Migne Patrologia Latina Tomus 116
Commentaria in Isaiam
Commentaria in Isaiam (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne
116.1086B
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO D. CUTBERTO In Dorren apud Anglos episcopo praestantissimo sive praesuli Duracensi SUMMAE AUCTORITATIS VIRO PETRUS QUENTELL, chalcographus Coloniensis: S. P. 116.0713|
116.0713B| Franciscus Birckman, bibliopola, communis noster dum vixit amicus, priusquam naturae Deoque concedens, rebus etiam excederet humanis, attulit secum ex Anglia tuo nomine atque etiam ex commissione tuae reverendae paternitatis Haymonem in Isaiam prophetam, ab omnibus sacrarum litterarum studiosis jamdiu desideratum, ut typis illum exararem politioribus. Tuae igitur celsitudini, tuaeque pientissimae paternitati doctorem illum orthodoxum, omnium litteris atque linguis extollendum, in clarissimi tui nominis laudem ac gloriam, jam recens a me excusum, humiliter ac reverenter dedico. Succisivis 116.0714B| autem temporibus omnia ejusdem divi Haymonis opera, et has quoque in Isaiam enarrationes, non in parva (ut aiunt) forma, sed in majore potius ac magis egregia, perque tomos non indecenter distincta, ad ampliorem tuae celsitudinis honorem libens impressero. Valeat feliciter in Christo R. T. P., cui et hanc opellam, a me suppliciter dedicatam, boni consulat, mihique parcat, si vel titulo ejusdem vel honori, mihi nunc, proh dolor! incognitis, non ex omni parte satisfecerim. Coloniae ex officina nostra litteraria, quarto Idus Februarias, anno post Christum natum 1531.
F. NICOLAUS HERBORN Ordinis Fratrum Minorum regularis observantiae per provinciam Coloniae minister Candido lectori S. D. 116.0715|
116.0715A| Quanquam, Christiane lector, me publicum, quo suffectus sum nolens, munus hoc ministeriatus, ut vocant, sic sibi porro mancipaverit, ut vix per transennam quidpiam in bonos, quod dolens infelicitatem meam palam queror, auctores otii, studii ac operae impendere liceat: nolo tamen me sic devincat sicque mergat in abyssum, ut aliquando nihil porro mihi cum musis sit commune. Quippe qui in ea legatione sum pro Christi gloria, quam sine bonis litteris, adeoque sine divinarum Scripturarum lectione, ac frequenti meditatione, usu et exercitio, neque debeo, neque possum, ut par est exsequi. Et recte quidem, mea sententia, mihi idipsum persuasi. Novi enim quot Ecclesiarum debitor fuerit Paulus, novi quanta sollicitudine omnium utilitatibus prospexerit, quot vigilias, quam inexhaustos labores, quanta discrimina hac ratione obiverit, quo videlicet omnes lucrifaceret Christo: interim tamen sacris litteris operam adeo navavit omnem, ut etiamnum membranulas afferre jusserit Timotheum. Quae res mihi frequenter 116.0715B| hic in mentem venit, sicque persuasit, ut nunquam e manibus meis, nisi dormiens, forsan et statario prandio exhaustis corporis viriculis satisfaciens, libri illustrium virorum excidant. Quo casu forteque factum est, ut et Haymonis, praeclarissimi viri praeclarissima haec exegesis per amicos sit oblata. Quam dum perspicio, facio autem saepius mirari ejus viri ingenium, judicium, sinceritatem, atque in divinas litteras propensam studiosamque diligentiam, mecum soleo. Neque enim oscitanter, neque segnius, quanquam interim laconice breviterque multa attigisse potius quam tractasse videtur, sacras litteras versatus est, neque sic versatus est ut non praeclare praestiterit quae pollicitus est.
Verum omnia absolvit, expendit, tractavit, exposuit, ut et a genuino sensu non discedat, et singula tamen quae ad textus consequentiam conducunt, exponat. Cavit et hoc vitii, quod multis fere cognatum est hisce temporibus, quibus scribimus indocti et 116.0715C| doctique poemata passim, magisque nostra ingerere ambitiose quaerimus quam prodesse aliis, quod est aliorum prae se contemnere lucubrationes, ridere 116.0716A| labores, taxare errata. Facilis enim est et civilis hic auctor, maxime vero omnium modestissimus quos ego quidem viderim. Laedit neminem, nisi quem sua facinora mala laedunt. Torquet neminem, nisi quem propria conscientia. Excruciat ditos ab hoc viro legi multos commentariolos in Paulum, in Apocalypsim, itemque homilias atque enarrationes Evangeliorum, nusquam tamen deprehendi scommata, nusquam factiosum illud nomen: Haereticus est, Antichristus est Papisticus est. Legi tamen interim saepe quae et in haereticos et in Antichristos, et in pseudopapisticos recta tendunt. Id qui nolit credere, hos legat in Isaiam Commentariolos, tum sentiet me veris veriora dicere, in quibus sic prophetae oracula expandit, ut et germanum sensum eliciat, et non semel, parergae vice ceu flosculis vernantibus, allegorias plerasque interspergat. Quanquam quod ad allegorias attinet, voluissem eum fusius has tractasse, quandoquidem eas quas attigit satis feliciter tractasse videtur. Proinde quisquis hunc virum legeris, quisquis tibi 116.0716B| eum familiarem reddideris, crede experto, neque pudebit, neque poenitebit lectionis. Sic enim instructus est, ut Paulum spiret, si acrimoniam desideres; Christum vero maxime, si modestiam; Petrum autem, si auctoritatem: semper tamen sibi similis, id est episcopus, germanus, suoque officio perpetuo respondens. Faxit Deus ut vulgus episcoporum hunc unum episcopum vel a tergo sequatur! Egit hic episcopum, egit et doctorem, egit et scriptorem: quod paucis obtigit. Agant nostri episcopi quod suum est, agant quod Paulus jussit. Instent doctrinae, lectioni exhortationi: discant, scribant, doceant, tumque id laudis quod nostro Haymoni, et ipsis porro dedicabimus. Spero futurum ut quandoque ex uno Haymone, omnes in universum discamus qualis fructus, quae vis, quanta utilitas in divinis eloquiis delitescat. Faxit Deus Op. Max. ut in tam turbulento saeculo vel icti sapiamus, aderit nobis Christus, modo non desimus nos ipsi nobis ipsis. Vale, lector Christiane, et ora 116.0716C| Deum ut quandoque me bonis litteris ex integro restituat. Coloniae, Nonis Februarii, anno 1531.
HAYMONIS PRAEFATIO. 116.0715|
116.0715C| Isaias propheta, nobili prosapia ortus, filius fuit Amos, non tamen illius qui in serie duodecim prophetarum tertius habetur. Unde apud Hebraeos aliis litteris scribitur ille, atque aliis iste. Sed si quis traditioni Judaeorum assentire voluerit, qui dicunt patres, avos atavosque prophetarum prophetas exstitisse, quorum nomina in principio prophetiae eorum 116.0715D| ponuntur, animadvertere quiverit Amos patrem Isaiae prophetam fuisse. Prophetavit vero idem propheta Isaias eodem tempore quo et Osee, Joel et Amos, sub regibus videlicet quorum mentionem in exordio libri sui facit. Sed sub Manasse quoque, qui filiam ejus habuit in uxorem: a quo, accusantibus Judaeis, serra lignea sectus est, eo quod dixisset de illis: Audite, principes Sodomorum, et populus Gomorrhae (Isai. I), occasionem accipientibus exinde quod dixerit 116.0716C| Dominum se vidisse: cum ipse Dominus dixerit ad Mosen: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII). Et quidquid sub unoquoque rege prophetavit, diligentissime in suo libro distinguere curavit. Fuit autem non solum propheta ob hoc quia ventura praedixit, sed etiam apostolus qui Latine dicitur missus: quia ipse a Domino meruit mitti dicente sibi: Quem 116.0716D| mittam? Cui cum ille respondisset, Mitte me, ait illi Dominus: Vade ad populum istum (Isai. VI). Qui quidem non solum de decem tribubus, quae sub Osia rege Juda et Hierusalem vastari jam coeperant, regnante apud eos Phacee filio Romeliae et Sedechia, sed de diversis gentibus ac regnis multa est locutus. Specialiter tamen de Juda et Hierusalem vaticinavit, per quam intelligitur tribus Benjamin, eo quod in sorte ejus sita sit.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. 116.0717A|
Visio Isaiae, filii Amos: quam vidit super Judam et Hierusalem, in diebus Osiae, Joatham, Achaz, Ezechiae, regum Juda. Mos et usitata consuetudo est scriptorum, qui nobis sacras litteras ministrant, ut quando ab aliquo eorum narratur aliquid, cum ad seipsum venerit, sic de se tanquam de alio loquatur. Sic fecit Moses, qui dixit: Erat autem Moses vir mitissimus. Non dixit: Eram ego mitissimus. Sic etiam Job dicit: Vir, inquiens, erat in terra Hus, nomine Job. Sic beatus Matthaeus, et Joannes, apostolus quoque Paulus. Sic denique Isaias propheta, qui noluit dicere: Visio quam ego Isaias vidi: sed sic se inseruit ordini narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor: non tanquam sui ipsius 116.0717B| praedicator. Sed qui de se in primordio ita silenter loquitur, postremo in sequentibus roboratus, fiducialiter loquens, dicit Dominum se vidisse. Notandum denique est, ac dignum quaesitu, quare dicat propheta: Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Judam et Hierusalem: cum ipse in principio non narret hujuscemodi visiones quas vidit, sicut Daniel (Dan. X), neque dicat quid viderit: sed statim subinferat, inquiens: « Audi, coelum, et auribus percipe, terra. » Et, « Audite verbum Domini, principes Sodomorum, » caeteraque his similia? Ad quod dicendum est: Tria genera esse visionum. Siquidem primum genus visionis corporale est, quo videmus coelum, et terram, et omnia corporalia. Secundum spirituale, quo videmus in somniis montes, arbores, homines 116.0717C| ambulantes atque inter se dimicantes: et evigilantes ignoramus penitus quid fuerit illud quod vidimus. Tertium vero genus visionis est intellectuale, quo consistit rationabilitas animae, et per quod cognoscentes creatorem nostrum, intelligimus quid debeamus loqui secundum ejus voluntatem: Spiritu sancto nobis hoc in mente revelante. Videre enim saepe ponitur pro intelligere. Unde solemus interrogare aliquem, utrum videat hoc vel illud, id est utrum intelligat. Prophetae quoque, qui intelligebant ea quae ventura erant, et poterant dicere: « Oculi nostri semper ad Dominum (Psal. XXIV). » Et, « Ad te levavi oculos meos (Psal. LXXXIV), » id est oculos cordis mei. Et cum Psalmista, « Audiam, inquit, quid loquatur in me Dominus Deus (Ibid.). » Illi utique prophetae 116.0717D| prius videntes appellabantur, id est, intelligentes. Istiusmodi ergo generis visionem Isaias vidit, id est, Spiritu sancto afflatus intellexit: et vidit quae ventura erant populo suo, et dixit: Visio Isaiae, id est intellectus, quem intellexit contra Judam et Hierusalem.
« Audi, coelum, et auribus percipe, terra: quoniam Dominus locutus est. » Sicut Moses (Deut. XXX) invocavit coelum et terram in testimonium quando per eum dedit Dominus benedictionem, et maledictionem: 116.0718A| ita post praevaricationem populi eadem rursus in testimonium vocat Isaias: ut cuncta elementa cognoscant juste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam motum. Metonomicos vero, id est per haec quae continent ea quae continentur accipientes, possumus non incongrue coelorum nomine supernas angelicasque virtutes accipere: per terram autem homines, terrae scilicet habitatores. Qui praecipiuntur audire et auribus percipere, quoniam Dominus locutus est, hoc quod propheta subinfert. Sed subnectatur quid Dominus est locutus. « Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. » Populum Judaeorum quos communi lege servos considerat omnipotens Deus, filios dignatus est appellare: non solum in hoc loco, sed etiam in Exodo, 116.0718B| ubi dicit ad Pharaonem: « Dimitte filium meum primogenitum (Exod. IV). » Istos siquidem filios omnipotens Deus piissima miseratione enutrivit, atque exaltavit, educens eos de servitute gravi Aegyptiorum, ubi serviebant in luto et lateribus. Sed illi beneficiorum ejus ingrati spreverunt illum, ejus praecepta calcando, servosque ejus prophetas contemnendo, ac deos gentium surdos et mutos adorando. Si quis ergo quaerit quomodo enutriverit eos, atque exaltaverit, animadvertat qualiter in signis et prodigiis multis eduxerit eos de Aegypto, siccoque pede mare transire fecerit (Exod. XIV), inimicos eorum in ipsis aquis involvens, et quomodo per quadraginta annos manna eis ministraverit, illorum mores pravos, murmurationesque, atque rebelliones, patientissime 116.0718C| tolerans (Deut. VIII): necnon et quemadmodum deleverit septem gentes a facie illorum, introducens eos in terram omnibus meliorem, utpote lacte et melle manantem (Deut. VI), multaque his similia recolat, quae modo perlongum est retexere. Prudens autem lector sagaci mente praevideat, melius esse juxta Hebraicam veritatem legendum, filios enutrivi quam genui, teste beato Hieronymo, ne videatur illud esse contrarium quod Joannes apostolus in epistola sua ait: « Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III). »
« Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Israel vero non cognovit me, et populus meus me non intellexit. » Ad contumeliam Judaeorum, qui rationabiles a Deo creati ratione 116.0718D| debuerant uti, bruta et insensibilia stultissimaque animalia adducuntur in testimonium, quod illa fecerint quae isti non fecerunt, scilicet ut pastorem nutritoremque suum recognoscerent, quod utique bos et asinus facit. Altiori autem intellectu, per bovem, qui assuetus est ferre jugum, et est mundum animal, significatur populus Israeliticus, qui legis portavit jugum, munditiamque mentis ac corporis custodivit. Asinus vero lascivus et immundus qui similiter onus portat, significat gentilem populum pondere peccatorum 116.0719A| gravatum. Cognovit ergo bos possessorem suum, id est Judaei qui credere noluerunt in Filium Dei cognoverunt illum, a quo in patribus suis possessi fuerant. Illi utique de quibus loquitur: Quia una die crediderunt tria millia ad praedicationem apostolorum, alia die quinque millia, et deinceps multa millia. Cognovit et asinus praesepe domini, quando gentiles crediderunt mysterium incarnationis Filii Dei: qui, sicut in Evangelio legitur, quando natus est, reclinatus est a matre in praesepio. Istis autem cognoscentibus Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto, Israel non cognovit eum: Pharisaei scilicet, scribae, aliique Judaeorum, qui maluerunt in infidelitate mori, quam in Christum credere. Qui Israel appellantur: non quod veri essent Israelitae: 116.0719B| quoniam Deum mente non videbant.
« Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. » Non alia gens et alius populus hic accipitur, sed ipse Israel et gens appellatur, et populus, et filii scelerati. Vae, aeternum supplicium, aeternamque damnationem sonat. Judaei ergo, qui quondam filii Dei sunt appellati, in praeceptis patris sui Dei omnipotentis ambulantes, nunc semen nequam, filiique scelerati dicuntur, a voluntate Dei deviantes: minaturque eis aeternam damnationem, aeternumque interitum: eo quod noluerunt cognoscere Filium Dei, venientem ad redemptionem suam in mundum. Sic etiam ab ipso Salvatore filii diaboli, et genimina viperarum, vocantur, dicente illo in Evangelio: « Vos ex patre diabolo 116.0719C| estis (Joan. VIII). » Et, « Genimina viperarum, fugite a ventura ira (Matth. V; Luc. III). » « Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel: abalienati sunt retrorsum. » Dominum Deum omnipotentem dereliquerunt, quando adoraverunt idola, et quando Filium ejus non receperunt. Blasphemaverunt sanctum Israel, id est, Christum Filium Dei vivi, quando dixerunt illi, « Daemonium habes (Joan. VIII). » Et, « Samaritanus es (Ibid.). » Et insuper, quando livido ore conclamaverunt dicentes: « Non habemus regem nisi Caesarem (Ibid. XIX). » Et aliter, « Crucifige, crucifige istum (Matth. XXVII; Luc. XXIII); » et, « Dimitte nobis Barabbam (Ibid.). » Blasphemare autem est: contumeliam vel convicium aliquod inferre. Quia vero dereliquerunt Deum, et blasphemaverunt 116.0719D| Christum, abalienati sunt retrorsum, id est, cum debuissent gressus operum suorum ad anteriora dirigere, et praecepta mandatorum Dei sequi, secundum quod eis dictum est, « Post Dominum Deum vestrum ambulate (Ose. XI): » alieni a Deo effecti, retro conversi sunt ad iniquitates suas: facientes contra id quod praecipit Salvator: Ne, apprehenso aratro, respiciat quis post tergum.
« Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? » Vox Dei omnipotentis ad Judaeos vecordes, per Prophetam loquentis: Super quo, sive in quo loco percutiam vos ultra, qui additis semper praevaricationem? Ac si diceret aliis verbis: Non invenio quam medicinam possim adhibere plagis 116.0720A| vestris: quoniam omnia membra vestra plena sunt vulneribus. Adhibui saepius curationem, et modo nullam partem invenio quae non sit jam percussa, plenaque plagis. Vel certe potest intelligi ita: Nullas invenio plagas, neque ulla flagella, quibus possim frangere duritiam cordis vestri: quia quo majora sunt tormenta, eo amplius crescit impietas, murmuratio, atque superbia rebellionis. Quibus verbis sicut beatus Hieronymus ait: Animadvertere possumus idcirco Deum percutere delinquentes, ut corrigat: ut non tam poena sit eis afflictio, quam emendatio. Quod non fuerit locus aptus, in quo potuisset eis medicinam salubrem inferre, declarat cum infert. « Omne caput languidum, et omne cor moerens. » Quia igitur inter omnes sensus corporis, 116.0720B| et inter omnia membra, principalitatem quodam modo obtinet caput, in corde quoque requiescit doctrina et sapientia: non incompetenter metaphorice per caput principes a quibus regitur populus, sicut a capite membra: et per cor intelliguntur sapientes, doctoresque. Omne, inquit, caput languidum, et omne cor moerens est, hoc est, a principibus usque ad mendicum, extremamque plebem; et a doctoribus usque ad imperitum atque indoctum vulgus, non est sanitas mentis: sed omnes infirmati sunt in impietatibus suis, omnesque tabescunt in iniquitatibus suis. Sicut ergo laetitia animi interdum dolores corporis temperat; et si ad aegrotationem corporis accedat languor mentis, duplicatur infirmitas; et si caput doluerit, omnia membra debilia sunt: ita quoque 116.0720C| populo infirmante in suis impietatibus, si principes et doctores statum rectitudinis servassent, utcunque medelam salutis mereretur idem populus. Sed quoniam simul omnes debilitati sunt, idcirco prolongata est ab eis salus, et medicina animarum. Unde et sequitur:
« A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. » Servat metaphoram, et dicit, a planta pedis usque ad verticem. Id est ab humillimis usque ad summos, et ab extremis usque ad primos, non esse aliquem sanitate mentis florentem. « Vulnus, et livor, et plaga tumens: non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. » Vulnus proprie est, quod fit cum baculo. Livor autem verberatione virgarum. Plaga quoque tumens, sive inflata, 116.0720D| fit plerumque gladio, plerumque baculo. Notandum, quod haec verba specialiter pertinent ad Domini adventum, et ad ultimam vastationem Judaeorum. Siquidem plaga impietatis eorum, pro qua ducti sunt in Babylonem, postea curata est, quando sub Zorobabel aliisque ducibus reversi sunt de captivitate, templumque postmodum reaedificaverunt (I Esdr. V). Quapropter ad extremam captivitatem referenda sunt, postquam nullum remedium meruerunt. Sed impletur in eis quod hic dicit Propheta: Vulnus malitiae, et livor iniquitatis, plagaque Judaeorum tumens, id est, peccatum illorum inflatum atque distentum, non est circumligatum linteaminibus atque fasciolis orationum, nec curatum aliquo medicamine 116.0721A| bonorum operum, neque fotum, id est, calefactum vel curatum oleo poenitentiae. Nec mirum, si illorum plaga non est curata, quippe cum ipsi piissimum medicum ad se missum peremerint.
« Terra vestra deserta » scilicet erit « civitates vestrae succensae igni. Regionem vestram coram vobis alieni devorant » pro eo quod est devorabunt, « et desolabitur sicut in vastitate hostili. » Haec sub Babyloniis ex parte completa sunt, incensis civitatibus, Hierusalem subversa, et Samaritanis regionem eorum incolentibus, totaque terra desolata, intantum ut a leonibus vastaretur. Sed plenius atque perfectius sub Romanorum adventu completa sunt, quae vastatio usque ad finem mundi permanebit, regionemque Judaeorum alieni coram eis comedent.
116.0721B| « Et derelinquentur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur. » Similitudo vastationis templi et Hierusalem sumitur ab agricolis, qui quandiu vinea plena est uvis, ponunt custodes in umbraculis. In cucumerario quoque (pro quo Septuaginta pomorum custodiam transtulerunt) fiunt tuguria, id est, parvae casulae, propter ardorem solis ac radios declinandos, indeque vel homines vel bestiolas repellunt, quae nocere solent natis frugibus. Collectis autem istiusmodi fructibus, et custode recedente, quia non habet quod ultra ibi servet, remanent arentia umbracula fruticum casulaeque destructae. Similiter omnipotens Deus desertam fecit Hierusalem et templum, populum quoque dereliquit, eo quod non ferret 116.0721C| jam fructus boni operis, cujus custos quondam ipse fuerat, quando fructus bonorum operum proferebat. Quod autem vinea appellatus sit idem populus, ostendit idem propheta Isaias, inquiens paulo inferius: « Vinea enim Domini Dabaoth, domus Israel est (Infra, V). » Et Psalmista: « Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti (Psalm. LXXIX). » Ista vinea quandiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem de quo dicit Psalmista: « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. (Psal. CXXVI) » Postquam amisit fructus bonos, dereliquit illam, ut ipse Dominus Judaeis dicit: « Relinquetur vobis, inquit, domus vestra deserta (Matth. XXIII). » Vocat autem eumdem populum filiam Sion, ut ostendat affectum piissimi patris se habere. Nec mirum 116.0721D| si Sion appellatur filia, cum etiam Babylon saepissime filia nuncupetur. Omnes enim natura filii Dei sumus, sed nostro vitio alieni efficimur. Moraliter autem per Sion, quae interpretatur speculatio, et nomine vineae censetur, possumus accipere animam quamlibet, quae in contemplatione Dei debet consistere, afferens fructus acceptabiles. Quae anima quandiu rationabiliter vivit proferendo, scilicet fructus bonos, habet custodem mentis Deum. Si autem vitia et peccata fructus virtutum depraedata fuerint quasi quaedam bestiolae derelinquitur a custode Deo, et omnia illius rediguntur ad nihilum.
« Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha 116.0722A| similes essemus. » Hoc de reliquiis apostolorum, aliorumque fidelium, est intelligendum, qui post Domini adventum crediderunt ex Judaeis, de quibus dicitur in Actibus apostolorum (Act. II): quod una die crediderunt tria millia, alia die quinque millia, et deinceps multa millia. Egregius quoque praedicator, in Epistola ad Romanos de iisdem reliquiis ita loquitur: « Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI). » Dicit ergo Propheta ex persona sua, aliorumque fidelium ex eadem plebe: Nisi Dominus exercituum, cui serviunt exercitus angelorum, reliquisset nobis semen, in apostolis eorumque sequacibus, sicut Sodomitae et Gomorrhitae propter peccata sua perierunt, ita et omnis nostra prosapia peccato infidelitatis perdita, penitus consumeretur.
116.0722B| « Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae. » Traditio Judaeorum est, ut beatus Hieronymus dicit, ob duas causas Isaiam prophetam interfectum esse: vel quod principes Sodomorum et Gomorrhaeorum eos appellaverit, vel quod dicente Domino ad Mosen: « Non enim videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII), » iste ausus est dicere: Vidi Dominum sabaoth sedentem super solium excelsum. Possunt autem haec verba referri ad Judaeos illius temporis: sed specialiter ab scribas et Pharisaeos pertinent, et populum sic clamantem: « Crucifige, crucifige (Joan. XIX) » talem. Principes ergo Sodomorum et populus Gomorrhae idcicro appellantur, quia sicut Sodomitae et Gomorrhitae publice peccabant, 116.0722C| cogitantes consilium pessimum contra virum justum Loth, et sine aliquo verecundiae rubore dixerunt: « Educ viros qui ingressi sunt ad te, ut abutamur eis (Gen. XIX), » ita et isti cogitaverunt consilium pessimum contra Dominum Christum dicentes, exclusa omni verecundia, Venite cogitemus contra justum cogitationes, et reus est mortis, multaque his similia. Unde dicit idem Propheta in consequentibus: Iniquitatem suam sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.
« Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? » Ac si diceret: Ut quid mihi multitudinem victimarum offertis? An putatis me indigere his? Atque protinus subdit: « Plenus sum, » id est, nulla re indigeo. « Mea est enim terra, et plenitudo 116.0722D| ejus » (Psal. XXIII). Vel etiam quod dicit plenus sum, sub hoc sensu potest accipi: ut dicatur plenus sum, id est, in fastidium sunt mihi victimae vestrae: quia non offertis eas simplici et pura mente. « Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. » Continentia hujus capituli usque ad eum locum, ubi ait: Judicate pupillo, defendite viduam, respuit sacrificia Judaeorum, et docet obedientiam Evangelii. Et per hoc quod dicit nolui, verbo praeteriti temporis utens, ostendit nunquam se delectatum esse sacrificio Judaeorum. Maximeque adveniente sacrificio novo, pro nihilo deputatum est sacrificium vetus. Sola enim bona voluntas cum fide purissima 116.0723A| liberat. Postest hoc et de his accipi qui, cum Dei praecepta non faciant, volunt illum placare variis donis atque muneribus, quae de rapina acquisierunt.
« Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? » Hostias et sacrificia Judaeorum non quaesivit idcirco omnipotens Deus, ut ipse illis indigeret, sed ne idolis immolarent, et ut per carnales typicasque medicinas, ad spirituale verumque sacrificium facilius pervenirent.
« Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi, » id est, detestor et pro nihilo deputo illud: quia non fit munda intentione. « Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, » id est, non sustinebo ad hoc ut placeant 116.0723B| mihi. Neo novum, menne dicitur luna. Inde componitur hoc nomen, ut dicatur Neomenia festivitas novae lunae, quam celebrant Judaei initiis mensium.
« Iniqui sunt coetus vestri, calendas vestras et solennitates vestras odivit anima mea. Facta sunt mihi molesta. » Subauditur omnia ista quae commemoravit. Festivitates, inquit, vestras, non meas, odivit anima mea, quia male abutimini eis. Non ut Deus animam habeat, sed nostro loquitur affectu, et more. Et tale est, ac si diceret: Coetus vestri et solemnitates vestrae non placuerunt mihi, neque ista quae commemoravi, sed potius facta sunt mihi molesta: quoniam iniqua mente impleta sunt a vobis. « Laboravi sustinens, » id est, laborare me fecistis, exspectando conversionem et poenitentiam vestram.
116.0723C| « Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis. » Oculi Domini significant respectum misericordiae ejus, quibus oculis vidit populum Israeliticum in Aegypto, ideoque misertus est ejus. Unde et dixit: « Videns vidi afflictionem populi mei, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum » (Exod. III). Videns, inquit, vidi: hoc est, vidi et misertus sum. Cum ergo extenderitis manus vestras ad me, tempore tribulationis, ut vos exaudiam et liberem, avertam oculos meos a vobis, id est, respectum misericordiae meae auferam a vobis. « Et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. » Tale quod ad Jeremiam de eodem populo dicit: Tu ergo noli orare pro eis, quia non exaudiam te. Redditque causam quare avertat oculos suos. « Manus enim vestrae sanguine, » 116.0723D| subauditur prophetarum et justorum, « plenae, sunt. » Judaei siquidem homicidae semper fuerunt parati ad fundendum sanguinem justorum, insuper et ipsius Domini ad se missi. Unde Salvator improperat illis dicens: « Et vos implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII). » Quod est dicere, quod illi minus fecerunt, vos supplete. Illi interfecerunt servos, vos interficite Dominum. Moraliter autem per manus accipitur operatio, per sanguinem vero peccatum. Unde Psalmista: Libera me, inquit, de sanguinibus, id est, de peccatis. Ideo ergo non exaudiam vos, quia operatio manuum vestrarum plena est peccatis et impietate, homicidio scilicet, adulterio, fornicatione, caeterisque vitiis.
116.0724A| « Lavamini, mundi estote. » Ac si diceret aliis verbis: Pro omnibus quae superius commemorata sunt, quae dixi odio me habere, Evangelii placet religio, ut baptizemini in nomine S. Trinitatis. Idcirco lavamini sanguine meo, et aqua baptismatis. Mundi estote, post baptismi gratiam manentes in innocentia vitae. Vel etiam lavamini per poenitentiam, et per lacrymas compunctionis. Mundi estote, ne iterum inquinemini ruendo in laqueum coenumque peccatorum. « Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Huic sententiae concordat illud, quod Dominus dicit Evangelio cuidam sanato: « Ecce sanus factus es, jam noli peccare. » « Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. » Praeceperat ut lavarentur essentque mundi, nunc docet quemadmodum 116.0724B| modum sit illis agendum dicens: Auferte malum cogitationum vestrarum, o praesentia mea, ut si cogitatis aliquid mali, non perficiatis, ipsamque cogitationem pravam funditus a cordibus vestris eradicate, et destruite.
« Quiescite agere perverse, discite benefacere. » Hoc est, quod Psalmista eodem sensu, et non eisdem verbis praecipit: « Declina, inquiens, a malo, et fac bonum [Psalm. XXXI]. » Competenter ergo dicitur, discite benefacere, quia virtus bona discenda et imitanda est. Nec sufficit tantum natura bona ad justitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis. « Quaerite judicium. » A quibus quaerendum est judicium? Utique a sapientibus, quia non omnium est judicare, neque consilium salubre dare. Et revera nonnisi 116.0724C| sapientium. « Subvenite oppresso, » id est, de manu potentis, violentiam pauperi inferentis, liberate eum. « Judicate pupillo, » hoc est, in judicio subvenite illi, « et defendite viduam » de manu fortioris ejus.
« Et venite et arguite me, dicit Dominus. » Cum haec omnia, inquit, feceritis, arguite me, id est, increpate me, et judicio contendite mecum, si non reddidero vobis praemia, quae pollicitus sum. « Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. » Idem est coccinum sive coccus, quod et vermiculus. Ideoque quod intelligitur per coccinum, hoc et per vermiculum, grave, scilicet peccatum, ut est homicidium, adulterium, furtum, 116.0724D| caeteraque talia. Et quod significatur per nivem, hoc per lanam, purgatio scilicet delictorum, et ablutio scelerum. Si, inquit, feceritis ea quae praecipio vobis, ut recedatis a malo et faciatis bonum, subveniatis pupillo et defendatis viduam, tunc peccata vestra immania et opera scelestissima, quae prius sanguinea erant ut coccinum, et rubra quasi vermiculus, per poenitentiam et cumpunctionem lacrymarum dealbabuntur, et erunt candida velut nix et lana.
« Si volueritis » ambulare in praeceptis meis, et « si obaudieritis verbis meis: bona [istius] terrae comedetis. » Vel, quod majus est, bona terrae de quibus psalmus dicit: « Credo videre bona Domini, in 116.0725A| terra viventium (Psalm. XX, Matth. V). » Et de qua in Evangelio Veritas: « Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram. » Cum omnia elementa in motu sint, terra sola immobilis permanet, et solida. Ideoque non immerito per eam intelligitur soliditas aeternae beatitudinis.
« Quod si nolueritis, » subauditur ambulare in praeceptis meis; « et me provocaveritis ad iracundiam, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est, » id est, verbum Dei Patris, vel etiam ego propheta locutus sum, quia os Domini existo, quia per me secreta sua loqui dignatur. Prophetae enim os Domini appellabantur, quod per eos Dominus loquebatur. Quod autem dicit, gladius devorabit vos, tam gladium manualem significat Babyloniorum, quam 116.0725B| et Romanorum. Possumus autem intelligere per gladium illum significari mortalitatem, pestilentiam, famen sive vindictam omnipotentis Dei: quam sustinebunt impii post mortem, in poenis constituti inferni. Nomine etenim gladii, quidquid cruciat, quidquid punit, quidquid urit, accipitur in isto loco. Et liberum arbitrium ex parte servatur, dum dicitur: Si volueritis, et si nolueritis: ut in utramque partem non ex judicio Dei, sed ex merito singulorum poena vel praemium sit.
« Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Justitia quondam habitavit in ea, nunc autem homicidae. » Fornicatio non solum corporalis est, sed etiam spiritualis. Unde psalmographus dicit: « Perdes omnes qui fornicantur abs te (Psalm. LXXII), » 116.0725C| hoc est, qui recedunt a te. Fornicari etenim est pro Deo idola colere, sicut legitur: « Quia fornicatus est Israel in Beelphegor (Num. XXV). » Quapropter plebs Israelitica meretrix appellatur: non tam propter fornicationem corporalem, quam propter hoc quod a Deo recessit. Pertinent autem haec verba non ad tempora prophetae, sed specialiter ad tempus Dominicae incarnationis, quando penitus recesserunt a Deo, eligendo Barabbam, et Filium Dei occidendo. Miratur ergo Propheta, et dicit: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, recedendo a Deo, plena judicii quondam? Justitiaque habitavit in ea olim, nunc autem homicidae. Civitas, inquam, fidelium, quae prius fuit plena judicii, et in qua requievit quondam justitia: nunc autem facta est meretrix 116.0725D| plena homicidis, qui interfecerunt prophetas ipsumque caput prophetarum, Salvatorem scilicet mundi. Potest hoc moraliter ad unamquamque animam referri, quae civitas est fidelis plena judicii, quandiu Dei voluntati paret, habens habitatorem in se ipsum Deum, qui est justitia substantialis, quia justificat omnes fideles suos. Cum autem recedit a Deo per mala opera, non loco, sed merito, efficitur meretrix. Et quae fuit prius plena judicii, habens habitatorem Deum, incipit jam inhabitari a daemonibus malignisque spiritibus, quorum voluntati obtemperat.
Qui sunt homicidae, animarum videlicet interfectores. « Argentum tuum versum est in scoriam. » Purgamenta metallorum sordesque scoria appellantur: 116.0726A| quae et rubigo potest nuncupari. Argentum tuum, id est, eloquia divinarum Scripturarum, de quibus dicit Psalmista: « Eloquia Domini argentum igne examinatum (Psal. XVII), » versa sunt in scoriam sive in sordes: in pravam videlicet doctrinam scribarum et Pharisaeorum. Aliter: per argentum intelliguntur viri religiosi, omnique vita lucidi et probati; per scoriam vero peccatores, sorditati rubigine peccatorum. Et est sensus: sancti viri, qui prius lucide et clare conversati sunt in medio tui, postea in rubiginem sordesque peccatorum conversi sunt; vel: quae prius habebas viros lucidos, omnique puritate probatos, modo habes loco illorum alios, rubigine peccatorum foedatos. « Vinum tuum mistum est aqua. » Vinum austeritatem habet. Ideoque praecepta legalia 116.0726B| intelliguntur per vinum, quae austeritatem habent, id est fortia et pura atque sincera ac veritate firmata sunt. Quae mista sunt cum aqua, traditionibus Judaeorum et Pharisaeorum violata. Quod Dominus in Evangelio manifestat, dicens: « Vae vobis, scribae et Pharisaei, qui depravatis legem Dei volentes statuere traditiones vestras (Matth. XV, XXV). » Vinum, inquit, tuum mistum est aqua: quia legalia praecepta pura sincerissimaque austeritatem in se habentia, corrupta sunt et emollita falsis Scribarum et Pharisaeorum traditionibus. Omnis quippe doctor, qui austeritatem sacrarum Scripturarum per quam potest auditores corrigere, vertit ad gratiam illorum, et ita loquitur ut non corrigat, sed delectet audientes, vinum sanctarum Scripturarum violat, atque 116.0726C| corrumpit suo sensu. Hoc faciunt haeretici, cauponesque pessimi, qui Evangelicam veritatem sua prava doctrina corrumpunt.
« Principes tui infideles, sociique furum. » Principes Judaeorum in hoc loco sacerdotes quoque intelliguntur, qui videbantur judicare et docere populum. Qui idcirco infideles appellantur sociique furum, quia infideliter in mandatis Dei ambulabant, accipientes a scribis et Pharisaeis munera, quae illi per violentiam et rapinam a pauperibus exigebant, ideoque socii furum erant, scribae scilicet et Pharisaei. In Domini quoque passione infideles fuerunt, nolentes in eum credere; et socii furum, scribarum scilicet et Pharisaeorum, sed et Judae proditoris. Nos quoque summopere cavere debemus, ne ab illis accipiamus 116.0726D| munera qui rapinis miserorumque lacrymis congregant divitias, et vocemur non solummodo fures, sed et socii furum, dicaturque de nobis: Videbas furem, et currebas cum eo. « Omnes retributiones sequuntur eos qui diligunt munera, » ideoque in sorte vitiorum annumerantur. Multi enim sunt, ut bene Hieronymus dicit, qui non putant amicos nisi a quibus dona acceperint, nec considerant os amicorum, sed manus, eosque sanctos judicant quorum marsupium exhauriunt. Istos tales sequuntur retributiones, quia illis retribuunt sua, a quibus similia sperant se recipere. Qualibus Deus dicit: « Recepistis mercedem vestram (Matth. VI). » Vel in hoc sequuntur retributiones, quia illos tantummodo suo favore extollunt 116.0727A| et laudant, a quibus aliquid accipiunt. « Pupillo non judicant, » id est in judicio non subveniunt illi, « et causa viduae non ingreditur ad eos, » quia pro nihilo deputatur ab eis.
« Propter haec ait Dominus exercituum fortis Israel: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. » Condolet omnipotens Deus miseriis populi sui, et tamen vocat eos hostes et inimicos suos, qui specialiter intelliguntur scribae et Pharisaei, quibus et in Evangelio ait: « Vae vobis, scribae et Pharisaei (Matth. XXIII; Luc. XI). » Consolari autem hic dicitur de hostibus suis, ultionem ex ipsis recipere. Consolatio quippe Dei est, super hostibus et inimicis ejus, ut qui in prosperitate ejus noluerunt habere beneficia, suppliciis afflictionibusque corrigantur.
116.0727B| « Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puniendum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum. » Vox Dei, apostrophum facientis ad ipsam plebem. Per scoriam intelliguntur vitia, sordesque vitiorum. Per stannum vero, quod solet assimilari argento, falsa doctrina scribarum et Pharisaeorum, quae videbatur esse vera, et assimilari eloquiis divinis. Extensio manus, ultionem significat divinam. Dicitur ergo: Convertam extendamque manum meam ad puniendum te, et excoquam sive purgabo igne tribulationis omnes sordes peccatorum, auferamque falsam doctrinam scribarum et Pharisaeorum, daboque sincerissimam ac perfectissimam scientiam legis atque Evangelii.
116.0727C| « Et restituam omnes judices tuos sicut prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. » Priores judices et consiliarii antiqui fuerunt Moses, Aaron, Josue, Gedeon, Samuel, David, caeterique qui judicaverunt populum Dei secundum voluntatem Dei, et cum quibus consiliabatur omnipotens Deus, revelans eis arcana secretorum suorum. Restituti sunt ergo judices et consiliarii instar priorum, non solum post captivitatem ut fuerunt Zorobabel, Esdras, aliique duces, qui usque ad Hircanum populo praefuerunt: sed etiam post adventum Domini, ut fuerunt apostoli, Ecclesiarumque principes, atque rectores. « Post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. » Civitas justi, hoc est, Domini Salvatoris. Et urbs fidelis illa intelligitur, de qua Veritas in Evangelio ait: Non potest 116.0727D| civitas abscondi supra montem posita, id est Ecclesia supra Christum fundata. Postquam, inquit, restituero tibi judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus, tunc vocaberis civitas justi, id est Christi. Et urbs fidelis, quoniam integerrime fidem Domini Salvatoris retinebis.
« Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. » Ac si diceret aliis verbis: Non omnes Israelitae redimentur, sed illae reliquiae de quibus supra dictum est (Rom. XIX). Et hoc est quod dicit, quia redimetur in judicio, id est in discretione, ut qui voluerint credere, salventur et redimantur. Isti vero qui adduxerunt eos ad fidem Christi in justitia, apostoli intelliguntur, aliique praedicatores.
116.0728A| « Et conteret sceleratos et peccatores simul, et qui dereliquerunt Dominum consumentur. » Scelerati et peccatores illi utique intelliguntur qui in Christi necem consenserunt, ejusque fidem postmodum recipere noluerunt. Qui merito contriti et consumpti sunt, tam a Romanis quam etiam poenis inferni, quia dereliquerunt Dominum, permanentes in sua malitia.
« Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis. » Confusio saepissime pro erubescentia ponitur. Per hortos quorum fecit mentionem, debemus accipere lucos et nemora, in quibus immolabant et sacrificabant daemonibus, luxuriam suam ante aras idolorum inverecunde perpetrantes. Quo vero tempore 116.0728B| erubescere debeant ab idolis, et super hortis quos elegerant, aperte manifestat, dicens: « Dum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. » Et est sensus: sicut a quercu ariditate concussa defluunt folia, et sicut hortus fructus herbarum non valet proferre si defuerit aqua ex qua irrigetur: ita cum defuerit vobis aqua, id est, scientia divinarum Scripturarum, spiritualisque gratia, quam Dominus promisit de ventre ad se venientium manare, non valebitis tenere et custodire opera, fructusque vestros vacuos, nulliusque utilitatis: quia ariditate siccabimini. Hoc est, deficietis in peccatis vestris. Et notandum: qui a more prophetico subito mutavit personas. Cum enim de tertia persona plurali loquens dixisset: confundentur 116.0728C| ab idolis quibus sacrificaverunt, repente oculum mentis vertit ad secundam personam populi, inquiens: Et erubescetis super hortis quos elegeratis, et caetera.
« Et erit fortitudo vestra quasi favilla stupae, et opus vestrum quasi scintillae. » Adveniente tempore persecutionis et captivitatis ejus: omnis fortitudo et superbia Judaeorum qui Dominum dereliquerunt, in qua confidebant, ad nihilum redacta est: sicut facile consumitur favilla stupae. Et omne opus eorum, quo sperabant se tueri, subito pertransiit: sicut scin tilla ignis subito evolat. « Et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. » Hoc est, et fortitudo superbiae, et opus falsum simul peribunt. Et non erit qui salvet, quia Dominus dissipabit illud.
CAPUT II. 116.0728D|
« Verbum quod vidit Isaias filius Amos, super Judam et Hierusalem. » Mirum valde est, nimisque animo perpendendum quod propheta dicit Verbum se vidisse. Quo enim modo potest homo Verbum videre? Et quod est istud Verbum? Nimirum illud, de quo Joannes dicit: « In principio erat Verbum. (Joan. I.) » Istud denique Verbum, sapientiam scilicet Patris Filiumque ejus, vidit propheta. Id est mente intellexit illum venturum, ideoque subjunxit:
« Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super 116.0729A| per colles. » Isti novissimi dies sunt, de quibus Jacob patriarcha dixit: Venite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum; et annuntiabo vobis quae ventura sunt in novissimis diebus, id est, in novissima saeculi aetate. Et protinus addidit: « Non deficiet dux de Juda, donec veniat qui mittendus est (Dan. II). » Notandum autem istum esse montem, quem superius appellavit Verbum. Et iste est lapis, qui visus est Danieli crevisse in montem magnum, et implesse omnem terram. Iste quippe mons, mons domus Domini est, id est, Ecclesiae, quae est domus Domini supra Christum fundata, de quo psalmographus cecinit: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Psalm. XXVI). » Egregius quoque praedicator ad Timotheum: « Scito, inquit, 116.0729B| quomodo te oporteat ambulare in domo Domini, quae est Ecclesia Dei vivi (I Tim. III). » Ipse quoque Christus mons est et domus Dei, de qua dicitur: « Mons in quo beneplacitum est Deo, habitare in eo (Psalm. LXVII). » Sed quis vidit unquam montem supra verticem montium? Mons enim est Christus, ut diximus. Montes vero angeli sunt, coelestesque vertices, apostoli, patriarchae, prophetae, martyres, confessores, qui do trina sua, fide, et operatione, signisque miraculorum fortiter micuerunt. Colles vero simplices quique et fideles, ut sunt eremitae, continentes, viduae, et vidui, bonique conjugati. Qui, licet! doctrina et signis miraculorum non claruissent, fide tamen et operatione perfecti fuerunt. De his montibus collibusque Psalmista decantat, inquiens: 116.0729C| Montes in circuitu ejus. Et Ecclesia in Cantico canticorum: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliensque colles (Cantic. II). » Mons ergo domus Domini in vertice montium est praeparatus, ac super colles elevatus, Christus videlicet super quem fundata est Ecclesia, a Deo Patre praeparatus et elevatus super omnem principatum, et virtutem, et dominationem.
« Et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: » Domino adveniente in mundo, coelosque peracta redemptione penetrante, omnes gentes et populi ad fidem ejus confluxerunt. De quibus et dictum fuerat a Patre: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psalm. II). » Sed isti populi gentesque nequaquam propria salute contenti, 116.0729D| hortabantur se invicem dicentes: « Venite et ascendemus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. » Quis sit mons domus Domini, et quae domus Dei, paulo superius diximus: Christus videlicet et Ecclesia. Hoc autem animadvertendum est, quia cum dixisset, Ascendamus ad domum, protinus curavit subnectere ad cujus domum, subjungens Dei. Addiditque: Cujus Dei? Dei Jacob. Quod est dicere: Ad domum illius Dei, qui est Deus credentium sicut Jacob credidit, venite et ascendamus. Postquam autem venimus credendo ad montem Domini, et ascenderimus ad Ecclesiam Dei, docebit nos vias suas, id est, mandata vitae per Evangelicam doctrinam: et sic 116.0730A| ambulabimus in semitis ejus, id est, in operibus illius, imitando illum. Sed prius discendae sunt viae Domini, id est, mandata illius, ut beatus Hieronymus dicit, et postea ambulandum per semitas ejus. « Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem. » Ac si diceret: Idcirco omnes gentes populique multi mutuo se hortabuntur, ut veniant ad montem Domini, et ascendant ad domum Dei Jacob, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem. Per Sion (quae interpretatur speculatio) et per Hierusalem (quae interpretatur visio pacis) intelligitur primitiva Ecclesia, quae fuit in apostolis aliisque credentibus ex Judaeis, de qua processit ad omnes nationes lex Veteris Testamenti spiritualiter intellecta, et verbum Domini doctrina Evangelii. Potest etiam et de generali 116.0730B| Ecclesia intelligi, de qua quotidie manat lex, et doctrina Evangelii.
« Et judicabit gentes, et arguet populos multos. » Quidam sub uno sensu accipiunt: quod unum sit judicare gentes, et arguere populos multos. Sed melius est, ut distincte accipiamus per gentes, gentiles credentes et non credentes; per populos multos, sive per populum multum (ut Septuaginta transtulerunt) Judaeos incredulos. Judicat ergo Dominus quotidie gentes, et judicabit generaliter in die judicii, id est discretionem faciet inter credentes et non credentes. Aliter enim judicabuntur credentes, aliter non credentes: quia qui non credit, jam judicatus est. Arguet autem populos multos, id est damnabit Judaeos incredulos et infideles. « Et conflabunt gladios suos 116.0730C| in vomeres, et lanceas suas in falces. » Hoc est, omne studium bellandi vertetur in pacem: et pro discordia, erit in toto orbe concordia. Gladii siquidem mutabuntur in vomeres, et lanceae suae in falces: ut amisso furore et superbia belligerandi, agriculturae deserviant. Spiritualiter autem gladii mutantur in vomeres, et lanceae in falces: quando et seditiones discordiarum longe pelluntur a nobis, et duritia cordis Christi vomere, id est admonitione verbi Dei, frangitur: eradicanturque spinae vitiorum, ut semen sermonis Dei crescat in fruges, et postea labores manuum nostrarum manducemus: adveniente tempore messionis, id est, mortis. « Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. » Ea quae superius dicta 116.0730D| sunt de mutatione gladiorum, et quae etiam nunc dicuntur, tempore incarnationis completa sunt. Siquidem, ut historiae divinae, maximeque gentilium tradunt, in toto orbe terrarum tanta fuit discordia ante Domini nativitatem, usque ad vigesimum annum Octaviani Augusti, sub quo Dominus natus est, ut non permitteretur de regno in regnum, id est de provincia in provinciam transire, accensis omnibus studio praeliandi: non solum contra exteras, sed etiam contra vicinas nationes et civitates. Orto autem Domino Salvatore, qui venit pacem dare mundo, ut nos reconciliaret Deo Patri, et in cujus nativitate cives angelici cantaverunt, « Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II), » 116.0731A| omnia bella cessaverunt, et nequaquam studio bellandi coeperunt se exercere, sed culturae agrorum deservire. Quod autem dicit, nec exercebuntur ultra ad praelium, subaudiendum est, sicut prius fecerant. Legimus enim multa praelia postmodum esse commissa: sed non tam gravia, sicut antea fuerunt.
« Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. » Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, convertitur propheta ad populum suum, qui domus Jacob appellabatur, eo quod de familia Jacob descenderit, hortaturque eos procedere de tenebris infidelitatis atque erroris, et suscipere lumen veritatis, id est, Christum, qui dixit: Ego sum lux mundi: sicque ambulare in lumine Domini, id est, in fide et praeceptis Domini Salvatoris. Vos, inquit, 116.0731B| domus Jacob, domus populi mei, venite mecum, et pariter ambulemus in lumine Domini, de quo dicit Psalmista: « Accedite ad eum et illuminamini. (Psal. XXXIII.) »
« Projecisti enim populum tuum, domum Jacob. » Alloquens propheta, et exhortans populum suum, ut ambularent in fide Domini Salvatoris, postquam vidit per Spiritum sanctum duritiam cordis Judaeorum et impoenitens cor eorum: subito convertit oculum mentis ad Deum, dicens: Ideo (inquit) hortor, ut ad te veniant, mecumque tuo lumine perfruantur, quia propter multitudinem peccatorum reliquisti eos, et abjecisti populum quondam tuum, domum scilicet Jacob. Redditque causam quare projecerit illos. « Quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut 116.0731C| Philistiim. » Hunc locum quia diversi diverso modo explanare nituntur, dicendum est juxta traditionem magistrorum: et quid sincerius illis visum fuerit. Repleti sunt (inquit) idolis infidelitate et scelere peccatorum ut olim: id est, sicut quondam in Aegypto, ac postmodum in terra repromissionis temporibus judicum, et temporibus Jeroboam atque Achab, et augures suos et divinos habuerunt ut Philistiim, vel Palaestini vicini eorum, a quibus eos lex prohibet. Augurium est divinatio, sumpta et dicta a garritu avium. Inde dicuntur augures, a garritu avium divinationem sumentes. Cui superstitioni maxime Palaestini inter caeteras gentes dediti erant. Notandum autem temporibus Osiae, Joatham, et Achaz, sub quibus Isaias prophetavit, Judaeos habuisse idola 116.0731D| sicut quondam habuerunt. Sequitur: « Et pueris alienis adhaeserunt, » id est cum pueris a Deo alienis fornicati sunt. Potest autem duobus modis intelligi, ut cum pueris suae gentis libidinem suam explerent, qui per hoc scelus alieni erant a Deo, quia omnis peccator longe a Deo est, vel etiam cum pueris gentilium. In tantum enim detestando et horrendo vitio deserviebant Judaei, ut etiam pueros gentilium formosos emerent, a quibus hujuscemodi libidinem explerent
« Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. » Inter caetera vitia, quibus Judaei deserviebant, etiam immoderata avaritia cupiditasque signatur, dum dicitur: Non est finis thesaurorum ejus, id est, avaritiae et cupiditatis illorum. 116.0732A| Non quod thesauri finem non habeant, sed quod possidentium animus non impleatur, juxta illud Salomonis: « Avarus non implebitur divitiis (Eccle. IX). » Thesauri Judaeorum siquidem finem habebant, sed cupiditas illorum fine carebat.
« Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus. » Et hoc contra praeceptum Domini erat, qui prohibet in lege multiplicari currus et equos. Siquidem et illa animalia data sunt ad adjutorium hominis, non ad superbiam, sed ipse abusus est illis in superbia. Unde jumentum dicitur ab adjuvando, id est a sublevando. De illis qui superbe his abutebantur, dicit Psalmista: « Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini nostri invocabimus (Psal. X). »
116.0732B| « Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir. » Hoc est, et infirmi sive potentes, qui designantur per hominem qui dicitur ab humo: et illi qui debuerant esse fortes et virtuosi, qui intelliguntur per virum qui dicitur a virtute: omnes pariter incurvati sunt, et humiliati ad adoranda idola. Hoc quoque temporibus Isaiae factum est.
« Ne ergo dimittas eis. » Quod Septuaginta alio modo interpretati sunt, sub persona Dei dicentis: Ne ergo dimittam eis. Quapropter geminam recipit expositionem. Si ergo ad personam Dei refertur, ut Deus locutus sit hoc: ita est intelligendum: quia tanta mala fecerunt, non parcam eis, nec dimittam 116.0732C| innumerabilia scelera eorum. Si propheta loquitur, sic est sentiendum: ne ergo dimittas eis peccata eorum, qui tanta mala perpetraverunt. Animadvertendum est autem prophetam non imprecari mala contra populum suum: sed subaudiuntur ea quae in veritate sunt futura, quae erant illis more prophetantis praedicenda, a superiori loco ubi legitur, quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistiim, usque ad istum: qui tam ad Judaeos refertur eo modo quo diximus, quam ad Chaldaeos Romanosque qui illius populi depraedatores fuerunt, eorumque terram incoluerunt dicentes, quod protecto Judaeorum populo, habitaverunt in Judaea alienigenae qui repleti sunt idolis, habueruntque augures, et pueris alienis adhaeserunt. Et repleta est terra ejus equis, 116.0732D| et innumerabiles quadrigae ejus. Per quod designatur Judaeorum Romanorumque avaritia, quibus nihil est avarius, teste beato Hieronymo. Repleta est terra quoque Israelitici populi equis Chaldaeorum Romanorumque et fuerunt innumerabiles quadrigae ejus, hoc est vitiorum.
« Ingredere in petram, abscondere in fossa humo, a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. » Vox prophetae hortantis populum suum, ut ingrediatur in petram, et abscondatur in fossa, coopertus desuper humo. Ac si diceret aliis verbis: Hortatus sum ut ambularetis in lumine Domini, sed quia noluistis audire, ecce denuntio et hortor, ut ingrediamini in petram et abscondamini in fossa, vel in 116.0733A| speluncis, a facie timoris Domini, vel a facie Babylonis exercitus, qui designatur per timorem Domini, et a gloria majestatis ejus, quoniam per illos misit timorem suum super Judaeos, et glorificatus est de hostibus suis Judaeis, vindictam recipiendo. De hac tribulatione cujus formidine absconderunt se in speluncis et puteis, sicut historiae narrant, Dominus in Evangelio ait: « Tunc dicent montibus, Cadite super nos; et petris Abscondite nos (Luc. XXIII). » Altiori autem intellectu, praecipitur nobis omnibus ut ingrediamur in petram a facie timoris Domini, id est confugium faciamus ad Christum de quo dicitur: « Petra est refugium erinaceis (Psal. CIII). » Christus enim per similitudinem petra est, sicut Paulus apostolus dicit: « Petra autem erat Christus (I Cor. 116.0733B| X). » In petram ergo ingredietur, quisquis veraciter credens, facit confugium ad ipsum, ne in adventu illius cum venerit perdere reprobos, damnetur. Absconditur in fossa humo, qui intrans in cubiculum orat Patrem suum. Vel etiam absconditur in fossa humo, qui in terreno corpore constitutus, quod designatur per humum abscondit et celat infirmitates carnales, ne videlicet omnia illecebrosa per operationem forinsecus ostendat, quae caro desiderat perficere.
« Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. » Per oculos sublimis hominis qui humiliati sunt, altitudinemque virorum, accipitur fastus potentiae et nobilitas generis. Cum, inquit, 116.0733C| hostes supervenerint, tunc nec divitiae, nec nobilitas generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterit, quippe cum una sit captivitas omnibus. Sed humiliabuntur oculi potentis, divitisque hominis, qui torvide cum supercilio respiciebat aliquem. Incurvabitur quoque altitudo virorum, id est, contemnetur, ac pro nihilo reputabitur nobilitas generis. Dominus autem solus exaltabitur in die illa, hoc est in tempore adventus Chaldaeorum Romanorumque, cujus iram et vindictam nullus poterit effugere. Possunt autem haec eadem non incompetenter ad diem extremi examinis referri: in qua omnis creatura divinae majestati atque potentiae humiliabitur, et comparatione illius cognoscet se nihil esse. Redditque causam, quare debeat humiliari et incurvari.
116.0733D| « Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur. » Ubicunque de vindicta et victoria Domini propheticus sermo loquitur, Dominum exercituum solitus est illum vocare, id est, militiarum, quod Hebraice dicitur sabaoth. Ipse enim est Dominus militiarum suarum, sive exercituum, angelorum scilicet, atque hominum. Dies autem Domini, id est, dies vindictae illius, dupliciter intelligitur: tempus videlicet captivitatis Judaeorum, quae venit super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem. Quae tria unum sensum obtinent, per quae intelliguntur principes Judaeorum, sacerdotes, Pharisaei et scribae. Tempus quoque ultimi judicii, 116.0734A| in quo damnabitur superbus diabolus cum omnibus consectatoribus ejus, et humiliabitur super omnes arrogantes et superbos.
« Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. » Subauditur, veniet dies Domini. Libanus mons est Phoenicis regionis excelsissimas cedros continens, quae, sicut Cassiodorus in expositione psalmorum dicit, sua proceritate transcendunt omnem altitudinem arborum. Basan vero regio est Arabiae, cui imperavit Og rex, habens glandiferas quercus, quarum fructus porcorum est cibus, non hominum. Metaphoricos autem per cedros Libani sublimes et erectas, intelliguntur superbi quique; per quercus autem Basan, quae interpretatur ignominia, qui opera ignominiae 116.0734B| exercent et in coeno libidinis volutantur: quorum fructus porcorum est, id est, daemonum. Super omnes autem istos, vindicta et dies irae Domini consurget. De talibus cedris dicitur in psalmo (Psal. XXVIII): « Vox Domini conterentis cedros. » Et item. Vidi impium superexaltatum, sicut cedros Libani.
« Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles et elevatos. » Subaudis, veniet dies Domini. Montes et colles plerumque in bonam partem accipiuntur. Pro sanctis videlicet, varietate virtutum decoratis. Plerumque autem ipsi impii pro diversitate vitiorum, maximeque superbi, montes appellantur et colles, sicut in praesenti loco. De his montibus collibusque dicit Ezechiel propheta: « Haec 116.0734C| dicit Dominus montibus et collibus: Ecce ego inducam super vos gladium (Ezech. XXXVI). »
« Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. » Subaudis, veniet dies Domini. Quantum ad litterae sensum spectat, adveniente Romano exercitu, dies Domini vindictae super turrim et super omnem murum Judaeorum fuit: quoniam funditus sunt omnes eversi. Metaphoricos autem per turrim et murum intelliguntur hi, qui in altitudine turrium et firmitate murorum potius confidebant quam in Deo. Super quos dies ultionis Domini venit, quia fame, mortalitate, et gladio sunt consumpti et in pretium distracti. Vel etiam per turrim specialiter possunt intelligi illi qui praeminebant in populo, sicut turris in civitate. Per murum 116.0734D| vero munitum, divites potentesque, qui se muniebant divitiiis: super quos Domini dies veniet.
« Et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. » Subaudis, dies Domini veniet. Hebraei omnia maria Tharsis appellant, et congregationem aquarum nomine maris vocitant: juxta illud in Genesi: « Congregationesque aquarum appellavit maria (Gen. I). » Quapropter hoc loco non simpliciter illud mare accipiendum est, quod adjacet terrae repromissionis: sed etiam omnia flumina vicina, per quae Judaei soliti erant navigare, et negotia exercere. Et translative per naves intelliguntur hi, qui in navibus residentes, negotiationis causa pelagus et flumina navigabant. Super quos 116.0735A| dies vindictae Domini venit: quando sicut Josephus narrat, advenientibus Romanis, illi comprehensi sunt, qui in portibus commorabantur, navesque eorum succensae. Quodque sequitur, et super omne quod pulchrum est visu, intelligendum est super templum et sanctuarium, ubi erat maxima pulchritudo, et super omnes virgines et juvenes: super omne quodque quod delectabile erat ad videndum, diem ultionis venisse: quando simul omnia bona illius populi destructa et evacuata sunt.
« Et incurvabitur sublimatas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. » Per sublimitatem hominum, altitudinemque virorum, fastus potentiae, et nobilitas generis accipitur, sicut paulo superius dictum est, quia incurvata et humiliata sunt, quando 116.0735B| quidam occisi, quidam vero in servos sunt venundati.
« Et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. » Quod est aperte dicere: In die illa, hoc est, in tempore vastationis Judaeorum, elevabitur Dominus, id est, excelsus et gloriosus fortisque apparebit: cum tradiderit inimicos suos Judaeos in ore gladii Chaldaeorum Romanorumque, tunc penitus idola conterentur Judaeorum cum cultoribus suis. Licet in Domini adventu non legantur Judaei idola coluisse, tamen quando captivati sunt a Chaldaeis, idola colebant, sicut Ezechieli ostensum est (Ezech. VIII). Quapropter quia sermo propheticus mixtim loquitur de utraque captivitate et vastatione, specialiter ad priorem referendum 116.0735C| est, quod dicitur, idola penitus conterentur. Contrita sunt enim idola Judaeorum a Chaldaeis, et metalla eorum in Babylonem ducta.
« Et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. » Praesentia cum sequentibus ad utramque vastationem Judaeorum pertinent, quando effugere nitentes Dei vindictam, abscondebant se in speluncis et voraginibus terrae. Bene autem dicitur: A gloria potentiae Domini, cum surrexerit percutere terram. Quodammodo enim omnipotens Deus consurgit percutere terrenos homines, terrena solummodo cogitantes et quaerentes, quando severiter suos per ministros poenam infert illis, sicut per Chaldaeos Romanosque 116.0735D| Judaeis intulit.
« In die illa. » Hoc est in adventu Chaldaeorum vel etiam Romanorum « projiciet homo (Judaeus) idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertiliones, et ingredietur sessuras petrarum et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. » Subauditur Judaeorum, vel ipsos Judaeos terrena sectantes. Sic factum est, quando superveniente hostili exercitu projecerunt idola sua Judaei, absconderuntque se in cavernis, ut effugere possent iram Domini. Quod autem dicit, ut adorarent talpas et vespertiliones, non est intelligendum, quod simulacra haberent ad similitudinem talpae 116.0736A| quod est animal lumine carens oculorum, aut vespertilionis, quae est avis lucifuga. Sed despective atque irrisorie protulit, idola eorum talpis et vespertilionibus comparans, quae cum oculos videantur habere, minime vident, sicut Psalmista dicit: « Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Oculos habent et non vident (Psal. CXIII). »
« Quiescite ergo ab homine cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputabitur ipse. » Considerans propheta Isaias Judaeos concives suos perdendos propter mala, quae Christo perfida mente intulerunt, hortatur eos dicens: Ecce prophetali spiritu praedixi vobis, quae evenire possunt. Moneo ergo atque praecipio, ut quiescatis ab homine Christo, 116.0736B| qui secundum carnem quidem homo est verus, habens animam et spirans, et halitum trahens naribus, sicut nos puri homines spiramus et vivimus, sed secundum divinam majestatem excelsus reputatur ipse, et creditur, quia aequalis est Deo Patri. Cavete ne offendatis eum in aliquo, quia licet spiret ut homo, Deus verus tamen est. Et si feceritis, venient vobis propere omnia mala superius dicta. Quod Redemptor noster excelsus sit, Psalmista indicat, dicens: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. Et quod dicit, cujus spiritus in naribus ejus, tale est ac si diceret: In cujus naribus est flatus, qui plerumque spiritus appellatur.
CAPUT III.
116.0736C| « Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet ab Hierusalem et a Juda validum et fortem. » Vox prophetae dirigitur ad Judaeos, qui Dominum persecuti sunt. Quia, inquit, noluistis quiescere ab homine cujus spiritus in naribus ejus, qui excelsus credendus est, sed econtrario fudistis sanguinem innocentis, ecce dominator Dominus auferet ab Hierusalem validum et fortem, omnemque virum bellatorem: ut nemo remaneat, qui alicujus sit virtutis, sed omnes sint languidi et imbecilles. « Omne robur panis, et omne robur aquae. » Subaudis auferet a Juda et ab Hierusalem. Robur sive fortitudo panis et aquae, pro omni cibo et potu accipitur: quae Dominus abstulit a Judaeis, in tantum ut filios suos 116.0736D| fame urgente comederent. Allegorice autem per panem et aquam, divina accipitur Scriptura: quae in quibusdam locis cibus est, in quibusdam potus. Quam abstulit Dominus a Judaeis et tradidit illam gentibus, ut faciant fructus ejus, sicut ipse dicit: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). » Ubicunque enim gravis est ad intelligendum, et cum difficultate sumitur, cibus est: quia quodam modo mandendo glutitur. Ubi vero facile intelligitur, potus est. De istiusmodi pane et aqua testatur alius propheta: « Ecce dies venient, dicit Dominus, et mittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos. VIII). »
« Fortem et virum bellatorem, et judicem, et 116.0737A| prophetam, et hariolum, et senem. » Subaudis auferet Dominus ab Juda et ab Hierusalem. Non dubium, quin omnes istos abstulerit Dominus a Judaeis. Virum enim bellatorem et fortem quemquam non habent, sed omnes sunt infirmi et pleni for midine. In hoc quoque apparet eos judices non habere, quia ipsi judicantur a Romanis principibus. Propheta verus, senexque sapiens, jam desiit esse ex illis. Et non solum alios, sed etiam ipsos ariolos (pro quibus Septuaginta divinos interpretati sunt) abstulit Dominus ab eis. Arioli autem sunt incantatores, qui quibusdam incantationibus rem peragunt. Per quos etiam plerumque futura praedicantur, sicut de Balaam (Num. XXIV) ariolo legimus, et de divinis (I Reg. VI) quinque urbium 116.0737B| Philistinorum. Sensus autem est, quod vera et falsa pariter a Judaeis auferantur.
« Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. » In hoc loco a parte totum accipientes, per principem super quinquaginta (qui quinquagenarius nuncupatur) omnes principes Judaeorum intelligimus esse ablatos. Inter caeteras quoque gratias, etiam hoc auferet Dominus a Judaeis: ut nullum habeant honorabilem vultu, qui pro sua reverentia honoretur: nullum consiliarium, sed cuncta facient absque consilio. Principemque artificum, qualis fuit Beseleel; et prudentem eloquii mystici, id est, prudentem doctorem, qui docet eloquia mystica sive divina; vel, ut quidam volunt 116.0737C| dicere, prudentem auditorem, qui possit discernere praedicationem docentis: illum auferet ab eis. Admiranda est enim sententia cujusdam poetae Graeci: qui dicit primum esse beatum qui per se sapiat: secundum, qui sapientem audiat.
« Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. » Loquente ex persona sua propheta ea quae superius dicta sunt, subito secundum morem propheticum, loquitur ex persona sua Deus per prophetam, dicens: Dabo pueros principes eorum, id est, sublatis his quos ante donaveram principes, videlicet quinquagenario, seneque, et prudente consiliario: pro his dabo principes lascivos, et dissolutos, more puerorum. Non enim pueros solummodo aetate debemus intelligere, sed moribus 116.0737D| et conversatione. De talibus pueris principibus in Ecclesiaste legimus: « Vae tibi, terra cujus rex juvenis est (Eccl. X)! » id est, juveniliter agens. Talis fuit Roboam qui, despecto consilio senum, secutus est consilia juvenum (III Reg. XII). Non, quod puer aut juvenis esset aetate quando accepit regnum, utpote quod quadraginta sex erat annorum, sed quod pueriliter gessit, et dissolute. Quodque sequitur, et effeminati dominabuntur eis, idem sensus est. Effeminati autem sunt, qui fortitudinem stabilitatemque virilem in femineam mollitiem habent redactam. Tales sunt hodie principes Judaeorum, pueriliter videlicet cuncta agentes, nulliusque virtutis existentes.
116.0738A| « Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. » Cum pueri fuerint principes eorum, et effeminati fuerint eis dominati, tunc utique nec aetatis, nec dignitatis ullius ordo servabitur: sed irruet sive consurget populus adversus semetipsum, soluto foedere pacis et civilitatis: vir scilicet contra virum, et unusquisque adversus proximum suum. Puer quoque aetate murmurabit contra senem, sive stultus contra sapientem; et ignobilis contra nobilem. Sic fit plerumque in sancta Ecclesia, propter peccata populi. Auferuntur enim principes ad bellanda praelia Domini fortes, rectoresque religiosi: qui plebem Dei secundum ejus placitum noverunt regere, consiliarii quoque, et 116.0738B| doctores prudentes. Sicque confunditur omnis ordo, et consurgit vir contra fratrem suum: puer sumit audaciam murmurandi contra senem, et ignobilis genere, et conversatione morum, contra nobilem.
« Apprehendet vir fratrem suum, domesticum patris sui, » id est, vernaculum, quem pater ejus nutrivit. Dum civitas Hierusalem obsidione vallaretur a Romano exercitu, Judaei infra moenia suae civitatis conclusi, in tres partes erant divisi. Alii siquidem templum arcemque Sion tenebant, alii vero partem superiorem civitatis, atque alii inferiorem: et quemcunque quis volebat sibi principem constituebat, non solum vernaculum patris sui, sed etiam alium dicens: « Vestimentum tibi est, princeps esto noster. Ruina autem haec sub manu tua. » Et est sensus: Habes 116.0738C| cibum et vestimentum, esto nobis princeps: tantummodo, ut liberes nos ab ingruente fame, et miseria nostra tuo sustentetur auxilio.
« Respondebitque in die illa dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. » Considerans is, qui electus fuerit in principem, paupertatem et imbecillitatem suam, respondebit: Non sum (inquiens) medicus, id est, non possum vestram necessitatem implere: quia non habeo panem, neque vestimentum. Quapropter nolite me constituere principem.
« Ruit enim Hierusalem, et Juda concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. » Non 116.0738D| loquitur hoc ille, quem principem volebant constituere, sed potius propheta, qui dicit idcirco neminem velle populo peccatori praeesse, quia urbs Hierusalem et Judaea provincia pariter corruerunt in manus hostium. Causasque reddit impietatis eorum atque perditionis: quod contra Dominum blasphemaverunt dicentes, « Daemonium habes, » et, « Samaritanus es, » et « Reus est mortis, » et « Crucifige » talem, multaque his similia (Joan. VIII; Matth. XXVI; Luc. XXIII). Adinventiones quoque suas contra Dominum protulerunt, quando opposuerunt ei falsos testes, dicentes: Hic dixit, possum destruere templum hoc manufactum, et in triduo aliud non manufactum reaedificare. Quapropter oculos majestatis Domini, 116.0739A| id est, respectum misericordiae illius et clementiam, ad amaritudinem provocaverunt. Licet enim Romani, quantum ad se pertinuit propter hoc venerint, quia tributum renuebant persolvere, causa tamen perditionis illorum mors Filii Dei fuit. Et quia illum provocaverunt ad amaritudinem:
« Agnitio vultus eorum respondebit eis, » id est cognitio quod, Christum videntes in carne, noluerunt in eum credere. Respondebitque eis Dominus, quando positi in miseria et tribulatione, recordabuntur propter necem Filii Dei haec sibi advenisse. Vel aliter: Agnitio vultus eorum respondebit eis, quia sua receperunt peccata, vel ante oculos mentis semper habuerunt propria delicta. « Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. » Sicut 116.0739B| Sodomitae nefandis criminibus inquinati, inverecunde dixerunt ad Loth, Educ viros foras ut concumbamus cum eis: ita et isti eisdem peccatis irretiti, impudenter et absque omni reverentia peccatum suum praedicaverunt, acclamantes contra Dominum: Crucifige, crucifige istum! Et, Reus est mortis. Unde ab eodem propheta, principes Sodomorum et populus Gomorrhae appellantur. Moraliter autem unusquisque peccatum suum sicut Sodomitae publicat, qui vitia quibus ipse tenetur inquinatus, aliis inverecunde prodit, ad hoc ut eos similes reddat, suique imitatores efficiat. Nec sufficit ei immunditiam suam uni ostendere, nisi etiam multos sibi illiciat. Quapropter sicut Sodomitae corpore et anima perierunt, ita etiam ille in die judicii pariter in corpore et anima damnabitur, 116.0739C| audiens a Domino illam terribilem vocem: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » « Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala. » Damnationem scilicet suorum scelerum recipiendo.
« Dicite justo, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedent. » Lecturos hanc prophetiam alloquitur propheta: Vos qui legistis librum hujus prophetiae, vel qui audistis perditionem Judaeorum, laudate justitiam Domini, et dicite justo, hoc est Christo, quoniam bene fecit, quod reddidit Judaeis poenam, quam merebantur illorum adinventiones.
« Vae impio in malum, retributio manuum ejus fiet ei. » Quod est dicere: Aeterna perditio veniet in populo Judaeorum, quia qualia operatus est, talia 116.0739D| recipiet. Principem suum Romanae tradidit potestati, et ipse Romanae subjectus est servituti. Refertur autem et ad unumquemque impium, qui qualia fecerit, talia venient ei.
« Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. » Contra scribas et Pharisaeos loquitur sermo propheticus (Matth. XXIII; Luc. XI), vocans eos exactores suos, quia ut exigere possent a suis subditis tributa, decimas et primitias, atque in suos usus redigere, eam turpis lucri Dei Filium negaverunt. Et non solum exactores vocantur, quia populum spoliabant: sed etiam mulieres despective, eo quod muliebriter viverent, servientes libidini, omnique voluptati. Tantae etenim cupiditati 116.0740A| erant dediti, ut si per omnia non reddidissent eorum subjecti quae reddenda erant, flagellarent eos publice: et multipliciter ab eis postea exigerent, dicentes: « Scriptum est: Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII). » Potest autem et ita intelligi, quod mulieres dominatae eis sunt, id est, uxores scribarum et Pharisaeorum. Cavendum est ergo, ne magistri doctoresque Ecclesiae exactores populi sint opprimentes subjectos, ut illorum divitiis ditentur, et cupiditati servientes, muliebriter vivant. « Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. » Scribae et Pharisaei, qui superius exactores appellati sunt, illos a quibus munera accipiebant, beatos esse dicebant: adulantes eis ac dicentes: Vos estis sancti et electi omnipotentis 116.0740B| Dei, qui ministros illius honoratis, et columnae domus Dei, caeterisque his similibus verbis adulatoriis decipiebant eos, et viam actionum illorum laudibus suis male extollendo dissipabant contra illud agentes: « Ne laudes hominem in vita sua (Eccle. II). »
« Stat ad judicandum Dominus, stat ad judicandum populos. » Non sedet ad judicandum ad hoc ut in praesenti perdat tempore, sicut in Danielis volumine legitur (Dan. XIII): sed stat, id est, considerat et discernit omnium opera: volens statuere eos in fide bonisque operibus, quorum via fuerit dissipata. Vel etiam, considerat quomodo benefactores in futurum remuneret, malefactores autem suos in futurum perdat.
« Dominus ad judicium veniet cum senibus populi 116.0740C| sui, » id est, cum patriarchis et prophetis, et cum principibus ejus, hoc est cum apostolis: de quibus Psalmista loquitur: « Constitues eos principes super omnem terram (Psalm. XLIV). » « Vos autem depasti estis vineam meam, rapina pauperum in domo vestra. » Contra scribas et Pharisaeos, exactores scilicet Judaeorum, loquitur sermo divinus: qui sunt depasti vineam Domini, hoc est plebem Israeliticam, spoliando illam de qua dicitur psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti. Isaias quoque alibi: « Vinea, inquit, Domini sabaoth, domus est Israel (Infra V.) » In quorum domibus erat rapina pauperis, id est, innocentis, pupillorum scilicet orphanorum, ac viduarum: qui non habebant facultatem se tuendi.
« Quare atteritis » sive affligitis « populum meum 116.0740D| et facies pauperum, » id est, egenorum ac pupillorum « commolitis » sive attenuatis, vel conteritis? Commolere est attenuare, vel comedere aut conterere. Unde in Evangelio (Matth. VI): scribae et Pharisaei dicuntur jejunantes, quia facies suas demoliunt, id est attenuant. Ipsi quoque substantiam pauperum egenorumque diripiebant: sicque inopia famis facies eorum attenuebant. Sed et hoc ad malos principes Ecclesiae referri potest: qui spoliant egenos, et innocentes publice condemnant: in quorum domibus rapina pauperum est, et attenuant facies eorum.
« Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum suorum ibant et plaudebant, ambulabant 116.0741A| et pedibus suis composito gradu incedebant. » Superius tam Dominus quam propheta, populum et principes increpaverat: nunc ad mulieres scribarum et Pharisaeorum, de quibus supra dixerat: et mulieres dominatae sunt eis: rursus sermo propheticus dirigitur, ne se alienas a crimine arbitrentur, ob quarum delicias atque luxuriam, viri earum spoliaverunt populum Domini. Ornatae autem erant et depompatae deliciis, dum ambulabant extento collo, et nutibus oculorum loquebantur. Ibant plaudendo manibus, atque ludendo pedibus, prae nimia lascivia et dissolutione, et composito gradu propter superbiam incedebant. Hoc testimonio corrigendae sunt feminae et mulieres sanctae Ecclesiae: quae istarum imitatrices existunt. Pro eo, inquit, quia hoc fecerunt.
116.0741B| « Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, » id est, earum capita faciet radi.
« Et Dominus crinem earum nudabit, » ut pro ornatu sit ignominia.
« In die illa, » hoc est, in tempore captivitatis Judaeorum, quae veniet eis per Romanos,
« Auferet Dominus ornatum calceamentorum, et lunulas, » caeteraque ornamenta muliebria. Habent mulieres bullas sive fibulas, instar lunae factas. Torques ex auro fit, et circumdat collum. Unde Balthasar, videns articulos manus scribentis in pariete, dixit (Dan. V): Quicunque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus dixerit, purpura vestietur, et torques aurea ponetur in collo ejus. Monilia generaliter 116.0741C| dicuntur omnia ornamenta mulierum. Armillae, dextralia quae in brachiis ponuntur. Mitra operimentum est capitis: vel virorum appellatur pileum vel thiara, mulierum vero potest dici cusia. Discriminalia sunt, quibus discriminantur crines: quae alio nomine appellantur squinones. Ex illis enim dividunt, ac praeparant mulieres crines capitis sui. Perischelides sunt torques ex auro, ad similitudinem armillarum, et ponuntur circa collum. Murenulae sunt virgulae aureae, contortaeque auro argentoque: quae habent margaritas interpositas, et dependent a collo. Olfactoriola dicuntur ab olfaciendo: ibi enim portant muscum, aliaque odoramenta muliebria. Inaures sunt, quae in auribus dependent. Sindones sunt linteamina, subtili opere facta. Teristrum genus 116.0741D| est pallii muliebris, quod fit ex optimo genere lini: adeo subtilissimum ac tenuissimum, ut si quis tunicam inde habuerit indutam, macula corporis nequeat abscondi. Utuntur autem eo indumento maxime mulieres Arabiae, necnon et Mesopotamiae atque Hispaniae tou thereos, hoc est, in aestate: unde et nomen accepit, theros enim dicitur aestas.
« Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona, » id est, pro cingulo aureo « funiculus, et pro crispanti crine » quod solent mulieres facere, scilicet crispare cincinnos, « erit calvitium. Et erit pro fascia pectorali cilicium. » Fascia pectus tegit: et eum possidet locum in feminis, quem rationale in pontificibus. Idcirco autem apponitur pectori, ut restringat mamillas 116.0742A| ne nimis crescant, quod deforme est. De hac fascia pectorali, et Jeremias mystico sermone dicebat. « Si oblivisci potest sponsa ornatus sui, aut virgo fasciae pectoralis suae, et ego obliviscar tui, dicit Dominus (Jerem. II). » In quibusdam autem regionibus fiunt quaedam formulae ex corio crudo, tantae magnitudinis quantae quis vult, ut sint mamillae: et applicantur mamillis puellarum, sicque desuper tum fascia stringuntur: et tunc neque nimis crescunt, neque manibus, et tactu lascivientium juvenum confractae exuberant.
« Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio. » Tam pulcherrimi juvenes Judaeorum, quam fortes bellatores, gladio Romanorum ceciderunt in mortem, et in praelio dimicando contra 116.0742B| eos perierunt. Licet enim cominus minime pugnassent cum Romanis in campo, tamen dimicaverunt contra eos conclusi intra moenia urbium suarum: sicut apertissime Josephus, et Aegesyppus narrant.
« Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. » Metonomicos per portas Hierusalem, quae dicuntur moerere et lugere, intelliguntur habitantes extra portas, vel in ipsis portis more antiquo: quia sedes regum et principum super portas erant: sicut de David legimus (II Reg. XIX), quod sederit in porta. Possunt et per portas Hierusalem intelligi principes illius, qui postmodum in moerore et luctu morantur. Ipsa quoque civitas desolata ab habitatoribus suis sedet in terra funditus 116.0742C| subversa, vel etiam ipsa plebs desolata et derelicta ab habitatore suo omnipotente Deo, sedet in terra, hoc est in humiliatione et abjectione, dum quotidie a cuntis gentibus contemnitur, atque despicitur.
CAPUT IV.
« Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. » Quando Nabuchodonosor (IV Reg. XXV) rex Babylonis captivavit Sedechiam regem Juda, omnesque principes Judaeorum et omnem populum terrae duarum videlicet tribuum Judae et Benjamin: jam 116.0742D| enim decem tribus ductae erant ultra montes Medorum et Persarum, unde postea non sunt reversae: potuit fieri, ut mulieres multo plures remanserint in terra, ut pro paucitate virorum septem ex illis apprehenderint virum unum, dicentes: Habemus panem et vestimentum, sed marito privatae sumus. Ne ergo absque semine simus, et illud maledictum legis super nos veniat, Maledicta sterilis quae non dimiserit semen super terram: veniens aufer opprobrium sterilitatis a nobis, et vocetur nomen tuum super nos, id est, sis vir noster, ne absque marito esse videamur, tuaeque dicamur esse uxores. Allegorice vero septem mulieres, septem dona Spiritus sancti intelliguntur: quae idem propheta in sequentibus 116.0743A| commemorat dicens (Infra. XI): Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, et usque timoris Domini. Vir autem unus Dominus Jesus Christus intelligitur: de quo per Zachariam dicitur, « Ecce vir, oriens nomen ejus (Zach. VI). » In die, inquit, illa apprehendent septem mulieres. Hoc est, in tempore Dominicae incarnationis, apprehendent septem dona Spiritus sancti virum unum: Dominum Jesum significat, quem multo tempore desideraverant: quia nullum alium potuerunt invenire, in quo aeterna statione quiescerent. Unde Joannes dicit, quia vidi Spiritum descendentem, et manentem in ipso (Marc. I). Istae sunt septem mulieres, id est, septem dona Spiritus sancti, quae a Zacharia oculorum nomine censentur dicente: 116.0743B| « Super unum (inquit) lapidem septem oculi sunt, et in uno aureo candelabro septem lucernae, et septem suffusoria (Zach. IV). » Non enim tunc primum septem dona Spiritus sancti, quae designantur per septem mulieres, apprehenderunt Dominum Jesum, ut in illo aeternaliter habitarent, quando tempore baptismatis Spiritus sanctus super eum in specie columbae descendit, et vox paterna intonuit (Matth. III; Luc. III, Joan. III): Hic est Filius meus charissimus: sed potius a tempore conceptionis plenissime in eo mansit: sicut beatus Augustinus et Boetius in libro de sancta Trinitate testantur. Quod vero dicitur: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: ita est intelligendum, quod gratia sancti Spiritus cuncta cum Patre et Filio possideat. 116.0743C| Et quia in hominibus semper patiebatur opprobrium, dum per peccatum excludebatur ab illorum cordibus, nullo ita vivente, ut dona Spiritus sancti poscebant, idcirco nomen Jesu sibi cupiunt invocari, ut ab illo qui est Salvator et dicitur Jesus sive Christus, homines sint salvati et Christiani dicti, et in illis possit deinceps habitare. Potest et aliter intelligi. Septem, inquit mulieres, septem Ecclesias designant, ad quas scribit Joannes in Apocalypsi sua. Quae septem Ecclesiae figuram tenent omnium Ecclesiarum, quae per universum mundum dilatatae sunt. Septenarius etenim numerus frequenter in sacro eloquio pro universitate accipitur. Et cum loquitur uni earum, omnibus loquitur: sicut in fine sententiarum uniuscujusque earum dicit: 116.0743D| « Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II). » Quo ergo tempore istae mulieres Dominum Jesum apprehenderunt? Utique post ascensionem ejus, quando praedicantibus apostolis fidem ejus receperunt, firmiterque in eum credere coeperunt. Sed quid dixerunt illi? Panem nostrum comedemus, id est, corpus tuum in Ecclesia sumemus: quia tu es verus panis, qui de coelo descendisti. Et vestimentis nostris operiemur, id est, ornamentis virtutum decorabimur, quae contexuntur in duobus lignis, in dilectione Dei scilicet, et dilectione proximi (Joan. VI). Tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut a te Christo Christianitatis nomen habeamus. Aufer opprobrium nostrum, hoc est, esto 116.0744A| vir noster inter adversa et prospera protegens nos: ut possimus crescere per universum orbem, semenque bonorum operum relinquere post nos, vel liberos spirituales, qui sint filii Dei. Siquidem ante Domini adventum gentiles opprobrio habebantur a Judaeis, quod non haberent virum Deum omnipotentem. At post Domini ascensionem istud opprobrium sublatum est ab eis, quando receperunt virum suum Deum omnipotentem per fidem ipsius.
« In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel. » Germen Domini appellat Filium Dei Patris, de quo dicit propheta: « Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. » Et radix Jesse qui stat in signum populorum, 116.0744B| Et alibi: « Aperiatur terra, et germinet salvatorem. » Fructus terrae ipse est filius beatae Mariae virginis. Notandumque, quia dum dicimus illum Filium Dei esse, et filium Virginis, non dividimus personam, quae una est: sed distinguimus naturas, divinam et humanam. Iste est fructus, de quo dicit Pater ad David: De fructu lumbi tui ponam super sedem meam (Psal. CXXXI). Et Psalmista: « Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV). » In die ergo illa, hoc est in tempore illo, quando septem mulieres apprehenderunt virum unum, fuit germen Domini, id est, Filius Dei, in magnificentia et gloria: quia virtute miraculorum, et doctrina coelesti, magnus et gloriosus apparuit. Fructus quoque terrae ejusdem ipse filius Virginis 116.0744C| sublimis exstitit, quando super omnes ordines angelorum est elevatus. Tunc fuit exsultatio maxima his qui salvati erant de Israel: apostolis videlicet aliisque credentibus ex Judaeis, de quibus dicit Lucas. « Quia crediderunt una die tria millia, alia die quinque millia, et deinceps multa millia (Act. II, 4). » Econtra scribis et Pharisaeis, aliisque in infidelitate manentibus, qui non meruerunt salvari, non fuit exsultatio sed maxima tristitia videntibus apostolos praedicare nomen Domini Jesu, fidemque illius longe lateque divulgari.
« Et erit. Omnis qui relictus fuerit in Sion, residuus in Hierusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem. » Sion, quae interpretatur speculatio, et Hierusalem, quae dicitur visio 116.0744D| pacis, sanctam Ecclesiam significant, quae mentis contemplatione coelestia intuetur: tendens totis nisibus ad visionem pacis. Omnis igitur qui relictus et residuus fuerit in Ecclesia, per fidem et operationem bonam, sanctus vocabitur, quia a Christo Christianus nuncupabitur. Omnis videlicet qui scriptus est in vita in Hierusalem, id est in memoria et praedestinatione omnipotentis Dei. Quo loco apostoli intelliguntur caeterique fideles ex eodem populo, de quibus dici idem propheta: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Istis etiam Dominus loquebatur: « Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X). » Non in libro materiali, sed in memoria omnipotentis Dei. Nam in coelesti Hierusalem 116.0745A| non habetur alius liber, nisi memoria et praesentia Dei.
« Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii et spiritu ardoris. » Ista particula, quae est si, aliquando negativam significationem habet, ut ibi: « Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII), » hoc est, non reddidi. Aliquando vero affirmative ponitur, ut in praesenti loco et in aliis multis. Ac si diceret: Omnes qui in eum crediderint, vocabuntur sancti. Et abluet Dominus sordes peccatorum ab eis, per gratiam baptismatis, et sanguinem prophetarum lavabit de medio ejus, quem ipsi fuderunt et patres eorum, insuper et illum quem sibi populus errans in imprecatus est, dicens: « Sanguis 116.0745B| ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). » Hanc autem purgationem faciet in spiritu judicii, id est in baptismate, et spiritu ardoris, hoc est in effusione sanguinis sui. Vel etiam per spiritum ardoris seu combustionis, intelligitur Spiritus sanctus, qui consumit peccata electorum. Unde et dicitur: « Quia Deus noster ignis consumens est (Deut. IV). » Potest et spiritus ardoris tertio modo intelligi, tribulatio et tormentum passionis, quo purgantur electi. Hoc tamen advertendum est de apostolis dictum, caeterisque ex eodem populo credentibus.
« Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte. » Per Sion hic sancta Ecclesia intelligitur. Per nubem 116.0745C| protectio divina. Per fumum gloria ejus, sicut in hoc eodem propheta dicitur, quia « domus impleta est fumo, » id est, gloria Domini. Vel etiam per fumum, compunctio poenitentiae accipitur. Per splendorem ignis remissio peccatorum. « Super omnem, » inquit, « locum montis » Sion, id est, super sanctam Ecclesiam, et ubi invocabitur a fidelibus suis, creabit Dominus nubem per diem, id est, protectionem in prosperis, et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte, hoc est auxilium et liberationem, sive gloriam et compunctionem, necnon et remissionem peccatorum, per gratiam Spiritus sancti protegentis inter adversa. Ac si diceret: Inter prospera et adversa proteget sperantes in se, ut nec inter prospera superbiant et labantur in peccatum, nec inter adversa 116.0745D| deficiant desperando, ut sicut filios Israel protegebat in die columna nubis ad repellendos aestus, et in nocte columna ignis ad incutiendum timorem, ita etiam in prosperis et adversis proteget et gubernabit electos suos.
« Cantabo nunc dilecto meo canticum patruelis mei, vineae suae. » Cantat Propheta carmen lamentabile populo Israel, quod composuit ille, de quo dictum est in Evangelio, « Cum autem vidisset eam, » haud dubium quin Hierusalem, « flevit super eam et dixit: Si scires et tu quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient super te inimici tui et circumdabunt 116.0746A| tibi munitiones, et vallabunt te, et prosternent te et filios tuos (Luc. XIX). » Quod autem Christus dicatur dilectus, quadragesimi quarti psalmi nos inscriptio docet, Canticum pro dilecto, et vox Dei patris in Evangelio: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). » Hic ergo dilectus carmen lugubre fecit vineae suae, quod cantabo ego dilecto atque miserabili populo meo. Vel certe ita intelligendum: Cantabo omnipotenti Deo Patri canticum Christi, qui est patruelis meus, hoc est ex eadem mecum gente generatus. Quod autem vinea Domini appelletur populus Israel, in septuagesimo nono psalmo dicitur: « Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam. » In Evangelio quoque pene iisdem verbis quibus Propheta nunc loquitur, Dominus texuit parabolam: « Homo quidam 116.0746B| erat paterfamilias, qui plantavit vineam. » Et haec itaque Hierusalem, ut diximus, plangitur et sermone prophetico illius ruina cantatur. « Vinea facta est dilecto meo, in cornu filio olei. » In cornu regnum significari et potentiam saepe legimus, ut est illud in Evangelio: « Suscitavit cornu salutis nostrae in domo David pueri sui. » Et: « In te inimicos nostros cornu ventilabimus. » Et in Zacharia « quatuor cornua potentissima demonstrant regna. »
« Et sepsit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit vineam Soreth: et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea. » Per metaphoram, ut prius diximus, vineam descripsit esse populum Judaeorum: quem sepsit angelorum auxilio. « Et lapides 116.0746C| elegit ex ea, » id est, idola: vel omnia quae Dei cultum poterant impedire. « Et plantavit eam vineam Soreth. » Aiunt enim Hebraei Soreth genus esse vitis optimae, quae uberes fructus faciat atque perpetuos. Denique Soreth a quibusdam callicarpos interpretatur, quod nos in pulcherrimos fructus vertere possumus. « Aedificavit quoque turrim in medio ejus, » templum videlicet in media civitate. « Et torcular exstruxit in ea, » quod quidam altare significare putant. Cuncta ergo quae dicuntur de vinea, possunt et ad animae statum referri: quae a Deo plantata in bonum, non uvas attulit, sed labruscas: et postea sit tradita bestiis conculcanda, nec divinum imbrem susceperit doctrinarum: quia praeterita dona contempserit.
116.0746D| « Et exspectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas. Hunc ergo habitatores Hierusalem et viri Juda, judicate inter me et inter vineam meam. Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non fecerim ei? An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? » Feci, inquit, universa quae debui, plantavi vineam in loco uberrimo: circumdedi maceriam, elegi lapides, et flagella ejus hastilibus calamisque supposui. Vitis quoque ipsa non fuit una de pluribus, sed electa. Quia igitur haec feci quae facere debui, respondeant mihi habitatores Hierusalem et Judae, imo judicent inter me et vineam meam: quid est quod facere debui, et non fecerim? Hic populus interrogatur quasi de vinea, ut contra se ipse 116.0747A| respondeat. Hunc locum in Evangelio (Matth. XXI) plenius Salvator exsequitur. Et quod hic praetermissum est, scribas et Pharisaeos interrogat. In Isaia enim nihil dictum est de agricolis, nec quae passuri sunt indicatur: sed tantum de vinea sermo est. Ibi autem quasi alia sit vinea et alius agricola, sic de populo loquitur et magistris, ut, « Malos male perdat; » Et, « vineam aliis agricolis locet, » significans apostolos et eos qui apostolis successuri sunt. Supra enim apud se tacitus loquitur, hic autem quod cogitaverat alios interrogat.
« Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae. Auferam sepem ejus, et erit in direptionem. Diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam, non putabitur et non fodietur, 116.0747B| et ascendent super eam vepres et spinae. » Quia feci vineae meae cuncta quae debui, et pro uvis attulit labruscas, auferam universa quae dederam. Tollam angelorum auxilia, de quibus in psalmis scriptum est: Circumdabit angelus Domini in circuitu timentium eum, et liberabit eos: et diripiet ab adversariis. Destruam muros ejus, et inimicis gentibus subjacebit. Eritque deserta, et non putabitur in aeternum, nec fodietur, ut redigatur in vepres. Tollitur autem Dei auxilium ab his qui indigni sunt: ut quia non senserunt Deum per beneficia, sentiant per supplicia. Vel ideo truculenta quaedam et aspera est comminatus, ut conversi ad poenitentiam, imminentia tormenta devitent. « Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. » Non solum de prophetis, 116.0747C| sed et de apostolis possumus intelligere. Ne pro uvis afferrent spinas, sed pro sterilitate et ariditate sua precarentur eum qui potest imbres virtutum praebere.
« Vinea Domini exercituum domus Israel est, et viri Juda germen delectabile ejus, » id est, Dei. Pulchre Israel, id est, totus populus Israel, domus Dei dicitur: Judas autem germen delectabile, qui postea separatis tribubus pullulavit. Novellum enim dicitur delectabile. Sed et hoc notandum, quod juxta consuetudinem prophetialem, quae prius per metaphoram dicta sunt, vel per parabolam, postea exponuntur manifestius, quod vinea et novella plantatio Israel et Juda sunt. « Exspectavi, ut faceret judicium: et ecce iniquitas. Et justitiam, et ecce clamor. » 116.0747D| Exspectavit Deus ut populus Judaeorum judicium faceret, id est uvas: et fecit iniquitatem, id est labruscas. Et exspectavit justitiam, ut largitorem tantorum munerum a patre missum susciperet, et fecit clamorem quo vociferatus est contra Dominum, et clamavit dicens, « Tolle, tolle, crucifige eum! (Joan. XIX.) » Unde et Paulus apostolus scribens ait, « Omnis ira et clamor et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. IV). » Vel certe quoniam justi sanguinem fuderant, et sanguis Dominicae passionis clamaret ad Deum, propterea clamorem pro justitia reddiderunt.
« Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Nunquid 116.0748A| quid vos soli habitabitis super terram? » Quod quidem et generaliter adversum omnes quibus nihil satis est, dictum puto, et specialiter contra vineam Domini, quae pro uvis fecit labruscas, id est, pro judicio iniquitatem, pro justitia clamorem. Quae enim est rabies, cum tecta in agris ad depellendos imbres et ad serendas fruges haberi videantur, ea habere cupere, quibus conjunctis habitare non possis, et quae colere non sufficias: alterius quoque necessitatem tuam facere voluntatem? Juxta tropologiam, contra haereticos quidam hoc dictum arbitrantur. Qui cum moverint pedes suos de oriente, veniunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium, et aedificant civitatem confusionis, turremque superbiae. Isti domos domibus, id est, 116.0748B| dogma dogmatibus conjungunt. Tam diu autem quaerunt haeretici nova veteribus jungere, et eadem recentioribus immutare, donec et sensus humanus et sermo deficiat.
« In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum. Nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae absque habitatore. » Id est, verba quae locutus est Dominus, adhuc resonant in auribus meis. Dominus autem locutus est, quod post captivitatem domus magnae atque pulcherrimae desertae fuerint, non habentes habitatorem.
« Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. » Id est, chorus faciet oepha, quod Septuaginta tres mensuras interpretati sunt, id est, tres 116.0748C| modios. Batus autem, in liquidis speciebus dicitur, et oephi sive oepha ejusdem mensurae in aridis. Quod autem aedificatio et agricultura referatur ad intelligentiam spiritualem, etiam alio loco (Ephes. III) Paulus apostolus docet, « fundatos et radicatos in charitate credentes esse » contestans. Unde et Ecclesiastes (Eccles. II) non solum sibi aedificavit domos, sed et plantavit vineas, et fecit hortos et pomeria, et instituit omnes arbores pomiferas, exstruxitque piscinas, ut irrigaret saltum. Porro haeretici imaginem tantum habentes umbramque virtutum, et non ipsam veritatem, absque fructu operum verborum folia pollicentur. De quibus arboribus dicit Dominus (Matth. XV): « Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur. » De 116.0748D| vinea autem Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorrha.
« Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum, ut vino aestuetis. Cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. » Arguit juxta consequentia coeptae explanationis agricolas vineae, qui imminente sterilitate et vicino incendio, quo vepres et spinae sunt comburendae, luxuriae se et voluptatibus tradiderunt: non solum in vescendo et bibendo, sed in aurium quoque oblectatione et in diversis musicae artis generibus. Qui cum ista faciunt, opus Domini non respiciunt: nec 116.0749A| considerant quae ventura sunt illis. Potest juxta altiorem intelligentiam omnis animae perturbatio ebrietas appellari, quae concipitur de vino furoris draconum, et de veneno aspidum insanabili: quod nonnulli bibunt ab adolescentia usque in senectutem, hoc est de mane usque ad vesperam: alii vero hora tertia, sexta, vel nona suscitantur, vel decima de convivio: diciturque ad eos. « Expergiscimini qui ebrii estis vino (Joel. I). » Infelicissimi autem sunt, qui de mane usque ad vesperam, ebrietate, gula et diversis voluptatibus occupati,non intelligunt in se opera Dei, nec considerant quare creati sunt. « Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. » Haec juxta 116.0749B| litteram accidisse populo Judaeorum sub Vespasiano et Tito Romanis principibus, tam Graeca quam Latina narrat historia. Quod quidem et spiritualiter hodie intelligitur, quae patiuntur sustinentes non famem panis neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Deut. VIII). Quod autem omnis sermo doctrinae panis appellatur et aqua, illud docet Evangelicum (Matth. IV; Luc. IV; Joan. IV): « Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. » Et: « Quicunque biberit ex aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum. » Et in psalmo dicitur: « Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII). » Quidam hoc quod dicitur: « Captivus ductus est populus meus, et quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti 116.0749C| exaruit: » generaliter de inferno et de gehenna interpretari volunt, in qua patietur omnis qui Dei non habuit scientiam.
« Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes ejus et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum, et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. » Quia consurrexerunt mane ad sectandam siceram, et permanserunt in ebrietate usque ad vesperam, et voluptatibus atque deliciis occupati, opus Domini respicere noluerunt, nec opera manuum ejus contemplati sunt: propterea ducti sunt in captivitatem, quia non habuerunt scientiam Filii Dei, dicente ipso ad eos: « Nec me scitis, nec eum qui me misit (Joan. VIII). » 116.0749D| Infernus autem habere animam dicitur, non quod animal sit, juxta errorem quorumdam: sed quod verbis humanae consuetudinis rerum insensibilium exprimamus affectum, quod insatiabilis sit et nunquam mortuorum multitudine compleatur. Quidquid vero de populo Judaeorum diximus, tropologice referri potest ad eos qui saeculi deliciis occupati, nec respicientes opera Domini, captivi ducuntur in peccatum, et non habent scientiam Dei, et idcirco fame et siti pereunt, bonorum operum scilicet atque virtutum: et detrahentur in gehennam, ibique aeternis deputati incendiis potentiam suam et superbiam in miseriam et humilitatem cernent mutari.
« Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio, 116.0750A| et Deus sanctus sanctificabitur in justitia, » id est, cum incurvatus fuerit homo et humiliatus vir, et receperint omnes juxta merita sua, tunc exaltabitur Dominus in judicio, cujus primum incertum videbitur judicium esse, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia: ut impleatur illud quod in Evangelio dicitur: « Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. XVI). » Et, « Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII). »
Et pascentur agni juxta ordinem suum: et deserta in ubertatem versa advenae comedent. » Quando Dominus exaltatus fuerit in judicio. Et sanctus David in sua sanctificatus justitia: ut mali agricolae male pereant, et exaltata cedrus securi Domini succidatur: tunc qui fuerint de agnorum numero, non 116.0750B| haedorum, pascentur in Ecclesiae pratis, et dicent: « Dominus pascit me et nihil mihi deerit (Psal. XX). » Et quae a Judaeis deserta sunt, versa in ubertatem comedet populus gentium. Haec juxta tropologiam. Caeterum, ut ordinem compleamus historiae, idipsum aliis verbis dicitur de quo supra diximus: Regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et deserta est atque subversa a populis externis.
« Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum, qui dicitis: Festinetur cito veniat opus ejus ut videamus, et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus » illud. Quod vincula dicantur esse peccata, crebrius legimus. E quibus illud est. « Funibus 116.0750C| peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V). » Nec plangit eos qui coeperint peccare, statimque desierint. Non est enim justus super terram qui faciat bonum et aliquando non peccet, sed qui longos funiculos peccati pertraxerint. Quod autem appellantur funiculi vanitatis, hoc significat quod facientibus peccatum facile texitur, et tam inane et inutile est, ut aranearum fila texuntur: sed cum inde volumus exire, solidissimis vinculis innectimur. Plaustrum autem plenum oneratumque peccatis facile intelligunt, qui meminerint scriptum in Zacharia (Zach. V), impietatem sedere super talentum plumbi. Dicuntur autem haec ad principes Judaeorum, qui supra arguti sunt in avaritia atque luxuria, quod provocati a Domino ad poenitentiam 116.0750D| et postea ab apostolis ejus, et usque hodie perseverant in blasphemiis, et tunc per singulos dies in omnibus synagogis sub nomine Nazaraenorum anathematizabant vocabulum Christianum. Est autem sensus: Vae vobis qui putatis diem judicii non futurum, vel non venturam captivitatem, quam propheticus sermo praedicit. Vos enim estis qui dicitis ad prophetam: Usquequo minaris nobis Dei iram? Volumus scire si jam prope est ut veniat. Hoc autem per ironicam sermocinationem loquuntur, quod eam non putent esse venturam, sed simulatum esse hoc verbum a propheta.
« Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, 116.0751A| ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. » Id est, ejusdem criminis est bonum, lucem et dulce contrariis vocare nominibus, cujus malum tenebras, et amarum vocabulo appellare virtutum. Et hoc contra eos dicitur, qui peccatum non putant si bono detrahant, et non aestimant esse delictum si laudaverint malum. Ponunt autem Judaei bonum malum, et lucem tenebras, et dulce amarum, suscipientes Barrabam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Jesum (Matth. XXVII), qui non venerat nisi ad oves perditas domus Israel, ut salvaret quod perierat (Matth. XV). Sed et hoc possumus dicere, quod omnia dogmata veritati contraria amara sint, et sola est dulcis veritas. Unde cavendum est ne pro veritate sequamur mendacium, neque pro lumine 116.0751B| tenebras. Multae enim sunt viae quae videntur hominibus rectae (Prov. XIV), et novissima eorum perveniunt in profundum inferni. Et, ut loquar quod sentio, difficile hoc maledicto quis carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam, et bonos despiciamus propter inopiam. In hunc sensum congruit illud quod Salomon in Proverbiis loquitur: « Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum (Prov. XVII). » Scribae quoque et Pharisaei verba Salvatoris non recipientes, sed traditiones hominum, et inanes fabulas, fecerunt bonum malum, et malum bonum.
« Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. » Id est, qui vobis 116.0751C| ipsis (inquit) videmini esse sapientes, qui prudentiam non Dei sequimini, sed hominum, et qui non recipitis Dei virtutem Deique sapientiam, et qui putatis vos esse sapientes (I Cor. I).
« Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. » Id est, illis quibus supra dixerat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum, ut vino aestuetis. Vae his etiam nunc loquitur, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam siceram, qui inebrietati vino draconis et veneno aspidum insanabili, virtutes Domini calumniabantur, et ipsi ebrii inebriabant populos, ut pari furore bacchantes, adversus Dominum conclamarent. Inter vinum et siceram juxta anagogen 116.0751D| hoc arbitror esse, quod vinum una e pluribus perturbatio est: verbi gratia, libidinis, avaritiae, gulae et invidiae. Sicera autem, id est ebrietas, omnes in se vitiorum continet passiones. Quas rectius Latino sermone perturbationes possumus dicere, quod statum mentis evertant, et ebrios eos efficiant, et faciant eos nescire quid agant. Quicunque ergo possunt multum, debent carere vitiis, et maxime ira, quae furoris soror est, ne quanto plus possunt, tanto amplius subjectis noceant.
« Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. » Et haec pars vitiorum est vineae, quae pro uvis fecit labruscas, et exspectante Domino ut faceret judicium, fecit iniquitatem, 116.0752A| justificans impium pro muneribus, et non causas, sed dona considerans, quae excaecant oculos, etiam sapientium. Unde cavendum est, ne inebriemur vino, in quo est luxuria (Ephe. V), et nudetur femina turpitudinis nostrae, et adulemur impium pro muneribus, et justitiam justi pro inopia despiciamus. Quod et in Epistola Jacobi praecipitur, ne honorantes impios divites, et despicientes sanctos pauperes, fiamus judices iniquitatis.
« Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit: sic radix eorum quasi favilla, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et sermonem sancti Israel blasphemaverunt; » id est, propter 116.0752B| superiores causas superbiae et ebrietatis et avaritiae, quia pro uvis attulerunt spinas, fenum, ligna, stipulam, arsurasque vepres, ideo radix malitiae eorum redigetur in favillam, et omnis flos superbiae et pulchritudo divitiarum et corporis pulveri comparabitur. Non enim solum ista fecerunt, sed his gradibus pervenerunt ad blasphemiam: ut legem Domini non ut legem Domini reciperent, et sermones sancti Israel blasphemarent. De quibus sermonibus supra legimus: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Hierusalem. Potest autem et radix in malis cogitationibus accipi, fructus autem vel germen in malis operibus atque sermonibus, ut quod in radice latet, monstretur in germine.
« Ideo iratus est furor Domini in populum suum, 116.0752C| et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. » Quoniam abjecerunt legem Domini exercituum, quam se daturum per Jeremiam Dominus pollicetur dicens: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum: non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, in die quando apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti (Jer. XXXI). » Et sermonem sancti Israel blasphemaverunt dicentes (Joan. VIII; Matth. XIII; Marc. VI): « Daemonium habet, » et « Samaritanus est. » Et: « nonne hic est filius fabri? » Idcirco iratus 116.0752D| est furor Domini in populum suum, qui prius iratus fuerat contra principes et potentes, qui sapientes erant in oculis suis. Irasci autem Deus dicitur, non quod humanis perturbationis subjaceat, sed quod nos qui delinquimus, nisi irascentem audierimus Dominum, non timeamus eum. Unde et Apostolus scribit, quod « bonitas Dei et patientia provocat nos ad poenitentiam (Rom. II). » Nos autem secundum duritiam et impoenitens cor nostrum, thesaurizamus nobis iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quae sit autem manus quae extenditur vel elevatur super populum peccatorem, Job capite nono loquitur manifestius, « Manus enim Domini tetigit me. » Unde diabolus sciens potestatem in 116.0753A| manu Domini esse, et in brachio ejus quod universis gentibus revelatum est, dicit ad Dominum: « Mitte manum tuam et tange omnia quae habet, nisi in faciem benedixerit tibi (Job. II). » Quod autem sequitur: et percussit eum, id est populum suum, et conturbati sunt montes: hyperbolice putamus, quod pro magnitudine malorum etiam montes commoveantur, et cadaveribus mortuorum repleantur omnes plateae urbium. Hoc accidisse Judaeis post passionem Domini sub Vespasiano et Adriano, nemo quis dubitat. Cumque haec facta sint, non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta, quo habitum irascentis et percutientis ostendit. Et notandum in his omnibus quod non eis exprobret idololatriam, non alia peccata propter quae offenderunt 116.0753B| Dominum, sed quia abjecerunt legem Evangelii, et sermonem Dei blasphemaverunt.
« Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae. Et ecce festinus velociter veniet, et non erit deficiens, neque laborans in eo. Non dormitabit neque dormiet, neque solvetur cingulum lumborum ejus, neque rumpetur corrigia calceamenti ejus. Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae 116.0754A| ejus quasi impetus tempestatis. Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum, et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur: et non erit qui eripiat. Et sonabit super eum in die illa, sicut sonitus maris. Aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. » Gentes ergo longe positas significat, et quae in terrae finibus commorantur: haud dubium quin Romanos, et omnes Italiae, Gallorum, et quae in Hispania sunt gentes, quae sub Vespasiano et Adriano Romano imperio subjacebant. Describit ergo sermo divinus velocitatem venientis exercitus, qui non sua, sed Domini venerit voluntate, imo ab illo attractus et sibilo illius provocatus, quod non defecerit, nec tanto itinere laboraverit, et cupiditate praedandi 116.0754B| somnum oculis non admiserit, calceamenta quoque ejus non sunt attrita, sagittariorum cursum, ac multitudinem equitum, turmasque curruum, quadrigarumque fervorem, quod instar leonis non tam ad pugnandum quam ad praedandum vorandumque venerit, et ululatus vincentis exercitus marinis fluctibus comparatur. Ex quo notandum est, ubicunque sonitus maris in Scripturis appellatur, quid significet hic demonstratur.
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. 116.0753B|
« Anno quo mortuus est Ozias, vidi Dominum sedentem 116.0753C| super solium excelsum et elevatum. » Visus est Isaiae Dominus super solium excelsum et elevatum, ut habitum regnantis ostenderet. Oziam namque quia sibi illicitum sacerdotium vindicaverat, lepra fuisse percussum sacra narrat historia. Quo mortuo, Dominus videtur in templo, quod ille polluerat. Ex quo animadvertimus, regnante leproso rege, nos Deum in sua majestate videre non posse, nec sanctae Trinitatis nosse mysteria. Unde et in Exodo postquam mortuus est Pharao qui opprimebat Israel, luto, et paleis, et lateribus, populus clamavit ad Dominum, qui illo vivente clamare non poterat. Quis sit autem iste Dominus qui videtur, in evangelista Joanne et in apostolorum Actibus plenius discimus. Inter quos Joannes ait: Haec dixit Isaias, quando 116.0753D| vidit gloriam ejus, et locutus est de eo: haud dubium quin Christum significaret. Rursum Paulus in Actibus apostolorum ubi Romae loquitur ad Judaeos: Bene (inquit) Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. Visus est autem Filius regnantis in habitu, et locutus est Spiritus sanctus per consortium majestatis, unitatemque substantiae. Quaeret aliquis, quomodo nunc propheta Dominum se vidisse dicat, et non absolute Dominum, sed Dominum Sabaoth: ut in consequentibus ipse testatur, cum Joannes evangelista dixerit: « Deum nemo vidit unquam » 116.0754B| (Joan. I.) Ad quod respondebimus. Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem et Spiritus 116.0754C| sancti (quia una in Trinitate natura est) nec posse oculis carnis aspicere, sed oculis mentis. De quibus ipse Salvator ait: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). » Dei natura non cernitur, sed videtur ab hominibus ut ipse voluerit.
« Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri. Duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus: duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus. » Seraphim interpretantur incendentes, sive comburentes, juxta illud quod alibi legimus: « Qui facit angelos suos spiritus (Psalm. CIII), » et ministros suos ignem urentem. Dominus 116.0754D| in seraphim ex parte ostenditur et ex parte celatur. Faciem ejus et pedes operiunt, quia et praeterita ante mundum, et futura post mundum, scire non possumus, sed media tantum, quae in sex diebus facta sunt (Gen. I) contemplamur. Nec mirum hoc de seraphim credere, cum et apostoli Salvatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant, et velum ante arcam fuerit Testamenti (Exod. XI.). Alas quoque habere dicuntur propter velocitatem in cuncto suo discursu, sive quia semper in altioribus commorantur. Neque enim illud quod de ventis dicitur, qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII): vere juxta fabulam poetarum et pictorum, ventos pennas habere testatur, sed celeres in cuncto 116.0755A| discursu. Et singulis alas senas, quia de fabricatione tantum mundi ac praesentis saeculi novimus. Quod autem clamat alter ad alterum, vel juxta Hebraeos iste ad istum (id est, unus ad unum), invicem se ad laudes Domini cohortantur et dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus exercituum, ut mysterium Trinitatis in una divinitate demonstrent, et nequaquam templum Judaeorum, sicut prius, sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumere (Gal. IV), ad terrasque descendere. Quidam Latinorum duos seraphim, vetus et novum Instrumentum intelligunt, quod tantum de praesenti saeculo loquitur. Unde et sex alas habere dicuntur, et faciem Dei pedesque velare, et certatim proferre testimonium veritatis, et omne 116.0755B| quod clamant Trinitatis sacramenta monstrare, et mirari adinvicem quod Dominus Sabaoth, cum sit in forma Dei Patris, formam servi acceperit et humiliaverit se usque ad mortem, et mortem crucis (Philipp. II); et nequaquam, ut prius, coelestia eum tantum, sed et terrena cognoscant.
« Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus impleta est fumo. » Clamantibus seraphim et in tota terra Trinitatis mysterium praedicantibus, quando passionem Domini salvatoris terra universa cognovit, statim commotum est, sive sublatum liminare templi, et omnes cardines conciderunt in plateis, Salvatoris comminatione dicentis; « Relinquetur vobis domus vestra deserta 116.0755C| (Matth. XXIII). » Et quam pulcher est iste ordo verborum. Postquam enim terra repleta est gloria Domini Sabaoth, Judaeorum templum impletum est ignorantiae tenebris, et caligine, et fumo qui noxius est oculis. Vel certe per fumum templi monstratur incendium. Prius enim Evangelium Salvatoris in toto orbe praedicatum est, et post quadraginta et duos annos Dominicae passionis, capta Hierusalem templumque succensum est.
« Et dixi: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. » Sed et Abraham (Gen. XIII) postquam vidit Dominum et audivit vocem 116.0755D| ejus, terram et cinerem se esse dicit. Plangit propheta se, quod non fuerat dignus laudare Dominum Sabaoth cum seraphim, quas angelicas fortitudines intelligimus esse. Non fuit autem ausus laudare Deum, quia labia habebat immunda. Et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certa ita est intelligendum: Quia tacui et non audacter Oziam regem impium corripui, ideo labia mea immunda sunt, et laudes Domini cum angelis cantare non audeo, ne mihi dicatur: « Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? » Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Hoc autem dicimus non quod Isaiam talem fuisse doceamus, 116.0756A| sed quod ipse pro humilitate immundis tantum labiis indignum se Dei laude fateatur.
« Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit mihi: Ecce tetigi hoc [haec] labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. » Volavit unus de seraphim (qui interpretatur incendens ) ut purgaret prophetae labia immunda, et pruna vel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret. Multi autem putant duos esse seraphim, quia clamabat alter ad alterum: cum et de singulis vel de pluribus possint singuli clamare ad singulos, et Septuaginta editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt: Seraphim stabant in circuitu ejus. Quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed ex 116.0756B| utraque parte dixissent. Et hoc bene convenit angelorum multitudini, quae in Dei ministerium praeparata est. Seraphim autem plurali numero appellatur et singulari, id est Seraph, sicut Cherubim et Cherub. Quod altare sub quo animae martyrum in coelo sunt (ut Joannes in Apocalypsi loquitur (Apoc. IX), intelligimus altare Domini plenum esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis vel prunis, peccata purgantibus. Unde scriptum de Deo legimus: « Carbones succensi sunt ab eo (Psal. XVII). » Et de ipso Deo dicitur, quod « ignis consumens est (Deut. IV). » Et Salvator in Evangelio « Ignem veni mittere in terram, » ut baptizem « in Spiritu sancto et igni (Luc. II; Matth. III). » Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit. Et qui salvandus est sic salvatur, quasi 116.0756C| per ignem transierit. Et hoc notandum quod ad Jeremiam dictum est: « Priusquam te formarem in utero, novi te; et in vulva matris sanctificavi te (Jer. I): » quia labia non habebat immunda, sed tantum dixerat: Nescio loqui, quia juvenis sum. Extendit ipse Dominus manum suam et tetigit os ejus, et dixit: Ecce dedi in os tuum sermones meos. Porro ad Isaiam, qui dixerat: « Vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito: » non Dei manus porrigitur, sed seraphim mittitur. Manus autem a Domino et a Seraph mittitur, ut propheta sui corporis membrum videns tactum, non terreatur de externo. Quidam autem nostrorum forcipem quo calculus comprehenditur, duo Testamenta putant: quae inter se sancti Spiritus unione 116.0756D| sociantur.
« Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ex nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. » Quando ex Dei persona dicitur nobis, illo sensu accipiendum est, quo et in Genesi legitur. « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I), » ut sacramentum indicet Trinitatis. Quomodo enim in Evangelio legimus dicente Domino (Joan. X): « Ego et Pater unum sumus, » unum ad naturam referimus, et sumus ad personarum diversitatem: sic Domino jubente, Trinitas imperat. Propterea autem non dicit Dominus quem ire praecipiat, sed proponit audientibus optionem, ut voluntas praemium consequatur. Et propheta non temeritate et arrogantia 116.0757A| propriae conscientiae se ire promittit: sed fiducia bonae spei, quoniam purgata sunt labia ejus, ablataque iniquitas, mundatumque peccatum.
« Et dixit: Vade, et dic populo huic: Audite auditu, et nolite intelligere: et videte visu, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur et sanetur. » Quo autem haec prophetia impleta sit tempore, hoc et apostolus Paulus in consequentibus loquitur: Notum sit ergo vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, ipsi audient. Unde et in eisdem Actibus apostolorum legimus quod Paulus et Barnabas Judaeis nolentibus credere dixerint: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis 116.0757B| illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). » Sic enim praecepit nobis Dominus, dicens: « Posui te in gentibus lumen, ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Isa. XLIX). » Non est crudelitas Dei, sed misericordia, unam perire gentem, ut omnes salvae fiant: Judaeorum partem non videre, ut omnis mundus aspiciat. Unde et ipse Dominus in Evangelio, sacramentum caeci a nativitate, qui receperat oculos, vertit ad tropologiam et dicit: « In judicium ego veni in hunc mundum, ut videntes non videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX). » Et in alio loco Simeon loquitur: « Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II). » Et illis tanquam non videntibus, non videmus. Illis cadentibus, nos 116.0757C| resurgimus. Quod intelligens propheta, quodammodo aliis verbis dicit: O Domine, praecipis mihi loqui populo Judaeorum, ut audiant et non intelligant Salvatorem, et videant eum et non agnoscant. Si quis velit implere jussionem tuam, et totum salvare mundum, quod et ego fieri desidero: tu excaeca cor populi hujus, et aures aggrava, et oculos claude, ne intelligant, ne audiant, ne videant. Si enim illi viderint, et conversi fuerint, et sanati, totus mundus non recipiet sanitatem. Ex quo advertimus, quamvis grave sit peccatum, si quis convertatur, eum posse sanari: simulque et hoc intelligendum, quod per magnitudinem sceleris, etiam poenitentia indigni judicati sunt, ipso Domino dicente ad Jerusalem: « Quoties volui congregare filios tuos, » subaudis, 116.0757D| sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti (Matth. XXIII). »
« Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine hominibus, et terra relinquetur deserta, et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae, et adhuc in ea erit decimatio: et rursum erit in depraedationem sicut terebinthus, et sicut quercus quae projecit fructus suos. Semen sanctum erit quod steterit in ea. » Dicente Domino: Vade et dic huic populo, quod audiat et non audiat, videat et non videat. Idcirco autem nec audiat, quia non sit intellecturus verba Domini, nec ejus opera cogniturus: et quoniam incrassatus est, et 116.0758A| dilatatus, et oblitus Creatoris sui. Propheta autem respondet, quaeritque sollicitus de populo suo: Usquequo haec sententia permanebit, ut audiens non audiat, vidensque non videat? Cui respondit Dominus: Tam diu non audiet et non videbit, et excaecatum habebit cor, donec civitates Judaeorum Vespasiano Titoque pugnantibus penitus subvertantur: in tantum ut nec nomen quidem pristinum permaneat, et domus, si quae remanserint, sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem, et vel fuga vel captivitate in totum orbem Judaicus populus dispergatur, et nequaquam in Judaea ut prius, sed in cunctis gentibus Judaeorum populus multiplicetur. Quod autem dicit, multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis 116.0758B| vix decima pars remaneat, cum et in ipsa terra fuerit solitudo. Dupliciter enim locus iste intelligi potest: quia decima pars in toto orbe remaneat, et in ipsa Judaea vix parva pars populi reservetur. Rursum ipsae reliquiae erunt in depraedationem, quando post annos ferme quinquaginta Adrianus venerit, et terram Judaeam penitus fuerit depraedatus: in tantum ut terebintho et quercui quae glandes amiserint, comparetur. Denique post extremam vastitatem, etiam leges publicae pependerunt, et prohibiti sunt Judaei terram, de qua ejecti fuerant, ingredi. Si quis autem crediderit in Christum, et impletum fuerit illud quod supra legimus, nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et similes Gomorrhae essemus: quando 116.0758C| juxta Apostolum reliquiae salvabuntur: hoc semen sanctum erit, et de apostolorum germine cunctae Ecclesiae pullulabunt.
CAPUT VII.
« Et factum est in diebus Achaz filii Joatham, filii Oziae regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee filius Romeliae, rex Israel, in Hierusalem ad praeliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Consensit Syria cum Ephraim, et commotum est cor ejus et cor populi illius, sicut moventur ligna sylvarum a facie venti. » Legimus in Paralipomenorum libro (II Par. XXVIII; IV Reg. XVI), Rasin regem Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum 116.0758D| transtulisse, et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, (quae appellabantur Israel et regnabant in Samaria) et una die centum viginti millia percussisse de Juda hominum bellatorum, et ducenta millia mulierum, puerorumque et puellarum cum infinita praeda, in Samariam duxisse captiva. De quo certamine propheta nunc tacuit, sed secundum refert praelium: quando experimentum habentes fortitudinis suae atque victoriae, et invitati praedae magnitudine, rursum veniunt ad Judam, et Hierusalem cupiunt debellare, et non potuerunt: quia auxiliatus est ei Dominus: ut sub occasione misericordiae qua populum liberabat obsessum, Filium suum nuntiaret de virgine nasciturum. Quod cum audisset domus 116.0759A| David, hoc est domus regia, Syriam scilicet et Ephraim, Rasin et Phacee juncto venire exercitu, exterrita est atque contremuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia ventorum flatibus ventilari. Juxta anagogem facilis interpretatio est, quod regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saecularis, et Phacee filius Romeliae, qui et ipse juxta Osee prophetam tribum Ephraim, de qua Jeroboam, filius Nabath, vitulos aureos in Bethel, et Dan constituerat, et a domo David Dei populum separaverat: referuntur ad haereticos, qui consentiunt sibi ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiel (Ezech. XXXIV) pastorem bonum legimus 116.0759B| suscitandum, et populus ejus simpliciter credens in Deum pertremiscet. Et ideo pertremiscet, quia non arboribus fructiferis, sed infructuoso saltui comparatur.
« Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris, in via agri fullonis, et dices ad eum: Vide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin regis Syriae, et Filii Romeliae dicentis: Ascendamus ad Judam et suscitemus eum, et evellemus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus: Non stabit et non erit istud, sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin, et, adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet 116.0759C| Ephraim esse populus, et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. » Jasub, filius Isaiae, qui interpretatur relictus atque convertens in typo populi Juda, qui erat de duorum regum manibus liberandus: jubetur egredi cum parente, et occurrere Achaz regi Judae in loco aquaeductus piscinae superioris, in via agri fullonis, ubi postea lecturi sumus sub Ezechia rege Juda stare Rabsacen. Duas autem caudas titionum, id est, torrium fumigantium, vocat Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae regem Samariae, id est decem tribuum: quae alio nomine appellabantur Ephraim. Quamvis enim inierunt consilium duos reges pessimi ut ascenderent ad Judam, cujus regio in montibus sita est: et suscitarent eum 116.0759D| quiescentem et quodammodo dormientem, suoque eum imperio subjugarent et superponerent ei regem filium Tabeel, qui interpretatur bonus Deus, ut vel hominem hoc nomine, vel idolum demonstraret; tamen haec dicit Dominus Deus: Non stabit hoc consilium, sed interim modo caput Syriae urbium erit Damascus, et in ipsa metropoli Damasco imperabit Rasin. Porro in Ephraim propter Jeroboam filium Nahaib, qui primus regnavit; et de Ephraim erit caput Samariae, hoc est regia domus in urbe Samariae, et Samaria caput erit filius Romeliae, id est, Phacee. Regnum autem decem tribuum, id est populi Ephraim, post sexaginta et quinque annos esse cessabit: quod nisi diligentius attendamus, stare non 116.0760A| poterit. Quarto decimo anno Achaz filii Joathan in tribu Juda, regnavit Ozias super Samariam, et nono anno imperii sui captus est. Regnavit autem Achaz super Judam sedecim annis. Post cujus mortem, septimo anno imperii sui captus est Ozias, et destructa Samaria, omnisque populus transductus in Medos: ita ut si voluerimus sedecim annos Achaz, et septem Oziae ponere, efficiantur anni viginti tres, aut ut multum sit, viginti quatuor. Et ubi erunt sexaginta quinque anni, in quibus regnum Israel dicitur finiendum? Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia coepit prophetare quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primum prophetaverit contra Israel, dicens: Israel autem captivus ducetur de terra sua. Titulus quoque 116.0760B| prophetiae ejus contra Samariam sit, et prophetare coeperit in diebus Oziae regis Judae. Ante duos annos terrae motus, quem voluit eo tempore accidisse quo ingressus est Ozias templum Dei, sacerdotium sibi vindicans, et terra percussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus est lepra. Volunt autem illum annum fuisse vicesimum quintum Oziae regis, quando haec acciderunt, cujus reliqui sunt anni viginti septem. Ozias enim regnavit quinquaginta duobus annis. Postea enim regnavit Joatham filius ejus annis sedecim, et hujus filius Achaz annis aliis sedecim. Post quem regnavit Ezechias, cujus sexto imperii anno capta est Samaria, atque ita efficiuntur anni sexaginta quinque. Haec per prophetam Domino praedicante, rex Achaz et populus ejus futura 116.0760C| non credidit. Haec juxta historiam diximus, caeterum vero juxta coeptam tropologiam considerandum est quod impio regi Isaias jubetur occurrere, et exiens de loco suo non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris, quae erat in agro fullonis, ubi sordes et maculae purgabantur. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam saecularem haereticumque sermomonem, quorum finis exustio est. Qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabeel, hoc est bonum Dei. Uterque enim adversarius apud se aestimat veritatem esse et sanam doctrinam. Haec illis dicentibus Dominus comminatur, 116.0760D| quod non stet consilium ipsorum, sed et interim quandiu nunc mundus iste stat, et ea quae mundi sunt, in suis finibus et in suis urbibus dominentur. Cum autem consummationis tempus advenerit, hoc est sexaginta quinque anni, et tam mundi res quae in sex diebus factae sunt (Gen. I), quam omnia quae ad quinque sensus pertinent, finem acceperint, tunc universa esse solvenda.
« Et adjecit loqui Dominus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. » Quia tibi videtur inquit, difficile esse quod regna potentissima brevi tempore finienda sint, et tu cum populo tuo de magno periculo libereris, pete tibi signum, nequaquam 116.0761A| ab idolis quorum errore detineris, sed a Domino Deo tuo, qui tibi auxilium pollicetur, et ipsum signum optionis tuae est unde postules, de profundo sive de excelso. Vis, inquit, ut scindatur terra, et grandi hiatu inferi pateant, qui in corde dicuntur esse terrae, an ut aperiantur coeli? Quod utrumque ad typum pertinet mortis Domini et ascensionis. « Qui enim descendit, ipse est et qui ascendit (Ephes. IV). »
« Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. » Humilitatis est an superbiae ista responsio, quod nullum vult a Domino signum petere? Quanquam enim scriptum sit in Deuteronomio (Deut. VI), Non tentabis Dominum Deum tuum, et hoc contra diabolum Salvator usus est testimonio, tamen jussus ut peteret, obedientiae debuit explere 116.0761B| praeceptum, praesertim cum et Gedeon et Manne (Judic. VI) signum petierint et acceperint, quanquam juxta Hebraici sermonis ambiguitatem, in quo scriptum est « Yloenassem Adonai, » quod omnes similiter transtulerunt, Et non tentabo Dominum, possit legi: Non exaltabo Dominum. Sciebat enim rex impius, quod si signum peteret, accepturus esset et glorificaretur Dominus.
« Et dixit, Audite ergo, domus David. Nunquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo? » Quis est iste qui dixit, audite ergo, domus David. Nequaquam enim hoc dixit Deus, qui supra dixerat ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo, sed propheta, ut ex consequentibus 116.0761C| comprobatur, cum dicit, quia molesti estis et Deo meo. Et est sensus: Quia non solum prophetas persequimini et eorum facta contemnitis, sed etiam praesentis et jubentis Dei sententiae contraitis, ita ut ei exhibeatis laborem, qui in alio loco ait: « laboravi (inquit) sustinens (Isa. I), » idcirco Dominus faciet quae sequuntur. Et hoc est notandum quod, Achaz rege impiissimo nolente signum petere, sermo propheticus ad domum David, hoc est ad tribum regiam convertatur, de qua supra legimus: Et nuntiaverunt haec domui David dicentes:
« Propterea dabit Dominus ipse vobis signum, Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. » Quando autem dicitur dabit Dominus ipse vobis signum, novum 116.0761D| debet esse, atque mirabile. Sin autem juvencula vel puella, ut Judaei volunt, et non virgo pariet, quale signum poterit appellari: cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera, ut cum Judaeis conferamus pedem, et nequaquam contentioso fune praebeamus eis risum nostrae imperitiae, virgo Hebraice betula appellatur, quae in praesenti loco non scribitur, sed pro hoc verbo positum est halma. Porro halma apud eos verbum est ambiguum. Dicitur enim et adolescentula et abscondita, vel apocryphos. Unde et in titulo psalmi noni ubi in Hebraico positum est halinanoi, caeteri interpretes transtulerunt pro adolescentia, quod Septuaginta interpretati sunt pro absconditis. Et in Genesi legimus 116.0762A| (Genes. XXIV), ubi Rebecca dicitur halma: et Aquilam, non adolescentulam nec puellam, sed absconditam protulisse. Ergo halma, non solum puella vel virgo, sed cum Epitasi virgo abscondita dicitur et secreta, quae nunquam virorum aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur, virgo proprie halma dicitur. Et quantum cum mea pugno memoria, nunquam me arbiror halma in muliere nupta legisse, sed in ea quae virgo est, ut non solum virgo sit, sed virgo junioris aetatis, et in annis adolescentiae. Potest enim fieri ut virgo sit vetula. Ista autem virgo erat, in annis puellaribus constituta. Ergo iste puer qui nascitur ex virgine, o domus David, nunc a te appelletur Emmanuel, id est, nobiscum 116.0762B| Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem, et qui postea vocabitur Jesus, id est, Salvator, eo quod universum mundum salvaturus sit, et nunc a te Emmanuel appelletur vocabulo (Matth. I).
« Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. » Ne eum in phantasmate nasciturum credatis, cibis utetur infantiae, butyrum et mel comedet. Et licet de eo multa post saecula Evangelista testetur dicens, « Puer autem proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et apud homines (Luc. II), » et hoc dicatur ut veritas humani corporis approbetur: tamen adhuc pannis involutus, et butyro pastus ac melle, habebit boni malique judicium, ut reprobans mala eligat bona. 116.0762C| Non quod hoc fecerit aut reprobaverit, vel elegerit, sed quod scierit reprobare et eligere, ut per haec verba noscamus infantiam humani corporis divinae non praejudicasse sapientiae. Denique jacentem in praesepi angeli pastoribus nuntiant, magi adorant de oriente venientes (Luc. II, Matth. II), quos utique electos esse credendum est. Et e contrario Herodes, scribae et Pharisaei reprobantur, qui pro uno infante multa parvulorum millia trucidarunt.
« Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum, » id est, ad mysterium et innovationis nominis Emmanuel, terra Syriae et Samariae: Assyrio superante vastabitur, et domus David liberabitur a duobus regibus quos metuit, 116.0762D| Rasin videlicet et Phacee.
« Adducet Dominus super te et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum. » Interim nunc duo reges Rasin et Phacee, qui obsident et vastare festinant, brevi tempore subvertentur. Tuae autem vastationis tempus illud adveniet, quando quod nunquam speraveras, imo nunquam metueras, Assyrius venerit. Per quae docet domui David non Syriam et Samariam. sed Assyrios esse metuendos. Praesenti ergo for midine liberat, et de futuro tempore comminatur.
« Et erit in die illa, sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in 116.0763A| terra Assur, et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. » Cum fuerit duorum regum terra deserta, Damascus videlicet et Samaria quam tu nunc detestaris et metuis, tunc adducet Dominus, o domus Juda, super te et populum tuum dies quos nunquam ante vidisti, id est regem Assyriorum. Frustra igitur praesentia metuis, semijustos torres, et ignem penitus non habentes. Scire enim debes quod sibilo suo Dominus muscas Aegypti et fluminum ejus, haud dubium quin septem diorigas Nili significet, vocaturus sit, et apem quae est in terra Assur. Muscas autem Aegyptios vocat propter sordes idololatriae et imbecilliem populum. Apem vero Assyrios vocat, 116.0763B| quorum illo tempore potentissimum regnum erat et ad bella promptissimum, vel ob id, quia omnis prope Assyria et Persidis regio usum habebat sagittarum. Hi ergo omnes venient et occupabunt terram totam in torrentibus vallium, et cavernis petrarum et in omnibus frutetis, et foraminibus lignisque nemorosis. Haec autem per metaphoram dicuntur, ut quia semel muscas et apes nominaverat, translationem servet in reliquis.
« In die illa radet Dominus in novacula conducta, in his qui trans flumen sunt in rege Assyriorum, caput et pilos pedum et barbam universam. » In novaculam mercede conductam, ipsum arbitrantur Syrum, quem in Jeremia (Jer. XXV) ob ultionem populi peccatoris etiam columbam suam 116.0763C| vocat. Ergo in ista novacula acutissima, et in his qui habitant trans flumen Euphraten, in rege videlicet Assyriorum, omnes capillos et pilos totius corporis a capite usque ad pedes, decoremque barbae, quod virilitatis indicium, est, radet Dominus de Judaea, ut nihil in illa forte, nihil pulchrum resideat, sed effeminatis hominibus, imo ignominiosis mulieribus comparentur.
« Et erit in die illa, nutriet homo vaccam boum et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum. Butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. Et erit in die illa, omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, et in spinas et vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc. Vepres enim et spinae 116.0763D| erunt in universa terra, et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium, et erit in pascuam bovis et conculcationem pecoris. » In die ergo illa, hoc est in illo tempore, cum fuerint omnes opes Judaeorum in Chaldaeam translatae, tanta erit solitudo terrae Judae, et tam incredibilis vastitas, ut nequaquam armenta boum habeant, neque greges ovium sicut prius habere consueverant, sed vix rarus habitator unam vaccam nutrire possit et duas oves, non ad arandum, sed ad cibum atque vestitum lactis et velleris. Propter inopiam frumenti, et omnium quae terra gignit ad comedendum, lacte et butyro et agresti melle vescentur. Quodque ait, prae ubertate 116.0764A| lactis comedent butyrum, hoc significat quod terra cultorum raritate fertilior sit, et magis apta pascuis. In illo tempore prae hominum paucitate, tanta erit vini inopia de desertis vineis, quae metu hostili nequaquam putabuntur, ut singulae vites singulis argenteis vix emantur. In vepres enim et in spinas, omnis terra redigetur, tantaque erit formido ubique saevientibus gladiis, ut absque arcu et sagittis nullus suum agrum invisere audeat; et derelictis campestribus locis ad montana confugiant, ibique locorum difficultate muniti, vix asperos montes manu fodiant, quia boves, aratra et vomeres non habebunt. Sic ergo ubi rarus cultor in montibus fuerit inventus, inde vitam miserabilem sustentabunt. Caetera autem patebunt pascuis, et absque ullo habitatore 116.0764B| a brutis animalibus calcabuntur.
CAPUT VIII.
« Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, accelera velociter, spolia, detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae. Et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, accelera, spolia, detrahe, festina praedari: quia antequam sciat puer vocare matrem suam et patrem suum, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. » Rursum sub alia figura partus describitur virginalis. Et dixit Dominus ad Prophetam ut nequaquam in 116.0764C| populo proferret novae nativitatis arcanum; sed scribat eam in isto grandi volumine quod nunc legimus, et quod sit mirabilius humanis verbis exprimi, stylo quo homines scribere consuerunt, Dei sacramenta comprehendat. Quid autem est illud quod scribitur humano stylo? Scilicet ut puer natus velociter spolia detrahat, et cito praedetur, hoc est, ne ultra patiatur regnum diaboli dominari, nec mittat angelos, nec prophetas, sed ad salvandas creaturas suas ipse descendat. Facit ergo Propheta quod jussum est, et adhibet sibi testes fideles, Uriam sacerdotem, qui legis doctor est, dicente Malachia: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus (Malach. II), » quia angelus Domini exercituum est, et Zachariam filium Barachiae, 116.0764D| quem prophetam fuisse non dubium est. Legimus (IV Reg. XVI) quod regnante Achaz sacerdos praefuit templo Domini, cui praecepit Achaz ut altare simile altari Damasci faceret; et Dierum liber (IV Reg. XVIII) narrat, quod Ezechias filius Achaz quaesierat Dominum in diebus Zachariae, eruditus in timore Dei. Exhibuit autem se Isaias dignum Spiritu sancto prophetali, et praebuit prophetissae, id est, Spiritui sancto, qui sermone Haebraeo vocatur genere feminino ruha, juxta illud quod scriptum est: « Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII). » Spiritu itaque sancto conceptus est Dominus Jesus, et licet humanus sermo nativitatis ejus nequeat explicare mysteria, tamen Gabriel ipsi virgini 116.0765A| loquitur quae concepit: « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. (Luc. I). » Antequam humanum corpus assumeret Deus, et juxta infantiam patrem vocaret Deum, et matrem suam Mariam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae per regem Assyriorum: ut necdum natus Dominus, populum suum domum David sola invocatione salvaret. Urias autem interpretatur lux Domini, Zacharias vero memoria Domini, et Barachias benedictio Domini. Quibus testibus Christi nativitas comprobatur. Ipse enim Dominus in Evangelio (Luc. XXIV) duobus euntibus Emmaus, incipiens a Mose et prophetis disseruit, quod de se omnia prophetassent. Juxta tropologiam, in anima 116.0765B| virginali, et nulla sorde maculata, de Spiritu sancto conceptus Dei sermo, velociter de adversariis potestatibus spolia detrahit, et sibi facit universa servire. Cumque ex parte nunc videat, et ex parte prophetet, priusquam possit esse perfectus, et merito vocare Deum patrem, et matrem suam coelestem Jerusalem, adhuc in infantia positus, vincet fortitudinem Damasci, doctrinam videlicet sapientiae saecularis: et auferet spolia Samariae, quibus Ecclesiam haeretici spoliaverunt, dicentes: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Jesse, praesente ipso rege Assyriorum diabolo qui eis non poterat auxiliari. Tales enim filios non solum Maria prophetissa virgo perpetua, sed et sanctae mulieres patriarchas generantes habuerunt. Sara, quae interpretatur 116.0765C| arcusa, id est, princeps, et Rebecca, quae in lingua nostra patientiam sonat.
« Et adjecit loqui Dominus ad me, dicens: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel. » Dixerat supra Propheta auferendam Damasci fortitudinem, et spolia Samariae in conspectu regis Assyriorum, et duos reges Assyrio pugnante capiendos: nunc 116.0765D| Deus loquitur ad prophetam charactere solito scripturarum, per translationem Siloe fontis Jerusalem et Assyrii fluminis violentissimi, quod omnem terram Israel suis mundet aquis, ingrediaturque ripas alvei, tantoque feratur impetu, ut postquam decem tribuum occupaverit terram, ad Judam perveniat et transiens ad collum usque pertingat: per quae vicinam captivitatem significat. Non enim tunc captus est Judas, sed cunctis duarum tribuum urbibus subjugatis sola remansit Jerusalem, quae incredibili Domini misericordia liberata est. Potentiam ergo Assyrii et innumerabilis ejus exercitus, quam sub aquarum inundatione descripserat: nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est ducibus et infinita 116.0766A| multitudine, operuit terram Emmanuel, hoc est, defendit eam Deus, ut non possederit eam Assyrius. Siloam autem fontem esse ad radices montis Sion, quo non jugibus aquis, sed incertis horis diebusque ebulliat, et per terram concavam et antra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dubitare non possumus, nos praesertim qui in hac habitamus provincia. Est enim sensus, quia populus decem tribuum magis voluit Rasin et filio Romeliae, id est Damasci et Samariae regibus esse subjectus, quam stirpi David quae in eo coepit regnare judicio, faciam (ait Dominus) eum nequaquam his regibus esse subjectum quos assumpsit, sed regi servire Assyrio: cujus potentia quia occupavit terram Samariae, inundationi fluminis comparatur. Et fit apostropha ad 116.0766B| Emmanuel, hoc est, ad praesentem Deum, quod in tantum se erexerit Assyrius ut etiam terram ipsius Emmanuelis, hoc est Judam, conatus sit possidere. Juxta anagogen omnis haereticus qui junxerit auxilio suo sapientiam saecularem, et Jerusalem, id est Ecclesiam voluerit impugnare, derelinquens aquas Siloe fontis qui interpretatur missus, et qui salit in vitam aeternam (Joan. IV), tradetur Assyriorum principi. Quem sensum magis in posterioribus lecturi sumus, cujus sit tradendus potestati: quia in profundum veniet peccatorum (Prov. XVIII). Tantae est enim arrogantiae ut ausus sit ostendere Salvatori universa regna terrae, et dicere: « Haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me (Matth. IV). » Conabitur quoque Judam, id est domum confessionis intrare: 116.0766C| et crebro per eos qui in Ecclesia negligentes sunt, usque ad collum veniet, credentes in Christo cupiens suffocare et extendere alas suas, implens universam regionem Emmanuelis: sed non poterit obtinere, quia habet Judas praesentem Deum.
« Congregamini, populi, et vincemini, et audite, universae procul terrae. Confortamini et vincemini, accingite vos et vincemini. Finite consilium et dissipabitur, loquimini verbum et non fiet, quia nobiscum Deus. » Duo ergo populi Samariae et Syriae, infirmos vos et debiles esse cognoscite, et Emmanuel praesente nihil posse contra Jerusalem urbem Domini: et hoc non solum vos qui vicini estis, sed procul terra cognoscat. Quamvis enim exercitum congregetis et accingatis vos ad praelium, et major 116.0766D| sit numerus obsidentium quam obsessorum: tamen non semel, sed iterum dicam vincemini, et quodcunque contra Jerusalem inieritis consilium, dissipabitur. Possumus namque et hoc testimonio contra gentes abuti in persecutionis tempore, quod quamvis fortes esse videantur in his qui lapsi sunt, tamen vincuntur in his qui pro Christo fuderint sanguinem: eo quod post bella pax reddatur Ecclesiis, et universa eorum consilia contra Emmanuelem dissipentur, quia nobiscum est Deus. Contradicentes quoque veritati utiliter audient, ut tandem ratione superentur, et nequaquam velint in mendacio vincere: quia quodcunque dixerint, nunquam perversitas ulla possit superare quod rectum est.
116.0767A| « Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus dicens: Ne dicatis, conjuratio. Omnia enim quaecunque loquitur populus iste, conjuratio est. Et pavorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam omnibus habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent et conterentur et irretientur et capientur. » Haec ad me locutus est Dominus, qui propter bona opera et gratiam quam per bona opera consecutus sum, forti manu erudivit me: et instituit ne ambularem in via populi hujus, et pari tenerer 116.0767B| errore: vel certe, fecit me recedere a via populi hujus pessima, et dixit mihi: Noli duorum regum timere conjurationem: sed hoc magis considera, quod omne quod loquatur hic populus adversum me, conjuratio sit. Tu autem propheta et hi qui tecum sunt, et dic: Ne timeatis insidias populi, sed Dominum timete, et ipse sit timor vester. « Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. I). » Qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis et in petram scandali (Luc. II), duabus scilicet domibus Judae et Jerusalem, praecipue autem in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem, in quo impinget plurimi et cadent et conterentur, peccatorumque suorum vinculis irretiti ducentur in captivitatem. De hoc loco et Apostolus 116.0767C| sumit testimonium, quod Christus Judaeis factus sit in scandalum, gentibus autem in stultitiam (I Cor. I). Et rursum: Israel sectando justitiam, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis (Rom. IX). Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est: « Ecce pono in Sion lapidem, lapidem offensionis et petram scandali. Et omnis qui crediderit in eum, non confundetur. » (Isa. XXVIII.) Ergo qui non receperunt Emmanuelem, sed factus est eis in lapidem offensionis et petram scandali, conterentur captivique ducentur.
« Liga testimonium, signa legem in discipulis meis; et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum. » Vox Domini loquentis ad prophetam. Quia (inquit) factus est Dominus 116.0767D| in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, et missum ad se Emmanuelem suscipere noluerunt: liga testimonium Veteris Testamenti, et trade illud discipulis meis qui Evangelium susceperunt: apostolis scilicet sive apostolicis viris. Vel certe lex et prophetia usque ad Joannem. Legitur apud eos, et clausa sunt apud eos atque signata: ut id quod legant non intelligant. Pro discipulis enim, juxta Hebraici sermonis ambiguitatem, possumus et doctrinas interpretari. Unde propheta respondit, quia Evangelio succedente lex apud Judaeos clausa est atque signata, et jubet eam nequaquam Judaeis, sed gentibus, assignari. Idcirco ego exspectabo Dominum Emmanuelem quem promittis esse venturum, qui 116.0768A| abscondit faciem suam a domo Jacob, hoc est, a Judaeis quia eum recipere noluerunt.
« Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signa atque portenta Israelis a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. » Praecepit mihi (ait) Dominus, ut ligarem testimonium in Judaeis, et legem discipulis ejus traderem atque signarem, qui abscondit faciem suam a domo Jacob: ideo praestolabor eum et exspectabo Dominum meum. Et non solum ego, sed et pueri mei quos mihi dedit Dominus, alii scilicet prophetae filii prophetarum: « qui non ex voluntate carnis et sanguinis, sed ex Deo nati sunt. » De quibus et Apostolus loquebatur: « Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Joan. I, Gal. IV). » Isti autem pueri, id est prophetae, 116.0768B| in signa dati sunt et in portenta Israeli, juxta illud quod in Ezechiele legimus: « Et erit Ezechiel in signum (Ezech. XXIV). » In Zacharia quoque sancti viri prophetarumque discipuli, viri portentorum signorumque appellantur: eo quod semper prophetae in signum praecesserint futurorum. Hoc interim juxta litteram. Caeterum beatus apostolus in Epistola quae ad Hebraeos scribitur docet (licet Latina consuetudo inter canonicas scripturas non recipiat hoc testimonium) ex persona debere intelligi Domini salvatoris: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Dominus Deus. Quia ergo pueri communicarunt sanguini et carni (Hebr. II), et ipse similiter particeps factus est earumdem passionum. Quomodo autem isti pueri in signum fuerint atque portentum sapientiae saeculi et 116.0768C| superbiae Judaeorum, idem apostolus docet, qui elegisse dicit Dominum Salvatorem stulta mundi et infirma, ut confunderet sapientes et fortia (I Cor. I). Unde et ad apostolos Salvator aiebat: « Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. » Puer autem efficitur novi evangelii praedicator, qui deponit veterem hominem qui corrumpitur desideriis seductionis, et induitur novo qui renovatur de die in diem, et juxta agnitionem imaginis creatoris (Eph. IV.) Habitare autem Dominum exercituum in monte Sion, idem apostolus scribit: « Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Hebr. XII). »
« Et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis, qui stridunt in incantionibus suis: Nunquid 116.0768D| non populus a Deo suo requirit pro vivis et mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Et si dixerint juxta verbum hoc, non eis erit matutina lux et transibit per eam: et corruet et esuriet. Et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo, et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo persequens: et non poterit avolare de angustia sua. » Sub persona Christi est dicendum: Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus. Etiam haec ipse loquitur ad apostolos et ad credentes ex gentibus, qui ejus Evangelium susceperunt. Si dixerint (inquit) patres vestri quos reliquistis, Quaerite ventriloquos, quos pythones intelligimus (nam et in Actibus apestolorum 116.0769A| [Act. XVI] ancillam legimus quae quaestum magnum praestabat dominis suis) et qui de terra loquuntur, qui in evocatione animarum magice facere pollicentur, et caetera maleficarum artium genera, hoc scire debetis, quod unaquaeque gens proprios consulat deos, et de vivorum salute mortuos sciscitetur: vobis autem in auxilium legem dedit Dominus, ut possitis dicere: Non est talis ethnicorum divinatio, qui cultores suos spe decipiunt, sicut nostra quae absque ullo munere profertur ex lege. Veniet autem super incredulos fames durissima, non panis et aquae fames sitisque, sed fames audiendi sermonem Dei (Amos VIII). Et cum esurietis contristabimini, et maledicetis principi vestro, et paternis traditionibus, hoc est, diabolo, antiquisque erroribus. Hoc autem 116.0769B| ad eos loquitur qui famem passi fuerint veritatis, et suspicient in coelum sursum et in terram deorsum: et erunt in angustia, in tenebris et in tribulatione, ut non videant usque ad tempus, donec et ipsi ad Deum convertant.
CAPUT IX.
« Primo tempore alleluiata est terra Zabulon, et terra Nephtalim, et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. » Primo tempore alleluiata esse dicitur onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum primum Salvator Evangelium praedicavit. Unde et in sexagesimo psalmo 116.0769C| dicitur: « Benedicite Domino de fontibus Israel. » Ibi Benjamin adolescentior, id est Paulus in mentis excessu, qui et alibi loquebatur: « Sive mente excedimus Deo (II Cor. V). » Princeps Zabulon, princeps Nephtalim, duces eorum. Qui in his tribubus fuere viculi, de quibus nostri apostoli duces fuerunt, et crediderunt juxta Symmacum velociter audientes a Domino: « Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV). » Illi vero statim et patrem reliquerunt et naviculam. Novissimo autem tempore aggravata est fides Judaeorum in errore plurimis manentibus. Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui Jordane interfluente efficitur, in cujus littore Capharnaum, et Tiberias, et Bethsaida, et Corozaim sitae sunt, in qua vel maxime regione 116.0769D| Dominus commoratus est: ita ut populus qui sedebat vel ambulabat in tenebris lucem videret, nequaquam parvam ut aliorum prophetarum, sed magnam ut ejus qui in Evangelio legitur: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII. » Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc esse puto, quod mors eorum est, qui cum operibus mortis ad inferos perrexerunt. « Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » Umbra autem mortis eorum, qui cum peccant necdum de vita ista egressi sunt, possunt enim si voluerint agere poenitentiam. Quia licet sancti apostoli gauderent de conversione gentium ad fidem Christi, tamen magnopere tenebantur pro Israelitico populo 116.0770A| qui praedicationem Domini contemptui habuerunt, de quorum prosapia ipsi originem duxerant, sicut dicit eximius doctorum: « Optarem et ego anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae (Rom. IX). »
« Laetabuntur coram te. » Apostropham facit propheta ad apostolos Christi dicens: O Domine Jesu, laetabuntur apostoli tui coram te, « sicut exsultant messores in segete. » Messem appellat gentes, messores autem populos, sicut ipse Dominus quodam loco dicit: « Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX, Luc. XVI), » et caetera.
