2 | 4 |
LIBER TERTIUS.
recensereSufficit mihi voluminum magnitudo, quae in explanatione Isaiae prophetae texitur, ubi aliquid praetermittere, damnum est intelligentiae. Quamobrem in singulis libris, qui tantum numerum ordinemque significant, breves praefatiunculas posui. Teque, virgo Christi Eustochium, precor, ut in expositione difficillimae visionis orationibus me juves: in qua Deus omnipotens in sua cernitur majestate; et duo Seraphim stantia in circuitu ejus atque clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus; et commotum liminare templi atque concussum, et domus Judaica tenebris erroris impleta. Et comparatione divinae gloriae Propheta immunda labia habere se dicens, et habitare in medio populi blasphemantis, qui consona impietatis voce clamabant: Crucifige, crucifige talem; et, Non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 6 et 15). Unumque de Seraphim missum ad Isaiam, qui forcipe de altari carbone comprehenso, prophetae purgaret labia, et populus remaneret immundus. Tertius ergo in Isaiam liber hoc habet exordium.
(Cap. VI,--Vers. 1.) Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Sub quatuor regibus prophetasse Isaiam, super Judam 89 et Jerusalem, primae visionis titulo demonstratum est; id est sub Ozia, Joatham; Achaz et Ezechia. Mortuo ergo Ozia, sub quo dicta sunt universa, quae supra exposuimus, successit filius ejus Joatham, qui regnavit annis sedecim, et fecit rectum in conpectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. Quo imperante, vidit Isaias sedentem Dominum super solium excelsum et elevatum, ut habitum regnantis ostenderet.
Et ea quae sub ipso erant, implebant Templum, sive ut Theodotio et Symmachus transtulerunt: Et ea quae sub pedibus ejus erant, implebant Templum. Pro quo LXX interpretati sunt. Et plena domus gloria ejus. De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum, tunc ejusdem urbis episcopum, sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut ex experimentum caperem ingenioli mei, et amicis jubentibus obedirem. Ad illum itaque libellum mitto lectorem, oroque ut brevi hujus temporis expositione contentus sit. Oziam, quia sibi illicitum sacerdotium vindicabat, lepra fuisse percussum, sacra narrat historia; quo mortuo, Dominus videtur in Templo, quod ille polluerat (II Paral. XXVI). Ex quo animadvertimus, regnante in nobis leproso rege, nos Dominum in sua majestate regnantem videre non posse, nec sanctae Trinitatis nosse mysteria. Unde et in Exodo postquam mortuus est Pharao, qui opprimebat Israel luto et paleis, et lateribus, populus clamavit ad Dominum, qui, illo vivente, clamare non poterat. Et Ezechiel, mortuo Phaltia filio Bananiae pessimo principe, cadit in faciem suam, et voce excelsa clamat ad Dominum. Pulchreque juxta Hebraicum, non ipse Dominus implebat Templum, cujus coelum thronos est, et terra scabellum pedum ejus; et de quo in alio loco legimus: Dominus in Templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus (Ps. X, 5); sed ea quae sub pedibus ejus erant, 90 implebant Templum (Isai. LXVI). Quis sit autem iste Dominus qui videtur, in evangelista Joanne, et in Apostolorum Actis plenius discimus. Quorum Joannes ait: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 41), haud dubium quin Christum significet. Rursum Paulus in Actis Apostolorum, ubi Romae loquitur ad Judaeos: Bene, inquit, Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem eos (Act. XXVIII, 26, 27). Visus est autem Filius in regnantis habitu, et locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiae. Quaerat aliquis, quomodo nunc Propheta Dominum vidisse se dicat, et non absolute Dominum, sed Dominum sabaoth, ut in consequentibus ipse testatur; cum evangelista Joannes dixerit: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 20). Et ad Mosen loquatur Deus: Non poteris faciem meam videre: neque enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Ad quod respondebimus, non solum Patris divinitatem, sed ne Filii quidem et Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere; sed oculos mentis, de quibus ipse Salvator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Legimus quod Abraham visus sit Dominus in hominis figura: et cum Jacob quasi homo luctatus sit, qui Deus erat. Unde et appellatus est locus ipse Phanuel, hoc est, facies Dei: Vidi enim, ait, Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Ezechiel quoque vidit Dominum in forma hominis sedentem super Cherubim, a lumbis ejus et deorsum erat quasi ignis, et superiora habebant speciem electri (Ezech. I). Ergo Dei natura non cernitur, sed videtur hominibus, ut voluerit.
(Vers. 2.) Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant 91 faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. Hoc quod nos, sequentes alios Interpretes et Hebraicam veritatem, in qua scriptum est MEMMALLO , id est, ἐπάνω αὑτοῦ, quod Latine dicitur, super illud, vertimus: LXX transtulerunt in circuitu ejus, ut non super Templum stare Seraphim, sed in circuitu Domini describantur. Rursum ubi nos diximus, quod unus de Seraphim velaret faciem et pedes ejus, per quod intelligitur, Dei: in Hebraeo scriptum habetur PHANAU et REGLAU ( ), quod potest interpretari et ejus, et suam: ut Seraphim juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, et faciem pedesque Dei, et suam faciem ac pedes operire dicantur: In septuagesimo nono psalmo legimus: Qui sedes super Cherubin manifestare (Psal. LXXIX, 3): qui in nostra lingua interpretantur scientiae multitudo. Unde et Dominus in aurigae modum super Cherubim aperte sedere ostenditur. Seraphim autem praeter hunc locum, in Scripturis Canonicis alibi legisse me nescio, qui stare dicuntur super Templum, vel in circuitu Domini. Ergo errant qui solent in precibus dicere: Qui sedes super Cherubim et Seraphim, quod Scriptura non docuit. Seraphim autem interpretantur ἐμπρησταὶ, quod nos dicere possumus incendentes, sive comburentes, juxta illud quod alibi legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 5). Unde et Paulus Apostolus in Epistolas ad Hebraeos, quam Latina consuetudo non recipit: Nonne omnes, inquit, ministri sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem accepturi sunt salutis (Hebr. I, 14)? Daniel quoque cum in habitu regnantis Dominum descripsisset, adjecit: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. (Dan. VII, 10). In Cherubim ergo ostenditur Dominus: in Seraphim ex parte ostenditur, ex parte celatur. Faciem enim et pedes ejus operiunt, quia et praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus; sed media tantum quae in sex diebus facta sunt, contemplamur. Nec mirum hoc de Seraphim 92 credere, cum, et apostoli Salvatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant: et velum ante Arcam fuerit Testamenti (Exod. XL). Alas quoque habere dicuntur, propter velocitatem, et in cuncta discursum: sive quia semper in altioribus commorantur. Neque enim illud quod de ventis dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 4), vere ventos, juxta fabulas poetarum et pictorum licentiam, pennas habere testatur; sed celerem in cuncta discursum. Et singuli senas alas; quia de fabricatione tantum mundi et praesentis saeculi novimus. Quod autem clamant, alter ad alterum, vel, juxta Hebraeos, iste ad istum, id est, unus ad unum, invicem se ad laudes Domini cohortantur, et dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum, ut mysterium Trinitatis in una Divinitate demonstrent: et nequaquam Templum Judaeorum, sicut prius, sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumere, ad terrasque descendere. Denique, et Mosi, cum pro adorato vitulo Dominum precaretur, ut parceret populo peccatori, respondit Dominus: Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum: quia implebitur gloria mea omnis terra (Num. XIV, 20, 21). Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria ejus omnis terra (Psal. LXXI, 19). Unde, et Angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et super terra, pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Impie ergo quidam duo Seraphim, Filium, et Spiritum sanctum intelligit: cum juxta evangelistam Joannem, et Paulum apostolum, Filium Dei visum in majestate regnantis, et Spiritum sanctum locutum esse doceamus. Quidam Latinorum duo Seraphim, vetus et novum Instrumentum intelligunt, quae tantum de praesenti saeculo loquuntur. Unde et sex alas habere dicuntur, et faciem Dei pedesque velare, et certatim proferre testimonium veritatis, et omne quod clamant Trinitatis sacramenta monstrare. Et mirari adinvicem quod Dominus Sabaoth in forma Dei Patris positus formam servi acceperit, et humiliaverit se usque ad mortem, mortem autem 93 crucis (Philipp. II), et nequaquam ut prius coelestia eum tantum, sed et terrena cognoscant.
(Vers. 4.) Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus impleta est fumo. Clamantibus Seraphim, et in tota terra Trinitatis mysterium praedicantibus, quando passionem Domini Salvatoris terra universa cognovit, statim commotum est, sive sublatum liminare Templi, et omnes illius cardines conciderunt, impleta Salvatoris comminatione, dicentis: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Et quam pulcher ordo verborum. Postquam terra repleta est gloria Domini Sabaoth, Judaeorum Templum impletum est ignorantiae tenebris, et caligine, et fumo, qui noxius est oculis. Vel certe per fumum Templi monstratur incendium. Prius enim Evangelium Salvatoris in toto orbe praedicatum est, et post quadraginta duos annos Dominicae passionis, capta Jerusalem, Templumque succensum est. Judaei putant Templum impletum fumo, thymiama significare, id est, incensum, et per hoc adventum divinae majestatis.
(Vers. 5.) Et dixi: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habitabo, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Et Abraham postquam vidit Dominum, et audivit vocem ejus, terram et cinerem esse se dicit (Genes. XVIII) et Isaias juxta LXX Interpretes compunctum se esse testatur, non ob alia crimina, sed quia labia haberet immunda. Felix conscientia, quae tantum in sermone peccavit, non suo vitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepissime cogebatur. Ex quo ostenditur noxium esse, vivere cum peccatoribus: Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccl. XIII, 1). Sed quia in Hebraeo legimus: Vae mihi, quia tacui, plangit se Propheta, quia non fuerit dignus laudare Dominum Sabaoth, cum Seraphim, quos Angelicas fortitudines intelligimus. Non fuit autem ausus laudare Dominum: quia labia habebat immunda. Et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certe ita intelligendum: Quia tacui, et non audacter Oziam impium regem corripui, ideo labia mea 94 immunda sunt, et laudes Domini cum Angelis cantare non audeo, ne mihi dicatur: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 16)? Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccl. XV, 9). Hoc autem dicimus, non quod Isaiam talem fuisse doceamus; sed quod ipse pro humilitate, et immundis tantum labiis, iudignum se Dei laude fateatur.
