Commentaria in Isaiam (Hieronymus)/6

This is the stable version, checked on 9 Octobris 2021. Template changes await review.
 5 7 

LIBER SEXTUS.

recensere

233-234 Quod in praecedenti volumine pollicitus sum, ut super fundamenta historiae, si voluntati nostrae Christus annueret, spirituale exstruerem aedificium, et imposito culmine perfectae ecclesiae ornamenta monstrarem, hoc in sequentibus duobus libris, o virgo Christi Eustochium, orationibus tuis, et Domini misericordia facere conabor, ut eodem labore quo quintus liber historiam comprehendit, sextus et septimus perstringat anagogen: non omnia disserentes, ne multa fiant volumina, sed quid Ecclesiastici viri ante nos senserint, breviter indicantes.

Cap. XIII (Cap. XIII.--Vers. 1.) Onus seu visio contra Babylonem quam vidit Isaias filius Amos. Vidit non carnis, sed mentis oculis, quam grande magnumque pondus Babyloni sit imponendum. Et quia Babylon, quae Hebraice dicitur BABEL ( ), interpretatur confusio; eo quod ibi aedificantium turrim sermo confusus sit, spiritualiter mundus iste intelligitur, qui in maligno positus est, et non solum linguas, sed opera singulorum, mentesque confundit. Hujus Babylonis rex est verus Nabuchodonosor, contra Dominum superbiens, qui dicit in corde suo: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam solium meum: sedebo in monte Testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Iste est qui ostendit Domino universa regna mundi, et dixit ei: Haec omnia mihi tradita sunt, et tibi dabo, si cadens adoraveris me (Matth. XLIX). Denique in consequentibus 235 nequaquam contra Babylonem, sed contra orbem terrarum comminatio est. Dominus Sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut veniat de terra longinqua a summitate coeli, ut disperdat orbem terrarum. Et iterum: Ecce dies venit insanabilis furoris et irae, ut ponat orbem terrarum desertum, et peccatores disperdat ex eo. Ac deinde: Praecipiam orbi terrarum universo mala, et impiis peccata sua. Ex quibus probatur, omnia quae dicuntur contra Babylonem, ad mundi hujus confusionem et interitum pertinere.

(Vers. 2.) Super montem caliginosum, sive campestrem, levate signum. Apostolis praecipitur et Apostolicis viris ac magistris Ecclesiarum, ut dimicaturi contra Babylonem, signum elevent Dominicae crucis, non in humili loco, et in demersis vallibus, sed in monte caliginoso, sive campestri. Quorum alterum significat abscondita Ecclesiae sacramenta, quae ut videret Moyses, et audiret vocem Dei, intravit tenebras et caliginem. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum: et nubes et caligo in circuitu ejus (Psal. XVII). Alterum docet, sic nos ad excelsa ecclesiasticorum dogmatum debere conscendere, ut juxta Apostolum Paulum humiliemur atque dicamus: Qui non sum dignus vocari Apostolus, quia sum persecutus Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Qui et ipse elevavit signum in monte campestri, quando insita sibi humilitate dicebat: Ego autem judicavi nihil scire me in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Hoc autem signum, et in superioribus levabit ipse, qui ortus est de radice Jesse in nationibus, ut congregaret perditos Israel.

Exaltate vocem, levate manum. Pro quo LXX transtulerunt: Consolamini manum. Exaltat vocem qui de sublimibus loquitur, et praesentia quasi brevia, et transitoria contemnit. Qui audit ab eodem Isaia: Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem, elevat manum suam, qui potest cum David dicere: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps CXL, 2); et qui in omni loco levat sanctas manus, ut non solum levet manus, sed etiam consoletur manu: ne dicat pauperi: cras veni, et accipe; sed ut pauperiem ejus, et necessitatem praesenti misericordia consoletur.

236 Et ingrediantur portas duces. LXX: Aperite principes. Duces Ecclesiae ingrediuntur portas mysteriorum Dei, et Scripturarum sacramenta cognoscunt, habentes clavem scientiae, ut aperiant eas creditis sibi populis. Unde praecipitur, ut magistri aperiant, et discipuli ingrediantur.

(Vers. 3.) Ego mandavi sanctificatis meis. Pro quo LXX: Ego praecipiam, et ego adducam eos. Ipse enim sanctificat ministros suos, ut et qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes sint. Qui et in alio loco credentibus loquitur: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, ipse praecipit, et adducet principes suos, ut faciant quae praecepta sunt (Levit. XIX, 2).

Et vocavi fortes meos in ira mea: exsultantes in gloria mea. LXX: Gigantes veniunt implere furorem meum, gaudentes simul, et contumeliam facientes. Juxta Hebraicum haerent superioribus quae dicuntur, quod ipse vocaverit fortes suos, exsultantes in gloria sua qui mandaverat sanctificatis suis. Porro juxta LXX, gigantes venientes ut impleant furorem Domini, gaudentes in aliena injuria atque laetantes, sinistrae accipiendae sunt contrariaeque virtutes, de quibus et in psalmis legimus: Misit in eos furorem irae suae, furorem et iram et tribulationem, immissionem per Angelos pessimos (Ps. LXXVII, 49). Ex his est et exterminator in Aegypto, qui postes agni litos sanguine non audet intrare (Exod. XII), et ille spiritus qui egressus stetit in conspectu Domini, et ait: Ego decipiam Achab. Dixitque ei Dominus: Decipies et praevalebis egredere et fac sic (III Reg. XXII, 21, 22). Unde in eodem Regum volumine Michaeas dixit; Vidi Dominum Israelem sedentem super thronum suum, et omnis exercitus coeli stabat circa eum a dextris, et a sinistris (Ibid., 9). Dextrae virtutes sunt eorum Angelorum qui ad bona mittuntur: sinistrae autem eorum quibus ad puniendum tradimur. Unde et Apostolus: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Nomen autem gigantium, pro quo in Hebraeo GEBORIM ( ), id est, fortium positum est, LXX et Theodotis in similitudinem fabularum vertere gentilium, sicut, et Sirenas, et Titanas, et Arcturum, Hyadas, et Orionem nominant, quae apud Hebraeos aliis appellantur vocabulis. Si autem gigantes rebelles Dei sunt, et 237 omnes haereses contrariae veritati rebellant Deo: omnes haeretici gigantes sunt, qui gaudent in errore suo, et tunc maxime gloriantur, quando Ecclesiae contumeliam fecerint.

(Vers. 5.) Vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium, vox sonitus regum gentium congregatarum. Tripliciter iste locus accipitur. Primum, ut elevato signo in monte campestri, veniat gentium multitudo, et ipsa in montibus constituta, quae dividitur in duo, in populos scilicet, et in reges, in discipulos, et magistros, de quibus Salvator in Evangelio loquebatur: Multi ab Oriente et ab Occidente venient, et accumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth., VIII, 11). Propterea autem una vox, et consona dicitur, ut illud Apostolicum probetur: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sed sitis perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia (I Cor. I, 10). Secundo, haereticorum describitur superbia, qui in montibus se esse credentes, eriguntur contra scientiam Dei, et iniquitatem in excelsum loquuntur, et ponunt in coelum os suum, qui et ipsi habent populos, habent reges, qui deceptum populum devorant. Tertia interpretatio est: quia supra dixerat, gigantes veniunt, ut impleant furorem meum, gaudentes simul, et contumeliam facientes, ipsorum gigantium describit arrogantiam, et ad puniendos, qui sibi traditi fuerint, in mala parte consensum.

Dominus exercituum praecepit militiae belli, venientibus de terra procul a summitate coeli: Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. LXX: Dominus Sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut veniat de terra longinqua a summo ÷ fundamento * coeli Dominus, et bellatores ejus, ut disperdant universum orbem. Fundamentum obelo praenotandum est. In Regum, et Paralipomenon volumine legimus (II Reg. XXIV; I Par. XXI). quod ira Dei accensa sit super Israel quando David numeravit populum, et offendit Dominum. In Psalmis quoque scribitur: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, et caetera his similia, pro quo legi in cujusdam ( Basilium intelligit ) Commentariis, iram Dei posse intelligi contrariam fortitudinem, cui tradimur ad puniendum, de quo et in octavo psalmo cantatur: Ut destruas inimicum, et ultorem (Psal. VIII, 3). Possunt bellatores dici qui de terra procul veniunt 238 et a summo coeli, etiam ministri Angeli, qui in mundi consummatione mittendi sunt, ut zizaniorum manipulos faciant, et separatos a frumento incendio praeparent sempiterno (Matth. XIII). Omnis quoque terra disperditur, quando terrena opera subvertuntur. Sunt et alii Domini bellatores instructi armatura Apostoli, qui quotidie in Ecclesia, quae οἰκουμένη, id est orbis, et habitata intelligitur, disperdant eos, et interficiant, qui eriguntur contra scientiam Dei.

(Vers. 6, 7.) Ululate, quia prope est dies Domini, quasi vastitas a Domino veniet. Propterea omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet, et conteretur. Quoniam bellatores Domini venturi sunt, ut disperdant omnem terram, ululate, et agite poenitentiam, quibus poena ventura est. Prope est enim dies Domini, vel consummationis totius mundi, atque judicii, vel exitus uniuscujusque de vita. Venit enim a Domino depraedatio, quam nos diximus vastitatem, ut servaremus metaphoram, quia praemiserat bellatores. Cum dies judicii, vel dormitionis advenerit, omnes manus dissolventur, quibus dicitur in alio loco: Confortamini, manus dissolutae. Dissolventur autem manus; quia nullum opus dignum Dei justitia reperietur: Et non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens (Ps. CXLII, 2). Unde Propheta dicit in psalmis: Si inquitates attendas, Domine, quis sustinebit (Ps. CXXIX, 3)? Omne quoque cor, sive anima hominis tabescet; et pavebit conscientia peccati sui. Haec est dies formidolosa atque terribilis, de qua et Sophonias loquitur: Metuite a facie Domini: quia prope est dies Domini (Soph. I, 14). Et rursum: Juxta est dies Domini magna: prope, et velox nimis. Et Amos: Vae, inquit, qui desiderant diem Domini: utquid vobis dies Domini, quae tenebrae sunt, et non lux (Amos V, 18)? Quodque juxta LXX additum est: turbabuntur legati, et dolores apprehendent eos: illos legatos interpretari possumus, quos cives miserant adversum eum, qui profectus erat in terram longinquam, ut sibi regnum poteret (Luc. XIX, 27). Unde ipse loquitur in Evangelio: Inimicos autem, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite coram me.

(Vers. 8.) Torsiones et dolores tenebunt: quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. Cum venerint Domini bellatores 239 de terra longinqua, et omnes manus fuerint dissolutae, et cor pavidum atque contritum; tunc strophomata, quae nos torsiones ventris interpretati sumus, et dolores tenebunt eos, similes doloribus parturientium. Per quae ostenditur torqueri eos propria conscientia, et facies habere combustas eo igne, quem sibi succenderant: quia non possunt dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7); et: Nos omnes revelata facie, gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur (II Cor. III, 18). Unusquisque stupebit ad proximum suum, videns eum in eisdem esse tormentis, quibus ipse cruciatur.