« Sicut exsultant victores, dividentes spolia. » Spolia pluralis numerus est, facit in singulari hunc spolium vel hoc spolium. Victores appellat apostolos, qui vicerunt tentamenta carnis, et ipsum diabolum. 116.0770B| Spolia autem homines, qui captivi tenebantur ab illo. Ideo autem dicit victores apostolos, quia abstulerunt spolia sua diabolo, id est, genus humanum quod ipse captivaverat, et reddiderunt illud Deo.
« Jugum et virgam, » diaboli, id est, dominationem et potestatem. « Et sceptrum, » id est, imperium, quod per universum orbem tenebat: « superasti, » o Domine Emmanuel. Apostropha est ad Christum exactoris, id est, exigentis. Nam exactor proprie est, qui exigit vel cogit reddere tributa regia populos. Et diabolus exactor erat, qui cogebat universum orbem suam facere voluntatem. « Sicut in die Madian. » Legimus in libro Judicum, quod Madianitae tempore messis et vindemiae, veniebant in terram repromissionis et colligebant fructus terrae, et revertebantur. Sed cum 116.0770C| saepe hoc facerent, missus est angelus Domini ad Gedeon, dicens (Judic. VI): Salve, virorum fortissime. Et ille: Ubi sunt, inquit, signa et miracula, quae ostendit Dominus ad patres nostros, quando egressi sunt ex Aegypto in manu forti? Et dixit angelus: In ea fortitudine vade, et in trecentis viris liberabis Israel. Quod et fecit. Et eligens trecentos viros ex Israel, tali modo sicut in historia habetur, praecepit unicuique tenere in manu lagenam et intus lumen, et in altera tubam. Clangentibusque illis tubas, et lumen tenentibus jam confractis lagenis, conturbatus Madianitarum exercitus, et ipsi semetipsos interfecerunt. Potitique sunt victoria in die illa Judaei, sine effusione sanguinis suorum. Et hoc dicit propheta: Quia sicut illa victoria est sine fuso sanguine ex 116.0770D| Israelitarum populo, sic Deus omnipotens victoriam dedit suis electis, vicens diabolum et retrudens in infernum, sive multitudinem populorum in bellum concertantium.
« Quia omnis violenta praedatio cum tumultu. » De ipso diabolo loquitur. Et est sensus: Spolia, id est, humanum genus, quod diabolus depraedatus erat, cum venerit Jesus Salvator ejus, auferet ab illo cum vi et cum violentia: et mittet illum, vel includet cum tumultu, id est, cum magno sonitu in inferno: sicut dicit Psalmista (Psalm. IX), tam de reprobis quam de diabolo: Periit memoria eorum cum sonitu.
« Et vestimentum mixtum sanguine. » Quid per vestimentum nisi diabolum, qui plenus erat sanguine 116.0771A| hominum, perpetrans multa homicidia, in orbe? Possumus etiam per vestimentum omnes homicidas intelligere, quibus erat diabolus quasi vestimento circumdatus, et quorum manus plenae erant sanguine. Quod autem dicit, « in combustionem erit, et cibus ignis, » hoc est quia diabolus cum suis imitatoribus et sequacibus igni perpetuo traditus est in cibum, sicuti ligna traduntur foco.
« Parvulus enim natus est nobis. » Iste est parvulus Emmanuel, qui natus est ex virgine, et habitavit in nobis: qui secundum humanitatem parvus visus est, et secundum divinitatem super omnes est. « Et factus est principatus ejus. » Id est parvuli: « super humerum ejus. » Super humerum portavit suum principatum, quia crucem passionis suae ipse portavit, quando 116.0771B| ducebatur ad crucifigendum. Propter quod sicut ipse dixit: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Joan. XIX). » Et « Propter quod exaltavit illum Deus (Matth. XXVIII). » Id est, propter illud supplicium, « et dedit illi nomen quod est super omne nomen, » et reliqua. « Et vocabitur admirabilis, etc. » Haec verba sic sunt dividenda. Admirabilis est, quia Deus et homo est. « Consiliarius est, » quia sine illo consilium bonum non est: sicut dicit de eo angelus: « Erit magni consilii angelus (Luc. I). « Deus » est, quia ipse fecit omnia. « Fortis » est, quia absque illius solamine nemo fortis esse potest. « Pater futuri saeculi » est, quia ipse sine fine manebit. « Princeps pacis » quia ipse nos pacificavit cum angelis, et reddit Deo Patri.
« Multiplicabitur ejus imperium. » Quomodo multiplicabitur? 116.0771C| Quia per universum orbem per praedicationem apostolorum, nomen illius propalatum est, et quotidie nomen Christianitatis augmentatur. « Super solium David sedebit, » id est, in populo Judaeorum, vel etiam in cordibus illorum qui mites et mansueti humilesque fuerint, sicut David. « A modo, » id est, in saecula saeculorum. « Zelus Domini exercituum faciet hoc. » Zelus est odium et invidia. Est et zelus dilectio videlicet et amor, de quo hic dicitur. Zelus, id est amor Domini quo dilexerit populum suum, omne genus videlicet hominum faciet istud, id est, mittet Filium suum, et liberabit genus humanum de faucibus diaboli.
« Verbum misit Dominus in Jacob » vox prophetae. Jacob appellat in hoc loco tribum Juda, Israel autem reliquis tribus. Quid fuit istud verbum? Quantum ad 116.0771D| litteram pertinet, misit Dominus verbum in Jacob: quia complacuit ei, et constituit ut ex tribu Juda reges semper eligerentur super universum Israel, a tempore quo coepit regnare David mitissimus rex. Cecidit autem in Israel. Id est decem tribus, quia ipsi destruxerunt illud praeceptum quando projecerunt domum David, et elegerunt sibi regem Hieroboam de tribu Ephraim: a quo postea appellatae sunt Ephraim generaliter (III Reg. XII). Vel aliter: Verbum misit Dominus in Jacob, id est doctrinam Evangelicam in apostolos et in sanctos praedicatores, et cecidit, id est praevaricata est illa praedicatio sancti Evangelii ab haereticis. Vel aliter: Verbum misit Dominus in Jacob, id est in populo Judaeorum: sed 116.0772A| cecidit in Israel, id est, in populo gentili. Hoc est verbum, de quo dicit eximius Evangelista Joannes: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I). » Quando est missum Verbum istud in populo Jacob? Quando carnem assumpsit ex virgine. Tunc autem venit ad gentes: quando Judaei noluerunt recipere praedicationem Domini neque apostolorum, et dictum est apostolis a Domino: « Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII; Marc. XVI), » et caetera.
« Et sciet omnis populus Ephraim. » Ephraim appellat decem tribus: quae nimis superbae erant, propterea quia ipsi erant multo plures, quam Juda et Benjamin. Revera enim ita erant, quia ad comparationem decem parvus numerus est duo. Vel etiam propter hoc gloriabantur, quia illis conjuncti erant Rasin et 116.0772B| Syri. Et quid est quod sciet Ephraim? Hoc sciet quia Rasin et Syri, qui ei conjuncti fuerant, quandoque ab eo recedent: et pugnabunt contra eos, sicut in subsequentibus manifestat. Quid dicebant illae decem contra Judam et Benjamin?
« Lateres ceciderunt » et caetera. Quod significatur per lateres, hoc per sycomoros: videlicet fragiles et infirmi. Et quod per quadros lapides, hoc per cedros: fortissimi scilicet, et bellicosissimi homines. Sycomorus arbor est infructuosa et fatua, quam ficum sylvestrem dicunt. Cedrus imputribile lignum. Diximus superius, quia Rasin et decem tribus dixerunt: « Ascendamus ad Judam et evellamus eum ad nos, et ponamus in medio ejus filium Tabeel (Isa. 116.0772C| VII). » Et erecti in superbiam, dicebant despective de Juda et Benjamin: Lateres ceciderunt, id est imbecilles et infirmi ceciderunt ex Juda in manus hostium. Sed cum habuerimus ipsas duas tribus redactas in potestate nostra: « aedificabimus » vobis ex « quadris lapidibus » domum, id est, fortissimis et bellicosissimis principibus et pugnatoribus, constituemus vobis principatum et imperium. Et addebant: « Sycomoros succiderunt, » id est, fragiles et sine robore viros ex illis duabus tribubus interfecerunt hostes, qui pugnaverunt contra eos. Sed nos cum habuerimus illos qui remanserunt subjugatos, pro illis imbecillibus immutabimus ex nobis ipsis cedros, id est fortissimos principes: qui sicut cedrus quod imputribile lignum est nunquam deficit, et sicut lapis quadrus 116.0772D| qua parte inclinatus fuerit semper stabit: ita et illi inter omnia adversa fortiter permaneant stabiles. Quod autem non commemorant hostes qui illas duas tribus succiderunt, id est, interfecerunt, et in quorum manus illi ceciderunt, referendum est ad illa tempora quando Philistiim vel Rasin et Syri pugnaverunt contra eos, et multa millia ex eis occiderunt. « Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum. » Vox prophetae contra Rasin et Syros. Et elevabit, id est adducet, Dominus hostes Rasin, Sennacherib videlicet, super eum, id est, super Rasin, « et inimicos ejus Assyrios in tumultum vertet, » id est, in praelium contra eum. Et quare hoc? Quia debellavit Judam.
« Syriam ab oriente. » Vox Prophetae ad decem 116.0773A| tribus. Hoc est quod superius dixit: quia sciet omnis Ephraim. Quid sciet? Quia adducet Dominus Syriam ab oriente, quae ante erat ei conjuncta: « Et Philistiim ab occidente, » quia ab orientali plaga erant filii Israel, Syri et Philistiim ab occidentali. Quo tempore factum est hoc? Quando Sennacherib cepit Syros et Philistaeos, et pariter cum illis venit super decem tribus
« Ad percutientem se, » id est, ad Deum. « Incurvantem. » Incurvare est hoc quod est rectum in alteram partem flectere. « Et depravantem. » Aliqui codices habent refrenantem, sed falso scriptum est. Depravantem autem dicit, quia ille populus depravabat et corrumpebat legem Dei, et viam gressuum suorum.
116.0773B| « Et erunt qui beatificant populum istum praecipitati, et populus qui beatificatur praecipitabitur. » Vepres, id est, omnia mala illorum, consumentur super ipsos
« Vir fratri suo non parcet. » Hoc impletum est illo tempore, quando obsessi sunt a Romanis, quia tunc fratrem suum frater occidit.
« Et declinabit ad dexteram, » id est, a justitia, « et esuriet » malum. « Et comedet ad sinistram, » id est, incrassabitur malitia, « et non ei sufficiet. » Simul Manasses et Ephraim pugnabunt contra Judam. Manasses enim et Ephraim erant ad invicem commoti, et tamen ad Judam debellandum concordes erant.
CAPUT X.
116.0773C| « Vae qui condunt leges iniquas. » Vox prophetae ad scribas et Pharisaeos, qui traditiones suas superponebant legi Dei (Matth. XV, Marc. VII).
« Quid facietis in die visitationis vestrae? » Condolet propheta malitiis populi sui. Visitatio in hoc loco in malam partem ponitur: et vocat visitationem ultionem et vindictam, quam Deus ex illis exegit, vel sub Sennacherib, vel etiam sub Romanis. « Vae Assur. » Vox Dei ad Sennacherib et populum ejus, Vae, id est, interitus imminet tibi perditionis. Quare comminatur Deus Sennacherib? Quia licet permiserit ei debellare decem tribus, tamen non praecepit ei ut penitus contereret illos: sed flagellaret et conculcaret eos, sicut lutum platearum. Ille 116.0773D| autem, elatus in superbiam, putavit se hoc facere suis viribus et fortitudine: et non solum illas decem tribus captivas duxit, sed etiam maximam multitudinem eorum delevit. Virgam autem et baculum vocat illum, quia percussit et flagellavit per illum duodecim tribus.
« Nunquid non principes mei reges sunt? » Hoc ideo dicit Sennacherib, quia quando venit super decem tribus, multos reges adduxit secum quos ipse jam subjugaverat. « Nunquid non ut Carchamis, sic sunt sub mea potestate Chalamno, et Arphat, et Emat? » Vox prophetae ex persona Sennacherib. Taliter enim gloriabatur. Illa Carchamis et illae aliae civitates quas enumeravit. gentium civitates erant, 116.0774A| quas ipse jam ceperat. « Nunquid non ut Damascus, sic Samaria, » sub mea dominatione consistit. Damascus civitas est metropolis et regia, quam condidit servus Abraham Eliezer, super quam regnabat Rasin.
« Quomodo invenit manus mea? » id est, potestas mea, « regna idoli » Vox Sennacherib qualiter admirabatur de sua potentia. Et non est legendum affirmative, sed admirative et interrogative. Hoc autem quod sequitur, subauditione eget. Et est sensus: Sicut simulacra et regna, quae superius commemoravi, sub meo dominio redacta sunt: sic et simulacra Samariae et Jerusalem mea sunt. Pene sicut dixit, ita et implevit. Nam omnes civitates decem tribuum et Benjamin et Juda depraedatus est, praeter Jerusalem. 116.0774B| Ex Jerusalem etiam comprehendit inferiorem partem, quam tradidit ei Sobna scriba (IV Reg. XVIII).
« Nunquid non ut feci Samariae, sic faciam Jerusalem? » Non ita permisit ei Dominus in Jerusalem propter Ezechiam.
« Et erit, cum compleverit Dominus cuncta opera sua. » Vox prophetae. « Visitabo, » id est ulciscar et vindicabo me de illo « super fructum, » id est super opera ejus.
« Abstulit terminos populorum. » Ipse enim Sennacherib multa regna comprehendit, et conclusit sub uno termino, id est, sub una potestate. « Invenit quasi nidum manus mea. » Sicut destruitur nidus quo recedunt pulli, ab illo a quo invenitur, sic destruxit ille omnia regna. Et metaphorice 116.0774C| loquitur, et dicit. « Et sicut colliguntur ovaque derelicta sunt ab avibus. » Metaphoram servat. Sicuti per nidum regna, ita etiam per ova intelligere possumus habitatores regnorum. Quidam codices habent uvas, sed falso scriptum est. Quia enim primitus dixit de nido, sic post de ovis. Et vox est Sennacherib.
« Et non fuit, qui moveret pennam, » id est, qui auderet manum contra me erigere, « et ganniret. » Gannire proprie avium est, et posuit pro eo quod est mutire.
« Nunquid gloriabitur securis? » Vox prophetae de Sennacherib. Et est sensus: Sennacherib namque ultionem quam fecit super decem tribus, non Dei voluntati reputavit, sed suae fortitudini. Et dicitur ei 116.0774D| a propheta: Si securis, aut serra, vel virga, aut etiam baculusque lignum est, erigantur in superbiam et dicant: Hoc quod facimus, nostra virtute et sagacitate adimplemus. Sic dicebat Sennacherib. Sicut ea quae supra diximus nequeunt operari, et aliquid implere per se, si non fuerit qui in eis operetur: sic Sennacherib, hoc quod fecit non implesset, nisi Domino permittente propter peccata populi.
« Propterea mittet Dominus in pinguibus ejus tenuitatem. » Per pingues, debemus intelligere duces ac principes et fortes bellatores, quos attenuavit Dominus, quando misit angelum suum (sicut in subsequentibus videbimus) qui interfecit ex eis centum octoginta quinque millia (IV Reg. XIX).
116.0775A| « Et subtus gloria ejus succensa, ardebit quasi combustio ignis. » Dicit beatus Hieronymus quodam loco: Quia quando exercitus illius interfectus est, omnia corpora exusta sunt ab igne coelesti: vestimenta autem illaesa permanserunt. Et venientes Judaei accipiebant summitatem vestis, et excutiebant pulverem corporum, quae in pulvere redacta sunt. Propterea ergo dicit: gloria ejus accensa ardebit quasi combustio ignis: Et accensa ardebit subtus, id est, sub vestimentis. Gloriam autem appellat multitudinem exercitus. Quia multitudo populi gloria regis est (Prov. XIV).
« Et erit lumen Israel in igne. » Lumen appellat angelum, qui succendit illos. « Et sanctus ejus in flamma. » Lumen et sanctus unum est, qui fuit in 116.0775B| igne et flamma Assyriis, quos omnes combussit igne. Lumen autem, id est angelum, Israel dicit: quia unicuique genti a Deo legatus est angelus. Et dicunt Hebraei, quod Michael archangelus fuerit, cui commissa erat illa gens Israelitica, sicut in Daniele legimus. « Devorabitur spina ejus, » id est, gloria ejus et divitiae, « et vepres » etiam consumentur. Id est iniquitates, et peccata apprehendent eum.
« In una die. Gloria saltus ejus et carmeli ejus. » Gloriam appellat multitudinem populorum. Carmelus mons magnus est, habens multitudinem lignorum. Et est sensus: Exercitus tuus, qui tantus est, sicuti arbores in sylvis et in monte Carmeli, peribit et in corpore et in anima. « Et erit terrore profugus. » Cum surrexisset mane Sennacherib, et vidisset omnem 116.0775C| exercitum suum combustum igni: timore perterritus, fugit in terram suam. Et cum adoraret in templo Nesrach deum suum, filii sui interfecerunt eum (IV Reg. XIX).
« Et puer scribit eos, » id est, quorum ante adduxerat tantam multitudinem sicut arenam quae est in littore maris, et sicut arbores quae sunt in maximo saltu, a puero parvulo poterunt numerari. Quod ita factum est. Non remanserunt enim ex omni illa multitudine nisi decem viri qui pariter cum illo fuga lapsi sunt.
« Et erit in die illa. » Diem accipe pro tempore. « Non adjiciet residuum Israel. » Residuum Israel vocat illos qui remanserunt ex illis duabus tribubus, qui non sunt capti a Sennacherib. Omnes enim 116.0775D| civitates munitas Judae et Benjamin cepit, et partem etiam inferiorem de Hierusalem, tradente Sobna scriba prae timore. Quod autem dicit « qui fugerint Jacob: » ad hoc respicit, quia cum illae omnes civitates Judae depopularentur, omnes qui fugae praesidium capere potuerunt in Hierusalem ad Ezechiam fugerunt. Et quod dicit « non adjiciet inniti, » id est confidere, « super eo qui percutit eos: » sic est intelligendum (IV Reg. XVI, XVIII): Tempore illo quo Phacee et Rasin voluerunt venire, id est debellare duas tribus, misit rex Achaz duarum tribuum ad regem Aegypti, ut liberaret eum de manibus duorum regum dicens: » Servus tuus sum, tantummodo veni et aufer jugum Phacee et Rasin de collo meo. 116.0776A| Ipse autem non liberavit eos, sed Dominus propter servum suum David. Cum autem ille mortuus fuisset, filiusque ejus Ezechias regni gubernacula cepisset, omnia simulacra quae erant in Hierusalem confregit, populumque Dei quem pater ejus ad cultum gentium verterat, ipse ad Dei cultum revocavit. Nam per omnes angulos platearum, et super domos et in nemoribus et in lucis, ipse perfidus Achaz idola diversorum generum constituerat: quae filius ejus Ezechias omnia minutatim confregit, et in pulverem redegit. Hoc audiens Sennacherib, spiritu malignitatis succensus, postquam habuit Syros et Philistaeos, et decem tribus depraedationis onere captivatas venit ab Aegypto cum innumerabili multitudine, tendens iter ad Hierusalem in directum. Jam enim 116.0776B| altera vice vastaverat civitates Judae, praeter Hierusalem. Propterea dirigitur sermo propheticus ad duas tribus, quae antea spem posuerant super Aegyptios et Assyrios, qui eos saepe percutiebant: ut non ultra innitantur super eos, sed in Domino Deo Israel spem ponant. « In veritate, » non ficta, nec duplici corde, sed toto mentis affectu « reliquiae » quae remanserunt, et quas Dominus sabaoth liberavit.
« Convertentur ad illum. Si enim fuerit populus tuus Israel. » Hoc ad adventum Christi pertinet. Vox prophetae. O domus Israel, licet tanta multitudo sit in medio tui quasi arena maris: tamen ad comparationem illorum, quidquid in duritia cordis remanebit, adveniente Christo in carne, quasi reliquiae convertentur ex ipsis ad ipsum (Rom. IX, XI). 116.0776C| Quae fuerunt istae reliquiae? Apostoli, et alii qui ante ascensionem Domini crediderunt ex Judaeis. Et illi de quibus legitur in Actibus apostolorum: « Quia praedicante Petro crediderunt una die tria millia, altera die quinque millia (Act. II, IV). » « Consummatio, » id est perfectio sive completio « abbreviata inundabit, » id est inundare faciet « justitiam. » De adventu Domini continentur ista. Quomodo abbreviata est perfectio? Quia omnia quae in lege et prophetis de Domino praedicta erant per longa ante tempora, ipse in brevi tempore adimplevit, in tribus videlicet annis et semi. Et quomodo fecit inundare, id est abundare justitiam? Quia praedicatio apostolorum in omnem terram exivit, et in fines terrae verba eorum pervenerunt (Psal. XVIII). Quae 116.0776D| fuit ista justitia? Quia humanum genus, quod diabolus per fallaciam possidebat, ipse per passionis trophaeum a mortis vinculo liberavit.
« Consummationem, » id est perfectionem sive completionem, « et abbreviationem faciet Dominus in medio terrae, » sicuti jam diximus.
Vel etiam quod brevius possumus dicere, abbreviationem fecit Dominus: quando in tribus diebus omnia quae de sua passione et resurrectione vel liberatione humani generis praedicta erant, complevit (Luc. XXIV). In medio autem terrae dicit, quia Hierusalem ubi hoc mysterium salutare patratum est, umbilicus dicitur esse terrae (Ezech. XVI). Vel etiam abbreviationem fecit, quando omnem infinitam multitudinem Assyriorum 116.0777A| una nocte peremit, praeter decem viros. Vox Dei per prophetam.
« Propter hoc dicit Dominus, » ut non timeat Ezechias et populus ejus ab Assur, hoc est, a Sennacherib et populo ejus: quia ipse in brevi tempore et momento percutiet eos. Et licet in virga, hoc est in depraedatione civitatum eorum, percutiat eos, tamen nullatenus praevalebit omnes penitus delere, quia civitatem Hierusalem liberabo de manu ejus propter David servum meum, et Ezechiam famulum meum (IV Reg. XIX). Quod autem dicit: « Baculum suum levabit super te in via Aegypti, » sic est intelligendum: Postquam Sennacherib habuit decem tribus depraedatas, reversus est per civitates Judae et Benjamin quae erant in via Aegypti, quas omnes 116.0777B| subvertit. Vel etiam baculum suum, id est gladium suum, levabit super eos in via Aegypti, quia postquam semel habuit omnes civitates duarum tribuum comprehensas, et pars etiam civitatis Hierusalem tradita in manus Rapsacis principis illius a Sobna, scriba fuit (sicuti superius jam diximus) et reversus esset in Aegyptum: iterum cum rediret ad Hierusalem capiendam, omnes civitates illorum quae remanserant, quae erant in itinere ab Aegypto venientibus Hierusalem, ipse subvertit.
« Adhuc paululum » longo tempore postquam haec praedicta sunt, completa sunt. Sed omnia saecula aeternitati Dei comparata, brevia putabuntur. Omnia enim quae futura sunt, in praesentia Dei jam facta videntur.
116.0777C| Vox Dei ad Sennacherib et populum ejus: « Et consummabitur furor meus super scelus eorum, » id est super Aegyptios, et Assyrios, et Sennacherib.
« Et suscitabit super eum » hoc est, super Sennacherib « flagellum, » id est vindictam, « juxta plagam Madian in petra Oreb. » Vox prophetae contra Sennacherib: Jam superius diximus, qualiter Madianitae sine effusione sanguinis filiorum Israel perempti sunt (Judic. VI, VII). Ideo comparat occisionem Madianitarum interfectioni Assyriorum. Quia sicut illi sine cruore sanguinis Judaici populi necati sunt, ita et isti. « Et virgam suam super mare, » subaudis, levabit. Per virgam intellige fortitudinem. Et est sensus: Antequam super te veniat, ibit contra 116.0777D| Tharacam regem Aethiopiae, et transibit mare Rubrum, et levabit eamdem virgam super Aegyptum. Et tunc revertetur cum multo exercitu, veniens super Hierusalem.
« Et erit in die illa. » Diem accipe pro tempore. Vox Dei ad tribum Judam et Benjamin. In qua die vel in quo tempore ablata est dominatio Sennacherib de collo duarum tribuum? Quando exercitus illius ab angelo interemptus est. « Et computrescet, » id est deficiet « jugum, » hoc est, dominatio et servitus de humero tuo, o populus duarum tribuum, « a facie olei, » id est a praesentia misericordiae Dei. Per oleum namque misericordia notatur.
« Veniet in Aioth. » Vox prophetae. Haec est descriptio 116.0778A| viarum, per quae loca venerit Sennacherib ab Aegypto usque in Nob: ubi et populus ejus periit, sicut in subsequentibus videbimus. O popule meus, veniet Sennacherib ab Aegypto in Aioth, et non figet ibi tentoria, « sed transibit in Magron et commendabit in civitate magna vasa sua » et saginas, id est sarcinas.
« Transierunt cursim. » Sic loquitur propheta de futuro quasi de praeterito: quia transierunt cursim populi qui cum Sennacherib venerunt, et quia transierunt has civitates Judaeorum quas enumeravimus. Vel etiam civitatem magnam, ubi sarcinas suas commendaverunt, cito transierunt et pervenerunt in Gabaa. Et cum ibi pervenissent, dixerunt: « Gabaa erit sedes nostra. » Ibi enim habuit diversorium, 116.0778B| sicut dicit B. Hieronymus. Et territa est urbs vicina Rama. Quidam ita volunt distinguere, ut ita jungatur: Transierunt sedes Gabaae cito: et sit sedes pluralis numerus, et postea jungant nostra Rama obstupuit: sed non ita est. Dicit enim beatus Hieronymus, quia cum illi transissent velociter civitates magnas, et ibi commendassent saginas suas, pervenissentque ad Gabaam, habuerunt ibi diversorium, sicut jam diximus. Gabaath autem Saulis cum hoc audisset, fugit. Altera est enim Gabaa, et altera Gabaath. Gabaa autem Hebraeum nomen est, et ideo utrum dicamus. Gabaae sive Gabaa non discrepat, quia alterius linguae proprietatem tenet. Gabaath vero Saulis dicitur, quia Saulis quondam electi Domini fuit sedes regia ibi.
116.0778C| « Hoc Hinni voce tua, » id est eleva. Vox prophetae. Gallim et Laisa, atque Anathoti civitates Israeliticae erant, per quas illi transierunt.
« Migravit Medemena. » De loco suo ad alium. Medemena et Jabin, civitates sunt Judae.
« Adhuc dies est, ut in Nobe (civitate) stetur, » id est habitetur a Sennacherib. Nobe civitas terrae repromissionis est, de qua fuit Gesbi qui fuit de triginta principibus David, sicut in libro Paralipomenon (I Par. XXVII) legimus. Est autem non longe ab Hierusalem. Et quare dicit: adhuc dies est ut in Nobe stetur ab illo? quia quando Sennacherib illuc pervenit, parum erat adhuc diei.
« Agitabit » ergo « manum suam, » id est movebit, 116.0778D| minans multa mala Hierusalem; propterea autem « super montem Sion et collem Hierusalem, » quia Sion mons est et Hierusalem circa collem, id est circa vallem illius montis sita est. Quando vero Sennacherib exivit de Aegypto, prout citius quivit, acceleravit gressum, tendens iter ad Hierusalem ut supra dictum est.
Cum autem venisset in Nobe, tetendit ibi tentorium, volens diluculo occupare Hierusalem: et postquam illuc venit, non cessavit usque mediam noctem minari desolationem Hierusalem dicens: En ista sola civitas poterit liberari de manu mea? Non erit ita; sed sicut feci Samariae et regi ejus, sic faciam Hierusalem et regi ipsius Ezechiae. Sed postquam 116.0779A| ierunt dormitum, omnes percussi sunt ab angelo Domini.
« Ecce Dominator Dominus, confringet laguncuculam in terrore. » Vox prophetae de passione Domini. Laguncula, diminutivum nomen est a lagena. Laguncula autem, quae lutea est, significat corpus Dominicum, quod confractum est tempore passionis. In terrore autem dicit, quia monumenta aperta sunt, atque terraemotus factus est magnus, et caetera quae in passione ejus ostensa sunt. « Excelsi succisi sunt, » id est Judaei humiliati sunt, et a proprio solo succisi et projecti sunt.
« Et subvertentur condensa. » Id est densitates « saltuum ferro. » Saltum appellat Hierusalem, propter multitudinem populorum quae succisa est ferro Romanorum. 116.0779B| « Et Libanus cum excelsis cadet, » id est, Hierusalem cum sacerdotibus et principibus suis. Per Libanum debemus intelligere templum vel civitatem, sicut dicitur per prophetam: Aperi, Libane, portas tuas, et devoret ignis cedros tuas.
CAPUT XI.
« Egredietur virga de radice Jesse. » Vox prophetae de nativitate Domini. Prophetae non servant ordinem historiae. Superius enim dixit de passione Domini: nunc vero loquitur de nativitate illius. Virga de radice Jesse egressa est, quia virgo Maria ex propagine David orta est. « Flos de radice ejus ascendet, » id est de semine Jesse patris David Christus natus est, flos virtutum, et corona angelorum, 116.0779C| et sertum etiam hominum electorum.
« Et requiescet super eum, » id est super Christum « spiritus Domini. » Hoc impletum est, quando baptizatus est a Joanne in Jordane. Requievit Spiritus sanctus super eum in specie columbae, et vox Patris audita est (Luc. III). Attamen non est intelligendum quod ab illo solummodo tempore coeperit habitare Spiritus sanctus in Domino Jesu Christo, qui secundum divinitatem ante omnia saecula aequaliter cum Patre possedit ipsum Spiritum sanctum; sed sicuti ex tempore conceptionis secundum humanitatem, tanta est gratia collata ei Mediatori Dei et hominum homini Jesu Christo, ut verus esset Deus et verus homo: ita et secundum quod homo fuit, Spiritus sanctus super illum requievit, quando operatione 116.0779D| ejusdem Spiritus sancti in utero virginis carnem nostrae fragilitatis assumpsit (Luc. I).
Haec vero septem dona Spiritus sancti, quae hic commemorantur, in Christo requiescunt, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. I et II).
« Non secundum visionem oculorum judicabit. » Id est non attendet personam hominis, quia de eo scriptum est: « Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum acceptus est illi (Act. X). »
« Arguet in aequitate pro mansuetis terrae. » Tunc ncrepavit Dominus reprehensores humilium, cum discipuli ejus ambulantes per sata evellebant 116.0780A| spicas, et confricabant manibus, et manducabant (Matth. XII; Marc. VIII; Luc. VI). Nam cum vidissent hoc quidam, reprehenderunt apostolos. Sed quid fecit Dominus? redarguit apostolorum contradictores, et dixit illis: « Ite et discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium (Matth. IV; Ose. VI). » « Et percutiet terram virga oris sui. » Terram posuit pro habitatoribus terrae; virgam pro doctrina evangelica. Quando percussit illos virga, id est doctrina evangelica? Cum per praedicationem apostolorum principis Petri, post ascensionem illius crediderunt uno die tria millia, altera die quinque millia, et deinceps multa millia: dicentes qui crediderant audita ejus praedicatione: « Quid faciemus, viri fratres? » Et Petrus ad illos: « Poenitemini et convertimini, ut deleantur 116.0780B| vestra peccata. » Similiter per praedicationem apostolorum corda populorum percussit: quando relinquentes proprias voluntates, baptizabantur in nomine Jesu. Potest et per virgam sententia divini examinis intelligi. Veniens Dominus in carne, primum coepit praedicare poenitentiam dicens: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). » Et postmodum subintulit: « Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII). » Hac sententia, isti judicis advenientis terrenorum hominum corda, relinquentes pristina vitia, coeperunt ad baptismum illius confluere, de quibus discipuli Joannis invidentes Christo, dixerunt magistro suo: « Rabbi, ecce plures veniunt ad Jesum quem tu baptizasti, 116.0780C| quam ad te (Joan. III). » « Et spiritu labiorum suorum interficiet impium. » Id est Antichristum, sicut dicit egregius praedicator: « Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II). » Et licet a Michaele prosternatur, sicut quidam dicunt, Domini tamen nutu illud adimplebitur.
« Et erit justitia cingulum lumborum ejus. » Quis vidit unquam cingulum de justitia, aut cinctorium de fide? Per justitiam et fidem, debemus intelligere sanctos, qui per fidem et justitiam operando bona, Domino cohaerent sicut vestimenta. Unde ex persona Patris loquitur Isaias alio in loco de Filio: Vivo ego, quia his omnibus velut vestimento vestieris.
« Habitabit lupus cum agno. » Haec juxta historiam carent sensu. Allegorice autem, per lupum 116.0780D| possumus intelligere saevum et infidelem hominem; agnus vero humili, et mansueto, fidelique assimilatur. Lupus ergo cum agno habitavit post adventum Domini, Paulus crudelis persecutor cum Anania mansueto, vel cum Petro. Sic et de multis accipiendum, qui de duritia incredulitatis ad fidem Domini venerunt. Pardus significat hominem multiplicibus criminibus et erroribus maculatum, honoribus tamen istius saeculi pollentem.
Haedus comparatur humili peccatori. « Pardus ergo cum haedo habitavit, » id est, superbus peccator cum humili peccatore infra sanctam Ecclesiam manebit, non despiciens illum, licet terrenis lucris polleat: quia verecundabitur de suis malis. Haedus 116.0781A| autem non ideo comparatur mansueto quod in sinistris sit: sed quia mortificat semetipsum Domino (Col. III). Per vitulum et ovem, similiter humiles et innocentes, qui se mortificant cum vitiis et concupiscentiis. Per leonem autem aliquem principem istius saeculi possumus intelligere, qui pariter cum innocentibus in Ecclesia moratur. Similiter per vitulum et ursum intelligendum est.
« Leo quasi bos comedet paleas. » Per leonem, rex, sive aliquis (ut dictum est) princeps intelligitur; per bovem autem, quilibet simplex. Leo ergo quasi bos comedit paleas, simplicem videlicet intellectum: quia principes istius saeculi litterali superficie et historia contenti sunt, sicut et simplices quique.
« Et delectabitur infans. » Infantem hic possumus 116.0781B| intelligere Dominum Jesum Christum, propter innocentiam; vel Petrum, aut alios apostolos, et clarissimos sanctos: qui malitia parvuli fuerunt, sensu autem perfecti (I Cor. XIV); quibus dedit Dominus potestatem ejicere daemones de obsessis corporibus. (Matth. X; Marc. VI; Luc. IX et X). Aspis diabolum significat, qui in cavernis et foraminibus, id est in cordibus perversorum « hominum habitat. » Ab ubere, autem dicit separatum, id est a carnalibus desideriis retractum. « Et qui fuerit ablactatus, mittet manum suam in cavernam reguli. » Regulus est serpens, rex omnium serpentium, qui suo flatu vel visu non solum bestias, sed etiam aves per aera volantes necat, et significat diabolum. Ablactatus, dicitur a lacte separatus. Sancti ergo qui ab ubere, hoc est 116.0781C| a carnalibus desideriis abstracti sunt, et qui ablactati sunt, id est a lacte separati, quia jam solidum cibum percipiunt (Hebr. V), id est jam perfecti sunt in fide et operatione: illi delectantur mittere manum suam, hoc est operationem suae praedicationis, in foramine aspidis et in caverna reguli, id est in cordibus perfidorum, et extrahere inde serpentem, qui vocatur diabolus.
« Non nocebunt » ipsi serpentes « in monte sancto meo, » id est in Ecclesia mea. Vox Domini est: Et quare non nocebunt? Propheta manifestat: « quia repleta est terra doctrina » evangelica. In fines enim orbis terrae, sonus praedicationis exivit (Psal. XVIII). Et quomodo repleta est? « Sicut aquae maris operientes » fundum sui. Aliqui codices habent aperientes: 116.0781D| sed falso scriptum est. Discrepat enim a sensu. sed falso scriptum est. Discrepat enim a sensu. Sicut ergo aquae operientes profundum maris: sic omnis terra scientia Dei plena est.
« Et erit in die illa: Adjiciet Dominus secundo. » Vox prophetae de Judaeis qui in Dominum crediderunt. Dies accipiendus est pro tempore. In quo tempore erit istud? quando « sepulcrum Domini fuerit gloriosum: » hoc est post resurrectionem ascensionemque ejus. Quare dicit secundo? quia ipse ante passionem suam primum praedicavit, dicens: « Poenitentiam agite (Matth. IV). » Post resurrectionem suam et ascensionem, secundo adjecit « manum, » id est praedicationem per apostolos, docens illos fructus dignos poenitentiae facere (Luc. III). « Residuum » 116.0782A| autem dicit reliquias duarum tribuum, quas reliquerant illi populi qui enumerantur, et non interfecerant eos: sed per omnes plagas mundi illos exsules fecerant. Vel etiam secundo adjiciet manum suam in die judicii: quando, praedicante Elia et Enoch, omnis Israel qui inventus fuerit salvabitur.
« Et levabit signum » victoriae, hoc est signum crucis « in nationes » per praedicationem apostolorum, ut sciant omnes gentes per quod sunt redempti devicto diabolo. « Et congregabit profugos Israel, » id est illos qui ex tribubus dispersi sunt per diversa regna. « Et dispersos Juda colliget, » hoc est ex tribu Juda et Benjamin. Hoc ad illud pertinet, quando apostoli, die Pentecostes linguis igneis inflammati, coeperunt variis loquelis loqui (Act. II). Tradunt 116.0782B| enim historiae, quia ex omnibus locis ubi Judaei antea dispersi fuerant, in illa festivitate aliqui illorum redissent ad proprium solum: sicut Lucas in Actibus apostolorum dicit: Erant autem in Hierusalem habitantes Judaei viri religiosi, ex omni natione quae sub coelo est. Ex quibus crediderunt una die (ut dictum est jam superius), praedicante Petro, tria millia, altera die quinque millia (Act. II, 4), et deinceps multa millia.
« Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt. » Quando Isaias hoc praedicabat, contrariae inter se decem tribus Juda ac Benjamin erant. Temporibus autem apostolorum, illi qui crediderant tam ex Juda quam ex Benjamin, non pugnabant inter se sicuti prius, his qui conjuncti erant in unitate 116.0782C| fidei et dilectionis.
« Et volabunt in humeros Philistiim per mare. » Qui erunt isti qui volabunt? Apostoli, de quibus alibi scriptum est: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Volare autem dicuntur, propter celerem cursum: quia apostoli per mare magnum navigio transierunt ad insulas Philistinorum: sicut beatus Paulus apostolus, qui Rhodum insulam et Pamphiliam verbum vitae docuit (Act. XXVII). Propterea autem dicuntur volare super humeros Philistinorum, quia sicut avis evolat supra ramum subito, ita apostoli, inspirante Domino adierunt illos, et similiter praedati sunt filios Orientis sua praedicatione. « Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, » subaudis sequentur. Idumaei namque et Moabitae praecepto 116.0782D| evangelico se supposuerunt, credentes in Christum Filium Dei. Et filii Ammon: » similiter « obedientes » fuerunt doctrinae illorum.
« Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti. » Quemadmodum Idumaei et Moabitae, et Ammonitae obedientes exstiterunt praeceptis evangelicis per praedicationem apostolorum: sic ipse Dominus desolabit per semetipsum linguam maris Aegypti. Mare Aegypti appellatur propter multitudinem populorum. Et notandum, quia mare non habet linguam, sed metaphorice loquitur. Linguam ergo maris, id est populum Aegypti desolavit Dominus, quando illos qui ante soliti erant labiis suis laudare et adorare idola manufacta, immutavit per praedicationem 116.0783A| apostolorum, ut possent et scirent laudare Creatorem suum et liberatorem. Gens enim Aegyptorum plus omnibus gentibus dedita fuit idololatriae et vanissimae superstitioni daemonum: in tantum ut accipitrem, et canem, et asinum, pro deo colerent. Tunc vero mutavit Dominus linguam ejus, quando destruxit simulacra quae ante adorabat et laudabat, et coepit confiteri Creatori suo iniquitatem suam, conversa ad poenitentiam. « Et levabit Dominus manum suam super flumen, » hoc est super regnum Aegypti, « in fortitudine spiritus sui, » id est in fortitudine Romanorum. « Et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. » Quando Isaias hoc praedicabat, nondum erat Nilus magnus fluvius divisus. Alexander vero Macedo divisit illum postea 116.0783B| in septem rivos. Regnante autem Caesare Augusto, quando flos de radice Jesse exortus est, et in urbe Romana prima facta est descriptio (Luc. II): potentissimum regnum Aegyptiorum quod multis annis solidum manserat, in morte Cleopatrae destructum est: et divisa est omnis Aegyptus in septem rivos, hoc est in septem principes, quae antea sub unius hominis regimine constabat. Nilus etiam fluvius aquarum multarum, qui antequam ab Alexandro divideretur intransmeabilis erat, dum Romani ipsos rivos amplificassent, in tantum exsiccatus est decurrens per humillimas valles, ut siccis pedibus transiretur. Ideo autem dicitur maxime in septem rivis esse percussum illud regnum, quia septem principes pro uno habens, gloria potentiae ejus minorata est. 116.0783C| Nam alium regem habebat Libya, alium Pentapolis, alium Alexandria, atque alium Thebaïs. Propterea vero sub metaphora Nilus fluvius divisus est in partes, et caesus in rivos: ut apostoli calceati, hoc est sine impedimento, verbum Evangelii praedicantes, possent discurrere libere, et ad ultimos populos Aegypti pervenire.
« Et erit via » per Aegyptum « residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israeli in die qua ascendit de terra Aegypti. » Ante nativitatem Domini, non erat licitum populum aliquem de gente in gentem transire; post passionem vero illius, libitum habuit qui voluit de regione in regionem ire. Dicit vero Dominus de apostolis, et primitiva Ecclesia, et de Judaeis qui in eum crediderunt, a quibus 116.0783D| disseminatum est Evangelium per quatuor climata mundi: Quod sicut Israel nullo resistente transiit mare Rubrum, sic illi non solum per Aegyptum, verum etiam per fines terrarum (Psal. XVIII), sine aliquoobstaculo transituri essent.
CAPUT XII.
« Et dices in die illa. » Loquitur propheta ad coetum credentium, ut confiteatur Domino in illa die, hoc est in illo tempore, cum dispersa fuerit Aegyptus in septem principes, et mutata lingua ejus ad laudandum Deum. Et sicut cantavit canticum Domino, quando egressus est ex ergastulo Aegyptiorum transito mari, dicens: Cantemus Domino, gloriose 116.0784A| enim magnificatus est: sic pangat iterum cum solutum fuerit imperium illorum, et Dominus coeperit regnare super illos: psallens cum laetitia et exsultatione, dicens: « Confiteor tibi, Domine, » hoc est glorificabo te et magnificabo, « quoniam iram merui, sed furor tuus in misericordiam versus est, et consolatus es me, » id est suscepisti me et redemisti de manu mortis et calamitatis.
« Ecce Deus salvator meus. » Jesus Hebraice, Latine Salvator interpretatur. Et quare Salvator? quia « Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » Ecce Deus meus, Jesus meus jam venit, jam me suo sanguine pretioso redemit, jam gladium versatilem qui erat ante paradisum (Gen. III) extulit: confringens portas aereas barathri: 116.0784B| jam aperuit mihi januam coelestis regni, ideoque « fiducialiter agam » in mandatis ejus, « et non timebo, » quoniam non sunt timenda. Non ponam amplius in idolis spem meam, sed in Domino Deo meo, qui est « fortitudo » et protectio « mea » contra omnia adversa, « et » qui « factus est mihi in salutem » refugii et in liberatorem inimici.
« Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. » Alloquitur propheta credentes ex Judaeis, et praedicit eis salutifera. Quem superius appellavit Emmanuel, et Spolia detrahet: ne videretur alter esse quam Gabriel archangelus nuntiavit Virgini dicens: « Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I): » nunc Salvatorem vocat, et de ejus fonte, hoc est doctrina evangelica, praedicat aquas hauriendas. Non 116.0784C| de aquis fluminis Aegypti quae percussae sunt, sed de fonte Jesu. Hoc enim nomine, Hebraeorum lingua Salvator exprimitur. Istae sunt aquae quas ipse credentibus in Evangelio promittit dare, dicens: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat: et de ventre ejus fluent aquae vivae. » Et ipse Evangelista exponit unde dixerit: Hoc autem, inquiens, dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes (Joan. VII). Fontes Jesu sunt doctrina evangelica et mysteria tam Veteris Testamenti quam Novi, quae si bene intellexerimus et opere adimpleverimus: aquas, hoc est dona sancti Spiritus, ex eis hauriemus.
« Et dicetis in illa die, » hoc est in illo tempore, cum ex fontibus Salvatoris donum et gratiam sancti Spiritus acceperitis:
116.0784D| « Confitemini Domino, » omnes credentes in eum: « et invocate nomen ejus, » ut quia Jesus vocatur, salvet et protegat vos: « notas facite in populis adinventiones ejus: » hoc est, doctrinam evangelicam et praecepta quae docuit; et « mementote quoniam solus excelsus est » cui cantandum sit.
« Magnifice fecit Dominus, » quoniam sua morte simpla duplam nostram destruxit, resurgens a mortuis et ascendens ad superos: et quando carnem nostrae fragilitatis, quam assumpsit in utero virginis, transvexit ad coelos (Matth. XXVIII).
« Annuntiate hoc in universa terra: » quod ipse qui nos creavit, ipse nos reparavit: et devicto mortis auctore, aditum regni coelestis credentibus aperuit. 116.0785A| Alloquitur propheta apostolos et reliquos credentes, tam ex Judaeis quam ex gentibus, ut soli confiteantur Domino, et, derelictis idolis, invocent nomen ejus, et cuncta opera ejus praedicent infidelibus et incredulis, quatenus et ipsi convertantur ad fidem Christi, et in omni orbe mirabilia et magnalia ejus praedicent, et qualiter sua miseratione nos redemit, cum perditi essemus.
« Exsulta et lauda, habitatio Sion: quia magnus in medio tui sanctus Israel. » Hortatur propheta Ecclesiam primitivam, et dicit: O Sion, habitatio Dei, exsulta, et lauda Deum tuum: quoniam qui tuus solummodo ante videbatur esse Deus, et claudebatur modicis angulis Judaeae terrae, nunc per universum orbem scientia illius praedicatur. et regnat in gentibus, et ipsum adorant nationes populorum. Verumtamen 116.0785B| secundo, hoc est ante diem judicii, adjiciet manum suam, et congregabit profugos Israel, et electos Juda colliget: « Quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI), » et hauriet aquas de fonte Salvatoris. Potest etiam et hoc referri ad Ecclesiam de gentibus. Sion quippe, quae interpretatur speculum sive speculatio, sanctam Ecclesiam significat. Et merito. Praedicatores enim sancti et fideles intra Ecclesiam degentes, qui in terrenis nil ambiunt, sed toto desiderio mentis coelestia appetunt, speculantes actus suos et opera, ne forte a diabolo subito seducantur: procul dubio a contemplatione Dei in die judicii non erunt immunes, sed videbunt eum sicuti est (I Joan. III).
CAPUT XIII. 116.0785C|
« Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. » In libris propheticis ubicunque onus legimus, ea quae sequuntur plena sunt suppliciorum, et miseriarum, ac pondere tribulationis. Et quod dicit onus Babylonis, tale est ac si diceret: Pondus miseriarum Babylonis est hoc quod hic praedicatur. Babylon civitas fuit Chaldaeorum metropolis et potentissima, tantaeque magnitudinis (sicut Herodotus narrat et multi alii historiographi Graecorum) ita ut ab angulo in angulum extenderetur per quadrum sedecim millia passuum, id est simul sexaginta quatuor, qui faciunt leucas quadraginta duas, et duas partes unius. Aedificata est quoque regina quae dicta est Semiramis. In 116.0785D| cujus medio est arx, sive capitolium, turris scilicet, quam aedificaverunt filii Adam post diluvium, antequam dividerentur per universum orbem: quae dicitur tenere in altitudinem tria millia passuum, id est leucas duas, paulatim de lato in angustum coarctatas, ut pondus imminens facilius a lateribus sustentetur. Et quia ibi confusum est labium universae terrae, vocatur Hebraice Babel, Graece Babylon (Gen. XI). Cujus rex potentissimus Nabuchodonosor inter caeteras nationes, etiam Judaeam devastavit. Idcirco Spiritus sanctus in consolationem Israelitici populi destructionem ejus, quae facta est a Medis et Persis cum ducibus Dario et Cyro, longe ante per Isaiam praedicit. Vidit autem Isaias ista non oculis 116.0786A| corporis, sed oculis mentis, Spiritu sancto revelante.
« Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem. » Montem dicit Babylonem, non quod in monte sit posita, sed propter superbiae tumorem. Caliginosum autem, propter tristitiam et fletum captivorum, et illorum afflictionem quos redegerant ibidem habitantes in servos et ancillas. Vel propter maximum incendium quod praemonstravit, quando succensa est a Medis et Persis. Alloquitur propheta angelicas potestates, vel conprophetas suos: ut praedicent desolationem Babylonis inquiens: Super montem caliginosum levate signum victoriae angelicae potestates, vel conprophetae mei « exaltate vocem, » id est, praedicate a Medis et Persis destructionem Babylonis. « Levate manum » quasi ad victoriam, 116.0786B| et ingredientur portas Babylonis duces Medorum et Persarum, Darius et Cyrus.
« Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. » Sanctificatos suos et fortes appellat Medos et Persas: non quod sancti essent, sed quia Dei praecepto parentes ejus voluntatem compleverunt. Comparatione illorum qui Dei jussis non obtemperabant, sancti erant. Ego, inquit, mandavi sanctificatis meis Medis et Persis, ut venirent contra Babylonem: et vocavi fortes meos supra memoratos in ira, sive in vindicta mea. Tunc vocavit eos et mandavit ut venirent, quando inspiravit illis in corde. In hoc vero quod subjungit, exsultantes in gloria mea, ostendit eos non propria virtute hoc fecisse, sed Dei auxilio et 116.0786C| fortitudine fretos tam sublime regnum evertere potuisse.
« Vox multitudinis, quasi populorum in montibus frequentium. » Impetum Medorum et Persarum describit, qui cum multis auxiliis populorum ad subvertendam Babylonem venerunt. Vox multitudinis populorum in montibus Babylonis, quasi populorum frequentium, id est multorum. « Vox sonitus regum, » subaudis Darii et Cyri, et aliorum qui cum ipsis erant « gentium congregatarum, » quae a Dario et Cyro congregatae sunt adversus Babylonem.
« Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. » Dominus, subaudis veniet et vasa furoris ejus, Darius videlicet et Cyrus ministri vindictae illius, ut disperdat omnem terram Babylonis.
116.0786D| « Ululate, quia prope est dies Domini. » Fit apostropha ad Chaldaeos, ut ventura mala deplorent: Ululate (inquit), quia prope est dies Domini, id est dies vindictae illius, et destructionis Babylonis. « Quasi vastitas a Domino veniet, » id est in solitudinem redigetur.
« Propter hoc, » subaudis, quia Dominus veniet cum Medis et Persis, « omnes manus fortium » Chaldaeorum « dissolventur » a pavore « et omne cor hominis tabescet, » sive deficiet.
« Et conteretur. Torsiones » subaudis ventris « et dolores » membrorum « tenebunt » Chaldaeos: « quasi parturiens, dolebunt. Unusquisque ad proximum suum stupebit, » id est mirabuntur propter miseriam suam, 116.0787A| et calamitatem, et in amentiam vertentur: ita ut nullus alium voleat consolari super miseria illius: « facies combustae » sive marcidus « vultus eorum » prae nimio dolore; vel, quia multi incendio combusti sunt.
« Ecce dies Domini veniet, crudelis et indignationis » sive vindictae « plenus, et irae furorisque, ad ponendam terram, » subaudis Babylonis « in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. » Diem Domini crudelem, in hoc loco debemus intelligere captivitatis diem, vel etiam diem judicii generalem: non quod crudelis sit merito sui qui crudeles cruciat, vel in quo crudeles cruciantur: sed quod crudelis videatur afflictionem patientibus.
« Quoniam stellae coeli, et splendor earum non expandent 116.0787B| lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. » Afflictis et in tribulatione positis cuncta obtenebrari videntur; vel, per solem regem Balthasar, per lunam reginam, per stellas possumus intelligere principes, qui omnes in morte obtenebrati sunt, advenientibus Medis et Persis. Possumus et hoc referre ad diem extremi examinis, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur, comparatione majoris luminis Christi.
« Et visitabo super orbis mala, » propter magnitudinem regni et ingentis populi multitudinem, Babylon orbis appellatur: sed minatur ei quod visitanda sit, non in bonum sed in malum sui, ut ubi fuerat prius innumerabilis turba populorum, ibi sit vastitas et desolatio hominum.
116.0787C| « Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. » Quidquid raro invenitur pretiosum est. Unde hic dicitur, quia, post destructionem Babylonis et interfectionem populi ejus, pretiosior erit vir auro, id est rarior invenietur vir Babylonius quam aurum. Et homo Babylonius similiter rarior invenietur obrizo, hoc est rubro auro. Tale quid legitur in libro Regum (I Reg. III): Sermo Domini erat pretiosus, id est raro inveniebatur. Similiter potest referri ad diem judicii, quando visitabit Dominus super mala totius mundi, et faciet quiescere superbiam daemonum et infidelium hominum: et pauci invenientur electi, propter persecutionem Antichristi.
« Super hoc coelum turbabo: » id est super thronum 116.0787D| Babylonis, « et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris ejus. » Sicut supra diximus de stellarum obumbratione, quod afflictis omnia obumbrari videntur: ita potest et istud intelligi, ut tantus terror invaserit eos advenientibus Medis et Persis, ut non solum homines, sed etiam elementa viderentur contra eos insurgere. Potest et ita intelligi, ut, imminente subversione Babylonis, coelum tonitruo sit permotum, terraque concussa sit funditus. Potest et ad diem judicii non incongrue referri.
« Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et « non erit qui congreget. » Advenientibus Medis et Persis, fugient omnes bellatores Babylonis a facie 116.0788A| eorum sicut damula fugit a rugitu leonis, cui non audet resistere, neque valet se liberare. Et sicut ovis ab ululatu luporum, non habens defensorem, neque congregantem: « unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. » Universi auxiliatores Babylonis, qui de diversis partibus venerint quibus prius defendebatur, postquam capti fuerint, revertentur ad propria, qui potuerint gladium evadere hostium; vel universi populi qui tenebantur in Babylone captivi et servi, interfectis dominis a quibus prius dominabantur, ad propria revertentur.
« Omnis qui inventus fuerit, » in ea « occidetur: et omnis qui supervenerit, » subauditur ferre auxilium Chaldaeis, « cadet in gladio hostium. » Qui non fugerit 116.0788B| et resistere voluerit, mucrone punietur; qui vero ad hoc venerit ut resistere velit, similiter gladic punietur.
« Infantes eorum, » id est Babyloniorum, « allident » sive percutient in oculis eorum. De hoc Psalmista longe ante praedixit: « Beatus qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI). » « Diripientur domus » id est familiae et divitiae « eorum, et uxores eorum violabuntur » ab hostibus in oculis eorum. Immanissima victorum saevitia, ut nec innoxiae parcatur aetati, ut cunctae domorum diripiantur opes, et in conspectu maritali uxorum violetur pudicitia.
« Ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum 116.0788C| non quaerunt » usque « et super filios non parcet oculus eorum. » Hic ostendit de quibus gentibus superius dixerat: et non propriis viribus, sed Dei auxilio tam sublimis regni potentiam subvertisse, a quo suscitati sunt contra Chaldaeos. Siquidem subjecti erant Chaldaeis, ideoque nullo modo talia agerent nisi Deo volente. Pariterque describit tantam esse saevitiam Medorum atque Persarum, ut ardore sanguinis effundendi, aurum et argentum pro nihilo deputent, ac sagittis suis lactantes infantulos transverberent.
« Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, » id est quae quondam fuit gloriosa in regnis, « inclyta in superbia Chaldaeorum, » id est in qua gloriabantur et superbiebant Chaldaei, erit destructa et subversa in 116.0788D| desolatione, « sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham. »
« Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur a generatione in generationem, » id est, nunquam deinceps in aeternum fundabitur. In veritate enim tenendum est, non esse illam reaedificatam postmodum: sed (ut quidam dicunt) lacus ibi est, in medio ejus plenus serpentibus, et arbusta, atque virgulta, in quibus morantur bestiae et aves: estque ibi venatio regia. Sed quia sunt ibi (sicut in subsequentibus dicitur) portenta daemonum, inhabitabilis redditur. Duae namque civitates potentissimae apud Medos pro Babylone aedificatae sunt: Selencia et Ctesiphonte, quae adhuc manere dicuntur. « Nec ponet ibi tentoria 116.0789A| Arabs » id est Saracenus, « nec pastores fessi labore post vestigia gregum requiescent ibi. »
« Sed requiescent ibi bestiae; et replebuntur domus eorum, » id est Babyloniorum, « draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi. Et respondebunt ibi ululae » sibi invicem « in aedibus ejus, et Sirenes in delubris voluptatis. » Propter multitudinem bestiarum, et serpentium, ac daemonum non audet quisquam pastorum, id est deserti appetitor, ibidem habitare. Struthio avis est mirae magnitudinis, solitudinem quaerens: quae hanc habet naturam (sicut physici dicunt) ut ova sua obliviscatur in deserto: per quam omnia genera avium solitudinem diligentium, et ibidem habitantium, debemus intelligere. Pilosi homines sunt sylvestres, hispidi, vel simii, 116.0789B| qui et incubones, vel satyri a quibusdam vocantur, vel genera daemonum. Ululae sunt bubones, tantae magnitudinis ut corvi, sed variis maculis repersi, qui solent rostrum defigere in paludem et fortiter resonare. Sirenae dracones sunt, cristati et alati, ut fabulae poetarum dicunt; pisces sunt marini, similitudinem mulierum habentes. Possunt et sirenae portenta daemonum intelligi. Aedes sunt domus magnae. Delubra autem erant templa deorum, quae dicebantur a deludendo, vel quod ibi sperarent se diluere, id est mundare a peccatis per multitudinem sacrificiorum; quia juxta eadem templa erant fontes, in quibus diluebantur hostiae. In delubris voluptatis dicit, quia ante aras deorum suorum luxuriabantur, et omnem carnis voluptatem explebant, sed ubi illi 116.0789C| iram omnipotentis Dei contra se maxime concitaverunt: ibi minatur modo propheta habitare diversa genera serpentum, et portenta daemoniorum.
CAPUT XIV.
« Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. » Omne tempus, quamlibet longum sit, aeternitati Dei comparatum brevissimum est. Minatur ergo propheta destructionem Babylonis, et dicit: Prope est ut veniat dies eversionis Babylonis et captivitatis, et dies tribulationis ejus non elongabitur. « Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam. » Hoc ad tempus Cyri pertinet, cujus primo anno soluta est captivitas, quando misertus est eorum 116.0789D| Dominus, educendo de captivitate, et elegit ex Israel illos qui redierunt cum Zorobabel, aliisque ducibus. Allegorice autem, possumus hoc referre ad tempus incarnationis Filii Dei, quod in proximo erat quando ipse misertus est Jacob, id est illorum qui supplantatores vitiorum fuerunt, dimittendo eis peccata: et quando elegit ex Israel apostolos aliosque credentes: quos requiescere facit super humum suam, hoc cst in Ecclesia sua. « Adjungetur advena ad eos » subaudis, qui de captivitate revertentur. « Et adhaerebit domui Jacob. »
« Et tenebunt eos populi, » subaudis non in servitio, sed in affectu dilectionis et maximi honoris « et adducent eos, » id est advenas « ad locum 116.0790A| suum » in Hierusalem. Datur intelligi multos gentilium Judaeos de captivitate revertentes secutos esse, et in eorum ritum transisse. « Et possidebit eos domus Israel » usque « subjicient exactores suos. » Si propria voluntate venerunt, sicut supra dictum est, quomodo possederunt illos in servos et ancillas? Dupliciter potest solvi: vel quia ipsi propria voluntate supposuerunt se ditioni et dominio illorum; vel tantae dignitatis fuerunt postquam de captivitate redierunt, ut de diversis gentibus multos servos et ancillas emerent. Quo vero sequitur: « Et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient » sibi « exactores suos » sive tributarios, ad tempus Assueri et Holofernis est referendum.
« Et erit in die illa: cum requiem tibi dederit Dominus 116.0790B| a labore tuo et a concussione tua, » id est a violentia qua ductus est in captivitatem, « et a servitute dura qua ante servisti, » subaudis Chaldaeis, id est cum soluta fuerit ex toto captivitas « sumes parabolam » sive proverbium, « contra regem Babylonis, » admirando, quomodo Dominus victorque terrarum, et tributis cuncta depopulans contritus sit, et ad nihilum redactus. Et sciendum, quia ista quae sequuntur, tam ad Nabuchodonosor quam ad diabolum, ex persona electorum in die judicii referuntur. « Quomodo cessavit exactor » vel tributorum, vel poenarum Nabuchodonosor, vel diabolus « quievit tributum? » subaudis quod ante solvebatur. Exactor est qui exigit a populis tributum. Et diabolus exactor est, quia cogit nos sibi servire, et exigit servitutem peccati. 116.0790C| Quia ergo non potentia hominis, sed Domini quieverit tributum interfecto exactore, manifestat sequentibus verbis propheta, ex persona populi Israelitici, vel electorum loquens.
« Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, caedentem populos plaga insanabili, » id est morte irrevocabili « persequentem crudeliter, » subaudis omnes populos. Nabuchodonosor vel diabolum appellat baculum impiorum; quia, sicut per illum flagellabantur impii a Deo, ita per diabolum flagellantur illi qui in poenis inferni sunt. Vel dum cogit eos in hoc saeculo peccare, flagellat illos suis suggestionibus, et delectationibus pravis.
« Conquievit omnis terra, » subaudis a labore « et 116.0790D| siluit a fletu, » scilicet a clamoribus. Postquam ille contritus est, « gavisa est » de morte ejus, « et exsultavit » postmodum. Ad ruinam quidem ejus consiluit omnis terra, et vocem laetitiae deprompsit.
« Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani. » Per abietes et cedros Libani, intelliguntur principes diversarum gentium, qui a Nabuchodonosor afflicti sunt: vel, quod melius est, filii principum quorum patres occisi sunt a Nabuchodonosor, quia de morte ejus valde laetati sunt dicentes: « Ex quo dormisti, » id est ex quo mortuus es, « non ascendit qui succidat, » id est qui interficiat nos, sicut tu occidisti patres nostros.
« Infernus subter conturbatus est in occursum 116.0791A| adventus tui, suscitavit tibi gigantes. » Hinc discimus infernum subter terram esse, cujus habitatores hoc in loco nomine inferni designantur, vel angelus qui praepositus est poenis inferni. Gigantes vero terreni et fortes accipiendi sunt principes. Haec autem ita dicuntur, non quod facta sint: sed quod fieri potuerint. « Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis. » Animae principum, quos ipse interfecerat, insultantes ei occurrerunt, ut quem prius honorabant pro potentia sua, postea mirarentur in poenis. Solatium enim malorum est, cum inimicos suos vident eadem sustinere.
« Et tu vulneratus es sicut et nos, et nostri similis effectus es. » Acsi dicerent aliis verbis: Putabamus te solum potentiae Dei posse resistere, sed ut rebus 116.0791B| ostenditur, et vulneratus es sicut nos, et nostri similis effectus es, id est mortalis et in infernum projectus. Quapropter minus dolemus nos fuisse succisos, cum tu et eadem securi corrueris. « Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum, » subaudis in mortem; « subter te, » subaudis qui prius super pectora aliorum regum recumbebas, « sternetur tinea, » et qui prius operiebaris palliis, auro gemmisque redemitus: « operimentum tuum vermes. » Per haec duo, magnitudo tribulationum infernalium exprimitur, vel materia suppliciorum quae ex propriis nascitur corporibus: sicut vermes nascuntur ex cadavere, quandiu aliquis humor in eo est et tinea ex vestimento.
« Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane 116.0791C| oriebaris? » Quantum ad litteram pertinet, Luciferum hoc in loco appellat Nabuchodonosor (Dan. IV), qui cecidit de solio potentiae propter superbiam. Sicut enim Lucifer tenebras discutiens, in suo ortu clarus incedit et rutilus: sic et tuus pergressus in publicum, astro superiori similis esse videbatur. « Qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam » usque « similis ero Altissimo. » Sic loquebatur Nabuchodonosor in corde suo elevatus in superbiam, putans se suis viribus tantam potentiam adquisiisse: Cum omnis terra mihi subjecta sit, quid mihi aliud restat, nisi ut in coelum ascendam, et similis Altissimo? Vel coelum et astra vocat Judaeos, Dei coeli cognitione fulgentes. Montem Testamenti appellat montem Sion, qui in latere aquilonari habebat templum, 116.0791D| in quo Testamentum Dei erat quod datum est per Mosen, Altitudinem nubium patriarchas et prophetas. De quibus nubibus dicit alibi idem propheta Isaias ex persona Dei: « Mandabo nubibus ne pluant super eos imbrem. » Sic denique dicebat Nabuchodonosor in corde suo, et insuper verbis, antequam caperet Judaeos.
Quid mihi aliud restat, nisi ut ascendam super Judaeos, Dei coeli cognitionem habentes: ubi sunt prophetae ventura praedicentes, et templum magnificum? Possumus et ista referre allegorice ad diabolum, qui mane, id est in exordio mundi ortus, vel elevatus est inter caeteros angelos, sed cecidit de coelo. Juxta quod Dominus dicit Lucae decimo: « Videbant Satanam 116.0792A| sicut fulgur cadentem de coelo. » Qui antequam corrueret, dicebat talia cogitando, vel postquam corruit. Sed antequam corrueret, cum esset in firmamento, cupiebat in coelum ascendere, ubi solium Domini est. Sed postquam correptus per verba arrogantiae est sicut et ille, gloriatur ascendere super angelos in coelum, et super nubes, vel super corda electorum, et sedere « in monte Testamenti, » id est in Ecclesia, « et in lateribus aquilonis, » id est in frigidis mentibus ubi habitat.
« Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. » Nabuchodonosor vel diabolus qui per superbiam dixerat: In coelum conscendam, ero similis Altissimo: non solum ad infernum corruit de solio gloriae, sed ad ultimas partes inferni lapsus est; 116.0792B| quia quanto altior gradus, tanto profundior casus.
« Qui te viderint, » subaudis, in ultimis partibus inferni positum, « ad te inclinabuntur, teque prospicient, » subaudis dicentes: « Nunquid iste est vir qui conturbavit terram, » Nabuchodonosor scilicet, « qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit? » Haec vox insultantium regum, et principum, atque mirantium, quomodo vastator omnium ipse vastatus sit. Qualia enim fecit, talia recepit: et adhuc ampliora. Quodque sequitur, « vinctis ejus, » id est vinctis orbis, « non aperuit carcerem, » magnitudo crudelitatis et impietatis ejus exprimitur, qui captivos non solum catenis gravabat, sed etiam tenebris includebat: in tantum ut filio suo Evilmerodach, quem tenebat captum cum 116.0792C| aliis, nollet aperire carcerem (IV Reg. XXV; Hier. LII.).
« Omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria: vir in domo sua, » in sepulcro suo.
« Tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, » subaudis tuo, « et descenderunt ad fundamenta laci. » Sensus hujuscemodi est: sepultis omnibus, qui a te interfecti sunt materiali gladio vel captivitate, tu solus insepultus jacebis; aliter: et si omnes animae quae apud inferos sunt aliquam requiem quandoque acceperint, tu solus in extremis finibus religatus eris. Omnium enim operieris sanguine, et universorum te cruor premet, velut involutum sanie mortuorum. In hoc versu quo dicit: Projectus 116.0792D| es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, videtur vera esse fabula Judaeorum. Dicunt namque, quod postquam Nabuchodonosor in suum statum est regressus, Evilmerodach filium suum qui illis septem annis regnavit, quibus inter bestias commoratus est, posuit in carcerem: ubi fuit omnibus diebus vitae patris cum Joachim rege Juda captivo. Quo mortuo, cum non esset ausus suscipere regnum timens patrem suum resurgere, dicens. Pater meus quando vult moritur, quando vult resurgit: iniit consilium cum Joachim. Qui suasit ei, ut acciperet trecentas aves de diversis partibus mundi, et effosso corpore patris minutatim discerpens, ligaret unicuique avi partem suam dicens: Cum hae simul aves quandoque convenerint, tunc 116.0793A| resuscitabitur pater tuus. Quod vero subinfert, quasi stirps inutilis: proprie stirps intelligitur, quod in radicibus arborum nascitur. Ideoque dicitur inutilis, quia virtutem aufert arbori poma ferenti.
« Tu enim terram disperdidisti, tu populum occidisti. » Hoc est illos quos tibi Deus in correptionem dederat, tu perdidisti interficiendo eos. Aliter: propter superbiam tuam destructum est regnum Chaldaeorum, quod adhuc mansisset si humiliter egisses. Vel ita: Tam crudelis fuisti, ut non solum externos, sed etiam tibi subjectos populos, et similes inique affligeres et opprimeres.
« Non vocabitur in aeternum semen pessimorum, » id est, semen Nabuchodonosor filiorumque ejus. Hic omnes concordare videntur historiae, quod occiso 116.0793B| Balthasar, nullus postea de semine Nabuchodonosor regnavit; sed propter superbiam impietatemque patris omnis soboles deleta est.
« Praeparate filios ejus occisioni iniquitate patrum eorum, » id est, propter iniquitatem patrum. « Non consurgent, » subaudis filii ejus in regnum: « nec haereditabunt terram, » id est regnum paternum.
« Et consurgam super eos, » id est super filios Nabuchodonosor, per Darium et Cyrum.
Et perdam Babylonis nomen, » subaudis ut non amplius vocetur domina regnorum; « et reliquias et germen, » sive filios ejus « et progeniem » subaudis, perdam, « ait Dominus. »
« Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum. » Per ericium omnes bestiae et volucres 116.0793C| et serpentes qui ibidem sunt, accipiuntur. Denique sic impletum hodie cernitur, sicut a propheta praedictum est: quia nihil est in ea nisi venatio regia, exceptis muris coctilibus, qui propter bestias ibidem includendas post annos plurimos restaurantur « Et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum, » sive militiarum. Sicut scopa tracta nil sordium remanet: ita nullus nominum relinquetur in ea.
« Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non ut putavi » sive cogitavi, « ita erit, et quomodo mente tractavi sic eveniet; ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus conculcem eum. » Hactenus de Babylone et regibus ejus atque populis, nunc revertitur ad Sennacherib, et ad ea quae tunc temporis 116.0793D| imminebant super Assyrios, qui Samariam Judaeamque vastaverant, excepta Hierusalem (IV Reg. XIX). Et quia in superbiam contra Dominum sunt elevati, una nocte centum octoginta quinque millia de exercitu illorum ab angelo Domini sunt interfecti in terra Judaeae, et in montibus ejus, sicut Dominus praedixerat. Quod vero dicit: Juravit Dominus exercituum, humano loquitur more. Sermo enim omnipotentis Dei propter immobilem firmitatem pro juramento accipi debet: quia non potest mentiri qui est veritas. Neque enim habet se majorem, per quem juret (Hebr. VI). Et quod addit: Si non ut mente tractavi; tale est ac si diceret: Quia cogitavi ut conteram Assyrium, non potest aliter fieri. 116.0794A| « Et auferetur jugum, » sive potentia Assyriorum, « ab eis, » id est Hierosolymitis, quia obsidebantur, « et onus illius, » id est pondus afflictionis, « ab humero eorum tolletur. »
« Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus » sive potentia « extenta super universas gentes. » Vox Domini omnipotentis contra terram Assyriorum specialiter, vel generaliter contra omnem orbem; qui subjecti sunt potestati Sennacherib vel diaboli, et ejus voluntati obtemperant. Consilium autem omnipotentis Dei hoc in loco vocatur illud, de qua paulo superius dictum est. Sine, ut putavi ita erit, ut conteram Assyrium in terra mea.
« Dominus enim exercituum decrevit, » id est 116.0794B| statuit. « Et quis poterit infirmare, » subaudis decretum illius, ut non conterat Assyrium? « Et manus ejus extenta, » id est ad percutiendum potentia ejus porrecta, « et quis avertet eam? » subaudis nullus, quin percutiat. Extensio enim manus, habitum percutientis ostendit.
« Anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. » A principio libri usque ad hunc locum sub temporibus trium regum, Oziae, Joatham, Achaz, ea quae in medio continentur, a propheta vaticinata sunt. Hinc vero usque ad finem libri sub Ezechia, et ex parte completa sunt. « Ne laeteris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui. » Naturale est, sicut beatus Hieronymus dicit, 116.0794C| ut mortuo rege inimici aliarum gentium laetentur: ex rebus novis bella civilia et seditiones exspectantes. Mortuo siquidem Achaz impiissimo rege jam longaevo, qui Philistaeos sive Palaestinos fortiter afflixerat, laetati sunt illi super morte ejus, insultantes Israelitis; quod maturo rege perdito Ezechiae juveni filio ipsius subjacerent, sub cujus potestate putabant se posse invadere fines Israelitarum. « De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus, » id est reguli « absorbens volucrem. » Regulus rex serpentium dicitur, quem Graeci basiliscum vocant. Qui hanc perhibetur habere virtutem, ut aves supra se volantes non solum flatu, sed etiam suo conspectu interficiat. Virgam sive baculum percussoris, et colubrum appellat Achaz, qui Philistaeos valde 116.0794D| percussit et momordit: sed penitus non absorbuit. Regulum autem Ezechiam. Alloquitur ergo propheta illos, ne insultent Israeli propter mortem Achaz, inquiens: « Ne laeteris. »
« Philistaea omnis tu super morte Achaz » maturae aetatis. « Quoniam confracta est virga percussoris tui » Achaz qui te percutere solebat; quia « de radice colubri, » id est de semine Achaz « egredietur regulus, » Ezechias videlicet. « Et semen ejus absorbens volucrem. » Quomodo (inquit) nulla avis aspectum reguli potest illaesa transire, sed quamvis procul fuerit, ejus ore sorbetur: ita et tu a conspectu Ezechiae totus peribis. Plus enim omnibus regibus Israel Ezechias Philistaeos afflixit.
116.0795A| « Et pascentur primogeniti pauperum, » id est Israelitae « et pauperes fiducialiter requiescent. » Isti sunt primogeniti, de quibus dicit Dominus per alium prophetam: Filius primogenitus meus Israel. Et « Dimitte filium meum primogenitum (Exod. IV). » Pauperes autem appellantur, quia non in divitiis, neque in potentia, sed in Deo habebant fiduciam. De talibus ait Dominus. « Beati pauperes spiritu (Matth. V). Igitur, o Philistaea, cum te absorbuerit regulus, id est, cum te penitus deleverit Ezechias, nequaquam insidiaberis pauperculo meo: sed pressus angustiis, calamitatem tuam flebis. « Et interficiam in fame radicem tuam, » id est fortitudinem, vel progeniem tuam, « et reliquias tuas, » subaudis quae ab Ezechia fuerint derelictae, « interficiam » per 116.0795B| Assyrios et Chaldaeos.
« Ulula, porta; clama, civitas: prostrata est Philistaea omnis. » Quantum ad rei veritatem attinet, nec porta potest ululare, neque civitas clamare. Portam ergo posuit pro his qui in porta sunt. Et civitatem pro habitatoribus civitatis. Dirigit itaque propheta sermonem ad urbes Philistinorum, ut lugeant et plorent miseriam suam quae venit super Sennacherib: quia prostrata est jam omnis Philistaea gladio Assyriorum, « ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiat agmen ejus. » Fumus in hoc loco pro multitudine exercituum Sennacherib ponitur. Vel fumo nominis ejus intelligitur, quod omnes gentes esset vastaturus, quia ab Aquilonari parte in Hierusalem venit. Ac si diceret propheta aliis verbis: Idcirco 116.0795C| praecipio vobis, o Philistaei! ululare, quia ab Aquilone praevideo jam venire exercitum Sennacherib, et rumorem ejus quod vos sit capturus: ut non sit aliquis de multis gentibus qui effugere possit multitudinem illius sua virtute.
« Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. » In hoc quod dixit supra, nullus est qui effugiat agmen ejus, Judas quoque videbatur in generali sententia esse comprehensus, ideoque subdidit: Si (inquit) interpellaverint angeli qui praesunt Assyriis, quare sola Hierusalem de manu Sennacherib salvetur, respondendum est eis, quia Dominus fundavit Sion, et ipse humilem populum suum in se sperantem, sua virtute liberavit. Potest et 116.0795D| sic simpliciter intelligi, quomodo illud in Hieremia quando posuit ipse propheta catenas ligneas super colla eorum qui ad se fuerant missi. Dicit ergo propheta ad Dominum: Quid respondebitur nuntiis diversarum gentium, cum venerint ad interrogandum super adventu Sennacherib? Cui Dominus: Respondendum est illis, quod sint capiendi, et sola Hierusalem, quae non in homine sed in Deo spem suam posuit, sit liberanda.
