Commentaria in Isaiam (Hieronymus)/10

This is the stable version, checked on 9 Octobris 2021. Template changes await review.
 9 11 

LIBER DECIMUS.

recensere

415-416 Decimus Liber, quem nunc habemus in manibus, nono et undecimo minor erit numero versuum, non sensuum magnitudine. Sequitur [ Al. sequetur] enim eum Sennacherib atque Rabsacis, et Ezechiae regis historia, quae nec jungi cum praecedentibus poterit, propter enormem voluminis magnitudinem [ Al. longitudinem], nec dividi propter gestorum continentiam. Itaque ut voluisti, virgo Christi Eustochium, et ut in commune placuit, sicut et superiores ante dictavi, et hunc et reliquos, si Christus annuerit, dictabo libros: ut prophetias sibi copulem, nec eas inter se lacerem atque discerpam, in alterius finem, et alterius principium. Audio praeterea scorpium, mutum animal et venenatum, super responsione quondam Commentarioli mei in Danielem prophetam, nescio quid mussitare, immo ferire conari in suo pure moriturum. Cujus naeniae et lugubres cantilenae necdum mihi proditae sunt, et idcirco dilata responsio: magisque obediendum tibi est, et sancto atque eruditissimo viro fratri tuo Pammachio, qui insatiabili studio me per litteras cogit, expleto Isaia, transire ad Ezechiel, cum ego et aetatis et corporis imbecillitate confectus, notariorumque penuria, qui me possent suis ministeriis adjuvare, in eodem adhuc luto haesitem, et vix partem Isaiae mediam in hoc volumine finiturum esse me credam. Quod si, te orante, complevero, arripienda erunt et reliqua, quae a quartodecimo Ezechiae regis anno habebunt initio.

417 (Vers. 27 seqq.) Ecce nomen Domini venit de longe: ardens furor ejus et gravis ad portandum. Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes pro nihili, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. Canticum erit vobis, sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel. LXX: Ecce nomen Domini venit post tempus multum: ardens furor cum gloria, eloquium labiorum ejus, eloquium irae plenum, et ira furoris sicut ignis devorabit, et spiritus ejus sicut aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, et dividetur ut conturbet gentes super errore vano, et abjicietur error, et assumet eos in conspectu eorum. Numquid semper oportet vos laetari et ingredi in sancta mea jugiter, quasi festa celebrantes atque gaudentes, ut ingrediamini cum tibia ad montem Domini ad Deum Israel? Dicamus primum juxta Hebraicum. Pendent ex superioribus, quae dicuntur. Corripuerat sermo propheticus eos, qui contempto auxilio Dei, propter Babyloniorum metum ad Aegyptios confugiebant, et est comminatus descendentibus, ibi eos esse morituros. Rursumque post poenas, eos qui illum audire voluissent [ Al. noluissent], non solum sub Zorobabel, Ezra, et Neemia in Jerusalem habitaturos esse promittit, sed majorem cunctis credentibus verbo Dei, in consummatione mundi beatitudinem pollicetur, quando per omnes montes et colles current aquarum flumina, et interfectis multis, cadent turres. Luna quoque et sol clarius lumen accipient, quando vulnus populi sui Dominus alligaverit atque sanaverit. Licet haec quidam ὑπερβολικῶς, 418 Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in terra Judaea expleta contendant. Quia igitur bonis et obedientibus praemia repromissa sunt, nunc econtrario malis et contemptoribus supplicia nuntiantur, quod Dominus impleat cogitationem suam, et ad puniendos longo post tempore veniat peccatores, et in cunctos sententiam proferat, spirituque oris sui interficiat impium, quem frenum appellat fuisse populorum: non quo subjectos regeret, sed quo subditos sibi traheret ad ruinam. Ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum inundantis, ut finem omnium venisse testetur. Sicut enim torrens suffocat eum, ad cujus collum usque pervenerit: sic judicium Dei neminem impunitum abire patietur. Cum autem frenum, quod in maxillis erat omnium gentium, cum subditis ei gentibus perdiderit, et ad nihili deduxerit: tunc vobis, inquit, sanctis, qui meis jussionibus obeditis, erit canticum, sicut nox sanctificatae solemnitatis, quando egressi estis de Aegypto, et in solemnitate Paschae jugum servitutis Aegyptiae projecistis, dicentes in mari Rubro Pharaone submerso: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est (Exod. XV, 1): et cordis tanta laetitia, ut imitemini eos qui ad templum primitiva portantes, et in Dei torcularia deferentes munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine demonstrantes. Haec juxta Hebraicum brevi sermone perstrinxi. In utraque autem editione annotandum est, quod non Dominus, sed nomen Domini post multum tempus adveniat, de quo in Psalmis dicitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps. CXVII, 26). Et ipse loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine 419 Patris mei, et non suscepistis me (Joan. V, 43). Pulchreque post multum tempus venire dicitur, loquente humana impatientia: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? quamdiu avertis faciem tuam a me (Ps. XII, 1)? Ardens quoque furor ejus venit cum gloria, ut quem in humilitate contempsimus, in majestate timeamus. Hoc ipsum et in psalmis scriptum est: Deus manifeste [Al. manifestus] veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Ps. XLIX, 3, 4). Ipse enim loquitur in Evangelio (Luc. XII, 49): Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat! Rursus in alio psalmo legitur: Vox Domini intercidentis flammam ignis (Ps. XXVIII, 7), ut quidquid in muodo est foeni, lignorum, et stipulae, rapiens flamma consumat. Unde et Deus ignis dicitur esse consumens (Deut. IV). Quodque infertur: Ira furoris ejus quasi ignis devorabit, plerique nostrorum iram furoris Domini diabolum interpretantur, cui tradimur ad puniendum, qui juxta librum Samuelis commovit David, ut numeraret populum Dei (II Reg. XXIV). Et Apostolus loquitur: tradere hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Hic autem ipse furor, et ita furoris Domini nihil suo faciet arbitrio, sed quod sibi fuerit imperatum. Unde sequitur: Eloquium labiorum ejus, eloquium irae plenum. Spiritus quoque ejus quasi aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, ut supplicia super peccatores faciat redundare. Qui dividetur pro qualitate meritorum, ut perdat atque conturbet gentes, quas vanus error seduxerat, et se intelligant supplantatas. Unde ad hujuscemodi homines dicitur, qui in mundi hujus potentia praevalebant, et suo delectabantur errore, non eos semper hoc esse facturos. Praecipueque locum istum et totam continentiam capituli adversus haereticos et omnia dogmata, quae sunt contraria veritati, dicta quidam nostrorum putant, quod cum judicii tempus advenerit, nequaquam ingrediantur sancta ejus et montem, id est Ecclesiam Domini: ne sub religionis nomine divitias congregent, abutanturque luxuria, quasi Domini festa celebrantes. Judaei de Gog et Magog gentibus, quas putant ab Aquilone venturas, id est, de Scythiae partibus, haec intelligunt, 420 super quibus Ezechiel plenius loquitur (Ezech. XIX).

