diabolica fraude 111.1193B| decepta, postquam eam inimicus intus captivam a statu rectae fidei, et rectae et bonae conversationis in confusionem erroris abduxerit, sanctorum praedicatorum doctrinam et exempla a conspectu cordis ejus per oblivionem aufert: nempe ut eam spoliatam virtutibus, facilius in terra aliena possideat, ne per recordationem sani dogmatis et meliorationem vitae ad statum pristinum revertatur.

Ain. « Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda, idcirco ego plorans. » Legitur ergo de torculari in Isaia propheta Dominum dixisse: « Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum, calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. Dies enim 111.1193C| ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit (Isa. LXIII). » Dicendum est itaque de torculari, quod juxta Scripturae sanctae consuetudinem interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, ut Jeremias in praesenti lamentatione plangens eversionem Hierusalem, loquitur: « Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda: ideo ego ploro. » In bonam partem scribuntur Psalmi pro torcularibus octavus et octogesimus tertius: in quo torculari et malis supplicia, et bonis praemia a Salvatore calcantur. Solus ipse calcavit, nullumque habuit adjutorem. Neque enim angeli, aut archangeli, throni, dominationes, aut ulla coelestium 111.1193D| potestatum humanum corpus assumit, et pro nobis passa est, et conculcavit adversarias fortitudines atque contrivit, sed ille solus qui loquitur in psalmo: « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI); » in tantum ut etiam confidentissimus et in fide firmissimus apostolus Petrus timore perterritus fugeret, imo Dominum ter negaret (Matth. XXVI). Torcular ergo calcavit Dominus virgini filiae Juda quando viti infructuosae Judaeorum et diu sterili permanenti, cui per Isaiam dicitur: « Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas (Isa. V), » captivitatis oppressionem praeparavit. Mystice autem animae virtutibus infecundae et bonis operibus vacuae, nec fidei fructum gignenti, Dominus torcular calcat: quando eam pro sterilitate sua, et otiositate inimica 111.1194A| poenas condignae vindictae luere facit. Unde et sequitur. « Et oculus meus deducens aquam: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. » Ideo quoque fletus ingens animae dolentis describitur, quia post vanam laetitiam hujus mundi omnis consolatio praesentis vitae illi aufertur, fructus malorum operum dissipabitur, et solus inimicus inter tormenta varia illius dominatur.

Phe. « Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob, in circuitu ejus hostes ejus. Facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos. » Circumdata Sion captivitate Chaldaeorum, quaesivit se consolantem et non invenit, eo quod Dominum peccatis 111.1194B| exigentibus verum non meruit habere consolatorem, qui eam tradidit hostibus suis ad puniendum, quoniam sibi subjecta esse noluit ad obediendum: ita et anima credentis hominis, quae quondam erat speculum Dei, et supplantatrix vitiorum, cum pro malis meritis traditur spiritalibus nequitiis, frustra forinsecus quaerit consolatorem, quae spiritalem interius perdidit consolationem. « Facta est, inquit, Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos. » Polluta Hierusalem dicitur menstrua foeditate: quia sanguinolenta opera et carnalia desideria noluit vitare in prava conversatione. Menstrua enim foeditas est, cum per singulos menses gravia atque torpentia mulierum corpora immundi sanguinis effusione relevantur: quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur 111.1194C| concepti fetus vitium seminis trahere, ita ut leprosi et elephantiaci ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corporea pravitate vel enormitate membrorum sanies corrupta degeneret. Praecipitur ergo in lege Domini (Levit. XV) viris ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque quibus videntur legaliter conjungi, Scriptura dicente: « Crescite et multiplicamini, et replete terram, » discrete concubitus noverint tempore, quando coeundum, quandove ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: « Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus (I Cor. VII; Eccle. III). » Caveat ergo et uxor ne forte victa desiderio coeundi illiciat virum, 111.1194D| et maritus ne vim faciat uxori, putans omni tempore subjectam sibi esse debere conjugii voluptatem. Unde et Paulus ait: « Ut noverit unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctitate et pudicitia (I Thess. IV). » Pulchre in Sixti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriae amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam transferens, martyris Sixti nomine voluit illustrare, non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra diviserit, Christi nomen et apostolorum omnino reticeri. Nec mirum quod gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit, cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origene librum Pamphili martyris vocabulo notarit, ut facilius tali laudatore libros 111.1195A| impiissimos Περὶ ἀρχῶν Romanis conciliaret auribus.

Sade. « Justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum. Virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem. » Querimonia flebilis perducitur ad agnitionem sententiae justi judicis. Postquam enim haec lamentatrix calamitatem suam enumeravit, merito se hanc pati commemoravit: quia justus judex non aliam ferre potest, quam justam sententiam. « Justus est, inquit, Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi, » hoc est, justum judicem, et natura clementem, meis pravis meritis compuli duram contra me ferre sententiam. Membra enim hominis, sicut et affectus humani, tropice 111.1195B| Deo adscribuntur, non proprie: quia incircumscriptum lumen et immensa majestas lineamentis corporeis circumscribi non novit. « Audite, ait, universi populi, et videte dolorem meum, quia virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem. » Plurimos ad videndum dolorem suum invitat: quia calamitatem suam ultra modum grandem esse aestimat, ut aliorum compassione anxietatem suam quodammodo leviget, dum consolatores et sublevatores angustiae suae sibi adhibet. Talis est enim usus humani affectus, ut doloris sui, sive gaudii, alios quaerat esse participes, quatenus eorum solatio illatum onus tristitiae sive laetitiae facilius portet (Luc. XV). Unde in Evangelio ille qui ovem perditam requisivit, seu mulier quae drachmam perditam invenit, convocant 111.1195C| amicas et vicinas, ut testes assistant et gaudii eorum participes fiant. Quod ergo juvenes et virgines abire in captivitatem deplorat, ostendit se inde maxime dolere, quod spem status sui vidit subito corruisse. Quando enim sobolem suam subito interire conspexit, spem futurae generationis amisit.

Coph. « Vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me. Sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. » Quaerendum est quomodo amici dici possint, qui amatoribus suis decipulam paraverint. Verus enim amicus et fidelis, ut Scriptura testatur, protectio est fortis, medicamentum vitae et immortalitatis. Unde patet quod per antiphrasim, injuste, amicus dicatur, qui deceptor esse probatur. 111.1195D| Sunt enim qui dicuntur amici, sed magis ostenduntur esse inimici, quia egrediuntur ad inimicitiam, odium, et rixam; et convicia denudant: convivae fiunt et socii mensae, sed non permanent in die necessitatis. Tales sunt hodietenus, qui carnaliter viventes suis exsecutoribus blandiuntur, et voluptatum amatores magis sunt quam Dei: et dum hoc consentiunt in peccati voraginem eos secum trahunt, ita ut sceleris sui consortes cruciatus aeterni faciant illos esse participes. Quanta autem vis verae amicitiae sit, ex hoc intelligi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis charitas aut inter duos, aut inter paucos jungeretur. 111.1196A| Est enim amicitia, ut quidam ait, nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et charitate consensio. Unde et recte scriptum est: « Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius (Exod. VI). » Quod autem dicit, sacerdotes et senes in urbe consumptos, ostendit quia ob tenuitatem victus, fame et siti perierunt, sicut in obsidione hostium Jerosolymitae, ut historiae tradunt, saepius contigit. Mystice autem, anima quae voluptatibus et desideriis carnis innititur, sacerdotii dignitatem et maturitatem consilii, propter indigentiam sapientiae, et inopiam virtutum perdit: « Mundus enim transit et concupiscientia (I Joan. II). » Aegyptus vane auxiliabitur, et baculus arundineus 111.1196B| atque confractus super se innitentes lacerat, ac manum eorum perforat, nec unquam perfectam prosperitatem suis amatoribus conferre potest.

Res. « Vide, Domine, quoniam tribulor, venter meus conturbatus est. Subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interficit gladius, et domi mors similis est. » Quid est quod propheta ex persona plebis loquens ad videndum tribulationem suam Dominum invitat, nisi quod anxietatem suam nimiam et immensam agnoscens, ipsius solummodo opem et misericordiam sibi subvenire exoptat? Et quoniam ventrem conturbatum et cor suum in semetipso subversum esse testatur, hinc etiam non amaritudine ex parte tactam, sed repletam se asserens, intus forisque 111.1196C| simili calamitate se fatigatam exclamat. Huic similia Paulus apostolus ad Corinthios scripsit, dicens: « Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere (II Cor. VII). » Et item: « Cum venissemus, inquit, Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores (Ibid.). » Sciendum vero quod in sacro eloquio ventris vel uteri nomine mens solet intelligi. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: « Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX). » Lux enim gratiae, quae desuper venit, spiraculum hominis praestat ad vitam. Quae videlicet lux omnia secreta investigare 111.1196D| dicitur, quia occulta mentis penetrant, ut ea quae ipsam latebant animam, ante ejus flenda oculos reducat. Hinc quoque ipse Jeremias in anterioribus ait: « Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jerem. IV). » Qui ut ventrem suum quid dixisset ostenderet, adjunxit: « Sensus cordis mei turbati sunt (Ibid.). » Uteri itaque nomine recte mens accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio in mente generatur: et sicut in ventre cibi, ita continentur in mente cogitationes. Fidelis enim anima tentationibus variis fatigata, merito se intus forisque morte simili attritam deplorat, quia foris persecutionibus et intus angustiis lacerari se non ignorat. Saepe enim foris flagellis atterimur, et intus 111.1197A| carnali suggestione fatigamur. Unde nunc Jeremias in praesenti lamentatione deplorat, dicens: « Foris interficit gladius, et domi mors similis est. » Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta conficit; sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationum sordibus munda non est. Hinc David ait: « Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos (Psal. I). » Quia enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Dum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit? Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant: istorum vero tentationes quidem suscipiunt, sed 111.1197B| repugnant. Illorum cor delectabiliter capitur, et si ad tempus quod male suggeritur, displicet, sed postmodum per deliberationem lubet. Isti vero sic tentationum jacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur, et si quando usque ad dilectionem tentata mens rapitur: ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se exsurgere carnale deprehendunt.

Sin. « Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me. Omnes inimici mei audierunt malum meum, Domine, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. » Anxianti animae et laboribus afflictae, hoc videtur esse augmentum doloris, quod ille in 111.1197C| quo spem habuit consolationis, differt opem afferre solatii. Nec non et hoc maximum illi dolorem ingerit, quod eam inimici derident, quasi spe frustrata a Domino suo hanc haberet calumniam. Tale est illud Psalmistae: « Qui custodiebant, inquit, animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum quia non est qui eripiet eum (Psal. LXX). » Et in Evangelio Judaei Dominum in cruce suspensum irridebant, dicentes: « Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credemus ei. Confidit in Deo, liberet eum nunc si vult (Matth. XXVII). » Sed talis loquela manifesta est blasphemia, quae non laedit periclitantem, sed interficit blasphemantem. Non est enim 111.1197D| in ullo reprehendendum judicium Dei, quod semper justum est, et juste disponit omnia, sed venerandum atque timendum, quia omnia quaecunque vult Dominus, facit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis: justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, nec derelinquet omnes sperantes in se, imo orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Sed notandum quod percussionum diversa sunt genera. Alia namque est percussio, qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur, alia qua peccator percutitur, ut corrigatur, alia qua nonnunquam quispiam percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat, alia per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec 111.1198A| futura prohibetur, sed dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur. Cum innoxius flagello atteritur, ei per patientiam summa cumuletur. Quod etiam exemplo prolato lucidius fit. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judaeae dicitur: « Plaga inimici percussi te castigatione crudeli (Jer. XXX). » Et rursum: « Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. » Ut corrigatur autem aliquando peccator percutitur, ut ait Dominus in Evangelio: « Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V). » Verba enim salvantis indicant, quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura 111.1198B| vitanda percutitur. Quod aperte Paulus de semetipso dicit: « Ne magnitudo revelationum extollat me, » et caetera (I Cor. XII). Non ait, extollit, sed ne extollat, aperte indicans quod percussione illa ne eveniat compescitur, non quae evenit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro praeterita neque futura iniquitate percutitur, sed ut sola divinae virtutis potentia ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato dicitur: « Hic peccavit, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur, » respondit Dominus dicens: « Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo (Joan. IX). » In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur, magna de patientia fortitudo 111.1198C| generetur? Sed dum juste Dominus unicuique secundum opera sua retribuit, videndum est quid sequitur: « Adduxisti, inquit, diem consolationis, et fient similes mei. » Consolatio ergo, quae injuste oppressis a Domino confertur, et poena, quae oppressoribus eorum merito infligitur, ex justo judicio Dei procedunt, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum. Poena est reproborum, qui aliena felicitate cruciantur. Adducit ergo divina clementia, post illatam servis suis flagelli correptionem, piae miserationis paternam consolationem, ut post diuturnum laborem habeant respirandi potestatem; et e contrario tortoribus eorum post vanam mundi laetitiam justae damnationis reddet diuturnam calamitatis moestitiam, ut 111.1198D| recipiant in semetipsis quod inique gesserunt in proximis. Sic fit ut patientia sanctorum coronetur, et injustitia iniquorum puniatur. Quod et Paulus apostolus in Epistola sua ostendit, dicens: « Justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant, et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum, in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus. In flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi (II Thess. I). » De quo adhuc subditur:

Thau. « Ingrediatur omne malum eorum coram te, et tu vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas. Multi enim gemitus 111.1199A| mei, et cor meum moerens. » Hoc quippe erat, fidelium turba ut rememoretur in conspectu Dei persecutorum suorum plaga, quatenus eos per condignam vindictam justum judicium Dei corripiendo humiliet, qui superbiendo multiplici persecutione non timuerunt confessores Dei fatigare. Vindemiare enim est unumquemque operum suorum fructum metere. Vindemiat enim Dominus hostes suos, qui sanctos ejus vindemiaverunt, quando pro contritione temporali, qua illos ad probationem eorum opprimere permissi sunt, in futuro judicio perpetuam faciet recipere ultionem. Sed hoc intimandum est quod quando sancti viri deprecatorio more contra hostes suos rogant, non voto malitiae, sed spiritu prophetiae, hoc quod eis praesciunt futurum praedicunt: 111.1199B| vel etiam contra spiritales nequitias orant, quos incorrigibiles esse sciunt, ut justam a Domino recipiant sententiam. Hinc est illud quod in Psalmo Propheta Dominum contra nocentes se precatur, dicens: « Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me (Psal. XLIII). » Assumpta pro nobis clamat infirmitas, ut damnentur nocentes, id est diabolus, cum ministris suis, quod noverat esse venturum. Malos enim judicari, damnari est, quia nequeunt in disceptatione liberari, qui semper pravis actionibus probantur implicati. Sed hoc, ut dictum est, ad diabolum pertinet cum sequacibus suis, per quos provenit Judaicae voluntatis iniquitas. Nam cum ipse praecipiat, Pro inimicis vestris orate, hominibus haec non potest convenire sententia. Ipsos 111.1199C| ergo petit debere damnari, quos virtute praescientiae suae novit ad poenitudinem remedia non venire. Nam in subsequentibus ubi venit ad homines, converti eos desiderat, non perire, ut est illud: « Confundantur et revereantur inquirentes animam meam; avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala (Psal. XXXIX). » Hic jam ubi venit ad homines corrigibiles, non maledictio funditur, sed correctio postulatur. Confundi est facta sua erubescere, et in meliorem sententiam commutari. Nam et illi confusi dicuntur, qui conjunguntur ad poenam. Sed ut hoc magis conversionem intelligere debuisset, addidit « revereantur, » id est, emendati colant, quem persequendum esse putaverant.

CAPUT II. 111.1199D|

Aleph. « Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion? Projecit de coelo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. » Ventum est ad secundum alphabetum, ubi sicut in primo obstupescendo Hierosolymitanae urbis improvisam ruinam, et plebis Judaicae insperatum casum propheta deplorabat, sic etiam nunc admirando quaeritat: Quomodo pulcherrima habitatio Sion, et inclyta Israelitarum gens, quae angelico ministerio suffulta, per ipsius Domini ducatum de terra Aegypti per mare Rubrum translata est, et in deserto multis miraculis ac divinis solatiis diutissime per Mosen et 111.1200A| Aaron educata, ita ut vocabulo scabelli pedum Domini propter statum divini cultus, qui in ipsa plebe tunc praecipuus erat, merito nuncuparetur, nunc de summa felicitate in maximam miseriam in die furoris Domini et vindictae in eam prolatae, quasi de coelo in terram projecta et conculcata sit? Mystice autem anima peccatrix, quae quondam habuit lumen scientiae, et speculum divinae contemplationis, quando pedes Domini, hoc est, vestigia praeceptorum ejus, in cordis illius secreto consistebant, nunc propter caecitatem cordis et nequitiam pravae actionis, de culmine virtutum in foeditate terrenorum desideriorum prolapsa, justo judicio Dei spreta atque derelicta ab hostibus conculcatur. Unde merito propheta ejus deflet ruinam, quia a summo 111.1200B| honore ad maximam devoluta est miseriam, per quam omnium jam despectui patet et irrisioni.

Beth. « Praecipitavit Dominus nec pepercit, omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Judae, et dejecit in terram, polluit regnum et principes ejus. » Propter peccata enim Judaeorum, et transgressiones quibus transgredientes legem Dei testimonia ejus non custodierunt, servientes diis alienis et adorantes idola, et simulacra eorum venerantes ad similitudinem gentium, quae circa eos erant, irritatus Dominus tradidit ipsum populum suum in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Omniaque speciosa Jacob, quae habebat in ornatu famosissimi templi, et cultu celeberrimo quo se nobiliores caeteris gentibus esse credebant, 111.1200C| Dominus praecipitavit, et destruxit in furore suo munitiones urbium Juda, statum murorum ac turrium in terram dejiciens, polluitque honorem regni et principatum ejus, ita ut nobiliores eorum hostes sui captivos ducentes in servitutem redigerent, et eunuchos facerent atque deformes, sicut liber Isaiae testatur, ubi ipse propheta ad regem Ezechiam locutus est, dicens: « Ecce dies veniunt et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem. Non derelinquetur quidquam, dicit Dominus: et de filiis tuis, qui exibunt de te quos genueris tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (Isa. XXXIX). » Mystice autem destruit Dominus speciosa Jacob, cum decorem animae, diabolica 111.1200D| arte decrepitae, spernit, et munitionem doctrinae saeculari sapientia conditae, in qua maxime confidebat, diruit. Polluit honorem regni et principatum ejus, quem habuit in perceptione baptismatis, et unctione sacri chrismatis, ita ut jam non mereatur cum caeteris fidelibus ab apostolo Petro audire: « Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut annuntietis virtutes ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II). » Quando diversis servit vitiis, et obtemperat hostis antiqui suasionibus malignis, de quo et subditur:

Ghimel. « Confregit in ira furoris omne cornu Israel, avertit retrorsum dexteram suam a facie 111.1201A| inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorans in gyro. » Non solum enim universum regnum Judaeorum Dominus destruxit, et defensionem dexterae suae ab eis auferens, terram eorum in manus hostium ad devastandam tradidit, sed et Hierusalem mysticam quando a Domino recesserit, et diis alienis et diversis sceleribus servierit, defensione coelestis auxilii privatam flammae libidinis et furori hostium ad succendendum tradit. Dextera enim Patris Dei unigenitus Filius est, per quem et solatium et defensionem fidelibus suis praestat: sed quando illo offenso, non meremur ab inimicis liberari, quasi traditi videmur, cum defensorem nullum habemus. Unde propheta quasi desertum a Domino populum Judaeorum conquestus in Psalmis ait: « Utquid avertis 111.1201B| manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? » (Psal. LXXIII.) Quasi offenso, quasi irato Domino, dicit: qui noluit peccatores populos intueri, ut adhuc in sua videantur permanere nequitia. Ille enim quos dispensatione mirabili placatus attenderit corripit, quos propitius intuetur emendat. Quod autem dicit: « Dextera tua de medio sinu tuo in finem, » significat quod sicut Mosi manus dextera, Domini jussu de sinu prolata, leprosa conspecta est, iterumque in sinum retracta curata, ita populus Judaeorum exiens a Domino Christo immundus fiat, ad eum vero conversus ad pristinam redeat sanitatem.

Daleth. « Tetendit Dominus arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et 111.1201C| occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion, et effudit quasi ignem indignationem suam. » Tetendit Dominus arcum suum quasi inimicus, et dexteram suam firmavit quasi hostis, cum dimicantes contra Hierusalem Chaldaeos, sive Romanos, superiores fecit, data illis potestate ut incenderent templum et destruerent muros civitatis, eo quod ipse iratus non parceret illis, qui aliquando patribus eorum placatus terram diversarum gentium ad possidendam distribuit; sicut Psalmista testatur ad Dominum dicens: Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos, afflixisti populos et expulisti eos. Non enim in gladio suo possidebunt terram, et brachium eorum non salvabit eos, sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam 111.1201D| complacuit tibi in illis. Ne enim putarent Hebraei se triumphatores suis viribus exstitisse, profitetur illos non in suo gladio fuisse victores, nec terram gentium sibi propria fortitudine vindicasse. Brachium pro robore dicimus, quoniam ipso dimicante pugnatur, sed istud brachium non eos ab inimicis suis liberare praevaluit, quos specialiter virtus divina salvavit. Sic dum Hebraeorum actus exponitur, humano generi proficua doctrina praestatur. Dextera enim significat prosperam partem, brachium fortitudinem, illuminatio consilium, quae Dominus praeliantibus confert, quando victoriam donare dignatur. Sed ne dicerent: Patres nostri suo merito placuerunt, ideo tanta sunt a Domino consecuti, intulit, non 111.1202A| meritis datum. Sed quia ita sit Deo placitum, cujus est gratuitum omne quod praestat, complacet etiam in illis, quando de toto mundo sola gens electa est, de qua Salvator Dominus adveniret, qui brachium, victoria et fortitudo est nostra: cui si peccavermius, et diutius per patientiam ejus exspectati ad eum per poenitentiam reverti noluerimus, tendit arcum judicii sui contra nos, et dextera potentiae suae quidquid ornatu scientiae vel virtutum visi sumus habere, totum dissipat: et exercet in nobis vindictam indignationis suae, eo quod noluerimus intelligere misericordiam et beneficentiam immensae clementiae suae.

He. « Factus est Dominus velut inimicus: praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit 111.1202B| munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. » Factus est Dominus velut inimicus synagogae Judaeorum, quando eam hostili gladio devastari fecit, dejecit moenia, et destruxit munitiones illius, et replevit in ipso populo humiliatum et humiliatam, hoc est utrumque sexum multiplici confusione despicabilem reddidit. Juxta allegoriam vero, sicut moenia in urbibus pro ornamento sunt munitiones vero in defensionem, ita alia sunt dona quae nos muniunt, alia quae ornant: prophetiae quippe, doctrina, genera linguarum, curationum virtus, quasi quaedam moenia mentis sunt. Quae etiamsi quisque non habeat, stare munitus per fidem et justitiam potest: quamvis ornatus virtutum altitudine minime esse videatur. Fides 111.1202C| vero, spes et charitas non nostra moenia, sed munitiones sunt, quas si habere negligimus, hostium insidiis patemus. De Judaea ergo quia prophetiam atque doctrinam, vel miraculorum signa abstulit, moenia praecipitavit: quia vero spem, fidem et charitatem propter ejus duritiam auferre permisit, munitiones ejus dissipare studuit. Rectus vero ordo servatus est, ut prius moenia et post munitiones dissipatae dicerentur: quia cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea virtutum dona quae ad manifestationem spiritus data sunt, et postmodum spei, fidei, atque charitatis fundamenta destruantur, quae cuncta Dominus, a perfidis ablata, gentilitati tribuit, atque ex his, quae infidelibus abstulit, mentes fidelium ornavit. Unde et scriptum est: Speciei domus dividere 111.1202D| spolia. Cum enim virtutum spolia a Judaeis abstulit, domui cordis gentilium, quam per fidem inhabitare dignatus est, specie donorum dedit, quod videlicet gestum est cum verba Dei et Judaeorum populus ad solam litteram, quae occidit, acciperet, et conversa gentilitas per spiritum, qui vivificat, penetraret.