(Vers. 6.) Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Volavit, vel missus est unus de Seraphim, qui interpretatur incendens, ut Prophetae labia purgaret immunda, et pruna vel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret. Multi autem putant, duos esse Seraphim, quia clamabat alter ad alterum, cum et de pluribus possint singuli clamare ad singulos; et LXX editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt, Seraphim stabant in circuitu ejus. Quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed ex utraque parte dixissent. Et hoc convenit Angelorum multitudini, quae in Dei ministerium praeparata est. Seraphim autem plurali numero appellantur, et singulari Seraph: sicut Cherubim, et Cherub. Quod autem altare sub quo animae martyrum sunt, videantur in coelo, et Joannes in Apocalypsi loquitur (Apoc. VI): et calculus iste qui a solis LXX ἅνθρας, id est, carbunculus est interpretatus [ Al. interpretatur] potest non carbonem significare, vel prunam, ut plerique existimant, sed ἄνθρακα, id est, carbunculum lapidem, qui ob coloris flammei similitudinem igneus appellatur. Ex quo intelligimus altare Dei plenum esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis et prunis, peccata purgantibus. Unde scriptum de Deo legimus: Carbones succensi sunt ab eo (Ps. XVII, 9). Et de ipso Domino dicitur, quod ignis consumens sit. Et Salvator in Evangelio: Ignem veni mittere super terram (Luc. XII, 49): ut baptizaret in Spiritu sancto, et igni. Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III). Et qui salvandus est, sic salvabitur, quasi per ignem transierit. Et hoc notandum, quod ad Jeremiam, cui dictum est: Prius quam te formarem in utero novi te, et in vulva matris tuae sanctificavi te (Jerem. I, 5), quia labia non 95 habebat immunda, sed tantum dixerat: nescio loqui, quia juvenis sum, extendit ipse Dominus manum suam, et tetigit os ejus, et dixit: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Porro ad Isaiam qui dixerat: Vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, non Dei manus porrigitur, sed Seraphim mittitur a Deo, vel volat propria voluntate, quia huic officio mancipatus est. Et in manu sua tenet calculum, quem juxta LXX et Theodotionem, forcipe: juxta Aquilam, et Symmachum, qui Hebraicum sunt secuti, forcipibus apprehendit, id est, MALCAIM ( ), ut tangeret os ejus, et pristina delicta purgaret. Manus autem, et a Deo et Seraphim mittitur, ut Propheta sui corporis membrum videns, tactu non terreatur externo. Quidam nostrorum forcipem, quo calculus comprehenditur, duo Testamenta putant, quae inter se Spiritus sancti unione sociantur. Quia vero sedens Dominus introducitur, et sedens in Templo, et domus impleta est fumo, ut Judaei putant, thymiamatis; consequenter ponuntur et forcipes, quos et in sacerdotali ministerio legimus (Exod. XXXVII).
(Vers. 8.) Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt, nobis, quod Hebraice dicitur LANU ( ), nescio quid volentes LXX posuerunt ad populum istum, quod penitus in Hebraeo non habetur. Quando autem ex Dei persona dicitur, nobis, illo sensu accipiendum est, quo, et in Genesi legitur: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram (Gen. I, 26), ut sacramentum indicet Trinitatis. Quomodo enim in Evangelio legimus, dicente Domino: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et unum ad naturam referimus, sumus, ad personarum diversitatem: sic, Domino jubente, Trinitas imperat. Propterea autem non dicit Dominus quem ire praecipiat, sed proponit audientibus optionem, ut voluntas praemium consequatur. Et Propheta non temeritate et arrogantia propriae conscientiae se ire promittit; sed fiducia: quoniam purgata sunt labia ejus, et ablata iniquitas, mundatumque peccatum. Ergo et Moses, cui dixerat Dominus: Veni, mittam te ad Pharaonem regem Aegypti (Exod. III, 10), et ille ait: Obsecro, Domine, non sum dignus, 96 provide alium quem mittas, sive ut in Hebraeo legitur, Mitte quem missurus es (Exod. IV, 13), non de contemptu, sed de humilitate respondit, quia nihil de purgatis labiis suis audierat, qui omni sapientia Aegyptiorum fuerat eruditus. Et Isaias non suo [ Al. sui] merito, sed Domini gratia, qua purgatus est, offert se ad ministerium. Alii autem putant, idcirco se obtulisse Isaiam, quia aestimabat populo prospera nuntianda: sed quia audivit: Vade, dic populo huic: Auribus audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non cognoscetis (Isai. VI, 9), propterea in consequentibus, dicente ad eum voce Domini: Clama, non statim clamat, sed interrogat, quid clamabo? Et Jeremias, cui dictum fuerat: Accipe calicem, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te (Jer. XXV, 15), libenter accipiens suppliciorum calicem, ut adversariis gentibus propinaret, biberentque, et vomerent, et caderent, postquam audivit, vade, et primum propinabis Jerusalem, respondit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum (Jer. XX, 7). Haec Hebraeorum observatio est. Caeterum nos dicimus non temeritatis esse, sed obedientiae, Domino se obtulisse mittendum.
(Vers. 9 seqq.) Et dixit: Vade, et dices populo huic: Auditu audite, et nolite intelligere, et videte visu, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur. LXX hunc locum ita interpretati sunt, ut evangelista Lucas in Apostolorum Actibus posuit: Cumque invicem non essent consentientes, haud dubium quin Judaei, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos (Act. XXVIII, 25 seqq.). Quo autem haec prophetia impleta sit tempore, ipse Apostolus Paulus in consequentibus loquitur: Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient (Act. XXVIII, 28). Unde et in eisdem Apostolorum Actis legimus, quod Paulus, et Barnabas Judaeis nolentibus credere, 97 dixerint: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46, 47). Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Isai. XLIX, 6). Ergo secundum LXX facilis interpretatio est, quod Isaias propheta Domino imperante praedicat, quid populus sit facturus. In Hebraico difficultas est, quomodo ipse Deus praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intelligat, et videns videat, et non agnoscat, et postea propheta inducatur loquens, et Dominum precetur et dicat: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur (Isa. VI, 10). Ac primum solvenda est illa quaestio, quae nobis objici potest: quare apostolus Paulus cum Hebraeis disputans, non juxta Hebraicum, quod rectum esse cognoverat; sed juxta LXX sit locutus? Evangelistam Lucam tradunt veteres Ecclesiae tractatores medicinae artis fuisse scientissimum, et magis Graecas litteras scisse quam Hebraeas. Unde et sermo ejus tam in Evangelio, quam in Actibus Apostolorum, id est, in utroque volumine comptior est, et saecularem redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebraeis. Matthaeus autem et Joannes, quorum alter Hebraeo, alter Graeco sermone Evangelia texuerunt, testimonia de Hebraico proferunt, ut est illud: Ex Egypto vocavi filium meum (Ose. II, 1). Et: Quoniam Nazareus vocabitur (Matth. II, 23). Et: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37), et caetera his similia. Pauli quoque idcirco ad Hebraeos Epistolae contradicitur, quod ad Hebraeos scribens utatur testimoniis quae in Hebraeis voluminibus non habentur. Quod si aliquis dixerit, Hebraeos libros postea a Judaeis esse falsatos, audiat Origenem quid in octavo volumine Explanationum Isaiae huic respoudeat quaestiunculae, quod numquam Dominus, et Apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris, et praedicationem Apostolorum libros Hebraeos fuisse falsatos, cachinnum tenere 98 non potero, ut Salvator, et Evangelistae, et Apostoli ita testimonia protulerint, ut Judaei postea falsaturi erant. De praesenti autem loco hoc dicendum est, frustra nos ad LXX translationem confugere, ne blasphemum videatur esse quod juxta Hebraicum dicitur: Auditu audite, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere, cum hujusmodi testimonia, etiam in LXX Interpretibus reperiamus, ut est illud in Exodo quod ad Pharaonem dicitur: Propterea suscitavi te, ut ostendam in te virtutem meam (Exod. IX, 16). Si autem ipse suscitavit, et induravit cor Pharaonis ne crederet: et de aliis dicitur: Dedit eis Deus spiritum compunctionis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant (Rom. XI, 8); et in Psalmis: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem: obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsa eorum semper incurva (Ps. LXVIII, 23, 24): non sunt illi in culpa qui non vident; sed ille qui dedit oculos ad non videndum. Ergo et absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet eadem quaestio in Ecclesiis, et aut cum ista solventur et caeterae, aut cum caeteris et haec indissolubilis erit. Locum istum beatus apostolus Paulus plenius explicat ad Romanos, et quod ille pene tota epistola prosecutus est, nos superfluum facimus, si voluerimus brevi sermone comprehendere. Dicit enim post multa: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32). Admiransque Domini sacramenta intulit: O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles [Al. ininvestigabiles] viae ejus. Et iterum de Judaeorum incredulitate disputans ait: Numquid sic peccaverunt, ut caderent? absit; sed illorum delicto salus gentium fieret ad aemulandum eos (Rom. XI, 11). Et post modicum: Si enim abjectio eorum reconciliatio mundi, quae assumptio eorum? nonne vita ex mortuis? Et iterum: Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobismetipsis prudentes, quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et tunc omnis Israel salvus fiat. Et post paululum (Rom. XI, 25): Juxta Evangelium quidem inimici propter vos, juxta electionem autem dilecti propter patres: absque poenitentia enim sunt donationes, et vocatio Dei. Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc 99 autem estis misericordiam consecuti, propter eorum incredulitatem: sic et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Ergo non est crudelitas Dei, sed misericordia unam perire gentem, ut omnes salvae fiant: Judaeorum partem non videre, ut omnis mundus aspiciat. Unde et ipse Dominus in Evangelio sacramentum caeci a nativitate, qui receperat oculos, vertit ad Tropologiam, et dicit: In judicium ego veni in hunc mundum, ut videntes non videant, et non videntes videant (Joan. IX, 39). Et in alio loco Simeon loquitur: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc. II, 34). Illis itaque non videntibus, nos videmus: illis cadentibus, nos resurgimus. Quod intelligens Propheta quodammodo aliis verbis dicit: O Domine, praecipis mihi loqui populo Judaeorum, ut audiant, et non intelligant Salvatorem, et videant eum, et non cognoscant. Si vis impleri jussionem tuam, et totum salvari mundum, quod et ego fieri desidero, tu excaeca cor populi hujus et aures aggrava, et oculos claude, ne intelligant, ne audiant, ne videant. Si enim illi viderint, et conversi fuerint, et intellexerint, et sanati fuerint, totus mundus non recipiet sanitatem. Ex quo animadvertimus, quamvis grave sit peccatum, si quis convertatur, eum posse sanari. Simulque et hoc intelligendum quod pro magnitudine sceleris etiam poenitentia indigni judicati sint. Ipso Domino dicente ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37).