(Vers. 9.) Ecce dies Domini venit crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, peccatores ejus conterendos de ea. Pro terra Septuaginta τὴν οἰκουμένην, id est, orbem interpretati sunt: pro crudeli, insanabilem. Cum enim dies vel judicii, vel mortis advenerit, implebitur illud quod in sexto psalmo legitur: In inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)? Non est enim illud tempus poenitentiae, sed poenarum. Et in alio loco dicitur: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ergo absconditur multa Dei misericordia ab his qui adhuc in timore sunt positi, et perfectam Dei non habent charitatem, ut dum crudelem audiunt diem Domini, et insanabilem, et indignationis furorisque plenum, peccare desistant. Ponetur quoque orbis vel terra in solitudinem, et peccatores conterentur de ea, quae prius peccatorum onere gravabatur, ut deletis perditisque sceleribus, habitet et regnet in terra sola justitia.

(Vers. 10.) Quoniam stellae coeli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. LXX: Stellae enim coeli et Orion, et omnis ornatus coeli lumen suum non dabunt [Al. habebunt]: et obtenebrabuntur sole oriente, et luna non dabit lumen suum. Pro eo quod nos interpretati sumus, splendor earum, haud dubium quin stellarum Aquila et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum CHISILEEM ( ): pro quo LXX Orionem transtulerunt, addentes de suo, et omnis ornatus coeli, quod obelo praenotandum est. 240 Orionem autem gentilium fabulae dicunt viginti duas habere stellas, e quibus quatuor tertiae magnitudinis sunt, novem quartae, rursum aliae novem quintae, et ab aliis appellantur Bootes. Legimus quoque in Job, Hyadas, et Vesperum, et Arcturum, et thesauros, sive interiora Austri (Job. IX, 9), de quibus in suo loco dicendum est. Nec putare debemus apud Hebraeos has stellas his appellari nominibus, quae Graecus sermo resonat et Latinus: sed propria habere vocabula. Sicut enim Deus vocavit lucem, diem; et firmamentum, coelum; et aridam, terram; et congregationes aquarum, maria (Genes. I); sic et singulas stellas suis appellavit nominibus, quarum proprietatem nostra lingua non exprimit. Scriptum est de Deo in alio loco: Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat. Quando igitur dies Domini venerit ad ponendum orbem terrarum in solitudinem, et peccatores de ea penitus auferendos (Ps. CXLVI, 4); tunc ad comparationem divinae majestatis, stellae coeli, et omnis splendor earum retrahent lumen suum. Nec mirum est hoc de minoribus stellis dicere, cum etiam sol obtenebrescat in ortu suo, et luna splendorem solitum non habeat. Illud autem quod LXX transtulerunt, quod stellae et Orion, et omnis ornatus coeli obtenebrentur sole oriente, non habet quid signi, sive miraculi [ Al. signi miraculum]; hoc enim omni fit tempore, ut orto sole, stellae quae in coelo sunt non appareant. Nec mirum hoc dixisse de sole, cum etiam plena luna, et tota nocte fulgente, pleraque astra non luceant. Esse autem etiam per diem stellas in coelo, probat solis deliquium, quod quando umbra terrae, ut philosophi disputant, et objecto orbe lunae fuerit obscuratus, clariora in coelo astra videantur.

(Vers. 11.) Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitates eorum. Quando visitat et percutit Deus; ad hoc percutit ut emendet. Denique quando vehementer irascitur super eos qui non agunt poenitentiam: Non visitabo, inquit, super filias vestras, cum fuerint fornicatae: et super nurus vestras, cum adulteraverint (Osee IV, 14). E contrario de his qui in Christo credituri sunt, dicitur (Ps. LXXXVIII, 33): Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis 241 peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis.

Et requiescere faciam superbiam infidelium: et arrogantiam fortium humiliabo. LXX: Et perdam injuriam iniquorum, et injuriam superborum humiliabo. Verbum Hebraicum GAON ( ), quod perspicue arrogantiam et superbiam sonat, Theodotio et Septuaginta semper injuriam transtulerunt, sensum magis quam verbum exprimentes: quia omnis superbus promptus est ad injuriam. Ergo propterea Dominus visitat super orbis mala, et contra impios iniquitates eorum, ut comprimat arrogantiam superborum, et superbiam fortium humiliet. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I. Pet. V). Et in Proverbiis legimus: Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). Semper superbiam ruina sequitur, et humilitatem gloria: Qui enim se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Legimus in alio loco: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo (I. Cor. I, 19). Non quod vera sapientia et vera prudentia perdantur a Domino, sed falsi nominis scientia: qui sibi thesaurizant linguam mendacii, et deficiunt scrutantes scrutinio, et inveniunt nihil, loquentes iniquitatem in excelsum, et ponentes in coelum os suum. Unde proprie haereticorum superbia, veritatis injuria nominatur.

(Vers. 12.) Pretiosior erit vir auro: et homo mundo obrizo. LXX: Et erunt qui derelicti fuerint, honorati magis quam aurum excoctum: et homo honorabilior erit lapide Sophir. In consummatione mundi, quando orbis redactus fuerit in solitudinem, et obtenebratus sol in ortu suo, et luna splendorem suum non dederit, tanta fient ab Antichristo signa atque portenta, ut iniquitate crescente, refrigescat charitas multorum, ad decipiendos etiam si fieri potest electos Dei (Matth. XXIV). Tunc pretiosior erit vir auro, quod Hebraice dicitur PHAZ ( ), et Aquila interpretatus est κιῤῥὸν, quod coloris optimi atque sanguinei est; et homo mundissimo obrizo, quod Hebraice dicitur OPHIR ( ), et Aquila transtulit σπήλωμα ὀφεὶρ, quod nescio quid volentes LXX 242 interpretati sunt, lapidem de Sophir. Est autem Indiae locus, in quo aurum optimum nascitur; sicut in Genesi legimus de fluvio Phison: Iste est qui circumit omnem terram Evila, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum: et ibi est carbunculus et lapis prasinus (Genes. II, 11). Pretiosior autem intelligitur, pro eo quod est rarior. Omne enim, quod rarum est, pretiosum est, sicut et in Samuelis volumine legimus: Et sermo Domini pretiosus erat in Israel (I. Reg. XXXI).

(Vers. 13.) Super hoc coelum concutiam, et movebitur terra de loco suo. LXX: Coelum enim furiet, et terra movebitur a fundamentis suis. Cum pretiosior fuerit vir auro, et homo mundo obrizo, et impletum quod scriptum est: Putas cum venerit Filius hominis, inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? tunc et coeli movebuntur et terra. Coelum enim et terra pertransibunt, non sua voluntate, et proprio arbitrio, ut plerique aestimant, animantia ea esse credentes; sed propter indignationem Domini exercituum, et propter diem furoris ejus, qui respicit terram, et facit eam tremere. Unde hoc quod in LXX dicitur, coelum enim furiet, μετωνυμικῶς accipiendum pro his, qui versantur in coelo, quomodo si dicamus, omnis civitas conclamavit, et obviam judici urbs universa processit. Fundamenta vero terrae et in Proverbiis legimus: Deus sapientia fundavit terram (Prov. III, 19). Et ad Job loquitur Dominus: Ubi eras quando fundabum terram (Job. XXXVIII, 4)? Non quod terra habeat fundamenta profunda mole dejecta; sed voluntas et potestas Dei, qua omnia continentur, fundamenta illius appellanda sunt. Ipse enim super maria fundavit eam, et super flumina collocavit eam, et ipse appendit eam super nihili (Ps. XXIII; Job. XXVI).

(Vers. 14-16.) Et erit quasi damula fugiens, et quasi grex ovium, et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertentur, et singuli ad terram suam fugient. Omnis qui inventus fuerit, occidetur, et omnis qui supervenerit, cadet in gladio. Infantes eorum allidentur in oculis eorum; diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. Coelo terraque commotis, fugiet diabolus coluber tortuosus, vel omne dogma contrarium veritati, 243 quod in magistros ac discipulos scinditur, quorum priores propter ὀξυδέρκειαν, Graeco sermone Dorcades, id est, Capreae nuncupantur sequentes quasi bruta animalia; et huc atque illuc errantia non habent qui eos dirigant: perdiderunt enim eum, de quo scriptum est: A domino gressus hominis diriguntur (Prov. XX, 24): qui liberati a magistris pessimis convertentur ad populum suum, et singuli ad terram suam fugient, de qua orti sunt: qui vero inventus fuerit, occidetur, sive jugulabitur. Hoc autem non solum in consummatione mundi, sed usque hodie fit in Ecclesia: quando magistris superatis, grex deceptus revertitur ad populum, et ad terram suam; et in eo quod invenitur, occiditur, ut haereticus esse desistat, et quicumque supervenerit, cadet in gladio spirituali. Tunc infantes eorum et parvulos, qui nondum ad perfectam venerunt erroris aetatem, allident in oculis magistrorum, diripientque eorum domos, et uxores eorum violabunt, pravam sapientiam et doctrinam perversam. Unde pro hujusmodi patribus quorum interficiendi sunt parvuli, debemus orare et dicere: Da eis, Domine. Quid dabis eis? Vulvam sterilem, et ubera arentia (Osee IX, 4). Parturierunt enim iniquitatem, conceperunt dolorem, et genuerunt injustitiam.

(Vers. 17, 18.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: sed sagittis parvulos interficiant, et lactentibus uteri [Vulg. uteris] non misereantur, et super filios non parcet oculus eorum. Invenimus in Genesi (Genes. X) quod Madai auctor gentis Medorum fuerit, qui interpretatur mensura, sive a potente, vel forti. Igitur contra Babylonios, qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo ministri ad puniendum fortitudinis: ut reddant unicuique secundum opera sua. In qua enim mensura mensi sunt, remetietur eis. Mensuram agitatam atque concussam et plenam et supereffundentem restituent in sinus eorum (Matth. XVI, et Luc. VI). Qui nec argentum nec aurum, id est, nec eloquii pulchritudinem, nec acumen ingenii, in quibus sibi ante plaudebant, recipient: sed poenis afficient traditos; et 244 parvulis ac lactentibus uteri non miserebuntur, ut magis misereantur. Atque utinam et nos suscitemur a Domino, et haec nobis detur potestas, ut nec argentum nec aurum velimus eloquentiae et sapientiae saecularis: sed filios haereticorum, et omnium qui decepti sunt, interficiamus sagittis spiritualibus, id est, testimoniis Scripturarum: et qui lacte nutriuntur erroris, absque ulla misericordia trucidentur, ut clementi crudelitate pereant, nulliusque misereamur infantiae, et illa beatitudine digni simus: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram!