Vau. « Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum, et opprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. » (Hieron.) Propter peccata enim Israelitarum dissipavit tentorium suum, quasi hortum demolitus est tabernaculum suum. In oblivionem 111.1203A| tradidit festivitates et sabbata, et totam gentem spernens simul cum regibus et sacerdotibus in opprobrium captivitatis dedit. In tentorii enim nomine et tabernaculi, quamvis videatur unum sonare eo quod tabernacula inde sint dicta, quod cortinae distentae funibus tabernaculis intra stantibus appenderentur, quae tentoria sustinerent: tamen in tentorio illud tabernaculum quod Moyses in deserto fabricavit, et in tabernaculo hoc templum quod Salomon in terra repromissionis aedificavit, possumus accipere, quae utraque propter scelera habitatorum Dominus in manus hostium tradidit, sicut in Psalterio legitur: « Repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines: et tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines 111.1203B| eorum in manus inimici (Psal. LXXVII). » Rursumque per praesentem prophetam, id est Jeremiam, Dominus in superioribus ait: « Faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis, et patribus vestris, sicut feci Silo: projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres meos universum semen Ephraim (Jerem. XXVI). » Unde nobis videndum est, ne propter iniquitates nostras habitaculum pectoris nostri deserat inhabitator Spiritus sanctus, respuat sacerdotium et despiciat ordinem regiminis nostri, fiamusque sicut hortus dissipatus, ubi nullus virtutum gignitur fructus. Metuendum igitur est ne tanta suavitate et jucunditate privati, in amaritudinem et foeditatem perveniamus sempiternam. Dicit enim 111.1203C| Corinthiis manifeste Paulus apostolus: « Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. I). » Et item: « An nescitis, inquit, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est, quem habetis a Domino, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. II). »

Zain. « Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni. » Altare suum repulisse, 111.1203D| et sanctificationi suae maledixisse Dominus dicitur: quia hostias secundum legem oblatas, quas salutares ibidem appellat, et altare in quo eaedem hostiae offerebantur respuit, ad diripiendaque hostium manibus tradidit, simul cum urbe, atque propugnaculis ejus: clamoremque blasphemiae iidem hostes in domo Domini dederunt, ubi quondam laudes in solemnitatibus variis per diversa organa, sacerdotes et levitae templo et ritu inviolato canebant: quod olim Isaias propheta deplorabat dicens: « Ecce respice, populus tuus, omnes nos, et civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est. Hierusalem desolata domus sanctificationis nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Isa. 111.1204A| LXIV). » Mystice autem repulit Dominus altare suum, quando peccatis nostris exigentibus, quasi ingratam despicit aram cordis nostri, et avertit faciem suam a nobis, unde salvi fieri debueramus, sicut scriptum est: « Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX). » Nec preces nostras attendit, neque oblationes recipit. Maledicit sanctificationi suae, quando Christianum nomen in quo gloriabamur, et quod in sacro baptismate per sancti chrismatis unctionem suscepimus, pollutum duxerit, quia facinora nostra et pravi actus nostri hoc promeruerunt. Tradit in manus omnium inimicorum nostrorum omnia arma nostra et munitiones in quibus confidebamus, quoniam in omni conversatione nostra ad nihilum redacti sumus, nec praepositos neque defensores 111.1204B| jam utiles habere meremur, quia in domo Domini, ubi laus, honor et gloria confessionis sonare debuit, ibi clamor et blasphemia resultant et negotiatio terrena exercetur: pro quo irritatus Dominus flagellum de funiculis faciens omnes ejecit de templo, nummulariorum effudit aes, et cathedras columbas vendentium evertit.

Heth. « Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion, tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione. Luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. » Urbs ista cujus Dominus cogitavit dissipare murum tetenditque funiculum, hoc est, rectam et condignam mercedem nequitiae suae reddere ei disposuit, synagoga est Judaeorum, quae semper superbe et contentiose agebat 111.1204C| contra Dominum, prophetas ejus et nuntios ad se missos persequens, novissime vero ipsum haeredem, hoc est, unicum filium ejus interfecit. Unde et ipse Dominus justus judex et justitiam diligens, non avertit manum suam a perditione ejus, sed terram illius quasi funiculo metiens, hostibus partiendam dividit. Murum et antemurale dissipavit, cum angelorum custodiam et defensionem, quam Domini pietate et patrum suorum merito olim habuerant, ab ipsa secedere fecit. E contrario vero, alia est urbs illa, de qua in Isaia legimus post contritionem Moab canticum celebre compositum esse, ubi ita legitur: « In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae salvator, ponetur in ea murus, 111.1204D| et antemurale. Aperite portas et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem (Isa. XXVI). » [MAURUS.] Quae est ista urbs, nisi illa quae in monte sita latere non potest? de qua et in alio loco scriptum est: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLIII). » Et rursum: « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI). » Hujus urbis ille conditor est, de quo loquitur Pater: Iste aedificabit civitatem meam. Imo urbs fortitudinis nostrae salvator est, id est, Jesus: « Et ponetur in ea murus et antemurale, » murus bonorum operum, et antemurale rectae fidei, ut duplici septa sit munimento. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc antemurale, sive circummurale, de vivis lapidibus exstruitur, qui juxta 111.1205A| Prophetam volvuntur super terram, etc. Quod autem dicit: « Aperite portas et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem; » praecepit Dominus angelis, qui portis urbis Dominicae praesidebant, ut aperiant portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem, non populus Judaeorum, qui abjectus est, sed gens justa, quae ex fide fidelium nomen accepit, utique ille de quibus et sanctus loquitur: « Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII). » Has autem portas nullus poterit ingredi, nisi qui de portis mortis fuerit liberatus, et cum Psalmista dixerit: « Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX). » Cum enim de portis mortis fuerimus erepti, tunc in portis filiae Sion 111.1205B| omnes laudationes Domini cantare poterimus, et quomodo portas mortis reos esse peccati, de quibus ad Petrum dicitur: « Portae inferi non praevalebunt adversum te (Matth. XVI), » sic portas omnia opera virtutum, quasi qui fuerit ingressus unam inveniet portam, de qua dicitur: « Haec porta Domini: justi intrabunt in eam (Joan. XIV). » Et quomodo per plures margaritas ad unam pergitur margaritam, sic per multas vias et portas pervenimus ad eum qui dicit esse se viam, et portam per quam ingredimur ad Patrem.

Theth. « Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus, regem ejus et principes ejus in gentibus. Non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. » Hoc describit 111.1205C| sermo propheticus, quod destructa Hierusalem terrena, imo synagoga Judaeorum, doctores ejus et defensores, quos portarum et vectium nomina denotant, contriti sunt atque dissipati reges ejus et principes, atque prophetae jam non sint in illa: sed nec legem inviolatam habeant, neque visionem propheticam a Domino habere mereantur: quia ipsum verum legislatorem, et Dominum prophetarum praesentialiter ad se venientem recipere dedignabantur. Ipse enim finis est legis ad justitiam omni credenti: verusque Propheta paternam, et suam credentibus annuntians voluntatem, de quo Moses olim Israelitis ait: « Prophetam vobis Dominus suscitabit de fratribus vestris, tanquam me ipsum audiatis. Et erit, omnis quicunque non audierit prophetam illum, 111.1205D| exterminabitur anima ejus de populo suo (Deut. XVIII). »

Iod. « Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis. Abjecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem. » Sederunt in terra, qui terrena, non coelestia secuti sunt desideria; conticuerunt senes eorum, quia non habuerunt spiritalem scientiam legis Dei, unde nec jam deserta veritate consilium utile auditoribus suis praebere valebant. Filiae Sion conspersae sunt capita sua, accinctaeque ciliciis, lugubri indutae sunt tegumento, quoniam ornatum virtutum, et sapientiae spiritalis, quo ad coelestis regis thalamum pertingere debuerant non 111.1206A| servaverunt. Idcirco abjecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem, cum mentes tristitia terrena gravatas in ima depresserunt, nec jam ad coeleste gaudium ullo modo aspirare praesumpserunt. Haec ergo omnia admonet nos ne simus segnes et tepidi ad discendam divinam sapientiam, et virtutum opera exercenda, ne forte propter inertiam nostram spernendo deserat nos auctor noster, destituamurque omni solatio, nec jam habeamus portis et vectibus destructis reges et principes qui nos ducant in viam justitiae, nec jam lex Dei et prophetarum oracula illuminent corda nostra: sedeamusque in terra carnis nostrae desideriis quasi cinere polluti, et vitiorum setis circumamicti, totam gloriam, quam in coelesti regno habere potueramus, perdamus: jaceamusque 111.1206B| in terra, donec caro nostra in pulverem, unde sumpta est, revertatur, et finis noster fiat interitus sempiternus.

Caph. « Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea. Effusum est in terra jecur meum, super contritionem filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. » Videns propheta nimiam contritionem gentis suae templumque incensum et civitatem devastatam, nullique sexui, vel aetati hostes in nece parcere, ingenti dolore turbatus, fletu maximo deplorat, ita ut oculi prae lacrymis deficiant, et omnis jucunditas desiderii vertatur in anxietatem cordis. Quid enim majus dolendum fuit, quam quod natio antiqua, et semen patriarcharum atque amicorum 111.1206C| Dei, divinis legibus erudita, et prophetarum oraculis saepius confortata, in tantam apostasiam venerit, ut Dei sui oblita propter immanitatem scelerum traderetur in manus hostium Dei nomen blasphemantium. Sed et nunc pari modo deflenda est ruina animarum quondam fidelium, quae pretio sanguinis Christi redemptae, et unda baptismatis a sordibus peccatorum ablutae, mysticaque unctione consecratae, iterum nunc in coenum et sordes vitiorum devolutae sunt, ita ut hi qui innocentiam et simplicitatem parvulorum videbantur imitari, in plateis mundi et saeculi desideriis ab hostibus spiritalibus enecentur. Hanc ruinam maximam perfidae civitatis ipse Dominus in Evangelio legitur deplorasse, ubi scriptum est: « Cum appropinquaret Jesus Hierusalem, 111.1206D| videns civitatem flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique et ad terram consternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. XIX). » [ Greg. ] Hoc semel egit cum perituram civitatem esse nuntiavit, hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos, qui nesciunt cur plangantur, qui juxta Salomonis verba, 111.1207A| « laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II): » quia si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis plangerent. Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant: ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Tunc anima per cogitationem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in mortem filii ejus cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Sed tunc frustra 111.1207B| quis quaerit consolationis auxilium, cum in fine extremum urget judicium. Recte subjungitur:

Lamed. « Matribus suis dixerunt, Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. » Frustra tunc auditores negligentes quaerunt a doctoribus suis triticum verbi et vinum gratiae spiritalis, cum in terrenis negotiis et voluptatibus saeculi ad defectum pervenerint praesentis vitae, et sub ipso magistrorum nutrimine tempus indultum perdiderint in prava conversatione. Non enim tunc tempus est remedii, sed ultionis, quando districtus judex veniet, singulorum actus et vitam discutere, per discretionem justi examinis. Hinc est quod in Evangelio adveniente sponso, fatuae virgines 111.1207C| prudentes postulaverunt ut de oleo suo aliquantum eis tribuant, quia lampades earum exstinguuntur (Matth. XXV). Quod tamen accipere non merentur: quia quisquis nunc ad correctionem atque meliorationem suam perdit sibi tempus concessum, nequaquam tunc alieni operis postulat auxilium. Tunc regni janua lugentibus clauditur, quae modo quotidie poenitentibus aperitur. Erit namque tunc poenitentia, sed fructuosa jam non erit, quia nequaquam tunc veniam inveniet, quia aptum veniae tempus perdidit. Hinc etenim Paulus dicit: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). » Hinc propheta ait: « Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV). » Unde et easdem fatuas virgines invocantes 111.1207D| Dominus non audit: quia interclausa regni janua, is prope esse poterat, prope jam non est. Ibi enim jam a Domino non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod jussit. Qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Hinc etenim per Salomonem Dominus dicit: « Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, quando venerit super vos tribulatio et angustia, calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit; tunc invocabunt me, et non exaudiam; 111.1208A| mane consurgent, et non invement me (Prov. I). » Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus quando veniat praevidere. Ecce nunc ipsum diem in quo loquimur ad inducias conversionis accipimus, et tamen mala quae fecimus flere recusamus. Non solum commissa non plangimus, sed etiam quae defleantur augemus, aut si aliqua nos aegritudo, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, inducias vivendi quaerimus, ut peccata nostra defleamus, et eas cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habemus. Proinde incomparabilem ruinam Synagogae, vel potius animae Christianae, propheta conspiciens, ad ipsam Hierusalem sermonem convertit dicens.

111.1208B| Mem. « Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Hierusalem? Cui adaequabo te, et consolabor te virgo, filia Sion? Magna enim velut mare contritio tua, quis medebitur tui? » Magna enim dignitate synagoga Judaeorum temporibus legis et prophetarum, sub regibus et sacerdotibus, multis gentibus et nationibus excellebat, cui lex divina regni ducatus et cultus pietatis erat, cuique per evangelicam ostensionem et propheticam visionem secreta sua ipse Dominus revelavit, et quae vitanda quaeve agenda erant suo oraculo demonstravit. At postquam deseruit Deum et vano errore delusa ad idololatriam declinavit, valida collisione contrita est, et fluctibus persecutionum quasi maris tempestatibus conquassata atque submersa est. Similiter et 111.1208C| animae Christianae, cujus a statu rectae fidei, et celsitudine virtutum, immensa virtutum ruina fuit, nullius est miseria coaequanda, quae ex consortio divino, et societate angelorum sanctorum in malignorum spirituum decidit dominium, qui eam variis vitiis atque sceleribus captivatam, huc illucque per saeculi undantes luxus ac casus vertendo, in foveam perditionis propellunt, in barathrumque gehennae perpetualiter puniendam praecipitare contendunt. Hinc ergo unde tanta mala supervenerint, propheta subjungendo ostendit dicens:

Nun. « Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Viderunt autem tibi assumptiones falsas et ejectiones. » Sicut ergo quondam 111.1208D| pseudoprophetae falsis vaticiniis et mendacibus promissis gentem Judaeorum seducebant, ita et nunc haeretici atque schismatici fictis opinionibus, et dolosis argumentationibus corda simplicium a veritate rectae fidei et statu bonorum operum subvertere certant: hoc attestante Petro apostolo qui in Epistola sua ita ait: « Fuerunt vero pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui inducent sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negantes, superducentes sibi celerem perditionem, et multi sequentur luxurias eorum, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur, quibus judicium jam olim non cessat, et perditio non dormitat (II Petr. 111.1209A| II). » Hinc et per Isaiam dicitur: « Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isa. V). » Qui enim peccanti et iniquis operibus attendenti promittit impunitatis securitatem, propheticae maledictioni subjacebit. Similiter et ille, qui bonum actum per invidiam detrahit, et benefacienti contradicendo adversabitur: vae sempiternum, si non se correxerit, habebit. Unde cavendum est ne pro veritate sequamur mendacium, ne pro lumine tenebras. « Multae enim sunt viae quae videntur hominibus rectae, et novissima eorum perveniunt in profundum inferni (Prov. XIV). Est quoque periens in justitia sua, cui dicitur: Ne sis justus multum (Eccli. VII). » Quas 111.1209B| ob causas Israel promittit se via ambulaturum regia, nec ad sinistram, nec ad dexteram declinaturum. Et ut loquar quod sentio, difficile hoc maledicto quis carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam, et bonos despicimus propter inopiam. Unde significantius interpretatus est Aquila: « Vae qui dicunt malo, Bonus es, et bono, Malus es, » et in hunc congruit sensum illud quod Salomon in Proverbiis loquitur: « Qui judicat justum injustum, et injustum justum, abominabilis est uterque apud Deum (Prov. XVII). »

Samech. « Plauserunt super te manibus, omnes transeuntes per viam, sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem: Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae 111.1209C| terrae? (Hieron.) » Gaudium exprimit inimicorum, quo laetati sunt de casu Israelitarum, qui plaudentes manibus, ore sibilantes, caputque moventes, in manus inimicorum de summa felicitate eos decidisse cum irrisione insultabant. Motus autem capitis ad consuetudinem pertinet nimis irascentium, et invidia aestuantium. Nam quotiens furore succendimur, turbulenta commotione capitis comminamur. Unde est illud quod Judaei Dominum Christum in cruce pendentem praetereuntes blasphemabant, moventes capita sua et dicentes: « Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII). » ad eumdem sensum respicit hoc quod subjungitur:

Phe. « Aperuerunt super te os suum, omnes inimici 111.1209D| tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus, dixerunt, Devorabimus. En ista dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus. » (MAURUS). Illum enim diem hostes semper desiderabant venire, quia liceret eis totam simul gentem Judaeorum gladio occisionis et vastationis devorare; sed quia hoc minime ita evenire potuisset, nisi multitudine impietatum suarum Dominus hoc justo judicio fieri permisisset, continuo propheta subjungit:

Ain. « Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis. Destruxit et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, exaltavit cornu hostium tuorum. » (Hieron.) « Saepius ergo Synagoga Judaeorum Dominum 111.1210A| irritans, jamdudum justam pugnam promeruisset, nisi eam conditoris sui bonitas diu tolerans pie et patienter sufferret. Sed quoniam converti et cessare noluit a coepta nequitia, tandem secundum merita sua condignam ultionem recepit. Sic olim ad Moysen famulum suum quando pro populo ad idololatriam converso orabat, Dominus respondit, dicens: Dimittam juxta verbum tuum, verumtamen in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. » Unde nunc dicit: « Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis, destruxit et non pepercit, » quoniam plagas quas in prophetis et lege frequenter comminando praedixerat, tandem ad iracundiam provocatus super eos inducebat. Igitur si haec corporales 111.1210B| inimici contra Hierusalem terrenam tunc fecerunt, quid spiritales nequitiae et ministri antiqui hostis facturi sunt erga spiritalem Jerusalem, hoc est animam Christianam, quando eam, pro suis iniquitatibus sibi a Domino traditam, undique poenis, undique doloribus circumdant, nec eam quidquam tunc juvat quod in praeterita aetate aliquid de terrena felicitate habuerat! Unde eam Dominus sub typo periturae civitatis sicut jam supra ostendimus deflevit, dicens: « Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique. » (Greg.) Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore, cui ea 111.1210C| quae adsunt, ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est ubi justi laetantur, et cuncta quae modo ad pacem sunt, tunc in amaritudinem rixae vertentur, quia rixari secum incipit: Cur damnationem quae patitur non expavit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clausit? Unde et dicitur: « Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. » Perversa quippe anima rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia videre futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbant; dumque 111.1210D| in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Unde bene scriptum est: « In die bonorum ne immemor sis malorum (Eccli. XI). » Et unde per Paulum dicitur: « Qui gaudent tanquam non gaudentes sint (I Cor. XXVII), » quia et si qua est praesentis temporis, ita est agenda laetitia, ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria, quatenus dum mens pavida extremae ultionis timore transfigitur, quantum nunc praesens laetitia, tantum post ira subsequens temperetur. Hinc namque scriptum est: « Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. XVIII). » Sequentis enim ira judicii tanto tunc districtior portabitur, 111.1211A| quanto nunc et inter culpas minime timetur. Sequitur: « Quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo. » Qui unquam sunt humanae animae majores inimici, quam maligni spiritus, qui hanc exeuntem a corpore obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus foveant: quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad satietatem suae damnationis trahentes coarctant, ut in ipsa jam extremitate vitae deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit, quia operari jam bona non licet, quae cum licuit agere contempsit. Cogitandum valde est quantum nobis erit terribilis hora nostrae resolutionis, qui pavor moeroris, quanta tunc omnium 111.1211B| malorum memoria, quae oblivio transactae felicitatis, quae formido et consideratio judicis. Quid ergo esse nobis de praesentibus ad delectationem debet, quando cunctis simul transeuntibus non valet transire quod imminet, quando et hoc funditus finitur quod diligitur, et illud incipitur, ubi dolor nunquam finitur? Tunc maligni spiritus egrediente anima sua opera requirunt, tunc mala quae suaserunt replicant, ut sociam ad tormenta trahant. Potest et hoc aptari illud quod sequitur:

Sade. « Clamavit cor eorum ad Dominum, super muros filiae Sion. » (Hieron.) Clamor hic intentionem mentis, non exaltationem vocis significat. Clamant enim perversi homines, sive nequitiae spiritales coram Domino super muros filiae Sion, cum potestatem, 111.1211C| qua dominantur plebi vel animae peccatrici, suae ascribunt potentiae, non judicio permissionis divinae, quorum blasphemia, qua contra Dominum clamant, condigna non evadet tormenta. Cum enim expleverint superni arbitri in adversariis suis secreta judicia, tunc et ipsi reatus sui justa recipient praemia. Nullae enim personae parcunt, quia omnibus quibus possunt, et quantum permittuntur, nocere cupiunt, eosque perditionis suae consortes habere quaerunt. (Greg.) Unde nec opus est hoc solummodo de perversa anima dicere, quia eam coangustare quaerunt, cum ad electos quosque egredientes veniant, et suum in illis, si praevaleant, aliquid requirant. Unus autem in omnibus exstitit, qui ante passionem suam libera voce dixit: « Jam non multa loquar vobiscum, 111.1211D| venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). » Quia enim hunc mortalem hominem vidit, suum in illo mundi princeps aliquid invenire posse credidit, sed sine ullo peccato a mundi corruptione exiit, qui sine peccato in mundum venit. Hoc de se contra mundi principem nec Petrus dicere praesumpsit, qui audire meruit: « Quaecunque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelo; et quodcunque solveris super terram, solutum erit et in coelo (Matth. XVI). » Hoc nec Paulus dicere praesumpsit, qui priusquam mortis debitum solveret, ad tertii coeli secreta pervenit (II Cor. XII). Hoc nec Joannes dicere ausus est, qui pro amore praecipuo in Redemptoris sui pectore in 111.1212A| coena recubuit (Joan. XXI). Nam cum Propheta dicat: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L), » sine culpa in mundo esse non potuit, qui in mundum cum culpa venit. Hinc namque idem Propheta ait: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). » Hinc Salomon ait: « Non est homo in terra, qui faciat bonum et non peccet (Eccli. VII). » Hinc Joannes dicit: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Hinc Jacobus ait: « In multis offendimus omnes (Jac. III). » Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione concepti sunt, in eorum procul dubio, vel actione, vel locutione, vel cogitatione, aliquid suum princeps mundi 111.1212B| hujus habuit. Sed idcirco illos, vel post rapere, vel prius tenere non potuit, quia eos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum solvit, ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita morte liberavit. Ait enim: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. » Unde juxta illud quod nos Propheta exhortatur, dicens: « Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et per noctem, non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. » (MAURUS.) Omni tempore lacrymas per compunctionem cordis effundere debemus, 111.1212C| qui auctorem nostrum nostris iniquitatibus offensum non ignoramus: non dissolvamur pigra mertia, nec per desidiam et vanam securitatem cesset a lacrymis pupilla oculi nostri. Praeoccupemus faciem Domini in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Lavemus per singulas noctes lectum nostrum lacrymis, stratum, nostrum rigemus, misericordiae operibus insistamus, et eleemosynam pauperibus largiter tribuamus, et tam pro nobis, quam etiam pro proximis nostris et nobis commissis, misericordiam Domini assidue deprecemur. Unde et sequitur:

Coph. « Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Leva ad eum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui defecerunt in 111.1212D| fame, et in capite omnium compeditorum. » (Hieron.) Consurgit in nocte, qui in tribulatione praesentis vitae torporem a se excutit negligentiae; laudat in principio vigiliarum, qui in omni conversatione sua strenuum se adhibet et cautum, et quidquid adversitatis patitur, totum ad confessionem laudis Dei convertere nititur. Effundit sicut aquam cor suum ante conspectum Domini, qui ex intimo affectu cordis producit lacrymas compunctionis. « Sacrificium Deo est spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Levat ad Dominum manus suas pro animabus parvulorum suorum, qui defecerunt fame in capite omnium compeditorum, qui operationem misericordiae pro humilibus 111.1213A| et parvulis Christi membris, fame et siti usquequaque in terminis mundi laborantibus, curam adhibet ex sincera dilectione. Nullum enim munus Deo acceptabilius est quam compunctio cordis, prolata ex radice verae dilectionis. Hinc est illud, quod in Evangelio Dominus cum ingressus fuisset in domum Pharisaei, ad prandium discubuit, magis lacrymis mulieris peccatricis, quam delicias epularum Pharisaei probavit, ubi ita legitur: « Ingressus domum Pharisaei discubuit, et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod recubuisset in domo Pharisaei attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et unguento ungebat. Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: 111.1213B| Hic si esset propheta sciret utique, quae et qualis esset ista mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII). » [Greg.] Sed jam iste superbus et arrogans qua sententia convincatur, audiamus. De duobus quippe ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus minus, alius amplius debet; utrorumque debito dimisso, quis amplius largitorem debiti diligat, interrogatur. Quibus verbis protinus ille respondit: « Ille plus diligit, cui plus dimittitur. » Qua in re notandum est quia dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur ei bona peccatricis, enumerantur mala falsa justi, cum dicitur: « Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis 111.1213C| suis tersit. Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravi non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unxit unguento pedes meos (Ibid.). » Post enumerationem vero subinfertur sententia: « Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Ibid.). » Quem namque Pharisaeus de falsa justitia praesumens nisi Judaicum populum, quem peccatrix mulier, sed ad vestigia Domini veniens et plorans, nisi conversam gentilitatem significat? Quae cum alabastro venit, unguentum fudit, retro secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes rigavit, capillis tersit, eosdemque quos infundebat et tergebat pedes osculari non destitit. Nos ergo illa mulier expressit, si toto corde ad Dominum post peccata redeamus, si ejus poenitentiae luctus imitemur. 111.1213D| Si igitur recta opera agimus, quibus opinionis boni odoris Ecclesiam respergamus, quid in Domini corpore nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes Jesu mulier stetit. Contra pedes enim Domini stetimus cum, inpeccatis positi, ejus itineribus retinebamur. Sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, jam retro secus pedes stamus, quia ejus vestigia sequimur quem impugnabamus. Lacrymis mulier pedes rigat, quod nos quoque veraciter agimus, si quibuslibet ultimis membris Domini per confessionis affectum inclinamur, si sanctis ejus in tribulatione compatimur, si eorum tristitiam nostram deputamus. Capillis mulier pedes, quos rigaverat, tersit. Capilli quippe superfluunt corpori, et quid abundans 111.1214A| terrena substantia nisi capillorum speciem tenet? quae dum ad usum necessitatis superfluunt, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo Domini pedes tergimus, quando sanctis ejus, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam larga manus affectum doloris ostendat. Rigat namque lacrymis Redemptoris pedes, sed capillis suis non tergit, qui utcunque proximorum dolori compatitur, sed tamen ex his quae sibi superfluunt, non miseretur. Plorat et non tergit, qui verba quidem doloris tribuit, sed non ministrando quae desunt vim doloris minime abscidit. Osculatur mulier pedes quos tergit, quod nos quoque plene agimus, si studiose diligimus, quos ex largitate continemus, ne gravis 111.1214B| nobis sit necessitas proximi, ne ipsa ejus indigentia quae sustentatur, fiat onerosa, et cum manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat. (MAURUS.) Igitur, postquam prophetam miseram civitatem ad poenitentiam et orationis lacrymas provocavit, ad ipsum Dominum si quomodo a vindicta eum placet verba deprecationis convertit, dicens:

Res. « Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae, si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? » Inter caetera quoque mala quae miserae genti Judaeorum acciderunt, illud quoque contigit, quod mulieres eorum parvulos infantes, et fructum uteri sui propter famis inopiam comederunt. Unde est illud: 111.1214C| Quia in obsidione Samariae mulier ad Joram regem clamavit pro occisione filii sui, quem cum vicina sua comedit, expetens, ut ipsius filius similiter ad comestionem ambabus daretur (IV Reg. VI). Sic quoque et in captivitate ultima Romanorum, sub Tito et Vespasiano principibus, mulier quaedam ex plebe trans Jordanem habitantium incolarum, Maria nomine, Eleazari filia, genere ac divitiis nobilis, cum alia multitudine fugiens in Hierosolymam recepta, cum caeteris obsidebatur. Ubi cum a raptoribus rebus omnibus et victualibus exspoliata fuerat, ad extremum necessitate famis cogente proprium filium lactantem interfecit, partemque ejus coquens comedit, partem vero in futurum ad comedendum reservavit. Unde et nidore assatae carnis ipsi raptores excitati, 111.1214D| cum factum compererunt, nimis exhorrentes secesserunt. Quod autem in sanctuario Domini sacerdotes et prophetae, pueri et senes, juvenes et virgines, gladio ceciderunt, historiae divinae nec non et libri Josephi historiographi de excidio urbis Hierosolymae manifeste docent. Mystice autem mulieres fructum uteri sui comedent, quando animae peccatrices justo judice Deo retribuente operum suorum condignam mercedem recipiunt. Occiditur propheta et sacerdos in sanctuario Domini, cum ipsi ministri altaris et praedicatores verbi Dei, propter negligentiam suam atque desidiam, de suo officio unde coronari debuerant, meritam poenam ultionis sortiuntur.