(Vers. 30 seqq.) Et auditam faciet Dominus gloriam vocis ejus, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis: allidet in turbine et in lapide grandinis. A voce enim Domini pavebit Assur virgo percussus, et erit transitus virgae fundatus: quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis, et in bellis praecipuis expugnabit eos. Praeparata est enim ab heri Thopheth, a rege praeparata profunda et dilatata, nutrimenta ejus ignis, et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. LXX: Et audiam faciet Dominus gloriam vocis suae, et furorem brachii sui ostendet cum furore et ira: et flamma ignis devorante fulminabit vehementer, et sicut aqua et grando descendens cum vi. Ad vocem enim Domini superabuntur Assyrii plaga qua percutiet eos, et erit ei per circuitum, unde habebat spem auxilii, in quo confidebat, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt contra eum ex commutatione. Tu enim ante dies decipieris: numquid et tibi regnum paratum est? Vallem profundam, ligna posita, ignem et ligna multorum; furor Domini, sicut vallis sulphure succensa. Poteram juxta Hebraicum quid mihi videretur currens legentibus indicare; sed quid faciam quorumdam studiis, qui nisi et LXX Interpretum editionem disseruero, imperfectum opus me habiturum esse denuntiant? Sequar igitur ceptum ordinem disserendi. Vox Domini atque praeceptum omnibus nota fient, et fortitudo brachii illius cunctis patebit, quando retributionis tempus advenerit, flammae et turbinis, grandinisque magnitudine, et pondere lapidum deseretur. Super quo Ezechiel in prophetia, ut diximus, Gog et Magog, pleno sermone scribit (Ezech. XXXVIII, et XXVIX). Ad vocis ejus imperium pavebit Assur virga percussus. Omnis impius, omnis imitator gentis inimicae: non quo in die judicii solus sit feriendus Assyrius, sed quo per Assyrium diabolum intelligamus. Denique sequitur: Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. Et est sensus: Nequaquam eum virga percutiet, et eam rursus levabit, ac more caedentium finem faciet verberandi; sed quasi fundatam et alta radice defixam, in poenis ejus 421 faciet permanere. Quod si ita intelligitur, ubi erit poenitentia diaboli: praesertim cum dicatur peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). In tympanis et in citharis, et bellis praecipuis expugnabit eos, daemones videlicet et omnes impios cum gaudio omnium Dominus expugnabit. Ab heri quippe et a praeterito tempore praeparata est a rege Domino Thopheth, id est, lata et spatiosa gehenna, quae eos aeternis urat ardoribus. Nutrimentum ejus et fomes ignis est, et ligna multa, id est, flamma perpetua et supplicia peccatorum. Et quoniam sicut de camino et fornace ignis ardentis, propheticus sermo praedixerat, servat metaphoram, ut flatu et spiritu ac voluntate Domini hanc succendi sciamus, mixto sulphure, quod flammas, excitat, ut faciat acriora tormenta. Porro quod juxta LXX dicitur: Ad vocem Domini superabuntur Assyrii plaga, cum percusserit eos, et erit ei in circuitu unde fuerat et spes auxilii, in quo confidebat: ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt adversum eum ex commutatione, illud significat, quod adversum diabolum consurgant, qui ei quondam subditi fuerant, et cum gaudio atque laetitia dimicent contra eum ex commutatione subita: dum intelligentes errorem suum, destruunt eum a quo decepti fuerant. Diciturque ad illum, quod ab initio se ipse deceperit, regnum suum arbitrans sempiternum, cui parata sit gehenna et aeterna supplicia.

Cap. XXXI (Cap. XXXI.--Vers. 1 seqq.) Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sint [Al. sunt], et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non sunt confisi super Sanctum Israel: et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit, et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. Aegyptus homo et non Deus: et equi eorum caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit [Al. inclinavit] manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. Post onus jumentorum Austri, et eos qui portabant in Aegyptum divitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui sperabant auxilium 422 in fortitudine Pharaonis, et habebant fiduciam in umbra Aegypti, sub specie reversionis in Jerusalem, et captivitatis laxandae sub Cyro, de consummatione saeculi, et de perfecta justorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat: nunc revertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in Aegyptum. Et hoc inter praesentem locum est et praeteritum, quod ibi praecipitur tribui Judae, ne descendant in Aegyptum; hic quia contempto imperio Domini, descensuri sint, prophetatur: et quod a Nabuchodonosor rege Babylonio, tam Israel quam Aegyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. De quo Jeremias plenissime loquitur (Jerem. XLII). Vae ergo his qui descendunt in Aegyptum, et Chaldaeorum metu, Domini praecepta contemnunt, sperantes in idololatris, qui Dei cultum habere se jactant; et in equorum auxilio confidentes, nesciunt scriptum: Fallax equus in salutem (Ps. XXXII, 17); habentque fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec recordantur illius Cantici: Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1). Et non sunt confisi super Sanctum Israel, qui manentibus in terra Judaeae, suum per Jeremiam pollicebatur auxilium. Et Dominum non requisierunt; non quo non requisierint; sed quo requisiti verba contempserint. Unde et de malis sacerdotibus dicitur: Qui devorant plebem meam, Dominum non invocaverunt (Ps. LII, 5, 6). Ipse autem sapiens, id est, Dominus, adduxit malum super eos, et pessimum, videlicet Nabuchodonosor, sive absolute malum, rem significans, non personam: et verba sua non abstulit, quae locutus fuerat per Prophetas. Quamodrem consurget super tribum Judam domum pessimorum, et contra auxilium Aegyptiorum, qui operantur iniquitatem. Aegyptus enim, sive Aegyptius, ut LXX transtulerunt, homo est, et non Deus: et equi eorum caro, et non spiritus. Unde et in Jeremia scriptum est: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmavit carnem brachii sui, et a Domino recessit cor ejus. Et erit quasi myrice in deserto, quae non videbit cum venerint bona (Jerem. XVII, 5, 6). Et in alio loco scriptum est. Vana salus hominis (Ps. LIX, 13), sive, ut melius habetur in Hebraeo, in homine. Cumque Dominus manum suam extenderit 423 ad puniendum, vel declinaverit, sub metaphora aurigae, et frenos equorum currentium relaxarit, corruet auxiliator Aegyptius, et Israel cui praestabatur auxilium. Quae quidem possumus intelligere et super his qui persecutionis tempore et tribulationis atque angustiae non confidunt in Domino, sed in Aegyptiorum, id est, saecularium hominum auxilio; nescientes Abraham periclitatum in Aegypto, et Dei populum luto et lateribus in illa regione servisse, quae spiritualiter appellatur fornax ferrea. Unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Locus in quo crucifixus est Dominus, spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus [Al. Aegyptius ] (Apoc. XI, 8).

(Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus ad me: quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. In manifestis unam ponimus editionem, maxime ubi nulla diversitas sensuum est. Caesis in Aegypto Israelitis et Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant, revertentur [ Al. revertuntur] in Jerusalem, Cyro regnante, captivi. Et per duas similitudines, Domini, qui se fore adjutorem promiserat, fortitudo monstratur. Sicut leo et catulus leonis esuriens, si cernat ovium gregem, nulla pastorum voce terretur, et multitudinem eorum conscius virium suarum despicit: sic Dominus exercituum praeliabitur, non contra montem Sion et collem ejus, super montem Sion contra adversarios illius. Dicamus et aliam comparationem: Quomodo aves ut defendant foetus suos, nidos supervolant, et sive serpentem, sive hominem viderint, avesque alias ad pullos suos accedere, oblitae imbecillitatis, rostro pugnant et unguibus, doloremque pectoris garrula voce congeminant: sic Dominus proteget Jerusalem, et liberabit eam transiens, atque salvabit. Pro transeunte, in Hebraico PHASE: in tribus, praeter LXX, interpretibus ὑπερβαίνων ponitur. Ex quo manifestum est, Pascha, hoc est, Phase Domini, 424 non passionem significare, sed transitum. Quod autem Dominus in similitudinem avium protector fuerit super Jerusalem, in Evangelio ipse testatur: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt (Matt. XXIII, 37): quoties [Al. quotidie] volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Et in Deuteronomio dicitur de Domino: Expandit alas suas, et suscepit eos, et portavit eos in humeris suis (Deut. XXXII, 11).