CAPUT XV.
« Onus Moab. » Quia Moabitae gavisi sunt de captivitate Israelitarum, sicut et Philistiim: idcirco Spiritus sanctus per Isaiam prophetam praedicit eis 116.0796A| pondus miseriarum, quod passuri erant. Moab autem filius fuit Loth, conceptus de incestu: a quo vocati sunt omnes de progenie illius Moabitae, et provincia illorum Moab. Et istud unum nomen accipitur pro omni illius gentis populo. Sed et hoc sciendum, quia primum ab Assyriis, deinde a Chaldaeis sunt vastati. « Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit, » sive siluit. Nihil ausa est rebellare contra Assyrios, vel Chaldaeos. « Quia nocte vastatus est murus » subaudis Ar civitatis, « Moab conticuit. » Ar civitas fuit metropolis Moabitarum et regia, quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuncupatur: non quod Arios, id est, Martis, sit civitas: sicut quidam autumaverunt. Bene in nocte vastata est Ar, quia Moab de incestu filiae nocte conceptus 116.0796B| est. Vel nox significat magnitudinem moeroris. Vastata ergo civitate regia Ar, et destructis muris ejus, Moab provincia Arabiae conticuit; in qua aedificata est ipsa civitas. « Ascendit domus, » subaudis regia, « et Dibon, » quae est civitas nobilis, « ad excelsa, » subaudis idolorum suorum, « in planctum, » id est ad plangendum; quae habebant in montibus suis, vel in tectis. Quidam male legunt: Ascendit domus Edibon; quasi proprium nomen hominis sit, et domus ejus ascendere dicatur; sed non est ita. Nam hoc modo legendum et intelligendum est: Ascendit domus sive familia regia ad excelsa idolorum suorum Edibon, id est habitatores ejus ascenderunt ad excelsa: non ad sacrificandum, sed ad flendum mala sua. « Super Nabo et super Medaba 116.0796C| Moab ululabit. » Nomina civitatum sunt nobilium, super quarum subversione ululabit universa provincia Moab. « In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur. » Consuetudinem antiquorum tangit, qui tempore afflictionis et luctus capita barbasque radebant. Sicut legimus de beato Job, quod tonso capite corruit in terram.
« In triviis ejus accincti sunt sacco super tecta ejus, et in plateis ejus omnis ululatus. Descendet in fletum. » Hunc versiculum dupliciter exponunt, et distinguunt doctores. Quidam ita: in triviis, id est in publicis locis accincti sunt sacco: quod est vestimentum poenitentiae. Super tecta ejus et in plateis ejus omnis, subaudis Moab, ululat. De tecto sive de excelsis locis, vel de laetitia descendet ad terram in 116.0796D| fletum, id est ad flendum. Et est sensus: Ascendet quidem ad excelsa ut ploret ante idola sua, et cum ibi nullum auxilium repererit, descendet ad domum suam, vel ad terram in fletum. Quidam etiam hoc modo distinguunt, ut omnis ululatus Moab descendet, sive perveniet ad fletum. Non plorabunt ergo alii Moab, et alii gaudebunt: sed generalis multitudo plorabit, incedendo per plateas, et per trivium, quod dicitur a tribus viis.
« Clamabit Esebon et Eleale: » quae sunt civitates potentissimae provinciae Moab. « Usque Jasa, » subaudis civitatem, « audita est vox eorum, » id est vox Moabitarum. Hoc ergo indicat, quod ab initio regni ubi est sita civitas Esebon, usque ad extremos 116.0797A| fines ejus, in quibus consistit Jasa alia civitas, clamore tristitiae, et captivitatis omnes resonabunt habitatores. « Super hoc, » subaudis malum captivitatis: « expediti Moab ululabunt. Anima ejus ululabit sibi, » id est unusquisque Moabita ululabit sibi. Expeditos appellat Propheta fortissimos praeliatores, qui alieni adhuc sunt ab uxoribus; de talibus legitur in Genesi (Gen. XIV) quod elegerit Abraham expeditos vernaculos domus suae, id est qui sine uxoribus erant, et est sensus: Non solum illi plorabunt atque ululabunt, qui provectae sunt aetatis et conjugati, filios habentes: sed insuper illi qui defendere alios debebant, et non habent quos plangant nisi seipsos.
« Cor meum ad Moab clamabit. » Compassionem se dicit habere propheta super miseriis Moab. Quia licet 116.0797B| hostes eorum essent, tamen creatura Dei erant. Tantis enim calamitatibus opprimebantur, ut etiam inimicis miserabiles fierent. Similiter, et Hieremias propheta dicit se compati miseriis Moab: Propterea (inquiens) cor meum ad Moab, quasi tibia resonabit. « Vectes ejus usque ad Segor: vitulam conternantem. » Segor una est ex quinque civitatibus Sodomiticis, quae propter Loth tempore subversionis liberata est (Gen. XIX). Appellatur vitula, propter immundicitiam luxuriae. Quod vero, dicit conternantem, quidam codices habent consternantem, sed falso scriptum est. Tradunt Hebraei, quod bis sustinens terraemotum, tertio corruerit: et hoc id est, quod dicit usque ad Segor vitulam conternantem, id est tertio terraemotu corruentem, vel conternantem 116.0797C| dicit robustam, sicut solent animalia, tertio anno robustissima esse: ut homo tricesimo. Potest ergo intelligi, quia mansisset robustissima si deinceps non peccasset, postquam propter Loth liberata est. Per vectes quoque termini et fortitudo intelligendi sunt, et est sensus: Vectes sive termini Moab, deserti erunt usque ad Segor civitatem in finibus ejus positam, amisso et perdito omni robore. « Per ascensum enim Luith flens ascendet, » subaudis Moab, in captivitatem, « et in via Horonaim clamorem contritionis » sive captivitatis « levabunt » Moabitae Luith clivus est in itinere per gentibus Assyriis, Horonaim civitas est Moab contra Assyrios. Dum enim ducebantur Moabitae captivi in Assyrios per clivum Luith et per civitatem suam Horonaim flendo incedebant, 116.0797D| et clamorem luctus levabant.
« Aquae enim Menri desertae erunt, quia aruit herba et defecit germen, viror omnis interiit. » Menri oppidum est supra mare, multos fontes habens et aquas: sed salsas et amaras, ideoque steriles. Tamen hoc attendendum, quia non propter steriles Menri aquas defecit et aruit herba in Moab, sed metaphorice locutus est. Et est sensus: In cuncto Moab erunt aquae salsae et amarae, sicut sunt aquae Menri, quae habet amaros fontes, ideoque steriles: et arescet omnis herba, et interibit omnis viror herbarum vinearumque.
« Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum. » Visitatio hic in malam partem capitur: sic et Psalmo: « Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum 116.0798A| (Psal. LXXXVIII). » Et visitatio in bonam partem secundum quod Zacharias per Joannem dicit: « Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I). » Est autem sensus hujusmodi: Sicut juxta magnitudinem morbi visitat medicus aegrotum: ita Moab secundum quantitatem peccati recipiet vindictam. « Ad torrentem salicum deducent eos: » id est Moabitas.
« Quoniam circuit clamor terminum Moab. » Hactenus locutus de captivitate quae venit Moabitis per Assyrios: nunc de illa quae facta est per Chaldaeos. Torrentem salicum, Babyloniae debemus accipere flumina: de quibus et Psalmus dicit: « In salicibus in medio ejus (Psal. CXXXVI), » etc. « Usque ad Gallim oppidum ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus, » id est, clamor Moab a principio usque 116.0798B| ad finem regni.
« Quia aquae Edibon civitatis repletae sunt sanguine » occisorum Moab. Ac si diceret aliis verbis: Idcirco ululabit Moab, quia ubi prius erat luxuria et omnis delectatio, propter irriguos agros, et fontes jugiter emanantes, ibi prae multitudine interfectorum, rivi sanguinis fluent. « Ponam enim super Edibon additamentum. » Hoc est augmentum afflictionis, tribulationem videlicet super tribulationem « his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. » Modo exponit quod additamentum ponat, et hoc est leonem, et quibus illud imponat, his videlicet qui fugerunt de Moabitis, et reliquiis terrae quae remanserint. Ponam (inquit) super Edibon, id est super habitatores ejus afflictionem: ut qui occisi non fuerint 116.0798C| fame et pestilentia, et voluerunt fugere, his superveniat leo, hoc est persecutores hostium, vel bestiae feroces quae eos devorent. Et non solum his qui fugerint, sed etiam terrae quae remanserint, immittam persecutores Chaldaeos vel revera leones, ferocesque bestias.
CAPUT XVI.
« Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserit ad montem filiae Sion. » Idcirco prophetae difficiles sunt ad intelligendum, quia subito mutant personas et tempora: et dum de una loquuntur, subito transeunt ad aliam. Dum enim loqueretur propheta Isaias de captivitate et miseriis Moab, subite in medio sermone tetendit oculum 116.0798D| mentis ad Christi nativitatem, et coepit alloqui Moab, et promittere bona inquiens: O Moab, non desperes de salute: sed age poenitentiam: quia licet captivandus sis ab Assyriis vel Chaldaeis: tamen de tua progenie nascetur agnus qui tollat peccata mundi, et qui dominetur in toto orbe (Joan. I). Christus enim dominator totius mundi est, juxta quod ei Deus Pater dixit: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). » Et ipse post resurrectionem suam: « Data est, inquit, mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). » Unde est ergo missus iste agnus? « De petra deserti » hoc est de Ruth Moabitida: quae morte viri viduata nupsit Booz, de quo genuit Obet, Obet genuit Jesse 116.0799A| patrem David regis. De cujus progenie processit intemerata virgo Maria, quae genuit Christum, opere Spiritus sancti impraegnata, non semine virili gravida. Ruth Moabitida petra deserti appellatur, quia gentilitas ex qua ipsa erat, lapides pro Deo colebant, et duri corde erant, ideoque deserti, et derelicti a Creatore. Quo ergo est emissus ille agnus? « Ad montem filiae Sion, » id est, ubi praedicavit, et miracula fecit, ubi etiam genus humanum redemit. Vel, quod melius est, ad Ecclesiam est missus, quae in speculo mentis et altitudine virtutum consistit. Quisquis igitur quaerit quae causa exstiterit quare Booz acceperit Ruth Moabitam in uxorem, legat librum Ruth, ibique plenissime inveniet. Tamen sciendum est hoc divinitus procuratum esse, ut sicut 116.0799B| Christus Judaeos et gentiles redimere veniebat, in quibus comprehenduntur omnia genera hominum, ita etiam ab utroque populo secundum carnem originem traheret.
« Et erit sicut avis fugiens, et sicut pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. » Vides quomodo de una re transit ad aliam. Revertitur iterum ad captivitatem Moab. Sicut avis, inquit, fugit ante accipitrem, et sicut pulli citissime avolant: sic cito transmigrabunt filiae Moab de terra sua in transcensu Arnon: per quas debemus intelligere civitates et urbes, vel revera viros et mulieres. Arnon civitas est, terminus Moabitarum et Amorrhaeorum. Transcensum autem dicit propter captivitatem. Sicut erunt in transcensu Arnon, 116.0799C| id est, sic transibunt in captivitatem per Arnon.
« Ini consilium » Moabitidis, id est contra. Vel aliter, « Ini consilium, » id est, intra in consilium. « Lege consilium » hoc est, collige consilium tuum, et considera quomodo evadere possis captivitatem. « Pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei. Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris. » Notandum quia ante vastata est Hierusalem ab Assyriis, et postea a Chaldaeis antequam Moab: ideoque praecipitur ei ut fugientes ad se de populo Dei suscipiat et abscondat. Pone quasi noctem umbram tuam, id est praebe populo meo fugienti ab Assyriis vel a Chaldaeis defensionem tuam: 116.0799D| ut eos abscondas a facie persequentium. Et in meridie istud adimple, id est, in aperta persecutione et captivitate abscondas fugientes Israelitas. Et vagos de loco ad locum fugitantes ne perdas, vel ne tradas hostibus suis. Vastata enim Hierusalem, quae confinis est tibi, habitabunt apud te profugi mei. Ideoque praecipio tibi, Moab, ut sis latibulum eorum a facie Assyriorum vel Chaldaeorum. « Finitus est pulvis. » Subito transit propheta ad interfectionem Sennacherib: qui pulvis appellatur et miser, quia omnis gloria et dominatio ejus cito transit quasi pulvis raptus a vento: et miserabiliter ab hac luce transiit, interfectus a filiis suis in praesentia Dei sui (IV Reg. XIX). Finitus est pulvis, Sennacherib 116.0800A| « consummatus, » sive interfectus est ipse; « miser, defecit, qui conculcabat terram, » vastando illam, et interficiendo habitatores ejus.
« Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est. » Licet Judaei referant ista ad Ezechiam, qui post mortem Sennacherib in pace regnavit: melius tamen de Christo intelliguntur. Et pertinent quaedam ex his ad primum adventum, quaedam autem ad secundum. Hoc enim quod dicit praeparabitur in misericordia Dei Patris solium, id est regnum Christi: et sedebit super illud in tabernaculo David, hoc est, in Ecclesia: ad primum ejus adventum est referendum, et ad tempus sextae aetatis in qua modo 116.0800B| sumus. Magna si quidem misericordia Dei Patris fuit, ut unigenitum Filium suum pro nostra salute ad nos redimendos mitteret: qui sedet modo in solio, sive in tabernaculo David, hoc est, in Ecclesia requiescens et regnans in cordibus fidelium per fidem et dilectionem. Hoc vero quod sequitur: Judicans (id est discernens) et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est: proprie ad diem judicii pertinet: quando ipse discernet inter electos et reprobos, reddens singulis quod justum est, bonis bona et malis mala. Et hoc velociter faciet, dicens electis: Venite, benedicti Patris mei. » Et reprobis: « Discedite a me, maledicti (Matth. XXV). »
« Audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus, 116.0800C| plusquam fortitudo ejus, » id est major est superbia ejus, quam fortitudo ejus.
« Idcirco » subaudis, quia major est superbia ejus et indignatio contra Dominum, quam fortitudo illius: « ululabit Moab ad Moab, » cives videlicet ad cives, frater ad fratrem, « universus » subaudis Moab, « ululabit. » Revertitur iterum ad Moab propheta.
« His qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas, quoniam suburbana Esebon vastata sunt, et vinea Sabama » subaudis deserta est. Per hoc quod dicit, his Moabitis qui confidunt in junctionibus murorum latericiorum, loquimini plagas suas, id est mortem et captivitatem: et potentiam pristinae felicitatis ostendit, et plagam repentinae 116.0800D| subversionis. Suburbana dicuntur vici et villulae, adhaerentes civitatibus. Esebon autem civitas fuit nobilis Moabitarum sicut et Sabama: quae propter multitudinem populorum vinea appellatur. Suburbana, inquit, Esebon deserta sunt ab habitatoribus suis: et non solum suburbana, sed etiam ipsa civitas. « Domini gentium, » id est principes Assyriorum et Chaldaeorum, qui multis gentibus dominabantur, « exciderunt flagella » ejus, id est habitatores Sabama occiderunt, « usque ad Jazer » civitatem « pervenerunt » ipsi domini gentium « erraverunt in deserto: » lustrantes universam terram Moabitarum. Quia dixerat superius Sabama vineam esse, servavit metaphoram, subjungens flagella. 116.0801A| Similiter etiam servavit metaphoram, dicens: « progagines ejus relictae sunt, transierunt mare. » Quis audivit unquam huic simile, ut propagines vinearum transirent mare? Propagines intellige fugitivos filios ejus, qui transierunt mare, dum ducerentur in Babylonem derelicti a Deo. « Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama. » Vox prophetae plangentis magnitudinem vastitatis urbium nobilium quondam Moabitarum. Super hoc, inquit, id est, super vastitatem urbium Moab, plorabo, et in fletu Jazer, plorabo etiam vineam Sabama. « Inebriabo te lacryma mea, » o « Esebon et Eleale, » id est, valde plorabo te, vel flere te faciam sicut ego te defleo, « quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. » Calcatores in hoc loco intelliguntur 116.0801B| Chaldaei et Assyrii praedatores, qui vindemiam et messem et omnia bona illorum sibi diripuerunt.
« Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jucundabit, » subaudis Moab, sicut prior vindemiator. Carmelus mons est fertilissimus inter Phoenicen et Palaestinam imminens Ptolemaidi, in quo Helias oravit (III Reg. XVIII). Et ponitur saepe in Scriptura sacra pro omni fertilitate. Auferetur, inquit, omnis laetitia de Carmelo, id est, omnis fertilitas super quam laetabantur Moabitae, auferetur ab eis. « Vinum in torculari non calcabit, » subaudis Moabita; « vocem calcantium abstuli, » id est celeuma, quod cantare consueverant tempore vindemiae.
116.0801C| « Super hoc venter meus. » Vox prophetae dolentis super contritionem Moab. Super hoc, inquit, id est, propter destructionem Moab, « sicut cythara sonat, » sic sonabit sensus et intellectus meus ad Moab plangendo, « et viscera mea » sive interiora cordis mei, « ad murum » Arnon civitatis « cocti lateris, » id est, propter murum destructum, qui de coctis lateribus aedificatus fuit.
« Et erit, cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, » id in montibus et tectis, « ingredietur ad sancta sua, » id est ad idola, quae putabat esse sancta, « ut obsecret, et non valebit » subaudis in eis invenire auxilium. Maxima enim miseria est, nec in his quos semper venerata est, habere subsidium. 116.0801D| Advenientibus siquidem Assyriis atque Chaldaeis, ascendit Moab ad idola sua quae antea venerabatur, et quorum protectione sperabat se defendere ab hostibus: sed non profuit ei, quia insensibilia erant. Tunc enim apparuit quia vanitatem colebat.
« Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab, » id est contra Moab, « ex tunc » subaudis, ex quo creatus est Moab. Et Dominus ait: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam meam. Vel ex tunc, id est, ex antiquo tempore ex quo in praesentia sua ista destinavit, et nunc locutus est Dominus, dicens: « In tribus annis quasi anni mercenarii, » et caetera. Sensus hujusmodi est: sicut paucissimi remanent racemi post vindemiatores, ita ex multitudine 116.0802A| Moab pauci remanebunt venientibus hostibus. Quod vero dicit « in tribus annis auferetur gloria Moab, » dupliciter potest intelligi. Diximus superius, quia prophetia ista contra Philistaeos et Moabitas, mortuo Achaz, ex quo propheta ista dixit coepit dirigi. Et potest intelligi quod tertio anno post mortem Achaz ab Assyriis Moabitae sint vastati. Et est sensus: Sicut mercenarius exspectat solis occubitum, et diebus ac noctibus finem operis sui praestolatur, ut statutam mercedem accipiat: sic post tres annos Moab ab Assyriis delebitur. Potest et de Babylonica captivitate intelligi, quod post captam Hierusalem tertio anno a Chaldaeis vastanda sit: vel quod intra tres annos nulla ei clausa sit requies.
CAPUT XVII.
116.0802B| « Onus Damasci. » Damascus civitas fuit quondam metropolis Syriae provinciae, quam condidit Eliezer servus Abrahae. Cujus rex Rasin, quia decem tribubus semper praebebat auxilium ad debellandum Judam, idcirco Spiritus sanctus per Isaiam prophetam minatur ei captivitatem destructionemque sui. Per Damascum ergo civitatem regiam, debemus intelligere omnem provinciam Syriae, quae similiter vastata est. Interpretatur autem Damascus sanguinem fundens, sive sanguis cilicii. Quantum ad litteram pertinet, sanguinem fundens recte potest appellari, quia ibi sanguis Abel fusus est a Cain (Gen. IV). Quantum vero ad istos pertinet, sanguinem fundens sive sanguis cilicii interpretatur: quia homicidae erant multumque sanguinem fundentes, poenitentiam 116.0802C| debuerant agere: quod signatur per cilicium. Sed quoniam hoc non fecerunt, in captivitatem et depraedationem migraverunt. « Ecce Damascus desinet esse civitas, » subaudis potentissima, « et erit sicut acervus lapidum in ruina. » Sed postquam eversa fuerit ab Assyriis.
« Derelictae, » subaudis ab hominibus, « civitates Aroer gregibus erunt, » subaudis in pascua, « et requiescent ibi, » in ipsis scilicet pascuis greges ovium: « et non erit qui exterreat. » Et est sensus: Tanta erit ibi solitudo, ut nec insidiator timendus sit, sed sine timore pascentur ibi. Aroer regio est provinciae Syriae, habens plurimas civitates. Interpretatur autem Aroer myrica est, quae est arbor infructuosa, et nascitur in desertis locis atque salsuginosis. 116.0802D| Ac si diceret: Sicut myrica, quae est arbor infructuosa, nascitur in solitudine: ita in solitudine et sine fructu universi Syri.
« Et cessabit adjutorium, » subaudis Damasci « ab Ephraim, et regnum a Damasco, » subaudis, cessabit: quia ultra non regnabit ut prius. « Et erunt reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel, dicit Dominus. » Gloria hic ironice pro ignominia ponitur, hoc est, qualem gloriam habebit Israel, dum in captivitatem ducetur, quia non in Deo sed in homine posuit spem suam: talem habebunt et Syri qui eis promittebant auxilium, ut separarent illos a timore Dei, quod et fecerunt. Ambo enim in captivitatem ducti sunt et illi et isti.
116.0803A| « Et erit in die illa » subaudis cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, et Damascus desierit esse civitas: « attenuabitur gloria Jacob, » Syria videlicet et Damascus, in quibus gloriabatur et habebat fiduciam. « Et pinguedo ejus marcescet, » hoc est, fortitudo fiduciae quam habebat in Syriis deficiet. Quidam codices habent, pingues carnes ejus: sed melius est ut doctores tradunt pinguedo legendum, per quam intelligitur refugium ac fortitudo, quam decem tribus habebant in Syriis.
« Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget, » et caetera quae sequuntur usque « in cacuminibus fructus ejus. » Tres quidem dat comparationes, sed unus est in illis sensus. Sicut, inquit, rarissimae remanent spicae post 116.0803B| terga metentium, et sicut paucissimi remanent racemi (qui a remanendo dicuntur) post vindemiatores, et sicut paucae remanent olivae post excussionem oleae: ita paucissimi remanebunt in Damasco et in tota Syria, venientibus Assyriis primum, ac deinde Chaldaeis. Nam sub captivitate Assyria pauci remanserunt qui tantummodo terram excolerent, et maxima pars in Cyrenem translata est, quae est regio ultra Aegyptum.
« In die illa, » subaudis cum defecerit adjutorium Damasci a decem tribubus, « inclinabitur homo ad factorem suum, » et caetera. Hoc de reliquiis decem tribuum dicitur, quae postquam maxima pars populi captivata est in Assyrios propter idola quae colebant, unum in Dan alterum in Bethel, 116.0803C| Ezechiae regis litteris commonitae: conversae sunt ad cultum Dei, et ad templum Domini quod erat in Hierosolymis venerunt: sicut liber Paralipomenon (II Paral. XXX, XXXI) narrat: relinquentes idola quae fecerant manus eorum, et quae operati sunt digiti eorum. Et hoc est quod dicit cum deleta fuerit Damascus ab Assyriis, et Syri in quibus fiduciam suam decem tribus positam habebant: tunc homo qui relictus fuerit ex ipsis decem tribubus inclinabitur, et convertetur ad factorem suum Deum omnipotentem, et amplius non adorabit opera manuum suarum. « Non respiciet lucos et delubra, » subaudis homo, qui relictus fuerit de decem tribubus. Luci sunt loca nemorosa et opaca, in quibus propter amoenitatem collocabant idola sua, et omnem delectationem et voluptatem 116.0803D| ante idolorum aras exercebant. Quare autem delubra dicantur, superius dictum est.
« In die illa, » subaudis venientibus Assyriis et vastantibus non solum Damascum, sed etiam terram decem tribuum: « erunt civitates fortitudinis ejus, » id est civitates decem tribuum « derelictae » ab habitatoribus suis: « sicut aratra et segetes, quae derelictae sunt a facie filiorum Israel. » Hoc non contra Damascum loquitur, sed contra decem tribus quae vocabantur Israelitae. Et dicit, quia sicut venientibus olim filiis Israel Amorrhaei relictis aratris fugerunt: ita quoque ipsae decem tribus venientibus Assyriis fugient, a quarum facie quondam fugerant alienae gentes. « Et eris deserta, » o plebs decem tribuum, 116.0804A| « quia oblita es Dei Salvatoris tui. » Ista, inquit patieris, o Israel, quia dereliquisti Deum Salvatorem tuum qui te liberavit de Aegypto, et qui tibi gentes ferocissimas sua fortitudine subjugavit. « Propterea plantabis plantationem infidelem, et germen alienum seminabis, » ut beatus Hieronymus dicit, hoc expressius, et cum ironia est legendum. Et est sensus: Quia ergo tu oblita es Dei Salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata, o plebs Israel decem tribuum: num propterea plantationem fidelem, et non potius alienum semen seminare debes, quod hostis Assyrius comedat. Non plantabis propter hoc plantationem fidelem. Plantatio fidelis est, quando quilibet plantat et excolit vineam, et ipse fructum ejus colligit. Plantatio vero infidelis est et germen 116.0804B| alienum, quando quod seminatur non colligitur ab illo qui seminavit, sed hostes diripiunt illud.
« In die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit. » Ac si diceret: Quia oblita es Dei Salvatoris tui, hos capies fructus: Cum plantaveris vineam tuam optimam Soreth, degenerabit, et in die maturitatis cum quaesieris fructus plantationis tuae, id est uvas optimi generis, et erit ibi labrusca. « Et mane, » inquit, id est, in exordio messis « semen tuum florebit. » Hoc dupliciter potest intelligi. In flore quidem videbitur tibi species salutis esse in eo, sed antequam perveniat ad maturitatem, consumetur ab aerugine. Vel mane, id est ante tempus florebit semen tuum, ideoque ad maturitatem non veniet, quod videmus ex istis seminibus quae cito 116.0804C| oriuntur. Unde et sequitur: « Ablata est messis in die haereditatis, » hoc est, cum debuisset in horreum condi, ablata est vel ab hostibus, vel eo modo quo supra diximus. « Et dolebit graviter, » hoc est, super ablatis messibus.
« De multitudine populorum multorum, » subaudis venientium cum Sennacherib contra populum meum, « ut multitudo maris sonantis, et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. » Sennacherib et exercitui illius quem diversis gentibus congregaverat, per quem voluit delere populum Domini: minatur sermo propheticus Vae, id est aeternam damnationem et aeternum supplicium. Cum tanta enim multitudine veniebat, ut sonus exercituum comparari posset sonitui maris quod a longe resonat, 116.0804D| aut etiam sonitui aquarum multarum.
« Sonabunt populi, » subaudis, venientes cum Sennacherib, « sicut sonitus aquarum inundantium. Et increpabit eum, » id est Sennacherib, dominum tantorum exercituum, « et fugiet procul » de Jerusalem in Niniven « et rapietur » de Jerusalem, vel de hoc mundo, « sicut pulvis montium a facie venti. » Nonne increpavit eum Dominus, quando omnem exercitum illius interfecit, praeter decem viros? Nonne sicut pulvis est raptus de Jerusalem, quando cum paucissimis viris fugit in Niniven? Nonne de hoc mundo non est raptus, quando insperate interfectus est a filiis suis. Sequitur:
« In tempore vesperi, » subaudis noctis, id est extrema 116.0805A| parte noctis: « ecce turbatio » super illam multitudinem angelo Domini praeliante. « In matutino » similiter turbatio « et non subsistet » exercitus illius. « Haec est pars illorum qui vastaverunt nos, et pars diripientium nos. » Propheta loquitur ex persona populi Israel, et jungit se illis. Quae fuit ergo pars Assyriorum qui vastaverunt omnem Israel, et qui bona illorum sibi diripuerunt? Ut in pulverem redigerentur atque favillam, consumpti ab igne spirituali.
CAPUT XVIII.
« Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumen Aethiopiae. » Convertitur verus sermo propheticus ad Aegyptum, et appellat illam cymbalum alarum ob hujuscemodi causas. Nilus magnus fluvius, ipse est 116.0805B| Gion veniens per Aethiopiam et currens per Aegyptum. Qui antequam divideretur in septem rivos ab Alexandro magno, necnon et postea cum magno sonitu fluebat, utpote per montana descendens: veluti solet sonitus multarum garrituum esse avium. Et ideo hujuscemodi multitudo populi alarum comparatur sonitui: velox quippe concitusque avium volatus, cymbali sonitum reddit. Potest etiam simpliciter ita intelligi: quia ipse fluvius citissime currens, sonitum alarum in modum cymbali habet. Cymbalum alarum dicitur propter velocitatem frugum inibi nascentium, quia sicut avis cito volat, ita ille fluvius comparatione aliarum terrarum cito fruges generat, Deo ita disponente. Dicamus et quarto modo, intelligentes per cymbalum alarum 116.0805C| auxilium et protectionem, quam illi promittebant duabus tribubus. Quod per alas auxilium et protectionem intelligere debeamus, Psalmista ostendit, dicens ad Deum: « Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI). » Idcirco ergo minatur Aegypto Dominus mala, quia sicut Syria decem tribubus, ita isti sua virtute confisi, promittendo istis protectionem, tulerunt ab eis timorem Domini. Vae (inquit) terrae Aegypti, quia in umbra alarum suarum promittit auxilium duabus tribubus, sicut Damascus decem: quia terra Aegypti est trans flumen Aethiopiae, id est trans rivos Nili fluminis qui de Aethiophia fluit. Quod autem sequitur:
« Qui mittit in mari legatos; » quia Aegyptus 116.0805D| apud grammaticos feminino genere semper proferatur, potest ita resolvi, quia Aegyptius populus vel Mesraim qui et Aegyptus, mittit in mari legatos, id est nuntios ad duas tribus, « et in vasis papyri super aquas, » subaudis mittit epistolas, promittens eis auxilium. Quod vero dicit in vasis papyri, vel in navibus, debemus intelligere ex papyro factis quae tantae magnitudinis est apud illos, sicut in historia Alexander dicitur, ut naves inde fiant. Etiam per vasa chartas possumus intelligere ex papyro factas, ubi antiquitus scribebatur. Quia sicuti in vase aliquid continetur, ita in chartis scriptio. Possunt et tertio modo capsulae indiculorum accipi ex papyro factae. Cum illis ergo epistolis mittebant nuntios suos Aegyptii ad duas tribus dicentes. « Ite angeli, » id 116.0806A| est nuntii nostri « veloces ad gentem Israel convulsam, » hoc est separatam a Deo, et a terra sua jam ex maxima parte, et dilaceratam impugnatione Assyriorum, « ad populum quondam terribilem, » dum Deum habebat protectorem. « Post quem, » subaudis populum, « non est alius » ita terribilis, id est, cujus potentiae nullus comparandus est, « ad gentem exspecantem, » subaudis Dei auxilium vel nostrum, « et conculcatam » a diversis gentibus, « cujus terram flumina, » id est diversi reges et principes, « diripuerunt, » sive populati sunt. Quodque sequitur « ad montem nominis Domini exercituum, » montem Sion dupliciter potest intelligi. Primum, ut a parte prophetae sit dictum, quasi interrogatus ab aliquo ad quam gentem vel terram mitterent illi nuntios, et 116.0806B| responderit, ad locum nominis Domini montem Sion, ad Jerusalem. Potest et a parte Aegyptiorum principum esse dictum, quasi interrogati a nuntiis, quibus dicebant: Ite, angeli veloces: quo (inquiunt) praecipitis ut eamus, responderunt ironice, qui mittebant eos ad locum ubi quondam fuit nomen Dei, id est ad montem Sion.
« Omnes habitatores orbis qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis, et clangorem tubae audietis. » Alloquitur modo omnipotens Deus omnes gentes in toto orbe commorantes, dicens: Attendite, omnes gentes. Cum elevatum fuerit signum victoriae Assyriorum in montibus Aegyptiorum, tunc videbitis, id est, intelligetis quod ego cogitaverim et praeceperim super Aegyptum, quia 116.0806C| tunc clangorem tubae audietis, incipientibus pugnare Assyriis.
« Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam in loco meo, » id est in coelestibus sedebo, « et considerabo, » subaudis quisnam adveniat finis. Quid locutus est Dominus ad prophetam. Ea quae sequuntur: « Sicut, » inquit, « meridiana dies clara est, et sicut nubes roris in die messis. » Et est sensus. Sicut in toto die nihil est clarius meridie, et sicut messoribus fatigatis gratissimus est ros, quia et eis praestat refrigerium, et arentes stipulas calcabiles facit, sic sermo omnis quem considerabo in loco meo adversus Aegyptum, gratissimus erit omnibus in me credentibus. Vel, sicut ea quae de rore dicta sunt placent messoribus, 116.0806D| ita placebit et Assyriis sua a me concessa victoria.
« Ante messem enim totus effloruit, » subaudis populus Aegyptius, « et matura perfectio, germinavit. » Metaphoricos loquitur de populo Judaeorum sub significatione messis, sed non potest per omnia verbum e verbo exponi: sensus tamen hujusmodi est: Quemadmodum segetes ante maturitatem cito erumpentes pereunt, et antequam perfectio temporis veniat germinantes, inutiles sunt: sic Aegyptus peribit et quasi inutiles ramusculi falcibus sive gladiis ab Assyriis praecidentur. Unde et sequitur: « Praecidentur ramusculi ejus falcibus, » id est habitatores ejus gladio Assyriorum interficientur. « Et quae derelicta fuerint » ab Assyriis « abscindentur, a Chaldaeis. « Excutientur, » subaudis de terra sua, 116.0807A| « et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae, » subaudis ad devorandum et lacerandum, illi scilicet qui interfecti fuerint, « et aestate perpetua erunt super eum volucres, » id est super populum interfectum, « et omnes bestiae terrae super illum » interfectum populum « hyemabunt. » Hyperbolicos loquitur. Non enim omnes bestiae venient ad devorandum corpora illorum, sed per hoc vult ostendere maximam multitudinem ibi interfectam esse Aegyptiorum, et tantam ut aestate et hyeme sufficientiam sibi habeant bestiae quae convenerint, et non sit necessitas aliam praedam quaerere.
« In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo, » subaudis Israel, « divulso, » id est separato ad tempus a Deo et a terra sua, et a populo, 116.0807B| « dilacerato » ab hostibus primo post quem non fuit alius, subaudis ita terribilis, « agente, exspectante » Dei auxilium, exspectante diu, « cujus terram diripuerunt flumina, » reges videlicet ac principes diversarum gentium, « ad locum nominis Domini montem Sion. » Revertitur iterum sermo propheticus ad Israel et promittit ei bona dicens: In tempore illo vastata Aegypto nequaquam Judas sperabit in umbra Aegypti, sed deferet munus fidei bonorumque operum, necnon et alia munera ad locum nominis Domini, hoc est ad templum illius. Hoc autem impletum est sub Zorobabel aliisque ducibus, quando, permittente Cyro, post septuaginta annos de captivitate redierunt. De quibus muneribus legimus in Zacharia, coronas esse factas in domo 116.0807C| Domini ipso praecipiente.
CAPUT XIX.
« Onus Aegypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur in Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet a facie ejus. » Haec quae de Aegypto hic dicuntur, tam ad ejus destructionem, quae venit per Assyrios, quam ad Domini adventum possunt referri. Dicamus igitur quomodo ad Aegyptum pertineat. Nubem levem appellat exercitum Assyriorum velocem. Dicit ergo propheta quia nequaquam per angelum percutiet Dominus Aegyptum: sed ipse ascendet super exercitum Assyriorum velocissimum, et ingredietur Aegyptum. Super nubem enim 116.0807D| Assyriorum ascendit Dominus, quia ipse inspiravit eis in corde ut percuterent Aegyptum, et ipse dedit virtutem bellandi ut se ulcisceretur de inimicis suis, qui populum suum sua promissione seduxerant. Ipsoque ingrediente cum Assyriis in Aegyptum, mota sunt simulacra Aegyptiorum, qui prae omnibus gentibus idola colebant: quia confracta sunt ab Assyriis, vel etiam Domino operante factum est, ut Assyriis venientibus, daemones qui in idolis colebantur, responsa dare non possent. Tunc cor Aegypti tabuit, sive defecit consilium, non reperiens quomodo hostes suos evadere posset. Dominus etiam super nubem levem ascendit, quando corpus humanum accepit nullo humanae commistionis semine praegravatum: 116.0808A| et cum Maria et Joseph ad vocem angeli, metu Herodis fugit in Aegyptum (Matth. II) ad cujus ingressum potest esse, ut simulacra Aegyptiorum corruerent, aut etiam commutescerent, et corda sapientium Aegyptiorum pavore tabescerent. Aliter: Aegyptus, quae interpretatur tenebrae vel moeror, significat hunc mundum, qui tenebris infidelitatis tegebatur ante Domini adventum. Ingressus est ergo Dominus Aegyptum, id est hunc mundum, cum nube levi, id est cum corpore nullo peccati pondere gravato, et commota sunt simulacra: quando relictis idolis ad Deum fide concurrerunt, et idola confregerunt.
« Et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios, » id est cives contra cives: « et pugnabit vir » 116.0808B| Aegyptius « contra fratrem suum. » Venientibus Assyriis vel Chaldaeis, completum est hoc: aliis tradere se volentibus, et aliis repugnare nitentibus. Unde facta est non modica seditio inter eos. Et hoc est gravissimum malum et magna miseria, ut hoste superveniente cives intra se seditionem moveant. In Domini quoque adventu, et praedicatione apostolorum, eadem discordia impleta est inter fideles et infideles in toto mundo, aliis credere volentibus, aliis nolentibus. Unde Dominus ait: « Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum (Matth. X), » et caetera quae sequuntur.
« Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus, » subaudis quo rebellare nitetur: 116.0808C| « praecipitabo, » id est, nihil faciam, « et interrogabunt simulacra sua et dominos suos et pythones et ariolos. » Orta seditione in Aegypto et imminente hoste, spiritus scindetur, id est voluntas Aegypti, cunctis diversa sapientibus et non eadem volentibus. Tunc ibunt et interrogabunt daemones residentes in simulacris suis, et divinos sive vates, pythones quoque et ariolos, cur ita acciderit: et non proderit eis. Similiter in Domini adventu, spiritus, id est voluntas hujus mundi scissa est: aliis credere volentibus, et aliis repugnantibus. Tunc persecutores sanctorum et credentium interrogaverunt idola sua et divinos, quare talia exorta essent in mundo, ut homines deserentes antiquam consuetudinem novae fidei se aptarent. Pythones sunt qui et ventiloqui appellantur, eo 116.0808D| quod habeant in se malignum spiritum, cujus inspiratione plerumque falsa, plerumque etiam Deo permittente vera loquuntur. Arioli sunt incantatores, qui incantationibus quibusdam et carminibus rem peragunt.
« Et tradam Aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus. » In multorum dominorum manus legimus traditam esse Aegyptum. Primum quidem expugnata est ab Assyriis, deinde a Nabuchodonosor, tertio ab Alexandro, ad ultimum a Romanis, quando Antonio et Cleopatra superatis Augustus Romano imperio subjugavit. Sed ex his omnibus Chaldaeos constat fuisse crudeliores, Romanos potentiores.
116.0809A| « Et arescet aqua de mari, et fluvius, » subaudis Nilus « desolabitur atque siccabitur. » Non de mari magno hoc dicitur, sed de lacu qui appellatur Mareotes. Omnes enim congregationes aquarum secundum proprietatem Hebraeae linguae, sicut supradictum est, appellantur maria. « Et deficient flumina, » id est, septem rivi Nili attenuabuntur a suis aquis: « Calamus et juncus inarescet. »
« Nudabitur alveus rivi a fonte suo, » id est, et rivus et fons simul arescent. Naturale est, sicut beatus Hieronymus dicit, ut cum per iram Dei captivitas venerit, indignationem ejus pestilentia subsequatur, et adversus peccatores elementa cuncta desaeviant. Potuit igitur esse, ut veniente captivitate Aegyptiorum per Chaldaeos, vel etiam per Romanos aquae de 116.0809B| Nilo et de fontibus deficerent. Potest tamen et hyperbolice intelligi, ut propter nimiam tribulationem, flumina quoque dicantur exsiccata esse, et illa quae in fluviis erant defecisse. Metaphorice autem in fluvio exsiccato, regnum desolatum intelligimus, in rivis ejus duces, in calamo et junco cunctam Aegypti abundantiam quae harum rerum fertilissima est.
« Et moerebunt » sive lugebunt « piscatores » propter siccitatem fluminum, « et expandentes rete super faciem aquae inarescent, » id est, deficient. « Confundentur qui operabantur linum, » id est, qui ex lino sagenas et retia componebant, « plectentes et texentes subtilia » subaudis vestimenta, vel etiam quae texebant ex junco diversi generis vascula, « erunt irrigua ejus, » id est Aegypti « flaccentia, » id est arentia. 116.0809C| « Omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, » subaudis deficient advenientibus hostibus. Haec omnia, ut diximus, hyperbolicos accipienda sunt, quae propter maximam vastationem ita expresse a propheta prolata sunt.
« Stulti principes Taphneos, sapientes consiliarii, Pharaoni dederunt consilium insipiens. » Taphneos, genitivus graecus est. Taphnis autem civitas est metropolis Aegypti, in qua Moses multa signa fecit, quae in Exodo commemorantur. Et hoc dixit, quia adveniente Babylonica vel Romana captivitate, omnia magorum consilia annullata sunt. Principes enim Pharaoni, qui putabantur sapientes esse, dederunt consilium insipiens, id est inutile, ut praepararet se ad resistendum Nabuchodonosor, vel Romanis. « Quomodo 116.0809D| dicitis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum. » Sic dicebat Pharaoni unusquisque consiliarius ejus, ut suum consilium bonum esse ostenderet, et ob hoc statueret illud. Tu es filius sapientium Aegyptiorum, et regum antiquorum, ideoque viriliter debes pugnare contra Assyrios vel Romanos. Aegyptii namque heroas et deos magnos auctores suae gentis fuisse jactant, hoc est, Isin, et Isirin, et Typhonem. « Ubi sunt nunc sapientes tui? » subaudis adveniente vastitate, « annuntient tibi et indicent, quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. » Propheta loquitur ad Aegyptum, interrogans ubi sunt sapientes ejus, et quare non annuntient ei quae Dominus cogitaverit super illam, 116.0810A| respondet vero ipse sibimetipsi, quare non potuerunt annuntiare ei. « Stulti facti sunt principes Taphneos » sive Taphnis, subaudis qui putabantur sapientes esse, « emarcuerunt » seu defecerunt, « principes Mempheos, et deceperunt Aegyptum angulum populorum ejus. » Memphis civitas est Aegypti, magicis artibus quondam plena. Sed ubi putabantur esse sapientes, ibi non solum alii defecerunt, sed etiam ipsi. Quod vero appellat Aegyptum, angulum populorum, secundum idioma divinarum Scripturarum loquitur, quae angulum pro regno ponunt, eo quod populos contineat, sicut angulus continet duos parietes, eo quod in tota domo illud fortissimum sit.
« Dominus miscuit in medio ejus, » id est Aegypti 116.0810B| « spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. » Dominus (inquit) miscuit, in medio ejus, id est, habere permisit sapientibus Aegyptiorum spiritum vertiginis, hoc est spiritum erroris, ut ignorarent quid loquerentur. Et errare fecerunt Aegyptum, sicut errat ebrius a mente sua, et alienus efficitur ab omni rationabili sensu: in tantum ut nesciat ubi sit, aut quid operetur.
« Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem. » Dicit beatus Hieronymus, quia pro eo quod debuit transferre incurvum et lascivientem, id est senem et puerum, ambiguitate verbi deceptus transtulit incurvantem et refrenantem. Sensus ergo hujusmodi est venientibus 116.0810C| Assyriis, vel Chaldaeis, non erit Aegypto opus, id est consilium, quod aut caput habeat aut finem, aut senibus conveniat aut pueris: quorum alii per nimiam aetatem amittentes intellectum desipiunt aut delirant, alii per lasciviam et infantiam nesciunt quid faciant.
« In die illa erit Aegyptus quasi mulieres, » et reliqua. In die illa cum venerit vastitas Aegypti per Chaldaeos, Assyrios, Romanosque: erit Aegyptus quasi mulieres, infirma et inermis et sine aliqua virtute. « Et stupebunt » Aegyptii sive in admirationem nimiam vertentur, « et timebunt a facie commotionis vindictae Domini, » quae intelligitur per manum ejus. « Quam » vindictam « movebit » ipse « Dominus per eum: » per Sennacherib vel Nabuchodonosor.
116.0810D| « Et erit terra Juda Aegypto in pavorem. » Quidam codices habent, in festivitatem. Sed beatus Hieronymus reprehendit semetipsum ita transtulisse, quia rectius est dicere in pavorem vel formidinem. Et est sensus. Cum omnes manus virorum fortium Aegyptiorum quasi mulierum manus, prae nimio timore hostium dissolutae fuerint: tunc vocabulum Judae terror erit et pavor Aegypto, eo quod dum ei vult auxilium praebere, tanta mala perpessa sit. Recordabitur enim quia propter timorem omnipotentis Dei et amorem quem abstulit a Judaeis, promittendo illis auxilium et protectionem, tanta mala ei a Domino eveniant. Unde et sequitur: « Omnis, » subaudis 116.0811A| homo Aegyptius « qui illius fuerit recordatus, » id est terrae Judae, « pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eum, » id est, super Aegyptum? Quid ergo cogitavit Dominus super Aegyptum? Ut conterat illam et vastet per Chaldaeos et Romanos, atque ad nihilum deducat.
« In illa die erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. » Diem hic debemus accipere pro tempore. Hunc locum non intelligens Onias sacerdos, cum venisset in Aegyptum cum multitudine Judaeorum, sicut historia Josephi narrat, aedificavit templum Domini et altare in civitate Heliopoleos, ut impleret vaticinium hujus prophetiae, faciens utique contra praeceptum Domini 116.0811B| qui dixit: Non aedificabitis mihi altare per omnes urbes vestras, sed in loco quem elegero. Et notandum, quia non solum illam ubi templum aedificatum fuit, quae appellabatur Heliopoleos, id est Solis civitas: sed etiam quatuor alias huic vicinas, quae juxta rivum coruram sitae sunt, manifestum est loqui lingua Chanaan, id est Syra. Putant autem quidam a Nabuchodonosor Syros et Arabes in civitatibus Aegypti collocatos fuisse, qui hucusque, ut diximus, lingua Chanaan sive Syra loquuntur. Quidam per quinque civitates, quinque libros legis intelligunt, qui in Alexandria primum interpretati sunt. Sed melius est ut ista omnia ad Domini adventum spiritualiter referantur. In die (inquit) illa, id est, post Domini passionem, erunt quinque civitates in terra 116.0811C| Aegypti, loquentes lingua Chanaan. Aegyptus, quae interpretatur tenebrae vel moeror, significat hunc mundum. Chanaan autem interpretatur commutata. Quinque ergo civitates quinque sunt corporis sensus, visus videlicet, auditus et gustus, olfactus et tactus. Quarum civitatum una est civitas Solis, id est oculi, per quos lumen haurimus. Quicunque ergo vitiis serviunt, et a pravis cogitationibus atque delectationibus hos quinque corporis sensus non refrenant: lingua Aegyptiaca loquuntur, quia in tenebris peccatorum morantur. Qui vero virtutibus operam tribuunt, lingua Chanaan, id est, commutata loquuntur, quia de vitiis mutati sunt ad virtutes. « In die illa, » id est, in tempore illo post Domini passionem, « erit altare Domini in medio terrae Aegyti, » id est in hoc 116.0811D| mundo, « et titulus juxta terminum ejus Domini. »
« Et erit, » subaudis illud altare, vel titulus « in signum » Dominicae passionis et resurrectionis « et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti, » hoc est, in toto mundo. Per unum altare debemus intelligere omnia altaria totius mundi. Quia, sicut una est fides credentium, unum baptisma, una Ecclesia: ita unum altare. Titulus autem qui juxta illud altare est, Evangelium et Apostolorum intelligitur doctrina, quae usque ad terminos orbis terrae venit. Potest et per hoc altare intelligi fides, quae una est omnibus credentibus. Sicut enim super altare offeruntur Deo sacrificia: ita quidquid boni agimus, super fidem offerimus. Titulus juxta fidem intelligitur 116.0812A| bona operatio, et imitatio passionis Christi. « Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. » Cum fuerit, inquit, altare Domini in hoc mundo, et Evangelica doctrina diffamari coeperit, tempusque persecutionis ingruerit: tunc ii qui crediderint, apostoli videlicet ac martyres eorumque sequaces et alii fideles, clamabunt ad Deum Patrem a facie persecutorum, implorantes ejus misericordiam. Statimque mittet eis salvatorem, id est auxilium Filii sui Jesu, qui interpretatur Salvator, et erit propugnator seu defensor eorum, liberans eos. Quotiescunque enim affliguntur electi, aut a persecutoribus aut ab impugnatione daemonum, et Dei auxilium habent a quo protegantur: quasi ipse Filius 116.0812B| Dei mittitur a Deo Patre, dum ejus adjutorio illi salvantur.
« Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa. » Cum Dei clementia respexerit credentes positos in certamine, cognoscetur Dominus ab Aegypto, id est ab hoc mundo, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa, habitatores videlicet hujus mundi, sive persecutores qui fuerint superati, sive credentes auxilio Dei liberati. « Et colent, » subaudis illi qui crediderint « Deum in hostiis, » corporis scilicet et sanguinis ejus quod offertur quotidie in Ecclesia, « et in muneribus » spiritualibus, « et vota, » id est bona opera, « vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum et placabitur eis, et sanabit eos. » Haec de 116.0812C| sanctis martyribus aliisque credentibus dicta sufficiant. Percutiet Dominus Aegyptum, id est percuti permittet electos a persecutoribus, et sanabit eamdem plagam, quia coronabit sanctos martyres pro se passos. Persecutio siquidem non ad negationem credentium pertinet, sed ad probationem et remunerationem. « Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. III). » Flagellat autem omnem filium quem recipit. Et si ad tempus, inquit, recesserunt ab eo: revertentur ad illum, et sanabit eos a peccatis et ab omni tribulatione.
« In die illa, » id est in tempore Dominici adventus, « erit via de Aegypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptus in Assyrios, et servient Aegyptii Assur. » Ante Domini adventum singulae 116.0812D| gentes proprios reges habebant, nec erat licitum cuiquam de una regione transire in aliam, quia pro exploratoribus accipiebantur. In Romano autem imperio unum facta sunt, et maxime postquam in Christo crediderunt. Ab Euphrate enim usque Tigrim omne medium regio Assyriorum fuit, et quos veteres Assyrios nos modo Syros vocamus, a parte totum appellantes. Post Domini ergo passionem via de Aegypto fuit ad Assyrios: quia quicunque volunt modo de Aegyptiis transire in Assyrios et de Assyriis in Aegyptum, liberam potestatem habent, maxime negotiatores eorum, qui de regno ad regnum transeunt. Quod autem ait: Servient Aegyptii Assur: non idcirco dicit quod postea subjecti fuissent illi: 116.0813A| sed propter legiones Romanorum, quae instructae Assyrio milite custodiebant Aegyptum: vel quia utraque gens, ea quae apud se abundant, in alia causa commercii transfert.
« In die illa erit Israel tertius Aegyptio, et Assyrius benedictio in medio terrae, cui benedixit Dominus exercituum. » Legimus in libro Machabaeorum quod regnum Israel aliquando reges Assyriorum, aliquando Aegyptiorum sibi vindicabant. In Domini vero adventu, neque Assyriis erat subjugatum, neque Aegyptiis: sed sub Romano imperio erat constituta civitas, et ejusdem conditionis erat quam et illi. Quia, sicut serviebant Aegyptii et Assyrii Romanis, ita et Israel. Ac si diceret aliis verbis: Nequaquam ergo Israel inter Assyrios et Aegyptios medius vexabitur, 116.0813B| sic erit tertius: quia servient illi duo populi Romanis sicut Israel, et erit eis benedictio in medio terrae. Quare benedictio? quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, id est, benedicetur in toto mundo, in apostolis, aliisque credentibus. Cui ergo erit Israel benedictio? Illi populo cui benedixit Dominus, id est, ab illo benedicetur, a quo ante maledicebatur, cui benedixit Dominus. « Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio sit. » Hae regiones prae omnibus regionibus abundant multitudine Monachorum, ideoque a Domino benedici merentur. « Haereditas autem mea Israel. » Quare haereditas? Quia ibi est natus, nutritus, passus, ibique redemit genus humanum, ibi et resurrexit.
CAPUT XX. 116.0813C|
« In anno quo ingressus est Thartan in Aegyptum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam, in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos. » Azotus una est urbs Philistinorum potentissima de quinque urbibus quam Sargon rex Assyriorum qui et Sennacherib appellatur, qui septem nominibus nuncupatus est, ut beatus Hieronymus dicit, misso duce exercitus sui Thartan nomine cepit ac tenuit. Illo tempore quando haec urbs capta est, locutus est in manu Isaiae, id est in operatione illius. Talia enim opera agebat propheta, ut dignus esset sermonem Dei audire.
116.0813D| « Vade et solve saccum de lumbis tuis. » Saccus vestimentum est cilicinum. Hic enim erat habitus prophetalis, plangentis delicta populi. « Et fecit sic: » vadens nudus et discalceatus. Mira prophetae obedientia: quod vir nobilissimus non erubuerit nudus incedere, sed Dei praeceptis obedire, nihil honestius judicans, deposuerit saccum, quo abjecto nudus fuit. Unam enim habebat tunicam, ut beatus Hieronymus dicit, ipsamque cilicinam. Ideo autem diximus illum nobilissimum fuisse, quia (sicut Hebraei tradunt) tantae nobilitatis fuit, ut Manasses, rex duarum tribuum filius Ezechiae regis, filiam ejus acciperet in uxorem.
« Et dixit Dominus, sicut servus meus, » Isaias 116.0814A| « ambulavit nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum, et super Ethiopiam. » Prophetae viri portendentes erant, quia non solum ea quae dicebant, sed etiam opera illorum plerumque aliud praefigurabant: sicut in hoc loco possumus cognoscere. Notandum autem, quia cum dicit, trium annorum signum erit, non debemus putare quod per tres annos ierit propheta nudus: sed per numerum annorum possumus intelligere dies: quod in volumine Ezechielis ostenditur, dicente Domino ad eum: Diem pro anno, id est, in quam diem pro anno dedi tibi.
« Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenem et senem, nudam, et discalceatam discoopertis natibus. » 116.0814B| Subaudis tribus annis, sicut servus meus Isaias ambulavit tribus diebus, et tunc « ignominiam Aegypti, » subaudis videbunt omnes, cum ita minabitur in captivitatem.
« Et timebunt, » subaudis Judaei « et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua. » Judaei gloriabantur in Aegyptiis qui eis promittebant protectionem et habebant fiduciam in Aethiopibus qui erant Aegyptiis sociati. Cum ergo audissent et vidissent tam Aegyptios quam Aethiopes minari in captivitatem ignominiose ab Assyriis, timuerunt valde, et erubuerunt quod spem suam in illis posuerint.
« Et dicet habitator hujus insulae in die illa. » 116.0814C| Insula dicitur eo quod in salo, id est in mari sit posita. Et Hierusalem insula appellatur, quia variis adversariorum persecutionibus tundebatur. « Haeccine erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo nos effugere potuerimus? « Nunquid ista est spes nostra quam habebamus in Aegypto et Aethiopia, et ad hos confugimus ut nobis praeberent auxilium, qui se de captivitatis malo eruere nequiverunt. Et si illi capti sunt, quomodo nos effugere poterimus? Consideranda est providentia Dei, quomodo omnia regna contra se in superbiam elevata destruxerit, eorumque potestatem ad nihilum deduxerit. Contra Dei voluntatem Israel speravit in Damasco et Syriis ideoque tam illi qui adversariis Dei promittebant 116.0814D| auxilium, quam illi qui in ipsis sperabant, vastati et captivati sunt ab Assyriis. Judas, id est, duae tribus confidebant in Aegypto, et Aegyptii in Aethiopibus, ipsi quoque ab Assyriis Chaldaeisque victi sunt. Assyrii superbi erant, putantes se victores exsistere sua virtute a Chaldaeis regnum eorum periit. Chaldaei et Babylonii erexerunt caput contra Dominum, a Medis et Persis suppositi sunt. Persae et Medi ab Alexandro magno. Alexander magnus cum se putaret esse ut Deum, veneno periit, regnumque ejus per partes divisum a Romanis est superatum, et in eorum potestatem redactum. Romanum imperium, quod quasi ferratis dentibus unguibusque carnes sanctorum laceravit, jam apparet destructum esse, 116.0815A| et destruetur in die judicii, cum regnum Christi advenerit.
CAPUT XXI.
« Onus deserti maris. » Mare appellatur in hoc loco Babylon, propter multitudinem populorum quae in ea erat, unde et per Jeremiam dicitur ad Nabuchodonosor: « Desertum faciet Dominus mare ejus (Jer. LI). » Quod desertum dicitur, quia derelictum est a Deo, et evacuatum ab habitatoribus suis. « Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili visio dura nuntiata est mihi. » Vox Babylonis est. Sicut ab Africo, id est ab australi parte, tempestas vehemens venire consuevit: ita mihi de deserto Medorum et Persarum vastitas venit, et de terra horribili, id est terribili, cujus nec nomen 116.0815B| audire possum sine formidine. Visio dura nuntiata est mihi, adventus scilicet Medorum et Persarum. Quid durius quam captivitatis malum? Et quid durius quam ab ipsis subjectis non solum bona temporalia, sed etiam vitam praesentem auferri?
« Qui incredulus est, » id est qui infidelis est Deo, vel domino suo. Darius vel Cyrus « infideliter agit, » subaudis contra dominum suum Balthasar, occidendo illum: « et qui depopulator » sive vastator « vastat, » subaudis me. Vox ipsius Babylonis. Quamvis enim Deo permittente illud fieret, tamen infideliter egerunt Darius et Cyrus contra dominum suum Balthasar. « Ascende Elam, obside Bede. » Vox Domini alloquentis multitudinem Persarum et Medorum. Elam namque provincia est Persarum et civitas, per quam 116.0815C| intelliguntur homines de Elam et Persida. Ascende, inquit, o exercitus Elam, id est qui de Elam provincia venis, et o exercitus Mede, qui de Meda es, obside Babylonem. Et est sensus: Ne timeatis, o Medi et Persi, vastare Babylonem, ascendite super equos vestros, et obsidete civitatem. « Omnem gemitum ejus cessare feci. » Tripliciter haec sententia potest intelligi. Omnem gemitum ejus cessare feci, quo te et alias gentes gemere faciebat: vel quod nullus jam gemat pressus potentia Babylonis, seu quod tantis malis afflicta sit, ut coram te gemere non audeat.
« Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me, sicut angustia parturientis. » Vox prophetae plangentis Babylonem spiritu prophetali. 116.0815D| Propterea, inquit, quia Babylon tantis est repleta miseriis, repleti sunt lumbi mei dolore: sicut lumbi mulierum parturientium. Angustia possedit me, praevidens tantae multitudinis sanguinem fundi, sicut est angustia parturientis. « Corrui, » subaudis in tristitiam vel in terram, cum audirem, subaudis miseriam Babylonis, conturbatus sum cum viderem in spiritu destructionem ejus.
« Et inaruit, » id est defecit « cor meum » sive virtus mea; « tenebrae, » id est, angustiae et dolores « stupefecerunt me, » id est in magnam admirationem me converterunt. Vel etiam tenebrae stupefecerunt illum: quia multitudine lacrymarum caligaverunt oculi ejus. « Babylon dilecta mea, posita 116.0816A| est mihi in miraculum. » Vox prophetae, qui ideo appellat eam Babylonem dilectam, quia homo erat et de hominibus loquebatur: idcirco non poterat non dolere super tantis miseriis eorum. Posita autem ei erat in miraculum, quare sic cito potuerit a subjectis everti.
« Pone mensam, contemplare in speculam, comedentes et bibentes. Surgite, principes, arripite clypeum. » Dupliciter potest intelligi istud. Et Persi et Medi, sumite cibum futuro praelio praeparantes ut fortes sitis ad dimicandum et occidendum Babylonios. Cumque comederitis et biberitis, surgite, arma arripite, Babylonem debellate. Cumque debellaveritis, contemplamini in speculam, id est ea quae exarata sunt in pariete perficite, quia Deus regnum istius numeravit. 116.0816B| Aliter: O Babylon, para regi tuo Balthasar mensam, et contemplare quod post cibum eveniat ei. Vos autem, Dari et Cyre, qui cum rege comeditis, surgite et interficite dominum virum. Vel contemplare, o Balthasar, quod sit in pariete scriptum: « Mane, Techel, Phares (Dan. V). »
« Haec enim dixit mihi Dominus: Vade et pone speculatorem, et quodcunque viderit, annuntiet. » Speculatorem hoc in loco prophetam intelligimus Isaiam, qui speculabatur quae Dominus praecepturus erat super Babylonem. Prophetae namque speculatores appellabantur, sicut ad Ezechielem dicitur: « Fili hominis, speculatorem dedi te Domui Israel (Ezech. III). » Tale est ac si diceret: Temetipsum constitue speculatorem, et quaecunque audieris a me 116.0816C| vel videris spiritu prophetali, annuntia.
« Et vidit » ille speculator, id est, ego vidi, « currum duorum equorum, » hoc est, bigam quae duobus equis duci solebat, « ascensorem asini et ascensorem cameli, » subaudis vidi, id est ille ascensor qui residebat, pro equis utebatur disparibus animalibus, asino videlicet et camelo. Ascensor iste duorum animalium, intelligitur Cyrus qui duorum regnorum exstitit, Persiae et Mediae, post mortem Darii avunculi sui. Asinus regnum Persarum est, quod ante Cyrum ignobile fuit, et nullius dignitatis inter caetera regna. Camelus Medorum regnum est, quod semper fuit potentissimum. Ascensorem ergo bigae vidit propheta venientem, quia cum Medis et Persis venit ipse Cyrus contra Babylonem pariter cum avunculo suo 116.0816D| Dario. « Et contemplatus est » speculator, id est ego contemplatus sum, « diligenter multo intuitu. »
« Et clamavit ut leo. » Ipse propheta qui appellatur speculator, nuncupatur et leo pro virtute animi: et quia dubium erat de persona speculatoris, ipse exponit manifestius, dicens: « Super specula Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam meam, » id est, super locum contemplationis meae « ego sum stans totis noctibus. » Super custodiam, inquit, meam sum, ut me custodiam ab omni peccato, ut sim dignus audire verba Dei: et super specula Domini sum jugiter, id est semper sum positus in contemplatione Dei, et diebus ac noctibus sum praeparatus audire et loqui quod ipse praeceperit.
116.0817A| « Et respondit, » subaudis leo qui supra clamaverat, « et dixit: Cecidit cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. » Quod dicit cecidit Babylon, intelligendum est quia in prophetia Dei jam ceciderat. Vastante Cyro cum Dario Babylonem, non solum urbs est destructa, sed etiam idola ejus ad nihilum redacta sunt, destructo templo Belis et igne concremato.
« Tritura mea et filia areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israelis annuntiavi vobis. » Facit apostropham ad Hierusalem, quam appellat trituram, eo quod a diversis gentibus triturabatur sive conculcabatur. Triturare enim est conculcare. Filia etiam areae appellatur, id est filia templi, quod erat constructum in area Ornam Jebusaei, qui et 116.0817B| Areuna vocabatur (II Reg. XXIV). Et est sensus: O tritura mea, Hierusalem, quae a multis gentibus es contrita, et, o filia areae meae, id est, templi quod situm est in area Areunae, non tibi videatur incredibile esse, quod dixi de Babylone: quia non sunt mea verba: sed Domini exercituum, et quae audivi ab illo annuntiavi vobis.
« Onus Duma. » Pro Duma Septuaginta Idumaeam interpretati sunt, quae est provincia Sarracenorum. Duma autem regio est Idumaeae provinciae, et sunt habitatores ejus de progenie Esau, qui et Edom sive Seir est appellatus. Constat vero Idumaeos ab Assyriis vel Chaldaeis expugnatos esse, sicut et duas tribus. Sed videntes post septuaginta annos duas tribus de captivitate Chaldaica esse reversas, et se in 116.0817C| servitio detineri, divinum implorabant auxilium, cur non etiam ipsi fuerint liberati, cum de stirpe fuerint Abrahae et Isaac. Unde dicit Dominus: « Ad me clamat ex Seir, » quilibet, id est Idumaeus qui de Seir est captivatus in Babylonem et Medam, ubi adhuc detinetur. « Custos quid de nocte? Custos quid de nocte? » subaudis liberas populum tuum. Et est sensus: O custos Israel omnipotens, qui populum tuum tueris custodia sempiterna, et quasi in nocte dormientibus illis vigilas ne hostis irrumpat super eos, liberans illos de nocte captivitatis, quare et nos qui de ejus genere sumus, simili clementia non protegis?
« Dixit custos » non dubium quin Deus omnipotens. « Venit mane, » id est libertas populo meo, et nox, id est tempus tribulationis, venit genti Idumaeorum. 116.0817D| Populo meo praebebo lumen laetitiae de captivitate revertendi, et vos derelinquam in tenebris captivitatis et servitutis, eo quod gavisi estis super vastatione populi mei. Nam quia Idumaei laetati sunt de captivitate populi Israelitici, idcirco et ipsi in captivitatem postmodum ducti sunt. « Si quaeritis quaerite: convertimini et venite. » Et est sensus: Si quaeritis me, ex toto corde de captivitate redite. Aliter: Si quaeritis tempore necessitatis meum auxilium, et in prosperitate similiter me quaerite. Convertimini ad me toto animo, et venite appropinquantes mihi per bona opera, et suscipiam vos poenitentes.
« Onus Arabiae. » Arabes ipsi sunt Sarraceni et 116.0818A| Ismaelitae, ex Ismaele et filio ipsius Cedar ducentes originem, quorum regio appellatur Arabia. Qui cum recte Agareni vocari debuerunt, ab Agar matre sua, mutato nomine malunt se Sarracenos vocari quam Agarenos, quasi non de ancilla Agar, sed de libera Sara exorti (Gen. XXV). Quia ergo isti Judaeis fugientibus a facie Chaldaeorum cum debuissent aquam et panem dare, panem dantes, aquam retraxerunt, ut illi magis exardescerent in sitim et morerentur: idcirco et ipsi in captivitatem ducti sunt. Et licet illi hoc agerent, tamen alloquitur Deus omnipotens Judaeos fugientes, inquiens: « In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. » Vos, o Judaei, qui obsidionem Babyloniam effugere potueritis, in saltu, id est in sylvis Sarracenorum, dormietis, sive requiescetis, 116.0818B| fugientes Chaldaeos. In semitis quoque Dodanim requiescetis. Dodanim interpretatur in propinquos vel cognatos. In semitis Dodanim dormietis, hoc est in itinere quod ducit ad propinquos vestros Sarracenos.
« Occurrentes sitienti, » subaudis populo meo, « ferte aquam. » Ad Ismaelitas sermo convertitur, ut ferant aquam fratribus suis Judaeis ad se confugientibus. Currite, inquit, et lapsis fratribus ac periclitantibus ardore sitis ferte aquam, ne fervore solis nimio in solitudine pereant. « Qui habitatis terram Austri, » id est meridianam, « cum panibus occurrite fugienti, » populo meo. Non solum, inquit, aquam, sed panem ferte fugientibus, ut quos afflixit obsidio et persecutio hostium, vestra misericordia 116.0818C| relevet.
« A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii, » subaudis Babyloniorum « imminentis, a facie arcus extenti, » id est a facie Elamitarum, qui sunt peritissimi sagittarii, et cum Chaldaeis venerunt, « a facie gravis praelii. » Ac si diceret: ne despiciatis miseros, quia cito veniet vestra captivitas.
« Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in anno uno quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar, » id est, populus et divitiae Sarracenorum, « et reliquiae numeri sagittariorum, de filiis Cedar imminuentur. » Post unum annum Judaicae captivitatis et destructionis Hierusalem et ipsi vastati sunt, ideoque dicit: Quando annus mercenarii velox est, et brevem putat laborem, dum 116.0818D| tantummodo ad desideratam perveniat mercedem: sic parvissimum temporis spatium restat, donec captivemini, o Sarraceni! Reddit ergo causas quare praeceperit occurrere illis. Fugerunt, inquit, Babylonium gladium, fugerunt arcus Elamitarum, fugerunt imminentem gladium, et quia vos non praebuisti eis misericordiam, expleto uno anno captivitatis eorum, auferetur omnis gloria vestra. Quod vero dicit, et reliquiae muneri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur, hoc modo intelligitur: Reliquiae Sarracenorum, quae relictae sunt ab Assyriis, imminuentur a Babyloniis. Sagittarii enim sunt Sarraceni, sicut et pater eorum Ismael, quia in solitudine morantur.
CAPUT XXII. 116.0819A|
« Onus vallis visionis, » id est pondus miseriarum et poenarum. Vallem appellat Hierusalem. Illa civitas domina gentium, et quae antea vocabatur civitas magni regis, modo appellatur vallis despective a Spiritu sancto: non quod in valle sit posita (in monte enim sita est), sed propter transgressionem mandatorum Dei, et idololatriam. Sic etiam veniente Domino in carne, appellat eam castellum despective. « Ite, » inquiens ad apostolos, « in castellum quod est contra vos (Matth. XXI). » Et bene dicit, « vallis visionis. » Ibi enim fuerunt prophetae justi, qui Domini visiones videre meruerunt, sicut fuit Samuel, David, Isaias, Jeremias, Daniel, et caeteri sancti (IV Reg. XVIII; IV Reg. XXIV; II 116.0819B| Par. XXXVI). Et notandum est in hoc sermone, quia non pertinet hoc quod propheta dicit ad illam obsidionem quae facta est a Sennacherib temporibus Ezechiae, sed potius ad illam quae facta est a Nabuchodonosor temporibus Sedeciae. « Quidnam tibi est? » Vox prophetae ex persona Spiritus sancti. Quidnam tibi quoque, o Hierusalem, « quia ascendisti et tu et omnis in tecta? » bene dicit et tu. Ante enim ascendit Moab in tecta adorare idola, et Philistiim et reliquae gentes, quam Hierusalem. Ac si diceret aliis verbis: Et si omnes gentes ascenderunt super tecta adorare idola, tu quare ascendisti derelinquens me redemptorem tuum? Ideo dicit:
« Clamoris plena, » subaudis civitas, quia ante obsidionem plena erat illa clamore exsultationis et 116.0819C| gaudii, dum adorarent idola sua. Et adveniente Nabuchodonosor, similiter repleta est clamore tristitiae et timoris. Ascendentes illi miserrimi super domos adorare idola sua, et petere ab eis auxilium, sed non profuit illis. « Urbs frequens » appellatur propter multitudinem populorum quae ibi erat, rex enim ejus jugiter in ea habitabat, et exercitus ejus. « Civitas exsultans » quondam, sicut temporibus David et Salomonis. « Interfecti tui, non interfecti gladio. » Hoc referendum est, sicut diximus, ad Nabuchodonosor et Sedeciam. Quomodo ergo interfectus est populus ejus obsidione? Fame et siti. Et quare non in praelio est? ipse manifestat.
« Omnes principes tui fugerunt. » Sicut enim in libro Jeremiae legitur (Jer. XXXIX), cum obsidione 116.0819D| obsideretur civitas a Chaldaeis, per quoddam foramen muri exivit Sedecias rex nocte, et principes cum eo fugientes per campos Jerichontinos. Sed non ideo liberati sunt, quia non habuerunt fiduciam in Domino. Persequentes enim eos Chaldaei, comprehenderunt illos in eisdem campis, et duxerunt ad Nabuchodonosor qui erat in Reblatha. Nam ipse non ascenderat ad Hierusalem, sed populum suum direxerat ad capiendam urbem. Tunc jussit Nabuchodonosor filios Sedeciae ante oculos ejus occidi, et postea eruit illi oculos ejus, ducens secum caecatum in cavea in Babylonem. Omnes autem principes et quicunque capi potuit ab illis, aut occisi sunt, aut etiam dure ligati et vincti et ducti in Babylonem.
116.0820A| « Propterea dixi. » Vox prophetae. Propterea quia cognovi desolationem populi mei, dixi conprophetis et condiscipulis meis: « Recedite a me, quia amare, » id est graviter, « flebo » desolationem populi mei. Superius diximus, quia cum audiret propheta mala quae futura erant super Babylonem, flevit; quanto magis ergo vastationem populi sui. « Nolite incumbere super me. » Vox prophetae est ad condiscipulos suos, qui eum volebant consolari. Sic enim erat gravatus dolore quasi in lecto aegrotaret, ideoque dicit: Nolite incumbere, id est inclinare ad me, ut consolemini.
« Dies enim interfectionis a Domino Deo, » subaudis oritur, « in valle visionis, » id est super Hierusalem. « Scrutans murum. » Ipse Dominus 116.0820B| scrutatus est murum Hierusalem, quia, sicut in subsequentibus videbitur, unusquisque principum Chaldaeorum qui civitatem obsidebant, partem muri contra se positam destruxit. « Magnificus » etiam « super montem, » id est templum exstitit, quia permisit illud evertere.
« Elam sumpsit pharetram. » Elam civitas est et provincia in Persida provincia, et sunt illi Elamitae optimi sagittarii. Elam ergo, id est Elamitae sument pharetram, ad sagittandum populum Judaeorum, « currum » etiam « hominis equitis » sument, ut possint cito discurrere per plateas Hierusalem. Licet currus duos habeat equos, potest tamen non incongrue ille qui desuper est, appellari eques. « Et parietes domus Domini nudabit clypeus. » Chaldaeorum, 116.0820C| id est fortitudo illorum. Parietes domus, qui erant vestiti crustis aureis et marmoreis, nudavit clypeus, id est fortitudo et potestas Chaldaeorum. Clypeus namque in hoc loco, pro fortitudine habetur.
« Et erunt electae tuae valles, plenae quadrigarum. » Vox prophetae ad Hierusalem. Hierusalem in monte sita est et in circuitu sui habebat valles delectabiles. Quando exercitus Nabuchodonosor venit contra eam, multitudo quadrigarum effusa est per latitudinem vallium. Equites autem qui in civitatem intraverunt, (non enim omnem illam multitudinem poterat capere illa civitas), posuerunt sedes suas in portis, ne quis Judaeorum fuga posset salvari. Et de hoc dictum est in Jeremia: Ecce ego congregabo omnes cognationes regnorum aquilonis et oppugnabunt Hierusalem. 116.0820D| et ponent principes sedes suas super portas ejus. O Hierusalem, erunt valles tuae quondam electae plenae quadrigis, et erunt equites ponentes sedes suas super portas tuas (Jer. XXV).
« Et revelabitur, » id est destruetur « operimentum Judae. » Operimentum appellat templum Domini, quod opertum, id est absconsum, erat antea leprosis et immundis hominibus, sed etiam gentilibus, quia non licebat eis ingredi intus. Tunc autem revelatum est, quia violaverunt illud Chaldaei et gentes suo ingressu. « Et videbitis, » subaudis destructum « armamentarium in die illa, » in qua die cum Chaldaei ceperint civitatem, et dissipaverint templum, tunc videbitis, o Judaei, concives mei, destructum armamentarium 116.0821A| « domus saltus. » Armentarium est locus ubi reconduntur tela armorum. Erat enim domus juxta templum Domini, quam David aedificavit ad reponenda arma, in cujus circuitu erant arbores plantatae: et propterea dicitur domus saltus, ipsaque domus non habebat parietes ex caemento et lapidibus, sed ex ligno. Dicunt enim quia ex humore caementi et lapidum, nascitur rubigo in ferro.
« Et scissuras civitatis David videbitis. » Civitatem David, appellat Hierusalem. Sicuti superius diximus, murus civitatis multipliciter est perforatus ab hostibus, et multiplicatae sunt scissurae. « Et congregastis aquas piscinae inferioris, » o filiae Judae et Benjamin. Vox prophetae. Piscina lacus est sive cisterna, ubi colliguntur aquae. Terra repromissionis (ut dicit 116.0821B| beatus Hieronymus), licet fertilissima fuerit, tamen magnam penuriam aquae habebat, maxime circa Hierusalem, et ideo faciebant cisternas ad colligendas aquas. Jordanis quippe fluvius currit inter Galilaeam et Judaeam. Fons Siloae ad radices montis Sion oritur. In Hierusalem autem erant duae piscinae, una superior, altera inferior. Illa quae superior erat, non poterat capi ab hostibus. Inferior vero, poterat auferii. Cum audissent autem adventum Chaldaeorum, aquas quae in piscina inferiori erant quae capi poterant, per quasdam fistulas et meatus deduxerunt intra civitatem, et congregaverunt eas in locum unum, et numeraverunt domos Hierusalem, et constituerunt quantum unicuique domui daretur ex ea, detraxeruntque domos aliquantas, et muniverunt 116.0821C| civitatem contra hostes, et ipsum lacum de quo supra diximus, fecerunt decurrere inter duos muros.