Sin. « Jacuerunt in terra foris puer et senex, virgines 111.1215A| meae et juvenes mei ceciderunt in gladio. Interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. » Jacent in terra foris puer et senex, cum illi qui innocentiam puerilem simulabant, vel illi qui videbantur consilio plebem regere, terrenis desideriis incumbentes, propter facinorosam vitam de civitate Domini ejecti, terrae cui animo inhaeserant coaequabuntur, pulvisque pulveri reddetur. Similiter et qui continentiam virgineam videbantur habere, et robur juventutis in operatione bona exercere, propter hypocrisin, quam coram oculis hominum gesserant, gladio futurae damnationis occidentur. Interfecit enim vindicta coelestis in die furoris Domini fictos simulatores, non veros exsecutores sacrarum virtutum. Unde in Evangelio 111.1215B| (Matth. XXV) virgines stultae in adventu sponsi leguntur mendicantes extra januam nuptiarum foris remansisse. Et in psalmis scriptum est: Juvenes ignem comedisse, et virgines eorum lamentatas non esse (Psal. LXXVII).

Thau. « Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris 111.1216A| Domini, qui effugeret, et relinqueretur. Quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. » Quasi ad diem solemnem hostes vocati sunt ad subversionem perfidae civitatis, quia id quod desiderabant, Domino permittente, eveniebat. Interitum enim Judaeorum quem appetebant, conspicere meruerant. Aliter, hostes quasi vocati ad solemnitatem veniunt, cum maligni spiritus in die judicii ad puniendos peccatores exsultantes conveniunt. Gaudent enim illi de ruina animarum, quia non ignorant ad suppletionem supernae civitatis, unde illi corruerant, creatum esse genus humanum, et ob hoc se privatos aeterna felicitate conspicientes, homines ne paradisum habeant toto nisu per invidiam praecipitare festinant. Hoc tamen non sine grandi dolore sancta 111.1216B| Ecclesia sustinet, cum filios suos quos baptismate genuit, et sacramentis divinis imbuit, sub inimicorum manu per diversa scelera quotidie cadere videt. Quod in sequentis libri initio satis lucide demonstrabitur, quoniam praesentem librum hic finem habere censemus.

LIBER NONUS DECIMUS. 111.1215|

111.1215B| (Hieron.) Primam partem Lamentationis Jeremiae, quae duobus alphabetis quasi Saphico metro 111.1215C| scripta constat, quia tres versiculos qui sibi connexi sunt, et ab una littera tamen incipiunt, heroici comma concludit, sicut jam supra ostensum est exponendo transcurrimus: nunc ad secundam partem, ubi tertium alphabetum, quod trimetro scriptum est, et a ternis litteris, sed eisdem, terni versus incipiunt, explanandam veniamus: hoc in primis volentes sciri quod haec pars primum calamitatem gentis Judaeae, seu potius humani generis deflendo pronuntiat, deinde sacramentum Dominicae incarnationis ac passionis manifeste exprimit, ubi Judaeorum persecutio et innocentis Christi poena ac mors describitur.

CAPUT III.

Aleph. « Ego vir videns paupertatem meam, in 111.1215D| virga indignationis ejus. » (MAURUS.) Conqueritur ergo populus fidelis paupertatem suam, in correptione indignationis Domini, quia plurimos a statu rectae fidei et studio bonorum operum in tenebras erroris et vitiorum barathrum cernit devolvi, « multi enim sunt vocati, pauci vero electi. »

Aleph. « Me minavit et adduxit in tenebras, et non in lucem. » Hoc est in tribulationem cadere permisit, et non in prosperitatem servavit.

Aleph. « Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die. » Hoc enim sentit, justi judicis sententia decernente, sibi juxta merita sua evenire, quod se recolit propriis actibus promereri. Illud tamen considerandum est quod dicit: Tantum in me vertit, et convertit manum suam. Convertere 111.1216B| enim saepe in Scripturis ponitur pro placare, ut est illud: « Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare 111.1216C| super servos tuos (Psal. LXXXIX). » Vertit enim Dominus manum suam, quando juste in reos debitam ultionem immittit, et convertit manum suam, quando misericorditer a vindicta sententiam suspendit. Scriptum est enim de illo: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. Dominus pauperem facit, et ditat, humiliat, et sublimat. Et in Deuteronomii cantico ipse dicit: « Ego occidam, et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo: et non est qui eripiat de manibus meis (Deut. XXXII). »

Beth. « Vetustam fecit Dominus pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. » In pelle et carne exteriora et mollia quaeque exprimit, in ossibus quoque robur internum. Vetustam ergo fecit Dominus pellem Judaeorum et carnem, quando in 111.1216D| exterioribus rebus per indigentiam fecit deformem. « Contrivit ossa eorum, » quando duritiam mentis eorum minuit. (Greg.) Hinc quoque per beatum Job dicitur: « Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate (Job XXX). » Bene hoc sanctae Ecclesiae vocibus congruit, quae dolorem persecutionis ultimae in infirmis graviter sentit: cumque ab illa alii pereunt, valentiores quique moerore cruciantur. Exterior quippe causa ejus est terrena dispensatio, interior vero, cura coelestis. Cutis ergo nomine infirmi signantur, qui nunc in ea exteriori utilitati deserviunt. Per ossa vero fortes ejus figurati sunt, in quibus corporis illius tota compago solidatur. Quia igitur aut provocati muneribus, aut persecutionibus afflicti multi in ea ab statu fidei infirmi 111.1217A| cadunt, eamque ipsi postquam ceciderunt persequuntur, quid aliud quam cutis suae nigredinem patitur, ut in ipsis postmodum foeda appareat, in quibus prius pulchra videbatur? Dum enim hi qui prius exteriora bene dispensare consueverant, contra electos Dei postmodum saeviunt, quasi cutis Ecclesiae anteactae justitiae colorem perdidit, quae ad nigredinem iniquitatis venit

Beth. « Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore. » (Hieron.) Quid est aedificare in gyro, nisi undique pressuris coarctare? Et quid est circumdare felle et labore, nisi amaritudine et labore repletam coangustare? Unde et subditur:

Beth. « In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. » (MAURUS.) In tenebrosis collocat 111.1217B| quasi mortuos sempiternos, quando omni solatio destitutos, nullam sinit de praesenti vita consolationem sperare afflictos. De quo adhuc subjungitur:

Ghimel. « Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar aggravavit compedem meum. » (Hieron.) Cum adversum se obsidionem vallo et aggeribus circumaedificatam conspicit, compedem suum aggravatum asserit, quia ejus exitum quomodo calamitatem evadat, non invenit. Quod sanctus Job similibus verbis expressit dicens: « Semitam meam circumsepsit, ita ut transire non possim, et in calle meo tenebras posuit (Job. XIX). » [Greg.] Quod ad infirma quoque membra sanctae Ecclesiae non incongrue refertur, quando per hoc quod prave sese egisse meminerunt, a bono quoque opere retardantur, et ex infirmitate 111.1217C| propria timidi, bona contra haec fortia aggredi non praesumunt. Timent enim magna bona incipere, qui se in suis actibus infirmos esse meminerunt. Et cum plerumque etiam bonum quod eligant nesciunt, quasi in calle suo positas tenebras perhorrescunt. Nam saepe ita de suo opere fit animus incertus, ut ignoret omnino quid virtus, quid culpa sit. In calle ergo suo tenebras invenit, qui in his quae agere appetit, quid eligere debeat nescit. Quia igitur saepe infirmitate, nonnunquam vero ignorantia peccatur, ex infirmantibus dicitur. « Semitam meam circumsepsit et transire non possum; » ex eis vero, qui ad ipsum opus bonum, quod eligant, caligant, subditur: « Et in calle meo tenebras posuit. » Ex poena etenim culpae est videre bonum quod agere debeat, tamen 111.1217D| implere non posse. Et rursum: « Ex graviori poena culpae est, quid agere debeat nec videre. » Unde et contra haec utraque Psalmistae voce dicitur: « Dominus, illuminatio mea, et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI)? Contra ignorantiae enim tenebras illuminatio, contra infirmitatem vero salus est Dominus, quando et ostendit quid debeat ad agendum appeti, et vires praebet, ut quod ostenderat possit impleri.

Ghimel. « Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. » (Greg.) Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat exaudire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quia hic inveniri non valet, alibi quaeratur. 111.1218A| Sed hanc dispensationis gratiam nonnulli etiam fidelium ignorant, ex quorum etiam persona per beatum Job alibi dicitur: Ecce clamabo vim patiens et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet (Job XIX). Non est enim qui judicet dicitur, quando judicare dissimulat ipse qui est, qui causam nostram contra adversarium, praeter eum qui judicet, non est. Nec tamen hoc sine judicio est, quod judicium differtur, quia et cum haec beatus Job diceret et sancti viri merita, et adversarii poena crescebat. Hoc ipsum ergo judicium judicis differre fuit, ut singuli juxta merita sua condignam mercedem in futuro reciperent.

Ghimel. « Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. » (MAUR.) Ut ostenderet validis 111.1218B| se tribulationibus coarctatam, lapidibus quadris se conclusam dicit, et semitam gressuum suorum subversam. Quia petrae solidam formam quadratam habentes, ubicunque positae fuerint, fixae jacent, nec alicubi relabi possunt. Mystice autem electorum populus lapidibus quadris apud iniquum concluditur, cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Cujus ille semitam subvertit, quia tormenta sua eum evadere non permittit, nec contentus est solummodo carnem cruciatibus affligere, imo etiam dolo et insidiis ejus animam funditus quaerit subvertere. Unde subjungitur:

Daleth. « Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. » Per has duas bestias ferocissimas, nimis dolosam et crudelem persecutionem antiqui 111.1218C| hostis exprimit, qui per ministros suos alium blandimentis, alium minis, alium suppliciis, a semita rectae fidei subvertere, et a spe coelestis auxilii, quasi desolatam atterere cupit. Unde sequitur.

Daleth. « Semitas meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam. » De hujus leonis insidiis Propheta in Psalmis testatur, dicens: « Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem (Psal. IX). » Oculi ejus in pauperem respiciunt, insidiatur in occulto sicut leo in cubili suo. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum abstrahit eum. In laqueo suo humiliavit cum, inclinavit se et cadet cum dominabitur pauperum. (Cassiod.) Actus Antichristi latronum consuetudini comparavit, qui occultas vias insident, ut interficiant 111.1218D| innocentes. Tale enim Antichristi regnum dicit futurum, quod ad martyrum coronam et infidelium ruinam constat esse permissum. Saepe enim in Scripturis divinis divites in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. Interficere vero innocentem est de religioso facere sacrilegum, ejusque animam perpetua morte damnare. Nam cum dicit, oculos ejus in pauperem respicere, non respicit ut prospiciat, sed ad hoc intendit, ut perimat. Leonem in cubili suo antefactum dicit Antichristum, qui atrociter et dolose laceraturus est populum Christianum. Inter initia enim persecutio Ecclesiae violenta tantum fuit, cum a paganis proscriptionibus, tormentis, caedibus Christiani ad idolorum sacrificia cogerentur. Altera fraudulenta, 111.1219A| quae nunc per haereticos et falsos agitur Christianos: novissima superest, quae per Antichristum praedicitur esse ventura, qua nihil periculosius, quoniam erit violenta nimis ex potestate regni singularis, et deceptiosa miraculis; ut sicut Dominus in Evangelio dicit: Seducat etiam, si fieri potest, electos. Proinde ad vim pertinet, quod positum est leo, ad dolos quod ait, in cubili suo: sic utraeque iniquitates ejus singulis sermonibus intimantur. Rapere vero pauperem, significat subitum periculum animae, ad quod ille nefandissimus trahere nititur innocentes. Dum attrahit eum, id est, dum illum a veritate culturae ad nominis sui venerationem molitur adducere. In laqueo suo humiliavit eum. Laqueus significat dolum, quo simplicium corda capiuntur, et velut nodo 111.1219B| perversitatis lacrymabiliter alligantur. Humiliabit autem bene dictum est: quoniam de vera religione sine dubio cadunt, qui ad insana dogmata perducuntur. Hic jam de ipso tyranno dicitur, qui in Dei servos permissa potestate grassabitur. Inclinabit se, id est, cum animum suum nimia perditorum acquisitione remiserit, et quasi malorum copia crapulatus in aliquod otium post sanctorum poenas afflictionesque pervenerit. Tunc ergo de sua praesumptione nequissimus cadet, quando illi cum suis sequacibus supervenerit repentinus interitus: finem quippe saeculi nescit, quoniam cum Dominus in sua potestate constituit.

Daleth. « Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. » (Greg.) Hoc est, 111.1219C| sententiam judicii sui in me detexit, et certo ictu castigationis corripuit. Arcus autem nomine in sacro eloquio aliquando malorum insidiae, aliquando dies judicii, aliquando vero ipsa eadem sacra eloquia designantur. Per arcum vero insidiae figurantur, sicut Psalmista dicit: « Intenderunt arcum, rem amaram (Psal. LXIII). Per arcum quoque judicii dies designatur, sicut per eumdem rursum Psalmistam dicitur: Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX). » In arcu enim quanto longius trahitur chorda, tanto de eo districtior exit sagitta. Sic nimirum sic extremi judicii dies, quanto longe differtur ut veniat, tanto cum venerit de illo districtior sententia procedit. 111.1219D| Idcirco autem nunc diversis cladibus percutimur, ut his correcti paratiores tunc inveniri valeamus. Unde illic praemissum est: « Ostendisti populo tuo dura, » flagella videlicet saeculi, quae secuturum gravius judicii diem praecurrunt. « Potasti nos vino compunctionis, » ut terrena gaudia in lacrymas verterentur. « Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. » Ac si diceret: Hoc tempus misericordiae est, illud tempus judicii erit. Per ista ergo hujus temporis flagella significas, quomodo tunc percussurus [persecuturus] es, quando non parcens judicas, qui sic districte modo percutis quando parcis. Aliquando enim per arcum etiam sacra Scriptura designatur. Ipsa quoque arcus Ecclesia, ipsa arcus est 111.1220A| Domini. De quo ad corda hominum sicut lerientes sagittae, sic terrentes sententiae veniunt. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: « Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII). » Arcum namque suum Dominus tetendit, qui cunctis peccatoribus per Scripturam sanctam minas exhibuit. In quo arcu scilicet vasa mortis praeparavit: quia secundum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt, reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas ardentes effecit, quia ad eos quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit. « Et posuit, inquit, me sicut signum ad sagittam. » Constat nimirum, quod idcirco signum ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum 111.1220B| hosti suo est positus qui eum suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit. Qui enim in hac vita assidue mala tolerat, velut in signo positus ictus suscipit ferientis. Unde et praedicator egregius cum persecutionum mala toleraret, atque sub persecutione adversariorum gemeret, teneram discipulorum mentem de suis afflictionibus consolatus ait: « Ipsi enim scitis quia in hoc positi sumus. » Ac si eis aperte dicat: « Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? Qui si aeterna gaudia quaerimus, huc ad hoc venimus ut feriamur (I Thess. III). »

He. « Misit in renibus meis filias pharetrae suae. » (Hieron.) Filias pharetrae sagittas dicit. Misit ergo in renibus filias pharetrae, cum carnalia desideria in hominibus juxta modum dispensationis suae congrua 111.1220C| castigatione corripuit. De hac quippe pharetra in Job ita scriptum est « Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me (Job. III). » Quid per pharetram Dei, nisi occultum consilium designatur. Sagittam vero de pharetra Dominus ejicit, quando de occulto judicii consilio apertam sententiam emittit. Quod enim flagellatur quisque, cognoscimus, sed ex qua causa flagellum veniat ignoramus? Cum vero post flagella vitae correctio sequitur, etiam ipsa consilii virtus aperitur. Pharetra igitur clausa est consilium occultum, sed aperta pharetra affligimur, quando per id quod post flagellum sequitur, quo consilio flagellamur videmus, cum peccata Dominus videt, et tamen manum ad vindictam non commovet: quasi clausam pharetram tenet, sed feriendo indicat quantum 111.1220D| ei in nobis displicuit hoc quod diu videndo toleravit. (Hieron.) Alias namque de sagitta et pharetra in Isaia legitur, ubi ita scriptum est: « Posuit me sicut sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, » etc. (Isa. XLIX). Quando dicit sagittam electam, ostendit habere Deum sagittas plurimas, et non electas. Quae sagittae prophetae sunt, et apostoli, qui in toto orbe discurrunt, de quibus et in alio loco canitur: « Sagittae tuae acutae potentissime, populi sub te cadent. » Et iterum: « Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. XLIV). » Christus autem de multis sagittis, et filiis plurimis una sagitta electa, et filius unigenitus est, quam in pharetra sua abscondit, id est in humano corpore, ut habitet in 111.1221A| eo plenitudo divinitatis corporaliter, recteque esset credentium fides, cui et supra dicitur: « Tu es Deus absconditus et nesciebamus (Psal. CXIX); » quae sagitta et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico canticorum: « Vulnerata charitatis ego sum. »

He. « Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. (MAURUS.) » Derisiones populi sui propheta passus est, quando verbis ejus non credebant, imo repugnabant, dicentes ad eum: « Mendacium tu loqueris, non misit te Dominus Deus noster (Jer. XLIII). » Aliter his verbis illud sanctae Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur, quando iniquis crescentibus in opprobrium, fides et veritas erit in crimine: tanto quippe unusquisque despectior erit, quanto justior esse 111.1221B| potuerit; tanto abominabilior, quo laudabilior. Sancta itaque electorum Ecclesia afflictionis tempore proverbium pravis efficitur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt. Qui enim transitoriam mortem vident, sed permanentem vitam non vident: tanto magis deridendo mala praesentia fugiunt, quanto per intellectum intrinsecus ad bona permanentia non pertingunt. Sed scit sancta Ecclesia in passionibus crescere, atque inter opprobria honorabilem vitam tenere scit, nec de adversis dejici, nec de prosperis gloriari; novit contra prospera mentem suam in dejectione sternere, novit contra adversa animum ad spem superni culminis exaltare; scit bona sua misericordiae redemptoris, scit mala sua justitiae retribuere judicis, quod et bona 111.1221C| illo largiente habeat, et mala illo permittente patiatur.

He « Replevit me amaritudine, et inebriavit me absinthio. » (MAURUS.) Amaritudine repletum se propheta asserit, quia non tam de sua calamitate, quam de contritione populi sui dolore anxiatus est. Unde trahit ad similitudinem potionem herbae amarissimae, quia valde afflictum se videt inimicorum devastatione. Mystice autem Jeremias totius in se humanae conversationis speciem sumens, per lamentum queritur, dicens: Inebriavit me absinthio. Ebrius quisque quod patitur nescit, qui vero absynthio inebriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur. Humanum igitur genus recto Dei judicio in voluptatibus [calamitatibus] suis sibi demissum, 111.1221D| atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, ebrium est absinthio, quia et amara sunt quae pro hujus vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis quasi insensibilitate ebrietatis ignorat. Mundi enim gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes reperit, amarum est quod bibit: sed quod hoc nimis inhianter sumpsit, ejusdem amaritudinis malum discernere jam prae ipsa ebrietate non sufficit. Amant enim perversi homines pro hujus mundi gloria etiam tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum jugo devotissime colla submittunt. De quo adhuc subditur:

Vau. « Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit 111.1222A| me absinthio. » « Hoc est, abstulit mihi usum edendi et pavit pastu inutili. (Greg.) Mystice autem in Scriptura sacra dentes aliquando praedicatores, aliquando vero interni accipi sensus solent. De sanctis enim praedicatoribus sponsae dictum est: « Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro (Cant. IV). » Unde et uni eorum ostensis in figura gentibus dicitur: « Macta et manduca. » Id est, vetustatem earum contere, et in corpus Ecclesiae, videlicet in tua membra converte. Rursum quia dentes interiores sensus accipi solent, Jeremias propheta nunc testatur, dicens: « Fregit ad numerum dentes meos. » Per dentes etenim cibus frangitur ut glutiatur. Unde non immerito dentibus internos sensus accipimus, qui singula quae cogitant quasi mandunt et comminuunt, 111.1222B| atque ad ventrem memoriae transmittunt. Quos propheta ad numerum fractos dicit, quia juxta mensuram uniuscujusque peccati, intelligentiae caecitas generatur in sensibus, et secundum quod quisque egit exterius, in eo obstupescat quod de internis atque invisibilibus intelligere potuit. Unde recte etiam scriptum est: « Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus (Jer. XXX). » Quid namque uva acerba nisi peccatum est? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisque enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt, quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritalia 111.1222C| mandere, id est, intelligere nequeant, quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum peccato anima pascitur, panem justitiae edere non valet: quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine, justum quod intus sapit edere nequaquam possunt. Hoc igitur loco quia dentes, ut diximus, internos sensus accipimus, considerare magnopere quid agere justi soleant debemus, qui plerumque si qua in se quaelibet carnalia esse deprehendunt, haec internis sensibus retractantes vehementer in semetipsis insequuntur, afflictione se conterunt, magnisque cruciatibus vel minima in se prava dijudicant, atque haec per poenitentiam damnant. Quod idcirco agunt, ut in conspectu aeterni judicis et ipsi inveniri, in quantum est possibile, irreprehensibiles 111.1222D| debeant, et hi qui eos sic se judicare conspiciunt, emendare semetipsos a culpis gravioribus inardescant. (MAURUS.) Cibavit me, inquit, cinere, hoc est, fragili et minus utili, sustentabat me ciborum adminiculo. Huic etiam loco simile est illud quod poenitens in Psalmis legitur dixisse: « Tota die exprobraverunt me inimici mei, et qui laudabant me, adversum me jurabant, quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI). » Causam reddit cur ab amicis vel a notis in ejus faciem malediceretur, sicut et Job pertulisse manifestum est, cujus vita proximis vel amicis gravissimo squalore sordebat. Sollicitius tamen versus iste tractandus est, ne contra humanam consuetudinem 111.1223A| favillas lignorum escam putemus esse poenitentium. Cinerem novimus exustorum reliquias esse carbonum, quas merito peccatis dicimus comparari, ut ipsa quoque tenuitas delictorum afflictionum doloribus absumatur. Nam quamvis exiguum de peccato permaneat non meretur praemia, sed potius peccatorum indiget venia. Unde et in quinquagesimo psalmo propheta clamat: « Usquequaque lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. » Merito ergo et ipsos cineres peccatorum sanctissimus poenitens consumere festinabat, ne quid esset residuum, quod eum promerere non sineret, regna coelorum. « Et potum, inquit, meum cum fletu temperabam. » Istud quamvis interdum videtur posse contingere, tamen et hoc quoque spiritaliter 111.1223B| aestimo requirendum. Potus est animarum illa satietas, quae sicut in septuagesimo quarto Psalmo dicit: « Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto, et inclinavit ex hoc in hoc. » Ipse ergo potus est, quem bene fletibus temperamus, ipse calix, quem lacrymae nostrae faciunt dulciorem. Tunc enim animae penetralia coelestis ille potus ingreditur, quando piis fletibus irrigatur. Hoc erat poculum quod irrisoribus videbatur indignum: hic cibus qui deliciosis judicabatur horrendus: sed hoc magis bonus Christianus debet amare, unde possit ad illa coelestis regis convivia pervenire.