(Vers. 18 seqq.) Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham. Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs: nec pastores requiescent ibi: sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus: et sirenae in delubris voluptatis. (Cap. XIV.--Vers. 1.) Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. LXX: Et erit Babylon, quae vocatur inclyta gloriosa regis Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; non habitabitur in aeternum; nec ingredietur eam per multas generationes; nec transibunt per illam Arabes: neque pastores requiescent in ea, sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus sonitu, et accubabunt ibi sirenae, et daemonia saltabunt ibi, et onocentauri ibi habitabunt, et cubicula facient hericii in domibus eorum. Cito veniet et non tardabit. Quod sequitur: Et dies ejus non protrahentur, ** asteriscis notandum est, quia de Theodotione addita sunt. Medis adversus confusionis urbem suscitatis, qui nec aurum in bonis reputant, nec argentum; qui sagittis interficiunt parvulos, et lactentibus uteri non miserentur, et super filios non parcit oculos eorum: urbs quondam inclyta quae erat in superbia Chaldaeorum, qui interpretantur, quasi daemonia, sic subvertetur, quomodo subversa est Sodoma et Gomorrha; ut nullum in ea maneat pristinae mansionis vestigium: sed postquam 245 fuerit coelum novum, et terra nova, et praeterierit figura hujus mundi (I Cor. VII), non habitabitur urbs confusionis in perpetuum; et nequaquam eumdem statum recipiet. Non enim ponet ibi, postquam in pristina gloria esse desierit, Arabs tentoria sua, qui interpretatur occidentalis et vespertinus; ut in ea cupiat habitare, quam viderit esse desertam. Arabs autem in praesenti loco in bonam partem accipitur: quod semper tendat ad finem, et oblitus praeteritorum, extendat se in priora. Nec pastores requiescent ibi, qui mansuetissimum Domini gregem in Jerusalem solent pascere; sed e contrario requiescent ibi bestiae, quas detestatur Psalmista, dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19). Pro quibus Aquila, et Symmachus, et Theodotio, ipsum verbum Hebraicum posuerunt SIIM ( ). Et implebuntur domus eorum, hoc est Babyloniorum, juxta LXX et Theodotionem ἤχου, id est, sonitu et clamoribus; juxta Aquilam, typhonibus, quos nos in dracones vertimus; juxta Symmachum OIIM ( ), quod verbum in Hebraico continetur. Et habitabunt ibi struthiones, animal semper solitudines appetens, de quo in Job plenius scribitur: qui cum pennas habere videatur, tamen de terra altius non elevatur: pro quo LXX σειρῆνας, id est, sirenas interpretati sunt. Pilosos autem qui dicuntur Hebraice SIRIM ( ), Theodotio, erectis et stantibus pilis interpretatus est. Symmachus et LXX daemonas transtulerunt. Pro onocentauris quoque, quos soli LXX interpretati sunt, imitantes gentilium fabulas, qui dicunt fuisse hippocentauros, tres reliqui interpretes ipsum posuere verbum Hebraicum IIM ( ) quod nos in ululas vertimus. Ubi autem LXX dixerunt, cubilia facient hericii in domibus eorum, et in Hebraico positum est THANNIM ( ), Aquila et Symmachus et Theodotio, sirenas interpretati sunt; significantes vel bestias aliquas esse, vel daemonas, juxta errorem gentilium dulce cantantes, et decipientes homines, qui hujus saeculi naufragium clausis auribus transire non possunt. Porro onocentauri nomen, ex asinis centaurisque compositum, videtur mihi significare eos, qui ex parte aliquid humanum sapiunt; et rursum voluptatibus et coeno turpitudinis abducuntur ad vitia. Dicitur ergo 246 secundum tropologiam, quod in fine mundi, vel mortis uniuscujusque, omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi, recedat a nobis; et ita omnia subvertantur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham; nec ultra mundi istius futurus sit status, sed pereat in aeternum. Nec ponat ibi Arabs tentoria sua, de quo in sexagesimo septimo psalmo dicitur; Iterfacite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen ejus (Psal. LXVII, 5). Nec pastores ibi requiescant, Angeli videlicet qui humano praesunt generi, et quotidie vident faciem Patris: sed requiescant ibi bestiae et dracones, et struthiones, et pilosi, et ululae, et sirenae, quas omnes bestias in figura intelligimus Angelorum, vel daemonum, et eorum quibus tradimur ad puniendum. Et in domibus quondam voluptatis, ubi erat laetitia et gaudium, sit planctus ulularum, et lamentabilis vox sirenarum, quae auditores suos ducit ad mortem. Tempus autem imminere judicii, et diem consummationis Babyloniae non elongari, nequaquam mirabitur, qui quotidie per sanctos viros in his qui credunt in Domino, subverti viderit Babylonem; et aeternitati comparatam, omnem longitudinem esse vicinam. De generibus bestiarum, immo monstrorum, breviter diximus: quia in priori libro juxta historiam ex parte perstricta sunt. Hoc quoque considerandum, quod postquam ecclesiasticus sermo et doctrina Salvatoris urbem confusionis everterit, ita ut Sodomae et Gomorrhae comparetur; non habitetur a sanctis viris, nec pastores requiescant in ea, qui Christi gregem pascere consueverant: sed e contrario requiescant ibi bestiae, et dracones, et struthiones, et pilosi saltent in ea. Quidquid enim haeretici loquuntur in synagogis Satanae, non est doctrina Domini, sed ululatus daemonum et pilosorum, quos imitabatur Esau. Et sirenae requiescent in delubris voluptatis, quae dulci et mortifero carmine animas pertrahunt in profundum: ut saeviente naufragio, a lupis et canibus devorentur. Prope est ergo et instat quotidie tempus ruinae haereticorum, et non differtur eorum subversio.

Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adjungetur advena 247 ad eos, et adhaerebit domui Jacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos ad locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et in ancillas; et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. Et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices. Pro advena, id est, proselyto, LXX γηώραν interpretati sunt: qui Hebraice GER ( ) dicitur. Unde puto et Moysi filium, qui advena erat in terra, nominatum a patre, Gersam. (Exod. I). Ergo georas est verbum Hebraicum, Graeca consuetudine declinatum: licet quidam Hebraei sermonis ignarus, Graecam in eo etymologiam exprimere conetur, ab eo quod terrenae rei curam habeat: γῆ enim, inquit, terra appellatur, et ὤρα, φροντὶς, id est, sollicitudo. Rursum pro MASAL ( ) quam Aquila et Simmachus et Theodotio parabolam transtulerunt, quos et nos secuti sumus, LXX planctum interpretati sunt. Est autem ordo: postquam Babylon deserta fuerit in aeternum, ita ut habitatio bestiarum sit, miserebitur Dominus Jacob, ejus videlicet qui vitia supplantavit; et eliget Israel, eum qui mente conspicit Deum. Et nota verborum proprietatem: Jacob, qui adhuc in lucta positus, est miserebitur: Israeli vero, qui post victoriam nomen accepit, non misericordia, sed eiectio coaptatur. Requiescere quoque eos faciet super terram suam, de qua Salvator loquitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4), et Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13). Adjungentur quoque domni Jacob, qui electi sunt per Apostolos, gentium multitudo; et tenebunt reliquias domus Israel, et adducent eos in locum suum, ut habitent in tabernaculis eorum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas. Prodest quippe malis, ut bonis serviant. Unde et Esau dicitur: Servies fratri tuo. Et ad Jacob, Serviet tibi frater tuus (Gen. XXVII). Et accipient eos qui se sophismatibus ante deceperant: et exactores suos, qui omnia lucri causa faciunt, redigent in servitutem. Postquam autem requieverit 248 Jacob et Israel a labore suo, quo multum contra saeculum et haereticos pugnando laboraverat; et a concussione et servitute sua, qua malignae interpretationi et falsis dogmatibus ante servierat: tunc sumet planctum atque parabolam contra regem Babylonis: sermonem videlicet haeretici erroris et confusionis: et dicet quae sequuntur. Locum istum Judaei interpretantur carnaliter, quod postquam reversi sunt de Babylone, factum esse docere non poterunt. Neque enim Babylonii servierunt eis, qui eos prius ceperant; nec victis Babyloniis, domus eorum possederunt: neque habuerunt eos in servos et ancillas. Restat igitur ut juxta fabulas suas de imperio hoc putent futurum esse Romano: quibus superatis in ultimo tempore, serviturae sint eis gentes, quibus ante servierint. Quod si sequentes litteram, spe se falsa decipiunt, quis eis concedet, ut Roma vocetur Babylon, et Nabuchodonosor rex Romani imperii?

(Vers. 5, 6.) Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum: virgam dominantium, caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. In Petri Epistola legimus: Tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei (I Petr. IV, 17). Et in Ezechiel tortoribus dicitur: A sanctis meis incipite (Ezech. IX, 6). Pro diversitate quippe peccati, judicii ordo disponitur: ut qui minus deliquerint, ante purgentur. Novissimus autem inimicus destruatur mors. Ergo cum Israel de servitute dura fuerit liberatus, sumet parabolam contra regem Babylonis, quam debemus intelligere ut parabolam. Si enim contra Nabuchodonosor sermo est, et simplex historiae expositio, quomodo parabola dicitur, quae nulli alteri παραβάλλεται, id est, comparatur. Miratur ergo Israel quomodo cessaverit exactor, qui exigere consueverat usque ad novissimum quadrantem. Exigere autem consuetus non alios nisi debitores, qui dicunt in Oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Huic exactori debitores traduntur a judice, qui eos mittit in carcerem et exigit usque ad peccatum minimum. Denique et 249 Paulus apostolus Corinthium fornicantem, qui uxorem patris acceperat, necnon Phygellum et Hermogenem tradidit exactori (I Cor. V; II Tim. I). Et de his exactoribus etiam supra dicitur: Populus meus exactores vestri depraedantur vos; et qui repetunt, dominator vestri. Pro tributo, Aquila famem interpretatus est. Sublato enim a nobis sponso, famem patimur verbi Dei, et jugiter a corpore Domini jejunamus. Idcircoque virga et baculus impiorum, pro quo septuaginta jugum interpretati sunt, percutit nos, sive opprimit; quia noluimus sustinere jugum levissimum, jugum Salvatoris. Hoc autem baculo et hac virga, insanabili gentes furore caedebat, et fugientes persequebatur crudeliter: non emendare volens traditos, sed occidere.

(Vers. 7 seqq.) Conquievit et siluit omnis terra: gavisa est, et exsultavit: abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani. Ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos: infernus subter conturbatus est: in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis; omnes principes nationum, universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es? Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, putredo et operimentum tuum erunt vermes. Ad interitum regis impii, qui percutiebat plaga insanabili nationes, et persequebatur eas crudeliter, omnis terra conquievit, et siluit, quae prius turbarum, et seditionis plena erat, in tantum ut abietes, et cedri Libani laetarentur, de quibus in psalmis scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei (Ps. LXXIX, 9). Has cedros Dei, quia aliquando peccaverunt, tradidit Dominus suppliciis conterendas. Unde in alio psalmo dicitur: Conteret Dominus cedros Libani (Ps. XXVIII, 5). Abietes autem excelsi quique, et in Domini servitute sublimes debent accipi, quae consona voce dixerunt: Ex quo tu dormisti. Nota quod et mortis mors, appellatur dormitio. Non ascendet qui succidat nos. Victo enim forti, et direptis vasis ejus, etiam caeteri satellites corruerunt. Unde et Dominus loquitur in Evangelio (Matth. XXV, 41): Ite in ignem aeternum, 250 qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus. Quantos isti lignorum arborumque caesores suis securibus succiderunt, et fecere corruere? Infernus quoque conturbatus, sive versus in amaritudinem, in occursum adventus veri Nabuchodonosor, locus suppliciorum atque cruciatuum est, in quo videtur dives purpuratus: ad quem descendit et Dominus, ut vinctos de carcere dimitteret. Possumus infernum occurrentem dicere et eum angelum qui inferis poenis praepositus est, qui suscitavit omnes gigantes: pro quo alii Raphaim, alii Titanas transtulerunt. Gigantes autem vocantur juxta Ethnicorum consuetudinem, qui eos terrigenas existimant, quos terra genuerit. Nos autem gigantes, juxta Graeci sermonis etymologiam, eos appellare possumus, qui terrenis operibus servierunt. Denique sequitur: Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, in adventu quondam principis sui: ut quem prius honorabant pro potentia, postea mirarentur in poenis, et dicerent: Et tu vulneratus es sicut et nos: nostri similis effectus es. Quae verba hunc sensum habent: Putabamus nos pro imbecillitate nostra non potuisse resistere potentiae Dei, et te esse solum, qui in tua altitudine permaneres; sed ut rebus ostenditur, et tu vulneratus et captus es, nostrique similis effectus; ut quos in terra dignitas separavit, apud inferos poena consociet. Detracta est ad inferos superbia, vel gloria tua, et concidit cadaver tuum, sive ut LXX transtulerunt, multa laetitia tua, qua prius subjectis tibi gentibus laetabaris. Subter te sternetur putredo, et operimentum tuum erunt vermes. Haec requies diaboli, iste lectus tentatoris, qui in tantam erectus est superbiam, ut etiam Dominum auderet tentare dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Putredo et tinea, et operimentum vermium, vel poenae intelliguntur aeternae, quas propria gignit conscientia, vel suppliciorum materia, quae ex propriis peccatis nascitur. Sicut enim quamdiu cadaveris materia est, et aliquis humor in cadavere, vermes nascuntur ex putredine; sic ex ipsa materia peccatorum supplicia gignuntur. Unde et Apostolus Paulus interfecta morte, 251 ad quam per Osee sermo propheticus loquebatur: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14), loquitur ad eam: Ubi est mors contentio tua? ubi est mors stimulus tuus (I Cor. XV, 55)? Illa enim mortua, non est qui succidat nos: nequaquam enim erit peccatum quod succidendum sit, quia stimulus mortis peccatum sit.