« Et lacum fecistis inter duos muros. » Duos muros dicit, quia Hierusalem duplici muro cingebatur, sicut legitur in Esdra. Isti habitant in Hierusalem prima, et isti in secunda. « Et aquam piscinae veteris » quae quondam non habuerat aquas, subaudis vos restituetis, habentes magis fiduciam in aquam quam in Dominum, qui condidit eam. « Et operatorem illius » aquae, id est Dominum, « de longe non viderunt » usquequo venit super eos tribulatio.
« Et vocabit Dominus in die illa ad fletum. » Hoc est, tempore illo cum venerit Nabuchodonosor, convocabit Judaeos. Legimus in Jeremia (Jer. XXXVIII). 116.0821D| Quia cum Nabuchodonosor veniret super Hierusalem, antequam obsidere coepisset populus ejus civitatem, misit Dominus Jeremiam ad Sedeciam et ad Judaeos, ut agerent poenitentiam, et misereretur eorum: sed pro nihilo duxerunt verbum Jeremiae. Et epulati sunt et dicebant, positi in desperatione: « Comedamus et bibamus; cras » in futuro « moriemur. » Ad calvitium autem provocavit eos, quia antiquitus erat consuetudo, ut in tempore poenitentiae tonderent capita, et raderent barbam suam.
« In auribus meis sonuit haec vox Domini. » Quaenam fuit vox illa? « Si dimittetur populo huic iniquitas haec? » id est, non dimittetur. Si pro non positum est. Haec dicit Dominus ad Isaiam: « Vade ad Sobnam 116.0822A| praepositum templi, qui habitat in tabernaculo, » subaudis Domini. Iste Sobna summus pontifex erat, superbus et arrogans praevaricator legis Dei, opprimens universum populum, et avertens illos a praeceptis et cultura Domini, et ipse tradidit prae timore inferiorem partem civitatis exercitui Sennacherib, ideoque Dominus promittit ei mala futura. Haec vero quae hic dicuntur non pertinent ad illam captivitatem superius memoratam, quae fuit temporibus Sedeciae. Et quid dicitur ei a Domino?
« Quid tu hic » subaudis facis? Tu qui superbus es et lupus rapax, cur moraris in domo mea, « aut quasi quis hic? » Ac si diceret aliis verbis: Aut tu cur sedes in domo mea, non timens ire in captivitatem, quasi hic aliquis semper possit aeternaliter 116.0822B| manere? « Quia excidisti tibi hic sepulcrum. » Non excidit ille in ipso templo suum sepulcrum, sed in ipsa civitate aedificavit domunculam in petra, et in excelso loco, sperans non ire in captivitatem, ut superbia et potentia quo jam vivens obtinuit, etiam in sua morte ostenderetur. Sed non est ibi humatus, quia captivus est in Babylonem ductus. « Sicut asportatur gallus gallinaceus. » Gallus gallinaceus est gallus castratus, quem nos capum sive caponem dicimus. Et est sensus: Sicut ille portatur sine impedimento aliquo, et sicut sublevatur super scapulam saccus sine labore, sicut asportatus est ille a terra sua. « Coronans coronabit te. » Coronam appellat laminam auream, ubi erat scriptum nomen Domini, quam portabat sacerdos semel in anno in 116.0822C| fronte. Pro illa corona tribulatus est tribulatione. « Quasi pilam mittet te in terram. » Sicut si posita fuerit pila in aliquo tumulo, sive monte, cito decurrit in vallem, sic ille lapsus est cito de gloria et superbia ad ruinam. « Et ibi erit currus gloriae tuae; » currum posuit pro omni gloria et potentia et dignitate, quae omnia pariter cum illo ducta sunt, et ignominia, id est contaminatio domus Domini, reddita est illi.
« Et erit in die illa, » hoc est cum tu depositus fueris de statione, id est de loco tuo. « Vocabo servum meum Eliachim filium Helchiae. » Eliachim unus erat ex viginti quatuor sacerdotibus, qui suscepit decus pontificale per Sobnam, quia inventus est justus. Sobna fuit quasi lupus rapax omni populo. Ille autem ut pater, tam populo quam sacerdotibus, 116.0822D| domum David appellat domum Domini, ubi erat clavis aurea. Paxillum per metaphoram ipsum Eliachim nuncupat. Locum fidelem dicit, ubi conveniunt fideles. « Et erit ibi in solium gloriae? » Cujus? « domui patris sui. » Magnum enim honorem habebant propinqui ejus et cognati, cum viderent eum ita glorificatum. « Et suspendam super eum, » id est super paxillum. Adhuc servat metaphoram. Sicut in paxillo, id est in stipite, suspenduntur diversa utensilia, sic omnis ornatus templi Domini in regimine illius constitit. « In die illa, dicit Dominus, auferetur paxillus. » Notandum isto in loco, quia haec quae dicuntur, non pertinent ad captivitatem Sobnae, sed potius ad ultimam quae fuit temporibus Sedeciae, quam superius 116.0823A| memoravimus. Considerandum est etiam, quia licet superius paxillum voluisset intelligere Eliachim pontificem, tamen modo convertit se ad alia: significans per paxillum ipsum sacerdotium, quod post mortem Eliachim destructum est. Nam quandiu ipse vixit, honorifice omnia acta sunt in templo Domini. Illo vero moriente, defecit et illud: in tantum ut quando captivitas advenit temporibus Sedeciae, carerent sacerdotio. Possumus etiam hoc allegorice intelligere, quod de Eliachim scriptum est, et Sobnam. Per Sobnam, qui superbus et arrogans fuit, significantur sacerdotes Judaeorum, Scribae et Pharisaei. Per Eliachim vero humilem et justum, qui interpretatur resurgens, significatur Dominus Jesus, qui tertia die resurrexit, et qui factus est sacerdos 116.0823B| secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Per hoc quod ipse Sobna ejectus est de ministerio, et pro eo Eliachim ordinatus est: significatur sacerdotium Judaeorum destructum, et sanctam Ecclesiam pro illo constitutam a Domino esse in gentibus: qui modo est pater habitantibus in Jerusalem, hoc est, in Ecclesia. Clavis domus David scientia Scripturarum intelligitur, quam Dominus aperuit quando discipulis suis concessit, ut intelligerent omnia quae de eo scripta erant in lege Moysi, et prophetis, et psalmis. Clausit autem, quia quae ipse non aperuit, adhuc clausa permanent. Per clavem etiam, quam super humerum portavit, possumus intelligere imperium regni, et signum victoriae, id est, crucem quam ipse proprio humero portavit (Joan. XIX): sicut jam 116.0823C| diximus illo in loco ubi dicitur: Cujus imperium super humerum ejus (Isa. IX). Fixit illum in loco fideli, id est, in Ecclesia fidelium. Unde recte sequitur: « Et erit solium gloriae domui patris sui. » Domus Dei Patris angeli sunt, sive corda sanctorum, in quibus ipse inhabitat. Cujus domus solium est gloriae Dominus Jesus Christus, quia ipse eminet supra omnem Ecclesiam, et ipse est caput omnium electorum, et gloria ipsorum praesidendo illis, et ad contemplationem suam ac Patris eos introducendo.
« Et suspendit super eum. » Attendere fecit ad doctrinam illius electos suos « vasorum diversa genera suspendit, » id est corda electorum. Per vas craterarum, hoc est, per vas vinarium, debemus intelligere apostolos et doctores sanctae Ecclesiae, qui 116.0823D| nos vino, id est mysterio divinarum Scripturarum inebriant, et qui etiam gratia sancti Spiritus inebriati, nos etiam inebriant. Per vas autem musicorum, cantores sanctae Ecclesiae, qui suis modulationibus corda audientium ad amorem Dei provocant. Hoc autem quod dicitur: « In die illa auferetur paxillus, qui fuerat fixus loco fideli, » referendum est ad diem judicii. Veniente enim Antichristo, postquam plenitudo gentium intraverit, praedicante Elia et Enoch omnis Israel salvabitur (Rom. XI). Et illo in tempore complebitur illud quod dictum est: « Superabundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). » Multi enim prae timore Antichristi, et afflictione negabunt Christum: et tunc confringetur paxillus, id 116.0824A| est Evangelium quod erat in Ecclesia, et ex parte cessabit, et transibit ad Judaeos.
CAPUT XXIII.
« Onus Tyri. » Onus, id est pondus miseriarum, et poenarum. Tyrus civitas nobilissima fuit Chananaeorum, plena divitiis et abundans opibus. Sed quando Isaias hoc ei praedicebat, in insula maris magni aedificata erat. Postea autem longo post tempore, veniente Nabuchodonosor cum omni exercitu suo, voluit eam continentem facere terrae. Et sicut legimus in Ezechiele (Ezech. XXIX), omnis humerus depilatus est, et omne caput decalvatum in servitute illius: sed non profuit illi, quia non potuit illam coaequare terrae. Cum autem vidissent illi qui in 116.0824B| civitate erant, quia non poterant resistere Nabuchodonosor, quicunque illorum valuit naves conscendere (de illis dico qui naves habebant) fugerunt in Aegyptum, et ultra mare et in Moab, et in alias regiones sibi vicinas. Quod videns Nabuchodonosor, furore nimio succensus conscendit in naves, et subvertit omnem civitatem, omnesque quos ibi reperit duxit captivos: sicut in subsequentibus videbimus. Et reversus est in Chaldaeam, datumque est illi pro Tyro a domino regnum Aegypti. Postea vero quam reaedificata est post septuaginta annos, venit Alexander Magnus cum pergeret ad capiendam Aegyptum, et divisit partem exercitus sui ibi contra Tyrum, ut coaequarent illam terrae, et non potuerunt. Ille autem, subjugata Aegypto, veniens cum populo Aethiopum 116.0824C| et diversarum gentium, ivit in sylvam et succidit arbores, adduxitque ad mare, et implevit illud tam ex lapidibus quam arboribus et humo: ut siccis pedibus posset venire ad civitatem, quod et fecit. Omnesque cepit qui in civitate erant, et ipsam subvertit. Non loquitur autem de ista destructione propheta, sed de illa quam Nabuchodonosor adimplevit. Quare autem hoc ei evenit? Haec est causa. Cum Hierusalem capta esset a Chaldaeis temporibus Sedeciae, et populus ejus in captivitatem ductus, templumque dirutum, insultavit Tyrus vastationi ejus. Ideoque quia gavisa est de tribulatione illius, fecit ei Dominus similiter, mittens super eam Nabuchodonosor. Et praedixit ei per prophetam mala, quae futura illi erant. « Ululate, naves maris. » Metaphorice loquitur 116.0824D| propheta: quia naves non possunt ululare: sed homines qui in illis consistunt. In Graeco apertius dicitur: Ululate, naves Carthaginis, qui consueveratis venire ad Tyrum negotiationis causa. Carthago colonia fuit Tyriis, quia ab ipsis constructa est, et ipsi eam incoluerunt. Et quare dicit propheta, ululate? « Quia vastata est domus, » id est, civitas Tyrus, unde venire consueverat vobis aurum, vel vestra negotiatio. « De terra Cethim revelatum est » eis. Cethim pro Graecia posuit, sicut legimus in libro Machabaeorum (I Mach. I) de Alexandro Magno, quia egressus est de terra Cethim, id est, de Graecia. Et quid revelatum est Carthaginensibus a Graecis? Vatatam esse Tyrum. De Graecia namque veniebant 116.0825A| negotiatores ad Tyrum, sicut et de diversis gentibus et civitatibus. Dumque illi reverterentur in patriam, nuntiaverunt Carthaginensibus destructionem Tyri.
« Tacete, » id est, poenitentiam agite « qui habitatis insulam » maris, o Tyrii qui estis negotiatio Sidonis, quia ab ipsis aedificata est illorum civitas, ipsique Sidonii saepe veniebant causa negotiandi ad Tyrum. Vox prophetae est ad habitatores Tyri, sicut et hoc quod sequitur: « transfretantes mare. » Qui fuerunt isti transfretantes mare, et repleverunt eam positam in aquis multis suis divitiis? Sidonii, Carthaginenses, Graeci et alii qui de diversis gentibus confluebant ad eam: maxime Aegyptii, sicut in subsequentibus habetur. « Semen Nili, messis fluminis fruges ejus. » Iste versiculus constructione eget, 116.0825B| istaque est concatenatio: Fruges ejus, id est, Tyri, semen Nili fluminis, et messis ejus semen Nili fluminis. Terra Chananaeorum in quorum medio Tyrorum civitas posita est, infertilis est. Terra autem Aegyptiorum quam Nilus fluvius irrigat, fertilissima est, et abundans admodum frugibus. Ideoque transibant mare negotiatores Tyrorum, et emebant ab Aegyptiis frumentum, fabam, hordeum, linum, et caetera quae illa terra profert: dantes e contra aurum, argentum, pallia, et hujusmodi pretia. Et hoc est quod dicit, quod Aegyptii seminabant illi sumebant, et messis Aegyptiorum fructus et esca illorum erat. « Et facta est negotiatio gentium, » omnes gentes quae in circuitu ejus erant concurrebant ad eam, quia ipsa erat locupletior omnibus.
116.0825C| « Erubesce, Sidon, ait, » enim « mare: et fortitudo maris, dicens. » Duobus modis intelligendus est iste versiculus. Potest enim sic intelligi, quod propheta loquatur ex persona maris, quasi ipsum fretum animam habeat, et condoleat civitati Tyro. Vel alio modo, ut habitatores diversarum civitatum qui in mari residebant, et quibus Tyrus mercimonia praebebat dicerent ad Sidonios, qui Tyrum aedificaverunt, compatiendo miseriis eorum: O Sidon civitas, erubesce, id est, confundere, et habe moerorem et verecundiam, super desolationem filiae tuae Tyri: quoniam propter superbiam et fornicationem suam ad nihilum redacta est. « Non parturivi, et non peperi filios. » Vox populi habitantis in mari, vel etiam ipsum mare loquitur, si ita potest dici. Non propterea 116.0825D| dicit quod non peperit filios, sed condolendo dicit, quod non fuerint filii ejus tales qui Tyrum possent defendere: vel etiam ad incrementum non pervenerunt, id est, ad perfectionem virgines illius et filii ante ab hostibus interfecti, quam plenum haberent.
« Cum auditum fuerit in Aegypto. » Vox prophetae. Aegyptus in proximo erat civitati Tyro, erantque ad invicem connexi amicitiae vinculis. Deferebant enim Tyri in Aegyptum hoc quo illi carebant, accipientes e contra ab illis frumentum, et caetera quae in Ezechiele plenius commemorantur. Ideoque dicit: Cum audierint Aegyptii subversam esse Tyrum, dolebunt super eam.
116.0826A| « Transite maria. » Vox prophetae dans consilium Tyriis. Sicut enim superius diximus, cum mente pertractassent non posse resistere se Nabuchodonosor, pars maxima illorum conscenderunt naves, et fugerunt trans mare; pars etiam illorum carens navibus remansit in civitate. Loquitur ergo propheta ad illos qui fuga lapsi sunt, dicens: Transite maria. Illis autem qui in civitate relicti sunt, dicit:
« Ululate qui habitatis Tyri: » capiemini enim a Chaldaeis. « Nunquid non haec est vestra, » subaudis civitas « quae gloriabatur propter antiquitatem sui? » Vox prophetae ad negotiatores Carthaginis, et aliarum civitatum. Erigebatur enim in superbiam Tyrus, dicens: Ego in antiquo tempore aedificata repleta sum 116.0826B| divitiis, et domina omnium negotiatorum. Et quia inflata superbia gloriata est, « ducent eam pedes sui in Chaldaeam. » De illis modo loquitur quos duxit Nabuchodonosor in Babylonem.
« Quis cogitavit hoc super Tyrum, » ut destrueretur, quae « quondam » fuit « coronata? » Vox prophetae quis hoc cogitaverit, et ipse demonstrat quis cogitavit, cum dicitur: Dominus exercituum cogitavit hoc. Unde erat coronata? Sicut rex habens diadema in capite, sceptrum in manu, altior omni suo populo et praeclarior exsistit: sic illa residens in medio mari, plena divitiis et negotiationibus, omnibus civitatibus locupletior et praecelsior erat. Vel etiam ex hoc appellatur coronata, quod omnes civitates 116.0826C| et negotiatores in circuitu illius positi, confluebant undique, quibus erat circumdata quasi ex corona. Institores vocantur negotiatores, eo quod superinsistant negotiis et mercimoniis. Dicit ergo propheta, quia tam dignos et nobiles habebat negotiatores et institores, qui principes et inclyti poterant esse in regnis.
« Dominus cogitavit » ut de superbia deducatur « ad ruinam et universos inclytos terrae, » subaudis Chananaeorum, « ponat ignominiam. Transi terram tuam » o filia maris. « Quasi » aliquis qui cito transnavigat aliquem « rivulum. » Quare hoc? « Quia non est cingulum tibi, » id est, non habes ultra vires resistendi Chaldaeis. Per cingulum, fortitudinem sive vires intellige, quia in lumbis qui cinguntur 116.0826D| cingulo, vis hominis consistit (Job. XXXVIII).
Consilium dat propheta Tyriis. « Manum suam extendet supra mare. » Vox prophetae est. Quis extendet manum suam? Dominus. Ad quid faciendum? Ut conturbentur regna. Quae regna? Aegyptiorum, Moabitarum, et caeterorum in circuitu Tyri. Cum enim audissent universa regna quae erant in circuitu Tyrorum, quod illi depraedationis ruinam sustinerent, nimio timore perterriti dixerunt: Quid faciemus nos modo, quando regina nostra praedae est data? Certe capiemur a Chaldaeis. Sic factum est de regno Aegyptiorum. Legimus in Ezechiele (Ezech. XXIX), quia regnum Aegypti pro subversione Tyri dedit Dominus Nabuchodonosor, dicens: Fili hominis, 116.0827A| Nabuchodonosor servo meo merces non est reddita pro servitute, qua servivit mihi contra Tyrum, da ei Aegyptum pro Tyro. « Dominus mandavit adversum Chanaan. » Hoc quod superius dixit, extendet manum suam, modo dicit, mandavit. Extendere manus Dei, est mandare. Mandare illius voluntas, voluntas operatio. Ea virtute mandavit Nabuchodonosor. Quid? Ut veniret adversum Chanaan, « et contereret fortes ejus, » id est fortes Chananaeorum. Tyrus, ut jam diximus, Chananaeorum civitas erat: et fortissimi illorum in Tyro habitabant, et in contritione Tyrorum, illorum fortes perempti sunt.
« Et dixit, » subaudis Dominus, « Non adjicies ultra » etc. Calumnia est accusatio. Filia Sidonis appellatur Tyrus, quia ipsi aedificaverunt eam. Gloriabatur 116.0827B| autem Tyrus in divitiis suis, et accusabatur ab omnibus in circuitu suo quod superba esset, ideo dixit: O virga filia Sidonis, postquam destructa fueris non gloriaberis amplius, et non accusabunt te populi quod typo superbiae inflata sis. « In Cethim consurgens transfreta. » Vox prophetae ad Tyrum. In Cethim, id est, in Graeciam si ieris, non habebis requiem. De illis dicit qui transierunt mare: et fugerunt in Aegyptum et in Graeciam. Et quare non habuerunt ibi requiem? Quia comprehensi sunt a Nabuchodonosor.
« Ecce terra Chaldaeorum talis populus non fuit. » Notandum, quia non dixit non erit, sed non fuit. Verum est enim, quia usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes gentes Chaldaei Assyriique 116.0827C| fuerunt. Postea autem Graecorum et Romanorum populus fortior fuit. « Assur. fundavit eam, » subaudis illam terram. Assur potentissimus et fortissimus homo fuit, a quo fundata est, id est, a quo originem sumpserunt. Vox prophetae. Ipse Assur venit super te, o Tyre, « in captivitatem transduxerunt robustos » sive captivos « ejus. » Cujus captivos? Tyri « suffoderunt domos ejus. » Quando Nabuchodonosor navigio venit ad Tyrum, non solum muros, sed etiam domos omnes subvertit, et quae antea erat negotiatio civitatum, facta est siccatio saginarum per septuaginta annos.
« Et erit in die illa, in oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis, sicut dies regis unius. » Vox prophetae: Sicut Hierusalem et templum destructum, et populus 116.0827D| per septuaginta annos in captivitate mansit: ita et Tyrus quae eorum malis insultavit. Sed non vacat quod dicit, sicut dies regis unius. Nunquid legimus in aliqua historia, quemque regum septuaginta annis regnasse? David quadraginta annis regnavit, totidemque filius ejus Salomon. Ozias autem qui et Azarias lepra percussus, quinquaginta duobus annis regni regimina tenuit. Dicit ergo propheta: O Tyre, sicut alicujus regis dies septuaginta annorum in oblivione traduntur, postquam spiritum exhalaverit, forsitan si hoc ei evenit ut tot annis regnaret: sic tu et omnis gloria tua per septuaginta annos omnibus populis in oblivione eris. « Post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis. » 116.0828A| Iste versiculus pertinet ad restaurationem illius, quae fuit post septuaginta annos. Meretrices quae multos habuerunt amatores, postquam derelinquuntur ab illis vel propter deformitatem, vel senectutem, solent residentes in domo componere sibi carmina, et cantare ut recipiant consolationem, vel etiam reducentes ad memoriam hoc quod prius gesserunt, cum cantico commemorant illud: sic et Tyrus postquam reversa est egit.
« Sume citharam, » o meretrix. Consilium dat ei propheta, qualiter agat poenitentiam, ut evadere queat judicium Domini, dicens: « Sume citharam, et perge per tuam civitatem » cantando tuas miserias, quatenus misereatur tui Dominus. « Bene cane, frequenta canticum. » Haec quae sequuntur 116.0828B| ex onere isto, ad reversionem illius pertinent. Propterea rogat propheta canere illam, et frequentare canticum miseriarum suarum: ut reducat ad memoriam pristina mala, propter quae migravit a proprio solo, et propter quae destructa est, ne iterum similia ei eveniant. Dicunt enim doctores: Quia vis est artis musicae, ut si hominem laetum invenerit, laetiorem reddat. Sin autem tristem, tristitiam illi augeat.
« Visitabit Dominus Tyrum post septuaginta annos. » Ista visitatio in bona parte intelligenda est, quia post reversionem suam repleta est mercibus, sicut et antea. « Et rursum fornicabitur: » Fornicatio in hoc loco pro negotiatione ponitur, quia post restaurationem sui cum universis gentibus 116.0828C| negotium suum exercuit.
« Et erunt negotiationes ejus sanctificatae Domino. » Quomodo fuerunt mercedes illius sanctificatae Domino? Dicit beatus Hieronymus, quia postquam reversi sunt filii Israel de captivitate sub ducibus Zorobabel et Nehemia, et Tyrii post illos, non longo tempore conjuncti sunt in amicitia simul. Etiam non abscondebantur neque reponebantur divitiae eorum in thesauris cupiditatis causa, sed veniebant illi in Hierusalem, et offerebant Domino munera et hostias: aurum videlicet, argentum, pallia, gemmas, oves, et boves, et linteamina: unde et pars remanebat ad ornatum templi Domini, pars etiam cedebat in usus sacerdotum: ideoque erant sanctificatae Domino negotiationes ejus. Possumus 116.0828D| etiam et hoc aliter intelligere. Post ascensionem Domini ad superos, praedicante egregio praedicatore Paulo Tyriis et Sidoniis, conversi sunt toto mentis desiderio ad fidem Salvatoris. Tuncque fuerunt negotiationes ejus sanctificatae Domino: quia non absconderunt eas in arcanis thesaurorum suorum avaritiae cupiditatisque causa, sed aedificaverunt Ecclesias ex eis, et praebuerunt sumptus, et ea quae necessaria erant praedicantibus Evangelium discipulis, videlicet beati Pauli, quos ipse apud eos dimisit necnon pauperibus egenisque pro nomine Christi. Quod autem addit « ut manducent, » subaudis hi qui habitaverint coram Domino, « usque in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem » ad 116.0829A| utrosque referri potest, et ad Judaeos et ad credentes, qui coram Domino habitaverunt, hoc est voluntatem illius impleverunt, quod ex bonis illorum comederint usque ad saturitatem, sicut jam diximus, et vestiti sunt illorum vestimentis usque ad vetustatem, hoc est, usque ad sufficientiam.
CAPUT XXIV.
« Ecce Dominus dissipabit terram. » Hucusque propheta diversarum gentium et civitatum onera describit, Babyloniorum videlicet, Assyriorum, Aegyptiorum, caeterorumque multorum. Haec vero quae hic dicuntur, ad diem judicii pertinent, generaliter de universis habitatoribus orbis. A specie enim pervenit ad genus. Et quid est quod dicit propheta, Dominus dissipabit terram? Nunquid ita dissipabitur 116.0829B| ut desinat esse quod est? Non Dominus etiam dicit in Evangelio: « Coelum et terra transibunt (Luc. XXI). » Quomodo? Per immutationem et meliorationem, sicut aperte Joannes in Apocalypsi sua demonstrat: « Et erit coelum novum et terra nova (Apoc. XXI). » Si enim ita transiret, penitus desineret esse. Quod et Salomon minime loqueretur. « Generatio praeterit et generatio advenit, terra autem in aeternum stat (Eccle. I). » Dissipabit ergo Dominus terram extremo judicio, id est per ignem faciet eam transire, mutans illam ab hac specie, quam nunc habet in meliorem. « Et nudabit eam ab habitatoribus, » ab hominibus, a bestiis, a serpentibus, ab arboribus, ab omni sorde vel spurcitia, « et affiget faciem ejus » quia per ignem transibit. Medicus enim 116.0829C| quando infirmum cum igne curat, licet sanitati illum restituat, affligit tamen illum. « Et disperget habitatores ejus, » id est dividet. Quando erit illud? Quando segregabuntur oves ab haedis, « justi ab injustis (Matth. XXV). » In praesenti enim saeculo pariter mixti sunt boni et mali. Tunc autem alias erit, quia ibunt impii in supplicium aeternae damnationis, justi in gaudium aeternae quietis.
« Et erit sicut populus, sic sacerdos. » Bonus laicus cum bono sacerdote remunerabitur, et malus laicus cum malo sacerdote damnabitur. Non erit discretio inter Dominum et servum, inter ancillam et dominam, si uterque bonus vel utraque bona vel mala fuerit. Sic et de caeteris est dicendum. Foenerator 116.0829D| est, qui commodat vel praestat alicui aliquid. Mutare quidam dicunt, mutatam pecuniam reddere, ut pro argento equum. Vel etiam dicunt: Quia mutuum dicitur, meum tuum. Et tractum est ex jure.
« Dissipatione dissipabitur terra, » quia omnia dissipabuntur et ardebunt, quae in ea sunt. Quare? « Quoniam depraedabitur a Domino. » Et quomodo depraedabitur? Quia habitatores ejus non erunt in ea.
« Luxit et defluxit, » pro eo quod est lugebit et defluet, id est deficiet. Et quomodo potest terra lugere? Per terram habitatores ejus intelligamus. Defluxit, id est, deficiet orbis et altitudo populorum, id est, superbi et potentes quique infirmabuntur in die illa.
116.0830A| « Et terra interfecta est. » Quis potest terram interficere? Nunquidnam animam habet? Per terram terreni homines, et carnaliter viventes intelliguntur. Terra ergo interfecta est ab habitatoribus suis, id est, terreni homines interfecti sunt ab aliis terrenis hominibus, qui habitabant in terra. « Quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus. » Haec ad sequentia pertinent. Quod est lex hoc etiam et jus, foedus, amicitia. Quicunque ergo legem bene et rite observaverit, procul dubio ille meretur Deo conjungi per bona opera, et post conjunctionem foedus habebit cum illo, id est amicitiam. Sicut ipse dicit apostolis: « Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV). » Judaei jactabant se de generis nobilitate dicentes: Nos regale sacerdotium, gens sancta, 116.0830B| et filii Abrahae, nobis quoque solis data est lex. Sed mentiebantur in hoc, quod ipsi soli legem acceperint. Nam omnibus hominibus Deus omnipotens naturalem legem praecepit observare. Quae est naturalis lex? Quod tibi non vis fieri, alii non feceris. Judaei ergo et legem naturalem et legem scriptam, et insuper Evangelium spreverunt, pro nihilo ducentes. Gentes autem et legem naturalem et Evangelium transgressae sunt, et hoc de illis dictum esse attendendum est, qui Christum non imitaverunt.
« Propter hoc maledictio devorabit terram. » Propter quid? Quia transgressi sunt leges. Per terram intelligendi sunt homines terreni. Et quae erit illa maledictio, quae vorabit et disperdet universam terram? Sententia super omnes terribilis, cum dixerit 116.0830C| judex omnium: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » « Ideoque insanient cultores ejus. » Insanire est in amentiam et in stuporem nimium verti, cultores terrae sunt ejus amatores, qui terrenis desideriis et curis mundanis incubant. Atque vertentur in amentiam amoris ejus, quia videbunt illum cujus praecepta spreverunt, et audient suam damnationem perpetuam. « Et relinquentur homines pauci; » hoc ad electos pertinet. Cum fuerint omnes reprobi in barathrum aeternae cruciationis demersi, pauci electi remanebunt. Sicut ipsa Veritas dixit: « Multi vocati, pauci electi (Matth. XX et XXII). » Sed si bene attendimus, non erunt pauci. In suo enim numero perfectionem habebunt, sed comparatione 116.0830D| reproborum pauci videntur esse numero.
« Luxit vindemia. » Vox prophetae sic loquentis de futuro quasi de praeterito. « Luxit et infirmata est, » pro eo quod est lugebit et infirmabitur vitis. Quomodo potest vindemia sive vitis lugere? Metaphorice intelligendum est. Per vindemiam sive vitem, potatores vini et ebriosos accipere debemus. Sicut a propheta superius dictum est: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Quando lugebunt isti? In die judicii, quia sicut dicit Apostolus: « Ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). » « Quievit sonitus laetantium: » pro eo quod est, quiescet in die judicii. Maximus moeror erit recordatio laetitiae hujus saeculi.
116.0831A| « Amara erit potio » illis qui modo, in hoc saeculo, diversis prandiis, et diversis potionibus delectantur, in die judicii amara erit illis, bibentibus illam in hoc saeculo.
« Attrita est civitas, » pro eo quod est finem accipiet. Per unam civitatem omnes civitates intelligendae sunt: vel etiam per istam civitas vanitatis Babylon, quae fuit civitas civitatum, potest intelligi. Vel aliter: ut per civitatem unam mundus iste significetur qui finem tunc accipiet. Et quare dicit vanitatis? Quia quidquid transit et mutabile est vanitas est, juxta quod Sapientia dicit: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Sap. I). »
« Clamor erit super vino in plateis. » Platos Graecum nomen est, et dicitur a latitudine. Quid ergo 116.0831B| per plateam isto in loco intelligendum est, nisi illi qui per latitudinem istius saeculi vagantur? Unde et ipsa Veritas dicit: « Lata et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem (Matth. VII). » Vinum in hoc loco significat errorem, quia illi qui ebrii sunt, errant et insaniunt. Veniente ergo die extremi judicii, clamor erit in illis qui terrenis curis et desideriis deserviunt super suum errorem, quia dum debuerunt facere uvas, fecerunt labruscas.
« Relicta est in urbe solitudo. » Quod jam diximus de una civitate superius, hoc etiam dicendum est et de una urbe, « quia haec erunt in medio terrae. » Quid erit in medio terrae?
« Ideo erit solitudo in urbe, » hoc est in hoc mundo, quia haec erunt opere adimpleta in medio 116.0831C| terrae quod hactenus dicta sunt, videlicet quia Dominus mutabit terram. In medio terrae dicit in Hierusalem, quae est umbilicus terrae. Multi autumantes dicunt, quod Dominus super montem Oliveti sedebit, ex quo ascendit ad coelos. Dominus non descendet in terram ad judicium, sed in aere sedebit in nube contra montem Oliveti. Non descendet ergo in terram, sed in spatio istius aeris sedebit in nube contra montem Oliveti, constipatus agminibus et virtutibus coelorum. In nube ascendit, et in nube iterum veniet, sicut dictum est ab angelis: « Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). » Et ipse Dominus per semetipsum dicit: « Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus (Luc. XXI). » Et qui ante venit humilis, tunc veniet cum potestate 116.0831D| magna vindicare se de hostibus suis. « Quomodo si paucae olivae remanserint, et racemi post collectionem. » Haec ad subsequentia pertinent, et loquitur propheta de electis dicens: Quia sicut pauci racemi remanent finita vindemia, sic pauci remanebunt electi in die judicii. Non in suo numero pauci, sed ad comparationem reproborum. Hi vero qui remanserint, « laudabunt Dominum cum glorificatus fuerit, et hinnient de mari, » id est de hoc mundo, subaudis liberati. Non quod illi hinnient sicut equi, sed sicut illi exsultantes hinniunt, ita et hi qui remanserint, vocem laetitiae emittent.
« Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum. » Hortatur propheta apostolos et doctores sanctae Ecclesiae, 116.0832A| ut laudent Dominum, et dicit: O apostoli et doctores qui docti estis, propter hoc quia Dominus glorificatus est, et vidistis praemium vestrum et supplicium reproborum, glorificate Dominum in doctrina vestra. « Et in insulis maris nomen Domini, » subaudis praedicate.
« A finibus terrae laudes audivimus. » Vox electorum in die judicii. Qui sunt fines terrae? Patriarchae, prophetae, apostoli, et doctores sanctae Ecclesiae. Et quare vocantur illi fines? Quia sicut terra finibus et terminis suis consistit, et sine illis stare non valet: ita mundus iste doctrina et meritis illorum consistit. In Hebraeo enim ab alis terrae laudes audivimus (ut beatus Hieronymus dicit) habetur. Alae terrae sancti intelligendi sunt, qui de terrenis ad coelestia, de caducis 116.0832B| ad mansura et perpetua evolant. Dicent enim electi in die judicii: A finibus terrae sive ab alis, audivimus haec quae modo videmus, o Domine Deus noster, laudes tuas et magnitudinem tuam, qui nobis semper haec praedixerunt, invitantes nos ad haec et monentes tuam voluntatem totis viribus exsequi. Audivimus etiam gloriam justi, vel specialiter gloriam Domini, qui est via et veritas, vel generaliter gloriam omnium justorum. Et dixi: « Secretum meum mihi, secretum meum mihi, vae mihi. » Vox prophetae. Ac si diceret aliis verbis: Scio quidem, scio: quod non possum dicere. Et quia non possum dicere, vae mihi. Cum vidisset propheta et intellexisset spiritu incomprehensibilia tormenta reproborum et gloriam ineffabilem justorum, et non 116.0832C| potuisset ea prae magnitudine sui neque ore proferre, neque scribere (quae sicut Apostolus dicit, tanta erunt, qualia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt), dixit prae dolore: Vae mihi, quia non sum dignus proferre quae vidi. « Praevaricantes praevaricati sunt, » subaudis impii legem Dei. Praevaricari est transgredi. Transgredi autem est ultra ire. Vox prophetae de reprobis. Formido est timor. Fovea: fossa, laqueus, ruina. Dicit ergo propheta: O qui habitator es terrae, id est, qui carnaliter vivis, et terrenis rebus totis conatibus inservis: formido veniet super te. Haec verba possunt non incongrue tam ad tempora apostolorum vel martyrum, quam etiam ad tempora Antichristi referri. Temporibus enim quando persecutio eminus contra 116.0832D| Christianos exorta est, erant multi Christiani imperfecti adhuc in fide, qui metu tormentorum dicebant intra semetipsos: Quia ergo ista persecutio sic nos urget, negabo Christum tantum verbis: et postea agam poenitentiam. Aliter enim evadere non possum. Sed hoc dicens prae timore cadebat in foveam negationis. Et dum poenitentiam vellet agere, instigante diabolo perimebatur a persecutoribus. Et tunc de fovea ruebat in laqueum aeternae damnationis. Sic erit et temporibus Antichristi.
« Quia cataractae de excelsis apertae sunt, » id est, de coelis. Cataractae Graece, Latine dicuntur fenestrae. Et quare apertae sunt illae fenestrae? Ut Deus omnipotens vindictam sumat de hostibus suis. Dicit enim 116.0833A| beatus Hieronymus: Quia quocunque se verterint, judicium Dei non effugient. Et quomodo aperiuntur illi fenestrae? Quia ubique videt, et ubique praesens adest: in ore nostro loquitur. Deus enim omnipotens quando peccatores non punit, videtur esse absens. Quando percutit illos, tunc videtur illis approximare. « Et concutientur fundamenta terrae. » Juxta historiam haec omnia implebuntur, quia terrae motus magnus erit. Allegorice autem per fundamenta terrae, principes istius saeculi intelliguntur qui terrene vivunt. Similiter per terram, homines terrenis rebus inhaerentes.
« Agitatione agitabitur terra » id est, commotione movebitur, vel ipsa terra vel habitatores ejus. In momento enim omnia transibunt ab ea. « Et gravabit 116.0833B| eam iniquitas sua. » Terra non potest iniquitatem agere. Iniquitate ergo terrenorum hominum gravabitur terra, « ut non resurgat, » id est, ut non sit jam amplius habitatio hominum in ea.
« Et erit in die illa, » id est, in die judicii « visitabit Dominus » in malum scilicet et non in bonum « super militiam coeli in excelso. » Militiam coeli appellat propheta Antichristum, sociosque ejus daemones: qui per coelum, id est, per istum aerem discurrunt. « Et super reges terrae. » Reges terrae sunt, qui terrena sectantur, et ad coelestia nunquam animum extollunt. Super illos tales visitabit Dominus omnipotens in die judicii, quia reddet illis secundum quod merentur (Matth. XVI; I Cor. III). Ipsi etiam principes daemonum possunt appellari reges. Sicut 116.0833C| dicit angelus ad Danielem (Daniel. X): « Princeps autem Persarum restitit mihi. » Et paulo post: « Et ecce princeps Graecorum veniens. » Et egregius praedicator: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum (Eph. VI). »
« Et congregabuntur in congregationem unius falcis in lacum, et claudentur ibi in carcerem, et post multos dies visitabuntur. » De hoc versiculo Isaiae prophetae multipliciter multi disputaverunt, sed non omnes aequaliter senserunt. Origenes dicit: Quia postquam acceperint a Domino illam sententiam terribilem, « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV), » post multos dies, id est post mille annos finito 116.0833D| judicio a Domino visitandi sunt. Quam sententiam nemo sanctorum Patrum corroborat, sed omnes denegant: habentes illam sententiam Domini ante oculos: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Quidquid aeternum est, sine termino est. Sicut ergo Dominus justis posuit gaudium aeternum, ita impiis supplicium aeternum. Quae sententia idcirco videtur obscura esse, quia postquam dixit propheta, et claudentur ibi in carcerem, statim addidit, post multos dies visitabuntur.
Beda interrogatus de hac sententia per epistolam ab Acca presbytero, his verbis respondit: Profiteor, dilectissime, nequaquam me ausim dicere, quod intellexerim quid in hac sententia senserit et sentiri 116.0834A| voluerit propheta Isaias. Attamen quid ipse pure et catholice in his propheta verbis senserit, dicendum est. Et congregabuntur, inquit, in congregationem unius fascis in lacum. Hoc de animabus illorum quorum corpora Domino visitante dabuntur in mortem potest intelligi: quae etsi non simul egrediantur a corporibus, cunctae tamen unaquaeque in suo ordine eumdem congregabuntur in fascem: et eodem poenarum perennium concludentur ergastulo, juxta utique dispositionem districti judicis: ut, qui pari mente Ecclesiam impugnaverunt, pariter quia contra Deum pugnam inierunt, supplicium luant. Quia qui pares sunt in culpis, pariter damnandi sunt in poenis. Hoc est avari cum avaris, luxuriosi cum luxuriosis, perjuri cum perjuris. Quod Dominus manifestat, cum 116.0834B| ait de zizaniis: Alligate et facite fasciculos ad comburendum. Congregabuntur ergo pereunte Antichristo ministri deceptionum ejus in carcerem gehennalium poenarum: et post multos dies visitabuntur, tempore videlicet resurrectionis omnium: quando ad hoc tantum animae eorum modicum evocabuntur ab inferis, ut recepto corpore statim expleto judicio cum caeteris peccatoribus eas relabantur in poenas. Nam quod non statim exstincto Antichristo universale sit venturum judicium, Daniel propheta testatur: qui in ultima suae prophetiae visione regni illius acta describens, cum ejusdem regni tempora mille ducentis nonaginta diebus, id est, tribus semis annis comprehenderet, repente intulit: « Beatus, qui exspectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta 116.0834C| quinque (Daniel. XII). » Quem versiculum beatus Hieronymus ita exponit: Beatus (inquit) qui interfecto Antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur: quibus est Dominus in sua majestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est: nisi forte dicamus quod dilatio regni comprobatio patientiae sanctorum est. Notandum est autem hoc quod dicit, et post multos annos visitabuntur. Quia multorum dierum appellatio, congruentius hujus saeculi temporibus assignatur, quae alterna dierum ac noctium vicissitudine multiplicantur, quam futuri cessantibus horarum discursibus, erit Dominus sanctis in lucem sempiternam, et impii mittentur in tenebras exteriores 116.0834D| (Matth. XI). Ideoque recte sciendum, quia qui nunc infernalium tenebrarum carcere tenentur, post multos hujus saeculi labentis dies visitabuntur: in illa utique hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. « Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Johan. VI). »
Hucusque sensus et dicta egregii doctoris Bedae. Potest et secundum quod quidam dicunt ordo esse praeposterus, ut postquam dixit propheta paulo superius, non adjiciet ut resurgat, de illis loquens, qui temporibus Antichristi fidem sanctae Trinitatis negantes mortui fuerint antequam ille a Domino interficiatur: debuit subjungere: Et post multos dies 116.0835A| interfectionis Antichristi visitabuntur, ac deinde adjicere:
« Et erit in die illa, » id est in die judicii « visitabit Dominus super illum, et super reges, et super militiam coeli, » id est, super multitudinem illius qui illum imitati sunt: « et claudet illos in carcerem » aeterni supplicii. Quod autem dictum est superius: Visitabit Dominus super militiam coeli in excelso, ita est intelligendum: Visitabit Dominus super militiam coeli in excelso, mittendo angelum de coelis, qui hominem peccati, filium perditionis qui elevatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur (II Thes. II), divina virtute perimat. Quod beatus Gregorius per Michaelem archangelum fore arbritratur vel intelligit. Visitabitur ergo super 116.0835B| militiam coeli, cum perimetur Antichristus: quia et illo interempto virtus spirituum malignorum, qui eum in ostensis signis mendacii juverant, infirmata cassabitur. Potest et ipse non sine ratione inter militiam coeli deputari, pro eo quod se non solum super omnes angelos, verum etiam super omnem divinae majestatis celsitudinem exaltare praesumet. Visitabitur et super reges terrae qui sunt super terram, ministros videlicet Antichristi, et factionum fraudumque ejus fautores et cooperatores, qui infirmis ac terrenis mentibus impio dominantur imperio: quos dubium non est esse perituros. Juxta quod in hominibus qui contra Ecclesiam exarserunt factum esse dignoscitur. Et notandum, quod non ait aperte: Super omnes reges terrae. Sicut nec super 116.0835C| omnem militiam coeli; sed absolute: Visitabit (inquit) Dominus super militiam coeli, et super reges terrae: quia non de generali omnium sed de speciali quorumdam hominum angelorumque malorumque dejectione dicta intelliguntur.
« Et erubescet luna, et confundetur sol. » Et hoc in tempore visitationis complebitur, id est, in die judicii. Erubescet luna, id est, tabescet. Nunquid ita erubescet luna, et confundetur sol ut cadant de coelo? Non. Sed qualiter hoc faciet, Dominus manifestat cum dicit: « Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum (Matth. XXIV; Luc. XXI). » Dicit enim beatus Augustinus: Quia neque sol, neque luna, neque stellae lumen suum amittent: cum alibi 116.0835D| idem propheta dicat: erit lux lunae sicut lux solis septempliciter: sicut lux septem dierum: sed ad comparationem verae lucis, quae est Christus, sicut ipse dixit: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII). » Et Joannes de eo: « Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) » omnia sidera et lumina videbuntur obscurari. Quem enim splendorem praestat lumen cerei, si positum fuerit in medio solis radio, aut quid luminis auget cernentibus illud? Nullum. Vel aliter. Reprobis enim positis in inenarrabili metu et timore, omnia videbuntur obscurari. Quod autem subjungit propheta, quasi sub eodem textu in clausula dicens: « Cum regnaverit Dominus exercituum in 116.0836A| monte Sion, et in Hierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus, » magis exacto judicii discrimine complebitur: dum ablatis impiis ne videant gloriam Dei, sancti omnes in supernae civitatis mansionem ad contemplandam perpetuam speciem sui conditoris intrabunt. Senes autem appellat Abraham, Isaac, Jacob, prophetas, apostolos, et omnes sanctos: in quorum conspectu Dominus glorificabitur, quando ibunt impii in supplicium aeternum, ipsi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). Glorificatio autem Domini, non ea qua cunctis in judicio et in justis apparebit est intelligenda, sed illa qua in conspectu senum suorum tantummodo, id est, electorum revelabitur.
CAPUT XXV. 116.0836B|
« Domine Deus meus, exaltabo te. » Vox prophetae de die judicii loquens: Exaltabo te, id est, magnum praedicabo te. « Confitebor nomini tuo, » id est, gratias ago tibi. Gratias agit propheta Domino Deo, « quia fecit mirabilia et cogitationes antiquas fideles. Amen. » Mirabilia fecit, quando justis et impiis juxta quod merebantur, reddidit. Cogitationes antiquae erant, quia ante mundi constitutionem praedestinavit electos suos. Sicut dicit Apostolus: « Qui elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I). »
« Quia posuisti civitatem in tumulum. » Quidam habent in tumultum. In tumulum posita est, quando destructa est. Nam civitas quando destruitur in 116.0836C| tumulum redigitur. « Domum alienorum, » subaudis humiliasti, « ut non sit civitas et non aedificetur in sempiternum. » Judaei alieni appellantur qui alieni sunt a Deo, ut in Psalmo legitur: « Filii alieni mentiti sunt mihi (Psalm. VII). » Et in Evangelio, Domino dicente: « Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). » Quod autem dicit ut in sempiternum non aedificentur, subaudis sicut superius. Nam destructa est a Nabuchodonosor (IV Reg. XXV), sed postea reaedificata est a Nehemia et Jesu sacerdote magno (I Esdr. I). Iterum destructa est a Romanis, sed ab Aelio Hadriano postmodum restaurata: non tamen ipso in loco ubi prius. Et licet reaedificata sit, tamen in pristinum statum postea non fuit, sicut temporibus David et Salomonis.
116.0836D| « Super hoc, » id est, propterea quia reddidisti eis quod merebantur impii Judaei. « Laudabit te populus gentilium fortis, et civitas, » id est, Ecclesia gentium « robustarum timebit te. » Gentiles enim fortes et robusti fuerunt ad toleranda tormenta pro Christi nomine.
« Quia factus es fortitudo pauperi. » Laudat propheta Deum Patrem. Pauperem appellat Dominum Jesum. « Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII). » Ipse enim dicit: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet (Matth. VIII). » Ipsum etiam nuncupat egenum. « Spes a turbine, » subaudis fuisti ei, id est, solatium a tribulatione 116.0837A| passionis: quia te operante passionem sustinuit patienter. Ipse enim dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. « Umbraculum ab aestu, » id est, protectio ab aestu mortis fuisti ei, ut tertia die resurgeret. « Spiritus enim robustorum, quasi turbo impellens parietem. » Robustos vocat Judaeos, parietem Dominum. Turbinem, virtutem illorum. Sicut enim paries impulsus a turbine immobilis permanet, sic Dominus impulsus quidem a Judaeis tempore passionis, sed non potuerunt illi victores exsistere. Licet enim humanitatem interfecissent, ipse per divinitatem cito resurrexit vivificans illam. Dixerunt namque: « Venite, mittamus lignum in panem ejus, » id est, lignum crucis in carnem illius, « et perdamus memoriam illius 116.0837B| de terra (Jer. XI). » Sed unde memoriam illius conati sunt auferre, per hoc nomen ejus per universum orbem dilataverunt.
« Sicut aestu in siti tumultus alienorum, » id est, Judaeorum humiliabis « et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium inarescere facies. » Duas comparationes dat de passione Domini. Quidam codices habent sicut aestus in siti, quod duobus modis potest intelligi. Sicut in siti et aestu tumultus hominum pro afflictione cassatur, et sicut inarescunt propagines vitis sub nube dum fortiter torret calor solis, sicut deficit et flos cadens: sic facta est fortitudo Judaeorum contra Dominum. Si autem legeris, sicut aestus in siti: sic expones: Quemadmodum aestus humiliat hominem positum in siti, sic 116.0837C| defecerunt illi.
« Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium. » Revertitur propheta ad diem judicii, et faciet in die videlicet judicii. Quod autem dicit omnibus, synecdochicos loquitur, a parte totum ponens. Omnibus enim populis dicit omnibus electis, in monte hoc, id est, in Ecclesia regni coelestis. Vel in monte hoc, id est super montem Oliveti, super quem Dominus veniet in nube. Non tamen ad terras descendet, sed in spatio hujus aeris sedebit. Et quale convivium praeparabit eis? « Convivium pinguium, et vindemiae defaecatae. » Faex purgamentum vini est. Vindemia defaecata, est vinum purum sine faece. Animadvertendum est autem, quod sancti in illa beatitudine neque manducabunt 116.0837D| neque bibent, sed ideo dicit eis convivium praeparari, quia omnibus deliciis et suavitate pleni erunt, et nulla re unquam indigebunt.
« Et praecipitabit Dominus in monte isto faciem vinculi colligati. » Quod appellat vinculum, hoc mortem, hoc telam. Vinculum enim mortis quod a primo parente nostro quasi tela orditum est, super omne genus humanum praecipitabit Dominus, id est, destruet in die judicii: reddens omnes immortales, tam electos quam reprobos. Justi enim immortales erunt in gloria, et impii in supplicio: et postea neque mors corporis neque animae erit, sicut dicit Apostolus: « Absorpta est mors in victoria Christi (I Cor. XV). » Sicut etiam vinculum mortis et telam appellat 116.0838A| ipsum diabolum, qui vinculo suo colligaverat omnes gentes, et orditus est ipsam telam, trahens omnia in mortem corporis, et multos in mortem animae. Qui cum in die fuerit tractus judicii, absorbebitur potestas ejus.
« Et auferet Dominus lacrymam ab omni facie, » subaudis electorum suorum. In praesenti siquidem saeculo sancti in lacrymis se affligunt: ideo in aeterna requie omnes ploratus et lacrymas amittent. Unde et Joannes in Apocalypsi sua dicit: « Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. XXI), » et reliqua. « Et opprobrium populi sui auferet, » hoc est servitutem et dominationem diaboli. Genus humanum postquam primus parens noster peccavit, in paradiso lignum vetitae arboris comedens, servituti 116.0838B| diaboli subjectum est (Gen. III). Et istud opprobrium tam mortis quam servitutis, dissipabit Dominus in die judicii, retrudens illum de claustris inferni, qui dominatus fuerat universo orbi.
« Et dicent justi in die illa, » id est in die judicii: « Ecce Deus noster, » usque « requiescet manus Domini, » id est potentia divinitatis ejus « in monte isto, » hoc est in Ecclesia et regno coelorum. Montem appellat Ecclesiam electorum, qui cum Domino regnabunt.
« Et triturabitur Moab sub eo, sicut teruntur paleae in plaustro. » Vox prophetae de diabolo et principibus illius. Triturare est terere. Sunt quaedam regiones, in quibus deest fenum, habitatores autem illarum congregant stramina frugum suarum in 116.0838C| campo, et deducunt huc atque illuc plaustrum cum serratis rotis super stramina, comminuunt illa, ut animalia levius ea ruminare possint. Sic conteretur Moabsub eo, id est sub Christo in die judicii. Moab filius fuit Loth (Gen. XIX), a quo Moabitae originem sumpserunt: fueruntque filiis Israel semper infensi. Nam cum de Aegyptiaca servitute Domino protegente exirent, et appropinquarent regioni illorum, fecit peccare eos contra Dominum Balath rex Moabitarum, consilio Balaam harioli usus (Num. XXV). Ideoque per Moab debemus in hoc loco diabolum intelligere, qui semper Israel, id est electis, qui per Israel signantur, contrarius exsistit. In die namque extremi judicii conteretur diabolus, et principes ejus sub Christo, sicuti teruntur paleae in plaustris. « Et 116.0838D| sicut extendit natans ad natandum. » Ita extendet diabolus manus suas sub eo, hoc est, sub Christo. Quando labitur aliquis de superioribus ad ima, extensis manibus ruit, sicuti qui natat.
« Et humiliabit Dominus gloriam » diaboli in die illa « cum allisione, » hoc est contritione « manuum ejus » id est operationem ejus. « Et munimenta sublimium murorum tuorum concident. » Apostropham facit propheta ad ipsum principem daemonum. Munimenta diaboli, sunt satellites ejus. Murus vero illius homines sequaces ejus, qui eum imitati sunt: quibus ipse quasi muro vallatus est. In die judicii et ipse et ministri ejus, quosque ipse decepit, concident in barathrum aeternae damnationis.
CAPUT XXVI. 116.0839A|
« In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda. » Potest hoc referri et ad praesentem Ecclesiam et supernam, quae in die judicii complebitur. Sancta Ecclesia modo canticum novum cantat, dum nativitatem Domini, passionem, resurrectionem, ascensionemque ejus ad coelos laudando praedicat, et dum canit electos coelos penetrare. Vetusta enim res est homines ad inferni claustra descendere, nova autem coelos penetrare. « Urbs fortitudinis nostra Sion: salvator ponetur in ea murus et antemurale. » Vox justorum sive in praesenti Ecclesia sive in futura. Urbs, id est protectio sanctorum Christus est, qui eis fortitudinem praestat inter adversa, et ipse est murus illorum et antemurale, qui eos munit et defendit. 116.0839B| Vel etiam prophetae antemurale fuerunt, et Christus murus. Vel aliter: Antemurale est fides, murus autem operatio. Ab ipso enim et velle et posse habemus.
« Aperite portas. » Vox Dei ad angelos: O angeli mei, aperite portas, subauditur justitiae et portas gloriae, ut ingrediatur gens justa, id est omnes electi mei, qui custodierunt veritatem Evangelii. Sicut enim portae justitiae, ita mortis et iniquitatis. Portae justitiae sunt fides, charitas, humilitas, caeteraeque virtutes. Portae vero mortis et iniquitatis sunt, odium, avaritia, et caetera vitia.
« Vetus error abiit, servabis pacem. » Vox electorum. Vetus error est, adorare idola manufacta, et creaturam praeponere creatori. Dicent ergo sancti in 116.0839C| die judicii: O Domine redemptor noster, jam quia vetus error longe recessit a nobis, et in te speravimus, servabis pacem aeternam nobis, et corporis et animae.
« Sperastis in Domino, » o sancti et electi Domini: « in saeculis et in perpetuum, » subaudis sperate. Vox prophetae.
« Quia incurvabit habitantes in excelso. » De Judaeis modo loquitur propheta, et ad ea quae superius dixit de sanctis pertinet. Sperate in Domino. Quare? Quia incurvabit, id est humiliabit Judaeos, qui nostris praedicationibus contrarii exstiterunt.
« Conculcabit eam, » subaudis civitatem. « Pes pauperis. » De captivitate et destructione Hierosolymorum temporibus. Vespasiani facta loquitur modo 116.0839D| propheta: alloquens apostolos et doctores primitivae Ecclesiae. In quibusdam codicibus continetur: conculcabit eam pes pedis pauperis: quod manifestissime videtur falso scriptum esse. Sic enim videtur sonare, quasi pes habeat alterum pedem. Pauperem vocat Christum qui pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII). Egenos vero apostolos qui Domini humilitatem imitati sunt. Et est sensus: Conculcabit Hierusalem pes, hoc est transitus. Cujus pes sive transitus? Pes pauperis, subaudis Christi, et gressus etiam egenorum apostolorum. Propterea ergo quia Dominum et Deum suum condemnaverunt morti, et praedicationem ejus apostolorumque illius comtempserunt, a Romanis conculcati et desolati sunt.
116.0840A| « Semita justi recta est. » Vox prophetae. Per semitam et callem unum intelligendum est, hoc est, evangelica doctrina. Semita ergo, hoc est Evangelium Christi rectum est, quod a veritate procedit quae est Christus (Joan. XIV).
« In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te. » Vox electorum in die judicii. Semitam hic vocat Evangelium, ubi omnia judicia et praecepta tam Veteris Testamenti quam Novi continentur.
« Anima mea desiderabit te in nocte, » id est in tribulatione: usque « vigilabo ad te. » Vox prophetae. Dicit enim: Certe et in nocte, hoc est in tribulatione: et mane, hoc est, in prosperitate, semper vigilabo, desiderans te videre. Vel aliter: De mane vigilabo ad te, hoc est in opera mandatorum 116.0840B| tuorum nocte et die laboro, sperans praemium a te recipere. « Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. » Vox prophetae, de Judaeis: O Deus et immensa pietas, quandiu non facis judicia tua super habitatores orbis, non cognosceris ab impiis? Percute, inquit propheta, impios, et discent tuas leges.
« Misereamur impio. » Vox prophetae de impiis, estque distinguendum per interrogationem et responsionem. Dicit Dominus: O propheta, misereamur impio, ut agat poenitentiam. Et propheta. « Et non discent facere justitiam? » Et est sensus: Et non ostendes eis tuam potentiam. Certe aliter non credent, nisi eos flagellaveris. Addiditque propheta loquens: « In terra sanctorum iniqua gessit. » Sinecdochicos 116.0840C| per unum, omnes reprobi intelliguntur. Terram sanctorum vocat apostolos, martyres, et omnes sanctos, qui ab impiis multa tulerunt. Ac si diceret: Ideo non debes parcere illi, quia sanctos peremit. Condolebat enim propheta neci sanctorum quae futura erat, et quasi causabatur cum illo, ut interficeret iniquos. « Et non videbit gloriam Domini. » Vox Filii Dei ad prophetam. Gloria Dei Patris est Filius, cui Pater omne judicium dedit (Joan. V). Per interrogationem legendum est. Et est sensus: Melius est ut videat gloriam Dei Patris, id est, me in die judicii, et erubescat super malis suis. Sed quid ei respondit propheta?
« Domine, exaltetur manus tua, » id est potentia 116.0840D| tua in die judicii super impios: « et non videant, » subaudis gloriam Dei Patris. Hoc obsecrative dixit et affirmative. Non vult propheta, ut impius gloriam Domini in die judicii cernat. « Videant et confundantur zelantes, » id est, invidentes « populi » et hostes tuos vel sanctorum meorum devoret ignis. Vox Dei ad prophetam. Et est sensus: Volo ut videant me exaltatum, et magnitudinem electorum meorum in die judicii omnes populi qui invident electis meis, et ignis sive poenitentiae sive gehennae vel ardoris devoret postea hostes tuos, et sanctorum meorum. Et exhilaratus animo propheta, dixit:
« Domine, dabis pacem nobis. » Ac si diceret: Cum hoc feceris tradens impios morti, tunc dabis 116.0841A| pacem nobis. Omnia enim bona quae operamur, tua misericordia largiris nobis.
« Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. » Vox prophetae ex persona Judaici populi, qui post passionem Domini ad fidem venerunt. Domine, possederunt nos domini, daemones videlicet quos in idolis adoravimus, derelinquentes te Creatorem et Dominum nostrum. Tantum in te recordemur nominis tui. Ac si diceret aliis verbis: Tamen licet peccaverimus coram te adorantes idola, tu fac ut credamus in te, et digni simus recordari nominis tui, quatenus a te qui Christus es christiani vocemur.
« Morientes non vivant, gigantes non resurgant. » 116.0841B| Non loquitur Propheta optando illis mala, sed praevidens quae ventura erant super illos, talia loquebatur. Morientes subaudis peccatis et iniquitate, non vivant in gloria quandiu in peccatis permanserint. Gigantes, hoc est, superbi et qui fortes sunt ad perpetranda mala, non resurgant ad gloriam in die judicii. Duae mortes sunt corporis et animae. Mors corporis est exhalatio et transitio animae. Mors animae est peccatum, et perpetratio sceleris: sicut dicitur in lege: « Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). » Sicut enim justorum vita est fides, operatio bona, dilectio erga Deum et proximum: ita mors impiorum superbia, odium et avaritia, caeteraque vitia. « Propterea visitabis eos. » Sic loquitur Propheta de futuro, quasi de praeterito. Propterea, 116.0841C| subaudis quia mortui sunt peccato, et fortes ad operandum malum: visitabis eos in die judicii in malum non in bonum, et conteres eos, et perdes eorum memoriam de regno et beatitudine justorum.
« Indulsisti, Domine, genti, » ac si diceret: Saepe indulsisti eis, et misertus es eis, Domine: sed ideo non sunt conversi ad te. « Nunquid glorificatus es, » subauditur ab eis? Ac si diceret: Quanquam tu eis misertus esses, nunquid glorificaverunt te? Non es glorificatus ab eis. « Elongasti omnes terminos terrae, » id est, elongari permisisti omnes nationes a te, ut permanerent in errore suo.
« Domine, in angustia requisierunt te » pro eo quod est requirent. Et est sensus: Domine, percute 116.0841D| illos, ut vel in augustia positi requirant te: quatenus qui noluerunt te requirere tempore prosperitatis, requirant tempore angustiae et persecutionis. « In tribulatione murmuris doctrina tua eis, » subauditur sit. Ac si diceret: Qui noluerint doctrinam tuam discere tempore pacis, per tribulationem erudi eos: et sit doctrina tua eis in recordatione. Ac sic percute illos, ut prae timore non audiant ad te palam clamare: sed quasi sub murmure.
« Concepimus et peperimus sanctum, » Vox prophetarum in persona sanctorum martyrum. Non pepererunt illi positi in agone filios carnis, sed Spiritum salutis ut illuminati et inflammati a sancto Spiritu, quo amplius cruciarentur, et amplius arderent 116.0842A| amore Dei, et toto mentis ardore in eum crederent. « Salutes, » hoc est, bona opera « non fecimus, ideo non ceciderunt habitantes, » id est amatores terrae, qui nos opprimunt et persequuntur. Qui sunt amatores terrae? Qui totam spem suam in terrenis rebus ponunt, servientes plus mundo quam Deo.
« Vivent mortui tui, » hoc est, martyres tui. « Interfecti mei, » id est socii mei « resurgent, » ad Dominum loquitur Propheta. Martyres Christi sunt qui pro ejus nomine ab impiis perempti sunt. Socios autem suos vocat eos propheta Isaias, quia ipse pro Dei nomine serra lignea sectus est. « Exspergiscimini et laudate Dominum, qui habitatis in pulvere. » Hortatur et Propheta sanctos: O vos martyres sancti, expergiscimini, hoc est, surgite de sepulcris 116.0842B| vestris, et laudate Dominum: quia « ros lucis ros tuus. » Apostropham facit Propheta ad Dominum. Rorem ponit pro misericordia. Ros lucis ros tuus, hoc est, misericordia tua illuminans est, qui illuminat corda illorum super quos requiescit. Magnam virtutem profert pro frugibus terrae. Projicitur semen in terra, et humore roris excrescit in herbam, ac deinde facit excrescere in fructum. Sic et misericordia Dei generat fidem, et ipsam fidem convertit ad operationem. « Et terram gigantum detrahes in ruinam. » Terram gigantum dicit corpora terrenorum hominum, et superborum. Corpora ergo sanctorum cum animabus illorum transferentur in die judicii ad perpetuam requiem, et corpora reproborum cum animabus illorum in perpetuam damnationem.
116.0842C| « Vade, populus meus, intra in cubicula tua » usque « donec pertranseat indignatio mea. » Vox Dei omnipotentis ad martyres: O martyres mei clarissimi, intrate cubicula vestra, id est, requiescite in sepulcris vestris, et claudite ora sepulcrorum, donec veniat dies judicii, et transeat vindicta mea super impios, quando reddam unicuique prout gessit.
« Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet, » id est vindicet, « iniquitatem habitationis terrae contra eum. » De die judicii loquitur Propheta. Quid est locus Domini? Nonne ipse dicit per Jeremiam prophetam: « Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXXIII)? » Locus Domini est misericordia et pietas. Quando ergo ipse dicitur ulcisci se de inimicis suis, id est illorum malis hoc promerentibus: tunc dicitur 116.0842D| exire de loco suo. Non quod ille loco moveatur, quia ubique est. Habitatorem terrae vocat superbos, et terrena sapientes. In die judicii Dominus de loco suo egredietur, id est misericordiam non impendet reprobis, ut vindicet iniquitatem eorum contra eos. « Et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. » Duobus modis intelligi potest. In die judicii terra sanguinem suum, id est, sanguinem sanctorum martyrum revelabit quem suscepit: et non tenebit amplius corpora interfectorum suorum, id est sanctorum martyrum. Terra sanguinem suscepit, sicut dicit Dominus ad Cain: « Maledicta terra in opere tuo, quae suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Gen. IV). » Vel aliter: Terra, id 116.0843A| est, animae impiorum revelabunt sanguinem sanctorum martyrum in die judicii quae fuderunt illum, et ultra non latebit scelus eorum. Omnibus enim hominibus parebit et cognitum erit in die illa, quem quis occiderit.
CAPUT XXVII.
« In die illa, » hoc est in die judicii, « visitabit Dominus, » Deus Pater « in gladio suo duro super Leviathan » usque « et occidet caecum qui in mari est. » Quis est gladius iste, in quo judicabit Deus pater in die judicii universum orbem? Verbum Dei, id est sapientia Dei Patris, per quod ipse Pater omnia fecit. De isto gladio Apostolus dicit: « Et gladium spiritus, quod est Verbum Dei (Ephes. VI). » Iste gladius justis et sanctis innocuus est, impiis autem 116.0843B| et peccatoribus et patri illorum diabolo, durus erit in die judicii, quando dicet: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » Et aperte iste gladius secabit, id est dividet in die illa justos ab injustis. Leviathan interpretatur additamentum eorum sive adversarius, significat diabolum, qui semper nititur adversari humano generi. Quare appellatur Leviathan serpens vectis et tortuosus? Quia in rectitudine stat semper anfractuosus, decipiens sua calliditate multos. Ipse appellatur caecus qui et serpens et Leviathan, id est diabolus. Ferunt enim, quia draco in aquis natat, ut piscis, in terra repit, in aere volat.
« In die illa, » hoc est in die judicii: « vinea meri cantabit ei. » Cui cantabit? Domino. Non tamen canticum laetitiae, sed doloris et tristitiae. Est 116.0843C| canticum laetitiae, et est canticum tristitiae. Moses, Debbora, David et Salomon cantaverunt Domino canticum laetitiae. Jeremias autem canticum tristitiae. Eodem modo cantabit in die judicii vinea meri, id est plebs israelitica, quae Dominum et sanctum ejus interfecit. Merum dicunt graeci purum. Et quare vocatur ista vinea mera? Quia saepe bibit Dominus ex ea merum vinum, et saepe protulit botros et palmites jucundos, videlicet in prophetis et regibus justis. Quando autem hoc Isaias dixit, non erat jam mera, sed pro uvis labruscas proferebat. Vinea meri, hoc est vinea plebis Israeliticae cantabit Domino in die judicii canticum tristitiae, quia damnabitur, eo quod factorem et redemptorem nostrum crucis patibulo suspendit. De illis dico, qui postea non 116.0843D| sunt conversi ad fidem.
« Ego Dominus qui servo eam, repente propinabo ei. » Vox Domini. Ac si diceret aliis verbis: Ego qui modo ab hominibus adversis servo eam, repente, hoc est in die judicii, propinabo ei potum aeternae damnationis, « ne forte visitetur contra eam, » aliqua calamitas. « Nocte et die servo eam, » id est in prosperis et in adversis: sed illa semper econtra prona est ad labendum.
« Indignatio non est mihi? » Vox Dei omnipotentis, et legendum est sub interrogatione. Ac si diceret aliis verbis: Nunquid nescio indignari, si provocatus fuero a te? Tu semper inique agis contra me, cum econtra bona tibi semper impendam, et non indignabor 116.0844A| contra te propter hoc? « Quis dabit me spinas et veprem in praelio? » Vox Domini ad Judaeos. Quis dabit me, hoc est, quis me faciet durum, crudelem et asperum? Vel quis docebit me esse tyrannum, et insurgam in praelium contra vos? Ego mitis et misericordissimus existens, vestra malitia me excitante efficiar vobis durus. « Gradiar super eam, succendam eam pariter, » vox Dei ad vineam dicit: Super vineam istam pravam gradiar, et succendam eam, ac destruam.
« An potius tenebo fortitudinem meam? » Vox Dei Patris. In quibusdam codicibus invenitur, tenebit fortitudinem meam: sed mendacium ibi habetur. Dubitative videtur loqui Deus Pater isto in loco. Sed quomodo potest dubitare, apud quem 116.0844B| omnia jam facta sunt, et qui omnia cognoscit? More nostro loquitur. Fortitudo Dei Patris Filius est, quia per ipsum fecit omnia (Joan. I), et per ipsum redemit genus humanum, per ipsum etiam decrevit omnigenas gentes judicare. Dicit ergo: Permittam incarnari fortitudinem meam, hoc est filium meum pro redemptione totius generis hominum. An potius tenebo illum ad me? Mittam illum assumere carnem ex virgine, qui sua incarnatione faciat pacem mihi. Pacem faciat mihi, id est hominem quem condidi per ipsum, qui a pace mea recessit transgrediendo legem meam, sua incarnatione et passione reconciliabit mihi. Ipse namque, sicut dicit Apostolus, reconciliabit nos Deo Patri (II Cor. V).
« Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et 116.0844C| germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. » Vox prophetae. De apostolis Christi. Qui sunt isti qui ingrediuntur? Apostoli, dicit. Verba quae prophetae loquuntur a Spiritu sancto illuminati, non possumus per omnia ad contextum orationis convertere, tamen sensus ibit subtilissime inquirentibus. Sensus istius versiculi talis est: Apostoli Christi cum ingrediuntur, id est cum regressi fuerint impetu ad Jacob, id est colenter vel cum velocitate, tunc florebit Israel fide, et germinabit operationem, in illis dico qui praedicatione apostolorum ad Dominum conversi sunt. Ipsi etiam apostoli impleverunt faciem orbis semine praedicationis, sicut scriptum est. « In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). » Quando impleverunt apostoli 116.0844D| universum orbem sua praedicatione? Quando audientes a Domino: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium (Marc. XVI), profecti sunt praedicantes ubique Domino cooperante. »
« Nunquid juxta plagam percutientis se percussit eum, » id est populum Judaeorum? « Aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est, » subauditur ab eo? Vox prophetae loquens de Filio Dei. Et est sensus: Nunquid sic percussit Filius Dei populum Judaeorum, quomodo ipse percussus est ab eis? Aut sic interfecit eum, quomodo interfecit martyres ejus? Minime. Illi immisericordes exstiterunt erga illum illudentes ei, et flagellantes et crucifigentes. Ipse autem non eodem momento percussit illos ut 116.0845A| merebantur, sed per quadraginta duorum annorum curricula, dilationem poenitentiae concessit eis, quibus poeniterent mala quae patraverunt, occidendo illum et discipulos ejus. Sed quid dicit de illis Propheta Domini, nolentibus converti ad poenitentiam?
« In mensura contra mensuram. Cum abjecta fuerit a te, judicabis eam plebem, » hoc est dicere: Qualia egerunt, talia recipient a Romanis. Et aeternum supplicium in inferno modo patiuntur, et in die judicii augebitur illis poena gehennae. Notandum quod dicit, cum abjecta fuerit a te, quando poenitentiam noluit agere de suis iniquitatibus, et apostolos ejus fugavit a se, nolens recipere praedicationem illorum. « Meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus, » vox prophetae. Qui est meditatus? 116.0845B| Deus omnipotens ipse est meditatus, id est ipse cogitavit et locutus est per diem aestus: hoc est tempore tribulationis vel suae vel apostolorum, quando patiebatur ab eis. Quid redditurus esset eis? Videlicet vastatorem Romanorum missurus super eos?
« Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacobi: et omnis iste fructus ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos. » Vox prophetae. Poterat aliquis dicere: Quid commeruit iste populus, vel quid longe post resurrectionem Domini, ut aliquis illorum sit cui Deus dimiserit peccatum ejus, dans ei cor ut in eum crederet? Ad haec respondet Propheta. « Idcirco super hoc, » id est propter hoc, « dimittetur domui Jacob iniquitas ejus, et omnis fructus » ejus malus: 116.0845C| quia apostoli ex illorum prosapia originem duxerunt. Haec a Domino promeruerunt, ut aliquis illorum salvaretur eo, quod ipsi omnia altaria sua praedicatione per universum pene orbem destruxerunt, et lapides illorum altarium in cineres redegerunt. Ideoque dicit Propheta: « Cum posueris choros apostolorum omnes lapides altaris diabolo dedicatos sicut cineres, auferetur peccatum domui Jacob. » De illis dico qui baptizati sunt, et fidem sanctae Trinitatis susceperunt, de quibus dicit Lucas: « Quia crediderunt una die tria millia, altera die quinque millia, et deinceps multa millia (Act. II et IV). « Non stabunt, » id est non permanebunt, « Luci et delubra: » ubicunque apostoli praedicaverunt. Delubra sunt templa idolorum. Luci autem nemora ubi erant 116.0845D| aedificatae arae daemonum.
« Civitas munita desolata erit. » Transit Propheta ad subversionem Jerusalem quae fuit peracta a Romanis. Civitatem munitam appellat Jerusalem, quae quondam fuit munita custodia angelorum et muris. « Speciosa » civitas, quae fuit temporibus David et Salomonis, plena omni dignitate, « relinquetur quasi desertum, et dimittetur » a Deo.
« Ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus. » Vitulum appellat Titum et Romanorum exercitum, quem in psalmo David vocavit aprum dicens: « Vastavit eam aper de silva (Psal. LXXIX). » Sicuti vinea exsiccatur, si palmites et propagines excisae fuerint: sic illa civitas exsiccata 116.0846A| est ab habitatoribus suis. Et quia superius dixit Propheta, ibi pascetur vitulus, id est in vinea, servavit metaphoram cum dixit: Et devorabit « summitates ejus. »
« In siccitate messis illius conterentur mulieres, venientes et docentes eam. » Metaphorice loquitur Propheta, per messem vel vineam volens ostendere plebem Israeliticam. Mulieres appellat hic synagogas diversarum gentium Aegyptiorum, Philistinorum caeterarumque. Quando autem Jerusalem destructa est a Romanis, et omnis populus ejus praeda fuit gentibus synagogae diversarum gentium quae in circuitu ejus erant, convenerunt ad illam, et contritae sunt dolore et luctu, non de Domini passione, sed de subversione tantae civitatis. Vel etiam Judaeorum 116.0846B| mulierum sapientes quae dispersae erant per diversas regiones, quaeque solitae erant venire ante illam captivitatem, et docere eos qualiter se praepararent contra hostes: cum audissent eam dirutam et venissent videre ignominiam suorum propinquorum, contritae sunt et attritae dolore nimio. Sicut enim verecundum fuit illud quod Debbora ivit in bellum, et hoc quod Orda mulier imminente captivitate Chaldaeorum tacentibus viris prophetavit, sic quoque turpe admodum fuit, quod mulieres ad docendum illos veniebant imminente captivitate Romanorum. In siccitate ergo vastationis Jerusalem mulieres quae solitae erant venire et docere eos, contritae sunt, videntes ignominiam suorum. « Non est enim populus sapiens, propterea non miserebitur ei Deus 116.0846C| qui fecit eum. » Ecce hic demonstrat propheta, quare mulieres conveniebant eos, videlicet ut docerent illos quia inscii erant, ideoque incurrerunt in damnationem sui.
« Et erit in die illa, » hoc est in tempore captivitatis Jerusalem, « percutiet Dominus » omnem terram Judaeorum, « ab alveo fluminis, » hoc est, ab Euphrate flumine « usque ad torrentem Aegypti, » id est usque ad Nilum. Melius habetur in septuaginta interpretibus, qui dicunt ab Euphrate usque ad Rinocoruram. Est enim rivus non adeo magnus, qui dividit terram reprosmissionis et Aegyptum super quem Rinocorura civitas sita est. Qui versus ita est intelligendus quod a loco in quo inchoatur usque ad eum locum ubi terminatur, a Romanis sit depraedata 116.0846D| omnis regio Judaeorum. « Et vos congregabimini et omnes filii Israel. » Vox prophetae ad illos qui post ascensionem Domini praedicantibus apostolis ad Dominum conversi sunt, de quibus dicitur in Actibus apostolorum (Act. II et IV), quod una die crediderunt tria millia, et caetera. Pro paucitate autem dicit, unus et unus. Comparatione enim illorum qui in perfidia et infidelitate remanserunt, pauci fuerunt illi numero.