Vau. « Et repulsa est anima mea, oblitus sum bonorum. »

Vau. « Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a 111.1223C| Domino. » Si haec juxta historiam considerentur, magna angustia Judaici populi exprimitur, qui se repulsum ab omni felicitate terrena et oblitum bonorum praeteritorum, propter imminentem captivitatis tribulationem asserit, nec jam finem praesentis tribulationis ullum, vel consolationis spem habere se dicit. Juxta mysticos vero intellectus electorum coetus repulsum se a saeculi prosperitate fatetur, et oblitum bonorum praesentium, nec pro praesenti labore transitorium praemium a Domino, sed futuram coelestis regni gloriam ostendit se quaesiturum. Mundus enim periit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum. Hinc per beatum Job dicitur: « Elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea, desperavi, nequaquam ultra jam vivam (Job. VII). » 111.1223D| (Greg.) Quid per animam nisi mentis intentio, quid per ossa nisi carnis fortitudo signatur? Omne autem quod suspenditur, procul dubio ab imis elevatur. Anima ergo suspendium eligit, ut ossa moriantur, quia dum mentis intentio ad alta se elevat, omnem in se fortitudinem vitae exterioris necat. Sancti etenim viri certissime sciunt quia habere in hac vita requiem nequaquam possunt, et idcirco suspendium eligunt, quia nimirum desideria terrena deserentes, ad alta animum tollunt. Suspensi autem mortem suis ossibus inferunt, quia amore supernae patriae in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant vinculo humilitatis insequuntur. Intueri libet quomodo animam suspendat Paulus, 111.1224A| qui dicebat: « Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. XXI). » Et rursus: « Desiderium habens dissolvi et cum Christo esse. » Et: « Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I), » qui gesta terrenae fortitudinis ad memoriam revocans, quasi quaedam in se ossa numerabat, dicens: « Haebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei (Phil. III). » Sed suspendio animae, quia haec in se ossa interfecit, protinus asserit, qui subjungit: « Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. » Quae adhuc ossa in semetipso insinuat vehementius exstincta, cum subdidit: « Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora. » Mortuis vero ossibus quam exanimis pendeat, ostendit ille 111.1224B| cum subjungit, dicens: « Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam, quae ex fide est Jesu Christi. » Sed quia collatis ejus testimoniis Paulum ad alta suspensum mundo mortuum testati sumus, nunc beatum Job si plenus eodem spiritu exterioris vitae concupiscentiam fugiat ostendamus. Sequitur: « Desperavi, inquit, nequaquam ultra jam vivam. » Sunt nonnulli justorum qui sic coelestia appetunt, ut tamen aeternorum spe minime frangantur. Largita divinitus patrimonia ad necessitatis subsidium possident, honores sibi temporaliter impensos tenent: aliena non ambiunt, suis licite utuntur. Qui tamen ab eisdem rebus quas habent alieni sunt, quia ad haec ipsa quae possident ex desiderio non tenentur. Et sunt 111.1224C| nonnulli justorum qui, ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta; derelinquunt; qui rebus se habitis nudant, gloria honoris exspoliant; qui internorum desiderium per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt: qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant.

Zain. « Recordare, Domine, paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. » Mutata locutione ad ipsum Dominum pro populi calamitate propheta orationis verba convertit, ut ipse qui flagella peccantibus juste intorsit, afflictis opem misericordiae impendat. Propter transgressionem ergo ad paupertatem venerunt, et amaritudinem vastationis et captivitatis, 111.1224D| quae absinthii et fellis nomina exprimunt, pati meruerunt: sed quia divinitatis natura clemens est et pia, magisque ad indulgentiam quam ad vindictam prona, quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, si quis post lapsum peccatorum ad veram poenitentiam se convertit, cito a misericorde judice veniam peccatorum impetrabit. Quod et Propheta in sequentibus ostendit cum dicit.

Zain. « Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. »

Zain. « Haec recolens in corde meo, ideo [in Deo sperabo. » Qui enim semetipsum diligenter inspicit, et pro peccatis suis carnem suam macerare et 111.1225A| desideria mortificare non despicit, non solum veniam delictorum, sed et supernum praemium a vero salvatore et clementissimo judice sperare debebit, qui omnes homines vult salvos esse et ad agnitionem pervenire veritatis: « Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors (Exod. XXXIV). » Ideo et propheta hanc investigabilem profunditatem bonitatis Dei considerans, et populi sui reatum et proterviam non ignorans, mox subdidit, dicens:

Heth. « Misericordiae Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. » Toties enim gens prava et perversa Judaeorum Dominum ad iracundiam provocando irritavit, ut si eam secundum judicium vellet judicare, et non per misericordiam eligeret patienter sufferre, jam dudum 111.1225B| poenis deficeret, nec restaurationis spem ullam haberet. Quod et Isaias ostendit, dicens: « Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum: Super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem: omne caput languidum et omne cor moerens. a planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo: Vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo (Isa. I). » Et post paululum: « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. » Hinc et Paulus ait (Rom. IX): « Quod si volens Dominus ostendere iram et notam facere potentiam suam, 111.1225C| sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum: ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam de gentibus, etc. » Hunc locum memoratus apostolus Paulus, ad eosdem Romanos plenius disserit scribens (Rom. XI): « Dico ergo: Nunquid repulit Deus populum suum? Absit: nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. » Et post paululum: « Sic ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. » Ex quo ostenditur superiora, quae contra Jerusalem et Judam sermo prophetae Isaiae comminatus est, non ad Babyloniae captivitatis referenda tempus, sed ad 111.1225D| ultimam Romanorum, quando in Apostolis salvae factae sunt reliquiae populi Judaeorum, et una die crediderunt tria millia et quinque millia, et in toto orbe Evangelium seminatum est. Cui etiam sensui sequens sententia favet. Nam subditur:

Heth. « Novi diluculo, multa est fides tua. » Loquitur ergo propheta ad primitivam in Jerusalem Ecclesiam, laudans speciem ejus, quae, post diluculum resurrectionis Christi, veterem hominem exuens, novi hominis pulchritudinem ortu suo declarabat. Cujus etiam multa est fides, quia per gratiam sancti Spiritus confortata, verbo praedicationis et virtutum signis plurimos ad societatem fidei et religionem Christianam convocabat. Unde et in Actibus apostolorum 111.1226A| scriptum est (Act. VI): « Verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde, multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. » Et rursum (Act. IV): « Multitudinis credentium autem erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis, neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erat, vendentes afferebant pretium eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes discipulorum, dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. » Unde ipse consequenter dicit:

111.1226B| Heth. « Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum. » (Hieron.) Nam portio Domini ecclesiasticus est populus redemptus sanguine Christi, de quo in cantico Deuteronomii Moses ait: « Pars autem Domini, populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII), » vel potius ipse Dominus pars ejus, cujus amore omnia terrena despicit, et ipsum solum prae omnibus habere elegit, ad cujus aspectum futurum etiam se perventurum sperat. Ex cujus persona Propheta in Psalmis ait. « Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei et pars mea Deus in saecula (Psal. LXXII). » [Cassiod.] Defectus dictus est, quoniam deest illi effectus; et jure cogitatio carnalis defecerat, quae se errasse noscebat sed illi confitetur cui culpam revelare 111.1226C| remedium est, delicta confiteri securitas. Et nota quod in uno versu cor et in bono ponitur et in malo: « Defecit cor, » utique mala cogitatio. « Deus autem cordis, » hoc est, auctor boni intellectus, quia eum sine ejus gratia nemo habet. Illius vero hominis Deus est pars, qui se majestati ipsius et credulitate consociat et probabili actione commendat. In saecula vero, quod addidit, semper se ipsi adhaerere promisit, quod revera perfectorum est, nunquam ab illo velle discedere, sine quo contingit semper errare.

Theth. « Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. » (MAURUS.) Bonus itaque Dominus sperantibus in eum, quia beneplacitum est Domino super timentes, et in eos qui sperant in 111.1226D| misericordia ejus. Quem qui requirit inveniet eum, et ad beatam vitam perveniet. Unde dicit Psalmista: « Quaerite Dominum et vivet anima vestra (Psal. LXVIII). » De quo et Isaias ait: « Sancti qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquila, volabunt et non deficient (Isa. XL). » Sed quia bonum est illi, qui sperat in Domino, et ad futuram ejus vitam [visionem] pervenire, certat ut patienter omnia adversa sustineat, et sine molestia aliorum praesentem vitam ducat, imitans illum de quo scriptum est: « Ecce servus meus, suscipiam illum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet. Non clamabit neque accipiet personam, 111.1227A| neque audietur foris vox ejus: calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguit (Isa. XLII). » Propterea dicit:

Theth. « Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. » Omnis enim bonorum vita tranquilla est et placida, inter superbos vero semper jurgia sunt: idcirco Paulus Thessalonicensibus ait: « Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (I Thess. IV). » Quod quia nemo perfecte agere valet, nisi qui se a mundi concupiscentiis et saeculi negotiis sequestrat, subsequitur, dicens:

111.1227B| Theth. « Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. »

Iod. « Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. » Militum ergo Christi perfectio est, axutam mentem habere a cunctis terrenis negotiis et a tumultu, juxta illud Apostoli: « Nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II), » eamque quantum humana imbecillitas sinit festinat unire cum Christo. Quam quidem speciem conversationis, boni eremitae et monachi, qui voto monachico mysticae disciplinae obligati sunt, imitari contendunt, sed rara est et paucissimis dono Dei haec perfectio concessa. Is etenim vere et non ex parte perfectus est, qui et in eremo squalorem solitudinis, et in coenobio infirmitates 111.1227C| fratrum aequali magnanimitate sustentat, et ideo in utraque professione per omnia consummatum invenire difficile est, quia nec anachoreta contemptum ac privationem materialium rerum, nec coenobita theoricam ad integrum potest assequi puritatem, sed tamen quantum superexcellat serenitas tranquillae vitae turbulentiae saecularis conversationis, novit qui hanc expertus est, et Dominicum judicium in Evangelio inter duas mulieres discernit, ad Martham dicens: « Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X). » Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: « Mihi autem adhaerere Deo bonum 111.1227D| est, ponere in Domino spem meam (Psal. LXXII). » Et alibi: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum ejus (Psal. XXVI). » Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur. Activa etenim vita cum corpore deficit, contemplativa autem vita hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur, quia amoris ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit in amore ejus amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur. Sed ante omnia humilitatis et 111.1228A| patientiae custodia servis Christi necessaria est, quia qui se exaltat humiliabitur, qui autem in patientiae virtute perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Unde subjungitur:

Iod. « Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. » Ille quippe in pulvere ponit os suum, qui humiliter sentiens fragilem se cognoscit, et de pulvere se factum, iterum in pulverem reversurum, fatetur, dicens cum patriarcha Abraham: « Loquor ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII). » Cui etiam spes erit futurae resurrectionis: quia cum se per poenitentiam castigando carnem macerat, spiritus remissionis et futurae gloriae per Domini misericordiam habere debebit. (Greg.) Hinc est quod beatus Job, sapientes Domini sententias audiens, se 111.1228B| cognoscendo non esse sapientem semetipsum reprehendit, dicens: « Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam (Job. XLII). » Sed quia nulla est cognitio reprehensionis, si non sequantur etiam lamenta poenitudinis, recte post reprehensionem subditur: « Et ago poenitentiam in favilla et cinere. » In favilla etenim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud quam favillam se cineremque cognoscere. Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: « Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). » In cilicio quippe asperitas et compunctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco utrumque 111.1228C| hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens justa poena vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Potest quoque cilicio ipsa per recordationem atque poenitentiam dolorum punctio designari. Nam hoc quod ait beatus Job, ipse me reprehendo, quasi quodam cilicio pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam, quia ex primo peccato quid per 111.1228D| justum judicium factus sit solerter attendit, dicens: « Ago poenitentiam in favilla et cinere. » Ac si aperte dicat: De nullo auctoris mei dono superbio, quia sumptus ex pulvere, per illatae mortis sententiam ad pulverem me redire cognosco; et quia necessarium est ut humilitatem comitetur patientia ostendens, praesens Propheta dicit:

Iod. « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. » (MAURUS.) Ut impleat evangelicum virum cui dicitur: « Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V). » Quod illi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, et oculum pro oculo, ostendit David dicens: « Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito 111.1229A| ab inimicis meis inanis (Psal. VII). » Quapropter illa apostolica sententia magis tenenda est, qua dicitur: « Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Matth. XXIII; Rom. XII). » Et quoniam praeter calamitatem hujus mundi, misericordia Domini electos suos de praesenti tribulatione sublevabit, sequitur:

Caph. « Quia non repellit in sempiternum Dominus. »

Caph. « Quia si abjecit et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum. » Non enim in sempiternum repellit Dominus eos qui se corrigere volunt et cohibere a peccatis: quia si abjecit 111.1229B| ad tempus, et digne corripi ab hostibus reos permisit, iterum conversis secundum multitudinem misericordiarum suarum beneficium praestat. Huic simile est illud, quod in Psalmis David ait (Psal. CII): « Non in finem irascetur Dominus, neque in aeternum indignabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis: quia secundum altitudinem coeli a terra confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. » (Cassiod.) Illis scilicet non in finem irascetur, qui devota satisfactione semetipsos cognoscunt, qui ad eum redire diligunt, qui illecebras saeculi cum suo auctore contemnunt. E contra, illis in finem irascetur quibus dicturus est: « Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). » Magna infelicitas 111.1229C| perire sub pio Domino. Ne tardas illi satisfacere, cui te cognoscis errasse, maxime cum supplicationem tuam vacuam non sentias, si tamen eam integro animo te obtulisse cognoscas. Potest hoc et de populo Judaico sentiri, quem convertendum constat in fine saeculi. De quo et Apostolus dicit: « Caecitas ex parte in Israel contigit, ut plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). » Quod autem dicit, « non secundum peccata nostra fecit nobis, » sententia generalis est, quia nemo est qui ejus gratiam gratis non habeat, dum lex sub peccato cuncta concludat, sicut testatur Apostolus: « Omnia conclusit Deus in incredulitate, ut omnium misereretur (Rom. XI). » Ille tamen communiter bonis malisque spiritum donat, salutem tribuit, 111.1229D| indigentias adimit, et generaliter bonus est, scilicet quoniam supplicantibus ita pius est, ut tunc magis eum dignetur absolvere, quando studuerit unusquisque, adhibita satisfactione, semetipsum damnare. Illud ergo quod dicitur tanto majorem esse a meritis eorum misericordiam Domini, quam retribuit fidelibus suis, quantum potest a terra coeli summitas elevari, illud significat, quia sicut coelum terras operit, et competentia beneficia temporibus suis homini tribuit, modo pluvias influendo, modo praestando serena, modo ipsum aerem ventis saluberrimis temperando, ita et misericordia Domini fragilitati nostrae noscitur diversa beneficia praestare. Sustinet enim ut corrigat, flagellat ut erudiat, probat ut praestet, 111.1230A| et per diversas operas beneficiorum una voluntas est subvenire peccantibus. Sed ut totius sententiae virtus possit intelligi, breviter dicendum est: Si fas est ut coelum non cooperiat terras, potest fieri ut Dominus non protegat sibi purissime servientes.

Caph. « Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum. » (MAURUS.) Non enim ita despexit Dominus ex corde suo genus humanum, et abjecit a procuratione solatii sui, ut ultra propter transgressiones nolit eorum curam habere et ope pietatis suae sustentare: sed propter bonitatem suam sustinet eos in multa patientia sua, ut de vasis irae efficiat vasa misericordiae, quia misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors. De quo alia Scriptura dicit: « Misereris omnium, Domine, 111.1230B| quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti, nec enim odiens aliquid constituisti (Psal. CXLIV; Sap. XI). » Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut quod a te vocatum non esset conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas amas, bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus, propter quod hos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admonens alloqueris, ut relicta malitia eorum credant in te, Domine. Proinde nullo modo aestimandum est, quod creator clementissimus causa sit perditionis hominum iniquorum, qui ad Deum per poenitentiam noluerunt converti, 111.1230C| sed unusquisque in peccato suo interibit: « Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, et anima quae peccaverit ipsa morietur (Prov. V, Ezech. XVIII). » [Hieron.] Quod autem vincula dicantur esse peccata crebrius legimus, e quibus illud Psalmistae: « Funes peccatorum circumplexi sunt me (Psal. CXVIII). » Et Isaias: « Vae, inquit, qui trahunt peccata tanquam funem longum. » Et Dominus arguens populum delinquentem, qui peccata peccatis conjungendo sociaverat, fecit flagellum de funiculis, ostendens eis quomodo domum Dei fecissent speluncam latronum, et sedem orationis vertissent in domum negotiationis (Joan. II). Convivia quoque coenae Dominicae vestem non habens nuptialem ingressus, vinctis pedibus ac manibus 111.1230D| ejicitur in tenebras exteriores. Et Dominus venit ut his qui erant in vinculis diceret, Exite, et qui versabantur in tenebris, Revelamini. Ipse enim « solvit compeditos, et illuminat caecos. » Quos hic Jeremias vinctos terrae nuncupat dicens:

Lamed. « Ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. » Ne plangent eos, qui peccare ea perant, statimque desierant. « Non est enim vir super terram qui faciat bonum, et aliquando non peccet (Eccl. VII), » sed qui longo funiculo peccata protraxerit. Unde et in Numeris legimus (Num. XIX): Vaccam rufam, cujus cinis expiatio est populi, non aliter immolari et offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque non traxerit, nec 111.1231A| vinculis jugi Nabuchodonosor fuerat alligata. Et in Isaia propheta pro cingulo veritatis filiae Sion cinguntur funiculo (Isa. III). Ahitophel quoque et Judas quorum alter David, alter Dominum prodiderunt (II Reg. XVII; Matth. XXVII), fune longissimo trahentes peccata sua periere suspendio, putantes malum conscientiae praesenti morte finiri, et nihil esse post mortem. (MAUR.) Domini enim judicium nullo modo errabit, nec aliquid fit in terra sine causa. Neminem injuste damnat, neminem spernit, neminemque indebite relinquit: quia omnia numero, mensura et pondere disponit, ordinat atque gubernat, nec ullo modo credendum est, quod aliquid per ignorantiam auctoris sui contingat in rebus humanis, juxta haereticorum opinionem, quod sequens sententia sonare videtur.

Lamed. « Ut declinaret judicium viri, in conspectu vultus Altissimi. »

Lamed. « Ut perverteret hominem in judicio suo, Dominus ignoravit. » Huic quoque simile est, quod in libro Job in Eliphaz verbis legitur, ubi ita scriptum est: « An non cogitas, quod Deus excelsior coelo, et super stellarum verticem sublimetur (Job. XXII)? Et dices: Quid enim novit Deus, et quasi per caliginem judicat nubes, latibulum ejus nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat? » (Greg.) Sunt plerique ita hebetes ut formidare nesciant, nisi quod corporaliter vident: unde fit ut Deum non metuant, quem videre non possunt. Haeretici autem quia esse se sapientes arbitrantur, verba contra catholicos 111.1231C| irrisiones proferunt, atque ab eis illum non timere suspicantur, quem videre corporaliter nequeunt: et quasi per torporem sensus auctorem suum existiment, quia excelsior coelo est, et super stellarum vertices sublimatus, ex longinquo videre non posse; et quia inter nos et coelestem sedem partes aeris intersunt, quasi in nube latens per caliginem judicet, et superioribus intentus minus ima perpendat; et dum coeli cardines ambiendo constringit, interiora non videat. Sed quis de Deo ista vel desipiens suspicetur, qui nimirum cum sit semper omnipotens, sic intendit omnibus ut adsit singulis, sic adest singulis, ut simul omnibus nunquam desit. Nam etsi quosdam peccantes deserit, eisdem tamen ipsis adest per judicium, 111.1231D| quibus deesse cernitur per adjumentum. Sic itaque exteriora circumdat, ut interiora impleat: sic interiora implet, ut exteriora circumdet: sic summa regit ut ima non deserat: sic imis praesens est, ut a superioribus non recedat: sic latet in sua specie, ut tamen cognoscatur in operatione: sic cognoscitur in suo opere, ut tamen comprehendi non valeat agnoscentis aestimatione: sic adest, ut videri nequeat: si videri non valet, ut tamen ejus praesentiam ipsa sua judicia testentur: sic se nobis intelligendum praebet, ut tamen ipsum nobis radium sui intellectus obnubilet, et rursum sic caligine nos ignorantiae reprimit, ut tamen menti nostrae radiis suae claritatis intermicet, quatenus et sublevata 111.1232A| quippiam videat et reverberata contremiscat; et quia eum sicuti est videre non potest, aliquatenus videndo cognoscat. Sed haec haeretici sanctam Ecclesiam scire non aestimant, quia stulto judicio solos se esse sapientes putant. Idcirco iste propheta mox corripit eos qui ista opinantur, dicens:

Mem. « Quis est iste qui dixit, ut fieret Domino non jubente? »

Mem. « Ex ore Altissimi non egredientur, nec bona, nec mala. »

Mem. « Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis. » (MAURUS.) Fuerunt enim haeretici, qui dixerunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est: « Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum 111.1232B| (Isa. XLV). » E contrario fuerunt alii, qui dixerunt Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: « Fecit Deus omnia bona (Eccl. III). » Fuerunt item alii, qui dixerunt duas naturas, et duas substantias ab initio fuisse, id est, bonam et malam, cum omnis natura, aut creator sit, aut natura [creatura]. Unde falsum est quod natura ulla mala sit, cum creator summus et optimus creaverit bonam creaturam, quia vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona (Gen. I). Tropice igitur Deus dicitur facere mala, hoc est, adversa moerentibus infligere juxta illud, quod in Isaia scriptum est: « Ego Dominus et non est alter: formans lucem, et creans tenebras; faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. Ego, ait, Dominus et non amplius 111.1232C| extra me. » Praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam, et sapientiam quae in me est: Nullus est alter Deus et haec feci, ut ab oriente et occidente omnis orbis agnoscat, nullumque esse alium absque me Deum: « Ego Dominus, et non est alter. » Pater enim in Filio, et Filius in Patre, qui loquitur in Evangelio: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » In Ezrae volumine positum est scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum nisi solum Deum Israel, sive ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem. Qui igitur dedi tibi fortitudinem, et solus Deus sum, ipse res intra se contrarias facio, lucem et tenebras, id est, diem et noctem, pacem et malum, hoc est, 111.1232D| otium et bellum, per quae significat iratum se fuisse populo suo, quando tenebras captivitatis, malaque sustinuit servitutis, et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium receperunt. Quomodo luci contrariae tenebrae sunt, ita paci contrarium est bellum. Unde et confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum, cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secundum illud quod in Evangelio scriptum est: « Sufficit diei malitia sua (Matth. VI). » [Hieron.] Mala quae nulla sua natura subsistunt a Domino non creantur, sed creaturae suae mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per 111.1233A| dolorem quo feriunt, delinquentibus mala sint, et per naturam qua existunt bona, venenum scilicet, mors siquidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus, et perversa mens dum delectatione creaturae se subdidit, a creatoris se societate disjunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, quia errans auctorem postposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret, ut tanto ocius respiceret ad illa quae perdidit, quanto doloris poenam esse conspiceret quae quaesivit. (MAURUS.) Quis est iste, inquit, qui dixit, ut fieret Domino non jubente, qui nihil in rebus fit nisi jubente, aut permittente Deo, qui per misericordiam, quos vult sanat, et non quos probat 111.1233B| sanare justo judicio permittit interire? Quapropter frustra murmurat homo contra factorem suum, qui justus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Unde satius est quod sequamur propheticam admonitionem, qua exhortatur nos dicens:

Nun. « Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. »

Nun. « Levamus corda nostra cum manibus ad Deum in coelum. » Sciendum vero est quod quisquis a praeceptis Dominicis discordat opere, quoties ea audit corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod fecerit memoratur: nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Unde David propheta deprecatur dicens: 111.1233C| « Tunc non confundar dum respicio in omnia mandata tua (Psal. CXVIII). » Graviter namque unusquisque confunditur, quando mandata Dei, vel legendo, vel audiendo respicit, qui vivendo contempsit. Hinc quoque Joannis voce dicitur: « Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus ab eo accipiemus (I Joan. III); » ac si diceret: Si id quod praecipit facimus, id quod petimus obtinebimus. Valde namque apud Dominum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Hinc et modo Jeremias ait: « Scrutemur vias nostras, et quaeramus et revertamur ad Dominum, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelos. » Vias etenim nostras scrutari, est cogitationum interna 111.1233D| discutere. Cor vero cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat, et manus non levat: quisquis vero operatur et non orat, manus levat, et cor non levat. Juxta ergo Joannis vocem tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit, et bonorum operum actio orationi concinit.