(Vers. 12.) Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? LXX: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. Pro Lucifero qui Hebraice dicitur ELIL ( ), Aquila transtulit ululantem aurorae filium. Vere enim ululare debuit et ejulare, qui propter superbiam suam de coelo in terram praecipitatus est, atque contritus. Unde et Salvator ad discipulos loquitur: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Non modo video, sed prius videbam quando corruit. Et si ille propter superbiam de tanta magnitudine cecidit, vos quoque non debetis gloriari, quia vobis daemonia subjecta sunt: sed quia nomina vestra scripta sunt in coelo; ut unde ille cecidit per superbiam, vos ascendatis per humilitatem. Iste est princeps saeculi, qui inter stellas caeteras mane oriebatur, et suo vitio de Lucifero Vesper effectus est, et non oriens, sed occidens: qui vulnerabat gentes, sive qui mittebat ad gentes satellites suos, ut omnes sua fraude deciperet. Isti sunt falsi Apostoli, operarii mendaces, qui transfigurantur in Apostolos Christi, qui bono semini lolium superseminant, dormientibus Ecclesiarum magistris, et nolentibus aut nequeuntibus eorum malitiae resistere. Jacob autem, et Israel cujus misertus est, et quem elegit Dominus, haec adhuc loquitur ad diabolum, sive ut LXX volunt, de diabolo, id est, non ad secundam personam, sed ad tertiam.

(Vers. 13, 14.) Qui dicebas in corde tuo: in coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat, vel postea quam de coelo corruit. Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, ascendam in coelum (Ps. CXIII, 16)? Sed quia legimus: Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id est, in firmamento, in coelum ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. 252 Sin autem postquam de coelo corruit, loquitur ista verba, arrogantiam debemus intelligere, quod nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit. Cumque Dominus loquatur ad Apostolos: Sufficit discipulo, ut sit quasi magister, et servo sicut Dominus suus (Matth. X, 25), et dicat ad Patrem: Pater sancte, da, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint (Joan. XVII, 11): iste in tantum sibi arrogat, ut super stellas coeli, quae non corruerunt, solium suum positurum esse se jactet. Quodque infert: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; pro quo LXX transtulerunt, in monte sublimi, super montes excelsos, qui sunt ad Aquilonem, ad illud referamus, quod in Jeremia dicitur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae (Jer. I, 14). Et quod olla succensa a facie Aquilonis accenditur. Iste est Aquilo ventus durissimus, a quo suos vult Dominus liberare captivos, et reducere in civitatem sanctam dicens: Dicam Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere, adduc filios meos de terra longinqua (Inf. XLIII, 6). Illud autem quod huic potest esse contrarium, montes Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni, facile solvitur. Hi enim qui quondam erant in lateribus Aquilonis durissimi, postea per poenitentiam in civitate Dei esse coeperunt. Semper istiusmodi Lucifer quaerit ascendere super eos qui habent imaginem coelestis, et qui fulgent in Ecclesia sicut astra Dei: et sedere in monte pacti sive testamenti, id est, in Ecclesia, quae in sublimibus collocata est, et de lateribus quondam Aquilonis habitatores possidet. Qui in tantum oblitus sui est, ut velit super nubes ascendere, quibus mandavit Dominus, ne pluant super Israel imbrem, et ad quas pervenit veritas Domini, cui loquitur et Abdias: Si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera coeli posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus (Abdias, IV). Infelix Judas, qui quasi nubes cum aliis Apostolis mittebatur, ut plueret super Israel imbrem, et quasi stella inter caeteras stellas erat, quibus Dominus loquebatur: Luceat lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 16), vitio suo suscepit ascensorem diabolum, qui ut superbiae verba compleret, etiam hoc ausus est dicere: Ero similis Altissimo, ut quomodo Christus habet Prophetas et Apostolos suos, sic et ego habeam 253 pseudoapostolos. Haec autem omnia referenda sunt ad haereticos, qui cum deorsum sint, cum principe suo excelsos se esse jactant.

(Vers. 15.) Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. LXX: Nunc autem in infernum descendes, et ad fundamenta terrae. Non ad infernum sponte descendes [ Al. descendens], hoc enim Domini Salvatoris est, ut vinctos de inferis liberet, sed ad infernum detraheris invitus, ut qui per virtutes poteras ad excelsa conscendere, per vitia detraharis ad poenas. Sancti pennas habent aquilae, et pennas columbae, et possunt dicere: Volabo, et requiescam (Psal. LIV). Impii autem et Aegyptiorum similes, demersi sunt quasi plumbum in aquis vehementissimis, et demersi sunt in profundum sicut lapis (Exod. XV). Unde et iniquitas, sive ut melius habetur in Hebraeo, impietas super talentum plumbi sedere conspicitur (Zach. V). Ergo illud quod alibi legimus: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 14), etiam rex confusionis passus est, ut detraheretur in fundamenta terrae, sive ut verius in Hebraico habetur, in profundum laci. De fundamentis terrae in Deuteronomio scribitur: Ignis succensus est in furore meo, ardebit usque ad infernum novissimum. Devorabit terram, et fundamenta ejus (Deut. XXXII, 22), eos videlicet qui terreni sunt. De lacu quoque, quod per eum profunda significentur inferni, illa sunt testimonia: Assimilatus sum cum descendentibus in lacum. Et: Posuerunt me in lacum novissimum (Ps. LXXXVII, 5, 7). Sicut enim lacus aquas ad se descendentes, ita infernus animas suscipit: ad quem lacum descendit Banaias tempore nivis et frigoris, et interfecit in eo leonem (II Reg. XXIII, et I Par. XI). Unde et haeretici relinquunt fontem aquae viventis Dominum, et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non valeant continere. De his lacis, qui fervorem non habent Spiritus sancti; nec Jeremiae prophetae similes sunt, qui juxta Septuaginta interpretes loquebatur: Inveni aquam calidam in deserto (Jerem. II); sed refrigescente charitate, calorem Sancti Spiritus perdiderunt: ille est lacus, de quo idem Jeremias loquitur: Sicut refrigerat lacus aquam, sic refrigerat malitia habentes se (Jerem. VI, 7). Qui utinam, juxta Apocalypsim Joannis, aut calidi essent, aut frigidi (Apoc. III), id est, aut crederent, aut omnino non crederent, ne per teporem, et simulationem fidei a Domino rejicerentur!

(Vers. 16, 17.) Qui te viderint, ad te inclinabuntur, 254 teque prospicient. Numquid iste est vir qui conturbavit terram? qui concussit regna? qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, et vinctis ejus non aperuit carcerem? Sive ut Septuaginta transtulerunt: eos qui ducebantur non solvit? Qui viderint Nabuchodonosor regem Babylonium, non oculorum, sed cordis intuitu, de coelo ad inferos corruisse, inclinabuntur humilitate, quae contraria est superbiae, et illum prospicient ista dicentes: Nonne iste est vir, sive homo, qui conturbavit, vel concitavit terram? Et est sensus: Qui dixerat: Ero similis Altissimo, et se jactabat Deum, homo esse convincitur, de quo in nono psalmo qui proprie contra diabolum est, dicitur: Exsurge, Domine, non confortetur homo (Ps. IX, 1). Et in Evangelio: Inimicus homo superseminavit zizania (Matth. XIII, 25). Unde ad eum, et socios ejus dictum legimus: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6). Et ad eumdem sub figura principis Tyri dicitur: Pro eo quod exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: tu autem es homo, et non Deus, et dedisti cor tuum sicut cor Dei (Ezech. XXVIII, 2). Iste vir, et iste homo conturbavit universam terram, eos videlicet qui audiunt cum Adam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), et concussit regna sive reges, quorum cor in manu Domini est (Prov. XXI). Concussit, inquit, non subvertit. Unde et unus de his qui concussi fuerant, et tamen non ruerat, loquebatur: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXII, 2). Et Apostolus loquitur ad credentes, ut arripiant armaturam Dei, et stent contra insidias diaboli (Ephes. VI). Domus autem quae supra petram fundata est, nulla tempestate concutitur (Matth. VII). Sequitur: Qui posuit orbem terrarum desertum, sive ut juxta Hebraicum, praeter LXX, omnes alii transtulerunt, quasi desertum. Vitiis enim atque peccatis orbem qui Hebraice dicitur THEBEL ( ) fecit esse desertum, ut nullam haberet virtutem, vel eisdem subjaceret vitiis, quibus gentium plena est solitudo. Urbes quoque ejusdem destruxit orbis, ut de Ecclesiis Christi faceret synagogas diaboli, et munditiam verae fidei haeretica sorde pollueret. Sed et vinctis ejus, id est, orbis, non aperuit carcerem. Nos omnes vincti eramus, et clausi tenebamur in carcere, quibus vinctis dixit Salvator, exite, et his qui 255 erant in tenebris, revelamini. Dominum enim solvit compeditos. Qui liberati ab eo, gratias referunt dicentes: Tu dissolvisti vincula mea (Ps. CXV, 17; Jer. II, Prov. V). Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur: quos funes atque vincula solvere possunt et Apostoli, imitantes magistrum suum qui eis dixerat: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII). Solvunt autem eos Apostoli sermone Dei, et testimoniis Scripturarum, et exhortatione virtutum.