« Et erit in die illa, » id est post ascensionem Domini, vel post subversionem urbis, « clangetur » ab apostolis « in tuba magna, » id est in doctrina evangelica, « et convenient » gentiles ad fidem, « qui perditi fuerant » per idololatriam « de terra Assyriorum, 116.0847A| et qui ejecti sunt a Domino in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto Jerusalem, » hoc est in Ecclesia. Et modo est illud tempus. Ab ortu enim solis usque ad occasum, laudatur nomen Domini (Malach. I). Hic notandum est, quia per istas duas gentes omnes intelligendae sunt, quae venturae sunt ad fidem Christi.
CAPUT XXVIII.
« Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, et gloriae exsultationis ejus. » Superius locutus est Propheta de die judicii, et de destructione Hierusalem, et fide gentium. Nunc vero loquitur sermo divinus contra decem tribus quae appellabantur Ephraim, vel ab Jeroboam filio Nabath, qui peccare 116.0847B| fecit Israel, qui primus super illas decem tribus constitutus est rex: vel a Josue filio Nun, qui Mosi successit in regimen populi. Istae enim decem tribus superbae erant, confidentes in multitudine sua. Majores namque et fortiores existebant duabus tribubus Juda et Benjamin, numero et potentia. Et ideo vocantur corona superbiae, quia sicut caput regis ornatur diademate, vel corona ex auro et gemmarum varietate: ita illi ornabant regem suum circumstantes undique illi. Multitudo enim populi gloria regis est. Ebrii autem vocantur non ebrietate corporis, sed idololatria, et errore et cultu daemonum. Flos siquidem decidens appellatur, quia cito decidit pulchritudo ac gloria exsultationis eorum: ac propterea audivit a sancto Spiritu: « Vae coronae superbiae Ephraim, 116.0847C| flori decidenti, et vae etiam gloriae exsultationis ejus, quia desolabitur et ad nihilum deducetur: » Qui erant temporibus David et Salomonis in vertice, hoc est in templo, quod erat constructum super vallem pinguissimam Gethsemani. Gethsemani enim est vallis pinguissima, ubi Dominus nocte comprehensus est: super quam vallem mons Sion sive Hierusalem consistit. Gethsemani autem interpretatur vallis pinguium sive pinguedinum, propter ubertatem frugum, quia fertilissima erat. Non autem ideo dicitur qui erant in vertice vallis Gethsemani, quod ibi illi habitarent, neque enim in sortem illorum cesserat: sed ideo quia temporibus David et Salomonis, quando illi vel in festivitatibus vel etiam jussu regis ad Hierusalem veniebant, ibi aliquantulum demorabantur, sed et conscensus illorum perillam vallem erat, ibique 116.0847D| soliti erant figere aliqui illorum causa ludendi tentoria sua, interim dum morabantur cum rege errantes a vino. Jeroboam rex illorum miscuit ac propinavit eis potionem amaram, quando conflavit duos vitulos, et illi adoraverunt eos dicentes: « Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de servitute Aegypti. » Ab illo siquidem tempore erraverunt a vino, hoc est ab idololatria et errore daemonum.
« Ecce validus et fortis Dominus » usque. Et emissarum super terram spatiosam, hoc est planam, Vox prophetae est. Grandinem et aquas inundantes comparat exercitui Sennacherib, turbinem venti et terram plenam decem tribubus. Et dat duas similitudines. 116.0848A| Sicut turbo constringitur a grandine, hoc est a tempestate, et sicut ab impetu aquarum inundantium decurrentium per terram planam, omnes stipulae levis ponderis auferuntur. Sic ab impetu et multitudine Assyriorum decem tribus devastatae et conculcatae et in captivitatem ductae.
« Pedibus » Assyriorum « conculcabitur corona, » id est multitudo « Ephraim. » Tantae pulchritudinis et dignitatis erant illae decem tribus temporibus David et Salomonis, ut corona et flos pulcherrimus a Domino vocarentur. Illo autem tempore quando Isaias ei hoc praedicebat, omissam habebat jam gloriam dignitatis suae, adorando idola.
« Et erit flos decidens, » hoc est pulchritudo et decor « gloriae ejus » usque « devorabit illud. » Vox 116.0848B| prophetae. Verticem vallis pinguis appellat domum Domini, quae sita erat super verticem vallis Gethsemani, ob hujusmodi causam quam superius diximus. Dat similitudinem Propheta, qualiter dissipatae sunt illae decem tribus. Sicut, inquit, si inventus fuerit racemus ante maturitatem autumni, vel in aliqua arbore fructus ante aestatem, statim ut conspexerit aliquis concupiscentia ductus devorat illum: sic Sennacherib et exercitus illius concupivit gloriam decem tribuum, et omnia bona illorum abstulit.
« In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui. » Dies hic accipiendus est pro tempore. Quod est corona et sertum. Sed dicunt aliqui coronam esse ex auro et gemmis, sertum autem ex floribus, quod 116.0848C| solent pueri ferre super capita. Residuum populi sui dicit duas tribus quae non sunt ductae in captivitatem ab Assyriis temporibus Ezechiae. « In die illa, » inquit, hoc est in illo tempore « cum ductae fuerint decem tribus ab Assyriis in captivitatem: erit Dominus Judae et Benjamin corona victoriae et munimentum protectionis, ut liberet eos de manu Sennacherib. »
« Et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. » Ipse Dominus erit spiritus judicii. Cui erit Dominus spiritus judicii? Ezechiae regi sedenti super judicium. Ezechias rex filius Achaz, amabilis fuit Domino, quia populum Domini juste docebat et juste judicabat. Ideoque dicit propheta quod ipse Dominus erit ei spiritus judicii, id est inspirabit ei quomodo vel quemadmodum judicet, 116.0848D| quia ipse Ezechias super judicium sedet, hoc est judicium aequum et justum desiderat. Et ipse Dominus erit fortitudo revertentibus de bello ad portam. Non legimus ullo in loco, Ezechiam bellum egisse contra quamlibet gentem. Et quare dicitur: Erit Dominus fortitudo revertentibus de bello? Hoc sciendum est, quia illius belli memoratur quod coelitus actum est, quando Dominus misit angelum suum. et interfecit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia (IV Reg. XIX). Judaei ergo cum vidissent tantam stragem hostium suorum sine sui periculo, ierunt et collegerunt spolia, et reversi sunt cum laetitia et exsultatione ad portas Jerusalem.
« Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae 116.0849A| ebrietate erraverunt. » Propterea quia Juda et Benjamin cito praevaricati sunt legem Domini sicut et aliae decem tribus, quae procul ductae sunt in captivitatem, nec recordati sunt bonorum Domini qui ipsos liberavit de manibus inimicorum, loquitur contra eos propheta et dicit: Verum hi quoque, id est Juda et Benjamin prae vino nescierunt, hoc est prae errore quo decepti sunt nescierunt Creatorem suum ac liberatorem, et prae ebrietate, hoc est pro idololatria, erraverunt recedentes a Deo. « Sacerdos » iniquus « et propheta » falsus « nescierunt » Creatorem suum « prae ebrietate, » hoc est pro cultu daemonum, quibus serviebant. « Et absorpti sunt a vino, » id est ab errore falso. « Erraverunt » sacerdos et propheta « in ebrietate, » hoc est in idololatria. 116.0849B| « Nescierunt videntem, » id est non consideraverunt quod Deus, qui omnia absconsa penetrat suo intuitu, cerneret eorum cogitationes et facta. « Ignoraverunt judicium, » nescientes habere discretionem inter justum et impium, inter sanctum et profanum.
« Omnes mensae » illorum « repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus » in eis Domino. Vomitum et sordes posuit pro omni immunditia et spurcitia et sordibus. De hoc dicit: Quia postquam liberati sunt a Domino de manibus inimicorum, statim conversi sunt ad errorem pristinum, adorantes idola in lucis et nemoribus insuper et super tecta, et omnes cibos quibus vescebantur, daemonibus consecrabant, statuentes mensas ante aras 116.0849C| illorum. Locus ergo non est inventus in eis Domino, quia repleta erant corda illorum odio et omni iniquitate. Sicut ipse in Evangelio dicit legis doctori: « Vulpes foveas habent in corde suo, et volucres coeli nidos. Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet (Matth. VIII). »
« Quem docebit scientia, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatus a lacte, avulsus ab uberibus. » Vox prophetae. Ablactatus dicitur, quasi a lacte abstractus, qui solido cibo vescitur. Avulsus ab uberibus, repulsus, vel separatus. Dicit ergo Propheta, loquens ad Judaeos: Quem ex vobis docebit Dominus scientiam, et quem faciet intelligere auditum, id est, ut quae audierit intelligat vera esse, et mente retinens opere adimpleat. Ac si diceret: Non docebit 116.0849D| vos qui lac sugitis, id est, pueriliter vivitis et sine sensu estis, opera infantium imitantes: sed illos qui jam solidamentum fidei habent, et qui non jam lacte, sed solido cibo pascantur (Hebr. V). Sunt in sancta Ecclesia qui lac adhuc sugunt, hoc est, levia praecepta adimplent, non valentes solidum cibum sumere, id est, fortia praecepta perficere. De quibus dicit beatus Petrus apostolus: « Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite (I Petr. II). » Et egregius praedicator: « Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam, » et caetera usque ad id: « Adhuc enim carnales estis (I Cor. III). » Sunt etiam nonnulli qui solidos cibos sumunt, id est, qui majora praecepta legis et Evangelii adimplent, contemnentes terrena 116.0850A| et appetentes coelestia. Juxta quod praecepit Dominus: « Vade, vende omnia quae possides, et sequere me (Matth. X). » Et illi tales ambulant de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion (Psal. VIII): et manentes adhuc in carne possunt dicere cum Apostolo: « Nostra conversatio in coelis est (Philip. III). » Lac sugit aliquis nostrum, cum dicit: « Pater noster qui es in coelis (Matth. VI). » Solido cibo vescitur ille, qui novit dicere sicuti dicendum est: « In principio erat Verbum (Joan. I), » et reliqua.
« Quia manda remanda, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. » Omnipotens Deus cujus misericordia omnia subsistunt, « qui non desiderat mortem peccatoris, sed vult ut convertatur per poenitentiam 116.0850B| et vivat (Ezech. XVIII), » praedicebat per prophetas suos captivitates, et mala quae passurus erat ille populus a Nabuchodonosor vel a Sennacherib, ut praetermitteret errorem suum convertens se ad illum. Sed ille qui semper durae cervicis exstitit, irritans Deum suis operibus propterea quia captivitas statim ut eis annuntiabatur non veniebat super illos: dicebant ad prophetam deridendo: Manda remanda, id est praecipe quae facere debeamus, et minare nobis mala: non veniet enim super nos illo in tempore malum. At contra Propheta: Exspecta, et iterum reexspecta, et modicum ibi, subaudis in illa exspectatione permane: quia veniens veniet super te calamitas. Et quid si modo non venerit? Veniet procul dubio quandoque. Illi vero econtrario 116.0850C| non se corrigebant de suis facinoribus et sceleribus, sed ipsa verba prophetae sumebant ei dicentes: « Manda remanda, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. » Ac si dicerent aliis verbis: Iterum praecipe quid faciamus, et ut exspectemus captivitatem ac praestolemur modicum in illa exspectatione frequentius jube tu. Ante enim omnes moriemur, et transibimus de hac vita ad aliam, quam hoc veniat quod praedicis.
« In loquela enim labii et lingua altera loquetur Dominus ad populum istum, cui dixit. » Vox prophetae. Quaenam est illa loquela altera qua loquetur? Haec est ut statim ut comminatus fuerit captivitatem, adducat illam super illos: non dans jam locum poenitentiae. Et est sensus: Propterea quia despexistis 116.0850D| verba prophetarum, ducentes omnia pro nihilo quae ab illis dicebantur, et dixistis: Haec quae isti prophetant, in futurum venient et non occupabit nos malum: ecce ego loquor in altera loquela ad vos. Et statim ut dixero, veniet super vos tribulatio et captivitas. Non praenuntiabo vobis amplius per prophetas meos, quid vobis mali venturum sit: usque irruat super vos et capiamini. Dixi enim vobis:
« Haec est requies mea, reficite lassum. » Vox prophetae. Semetipsum dicit iniquitatibus illorum lassatum. Quando sumus dediti orationibus, jejuniis, vigiliis, eleemosynis, caeterisque bonis operibus insistimus: tunc reficimus Dominum, et requiescere facimus eum in nobismetipsis. Quando vero avaritiae aliisque 116.0851A| malis operibus insudamus, facimus eum laborare. Sicut ipse dicit per eumdem prophetam: « Laborare me fecistis in vestris iniquitatibus (Isa. XLV). » Et illud: « Laboravi sustinens. » « Et hoc est meum desiderium, » subauditur, ut reficiatis me vestris bonis operibus. Requies enim mea est, in cordibus electorum sedere et habitare. « Anima enim justi sedes est sapientiae (Sap. VII). »
« Et erit eis verbum Domini, manda remanda » usque ad id quod dicitur « modicum ibi. » Loquitur propheta contra illos qui in derisionem sumpserunt verbum Domini, et dicit: Idcirco quia despectui habuistis verba Domini ac prophetarum ejus, sumentes hoc quod illi vobis pronuntiabant pro mendacio, insuper et in scurrilitatem illud vertistis: erit vobis 116.0851B| verbum Domini in ruinam et calamitatem. Vel etiam ad quos ierit, erit eis Verbum Domini « ut vadant in interitum sui, et cadant retrorsum » interfecti ab hostibus suis.
« Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum. » Vox prophetae ex persona Domini, contra pontifices scribasque et Pharisaeos, et principes Judaeorum. Illusores appellantur, eo quod verba Prophetae in derisione sumpserunt, quando dicebant « manda remanda, etc. »
« Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, » hoc est cum diabolo « et cum inferno, » hoc est, cum poenis inferni « fecimus pactum. » Quid est foedus, idipsum est et pactum. Pactum autem dicitur, 116.0851C| quasi pacis auctum. Impiissimi Judaei non recordantes judiciorum et bonorum Domini, quibus illos omnibus gentibus praetulerat quondam et exaltaverat, dans eis terram omnibus terris fertiliorem, dicebant: Nequicquam laboramus in lege, observantes praecepta quae ibi continentur, quia descensuri sumus ad inferni claustra, sicut et omnes gentes. Levius etiam et tolerabilius erit illis quam nobis, quia illi quotidie placant hostiis et muneribus principes inferni. Melius ergo nobis est ut convertamur ad ritum gentium, et statuamus pactum cum diabolo et poenis inferni, offerentes eis thura et hostias, « flagellum » captivitatis et tribulationis « inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, » id est, in diabolo habemus 116.0851D| spem « et mendacio, » hoc est, a diabolo « protecti sumus » pro eo quod est, protecti erimus vel protegemur. Mendacium appellat diabolum, juxta quod Dominus dicit (Joan. VIII): Quia mendax est, et pater ejus, id est, pater mendacii, veritatem semper refugiens.
« Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem. » Vox prophetae, ex persona Dei Patris de Filio Dei. Idcirco quia haec omnia fecistis quae jam dicta sunt, ponentes mendacium spem vestram, loquitur Dominus dicens: « Ecce ego mittam in fundamentis Sion, » hoc est, in fundamentis Ecclesiae « lapidem. » Sion quae interpretatur speculum sive contemplatio sanctam Ecclesiam 116.0852A| significat, quae semper speculum cordis et contemplationem mentis ad Deum erigit. Lapis autem appellatur Dominus Jesus, propter firmitatem et soliditatem. Omnis enim qui in illo fuerit fundatus, nulla inundatione aut procella movetur. Sicut dicit apostolus Petrus: « Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum (I Petr. II). » Hic est lapis quem vidit Daniel « praecisum de monte sine manibus, » id est, « de semine Judaeorum absque virili coitu natum, qui implevit universam terram (Daniel. II). » Hic est lapis qui reprobatus est ab aedificantibus (Psal. CXVII), probatus autem dicitur a Deo Patre. Angularis vocatur, quia sicut lapis angularis duos parietes continet: ita et ille duos populos in semetipso conjunxit, et ex duobus unam Ecclesiam 116.0852B| constituit, qui fecit utraque unum sicut dicit Apostolus: « Pretiosus est, quia peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus (Ephes. II): » ideoque est in fundamentis Ecclesiae fundatus. « Qui crediderit » subaudis in illum lapidem « non festinet, » hoc est, cum viderit Filium incarnatum, non putet statim subsecuturum judicium illius secundum, sed praestoletur illud. Sicut dicit Propheta: « Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet et non tardabit (Habac. II). »
« Et ponam judicium in pondere, » hoc est, in consideratione « et justitiam in mensura, » ut reddat unicuique secundum opera sua. Vox Dei Patris de Filio. Et est sensus: Cum misero Filium meum, qui est lapis probatus, ad redimendum mihi meos 116.0852C| electos: tunc ponam ego omnia in mensura, judicans per illum omnigenas gentes examine justo. De hoc judicio sibi dato dicit Filius: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » Per illum enim omnia fecit et redemit, per illum etiam judicium suum implebit. « Et subvertet grando, » hoc est, multitudo tormentorum « spem mendacii » ubi spem suam collocabant, « et aquae inundabunt protectionem, » hoc est multitudo poenarum et tribulationum opprimet diabolum, a quo illi se putabant protegi, et ipsos etiam qui dixerunt: Mendacio (hoc est diabolo) protecti erimus.
« Et delebitur foedus vestrum, quod pepigisti cum morte, » hoc est cum diabolo « et pactum vestrum, » quod statuistis « cum poenis inferni non 116.0852D| erit stabile » dicentes levius vobis fore in inferno, si secundum ritum gentium daemonia adoretis. Flagellum, sive captivitatis sive mortis, cum venerit vel a Sennacherib, vel a Nabuchodonosor: conculcabit vos et destruet.
« Quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte. » Diluculum dicitur quasi dubia lux. Per mane et diluculum, continuum tempus intelligere debemus. Per diem et noctem, continua poena signatur. « Et tantummodo sola vexatio tribulationis dabit auditui vestro intellectum, » hoc est supplicium. Et poena cui subjacebitis, faciet vos intelligere vera esse, quae prophetae ex nomine meo locuti sunt. « Coangustatum enim est stratum, ita ut alter decidat: 116.0853A| et pallium breve utrumque operire non potest. » Vox Domini ad Hierusalem. Et est metaphorice ductum a marito et conjuge, ad Deum et ad Hierusalem. Verbi gratia. Si aliquis dixerit uxori suae: O conjux adultera, istud stratum angustum est: non potest capere me et illum cum quo violas illud. Et istud pallium breve est et angustum, nec valet operire me et adulterum. Et est sensus: O Hierusalem, si vis habere me conjugem et protectorem, necesse est ut praetermittas deos alienos: qui tibi semper in ruinam et calamitatem sunt. Non poteris enim utrumque adimplere, videlicet deos alienos adorare, et me protectorem habere: cum amatoribus adulterare et mihi placere. « Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI). »
116.0853B| « Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus, sicut in valle quae est in Sabaa irascetur. » Vox prophetae contra Hierusalem. Subauditiones isto in loco necessariae sunt. « Sicut in monte divisionum stetit Dominus, » dividens Philistaeos pugnante David (I Paral. XIV): sic stabit Dominus contra vos, o Juda et Benjamin. Regum historia narrat, quod Philistaeis congregatis in uno globo, supervenit illis David, et Domino sibi opitulante, divisit illos ab alterutrum. Illi namque qui mortui remanserunt sejuncti sunt ab illis qui per diversas solitudines longe lateque dispersi sunt, persequente illos David. Unde vocatus est locus ille Baal Pharasim (Jos. X). « Et sicut in valle quae est in Sabaa » iratus est contra Chananaeos pugnante Josue adversum eos, quando 116.0853C| ad jussum illius omnia sidera in cacumine medii coeli spatio unius diei steterunt: sic « irascetur » Dominus super Hierusalem « ut faciat opus suum? » Potius est interrogative legendum, quam affirmative. Dicit Propheta: « Nunquid ideo irascetur Dominus, ut faciat opus suum? » Non. « Alienum opus ejus ab eo. » Quare est alienum? Quia opus Dei est misereri et parcere, et omnibus subsidium suae misericordiae impendere. Quando vero irritatus malis hominum percutit illos et ulciscitur se de eis, opus crudelis hominis et tyranni est illud quod agit: et ideo alienum est ab eo quod operatur, ut operetur opus suum? Si igitur interrogative pronuntiandum est: « Nunquid ideo irascetur contra impios, ut operetur opus suum? » Minime. « Peregrinum est enim opus quod operatur 116.0853D| ab eo. » Nempe sicuti diximus, quando vindictam accipit ex suis contemptoribus, saevi et cruenti hominis officium operatur. Beatus Gregorius aliter dicit: Ideo venit Dominus in mundum, ut faceret opus suum, hoc est ut redimeret genus humanum de potestate diaboli, et misereretur ejus, sed alienum fuit opus ejus ab eo, quia non conveniret Deitati ut spueretur, flagellaretur, crucifigeretur.
« Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur. » Hortatur Propheta illos qui verba illius in derisionem sumpserunt, dicentes: Manda, remanda, et caetera quae ibi dicuntur, quatenus conquiescant et desistant illudere, ne forte vinculis peccatorum suorum constricti, constringantur etiam vinculis captivitatis, 116.0854A| ut celerius ducantur in depraedationem. « Consummationem et abbreviationem audivi a Domino per universam terram. » Ideo vobis ista annuntio, quoniam a Domino audivi abbreviationem vestrae captivitatis et calamitatis. Non enim elongabit ut vos putatis, dicentes deridendo, exspecta, reexspecta, seditio, sed repente veniet, si non fueritis conversi ad poenitentiam. Quod autem dicit super universam terram, vel specialiter dici potest de terra Judaeorum, vel etiam generaliter ad diem judicii, quando universus orbis a Domino visitabitur.
« Auribus percipite et audite vocem meam. » Vox prophetae ad scribas et pharisaeos.
« Nunquid tota die, » hoc est omni tempore « arabit arans, » hoc est agricola, « ut seminet semen 116.0854B| suum? » Non. Qui operabitur tunc proscindet, hoc est antequam tempus seminationis adveniat, arabit illam terram una vice vel duabus, ut cum tempus seminandi venerit, praeparata sit; « et faciet, » id est circumfodiet humum suam rastro. Hoc quod carruca et vomere non potest scindi propter angustationem loci, ubi non potest carruca verti, illud etiam tempore sibi congruo circumfodit fossorio. « Nonne cum adaequaverit faciem ejus, » hoc est, cum aequalem reddiderit et emollierit illam « seret, » hoc est seminabit « gith et cyminum sparget? » Gith genus est leguminis, tantae magnitudinis habens grana ut cyminum, sed nigra, et solet poni in pane propter dulcorationis saporem.
116.0854C| « Et ponet triticum per ordinem, » subauditur locorum suorum. Quia non omnia spatia terrae aequaliter conveniunt seminibus. « Et viciam in finibus suis sparget, » quia in marginibus camporum, in circuitu messis seminatur vicia.
« Et erudiet illum agricolam in judicio, » hoc est in discretione. Scilicet Deus suus docebit illum, quo tempore debeat arare et proscindere, et ubi seminare triticum et ubi milium, et quando. Media distinctio ponenda est illo in loco, ubi dicitur: Et erudiet illum in judicio. Et subjungendum, « Deus suus docebit illum. » Quis erudiet illum? Deus suus. Subaudiendum est enim ibi Deus, ut sit et erudiet illum Deus suus. Cum autem venerit tempus collectionis « neque gith triturabitur serris, » hoc est excutietur, 116.0854D| « neque super cyminum rota plaustri circumibit, sed in virga, » hoc est, in flagello et baculo « excutientur. » Sunt quaedam regiones, in quibus pro penuria feni congregant triticum in unum locum, et inducunt super plaustra cum rotis ferratis et excutitur triticum; et stramina etiam in paleas rediguntur, ut animalia melius ea sumant.
« Panis autem comminuetur, » subauditur, rotis ferratis et plaustro. Panem appellat triticum, hordeum, et omne unde panis fit. « Verum non in perpetuum triturans » plaustrum « triturabit illum » panem, hoc est triticum, « neque vexabit eum, » id est, panem « rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum. » Quis non comminuet ipsum panem? 116.0855A| Plaustrum vel rota; jam excussus est. Ungulas posuit pro summitate serrarum rotarum.
« Et hoc » consilium « a Domino Deo exercituum, » et vult subauditur, ut sciret agricola quo tempore sulcaret terram, et quo etiam seminare deberet. Haec juxta litteram diximus, quomodo Deus agricolam erudiat ut non semper uno eodemque tempore unius culturae operi insistat: sed praevideat quid uno vel quid alio tempore operetur. Iterum vero repetenda est ista sententia a capite, et considerandum quid spiritualiter enucleare velit. « Auribus percipite. » Ad scribas et pharisaeos loquitur Propheta, quos superius illusores appellavit. Nunquid tota die, hoc est omni tempore, arabit arans ut serat? Deus omnipotens, 116.0855B| pius et misericors, varie disposuit omne genus hominum et affectus eorum. Ideoque comparatur isto in loco agricolae, qui per diversa tempora varie exercetur, et ex terra quam incolit fructus desiderat recipere. Ut Deus omnipotens aliquando proscindit terram, hoc est habitatores, pestilentia percussam: aliquando miseretur et parcit, aliquando facit contemptores suos migrare in captivitatem, aliquando de captivitate revocat. Et hoc ideo agit ut convertantur ad poenitentiam, et fructus bonae operationis ex eis recipiat. Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Pergit, et per cyminum quod in virga excutitur, omnes gentes possumus intelligere, quae cognitionem Dei non perceperunt, quae in virga, hoc est in poenis inferni 116.0855C| excutientur. Per triticum et hordeum unde panis fit, Judaeos qui cognitionem Dei perceperunt in lege, sed noluerunt eam adimplere: et ideo majora tormenta sufferent, quam illi qui necdum Deum cognoverunt. Vel aliter: per triticum et hordeum praelatos sanctae Ecclesiae et principes istius saeculi, qui semetipsos custodire, et alios etiam ad gaudia supernae patriae revocare debent. Isti, dum se totis viribus terrenis lucris implicant, et suo malo exemplo subjectos suos a via veritatis deviare faciunt, procul dubio nisi poenitentiam perfectam ante extremum judicii diem egerint, tradendi sunt poenis inferni: quia potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI). Per cyminum autem et gith populares et simplices quique intelliguntur, qui fidem sanctae Trinitatis et baptismum 116.0855D| regenerationis male vivendo corrumpunt, qui nisi lacrymis et poenitentia abluti fuerint, tradendi sunt suppliciis gehennae. Verum non in perpetuum triburabitur panis, neque cyminum virga excutietur. In hoc loco consolationem dat peccatoribus. Misericors enim Dominus creaturae suae in die judicii miserebitur: si in isto saeculo poenitentiam ante praeoccupationem mortis egerit. Multi namque sunt in igne purgatorio, qui poenitentiam hic inchoaverunt: sed surripiente mortis articulo non ad effectum perduxerunt, qui Domino largiente in die judicii salvabuntur. Notandum autem quia non de impiis dicimus, qui in ipsa impietate transierunt ab hac luce: sed de his qui post flagitia peracta ad poenitentiam conversi sunt. 116.0856A| Et hoc a Domino Deo exivit ut ita disponeret actus hominum, et magnificaret justitiam suam.
CAPUT XXIX.
« Vae, Ariel, Ariel, civitas quam expugnavit David. » Plangentis affectu loquitur Deus omnipotens ad Hierusalem. Tale quid et in Evangelio egit, quando videns civitatem flevit super illam, dicens: « Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX). » Non propterea vocatur a Domino Hierusalem Ariel, quod aliquando hoc nomen habuerit, sed propter interpretationem nominis. Ariel siquidem interpretatur leo Dei. Et Hierusalem leo Dei idcirco appellatur, quia fortissima et potentissima semper exstitit. Nam tantae fortitudinis fuit antequam caperetur a David, ut illi Jebusaei qui in ea 116.0856B| residebant deridendo dicerent ad David: « Tanta est, inquiunt, civitas, ut a debilibus arcearis, et non permitteris intus introire nisi caecos et claudos antea expellas (III Reg. V). » Unde exivit proverbium: Caecus et claudus non introibunt in templum. Postea autem quam capta est ab illo, multo magis per multa curricula annorum, fortitudine pugnatorum et ambitu murorum, insuper et multitudine divitiarum aucta et multiplicata est. Maxime temporibus Salomonis, quando templum illud gloriosissimum aedificatum est, et tanta fuit copia argenti et auri in ea ut lapidum. Ideoque praedicit ei vae imminere, hoc est perpetuam damnationem, quia omnis gloria illa et sublimitas auferenda erat propter peccata illorum 116.0856C| a Chaldaeis et Romanis, sicut in subsequentibus videbimus.
« Additus est annus ad annum, solemnitates evolutae sunt. » Ideo dixit: Vae tibi, Ariel, quia hoc ei futurum erat. Et loquitur de futuro quasi de praeterito. Annus anno additus est, quia quando ducti sunt in captivitatem a Nabuchodonosor, non offerebant sacrificia, quia deerat templum; et solemnitates tabernaculorum, et paschae evolutae sunt, hoc est perierunt. Et sicut fuit primus annus captivitatis usque his omnibus, sic fuit et subsequens, ideoque additus dicitur esse annus ad annum. Dicit enim beatus Hieronymus, quia hoc est mirum quod uno eodemque tempore et civitas destructa, et templum succensum et populus ductus est in captivitatem, in illo tempore quando Sedecias comprehensus est: 116.0856D| sic etiam et in adventu Romanorum actum est.
« Et circumvallabo Ariel, » hoc est Hierusalem: « et erit tristis et moerens. » Circumdata hostili exercitu Chaldaeorum: sicut Dominus etiam per Jeremiam praedixit: Ecce ego congregabo veteres cognationes regnorum aquilonis, dicit Dominus, et ponent sedes suas super portas Hierusalem. Sic enim factum est. Nam quando Sedecias et principes cum eo per quoddam foramen muri fugerunt, et comprehensi sunt ab equitatu Nabuchodonosor in campis Jericuntinis, principes Chaldaeorum portas jam obtinentes, sedes suas collocaverant desuper. « Et erit mihi quasi Ariel, et circumdabo quasi feram in circuitu tuo. » Hoc ad tempus Romanorum pertinet. Et 116.0857A| erit mihi quasi Ariel, et circumdabo quasi feram. Ac si diceret aliis verbis: Cum venerit Vespasianus et Titus constipati milite Romano, eris mihi quasi Ariel: hoc est nomen tantummodo pristinum habebis, sed omni dignitate et gloria privata eris, quibus temporibus priscis floruisti. Templum quidem habebis et sacerdotes quasi temporibus Salomonis, sed nec templum tanti decoris, nec sacerdotes tantae dignitatis. Solummodo nomen retinebis ut Hierusalem voceris, sed caeteris rebus prioribus carebis. Quod autem addit, et circumdabo quasi feram in circuitu tuo, convenit ad illud, quod dicit in Evangelio: « Et circumdabunt te inimici tui vallo, » id est munitione vel obsidione, « ut nequeas effugere de manibus illorum (Luc. XIX). »
116.0857B| « Humiliaberis, » cum haec venerint tibi, « de terra loqueris, » non de coelestibus rebus. Ac si diceret aliis verbis: Quae ante solita eras proferre prophetas, qui cum Domino loquebantur et de coelestibus disputabant, postquam venerint Romani, jam postea desistes loqui aliud nisi terrena. « Et de humo audietur eloquium tuum. » Per hoc voluit Dominus, dicit beatus Hieronymus, ostendere magos futuros ex illo populo, sicut postea multos audivimus fuisse, ut fuit Simon magus. Fuerunt magi qui per nigromantiam, quae dicitur mortuorum excitatio, animas ab inferis evocabant, et emittebant subtilissimas voces, praedicentes hoc unde requirebantur a magis. Idem sunt et pythones, qui ventriloqui appellantur, eo quod in ventre habeant diabolum. Nam sic fecit pythonissa 116.0857C| quae erat in Endor, quae precatu Saulis impulsa Samuelem ab inferis evocavit (I Reg. XXVIII). « Et de humo mussitabit eloquium tuum: » idipsum est quod superius dictum est.
« Et erit, » o Ariel, « multitudo ventilantium te, sicut pulvis tenuis, et sicut favilla pertransiens. » Multitudinem Romanorum quae venit super Hierusalem comparat pulveri tenuissimo et favillae, non propter parvitatem et modicitatem sui, sed propterea quia innumerabilis exstitit sicut pulvis terrae. Et sicut multitudo favillae, quae dum pertransierit mota a vento, enumerari non potest.
« Eritque repente, » id est confestim « a Domino exercituum » illa captivitas. « Et visitabitur Hierusalem » vel a Domino de coelo, vel etiam illo permittente 116.0857D| « in tonitruo et commotione magna. » Romani pacem habuere cum Judaeis, sed cito ac repente diruptum est pactum, quia Judaei noluerunt solvere tributa. Tunc vero imperator Romanorum misit duos principes suos Vespasianum et Titum, ut delerent civitatem. Quod autem dicitur, visitabitur in tonitruo et flamma devoranti, dupliciter intelligi potest. Nam antequam Romani ad civitatem venirent, facta sunt tonitrua coelitus et terraemotus, et voces etiam auditae sunt in aere, tempestates, et insuper ignis devorans, id est fulgura percutientia homines: ut ostenderetur non solum homines, verum etiam omnia elementa contra illos esse commota. Potest etiam referri ad Romanos, qui cum tonitruo, 116.0858A| hoc est impetu magno, et quasi tempestas venerunt super illos, a quorum multitudine terra videbatur moveri. Ipsi viderunt flammas ignis quae succenderunt templum et civitatem, et omnia consumpserunt sicut ardor ignis.
« Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel. » Apostropham facit Propheta ad Romanos, qui Jerusalem destruxerunt. Cum enim, Domino permittente, civitatem cepissent, et templum omnesque divitias tam thesaurorum Domini quam etiam populi, et ex eis locupletati essent, non dederunt Domino gratias qui hoc eis concessit, sed glorificaverunt deos suos quasi illorum virtute protecti, ditati essent copiis Judaeorum. Et idcirco loquitur contra eos 116.0858B| Propheta, quod cito transituri et morituri sunt, dans ex hoc tres similitudines. Sicut, inquit, somnium, hoc est visio quae videtur, quando videt aliquis arbores et montes transire, statim ut evigilaverit, vacua est anima ejus: sic cito transibunt gentes Romanorum quae dimicaverunt contra Hierusalem, eo quod non egerunt gratias Deo qui dedit eis omnia bona Judaeorum, sed virtute numinum suorum putaverunt se hoc fecisse.
« Obstupescite, » o scribae et Pharisaei, « et admiramini, » miseriam vestram; « fluctuate, » hoc est, titubate « et vacillate, » id est huc illucque vos vertite. Iterum loquitur sermo divinus contra scribas et Pharisaeos. « Inebriamini et non a vino, » sed a dolore cordis et contritione corporis, quoniam venient 116.0858C| super vos mala. « Movemini et non ad ebrietatem, » hoc est ag te poenitentiam, ut possitis evadere calamitatis periculum: « quoniam miscuit Dominus vobis spiritum soporis, » hoc est alienationem mentis propter vestra innumerabilia scelera.
« Claudet oculos vestros, » ut videntes dicta legis et prophetarum non intelligatis. « Prophetas vestros qui vident visiones operiet, » id est abscondet a vobis, « et principes vestros, » in quibus confiditis « operiet, » id est tollet a vobis et auferet. « Et erit vobis visio omnium, » id est prophetia omnium librorum « quasi signata, » id est, sigillata sit. « Et cum dederit librum qui apprehenderit illum scienti litteras, » id est scribae et pharisaeo, vel legis doctori, « dicet: Signatus est liber, » id est obscura est, 116.0858D| et difficilis mihi ejus intelligentia. « Et cum iterum dabitur nescienti litteras, » id est vulgari populo qui nunquam litteras didicit vel alicui gentili, « respondebit: Ignoro litteras. » Quod non est solummodo de uno libro Psalmorum intelligendum, sicut quidam senserunt, sed de omni Veteri Testamento. Quod tunc impletum est quando amiserunt sacerdotium et dignitatem, et civitas destructa est, et templum eversum a principibus Romanorum.
« Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat, » subaudis, mihi, « populus iste ore suo, et labiis me glorificat, cor autem eorum longe est a me. » Appropinquare quidem videbatur populus Israel Deo suo cum idola non colebat, et glorificabat illum solummodo 116.0859A| labiis: sed corde elongabatur ab eo, quia ita colebat Deum Patrem, ut in Filium ejus non crederet. Et sicut Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit in Filium, nec credit ei qui misit illum (Joan. III). Quomodo ergo potest a Deo elongari, qui ubique est, et omnia implet, sicut ipse dicit: Coelum et terram ego impleo? (Jerem. XXXIII.) Sed quando bona operamur implentes dilectionem Dei et proximi, tunc proximamus Deo et ipse appropinquat nobis, quia templum in nobis illi praeparamus, et ipse habitaculum suum in nobis facit. Cum vero male agimus deservientes fornicationi, adulterio, vel aliis vitiis, elongatur a nobis Deus, quia non habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I, Matth. XV, Marc. VII). « Et timuerunt me, » id est coluerunt « mandato hominis, » id est 116.0859B| pro mandato vel traditione scribarum et Pharisaeorum. Scribae et Pharisaei praetermittentes praecepta legis, traditiones suas superponebant mandatis Dei. Unde et Dominus dicit eis: « Vae vobis, scribae et Pharisaei, qui praetermittitis mandata Dei propter traditiones vestras: » qui dicitis: « Munus quodcunque est ex me tibi proderit. » Et miseri Judaei potius sequebantur mandata illorum quam Dei. Ideo « quia suam justitiam statuerunt (Rom. X), et justitiae meae non sunt subjecti, ecce ego addam, ut admirationem faciam. » Quae fuit illa admiratio? Ipse exponit.
« Peribit enim sapientia a sapientibus, » id est a scribis et Pharisaeis. Non dixit, peribit sapientia ab omnibus hominibus, sed a scribis et Pharisaeis, qui sibi sapientes esse videbantur cum essent stulti 116.0859C| (I Cor. III). Quam tunc Judaei perdiderunt, quando et terram sibi datam, et civitatem ac templum, omnemque dignitatem, temporibus Romanorum amiserunt.
« Vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium. » Contra scribas et Pharisaeos ac principes Judaeorum loquitur Dominus. Illi namque foris per hypocrisim simulabant se sanctos et innocentes esse, cum in tenebris, hoc est in nocte vel sub conclavi, multa mala opera adimplerent. Dicebant enim illi: « Quis poterit cognoscere voluntatem et operationem nostram? » Sic dixit pater noster Adam, quando fecit ex foliis ficus perizomata postquam aperti sunt oculi ejus, gustando de ligno vetito, absconditque se sub arbore scientiae boni et mali, putans 116.0859D| se non videri a Deo. Sic Cain quando dixit: Ero vagus et profugus, et a facie tua abscondar (Gen. III et IV). Similiter de sapientibus et philosophis istius saeculi, atque haereticis est intelligendum.
« Perversa est haec vestra cogitatio, quasi si lutum dicat factori suo: Non fecisti me. » Sicut enim lutum, si posset loqui et diceret contra factorem suum, non scis bene fingere, sic et illorum verba sonant. Omnis enim Creatori suo creatura cognita est, nec potest aliquid cogitare vel facere, ut ipse omnia non videat. Apud eum non est nox, non sunt tenebrae, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
« Nonne adhuc in modico et brevi tempore convertetur 116.0860A| Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur? » Modicum tempus dixit ex eo quo Isaias ista praedicabat, usque ad Domini ascensionem. Omnia enim tempora et saecula aeternitati omnipotentis Dei comparata, brevia et modica videntur esse, quia finem habent. Dei autem aeternitas, neque initio inchoatur, neque fine clauditur. Libanus mons est in provincia Phoenicis, et interpretatur dealbatio. Chermel vero similiter mons est in confinio regionis Palaestinae et Phoenicis, adjacens civitati Tolomaidae, et interpretatur scientia circumcisionis. Est autem et alius in terra repromissionis mons ejusdem nominis, unde fuit Nabal Carmelites. Sed quod nos dicimus Carmelum, Hebraei dicunt Chermel. Dicit beatus Hieronymus isto in loco: Respondeant nobis 116.0860B| nunc illi qui mysteria divinarum Scripturarum nolunt recipere, sed contenti sunt tantum superficie litterali historialiter omnia requirentes. Quando mons Libanus transivit in Chermel, et iterum Chermel in Libanum? Deficiet enim sensus et cogitatio illorum in hoc loco. Per Libanum namque qui interpretatur dealbatio, significantur gentiles: qui dealbati et mundati sunt per praedicationem apostolorum, et conversi sunt in Chermel, hoc est in veram scientiam circumcisionis, quae circumcisio verissima est regenerationis et recreationis. Per Chermel vero qui interpretatur, ut dictum est, scientia circumcisionis, Judaei exprimuntur, qui carnaliter se circumcidebant et non in mente, ideoque reputati sunt in saltum, hoc est in sylvam infructuosam. Gentiles 116.0860C| namque ante praedicationem apostolorum infructuosi erant, quia licet facerent fructus, tamen amari et acidi erant. Post ascensionem autem Domini, cum Judaei praedicationem apostolorum sprevissent et venissent ad gentes, conversus est Libanus in Chermel, et Chermel in saltum, id est gentiles qui ante erant cauda, conversi sunt in caput, et Judaei in caudam reputati sunt, qui quondam fuerunt in caput. « Et erit in die illa, » hoc est in illo tempore, cum praedicatio Evangelii ad gentes transierit, « audient surdi verba libri, » signati, « et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. » Gentiles qui Dei cognitionem, antea non perceperant, et tenebris ignorantiae et caligine peccatorum pressi erant, habentes oculos cordis obcaecatos: in die illa, hoc est, cum 116.0860D| conversus fuerit Libanus, id est Chermel, et Chermel in saltum reputatus, intelligent verba libri signati, hoc est Vetus Testamentum et Novum, quod scribis et Pharisaeis signatum fuit, et videbunt mysteria et arcana divinorum eloquiorum.
« Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt. » Mites appellantur apostoli, de quibus etiam Dominus in Evangelio dicit: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). » Cum vidissent ergo apostoli multitudinem gentium ad fidem Christi occurrere, magna laetitia addita est illis. Pauperes etiam apostoli dicuntur, quoniam ipsi fuerunt pauperes spiritu. Possumus vero et nos gentiles pauperes appellari. Nam 116.0861A| patres nostri pauperes exstiterunt, quia non habuerunt divitias spirituales, et pinguedine spei et dilectionis expertes manserunt. Cum autem ebriati fuerint aquis spiritualibus de fonte Salvatoris, exsultabunt in sancto Israel.
« Quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor. » Ante adventum Redemptoris nostri diabolus praevalebat super omnes gentes, quia ipse eas suo dominio subjugatas habuit: donec venit fortior illo Dominus Jesus qui universa ejus abstulit, sicut in Evangelio legitur: « cum autem fortior illo supervenerit, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat (Luc. XI). » Ideo enim praevalebat, quia princeps istius mundi erat. Sicut Dominus dixit: « Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam 116.0861B| (Joan. XIV). » Et: « Nunc princeps mundi ejicietur foras. » Ipse etiam appellatur illusor, qui omne genus hominum illudebat, et seducebat ad errorem sui. « Succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem, qui peccare faciebant homines in verbo. » Ipsi qui succisi sunt: discipuli principis mundi intelliguntur, daemones videlicet, qui vigilabant semper ad malum. Tunc illi succisi sunt qui peccare fecerunt homines in verbo, hoc est, Judaeos quando veneno iniquitatis illorum corde obcaecato dixerunt Domino: « In Beelzebub principe daemoniorum ejicis daemonia (Luc. XI). » Et: « Crucifige, crucifige cum: » et alia hujusmodi. « Et arguentem in porta supplantabant. » Quis est iste qui in porta supplantabatur? Dominus Jesus, vel etiam aliquis prophetarum qui in porta 116.0861C| annuntiabat populo, quatenus agens poenitentiam converteretur ad fidei operationem: tamen non supplantabatur ille, quia justus ex fide vivens immobilis permanebat (Rom. I). « Et declinaverunt frustra justum. » In quibusdam codicibus reperitur a justo, sed beatus Hieronymus « justum » exponit dicens ita: Quantum in ipsis daemonibus fuit, declinare conati sunt justum a justitia, sed frustra, quia fundatus erat. Possumus etiam hoc referre ad scribas et pharisaeos, qui semper vigilabant ad iniquitatem, et qui peccare faciebant homines simplices in verbo, quando dicebant de Domino Jesu Christo, non esse illum qui promissus erat in lege et prophetis. Nam illi eum conabantur supplantare, quando consilium inibant qualiter caperent eum in sermone (Matth. XXII). Huic 116.0861D| vero sensui congruit utrumque, « et declinaverunt frustra justum, » vel a justo. Frustra conati sunt scribae et Pharisaei declinare justum, quia non praevaluerunt. Vel etiam quando dixerunt: « Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. X), » frustra declinaverunt a justo, hoc est, stulte egerunt recedentes a vita, et eligentes mortem. Postquam idem fecit, quia praevalebat diabolus, et succisi sunt tam daemones ministri illius quam scribae et Pharisaei, addiderunt mites laetitiam: et pauperes spiritu, gentiles exsultaverunt in Domino.
« Propter haec dicit Dominus ad domum Jacob qui redemit Abraham. » Quomodo redemit Dominus Abraham? Legimus in historiis: Quia Chaldaei projecerunt 116.0862A| Abraham et Aran in ignem, qui lingua eorum ur appellatur: eo quod nollent colere illum. Mortuus est autem ibi Aran ante Tharan patrem suum, et Abraham illaesus exivit ab eo (Gen. XI). Unde et dicit ei Dominus: « Ego Deus qui eduxi te de urbe Chaldaeorum. » « Non modo confundetur Jacob, non modo vultus ejus erubescet: sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum. » Loquitur Dominus omnipotens per Isaiam prophetam, et dicit: Non modo hoc, hoc est isto in tempore, erubescet Jacob, id est verecundabitur, et dolebit super iniquitates suas: sed cum filios suos, apostolos scilicet meos, opera manuum mearum, quos ego creavi et reparavi, et erudivi scientia spirituali: in medio sui viderint sanctificantes 116.0862B| nomen meum. Postquam enim Dominus ac Redemptor humani generis « devicto mortis imperio resurrexit et ascendit ad dexteram Dei Patris, » decimo ascensionis suae die « misit Spiritum sanctum super apostolos in linguis igneis, et coeperunt loqui magnalia Dei (Act. II). » Audientes hoc Judaei qui Dominum morti tradiderant, erubuerunt de peccatis suis, quod Dominum ac Deum suum damnassent, et poenitentia ducti dixerunt ad apostolos: « Quid faciemus, viri fratres? » Et Petrus ad illos: « Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur in nomine Domini Jesu unusquisque vestrum. » Impletumque est illud quod hic dicitur: « Cum videritis filios vestros apostolos meos effectos sanctificantes nomen meum, erubescetis de sceleribus vestris, et confundemini super vestris erroribus. » « Et 116.0862C| sanctificabunt » apostoli Christi nomen « sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt. » Vox prophetae. Sanctus Jacob in loco isto Christus est, qui de semine et propagine illius effloruit. Deus autem Israel, Dominus Jesus cum Patre et Spiritu sancto intelligitur.
« Et discent in die illa errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem. » Errantes appellantur Judaei, a falso errore seducti, qui idola adoraverunt recedentes a Deo vero. Ipsi vocantur et mussitatores, quoniam semper murmuratores exstiterunt et mussitatores, tam in eremo quam etiam postquam introducti sunt in terram omnibus meliorem.
CAPUT XXX.
« Vae, filii desertores, dicit Dominus. » Vae, sicuti 116.0862D| superius jam diximus, interitum perditionis et mortis significat. Desertores namque Judaei nuncupantur, qui dereliquerunt legem Domini et transgressi sunt pactum ejus. Nunc praedicit Isaias Spiritu sancto ebriatus historiam quae temporibus Jeremiae adimpleta est, quando Nabuchodonosor rex Chaldaeorum venit in Hierusalem, et duxit Sedeciam orbatum oculis filiorumque morte, et omnem populum terrae pene captivavit, reliquis qui remanserunt praefecit Godoliam qui erat de semine regio. Venit autem Ismael et alii viri nequam cum eo, et interfecerunt Godoliam, invidia ducti contra eum. Tunc nimio timore perterriti omnes qui remanserunt, venerunt ad Jeremiam dixeruntque ei: Ora pro nobis ad Dominum 116.0863A| Deum, et dic quid agere debeamus. Sciebant enim quia pro interfectione Godoliae quem proposuerat illis Nabuchodonosor, mala passuri erant. Decimo autem die postquam illi Jeremiam consuluerunt, factus est sermo Domini ad illum dicens: « Dic reliquis qui remanserunt: Manete in loco isto, et protegam vos, eritque vobis bene. » Cumque Jeremias haec verba eis retulisset, dixerunt illi: « Non manebimus hic, sed ad Aegyptum fugiemus, ne forte moriamur isto in loco interfecti a Chaldaeis. » « Ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum. » Consilium et telam orditi sunt absque voluntate Domini, quando dixerunt: Melius est ut fugiamus in Aegyptum et ibi salvemur, quam hic interficiamur a Chaldaeis.
116.0863B| « Qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis. » Cum dicit qui ambulatis, loquitur de futuro quasi de praesenti. Nam ab Isaia qui hoc praedixit usque ad Jeremiam cujus temporibus adimpletum est, centum quinquaginta anni fuerunt. « Os meum, » inquit, hoc est Jeremiam. Prophetae namque os Domini appellantur, quia per illorum ora omnipotens Deus mysteriorum arcana praedicit: Unde solent prophetae ita dicere: « Os enim Domini locutum est. »
« Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem. » Pharao nomen dignitatis est apud Aegyptios: sicut apud Romanos ut Augusti et Caesares appellarentur. Ille enim Pharao cujus temporibus isti confugerunt in Aegyptum, alio nomine Vafre vocitabatur, sicut et 116.0863C| Pharao Nechao.
« Ierant enim principes tui in Taphnis et nuntii tui usque ad Anes [Thanes] pervenerunt. » Iste versiculus ironice est legendus. Ac si diceret: Recessisti ideo a me ut ires in Taphnis, quid tibi profuit? Taphnis civitas est regalis Aegypti, in qua magi contra Mosen signa fecerunt. Anes etiam civitas est in finibus Aegyptiorum.
« Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit. » Dicit beatus Hieronymus, quia quando illi ierunt in Aegyptum ad civitatem Taphnis sperantes protegi a fortitudine Pharaonis, ivit pariter cum eis Jeremias. Accipiensque magnos lapides comportavit illos super portam civitatis, et dixit: « Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam Nabuchodonosor servum 116.0863D| meum, et ponet sedem suam super hos lapides, et comprehendet vos pariter cum omnibus Aegyptiis in quibus confisi estis, et peribitis fame, captivitate dura, et gladio: eo quod noluistis audire vocem meam, ut habitaretis in terra vestra. »
« Onus jumentorum Austri. » Post decem onera diversarum gentium, undecimo loco onus reliquarum duarum tribuum ponitur, id est tribus Judae et Benjamin: quae remanserunt ducto Sedecia et principibus populi in Babylonem. Qui ideo jumenta ob sui insensibilitatem appellantur, quia flagellum Dei sibi instans non declinaverunt per poenitentiam. Unde in psalmo legitur: Homo cum in honore esset, comparatus est jumentis insipientibus (Psal. XLVIII). 116.0864A| Onus vero jumentorum Austri ideo dicitur, quia ad australem plagam habitabant ipsae tribus. « In terra tribulationis et angustiae. » Terra tribulationis et angustiae, latitudo illius eremi appellatur, per quam Johannan, filius Careae, aliique duces reliquiarum transduxerunt in Aegyptum ipsas reliquias contra praeceptum Domini. Vel ipsa terra in qua ducti sunt, afflicti miseriis multis. Quod autem dicit « leaena et leo. » Per leaenam Hierusalem est intelligenda et populus ejus. Et per leonem Johannan aliique principes. Permanet in metaphora cum dicit « ex eis, » subaudis jumentis, id est, ex leaena et leone nata est « vipera, et regulus volans, » hoc est cito transiens. Quis audivit hujuscemodi rem, ut ex leaena et leone oriretur vipera et regulus. Juxta historiam enim non 116.0864B| sunt firma ratione tenenda. Diximus namque per leaenam et leonem significari Hierusalem et principes ejus, servantes metaphoram. Per viperam et regulum filios illorum intelligi, qui quasi ex venenatis parentibus procreati virulenti remanserunt, et cito transierunt sicut et patres eorum. De istis dicit Dominus in Evangelio: « Generatio viperarum (Matth. XII). Et generatio mala. » Et Moses: « Generatio prava atque perversa (Deut. XXXII). » « Portantes super humeros jumentorum divitias suas. » Ipsi patres cum suis filiis portaverunt divitias suas et thesauros suos super jumenta et super camelos, fugientes ad populum Aegyptiorum qui eis non profuit: quia veniente Nabuchodonosor, sicut jam dictum est, pariter cum Aegyptiis in quibus confidebant, fame, captivitate, 116.0864C| gladio periere. Aegyptus enim frustra et inane promisit auxilium praestare illis, quoniam et ipsi similiter capti sunt a Chaldaeis. « Ideo » subaudis quia « Aegyptus frustra auxiliabatur ei: clamavi superbia tantum est, » subaudis in Aegypto et in potentia regni, et non fortitudo belli. « Quiesce, » id est hic mane in terra tua. Vox Dei omnipotentis ad reliquias. Et hoc quod temporibus Jeremiae impletum est, tempore Isaiae praedicitur.
« Nunc ingressus scribe eis super buxum. » Loquitur Dominus ad Jeremiam: O Jeremia, cum ingressus fueris in Aegyptum cum eis, scribe diligenter in buxo et in libro hoc quod eis praedixi, ut non irent in Aegyptum, sed manerent in loco isto. Et quare praecipio tibi scribere istud? Ut cognoscant omnes 116.0864D| qui legerint ea me illis bona permisisse, et illos contra me mala egisse. « Et erit » illis scriptura « in testimonium in die novissimo, » id est in tempore hujus consummationis cum venerit Nabuchodonosor super Aegyptum, et comprehenderit tam Aegyptios quam illos qui ad eorum auxilium confugerant, « et usque in aeternum memoriale erit omnibus » legentibus sive audientibus.
« Populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces. Judaicus populus non solum in eremo, sed etiam in terra sibi data a Domino, semper ad iracundiam Dominum provocare paratus fuit. Mendax enim fuit, quando dixit: « Omnia quae locutus est Dominus, faciemus (Exod. XXIV). » Et statim conversus 116.0865A| ad idololatriam, fecit sibi vitulum aureum et adoravit eum qui ei fuit in ruinam. Isti etiam Dominum ad iracundiam provocaverunt et mendaces exstiterunt: quando venientes dixerunt Jeremiae: « Cadat oratio nostra apud te, et ora pro nobis Dominum Deum tuum, ut dicat nobis quid agere debeamus (Jerem. XLII). » Cum enim sermo Domini factus fuisset decimo die ad Jeremiam dicens, dic reliquis qui remanserunt, manete hic et bene vobis erit: illi Dominum ad iracundiam provocaverunt dicentes: Non manebimus hic, sed in Aegyptum fugiemus.
« Qui dicunt videntibus, » id est prophetis Jeremiae, et Baruch, et Olda « nolite » nobis « videre » prospera. Videntes appellantur prophetae eo quod futura praevideant. Dicebant enim illi prophetis: 116.0865B| Nolite nobis annuntiare verbum Domini, quia non audiemus illud. Quod autem dicit « et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea quae recta sunt, » id est quae Dominus jubet ut hic stemus, idipsum est. « Loquimini nobis, » o Jeremia et Baruch et Olda, « placentia, » scilicet ut eamus in Aegyptum, et opere adimplebimus. « Videte nobis errores, » id est sinite nos errare.
« Auferte a me viam, » hoc est permittite ut recedat a nobis rectitudo, « et declinate a me semitam, » id est, tollite a me veritatem. « Cesset a facie, » id est a praesentia « nostra sanctus Israel: » cujus monita saepe nuntiatis dicentes: Haec dicit Dominus. « Propterea » quia reprobastis Deum, dicentes cesset a facie nostra sanctus Israel. « Haec dicit Dominus: 116.0865C| Pro eo quod reprobastis verbum hoc ut habitaretis in terra vestra, et sperastis in calumniam, » hoc est in deceptionem: « et innixi estis super eo, » hoc est spem posuistis « in tumultu, » id est in superbia Aegypti.
« Propterea erit vobis iniquitas haec, » id est transgressio peccati « sicut irruptio, » id est obmissio « cadens. » Et est sensus. Sicut murus sublimis casu ruens post longam intermissionem dure reparatur, et sicut si vas fictile penitus sit comminutum, non remanet ex eo pars in qua aut ignis aut aqua tolli possit: sic cito conteremini vos a Chaldaeis, et non remanebunt ex vobis qui apti sint ad aliquod opus.
« Quia hoc dicit sanctus Israel: Si revertamini » 116.0865D| ab iniquitate ut agatis poenitentiam « et quiescatis » in loco isto, « salvi eritis » a malo. Hortatur sermo divinus longe ante populum reliquiarum quam veniat eis calamitas ad poenitentiam, ut resipiscat ab omnibus sceleribus suis et quiescat in terra sua, ut possit salvari, versa ira Domini ad misericordiam. Dixi vobis « in silentio » quiescite hic, « et in spe » meae protectionis, « erit fortitudo, » id est defensio « vestra. » Ac si diceret aliis verbis: Habete fiduciam et spem firmam in me, et liberabo vos non in superbia Aegyptiorum, sed in fortitudine misericordiae meae, « et noluistis » audire me, id est obedire verbis meis, ponentes fiduciam in umbra Aegypti.
« Et dixistis, nequaquam » hic manebimus: « sed 116.0866A| ad equos » Aegyptiorum « fugiemus. Ideo » quia haec dixistis, certe « fugietis, sed velociores erunt » Chaldaei « qui persequuntur vos » quorum manus effugere non poteritis. « Mille homines » Aegyptiorum in quibus confiditis fugient « a facie unius » Chaldaei et quinque millia ex vobis fugient « a facie quinque » Chaldaeorum: « donec relinquamini quasi malus in vertice montis. » Et est sensus: Sicut post naufragium malus navis, cum positus fuerit in vertice montis, vel super collem, in signum est fractae navis: sic qui remanserit ex vobis in signum erit immanissimae vastationis templi et civitatis.
« Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. » Ac si diceret: Quia ista supra dicta venient super vos « nisi egeritis poenitentiam. » Exspectat Dominus 116.0866B| adhuc propter hoc, ut misereatur vestri, « et ideo exaltabitur, » id est in misericordia sua magnus dignoscetur, quia Deus, id est Christus judicii Dominus, « quoniam Pater non judicat nisi per Filium (Joan. V): » « Beati omnes qui exspectant eum, » in spe scilicet futurae gloriae.
« Populus enim Sion habitabit in Jerusalem. » Vox prophetae. Judaei referunt hoc ad illud tempus quando post septuaginta annos captivitatis, a Jesu sacerdote magno et Zorobabel reducti sunt in Hierusalem, et flebant bona quae ante habuerant. Sed melius est ut referatur ad Ecclesiam electorum. Sion (quae interpretatur speculatio ) significat sanctam Ecclesiam, quae in terra corpore posita, mente contemplatur Dominum, dicens cum Apostolo: Mea conversatio 116.0866C| in coelis est (Philip. III). Hierusalem autem (quae interpretatur visio pacis ) significat coelestem beatitudinem, in qua hi qui sunt modo in Sion, hoc est corpori Ecclesiae sociati, post finitos hujus vitae labores laetabuntur semper cum Deo, sequentes Agnum quocumque ierit. « Plorans neque plorabis. » Licet enim lugeant filii Ecclesiae quandiu in exsilio hujus peregrinationis et aerumnosae vitae degent, propter peccata sua et aliorum, vel quia differuntur a regno, sicut Dominus dicit: « Mundus gaudebit, vos autem contristabimini (Joan. XVI): » tamen laetantur corde ob remunerationem quae est in spe. Cum autem finitum habuerint cursum hujus aerumnae, tristitia illorum vertetur in gaudium, quoniam auferet Dominus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. II). « Miserans 116.0866D| miserebitur tui. » His verbis multitudo misericordiae Christi ostenditur, et dicit hoc Propheta propter confirmationem sermonis. Quotidie enim Deus omnipotens miseretur electorum suorum, quando ab aerumnis hujus vitae eos liberat, et ad gaudia patriae coelestis pervenire facit. Sed plenius post diem judicii haec miseratio fiet, cum receptis corporibus in corpore et anima remunerabuntur in saecula saeculorum. « Ad vocem clamoris tui, » id est, precum tuarum, « statim ut audierit, » hoc est ut susceperit vota tua: « respondebit tibi » obtinuisse veniam. Loquitur Propheta ad populum: in fide Christi manentem. O popule Christiane, cum clamaveris ad Deum statim exaudiet te, et dicet: Ecce adsum. Multos 116.0867A| credentes legimus clamasse ad Dominum, et tamen non statim exauditos esse. Oravit beatus Paulus ut auferetur ab eo spiritus Satanae (II Cor. XII), sed tamen non obtinuit. Et quare hoc? Ne magnitudine revelationum extolleretur. Ideo etiam solet differri nostra postulatio, ut praemium amplius pro perseverantia capiamus.
« Et dabit vobis Dominus panem arctum et aquam brevem. » Dicunt Hebraei, quia quando egressi sunt de captivitate, panem arctum et aquam brevem, hoc est inopiam cibi et potus, habuerunt, volentes hoc referre ad se. Sed dicit beatus Hieronymus potius referendum esse ad populum, in unitate fidei congregatum. Per panem ergo et aquam intelligitur isto in loco doctrina evangelica, quae arcta est ad comparationem 116.0867B| legis. Quid enim arctius, quam in duobus mandatis legem et prophetas consistere? Dominus dicit in Evangelio: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). » Et addidit: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Ibid.). Sciendum praeterea quia sancta Scriptura aliquando nobis est panis, aliquando aqua. Illis enim in locis panis est, ubi profunda et occulta sunt mysteria quae non facile a nobis intelliguntur, sed quasi mandendo glutiuntur, ut est illud: « In principio erat Verbum (Joan. I). » Aqua vero est, cum facile capitur, sicuti est superficies litteralis, vel aperta mysteria, ut est illud: « Pater noster qui es in coelis. »
« Et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum. » 116.0867C| Doctor noster Christus est, qui nos docet intrinsecus (Greg.). Nisi Dominus cor illustraverit audientis, in vanum laborat lingua docentis. Non faciet ergo avolare, hoc est recedere a te Deus Pater, o popule Christiane, ultra doctorem tuum, qui propter peccatum Ecclesiae non abstrahit filium ab ea per communem consensum utriusque personae Deitatis, sed docet per internam inspirationem: quod plenius implebitur, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), et cum illo sine fine regnabunt. « Et erunt oculi tui, » hoc est oculi mentis tuae « videntes praeceptorem tuum, » ipsum Jesum Christum. Modo Ecclesia per mentis contemplationem videt Deum in spe, tunc autem videbit in idipsum.
« Et aures tuae audient vocem post tergum monentis. » 116.0867D| Quando omnipotens Deus primum hominem condidit a quo omnes originem ducimus, sanctum justumque corpore et anima, in faciem ejus locutus est dicens: « Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, III). » Cum autem peccasset gustando de cibo sibi interdicto, quasi dorsum Christo opposuit: quia propter peccatum suum a primo statu dignitatis ruisse se novit, et jam non in facie, sed post tergum audivit Dominum dicentem: « Maledicta terra in opere tuo. » In cujus casu nos omnes retro ivimus, quia peccator et transgressor mandatorum Dei, peccatores et transgressores filios genuit. Sed dicitur nobis a Christo: « Poenitentiam agite (Matth. IV): » et iterum: « Convertimini ad me 116.0868A| et ego revertar ad vos (Zach. I), et revertimini ad me in toto corde vestro: » ut his admonitionibus flexi anteriora petamus. « Haec est via, » id est, fidei rectitudo quae est Christus « ambulate in ea. » Vox Christi ad credentes, hortans illos ut proficiant de virtute in virtutem. Haec est via, id est, Christus qui dixit in Evangelio: « Ego sum via et veritas et vita. » Quid est ambulare in via, nisi Christum imitari? Ipse namque dixit: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et sequere me (Matth. XIX). » Et, qui mihi ministrat me sequatur, id est me imitetur.
« Neque ad dexteram neque ad sinistram declinetis. » Quomodo potest aliquis ad dexteram declinare? Nunquid si per dexteram ambulat, non graditur recte? Salomon namque dixit: « Vias quae a 116.0868B| dextris sunt novit Dominus (Prov. IV). » Sed ipse alio in loco ostendit: quid sit declinare ad dexteram, cum dicit. Ne sis multum sapiens, neque sis multum justus (Eccles. VI). Omnia enim cum mensura bona sunt. Ad dexteram ergo declinat, qui ultra sanctam religiosorum conversationem praetendit sanctitatem. Sic itaque debet unusquisque justus apparere, ut de illo veraciter possit dici, quod de Zacharia et Elizabeth dictum est (Luc. I): « Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis Domini, sine querela, » hoc est sine reprehensione. Ad sinistram autem declinare est: de bono deviare ad malum. Nihil ergo melius est, quam regia via gradiendum. « Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui. » Loquitur sermo divinus 116.0868C| gentibus ad fidem venientibus, quae idololatriae deditae erant, jacentes in volutabro vitiorum. O popule Christiane, cum venerint apostoli mei praedicantes regni verbum, contaminabis tu, hoc est contaminatam projicies omnem, scilicet idololatriam, tam sculptile quam conflatile ex auro vel argento, cum vestibus, id est cum omnibus ornamentis in locum immundum, et disperges minutatim sicut immunditiam menstruatae mulieris. « Egredere et dices ei. » Vox Dei omnipotentis. O Isaia vel Jeremia egredere, et dic populo Christiano.
« Et dabitur pluvia semini tuo, ubicunque seminaveris in terra. » Propheta loquitur de gentibus. Pluviam appellat gratiam sancti Spiritus. Semen vero verbum doctrinae. Ac si diceret aliis verbis: O Ecclesia 116.0868D| de gentibus congregata, dabitur gratia coelestis doctrinae tuae, ut ubicunque, id est in quamcunque gentem praedicationem tuam infuderis, emittet fructum bonae operationis. « Et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis. » Panis noster Christus est qui dicit: « Ego sum panis vivus (Joan. VI). » Christus ergo, qui fructificatur in cordibus electorum per fidem et dilectionem, uberrimus est, quia per quadripartitum orbem doctrina illius coruscat, et in nomine ejus Ecclesiae sunt fundatae, quae uberrimos fructus bonorum operum proferunt. Ipse etiam panis, id est Christus pinguis est, quia corda electorum suorum gratia et pinguedine Spiritus sancti reficit. « Pascetur in possessione tua, » o popule Christiane, 116.0869A| in die illo agnus spatiose. Possessio Christianorum Ecclesia est, ubi pascitur agnus, id est quilibet mitis doctrina divinorum eloquiorum. Quod autem dicit « in die illo. » Ad hoc pertinet quod superius dixit, quando populus gentilis idola et simulacra confregit. « Tauri tui et pulli asinorum tuorum commixtum migma comedent sicut in area, ut ventilatum est. » Scimus quia tauri gregibus ducatum praestant, et ideo non incongrue per illos designantur apostoli, et praelati sanctae Ecclesiae qui ei ducatum praebent, qualiter vel per quae ambulare debeat. In Evangelio legimus (Matth. XXI), quia tendens Dominus Hierosolymam, in comitatu suo habuit asinam et pullum. Et per asinam intelligimus populum Judaicum, per pullum autem gentilem qui dissolutus et lascivus 116.0869B| exstitit sequendo idola. Ideoque non inconvenienter isto in loco per pullos filii illorum intelliguntur, in unitate fidei copulati. Migma est hordeum pariter cum palea. Per paleas superficies litteralis intelligitur. Hordeum autem intelligentiam interiorem significat. Tauri ergo et pulli, hoc est praelati et subjecti in sancta Ecclesia coadunati, migma comedunt, quia ea quae spiritualiter intelligenda sunt, spiritualiter intelligunt, et quae historialiter historiali sensu capiunt. Quae vero utrique sensui conveniunt, utrumque mente capiunt, sicut in area, hoc est in Scriptura continetur.
« Et erunt super omnem montem excelsum et super collem rivi aquarum currentium, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. » Haec 116.0869C| verba ad diem judicii pertinere videntur. Per montes et colles intelliguntur sancti, propter altitudinem virtutum: vel expositores divinorum eloquiorum, sicut Augustinus, Hieronymus et reliqui. Rivi currentium sunt doctrina spiritualis Evangelii. Dies vero interfectionis, dies judicii intelligitur. Per turres diabolus et omnes superbi et potentes istius saeculi. In die ergo judicii, quando omnes impii peribunt, et interficientur gladio verbi Dei omnes reprobi, et ceciderint ipsi daemones, qui muniunt modo suos ut turres, per colles et montes rivi discurrent, quia et bona opera sanctorum apparebunt, quae per observantiam mandatorum Dei impleverunt, et pene per omnes gentes doctrina Evangelii quae modo in illis non lucet, appropinquante die judicii, Helia et Enoch 116.0869D| praedicantibus, clarebit.
« Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus, » hoc est, sanaverit, « vulnus populi sui, et percussuras plagae ejus sanaverit. » Post diem judicii erit istud, cum fuerit coelum novum et terra nova, quod a Propheta praedicitur implendum. Omnia enim quae Deus omnipotens per spatium sex dierum operatus est, propter hominem facta sunt: in cujus lapsu omnia elementa detrimentum sustinuerunt. Nam terra antea spinas et tribulos non proferebat. Aer iste non tantae crassitudinis erat, sed purus. Sic sol et luna et sidera detrimentum sui luminis sustinuerunt. In die autem judicii determinato 116.0870A| illo examine cum fuerint omnes reprobi una cum diabolo in inferno conclusi: sustollet se Dominus Jesus pariter cum corpore suo (quod sunt omnes electi) in coelum, et tunc mutuabit sibi luna splendorem solis, et sol septempliciter clarius lucebit quam modo: sicut lux septem dierum, hoc est, multipliciter, recipietque lumen et splendorem quem amisit peccante primo homine. Dicit enim beatus Isidorus in libro creaturarum. Quod neque sol, neque luna ad occasum ventura sint postea: sed in hoc loco quo creata sunt sinc fine manebunt. Juxta illud Habacuc III: « Sol et luna steterunt in habitaculo suo, » pro eo quod est stabunt. Et quare hoc? Ne claritate solis sive lunae illi qui apud inferos erunt perfruantur. De hoc etiam statu, dicit propheta 116.0870B| quidam: « Non occidet tibi ultra sol tuus (Infra, LX): » Quod autem dicit, « in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui: » populum suum appellat omnes electos a primo homine usque ad novissimum justum qui nasciturus est in die judicii. Vulnus et plagam appellat mortalitatem et ruinam quam peccante primo parente attraximus, quando perdidimus imaginem et similitudinem Dei. Ad imaginem quippe Dei factus est homo, quia sanctus et justus creatus est (Gen. I): quam imaginem praecipit nobis Dominus tenere, cum dicit: « Sancti estote, quia sanctus et ego sum (Levit. XI). » Similitudinem vero habuit, quia immortalis conditus est. Hoc vulnus et hanc plagam in die judicii Dominus in electis suis sanabit, quando faciet eos immortales et incorruptibiles corpore, 116.0870C| et immutabiles in anima.
« Ecce nomen Domini venit de longinquo, » id est Filius Patris Deus verus Jesus Christus in nomine Patris venit, quia Deus verax est sicut Pater. Unum quippe nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti, juxta quod ipse Apostolus dicit: « Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII). » Non dicit in nominibus, sed in nomine uno quod est Deus: qui licet trinitas sit in personis, unitas tamen est in Deitate. Ecce, inquit, Filius Dei verus venit de longinquo, hoc est longo post tempore veniet ad damnandum reprobos, et remunerandum electos. Unde et subditur: « Ardens furor ejus et gravis ad portandum » reprobis. Nunquid Deus irasci potest? Ergo ne mutabilis est? Absit hoc a cordibus electorum. Tunc enim omnipotens 116.0870D| furere dicitur, more nostro loquente Scriptura, quando ultionem et vindictam accipit de inimicis suis. Nam in die judicii gravis et importabilis apparebit reprobis, justis autem blandus et pius. « Labia ejus, » hoc est, Filii Dei « repleta erunt indignatione » cum dicet reprobis: « Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV). » « Lingua ejus quasi ignis devorans, » erit cum dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Sententia enim illa gladius acutus erit, quia interficiet omnes iniquos cum auctore suo diabolo, sicut Apostolus dicit: « Et gladius spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). »
« Spiritus ejus velut torrens inundans. » Sicut impetus aquarum inundantium cum pervenerit « usque 116.0871A| ad medium colli » hominis vel animantis, suffocat illum: sic spiritus Filii Dei, hoc est judicium illius, omnes impios perdet, et suffocabit in die judicii « in nihilum, » id est, ut nihil sint. « Et frenum erroris, » id est, idololatriae « quod erat in maxillis, » hoc est, in laude vel operatione « populorum » perdet et confringet. Frenum appellat hic diabolum, qui quasi sub freno, hoc est sub suo dominio universas gentes habebat: quando Christus pro redemptione generis humani carnem nostrae fragilitatis accepit, et sua morte simpla duplam nostram destruxit. Vocatur autem diabolus isto in loco frenum populorum, non quod ipse regeret illos ad salutem animarum: sed sicut equum infrenatum qua parte vult sessor deflectit et deducit: sic diabolus omne genus humanum 116.0871B| sub sua potestate habens redactum, deducebat ad suam voluntatem perpetrandam et ad perniciem illorum. In die autem judicii peribit istud frenum, quia claudetur igni perpetuo cruciandus.
« Canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis. » Hactenus de poena reproborum, nunc vero de gloria electorum loquitur. Sicut filii Israel liberandi per potentiam Domini a servitute Aegyptiaca ad vesperum comederunt agnum celebrantes solemnitatem paschae (Exod. I), et transito mari Rubro mane cum vidissent Pharaonem et Aegyptios submersos, cantaverunt Domino canticum, dicentes cum nimia laetitia cordis: « Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est (Exod. XV). » Sic sancti in die judicii transito mari, quod significat 116.0871C| mundum hunc, cum viderint Pharaonem, hoc est diabolum, traditum aeternae damnationi pariter cum omnibus sequacibus illius, qui significantur per Aegyptios, cum magna exsultatione et laetitia cordis cantabunt Domino laudes. « Sicut qui pergit cum tibia ad montem Domini. » Permanet Propheta in comparatione laudis illorum. Dominus praecepit filiis Israel ut cum ingressi essent terram repromissionis, ex omnibus frugibus et bonis sibi a Deo datis decimas ferrent ad domum Domini (Levit. XXVII; Num. XVIII; Deut. XII). Et sicut illi tempore illo cum ferrent suas decimas ad Jerusalem adoraturi in templo Domini cum tibia, hoc est cum gaudio et laetitia ferebant eas, laudantes Deum qui eis bona terrae dabat: sic sancti, cum ingressi fuerint in die 116.0871D| judicii in coelestem patriam, quae significat terram repromissionis, gaudebunt et exsultabunt, ferentes decimas in manibus, hoc est, bona opera, laudantes Creatorem suum, cujus auxilio impleverunt, per quae ad aeternam patriam pervenerunt. Haec juxta sanctum Hieronymum. Beatus tamen Gregorius aliter dicit, referens hoc ad tempora apostolorum et praesentiam, quando per illorum praedicationem idola reliquerunt gentes, et idololatria cessavit ab ore illorum. Frenum appellat idololatriam, et cultum daemonum. Nam patres nostri qui antea dicebant Jovi vel Mercurio: Tu es Deus meus, et tu me genuisti: illo freno, hoc est, idololatria derelicta et perdita cantaverunt Domino, et nos modo cantamus: « Quoniam omnes dii 116.0872A| gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit: et simulacra gentium argentum et aurum (Psal. XCV): » non est spiritus enim in ore ipsorum. Erit, inquit, frenum erroris, hoc est, idololatria, in canticum Domini, et laudabitis illum sicut laudaverunt filii Israel transito mari: vel sicut laudabant quando munera et decimas suas ad templum cum laetitia cordis deferebant.
« Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet. » Iterum revertitur Propheta ad impios, loquens de die judicii. Auditam faciet in die judicii Dominus pater gloriam vocis suae. Vox Dei Patris et brachium filius ejus est, qui per illum cuncta operatus est et per illum redemit mundum, et judicabit universum orbem in aequitate. In 116.0872B| die enim judicii non apparebit persona Dei Patris reprobis, sed Filii: ut ipse qui primo adventu humilis apparuit, appareat terribilis ad perdendos omnes impios cum patre ipsorum diabolo, et judicet illos juste a quibus judicatus est injuste. Gloria ergo Filii Dei erit ultio et vindicta qua damnabit iniquos, ipsamque gloriam auditam faciet Deus Pater omnibus virtutibus coelorum, et omnibus electis suis, et terrorem ejus ostendet cum dixerit: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » Vel etiam gloriam vocis suae, hoc est, Filii sui audire faciet, quia ad vocem Filii omnes resurgent. Sicut ipse dixit: « Veniet hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei (Joan. V). » « In comminatione furoris et flammae ignis devorantis. » Cum ostenderit 116.0872C| Deus Pater reprobis terrorem Filii sui, minabitur illis. « Vox Filii Dei in comminatione furoris, et comminatione flammae ignis devorantis. » Sententia enim judicis vorabit illos, « et allidet in turbine, » hoc est, tempestate, « et in lapide grandinis, » hoc est tribulatione.
« A voce enim Domini pavebit Assur, virga percussus. » Si Assyrius solus pavebit in die judicii, quid facient omnes reprobi? Per Assyrium debemus intelligere diabolum omnesque satellites illius, et quos ipse falso errore seduxit, qui eum imitati sunt. Virgam appellat sententiam judicis terribilem. Quod autem addit:
« Et erit transitus virgae fundatus, » hoc est, persecutio sententiae Domini, aperte manifestat quia illa 116.0872D| dura et aspera sententia semper manebit super illos. Non enim relevabit eam Dominus postquam dederit, sicut Origenes dicit, sed in aeternum faciet eam requiescere super illos. « In tympanis et citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos. » Ac si diceret aliis verbis: In laetitia omnium sanctorum suorum, et in praecipua gloria expugnabit omnes reprobos cum principe illorum, tradens eos igni perpetuo cruciandos, qui se et sanctos suos persecuti sunt.
« Praeparata est enim ab heri, » hoc est, a praeterito tempore, ab initio mundi, in praesentia Dei a rege ommnipotente « tophet, » id est, vallis profunda gehenna impiis, « et dilatata. Nutrimenta ejus, » id est gehennae « ignis et ligna multa, » hoc 116.0873A| est, omnes peccatores, « Flatus Domini, » id est spiritus Domini « sicut torrens sulphuris succendens eam, » subaudis gehennam. Sulphur terrae putorem emanans, et ardorem generans. Haec omnia erunt impiis in inferno. Erit ibi ignis inexstinguibilis, et fetor et putor intolerabilis, et cruciabuntur incomprehensibili cruciatu.
CAPUT XXXI.
« Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis Aegyptiorum. » Hactenus de gloria electorum, et poena reproborum locutus est: nunc vero revertitur iterum ad reliquias quae remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et omnibus principibus in Babylonem, de quibus jam superius multa dixit. Sed hoc distat inter illud quod superius dixit, et 116.0873B| istud quod modo loquitur. Quia illic praemonuit illos, ne irent in Aegyptum, sed manerent in terra Juda, et bene eis esset: hic vero qui contra voluntatem praeceptorum Domini ierunt, habentes magis fiduciam in Aegypto quam in Domino, minatur eis mala et dicit: « Vae qui descendunt in Aegyptum, sperantes in equis Aegyptorum et quadrigis, et Dominum non requisierunt, » quando dixerunt ad Hieremiam: « Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis Dominum quid agere debeamus. (Jerem. XLII) » Requisierunt quidem verbis, sed non corde. Cum enim decimo die, sicut jam superius diximus, sermo Domini factus esset ad Hieremiam: Vade, inquiens, et dic filiis reliquiarum: manete in loco isto et ego protegam vos: responderunt illi: Non 116.0873C| faciemus, sed ad Aegyptum fugiemus. Ideoque dicit non requisierunt, qui licet requirerent verbo, non requisierunt corde puro.
« Ipse autem sapiens, » id est, Deus omnipotens quem aspernaverunt « adduxit » super eos « malum, et verba sua » quae locutus est per os Isaiae et Hieremiae « non abstulit, » sed adduxit super eos Nabuchodonosor, sicut sequentia docebunt. « Et consurget » in ira furoris sui « contra domum pessimorum. » Hoc est, contra illos qui in Aegyptum fugerunt, « et contra auxilium operantium iniquitatem, » hoc est, contra Aegyptios, qui eis auxilium conati sunt praestare.
« Aegyptius » rex, scilicet Pharao Vafre, vel populus illius, « homo est et non Deus, et equi eorum, » 116.0873D| in quibus illi confidebant, « caro et non spiritus. Et Dominus inclinavit manum suam. » Secundum metaphoram aurigae loquitur. Sicut auriga qui regit currum vel quadrigam, quando vult ut equi celerius currant remittit habenas; sic Deus omnipotens iram et vindictam suam cito adduxit super Aegyptios et illos qui ad eos confugerant. Nam diximus superius quomodo Hieremias praedixit eis quod Nabuchodonosor super Aegyptios, et super illos qui fugerant ad auxilium eorum venerit; et quomodo omnes aut gladio, aut fame, aut captivitate male perdiderit. « Et corruet » inquit, « auxiliator » Aegyptius a fortitudine Nabuchodonosor, « et cadet » populus reliquiarum qui ad eum confugit, « cui praestabatur 116.0874A| auxilium, simulque omnes consumentur, » et Aegyptii et Judaei qui in eis habebant fiduciam.
« Quia haec dicit Dominus ad me. » Locutus est superius de reliquiis quae ierunt in Aegyptum, confidentes in fortitudine Pharaonis: nunc vero loquitur de illis qui ducti sunt in Babylonem cum Sedecia rege Juda et principibus ejus; sed post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt in Hierusalem sub Jesu sacerdote magno, et Zorobabel, et Esdra, aliisque principibus. Et promittit eis bona, dans duas similitudines quomodo a Domino illic protecti sunt, et dicit: « Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam: » et caetera. Sicut leo esuriens, si cernat gregem ovium currit et apprehendit arietem; cum occurrerit ei multitudo pastorum, non 116.0874B| terretur a voce illorum, confidens virtute virium suarum; et sicut aves, ut defendant foetus suos, volitant super nidos; et sive hominem seu serpentem viderint avesque alias accedere ad pullos suos, pugnant rostro et unguibus, oblitae imbecillitatis suae, et si aliud non possunt dolorem pectoris congeminant garrula voce; « sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion et super collem ejus, et proteget illam protegens et liberans, transiens et salvans. » Notandum quod non dicit contra montem Sion, sed super montem Sion stans pugnabit contra inimicos ejus. Sic fecit temporibus illis cum Samaritani voluerunt impedire ut non reaedificaretur templum, et temporibus Machabaeorum, quando paucis fidelibus multae victoriae a Domino collatae 116.0874C| sunt. Dominus leoni comparatur, quia ipse est leo fortissimus qui tertia die surrexit, de quo dicit Joannes Evangelista in Apocalypsi sua (Cap. V): « Ecce vicit leo de tribu Juda. » Aut etiam assimilatur, sicut ipse dixit in Evangelio: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas qui ad te missi sunt: « Quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina pullos suos, sed noluisti (Matth. XXIII). » Et in Deuteronomio (Cap. XXXII): « Sicut aquila provocans pullos suos, et extendit alas suas, et portavit eos, » caeteraque hujusmodi quamplura.
« Convertimini, » filii Israel, « sicut in profundum » malorum, « recesseratis. » Locutus est parumper superius de illis qui reversi sunt de captivitate sub Jesu sacerdote magno. Iterum revertitur ad 116.0874D| tempora Ezechiae. Prophetia enim non servat ordinem temporis, neque historiae. Antequam Sennacherib cum Assyriis revertens de Aegypto veniret Hierusalem, praemonuit propheta tribum Juda et Benjamin, ut converterentur ad Deum suum, ut sicut in profundum malorum recesserant, sic converterentur ad Dominum in profundum bonorum toto mentis affectu, ne traderentur in manibus Assyriorum.
« In die enim illa abijciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum. » Haec verba Spiritus sancti non juxta historiam, sed spiritualiter, sunt intelligenda. Si conversi fueritis, o filii Juda et Benjamin, ad Dominum 116.0875A| Deum vestrum, et abjeceritis idola vestra aurea et argentea, quae fecistis vobis ad peccatum vestrum.
« Cadet Assur in gladio non viri, » hoc est Assyrius populus, « et gladius non hominis vorabit eum. » Quando Sennacherib cum populo suo Assyriorum venit contra Ezechiam et populum ejus, nocte percussus est, quando interfecta sunt centum octoginta quinque millia ex eis (IV Reg. XIX), « et fugiet » ipse Sennacherib « non a facie gladii » sed a timore Domini, « et juvenes ejus » qui remanserint « vectigales erunt: » hoc est tributarii Medis et Persis. Illud enim fortissimum regnum Assyriorum destructum est a Nabuchodonosor, et postea a Medis et Persis tam Assyriorum quam etiam Chaldaeorum 116.0875B| sub Dario et Tyro, qui Belthasar interfecerunt.
« Et fortitudo ejus, » hoc est multitudo Sennacherib « a torrente » angeli « transibit, et pavebunt fugientes principes ejus. » Nam, ut Hebraei tradunt sicut supra commemoratum est, non remanserunt ex omni illa multitudine nisi decem, qui reversi sunt cum Sennacherib. « Dixit Dominus: » Quia periturus est Sennacherib et populus ejus, si conversi fueritis ad illum « cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Hierusalem. » Quantum ad litteram pertinet, ignis et caminus Domini fuit in Hierusalem, quia ibi erat templum in quo erant altaria in quorum uno ignis perpetuus nutriebatur, et in altero holocausta quotidie comburebantur. Quantum vero ad altiorem intellectum attinet; per Sion, 116.0875C| quae interpretatur speculum sive speculatio, intelligitur sancta Ecclesia de gentibus ad fidem Christi coadunata; Hierusalem, quae interpretatur visio pacis, coelestem patriam significat. Per ignem et caminum, intelligitur ardor amoris et dilectionis quo ardent et flagrant omnes electi erga Deum et proximum, tam in praesenti saeculo constituti, quam in superna Hierusalem. Quod enim per ignem significetur dilectio Dei et proximi, manifestat Dominus cum dicit: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? » (Luc. XII.) Sed considerandum, quia ad comparationem camini ignis parvus potest esse, et quantum est inter ignem parvum et caminum maximum, tantum interest et multo amplius inter amorem et fervorem dilectionis Dei quem habent 116.0875D| modo electi in praesenti saeculo, et illum quem habent sancti jam conjuncti Domino in coelo. Dixit ergo Dominus cujus ignis est, id est fervor dilectionis in Ecclesia posita adhuc in terra, et cujus caminus est, id est plenitudo dilectionis in coelesti Hierusalem, cui dicere facere est: quia si projeceritis idola vestra, illum vestris bonis operibus placaveritis, ipse pugnabit pro vobis, et cadet Assur in gladio non viri, sed devorabitur ab igne coelesti. Dicunt etiam aliqui doctorum alio modo istud quod dicitur: In die enim illa projiciet vir idola argenti sui, hoc est cum ceciderit Assur in gladio non hominis, et fugerint paventes principes ejus, abjiciet vir idola argenti sui, et convertetur ad Dominum. Hoc adimpletum est 116.0876A| temporibus Ezechiae. Nam cum esset justus, et liberasset eum Dominus de manibus Assyriorum, convertit populum Judae a malis, in quibus pater ejus fecit declinare Judam et Benjamin a via Domini (II Paral. XXIX). Et non solum illos convertit ad ritum Dei, qui sub ejus regimine degebant, videlicet Judam et Benjamin: verum etiam per Ecclesias suas revocavit illos qui remanserant in decem tribus.
CAPUT XXXII.
« Ecce in justitia regnabit, et principes in judicio praeerunt. » De Domino et apostolis ejus loquitur modo sermo propheticus. Dominus ipse in justitia regnat, quia ipse docet nos quomodo juste et 116.0876B| recte vivamus. Nam ipse est rex, qui regit mentes electorum suorum. Ipse est rex, qui daturus est electis suis regnum Patris in die judicii, dicens: Percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). In justitia etiam regnabit Christus, quia personam alicujus hominis in judicio non accipiet in secundo adventu, sicuti nec in primo. Cujus principes appellantur apostoli, qui docti a veritate et justitia judicium praedicaverunt. Ipso spiritus judicio per illorum praedicationem repleta est omnis terra scientia Domini (Psal. XVIII), nec ipsi etiam judicantes personam alicujus accipient.
« Et erit vir sicut qui absconditur a vento. » De populo credentium loquitur modo, qui a Domino protegitur et defenditur ab incursu daemonum, dans 116.0876C| inde tres similitudines: Sicut, inquiens, qui abscondit se in domo propter ventum validum et tempestatem nimiam et requiescit; et sicut qui sitit, cum invenerit rivos aquarum bibit et refocillatur anima illius; et sicut qui ambulat per desertum urente sole cum invenerit mirae magnitudinis petram, sub umbra illius protegitur a calore nimio: sic erit qui crediderit protectus a rege Domino Deo et qui fugerit sub umbra sanctae Ecclesiae.
« Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium, » Christum « diligenter auscultabunt, » monita ejus. Videntes et audientes appellantur isto in loco apostoli. Ipsi enim audierunt a Domino: « Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae vos auditis (Matth. XIII), » et caetera. Nam quod 116.0876D| prophetae praedixerunt, et in aenigmate ac speculo viderunt: isti et oculis corporis et oculis mentis viderunt. Aures etiam possunt appellari apostolici viri et credentes, qui libenter verba Domini susceperunt. Dominus enim dicit in Evangelio: « Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). » Similiter et Joannes in Apocalypsi (Cap. II et III) sua loquens ad septem ecclesias.
« Cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. » Stulti appellabantur qui non habebant ante adventum Domini scientiam neque fidem, uti fuerunt apostoli. Balbus est qui non potest expedite loqui, vel qui non habet perfectam fidem. Sed quid fecit Dominus veniens in 116.0877A| mundum per incarnationis mysterium? Vocavit stultos, inscios et illitteratos, et qui lumen verae fidei non habebant; replevit illos sua sapientia, et per illos ad nihilum redegit sapientes hujus saeculi. « Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia (I Cor. I). » Potest et per cor stultorum populus gentilis intelligi, qui erat stultus, alienus scilicet a Christo ante praedicationem apostolorum. Post ascensionem ergo Filii Dei ad coelos, doctrina et miraculis apostolorum, de stultitia idolorum conversi sunt ad veram scientiam, et linguae incredulorum qui non noverant dicere, Credo in Deum: jam fidem habentes rectam coeperunt laudare Deum plane, hoc est tranquilla mente.
« Non vocabitur ultra hic qui insipiens est princeps, 116.0877B| neque fraudulentus appellabitur major. » Insipientes vocat philosophos humanae sapientiae, qui principatum videbantur habere in populis, ut fuit Plato, Aristoteles, aliique quamplurimi, qui post Christi praedicamenta stulti sunt reputati, quia omnem illorum sapientiam Christi transcendit doctrina. Et ideo illorum inanis doctrina stulta reputata est, sicut egregius praedicator dicit: « Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III). » Et: « Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. » Christi vero sapientia floret, quae corda reficit fidelium. Fraudulentus appellatur scriba et Pharisaeus, quia fraudabant legem Christi simplicibus ob suas traditiones, et etiam contra ipsum Dominum fraudulenti existentes. Isti enim, post adventum Domini, neque principes 116.0877C| vocati sunt in sancta Ecclesia, neque majores, quae sancta Ecclesia non recepit in unitate sui, sed victores, sed fundatos in veritate, quae est Christus.
« Stultus enim fatua loquitur, et cor ejus faciet iniquitatem. » Stultus iterum appellatur scriba et Pharisaeus. Fatua enim locuti sunt, quando dixerunt: « Daemonium habes, et in Beelzebub ejicis daemonia (Joan. VIII; Luc. XI). » Cor eorum iniquitatem fecit, cum dixerunt: « Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit (Joan. IX). » « Ut proferat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter. » Simulatores illi erant, quia ostendebant se esse justos, cum essent pleni iniquitate, quibus et Dominus dixit: « Vae vobis, scribae et Pharisaei, et hypocritae, qui 116.0877D| similes estis sepulcris dealbatis. » Fraudulenter locuti sunt, quando dixerunt: « Magister scimus, quia verax es, et viam Dei in veritate doces, » usque: « Licet censum dari Caesari, an non? » (Matth. XXII.) Sed quid audierunt a Domino? Quid me (inquit) tentatis, hypocritae? « Et vacuam » hoc est alienam a pane verbi Dei « faciet animam, » id est mentem « esurientis » ille scriba et Pharisaeus: « et potum, » id est, scientiam « auferet. » Populus namque Judaeorum volebat a Domino percipere panem spiritualem et aquam, hoc est doctrinam salutarem, sed a scribis et Pharisaeis prohibebatur. Dicebant illi doctores, non doctores sed potius seductores: Cur recipitis praedicationem hujus, et cur creditis in illum? Non est iste 116.0878A| qui nobis promissus est in lege et prophetis. Christus cum venerit, nemo scit unde sit (Joan. IX). Mendaces mendacium loquebantur, quia a diabolo, qui mendax est et in veritate non stetit, docti fuerant (Joan. VIII).
« Fraudulenti vasa pessima sunt. » Fraudulentos appellat scribas et Pharisaeos, sicut et superius. Vasa autem corda illorum, vel etiam subjectorum eorum, quorum corda ipsi sua doctrina prava et fraudulenta fecerant. Ex malis enim parentibus mali filii nascuntur, et ex pessimis magistris pessimi discipuli. Nam sicut vipera viperam parit: sic scribae et Pharisaei pessimos discipulos docuere. De quibus et dicitur: « Genimina viperarum. Et: Generatio mala et adultera (Matth. III, XII, XVI et XXIII). » « Ipse enim, » 116.0878B| subaudis ordo scribarum et Pharisaeorum, « iniqua et falsa concinnavit, » hoc est praeparavit et cogitavit « ad perdendos mites in sermone mendacii. » Cogitationes perversas cogitaverunt ad perdendos mites, id est simplices quosque quando dixerunt Nicodemo: « Scrutare diligenter Scripturas, et videbis quia a Galilaea Christus non surget (Joan. VII). » Similiter quando dicebant caeco a Domino illuminato: Da gloriam Deo, id est nega quod accepisti, et noli dicere quia Jesus te illuminavit, sed Deus Pater (Joan. IX). Ideo enim eos suis falsis documentis imbuebant: ut a vera Christi praedicatione subtraherent. « Cum loqueretur pauper, » id est Christus, « judicium » hoc est discretionem, subaudis redarguebant eum. Pauperem autem vocat eum, quia, cum dives esset, pro nobis pauper 116.0878C| factus est, ut nos sua paupertate ditaret (II Cor. VIII). Judicium loquebatur, quando dicebat: « Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi (Joan. X). » « Princeps vero, » id est Christus, « ea quae digna principe sunt, cogitabit, et ipse super duces stabit. » Dominus Jesus ea quae eo digna erant loquebatur et cogitabat, cum diceret: Ego a Deo processi et veni, ego et Pater unum sumus. Et: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Duces vocantur apostoli, quia ipsi ducatum praebuerunt universis credentibus, de quorum uno loquitur Psalmista: « Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus (Psal. LIV). »
« Mulieres opulentae, surgite et audite. » Loquitur propheta ad mulieres Judaeorum, quae ductae sunt in 116.0878D| praedationem a Romanis in ultima captivitate, et praecipit ut diligenter auscultent verba illius. Per has mulieres, debemus intelligere synagogas Judaeorum vel urbes: vel etiam matronas nobiles et divites, quae ideo opulentae dicuntur, quia abundaverunt operibus. Et quid dicit eis? O mulieres, quae quondam fuistis opulentae, nunc autem captivae tenemini, surgite. Jacenti vel sedenti dicitur, surge. Et illae jacebant in volutabro vitiorum, torpentes a bono opere. Et quid est dicere Surgite, nisi « agite poenitentiam? (Matth. IV.) » « Et audite vocem meam, » id est corde intelligite, et conscendite de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia. Filiae quae quondam fuistis confidentes in vestris divitiis, percipite auribus eloquium 116.0879A| meum. Ipsae sunt filiae quae et mulieres. Nam repetitio sermonis, confirmatio est rei de qua agitur.
« Post dies enim et annum, et vos conturbabimini, confidentes » in bonis vestris. Modo praedicationis Domini appellat dies et annos. Verbi gratia: Duos annos et dimidium comprehendit in hoc, cum dicit dies. Tertium autem, cum dicit post dies, et adjungit annum. Potest etiam appellari omne spatium praedicationis Domini, sicut dicit ipse Isaias alio in loco: Spiritus Domini super me, usque illud: Et praedicare annum Domini (Inf. LXI, LXIII); et illud: Quia dies ultionis Domini, annus retributionis judicii Sion (Jerem. XLVI). Post ascensionem enim Domini ad coelos, coeperunt illi conturbari, licet non statim; tamen 116.0879B| quadragesimo secundo anno post ejus ascensionem, dissipati et depraedati sunt a Romanis. Ideoque quia noluerunt recipere praedicationem Domini, et eum morti damnaverunt, alloquitur eos propheta ut revertantur ad poenitentiam: Reducite (inquit) ad memoriam, quia noluistis audire verba salutifera, et vel in captivitate positae revertimini ad illum ut misereatur vestri, et dignetur vos aggregare intra sanctam et immaculatam Ecclesiam. « Consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet, » subaudis super vos. Collectionem et vindemiam vocat ultimam captivitatem. Consummata est (inquit) vindemia, id est perfecta et adimpleta vestra captivitas. Amplius etiam non erit necesse ut eatis in captivitatem, quia per universas nationes dispersae estis.
116.0879C| « Obstupescite, » hoc est, admiramini miseriam vestram. O miserrimae mulieres Judaeorum quae quondam « opulentae » fuistis, et abundastis opibus, « conturbamini » miserrimae, quae confisae fuistis in vestris divitiis: hoc est poenitentiam agite. « Exuite vos, » id est, nudate pectora vestra, ut in alia editione habetur, « et confundimini » hoc est erubescite super vestram malitiam. « Accingite lumbos vestros » cilicio poenitentiae, et plorate ut iram Domini placare possitis.
« Super ubera plangite, » hoc est super filios uberum vestrorum, qui interfecti sunt fame, gladio et captivitate, et dispersi per omnes gentes. Sic enim Dominus dixit eis: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros 116.0879D| (Luc. XXIII), et caetera quae sequuntur. Nam illa maledictio qua dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII), protelata est super posteras generationes eorum. « Super regione desiderabili, » id est pro regione vestra desiderabili, lac et mel fluente, plangite: quia expulsi estis ab illa, exsules effecti longe lateque. « Super vinea fertili, » id est, pingui, subaudis plangite. Ista est vinea de qua alio in loco dicit: Vinea enim Domini sabaoth domus Israel est (Isa. V); et: Vineam de Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX).
« Super humum populi mei vepres et spinae ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis? » Humum populi sui appellat 116.0880A| tribum Juda et Benjamin, quia ibi erat templum et altaria, in quibus offerebatur mane et vespere sacrificium. Domos autem vocat civitates aliarum tribuum et dicit: Quia si super illam venit calamitas, multo magis super alias civitates et regiones eorum. Cum enim destructa esset civitas et templum (Luc. XIX), ita ut Dominus praedixit, ascenderunt spinae et rumices illis in locis ubi ante gloria et dignitas summa erat.
« Domus enim dimissa est, » id est, templum derelictum est a Deo. « Multitudo urbis, » id est multitudo domorum « relicta est » ab habitatoribus suis, sicut Dominus eis praedixit: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). « Tenebrae et palpatio » dicit pro eo quod sunt tenebrae palpabiles. 116.0880B| Tale quid legimus in Exodo: Factaeque sunt tenebrae palpabiles super terram Aegypti (Exod. X). Domus enim thesaurorum, et porticus, et atria quae adhaerebant templo, despective speluncae vocantur modo. Cum enim spinae et vepres conscendissent, factae sunt ibi tenebrae. « Gaudium onagrorum pascua gregum. » subaudis erit ibi. Onager est asinus solitarius, per quem omnes bestias quae solitudinem diligunt, et insuper aves quae ibi longa tempora habitaverunt, intelligere debemus. Allegorice autem, per onagrum intelliguntur pagani, qui illam terram postea inhabitaverunt, et more bestiarum insensati fuerunt, adorantes varia portenta daemonum. Quod autem addit propheta:
« Donec effundatur super nos spiritus de excelso, » 116.0880C| sic videtur sonare, quasi aliquis ei diceret: Quamdiu erit ibi gaudium onagrorum, id est, quamdiu habitabunt ibi homines pagani et bestiales. At contra propheta: Tamdiu erit illud: donec Spiritus sanctus, qui super Apostolos die Pentecostes descendit (Act. II), praedicantibus Elia et Enoch, redeat ad nos, et emolliat corda nostra lapidea. Junxit se beatus Isaias cum illis qui in adventu Christi reperientur justi, ideo ait super nos. « Et erit desertum in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur. » Chermel mons est provinciae Phoenicis. Diximus jam superius, quia per desertum sive Libanum, qui interpretatur dealbatio seu candidatio, significaretur gentilitas quae deserta est, hoc est derelicta erat a Deo. Sed dealbata est in baptismate per praedicationem apostolorum, 116.0880D| et conversa est in Chermel, qui interpretatur scientia circumcisionis. Quod enim carnaliter agebant, modo gentes veraciter et spiritualiter adimplent per baptismum mutati in veram circumcisionem. Judaei autem conversi sunt in desertum sive in saltum, hoc est in infidelitatem gentilium. Hoc adimpletum est post Domini ascensionem, quando apostoli expulsi a Judaeis, profecti per omnes gentes praedicaverunt ubique.
« Et habitabit in solitudine, » hoc est in gentilitate. « Judicium et justitia, » id est, Christus « in Chermel sedebit. » Per judicium, intellige judicem judicii, Dominum Jesum Christum, qui dixit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 116.0881A| (Joan. V). Christus ergo in solitudine habitat, hoc est in cordibus gentilium per fidem et dilectionem, et ipse qui est justitia et veritas sedet in Chermel, hoc est in congregatione fidelium, qui veram circumcisionem habent. Sic enim dicit Apostolus: Templum Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 6); et: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III); et ipse Dominus: Qui manet in me, et ego in eo (Joan. XV); et per prophetam: Inhabitabo in illis et inambulabo (Levit. XXVI). « Et erit opus justitiae pax, » id est Christi, qui dixit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV): pro eo quod est dabo. Quia ad hoc venit, ut mundum per suum sanguinem pacificaret Deo Patri. « Et cultus justitiae silentium. » Cultus, hoc est religio Christi, 116.0881B| fides est et operatio non ficta. Quod autem dicit cultus justitiae erit silentium, ostendit quia gentiles qui Deum ubique praesentem esse sentiunt, non in multiloquio credunt se exaudiri, sicut scribae et Pharisaei, qui amant in angulis platearum et in competis orare, ut videantur ab hominibus (Matth. VI). « Et securitas usque in sempiternum. » Et ubi est ista securitas? In Ecclesia, hoc est in congregatione fidelium. Sancti enim licet plerumque adversa istius saeculi tolerent, tamen in securitate habitant, certi de spe aeternae remunerationis. Quia manentes adhuc in carne, coelestia mente jam possident, dicentes cum Apostolo. « Nostra conversatio in coelis est (Philip. V). »
116.0881C| « Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. » Populum dicit isto in loco non Judaicum sed gentilem, qui modo sedet in Ecclesia ubi est maxima pulchritudo in decore fidei, et dignitas et pax unaque concordia. Ecclesia namque in pulchritudine sedet, habens episcopos, presbyteros, levitas, caeterosque gradus quibus adornatur; et insuper tres ordines praelatorum virginum et conjugatorum. Ista est clarissima pulchritudo. Et in tabernaculis fiduciae. Sancta Ecclesia, cum sit una in fide, in baptismate, tamen diffusa est per quatuor istius mundi climata, habitans in tabernaculis fiduciae. Et quomodo in tabernaculis fiduciae? Quia in Christo fundata est, quia est lapis angularis (Ephes. II), ex duobus populis copulans 116.0881D| sibi unam Ecclesiam. Vel etiam in tabernaculis fiduciae habitat mente non corpore, de quibus dixit Dominus, « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). » Dum enim sancti in terrenis nil ambiunt, sed toto mentis ardore coelestia contemplantur, quasi in coelestibus tabernaculis habitant in spe. « Et in requie opulenta, » hoc est opibus plena. Sancta Ecclesia in requie opulenta sedet, quia pascitur mysteriis Veteris Testamenti et Novi. Vel etiam in requie opulenta sedebit, cum viderit Dominum Jesum Christum in gloria paternae majestatis, quomodo Pater in Filio et Filius in Patre (Joan XIV), et Spiritus sanctus in utroque. Et cum viderit quomodo Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, et 116.0882A| Ecclesia in illo manet, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV).
« Grando autem » erit « in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. » Saltum vocat judaicum populum, qui in infidelitatem gentium conversus est. Hoc etiam impletum est et impletur quotidie, ad extremum etiam in die judicii implebitur. Grando, hoc est tempestas tribulationis et calamitatis super Judaeos venit: quando interfecti sunt a Romanis, et civitas ac templum illorum succensum est, ipsique remanserunt ac per universum mundi ambitum distracti sunt. Modo etiam grando miseriarum super illos est, quia in servitutem gentium redacti sunt. Et quod gravius est, alieni a Deo existentes, quotidie miserrimae illorum animae a diabolo 116.0882B| captivantur. In die autem judicii, super omnes qui Domini praedicationem apostolorumque ejus despexerunt et in infidelitatis errore permanserunt, ira et sententia Dei omnipotentis super illos veniet, tradenturque igni perpetuo, cruciandi in corpore et in anima.
« Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentis pedem bovis et asini. » Locutus est sermo divinus hactenus de subversione et miseria Judaeorum; convertit se iterum ad apostolos et praedicatores sanctos, qui ad fidem vocaverunt, dicens: Beati qui seminatis verbum Evangelii super omnes aquas, id est super corda omnium gentium, immittentes pedem, hoc est actionem bovis et asini in vincula praeceptorum Dei. Per bovem, quod est mundum 116.0882C| animal et jugum trahit, judaicus populus designatur, quia praecepta Dei longa per tempora custodiens mundus exstitit, et grave jugum legis sustinuit. Asinus autem, qui immundus est, significat gentiles, qui per idololatriae cultum immundi et iniqui exstiterunt: longe semoti a cognitione et servitio Dei. Dicit ergo sermo divinus: Beati estis, o sancti praedicatores, qui doctrinam Evangelii et verbum fidei seminatis super corda Judaeorum et gentilium, immittentes, hoc est introducentes actionem et operationem illorum in vincula praeceptorum coelestium, ut ex duobus populis unam sanctam et immaculatam Ecclesiam Domino aedificare possitis.
CAPUT XXXIII.
116.0882D| « Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris? » Contra Senacherib modo loquitur. Nam ipse omnes provincias et regiones quae in circuitu suo erant depraedatus est, et insuper decem tribus, ad ultimum omnes civitates Judae et Benjamin praeter Hierusalem: atque ob hujuscemodi causam elatus in superbiam gloriabatur sua virtute et potentia omnia haec fecisse, non recolens quod propter peccata eorum tradidisset eos Dominus in conculcatione: ideoque dirigitur contra eum sermo divinus: O Sennacherib superbissime, tu qui praedaris alios, utique praedaberis ab aliis. Et qui spernis, hoc est despicis omnes gentes, sperneris et contemneris. « Cum consummaveris depraedationem » 116.0883A| Aegypti, vel Judaeae, etiam partem Hierusalem quam Sobna tradidit. « Depraedaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. » Et hoc adimpletum est, sicut hic praedicitur (IV Reg. XIX). Siquidem cum veniret fatigatus de Aegypto ob taedium multorum super Hierusalem et contra regem Ezechiam, egressus angelus Domini (ut sequentia docent) interfecit in castris illius centum octoginta quinque millia hominum. Potest etiam et hoc referri ad omnes qui impie agunt, et depraedantur domos pauperum et pupillorum, et ad ipsum insuper diabolum. Qui enim rapinam semper exercent et superbiam sectantur, aliisque malis implicati sunt, si fructus dignos poenitentiae non fecerint (Luc. III), licet in praesenti temporaliter non puniantur, tamen 116.0883B| post finitum hujus vitae cursum, humiliabuntur sententia, et judicii poenas exsolvent.
« Domine, miserere nostri, te exspectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. » Loquitur modo Isaias propheta ex persona populi Hierusalem, qui obsidebatur ab exercitu Sennacherib, et exorat Dominum, dicens: Domine, miserere nostri, et libera nos de manibus Assyriorum, et civitatem istam protege: quia te exspectavimus in fide ut nos liberes. Non quaesivimus idola et sculptilia, quia non possunt nobis prodesse, sed te qui es solus potens. Esto brachium eorum in mane. Aliqui codices habent brachium nostrum. Sed si dixerimus, secundum beatum Hieronymum: esto brachium eorum, erit sensus: Esto brachium, 116.0883C| id est expugnatio eorum et repulsio. Si autem dixerimus nostrum, erit sensus: Esto brachium nostrum, hoc est fortitudo et defensio nostra, et defende nos tua virtute et potentia. Non est autem praetermittendum, quare dicat in mane. Cum interfectus est exercitus Assyriorum eo modo quo superius dictum est, illi qui remanserant ex Sennacherib non cognoverunt quod factum erat in castris eorum, quousque mane surgerent, et viderent omnia corpora combusta. Tunc nimio timore perculsi fugerunt in terram suam. Et ideo quia illi mane cognoverunt quod erat gestum, et mane fugam petierunt, dicit propheta: Esto brachium eorum in mane, hoc est expugnatio et repulsio, et salus nostra in tempore tribulationis.
116.0883D| « A voce angeli fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. » Nonnulli angelum Michaelem autumant fuisse, qui constitutus est princeps Judaici populi, sicut in volumine Danielis habetur: Nemo est, inquit, adjutor meus in omnibus nis, nisi Michael princeps vester (Dan. X). Quidam vero dicunt Gabrielem fuisse, qui Dei fortitudo interpretatur, eo quod ipse praesit populis. Idipsum et doctores Judaeorum affirmant, quod ipse percusserit illa tot millia Assyriorum, et illorum corda quae remanserunt terrore nimio impleverit (III Reg. XIX). Et hoc est quod dicit, a voce angeli, id est a terrore Gabrielis fugerunt populi, id est decem duces qui remanserant, qui etiam cum ipso Sennacherib venerant. 116.0884A| Ideo autem dicit: Ab exaltatione tua, Domine, dispersae sunt gentes: quia omnipotens Deus tunc exaltatus est et magnus praedicatus, ab omnibus qui audierunt quod sua virtute tot millia hominum contra se superbientium, per unum angelum suum straverit. Tunc omnipotens Deus aliquando exaltari dicitur, cum se ulciscitur de hostibus suis: quia qui noluerunt illum cognoscere tempore tranquillitatis, cognoscent tempore tribulationis.
« Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. » In quibusdam codicibus reperitur spolia nostra. Si dixerimus spolia vestra, erit sensus: O miseri et superbissimi Assyrii., cum veneritis contra Hierusalem, congregabuntur spolia vestra a Judaeis, et implebuntur 116.0884B| eorum domus spoliis: sicut impletur fossa ex multitudine bruchorum. Si autem legerimus spolia nostra, erit sensus: O Judaei qui habitatis in Hierusalem, nolite timere a facie Assyriorum: quia omnia spolia et omnes divitiae illorum jam nostrae sunt, et colligentur a nobis sicut colligitur bruchus. Ex locusta nascitur bruchus, qui ita vocatur quousque alas habeat. Sed cum coeperint ei jam alae succrescere ac nisus fuerit volitare, vocatur athelech. Cum vero plenissime poterit volare, efficitur iterum locusta. Et est multo gravior bruchus quam locusta et athelech, quia desunt ei alae nec potest cito ambulare: ideoque ubicunque venerit, penitus comedit fruges. Solent autem homines illarum regionum ad quas locustae veniunt, eas congregare in fossas, et 116.0884C| operire humo: ut si hoc venerit quatenus a vento projiciantur in mare, et ab undis projiciantur in terram, et foetibus illarum oriantur bruchi. Sic enim saepe fit ut ex ovis nascantur, quae adhuc in ventre matris erant.
« Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso. » Magnificatus est, id est magnus praedicatus et laudatus ab Ezechia, et ab illis qui victoriam Domini viderunt de hostibus suis (IV Reg. XVIII). In excelso autem habitabit, vel in templo gloriae suae, in Hierusalem (II Paral. XXIX). Vel etiam in excerso coelorum, vel in cordibus electorum, qui ad coelestia anhelant. « Implevit Sion judicio et justitia: » quia Ezechias rex juste judicavit populum habitantem in Sion, hoc est in Hierusalem, revocans illum 116.0884D| ad cultum Dei ab idololatria. Et hoc per internam inspirationem actum est, ut ipse juste viveret, et plebem Domini juste judicaret. Quod autem addit propheta:
« Et erit fides in temporibus tuis, » duplici modo intelligi potest. Quidam enim codices habent in temporibus suis. Sed si dixerimus tuis, erit sensus, ut alloquatur propheta Ezechiam: O Ezechia, cum percusserit Deus inimicos tuos, erit fides, hoc est, probabitur in temporibus suis. Si autem legerimus suis, erit sensus: Cum liberaverit Deus omnipotens populum suum a timore hostium, probabitur fides obsessi populi in temporibus suis. In hoc enim probata est, quia relinquentes idola servierunt Domino cum devotione mentis. « Divitiae salutis » Judicia populi 116.0885A| « sapientia et scientia » fuit. Inter sapientiam et scientiam beatus Augustinus hanc discretionem facit, quod sapientia divinarum rerum est intelligentia, scientia autem humanarum. Et ille populus sapientiam habuit, quia conversus est de iniquitate ad justitiam, de idololatria ad cultum et servitutem Dei. Scientiam habuit, quia non tradidit se Assyrio cum multa mala ei minatus esset. « Timor Domini ipse thesaurus ejus, » id est salutis. Sine timore enim Domini, neque sapientia, neque scientia aliquid proderit, neque salus adipisci potest. Initium quippe sapientiae timor Domini (Psal. CX). Et Tobias ad filium: Habebis (inquit) multa bona, si timueris Deum (Tob. IV).
« Ecce videntes clamabunt foris: angeli pacis 116.0885B| amare flebunt. » Revertitur sermo divinus ad ultimam captivitatem. Isti sunt videntes de quibus superius dixit: Beati qui seminatis super omnes aquas. (Mach. XIII.) Et de quibus Dominus dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X). Et ad Judaeos: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas (Matt. XXIII). Ipsi enim fuerunt angeli pacis, hoc est nuntii qui nuntiaverunt verba Christi, qui est pax vera, et qui dixit eis: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV). » Et qui nos pacificavit Deo Patri et sanctis angelis (Col. XIII). Apostoli ergo, post ascensionem Domini, imminente tempore captivitatis, jam non clamabant in Hierusalem annuntiantes verbum Evangelii, sed foris, hoc est gentibus quibus cum ipsi sprevissent eos, dixerunt 116.0885C| apostoli (Act. XIII): Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Domini; sed quia repulistis illud, ecce convertimur ad gentes. Angeli autem pacis, hoc est apostoli nuntii pacis et Evangelii amare fleverunt, propter incredulitatem Judaeorum, de quorum stirpe descenderant, condolentes perditioni illorum et malitiae. De quorum numero unus dicit (Rom. IX): Tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt Israelitae. Optabam ego anathema esse pro eis, hoc est interfici pro salute illorum.
« Dissipatae sunt viae Hierusalem, cessavit transiens per eam. » Hoc factum est post vastationem Romanorum; ideo dissipatae sunt viae, quia defuit qui veniret ad templum tempore solennitatis, sicut dicit Hieremias: 116.0885D| Viae Sion lugent, eo quod non sit qui veniat ad solennitatem (Thren. I). « Irritum factum est pactum » quod pepigit Deus cum Abraham et patribus eorum, dicens: « Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli. (Gen. XVI et XVII). » Et per quemdam prophetam: Habitatis in loco isto amodo et usque in saeculum (Eccl. XXXVII). Et ad Salomonem: Erit nomen meum ibi usque in sempiternum. « Projecit civitates » illorum, « non reputavit » eos esse « homines. » Ideo reputati sunt a Domino ad instar jumentorum, quia illi non cognoscentes se homines esse, bestiarum more vixerunt luxuriose viventes, omnique immunditia pullulantes. « Luxit et elanguit terra. » Luxit, id est defecit. Tabefacta est non 116.0886A| terra, sed habitantes in ea. « Confusus est Libanus, et obsurduit: » non dubium quin per Libanum significetur templum. De quo legimus in Zacharia: « Aperi, Libane, portas tuas, et devoret ignis cedros tuas (Zach. II); » et in Ezechiele: « Aquila magnarum alarum venit ad Libanum, et tulit medullam cedri (Ezech. XVII). » Illud ergo templum, in quo antea exaudiebantur preces postulantium, in surditatem redactum est tempore ultimae captivitatis propter peccata populi, quia licet orarent Dominum ut misereretur eorum, non meruerunt exaudiri propter necem Filii Dei et apostolorum ejus. « Et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus. » Saronas appellatur omnis provincia inter Joppen et Liddam, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. 116.0886B| Basan quoque regio est trans Jordanem quae fuit Og regis, quam tradidit Moses duabus tribubus ac dimidiae ad possidendum, et interpretatur uberrima vel pinguis. Carmelus autem mons est terrae repromissionis fertilissimus; et per Basan et Saronas ac Carmelum, debemus intelligere omnem fertilitatem terrae Judaeorum, quae omnia amiserunt, quia Dominum cum suis discipulis spreverunt.
« Nunc consurgam, dicit Dominus » de nimia pace mea ad percutiendum et interficiendum Judaicum populum. « Nunc exsultabor, » hoc est glorificabor a gentibus, cum viderint me hoc fecisse, « et sublevabor, » id est magnus praedicabor: Potest et hoc referri ad resurrectionem ascensionemque Domini. Nunc consurgam, inquit Dominus, ab inferis devicto 116.0886C| mortis imperio. Et exaltabor et sublevabor ascendendo ad Patrem.
« Concipietis ardorem, » O miseri Judaei, cum ego ascendero ad coelos, concipietis ardorem, hoc est fervore invidiae replebimini, audientes nomen meum praedicari ab apostolis meis (Act. V et XIII). Sic enim in Actibus apostolorum legimus: Quia videntes turbas, Judaei repleti sunt zelo invidiae (Act. XIII). « Parietis stipulam, » id est verba blasphemiae, quae pro nihilo ita ducentur, ut stipula. Legimus enim, quia contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. Dicamus et aliter: Concipietis ardorem, hoc est angustiam et malam voluntatem, et parietis verba inania vel operationem iniquam. Tamen et conceptum et partum, hoc est cogitationem et operationem, 116.0886D| devorabit utrumque, vel ignis Romanorum adventus, vel ignis gehennae tribulationis in die judicii. « Spiritus vester, » id est mala vestra voluptas, « ut ignis vorabit vos, et erunt populi quasi de incendio cinis. » Sicut ex multitudine lignorum post incendium ad indicium pauci remanent cineres, ita ex multitudine Judaeorum post finitam captivitatem pauci remanserunt Judaei (Jacob. I). « Spinae congregatae, » hoc est peccata Judaeorum coadunata igni perpetuo comburentur. Peccata enim, cum consummata fuerint, generant mortem. Quod spinae significent punctiones peccatorum, demonstratur illo in loco, ubi dicitur: « Terra tua, » hoc est caro tua, « spinas germinabit tibi (Gen. III). »
116.0887A| « Audite, » o gentiles « qui longe estis » ab hac terra, vel a Deo « quae fecerim, et cognoscite vicini, » Moabitae et aliae gentes, quae fecerim ego; quomodo ultus sum me de inimicis meis Judaeis. Vastatione Judaeorum peracta, convertit se sermo divinus ad gentes.
« Contriti sunt, » id est, deleti « in Sion, » hoc est in Hierusalem « peccatores: » qui Dominum suum interfecerunt. « Possedit timor hypocritas, » scribas scilibet et Pharisaeos, propter adventum Romanorum.
Quibus et dixit: « Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae (Luc. II). » « Quis poterit habitare » hoc est esse « de vobis » fidelibus « cum igne devorante? » Alloquitur sermo propheticus vel justos gentiles post Dei magnalia narrata. Ignem appellat Deum omnipotentem, 116.0887B| de quo dicit Moses: Deus ignis consumens est. Et ipse Dominus in Evangelio: « Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). » Ipse enim est ignis, quia igne tribulationis contrivit Judaeos, et in die judicii omnes reprobos damnabit igne suae sententiae. « Aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? » Ardor Deus omnipotens est, quia ipse facit ardere corda electorum ad amorem suum, et ipse consumet peccata poenitentium igne sancti Spiritus.
« Qui ambulat in justitiis, » hoc est, qui proficit in virtutibus, « et loquitur veritatem, » subaudis ille poterit habitare cum Deo. Justitia est fides, spes, charitas, caeteraeque virtutes quae in justitia consistunt. Loqui veritatem est, non cum dolo et fraude, sed cum fide recta. « Qui projicit avaritiam ex calumnia, 116.0887C| et excutit manus suas ab omni munere. » Avaritiam appellat cupiditatem malam. Calumnia est aliquando accusatio falsa. Sed isto in loco pro damno ponitur. Qui ergo non habet cupiditatem malam ex damno alterius, et excutit manus suas ab omni munere, subaudis ille poterit habitare cum Deo. Ideo autem dicit ab omni munere, quia est munus a manu et munus ab ore. Munus a manu, est a dando et accipiendo; munus ab ore laus humana et favor nihil proficiens. « Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, » id est ne consentiat peccatum et non faciat, « et claudit oculos suos ne videat malum, » hoc est qui avertit oculos a concupiscentia: ille talis poterit habitare cum Deo.
« Et habitabit in excelsis, » id est in aeterna felicitate 116.0887D| cum Christo. Felix namque conscientia, quae nec consentit, nec facit. « Munimenta saxorum sublimitas ejus. » Saxa vocantur sancti propter soliditatem fidei in Christo fundata, quorum exemplis et dictis instruimur, ut coelestia et sublimia petamus. « Panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. » Propter merita sua datus est panis et aqua, hoc est doctrina divinarum Scripturarum, quae in obscuris locis est panis, et aqua in apertioribus. Aquae autem ejus fideles sunt, quia doctrina divina vera est.
« Regem » scilicet Dominum omnipotentem, « in decore, » hoc est in splendore divinitatis suae « videbunt oculi ejus, » id est, oculi omnium sanctorum post diem judicii. « Cernent terram oculi ejus, » hoc 116.0888A| est soliditatem aeternae quietis nunc in spe, tunc autem in re. De hac terra dicit Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI).
« Cor tuum, » id est mens tua, o juste « meditabitur timorem. » Difficile sanctitas sine timore custoditur; unde dicitur: Sapientia est timere Deum (Eccl. I). Et Simeon justus legitur fuisse et timoratus. « Ubi est litteratus, ubi est verba legis ponderans, ubi doctor parvulorum? » Interrogat sermo divinus justum, ubi sit litteratus, id est grammaticus Judaeorum, vel gentium philosophi humanae sapientiae, et ubi sit legis verba ponderans scriba et Pharisaeus, qui sua interpretatione falsa legem onerabant et ponderabant, et ubi sit modo doctor parvulorum, id est, scriba insipientium Judaeorum.
116.0888B| « Populum impudentem non videbis, » o juste, in coelesti Hierusalem, neque populum alti et profundi sermonis videbis ibi, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus. « In quo » subauditur philosopho vel gentili « non est sapientia vera. » Populum impudentem vocat Platonem, Aristotelem, caeterosque gentium philosophos, qui inverecundose miscuerunt falsa veris. Similiter populum altitudinis habentem disertitudinem linguae appellat philosophos humanae sapientiae, qui diserte et polite loquuntur, aliqui secundum Tullium, aliqui secundum Aristotelem, qui tantummodo pompam habent verborum, non scientiam divinorum mysteriorum.
« Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae. » Alloquitur Isaias propheta justum de quo supra locutus 116.0888C| est, et jungit se numero electorum, loquens de Hierusalem coelesti: O juste, cui supradictum est, cor tuum meditabitur timorem, et populum impudentem non videbis: respice coelestem Sion civitatem solemnitatis et laetitiae perpetuae. « Oculi tui videbunt, » o juste, « Hierusalem opulentam. » Ac si diceret aliis verbis: Qui modo contemplaris eam mente, tunc videbis illam in veritate opulentam, hoc est opibus plenam de visione omnipotentis Dei. « Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum. » Nunc de praesenti Ecclesia loquitur, quam praefigurabat tabernaculum vetus: quae ideo transferri non poterit, neque moveri, ita ut corruat, quia solidata est supra firmam petram, de qua dicit Apostolus: « Petra 116.0888D| autem erat Christus (I Cor. X). » Habuerunt Judaei tabernaculum, sed portatum est de loco ad locum: de cremo videlicet in Silo, de Silo in Nobe, de Nobe in Hierusalem, et de Hierusalem (sicut in libro Machabaeorum legitur) delatum ad sepulcrum Mosi ab Hieremia. Istud vero tabernaculum, hoc est praesens Ecclesia, non transferetur de loco ad locum, id est non mutabitur de bono ad malum, quia sessionem habet Christum et est fixa super eum. Quod autem dicit, non auferentur clavi ejus, per metaphoram loquitur. Sicuti tabernaculum vel tentorium sive papilio firmatur clavis, extenditur funiculis: sic sancta Ecclesia solidatur clavis, id est doctoribus sanctis, quorum miraculis eruditur: et extenditur 116.0889A| funiculis, hoc est, divinorum eloquiorum fundatis.
« Quia ibi » hoc est, in cordibus electorum suorum, « magnificus est Dominus Deus noster: » et non in conventiculis haereticorum, neque in synagogis Judaeorum, « locus fluviorum, » subaudis est ibi et « rivi altissimi et patentes. » Fluvios appellat prophetas et apostolos, qui a vero fonte sumpserunt quae nobis protulerunt. Rivos autem patentes, expositores sanctarum Scripturarum, qui nobis ea quae a prophetis et apostolis obscure prolata sunt, ipsi patenter fecerunt, ut Hieronymus, Augustinus, et Gregorius. « Non transibit per eum, » subaudis tabernaculum, quod est congregatio electorum, « navis remigium, » id est, diabolus, « neque trieris 116.0889B| magna transgreditur eum, » subaudis populum sanctum Dei. Trieris navis est tres ordines remorum habens. Significat diabolum in isto loco propter superbiam, qui tres partes istius orbis, Asiam, Europam, Africamque ante adventum Domini suo sub imperio subjugatas habebat.
« Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos, » subaudis a diabolo. Vox electorum in poenitenti Ecclesia adhuc commorantium. Judex noster Deus omnipotens est, quia ipse est discretor judicii, et ipse judicabit orbem universum in aequitate. Legifer etiam noster est, quia ipse dedit nobis legem naturalem, quae est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Et legem per Mosen. Ad extremum vero legem evangelicae 116.0889C| veritatis.
« Laxati sunt funiculi tui, sed non praevalebunt. » Hactenus locutus est de Hierusalem coelesti, et de Ecclesia praesentis saeculi. Nunc vero revertitur ad terrenam Hierusalem, loquens de ea sub specie navis. Laxati sunt funiculi tui, pro eo quod est omnis fortitudo populi tui laxabitur, et extendetur, nitens pugnare contra Romanos: sed non praevalebit, quia Dominus adducet eos ad tui internecionem. « Sic erit malus tuus, » hoc est templum inclytum tuum, in quo quondam pendebant vela pretiosissima. « Ut dilatare signum non queas, » id est, ut non appareat in quo loco primitus constructum fuit, quia non relinquetur ex eo lapis super lapidem. « Tunc, » id est, cum Hierusalem fuerit succensa et 116.0889D| templum, « dividentur spolia praedarum multarum » a Romanis, hoc est omnes divitiae et cuncta bona Judaeorum. « Claudi diripient praedam, nec dicet vicinus, Elangui, » id est, non dicet Romanus Romano, Infirmus sum: quia Christus ministrabit eis vires, ut possint delere gentem inimicando. Claudi appellantur Romani, non quod claudi essent, sed hoc quod contra Judaeos egerunt non suis viribus illud adimpleverunt, sed Dei potentia. « Populus, » subaudis Romanus, « qui habitat in ea » terra, hoc est qui sub sua potestate tenet eam redactam. « Auferetur ab eo iniquitas. » Et est sensus: Si populus Romanus dignus esset et aliquod peccatum exinde haberet, quod Judaeos interfecit et eorum terram incoluit, 116.0890A| auferetur ab eo iniquitas ejus ex hoc facto, quia Domini vindictam exercuit.
CAPUT XXXIV.
« Accedite, gentes, et audite; et populi attendite. » De die judicii generalis sententia loquitur, et vocat omnes gentes ut audiant justam retributionem Judaeis redditam. Vocat etiam terram et plenitudinem ejus, id est, omnes homines, et dicit:
« Quia indignatio, » id est, vindicta « Domini super omnes gentes. » Non super gentes in quascunque specialiter ira Domini desaeviet in die judicii, sed super omnes reprobos. Quod autem addit: « Et furor super universam militiam eorum, » id est, reproborum, de angelis malignis intelligendum est, 116.0890B| qui per spatia aeris istius discurrunt, et cum quibus Apostolus dicit nos habere luctamen (Ephes. VI). Interfecit eos Christus sententia sua dicens: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). » « Et dedit eis occisionem, » hoc est ire permisit in aeternam damnationem.
« Interfecti eorum projicientur » in infernum « et de cadaveribus eorum ascendet fetor. » Quos diabolus suadendo et mali homines male vivendo, et pravis exemplis docendo interfecerunt non in corpore sed in anima, projicientur in die judicii pariter cum his a quibus decepti sunt in aeternam damnationem cruciandi: et dabunt ex se malum odorem, quia et in corpore et in anima cruciabuntur.
« Tabescent montes a sanguine eorum, et tabescet 116.0890C| omnis militia coelorum. » Montes appellat in isto loco reges et principes et tyrannos istius saeculi, ut fuit Nabuchodonosor, qui multarum gentium sanguinem super subjectum sibi populum fudit: ut fuerunt interfectores sanctorum martyrum. Militiam vero coeli angulos istius aeris qui singulis regnis principantur, sicut in Danielis libro (cap. X) cognoscere possumus, in quo legitur de principe Persarum et principe Graecorum. Et egregius praedicator: Non est (inquit) nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores (Ephes. VI). Deficient enim reges pro malis subjectorum suorum quia ipsi fuerunt auctores iniquitatum eorum: et deficient daemones principes diversarum gentium, quorum 116.0890D| malo consilio et deceptu et reges peccaverunt et subjecti perierunt. « Et complicabuntur sicut liber coeli, et omnis militia eorum, » subaudis coelorum, « defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, » appropinquante hyeme, « quoniam inebriatus est in coelo gladius meus. »
Pluralem numerum posuit pro singulari cum dixit coeli, quia de isto aere hoc intelligendum est. Coelum enim appellatur aer usitato more. Unde et volucres coeli dicimus. Militia coeli defluet, id est, sol et luna et stellae, vel etiam maligni spiritus. Non enim defluent ita sidera ut cadant, sed adveniente vera luce Christo obtenebrabuntur illa: unde et Salvator dicit; « Stellae cadent de coelo (Matth. XXIV), » id est, 116.0891A| cadere videbuntur. Spiritus vero maligni defluent, quia amittent omnem potestatem, et recludentur in inferno. Complicabitur enim iste aer, quia igne involvetur, et videbitur complicari sicut liber. Videamus et aliter de complicatione coelorum. Non dicit interire coelos, sed complicari quasi librum: ut postquam omnia peccata aperta fuerint, complicentur qui prius aperti fuerant, ut nequaquam ultra scribantur in eis delicta malorum. De hujuscemodi libris Daniel dicit (cap. VII): « Judicium sedit, et libri aperti sunt, in quibus descripta erant opera singulorum. » Haec autem omnia fient quia inebriatus est, id est, repletus est gladius in coelo meus, hoc est in isto aere, ad perdendos daemones et omnes reprobos. Gladius (inquit) meus inebriatus est malitia hominum, 116.0891B| hoc est sententia vel ultio sive vindicta ad perdendos reprobos consummata est. « Ecce super Idumaeam descendat gladius meus, et super populum interfectionis meae ad judicium, » subaudis damnationis veniet. Idumaea, quae interpretatur terrena, significat hunc mundum. Damnatis enim daemonibus in aere, veniet vindicta super reprobos in terra.
« Gladius, » id est, vindicta, « Domini repletus est sanguine, » hoc est peccatis hominum. « Incrassatus, » id est, repletus. « Adipe, » id est, iniquitate « Impiorum, » id est, « de sanguine agnorum et hircorum, » subaudis repletus est. Agni vocantur in isto loco non mansueti et justi, sed impotentes et vulgares homines. Hirci autem appellantur potentes et principes istius saeculi; id est, quodquod subjungit, 116.0891C| de sanguine medullatorum. Sed per hircos possumus intelligere libidinosos. Dies enim judicii super omnes conditiones, et super omnia genera veniet super liberos et servos, super reges principesque ac subjectos, super potentes et impotentes, et super omnes qui in sua iniquitate mortui sunt. « Victima enim Domini, » id est, vindicta. « In Bosra, et interfectio magna in terra Edom. » Bosra, quae interpretatur munita vel circumdata sive firmata, et Edom, qui interpretatur terrenus sive sanguineus, significat hunc mundum qui munitus est et circumdatus aquis, subaudis plenus sanguine et malitia hominum.
« Et descendent » in infernum « unicornes cum eis » de quibus superius dictum est, « et tauri cum potentibus. » 116.0891D| Unicornes appellantur reges et imperatores, qui monarchiam totius mundi habuerunt: ut fuit Octavianus, Nero, caeterique imperatores Romanorum. Tauri vocantur reguli: comites, et principes. Potentes vero, amici et consiliarii regum, et nobiles quique. Reges enim terrene viventes cum suis principibus et amicis sui similibus in infernum descendent: ut sicut fuerunt uniti in malis, sic sint conjuncti in poenis. « Inebriatur terra, » id est, infernus « sanguine eorum, » id est, malitia reproborum, « et humus » hoc est barathrum aeternae damnationis replebitur, « adipe, » id est, superbia « pinguium » hominum.
« Quia dies ultionis Domini annus retributionum 116.0892A| judicii Sion, » subaudis veniet. Ista quae hic dicuntur, non pertinent ad superiora. Post generalem totius orbis consummationem, revertitur sermo propheticus ad Hierusalem, cui in tempore illo loquebatur, et vastationem ejus pleno sermone describit, quae a Romanis facta est. Dies ultionis Domini est vindicatio sanguinis Christi. Annum retributionum judicii Sion, appellat omne tempus praedicationis Christi, hoc est trium annorum et dimidii: quo tempore contempserunt habitatores Sion recipere salvatorem suum et legislatorem, quo etiam tempore morti eum tradiderunt. Iste est annus, de quo in subsequentibus dicit Isaias (Inf. LXI) ex persona Filii Dei: « Spiritus Domini super me eo quod unxerit me, evangelizare pauperibus misit me, et vocare 116.0892B| annum acceptabilem Domino. »
« Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur. » Propter nimiam Romanorum saevitiam et crebra incendia, quibus omnis terra repromissionis vallata est: insuper et civitas sed et templum igne consumptum est: torrentes et humus ejus dicuntur conversa esse in picem et sulphur. « Et erit terra ejus in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur. » Per noctem et diem continuatio temporis intelligenda est. Notandum autem, quod non ideo hoc dicit ut illa terra semper ardeat: sed propter nimiam tribulationem Judaeorum, et desolationem illius terrae. « In sempiternum ascendet fumus ejus » hoc est signum exterminii et calamitatis illorum « a generatione » illa qua haec facta sunt, 116.0892C| « in generationem » ultimam, subaudis vindicta Dei omnipotentis habitabit super illos. « Desolabitur in saecula saeculorum, » id est, in solitudinem redigetur usque in saecula saeculorum. « Non erit vir » Judaeus « transiens per eam. » Multi quidam Judaeorum post illam ultimam captivitatem transierunt per eam, sed libere non sicut antea soliti erant, neque postea ibi habitaverunt. Posuerunt enim Romani legem, ut non permitterent quemquam Judaeorum reverti in terram nativitatis suae.
« Et possidebunt illam, » subaudis, terram Judaeorum. « Onocrotalus et eritius, et ibix, et corvus habitabunt in ea. » Onocrotalus avis aquatica est inimica serpentibus, rostrum acutissimum habens et longum, quas dicit Josephus a Mose delatas in bello 116.0892D| contra Aethiopes, propter multitudinem serpentium quibus repleta erat terra, per quam progredi debebat contra Aethiopes. Ascendit enim super caput serpentis, et ictu rostri interficit eum. Hae aves vel animalia solitudinem quaerunt, et post desolationem hominum habitaverunt ibi ubi antea templum et sedes regia erant. « Et extendetur super eam, » subaudis terram, « mensura, » id est, Dei sententia, ut non sit habitatio Judaeorum ibi, sed daemonum: « ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem » subaudis redigatur. Perpendiculum est quo caementarii maceriam ad rectitudinem reducunt, et illa terra in arbitrio sententiae Dei posita est in solitudine.
116.0893A| « Nobiles ejus, » id est, apostoli et credentes « non erunt ibi » cum venerit captivitas et calamitas: « regem » Christum « potius vocabunt, et omnes principes ejus, » id est, sacerdotes et Pharisaei « erunt in nihilum. » Quando Romani venerunt super Israel, jam erant apostoli dispersi per quadripartitum orbem. Credentes quoque et sancti qui illic commanebant, admoniti a Sancto Spiritu transierunt Jordanem ad regnum Agrippae regis, qui pacem habebat cum Romanis.
« Orientur in domibus ejus » quondam pulcherrimis et divitiis plenis, « spinae et urticae, et paliurus im!in munitionibus » ejus, subaudis nascetur. Paliurus genus est cardui, acutissimos aculeos habens. « Et erit ibi cubile draconum, et pascua struthionum. » 116.0893B| Struthio avis est solitudinem quaerens.
« Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum. » Quidam codices habent, occurrent daemonia, ita dividentes ut subaudiatur sibi. Onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Sed melius est ita distinguendum, occurent daemonia onocentauris. Onocentaurus compositum nomen est ex Graeco et Latino, ab eo quod est onos et taurus. Onos namque Graeca lingua dicitur asinus. Onocentaurus monstrum est, quod inchoatur ab asino et desinit in taurum. Per asinum, quod est animal promptum ad libidinem explendam, designantur homines libidinosi, qui semper in fetore luxuriae jacent. Per taurum vero superbi. His daemones occurrere dicuntur, quia favent eis suadendo in corde per 116.0893C| pravam suggestionem, ut deterius agant, quasi bene agentes. Pilosos alii dicunt esse simias, quidam homines sylvaticos. Alii incubones daemones qui cum feminis coeunt. « Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem ericius. » Lamia monstrum est, habens faciem totumque corpus femineum perpulchrum, pedes tamen habet equinos.
« Requirite tamen diligenter in libro Domini et legite. » Librum Domini dicit propheta hunc, quem ipse a Domino percipiens conscripsit. Et evocat eos qui futuri erant, ut legerent ista. « Unum ex eis, » subaudis monstris supradictis, « non defuit. Alter alterum non quaesivit, » id est, neque masculus feminam, neque femina masculum, quia Dominus adduxit eos omnes ad illum locum. « Quia quod ex 116.0893D| ore meo procedit. » Vox prophetae. « Ille, » id est Christus, « mandavit, » hoc est praecepit, « et spiritus ejus, » id est Spiritus sanctus, « ipse congregavit ea » animantia ipse Spiritus.
« Et misit eis sortem, » subaudis habitationis, ubi cuncta discrete manerent. « Et manus ejus, » id est, potentia ejus, « divisit eam, » subaudis terram « in mensuram, » hoc est in deserto possessionis ubi scilicet habitarent dracones, ubi lamia, ubi struthio, ubi diversae bestiae, in generationem et generationem habitabunt in ea. Quantum ad litteram attinet, istae aves vel animalia non sunt usque modo ibi, licet ad tempus fuerint. Quantum vero ad spiritualem intellectum, per aves bestias debemus intelligere omnes 116.0894A| qui illam terram ex eo tempore incolunt, more bestiarum viventes, et diversa portenta adorantes.
CAPUT XXXV.
« Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. » Hactenus de vastatione Judaeorum, nunc de gentium conversione loquitur. Deserta appellatur gentilitas, quia derelicta erat a Deo propter corruptam naturalem legem et propter idololatriam. Invia erat, quia non erat in Christo qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Invia etiam erat, quia non transierant per eam propheta, non apostolus, non quilibet doctor viam veritatis ei ostendens. Relicta ergo Judaea laetabitur gentilitas, et gaudebit et florebit quasi lilium. Sicut 116.0894B| lilium dum emittit flores, bonum odorem reddit: sic gentilitas veniens ad fidem, odorem virtutum ex se protulit. Sic enim dicit egregius praedicator: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II).
« Germinans, » subaudis fidem et spem, « germinabit » operationem, « et exsultabit laetabunda et laudans » Creatorem suum. Quae antea in moerore peccatorum consistebat, conversa ad fidem coepit exsultare et gaudere in Domino. Sic dicit Apostolus: « Laetare sterilis quae non paris, erumpe in laetitiam et clama (Gal. IV). » « Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. » Templum appellat hic Libanum, sicut superius dictum est, Carmelum vero et Saron, fertilitatem terrae repromissionis. Gloria enim quae quondam erat in illo templo et cultus, modo habetur in 116.0894C| sancta Ecclesia, et multo amplior. « Ipsi » fideles « videbunt gloriam Domini, » id est, divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, « et decorem Dei nostri, » id est, quomodo Pater in Filio est et Filius in Patre et Spiritus sanctus in utroque, nunc vident in spe, tunc videbunt in re.
« Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. » Alloquitur apostolos et sequaces eorum de quibus superius dixit, Ipsi videbunt gloriam Domini, ut confortent manus gentilium a bono opere vacuas, et dicit: O apostoli mei, confortate manus gentilium fatigatas ex malitia, et genua debilia roborate, id est, gressus a Dei cultu claudicantes, firmate in fide.
« Dicite, » o doctores mei, pusillanimibus gentilibus in fide: « Confortamini, » hoc est spem vestram 116.0894D| in Christo ponite, « et nolite timere » diabolum. « Ecce Deus vester, » o fideles, « ultionem adducet retributionis. » Alloquitur propheta gentiles firmatos in fide: Ecce, inquit, Deus vester vindictam reddet malis in die judicii dignam merito, « et veniet ut salvet vos » in sua magna misericordia, qui praedicationem apostolorum ejus recepistis et opere implevistis.
« Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. » Ad primum Domini adventum referenda sunt ista. Corporaliter quidem hoc adimplevit Dominus: sicut dixit discipulis Joannis: « Euntes renuntiate Joanni, quia caeci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur (Matth. II) » , et caetera quae ibi 116.0895A| continentur. Spiritualiter quotidie adimpletur in sanctam Ecclesiam, dum aliquis infidelis oculos mentis caecatos homines, et aures ad audiendum verbum Dei obturatas, convertitur ad Christum, et baptizatus aquam baptismi salutaris illuminatur. Oculi enim gentilium, qui obcaecati erant ad cognoscendum Creatorem suum, praedicatione apostolorum illuminati sunt. Similiter et aures eorum quae ad audiendum verbum Dei apertae minime fuerant, praedicantibus apostolis auditum meruerunt recipere.
« Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. » Gentilis quisque qui gressus fidei nondum habens in opere Dei claudicabat, veniens ad fidem quasi cervus saltum dabit, dum de infidelitate ad fidem, de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia 116.0895B| transilierit, et in virtutibus crescere studuerit. Ponamus unum ex omnibus Paulum quondam persecutorem Ecclesiae, nunc apostolum et doctorem gentium, et videamus quam magnum saltum dedit. Nam qui erat infidelis et persecutor Christianorum, transilivit de perfidia ad fidem, de iniquitate ad cultum verae justitiae. Transiliensque de virtute in virtutem, dixit: « Cupio dissolvi et cum Christo esse (Phil. I). » Lingua etiam malorum, quae non habebat confessionem verae fidei, sed muta erat ad confitendum peccata sua et laudandum Creatorem suum, praedicantibus apostolis aperta est ad fidem rectam confitendam. « Quia scissae sunt, » hoc est apertae sunt « in deserto aquae. » Ideo aperta est lingua mutorum, quia apertae sunt in deserto quondam gentilium aquae baptismi 116.0895C| salutaris, « et torrentes in solitudine » gentium exorti sunt, hoc est diversae gratiae spirituales, vel doctrinae Veteris et Novi Testamenti.
« Et quae erat arida, » id est, gentilitas a fide Dei, « in stagnum, » subaudis conversa est, id est, in scientiam Veteris et Novi Testamenti. « Et sitiens in fontes aquarum » conversa est, hoc est in doctrinam divinorum eloquiorum. « In cubilibus, » id est, in cordibus gentilium « in quibus prius dracones, » id est, daemones « habitabant, orietur viror calami et junci. » Per calamum quo Scriptura antiquitus complebatur, significatur doctorum praedicatio. Per juncum intenta subditorum auditio. Calamus enim et juncus super aquas nascuntur, et viriditatem retinent. Sic et corda gentilium intenta ad audiendum verbum Dei, tunc 116.0895D| viriditatem habent, quando quod aure percipiunt opere adimplere satagunt.
« Et erit ibi, » subaudis in solitudine gentium, « semita et via, » hoc est Christus, qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » « Et illa via sancta vocabitur. Non transibit per eam, » subaudis Ecclesiam, « pollutus » diabolus, qui inquinatus est sanguine multorum et omni spurcitia. « Et haec erit vobis discreta via, » hoc est plana fides Christi, « ita ut stulti » quondam gentiles, qui pro Creatore adorabant creaturam, « non errent per eam » conversi ad fidem Christi.
« Non erit ibi leo, » princeps scilicet daemonum de quo dicit Apostolus: « Quia adversarius noster diabolus 116.0896A| tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). » « Et mala bestia, » id est, satellites diaboli, « non ascendet per eam, » hoc est, per congregationem fidelium. « Nec invenietur ibi » in cordibus electorum, quia per confessionem fidei expulsus est. « Et ambulabunt » de virtute in virtutem, « qui liberati fuerint » a vinculis peccatorum, et ab errore « et redempti a Domino » sanguine veri agni, ac deinde « convertentur » ad poenitentiam, et postea « venient in Sion, » hoc est, in Hierusalem coelestem « cum laude » Creatoris sui, « et laetitia sempiterna » pro spe aeternae remunerationis, erit « super capita eorum, » id est, in mentibus eorum. Quidam codices habent: et ambulabunt qui liberati fuerint, et redempti a Domino convertentur. Ita dividentes. Sed 116.0896B| falso scriptum est: Beatus enim Hieronymus ita exponit, sicuti superius dictum est: « Gaudium et laetitiam obtinebunt » cum venerint in Hierusalem coelestem, « et fugiet » ab eis « dolor et gemitus. » Quia licet gemant et lugeant inter aerumnas istius saeculi pro suis erratibus vel aliorum, tamen in spe laetantur pro remuneratione quam percepturi sunt. Et tunc laetabuntur in re, possidentes jam gaudia vitae aeternae.
CAPUT XXXVI.
« Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Judae munitas, et cepit eas. » Jam decem tribubus ductis in captivitatem, et omnibus 116.0896C| civitatibus Judae vastatis, pervenitur ad Hierusalem. Sed in hoc loco quaestio non modica est: Quis fuerit iste Sennacherib? Nam sicut historia regum manifestat et Paralipomenon (cap. XXXII), septimo anno regni Ezechiae venit Salmanasar rex Assyriorum, et transtulit maximam partem populi decem tribuum ultra montes Medorum et Persarum: cum quibus et Tobias vir justus ductus est in captivitatem, sicut in libro ejus habetur. Sic enim dicitur ibi: Cum captus esset Tobias in diebus Salmanasar (Tob. I.) Post Salmanasar autem venit iterum Ful, qui et ipse partem populi captivavit. Deinde Teglat, Phallasar, et Sargon, successerunt in regnum Assyriorum usque ad Sennacherib. Si ergo septimo anno regni Ezechiae primum ductae sunt decem tribus in 116.0896D| captivitatem a Salmanasar, quod verissimum est: quomodo potest esse, ut inter spatium octo annorum, tot reges sibi in uno anno successerint? Juncti enim octo cum sex quatuordecim faciunt. Dicit beatus Hieronymus: Quia traditio Judaeorume est, quod unus homo Sennacherib, scilicet tot nominibus nuncupatus sit. Ipse est enim vocatus Salmanasar, et Ful, ipse Teglat, Phallasar, et Sargon, et Sennacherib. Quod a veritate non videtur discrepare.
« Et misit rex Assyriorum Rapsacem de Lachis. » Lachis civitas erat Judaeae, quam expugnabat tunc Sennacherib. Misit ergo Rapsacem « ad Ezechiam in manu gravi, » id est, in multitudine exercitus. « Stetitque in aquae ductu piscinae superioris, in via 116.0897A| agri fullonis, » hoc est, ubi fullo manebat. Piscina superior dicitur, quia erat ibi et alia inferior.
« Et egressus est ad eum Eliachim qui erat super domum Domini, » hoc est, summus pontifex. Iste est Eliachim qui successit post superbissimum Sobnam in sacerdotii dignitatem, de quo superius dixit Dominus: Ecce ego vocabo Eliachim servum meum, et erit mihi in sacerdotem (Sup. XXII). Egressus est etiam « et Sobna scriba, » id est, grammaticus. Non debemus putare quod iste sit Sobna cui superius dictum est a propheta: Quid tu hic, aut quasi quis hic? Egressus est « et Joe filius Asaph a commentariis. » A commentariis vocabatur qui gesta rerum conscribebat, id est, cancellarius. Et iste et Joe a cancellariis sive a commentariis quibus praeerat veniens, 116.0897B| ivit cum supradictis.
« Et dixit ad eos Rapsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus Assyriorum. » Verba Dei quae saepe a patre suo audierat dicente: Haec dicit Dominus, propter potentiae dignitatem suo regi dabat: et ut sermo illius majori auctoritate roboraretur. « Quae est ista fiducia in qua confidis, aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? » Ex persona regis ista loquebatur Rapsaces. Primum siquidem factus est Ezechias tributarius, sed postea rebellavit, nolens reddere tributum. Ideo dicit, aut in qua fortitudine rebellare disponis: atque ob hanc causam quia ab eo recessit, veniebat contra eum.
« Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum. » Ob copiam aquarum 116.0897C| Nili fluvii, subaudis ubi multae arundines sunt: per quas subsannando designat fortitudinem Aegypti, « sic Pharao rex Aegypti » impotens est.
« Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne est ipse cui abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Hierusalem: Coram altari isto adorabitis, quod est in templo Domini? » Sic verba regis sui narrabat iste, quasi praesens esset uterque rex, et conflictum inter se haberent. Ezechias rex suo tempore destruxit aras et simulacra quae fecerat pater ejus Achaz. Sed quod ille causa religionis egit, hoc Rapsaces in malam partem mutaverat.
« Et nunc trade te, » o Ezechia, « domino meo, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris praebere 116.0897D| ex te; » hoc est, ex tuis militibus « ascensores eorum. » Ex persona regis ista dicebat. Non de imbecillitate venit populo Judaeorum equitandi carere scientia, sed de observatione mandatorum Dei, qui per Mosen super regem Israel praecepit dicens: Non multiplicabit sibi equos et currus, neque uxores plurimas (Deut. XVII): quod quia Salomon egit, incidit in iram Domini. Poterat enim Ezechias habere currus et equos, sed ob hanc causam omisit, timens incidere in peccatum.
« Et nunc, » id est, « nunquid modo sine Domino » hoc est, sine jussu et voluntate Domini, « ascendi? »
« Loquere ad servos tuos Syra lingua, » id est, Chaldaica. 116.0898A| « Intelligimus enim » eam Haebraice. Loquebatur ille Perside, quia in schola patris sui Isaiae hoc didicerat. Ideo hoc dixerunt, ne incuteret terrorem suis verbis populo astanti super murum.
« Nunquid ad Dominum tuum et ad te misit me Dominus meus, et non potius ad viros qui sedent super muros ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? » In superbiam elatus ob eorum humilitatem, unum e supradictis nuntiis taliter alloquitur. Urinam pedum dicit, quia ad pedes tendit. Sensus talis est: Tandiu erit obsessa civitas haec, quousque compulsi fame, stercora et urinam pedum suorum consumant in proprios usus: ut qui non fuerit ab hostibus interemptus, famis inopia pereat.