Nun. « Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es. » Propter peccata enim populi et transgressiones plurimas, quas ab initio fecerunt Dominum ad iracundiam provocantes, simul cum civitate disperdi meruerunt, nec jam digni fuerunt venia, qui Filium Dei ad se 111.1234A| venientem spernentes, tanta affecerunt contumelia, sicut alius propheta ostendit dicens: « Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. » Unde etiam nobis timendum est, ne et ipsi, si contempserimus praecepta Dei, et inobedientes fuerimus Evangelio Christi, duram gehennae sentiamus vindictam, qui corrigi nolumus de peccatis ad justitiam. Dicit enim Apostolus (Hebr. X): « Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non derelinquitur pro peccatis hostia, terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio [cumulatio], quae consumptura est adversarios. » Et item: « Irritam, inquit, quis faciens legem Moysi, 111.1234B| sine ulla miseratione, duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? » Sequitur:

Samech. « Operuisti in furore, et percussisti nos, occidisti et non pepercisti. » Ubicunque enim furor, vel ira Dei in Scripturis legitur, non perturbatio mentis, sed justa vindicta in poena patientis exprimitur. Deus enim naturaliter pius semper bonus, et placidus est, et semper idem ipse est, et anni ejus non deficient. De quo alibi legitur: « Tu autem, Domine universorum, cum tranquillitate judicas et desponis omnia (Sap. XII); » ideo dum percutit quemlibet vel occidit, nec parcit, non perturbationem 111.1234C| ullam in semetipso sentit, sed quietus vel placidus, reos debitas poenas solvere cogit. De quo adhuc subditur:

Samech. « Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. » Nubem sibi opponere dicitur Deus, cum ingratas preces petentium exaudire dedignatur, ita nubes opposita orationi videtur, cum caligine quadam et nubilo caecitatis mens obvolvitur, nec radio divinae contemplationis illustrari mereatur. (Greg.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur: quia cum illa quisque postulat, quae fortasse juxta occultum judicium Deus retribuere recusat, ipsi quoque venit in fastidium, qui non vult dare quod amatur. Conditor universitatis Dominus se magis quam ea quae condidit 111.1234D| vult amari, et aeterna potius quam terrena postulari, cum eadem Veritas dicat: « Quaerite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). » Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur: profecto judicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet: et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Et tamen saepe homines dum in oratione bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod additur: et illud non desiderant, ubi adjiciatur, nec lucrum esse suae petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in 111.1235A| aeternum vivant, sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari; qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem exhiberent. Hinc Jacobus ait: « Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Jac. I). » Praedixerat eos non postulare, et tunc dicit eos male petere, quia qui male petit jam in conspectu interni testis nihil petere videtur. Male autem petit, qui Domini jussa contemnens a Domino beneficia superna desiderat. Male petit et ille qui, amisso amore supernorum, infima tantum quaerit bona percipere. Et haec non ad sustentationem humanae fragilitatis, sed ad redundantiam liberae voluptatis. Hoc est enim quod ait, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

111.1235B| Samech. « Eradicationem et abjectionem posuisti me in conspectu populorum. (MAURUS.) Eradicatam se asserit et abjectam plebs Judaica, quia in Chaldaica captivitate saepe pro sceleribus suis contrita est. Primum sub Joachim, deinde sub Jechonia, tertio sub Sedechia, quando urbs vastata templumque incensum est, et muri destructi, postremo reliquiae, quae sub Godolia ad habitandam terram a Nabuzardan principe militiae relictae sunt, contra praeceptum Domini, quod eis per prophetam mandaverat, in Aegyptum per gentes ibi disperierunt. In Romana vero captivitate ita urbs tota et terra devastata est, et plebs dissipata, ut nullam ultra spem restaurationis haberent, sed usque in finem perseverabit ejus desolatio. Mystice autem eradicationem 111.1235C| et abjectionem a Domino patitur anima peccatrix in medio populorum constituta, quando a malignis spiritibus ita virtutibus spoliatur, et radice fidei tenuatur, ut jam non honori, sed omnium pateat irrisioni, ipsique inimici dominentur illius, et deceptae insultent, quia juxta merita sua poenas, quas ei sacra Scriptura praedixit, et laqueum perditionis sustinere cogatur. Unde et sequitur:

Phe. « Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri. »

Phe. « Formido et laqueus factus est nobis vaticinatio et contritio. » Aperiunt enim tunc inimici os suum super peccatores, quando eos diversis laniatibus et cruciatibus devorare festinant debitores, nec eis in aliquo miserantes parcent, sed in formidinem 111.1235D| poenarum, et laqueum perditionis, juxta id quod propheticus sermo peccantibus praedixit, praecipitare student: unde tunc propheta interitum populi sui multipliciter ploravit, et nunc sancta Ecclesia animarum peccantium ruinam incessabiliter plangit, sicut in sequenti sententia demonstratur.

Phe. « Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. » Divisiones ergo aquarum deducere se ab oculis propheta perhibet in contritione filiae populi sui, quia et perversitatem cordis illius deflevit, et ruinam in peccatis, et contritionem in devastatione, sic et nunc electorum turba pro anima in peccatis perdita, multiplices gemitus fundit, quia in diversis facinoribus eam errasse 111.1236A| conspicit, et si eam quomodo accepta nequitia revocare possit, toto nisu elaborare contendit. Ubi notandum, quod non una eademque semper compunctio sit in electis, sed pro varietate rerum animus eorum diversis modis compungitur. Non enim omnis lacrymarum profusio uno affectu vel una virtute depromitur. Aliter enim ille emanat fletus, qui peccatorum spina cor nostrum compungente profertur. De quo dicitur: « Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. » Aliter qui de contemplatione aeternorum bonorum, et desiderio futurae illius charitatis exoritur. Pro qua etiam uberiores lacrymarum fontes de intolerantia gaudii et alacritatis immensitate prorumpunt, dum sitit anima 111.1236B| nostra ad Deum fontem vivum, dicens cum Propheta: « Quando veniam et parebo ante conspectum Dei? (Psal. CXIX.) » Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum ejulatu quotidie et lamentatione proclamans: « Heu mihi! quod incolatus meus prolongatus est, et multum incola fuit anima mea. » Aliter profluunt lacrymae absque ulla quidem talium criminum conscientia, sed tamen de metu gehennae et terribilis illius judicii recordatione procedunt, cujus terrore Propheta perculsus orat ad Deum: « Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). » Est etiam aliud genus lacrymarum, quod non pro sua conscientia, sed pro aliena duritia peccatisque generatur, quod Samuel illam quoque civitatem 111.1236C| Hierusalem, vel Dominus in Evangelio, vel in praeteritis Jeremias flevisse describitur ita dicens: « Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo in die et in nocte interfectos filiae populi mei? » (Jer. IX.) Vel certe quales illae sunt lacrymae, de quibus in Psalmo centesimo primo cantatur: « Quia cinerem sicut panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam (Psal. CI): » quas certum est non illo affectu primi, qui in sexto Psalmo ex persona poenitentis emergunt, sed pro anxietate vitae hujus atque angustiis et aerumnis, quibus justi in hoc mundo positi deprimuntur, quod etiam psalmi ipsius non solum textus, sed etiam titulus evidenter ostendit, qui ex persona pauperis illius, de quo in Evangelio dicitur: 111.1236D| « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V), » ita describitur: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Deo effuderit precem suam. Ab his ergo lacrymis multum distant illae, quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur, quas licet non penitus infructuosas esse credamus: bono enim proposito earum attentatur emissio. Ab his praesertim qui necdum, vel ad scientiam pervenire perfectam, vel pristinorum, seu praesentium vitiorum potuerunt ad purum labe mundari, ab his tamen, qui in affectum jam transiere virtutum nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrymarum, nec exterioris hominis magnopere affectandi sunt flotus, qui etiam si fuerint, 111.1237A| utcunque producit nunquam pertingere ad illam spontanearum lacrymarum potuerit ubertatem, magis enim supplicantis animum suis conatibus distrahentes humiliabunt, atque humana demergent, et ab illa coelesti sublimitate deponent, in qua attonita mens orantis indeclinabiliter debuit esse defixa, jamque compellente precum suarum intentione laxata erga steriles et coactitias lacrymarum guttulas aegrotare.

Ain. « Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies. »

Ain. « Donec respiceret et videret Dominus de coelis. » Instantiam orationis et perseverantiam nos habere propheta docet, quia qui ad cupita pervenire voluerit, reflectere mentem a studio orationis 111.1237B| non debet, sed magis perseverare in intentione coepta illum oportet. Hinc est quod in libro Regum de Anna scriptum est « quod postquam oraverit, vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I). » Hinc et in Evangelio (Luc. XVIII) caecus ille, qui Jericho transientem Jesum audierat, misereri sibi ab eo petebat: sed cum a praeeuntibus illi juberetur ut taceret, ipse multo magis clamabat, dicens: « Miserere mei, Domine, fili David. » (Greg.) Unde et lumen, quod petivit, a Salvatore accipere promeruit. Quid autem designant isti qui Jesum venientem praecedunt, nisi desideriorum carnalium turbas, tumultusque vitiorum? qui priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant? 111.1237C| Saepe namque dum converti ad Deum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia, quae perpetravimus conamur, occurrunt cordi phantasmata peccatorum, quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt animum, et vocem deprecationis premunt. Qui praeibant ergo increpabant eum ut taceret, quia priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, mala quae fecimus, cogitationi nostrae suis imaginibus illisa, in ipsa nos nostra oratione conturbant. Ecce quem turba increpat ut taceat, magis ac magis clamat, quia quanto graviore tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Contradicit turba ne clamemus, quia peccatorum nostrorum phantasmata plerumque et in oratione 111.1237D| patimur; sed nimirum necesse est ut vox cordis nostri, quo durius repellitur, eo valentius insistat, quatenus cogitationis illicitae tumultum superet, atque ad pias aures Domini nimietate suae importunitatis erumpat. Ecce stat, qui ante transibat, quia dum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transientem sentimus. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus ut lucem restituat, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. Caecum igitur clamantem Jesus transiens audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est. Sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infudit. Et notandum quid caeco venienti 111.1238A| dicat: « Quid tibi vis faciam? » Nunquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? Sed peti vult id quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, dicens: « Scit enim Pater vester coelestis quibus indigetis, » antequam petatis. Ad hoc ergo requirit, ut petatur, ad hoc ergo requirit, ut cor ad orationem excitet. Unde et caecus protinus adjungit: « Domine, ut videam. » Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit. Parvipendit extra lucem aliquid quaerere, quia et si habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Imitemur ergo eum, quem et corpore audivimus et mente salvatum, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus, nec lucem 111.1238B| quae loco clauditur, quae tempore finitur, quae noctium interruptione variatur, quae a nobis communiter cum pecoribus cernitur, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis angelis possimus, quam nec initium inchoat, nec finis angustat, ad quam lucem via fides est. (MAURUS.) Unde recte et illuminato caeco protinus respondetur: « Respice, fides tua te salvum fecit. » Quicunque enim fide plena petit hoc quod expedit, nullo modo ejus fructu carebit. Respicit enim Dominus de coelis, et fidelis sui oratoris preces suscipiens, salvum faciet eum, quoniam speravit in ipsum. Dicit enim ipsa Veritas: « Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis et fiet vobis (Marc. XI). » Et quia per oculorum aspectum saepe noxia concupiscentia in 111.1238C| mentem intrat, sequitur:

Ain. « Oculus meus depraedatus est animam meam, in cunctis filiabus urbis meae. » Nunc reddit causam quare praedixerit oculum suum afflictum esse, eo quod non esset requies, quoniam cum per incuriam aspectus patefactus fuerit tentationi aditus, vix tranquillitatem inveniet animus turbatus, nisi illi subvenerit divinae pietatis intuitus. Hinc est quod beatus Job ait (Job. XIII): « Pepigi foedus cum oculis meis, ut nec quidem cogitarem de virgine. » (Greg.) Ut enim cogitationes cordis caste servare potuisset, foedus cum oculis pepigit, ne prius incaute aspiceret quod postmodum intus amaret. Valde namque est quod caro deorsum trahit, et semel species formae cordi per oculos illigata, vix magni 111.1238D| luctaminis manu solvitur. Ne ergo quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est; quia intueri non decet quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Scriptum quippe est: « Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius, et comedit (Gen. III). » Hinc ergo pensandum est, quanto debemus moderamine erga illicita visum restringere, nos qui mortaliter vivimus, si et mater viventium per oculos ad mortem venit. Hinc etiam 111.1239A| modo sub Judaeae voce, quae exteriora videndo concupiscens, bona interiora perdiderat. Propheta dicit: « Oculus meus depraedatus est animam meam; » concupiscendo enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde nobis ad custodiendam cordis munditiam, externorum quoque sensuum disciplina servanda est. Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam perstrepunt exterius, et nisi interioris gravitatis pondere, et quasi juvenili quodam vigore refrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt. Hactenus sub voce lamentantis propheta conquestus est ruinam populi sui, vel animae peccatricis; 111.1239B| nunc vero aliam introducturus est personam, quae tamen similiter suam oppressionem conqueritur, sed in eo differt quod eam dicit esse gratis factam, et sine causa, quod nullo modo ad peccatorem qui poenas meritas sustinet per significationem transferri potest. Unde oportet ut sub persona ipsius prophetae suscipiamus viri cujuslibet justi personam, vel potius veri Josiae nostri, ipsius videlicet Domini Salvatoris, qui merito salus Domini, vel fortitudo Domini dicitur, quia de eo scriptum est: « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » Et de quo Propheta ait: « Fortitudo mea et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII). » Ipsum ergo inimici sui gratis persecuti sunt, quoniam cum nullam in eo invenirent mortis 111.1239C| causam, petierunt a Pilato ut interficeretur. Unde subjungitur:

Sade. « Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. » (MAURUS.) Avis enim nomine ipse Dominus significatur, qui licet in terra de virgine matre sit editus, tamen coelestia doctrina sua et exemplo semper petit, membraque sua fide et spe, quasi duabus alis, ad superna semper sublevat, dicens in Evangelio: « Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII) ). » Et item: « Exivi, inquit, a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI) ). » Et rursum: « Qui vult, ait, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI). » De hac ave in Job scriptum est (Job. XVIII): « Semitam ignoravit 111.1239D| avis, nec intuitus est oculos vulturis. » (Greg.) Quis hoc in loco avis nomine nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit ascendendo ad aethera libravit? qui apte quoque etiam vulturis appellatione exprimitur. Vultur quippe dum volat, si jacens cadaver conspicit, se ad esum cadaveris deponit, et plerumque se in morte capitur, dum ad mortem animal de summis venit. Recte ergo mediator hominum redemptor noster vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae, quasi a quodam volatu sublime cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud 111.1240A| nos, qui apud se erat immortalis, invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus ab aeterna nos morte liberavit. Ille ego perfidus Judaeorum populus mortalem vidit, sed quod morte sua nostram mortem destrueret minime attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos vulturis non aspexit, qui dum humilitatis ejus vias, quibus se nos ad alta sublevavit, considerare noluit, semitam avis ignoravit: neque enim pensare studuit, quod ejus nos humilitas sublevaret ad coelestia, et mortis ejus intentio reformaret ad vitam. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis, quia etsi vidit eum, quem in morte tenuit, videre noluit quanta vitae nostrae gloria de ejus morte sequeretur. Unde ad crudelitatem 111.1240B| quoque persecutionis exarsit, verba vitae percipere renuit, praedicatores regni coelorum prohibendo, saeviendo, feriendo repulit.

Sade. « Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. » (MAURUS.) Cum superius dixisset venatione se quasi avem captam, nunc addit vitam suam lapsam in lacum, et lapidem superpositum. Quid est ergo vitam labi in lacum, nisi corporalem vitam venire usque ad defectum? Lapsa est ergo vita Christi in lacum, quando ejus caro pervenit usque ad mortis occubitum: cui superposuerunt lapidem, quando eo sepulto petierunt a Pilato ut juberet custodiri sepulcrum, ne forte venirent discipuli ejus furarentur eum. Quibus cum ipse responderet, Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis: 111.1240C| illi abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus (Matth. XXVII). Potest et in laci nomine, vel infernus designatus accipi, vel calamitas profunda istius mundi. Lacus dicitur, cujus fundus latet, dum in unam foveam circumdatus includitur. Hic plano tergo intuendum oculis falsa tranquillitate blanditur, sed quantum sit profundus absconditur. Hinc et in Psalmo scriptum est: « Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebras et in umbra mortis (Psal. LXXXVII). » [Cassiod.] Lacus ergo, ut diximus, pro inferno ponitur, et pro sepultura foveali, et pro mundi istius profundissima calamitate sentitur, quod hic voluit intelligi, quia eum persecutores sui in abjecta mortis conditione posuerunt, ut quamvis injuste probarent mortuum, non crederent 111.1240D| vindicandum, in tenebris, id est, sub oblivionis caecitate derelictum atque praeteritum, quem nemo requireret, nemo salvaret. In umbra mortis peccatorum, indicat locum, quia mortis delinquentium umbrosos ac tenebrosos patitur manes, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate dimersi sunt.

Sade. « Inundaverunt aquae super caput meum: dixi, Perii. » (Greg.) Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium demonstrare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, 111.1241A| sicut in Evangelio dicitur: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). » Ubi evangelista secutus adjunxit: « Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. » Rursum per aquam sacra scientia designatur, sicut dicitur: « Aqua sapientiae salutaris potavit eos (Eccl. XV). » Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur, dicens: « Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX). » Aquarum ergo nomine nonnunquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII). » Per aquam populi designantur, sicut 111.1241B| per Joannem dicitur: « Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII). » Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes fidei praedicamenta sequentium designantur, sicut propheta ait: « Beati qui seminatis super omnes aquas (Isa. XXXII). » Et per Psalmistam dicitur: « Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII). » Aquae ergo super caput Redemptoris inundaverunt: quando seditiosi populi Judaeorum persecutionem moventes divinitati Redemptoris detraxerunt. Caput vero Christi est Deus, ut Apostolus testatur: Cui invidentes Judaei dixerunt ad Pilatum: « Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit (Joan. XIX). [Cassiod.] Deitatem vero Christi impassibilem cuncta mentis sanitas confitetur. Sed 111.1241C| assumpsit infirmitatem nostram, quae subjacere potuisset exitio. Unde hic scriptum est: « Dixi, Perii, » hoc est: usque ad mortis exitum perveni. Ex ipsa ergo dispensatione clamat in Psalmis dicens: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam: » ut quia mortem refugere non debuit, quam voluntarie sustinebat, resurrectionis auxilio humanitas ejus celerius fieri salva potuisset. Passus est enim ille, quia voluit. Patiuntur martyres, sed nolentes. Sic enim ipse Dominus Petro dixit apostolo: « Cum senueris alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI): » nunc causa redditur quare se salvum fieri postulabat, scilicet quoniam intraverunt aquae usque ad animam ejus. Aquas pro seditionibus plebis motuque populorum debere suspici, saepius 111.1241D| divina Scriptura testatur, sicut illud est: « Forsitan velut aqua absorbuissent nos. » Et sequitur: « Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem (Psal. CXXIII): » Quapropter populus ille Judaicus usque ad animam Domini Salvatoris intravit, quando eum crucifigere scelerata mente praesumpsit. Et quia in cruce mortuus ad depraedandum infernum descendit, sequitur:

Coph. « Invocavi nomen tuum de lacu novissimo. » (MAURUS.) Quid enim lacum novissimum, nisi infernum inferiorem intelligere debemus? De quo in Psalmo scriptum est: « Eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV). » De hoc ergo lacu 111.1242A| alius propheta ad ipsum Redemptorem loquitur dicens: « Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach. I). » Invocavit ergo Redemptor noster nomen Domini de lacu novissimo, cum in virtute divinitatis descendit ad inferos, et destructis claustris tartari, suos quos ibi reperit eruens victor ad superos ascendit. (Cassiod.) Infernum vero non irrationabiliter forsitan arbitramur esse sub terris, cum in Veteri Testamento de Dathan et Abiron legitur (Num. XVI): « Aperuit se terra, et deglutivit eos, et vivi descenderunt ad inferos. » Sed quo itinere illuc animae transferantur, quoniam in auctoritate divina non legitur, habemus incertum. Infernum autem habere inferiorem partem, Evangelii locus ille testatur qui dicit, cum 111.1242B| impium divitem ultrix flamma torqueret, levasse oculos suos, et in sinu Abrahae vidisse Lazarum (Luc. XVI). Unde apparet utrosque apud inferos fuisse, ut se videre valuissent, et illum ex inferiori loco ad superiora oculos elevasse. Sed licet utrique apud inferos esse viderentur, pro meritorum tamen discretione superiorem locum sanctis, inferiorem peccatoribus doctor Augustinus aestimat esse deputandum. Nam et beatus Job ait (Job. XVII): « In profundissimum infernum descendent omnia mea, cum stet quod apud inferos justi non in locis poenalibus, sed in superiori quietis sinu tenerentur. » (Greg.) Magna nobis oboritur quaestio quidnam sit, quod beatus Job asserit dicens, In profundissimum infernum descendent omnia mea: quia etsi ante adventum 111.1242C| mediatoris Dei et hominum in infernum descensurus erat, liquet tamen quia in profundissimum infernum descensurus non erat. An ipsa superiora loca inferni profundissimum vocant, quia videlicet, quanto ad sublimitatem coeli jam hujus aeris spatium non merito dici infernus potest. Unde cum apostatae angeli a coelestibus sedibus in hoc caliginoso aere sint demersi, Petrus apostolus dicit: « Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicio cruciandos reservari (II Pet. II). » Si itaque quantum ad celsitudinem coeli aer iste caliginosus infernus est, quantum ad ejusdem aeris altitudinem terrae, quae inferius jacet, et infernus intelligi, et profundus potest, quantum vero ad ejusdem terrae altitudinem, et in 111.1242D| illa loca inferi, quae superiora sunt aliis receptaculis inferni: hoc loco non incongrue inferni profundissimi appellatione signantur. Quae quod aer ad coelum, terra ad aerem, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram. Sed mirum valde est quod jungit: « descendent omnia mea. » Cum enim sola anima descensura esset ad inferna loca: quid est, quod sanctus vir illuc perhibet omnia sua descendere: nisi quod ibi se esse totum vidit, ubi pondus remunerationis intelligit? quia hoc quod insensibile ex se erat in terram deserit, quousque ad incorruptionem resurrectionis redeat se esse non sentit. Omnia itaque sua in infernum profundissimum descensura perhibet, quod solam suam animam descensuram 111.1243A| videt, quia ibi totus est, ubi sentire possit quod reciperet. Vel certe in inferno ejus omnia descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in solo erat inferno: qui et recipi praestolabatur, et quasi illuc descendit omne quod egit, qui ibi quietem retributionis suae ex omnibus invenit. Unde etiam ipsa quies praestolata subjungitur, cum illico subinfertur. Putasne saltem ibi erit, requies mihi? In quibus nimirum verbis innotescit quod desiderat, et tamen esse se adhuc de suscipienda requie dubium designat: ne cujus sancta opera, tot flagella secuta sunt occulto judicio superni judicis, post flagella temporalia etiam mansura tormenta sequerentur. Qua in re cum magno nobis timore pensandum est, quis nostrum jam de requie aeterna securus sit: 111.1243B| si de ea adhuc et ille trepidat, cujus virtutes, praeconia et ipse et judex qui percutit clamat. « Si enim justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? » (I Pet. IV.) Beatus etenim Job ad requiem se post flagella perventurum noverat. Sed ut nostra in timore corde concuteret, ipse visus est de aeterna quietis retributione dubitare cum dicit: Putasne, ut nos, videlicet, perpendamus quanta debemus formidine venturum judicium semper expavescere, quando et ille qui judice teste laudatus est, adhuc de retributione judicii in suis vocibus securus non est.