(Vers. 6 seqq.) Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus, cujus ignis in Sion, et caminus ejus in Jerusalem. LXX: Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii; juvenes ejus superabuntur: petra enim circumdabuntur quasi vallo, et vincentur; qui autem fugerit, capietur. Haec dicit Dominus: Beatus qui habet in Sion semen, et domesticos in Jerusalem. Pugnante Domino super montem Sion contra adversarios ejus, et protegente eam instar avium: Convertimini, o filii Israel; sive ut Symmachus transtulit: Agite poenitentiam, qui profundo consilio atque peccato a Domino recessistis. Si enim hoc feceritis, abjicientes idola aurea atque argentea, quae vobis fuerunt in peccatum, propter quae urbs vestra capta est: cadet Assur, cujus metu nunc fugitis, non gladio hominum, nec exercitus robore, sed Dei potentia. Significat autem Angelum, a quo centum octoginta quinque millia Assyriorum una nocte deleta sunt. Ipse quoque rex Assyrius fugiet non hominum gladium, sed iram Dei: ita ut juvenes illius atque robusti, vectigales fiant Medis, de quibus supra contra Babylonem dicitur: Ecce ego suscitabo vobis Medos. Et fortitudo Assyrii Domini terrore transibit 425 atque praeteriet, omnesque principes illius pertremiscent. Dixit enim Dominus atque pollicitus est, cujus dixisse, fecisse est: et qui habet ignem in Sion, et caminum in Jerusalem, ut adversarios suos instar stipulae atque lignorum egrediens de Jerusalem flamma consumat. Alius hoc quod dicitur: In die illa abjiciet vir idola argenti sui, et reliqua, sic interpretatur, ut post reditum de captivitate Babylonia usque ad adventum Christi, numquam filios Israel idola coluisse testetur. Assyrium quoque in praesenti loco significari, non ab Angelo, sed a Medis esse superandum, quod vetustissimum et quondam potens regnum, post offensam Domini deletum sit, victoribusque servierit. Nazaraei locum istum sic intelligunt: O filii Israel, qui consilio pessimo Dei filium denegastis, revertimini ad eum et ad Apostolos ejus. Si enim hoc feceritis, omnia abjicietis idola quae vobis prius fuerant in peccatum, et cadet vobis diabolus, non vestris viribus, sed misericordia Dei: et juvenes ejus qui quondam pro illo pugnaverant, erunt Ecclesiae vectigales, omnisque fortitudo et petra illius pertransibit: philosophi quoque et omne dogma perversum ad crucis signum terga convertent. Domini quippe sententia est, ut hoc fiat: cujus ignis sive lumen est in Sion et clibanus in Jerusalem. Ignis et lumen Hebraice eisdem scribuntur litteris ALEPH, VAU, RES; quod si legatur UR, ignem sonat: si OR, lucem. Hoc ideo dictum est, quia pro igne, quem solus interpretatus est Symmachus, Aquila et Theodotio lumen transtulerunt. Quid sibi autem velit quod in Septuaginta legitur: Petra circumdabuntur quasi vallo, et vincentur: qui autem fugerit, capietur: scire non valeo. Nisi forte hoc possumus dicere, quod juvenes regis Assyrii qui vincendi sunt atque capiendi, ita circumdentur petra, hoc est, fortitudine Domini, quomodo vallo circumdatur civitas. Porro quod sequitur: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem, sic interpretari possumus, ut dicamus praesentis loci sensui convenire, quod exhortetur sermo divinus fugientes in Aegyptum, reverti in Jerusalem, et filios procreare. Cui tanta beatitudo promittitur, ut Domini defendatur et protegatur auxilio. 426 Et in alio loco de ea scriptum sit: Erit gloria domus hujus novissimae super priorem (Aggaei II. 10). Quod et ad Ecclesiam referri potest, visionem pacis et speculam, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXVI, 2). Et alibi: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ibid. XLV, 3). In hac enim ignis est et caminus, qui devoret peccatores, et ligna, foenum, stipulamque consumat; sive lumen et clibanus, ut justorum claritas, et peccatorum poena monstretur.

Cap. XXXII (Cap. XXXII.--Vers. 1 seqq.) Ecce cum justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate: sicutrivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur magnus. Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuefaciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii: cum loqueretur pauper judicium. Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. LXX: Ecce enim rex justus regnabit, et principes cum judicio praeerunt. Et erit homo occultans sermones suos, et abscondetur quasi ab aqua quae fertur: et apparebit in Sion, sicut fluvius currens, inclytus in terra sitienti, et nequaquam erunt confidentes in hominibus: sed aures suas ad audiendum dabunt, et cor infirmorum attendet auditui: et linguae balbutientium cito discent loqui pacem: et nequaquam dicent stulto ut princeps sit, nec ultra dicent ministri tui, tace. Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget ad perficiendam iniquitatem, et loquendum ad Dominum errorem, ut dispergat animas esurientes, et animas sitientes vacuas faciat. Consilium enim pessimorum iniqua cogitabit: interficere humiles sermonibus iniquis, et dissipare verba humilium in judicio. Pii autem sapientiam cogitarunt, et hoc consilium permanet. Juxta LXX Interpretes qui dixerunt: Ecce enim rex justus regnabit, et 427 principes cum judicio praeerunt, quae sequuntur superioribus copulanda sunt, his videlicet, in quibus prius capitulum finitum est: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. Juxta Hebraicum finita priore Prophetia, de his qui in Aegyptum descendebant: nunc alterius vaticinationis exordium est, de adventu scilicet Christi et Apostolorum ejus. Iste enim rex regnabit juste: non accipiens personam in judicio, et principes illius cum veritate praeerunt, causas, non homines considerantes. Et quicumque sub ejus umbraculo fuerit, sic tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate, quomodo qui ventum et turbinem fugiens, se tuto abscondit loco; et qui purissimos fontes invenit in deserto; et qui in vehementi aestu solis ardore cuncta torrente, sub prominenti saxo requieverit. Ubi nos diximus: sicut rivi aquarum in siti, Septuaginta transtulerunt: et apparebit in Sion quasi fluvius currens. Verbum enim Hebraicum, de quo supra disputavimus, BASAION ( ), quod dicitur in siti, sive in siccitate, et in invio, Septuaginta et Theodotio, in Sion interpretati sunt: pro SAION, id est, siti, legentes SION, quae eisdem litteris scribitur. Cum ergo Christus regnaverit, et principes ejus praefuerint in judicio, non caligabunt oculi credentium, et aures audientium diligenter attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intelliget scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quae Christum sonare non poterat, pleno apertoque sermone Dominum confitebitur. Non vocabitur ultra is qui stultus est, princeps (I Cor. I). Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus saeculi. Neque fraudulentus doctor atque perversus appellabitur magnus in populis: Scribae videlicet et Pharisaei, quibus Dominus loquebatur: Stulti et caeci, quid majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17). Fatuus enim fatua loquetur, pro quo in Hebraico scriptum est: NABAL NABALA IDABBER ( ). Hoc dicimus, ut verba Abigail exponamus, dicentis de Nabal Carmelio: Secundum nomen suum insipiens est (I Reg. XXV, 25). Vere enim fatuus fatua loquetur, et cor ejus perficiet iniquitatem, qui ibi timuit ubi 428 non erat timor, et abutebatur stultitia pro sapientia, dicens: Hic si ex Deo esset, non solveret sabbatum (Joan. IX, 16). Quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat simulationem, pro qua in Hebraico scribitur ONEPH ( ), id est, ὑπόκρισις. Unde saepius ad Pharisaeos dicitur: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII, 14). Et loquatur, inquit, ad Dominum fraudulenter: Magister, scimus quia ex Deo es, et quod ad te non pertinet de hominibus, licet censum dari Caesari, an non (Ibid., XXII, 16, 17). Qui vacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes. Fraudulenti enim doctoris et principis omnia vasa et arma [ Al. amara] sunt pessima; qui concinnat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii, dicens ad deceptum populum: Scrutare et vide, quoniam Propheta de Galilaea non surget [Al. resurget ] (Joan. VII, 52). Cum loqueretur ad eos pauper judicium, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII). Vere enim judicium eis Christus, et justitiam loquebatur, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. X, 37). Iste pauper qui loquitur judicium, princeps et Dominus, ea quae principe digna sunt cogitabit, dicens: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 14). Et sollicitus erit pro infidelibus salvare cupiens non credentes; et stabit super duces suos Apostolos, quorum ad unum loquitur: Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus (Psal. LIV, 14). Haec juxta Hebraicum, a quo LXX non solum verbis, sed et sensibus in plerisque discordant. Cum enim rex justus regnaverit, et principes illius imperaverint cum judicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam Deus est, et abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis (Matth. XX, 21, 23, 24, et XXV). Abscondet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet Judaeorum, qui instar aquae pro magistrorum voluntate huc illucque fertur et trahitur. Qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in Sion, hoc est, in Ecclesia quasi fluvius inclytus, et decurrens in terra sitienti. Apparebit enim gentilium populo, qui prius veritatis patiebatur sitim; et rigabit arva sitientia fluvius 429 Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Ipse enim loquitur in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris; sed praebebunt aures suas ad audiendum Dominum; et tam corde quam lingua pacem Domini fatebuntur, deserentes stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in Jesum, imperabant silentium. Quae sequuntur, eumdem prope sensum, quem et Hebraicum, continent; et possunt haereticis coaptari. Hi enim loquuntur contra Dominum mendacium, et pervertunt animas esurientes atque sitientes, et vacuas abire faciunt; ut etiam si quid naturaliter boni habeant, magistrorum amittant vitio, quorum omne consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent verba humilium in judicio. In quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest, humilis sit, et terrae cohaerens.