(Vers. 11-13.) Et dixi, usquequo Domine? et dixit, donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine hominibus, et terra relinquatur deserta. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. Et adhuc in ea erit decimatio, et rursum erit in depraedationem, sicut terebinthus, et sicut quercus quae projecit fructus suos, sanctum semen erit quod steterit in ea. Dicente Domino: Vade, et dic populo huic, quod audiat et non audiat, videat et 100 non videat. Idcirco autem nec audiat, nec videat: quia non sit intellecturus verba Domini, nec ejus opera cogniturus, et quoniam incrassatus est, et dilatatus, et oblitus Creatoris sui (Deut. XXXII). Propheta respondet, et quaerit sollicitus de populo suo: Usquequo, Domine, haec sententia permanebit, ut audiens non audiat; vidensque non videat? Cui respondit Dominus, tamdiu non audiet, et non videbit, et excaecatum habebit cor, donec civitates Judaeae, Vespasiano Titoque pugnantibus, penitus subvertantur, in tantum ut ne nomen pristinum quidem permaneat, et domus si quae remanserint; sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem; et vel fuga vel captivitate in totum orbem Judaicus populus dispergatur: et nequaquam in Judaea, ut prius, sed in cunctis gentibus Judaeorum populus multiplicetur. Quod autem dico multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis, vix decima pars remaneat. Cumque, et in ipsa terra fuerit solitudo (dupliciter enim locus iste intelligi potest, quod decima pars, et in toto orbe vix remaneat, et in ipsa Judaea vix parva pars populi reservetur) rursum ipsae reliquiae erunt in depraedationem, quando post annos ferme quinquaginta Adrianus venerit, et terram Judaeam penitus fuerit depraedatus, in tantum, ut terebintho, et quercui, quae glandes amiserit, comparetur. Denique post extremam vastitatem, etiam leges publicae pependerunt, et prohibiti sunt Judaei terram, de qua ejecti fuerant, ingredi. Si quis autem crediderit in Christum, et impletum fuerit illud quod supra legimus: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isa. I, 9): quando juxta Apostolum (Rom. IX), reliquiae salvabuntur; hoc semen sanctum erit, et de Apostolorum germine cunctae Ecclesiae pullulabunt. Quod diximus, semen sanctum erit quod steterit in ea, vel juxta Aquilam, semen sanctum erit germen ejus, in LXX Interpretibus non habetur, sed de Hebraico et Theodotionis editione ab Origene additum; in Ecclesiae 101 fertur exemplaribus, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat; et impleatur etiam in hoc sermo Domini, dicentis: Ego occidam, et ego vivificabo, et percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39).
Cap. VII (Cap. VII.--Vers. 1, 2.) Et factum est in diebus Achaz filii Joatham filii Oziae regis Juda: Ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David dicentes: consensit Syria cum Ephraim, et commotum est cor ejus, et cor populi illius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Ozias qui et Azarias, rex Juda, regnavit in Jerusalem annis quinquaginta duobus (IV Reg. XV). Cujus extremo jam tempore vidit Isaias quae praeteritus sermo disseruit. Quo mortuo, et regnante pro eo Joatham filio ejus, rege justissimo, vidit statim propheta Dominum Salvatorem in sua majestate regnantem, et annuntiantem Judaici populi caecitatem, et subversionem Jerusalem, et caeterarum urbium sub Vespasiano, et Adriano: et quomodo in Apostolis reliquiae sint salvandae. Tertius rex filius Joatham succedit Achaz impiissimus (IV Reg. XVI; II Par. XXVIII), qui clausit januas templi, et in valle Benbannom adoravit Baalim, et filium suum idolis consecravit. Ita ut auferret altare aeneum, quod Salomon fecerat, et poneret in Templo Dei altare idolorum, cujus exemplar de Damasco acceperat. Juste igitur a Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est, Aram, et Phacee filius Romeliae, rex Israel in Samaria, et venerunt in Jerusalem, ut expugnarent eam (Ibidem). Legimus in Paralipomenon libro, Rasin regem Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse: et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabat in Samaria, una die centum viginti millia percussisse de Juda hominum bellatorum, et ducenta millia mulierum, puerorumque, et puellarum cum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. De quo certamine propheta nunc tacuit, sed secundum refert praelium, quando experimentum habentes fortitudinis suae atque victoriae, et invitati praedae magnitudine rursum 102 veniunt ad Judaeam, et Jerusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus ei est Dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de Virgine nasciturum. Quod eum audisset domus David, hoc est, domus regia, Syriam scilicet et Ephraim, Rasin, et Phacee juncto venire exercitu, exterrita est atque pertimuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia ventorum flatibus ventilari. Juxta anagogen facilis interpretatio est: quod regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saecularis: et Phacee filius Romeliae, qui et ipse juxta Osee prophetam ex tribu Ephraim, de qua Jeroboam filius Nabath vitulos aureos in Bethel, et Dan constituerat (III Reg. XXXII), et a David Dei populum separarat, refertur ad haereticos, consentientes sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiel bonum pastorem legimus suscitandum (Ezech. XXXIV), et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscet. Et ideo pertremiscet, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Iisdem autem haereticos atque gentiles contra domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare, nulli dubium est: ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant: juxta illud quod Herodes, et Pilatus inter se discordantes, in Domini passione amicitia foederantur.
(Vers. 3, 4 et seq.) Et dixit Dominus ad Isaiam: egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquae ductus piscinae superioris, in via agri fullonis. Et dices ad eum: Vide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, et Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus, non stabit, et non erit istud, sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin, et adhuc sexaginta et quinque 103 anni, et desinet Ephraim esse populus. Et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. Jasub filius Isaiae, qui interpretatur reliquus atque convertens, in typum populi Juda, qui erat de duorum regum manibus fiberandus, jubetur egredi cum parente, et occurrere Achaz regi Judae in loco aquaeductus piscinae superioris, in via agri fullonis, ubi postea lecturi sumus, sub Ezechia rege Juda stare Rabsacem, et ex praecepto Sennacherib regis Assyriorum Dei populum blasphemare. In quem locum egressi sunt, missi ab Ezechia principes civitatis, quos in Regum volumine legimus. Praecipiturque Achaz (IV Reg. XVIII), quamvis impio regi, propter Domini misericordiam, ut agat silentium, et non terreatur, neque formidet cor ejus, putans se passurum similia quae prius sustinuerat. Duas autem caudas titionum, id est, torrium fumigantium, vocat Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est, Damasci, et regnum Samariae, id est, decem tribuum, quae alio nomine appellabantur Ephraim. Scriptum est enim (IV Reg. XVI) quod Theglathphalassar rex Assyriorum, sub rege Achaz ascenderit in Damascum, et vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenem, et Rasin interfecerit: et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae, Osee filius Ela, et percusserit eum, et interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis novem: et quod venerit Salmanasar rex Assur, et obsederit Samariam, quae nunc Sebaste vocatur, tribus annis: et nono anno regni Osee ceperit eam, vinctumque Osee in carcerem miserit, et transtulerit Israel in Assyrios, posueritque eos in Halla, et in Habor juxta fluvium Gozam in civitatibus, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in montibus Medorum (IV Reg. XVII). Quamvis enim inierint consilium hiduo reges pessimi, ut ascenderent ad Judam, cujus regio in montibus sita est, et suscitarent eum quiescentem, et quodammodo dormientem, suoque imperio subjugarent: et superponerent ei regem filium Tabeel, qui interpretatur bonus Deus, ut vel hominem hoc nomine, vel idolum demonstrarent. Tamen haec dicit Dominus 104 Deus: Non stabit hoc consilium, sed interim modo caput Syriae urbium erit Damascus, et in ipsa metropoli Damasco imperabit Rasin. Porro in Ephraim propter Jeroboam filium Nabath, qui primus regnavit de Ephraim, erit caput Samaria, hoc est, regia domus in urbe Samaria, et Samariae caput erit filius Romeliae, id est, Phacee: regnum autem decem tribuum, id est, populi Ephraim post sexaginta et quinque annos esse cessabit. Quod nisi diligentius attendamus, stare non poterit. Duodecimo enim anno Achaz filii Joatham in tribu Juda, regnavit Osee super Samariam, et nono anno imperii sui captus est (IV Reg. XVII). Regnavit autem Achaz super Judam annis sedecim (IV Reg. XVI), post cujus mortem septimo anno imperii sui captus est Osee, et destructa Samaria, omnisque populus est transductus in Medos: ita ut si voluerimus sedecim annos Achaz, et septem Osee ponere, efficiantur anni viginti tres, aut ut multum, viginti quatuor; et ubi erunt sexaginta, et quinque anni, in quibus regnum Israel dicitur finiendum? Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia cepit prophetare, quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetaverit contra Israel, dicens: Israel autem captivus ducetur de terra sua (Amos VII, 11, 17). Titulus quoque prophetiae ejus contra Samariam sit: et prophetare coeperit in diebus Oziae regis Juda ante duos annos terrae motus, quem volunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias in Templum Dei, sibi sacerdotium vendicabat, et terra percussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus est lepra (II Par. XXVI). Volunt autem annum fuisse vigesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Ozias enim regnavit annos quinquaginta duos (IV Reg. XV), post eum regnavit Joatham filius ejus annis sedecim, et hujus filius Achaz annis aliis sedecim: post quem regnavit Ezechias, cujus sexto imperii anno capta Samaria est, atque ita effici simul annos sexaginta quinque (IV Reg. XVI). Haec per prophetam Domino praedicente, et Achaz et populus futura non credidit. Unde subjungitur: Si non credideritis, non permanebitis, ut Symmachus transtulit, id est, et vos 105 non permanebitis in regno vestro, sed in captivitatem ducemini, sustinentes eorum poenas, quorum imitati estis infidelitatem. Vel certe juxta LXX, non intelligetis. Et est sensus: quia quae Dominus dicit futura, non creditis, intelligentiam non habebitis. Haec juxta historiam dixerimus. Caeterum juxta coeptam tropologiam considerandum est, quod impio regi Isaias jubeatur occurrere, exiens de loco suo, non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris, quae erat in agro fullonis, ubi sordes et maculae purgabantur. Quamvis enim Achaz regnaret super Judam: tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est. Qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabeel, hoc est, bonum Deum. Uterque enim adversarius apud se veritatem, apud se aestimat optimam esse doctrinam. Denique Marcion haereticus, boni Dei filium, hoc est, alterius, putat esse Christum, et non justi, cujus Prophetae sunt; quem sanguinarium, crudelem et judicem vocat. Haec illis dicentibus, Dominus comminatur, quod non stet consilium ipsorum, sed interim nunc quamdiu mundus iste stat, et ea quae mundi sunt in suis finibus, et in suis urbibus dominentur. Cum autem consummationis tempus advenerit, hoc est, sexaginta quinque anni, et tam mundi res quae in sex diebus factae sunt, quam omnia quae ad quinque sensus pertinent, finem acceperint, tunc universa esse solvenda, quae gentiles et haeretici futura non credunt, et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur.