(Vers. 18, 19.) Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua. Tu autem projectus es de sepulcro tuo sicut sanies: pollutus, involutus cum interfectis, et confossis gladio, qui descendunt ad lapides laci. LXX: Omnes reges gentium dormierunt in honore, homo in domo sua. Tu autem projicieris in montibus sicut abortivum, abominabilis, et involutus cum interfectis gladio descendentibus ad fundamenta terrae. Reges gentium quibus Deus secundum Canticum Deuteronomii gentes crediderat gubernandas (Deut. XXXII), qui concussi sunt a Nabuchodonosor, et tamen non subversi, quorum nequaquam regnat peccatum; sed quia cor eorum in manu Dei erat, minime corruerunt. Etenim Salvator, quomodo Deus deorum appellatur, sic Dominus dominantium, et rex regum. Isti igitur reges universi requieverunt in gloria sua, unusquisque in domo sua. Diversae quippe apud Patrem sunt mansiones (Joan. XIV): et pro varietate virtutum, habitationum differentiae. Porro Nabuchodonosor projectus est de sepulcro suo, nec in morte a cruciatibus conquievit. Projectus est autem quasi sanies, quae Hebraice dicitur NESER ( ), quam Aquila ἰχῶρα interpretatus est, tabem [ Al. tabum] videlicet et pedorem, quem Symmachus ἔκτρωμα, id est, abortivum, LXX mortuum, Theodotio germen: quamquam hoc ipsum verbum supra (Cap. XI, 1) ubi de Christo legimus: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, LXX florem, Theodotio germen, Aquila ἀκρέμονα, id est, virgultum, interpretati sunt. Proprie autem Neser dicitur virgultum, quod ad radices arborum nascitur, et ab agricolis avulsum quasi inutile projicitur, unde et nos stirpem inutilem transtulimus. Igitur Nabuchodonosor quasi stirps inutilis incendio praeparatus, vel sicut 256 sanies pollutus, et involutus his qui ab eo interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci, detrahetur in profundum, et ne cum his quidem habebit consortium sepulturae quos interfecit. Alterius enim poenae est auctor delicti, et alterius qui ab auctore compulsus est. Iste est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti, de quo in septimo psalmo legimus: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit eum. Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 13, 14), his videlicet, qui in suum cor ignita diaboli jacula susceperunt. Porro juxta LXX, cadaver Nabuchodonosor cum plurimis interfectis pollutum atque confossum jacebit in superbiae montibus, et deducetur ad inferos. Fundamenta autem laci, pro lapidibus laci, interpretatus est Symmachus, ut aliis verbis profundum, et tartarum significaret inferni.

(Vers. 20.) Quasi cadaver putridum non habebis consortium neque cum eis in sepultura. Tu enim terram tuam disperdidisti, populum tuum interfecisti. LXX: Quomodo vestimentum commixtum sanguine non erit mundum, sic nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et populum meum interfecisti. Quia multum inter se Hebraicum distat, et LXX editio, separatim de singulis disseramus. Sicut cadaver putridum, sive ut Aquila transtulit, conculcatum, non habebis consortium sepulturae, nec cum his quidem quos interfecisti. Tu enim magister es, illi fuere discipuli: et cui plus creditum est, plus exigitur ab eo. Tu enim terram tuam disperdidisti, populum tuum occidisti, eos videlicet qui tibi crediti sunt gubernandi. Unde ad Salvatorem audet dicere: Haec omnia mihi tradita sunt, et dabo tibi ea, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Cadaver autem diaboli putridum, ob magnitudinem peccatorum dubitare non poterit, qui legerit peccatum esse fetidissimum, ipso peccatore dicente: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). E contrario virtus boni odoris est: unde et spiritualium fratrum dilectio comparatur unguento, quod descendit super barbam, barbam Aaron, et super oram vestimenti ejus (Psal. CXXXII). Et ad sponsam sponsus loquitur: 257 Odor tuus suavis, et facies tua speciosa (Cant. II, 14). Quomodo autem cadaver diaboli spiritualiter conculcetur, illud Apostoli docet nos: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20). Et Domini verba dicentis: Quasi lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43). Iste quia terram sibi creditam perdidit, et commissum sibi populum trocidavit, nequaquam eos vivos reservans Deo, sed socios suae praeparans sepulturae: propterea non erit, nec vocabitur in aeternum semen pessimorum. Porro juxta LXX hunc habet sensum: o Lucifer qui mane oriebaris, qui quando habebas opera virtutis et luminis, vestimentum eras Dei, et de te dici poterat: Amictus lumine sicut vestimento (Psal. CIII, 2): quia multos interfecisti gladio, qui descenderunt ad infernum, et eorum pollutus es sanguine, nequaquam vocaberis vestimentum Dei, sed vestimentum cruore permixtum, non maculatum atque pollutum, ut aliquid mundi habere videaris, sed totum sanguine cruentatum. Et hoc notandum quod ad diabolum dicatur: sicut vestimentum commixtum sanguine non erit mundum, sic et tu non eris mundus. Ubi sunt ergo qui dant diabolo poenitentiam, et dicunt illum posse mundari? Nec statim latemur haeresim, quae diversas asserit esse naturas; et aliam esse quae numquam recipiat sanitatem. Non enim hoc vestimentum per se immundum est, et ita a Deo conditum, quo olim Deus vestiebatur; sed quia commixtum ex sanguine, et totum se polluit suo vitio, et malis accedentibus, non erit mundum. Et propterea non erit mundum, quia terram Domini perdidit, populum ejus interfecit, terram Judaeae et [ Fort. id est] terram confessionis et sanctos quosque perdens atque interficiens: et ideo non manebit in perpetuum. Unde et in Evangelio dicitur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quomodo autem sanctus vestimentum Dei est, et vestimentum novum, et vestitur tunica salutis atque laetitiae, dicens: Exsultet anima mea in Domino: induit enim me vestimento salutis, et tunica laetitiae circumdedit me (Isa. LXI, 10): sic e contrario peccator, qui portat imaginem veteris hominis atque terreni, meretur 258 audire: Ecce omnes vos quasi vestimentum veterascemini, et tinea devorabit vos (Isa. L, 9). Qui autem profecerit in scelere, et vetustatem noluerit emundare novitate, nequaquam veteri vestimento, sed panno menstruatae mulieris comparabitur dicens: Erravimus, et facti sumus immundi omnes nos, sicut pannus menstruatae universa justitia nostra.

(Vers. 21, 22.) Semen pessimorum, praeparate filios vestros occisioni iniquitatum patrum suorum: non consurgent nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen et reliquias, et germen, et progeniem, ait Dominus exercituum. LXX: Semen pessimum, praepara filios tuos occisioni peccati patris tui: ut non consurgant et possideant terram, et impleant terram civitatum. Et insurgam eis, dicit Dominus Sabaoth: et disperdam nomen eorum et reliquias et semen. Pro semine pessimo, quod LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est ZERA MRIM ( ), quod caeteri semen pessimorum interpretati sunt. Non quod ipsum semen per seipsum malum sit: Deus enim omnia fecit bona (Genes. I); sed ab his, qui sua voluntate sunt pessimi, semen ortum sit malum, quod voluntate fit, non natura: Unde et in Daniele legimus: Semen Chanaan et non Juda (Dan. XIII, 56). Et de bonis filiis dicitur ab Apostolo: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et in Evangelio: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem ut filii Dei fierent (Joan. I, 12). Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo est. Huic igitur praecipitur semini, ut filios suos, omnes scilicet cogitationes pessimas, et opera mala, praeparet occisioni, quae ex impiis nata sunt patribus, haud dubium quin contrarias significet fortitudines. Qui pessimi filii ideo trucidantur in iniquitatibus patrum suorum, ne ultra consurgant et possideant terram, quae a sanctis possidenda est et implenda, ut civitates in ea Domini construantur. Et quia non est hominum perfecta victoria: Nisi enim Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 2): ideo Dominus ipse consurget adversus filios pessimorum, et disperdet de confusione nomen eorum et reliquias, et omne germen et progeniem, 259 ne ultra pullulent in urbibus Domini. Legimus in Evangelio (Joan. VIII), quod diabolus ab initio mendax sit et pater ejus, id est, mendacii, quod multi non intelligentes, patrem diaboli volunt esse draconem, qui regnet in mari, quem Hebraei appellant Leviathan. Et hoc putant loco convenire praesenti juxta LXX Interpretes, qui dixerunt: pro peccatis patris tui: cum perspicue in Hebraeo, ABOTHAM ( ) [ Al. OBOTHUM] non patris tui, sed patrum suorum significet.

(Vers. 23.) Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum: scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. LXX: Et ponam Babyloniam desertam, dicit Dominus, ita ut habitent in ea hericii, et erit in nihili. Et ponam eam luti voraginem, in perditionem. Cum perdiderit Dominus exercituum nomen Babylonis, et reliquias, et germen, et universam progeniem, non erit ejus perditione contentus, nisi dederit eam possessionem hericii, et paludes aquarum, et scopaverit eam non leviter, et fortuito: sed terens ut nihil in ea antiquarum sordium resideat. In Actibus Apostolorum scribitur (Act. X et XI), in vase illo linteo, quod quatuor demissum principiis pendebat e coelo, omnia genera quadrupedum, et reptilium, et volatilium contineri, quod postea Apostolus disserens, Deus, inquit, ostendit mihi nullum hominem immundum dicere. Mores ergo hominum in diversis animantibus monstrabantur, sicut Pharisaei et Sadducaei propter nequitiam appellantur genimina viperarum, et propter dolos Herodes vulpes dicitur (Luc. III et XIII); et luxuriosi pronique ad voluptatem, equi appellantur, insanientes in feminas (Jerem. V): Et, nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intelligentia (Psal. XXXIV). E contrario innocentes, columbae vocantur et oves. Igitur juxta doctrinam Domini Salvatoris, qui curas istius saeculi et seductionem divitiarum spinas appellavit, hericius mihi videtur, qui juxta Apostolum, gaudet in incerto divitiarum (I Tim. VI), et armatum se non armatura Dei, sed spinis atque peccatis hujus mundi esse confidit, cui rectissime dicitur illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te, quae autem parasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Tales habitatores habet 260 Babylon deserta virtutibus, ubi non est ager irriguus, qui afferat fructus diversorum seminum, sed paludes infertiles, et limosae ac lutosae, in quibus coeno gaudentia reptant animalia. Quamobrem clementissimus Dominus scopavit eam vehementissime terens, et quasi quodam verriculo [ Al. everriculo] ad purum usque mundavit, ut Babylonia semina pereant, et a solis habitentur hericiis. Quando viderimus aliquem divitiarum immersum luto, et ut LXX interpretati sunt, barathro, hoc est profunda voragine, et quasi coenosa palude circumdari, non dubitemus eum appellare hericium, habitatorem desertae Babylonis.

(Vers. 24, 25.) Juravit Dominus exercituum dicens, si non ut putavi ita erit, et quomodo mente tractavi sic eveniet, ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. Et auferetur ab eis jugumejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Postquam hericius habitaverit in deserta Babylone, et pro agris irriguis ac fertilibus paludes cuncta operuerint: ita ut nihil pristini seminis et abundantiae in Babylone resideat, juramentum Domini complebitur, et eveniet quod mente tractavit, ut conteratur Assyrius in terra ejus, et in montibus illius conculcetur. Hostis quippe temerarius, non solum terram Dei et humiliora quaeque occupare festinat, sed etiam eos, qui in Dei servitute virtutibus profecerunt, ita ut montibus comparentur, et dicatur de eis: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Ps. LXXXVI, 1). Et nota proprietatem. In terra conteritur: in montibus Dei ab ipso Domino conculcatur. Cum enim omnes inimici positi fuerint sub pedibus Christi, ita ut novissima destruatur mors, tunc auferetur a sanctis gravissimum jugum Assyrii, quo eos ante depresserat, et onus, sive ut LXX transtulerunt κῦδος, id est, gloria, ab humero eorum tolletur, ut sublato jugo Assyriorum videant requiem, quia bona est, et terram, quia uberrima est, et supponant cervices suas jugo Christi ad laborandum, et fiant viri agricolae. Unde et Issachar qui interpretatur est merces, ex virtutibus nomen accepit. Et in Propheta legimus: Est merces his qui serviunt Domino (Jerem. XXXI, 16); et in alio loco: Ecce Dominus, et merces ejus 261 cum eo (Isai. XL, 10), qui reddet unicuique secundum opus suum. Quod autem conterantur et conculcentur Assyrii, id est, contrariae fortitudines, et illud Evangelicum docet: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Et Apostoli verba testantur: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20).