(Vers. 9 seqq.) Mulieres opulentae, surgite et audite vocem meam: filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. Post dies et annum, et vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia: collectio ultra non veniet. Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini. Pro quo Symmachus interpretatus est, nudamini: sequitur. Accingite lumbos vestros, super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili: super humum populi mei spina et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis? Domus enim dimissa est: multitudo urbis relicta est: tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum: gaudium onagrorum pascua gregum. Donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in Charmel sedebit. Et erit opus justitiae pax: et cultus justitiae silentium: et securitas usque in sempiternum. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. 430 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. LXX, pro tenebris et palpatione, quae factae sunt super speluncas usque in sempiternum, transtulerunt, et erunt villae tuae speluncae usque in aeternum: quod in Hebraico dicitur OPHEL ( ) et BEEN ( ), quas Hebraei duas turres in Jerusalem fuisse arbitrantur, excelsas atque firmissimas, quae his appellantur nominibus. Quarum prior interpretatur tenebrae, sive nubilum, quod usque ad nubes erigeret caput. Altera, probamentum et firmitas, sive, ut Symmachus vertit, inquisitio: eo quod in contemplando culmine ejus oculi fallerentur. In fine quoque capituli ita interpretati sunt: Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. Post vocationem gentium, quando Christus rex imperaverit cum justitia, et principes ejus, Apostoli et apostolici viri praefuerint credentibus cum judicio, dirigetur sermo propheticus ad mulieres opulentas, quas vel urbes Judaeae, vel synagogas illius temporis, vel ut plerique arbitrantur, matronas divitum quondam populi Judaeorum debemus accipere, quibus quasi jacentibus dicitur post ruinam: Surgite; et nihilominus appellantur filiae confidentes, sive sperantes: praecipiturque eis ut audiant sermones Domini, et recordentur dierum et anni, de quo in consequentibus dicturi sumus, ipso Salvatore dicente: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me: praedicare captivis remissionem, et caecis visum: vocare annum Domini acceptabilem (Luc. IV, 18, 19), et ipsa recordatio fiat eis juxta Septuaginta in dolorem cum spe, ut plangant se Dominum denegasse, et spem habeant salutis, si egerint poenitentiam. Dicit enim vindemiam consummatam, et post ultimam vastitatem, quae sub Vespasiano et Tito Adrianoque accidit, nequaquam aliam captivitatem esse venturam, nec remansuros botros in populis, qui deinceps colligendi sunt. Unde provocantur ad planctum, et jubentur nudare pectora, et accingere lumbos suos, eo quod regio quondam desiderabilis, et vinea fertilis, de qua scriptum est: Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II, 21)? Romano vastante, deleta sit. Super humum, inquit, populi mei, 431 spinae et vepres, sive fenum ascendet. Et est sensus: Si terram Judaeam, quae repromissionis terra est, spinae repleverunt et vepres, quanto magis alias civitates quae plenae sunt gaudio, et quae illud evangelicum consequentur; Vae qui gaudetis nunc, quoniam plorabitis (Luc. VI 25)! Dominus [ Al. Domus] enim, id est, templum meum dimissum est, dicente me ad Apostolos: Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV, 31); et ad incredulos: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XV, 35). Adyta Templi, et secreta mysteria, palpabiles tenebrae possederunt, et facta sunt nequaquam cellaria vasorum Domini, sed speluncae usque in sempiternum. Audierant enim a Domino Salvatore (Matth. XXI. 13): Domus Patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. Gaudium, inquit, onagrorum, pascua gregum. Quod vel juxta litteram intelligendum est, eo quod deserta sint omnia; vel spiritualiter, quod expulso Israele, feri homines et Dei notitiam non habentes, habitent in Judaea. Et hoc fiat donec effundatur super nos spiritus de excelso, quem Salvator ascendens ad Patrem, credentibus repromisit, dicens: Ecce ego vado, et mittam vobis Paracletum Spiritum veritatis (Joan. XVI). Et rursum: Donec accipiatis de excelso virtutem (Luc. XXIV, 49). Quodque supra dixerat: Adhuc modicum, et erit Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur: et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris, et caligine oculi caecorum videbunt (Supra, XXIX); nunc aliis verbis idipsum repetit, quod solitudo gentium vertatur in divitias Israel; et Israel reputetur in gentes: quo tempore habitaverit in deserto judicium, Dominus atque Salvator, cui Pater dedit omne judicium (Joan. III). Et justitia in Charmel requiescet, de qua supra dictum est: Et erit in Charmel desertum, quod judicium atque justitia habitet in deserto, et requiescat in Charmel, qui prius appellabatur desertum. Opus quoque justitiae erit pax, quae, juxta Apostolum, omnem sensum exsuperat (Philipp. IV). Et cultus justitiae silentium, ut non multiloquio Judaeorum, sed brevitate fidei adorent Dominum; et securi aeterna pace requiescant, et in tabernaculis eorum sint divitiae, de quibus Apostolus loquebatur (I Cor. I, 5): Gratias ago Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus 432 divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia. Cum autem populus christianus sederit, vel habitaverit in pulchritudine, sive ut LXX transtulerunt, in civitate pacis, haud dubium quin in Ecclesia; tunc grando atque tempestas, et Domini ira desaeviens descendent in saltum, de quo supra dictum est: Et Charmel in saltum reputabitur; et humiliabitur civitas Jerusalem, et juxta aliam Scripturam, de terra loquetur. Quae cum ita se habeant, et didicerimus vaticinio prophetali, quanta bona Ecclesia possessura sit, et quanta mala passura sit Jerusalem: beati estis, Apostoli, caeterique Doctores, qui seminatis super omnes aquas Scripturae sanctae, in quibus calcat bos et asinus. Bos mundum animal, propter electionem patrum, asinus immundus, propter idololatriam quondam gentilium, ut et de Circumcisione et de Praeputio Ecclesia Domini congregetur. Quod supra, juxta LXX, dicitur: Super terram populi mei spinae et fenum ascendet. referri potest, et ad haereticos, et ad simplices quosque credentium, qui non ita Scripturam intelligunt sanctam, ut illius convenit majestati. Unde singula singulis coaptavimus, ut terra populi Dei, haereticis spinas, imperitis quibusque Ecclesiae fenum afferat.

Cap. XXXIII (Cap. XXXIII.--Vers. 1.) Vae qui praedaris: nonne et ipse praedaberis? Et qui spernis: nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. LXX: Vae qui vos miseros faciunt: vos enim nemo facit miseros. Et qui reprobant vos, vos non reprobant: capientur reprobantes, et tradentur, et quasi tinea in vestimento sic superabuntur. De Apostolis dixerat, et de ecclesiarum magistris: Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant: nunc ad persecutores eorum maledictionem dirigit; immo adversum principem eorum, qui corda possidet impiorum, quod quidquid fecerint recipiant; et praesens potentia, futurorum sit materia tormentorum. Unde juxta LXX dicitur: Vae eis qui vos miseros faciunt: vos enim nemo facit miseros. Et est sensus: quantum in illis est, quando persequuntur vos, et variis affligunt 433 cruciatibus, interfectos atque cruciatos miseros arbitrantur. Sed nullus vos potest facere miseros, non enim habent in anima potestatem, sed in corpore. Et qui reprobat vos, non vos reprobat, sed eum qui vos misit, juxta illud quod Salvator discipulis loquitur: Qui vos reprobat, me reprobat: et qui me reprobat, reprobat eum qui me misit (Luc. X, 16). Capientur igitur persecutores, et aeternis tradentur ardoribus. Et quomodo tinea vestimentum, ita illos jugis flamma consumet. Quod et in fine hujus prophetiae scribitur. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.

