1 


Prologus. 1-2 Expletis longo vix tempore in duodecim Prophetas viginti explanationum libris, et in Danielem Commentariis, cogis me, virgo Christi Eustochium, transire ad Isaiam: et quod sanctae matri tuae Paulae, dum viveret, pollicitus sum, tibi reddere. Quod quidem et eruditissimo viro fratri tuo Pammachio promisisse me memini; cumque in affectu par sis, vincis praesentia. Itaque et tibi et illi per te reddo quod debeo, obediens Christi praeceptis, qui ait: Scrutamini Scripturas (Joan. V, 39); et, Quaerite, et invenietis (Matth. VII, 76). Ne illud audiam cum Judaeis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Si enim juxta apostolum Paulum (II Cor. I, 24) Christus Dei virtus est, Deique sapientia; et qui nescit Scripturas, nescit Dei virtutem ejusque sapientiam: ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est. Unde orationum tuarum fultus auxilio, quae diebus ac noctibus in Dei lege meditaris, et templum es Spiritus sancti, imitabor patremfamilias, qui de thesauro suo profert nova et vetera; et sponsam dicentem in Cantico Canticorum: Nova et vetera, fratruelis meus, servavi tibi (Cant. VII, 13); 3-4 sicque exponam Isaiam, ut illum non solum Prophetam, sed evangelistam et Apostolum doceam. Ipse enim de se et de caeteris evangelistis ait: Quam speciosi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem (Isa. LII, 7). Et ad ipsum quasi ad Apostolum loquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et ille respondit: Ecce ego, mitte me (Isa. VI, 8).

Nullusque putet, me voluminis istius argumentum brevi cupere sermone comprehendere: cum universa Domini sacramenta praesens Scriptura contineat; et tam natus de Virgine Emmanuel, quam illustrium patrator operum atque signorum: mortuus ac sepultus, et resurgens ab inferis, et Salvator universarum gentium praedicetur. Quid loquar de physica, ethica et logica? Quidquid sanctarum est Scripturarum: quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur. De cujus mysteriis testatur ipse qui scripsit: Et erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati: quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum. Et respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei, lege, et respondebit, nescio litteras (Isai. XXIV, 11, 12). Sive igitur hunc librum dederis nescienti litteras Populo nationum, respondebit: Non possum legere: quia non didici litteras Scripturarum; sive dederis Scribis et Pharisaeis, qui Regis litteras nosse se jactant, respondebunt: Non possumus legere: quia signatus est liber. Quid idcirco eis signatus est? quoniam non receperunt eum quem signavit Pater (Joan VI, 27): qui habet clavem David: Qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7).

Neque vero, ut Montanus cum insanis feminis somniat, Prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait: Nescientes quae loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. I, 7): sed juxta Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quae profert de ore suo; et in labiis suis portabit scientiam (Prov. XVI, 23), etiam ipsi sciebant quid dicerent. Si enim sapientes erant Prophetae, quod negare non possumus; et Moses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, et Dominus respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur: Numquid sapientior es Daniele (Ezech. XXVIII, 3)? et David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmo: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Ps. L, 8), quomodo sapientes Prophetae instar brutorum animantium quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus Prophetarum Prophetis subjecti sunt (I Cor. XIV, 32): ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur. Quod si cui videtur infirmum, illud ejusdem Apostoli audiat: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii dijudicent: si autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat (Ibid., 29). Qua possunt ratione reticere, cum in ditione sit spiritus qui loquitur per Prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, 5-6 cuncta sapientiae rationisque sunt plena. Nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat; sed Deus loquebatur in animo Prophetarum, juxta illud quod alius Propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9), et: Clamantes in cordibus nostris, Abba, pater (Gal. IV, 6). Et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9).

Unde post historiae veritatem, spiritualiter accipienda sunt omnia: et sic Judaea et Jerusalem, Babylon et Philisthiim, et Moab et Damascus, Aegyptus et desertum mare, Idumaea et Arabia, ac vallis Visionis, et ad extremum Tyrus, et Visio quadrupedum intelligenda sunt; ut cuncta quaeramus in sensu, et in omnibus his, quasi sapiens architectus Paulus apostolus jaciat fundamentum, quod non est aliud praeter Christum Jesum. Magnique laboris et operis est, omnem Isaiae librum velle edisserere, in quo majorum nostrorum ingenia sudaverunt: Graecorum dico. Caeterum apud Latinos grande silentium est, praeter sanctae memoriae martyrem Victorinum, qui cum Apostolo dicere poterat: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 9). Scripsit enim in hunc Prophetam juxta editiones quatuor, usque ad Visionem quadrupedum in deserto, Origenes triginta volumina, e quibus vicesimus sextus liber non invenitur. Feruntur et alii sub nomine ejus de Visione τετραπόδων, duo ad Gratam libri, qui pseudographi putantur; et vigintiquinque Homiliae, et Σημειώσεις, quas nos Excerpta possumus appellare. Eusebius quoque Pamphili juxta historicam explanationem quindecim edidit volumina; et Didymus, cujus amicitiis nuper usi sumus, ab eo loco ubi scriptum est: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad cor Jerusalem (Isai. XL, 1), usque ad finem voluminis, decem et octo edidit tomos. Apollinaris autem more suo sic exponit omnia, ut universa transcurrat, et punctis quibusdam atque intervallis, immo compendiis grandis viae spatia praetervolet: ut non tam Commentarios quam indices capitulorum nos legere credamus. Ex quo animadvertis, quantae difficultatis sit, ut Latini nostri, quorum aures fastidiosae sunt, et ad intelligendas Scripturas sanctas nauseant, plausuque tantum eloquentiae delectantur, mihi ignoscant, si prolixius locutus fuero; cum Isaias duodecim Prophetis juxta numerum versuum, aut aequalis, aut major sit. Sicubi autem praetermissis LXX de Hebraico disputavi, illud in causa est quod aut eadem, aut similia sunt pleraque cum caeteris, et duplici editione proposita, nolui libros explanationis extendere, qui etiam in simplici explanatione modum brevitatis excedunt. Sed jam propositum exsequamur.