(Vers. 26, 27.) Hoc consilium quod cogitavit super omnem terram, et haec manus extenta super universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus ejus extenta, et quis avertet eam? Pro omni terra LXX universum orbem interpretati sunt in fine oneris vel visionis contra Babylonem. Quod latebat aperitur, Deum cogitasse consilium super omnem terram, id est, orbem terrarum, et non contra terram tantum Chaldaeorum et regem Assyrium atque Chaldaeum: et extentam sive elevatam manum ejus super omnes gentes, et non super unam gentem Babyloniam. Ex quo ostenditur, cuncta quae dicta sunt non ad unam provinciam specialiter, sed contra orbem terrarum generaliter pertinere. Quodque dicitur: Quis poterit infirmare, et quis avertet eam? non pro difficili debemus accipere, sicut illud legitur: Quis sapiens et intelliget haec (Ps. CVI, 43)? Et: Quis, putas, est fidelis et prudens dispensator (Luc. XII, 52)? et caetera his similia; sed pro impossibili. Nullus enim poterit Domini infirmare consilium, et manum ejus extentam sive sublimem, ne percutiat, avertere.

(Vers. 28, seqq.) In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent, et interire faciam fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. LXX: Anno quo mortuus est rex Achaz factum est verbum istud: Ne laetemini, alienigenae omnes, contritum est enim jugum ejus qui percutiebat vos. Siquidem ex semine serpentis egredientur genimina aspidum, et ex geniminibus eorum egredientur serpentes pennati. et pascentur pauperes per eum, et pauperes homines in pace requiescent. Interficiet autem in fame semen tuum, et reliquias tuas occidet. Mortuo Achaz, qui interpretatur κατάσχεσις, id est, obtentio, 262 sive possessio, quem regem impiissimum legimus, fit pondus istud super Philisthiim, sive verbum. Vivente enim illo, et regnante in peccatoribus, nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei fieri poterat ad Prophetam. Quod quidem et supra dixisse me memini, quando Ozia mortuo, vidit Isaias Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et in Exodo legimus (Exod. XXII), quod postquam mortuus est rex Aegypti, ingemuerint filii Israel ab operibus suis, et exclamaverint, et ascenderit clamor eorum ab operibus, et exaudierit Dominus gemitus eorum. Nisi enim esset mysticum quod dicebatur, illo magis regnante clamare debuerant, quando luto et lateribus deserviebant. Praecipitur ergo Philisthiim, quos nunc Palaestinos vocant, et semper a LXX ἀλλόφυλοι, id est, alienigenae transferuntur; et dicitur eis ne gaudeant neque laetentur, quoniam contriverint virgam, vel jugum percussoris sui (Hebr. XII, 6). Quem enim diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit. Et quasi filios nos erudit Deus, quando visitat in virga iniquitates nostras, et in flagellis peccata nostra, ut misericordiam non auferat a nobis (Ps. LXXXVIII). Haec est virga de qua in alio Psalmo scribitur: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4). Haec est virga, et hoc jugum quod cervicibus omnium vult Salvator imponere, ut deposito jugo Nabuchodonosor, portent jugum Christi. Quod si quis abjecerit atque contriverit, statim de semine sive radice serpentis, qui est coluber tortuosus, egredientur regulus et aspides, et de aspidibus exibunt serpentes volantes, sive qui absorbeant volucres. Abjecto autem jugo Dei, et contrita Domini disciplina, primum in cogitationibus nostris semen colubri radicatur, secundo de semine pessimo nascitur regulus, qui rex serpentium est, et afflatu suo atque conspectu homines occidere dicitur: sive genimina aspidum, de quibus in Psalmo dicitur: Venenum aspidum sub labiis eorum (Ps. XIII, 3; et CXXXIX, 4), quae peccata sunt varia, et de cogitationum pessimo thesauro in mala opera prorumpunt. Cumque regnaverint in hominibus alienigenis, qui a Deo alieni sunt, statim egrediuntur serpentes pennati; ut non sufficiat eis cogitasse, et fecisse quae mala sunt, nisi patrocinium quoque malorum operum quaesierint, et diversas finxerint haereses. 263 Ego puto serpentes esse pennatos, qui se exaltant et elevant contra scientiam Dei, et ponunt in coelum os suum: vel qui absorbent volucres, hoc est, qui venenato ore singulos quosque volare cupientes, et ad excelsa consurgere, suis faucibus devorant. Et hoc interim de malis. Caeterum qui non contriverunt virgam et jugum percussoris sui, sed cervicem suam Domino subjecerunt, et sunt pauperes spiritu, pascentur, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Ps. CXXII, 1). Et a Domino audient: In pascuis uberrimis pascam eos (Ezech. XXXIV; Joan. X); et ingredientur et egredientur, et pascua invenient. Et pascentur pauperes per eum, qui eos percutit, ut emendet: et in pace requiescent, sive, pastore sollicito, ipsi agent fiducialiter, et cum Lazaro requiescent in sinu Abrahae (Luc. XVI). Qui autem contriverunt jugum et virgam percussoris sui, famem perpetuam sustinebunt; ut non alantur sermone Dei: sed omnes eorum reliquiae intereant, ne quid de malo semine germinetur.

(Vers. 31, 32.) Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis. Ab Aquilone enim fumus venit: et non est qui effugiat agmen ejus. Et quid respondebitur nuntiis gentis, quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus? Pro nuntiis, id est, Angelis, quos solus Symmachus transtulit, omnes reges interpretati sunt, verbi ambiguitate decepti, quia praeter unam litteram ALEPH, quae in Angelorum vocabulo addita est, eodem reges et Angeli apud Hebraeos appellantur nomine, id est, MALACHE ( Reges , Angeli ). In libro Hebraicorum Nominum reperi Philisthiim interpretari cadentes poculo. Qui ergo inebriati sunt calice Babylonis, et biberint vinum in quo est luxuria; et inter caetera vitia propter ebrietatem regnum Dei juxta Apostolum non fuerint consecuti (Ephes. V), his praecipitur, ut porta eorum ululet, et clamet civitas. Portam, haereticorum os arbitror, quo blasphemant: civitatem, animam, quae malarum cogitationum thesaurus est. Haec ululare debet et plangere, quia omnis prostrata est, in terramque dejecta, et nihil in ea sanae intelligentiae est Deique sapientiae. Quare ululat porta? 264 quam ob causam clamat civitas? quia prostrata est omnis Philisthaea. Curque prostrata sit, sequens versus ostendit: Ab Aquilone fumus venit, et non est qui effugiat agmen ejus. Fumus iste ardentibus diaboli jaculis suscitatur, qui noxius est oculis, et contrarius lumini, et ab Aquilone oritur, a quo in Jeremia olla succenditur (Jerem. I, 14), et a quo exardescunt mala super omnes habitatores terrae, qui non possunt dicere: Accola sum et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. CXVIII, 19); sed in terra habitant. Unde et in Proverbiis legitur: Aquilo ventus durus (Prov. XXV, 23; Eccli. XLIII). Nomine autem alio dexter vocatur, qui cum per se durus sit et sinister, et cervice durissima jugum Dei nolit recipere, vocatur dexter ab his qui ponunt dulce amarum, et amarum dulce; qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras. Et nullus est, qui fumi hujus agmen effugiat; nemo enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XXV). Cumque Philisthaea corruerit, et fumus ejus universa penetrarit, ita ut eum nullus possit effugere, quid dicetur Angelis, qui singulis praesunt gentibus, admirantibus et scire cupientibus, cur sola Sion in specula et in sublimibus collocata amaritudinem fumi hujus evaserit? Quid igitur dicetur eis? Nempe hoc quod sequitur: Quia Dominus fundaverit eam, et ipse sit fundamentum ejus. Fundaverit autem eam super fundamentum prudentiae, justitiae, fortitudinis, et temperantiae, sub quibus nominibus Christus intelligitur, de quo et Apostolus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest jacere, praeter eum qui positus est Jesum Christum (I Cor. III, 11). Qui autem fatuus est, et stulta loquitur, et cor ejus vana intelligit, aedificat domum suam super arenam, quae non habet fundamentum. In hac ergo Sion, quae fundata est a Domino, sperabunt pauperes sive mansueti, et humiles populi ejus, de quibus dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4): et qui audierunt Dominum loquentem: Discite a me quia mansuetus sum, et humilis corde (Matth. XII, 29). Qui ante gloriam humiliati sunt, et audierunt dicentem apostolum Petrum (I Petr. V, 6): Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet 265 in tempore visitationis. Pauperes autem ipsi sunt, de quibus supra legimus: Pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent.

Cap. XV (Cap. XV.--Vers. 1.) Onus Moab. LXX.: Verbum contra Moabitidem. Symmachus et Theodotio: Assumptio Moab. Quomodo circumcisio et carnalis est, et spiritualis et de spirituali ab Apostolo dicitur: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Domino, et non in carne confidimus (Philipp. III, 3); et rursum ad distinctionem spiritualis Israelis, dicitur de carnali: Videte Israel secundum carnem (Cor. X, 18): et, Vos gentes in carne (Ephes. II, 11); sic Moab accipiendus est spiritualiter, qui interpretatur de patre, sive aqua paterna, de incestu, et ebrietate conceptus, quod quodammodo absente, immo nesciente patre, videretur esse generatus. In multis Scripturarum locis de Moab legimus, et maxime in Numerorum volumine, quando Balac rex Moabitarum ad maledicendum, Balaam invitavit hariolum, qui inter caetera etiam hoc contra Moab mysticum prophetavit: Orietur stella ex Jacob, et consurget homo ex Israel, et percutiet principes Moab (Num. XXIV, 17).

(Vers. 1). Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit; quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. LXX: Nocte periit Moabitis, nocte enim periit murus Moabitidis. Pro AR ( ), quod solus Theodotio ita posuit, ut legitur in Hebraeo, Aquila et Symmachus, urbem interpretati sunt, non considerantes, quod inter AIN et RES elementa Hebraica, JOD litteram non haberet, quae si esset, recte civitas diceretur. Sapientia saecularis, de qua Dominus loquitur per Prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Abdiae 8; I Cor. I, 19): quia auctorem sui sensum habet, qui ex conditione Dei generatur, videtur quidem de patre nasci, quod interpretatur Moab; sed quia adulter est, et adversarius populo Dei, de incestu, et spelunca ac nocte generatur. Unde in nocte periit, in errore scilicet sempiterno. Et Aegyptii in mari Rubro vigilia matutina, quae nocturnum tempus ostendit, fluctibus obruti sunt (Exod. XIV). Et Lot, Sodomitis nocte pereuntibus, venit in Segor, et ortus est ei sol (Gen. XIX). Quod intelligens beatus Apostolus scribit de sanctis atque perfectis (I Thess. V, 6, 7): Non sumus noctis, 266 neque tenebrarum, sed sumus filii diei. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui inebriantur, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, vigilemus induti lorica fidei et charitatis. Et quia noctem reliquerat, et filius diei esse jam coeperat, loquitur ad credentes: Nox praecessit, dies autem appropinquavit, quasi in die cum honestate ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et luxuria (Rom. XIII, 12). Pereunte autem nocte Moabitide, etiam murus ejus, qui dialectica arte constructus est, in eadem nocte vastatus est atque destructus, et aeterna taciturnitate conticuit. Porro Ar, quod interpretatur ἀντίδικος, id est, adversarius, hoc ostendit, quod haec sapientia, quae adversaria Dei est, Ecclesiastico sermone contra se pugnante, superata sit.