(Vers. 2 seqq.) Domine, miserere nostri: te enim exspectavimus: esto brachium eorum [Al. nostrum] in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. A voce Angeli fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. Et congregabuntur spolia vestra, sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia. Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse thesaurus ejus. LXX: Domine, miserere nostri, in te enim confidimus: factum est semen incredulorum in perditionem, salus autem nostra in tempore tribulationis: propter vocem timoris obstupuerunt populi a timore tuo, et dispersae sunt gentes. Nunc autem congregabuntur spolia vestra parvi et magni: quando si quis congreget locustas, sic illudent vobis: sanctus Deus qui habitat in excelsis. Repleta est Sion judicio et justitia, in lege tradentur, in thesauris salus nostra: venit sapientia, et disciplina. et pietas a Domino, isti sunt thesauri justitiae. Hebraei capitulum superius, in quo legitur: Vae qui praedaris: nonne et ipse praedaberis? et reliqua usque ad finem, contra Sennacherib regem Assyriorum dictum putant, quod postquam decem tribuum, quae appellabantur Israel, subverterit civitates; et excepta Jerusalem, Judaeae quoque urbes ceperit, ipse superetur, et percutiente Angelo, ejus deleatur exercitus. Unde nunc ex persona populi gratias referentis Deo, atque dicentis: Domine, miserere nostri, te exspectavimus, haec dicta contendunt, quae praesenti [ Al. sequenti] capitulo 434 continentur, quod ipse brachium fuerit et robur populi obsidione vallati in tempore matutino, et salus in necessitate et angustia. A voce enim Angeli, quem Symmachus ita ut in Hebraeo scriptum est, transtulit AMUN ( ), quem Hebraei Gabrielem autumant, et habere etymologiam populi; fugit Assyrius, et ab exaltatione Dei, gentes quae cum eo erant, huc illucque dispersae sunt. Quibus fugientibus, spolia congregata sunt a Judaeis, sicut solet bruchi et locustarum colligi multitudo, cum in fossas coacervatae fuerint. In quorum victoria magnificatus est Dominus: et Sion impleta judicio et justitia, et fides obsessi populi comprobata; omnesque divitias in sapientia habuerunt, et scientia Dei et timore Domini, qui solus eorum thesaurus fuit. Haec illi juxta historiam dixerint, omni ratione nitentes, Christi et Apostolorum ejus subvertere sacramenta. Nos autem post beatitudinem Apostolorum, de quibus supra (Ad. cap. XXXI, 20) dictum est: Beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant, et lamentationem et planctum eorum qui eos persecuti sunt, de quibus in consequentibus dicitur: Vae qui miseros vos faciunt; vos autem nemo facit miseros: et sicut tinea in vestimento, sic atterentur, ex persona eorumdem Apostolorum, omniumque credentium haec dicta convincimus. Et est sensus: Domine, in tuo speravimus auxilio, et in te confidimus: semen incredulorum periit in aeternum, et salus nostra in tempore tribulationis apparuit. Te enim praebente auxilium, omnis gentium multitudo dispersa est, et praedae atque illusioni victoribus fuit. Et hoc factum est: quia sanctus Dominus habitat in excelsis, et repleta est Sion judicio et justitia, de qua supra scriptum est: Requiescet in deserto judicium et justitia. Ipsa est ergo Sion, quae prius est appellata desertum, et quicumque habitaverit in ea, tradetur ei lex Evangelii, in cujus thesauro salus nostra est, et sapientia credentium, et disciplina et pietas, sive fides, quae proprie Christianorum est, et timor Domini, in quo thesauri sapientiae continentur.

(Vers. 7 seqq.) Ecce videntes clamabunt foris: Angeli 435 pacis amare flebunt. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Luxit et elanguit terra, confusus est Libanus et obsurduit, et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus. Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor. Concipietis ardorem, parietis stipulam, spiritus vester ut ignis devorabit vos. Et erunt populi quasi de incendio cinis: spinae congregatae igni comburentur. Verbum Hebraicum ARELLAM ( ), pro quo Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt, apparebo eis, extremam syllabam dividentes, et legentes ARE LAHEM ( ), Hebraei significare Angelos arbitrantur, et esse prophetiam, post vocationem gentium, et divitias Ecclesiae, de subversione Templi, quod flebunt Angeli, nequaquam intus habitantes, sed exeuntes foras: et qui prius nuntii pacis erant, flebunt amare. Sive ipsi Apostoli qui missi fuerant ut pacem nuntiarent Jerusalem, ad quam Dominus loquebatur: Si scires etiam tu ea quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX, 42): quibus apparuit Dominus, ut eos suo confortaret aspectu, flebunt Jerusalem, quia non receperit praedicationem suam, eo quod dissipatae sunt viae, et cessaverit transiens per semitam justam, juxta illud quod in Jeremiae Lamentationibus dicitur: Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem (Thren. I, 4). Irritum quoque factum est pactum cum Abraham, Isaac, et Jacob: Projecit civitates Judaeae: non reputavit homines, qui suo vitio jumenta esse voluerunt. Luxit et elanguit terra pro his qui morabantur in terra (Genes. XV et 22). Confusus est Libanus et obsurduit, haud dubium quin Templum significet, de quo in Zacharia legimus. Aperi, Libane, portas tuas, ut devoret ignis cedros tuas (Zach. XI, 1). Sive Jerusalem, quae in Ezechiel Libanus appellatur, dicente Propheta: Aquila magna magnarum alarum, quae habet ductum intrandi in Libanum (Ezech. II, 3), quod postea interpretans sermo divinus, cum, inquit, venerit Nabuchodonosor in Jerusalem: perspicue Aquilam regem Babylonium, et Libanum Jerusalem edisserens. Factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan 436 et Carmelus. Pro Basan, LXX Galilaeam transtulerunt, provinciam, pro uno loco provinciae. Saron [ Al. Saronas] autem omnis juxta Joppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Basan quoque regio trans Jordanem est, quam duae et dimidia tribus possederunt, et quae interpretatur uberrima et pinguis (Deut. III): et Carmelus, de quo supra diximus. Loca igitur Judaeae quondam fertilia vertentur in solitudinem, per quae μεταφορικῶς ostenditur omnis opulentia Judaeorum egestate et penuria commutanda. Quia igitur Apostolorum sermonem recipere noluerunt, confusus est Libanus, et Saron versus est in solitudinem, et Basan Carmelusque concussi sunt. Propterea Dominus vel de nimia patientia, vel ab inferis resurrecturum esse se dicit, et exaltandum in gentibus, et sublevandum in cruce. Et ad ipsos Judaeos apostropham facit, Concipietis ardorem, et parietis stipulam, et spiritus vester vobis conflabit incendium, ut conceptum et partum vorax flamma consumat. Et erunt, inquit, populi Judaeorum quas de incendio cinis, infelicitatis magnitudinem favillae reliquiis demonstrantes. Spinae enim eorum quae peccatorum multitudine congregatae sunt, incendio vorabuntur, quod plerique ad extremam captivitatem et subversionem referunt Jerusalem. Alii plenius atque perfectius judicii tempore futurum esse confirmant.

(Vers. 13 seqq.) Audite qui longe estis quae fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatis, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus: cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem. Ubi est Scriba? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem 437 non videbis populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia. LXX: Audient qui longe sunt quae fecerunt: scient qui appropinquant fortitudinem meam. Recesserunt qui erant in Sion iniqui, apprehendet tremor impios. Quis annuntiabit vobis, quoniam ignis ardet? quis annuntiabit vobis locum aeternum? qui ambulat in justitia, et loquitur rectam viam, et odit impietatem et iniquitatem, et manus excutit a muneribus, et obturat aures, ut non audiat judicium sanguinis, et claudit oculos, ne videant iniquitatem, iste habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae. Panis ei dabitur, et aqua ejus fidelis: regem cum gloria videbunt oculi vestri, videbunt terram de longe anima vestra meditabitur timorem. Ubi sunt grammatici? ubi consiliatores? ubi est qui numerat eos qui nutriunt et parvum et magnum populum? cui non dedit consilium: neque sciebat profundam vocem illius, ita ut non audiret populus contemptus, et non est audienti intelligentia. Quoniam dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitas, irritum factum est pactum cum populo Judaeorum, projecit Deus civitates eorum, non reputavit eos inter homines; propterea vos qui longe estis, audite quae fecerim, et appropinquate ut agnoscatis fortitudinem meam. Conterriti sunt, sive recesserunt qui erant in Sion peccatores vel impii et tremor possedit [ Al. possidebit] hypocritas, quibus Dominus in Evangelio loquebatur: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII, 14)! Quis poterit habitare de vobis cum eo qui ignis est devorans? quis habitabit cum ardoribus sempiternis? Sive juxta LXX: Quis vobis annuntiabit [ Al. annuntiavit], quia ignis ardet aeternus, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus? quis igitur poterit habitare cum Deo, vel annuntiare ventura supplicia? Omnis qui hujuscemodi est, qualem propheticus sermo describit, qui ambulat in pluribus justitiis, et non semel, sed semper justitias diligit, nec una vice, sed jugiter loquitur veritates: qui projicit avaritiam, quae est mater calumniae. Nisi enim cum alterius damno et malo, pecuniae alteri non coacervantur. Et excutit manus suas ab omni munere. Munera quippe excaecant oculos, etiam sapientium. Qui obturat aures 438 suas ne audiat judicium sanguinis. Omnis iniquitas et oppressio et injustitia, judicium sanguinis est: et licet gladio non occidat, voluntate tamen interficit. Et claudit oculos suos ne videat malum. Felix conscientia, quae non audit, nec aspicit malum. Qui igitur talis est, ipse habitabit in excelsis, hoc est, in regno coelorum, sive in excelsa spelunca petrae fortissimae, in Christo Jesu: quae petra Israel populum sequebatur, ut biberet de ea, et illius fortitudine protegeretur. Panis ei dabitur, et aquae ejus fideles sunt: quae gentilium fabulae in ambrosia et nectare intelligunt. Nos autem panes et aquas fidelissimas, legem Dei interpretabimur. Qui igitur talis est, regem Christum in sua claritate conspiciet, de quo supra (Ad cap. XXXII, 1) dicitur: Ecce rex justus regnabit, et principes in judicio praeerunt. Et oculi ejus videbunt terram de longe, quam multo tempore desideraverant, terram mitium et mansuetorum, de qua in Evangelio scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4): sive in coelo positi, terrena despicient. Cor tuum meditabitur timorem: ut cum omnia fueris consecutus, dicas cum Apostolo: Qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Principium enim sapientiae timor Domini. Ubi est Scriba? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum (Prov. IX, 1)? ubi sunt, inquit, Scribae et Pharisaei, qui Legis verba trutinantes, infelicem populum decipiebant? quos nunc parvulos Scriptura cognominat, parvulos sensu, parvulos intelligentia. Cum autem oculi credentis regem in sua majestate conspexerint, et cor ejus meditatum fuerit timorem, tunc imprudentem populum non videbit, populum Judaeorum, sive philosophorum et oratorum mundi, qui applaudunt sibi in eruditione et eloquentia saeculari, de quibus nunc ait: Populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus; quorum omnis ornatus in verbis est, qui habent folia tantum umbramque sermonum, et fructum non possident veritatis. Denique sequitur: In quo nulla est sapientia, de quibus et alio loco dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Cur? quia stultam 439 fecit Deus sapientiam hujus saeculi.