(Vers. 10, 11.) Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Qui prius per prophetam locutus 106 fuerat ad Achaz: Vide ut sileas, noli timere, et caetera: illo non credente, et ideo non intelligente, ipse loquitur ad Achaz: ut saltem auctoritate Domini territus suscipiat quae dicuntur. Quia tibi, inquit, videtur esse difficile, quod regna potentissima brevi tempore finienda sunt, et tu cum populo tuo de magno periculo libereris; pete tibi signum, nequaquam ab idolis, quorum errore retineris, sed a Domino Deo tuo qui tibi auxilium pollicetur, et ipsum signum optionis tuae est unde postules, sive de profundo, sive de excelso. Quod cum soli Septuaginta dixerint, caeteri juxta Hebraicum significantius transtulerunt, de profundo inferni. Ergo sicut profundum infernum significat; ita excelsum supra coelos intelligere debemus: ut cum de inferno sive de excelso signum acceperis, credas futura quae dixi. Vis, inquit, ut scindatur terra, et grandi hiatu inferi pateant, qui in corde terrae esse dicuntur: an ut aperiantur coeli? Quod utrumque ad typum pertinet mortis Domini et ascensionis: Qui enim descendit, ipse est qui et ascendit (Ephes. IV, 10). Et in Apostolo legimus: Ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere. Aut, quis descendit in abyssum? hoc est Christum de mortuis reducere (Rom. X, 6, 7). Et in alio loco de Christo disputans, ait: Quae sit latitudo, et longitudo, et excelsum, et profundum supereminentis scientiae et dilectionis Christi (Ephes. III, 18). Hoc quantum ad mysticos pertinet intellectus. Caeterum et Moses accepit signa de terra, de quibus in Psalmis legimus: Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte (Ps. CXXXIV, 9), ranas, locustas, ciniphes, et coenomyiam; de coelo autem grandinem et ignem et trium dierum tenebras. Ego reor et Ezechiam, quando sol decem regressus est lineis, signum accepisse de coelo (IV Reg. XX): et Jesum filium Nave in Gabaon et Haialon, stantibus sole et luna (Josue X). Plerique putant, Saulem signum accepisse de terra, et de profundo inferni, quando Samuelem per incantationes et artes magicas visus est suscitasse (I Reg. XXVIII). Sed et Jonas propheta de abysso, et de profundo ac mortis faucibus liberatus, signum dedit et accepit inferni (Jonae II). Legi in cujusdam Commentariis 107 hunc locum per allegoriam extenuatum, ut profundum et excelsum αἰσθητὰ et νοητὰ intelligeret, quae nos possumus sensibilia dicere, et intelligibilia, quorum alterum refertur ad sensus, alterum ad mentem et rationem. Virginem quoque interpretatur animam, quae nulla peccati corrupta est conscientia, et potest de se Emmanuel, nobiscum Deum, id est, praesentem Dei generare sermonem. Sed nos elixas agni carnes non comedimus (Exod. XII) verum assas, et quae in nobis possint omnes voluptatum siccare pituitas, ne sacramentum fidei nostrae, dum plus sapimus quam oportet sapere, negligamus.
(Vers. 12.) Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Non humilitatis est, sed superbiae, quod non vult signum a Domino postulare. Quamquam enim scriptum sit in Deuteronomio : Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16), et hoc contra diabolum Salvator usus sit testimonio (Matth. IV): tamen jussus ut peteret, obedientia debuit explere praeceptum, praesertim cum et Gedeon et Manue signum petierint et acceperint (Judic. VI et XIII). Quamquam juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, in quo scriptum est ULO ENASSE ADONAI ( ), et omnes similiter transtulerunt, non tentabo Dominum, possit legi, non exaltabo Dominum. Sciebat enim rex impius quod si signum peteret, accepturus esset, et glorificaretur Dominus. Ergo quasi idolorum cultor, qui in omnibus angulis platearum et in montibus lucisque nemorosis aras constituerat, et pro Levitis habebat fanaticos; non vult signum petere quod praeceptum est.
(Vers. 13.) Et dixit, audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Quis est iste qui dixit: Audite ergo, domus David? Nequaquam Deus qui supra ad Achaz dixerat: Pete tibi signum a Domino Deo tuo; sed Propheta, ut ex consequentibus comprobatur: Quia molesti estis et Deo meo. Et est sensus: quia non solum prophetas persequimini, et eorum dicta contemnitis; sed et praesentis et jubentis Dei sententiae contradicitis; ita ut ei exhibeatis laborem, qui in alio loco ait: 108 Laboravi sustinens (Isai. I, 14), idcirco Dominus faciet quae sequuntur. Pro labore et molestia, quod Aquila et Symmachus transtulerunt, LXX et Theodotio agonem interpretati sunt, id est, luctam atque certamen, quia contentiosi non subjiciant collum Domini servituti, sed illo vulnera eorum volente curare, respuant sanitatem. Et hoc notandum, quod Achaz rege impiissimo nolente signum petere, sermo propheticus ad domum David, hoc est, ad tribum regiam convertatur, de qua supra legimus: Et nuntiaverunt haec domui David, dicentes: Consenserunt Syria et Ephraim.
(Vers. 14.) Propterea dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet et pariet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Nequaquam multifarie juxta apostolum Paulum, et multis modis loquetur Deus (Hebr. I); nec juxta alium prophetam (Osee XII), in manibus prophetarum assimilabitur; sed qui ante loquebatur per alios, dicet ipse, adsum (Infra, 58). De quo et Sponsa rogabat in Cantico Canticorum: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 2). Dominus enim virtutum ipse est rex gloriae (Ps. XXIII, 10): ipse descendet in uterum virginalem, et ingredietur et egredietur Orientalem portam quae semper est clausa (Ezech. XLIV); de qua Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1). Quando autem dicitur: Dabit Dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Sin autem juvencula vel puella, ut Judaei volunt, et non virgo pariat, quale signum poterit appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera, ut cum Judaeis conferamus pedem, et nequaquam contentioso fune praebeamus eis risum nostrae imperitiae, virgo Hebraice BETHULA ( ) appellatur, quae in praesenti loco non scribitur: sed pro hoc verbo positum est ALMA ( ), quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro ALMA apud eos verbum ambiguum est: dicitur enim et adolescentula; et abscondita, id est, ἀπόκρυφος . . . . . Unde et in titulo psalmi noni, 109 ubi in Hebraeo positum est ALAMOTH ( ), caeteri Interpretes transtulerunt, pro adolescentia, quod LXX interpretati sunt, pro absconditis. Et in Genesi legimus: ubi Rebecca dicitur alma (Genes. XXIV), Aquilam non adolescentulam, nec puellam sed absconditam transtulisse. Sunamitis quoque mulier, amisso filio, cum Elisaei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Jezi, audit a Propheta: Dimitte eam, quia in dolore est, et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27). Pro eo quod in Latino dicitur, abscondit a me, in Hebraeo scriptum est, EELIM MEMMENNI ( ). Ergo alma,, non solum puella vel virgo, sed cum ἐπιτάσει virgo abscondita dicitur et secreta, quae numquam virorum patuerit aspectibus; sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur ( Al. ducitur), proprie virgo alma appellatur. Et ut risum praebeamus Judaeis, nostro quoque sermone alma, sancta dicitur. Omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei: ut est illud in Cantico Canticorum (Cant. III, 9) de Graeco φορεῖον id est, ferculum sibi fecit Salomon, quod et in Hebraeo ita legimus. Verbum quoque nugas et mensuram Hebraei eodem modo et eisdem appellant sensibus. Et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror alma in muliere nupta legisse, sed in ea quae virgo est: ut non solum virgo sit, sed virgo junioris aetatis, et in annis adolescentiae. Potest enim fieri ut virgo sit vetula, ista autem virgo erat in annis puellaribus. Vel certe virgo, non puellula, et quae adhuc virum nosse non posset: sed jam nubilis. Denique in Deuteronomio (Deut. XXII, 25 et seqq.) sub puellae et adolescentulae nomine virgo intelligitur. Si invenerit, inquit, homo in campo puellam desponsatam, et vi opprimens dormierit cum ea, interficietis virum solum, qui concubuit cum ea, et puellae nihil facietis: non est adolescentulae peccatum mortis. Quia quomodo si quis in insidiis insurgat contra 110 proximum suum, et interficiat animam ejus, sic hoc negotium accidit. In agro invenit eam: clamavit puella desponsata, et non est inventus qui auxiliaretur ei. Et in Regum volumine legimus (III Reg. I), quod quaesierint puellam virginem nomine Abisag, et introduxerint ad regem, quae dormiret cum eo, et foveret eum et erat puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognovit eam. Quodque sequitur: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, et LXX et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in Matthaeo scriptum est, vocabunt: quod in Hebraeo non habetur. Ergo iste puer qui nascetur ex Virgine, o domus David, nunc a te appelletur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem: et qui postea vocabitur Jesus, id est, Salvator, eo quod universum hominum genus salvaturus sit, nunc a te Emmanuelis appelletur vocabulo. Verbum CARATHI ( ), quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit: quod ipsa scilicet Virgo quae concipiet et pariet, hoc Christum appellatura sit nomine. In multis testimoniis quae Evangelistae vel Apostoli de libris veteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos verborum ordinem secutos esse, sed sensum. Unde et in praesenti loco, pro concipiet in utero, Matthaeus posuit, in utero habebit (Matth. I, 13): et pro vocabis, vocabunt. Hebraei hoc de Ezechia filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante sit capta Samaria: quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz, filius Joatham, regnavit super Judam et Jerusalem annis sedecim (IV Reg. XVI): cui successit in regnum filius ejus Ezechias, annos natus viginti quinque, et regnavit super Judam et Jerusalem annis viginti novem. Quomodo ergo, ut demus primo anno Achaz hanc ad eum factam prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore 111 quo regnare coepit Achaz, jam novem Ezechias esset annorum, nisi forte sextum Ezechiae regni annum, quo est capta Samaria, infantiam ejus appellari dicant, non aetatis, sed imperii. Quod coactum esse atque violentum, etiam et stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filios habuisse contendit, Jasub et Emmanuel: et Emmanuel de prophetissa uxore ejus esse generatum, in typum Domini Salvatoris: ut prior filius Jasub, quod interpretatur relictus, sive convertens, Judaicum populum significet, qui relictus est, et postea reversurus. Secundum autem, id est, Emmanuel, et nobiscum Deus, gentium vocationem, postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
(Vers. 15.) Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Pro quo LXX transtulerunt, antequam sciat: quodque sequitur, assumere malum, in Hebraico non habetur. Et est sensus: O Domus David, cui Dei sermone praecipitur, ut voces, id est, invoces, in periculo constituta nomen Emmanuelis, id est, nobiscum Dei; non mireris ad rei novitatem, si Virgo Deum pariat, qui tantam habeat potestatem, ut multo post tempore nasciturus, te nunc liberet invocatus; ipse est enim qui visus est Abraham, et locutus est cum Mose. Dicam et aliud mirabilius, ne eum putes in phantasmate nasciturum, cibis utetur infantiae, butyrum comedet et lac. Et licet multa post saecula de eo Evangelista testetur: Puer autem proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52): et hoc dicatur, ut veritas humani corporis approbetur: tamen adhuc pannis involutus, et butyro pastus ac melle, habebit boni malique judicium, ut reprobans mala, eligat bona. Non quod hoc fecerit, aut reprobaverit, vel elegerit; sed quod scierit reprobare et eligere, ut per haec verba noscamus, infantiam humani corporis divinae non praejudicasse sapientiae. Denique jacentem in praesepio Angeli pastoribus nuntiant: Magi adorant de Oriente venientes, quos utique electos esse credendum est. 112 Et e contrario Herodes, Scribae ac Pharisaei reprobantur (Matth. II), quia pro uno infante multa parvulorum millia trucidarunt.