Coph. « Vocem meam audisti, ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. » Vocem enim Dominicae incarnationis divinitas ipsius audivit: quia 111.1243C| salutis humani generis, quam secundum humanitatem postulavit, secundum divinitatem tribuit. Proinde ipse ad Patrem dicit in Evangelio: « Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis: sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti (Joan. XVII). » « Ne avertas, inquit, aurem tuam a singultu meo et clamoribus. » Si haec ad ipsum Dominum referimus, impossibile erat ut Pater aurem suam a singultu ejus et clamoribus averteret: qui omnia quae postulavit effectu velocissimo explevit. Flevit ergo ad monumentum Lazari, et voce magna clamavit dicens: « Lazare, veni foras, et statim prodiit qui fuerat mortuus (Joan. XI). » Alibi autem cum surdum et mutum sanaret, « suspiciens coelum ingemuit, 111.1243D| et dixit, Effeta: et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte (Marc. VII). » Quod si ergo alicui absurdum videtur haec ad personam Domini transferri, propter quod in Isaia scriptum est: « Non clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Isa. LIII); » et item: « Sicut ovis, inquit, ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum; » sciat tamen ex persona ejus alibi scriptum: « Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). » [Cassiod.]. Ergo utrumque verum, utrumque completum est. Nam et tacuit cum traderetur, ut ejus dispositio ad mundi salutarem terminum perveniret; et omnino 111.1244A| clamabat: « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII). Vel illud: Pater, si fieri potest, transcat a me calix iste (Luc. XXII); » et iterum: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Ibid.). » Nam et illo tempore laborans clamavit, quando dicebat: « Vae vobis, scribae et Pharisaei, vae mundo ab scandalis, » et his similia. Laboravit ergo clamans, quando non audiebatur a perfidis. Labor enim inauditum significat clamorem, quia laborare illos non dicimus, quos votum suum implesse testamur. Denique sic sequitur: Raucae factae sunt fauces meae. Raucedo quando fauces nostras possidet, verba nostra ad alienas aures confusa perveniunt. Merito ergo dicit, fauces suas raucas esse factas: quia dicta ejus nequaquam 111.1244B| sacrilegus populus audiebat. (MAURUS.) Si autem de membris ejus haec dicta accipiemus, sine dubio exaudita sunt. Nam et ipsi martyres, etsi ad praesens votum in die passionis eorum exauditi non sunt, tamen ad aeternam salutem omnino exauditi sunt, quia inde ad coronam pervenerunt aeternam. Unde et sequitur:

Coph. « Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti, Ne timeas. » Appropinquavit divinitas salvatoris humanitati ipsius, quando eam subita resurrectione juxta votum suum de morte triumphare fecit. Aliter, appropinquavit Dominus servis suis cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos: quoniam a timore inimici animas eorum eripuit. Sic enim ipsi orabant in psalmo 111.1244C| LXIII: « Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor, a timore inimici eripe animam meam. » (August.) Ergo exaudiebantur et occidebantur, et tamen ab inimicis eruebantur. Alii timentes consentiebant et vivebant, et tamen ab inimicis ipsi absorbebantur. Inde est vox gratulationis: forsitan vivos absorbuissent nos. Multi absorpti vivi, multi absorpti mortui; qui putaverunt inanem esse fidem Christianam, mortui absorpti sunt. Qui autem scientes praedicationem esse veram Evangelii Christum esse Filium Dei, hoc credentes, et intus tenentes, cesserunt tamen doloribus, et idolis sacrificaverunt, vivi absorpti sunt. Ergo hoc orat vox martyrum: A timore inimici erue animam meam, non ut me non occidat inimicus: sed non ut timeam 111.1244D| occidentem. Hoc orat in Psalmo implere servus quod jubet Dominus in Evangelio: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius cum timete qui potest et animam et corpus mittere in gehennam. » Quapropter certa de futura retributione subsequitur vox dicens:

Res. « Judicasti, Domine, causam animae meae « defensor [redemptor] vitae meae. » (MAURUS.) Judicavit ergo Dominus causam animae Christi, quando innocentis mortem pervenire fecit ad salutem humani generis, et triumpho suae resurrectionis confudit auctores ejus interemptionis. Aliter: judicavit Dominus causam fidelium suorum, quando redemit 111.1245A| animas eorum, et non derelinquit omnes qui in se speraverunt. Confessores suos ad coelestem transtulit gloriam, et persecutores eorum in poenam dimersit perpetuam. Iniquitas enim illorum hoc promeruit: quia timere et honorare auctorem suum temeritas mentis eorum eos non permisit. Insurrexerunt enim primum cum furoris sui insania in ipsum pastorem dicentes: Hic est haeres, venite occidamus eum, et habebimus ejus haereditatem: et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt, et servos vero ejus alium ceciderunt, alium occiderunt, alium lapidaverunt (Matth. XXI), et sic dissipatae sunt oves gregis, quapropter nunc dicit:

Res. « Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum 111.1245B| me, judica judicium meum. »

Res. « Vidisti, Domine, omnem furorem et universas cogitationes eorum adversum me. » Cogitatio enim illorum maligna erat, et sermones pleni insania, auctorem vitae interficere cogitantes, et sermonibus veritatis exprobrare nitentes. De quo sequitur:

Sin. « Audisti opprobria eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. »

Sin. « Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me, tota die. » Principes autem sacerdotum et seniores populi, consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Et item: « Principes sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum 111.1245C| morti traderent, et non invenerunt: cum multi falsi testes accessissent, novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum hoc, et post triduum reaedificare illud (Matth. XXVI). Unde eo crucifixo praetereuntes blasphemaverunt eum, moventes capita sua, dicentes: « Vah, qui destruis templum, et in triduo illud reaedificas: Salva temetipsum, si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet eum nunc si vult. Dixit enim quia Filius Dei sum (Matth. XXVII). » Talis enim fuit meditatio eorum, talis furor 111.1245D| et pertinacia eorum, ut contra veritatem instituerent testes falsitatis, malum pro bono redderent gratis: quod Psalmista dudum praecinebat dicens: « Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, vane exprobraverunt animam meam (Psal. XXXIV). » Gratis revera quibus mali nihil fecerat. Illud gratuitum diximus, quod non alicujus rei compensatione tribuitur. (Cassiod.) Absconderunt mihi ut illi putabant, qui divinitatis ejus potentiam non credebant. Nam quid potest ab eo abscondi, cui nihil occultum est? Ille enim et proditorem suum in coena designavit, et passionem antequam proveniret edocuit, nec quidquam fuit, quod ei absconderetur: quia omnia suae voluntatis 111.1246A| dispensatione patiebatur. Hinc iterum dicit: « Exsurgentes testes iniqui quae ignorabam interrogant me, et retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. » Testes igitur qui subito impetu belluino consurgunt, nec moderate adducuntur ad medium, sunt sine dubitatione falsissimi, quos uno verbo denotat potenter dicens: Iniqui revera. Iniqui qui erant contra aequitatem justitiamque locuturi. Jungit quae ignorabam, id est, quae me dixisse omnimodis nesciebam. Sic enim de illis dicimus, qui se Domini beneficio recta conversatione custodiunt: Nescit mentiri, nescit rapere, nescit opprimere. Ignorabat enim Dominus blasphemare, quod ei principes sacerdotum scissis vestibus imputavit quando dixit: « Videbitis filium hominis sedentem 111.1246B| ad dexteram Patris. » Et subsecutus est princeps Judaeorum dicens: « Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus? (Luc. XXII.) Sed quale testimonium fuerit subsequenti verbo declaravit: ut eos non diceret convicisse et interrogasse, quasi non de sua integritate confisos, sed de aliena voce sollicitos. Retribuebant enim illi mala pro bonis, scilicet, quia dum ille vitam credentibus contulisset, isti mortem reddere maluerunt: quod retributionis genus malorum omnium probatur extremum. Sterilitas quoque animae fuit, quando magister bonus in ipsis fructum fidei reperire non potuit, nec pectora eorum credulitatis germina reddiderunt, quae saxeo stupore durata sunt. Sed ne Judaei se leviter aestiment addictos huic sterilitati, et in ficulnea illa, 111.1246C| Evangelio teste (Marc. XI), maledixit, in qua fructus omnino non reperit.

Sin. « Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide: ego sum psalmus eorum. » (MAURUS.) In sessione exprimit habitum judicandi, in resurrectione vero studium id quod moliebantur perficiendi. Sed quia in cathedra pestilentiae pontifices et principes Judaeorum sederunt insidiantes, ut interficerent innocentem (Psal. I): ad hoc surrexerunt, ut quod nequiter tractarent, opere nefario consummarent. Infelicitas fuit in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, sed quidquid ipse coram eis veracibus verbis proferebat, totum in calumniam et in opprobrium vertere studebant. Unde cum diceret: « Amodo videbitis filium hominis 111.1246D| sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli, princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? (Matth. XX.) » Quod etiam Propheta dudum in spiritu praevidens ostendit dicens: « Adversum me exercebantur, qui sedebant in porta, et in me psallebant, qui bibebant vinum (Psal. LXVIII). » Dicit enim passionem suam genti Judaicae fuisse fabulam, qui quasi impleta cogitatione sua de nece Domini temulentissime garriebant. Sed quia incorrigibiles erant, et magis perseverare in malo, quam inde 111.1247A| recedere eligebant, superba se intentione defendentes, quasi justitiae exsecutores per Jeremiam dicitur. Unde et sequitur:

Thau. « Redde eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. » Moxque eamdem vicem expressius subdidit, dicens:

Thau. « Dabis eis scutum cordis laborem tuum. » (Greg.) Labor quippe Dei apparens inter homines, passibilis ejus humanitas fuit, quam Judaei superbe sapiens dum cernerent despexerunt, eumque immortalem credere dedignati sunt, quem natura passibili mortalem viderunt. Cumque ejus humilitatem conspicerent, superbiae fastu indurati, summa cura moliti sunt, ne eorum mentes sancta praedicantium verba penetrarent. Dum ergo eis Dominus 111.1247B| vicem malorum operum redderet, dedit illis scutum cordis laborem suum, qui recto judicio inde illos contra se superbe obstinatos exhibuit. Unde ipse pro nobis in infirmitate laboravit. Repulerunt quippe a se verba praedicantium, quia dedignati sunt in Domino infirma passionum. Laborem igitur Domini contra eumdem Dominum scutum cordis habuerunt, qui superba sapientibus eo despectius apparuit, quo propter eos humilis fuit. Hoc scutum, sicut jam et superius diximus, prius ille peccator tenuit, qui requirente Domino cur lignum vetitum contigisset, non ad se culpam retulit, sed a muliere quam Dominus ei dederat se accepisse respondit, ut quasi reatum suum oblique in auctorem relideret, 111.1247C| qui ei mulierem dederat quae talia persuaderet. 111.1248A| Hoc scutum etiam requisita mulier tenuit, quando neque ipsa ad se culpam retulit, sed serpentis illud persuasionibus replicavit dicens: Serpens decepit me et comedi, ut ipsa quoque reatum suum oblique in Creatorem duceret, qui illic intra se serpentem persuasurum talia permisisset. Serpens vero jam non requiritur, quia nec ejus poenitentia quaerebatur. Hi autem quorum poenitentia quaesita est, scutum nequissimae defensionis contra justissimae correptionis verba protulerunt. Unde nunc usque in usum peccantium trahitur, ut culpa cum arguitur defendatur, et unde finiri reatus debuit, inde cumuletur.

Thau. « Persequeris in furore tuo, et conteres eos sub coelis, Domine. » (MAURUS.) Hae tres 111.1248B| sententiae, quas modo enumeravimus, quae sub littera praenotatae sunt, respondent ad superiores, quibus iniquitatem Judaeorum et dolosam meditationem expresserat, ostendens quid meruerint, quoniam in furore divino judicio disponente hostes eorum illos persecuti sunt, et in praesenti vita fortiter contriverunt, ita ut hactenus per totum orbem dispersi, malum exsilii patiantur, sedentes sine rege ac sacerdotio regali, et sine templo, et sine cultu pietatis. Qui autem ad Christum convertuntur, promissionem illam quae ad patres eorum facta est spiritaliter haereditabunt. Denique tribus alphabetis consummatis, quibus anteriorem partem Lamentationis propheta explicavit, jam quid in quarto 111.1248C| insinuet considerandum est.

LIBER VIGESIMUS.

CAPUT IV. 111.1247C|

(Hieron.) Extremus liber Jeremiae inchoandus est a quarto alphabeto, quod sicut primum et secundum Saphico metro decurrit; in quo simili modo, ut in caeteris casum populi Judaei, atque vastationem urbis lamentabili voce propheta historialiter deplorat; spiritaliter autem lapsum animae fidelis atque ruinam in peccatis miserabiliter plangit, subnectens orationem, quam fudit lacrymosa voce propter interitum suorum 111.1247D| ad pias aures Domini, quatenus ipse benignus miseros manum solatii porrigendo, in statum pristinum erigat, atque perfectae sanitati restituat.

Aleph. « Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? » (MAURUS.) Nam licet haec historialiter urbis Jerosolymitanae destructionem, et templi concremationem videantur sonare, ubi totus ille ornatus veterum dissipatus est, et ad nihilum redactus, tamen altiori sensu templi mystici dejectionem significat, qui quotidie in reproborum vita et moribus offuscatur atque destruitur. (Greg.) Quid namque auro, quod metallis caeteris praeeminet, nisi excellentia sanctitatis? Quid colore optimo, nisi cunctis amabilis reverentia religionis exprimitur? 111.1248C| Quid sanctuarii lapides, nisi sacrorum ordinum personae signantur? Quid platearum nomine, nisi praesentis vitae latitudo figuratur? Quia enim Graeco eloquio πλάτος latitudo dicitur, profecto a latitudine plateae sunt vocatae. Per semetipsam vero Veritas dicit: « Lata et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem (Matth. VII). » Aurum igitur obscuratur, cum terrenis actibus sanctitatis vita polluitur. Color optimus commutatur, cum quorumdam, qui degere religiose 111.1248D| credebantur, aestimatio anteacta minuitur. Nam cum quilibet post sanctitatis habitum terrenis se actibus inserit, quasi colore permutato ante humanos oculos ejus reverentia despecta pallescit. Sanctuarii quoque lapides in plateis disperguntur, cum causa saecularium, foras lata itinera expetunt, hi qui ad ornamentum Ecclesiae internis mysteriis quasi in secretis sanctuarii vacare debuerant. Ad hoc quippe sanctuarii lapides fiebant ut intra sancta sanctorum in vestimento summi sacerdotis apparerent. Cum vero ministri religionis a subditis honorem Redemptoris sui ex merito vitae non exigunt, sanctuarii lapides in ornamento pontificis non sunt. Qui nimirum sanctuarii lapides dispersi per plateas jacent, cum personae sacrorum ordinum voluptatum suarum latitudini 111.1249A| deditae, terrenis negotiis inhaerent. Et notandum quod non hos dispersos in plateis, sed in capite platearum dicit, quia et cum terrena agunt, summi videri appetunt, ut et lata itinera teneant ex voluptate delectationis, et tamen in platearum sint capite ex honore sanctitatis. Nihil quoque obstat, si sanctuarii lapides eosdem ipsos, quibus constructum sanctuarium existebat, accipimus. Qui dispersi in capite platearum jacent, quando sacrorum ordinum viri terrenis actibus ex desiderio inserviunt, ex quorum prius officio sanctitatis gloria stare videbatur. Saecularia itaque negotia aliquando ex compassione toleranda sunt, nunquam vero ex amore requirenda, ne cum mentem diligentis aggravant, hanc suo victam pondere ad ima de coelestibus mergant.

111.1249B| Beth. « Filii Sion inclyti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? » Ad eumdem sensum haec sententia pertinet, ad quem superior, quod filii Ecclesiae qui inclyti fuerunt Christiana religione, et ornati sapientiae fulgore, et decore virtutum, nunc emolliti carnalibus desideriis, et terrenis cupiditatibus tabefacti, vasis testeis comparentur quae Dominicae correptionis virga in futuro examine conterens frangit, et ad nihilum redigit, taliter ut non inveniri possit fragmen testae quo igniculus ferri possit de incendio.

Gimel. « Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. » In lamia quippe duplicitas Judaeorum et fictio hypocritarum exprimitur. 111.1249C| Lamia etenim humanam faciem habet, sed corpus bestiale. Sic et populus Judaeorum specietenus culturam Dei simulabat, sed feroci animo semper illi contrarius existebat. Quod bene per Isaiam ostenditur cum dicitur: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). » Similiter omnes hypocritae in prima facie, quod ostendunt, quasi ex ratione sanctitatis est, sed bestiale est corpus, quod sequitur, quia valde iniqua sunt quae sub boni specie moliuntur. Possunt et in lamia haeretici accipi qui humanam quidem faciem, sed belluina per impietatem corda gestant. Hi tunc mammam nudant, quando errorem suum libere praedicant. Tunc catulos lactant, quando male sequaces parvulorum animas, 111.1249D| dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. « Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto. » Sicut in Jamia, sic et in struthione et fictio immanitas historialiter Judaeorum, et secundum mysticum sensum simulatio et inhumanitas hypocritarum designatur, qui fingere sciunt virtutum opera, non veraciter agere. De hoc struthione inter alia et in libro Job legitur: « Induratur ad filios suos, quasi non sint sui (Job. XXXIX.) » Frustra laboravit, nullo timore cogente. Indurata est ergo crudelis synagoga Judaeorum contra apostolos et praedicatores Novi Testamenti, qui de ipsa gente nati fuerant, quasi non essent sui filii, odio eos habens, et externos deputans, crudeliter illos ubique 111.1250A| in deserto gentium persequebatur propter Evangelium Christi. Quod et ipsa Veritas videtur eis praenuntiare cum ait: « Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium praestare Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me (Joan. XV). » Frustra ergo laborat nullo timore cogente, quia cum Christum persecuta est, quasi eversorem gentis et destructorem regni, nec statum regni, nec salutem gentis servavit, sed magis perdidit. Nam pontifices et Pharisaei, sicut Evangelium testatur, concilium adversus Jesum colligentes, dixerunt: « Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? si dimittimus eum, sic omnes credent in eum: et venient Romani 111.1250B| et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI). » Quibus Caiphas respondit: « Vos nescitis quidquam nec cogitatis, quia expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. » Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum, illic trepidaverunt timore ubi non fuit timor. Si salutem quaesissent, salvatorem appetere debuissent. « Scrutati sunt iniquitatem, defecerunt scrutantes scrutinio. Accessit homo ad cor altum, et exaltatus est Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et pro nihilo habuerunt contra eos linguae ipsorum. Quod timuerunt impii, venit super eos: exterminavit enim eos aper de sylva, et singularis ferus depastus est eos: et usque ad finem eorum perseverabit desolatio (Psal. LXIII). » Aliter ergo crudeles 111.1250C| sunt haeretici, de quibus Joannes ait: « Exierunt a nobis, sed non erant ex nobis. » (Greg.) Et quasi struthio indurantur ad filios suos, cum non paterno affectu, sed alieno animo eos educant. Habent ergo veraces magistri super discipulos suos timoris viscera ex virtute charitatis: hypocritae autem tanto minus commissis sibi metuunt, quando nec sibimetipsis, quod timere debeant deprehendunt, et quia obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt. Quem enim charitatis gratia non informat, ut proximum suum doceat, etiamsi ipse hunc Deo genuit et extraneum respicit, ut profecto sunt omnes hypocritae, quorum videlicet mentes dum semper exteriora appetunt, erga affectum proximi nulla charitatis compassione 111.1250D| mollescunt. O quam mollia viscera gestabat Paulus, quando circa filios suos tanto aestu amoris inhiabat, dicens: « Nunc vivimus si vos statis in Domino, et testis est mihi Deus, quomodo cupiam vos omnes in visceribus Jesu Christi (Phil. I). » Romanis quoque ait: « Testis mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, obsecrans si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos: desidero enim videre vos (Rom. I). » Ephesiis quippe ait: « Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra (Eph. III). » Ecce in tribulatione positus alios exhortatur 111.1251A| et in hoc quod ipse sustinet, alios roborat. Non enim filiorum suorum more struthionum fuerat oblitus, sed metuebat nimis ne ejus discipuli in praedicatore suo tot persecutionum probra cernentes, fidem in eo despicerent, contra quem innumerae passionum contumeliae praevalerent, et idcirco minus dolebat in tormentis, sed magis filiis de tormentorum suorum tentatione metuebat. Parvipendebat in se plagas corporis, dum formidaret in filiis plagas cordis. Ipse patiendo suscipiebat vulnera tormentorum; sed filios consolando curabat vulnera cordium. Pensemus ergo cujus charitatis fuerit inter dolores proprios aliis timuisse, pensemus cujus charitatis sit filiorum salutem inter sua detrimenta requirere, et statum mentis in proximis etiam et sua dejectione custodire. 111.1251B| Sed haec hypocritae charitatis viscera nesciunt, quia eorum mens quanto per mundi concupiscentiam in exteriora resolvitur, tanto per affectionem suam interius obduratur, et corpore insensibili frigescit intrinsecus, quia amore damnabili mollescit foris, seque ipsam considerare non valet, quia cogitare se minime studet, cogitare vero se non potest, quia tota apud semetipsam non est. Tota vero esse apud semetipsam non sufficit, quia per quot concupiscentias rapitur, per tot a semetipsa species dissipatur, et sparsa in infimis jacet, quae collecta si vellet ad summa consurgeret. Unde justorum mens, quia per custodiam disciplinae a cunctorum visibilium fluxu appetitu confringitur, collecta apud semetipsam intrinsecus integratur, qualisque Deo vel proximo 111.1251C| esse debeat plene se conspicit, quia nihil suum exterius derelinquit, et quanto ab exterioribus abstracta conspicitur, tanto aucta in intimis inflammatur, et quo magis ardet, eo ad deprehendenda vitia amplius lucet.

Daleth. « Adhaesit lingua lactantis ad palatium ejus in siti, parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. » Hoc nota juxta historiam, quod lactantes atque parvuli infantes Judaeorum destituti matrum atque nutricum solatio, fame et siti laboraverint; juxta allegoriam vero significat, quod hi qui infirmi adhuc sunt intellectu, et minus validi ad percipiendum fortiorem cibum, qualibus ait Apostolus (I Cor. III): « Lac vobis dedi potum non escam, nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis, » 111.1251D| (Greg.) propter inertiam et desidiam doctorum, spiritalis intelligentiae carent alimento. « Parvuli, » inquit, « petierunt panem, et non erat qui frangeret eis, » id est, infirmi quique Scripturae sacrae fortiores sententias petierunt sibi exponendo comminui, sed qui exponere studeat non valet inveniri. Potum vidit, Scripturam sacram propheta cum diceret: « Omnes sitientes, venite ad aquas (Isa. LV). » Si potus aperti mundo non essent, per semetipsam Veritas non clamaret: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII). » Quasi cibum et potum esse intellexit propheta Judaeae defuisse cum diceret: « Nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit (Isa. V). » Paucorum quippe est 111.1252A| fortia et occulta cognoscere, multorum vero historiae aperta sentire; idcirco Judaeae nobiles non siti, sed fame interisse asserit, quia hi qui pracesse videbantur, dum totos se in exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis [minimis] discutiendo mandarent, non habebant.

Thet. « Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. » (MAURUS.) Qui sunt illi qui vescebantur voluptuose, nisi ipsi Judaei, qui semper terrenis concupiscentiis et saeculi voluptatibus dediti erant, et pro cibo et potu saepius murmurabant, dicentes ad Mosen: « Revera induxistis nos in terram quae fluit rivis lactis et meilis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum (Num. XVI). » Et item: 111.1252B| « Quis dabit, » inquit, « nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis, in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porrigae et cepae et allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man (Num. XI.) » « Ipsi interierunt in viis, » quia in lata et spatiosa via, quae ducit ad mortem, exterminati sunt, « Et qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora, » cum vanam istius mundi pompam appetentes, et historicam traditionem legis sequentes, spiritalem intelligentiam spernebant, in ipso exteriore foetore squalescebant. Quod enim vetus observantia caeremoniarum legis stercoribus comparetur, ostendit Paulus dicens: « Quae ergo mihi fuerunt lucra, propter Christum arbitratus sum ut stercora 111.1252C| (Phil. III). » Tropologice vero quicunque avaritiam terrenam, et delicias voluptatum secutus, viam istius vitae incorrectus expleverit, non ad aeternae vitae gaudia, sed ad foeditatem poenarum perventurus erit.

Vau. « Et major effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in uno momento, et non ceperunt in ea manus. » Major ergo effecta est iniquitas populi Judaeorum peccato Sodomorum, quia illi tantummodo legem naturalem, isti autem et naturalem et scriptam transgressi sunt, videntes mirabilia Dei, et cibo coelesti pasti, ingrati semper ejus beneficiis exstiterunt. Unde et doctores eorum non ceperunt in eis manus: qui condignos laboris sui in ipsis non invenerunt 111.1252D| fructus. Nam ipsum legislatorem suum Mosen plurimis convitiis irritaverunt, et prophetas Dei ad se missos persecuti sunt: novissime vero ipsum haeredem, hoc est, unigenitum Filium Patris ad se venientem ut eos salvaret et ab errore corrigeret, spernebant, et diversis calumniis insequentes, ad extremum per invidiam occiderunt. Qualiter autem iniquitas Judaeorum major sit peccato Sodomorum, ostendit Evangelium ubi ita legitur: « Tunc coepit Jesus exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam: Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam 111.1253A| egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. Et tu, Capharnaum, nunquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes: quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi (Matth. XI, Luc. X). »

Vau. « Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. »

Thet. « Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. Adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum. » His duabus sententiis ostenditur quomodo omnis 111.1253B| decor prioris populi, quem habebant in ornatu templi et cultu divino, propter peccata eorum emarcuerit, et destruentibus hostibus ad nihilum redactus sit. Mystice vero casus animarum quarumdam fidelium a propheta deploratur. (Greg.) Quid enim Nazaraenorum nomine, nisi abstinentium et continentium vita signatur, quae nive et lacte nitidior dicitur? Nix enim ex aqua congelascit, quae desuper venit: lac autem ex carne exprimitur, quae inferioribus nutritur. Quid ergo per nivem, nisi candor vitae coelestis. Quid per lac, nisi temporalis dispensationis administratio demonstratur? Et quia plerumque continentes viri in Ecclesia tam mira opera faciunt, ut ab eis multi, qui coelestem vitam tenuerunt, multi qui terrena bene dispensaverunt, superari videantur: et 111.1253C| candidiores nive, et nitidiores lacte referuntur. Qui etiam, quia per fervorem spiritus, antiquorum ac fortium patrum nonnunquam vincere vitam videantur, recte adjungitur: « Rubicundiores ebore antiquo. » Dum enim ruboris nomen imprimitur, sancti desiderii flamma signatur. Ebur vero esse os magnorum animalium non ignoramus. Ebore itaque antiquo rubicundiores sunt, quia saepe ante humanos oculos nonnullis praecedentibus patribus studii ferventioris existunt. De quibus ut totum simul ostendatur adjungitur: « Sapphiro pulchriores. » Aetherei quippe coloris est sapphirus, et quia praecedentes multos atque ad superna tendentes, per coelestem conversationem videntur vincere, narrantur sapphiro pulchriores exstitisse. Sed plerumque dum virtutum 111.1253D| copia etiam plusquam expedit prosperatur, in quamdam sui fiduciam mens adducitur, et decepta praesumptione propria, repente peccato subripiente fuscatur. Unde recte subjungitur: « Denigrata est super carbones facies eorum. » Nigri enim post candorem fiunt: quia, amissa Dei justitia, cum de se praesumunt, in ea etiam quae non intelligunt peccata dilabuntur: et quia post amoris ignem ad frigus torporis veniunt, exstinctis carbonibus ex comparatione praeferuntur. Nonnunquam enim dum timorem Dei per sui fiduciam deserunt, etiam frigidis mentibus frigidiores fiunt. De quibus recte subjungitur: « Non sunt cogniti in plateis. » Platea quippe sermonis graeci ratione pro latitudine dicitur. Quid 111.1254A| vero est humanae menti angustius quam voluntates proprias frangere? De qua fractione Veritas dicit: « Intrate per angustiam portam (Matth. VII). » Quid autem latius quam nullis propriis voluntatibus reluctari, et quaquaversum impulsus arbitrii duxerit se sine retractatione diffundere? Qui ergo per fiduciam sanctitatis postposito meliorum judicio se sequuntur, quasi per plateas pergunt: sed non sunt cogniti in plateis, quia de vita sua aliud ostenderant: quando frangendo voluntates proprias in angusto se calle retinebant. Et bene additur: « Adhaesit cutis eorum ossibus. » Quid in osse nisi duritia fortitudinis, quid in cute nisi mollities exprimitur infirmitatis? Cutis ergo eorum adhaerere ossibus dicitur, quia ab eis prava sentientibus, infirmitas vitii duritia 111.1254B| virtutis putatur. Infirma enim sunt quae faciunt: sed, elationis fiducia decepti, fortibus ea suspicionibus jungunt, et quo de se magna sentiunt, eo de sua nequitia emendari contemnunt. Unde et recte subjungitur: « Aruit et facta est quasi lignum. » Culpa quippe eorum tanto insensibilior redditur: quanto apud eos etiam laudabilis habetur. Quam recte aridam asserit, quia nulla sui cogitatione viridescit.