(Vers. 20 seqq.) Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam: tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. Quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes, non transibit per eum navis remigum: neque triremis [Al. trieris] magna transgredietur eum. Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt: sic erit malus tuus, ut dilatare signum nequeas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum: claudi diripient rapinam. Nec dicet vicinus. elangui: populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas. LXX: Ecce Sion civitas. salutare nostrum: oculi tui videbunt Jerusalem. civitas dives, tabernacula quae non movebuntur: nec auferentur paxilli tabernaculi ejus in sempiternum, et funiculi ejus non diripientur: quia nomen magnum Domini vobis: locus vester erit flumina et rivi latissimi et spatiosi: non ingredietur per eam navis agitata remigio: Deus [Al. Dominus] enim meus magnus est: non transibit me Dominus judex noster, Dominus princeps noster, Dominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos. Disrupti [Al. direpti] sunt funiculi tui, quia non praevaluerunt: malus tuus inclinatus est, ut dimittat vela: non elevabit signum, donec tradatur in vastitatem. Multi igitur claudi praedas facient: et non dicent, laborabo, populus qui habitat in eis, dimittetur eis delictum. O juste, cui supra dictum est: cor tuum meditabitur timorem; et, populum imprudentem [Al. impudentem] non videbis; et qui antea audieras, regem in decore suo videbunt oculi tui, contemplare Sion urbem solemnitatis nostrae, vide Ecclesiam Christi, in qua est vera solemnitas: oculi tui cernent visionem pacis, et divitias insperatas, quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, et tabernaculum quod nequaquam transferri poterit. Prius enim tabernaculum quod habuit populus Judaeorum, translatum est atque sublatum. Nec movebuntur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus firmi erunt; ita ut Dominus habitet in eo, qui locus est omnium fluviorum, rivorumque currentium, per quos 440 nullus adversae partis poterit navigare: neque triremis magna, quae interpretatur diabolus, eum transgredi poterit: quia Dominus ipse est judex, et princeps, et rex, et Salvator noster, et illo protegente, nullius metuemus insidias. Haec dicta sunt de Sion urbe solemnitatis nostrae, et de Jerusalem habitatione ditissima, quam ipse Dominus fluviis suis circumdabit atque vallabit. Nunc autem ad terrenam loquitur Jerusalem, quod laxati sint funiculi tabernaculi ejus, et tentorium sustinere non quiverint, et malus ejus, in quo pulcherrima quondam vela pendebant, ruptis funibus ceciderit, ut non solum ad navigationem, sed ad signum quoque mutilis sit. Postquam autem navis eorum fuerit dissoluta, et tabernaculum dissipatum, ita ut in utramque partem funiculi disrumpantur, praeda victoribus dividetur: qui tam imbecilli erunt propriis viribus, ut claudi appellentur; et nihilominus Dei ira tribuente eis fortitudinem, nullam infirmitatem sentient, nec dicent: laboravi. Qui enim fuerit inter eos, auferetur ab eo iniquitas atque peccatum, quia Dei exsecutus est voluntatem.

Cap. XXXIV (Cap. XXXIV.--Vers. 1, seqq.) Accedite gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omne germen ejus. Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam earum [Al. eorum]: interfecit eas, et dedit in occisionem. Occisi earum projicientur: et de cadaveribus earum ascendet fetor: tabescent montes sanguine earum. Et tabescet omnis militia coelorum: replicabuntur (sive complicabuntur) sicut liber coeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, quoniam inebriatus est in coelo gladius meus. Ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae ad judicium. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus adipe: de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum; victima enim Domini in Bosra: et interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus. Inebriabitur terra sanguine eorum, et humus eorum adipe pinguium. Post eversionem Jerusalem et naufragium quondam solidissimae navis, praedamque omnis supellectilis illius, de interitu omnium dicitur nationum, 441 et de consummatione mundi, quae est in die futura judicii. Unde omnes gentes et populi terrae et plenitudo ejus, orbis et cuncta genimina ejus, tam quae habitantur loca, quam quae inhabitabilia sunt nimietate frigoris et caloris, jubentur audire, et quae ventura sunt cum omni mentis tremore cognoscere. Indignatio enim Domini nequaquam super unam gentem Judaeam, et Assyrios atque Chaldaeos, Aegyptios, Moabitas, et Ammonitas, et Philisthaeos: sed et contra omnes gentes, et super universam militiam, sive ut LXX transtulerunt, numerum earum. ventura describitur, quae interficiat eas, et fetorem corporum putrescentium in altum ascendere faciat: significans peccata omnium nationum: ita ut sanie earum et spurcitia, ac sanguine montes repleantur: sublimes quaequae virtutes et Angeli, qui singulis gentibus praesidebant; et tabescat omnis militia vel fortitudo coelorum: replicentur, sive complicentur coeli sicut liber, et omnis militia et exercitus eorum, atque ut LXX transtulerunt, et stellae defluant, in similitudinem foliorum, quae, appropinquante frigore, arentia atque contracta de vinea et ficu defluunt. Quod quidem et Salvator loquitur in Evangelio: Stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo (Matth. XXIV, 29, 30). Et hoc considerandum, quod non dicat interire coelos, sed replicari, sive complicari, quasi librum, ut postquam omnia peccata aperta fuerint et relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, ut nequaquam ultra scribantur in eis delicta multorum. De hujuscemodi libris Daniel in suo volumine loquitur: Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10), in quibus descripta erant opera singulorum. Stellas autem cadere plerique arbitrantur, juxta Apocalypsim Joannis (Apocal. VI et VIII). et illud quod alibi scriptum est: Stellae universae ardentes solventur, et coelum ac terra transibunt (Luc. X, 2). Praeterit enim figura hujus mundi. Quidam de his stellis dici putant. quae in coelo rutilant, ut in parte monstretur et totum, quod scilicet per stellarum ruinam etiam coelorum interitus ostendatur (II Cor. VII). Alii vero 442 has stellas putant esse ruituras, de quibus et Paulus Apostolus scribit: Non est nobis certamen adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Nec mirum si daemones qui in aere habitant, dicantur esse coelestes, cum etiam volucres coeli, quae utique non in coelo, sed in aere volitant, Scriptura cognominet. Nam et Satanas transfiguratur in Angelum lucis (II Cor. XI), stellam se esse simulans. Et Salvator vidit eum quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X). Et tropologice de eo quasi de stella magna dicitur: Quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12)? Haec universa fient, quia inebriatus est in coelo gladius ejus, poena atque sententia, et ultio in peccatores, quae profertur a Domino. Qui gladius et machaera in Ezechiel (Ezech. XXI) contra impios exacuitur; ac plurimis interfectis, vaginam suam jubetur intrare. Cumque inebriatus fuerit et repletus in coelo; hoc est, in aere, qui consuetudine Scripturarum coelum dicitur, tunc ad Idumaeam quoque, id est, ad terrena descendet: ut post poenam daemonum, etiam hominum animae judicentur. Idumaea quippe in lingua nostra terrenam sonat. Repletusque est sanguine; et incrassatus adipe agnorum et hircorum, medullatorumque arietum atque taurorum: ut et principes et populum pariter significet puniendos. Victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. De qua Bosra et Idumaea etiam in consequentibus (Ad LXIII, 1) idem Propheta testatur dicens: Quis est iste qui venit de Edom: rubra vestimenta ejus de Bosra? Et nonnulli existimant, quia Bosor, caro dicitur, per victimam Domini in Bosra, tormenta omnium in carne monstrari: qui pio labuntur errore. In praesenti enim loco non per SIN litteram. quae in BOSOR ( ), hoc est, in carne, ponitur: sed per SADE scribitur, et BOSRA ( ) appellatur, quae juxta Jesum et Jeremiam non in Edom, id est, Idumaea; sed in terra Moab invenitur (Jerem. XLVIII). Bosra autem in lingua nostra munitam sonat atque circumdatam, sive firmatam: ut orbem terrarum Domini voluntate doceat 443 esse solidatum, juxta illud quod in psalmo canitur; Ipse super maria fundavit eum, et super flumina collocavit illum (Ps. XXIII, 2); et de firmitate terrae ex persona Dei dicitur: Ego firmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 3). Cumque victima Domini fuerit in Bosra, et interfectio ejus in Idumaea, descendent unicornes cum tauris potentibus, reges videlicet et principes terrae [ Al. ejus]; et omnia interfectionis, et sanguinis replebuntur, et adipe quondam divitum ac potentum. Per quae verba, juxta humanam consuetudinem, terrorem audientibus incutientia, in omnes principes ac potentes, populosque ac parvos tormenta monstrantur. Bosra, id est, munitam, atque firmatam, et Edom, sive Duma, et Idumaeam, Judaeorum magistri Romam intelligi volunt, et omnia de ipsa dici quae sequenti capitulo continentur.