(Vers. 2.) Ascendit domus, et Dimon ad excelsa in planctum. LXX: Contristamini in vobis, peribit enim Dimon, ubi ara est: illuc ascendetis ad plorandum. Omnis domus adversae sapientiae, et Dibon, quae interpretatur fluxus eorum, ascendit excelsa, in quibus superbierat: non ut hostias immolet, sed plangat in quibus ante peccaverat. Et revera mendacium instar fluminis transit, et praeterfluit, et numquam potest stabili mansione consistere. Sermo autem Dei, qui compactus est, stabilis est. Unde et manna, quod videtur quasi glacies super faciem terrae, non praeterfluit, sed consistit. Porro juxta LXX, Moabitae moerere jubentur et plangere, non super aliis, hoc enim perfectorum est super semetipsis, quia et Dibon eorum, id est, sermo compositus, qui fluebat more torrentis, periturus sit: in quo habebant quasi aram consecrationis suae, et omnes divitias saeculares. Unde et in psalmo dicitur: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Initium autem salutis est, sua intelligere et flere peccata.

(Vers. 3 seqq.) Super Nabo et super Medaba Moab ululabit: in cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur. In triviis ejus accincti sunt sacco: et super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululat [Vulg. ululatus]: descendet in fletum. Et clamabit Esebon et Eleale: usque ad Jasa audita est vox eorum: super hoc expediti Moab ululabunt: anima ejus ululabit sibi. Cor meum ad Moab clamabit: vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith 267 flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt: aquae enim Nemrim desertae erunt: quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos: quoniam circumit clamor terminum Moab: usque ad Agallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus: quia aquae Dimon repletae sunt sanguine. Ponam enim super Dimon additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. Quia omnis prophetiae hujus pene unus est sensus, ne eam per partes proponendo lacerarem, simul universam posui, et quid mihi secundum anagogen videatur in singulis, brevi sermone percurram, Nabo interpretatur sessio vel prophetia: Medaba, de saltu: Esebon cogitationes: Eleale, ascensio: Jasa, factum sive mandatum: Segor, parva: Luith, genae: Oronaim, foramen moeroris: Nemrim, pardi sive praevaricatores: Agallim, vituli vel arenarum tumuli: Elim, arietes sive fortes; Dimon, sufficiens moeror. Quia igitur omne dogma contrarium veritatis, quod absque inspiratione Dei de humano sensu in erroris tenebris nascitur, nocte vastatum est, et argumenta illius, quae intelliguntur muri, Ecclesiastico sermone destructa sunt; ita ut aeterno silentio conticuerint, in tantum ut universa eorum factio, ad poenitentiam et lacrymas verteretur, super Nabo, id est, prophetiam et sessionem, id est, magistros eorum, et super Medaba, ubi non sunt arbores fructuosae, sed saltus infertilis, in quo habitant bestiae, de quo in vicesimo octavo psalmo scriptum est: Et revelabit condensa saltus: erit ululatus et planctus, et omnia de capitibus eorum eloquentiae ornamenta tollentur; ita ut nudi maneant et deformes. Et si quid virilitatis habere videbantur in barba, rasum a viro Ecclesiastico, effeminatum et debile comprobetur. In triviis quoque eorum, id est, diverticulis errorum, dum pro voluntate sua fingit unusquisque quod voluerit, accingitur sacco poenitentiae, et super tecta ac domata, in quibus primum se sublimes esse credebant; et in plateis (quia non ingrediuntur per angustam viam, quae ducit ad vitam, sed per latam, quae ducit ad mortem) erit ululatus. Et nequaquam ascendent in superbiam, sed descendent in fletum Tunc intelligent omnes cogitationes suas vanas, 268 quod interpretatur Esebon, et cassum ascensum superbiae, quod Eleale sonat, ut vox eorum audiatur usque ad mala opera quae fecerunt, et mandatum quod putabant Dei, propria se confessione damnantes. Propterea vectes, id est, qui firmi fuerint in Moab, et errorem suum intellexerint, ululabunt, et spem habere profectus incipient, cum anima eorum ululaverit sibi. Unde Propheta compatientis affectu loquitur ad eos, quorum anima ululabat [ Al. ululat] sibi, et dicit: Cor meum ad Moab clamabit, ut eos ad poenitentiam provocem. Vectes autem eorum et omnia firmamenta, quae habere in haeresibus videbantur, ad Segor, hoc est, ad parvulum usque pervenient: et ostendentur non robusti esse, sed fragiles. Haec autem Segor, hoc est, parva poenitentia si perseveraverit, perducet eos ad perfectam salutem: quod vitula trium annorum significat, juxta illud quod in Genesi legimus, ubi praecipitur Abraham, ut offerat vitulum, arietem, et hircum trium annorum, perfectum scilicet sacrificium, ut haeres Domini esse mereatur (Genes. XV). Cumque egerint poenitentiam, per Luith, id est, genarum lacrymas ad altiora conscendent. Et hoc quasi moeroris foramine atque introitu, clamorem contritionis levabunt ad Dominum, ut possint dicere: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Ps. L, 19). Et hoc fiet, quia aquae Nemrim, id est, doctrina haereticorum, quae pardis et praevaricatoribus comparatur, deserta erit, et deducetur ad nihili. Pardi sunt, quorum in Jeremia varietates et maculae non mutantur (Jerem. XIII), et apostatae, de quibus in Psalmis legimus Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae (Ps. CXVIII), 119) Omnis quoque herba et germen, et quidquid in sermone eorum viride videbatur, exaruit. Et secundum magnitudinem peccatorum a Deo visitati sunt: ut quem per beneficia non senserant, per flagella cognoscerent. Denique ducentur ad vallem sive torrentem salicum, ut nullus in eis fructus remaneat. Hanc enim seminis harum arborum dicunt esse naturam, ut qui illud in poculo hauserit, liberis careat. Unde et sancti qui propter peccata in confusione hujus mundi esse coeperunt, in salicibus Babyloniorum fluminum suspendunt organa sua (Ps. CXXXVI). Omnes terminos 269 Moabitarum clamor circumit, vel provocantium ad poenitudinem, vel pro errore plangentium: ut offerre possint per ululatum suum vitulos labiorum, et usque ad fontem Dominicorum arietum pervenire, sive fortium: quia Elim utrumque significat. Aquae autem Dimon, quod interpretatur sufficiens dolor, sive moeror, quae multos sua aspersione polluerant, arguentur deceptis populis non saluti fuisse, sed sanguini. Unde propheticus sermo promittit, ut super fluentes lacrymas, quod interpretatur Dibon, non unum moerorem, sed plura moeroris additamenta congeminent: ut postquam plenam egerint poenitentiam, et fugerint de Moab leonem, principem habeant Deum, quem LXX dixerunt ariel, qui interpretatur leo Dei: quorum editionem in hoc loco disserere supersedi, quia et in plurimis ab Hebraica veritate discordat, et ex his quae interpretati sumus, etiam illius sensus potest intelligi.

Cap. XVI (Cap. XVI.--Vers. 1.) Emitte agnum dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion. Et erit sicut avis fugiens: et pulli de nido avolantes: sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. Ini concilium: coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie: absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei, Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris. Finitus est enim pulvis: consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram. Et praeparabitur in misericordia solium: et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David: judicans et quaerens judicium; et velociter reddens quod justum est. Hoc quod de Hebraeo interpretati sumus: emitte agnum dominatorem terrae, potest ita legi: emitte agnum dominatori terrae, quo scilicet non ipse agnus dominator sit terrae, ut juxta historiam interpretati sumus: sed dominatori terrae agnus sit immolandus. Iste igitur agnus, qui vel ipse est dominator terrae, vel immolatur dominatori terrae, de gente Moabitarum est, et de his qui fugerint de Moab, et leonem habere meruerint principem. Significat autem 270 Ruth, de qua generatus est Christus (Matth. I, 5), quam vocat petram deserti, quia juxta praeceptum Dei, Moabitae et Ammonitae, usque ad decimam generationem, et usque in aeternum non ingrediuntur Ecclesiam Dei (Deut. I). Qui autem fugerit de deserto Moab, ut a prophetia revertamur ad anagogen, et contempto mendacio, in monte steterit veritatis, erit quasi avis fugiens; et quasi pulli de nido avolantes, ne a Moabiticis serpentibus devorentur. Sic, inquit, erunt omnes filiae, hoc est, animae Moabiticae, in transcensu Arnon, quod interpretatur illuminatio eorum: quando erroribus derelictis ad scientiam transcenderint veritatis. Dicitur itaque ipsi Moab, vel ei qui evaserit de Moab: Nihil agas absque consilio (Prov. XIII): nec circumferaris omni vento doctrinae, sed sequere eum qui magni consilii Angelus est (Ephes. IV): Et coge concilium, ut de vagis et errantibus Dei Ecclesiam facias. Umbraculum autem tuum et tabernaculum, in quo prius requiescere te putabas, quod erat noctis et tenebrarum, pone in meridie, hoc est, in clarissimo lumine, in quo abscondere debes de errore fugientes, et prius vagos ultra non prodere. O enim Moab, profugi mei qui me dereliquerant, qui de Ecclesia egressi erant, et dimittentes doctrinam Spiritus sancti, suum sensum sequebantur; vel qui habitaverant apud te, cum eos coeperit vastator diabolus persequi, tu eis ad Domini timorem tota mente conversa praebeto latebras: et scito, quod post adventum Agni, qui de petra deserti ortus est dominator universae terrae; et venit ad montem filiae Sion, finita sit omnis potentia diaboli, quae pulveri comparatur. Et consumptus est miser, qui multos fecit miseros: et defecit qui conculcabat omnem terram, eos videlicet qui terreni erant. Illo autem consumpto, et redacto ad nihili, et penitus deficiente, praeparabitur solium et regnum sempiternum. Primum in misericordia (omnes enim (Rom. III) sub peccato sumus: et indigemus gratia Dei); et sedebit in tabernaculo David, quod corruerat et suscitatum est, qui post misericordiam 271 judicet, et quaerat justitiam, et reddat unicuique secundum opera sua. Consideremus a principio vel Oneris, vel sermonis Moab, in quo dicitur: Nocte vastata est Ar Moab, et caetera usque ad hunc locum; et videbimus quomodo per gradus et ordinem poenitentiae de Moabitis Israelitae fiant: et fugiant quasi aves, et avolent quasi pulli de nido, ut transcendant per Arnon, et habitent in monte filiae Sion: et omni diaboli vel Antichristi potestate contrita, Christus regnet in his, et ponat solium suum qui misericordia justitiaque salvati sunt. Non enim pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio (Joan. V).