(Vers. 16.) Prius enim quam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum. Sexto imperii anno Ezechiae est ab Assyriis capta Samaria (IV Reg. XVIII), id est tricesimo primo anno aetatis ipsius. Sic itaque iste qui nasciturus, vel de Virgine, ut nos probamus, vel de adolescentula, ut Judaei volunt, butyrum et mel comedet, et tam parvulus erit, ut malum a bono discernere nequeat, et antequam ille tempus egrediatur infantiae, terra Syriae et Samariae vastanda ab Assyriis sit: respondeant Hebraei, quomodo Ezechias triginta et uno annis infantulus praedicetur, et tam rudis aetatis, ut mel, et butyrum comedens, juxta Niniviticos pueros, nec sinistram, nec dexteram, id est, nec malum, nec bonum noverit. Relatum autem ad Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus, facilem habebit intelligentiam. Quod ad mysterium et invocationem nominis ejus terra Syriae, et Samariae, Assyrio superante, vastetur: et domus David liberetur a duobus regibus quos metuit, Rasin videlicet, et Phacee.
(Vers. 17.) Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. Locus iste per hyperbaton legendus est. Denique et nos secuti Hebraicam veritatem, ita eum interpretati sumus: O domus David, ausculta quae dico, ut derelinquatur terra Syriae et Samariae a facie regum duorum, quos tu vehementissime reformidas: adducet Dominus dies super te, et super domum patris tui David, quos numquam habuisti ex eo tempore quo decem tribus a duabus tribubus separatae sunt, et regnum in Samaria habere coeperunt. Adducet autem istos dies, id est, tempora cum rege Assyriorum, ut illis superatis atque subversis, tu Emmanuelis praesentia libereris. LXX hunc locum ita verterunt: Adducet Dominus 113 super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui necdum venerunt, ex qua die abstulit Ephraim a Juda regem Assyriorum. Quod quem sensum habeat, scire non possumus, nisi forte hoc dicendum est, quod peccatorum suorum magnitudine Ephraim, id est, Samaria primum ad se Assyriorum fecerit impetum declinare. Aliter: Interim nunc duo reges Rasin et Phacee, qui te obsident, et vastare festinant, brevi tempore subvertentur: tuae autem vastationis tempus illud adveniet, quando, quod numquam speraveras, immo numquam metueras, Assyrius venerit. Per quae docet, domui David, non Syriam et Samariam, sed Assyrios esse metuendos. Praesenti ergo formidine liberat, et de futuro tempore comminatur.
(Vers. 18, 19). Et erit in die illa, sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur: et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. Cum fuerit duorum regum terra deserta, Damascus et Samaria, quam tu nunc detestaris et metuis: tunc adducet Dominus, o domus Juda, super te et populum tuum dies, quos numquam ante vidisti, et regem Assyriorum. Frustra igitur praesentia metuis, semiustos torres, et ignem penitus non habentes: scire enim debes, quod sibilo suo Dominus muscas Aegypti, et fluminum ejus, haud dubium quin septem διωρυχὰς Nili significet, vocaturus sit: et apem, quae est in terra Assur. Muscas autem Aegyptios vocat propter sordes idololatriae, et imbellem populum: et apem Assyrios, quorum illo tempore potentissimum regnum erat, et ad bella promptissimum: vel ob id, quia omnis prope Assyriorum et Persidis regio usum habebat sagittarum. Hi igitur et omnes venient, et occupabunt terram tuam in torrentibus vallium, et cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et foraminibus, lignisque nemorosis. Haec autem per metaphoram dicuntur, ut quia semel muscas, et apes nominaverat, translationem servaret in reliquis. Legamus Regum et Paralipomenon libros, 114 et inveniemus ab Aegyptiis caesum sanctum regem Josiam, et populum Israel potestati Aegyptiae subjugatum (IV Reg. XXIII; II Par. XXXV): ita ut regem illis constitueret. Et post non multum temporis, venit Nabuchodonosor cum innumerabili multitudine bellatorum, captaque Jerusalem, et caeteris Judaeae urbibus dirutis, incendit Templum, et habitatores Assyrios posuit in Judaea (IV Reg. XXIV).
(Vers. 20.) In die illa radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput, et pilos pedum, et barbam universam. Haec quidam putant de Assyriis prophetari, qui mille trecentis annis, antequam Jerusalem subverterent, regnum Asiae Aegyptique et Libyae possederunt, quod a Medis Persisque vincendi sint, et eorum imperium destruendum. Alii vero arbitrantur, quod trans flumen Euphratem caesi sint Aegyptii. Nos autem novaculam mercede conductam, ipsum arbitramur Assyrium, quem in Jeremia ob ultionem populi peccatoris, etiam columbam suam vocat (Jerem. XXV). Denique et in visione Tyri (Ezech. XXVIII, 29), quia in exstruendis munitionibus, et aggere comportando Nabuchodonosor plurimum laboraverat, et illis classe fugientibus, fuerat mercede privatus, data est ei Aegyptus pro mercede et labore suo. Ergo in ista novacula acutissima, et in his, qui habitant trans flumen Euphratem, in rege videlicet Assyrio, omnes capillos et pilos totius corporis a capite usque ad pedes decoremque barbae, quod virilitatis indicium est, radet Dominus de Judaea, ut nihil in illa forte, nihil pulchrum resideat, sed effeminatis hominibus, immo ignominiosis mulieribus comparentur.
(Vers. 21, seqq.) Et erit in die illa, nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. Et erit in die illa, omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis, et in spinas, et in vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim, et spinae erunt in universa terra. Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Post subversionem 115 Jerusalem, et captivitatem populi, et Templi incendium, Nabuzardan princeps militiae, quem LXX ἀρχιμάγειρον vocant, paucos de populo, et eos pauperes dereliquit in terra, qui vineas et agros colerent. Denique Godolias, qui eis praeposius erat de regio genere relictus, hortatur et dicit: Nolite timere Chaldaeos: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis (IV Reg. XXV, 24). In die igitur illa, hoc est, in illo tempore cum fuerint omnes opes Judaeorum translatae in Chaldaeam, tanta solitudo erit in terra Judaeae, et tam incredibilis vastitas, ut nequaquam armenta boum habeant, nec greges ovium, sicut prius habere consueverant: sed vix rarus habitator unam vaccam nutrire possit, et duas oves; non ad arandum, sed ad cibum, atque vestitum lactis, ac velleris. Propter inopiam quippe frumenti, et omnium, quae terra gignit ad comedendum, lacte ac butyro, et agresti melle vescentur. Quodque ait: Prae ubertate lactis comedet butyrum, hoc significat, quod terra cultorum raritate fertilior sit, et magis apta pascuis. In illo tempore prae hominum paucitate, tanta erit vini inopia desertis vineis, quae metu hostili nequaquam putabuntur, ut singulae vites siclis argenteis singulis vix emantur. In vepres enim et in spinas omnis terra redigetur: tantaque erit formido, ubique saevientibus gladiis, ut absque arcu et sagittis nullus suum agrum invisere audeat, et derelictis campestribus locis, ad montana confugiant, ibique locorum difficultate muniti, vix asperos montes manu fodiant: quia boves, aratra, et vomeres non habebunt. Sicubi ergo rarus cultor in montibus fuerit inventus, inde vitam miserabilem sustentabunt. Caetera autem patebunt pascuis, et absque ullo custode a brutis animantibus conculcabuntur. Haec post captivitatem solere fieri, utinam nesciremus! At nunc magna pars Romani orbis quondam Judaeae similis est: quod absque ira Dei factum non putamus, qui nequaquam contemptum sui per Assyrios ulciscitur, et Chaldaeos; sed per feras gentes, et quondam nobis incognitas, quarum et vultus et sermo terribilis est, et femineas incisasque facies praeferentes ( Gothos intelligit qui radebant barbam ), 116 virorum, et bene barbatorum fugientia terga confodiunt. Legisse me novi in his locis latissimam et inextricabilem tropologiam: quod universa, quae juxta historiam disseruimus, spiritualiter Judaeis acciderint, vix unam habentibus vaccam et duas oves, munda videlicet animalia: ut nequaquam solido cibo, sed lacte nutriantur infantiae, et comedant mella verborum, quae distillant de labiis mulieris meretricis; et vinum non habeant, quod laetificat cor hominis: sed omnia eorum opera redigantur in spinas, ut vulnerentur ab adversariis, qui percutiunt in obscuro rectos corde (Psal. X). Quod si quando voluerint altius quippiam sapere, et nimio labore sudantes de Scripturis sanctis mysticum aliquid invenire: nihilominus fruges non afferant doctrinae, sed vepribus compleantur et spinis, quae oriuntur in manibus ebrii. Et nequaquam terra eorum atque doctrina, ab hominibus, rationalibus animantibus: sed a bobus, quorum Deus curam non habet, et a brutis animalibus conculcetur.