(Vers. 8 seqq.) Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, in saeculum saeculorum non erit transiens per eam. Et possidebunt illam onocrotalus, et hericius, et ibis, et corvus habitabunt in ea, et extendetur super eam mensura: ut redigatur ad nihili, et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihili. Et orientur in domo [Al. domibus] ejus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus: et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubabit [Al. cubavit] lamia, et inveniet [Al. invenit] sibi requiem. Ibi habuit foveam hericius, et nutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter ad alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus, ipse congregavit ea. Et ipse misit eis [Al. ei] sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensura, usque in sempiternum possidebunt eam: in generatione et generationem habitabunt in ea. Hebraei, ut supra diximus, haec de Romano imperio prophetata contendunt, et 444 in ultionem Sion, vastitatem quondam regni potentissimi praedicari, quod juxta litteram plerique nostrorum etiam in Apocalypsi Joannis scriptum putant. Nos autem ex eo quod dicitur, dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion hunc arbitramur annum, de quo loquitur ipse Salvator: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant, vocare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis Deo nostro: consolari omnes lugentes, et dare plangentibus Sion gloriam (Luc IV, 18, 19, Isai. LXI, 1-3): et de quo supra dictum est: Mulieres opulentae surgite (Isai. XXXII, 5): et dierum anni recordamini in dolore cum spe, ac per hoc post generalem totius orbis consummationem reverti Scripturam ad Jerusalem, cui illo tempore loquebatur, et vastitatem ejus pleno sermone describi: quod scilicet postquam tempus Romanae obsidionis advenerit, pice et sulphure et flammis ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in aeternum, habitentque ibi onocrotalus et hericius, et ibis, et corvus, quae animantia in desertis locis habitare consueverunt: et hoc fiat, quia funiculus Domini atque perpendiculum, id est, sententia illius non valeat immutari. Nobiles ejus, id est, Apostoli atque credentes non erunt ibi, nec perditorum numero conjungentur: sed regem potius Christum invocabunt. Omnes autem principes illius, Scribae videlicet et Pharisaei, redigentur in nihili, et in domibus quondam ornatissimis spinae et urticae et paliurus orientur. Eritque cubile draconum, et pascua struthionum, quae et ipsa signa sunt extremae solitudinis. Et occurrent sibi in ea, juxta LXX diversa daemonum phantasmata, sive ut omnes alii juxta Hebraicum transtulerunt, SIIM ( ) et IIM ( ), onocentauri, et pilosi, et lamia, quae Gentilium fabulae, et poetarum figmenta describunt. Hericium quoque ibi enutrire catulos, et stationem habere fidissimam: illuc congregari milvos, rapacissimam avem, quae Hebraice appellatur DAJOTH ( ), sive ut LXX transtulerunt cervos, de quibus infra dicemus. Inter quae Propheta loquitur audientibus: O homines [ Al. omnes] qui me auditis loquentem, quae ventura pronuntio, rebus omnia complebuntur. 445 In libro enim scripta sunt Domini, et illius sententia definita, et ne unum quidem irritum erit. Nam quod de meo ore procedit, ille mandavit, id est, ego quidem loquor; sed verba sunt Domini, et spiritu [ Al. spiritus] illius quidquid dictum est perpetrabitur. Ipsius decreto atque mensura singula complebuntur: et usque in generationes sempiternas suum ordinem non relinquent. Haec juxta Hebraicum et explanationem historicam dicta sint. Caeterum qui tropologiam sequuntur, expulso populo Judaeorum sub bestiarum et portentorum nominibus, idololatras et variis superstitionibus servientes in Jerusalem habitaturos esse confirmant: et hos esse onocrotalos et hericios, ibin et corvum, dracones et struthiones, et onocentauros, et daemonia, et pilosos, et lamiam, quae Hebraice dicitur LILITH ( ); et a solo Symmacho translata est lamia, quam quidam Hebraeorum ἐριννὴν, id est, furiam suspicantur. Et revera si consideremus de diversis gentibus adductas Jerusalem colonias, et juxta ritum provinciarum suarum, singulas familias propriorum daemonum coluisse portenta, haec omnia in Jerusalem habitasse firmabimus. Quodque LXX transtulerunt: Ibi obviaverunt sibi cervi, et viderunt facies suas: numero transierunt, unus ex ipsis non periit, nec quaesivit alterum. Dominus enim praecepit eis, et spiritus ejus congregavit eos: et ipse dedit eis sortes, et manus illius dividet eis: ut pascantur in sempiternum, et possideant in generatione generationum, et requiescant in ea: sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos, id est, Apostolos, et sanctos quosque doctores, de quibus scriptum est: sicut desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps. XLI, 1); et alibi: Vox Domini perficientis cervos (Ps. XXVIII, 9); et rursum: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum loquantur tibi (Prov. V); et in Job: Custodisti autem mentes cervorum, et partus eorum emittes (Job. XXXIX, 2); et in Cantico Canticorum dicitur: Similis est fratruelis meus capreae, vel hinnulo cervorum super montes aromatum (Cant. II, 9); obviasse sibi in Jerusalem et mutuos vidisse conspectus, et transisse ac reliquisse eam, et ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus mandaverit eis: Ite et docete 446 omnes gentes baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti (Matth. XXVIII, 19); et spiritus illius congregaverit eos, dederitque eis sortes atque diviserit, ut alius ad Indos, alius ad Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Graeciam pergeret: et unusquisque in Evangelii sui atque doctrinae provincia requiesceret. Quae nos super Jerusalem diximus prophetari, et Judaei de Romano dicta imperio suspicantur, nonnulli ad orbem referunt, ne a prioribus discrepare videantur.