Theth. « Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. » (MAURUS.) Quantum ad compendium mortis respicit, brevior fuit poena subito gladio occisorum, quam fame et siti diu excruciatorum. Quantum vero ad spiritalem sensum pertinet, 111.1254C| melius fuit apostolis et praedicatoribus Evangelii, brevi poena corporis pro Christi nomine ad tempus plecti, et postea in aeterna laetitia coronari, quam persecutoribus eorum longa inedia verbi Dei tabefieri, et propter sterilitatem et infoecunditatem bonorum operum ad extremum aeterno incendio concremari.

Jod. « Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus eorum in contritione filiae populi mei. » Hoc historialiter recapitulat, quod superius jam dixerat: quia in captivitate Chaldaica, nec non et Romana: ad talem necessitatem, propter inopiam cibi, plebs Judaeorum pervenit, ut aliquae ex mulieribus eorum filios suos trucidarent, et carnes eorum coctas comederent. Juxta spiritalem 111.1254D| vero intellectum non parvi est delicti, quod doctores mali auditores suos rebus terrenis et substantiis suis propter voracitatem suam spoliant, nec eis pabulum verbi tribuunt, quo illi ad vitam aeternam nutriantur, cum Dominus per Ezechielem prophetam dicat: « Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis; quod fractum est non alligastis, et quod abjectum non reduxistis; quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabitis eis et cum potentia: et 111.1255A| dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt, » etc. Sed quod talis actio iram Domini meretur sequitur:

Coph. « Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae, et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. » Complevit enim Dominus furorem suum, et effudit iram indignationis suae in gentem peccatricem, quando non solum populum exterminavit, sed etiam habitacula per hostes eorum usque ad fundamenta destruxit, et templum atque urbem incendio consumpsit. Complet etiam et in malis doctoribus furorem suum, quando pro negligentia et desidia sua incendio eos tradet perpetuo: et non solum pro operibus malis eos punit, 111.1255B| sed usque ad fundamenta perversarum cogitationum ejus vindicta pervenit.

Lamed. « Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem. » (Hieron.) Quando ergo status regni Judaici mansit incolumis, et cultus Dei ibi erat celeberrimus, difficile fuit nationibus gentium circumquaque positarum credere quod externus hostis dominaturus esset insignissimae, et templo famosissimo, maxime cum viderent et audirent ab initio gentem illam signis clarescentibus, divina ope sustentatam atque protectam. Mystice autem cum animam cujuslibet fidelis viderimus spiritali scientia atque omnium virtutum decore adornatam, vix credere possumus tam subitaneo 111.1255C| casu eam corruere, ut quae quodam imperabat spiritalibus inimicis, et eos ab obsessis corporibus verbo orationis ejiciebat, nunc eorumdem hostium praeda fiat, et tota illorum nequissimae subdita voluntati. Sed unde haec ruina maxima proveniat, sequens sermo prophetae demonstrat. (MAURUS.) Propter peccata enim scribarum et Pharisaeorum, necnon et pontificum Judaeorum, qui sanguinem redemptoris et prophetarum atque apostolorum ejus effuderunt, captivitas Hierusalem atque devastatio maxime evenit.

Mem. « Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. » Similiter et nunc in Ecclesia, propter peccata prophetarum et iniquitates 111.1255D| sacerdotum ejus, portarum spiritalis Hierusalem patet introitus. Quando propter ignaviam praedicatorum, et negligentiam sacerdotum Dei, qui non curant populo annuntiare viam Domini, et compescere eum a peccatis, hostis malignus per sensus exteriores aditum intrandi in animam invenit, et occasionem habet per diversas fraudes eam seducendi. Unde scriptum est: « Causa ruinae populi sacerdotes mali (Thren. II). » Qui merito dicuntur effundere sanguinem justorum, quia dum simplicibus, qui forte per innocentiam justi esse possent si rectitudinem viarum Domini scirent, subtrahunt verbum solatii, rei dicuntur esse sanguinis effusi. Quod sermo divinus ad Ezechielem prophetam liquide demonstrat 111.1256A| dicens: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verba, et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Sed etsi conversus fuerit justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur, quia non annuntiasti ei; in peccato suo morietur, et non erunt in memoriam justitiae ejus, quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. 111.1256B| Si autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti (Ezech. III). »

Nun. « Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine. Cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. » (Hieron.) Per inertiam ergo doctorum tenebris ignorantiae excaecati erraverunt in plateis turmae plebis, quia dum se ad illecebras tradunt voluptatum, rectam callem non tenent divinorum praeceptorum. Et bene dicitur: « polluti sunt sanguine, » quia sanguinolentorum operum contaminati sunt commixtione. « Cumque non possent, » inquit, subauditur, recto tramite incedere, tenuerunt lacrymas [lacinias] suas, hoc est, aliorum ducatum expetebant, ut eorum actuum exemplis, quasi quibusdam 111.1256C| laciniis tracti, gressum imitentur praecedentium. Sed quia frequenter illi qui praeeunt, et frequentes se verbo doctrinae, et bonis exemplis ducere debuerant, ipsos secutores suos per fastum superbiae spernentes in desperationem mittunt. Sequitur:

Samech. « Recedite, polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere. Jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes, Non addet ultra ut inhabitet in eis. »

Phe. « Facies Domini divisit eos, non addet ut eripiat [respiciat] eos. Facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. » (MAURUS.) Talis est vox superborum magistrorum, qui pecus quod crassum est de grege assumunt, et quod 111.1256D| debile projiciunt, quod infirmum non consolidant, et quod aegrotum non sanant. « Recedite, aiunt, polluti, recedite, abite, nolite nos tangere, » nolite in aliquo nobis communicare: insanabilia sunt vulnera vestra, et incurabiles plagae: non estis digni communione Christiana, ut ultra in vobis inhabitet Spiritus sanctus: facies Domini dividit vos ac respuit, nec addet ultra ut recipiat, quia facies sacerdotum vestrorum non erubuistis, neque seniorum vestrorum admonitionem mansuete suscepistis. Talis enim loquela non illuminat caecum, non sanat aegrotum, non curat infirmum, sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem mittit. Boni enim doctores ex sua infirmitate aliorum infirmitates 111.1257A| pensantes, magis per humilitatis et mansuetudinis lenimentum student peccantes ab erroris laqueo eruere, quam per austeritatem in foveam perditionis nutantes propellere. Unde et doctor gentium qualiter subditis suis praefuerit, ostendit dicens: « Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam. Omnia omnibus factus sum, ut omnes facerem salvos. » Et item: « Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? » (I Cor. IX; II Cor. XI.) [Greg.] Debet rector esse bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, ut et bonis in nullo se praeferat, et cum pravarum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat, quatenus et honore suppresso, aequalem se subditis 111.1257B| bene viventibus deputet, et erga perversos jura rectitudinis non exercere formidet. Nam liquet quod omnes homines natura aequales sunt geniti: sed variante meritorum ordine, alios alii culpa postponit. Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur, ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Unde cuncti qui praesunt non in se potestatem debent ordinis sed aequalitatem pensare conditionis, nec praeesse se hominibus gaudeant, sed prodesse. Antiqui etenim patres nostri non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse memorantur, et cum Noe Dominus filiisque ejus diceret: « Crescite et multiplicamini, et replete terram, » protinus adjunxit: « Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae. » Quorum 111.1257C| videlicet terror ac tremor esse super animalia terrae praecipitur, profecto esse super homines prohibetur, homo quippe brutis animalibus, non autem hominibus caeteris natura praelatus est, et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus, et non ab hominibus timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequali velle timeri, et tamen necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt, ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Possunt et superiores sententiae, quae clamando recedere pollutos jubent, et jurgantes illis denuntiant, quod ultra Dominus eos non recipiat, neque in eis inhabitet, ex persona hostium gentis Judaeorum accipi, qui insultabant captivis, quando per violentiam de terra 111.1257D| sua eos ejecerunt, in terram alienam adduxerunt, quod deserti et derelicti sunt a Deo et divino auxilio destituti, nec spem reversionis ullam eis remanere, sed in perpetuum damnatos fore. Quare deserti sint a Domino, sequens sententia Prophetae manifestat.

Ain. « Cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare nos non poterat. » (MAURUS.) Hoc narrat quod quando a Domino arguebantur pro sceleribus suis non ad ipsum conversi sunt per poenitentiam, neque ad ejus misericordiam confugerunt, quatenus ejus ope ab hostibus eriperentur. Sed forinsecus ab aliis gentibus auxilium quaerebant, ab Aegyptiis videlicet, vel Assyriis, 111.1258A| quae nullo modo liberare eos poterant. Unde dicit: « Defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quae salvare non poterat. » Frustra enim ab illis solatia quaerebant, qui semetipsos defendere non poterant. Hinc quoque factum est, quod reliquiae Judaeorum, quae post vastationem urbis Hierusalem derelictae sunt a Nabuzardan principe militiae ad colendam terram (IV Reg. XXV), interfecto ab Ismaele Godolia, quem praefecit memoratus Nabuzardan terrae, et ipsis reliquiis, quae ibi remanserant, metu exterritae, contra verbum Dei, quod eis per Jeremiam mandaverat, in Aegyptum transierunt, quasi ab Aegyptiis contra Chaldaeorum arma possint tueri. Sed vana fuit haec spes eorum. Quinto siquidem anno captivitatis 111.1258B| Hierosolymorum, ut Josephus refert, qui est tertius et vicesimus regni Nabuchodonosor, in inferiori Syria castrametatus est idem Nabuchodonosor, eamque detinens expugnavit, et Ammonitas, et Moabitas. Cumque subdidisset has gentes perrexit ad Aegyptum, eamque subvertit. Et regem quidem qui tunc ibi erat occidit, aliumque ei in ea constituens, denuo Judaeos captivos duxit in Babylonem, et Hebraeorum genus hujusmodi habuit terminum. Unde et sequitur:

Sade. « Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. » Mystice autem quisquis deserto uno vero Deo adjutorium quaerit a spiritali Aegypto, hoc est, ab hoc 111.1258C| mundo, et lubrica hujus saeculi pergit vestigia, vana spe delusus, hostium spiritalium fit praeda. Unde scriptum est: « Aegyptus enim vane auxiliabitur (Isa. XXX). » Et item: « Maledictus homo qui confidit in homine, et ponet carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus (Jer. XVII). »

Coph. « Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli, super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. » (Greg.) Per rapidum volatum avium, validam et velocem significat persecutionem hostium, qui infra patriam constitutos, et deserta patria fugitivos nimia crudelitate insecuti sunt. In Scriptura quippe sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus, raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates, aliquando 111.1258D| vero vel subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Jeremia attestante, qui ait: « Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli. » Persecutores enim nostri aquilis coeli velociores sunt, cum tanta contra nos maligni homines faciunt, ut ipsas etiam aerias potestates inventionibus malitiae praeire videantur. Aquilae vocabulo potestas terrena figuratur. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: « Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit. » Qua videlice 111.1259A| aquila, quis alius quam Nabuchodonosor rex Babyloniae designatur, qui pro immensitate exercitus magnarum alarum, pro diuturnitate temporum longo membrorum ductu, pro multis vero divitiis plena plumis, pro innumera autem terrenae gloriae compositione plena varietate describitur? Quae venit ad Libanum et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit, quia Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus, quasi medullam cedri abstulit, et dum tenerrimam regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium ejus evulsit. Aliter aquilae vocabulo, vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus Dominicae ascensionis exprimitur. Unde idem propheta dum sub animalium specie, evangelistas quatuor se vidisse 111.1259B| describeret, in eis sibi hominis, leonis, bovis, et aquilae faciem apparuisse testatur, quartum proculdubio animal Joannem per aquilam signans, qui volando terram deseruit, quia per subtilem intelligentiam interna mysteria Verbum videndo penetravit.

Res. « Spiritus oris nostri, Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus, In umbra tua vivemus in gentibus. » (MAURUS.) Hanc sententiam diversi auctores diversis modis exposuerunt. Nam alii super reges Judaeorum, qui christi, hoc est uncti, dicebantur, sub quorum protectione gens Judaeorum videbatur degere, interpretati sunt, quasi propter peccata populi ipsi interierint, ut Josias qui justus esse legitur, et caeteri hujusmodi. 111.1259C| Alii autem super Jesu Christo vero universorum Domino, et vita animarum fidelium dictum intelligunt, sub cujus tutela in universis gentibus versatur Ecclesia. Ipse autem spiritus est oris nostri, « in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII), » et ex cujus sapore quidquid recte sentimus sapimus, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Scripsit enim plenissime propheta Isaias, dicens: « Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, 111.1259D| unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. » Et item: « Propter scelus, inquit, populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, nec dolus fuerit in ore suo, et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur: pro eo quod laboravit anima ejus videbit, et saturabitur in scientia sua, justificavit ipse justus servos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit, ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit morti animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccatum 111.1260A| multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit (Isa. LIII). » [Hieron.] Alii autem hoc quod in Ezechiele legitur Dominum ad prophetam dixisse: « Fili hominis, nunquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans quid tu facis? Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super principem erit onus istud qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel qui est in medio eorum. Dic: Ego Portentum vestrum quomodo feci, sic fiet illis, in transmigrationem et captivitatem ibunt: princeps autem qui est in medio eorum in humeris portabitur. In caligine egredietur, parietem perfodient ut educant eum: facies ejus operietur, ut non videat oculis terram; extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, 111.1260B| et ipsam non videbit, ibi morietur, et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus et agmina illius, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos, et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terras, et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas egredientur, et scient quia ego Dominus (Ezech. XII). » Juxta tropologiam qui super Salvatorem conantur exponere, ducem qui est in medio Jerusalem ipsum interpretantur, qui in portentum signumque praecesserit, quod et ipse et socii ejus captivi mundi istius sint, et ab inferis victor ascendens, in humeris portatus sit angelorum: in caligine egressus, ignotus incredulis, destructo medio 111.1260C| pariete, fecerit utrumque unum; facies illius operta, ut terram non respiciat Judaeorum. Nec mirum si Dominus celaverit faciem suam, cum usque hodie ante vultum Mosi velamen positum sit populo non credenti: extenditque Dominus rete suum super illum, juxta id quod de eo sponsa loquitur in Cantico canticorum: « Et ecce iste post parietem nostrum prospiciens per fenestras, apparens per retia (Cant. II). » De quo Jeremias: « Spiritus vultus nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, » et: « cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum factus est. » « Et adducetur, ait, in Babylonem, » confusionem istius mundi, in terram Chaldaeorum, qui interpretantur quasi daemonia, ut eos qui daemonibus fuerant mancipati, retraheret ad salutem, et 111.1260D| captivam duceret pristinam captivitatem. Ipsamque, inquit, terram Chaldaeorum non videbit, et ibi morietur ut omnes nos sua morte vivificet, cunctos autem adjutores ejus, et socios apostolos et apostolicos viros dispersit in universum orbem, et evaginavit gladium suum post eos, ut variis coronarentur martyriis, et tunc intelligerent, vel ipsi, vel hi qui per eos crediderant, quod ipse sit Dominus, et idcirco eos disperserit in gentibus, et disseminaverit in terris, ut multum fructum facerent, et reliquit ex eis paucos viros, sicut Joannem apostolum, et caeteros, a gladio, et fame, et pestilentia liberatos, et persecutionum impetum declinantes, ut narrent scelera Judaeorum et iniquitates cunctarum gentium ad 111.1261A| quas ingressi sunt, ut acta poenitentia scirent quod ipse esset Dominus. Haec diximus, lectoris arbitrio judicium relinquentes: caeterum nulla dubitatio est, periculosum esse regis impii captivitatem et necem sacramento Dei comparare.

Sin. « Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Huz, ad te quoque pervenit calix, inebriaberis atque nudaberis. » (MAURUS.) Edom idem fuit qui Esau frater Jacob, a quo Idumaei hostes Israel orti sunt. Huz ergo filius fuit Aram [Chorae] Tracontidis et Damasci conditor inter Palaestinam et Coelesyriam tenens principatum, a quo Septuaginta interpretes in libro Job ubi in Hebraeo scribitur terram Huz regionem Ausitidem, quasi Usitidem transtulerunt. Quod autem dicit filiam Edom gaudere et laetare eo 111.1261B| quod pervenerit ad eam calix Domini, per ironiam legendum est, ut est illud in Epistola Jacobi apostoli: « Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua (Jac. I). » Subauditur a superiore versu glorietur, qui tamen non ad gloriam, sed ad humiliationem ejus, et damnationem pertinet. Venit ergo calix Domini, hoc est vindicta, ad Idumaeos, quando Nabuchodonosor vastata Judaea, caeterasque gentes simili modo devastavit, et dignum fuit quod hostes populi Dei, qui in ejus subversione gavisi sunt, ipsi quoque meritam pro eo ab hostibus reciperent vindictam. Mystice autem in filia Edom, qui sanguineus vel terrenus interpretatur, synagoga Judaeorum, vel etiam generaliter turba omnium persecutionum Ecclesiae exprimitur, qui acerbissimis 111.1261C| persecutionibus fidelium turbam in toto orbe constitutam insectantur, quibus tamen certa in gehenna ignis aeterni remanebit vindicta. De hac etiam Edom filia, David propheta in psalmis (Psal. CXXXVI) meminit, dicens: « Memento, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem, qui dicunt, Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. (Cassiod.) Populus ergo Hebraeorum hic conversus ad Dominum deprecatur, ne multos discedere patiatur, qui Ecclesiam Dei saevissima increpatione dilacerant. Edom, ut diximus, alii sanguineum, alii terrenum interpretandum esse putaverunt, quod tamen utrumque ad carnalia vitia referri posse non dubium est. Isti sunt ergo filii Edom, qui Christianum populum sunt gravissime persecuti, nec aliqua satisfactione conversi 111.1261D| sunt. Quod autem in illa sequestratione bonorum deprecatur in memoriam redire, ut eos debita posset poena suscipere, hoc dicitur, sicut saepe memoratum est, prophetiae effectu, non maledicendi voto: in illis enim pietas nostra non quaeritur, qui Domini aestimatione damnandi sunt. Unde et subditur: « Qui dicunt, Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. » Verba sunt ergo ista filiorum Edom, persequentium populum Christianum, a similitudine tracta cisternae, unde si aqua sedule tollitur usque ad fundamentum ejus sine dubio pervenitur. Sed quid illis proderat saeculi istius lucem adimere talibus, quando magis in ipso fundamento aeternam vitam possidere videbantur occisi? Fundamentum 111.1262A| siquidem fidelium Christus est Dominus, qui non potest a justis arripi, quamvis cuncta eis hujus saeculi probentur auferri. Sic dum persecutores catholicam religionem exhaurire cupiunt, felicissimas atque copiosas coronas martyribus contulerunt, quod sequenti sententia videtur designari.

Thau. « Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addit ultra, ut transmigret te. Visitabit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperiet peccata tua. » (MAURUS.) Completa ergo persecutione, qua hostes in hoc saeculo permittuntur persequi electos Dei, ad probationem scilicet eorum, non ad damnationem: jam ultra non addent, ut transmigrent per eos, « quoniam abstersit Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum suorum, et neque luctus, neque clamor, 111.1262B| neque dolor erit ultra, quae prima abierunt, sed exultent justi in conspectu Dei, et delectentur in laetitia (Apoc. XXI), » impii autem et peccatores cum diabolo mittuntur in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudoprophetae, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Post lamentationem ergo, quae litteris Hebraicis secundum seriem earumdem litterarum quadrupliciter opportunis locis, ut diximus, praenotata est, sequitur oratio prophetae quae vastationem urbis Jerusalem, et casum populi Judaeorum historialiter deplorat, et spiritualiter ruinam animarum fidelium, et vastitatem quam passae sunt a nequitiis spiritalibus flebiliter commemorat: ad extremum vero ipsius Domini opem et misericordiam subvenire afflictis 111.1262C| humiliter deprecatur.

ORATIO JEREMIAE.

« Recordare, Domine, quid acciderit nobis, intuere et respice opprobrium nostrum. » (MAURUS.) Usus est prophetarum frequenter per humanas consuetudines Dominum supplicare. « Recordare » enim, vel memento illi dicitur, qui nullius aliquando potuit oblivisci. Non enim ut ad memoriam redeat Divinitas commonetur, coram qua omne praeteritum et futurum semper praesens est. Non est enim dignum in illa majestate ponere oblivionis injuriam. Sed ideo recordari vel meminisse postulatur, ut cito auxilium indigentibus conferat, et palam faciat, quod antea fuit occultum. Has enim tropologias frequenter Scripturis in divinis invenies, ut est illud in Genesi: « Recordabor 111.1262D| foederis mei (Gen. IX). » Vel in Exodo: « Recordatus est Dominus pacti quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Jacob (Exod. VI). » Sive illud quod Moses ad Dominum dixit: « Recordare Abraham et Isaac et Jacob, servorum tuorum fidelium (Exod. XXXII). » Nam et David in psalmis ait: « Memento verbi tui servo tuo (Psal. CXVIII). » Et item: « Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI). » -- « Recordare, inquit, Domine, quid acciderit nobis » in calumnia vastationis, intuere et respice opprobrium nostrum, quod passi sumus ab his qui duxerunt nos quasi servos captivos in terram alienam, et abusi sunt nostri ad servitium suum.

111.1263A| « Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. » Cum diversae gentes undique congregatae, possident terram inclytam, quam promisisti patribus nostris, dare nobis in possessionem.

« Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. » Quia defensore destituti sumus quasi pupilli, nec personas habemus, quae nobis nutriminis solatia solebant conferre, sed quasi viduae omni provisione ac consolatione privati sumus.

« Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparavimus. » Duo elementa in quibus maxime nutritur vita humana, et quorum usus omnibus communis est, sibi dicit propter captivitatis penuriam difficilem esse adempta, ita ut nec aquam 111.1263B| ad bibendum, nec ligna ad focum sine pretii redemptione habere possent.

« Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies. » More jumentorum cervicibus ligatis se minari dicit, quia hostis eorum nullam sui dominationem habere permittit, sed trahuntur quocunque impetus dirigentis voluerit, nec lassis ad refrigerendum ulla datur facultas, et unde solatium quaesierint mox subdidit, dicens:

Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur « panibus. » Semper enim Israelitae aversi sunt cordibus in Aegyptum, et ab Assyriis saepius auxilia petebant. Unde merito ab eis sunt flagellati, quibus deserto Deo propter cupiditatem terrenam elegerunt esse subjecti. Juxta allegoriam vero haec 111.1263C| quaerimonia convenit his qui propter peccata sua virtutibus spoliati, traditi sunt in manus hostium spiritalium, et maxime Judaeis, qui post Christi adventum innitentes veteri traditioni, ipsam legem Mosi, et benedictionem paternam, quam haereditario jure videbantur possidere, perdiderunt, et data est gentibus, quae in Christo crediderunt, quia in semine Abrahae benedicentur omnes cognationes terrae. Unde et repugnantibus illis, et contradicentibus praedicationi Pauli et Barnabae responsum est: « Vobis oportebat primum praedicare verbum Dei, sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Act. XIII). » Isti ergo quasi pupilli 111.1263D| facti sunt, absque patre, quoniam Deum verum patrem habere renuerunt, et alium patrem elegerunt, de quo ad illos dictum est: « Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. VIII). » Horum matres nimirum synagogae factae sunt quasi viduae, quia priorem virum, hoc est Deum propter fornicationem idololatriae habere non meruerunt. Hi aquam scientiae voto discendi, quasi pecunia adhibita redimunt, sed quia Christum in ea non inveniunt, aeterna siti depereunt, semper quidem discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Similiter etiam ligna pretio comparant, cum exercendis virtutibus operam dant; sed quia ardorem charitatis in eo habere despiciunt, in vacuum 111.1264A| totum laborem expendunt. Nos quidem scribae et Pharisaei eorum, per varias sectas et traditiones inutiles, ceu cervicibus vinctis minabant, nec lassis in eo ullam dabant requiem. Et quoniam Aegypto spiritali et Assyriis propter gulam servire magis quam Deo eligunt, aeterna egestate peribunt. Sic enim patres eorum terrenis negotiis atque voluptatibus dediti fecerunt, et filii eorum adhuc facere non desinunt. Ideo sequitur:

« Patres nostri peccaverunt, et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. » Ideo iniquitates eorum portaverunt, quia imitatores eorum in nequitia exstiterunt, juxta illud quod scriptum est: « Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jer. XXXI). » Et in Exodo: « Ego sum, 111.1264B| ait, Dominus Deus tuus, Deus aemulator, qui reddo peccata patrum in filios usque ad tertiam et quartam generationem, his qui oderunt me: et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea (Exod. XX). » Nec contrarius est hic locus illi testimonio Ezechielis ubi dicitur: « Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii, » quia mox sequitur: « Justitia justi super eum erit, et impietas impii super illum (Ezech. XVIII). » Solvit ergo quaestionem quam e contrario poterat auditor opponere. Soletis, ait, dicere, Quare filius justus non portabit iniquitatem patris? Atque ipse respondet: Videlicet quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit, justumque est, ut quomodo peccator in suo scelere moritur, sic justus in suis 111.1264C| vivat virtutibus, et moriatur anima quae peccaverit, et vivat quae praecepta Dei custodierit.

« Servi dominati sunt nostri, non fuit qui redimeret de manu eorum. » Servos appellat gentiles, qui idolis serviebant, et daemoniis immolabant, in quorum dominium propter peccata sua traditi sunt Israelitae, qui quondam fuerunt in loco filiorum deputati. Unde scriptum est: « Ex Aegypto vocavi filium meum primogenitum Israel (Isa. XI), » nec fuit qui redimeret illos de manibus eorum, quoniam defensorem et liberatorem Deum habere non meruerunt.

« In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. » Hoc est cum animarum nostrarum periculo quaesivimus nobis victum, in deserto 111.1264D| gentium constituti. Merito ergo servis subjicitur, qui libertatem sponte perdit. Si enim in Christum Judaei crederent, vere liberi essent, et pane vitae pasti periculum animarum suarum veraciter devitarent. Nunc autem quia verum liberatorem spreverunt, imo crucifixerunt, de terra sua ejecti, vagi et profugi in toto versantur orbe, et sedibus incertis discurrentes, victum cum periculo vitae acquirunt. Quod bene Cain parricida praefigurabat, cui sententia data est (Gen. IV), ut vagus et profugus, pavens et tremens per loca varia discurreret, nec usquam tutus et securus maneret.

« Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. » In pelle exusta, deformitatem 111.1265A| obscenam ostendit, quam fame, siti et nuditate inter hostes positi passi sunt. Clibanus est coquendis panibus, aenei vasculi deducta rotunditas, quae sub urentibus flammis ardet intrinsecus. In qua similitudine merito peccatores Judaei ponuntur, qui in futuro judicio, et moerore animi, et poenali cruciatione torquendi sunt, quia contra regulas Domini obstinata mente vixerunt. Unde in psalmis scriptum est: « Pones eos ut clibanum ignis, in tempore vultus tui (Psal. XX). » Tempus vero vultus Domini dies est judicii, quando filius hominis videbitur ab hominibus, sed soli eum justi etiam divinitatis suae contemplatione respiciunt. Veraciter enim fame conficitur, quisquis coelesti pane satiari non meretur.

« Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus 111.1265B| Juda, principes manu suspensi sunt, facies senum non erubuerunt, adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. » Diversas species calamitatis enumerat, quas gens nefanda in devastatione Chaldaeorum, sive Romanorum, perpessa est, ibi enim mulieres eorum constupratae sunt, virgines in civitatibus oppressae, principes manibus vincti, senes sine honore, adolescentes et pueri in turpis officii abusione. Hoc enim ideo eis contigit, quia creatorem suum honorare noluerunt, sed falsis diis atque simulacris humana arte confictis, divinum honorem impertierunt, et qui propter libidinem suam in cultura falsorum deorum impudice vixerunt, hostium manibus traditi, omni turpitudini et confusione afficerentur. Juxta allegoriam vero quisquis saevitiam 111.1265C| spiritalium hostium intelligit, veraciter ingentem confusionem quam in animabus sua fraude deceptis gerunt agnoscit, ubi omnis impudicitia, atque immunditia, violentia et inhonestas regnat, ubi tot apparent confusiones quot sunt vitiorum species.

« Senes de portis defecerunt, juvenes de choro psallentium. » Nec enim ibi potest maturitas esse consilii, ubi nullus est ordo judicii, nec psallentium chorus ibi consistere rite potest, ubi dolor et gemitus praesens est. « Musica enim in luctu, » ut quidam ait, « importuna est narratio (Eccli. XXII). » Unde et sequitur:

« Defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis nostri, vae nobis quia peccavimus. » Bene ibi dicitur 111.1265D| chorum in luctum conversum esse, ubi constat gaudium cordis defecisse, et honorem verae religionis penitus periisse, quia ubi non est laetitia mentis, frustra sonat melodia carminis. Unde Propheta ex persona captivorum in Psalmis ait (Psal. CXXXVI): « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. » (Cassiod.) His doloris exaggeratur acerbitas, quando delectationem suam, qua se populus poterat consolari, velut non necessariam suspendebat arboribus. Quid enim illic agerent organa dulcia, ubi tempora vitae amaris erant lamentationibus occupata? Hinc beatus Job ait: « Versa est in luctum cythara mea, et 111.1266A| organum meum in vocem flentium. » (Hieron.) Quod organum per fistulas, et cithara per chordas sonat, potest per citharam recta operatio, per organum vero sancta praedicatio designari. Per fistulas quippe organi ora praedicantium, per chordas vero citharae intentionem recte viventium non inconvenienter accipimus: quae dum ad vitam aliam per afflictionem carnis tenditur, quasi extenuata chorda in cithara per intuentium mirationem sonat. Siccatur etenim chorda, ut congruum in cithara cantum reddat, quia et sancti viri castigantes corpus suum, servituti subjiciunt, atque ab infimis ad superiora tenduntur. Sive autem sancti praedicatores in ecclesia, seu quilibet simplices et abstinentes pro ut vires accipiunt in ea proximis suis canticum bene 111.1266B| exhortationis reddunt. Nam et prudentes quique ad praedicationis fructum solerter invigilant, atque ut alios ad vitam pertrahant, sono magnae perturbationis elaborant, et qui in ea tardioris ingenii videntur, ex ipso vitae suae merito in quantulum se posse conspiciunt, exhortationis erga alios auctoritatem sumunt, atque ad coelestem patriam quos valent trahere non desistunt. Sed sancta Ecclesia extremis persecutionibus pressa, cum verba sua a reprobis contemni considerat, amoris sui gratiam ad solum lamentum format, quia nimirum deflet quos exhortando trahere non valet. Dicat ergo: « Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. » Ac si aperte fateatur dicens: Pacis quidem meae tempore per alios parva 111.1266C| more citharae, per alios vero more organi, magna et sonora praedicabam. Sed nunc in luctum cithara et organum versum est, quia dum me contemni conspicio, eos qui praedicationis cantum non audiunt deploro. (MAURUS.) Et quia propheta luctum sibi inditum, et gloriam depositam conquestus est, causam addit afflictionis suae et doloris: « Vae nobis, inquit, quia peccavimus. » Peccati enim commissi, et non per condignam poenitentiam et correctionem vitae emendati, merita vindicta successit, quia quod homo poenitendo non corrigit, divinae ultionis sententiam exspectabit, attestante Paulo qui ait: « Existimas hoc, o homo qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae, et longanimitatis contemnis, 111.1266D| ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis judicii justi Dei, qui reddit unicuique secundum opera ejus (Rom. II). »

« Propterea moestum factum est in dolore cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri. » Recte ergo propter peccatum moestum cor factum esse dicitur, quia ubi iniquitas premendo insidet cordi, non est ibi habitatio Spiritus sancti, sed animus totus caligine obscuratur peccati, cum in eo dedignatur splendorem suum infundere gratia summi paracliti. « Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et in malevolam animam non introibit sapientia. » 111.1267A| Nam aliam adhuc subjungendo pandit moeroris causam:

« Propter montem Sion, quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. » Juxta historiam ergo digna fuit doloris moestitia, quod in loco ubi sanctuarium constitutum erat, et cultura Dei celeberrima, bestiarum ibi fuerunt latibula. Secundum allegoriam autem non minus, imo magis dolendum est, quod in anima Christiana, ubi contemplatio fuit divina, erroris regnet insipientia. Vulpes enim non alios quam haereticos propter dolum et calliditatem intelligere debemus, qui ubicunque cum dogmate suo intraverunt, totum animum turbant, et tenebris erroris obcaecant.

« Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, et 111.1267B| solium tuum in generatione et generatione. Quare ergo in perpetuum oblivisceris nostri, et derelinques nos in longitudine dierum? » Enumerata multitudine tribulationum, quas supra retulit propheta, aeternam Domini potentiam et majestatem solii ejus verbis supplicibus commemorando praedicat, quatenus eum humili petitione ad miserandum provocet, et ad celerationem opportuni auxilii, ne diu sub hostium dominatione constituti, penitus desperatione deficiant. Quod autem dicit: « Quare in perpetuum oblivisceris nostri, » more humano loquitur, quod quasi oblitos omnino spernere videatur, qui eis cito non auxiliabitur, cum alibi de eo scriptum est: « Non in finem irascetur, neque in aeternum comminabitur (Psal. CII). » Et item: « Non 111.1267C| repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet (Psal. XCIV). » Non enim Judaicam plebem Dominus ita repulit, ut ultra ejus misereri nollet, sed « caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. » Nunc quoque quotidie sicut dudum fecorat, aliquos ad fidem Christi et ecclesiasticam unitatem convertit, ut electio salva fiat. Nam ex ipsa plebe quam sibi Dominus in patribus cognoscitur elegisse, exstiterunt prophetae, inde sunt et apostoli et multi fideles, qui Domino sincera mente crediderunt, sicut doctor gentium testatur, dicens: « Quid dicimus, fratres? Nunquid repulit Dominus plebem suam, quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, 111.1267D| de tribu Benjamin, etc. » (Rom. XI.) Sed unde ejus vera salus provenire possit, subjungendo manifestat.

« Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, innova dies nostros sicut a principio. » Quem enim Dominus converterit, ille veraciter salvus erit, quem autem ille despexerit, nemo corrigere poterit. Quod autem dicit: innova dies nostros sicut a principio, hoc postulare videtur, ut sicut a principio primos patriarchas eorum, Abraham videlicet, Isaac, et Jacob, plena fide et dilectione sibi fecit esse devotos, ita et ipsos eodem munere sibi fideles ac devotos facere dignetur. Quod in adventu Eliae per Malachiam prophetam illis promissum esse plerique arbitrantur, ubi dicitur: « Ecce ego mittam vobis 111.1268A| Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate (Malach. IV). » Igitur antequam veniat dies judicii, et percutiat terram anathemate, sive omnino vel subito, ut Septuaginta transtulerunt, hoc enim significat ἅρδην, mittet Dominus Eliam, qui interpretatur Deus meus, et est de oppido Thesbi, quod conversionem et poenitentiam sonat, omnem prophetarum chorum, qui convertat cor patrum ad filios, Abraham videlicet, Isaac, et Jacob et omnium patriarcharum, ut credant posteri eorum in Dominum salvatorem, in quem et illi crediderunt. Abraham enim vidit diem Domini et laetatus est (Joann. VIII). Sive cor patris 111.1268B| ad filium, id est, cor Dei ad omnem qui spiritum adoptionis acceperit, et cor filiorum ad patres eorum, ut et Judaei et Christiani, qui nunc inter se discrepant, pari in Christum religione consentiant. Unde dicitur ad apostolos, qui seminarium in toto orbe Evangelii prodiderunt: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Psal. XLIV). » Si enim Elias non cor patrum ad filios ante converterit et cor filiorum ad patres eorum, cum venerit dies Domini magnus et horribilis, magnus sanctis, horibilis peccatoribus, percutiet verus et justus judex, non coelum, non eos, qui versantur in coelo, sed terram anathemate, qui faciunt opera terrena. Judaei et judaizantes haeretici ante ἠλειμμένον suum Eliam putant esse venturum, et restituturum omnia. Unde et Christo in Evangelio proponitur 111.1268C| quaestio: « Quid est, inquiunt, quod Pharisaei dicunt quod Elias venturus est? » Quibus ille respondit: « Elias quidem quem venturum creditis, jam venit, » in Elia Joannem intelligens.

« Sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. » Non enim haec quasi desperando de salute populi sui locutus est, sed ut dolorem suum nimium de contritione et abjectione diutina gentis suae manifestaret. Vidit enim prophetico spiritu, quod ipsi Judaei in adventu Christi non essent credituri, sed Evangelio ejus contradicturi, et ipsum haeredem morti tradituri, sicut in plerisque locis istius libri ante declaravit. Caeterum de conversione ejus ultima nullo modo dubitavit, sed plenissime credidit, quod in semine Abrahae benedicerentur 111.1268D| omnes cognationes terrae, in qua universitate nimirum et ipsi Judaei comprehenduntur. Sed quoniam finis libri ejus in Lamentationibus propheticis consummatur, nostri quoque opusculi libet finem querimoniis et fletibus terminare, quem propria miseria, et mei similium terrent facinora, futuraeque poenae horrorem incutiunt supplicia, cui jam mundi defectus gravitudinem ingerit, et metus futuri examinis lacrymarum flumina per maxillam producit, ut deprecatio nostrae humilitatis ad indulgentiam provocet clementiam superni judicis. Metuo enim diem judicii, metuo tenebrarum diem, diem tubae diem amarum, diem durum et tristem. Perpendo quidem malum quod tolero, 111.1269A| sed amplius quod restat formido. Quae in hac vita jam patior lugeo. Sed post hanc sententiam ne graviora patiar pertimesco. Licet jam tolerem in poena tormenta, tamen gehennae formido valde me cruciat ex culpa. Jam praesens poena laniat, sed futura magis conturbat. Gravia sunt quae sustineo, graviora in perpetuum timeo. Civitas ergo nostra interna, quam angelica quondam vallabat custodia, intra fidei septa virtutum abundabat copia, et dudum carnis desideriis dominata, modo per ipsa desideria jacet destituta, variorumque scelerum peccando hostibus solvit tributa. Unde lacrymarum in maxillis ejus profluit fletus, et ploratus die ac nocte profunditur amarus, nullusque est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, quia qui quondam in delectationibus 111.1269B| variis videbantur esse amici, modo spernentes dejectam veri ostenduntur esse inimici. Captiva ducta est intentio nostra in terra vitiorum aliena, ubi non invenit requiem, omnibus solatiis destituta, quia omnes ejus persecutores, qui falso videbantur esse ipsius amatores, veri per omnia in fine probantur ejus fieri exosores. Unde nunc lugubris in exitiis suis exstat, nec ulla festivitatis laetitia exhilarat sensus exteriores, per quos aditus intro hostibus patebat. Latro seditiosus, saevis catenis captivabat. Unde variis vitiis sunt contaminati, quia doctoribus suis non exhibebant obedientiam praecepti. Hinc continentia ejus apparet squalida, et ipsa amaritudine peccatorum est oppressa. Hostes illius sunt in capite, et inimici iniqua utuntur in ea dominatione, 111.1269C| propter multitudinem enim iniquitatum ejus, ante faciem tribulantis ducentur captivi parvuli cogitatus ejus. Spoliata est ergo filia Sion, quae quondam pura mente contemplabatur Deum omni decore suo. Nec jam spiritus utitur principatu suo, sed coram hoste persequente quotidie corruit antiquo. Recordatur Hierusalem nostra, et quondam visio pacis, in die internae afflictionis suae et casu magnae miseriae, pristinae laetitiae, et inde eam prement magnae angustiae, cum hostes derident ejus otia, et nullus affert opportuna solatia. Peccatum peccavit, et ideo instabilis facta cecidit. Omnes qui eam ante adulando glorificabant postea videntes ignominiam ejus contemnendo spernebant. Gressus ejus squalentes sordent, et in nullius purificatione consolationem habent. 111.1269D| Vide, Domine, nostram afflictionem, quia vides nobis inimicum esse fortiorem: depraedat hostis desiderabilia, et diripit astu omnia virtutum ornamenta. Ingrediuntur contrarii tua sanctuaria, quibus praecepisti sancta tua fieri aliena. Multitudo nostra gemit propter verbi famem, nec jam habet unde reficiat animae esuriem. Vide, Domine, et considera quam vilia facta sunt nostrae animae interna. Omnes qui transitis per semitam doloris nostri, considerate potentiam, cui alter non invenitur similis, ubi excandescit ultio divini furoris. Ossa nostra inflammans combussit, et pedes nostros retrorsum convertit, nullus effugii patet locus, quia animi nostri per omnia defecit virtus. Domino tradente illa nos premit 111.1270A| manus, de qua evadendi nullus patet exitus. Magnifici nostri, qui nos nutriebant, ablati sunt, et doctores nostri propter peccata nostra contriti sunt. Sola nos premit miseria, quos nullius jam consolantur solatia. Vindicans Dominus peccata nostra calcavit torcular, idcirco fletuum nostrorum redundat lacunar. Tota die ad auxiliatorem nostrum manus tendimus expandendo, et nemo nobis succurrit consolationem praebendo. Inter hostes sumus, quasi polluta menstruis, et nemo nos mundat aqua superni fluminis. Justus es, Domine, in omnibus judiciis tuis, quia te ad iracundiam provocavimus noxiis peccatis nostris. Attendite dolorem nostrum, universi populi, et miseriae nostrae magno animo compatiamini. Amicos quos putabamus esse nobis fidelissimos, invenimus 111.1270B| inimicos esse atrocissimos, qui nobis promiserant perpetuam pacem, ipsi insidiando praeparaverant aeternam captivitatem. Propterea amaritudine intus pleni sumus, et foris ad occidendum gladio hostium traditi sumus. Gemitus nostri [nullus] consolator, quia vociferationis nostrae nullus est auditor. Omnes inimici nostri malum nostrum audierunt, et quia Dominus nos dereliquit gaudio exsultaverunt. Ingrediatur, Domine, iniquitas eorum coram te, et redde eis vicem mali, quod gesserunt contra nos, in morte. Israel suum de coelo Dominus projecit in terram, nec est recordatus scabelli sui, propter transgressionem nimiam praecipitavit Jacob. Munitiones ejus sophisticas in furore destruxit, regnumque ipsius et principes in terram dejiciendo polluit. 111.1270C| A facie inimici dexteram suam avertit, et plebem suam quasi flamma devorans consumpsit. Arcum suum quasi inimicus tetendit, et omne quod pulchrum erat visu occidit. Quasi hortum tabernaculum suum dissipavit, et omnem festivitatem Sion oblivioni tradidit. Repulit Dominus sanctificationem suam, et murum Sion dissipavit. Per vindictam fortissimam perdidit sacerdotes ejus et principes, nec prophetis ejus revelatae sunt divinae visiones. Senes filiae Sion conticuerunt, et virgines ejus accinctae ciliciis ingemuerunt. Hinc quoque oculi nostri defecerunt prae lacrymis, cum viderent parvulos et lactantes fame deficere in plateis. O speculatrix nostra, et arx Sion quondam pulcherrima, prophetae tui viderunt tibi falsa, nec corripiendo patefecerunt 111.1270D| tibi tua scelera. Pro delictis tuis spoponderunt tibi praemia, nec praedicaverant tibi, quae metuisti gehennae tormenta. Unde hostes tui cum tui dominati sunt, plausu magno alludentes super te laetati sunt. Deduc quotidie quasi torrentem lacrymas, et non cesses lugubres proferre querimonias. Leva manus tuas ad Deum cum precibus, ad animas parvulorum tuorum. Plora cum gemitibus, interfectis tuis solemnes exhibe exsequias, et charorum tuorum cum lacrymis sepeli reliquias. Vide et considera quanta dolorum perpetimur mala, multi de coetu nostro inimicorum ceciderunt gladio, pueri et senes, juvenes et virgines interierunt scandalo. Juste enim a te prolata vindicta, omnia a nobis auferebat solatia. 111.1271A| Agnoscimus quidem meritam paupertatis nostrae indigentiam, cum necessariarum rerum magnam toleramus penuriam. Felle et labore repleti sumus, et in tenebris collocati, quasi mortui deputati sumus. Vociferamus ad judicem nostrum per diem et noctem, nec exaudit, sed concludens vias nostras, et semitas subvertit. Arcum et scutum contra nos extendit, et nos quasi signum ad sagittam posuit. Facti sumus in derisum omni populo nostro, quia replens nos amaritudine inebriavit absinthio, ad numerum dentes nostros fregit, quia replens animas quasi cinere cibavit. Propter paupertatem et transgressionem vita nostra tabescit, sed spes quam habemus in Domino nequaquam deficit. Non enim nostri meriti, sed magnae miserationis est Domini, quod omnino et 111.1271B| penitus non sumus consumpti, quia bonus est Dominus sperantibus in eum, et valde benignus animae quaerenti illum. Bonum est cum silentio praestolari salutare Domini, quia magna est misericordia judicis piissimi. Bonum est ergo ei qui portat jugum adolescentiae ut sedens solitarius vacet divinae contemplationi, despiciens mundi pompam, ponens in pulvere os suum, et contra persecutiones hostium patientem se praebeat et mitissimum, quia Iicet Dominus temporaliter eum flagellet, non tamen usque in finem illum abjiciens repellet. Veniet enim tempus justae retributionis, quando judex justus juxta merita sua reddet singulis. Quis est qui aliquid dicit fieri Domino nesciente, cum nihil sit in mundo, quod non fiat Domino jubente, aut permittente? Scrutemur 111.1271C| ergo vias nostras, et revertamur ad Dominum, elevemusque corda nostra cum manibus in coelum ad Deum. Nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus, ideo illum iratum et inexorabilem nobis esse sentimus. Opposuit nobis nubem caliginis, ne transiret oratio et demonstravit quod justa nostra esset objectio, ideo deduxit oculus noster divisiones aquarum, et multiplicia profundet flumina lacrymarum, nec ulla jam nobis datur requies, donec salutem percipiet spes firma ac fides. Invocamus nomen tuum, Domine, de lacu novissimo, nec avertas aurem tuam rogo a singultu nostro. Judica, Domine, causam animae nostrae, creator pius et redemptor vitae nostrae. Vidisti furorem inimicorum contra nos, 111.1272A| audi opprobria et cogitationes eorum adversum nos. Redde eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum, et da eis secundum duritiam cordis sui condigna tormenta. Quomodo obscuratus est color optimus auri: in plateis dispersi sunt lapides sanctuarii: filii Sion inclyti quomodo reputati sunt in vasa testea figuli? Sed et lamiae nudantes mammam lactaverunt catulos suos, cum haeretici belluina saevitia, errore noxio, deceperunt auditores suos. Quasi struthio contra filios suos, sic mater synagoga indignata est contra alumnos suos. Adhaesit lingua lactantis ad palatum in siti, et frustra petierunt panem parvuli frangere sibi. Nazaraei nostri nive candidiores, ebore rubicundiores, sapphiro pulchriores, denigrati sunt super exstinctos carbones, et super lignum aridum 111.1272B| artus nostri facti sunt sicciores. Complevit Dominus in nobis furorem suum, et succendit ignem indignationis suae. In mystica Sion propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum illius, erraverunt caeci in plateis ipsius, facies Domini divisit eos, et sicut pulverem venti dissipavit illos. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere, appropinquavit finis noster in desolatione. Redemptor noster passus est pro peccatis nostris, et nos econtrario vivere elegimus in iniquitatibus nostris, ideo reddita est vindicta malis operibus nostris, et patuerunt crimina nostra saevissimis inimicis. Recordare, Domine, quid nobis acciderit, et ingens opprobrium intuere, quod nobis evenit. Haereditas nostra versa est ad alienos, et labor noster respicit ad extraneos. 111.1272C| Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Defecit gaudium cordis nostri et cecidit corona capitis nostri. Vae nobis quia peccavimus, ideo enim inimicis nostris moesti traditi sumus. Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, et solio tuo omni generationi semper, et ubique dominaris, quare in perpetuum oblivisceris nostri, et derelinques nos in longitudine dierum saeculi? Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, innova dies nostros sicut a principio, et salvi erimus. Tui sumus, Domine, ad te pertinemus, et tu nobis miserando consulis, in aeternum coram te vivemus. Fiat, Domine, super nos semper tua misericordia, ut laudem tuam annuntiemus.

(no apparatus)