Cap. VIII (Cap. VIII.--Vers. 1-4.) Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, accelera, spolia detrahe, festina praedari: quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. LXX pro libro grandi, interpretati sunt librum novum, et magnum. Et pro eo quod in Hebraeo habetur, adhibui mihi testes fideles, dixerunt: adest enim, et testes fac mihi fideles homines. Et pro Uria Sacerdote, tantum Uriam, caetera similiter. Primum Propheta missus est ad Achaz (Isa. VII), ut ei praediceret quae Scriptura commemorat: quo audire nolente, ipse Dominus loquitur ad Achaz, et praecepit ei, ut petat sibi signum in profundum, sive in excelsum. Quo respondente, Non petam, et non tentabo Dominum: dimisso rege impio, ad domum David Dei verba vertuntur, et promittitur ei Virgo paritura filium, cujus nomen sit Emmanuel, hoc est, nobiscum 117 Deus. Qui si crebro fuerit invocatus, Samaria subvertatur et Syria: subvertatur autem a rege Assyriorum, qui et ipsum Judam postea capturus sit; ita ut omnis terra Judaeae vertatur in solitudinem. Rursum ergo sub alia figura partus describitur virginalis. Et dixit Dominus ad Prophetam, ut nequaquam in populos proferat novae nativitatis arcanum, sed scribat eam in isto grandi volumine, quod nunc legimus. Et quo sit mirabilius, humanis verbis, et stylo, quo homines scribere consueverunt, Dei sacramenta comprehendat. Quid est autem illud quod scribitur humano stylo? Ut puer natus velociter spolia detrahat, et cito praedetur, hoc est, ne ultra patiatur regnare diabolum: nec mittat Angelos, nec Prophetas; sed ad salvandas creaturas suas ipse descendat. Facit ergo Propheta quod jussum est, et adhibet sibi duos testes fideles, Uriam sacerdotem, qui legis doctor est, dicente Malachia: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7): et Zachariam filium Barachiae, quem Prophetam fuisse, dubium non est. Legimus, quod regnante Achaz, Urias sacerdos fuerit Templi Domini (4 Reg. IV): cui praecepit Achaz, ut altare simile altaris Damasci faceret. Et Dierum narrat liber (II Par. XXIX), quod Ezechias filius Achaz quaesierit Dominum in diebus Zachariae eruditi in timore Dei. Exhibuit autem se Isaias dignum spiritu prophetali, et praebuit prophetissae, id est, Spiritui sancto, qui sermone Hebraico vocatur genere feminino RUA ( ), juxta illud quod scriptum est: Accedite ad Dominum, et illuminamini (Ps. XXXIII, 6). Spiritu itaque sancto conceptus est Dominus. Et licet humanus sermo nativitatis ejus nequeat explicare mysteria: tamen Gabriel ipsi Virgini loquitur, quae concepit: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Quidam prophetissam sanctam Mariam interpretantur, quam prophetin fuisse, non dubium est: ipsa enim loquitur in Evangelio: Ecce enim amodo beatam me dicent omnes generationes: quoniam fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 48, 49), et reliqua. Praecipiturque 118 Isaiae, ut ipsum puerum, qui prius vocabatur Emmanuel, nunc appellet, accelera, spolia detrahe, festina praedari. Ascendens enim in altum, captivam duxit captivitatem; accepit dona hominibus (Ps. LXVII; Ephes. IV, 8). Et antequam humanum corpus assumeret: et juxta infantiam patrem vocaret Deum, et matrem Mariam, auferetur Damasci fortitudo, et spolia Samariae per regem Assyriorum: ut necdum natus populum suum, domum David, sola invocatione salvaret. Urias interpretatur lux Domini; Zacharias, memoria Domini; et Barachias, benedictio Domini: quibus testibus Christi nativitas comprobatur. Ipse enim in Evangelio duobus euntibus in Emmaus (Luc. XXIV). incipiens a Mose et Prophetis, edisseruit quod de se omnia prophetassent. Juxta tropologiam, in anima virginali, et nulla sorde maculata, de Spiritu sancto Dei sermo conceptus, velociter de adversariis potestatibus spolia detrahit, et sibi facit universa servire. Cumque ex parte nunc videat, et ex parte prophetet (I Cor. XIII), priusquam possit esse perfectus, et merito vocare Deum Patrem, et matrem suam coelestem Jerusalem, adhuc in infantia et in profectu positus, vincet fortitudinem Damasci, doctrinam videlicet sapientiae saecularis: et auferet spolia Samariae, quibus Ecclesiam haeretici spoliaverunt, dicentes: Non est nobis portio in David, neque haereditas in filio Jesse (III Reg. XII, 16), praesente rege ipso Assyriorum, diabolo, qui eis non poterit auxiliari. Tales autem filios non solum Maria Prophetis, Virgo perpetua, sed et sanctae mulieres patriarchis generant. Sara, quae interpretatur ἄρχουσα, id est, princeps: et Rebecca, quae in lingua nostra patientiam sonat.
(Vers. 5, seqq.). Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio: et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus: et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus. Et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet, et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, 119 o Emmanuel. Dixerat supra auferendam Damasci fortitudinem, et spolia Samariae in conspectu regis Assyriorum, et duos reges, Assyrio pugnante, capiendos: nunc Deus loquitur ad Prophetam charactere solito Scripturarum, per translationem Siloe fontis Jerusalem, et Assyrii fluminis violentissimi, quod omnem terram Israel suis inundet aquis, et egrediatur ripas alvei, tantoque feratur impetu, ut postquam decem tribuum occupaverit terram, ad Judam perveniat, et transiens ad collum usque pertingat: per quae vicinam significat captivitatem. Non enim tunc captus est Judas, sed cunctis duarum tribuum urbibus subjugatis, sola remansit Jerusalem, quae incredibili Dei misericordia liberata est. Potentiam ergo Assyrii et innumerabilis ejus exercitus, quam sub fluminis inundatione descripserat, nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est, ducibus, et infinita multitudine operuerit terram Emmanuelis, hoc est, defendentis eam Dei; sed tamen non possederit, quamquam Emmanuel a LXX sequenti capitulo coaptetur, non proprio nomine, ut apud Hebraeos vocatur, sed interpretato, id est, nobiscum Deus. Siloe autem fontem esse ad radices montis Sion, qui non jugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebulliat, et per terrarum concava et antra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dubitare non possumus, nos praesertim qui in hac habitamus provincia. Est autem sensus, quia populus decem tribuum magis voluit Rasin et filio Romeliae, id est, Damasci et Samariae regibus esse subjectus, quam stirpi David, quae meo coepit regnare judicio, faciam eum nequaquam his regibus, quos assumpsit, sed regio servire Assyrio, cujus potentia occupantis terram Samariae, inundationi fluminis comparatur. Et fit apostropha ad Emmanuel, hoc est, ad praesentem Deum, quod in tantum se erexerit Assyrius, ut etiam terram ipsius Judam conatus sit possidere. Juxta anagogen, omnis haereticus qui junxerit auxilio suo sapientiam saecularem, et Jerusalem, id est, Ecclesiam voluerit oppugnare, derelinquens aquas Siloe fontis (Joan. IX), qui interpretatur missus, et qui salit in vitam aeternam, tradetur Assyriorum principi 120 (quem sensum magnum in posterioribus lecturi sumus) cujus traditus potestati, in profundum veniet peccatorum. Tantae est enim arrogantiae, ut ausus sit ostendere Salvatori universa regna terrae, et dicere: Haec omnia mihi tradita sunt (Matth. et Luc. IV). Conabitur quoque Judam, id est, domum confessionis intrare, et crebro per eos qui in Ecclesia negligentes sunt, usque ad collum veniet, credentes in Christo cupiens suffocare, et extendet alas suas, implens universam regionem Emmanuelis; sed non poterit obtinere, quia habet Judas praesentem Deum. Legimus in Evangelio secundum Joannem (Joan. IX), quod caecum a nativitate, cujus oculos, luto ex saliva sua facto Dominus linierat, miserit ad aquas Siloe, quibus cum caecus lavisset lutum, caecitate detersa, clarum oculorum lumen accepit: quod post signi magnitudinem, indicat, non aliter caecitatem Judaeorum et omnis increduli posse sanari, nisi doctrina aquarum Christi, quae absque strepitu et clamore verborum leniter fluit, tenebrae prioris fugentur erroris. Hoc quod in Septuaginta legitur: Et ambulabit super omnem murum vestrum, et auferet de Judaea hominem, qui possit caput levare, aut forte aliquid facere: in Hebraico non habetur, et in Graecis codicibus ÷ veru jugulante confossum est.
(Vers. 9, 10.) Congregamini populi et vincimini, et audite universae procul terrae: confortamini et vincimini. Accingite vos, et vincimini: inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. Pro congregamini, sive infirmamini, et confringimini, ut interpretati sunt alii, LXX posuerunt, scitote. Verbum enim Hebraicum, ROU ( ), propter RES ( ) litterae, et DALETH ( ) similitudinem, intellexerunt DOU ( ). O igitur populi Samariae et Syriae, infirmos et debiles esse cognoscite, et Emmanuele praesente, nihil posse contra Jerusalem urbem Dei: et hoc non solum vos, qui vicini estis, sed cuncta procul terra cognoscat. Quamvis enim exercitum congregetis, et accingatis vos ad praelium, et major sit numerus obsidentium quam obsessorum, tamen non semel, sed iterum dicam, vincimini. Et quodcumque contra Jerusalem inieritis consilium, dissipabitur. Et licet supra dixeritis (Isai. VII, 6): Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum quiescentem, 121 et ponamus regem super eum filium Tabeel: loquimini quidem verbum, sed non fiet, quia nobiscum est Deus, id est, Emmanuel. Possumus hoc testimonio et contra gentes abuti in persecutionis tempore, quod quamvis fortes esse videantur, et nos superare in his qui lapsi sunt, tamen vincantur in his qui pro Christo fuderunt sanguinem, et quod post bella pax reddatur Ecclesiis: et universa eorum contra Emmanuelem consilia dissipentur, quia nobiscum sit Deus. Contradicentes quoque veritati utiliter audient, ut tandem ratione superentur, et nequaquam velint in mendacio vincere, quia quodcumque dixerint, numquam perversitas possit superare quod rectum est.
(Vers. 11 seqq.) Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus dicens: Non dicatis, conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationum, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel: in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Septuaginta hunc locum ita interpretati sunt: Haec dicit Dominus: forti manu recesserunt ab itinere viae populi hujus loquentes: ne forte dicant, Durum est. Omnia enim quae loquitur populus iste, dura sunt; timorem autem ejus ne timueritis, neque conturbemini. Dominum virtutum ipsum sanctificate, et ipse erit timor tuus, et si in ipso confisus fueris, erit tibi in sanctificationem, et non ut lapidi offensionis 122 occurretis, neque ut petrae ruinae. Domus autem Jacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Jerusalem: ideo infirmi erunt in ipsis plurimi, et ruent et conterentur, et appropinquabunt, et capientur. Quodque sequitur, homines in tuitione, obelo praenotandum est. Quia multum inter se Hebraicum distat et Vulgata Editio: ideo utrumque posuimus. Et primum de Hebraico disputandum est. Haec ad me locutus est Dominus. Qui propter bona opera, et gratiam quae propter bona opera, consecutus sum; sive forti manu sua erudivit me et instituit, ne ambularem in via populi hujus, et pari tenerer errore: vel certe fecit me recedere a via populi hujus pessima, et dixit mihi: noli duorum regum timere conjurationem; sed hoc magis considera, quod omne quod loquitur hic populus adversum me, conjuratio sit; et secundum Symmachum, qui interpretatus est, ἄνταρσιν, in me exstiterit perduellis. Tu autem Propheta, et hi qui tecum sunt, ne timeatis insidias populi, sed Dominum timete, et ipse sit timor vester. Principium enim sapientiae, timor Domini (Prov. I, 7; Ps. CX, 9). Qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus scilicet domibus Judae et Israel. Praecipue autem in laqueum et in ruinam habitantibus in Jerusalem. in quo impingent plurimi, et cadent, et conterentur, peccatorumque suorum vinculis irretiti, ducentur in captivitatem. Duas domus, Nazaraei (qui ita Christum recipiunt, ut observationes Legis veteris non omittant ( Al. amittant) duas familias interpretantur, Sammai et Hellel, ex quibus orti sunt Scribae et Pharisaei, quorum suscepit scholam Akibas, quem magistrum Aquilae 123 proselyti autumat, et post eum Meir, cui successit Joannan filius Zachai, et post eum Eliezier, et per ordinem Telphon, et rursum Joseph Galilaeus, et usque ad captivitatem Jerusalem Josue. Sammai igitur et Hellel non multo priusquam Dominus nasceretur, orti sunt Judaea, quorum prior dissipator interpretatur, sequens profanus: eo quod per traditiones et δευτερώσεις suas Legis praecepta dissipaverit atque maculaverit. Et has esse duas domus, quae Salvatorem non receperint, qui factus sit eis in ruinam et scandalum. Juxta LXX, manu forti restitit ( Al. resistet) populus Dei voluntati, et dicit omnia dura esse quae Dominus praecepit, secundum illud quod in Evangelio legimus: Durus est hic sermo, quis poterit audire eum (Joan. VI, 61)? Unde praecipitur eis ut Dominum audiant, et ipsum solum timeant. Si enim in ipso confisi fuerint, habebunt eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinae. De hoc loco et Apostolus sumit testimonium, quod Christus Judaeis factus sit in scandalum: gentibus autem in stultitiam (I Cor. I, 23). Et rursum: Israel sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit (Rom. IX, 31). Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali: omnis qui credit in eo, non confundetur (Ibid., 33). Ergo qui non receperunt Emmanuelem, sed factus est eis in lapidem offensionis et in petram scandali, conterentur, captivique ducentur. Quodque ait: Domus autem Jacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Jerusalem, hoc significat, quod non habitent in montibus, nec in excelsis Scripturarum versentur locis; sed semper humilia intelligant, peccatis peccata sociantes, et vincti laqueis delictorum.