Cap. XXXV (Cap. XXXV.--Vers. 1, 2.) Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit: et exsultabit laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Ipsi videbunt gloriam Domini: et decorem Dei nostri. LXX: Laetare desertum sitiens, et exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. Florebunt et exsultabunt deserta Jordanis: gloria Libani data est ei, et honor Carmeli: et populus meus videbit gloriam Domini, et altitudinem Dei nostri. Quoniam Jerusalem conversa est in picem et ascendit fumus illius sempiternus, et habitant in ea onocrotalus et hericius, ibis et corvus, dracones et struthiones, daemonia et onocentauri, lamia et pilosi: et Domini super eam impleta sententia est: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35): propterea quae prius deserta fuerat, de qua in psalmo dicitur: Vox Domini concutientis solitudinem [Al. desertum], et commovebit Dominus desertum Cades. Vox Domini praeparantis cervos; et revelabit condensa silvarum (Psal. XXVIII, 8, 9), mutabitur in rerum omnium abundantiam, et pugnantibus cervis, de universis saltibus nationum bestiae, quae eas prius possederant, expellentur, ut impleatur illud quod in hoc eodem Propheta dicitur: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis; quoniam plures sunt filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV. 1). Haec erat prius sitiens, sive invia, non habens vitales aquas, et Dominus non gradiebatur [ Al. ingrediebatur] per eam, quae nunc florebit in lilium, sive ut significantius expressit Aquila, καλύκωσις, quam nos tumentem rosam et necdum foliis dilatatis possumus dicere. Florebit autem, ut cum Apostolo pronuntiet: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15). Et illud Cantici Canticorum: 447 Flores visi sunt in terra: mandragorae dederunt odorem suum (Cant. VII, 12, 13). Quodque in LXX ponitur, et exsultabunt deserta Jordanis, in Hebraico quidem non habetur, sed possumus dicere Joannis: in Jordane fluvio poenitentiae baptismum demonstrari, quod Dominus suo lavacro signavit atque firmavit. Et quia de solitudine figuraliter dicitur, quae refertur ad gentes, in qua fuit Joannes, consequenter jungi potest Jordanis, ut per desertum gentium veniamus ad baptismum Salvatoris. Quodque sequitur, gloria Libani data est ei, et decor Carmeli et Saron, juxta priorem explanationem debemus accipere, in qua diximus Libanum Templum sive Jerusalem intelligi, dicente Zacharia: Aperi, Libane, portas tuas (Zach. XI, 1); et Ezechiel: Aquila magna magnarum alarum plena unguibus, quae habet ductum intrandi in Libanum et Carmelum (Ezech. XVII. 3): priorem significare populum, de quo supra dictum est: Et erit desertum in Carmel, et Carmel in saltum reputabitur (Isa. XXIII, 9); et Saron eamdem habere intelligentiam, Scriptura dicente: Factus est Saron sicut desertum. Omnis igitur candor, cultus Dei, et circumcisionis scientia, et loca uberrima atque campestria, quae appellantur Saron, pro quibus Symmachus interpretatus est campos, dabuntur desertae quondam Ecclesiae, et habitatores illius videbunt gloriam Domini, et decorem sive altitudinem Dei nostri.

(Vers. 3, 4.) Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis (sive meticulosis), confortamini, et nolite timere, ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos (sive ut LXX transtulerunt, nos). Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt (vel audient). Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum (sive paludes,), et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (pro quo LXX transtulerunt: Erit ibi laetitia avium, et caulae gregum). Et erit ibi semita et via (sive via munda) et via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Et haec erit nobis directa via: ita ut stulti non errent per 448 eam (vel ut LXX transtulerunt, neque erit ibi via immunda, qui autem dispersi sunt, transibunt per eam, et non errabunt. Non erit, inquit, ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi, sed ambulabunt per eam, qui liberati fuerint. Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum. Gaudium et laetitiam obtinebunt: et fugiet dolor et gemitus. Utramque editionem miscuimus, ne in proponendis singulis, librorum magnitudo tendatur, quae [ Al. quia] jam modum brevitatis excedit. Apostolis, de quibus supra dictum est: Ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, praecipitur, ut confortent manus in gentibus dissolutas, et genua debilia roborent; ut qui prius manibus dissolutis opus Dei facere non poterant, et aridam habebant dexteram, extendant eam ad bona opera. Et qui dudum inter idola diversis erroribus claudicabant, firmo super veritatem incedant gradu: et pusillanimes sive formidolosos fide Domini confirmantes, faciant non timere, uniusque Dei metus universi erroris expellat timores. Causa autem est securitatis atque constantiae, quia venturus est Christus, cui Pater dedit omne judicium: et reddet unicuique secundum opera sua (Joan. V). Ipse veniet et salvabit vos, quibus dicitur, nolite timere: sive nos, ut salutem cum credentibus Apostoli dicant sibi esse communem. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus, claudus: et aperta erit lingua mutorum. Quod quamquam signorum magnitudine completum sit, quando Dominus loquebatur discipulis Joannis, qui ad eum missi fuerant: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: caeci vident: claudi ambulant: leprosi mundantur: surdi audiunt: mortui resurgunt: pauperes evangelizantur (Luc. VII, 22); tamen quotidie expletur in gentibus, quando qui prius caeci erant, et in ligna et lapides impingebant, veritatis lumen aspiciunt. Et qui Scripturarum verba surdis auribus audire non poterant, nunc ad Dei praecepta laetantur; quando qui prius claudi erant, et rectam viam non tenebant, saliunt sicut cervi, imitantes doctores suos, et aperta erit lingua mutorum, quorum 449 Satanas ora concluserat, ne possent unum Dominum confiteri. Idcirco autem aperientur oculi, aures audient, salient claudi, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt, sive eruperunt in deserto quondam Ecclesiae aquae baptismi salutaris, et torrentes ac rivi in solitudine, diversae scilicet gratiae spirituales: et quae erat arida, in stagnum paludesque conversa est, ut non solum careret ardore sitis sed navigabilis esset et irrigua, et haberet fontes plurimos, quos cervus desiderat, quos qui biberit, potest benedicere Domino, juxta illud quod scriptum est: Benedicite Domino de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27). In cubilibus animarum gentilium, in quibus prius dracones habitabant, erunt calamus et juncus, quibus scribatur fides Domini, et in quibus fessa prius membra requiescant; sive erit laetitia avium, et caulae gregum: ut assumant alas columbae, et humilia relinquentes, ad excelsa festinent, possintque cum Psalmista dicere, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me. Ibi erit semita, et via mundissima, quae sancta vocabitur, et quae dicit ipsa de se: Ego sum via (Joann. XIV, 6), per quam qui pollutus est, transire non poterit. Unde et in psalmo dicitur, Beati immaculati in via (Ps. CXIII, 1). Et haec via erit nobis, id est, Deus noster, tam recta et plana atque campestris, ut nullum habeat errorem: et stulti atque vecordes per eam ingredi valeant, quibus in Proverbiis loquitur Sapientia: Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est, venite et comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate 450 per vias prudentiae (Prov. V, 4-6). Stulta enim mundi elegit Deus (I Cor. I): quorum stultorum princeps loquitur in psalmo, Deus tu scis insipientiam meam. Et stultum Dei sapientius est hominibus (Ps. LXVIII, 6). Unde LXX transtulerunt: Et qui dispersi fuerant (I Cor. II), et a societate Domini separati, nequaquam errabunt. Sequitur, Non erit ibi leo: adversarius noster diabolus, qui circuit rugiens, quomodo ovile Domini possit intrare (I Petr. V). Et malae bestiae, satellites ejus, non ascendent per eam. Neque enim vestigium colubri in petra inveniri potest. Ambulabunt autem per eam qui liberati fuerint de vinculis peccatorum, et redempti sanguine Salvatoris, et egerint poenitentiam; et venerint in Sion, de qua saepius diximus: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22); ne more Judaico auream quaeramus Sion, et gemmatam Jerusalem, quae juxta prophetiam Danielis, in aeternos cineres dissoluta est (Daniel. IX). Eritque laetitia sempiterna laudantium Dominum super caput eorum, ut postquam saeculum vicerint, possint cum Apostolo et Propheta dicere: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8): et, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13). Tunc succedente gaudio atque laetitia, fugiet dolor et gemitus, quando venerit ex Sion qui eruat. Quae omnia nos juxta apostolum Paulum in primo Salvatoris interpretamur adventu: Judaei autem et nostri Judaizantes, ad secundum referunt, unius occasione versiculi, Convertentur et venient in Sion cum laude, hostiarum sanguinem, cunctarumque gentium servitutem, et uxorum pulchritudinem desiderantes.