(Vers. 6 seqq.) Audivimus superbiam Moab.: superbus est valde. Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plus quam fortitudo ejus. Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his qui laetantur super murum [Al. muros] cocti lateris, loquimini plagas ejus [Al. suas]: quoniam suburbana Esebon deserta sunt, vinea Sabama. LXX: Audivimus injuriam Moab: contumeliosus est valde: superbia ejus, et injuria ejus, et furor non sicut divinatio tua: non sic ululabit Moab: siquidem in Moab omnes ululabunt: habitatoribus autem Deseth meditaberis: et non confunderis: campi Esebon lugebunt vineam Sabama. Quantis obscuritatibus locus iste juxta LXX Interpretes involutus sit, ex eo perspicuum est, quod legi vix potest. Dicamus ergo juxta Hebraicum, Moris est Scripturarum, ut postquam desperationem mentis humanae, laeto nuntio sublevaverint, rursum negligentes et nolentes agere poenitentiam comminatione deterreant, ne bonitas Dei induret cor nostrum. Cujus rei unum tantum ponamus exemplum. In centesimo quadragesimo quarto psalmo legimus: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera illius (Psal. CXLIV, 9). Et post paululum: Sustentat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam eorum in tempore opportuno [Al. suo ]. Cumque praemisisset, custodit Dominus omnes diligentes se; ne negligentem faceret auditorem, intulit: Et omnes peccatores disperdet. Quia igitur consummato Antichristo et parente ejus diabolo, qui conculcabat universam terram, praeparandum esse vaticinatus est 272 solium in misericordia, et eum qui sessurus sit in tabernaculo David, ex persona sanctorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus didicere superbiam, propheta loquitur: Audivimas superbiam Moab, sive injuriam, ut LXX transtulerunt. Quis enim haereticorum non superbus est? qui Ecclesiasticam despiciens simplicitatem, ita habet Ecclesiae homines quasi bruta animalia, et intantum superbiae injuriaeque tumore erigitur, ut contra ipsum Creatorem armet os suum, detrahens prophetis ejus, quasi auctoritate testimonii Evangelici, in quo Salvator ait: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8): adeo ut Moysen quoque famulum Dei appellet homicidam, et Jesu filio Nave detrahat, quasi homini sanguinario, qui tantae sanctitatis fuit, ut ad imperium sermonis ejus sol lunaque constiterint: et David de cujus semine ortus est Christus (Matth. I), homicidam et adulteram vocet, non respiciens ejus poenitentiam et mansuetudinem, qua Dei clementia comparatur. Sed quamvis superbus sit et arrogans, et furibundus exsultet: tamen plus audet quam ejus patitur fortitudo. Idcirco Moab ululabit ad Moab, id est, alter ad alterum: omnes videlicet haereticorum et saecularis sapientiae diversitates contra se mugient, cum in tormentis fuerint (III Reg. VI). Quam ob rem his qui muros habent non quadris aedificatos lapidibus, de quibus Templum aedificatum est; et intantum politis, ut malleus et securis non sit audita in domo Dei, o vos Ecclesiae magistri, vel qui estis de Moab errore salvati, annuntiate plagas suas, quibus haereticorum jaculis vulnerati sunt. Omnes enim cogitationes eorum, quod significat Esebon, non ad urbis Dominicae habitationem pertinent, de qua scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5); sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur: quae suburbana, Dei sunt deserta praesidio, sive divino igne combusta, praecipue vinea Sabama, quae interpretatur attollens altitudinem, eo quod in altum se erigat, et superbiae suae turrim usque ad coelum exstruere conetur. Quod autem in LXX positum est, habitatoribus Deseth, in Hebraico non habetur; sed pro 273 hoc legitur ARES ( ), quod testam, sive coctum laterem significat.

(Vers. 9, 10.) Domini gentium exciderunt flagella ejus: usque ad Jazer pervenerunt. Erraverunt in deserto: propagines ejus relictae sunt: transierunt mare. Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama: inebriabo te lacryma mea, Esebon et Eleale: quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo: et in vineis non exsultabit, neque jubilabit: vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli. Suburbana Esebon, de quibus supra diximus, deserta sunt, et vinea Sabama, quae interpretari potest, non solum extollens altitudinem, sed et conversio aliqua: quia videtur in regione Moabitica ad Domini servitutem aliqua ex parte velle converti. Hujus igitur vineae Sabama, Domini gentium, Apostoli et apostolici viri, flagella et propagines penitus absciderunt, ne ex aliis haeresibus aliae nascerentur haereses, et infinita errantium fieret multitudo. Et non solum exciderunt propagines Sabamae, sed usque ad Jazer pervenerunt, quae interpretatur fortitudo eorum: hoc est, ad fortissima quaeque dogmata haereticorum, et dialectica arte constructa, in quibus robur sui habere videbantur erroris; et intantum eorum mucro bacchatus est, ut novissime errarent in solitudine, et quem interficerent non haberent. Cumque illi exciderent flagella ejus, tamen vitio radicis pessimae, propagines aliquae remanserunt. Domini autem gentium transierunt mare, hoc est tentationes saeculi hujus, de quibus in psalmo legimus: Veni in profundum maris, et tempestas absorbuit me (Ps. LXVIII, 3); et in alio loco: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis: ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23). Isti ergo transierunt mare, ut opera Domini et mirabilia ejus in profundo tentationum conspicerent, dum liberantur ex eis. Itaque sermo propheticus plangit fortitudinem haereticorum, id est, Jazer, et vineam Sabama; quae se extollit contra scientiam Dei. Et inebriabo te lacryma mea, Esebon, cogitationes scilicet eorum, et Eleale, quibus ad excelsa conscendunt. Cur autem plangit Jazer vineam Sabama, et inebriat Esebon, et Eleale lacrymis suis? ut 274 dum ipse plorat, et illos plorare doceat. Quoniam, inquit, super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. Vinea enim Moabitarum propter viciniam loci talis est, qualis et vinea Sodomorum, de qua dicitur: De vinea enim Sodomorum, vinea eorum, et propago eorum de Gomorrha (Deut. XXXII, 31). Et in septuagesimo septimo psalmo, legimus de Aegyptia vinea, quam Deus percussit grandine. Messes quoque Moabiticae nascuntur in vallibus quae appellantur Raphaim: falsaque vindemia ejus est vineae, de qua supra dicitur: Domini gentium exciderunt flagella ejus. Isti enim conterunt uvas amarissimas, et suis calcant pedibus, ne draconis de eis exprimantur venena, et omnes interficiantur bibentes. Auferetur quoque laetitia et exsultatio haereticorum, qua ante gaudere consueverant: ut postquam egerint poenitentiam, illud mereantur audire: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Quodque addidit, de Carmelo, hoc significat: non quod haeretici vere Carmelum habeant, id est, spiritalis circumcisionis notitiam; sed quod falso habere se jactent. Cumque succisae fuerint vineae, et ablata laetitia, et exsultatio de falsi nominis scientia: tunc nullus erit de pristinis calcatoribus, qui calcet uvas, quas ante calcaverat: et vox eorum aeterno obmutescet silentio.

(Vers. 11 seqq.) Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit: et viscera mea ad murum cocti lateris. Et erit cum apparuerit quod laboravit Moab ab excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non praevalebit. Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. Destructo errore Moabitico: immo falsa laetitia in luctum lacrymasque mutata, venter meus, prophetae, qui instar citharae musica arte compositus est, et qui de Dei timore concipiens, multos liberos procreavit, ita ut nulla sit chorda, quae non reddat sonum suum, resonabit luctum agentis poenitentiam Moab: et omnia viscera mea ad murum cocti lateris: pro quo interpretatus est Theodotio ad murum dissipatum. Omnia enim contrariorum praesidia, in quibus antea confidebant, destruentur et corruent. Haec sunt autem viscera et interiora prophetae, de quibus et David dicebat in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora 275 mea nomen sanctum ejus (Psal. CII, 1). Quomodo enim cithara non emittit vocalem sonum atque compositum, si saltem una chorda rupta fuerit; sic spiritalis venter prophetae, si una in eo virtutum chorda defuerit, non poterit melos dulce resonare; nec ad lateritium murum cunctis clamare visceribus. Philosophorum quoque sententia est, haerere sibi virtutes; et Apostoli Jacobi, ut cui una defuerit, huic omnes deesse virtutes. Cum autem intellexerit Moab frustra se in his, quae prius putabat excelsa, dogmatibus laborasse, ingredietur ad sancta sua, non quae per se sancta sunt, sed quae sancta errans arbitrabatur, et auxilium invenire non poterit. Vel certe deserto errore mendacii, ad sancta Ecclesiae intrare conabitur, ut sua ea faciat, et oret, et obsecret, sed non praevalebit. Neque enim statim ut voluerimus, perfectam possumus capere virtutem. Quodque infert: Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc, prooemio in quo dixerat, verbum contra Moab, sive onus, sciamus epilogum redditum, ut quod ibi coeperat, hic compleverit. Ex tunc autem, intelligendum ex quo coepit ad eum loqui, ut omne quod dixit, unum verbum Dei sit, id est, una sententia. Porro juxta LXX qui interpretati sunt: Interiora prophetae quasi murum renovata a Deo, et erubescere eum, id est, Moab, et intrare ad aras, et ad ea quae manu facta sint, ita disserere possumus, ut dicamus semper prophetae renovari viscera, et a Deo fieri fortiora, ut adversarii confundantur, et ea quae humana manu fabricati [ Al. fabricata] sunt, cassa intelligant, et nihil ad salutem proficientia.

(Vers. 14.) Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi annis mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus, et modicus, nequaquam multus. Tres anni, in quibus auferetur gloria Moab super omni populo ejus multo, vel divitiis multis, ut LXX transtulerunt, mystice intelligendi sunt. Sicut enim misericordia Domini in ponderibus est atque mensura: sic et cruciatus ac supplicia habent mensuram suam, ut postquam tres anni transierint, in quibus relinquetur 276 parvus, et modicus, et nequaquam multus, tunc, inglorius esse desistat. Et hoc notandum, quod juxta Ezechielis prophetiam, quando dies pro annis numerantur Israeli (Ezech. IV), hoc est, decem tribubus, quae majora peccaverant, supputentur in poenis anni trecenti nonaginta, ut in Hebraico continetur, non centum nonaginta, ut Vulgata editio habet: et Judae, in quo erat Templum Dei, anni quadraginta. Qui enim parvus est, meretur misericordiam: potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI). Et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multum (Luc. XII). Moab igitur quia externus erat, nec de populo Dei, sed relicto errore conversus, non annis pluribus, sed tantum tribus parvus et modicus, et inglorius relinquetur. Isti sunt anni, de quibus et alibi legimus: Recordamini dierum saeculi (Isai. XLVI), et iterum: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI, 6). Si enim umbrae et exemplaribus serviebat juxta carnem Israel, et omnis eorum solemnitas futurorum erat typus, quare non et anni praesentis temporis futura tempora praefigurent? de quibus et in alio loco legimus: Quid facietis in diebus conventus, et in diebus festivitatis Domini? Quodque jungitur, Quasi anni mercenarii (Osee IX, 5), hoc ostendit, quod falsa doctrina pro lucro cuncta faciat atque compendio. Omnis enim mercenarius, et qui non est pastor, cujus non sunt oves, cum viderit lupum venientem fugit, quia mercenarius est, et oves ad eum non pertinent (Joan. X). Quam ob rem puto advenam et mercenarium de sanctis non comedere, nec servos, sanctorum esse participes. Non enim ob dilectionem Domini, sed ob mercedem cuncta faciunt, qui comedunt domos viduarum, et proprios adducunt greges, ut lanis eorum vestiantur, et lac mulgeant (Matth. XXIII). Quod de doctrina diximus mercenaria, referamus ad caetera. Si praebeo eleemosynam, ut glorificer ab hominibus, recepi mercedem meam, et mercenarius appellandus sum. Si castum esse me simulo, et aliud est in conscientia mea, habeo non gloriam mercenarii, sed supplicia peccatoris. Et in comparatione duorum malorum, levius malum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem. Verum et in hoc profectus est Moab, ut qui prius multos erroris sui habebat comites, postea redigatur ad paucos; vel qui prius multus erat in divitiis peccatorum, post poenitentiam parvus et pauper sit in malitia.