124 (Vers. 16, 17.) Liga testimonia, signa legem in discipulis meis, et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum. Vox Domini loquentis ad Prophetam: quia, inquit, factus est Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, et missum ad se Emmanuel suscipere noluerunt: Liga testimonia veteris Instrumenti, et trade illa discipulis meis, qui Evangelium susceperunt, Apostolis videlicet, sive apostolicis viris. Vel certe lex et prophetia usque ad Joannem ligetur apud eos (Matth. XI), et clausa sit atque signata, ut quod legunt, non intelligant. Pro discipulis enim, juxta Hebraici sermonis ambiguitatem, possumus et doctrinas interpretari. Unde Propheta respondit: quia Evangelio succedente, Lex apud Judaeos clausa est atque signata, et jubes eam nequaquam Judaeis, sed gentibus assignari: idcirco ego exspectabo Emmanuelem, quem promittis esse venturum, de quo supra dixisti, quod ipse sit pavor noster, et ipse terror noster, et nobis sit in sanctificationem; et praestolabor Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, hoc est, a Judaeis, quia eum recipere noluerunt. LXX hunc locum ita interpretati sunt: Tunc manifesti erunt qui signantur, ut non discant legem. Quod hunc sensum habet, quando ceciderint plurimi, et contriti fuerint, et impegerint in lapidem offensionis, et in petram scandali, tunc manifesti erunt qui signantur in populo, ut nequaquam discant legem Mosis; sed obediant praeceptis evangelicis.
(Vers. 18.) Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signa atque portenta Israelis, a Domino exercituum qui habitat in monte Sion. Praecepit mihi, ait Dominus, ut ligarem testimonium in Judaeis, et legem discipulis ejus traderem atque signarem, quia abscondisset faciem suam a domo Jacob: ideo 125 praestolabor eum, et exspectabo Dominum meum, et non solum ego, sed et pueri, quos mihi dedit Dominus, alii videlicet prophetae et filii prophetarum, qui non ex voluntate carnis et sanguinis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). De quibus et Apostolus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Isti autem pueri, id est, prophetae, in signa dati sunt et in portenta Israeli, juxta illud quod in Ezechiele legimus: Et erit Ezechiel vobis in signum (Ezech. XXIV, 24). In Zacharia quoque sancti viri, prophetarumque discipuli τερατοσκόποι, id est, portentorum signorumque spectatores appellantur, eo quod semper Prophetae in signum praecesserint futurorum (Zach. III, 16). Hoc interim juxta litteram. Caeterum beatus Apostolus in Epistola, quae ad Hebraeos scribitur, docet (licet eam Latina consuetudo inter Canonicas Scripturas non recipiat) hoc testimonium ex persona debere intelligi Domini Salvatoris. Quamobrem non erubescit fratres eos vocare, dicens: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Hebr. II, 12); Et iterum: Ego ero confidens in eum (Ibid., 13); et rursum: Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter particeps factus est earumdem passionum (Isai. VIII, 18). Quomodo autem isti pueri in signum fuerint atque portentum sapientiae saeculi et superbiae Judaeorum, idem Apostolus docet: qui elegisse dicit Dominum Salvatorem, stulta mundi et infirma, ut confunderet sapientes et fortia (I Cor. I). Unde et ad Apostolos Salvator aiebat: Nisi conversi fueritis quasi unus de pueris, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Puer autem efficitur novi Evangelii praedicator, qui deponit veterem hominem, qui corrumpitur in desideriis seductionis, et induitur novo, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris. Habitare autem Dominum exercituum in monte Sion, idem Apostolus scribit: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22). Unde miror quemdam nostrorum, pueros istos duos Isaiae filios intelligere, quos de prophetissae mulieris conceptione generarit, Jasub videlicet, et Emmanuel: quorum prior in abjectione prioris populi, 126 sequens in assumptione gentium praecesserit. Quod qui recipit, consequenter et Osee prophetam vere meretricem uxorem habuisse firmabit.
(Vers. 19 seqq.) Et cum dixerint ad vos, quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non eis erit matutina lux. Et transibit per eam: corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia, et caligo persequens: et non poterit avolare de angustia sua. Si Isaiae prophetae vox est, ut Judaei aestimant: Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israelis; et haec quae sequuntur, ipse ad discipulos suos credendus est dicere. Cum dixerint, inquit, ad vos gentes et populi, de quibus supra lectum est: Infirmamini, populi, et vincimini; quid prophetas vultis audire, quid Isaiae verbis decipimini, et illum putatis quae ventura sunt nosse? Quaerite magis a Pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis. Pro quibus LXX interpretati sunt: Qui de terra loquuntur, qui de ventre clamitant. Omnis enim, qui de terra est, de terra loquitur (Joan. III, 31). Et cujus Deus venter est, et gloria in confusione ejus (Phil. III, 19), de ventre clamare credendus est. Vos respondete eis, et dicite: Numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis? Si vos, inquit, pro varietate idolorum vestrorum (non enim unum, sed plures habetis deos) eos consulitis, quos deos arbitramini; et a mortuis sive mortuorum hominum simulacris, de viventibus quaeritis: quanto magis nos Deum nostrum per prophetas audire debemus? Docet ergo discipulos; et infert ad legem magis et ad testimonium. Si de aliquo, inquit, dubitatis, scitote scriptum: Gentes, quas Dominus, Deus tuus disperdet a facie tua, somnia audiunt et divinos: tibi autem non ita tradidit Dominus Deus tuus: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, sicut me, illum audietis (Deut. XVIII, 15). Unde si vultis nosse 127 quae dubia sunt, magis vos legi, et testimoniis tradite Scripturarum. Quod si noluerit vestra congregatio verbum Domini quaerere, non habebit lucem veritatis: sed versabitur in errore tenebrisque. Lux pertransibit eam, hoc est, congregationem vestram, sive terram, et corruetis, et esurietis, et cum esurieritis, irascemini, secundum illud quod scriptum est: Et cum non fuerint saturati, murmurabunt (Ps. LVIII, 16): et maledicetis Deo regi vestro, et in necessitatibus sursum aspicietis in coelum, et in terram deorsum: et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio genuum, et mentis angustia, et caligo oculorum, et non poteritis erui de angustia. Haec juxta Hebraeos. Caeterum ut supra diximus, si persona Christi est dicentis: Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Deus: etiam haec ipse loquitur ad Apostolos et ad credentes ex gentibus, qui ejus Evangelium susceperunt. Si dixerint, inquit, patres vestri quos reliquistis: quaerite ventriloquos, quos pythonas intelligimus (qualem et in Actibus Apostolorum ancillam legimus (Cap. XVI), quae quaestui erat dominis suis) et qui de terra loquuntur, quod in evocatione animarum magi se facere pollicentur, et caetera maleficarum artium genera; hoc scire debetis, quod unaquaeque gens proprios consulat deos, et de vivorum salute mortuos sciscitetur. Vobis autem in auxilium legem dedit Deus, ut possitis dicere: non est talis ethnicorum divinatio, qui cultores suos saepe decipiunt, sicut nostra, quae absque ullo munere profertur ex lege. Unde interpretati sunt LXX: Non sicut verbum hoc, pro quo non est dare munera. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Veniet autem super incredulos fames durissima, non fames panis, aut sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei (Amos VIII). Et cum esurieritis, contristabimini, et maledicetis principi vestro et paternis traditionibus, hoc est diabolo, et antiquis erroribus. Hoc autem ad eos loquitur qui famem passi fuerint veritatis, et suspicient in coelum sursum, et in terram deorsum, et erunt in angustia, in tenebris, et in tribulatione: ut non videant usque ad tempus, donec et ipsi ad Dominum convertantur. Latam explanationem loca ista desiderant: sed parcimus librorum magnitudini, ut tollamus fastidium lectionis. Haec juxta LXX translationem ex parte perstrinximus, 128 quae in plerisque dissonat ab Hebraeo. Caeterum Nazaraei [ Al. Nazareni] locum istum ita edisserunt. Cum dixerint ad vos Scribae et Pharisaei, ut eos audiatis, qui omnia ventris causa faciunt; et in morem magorum stridunt in incantationibus suis, ut vos decipiant, hoc eis respondere debetis: non mirum si vos vestras traditiones sequamini, cum unaquaeque gens sua consulat idola. Ergo et nos a vobis mortuis de viventibus consulere non debemus: magis nobis Deus legem dedit, et testimonia Scripturarum, quae si sequi nolueritis, non habebitis lucem: sed semper caligo vos opprimet, quae transibit per terram vestram atque doctrinam: ut cum decepti a vobis se in errore perspexerint, et sustinere famem veritatis, tunc contristentur, sive irascantur, et maledicant vobis, quos quasi deos suos et reges putabant. Et frustra ad coelum terramque respiciant, cum semper in tenebris sint, et non possint de vestris avolare insidiis.
Cap. IX (Cap. IX.--Vers. 1 seqq.) Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. LXX: Hoc primum bibe, velociter fac regio Zabulon, terra Nephthalin, et reliqui, qui juxta mare estis trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: qui habitatis in regione et umbra mortis, lux orietur vobis. Duplicem posuimus editionem, quia vulgatum est testimonium, et usurpatum ab Evangelista Matthaeo: ut vel diversitas interpretationis, vel similitudo noscatur. Ac primum notandum quod testimonium hoc Evangelista Matthaeus non juxta LXX, sed juxta Hebraeos posuerit. Dicit enim sermo Evangelicus: Audiens autem Jesus, quod Joannes esset traditus, secessit in Galilaeam, et derelinquens Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum, quae est juxta mare in finibus Zabulon et Nephthalim: ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Terra Zabulon et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium: populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Ex eo tempore coepit Jesus praedicare et dicere: Appropinquavit regnum coelorum (Matth. IV, 13 et seqq.). Et Joannes Evangelista refert quod 129 Jesus cum discipulis suis in Cana Galilaeae invitatus ad nuptias, primum ibi signum fecerit, aquas in vinum convertendo: Hoc fecit principium signorum Jesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam: et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 11). Unde et in LXX dicitur: Hoc primum bibe, velociter fac: quia terra Zabulon et terra Nephthali prima Christi videre miracula: ut prima biberet fidei potionem, quae prima viderat Dominum signa facientem. Et, juxta Hebraicum, primo tempore relevata esse dicitur onere peccatorum: quia in regionibus duarum tribuum primum Salvator Evangelium praedicavit. Unde et in sexagesimo septimo Psalmo dicitur: Benedicite Dominum de fontibus Israel. Ibi Benjamin adolescentior (Ps. LXVII, 27, 28; Act. IX); Paulus apostolus, in mentis excessu: qui et alibi loquebatur: sive mente excedimus Deo (II Cor. V, 13): Principes Zabulon, principes Nephthali duces eorum; quia in his tribubus fuerunt viculi, de quibus duces nostri Apostoli crediderunt. Et crediderunt juxta Symmachum velociter, ut audientes: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19), statim et patrem relinquerent et naviculam. Novissimo autem tempore aggravata est fides eorum plurimis Judaeorum in errore permanentibus. Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui Jordane influente efficitur; in cujus littore Capharnaum, et Tiberias, et Bethsaïda, et Chorozaïm sitae sunt: in qua vel maxime regione Dominus commoratus est; ita ut populus, qui vel sedebat, vel ambulabat in tenebris, lucem videret, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, ut ejus qui in Evangelio loquitur: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis, hoc esse puto, quod mors eorum est, qui cum operibus mortuis ad inferos perrexerunt: Anima enim, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); umbra autem mortis eorum est, qui cum peccent, necdum de vita ista egressi sunt: possunt enim si voluerint agere poenitentiam. Pro Galilaea gentium, Aquila θῖνας gentium, Symmachus terminos gentium interpretati sunt; θῖνας autem tumulos intelligimus arenarum, qui vel in littoribus, vel in ripis sunt. Hebraei credentes in Christum, hunc locum ita edisserunt. Primo tempore liae duae tribus Zabulon et Nephthali ab Assyriis captae 130 sunt, et ductae in hostilem terram; et Galilaea deserta est (IV Reg. XV), quam nunc propheta dicit relevatam esse, eo quod peccata populi sustineret. Postea autem non solum duae tribus, sed et reliquae, quae habitabant trans Jordanem et in Samaria, ductae sunt in captivitatem (IV Reg. XVII et XVIII). Et hoc, inquiunt, Scriptura nunc dicit, quod regio cujus populus primus ductus est in captivitatem, et Babyloniis servire coepit, et quae prius in tenebris versabatur erroris, ipsa primum lucem praedicantis viderit Christi, et ex ea in universas gentes sit Evangelium seminatum. Nazaraei, quorum opinionem supra posui, hunc locum ita explanare conantur: Adveniente Christo et praedicatione illius coruscante, prima terra Zabulon et terra Nephthali Scribarum et Pharisaeorum est erroribus liberata, et gravissimum traditionum Judaicarum jugum excussit de cervicibus suis. Postea autem per Evangelium Apostoli Pauli, qui novissimus Apostolorum omnium fuit, ingravata est, id est, multiplicata praedicatio: et in terminos gentium et viam universi maris Christi Evangelium splenduit. Denique omnis orbis, qui ante ambulabat, vel sedebat in tenebris, et idololatriae ac mortis vinculis tenebatur, clarum Evangelii lumen aspexit.
(Vers. 2-4.) Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam: laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virga humeri illius, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu: et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis. LXX: Plurimam partem populi deduxisti in laetitia tua: et laetabuntur in conspectu tuo, sicut laetari solent in messe, et sicut hi qui dividunt spolia: quia ablatum est jugum quod supra ipsos erat positum, et virga de collo eorum. Virga enim exactorum dissipabitur, sicut in die Madian. Quia omnem stolam congregatam dolo, et vestimentum commutationis restituent: et cupient igne esse combusti. In obscuris locis utramque editionem ponimus, ut quantum a caeteris editionibus et ab Hebraica veritate distet Vulgata translatio, diligens lector agnoscat. Ad lucem ipsam, quae apparuit populo in tenebris constituto, id est, ad Dominum Salvatorem fit apostropha. Et dicitur ad eum: 131 Multiplicasti gentem, hoc est, replesti omnes gentes notitia tui; sed non magnificasti laetitiam. Juxta quod Apostolus moerorem sibi dicit esse perpetuum pro fratribus suis qui sunt Israelitae (Rom. X). Et Jonas contristatur, quod ita salvati sint Ninivitae (Jonae IV), ut cucurbita, sive CICEION ( ) aruerit. Et ipse Dominus loquitur in Evangelio: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Mat. XV, 24). Et in passione: Pater, si fieri, inquit, potest, transeat calix iste a me (Mat. XXVI, 39). Qui locus hunc sensum habet: Si potest fieri, ut sine interitu Judaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt, omnes gentes videant, fiat, Pater, voluntas tua. Cum ergo Christus advenerit, et Christianorum gens de universis gentibus fuerit congregata: tunc laetabuntur Apostoli, sicut messores laetantur in messe, de quibus Dominus loquebatur: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX, 37). Et sicut exsultant victores, qui captam dividunt praedam. Cum enim fortis captus fuerit et ligatus, omnis domus ejus diripitur, et dividuntur spolia (Matth. XII). Tu autem, Domine atque Salvator, jugum oneris ejus, hoc est diaboli, qui prius exsultabat in mundo, qui cunctis gentibus imperabat, qui gravissimo servitutis jugo colla omnium deprimebat; et virgam qua percutieabat universos, et peccata sibi quasi quoddam tributum reddere compellebat, detraxisti de humeris eorum: et tibi liberatos servire fecisti absque ullo exercitu et absque effusione sanguinis in abscondita manu: sicut quondam sub Gedeone populo Israel de Madianitis victoriam praebuisti (Judic. VII). Quomodo enim vestis, quae humano sanguine cruentata [ Al. cruenta] est, lavari non potest; sed infecta sanguine, igne comburitur, ut maculae cum vestimento foedi cruoris intereant: sic diaboli violenta praedatio et tumultus ac turbae, quibus humanum sibi subjecerat genus, gehennae ignibus deputatae sunt. LXX non omnes, sed partem quamdam populi credidisse significant: licet pro eo quod illi dixerunt, deduxisti in laetitia, alii interpretati sint magnificasti. Et cum in reliquis eumdem sensum teneant, stolam congregatam dolo, et vestimentum commutatum, eum adjiciunt redditurum, id est, diabolum: quod scilicet omnes animas, 132 quas Dei auxilio nudaverat, cum ornamentis pristinis redditurus sit: non solum ipse, sed et satellites ejus daemones: quibus si optio detur, magis eligant perire flammis, quam praedam perdere.
(Vers. 6.) Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum ejus, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. LXX: Quia parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, cujus principatus factus est super humerum ejus: et vocatur nomen ejus magni consilii nuntius. Adducam enim pacem super principes, et sanitatem ejus: magnus principatus illius, et pacis non est terminus, super thronum David et regnum ejus: ut corrigat illud, et auxilietur in judicio et justitia: ex hoc nunc et usque in saeculum. Zelus Domini sabaoth faciet haec. Ideo diabolus, et omnis ejus violenta praedatio, qua humanum oppresserat genus, et sanguinem sanguini miscuerat, erit in combustionem et cibus ignis aeterni: quia natus est nobis de Virgine puer, de quo supra dictum est: Antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum (Isai. VII, 16): et postea in generatione Prophetissae: Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam (Isai. VIII, 4). Iste igitur puer, qui natus est de Virgine, appellatur Emmanuel, id est, nobiscum Deus: et de Prophetissa, hoc est, de Sancto generatus Spiritu, nuncupatus est, accelera, spolia detrahe festina praedari: nunc multis nominibus appellatur. Et licet ex eo quod supra dixerat, Emmanuel, id est, nobiscum Deus, Deum illum esse monstraverit: tamen nunc dicit factum illius principatum super humerum ejus, vel quod crucem suam ipse portaverit: vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: Revelavit Dominus Deus brachium sanctum suum omnibus gentibus (Isai. LII, 10). Et rursum: Domine, quis credidit auditui nostro: et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Vocabitur ergo post duo nomina, sex aliis nominibus: Admirabilis, Consiliarius, Deus, 133 Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Non enim, ut plerique putant, bina jungenda sunt nomina, ut legamus, Admirabilis consiliarius, et rursum, Deus fortis; sed, Admirabilis legendum est separatim, quod Hebraice dicitur PHELE ( ): et Consiliarius seorsum, qui lingua eorum appellatur IDES ( ): et Deus separatim, qui Hebraice EL ( ) dicitur. Denique in consequentibus ubi legimus: Tu es enim Deus, et nesciebamus: Et iterum: Ego sum Deus, et non est alius praeter me (Isai. XLV, 5), et multa his similia: pro eo quod in Latino dicitur Deus, in Hebraico EL scriptum est. Quodque sequitur, Fortis, Hebraice GIBBOR ( ) appellatur. Unde et in eo loco ubi idem propheta commemorat: Erunt confidentes super Deo sancto Israel in veritate: et quod residuum est Jacob super Deo forti (Isai. VIII), pro Deo forti in Hebraico scriptum habet EL GIBBOR. Patrem autem futuri saeculi et resurrectionis, quod in nostra vocatione completur; et principem pacis, qui locutus est ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 2): non dubitabit, qui pacem nostram juxta Paulum apostolum legerit Salvatorem. Qua nominum majestate perterritos LXX reor non esse ausos de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit, et caetera: sed pro his sex nominibus posuisse, quod in Hebraico non habetur, magni consilii Angelum, et adducam pacem super principes, et sanitatem ejus. Quod hunc mihi sensum habere videtur: Magni consilii Angelus est, qui nuntiavit nobis abjiciendum pro tempore Israel, et gentes esse salvandas: deditque pacem principibus suis, Apostolis et apostolicis viris, 134 et sanitatem dogmatum suorum credentibus dereliquit. Quod autem sequitur: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: pro quo LXX transtulerunt: Magnus principatus ejus: scire debemus quod verbum Hebraicum MESRA ( ) et hic et supra LXX ἀρχὴν id est, principatum interpretati sunt. Pro quo nos supra principatum, hic imperium vertimus. Aquila autem verbi ambiguitate deceptus μέτρον, id est, mensuram interpretatus est, quae et Hebraice et Latine eodem appellatur nomine. Nec dubitare poterit de multiplici Salvatoris imperio et pace ejus, quae non habeat finem, qui in Psalmis legerit: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8); et rursum: Et multitudo pacis, donec auferatur luna (Ps. LXXI, 7), id est, usque ad consummationem saeculi. Principatus autem illius et imperium erit super solium et regnum David, quod post captivitatem Babyloniam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et corroboret, et doceat esse perpetuum (ne cassa Dei promissio videretur) ab Incarnationis tempore usque in sempiternum. Propterea autem zelus, id est, aemulatio Domini exercituum fecit hoc, quia ipsi eum ad aemulationem provocaverunt in his qui non erant dii, et ille eos provocavit ad aemulandum in gente, quae non erat gens (Deut. XXXII). Coepta Emmanuelis et nascentis pueri de Virgine prophetia, ex eo loco ubi dicitur ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo, versiculo isto finita est, quo infertur: Zelus Domini exercituum faciet hoc (Isai. VII, 11). Nunc ad reliqua transeamus.