116.0898B| « Et clamabat voce magna » Judaice, ut terreret populum suis minis: « Audite verbum regis magni Assyriorum. » Superbe hoc protulit, et cum nimia arrogantia.
« Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos, » blasphemia Rapsacis testimonium Ezechiae est, quod captis cunctis Judaeae urbibus confisus in Domino sit. Audierat enim ille perfidus quod confortasset Ezechias populum Domini, ne timeret a facie Assyriorum dicens: Nolite metuere neque paveatis, multo enim plures sunt nobiscum quam cum illis. Cum illis est brachium carneum, nobiscum autem Dominus Deus noster, qui auxiliator erit nostri et pugnabit pro nobis. His et hujuscemodi verbis confortatus est populus.
116.0898C| « Facite nobis benedictionem, » hoc est, laudate me, benedicete me. Vel, ut in alia editione habetur, facite quod vobis utile est, ut me recipientes pax vobis remaneat. « Et comedite unusquisque bona terrae vestrae cum securitate, donec veniam, » subaudis, de Aegypto quo decretum habeo ire.
« Et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra. » Non dicit nomen regionis quam eis promittit, quia aequalem terrae repromissionis invenire non poterat, sed similitudinem pollicetur. Beatus tamen Hieronymus dicit, terram Medorum similitudinem quamdam habere terrae repromissionis in cultu et situ, et non est dubium quin illam eis promiserit.
« Ubi est Deus Emath, et Ephath, ubi est Deus urbis Sepharvaim? » Subaudis contriti sunt. Hae 116.0898D| civitates diversos Deos colentes perierunt. Ac si diceret aliis verbis: Si multi dii non potuerunt resistere mihi, unus Deus poterit? Ex hoc autem quod dicit « nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? » Ostenditur decem tribus, in quarum medio erat urbs regalis, multos Deos coluisse antequam in captivitatem ducerentur, et ideo perierunt.
« Et siluerunt et non responderunt ei verbum. » Quare non responderunt, manifestatur cum subjungitur. « Mandaverat enim eis rex, Ne respondeatis ei. » Vel etiam ideo non responderunt, quia recordati sunt illud Salomonis: Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne videaris ejus esse similis (Prov. XXVI). Et illud: Ne succendas carbones. 116.0899A| Idcirco etiam non responderunt ei, ne illum ad majorem blasphemiam provocarent contra Dominum, et nec terrorem suis verbis inferret populo haec audienti.
« Et ingressi sunt scissis vestibus ad regem. » Consuetudo erat illius populi, ut si quando audiret blasphemiam contra Dominum, scinderet vestimenta sua. Sic legimus fecisse principem sacerdotum quando Dominus dixit: « Amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI). » Sic fecerunt etiam Paulus et Barnabas Licaoniae, quando illi offerentes ei coronas adorare volebant ut Deum (Act. XIV).
CAPUT XXXVII.
« Et factum est, cum audisset rex Ezechias verba 116.0899B| ista, scidit vestimenta et obvolutus est sacco, » id est, pro purpura vilibus vestimentis, « et intravit in domum Domini. » Illi sciderunt vestimenta sua propter blasphemiam quam audierunt: iste qui peccatis suis impedientibus reputavit obsidionem et vastationem evenire.
« Haec dicit Ezechias. » Non dicit: haec dicit rex Ezechias, sed tantummodo cum humilitate protulit: haec dicit Ezechias. « Dies tribulationis, » subaudis nostri, « et correptionis Dei et blasphemiae, » hostium « dies haec. Quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi: si quomodo, » id est fortassis « audiat Dominus Deus tuus. » Et est sensus: Sicut mulier tempore parturitionis cum nequit emittere partum, angustatur carens consilio 116.0899C| quid facere possit: sic nos modo obsessi undique ignoramus quid agere debeamus. Vel etiam alio modo: Filii nostri consilia sunt nostra, et quando concipimus consilium et illud opere non valemus adimplere, graviter angustiamur: sic illi consilium pariebant, sed opere implere minime valebant. « Leva ergo orationem ad Dominum Deum tuum pro reliquiis, quae repertae sunt tantum in Hierusalem. » Jam enim decem tribus ductae erant in captivitatem, et omnes civitates Judae et Benjamin vastatae. Pars etiam inferior civitatis tradita fuerat in manus hostium per manum Sobnae impiissimi pontificis, qui jam sacerdotale officium compleverat. Ideoque dicit pro reliquiis quae repertae sunt:
« Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam. » 116.0899D| Jam dicti viri servi vocantur. Revera enim omnes duces servi vocantur, exceptis consiliariis qui amici regis vocantur. Unde cum dicitur: Quare non isti cum amico tuo?
« Et dixit ad eos Isaias. » Praevenit propheta nuntios illius, quia per spiritum quo futura praedicebat cognovit quid actum esset, quid Rapsaces dixerat, et quid ei rex mandabat. « Haec dicetis Domino vestro, » subaudis, non meo. « Haec dicit Dominus meus. » Pueri vocantur duces regum qui obsequuntur regibus suis.
« Ecce ego dabo ei spiritum » et revertetur ad terram suam, hoc est, in Chaldaeam, dabo ei spiritum non sanctum sed malignum, « et audire faciam 116.0900A| ei nuntium. » In subsequentibus videbimus, quia de Taracha rege Aethiopum dixit.
« Reversus est autem Rapsaces. » Domino permittente venit, et illo praecipiente recessit « Et invenit regem suum praeliantem adversus Lobnam, superata jam Lachis. » Lobna civitas fuit Judaeae. Nam in Lachis creditum esse, unde missus fuerat ad Hierusalem: sed jam recesserat inde secutusque est eum in Lobnam.
« Et audivit Sennacherib de Taracha rege. » Iste est nuntius de quo dictum est superius.
« Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum » patres mei, qui multas Deo permittente vastaverunt regiones, « Bozan, et Aran, et reges Assyriorum » fuerunt potentissimi, « et filios Eden, » 116.0900B| subaudis subverterunt. Eden regio est orientis. Ana et Ava gentes vel civitates nobilissimae.
« Et tulit Ezechias libros, » id est, epulas quas miserat ad eum Sennacherib.
« Et ascendit in domum Domini, et oravit dicens. » Ideo dicitur ascendisse in domum Domini, quia in superioribus erat. Primum quando ascendit in domum Domini scissa veste, obsessa civitate, non legimus eum orasse Dominum, quia propter peccata sua reputabat hoc evenire. Jam vero securior de liberatione orat, dicens:
« Domine exercituum qui es Dominus omnium » et angelorum et hominum, « inclina aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide, et vindica. » Inclinare dicitur Deus omnipotens aurem, quando exaudit 116.0900C| orantes. Et aperire oculos dicitur, quando miseretur.
« Et dederunt deos eorum igni, » id est, idola propter quae perierunt, « non enim erant dii. » Exponit quare perierint. Despexit eos Sennacherib.
« Subsannavit te, » id est irrisit, te virgo filia Sion. « Post te caput movit filia Hierusalem. » Populus Hierosolymitanus ideo virgo appellatur, et filia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus mortuorum hominum, iste conservavit solus castitatem religionis Dei, et unius Dei cultum. Virginitas enim non solum corporis, verum etiam et mentis est. Tunc despexit et irrisit ille populus Sennacherib et Assyrios, quando Eliachim et caeteri missi Ezechiae non responderunt nuntiis illius. Postea autem 116.0900D| interfectis Assyriis, et redeunte Sennacherib cum ignominia, captivavit filia Sion sive Hierusalem, subsannando et inconculcando ei.
« Cui exprobasti, et quem blasphemasti, » per servos tuos? Vox Ezechiae sub irrisione ad Sennacherib. « Super quem levasti altitudinem oculorum tuorum ad sanctum Israel, » id est, contra Deum omnipotentem, non contra me. Hoc proprie superborum est, ut supercilia erigant.
« Dixisti, » o Sennacherib, « ascendam Altitudinem montium, juga Libani, et succidam excelsa, et thronum ejus, et electas abietes illius. » Per cedros metaphorice et abietes, superbia, regna, et reges diversarum gentium qui sub ejus dominio constiterunt, 116.0901A| designantur. Per Libanum autem et summitatem vel altitudinem ejus Hierusalem et templum, ad quod ipse voluit ascendere. Per saltum Carmeli, populus Hierosolymitanus.
« Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. » Tanta fuit multitudo exercitus illius, ut omnia fluenta terrae Judaeae exsiccaverit: et ideo compulsi puteos sibi foderunt. Metaphorice autem per rivos alveorum et per aquam debemus intelligere regna et regiones quas ipse exsiccavit, habitatoribus earum interfectis.
« Nunquid non audisti, » id est nunquid, non intellexisti, o Isaia, « quae olim fecerim ei, » hoc est, quae ei praedestinaverim? Vox Dei ad prophetam de Sennacherib. « Ex diebus antiquis, » id est, a principio 116.0901B| creaturarum « ego plasmavi illud, » subaudis malum, quod Sennacherib ab universis gentibus illatum est. « Et nunc » quod in praedestinatione mea erat « adduxi » super eum, ut qualia fecit, talia recipiat. « Factum est » illud malum « in eradicationem collium impugnantium, et civitatum munitarum. » Per colles reges et principes qui ab invicem inter se dimicant, debemus intelligere illos quos veniens Sennacherib Domino permittente, non propter istius merita, sed pro eorum peccatis eradicavit. In eradicationem etiam civitatum munitarum fuit.
« Habitatores earum » terrarum vel civitatum « breviata manu contremuerunt, » id est, non praebente me more solito illis auxilium, et retracto meo adjutorio ab illis, « confusi sunt » et in suis malis 116.0901C| consumpti. Ideo non comparantur olivae et vineae fructuosisque arboribus: sed feno et gramini herbisque, quae frugibus impedimenta praestant, et ante marcescunt quam ad maturitatem perveniant. « Facit sunt » habitatores scilicet earum civitatum « sicut fenum agri et gramen pascuae, et sicut herba tectorum. » Gramen in hoc loco herba est, quae apud nos trinua vocatur. Per fenum et reliqua quae hic dicuntur, debemus intelligere populos, qui cito peccatis impedientibus perierunt, antequam tempus mortis eorum advenisset, traditi in manus Sennacherib. « Habitationem tuam. » Babylonem videlicet, cognovi, o Sennacherib, « et egressum tuum » inde « et introitum tuum » in terram repromissionis « et insaniam tuam » hoc est dementiam « contra me. » 116.0901D| Tunc insanivit, quando dixit: Quis Deus poterit vos liberare de manu mea?
« Ponam ergo circulum in naribus tuis. » Per frenum et circulum, potentiam divinitatis debemus intelligere. Ac si diceret aliis verbis: Os tuum blasphemum potentia virtutis meae infrenabo, et reducam te ab Hierusalem in terram tuam cum ignominia.
« Tibi autem, » o Ezechia. « Hoc erit signum » salutis tuae. Alloquitur propheta Ezechiam regem, quid agere debeat. « Comede hoc anno, tu et populus tuus, quae sponte nascuntur, » id est, quae prius severas quam veniret Assyrius « et in anno secundo pomis vescere. » Illo tempore cum jam tempus messionis instaret, venerunt Assyrii et conculcaverunt 116.0902A| messes, vineta, et oliveta eorum. Et ob nimiam obsessionem vastatis segetibus, quod postmodum ex granis reparatum est habuerunt primo anno in victum, similiter anno secundo: quia anno obsessionis serere non potuerunt quae repererunt ex frugibus et pomis sumpserunt. « In anno autem tertio, » fugato jam Assyrio cum securitate, « seminate et metite, et plantate vineas » iterum quas vastaverunt et eradicaverunt Assyrii.
« Et mittet, » subaudis genus hominum, « quod salvatum fuerat » a Domino « de domo Juda, et quod reliquum est mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. » Sicut arbor deorsum mittit radicem suo tempore, et pomis repletur sursum: sic omnis terra duarum tribuum ex parvo populo repleta est. 116.0902B| Ideo autem addit:
« De Sion et de Hierusalem exibunt reliquiae » quia decem tribus et omnes civitates Judae vastatae erant. « Zelus Domini, » id est, fervor amoris et misericordiae, « faciet istud » quod superius dictum est, non illorum meritum.
« Non intrabit civitatem hanc. » Obsedit quidem eam, sed non intrabit in illam. « Non faciet ibi sagittam » ut interficiat ibi aliquem.
« Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, » non propter vestrum meritum, « sed propter David servum meum. » Cum dicit propter David, ostendit aliquos ibi esse qui habebant aliquid meriti et fidei David, et per hoc datur intelligi, quia pro bonis patrum miseretur Dominus omnipotens 116.0902C| malis filiis.
« Egressus est autem angelus Domini, » subaudis a loco suo, « et percussit Assyriorum octoginta quinque millia. » Non gladio materiali interfecit eos, sed Dei potentia. Sine vulnere interfecti sunt, et redacti in cinerem. « Et surrexerunt mane, » videlicet Sennacherib cum paucis, decem scilicet viris tantummodo, ut Judaei tradunt, « et ecce omnes » illi interfecti erant « cadavera mortuorum. »
« Et egressus est Sennacherib de finibus Judae, et abiit in terram suam Niniven civitatem. Et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum. » Quaeritur, quare non periit cum populo cui praeerat, cum illorum malitia ob quam perierunt jussu illius 116.0902D| facta esset. Ad quod dicendum, quia in hoc nequior ostensus est, quod non fuit dignus mori in terra Domini, sed in sua, et coram deo suo a filiis suis interfici. Sic et Pharao inter decem plagas reservatus est, ut Dominus amplius glorificaretur. Quaeri etiam potest, quae causa exstiterit, ut a filiis suis interficeretur? Hebraeorum traditio est habuisse eum plurimas uxores, ex quibus tres filios habebat: Adramelech, et Sarasan, et Assaradon. Sed quia matrem Assaradon prae caeteris diligebat, decrevit illum in regnum succedere sibi. Videntes autem illi duo se exhaeredatos, interfecerunt patrem suum. Et quia jam gubernacula regni tenebat Assaradon frater eorum, fugerunt in terram Ararad, quae est regio Armeniae.
CAPUT XXXVIII. 116.0903A|
« In diebus illis » quibus interfectus est Assyrius, « aegrotavit Ezechias gravissima infirmitate. » Hic non manifestatur, quare aegrotaverit, vel quare infirmatus sit. Sed in libro Regum et Paralipomenon apertius ostenditur ideo eum aegrotasse, quod non cantavit Domino laudes neque retulit ei gratias de victoria sibi ab illo collata, sed in superbiam se erexit (IV Reg. XX; II Paral. XXXII). « Dispone domui tuae, » id est, ordina, qui tibi succedere debeat in regnum.
« Et convertit faciem suam ad parietem, » domus suae vel templi, ne a circumstantibus audiretur gemitus ejus, et viderentur lacrymae.
« In veritate ambulavi coram te, » hoc est, in 116.0903B| cultu religionis « in corde perfecto, » non claudicans post idola. Quod bonum fuit in oculis Domini feci, quia idola quae pater ejus fecerat destruxit. Et ostia domus Domini, quae clauserat impius genitor ejus, ipse aperuit, et serpentem aeneum qui erat in Gabaon, quem Judaei adorabant, minutatim confregit et in ventum sparsit. « Et flevit fletu magno Ezechias. » Ideo flebat, quia sine filiis erat. Et videbat in se deperire propter peccata sua promissionem illam, quae ad David a Domino facta est: « Cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum quod egredietur de lumbis tuis, et ponam illud super thronum Israel in sempiternum. Et erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem (I Paral. XXII; II Reg. VII; Hebr. I). »
« Ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim 116.0903C| annos. » In praedestinatione Dei primum dati sunt illi, sed superbia et peccatis suis impedientibus subtracti sunt ei, propter humilitatem suam vero restituti. Dicunt quidam, quod duobus modis potest homo anticipare terminum vitae suae, vel male vivendo ut propter peccata sua non mereatur pervenire ad illum: vel etiam ut bene et juste vivendo et seipsum affligendo ante tempus vitae suae, ob praemia meritorum suorum vocari mereatur a Domino ad gaudia vitae aeternae.
« Hoc tibi erit signum. » Judaei semper signa quaerunt. « Et reversus est sol decem lineis. » Ab undecima vel decima hora subito rediit in primam, et pene duplicata est dies.
« Scriptura Ezechiae, cum aegrotasset et convaluisset 116.0903D| de infirmitate sua. » In septuaginta interpretibus habetur oratio, sed potius ista est veritas rei, quia veritatem narrat: Cum omnipotens Deus pius et misericors victoriam dedisset Ezechiae de hostibus suis sine aliquo labore, et ei gratias pro munere sibi collato non retulisset, in infirmitatem devenit ut qui noluit de prosperitate decantare laudes, depromeret postmodum de sua calamitate. Et postquam convaluit, dixit quid secum cogitarit positus in angustia.
« Ego dixi, » subaudis tempore angustiae meae. « In dimidio dierum meorum: vadam ad portas inferi. » Non complebo numerum meorum dierum, ut perveniam ad senectutem bonam sicut patres mei: subaudis 116.0904A| potius moriar, et ibo ad infernum. Illuc enim noverat omnes ante adventum Domini descendere, sed aliter pios, aliter impios.
« Quaesivi residuum annorum meorum, » id est, quaesivi orando sublatos mihi ob peccatum superbiae annos a Deo. « Dixi » apud me, positus in infirmitate. « Non videbo Deum Deum in terra viventium. »
« Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. » Quidam codices habent Dominum Deum: sed falso scriptum est. Bis enim repeti debet Deum, sicut beatus Hieronymus dicit. Quidam etiam dividunt ita: Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem, terminantes ibi versum; et ad sequentia jungunt: Quievit generatio mea. Et beatus quidem Hieronymus propter ambiguitatem verbi primum ita 116.0904B| transtulit, sed postea correxit habitatorem quietis. Sensus hujus versiculi talis est: Si descendero ad inferni claustra, et ibi damnatus fuero propter mea scelera: non videbo Dominum, id est, Deum omnipotentem in terra viventium, hoc est, in requie justorum et in coelesti beatitudine. Non aspiciam hominem ultra, si damnatus fuero aeternaliter in poenis inferni: non videbo postmodum quomodo Filius Dei, qui nobis repromissus est, verus Deus et verus homo consistat. Vel etiam non videbo quemlibet sanctorum in gloria aeternitatis. Non videbo etiam habitatorem quietis. Vera quies et vera exsultatio vitae aeternae est, contemplatio et visio Trinitatis. Quis est habitator aeternae vitae, nisi ipse Deus omnipotens et electi illius? Non videbo (inquit) quemlibet sanctum 116.0904C| habitatorem quietis, qui ibi habitans a malis omnibus requiescit.
« Generatio mea ablata est a me, » hoc est, filii qui mihi succedere debuerant, non sunt « et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum; » Sicut tabernaculum plicatur, et magnitudo ejus non patet: sic magnitudo generis mei periit, quia desunt filii qui eam administrent.
« Praecisa est velut a texente vita mea. » Dat aliam comparationem. Et est sensus: Sicut foemina telam imperfectam, quam perficere debuerat, praecidit: sic mea aetas imperfecta praeciditur et subtrahitur a me, in juvenili aetate adhuc posito. « De mane usque ad vesperam finies me. » More febricitantis vel alicujus aegroti (ut ait beatus Hieronymus) 116.0904D| locutus est: qui mane afflictus dicit in corde suo: Veniente vespere, aut moriar, aut mutabitur infirmitas mea. Et veniente vespere, dicit: Mane aut moriar, aut tolerabilius mihi erit. Sic iste dicebat positus in infirmitate, cum diceret:
« Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. » Leoni comparat Ezechias Deum omnipotentem. Sicut leo (inquiens), cuncta comminuit edendo non solum carnes, verumetiam et ossa: sic ego non solum corporis verumetiam vires amissas habeo ossium prae gravi infirmitate.
« De mane usque ad vesperam finies me. » Suspensus eloquebatur. Ac si diceret: Aut mane aut 116.0905A| vespere finem mihi dabis, « Sicut pullus hirundinis sic clamabo; » velut clamat pullus hirundinis ad patrem et matrem, ut audiatur et percipiat escam, et sicut gemit columba: sic ego in clamore et gemitu perstiti ad Deum, ut redderet mihi sanitatem.
« Attenuati sunt oculi mei, » hoc est, tenues effecti sunt, dum prospicerem in coelum ad Deum meum, qui me suis attriverat flagellis.
« Domine, vim patior. » Vox obsecrantis est. Plus quam dignus sim affligor, et ultra quam vires sufferre possint. « Sponde pro me. » Quidam codices habent responde pro me, sed falso scriptum est. Melius est enim sponde, quia sic exponit beatus Hieronymus. Ac si diceret: si quid erravi. convertar ad melius; tu sponde pro me; hoc est, sis mihi fidejussor, 116.0905B| et accipe me in fide et protectione tua. « Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX). » « Quid dicam, » subaudis factori meo, cum juste sustineam ista? « Aut quid respondebit mihi » iste qui fecit me, et quod voluit tribuit mihi? Sustinenda ergo sunt mihi omnia quaecunque decreverit.
« Recogitabo tibi omnes annos meos, » hoc est, ad memoriam reducam omnes dies felicitatis meae, et considerabo omnes fuisse amaros, quia praesens tribulatio nil boni sentit ex his omnibus. Revera, ut beatus Hieronymus dicit: humana felicitas nullius est securitatis.
« Domine, sic vivitur. » Quidam codices habent si 116.0905C| sic vivitur, sed non est ita. Philosophatus est enim rex de statu hujus vitae, ut beatus Hieronymus dicit. « Domine, sic vivitur, » id est, tam fragilis et caduca est humana felicitas, « corripies me » in tuo flagello, « et vivificabis me, » reddendo mihi vitam et sanitatem.
« Ecce in pace, » subaudis Hierusalem et populi mei, qui modo non impugnantur ab hostibus, tribulatio mea mihi importabilis est. Ideo dicit in pace, quia, jam percusso Assyrio, pax magna erat in populo.
« Tu autem eruisti animam meam » ne iret modo ad inferos propter superbiam et peccata mea plurima; « projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, » hoc est, abstulisti malum a tua praesentia, 116.0905D| et posuisti retrorsum, ne modo condemnares me.
« Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te. » Per infernum in hoc loco reprobos intelligamus; per mortem vero diabolum. Hi namque qui ad inferni claustra descendunt, damnandi sunt sine fine. Non agunt poenitentiam ibi, nec ferunt laudes omnipotenti Deo: quia non est speciosa laus in ore peccatoris. « Non exspectabunt qui descendunt in lacum, » hoc est in infernum, « veritatem tuam; » veritas Filius Dei est qui dixit: « Ego sum veritas (Joan. XIV). » Sancti qui ante adventum Domini descendebant in infernum, ad secretiora loca raesptolabantur adventum illius, ut mererentur liberari a cruciatibus gehennae. Impii autem qui 116.0906A| aeternis cruciatibus sunt traditi, non habent spem revocandi ad superos, positi in desperationem.
« Vivens vivens ipse confitebitur tibi, » id est, ipse laudabit te. Et est sensus: qui ita vivit in tua protectione in requie perpetua, ut ego quietus ab hostibus, laudabit te, « sicut et ego hodie » in praesenti laudo et glorifico te. « Pater bonus filiis suis notam faciet veritatem tuam, » hoc est, verum religionis cultum docebit. Per patrem boni reges intelguntur, ut David, Ezechias, qui docuerunt filios suos servare legem Domini; vel etiam sancti et religiosi viri, qui subditis suis notam faciunt justitiam Domini.
« Domine, salvum, me fac » a Sennacherib, et a morte aeterna, « et psalmos nostros cantabimus tibi. » 116.0906B| Domine, si me et populum meum salvaveris, cantabimus tibi laudes. Quod usque hodie Judaei faciunt, licet non prosit illis. Attamen versa vice fideles in sancta Ecclesia usque hodie faciunt.
« Et jussit Isaias » ministris regis « ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. » Cataplasmare est calefacere vel fomentare. Dicit beatus Hieronymus, quod morbo regio laboraverit, cui contraria esse dicuntur omnia, sive in cibo, sive in tactu dulcia. Sed ut Dei potentia notior fieret, contrariis curatus est docente Isaia. Hic autem notandum est, quod non totum corpus inde fomentaverunt, sed tantummodo vulnus quod ei tantum erat a Domino, excepto morbo regio quem aeruginem dicimus.
116.0906C| « Et dixit Ezechias: Quod erit signum, quia ascendam ad domum Domini. » Ordo praeposterus est. Ante enim ista prolata sunt, quam illa quae praecesserunt de sanitate et de oratione superius exposita.
CAPUT XXXIX.
« In tempore illo, » postquam interfectus est Assyrius, et sanitatem adeptus est Ezechias, « misit Merodach Baladan, filius Baladach rex Babylonis, libros, » hoc est epistolas, « et munera ad Ezechiam. » Superius dictum est, quod Assaradon, filius Sennacherib, qui imperabat Assyriis et Babyloniis, successit patri in regnum. Et hic dicitur quia Merodach Baladan misit in Hierusalem nuntios ad Ezechiam, vivente adhuc Assaradon, qui rex erat Babyloniorum. 116.0906D| Sed sciendum est in isto loco, divisum tunc fuisse regnum Assyriorum ac Babyloniorum, et regnabat unusquisque in suo. Ferunt historiae quod iste Merodach Baladan fuerit pater Nabuchodonosor potentissimi regis, qui postea omnia illa regna sibi subjugavit et univit, ut fuerant prius. Et quare venerunt illi nuntii ad Ezechiam? Propter portentum quod viderant in sole. Erant enim astrologi. Et cum non possent cognoscere per suam artem, quare hoc evenerit ut a decima hora retrograderetur ad primam, venerunt in Hierusalem, ut a prophetis vel a sapientibus scirent quae causa exstiterit.
« Et ostendit eis cellam aromatum. » Epiphanius Cyprius dicit: cellam aromatum magnam et praeclaram 116.0907A| esse domum, in qua sepeliebantur corpora regum, et erant in sepulcris eorum et super et circa multa aromata. « Ostendit etiam eis argenti et auri » subaudis thesauros « et odoramentorum » quae erant apud illos tunc temporis multa, « et apothecas » id est cellaria substantiae suae. « Non fuit verbum, quod non ostendit eis. » Mos est sacrae Scripturae verbum ponere saepe pro re, ut isto in loco. In domo sua dicit, in thesauris suis; in potestate autem sua, in thesauris domus Domini, in quo offendit.
« Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? » Duo interrogat Propheta, sed responsum est ei quod pertinet ad superbiam humanam, non quod ad laudem Dei pro portento propter quod venerant. « De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone, » quae potentissima est urbs. Terrarum prolixitas superbiam 116.0907B| et fastum auxit. Dicit beatus Hieronymus, quia cum supercilio legendum est istud, quod rex superbe protulit, dicens: De terra loginqua venerunt ad me. Debuerat dicere: Ad laudandum Deum venerunt pro magnitudine signi.
« Omnia quae in domo mea sunt, viderunt, » subaudis pretiosa. « Non fuit res » quantumlibet chara et honesta « quam non ostenderim eis in thesauris meis. » Siluit de thesauris domus Domini quos manifestavit alienigenis, in quo offendit, timens ne forte a Propheta reprehenderetur.
« Ecce dies veniunt, » dicit Dominus, « et auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, » quae non tuo labore congregata sunt, sed patrum tuorum. Praedicitur retributio sceleris, ut qui secreta 116.0907C| Domini alienis nudaverat, ab eadem gente et domus ejus in exterminium esset itura, cum omnibus bonis patrum priscorum quae tenebat et suis: verum etiam et domus Domini propter peccatum illius populi destruenda. « Non relinquetur quidquam ex eis, dicit Dominus. » Ecce fixa sententia.
« Et de filiis tuis qui exibunt de te, » hoc est, qui de germine tuo erunt, « tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. » Ferunt Hebraei hanc prophetiam impletam in tribus pueris, et Daniele qui in eo commemoratur libro, quando captus est Joachim filius Josiae, et ductus est populus in Babylonem cum quibus Daniel et socii ejus ierunt, qui postea facti sunt eunuchi in palatio regis. Non est enim putandum 116.0907D| quod truncati fuissent corpore, sed positi in ministerio casti exstiterunt. De talibus Dominus dicit in Evangelio: « Multi se castraverunt propter regnum Dei (Matth. XVI). »
« Fiat tantum pax, » ut dum vixero non impugner a Sennacherib, « et veritas, » id est verus Dei cultus, « in diebus meis. » Non recte. Debuerat enim confiteri peccatum suum ut David, et iram Domini amovere a posteris suis, aut compati, ut Moses populo, quando delere se petiit de libro vitae ob scelus populi ad mortem destinati, inquiens: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII). » Ideoque non respondit ei Propheta, sed versus ad populum dixit:
CAPUT XL. 116.0908A|
« Consolamini, consolamini popule meus, dicit Dominus vester. » Et est sensus: O popule Dei qui estis credentes ex Judaeis, consolamini in Christo: quia rex vester non compatitur nec sibi, nec vobis. Potest et ad gentes referri, de quibus dicit Dominus per Zachariam: « Ecce ego congregabo populum Orientis, et erunt mihi in populum, et ego illis in Deum (Zach. VIII). »
« Loquimini ad cor Hierusalem, et advocate eam. » Alloquitur propheta Eliachim, caeterosque fideles qui illo tempore erant. Vel etiam apostolos doctoresque gentium, et dicit: O Eliachim, caeterique fideles, vel apostoli, loquimini ad cor Hierusalem. Ad cor loquitur, qui moestum vel tristem blande alloquitur et 116.0908B| consolatur. Sicut legimus de Sichem filio Emor quando corrupit Dinam: « Locutus est autem Sichem ad cor ejus, et consolatus est eam (Gen. XXXIV). » Notandum autem quod dicit: Advocate eam, Hierusalem scilicet vel gentilitatem subaudiendum est a tribulatione vel tristitia ad gaudium, a malo ad bonum, ab idololatria ad luctum poenitentiae. « Quoniam completa est malitia ejus. » Malitia non semper pro peccato ponitur, sed pro afflictione. Ut illud quod Dominus dixit per Prophetam: « Si est malum in civitate, » id est afflictio, « quod Dominus non fecit (Amos. III). » Completa est ergo malitia ejus, id est afflictio persecutionis quae evenit in morte martyrum, et modo Deo dante abest. « Dimissa est iniquitas 116.0908C| illius, » hoc est: si aliquando peccavit, dimissum est ei, et pertinet hoc proprie ad gentiles vel Judaeos, qui, ad fidem Domini venientes, per baptismi regenerationem mundati sunt. Vel in martyrio ubi sic dimissa sunt illis peccata, velut in baptismo. « Suscepit de manu Domini duplicia, » subaudis tormenta. Si ad Hierusalem hoc referamus, duplicia recepit a Chaldaeis et Romanis, et periit corpore et anima. Si ad Ecclesiam dupliciter a persecutoribus recepit, quia corpore cruciata est et in animo angustiam sustinebat tempore persecutionis, ideoque dimissa est iniquitas ejus.
« Vox clamantis, » subaudis Christi per Joannem, « in deserto » Judaeae. Joannes vox appellatur, quia verbum praecessit. Vel etiam vox Christi ad apostolos 116.0908D| clamantis in deserto Judaeorum vel gentium. Sicut enim Joannes desertae ac destitutae Judaeae clamabat, poenitentiam agite: sic apostoli in deserto gentilium praedicabant verbum salutis, audientes a Domino: « Euntes, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI). » « Parate viam Domini, » id est, talem operationem facite ut Deo placeat, recte credendo et bene operando, ut ipse possit venire ad vos. « Rectas facite in solitudine, » id est, in deserto gentilium « semitas Dei nostri. » Possunt non incongrue per semitas cogitationes intelligi, sicut et per viam actiones, et sit sensus: ut illi qui Christum ad se venire optant, non solum sint mundi corpore, verum etiam corde. Praecipitur autem hoc illis qui in de 116.0909A| serto Judaeae credebant in Christum, vel qui in solitudine gentilium degebant.
« Omnis vallis exaltabitur, » id est simplices Judaei credentes, vel gentiles, in fide recta et operatione sancta magnificati sunt, « et omnis mons et collis humiliabitur, » hoc est scribae et pharisaei, et reges perversi ut Nero, et qui ante et post fuerunt, velut colles humiliati sunt, in profundum laci ruentes. Et hoc est quod Dominus dixit: « Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, XVIII). » « Et erunt prava in directa. » Prava, id est, tortuosa corda publicanorum et pharisaeorum, qui venerunt per praedicationem Domini et apostolorum ejus ad fidem: facta sunt recta ad bona opera peragenda. « Et aspera, » id est intractabilia et dura corda scribarum et pharisaeorum, 116.0909B| et gentilium, « in vias planas, » hoc est in mollitudinem et lenitatem conversa sunt, dum venirent ad fidem, ut Matthaeus narrat.
« Et revelabitur gloria Domini, » id est manifestabitur. Gloria Dei Patris Filius est: Dominus, videlicet Jesus Christus. De quo dicit in psalmo Deus Pater: « Exsurge gloria mea (Psal. XLIII). » Praedicantibus enim apostolis, manifestatus est Filius Dei in gentibus. « Et videbit omnis caro, » id est omnis homo, « salutare Dei. » Hoc ad diem judicii pertinet. Loquens namque Propheta de primo adventu Christi, tetendit oculum mentis ad secundum. Nam in primo adventu non viderunt eum omnes, in secundo vero conspecturi sunt illum omnes, et qui viderunt et qui non viderunt. « Os Domini locutum est, » id est prophetae, 116.0909C| per quos praedixit ea quae futura sunt. Quod autem dixit et videbit, potest et ita intelligi: Videbit omnis caro, id est, tunc intelligent omnes quae Dominus per prophetas suos praedixit vera esse.
« Vox dicentis » subaudis Christi ad Isaiam: « Clama » subaudis plebi Israelitae: vel ad omne genus hominum. « Et dixi: Quid clamabo? » Non sine causa dixit, quid clamabo? Quoniam vidit Dominum sedentem super solium excelsum, et audivit a Domino quem mittam, respondit: Ecce ego, mitte me. Et quia tunc dura nuntiavit populo suo, timebat et nunc similia nuntiare. Ideoque non sponte obtulit sicut superius, sed requisivit rem operis. Dictumque est ei a Domino. « Omnis caro, » id est omnis homo « fenum, et omnis gloria ejus » quam in praesenti possidet 116.0909D| « quasi flos agri, » tam sanitas quam juventus, quamque etiam divitiae temporales. Et est sensus: sicut fenum nascendo habet viriditatem, pullulando decorem, abscissum autem siccatur, et in pulverem redigitur: sic homo per successiones aetatum amittit viriditatem vigoris et decorem, et desinit esse.
« Exsiccatum est fenum et cecidit flos, quia Spiritus Dei sufflavit in eo. » Fenum subito producitur ex terra et subito decidit, quia ventus urens et aestus ardens siccavit illud. Similiter homo subito nascitur, et subito cadit in mortem, quia spiritus Dei, hoc est sententia omnipotentis Dei, abstulit ei vitam praesentem. « Vere fenum est populus. » Modo exponit quod supra ait. Dicit beatus Hieronymus, quia quando 116.0910A| juveni prosperi videntur successus, et servit vitiis et maxime libidini, quasi in flore est. Cum vero subito praeoccupat eum sententia Dei, redigitur ad nihilum.
« Verbum autem Domini manet in aeternum, » hoc est Christus Filius Dei, cum corpore suo quod est Ecclesia, quae ei adhaeret per fidem et operationem: regnabit in aeternum. De hoc Verbo dicit Joannes: « In principio erat Verbum (Joan. I). »
« Super montem excelsum ascende, quae evangelizas Sion. » Quidam codices habent qui evangelizas genere masculino, sed falso scriptum est. Beatus enim Hieronymus feminino genere exponit, dicens in Hebraica veritate, et in Septuaginta interpretibus ita haberi. Constructio autem hujus versiculi 116.0910B| haec est: O Sion, quae evangelizas bona et doces, ascende super montem excelsum, hoc est super Christum qui est mons montium, et sublimitas virtutum, id est, praedica quae Christus docuit. Similia loquitur ad Hierusalem: O « Hierusalem quae evangelizas, » id est quae annuntias bona, « exalta in fortitudine vocem tuam: » ut a multis audiri possis, exalta praedicationem tuam. « Noli timere » persecutorum saevitiam, et diaboli astutiam. Per Sion et Hierusalem, chorum apostolorum et doctorum vult intelligi: et alloquitur eos sermo divinus, ut ea praedicent et annuntient, quae a Domino audierint et a Spiritu sancto perceperunt. Dicit namque explanator hujus sermonis: Quia omnis praedicator ad culmina virtutum debet conscendere, ut suo exemplo 116.0910C| auditorum corda ad superna appetenda eleventur « Dic civitatibus Judae, » o chorus doctorum, id est synagogis, vel populo Judaeorum, vel universali Ecclesiae: « Ecce Deus vester. » O Judaei qui vobis repromissus est in lege et prophetis, et quem vos exspectabatis, jam venit. Jam nos redemit de laqueo mortis: tantum credite in eum. Et vos, o gentiles, credite in eum qui jam venit, hoc est in Jesum, quem vobis repromisit Jacob patriarcha, dicens: « Et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). »
« Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, » id est fortitudo ejus. Vox apostolorum de secundo Domini adventu: Ecce (inquiunt) Dominus Deus quem contempsistis, o Judaei et gentes, venientem in humilitate et in forma servi, 116.0910D| veniet in potentia judicii. Sicut ipse dicit: « Cum venerit Filius hominis in potestate magna et majestate (Luc. XXI). » « Ecce merces ejus cum eo, » hoc est retributio bonorum, et damnatio reproborum. « Et opus illius coram eo, » id est judicii potestas, sicut ipse dixit: « Venturus est enim Filius hominis in gloria Patris sui, et reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI). » Et iterum: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). »
« Sicut pastor gregem suum pascet. » Vox Prophetae de primo Domini adventu. Acsi diceret aliis verbis: Ille qui postea in majestate venturus est judicare universum orbem in aequitate, prius veniet in 116.0911A| forma pastoris, sicut ipse dicit: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Ipse est enim pastor bonus qui nunc faciat electos suos per mentis contemplationem: tunc vero satiabit perfecta visione, primum docendo, post introducendo ad gaudia aeterna. « In brachio suo, » hoc est, in fortitudine sua, « congregabit agnos, » id est colliget simplices, mansuetos, et innocentes, et noviter ad fidem suam venientes: non superbos et tumidos. « In sinu suo, » hoc est in protectione sua « levabit » subaudis electos suos ad coelestia, qui innocentiam agni imitantur: « Fetas ipse portabit. » Per fetas oves, possumus intelligere apostolos et apostolicos viros, qui spirituales filios quotidie in Ecclesia pariunt sua praedicatione, exemplis et miraculis, et adhuc parturiunt salutem plurimorum, et dicunt cum Apostolo: « Filioli mei quos 116.0911B| iterum parturio (Gal. IV). » Et iterum: « Per Evangelium, inquit, ego vos genui (I Cor. IV). »
« Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? » Pugillum contractis digitis pugnum dicimus. Palmus autem est extenta manus, per transversum a summitate pollicis, usque ad summitatem minimi digiti. Praedicta est igitur supra vocatio gentium, et retributio earum. Nunc vero, ne aliquis diffideret de vocatione illarum, his verbis magnitudo vocantis exprimitur. Quod autem pugillus Domino omnipotenti et palmus ascribitur, non est intelligendum quod ille qui spiritus est humana habeat officia membrorum: sed quaedam est similitudo, ad exprimendam potentiae 116.0911C| ejus magnitudinem. Quis enim metiri potest omnes aquas, aut in pondere coelum terramque redigere? Nullus nisi is qui ex nihilo omnia fecit. « Quis appendit tribus digitis molem terrae, » id est quis suspendit terram super nihilum, nisi potestas Trinitatis, Pater et Filius et Spiritus sanctus? « Et quis libravit, » id est suspendit « in pondere montes, et colles in statera, » id est in pondus redegit?
« Quis adjuvit spiritum Domini, » in creatione scilicet omnis creaturae, quae trina majestate est facta? Nullus. Ille enim qui dat fortitudinem fellis, nullius indiget auxilio. « Aut quis consiliarius ejus fuit (Sap. IX; Rom. XI), » id est Spiritui sancto, « et ostendit illi, » subaudis quid ageret? 116.0911D| Nullus nisi Pater et Filius, quorum una est potestas, inseparabilis Deitas: et qui tres in personis, unum sunt in Deitate. Consiliarius est Spiritui sancto, qui illi dat salubre consilium, in quo habitat idem Spiritus sanctus.
« Cum quo iniit consilium » ille Spiritus sanctus qualiter operari debuisset, « et instruxit et docuit eum semitam justitiae, » id est rectitudinem operationis, « et erudivit eum scientia, et viam prudentiae ostendit illi? » Nullus. Prudentia est in appetendis bonis, et vitandis malis.
« Ecce gentes » idola colentes, vel omne humanum genus ad comparationem Dei, « quasi stilla situlae » et quasi momentum staterae reputatae sunt. 116.0912A| Sicuti modica stilla a situla decidens a portante pro nihilo ducitur, « et sicut momentum staterae » quod levi pondere in aliam partem declinatur: sic omnes gentes aeternitati Dei comparatae pro nihilo « reputantur. » Momentum a motu dicitur. Est autem momentum minima inclinatio librae, et celerrima in aliquam partem, quae fit ex parvo pondere. « Ecce insulae » omnium terrarum quae in fluminibus sunt, vel omnes gentes, ut per insulas gentes intelligamus, « quasi pulvis exiguus » comparatione Dei, qui in radio solis videtur, et potius sentitur in oculis quam videatur.
« Et Libanus non sufficiet ad succedendum, et animalia ejus ad holocaustum. » Ut revocet gentes ab idololatria, ideo talia loquitur. Libanus mons 116.0912B| est mirae magnitudinis, uberrimis pascuis abundans cujus ligna omnia et pecora ibi pascentia, non satis esse queunt Domini sacrificiis. Et est similitudo quaedam. Acsi diceret aliis verbis: Etiam si omnia animalia immolaveritis, et ligna succenderitis ad comburenda holocausta, non sufficient ad placandam tantae majestatis potentiam.
« Omnes gentes, » subaudis quae sub coelo sunt, « quasi non sint, sic sunt coram eo, » hoc est, in comparatione illius qui omnia implet.
« Cui ergo similem fecistis Deum » vivum, o gentiles, ex omnibus simulacris manufactis, « aut quam imaginem ponetis ei » ex omnibus diis vestris, qui spiritus est?
« Nunquid sculptile conflavit faber? aut aurifex 116.0912C| figuravit illud » simulacrum auro, ut possit simile esse Deo qui ubique est? Acsi diceret: Nunquid sculpendo fecit eum aliquis, et non ipse qui omnia fecit a nemine est factus? Haec vox Dei omnipotentis stultitiam gentium redarguit, ut recedant a cultura simulacrorum.
« Forte lignum, » id est durabile « elegit artifex sapiens » ut faciat inde deum suum. Ex lignis imputribilibus, et ex auro, et argento, aliisque metallis faciebant antiqui simulacra, ut longa per tempora durare possent. His verbis ostenditur, quod nullum robur sit in idolis ad Dei comparationem.
« Nunquid non scitis, » o gentes, per naturalem legem, et cognitionem, creaturarum me aeternum, et idolum nihil esse? « Nunquid non audistis » legem 116.0912D| quae per Mosen data est? « Nunquid non annuntiatum est » ab initio vobis in libro Genesis capite decimo septimo, quod ego sum Deus solus vivus? « Nunquid non intellexistis fundamenta terrae, » subaudis quia super tenue elementum fundata sunt?
« Qui sedet, » id est qui habitat « super gyrum » hoc est super circuitum « et habitatores ejus, » id est terrae, sunt ad ejus comparationem sive angelorum « quasi locustae. » Consideremus ab oriente usque ad occidentem, et a meridie usque ad septentrionem, omnia genera hominum inter haec climata habitantia: et videbimus quia, ad comparationem Dei, qui omnia implet et ubique est, parva sunt et modica. « Qui extendit velut nihilum coelos, » 116.0913A| subaudis subtilissimos, et tenuissimos, sicut fumum, « et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. » Sic sunt coeli a Deo parati, ut desuper habitet multitudo angelorum et hominum electorum: subtus vero multitudo hominum, quasi sub tabernaculo.
« Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit. » Scrutatores secretorum vocat philosophos, qui scrutati sunt statum vitae praesentis, naturas animalium et arborum, terrae marisque. Judices vero terrae, reges et principes hujus saeculi intelliguntur: quos omnes ad nihilum redigit. Ubi est illa multitudo Hebraeorum, quae fuit in eremo? Ubi sunt tot reges, qui fuerunt cum exercitibus suis a primordio mundi usque nunc? Sic sunt quasi non fuerint.
116.0913B| « Et quidem neque plantato, neque sato, neque radicato, » hoc est firmato « et in terra trunco eorum, » id est in praesenti vita statuarum « repente flavit in eos, et aruerunt, » hoc est, Christi sententia venit super eos, et mortui sunt « et turbo quasi stipulam auferet eos, » reges videlicet, et principes, ac potentes a statu vitae praesentis, qui non habuerunt semper esse et posse: caro enim fuerunt. Quidam codices habent: Neque plantatus, neque radicatus truncus eorum: sed melius est ut dicamus per ablativum: neque sato, neque radicato. Sicut tempestas aufert stipulam, sic Deus omnipotens sua potentia tollit ab hac vita reprobos.
« Et cui assimilastis me, et adaequastis me, dicit Sanctus, » id est Deus? Allocutio increpativa, tam 116.0913C| ad Judaeos quam ad gentiles idola colentes. Cui assimilastis me (inquit), o Judaei, vel gentiles ex omnibus diis vestris?
« Levate in excelso, » hoc est in coelum, « oculos vestros et videte, » id est intelligite « quis creavit haec » quae ibi consistunt. Ut si aliter non vultis, per creaturam intelligatis Creatorem. « Qui educit in numero militiam eorum, » id est coelorum, id est qui habet per numerum angelos et stellas; « et omnes » sanctos, vel stellas « ex nomine vocat, » subaudis ille creavit haec. Militiam coeli duobus modis intelligimus, vel angelos, vel sidera. Psalmista enim de hoc dicit: « Qui numerat multitudinem stellarum (Psal. CXLVI). » Et Daniel: « Millia millium ministrabant ei (Dan. VII). » « Prae multitudine fortitudinis 116.0913D| et roboris ejus, » id est Dei omnipotentis, « neque unum » ex his quae diximus « reliquum fuit, » id est alienum a numero ejus. Hic ostenditur quod Deus omnipotens omnia visibilia et invisibilia cognoscit, et cuncta in numero, et pondere, et mensura fecit.
« Quare dicis Jacob, » id est duae tribus « et loqueris Israel, » hoc est decem tribus, « abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? » Quando Propheta haec loquebatur, decem tribus jam ductae erant in captivitatem, et duae a huc morabantur in terra repromissionis. Et quod illae decem dicebant ductae in Assyrios, et duae dicturae erant, quando in Babylonem ducendae erant: 116.0914A| hoc praedicebat Propheta. Dicebant enim: Abscondita est via mea a Domino, hoc est, non videt justitiam meam, et bona opera. Et a Deo meo judicium meum transivit, id est, non juste me judicavit: quia permisit me duci in captivitatem, cum ego bona fecerim. Et est sensus: Ad Deum terrena non pertinent, et sedens in coelo non considerat quid unusquisque nostrum faciat: ideoque nos injuste ab hostibus opprimimur. Et sicut pisces in aquis huc illucque natant, et sicut bestiae et animalia hac illacque discurrunt, non habentes pastorem neque rectorem, sic nos positi in terram non habemus qui nos regat et defendat, quia non est Domino cura de nobis: insuper nec nos videt.
« Nunquid non scitis » id est, non creditis, « aut 116.0914B| non audistis » in Scripturis « Deus sempiternus » unus « Dominus qui creavit terminos terrae » ex nihilo « non deficiet, » ut homo, quia spiritus est, « neque laborabit, » quia omnium creaturarum Dominus est, et omnia continet, omniaque sua majestate dispensat! « nec est » cuilibet mortalium « investigatio sapientiae ejus, » quia omnia novit. Et quomodo tu dicis, quod judicium non intelligit, et viae tuae absconditae sunt ab eo. « Qui dat lasso » homini « virtutem, » subaudis fidei, vel vires corporis. « Et his qui non sunt » in malitia, ut quondam « fortitudinem » bonae operationis. Nam Deus omnipotens tantae fortitudinis est, ut non solum ipse non indigeat alterius auxilio: sed etiam in se sperantibus fortitudinem omnibus tribuit. « Deficient pueri et laborabunt, et 116.0914C| juvenes in infirmitate cadent: » laetatur homo in pueritia, et juventute, et sanitate, sed laborat in infirmitate et senectute, et cito decidet. Deus autem qui aeternus semper est et semper esse habet, nihil horum patitur, quia unus idemque semper est et immutabilis. Allegorice autem: illi qui non sunt in fide solidati et pueriliter vivunt, deficient et laborabunt, id est, in praesenti labor erit eis praesens cura, et corruent post ex toto damnati.
« Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. » Notandum quod non dicit perdent fortitudinem, sed mutabunt: hoc est fortitudinem peccati mutabunt in fortitudinem bonae operationis. Qui enim non in suis viribus habent fiduciam, sed spem, subaudis in Deo, et ejus misericordiam praestolantur, 116.0914D| illi sine dubio mutant fortitudinem. Quia sicut fuerunt fortes ad perpetranda mala, ita tunc fortes ad peragenda bona, et toleranda adversa pro nomine Christi. Sic legimus multos sanctos egisse. Ponamus, verbi gratia, unum ex multis Paulum quondam fortissimum persecutorem, postmodum vero fortissimum praedicatorem. Qui quanto amplius fuit fortis primum ad persequendos electos, tanto postea exstitit ferventior ad praedicandum gentibus, et vocandum eas ad fidem. Aliter: qui sperant in Domino, hoc est in spe aeternae beatitudinis, mutabunt fortitudinem post mortem carnis, facti incorruptibiles.
« Assument pennas sicut aquilae, » hoc est innovationem futurae vitae, vel possibilitatem, ut possint 116.0915A| obviam ire Domino in aera. Dicunt doctores: Quia natura est aquilae ut senio confecta cum non possit praedam capere, incurvato rostro et contractis ungulis, accensa ira tandiu scilicet dura et alta atterit rostrum, ut solummodo vestigium maneat. Atque ita pili sui, et omne innovatur corpus, et plumae illius: sic sancti qui se hic attriverunt mortificando seipsos, innovabuntur per incorruptionem, contemplantes solem justitiae Christum: sicut solem aquila irreverberatis oculis. Et cum ad terminum vitae venerint, tunc incipiunt vivere, cum videntur finire vitam. « Current » migrando ad Christum, « et non laborabunt » quia visio sanctae Trinitatis erit eis omnia. « Ambulabunt » de virtute in virtutem « et non deficient » in aeternum victuri cum Domino.
CAPUT XLI. 116.0915B|
« Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem. » Vox Dei. Tale quid in Exodo legimus: Audi Israel, et tace. Insulae dicuntur eo quod in salo, hoc est in mari, sint positae. Et insulas debemus intelligere gentes, quae a salsis amarisque fluctibus hujus saeculi tunduntur. Taceant, inquit, insulae ad hoc ut audiant me primum, hoc est gentes per apostolos. « Et mutent fortitudinem. » Quomodo debent mutare gentes fortitudinem? Eo modo quo superius diximus, ut qui fortes fuerunt in malo, sint fortiores ad bona opera peragenda. Beatus Gregorius dicit aliam esse fortitudinem electorum, aliam reproborum. Fortitudo electorum est vincere concupiscentiam carnis, libidinem 116.0915C| videlicet, appetitum terrenarum rerum, aliaque vitia. Et si necessitas se opposuerit, pro Christi nomine tormenta mortis libenter sufferre. Fortitudo autem reproborum est, homicidia adimplere, per rapinam aliorum bona auferre et insuper pro lucris temporalibus mortis periculo se opponere. « Accedant, » subaudis gentes ad me credendo, « et tunc loquantur » id est quod crediderunt aliis praedicent. « Similiter ad judicium properemus » ut discernant inter me factorem suum, et idola ab illis manufacta: et disputent, utrum omnium Deus juste omnia agat.
« Quis suscitavit ab Oriente justum, » hoc est Christum? Vox Dei Patris, sua interrogatione gentes docentis quod ignorant. Ab Oriente Deus Pater suscitavit Dominum nostrum Jesum Christum, quia in Orientis 116.0915D| partibus Judaea consistit, in qua illum primum incarnari constituit. « Vocavit eum ut sequeretur » id est, ut ejus voluntati pareret. Secutus est Filius Patrem, quia in omnibus voluntati ejus paruit. Et quidquid egit, omnia ad gloriam illius retulit, et peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Suscitavit etiam eum ab Oriente (Isa. XV): quando in ipso terrae Judaeae loco fecit eum resurgere a mortuis, et perduxit nomen illius per apostolos in omnes gentes, et fines orbis terrae. Vocavit etiam tertia die de sepulcro, secundum illud quod psalmo quadragesimo quarto Psalmista ipse dicit ad Filium: « Exsurge gloria mea (Psal. XVIII), » et caetera. Secutus est enim Filius, quia voci ejus obediens tertia die a 116.0916A| mortuis resurrexit, secundum quod Patri respondit: Exsurgam diluculo. « Dabit. » Deus subaudis Pater « in conspectu ejus, » id est Filii, « gentes » et populos, videlicet, qui in eum credituri sunt « et reges obtinebit » per praedicationem apostolorum suorum. Multi enim reges et principes praedicantibus apostolis ad fidem Domini venerunt. « Dabit » Deus Pater omnipotens « gladio ejus, » hoc est doctrinae evangelicae Filii sui, contrarias potestates « quasi pulverem, sicut stipulam raptam a vento dabit arcui ejus, » hoc est potestati illius omnes adversarios ejus. Evangelica doctrina gladius est, et verbum praedicationis, quae secat dividit suos observatores a collegio reproborum. De hoc gladio dicit Apostolus: « Et gladius, quod est verbum Dei (Ephes. VI). »
116.0916B| « Persequetur eos, » reges videlicet et principes gentium, qui in eum credere noluerunt; « transibit in pace » de mundo ad Patrem, vocans cunctos ad pacem, ut reconcilientur Deo: « semita in pedibus ejus non apparebit, » id est, laborem viae non sentiet, nec aliquam imbecillitatis humanae lassitudinem.
« Quis operatus est haec et fecit? » Hoc est ea quae superius diximus. Quis videlicet reges et principes tradidit arcui, et gladio Filii Dei? « Et quis vocavit » ab Oriente justum « vocans generationes, » subaudis ad fidem « ab exordio mundi? » Utique ille, qui cunctis tacentibus sibimetipsi respondit, dicens (Infra. XLIV, et XXVIII) :
« Ego Dominus primus, » id est ante quem nullus, 116.0916C| « et novissimus » post quem nullus, « Ego sum » qui haec omnia futura praedixi et opere adimplevi. Iste est qui in Apocalypsi Joannis loquitur: « Ego sum Alpha et Omega, hoc est principium et finis (Apoc. I et XXII). »
« Viderunt » Deum per fidem « insulae, » id est gentes Ecclesiae, quae mundi hujus sustinent tempestates, « et timuerunt » eum quia initium sapientiae timor Domini. Et sine timore difficile aut nullatenus virtutes custodiuntur. « Extrema terrae obstupuerunt, » subaudis audientes praedicationem apostolorum. In omnem enim terram exivit sonus eorum; « appropinquaverunt, » subaudis ad Deum per fidem « et accesserunt » gentes non loco sed merito, quia longe erant ab illo.
116.0916D| « Unusquisque » subaudis credentium « proximo suo » hoc est fratri suo credenti « auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare » in fide Christi. Gentilis quispiam conversus ad fidem Christi, confortatus est jam in illo. Ferramentum adhuc non pleniter solidatum, in Deo confortabitur.
« Confortavit faber aerarius percutiens formam simulacris malleo, qui cudebat tunc temporis » quando idola colebant « dicens: Glutino » hoc est, solidamento « bonum est, » istud glutinum, « et confortavit eum » subaudis Deum suum in « clavis ut non moveatur » subaudis si venerit ventus. Et sensus hujus versiculi talis est: Ille qui perfectus fuerat in fide, auxiliabitur fratri suo dicens: Vides ista idola, frater, certe 116.0917A| non sunt dii: sed opera manuum hominum surda et muta, confortare in fide Dei vivi et veri.
« Et tu Israel, serve meus Jacob, quem elegi semen Abraham amici mei, in quo, » id est, in Abraham « apprehendi te. » Judaei hoc de se intelligunt, eo quod ex semine Abrahae recesserint: sed melius est ut ad spiritualem Israel illud referamus, hoc est ad apostolos qui ex semine Abrahae propagati sunt. Blandientisque affectu alloquitur ipsum chorum apostolorum dicens: Et tu Israel serve meus. Prophetia non servat ordinem historiae. Post vocationem enim gentium quaedam viderunt insulae, et timuerunt. Vocantur et apostoli, et confortantur ab illo (Matth. X). De istis loquitur et Evangelium, quia elegit duodecim discipulos quos apostolos nominavit (Luc. VI). Et 116.0917B| notandum, quia primum vocantur servi, deinde in amicitiam introducuntur. Antea enim accepimus spiritum servitutis in timorem, et postea electi in amicitiam Dei jungimur. Semen Abrahae vocantur, quia non solum secundum carnem de illius origine descenderunt: sed quia fidem Abrahae habuerunt, et obedientes Deo exstiterunt. In illo, hoc est in Abraham, apprehendit eos ab extremis terrae, et a longinquis ejus finibus vocavit eos: quia de universis nationibus congregavit Judaeos in quibus dispersi erant, et multi ex eis per praedicationem apostolorum crediderunt. Tibi autem, o chorus apostolorum, qui es servus meus et electus meus, qui praedicaturus es gentibus et persecutiones plurimas pro nomine meo passurus, dico:
116.0917C| « Ne timeas » a facie persecutorum « quia tecum sum ego » sicut dixi tibi in Evangelio: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » « Ne declines a me, quia ego Deus tuus, » subaudis sum veritas et vita. Non erres, ne te falsa persuasio decipiat, quod tuis viribus peritus sylvam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem Evangelii voces (Joan. XIV). « Confortavi te, et auxiliatus sum tui » o chorus apostolorum: « et suscepit te dextera justi mei, » id est, potentia Filii mei confortavi te.
« Omnes, » subaudis Judaei sive gentiles « qui pugnant adversum te, erunt quasi non sint, quia peribunt » a facie vestra.
« Ego Dominus apprehendens manum tuam, » id 116.0917D| est operationem tuam, et ego adjuvi te, pro eo quod est adjuvabo te.
« Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel » subaudis peccato. Vermis appellatur chorus apostolorum propter humilitatem, imitans illum qui dicit in psalmo: « Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI). » Sicut enim vermis terram penetrat, ita sermo apostolicus gentium corda penetravit. Mortui sunt ex illis peccato, qui dicunt cum apostolo: « Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres (I Cor. XV). » Et: « Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). » « Posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. » Saepius jam supra dictum est, quid sit plaustrum triturans, 116.0918A| et quare habeat rostra serrantia. Altiori vero intelligentia hoc significat, quia praedicatio apostolorum conterit contrarias potestates, et spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei. « Triturabis montes, et colles comminues. » Per montes, reges et potestates istius saeculi designantur, sicuti per colles minoris potentiae et dignitatis principes, qui propter lucra temporalia in superbiam eriguntur. Possumus etiam dicere, quod ecclesiasticus vir habet evangelicae praedicationis rostra serrantia, ut conterat incredulorum durissima corda.
« Et ventilabit eos, » separans triticum a paleis, id est, omnes electos ab haereticorum conjunctione. « Et ventus tollet eos, » id est, ipsorum superbia interficiet eos. « Et tu exsultabis in Domino » cum videris 116.0918B| daemones egredi, et humiles corde exaltari ad culmina virtutum. Valde enim gavisi sunt apostoli, cum per praedicationem suam viderunt gentes ab errore ad fidem converti.
« Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. » Gentiles appellantur egeni et pauperes, quia non habebant legem, et prophetas nec apostolos, neque aliquem doctorem qui eos ad gaudia patriae coelestis invitaret, et qui eis panem spiritualem porrigeret. Egeni gentiles et pauperes quaerunt aquas, id est doctrinam spiritualem, a suis philosophis, et non sunt in illis doctrinae spirituales. Ideoque lingua eorum siti aruit sine lege ac prophetarum oraculis. Propterea Dominus Deus Israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum passus est 116.0918C| sitire: sed aperuit in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes. Colles in isto loco in bonam partem intelliguntur.
« Aperiam in supinis » hoc est in inquinatis, vel humilibus gentibus, « flumina, » hoc est doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Aperuit Deus omnipotens in humilibus hominibus scientiam divinorum eloquiorum, ut fuit Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, caeterique doctores qui nobis mysteria divina patefecerunt, sumentes aquas ab illo qui dixit per Jeremiam: « Me derelinquerunt fontem aquae vivae (Jer. II), » id est, dona gratiae Spiritus sancti. De hoc etiam flumine dicit Psalmista: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: » et « flumen Dei repletum est aquis » (Psal. XLV et LXIV). Quod autem dicit « et in medio 116.0918D| camporum fontes, » idipsum est ut superius diximus. « Ponam desertum » hoc est gentilitatem « in stagna aquarum, » id est influentia Scripturarum « et terram inviam in rivos aquarum. » Terra invia appellatur gentilitas, quia, ante adventum Filii Dei, nullus fuerat ad eam missus propheta, nullus apostolus: et non erat in illo qui dixit: « Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV). » « Dabo in solitudine myrtum, et spinam, et lignum olivae. » Postquam datae sunt in deserto vel in solitudine gentium aquae, coeperunt arbores ibi oriri. Videamus quid nobis innuant istarum arborum nomina. Cedrus arbor est miri odoris et imputribilis, per quod significantur sanctissimi viri miracula patrantes, in aeternum victuri, et bonum 116.0919A| odorem reddentes; qui dicunt cum Apostolo: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). » Quod autem addit spinam, in Septuaginta habetur seta: Est autem seta arbor similitudinem albae spinae habens, mirae levitatis et mirae fortitudinis, miraeque pulchritudinis exsistens et imputribilis, ex cujus ligno Arca fabricata est. Unde et regio, sive terra in qua nascitur, Sethim appellatur. Spina primo parenti nostro data est pro poena, dicente Domino: « Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). » Sed postea gentilitati data est pro gloria. Quid ergo per spinam quae pungit, nisi praedicatores sancti in isto loco intelliguntur: quia illorum peccata non palpant, sed manifeste redarguunt. Cum ergo quilibet sanctus praedicator disputat de vitiis et 116.0919B| virtutibus, de poena reproborum et gloria electorum, auditorum suorum corda quibusdam punctionibus stimulat, provocans eos ad compunctionem poenitentiae. « Myrtum. » Myrtus aromatica arbor est et imputribilis. Cujus succo membra fessa solidantur et reparantur, per quam designantur sancti praedicatores, qui sua praedicatione et consolatione infirmorum corda ad bona opera agenda confirmant et solidant, dicentes cum Apostolo: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt (II Cor. I). » « Lignum olivae. » Eleos Graece, dicitur misericordia; et per lignum olivae intelliguntur eleemosynarii, qui lucidi sunt ex misericordia sicut oleum. Misericordia 116.0919C| nostra est esurientem pascere, sitientem potare, nudum vestire, et in omni tribulatione et angustia fratri subvenire, inscium docere (Matth. XXV), et alia hujuscemodi. De istis talibus dicit Dominus: « Beati misericordes, quoniam ipsi Deum videbunt, et misericordiam consequentur: Et esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. V). » « Ponam in deserto gentium abietem, ulmum et buxum simul. » Abies arbor est mirae altitudinis, ex qua pix conficitur. Quid ergo per abietem cujus caput pene usque ad nubes assurgit, nisi praedicatores sancti, qui adhuc positi in terra corpore, mente coelestia possident? dicentes cum Apostolo: « Nostra conversatio in coelis est (Philip. III). » Ulmus arbor est infructuosa. Solet tamen aliquando vitem gestare cum botro, significanturque per ulmum 116.0919D| divites istius saeculi, qui officium praedicandi non habent, miracula non faciunt, nisi tantummodo fidem simplicem habentes, suis operibus et divitiis sustentant illum qui verbum praedicationis et sibi et aliis administrat, et insuper ab incursione hostium, si necesse fuerit, tuentur. Buxus arbor est humilis, viriditate gaudens: et dicunt aliqui quod imputribilis sit. Per buxum ergo significantur sancti qui humilitatem Domini sectantur, et viriditate fidei pollent, ipsamque viriditatem fidei quam habent, floribus bonorum operum adornant. Haec omnia quae diximus, si bene perpendimus, in sancta Ecclesia inveniemus. Et quare hoc dedit Dominus in deserto gentilium?
116.0920A| « Ut videant » illi qui imperfecti adhuc sunt, cedrum, hoc est et clarissimis sanctorum miraculis et odore virtutum coruscantes, « et sciant, quia Dominus fecit » hoc est, cedrum dedit in solitudinem, « et recogitent » hoc est et reducant in memoriam miracula et bona opera illius « et intelligant pariter, » id est intelligentes imitentur illum, verbi gratia: Videntes cedrum, hoc est quemlibet sanctum miraculis coruscantem, et bonum odorem ex se reddentem: studeant quantum valent cum Dei adjutorio illum imitari. Similiter videntes abietem, id est quemlibet sanctum in terram morantem corpore, et mentis contemplatione ad coelestia anhelantem, imitentur illum despicientes terrena et superna appetentes.
116.0920B| « Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus, afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. » Quomodo diximus duplicem esse Jacob et Israel, non credentium videlicet, et credentium in Dominum salvatorem: ita duplex intelligenda est gentilitas: in credentibus et non credentibus. Loquiturque in isto loco sermo divinus ad eos, qui ex gentibus in Dominum credere noluerunt per praedicationem apostolorum, et provocantur ad judicium, quare noluerunt videre et scire et recogitare ac intelligere, quia manus Domini, id est potestas et fortitudo illius, fecit crescere in solitudine cedrum, ut imitarentur illam caeterasque arbores, per quas significantur ordines electorum. Prope facite, (inquit) judicium vestrum, dicit Dominus, id est, appropinquate ad judicium, et 116.0920C| judicemur simul. Quid est quod debui vobis facere et non feci? Ego dedi in solitudine cedrum, hoc est virum praeclarum, miracula patrantem, et bonum odorem de se reddentem, et noluisti imitari illum. Afferte, si quid forte (subaudis) idolum habetis, dixit rex Jacob. Accedant (inquit) idola vestra fortissima, in quibus confiditis, vel, afferte unum quod fortius omnibus est, et judicemus quis debeat coli. Ego qui feci vos et redemi, an qui factus est a vobis?
« Accedant » idola vestra « et nuntient nobis quae futura sunt, » vel de adventu Filii mei, vel de redemptione gentium, et expulsione sua. « Prima quae fuerunt annuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum. » Apostropham facit 116.0920D| ad idola, quae nec audiendi, nec respondendi facultatem possident, sed insensibilia sunt. O idola, si potestis priora annuntiare, hoc est quomodo vel qualiter ego et Filius meus cum sancto Spiritu omnia fecimus ex nihilo. « Et futura, » adventum videlicet Filii mei, et vocationem gentium, et vestram expulsionem a cordibus hominum annuntiate, et ponemus cor nostrum, id est voluntatem nostram, ut vos habeamus pro diis veris, et sciemus novissima eorum, hoc est cum annuntiaveritis nobis priora, tunc sciemus novissima eorum, id est ad quam fidem perveniant.
« Quae ventura sunt indicate nobis, » o idola, hoc est, adventum Filii mei, et caetera quae superius dicta 116.0921A| sunt. « Bene quoque aut male (si potestis) facite, » o idola, « et loquamur, et videamus simul » quis Deus coli debeat ab hominibus. His verbis ostenditur, quia post adventum Filii Dei omnia idola conticuerunt, et nihil de Christo potuerunt praedicere, nihilque de ruina et subversione suorum templorum. Si enim non potuerunt suum interitum praedicere, quomodo aliis mala vel bona potuerunt nuntiare? Aliud quoque signum est, idola deos non esse, quod nec bene possunt facere, nec male. Non quod idola, vel daemones assidentes idolis, mala saepe non fecerunt, sed quia nisi potestas concessa eis fuerit a Domino, hoc facere non possint. Daemones enim ingrediebantur in simulacris, et, Domino permittente, saepe futura praedicebant. Maxime vero talia dabant 116.0921B| responsa, ut dupliciter posset intelligi. Ut est illud: Aio te Aeacida Romanos vincere posse. « Loquamur simul, » id est, sicut ego loquor futura, ita loquantur et illi.
« Ecce vos estis ex nihilo, » o idola, subaudis, quia ab hominibus facta estis qui nihil sunt. Paulus apostolus dicit: « Quia idolum nihil est, et fabricatores idolorum nihil sunt (I Cor. VIII). » Ut in Psalmo habetur: « Similes illis fiant qui faciunt ea (Psal. CXXXIV), » hoc est nihil sunt idola, et quantum ad cultum pertinet, qui faciunt ea nihil sunt. « Et opus vestrum, » hoc est idola, « ex eo quod non est, » id est, hoc quod in deos fabricati estis, nihil est, quia non sunt dii. Possumus etiam hoc referre ad idola, quod dicit: Ecce vos estis ex nihilo: sicut dictum 116.0921C| habemus, et hoc quod dicit opus vestrum ex eo quod non est, ad cultores idolorum, quantum pertinet ad materiam unde idola fiebant, videlicet aurum vel aliud hujusmodi, aliquid erat, sed ipse cultus nihil erat. Insuper et ad comparationem auri et aeris, vel illius unde fiebant, nihil erat. « Abominatio est, qui elegit vos, » hoc est abjectio et detestatio, ille homo, qui conflavit vos, o idola.
« Suscitavi ab aquilone, veniet ab ortu solis. » Vox Dei Patris. Aquilo est ventus frigidus et contrarius, et significat diabolum. Suscitavit ergo Deus Pater gentiles ab aquilone degentes, hoc est qui frigus erroris patiebantur, quorum corda non ardebant amore dilectionis Dei et proximi. Et veniet, 116.0921D| subaudis Christus ab ortu solis, in quem credent. Ab ortu solis venire dicitur, quia Judaea in Orientis partibus est. Ille veniet ab ortu solis, de quo supra dictum est: « Qui suscitavit ab Oriente justum (supra, IX); » et alio loco: « Ecce vir oriens nomen ejus (Zach. VI). » Ideoque suscitabit gentes de infidelitate ad fidem, ut credant in eum, qui venit ab ortu solis. Et quare dicit Dominum venire ab ortu solis ad gentes, cum ipse non praedicaverit gentibus? Venit quidem per apostolos suos, quia omnia quae apostoli operati sunt, per ipsum et in nomine ejus et in laudem ejus fecerunt. Et nisi ipse venisset et illuminasset corda gentium, in vanum expenderent praedicationem suam. « Vocavit nomen meum, » subaudis, ille qui veniet ab ortu solis, « et adducet, » 116.0922A| id est rediget « magistratus quasi lutum, » hoc est, principes hujus mundi vel daemones, qui magisterium tenebant super genus humanum. « Et velut plastes conculcans humum. » Plastes est figulus, fabricator arcuum. Sicut figulus conculcat lutum, et humum ad componendas ollas: sic Dominus Jesus in suo adventu conculcavit et redegit ad nihilum omnem potentiam istius saeculi: ut faceret exinde quoddam vas in honorem, quoddam in contumeliam.
« Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio, » creaturarum praedixit futura « ut dicamus quia justus est. » Et est sensus: Quis Deus fuit in gentibus, ut annuntiaret adventum Filii Dei? Si est aliquis Deus qui haec fecerit, dicemus quia justus 116.0922B| est. « Non est enim neque annuntians » tempora praeterita « neque praedicens » futura ex omnibus diis vestris: « neque audiens sermones vestros, » quia muti et surdi sunt. Hoc est quod jam superius diximus, quia post adventum Domini et postquam fides ejus coepit dilatari per orbem, daemones quae responsa ante soliti erant dare, conticuerunt.
« Primus ad Sion dicet: Ecce adsum, et Hierusalem evangelistam dabo. » Per Sion (quae intrepretatur speculum sive speculatio) et per Hierusalem (quae interpretatur visio pacis) significatur chorus praedicatorum, et universalis Ecclesia. Primus, hoc est primogenitus meus Filius, dicit ad Sion, id est, ad sanctos apostolos et praedicatores: Ecce adsum, o apostoli mei, et Hierusalem evangelistam 116.0922C| dabo, hoc est sanctos qui erunt in Ecclesia, dabo, ut sint praedicatores et annuntiatores veritatis. Evangelista dicitur bonus interpretator, et posuit unum pro multis.
« Et vidi ego » Deus omnipotens « et non erat neque ex istis, » subaudis simulacris vel daemonibus « quisquam, qui iniret consilium, » hoc est qui intraret in consilium, « et interrogatus » a cultoribus suis, « responderet verbum. » Licet enim interrogaretur, non tamen poterat respondere.
« Ecce omnes, » subaudis cultores idolorum, « injusti. » « Et vana opera eorum, » id est, cultus eorum velut « ventus et inane simulacrum eorum, » hoc est inutile.
CAPUT XLII.
116.0922D| « Ecce servus meus, suscipiam eum. » Vox Dei Patris de Filio. Dominus Jesus Christus Deus et homo est. In quantum ad divinitatem pertinet Deus est, coaeternus et consubstantialis Patri. Secundum humanitatem vero servus appellatur, quia minoratus est paulo minus ab angelis. Servus etiam vocatus est, quia « cum in forma Dei esset, humiliavit se formam servi accipiens (Philip. II). » Deus omnipotens Pater servum, videlicet Dominum nostrum Jesum Christum quadragesimo die resurrectionis suscepit, elevans eum supra omnia sidera et super omnes coelos, et collocans in dextra majestatis suae. « Electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. » Electus est Deo Patri Dominus Jesus, sicut tempore 116.0923A| baptimatis et etiam in monte vox protulit missa a Patre: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III), » id est, in quo placitum meum posui. Electus est, quia in illo est omnis plenitudo virtutum (Col. I et II), imo ipse est Dei virtus et Dei sapientia. Deus Pater omnipotens non habet animam, sed pro voluntate in hoc loco posuit. Et hoc est quod dicit, complacuit sibi in illo anima mea, hoc est, complacuit voluntati meae, ut habitaret in illo. « Dedi spiritum meum super eum, » vel a die conceptionis, sicut dixit angelus Mariae: « Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I). » Vel etiam tempore baptismatis, quando in specie columbae super eum requievit. « Judicium gentibus proferet » quod antea ignorabant. Quare non dicit et Judaeis, cum 116.0923B| potius ipse per semetipsum judicium illis et justitiam nuntiaverit? Quia Judaei pro nihilo duxerunt ejus praedicationem, et pauci eorum in eum crediderunt. Gentes autem postquam errorem suum ab apostolis audierunt, quanquam Dominum praesentem non vidissent, credere in eum et converti a via sua mala moram non fecerunt.
« Non clamabit, » id est, non sublevabit in altum vocem suam, quia erit mitis et mansuetus. Sicut alio loco scriptum est (infra, LIII): « Sicut ovis ad occisionem ducetur, et velut agnus coram tondente se, obmutescet. » « Neque accipiet personam, » subaudis in judicio, sed justum judicium judicabit. « Neque audietur foris vox ejus, » subaudis a Judaea vel Galilaea. Licet enim legimus praedicasse eum et appropinquasse 116.0923C| terminis Tyri et Sidonis et Caesaraeae Philippi, quae civitates erant gentium, nusquam invenimus scriptum ingressum esse in civitates vel regiones: sed in Judaea et Galilaea, et maxime circa Hierusalem.
« Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. » Per calamum, qui extrinsecus est nitidus et intrinsecus vacuus, possumus intelligere regnum Judaeorum: quod in scribis et pharisaeis extrinsecus per simulationem nitidum erat, intrinsecus autem vacuum a bono opere. Vel etiam nitidum, quia idola non colebat illo in tempore: sed vacuum quia fidem non habebat. Per linum fumigans ex quo sacerdotalia vestimenta fiebant, 116.0923D| significatur sacerdotium Judaeorum, quod jam deficiebat, et quasi fumigabat. Veniens ergo Dominus, et inveniens regnum Judaeorum conquassatum (jam enim ex se regem non habebant, sed alienigenam) et sacerdotium eorum jam exstinctioni proximum non contrivit, neque exstinxit, sed vocavit omnes ad poenitentiam, dicens: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. XII). » « In veritate educet judicium, » subaudis in die judicii, quando reddet unicuique secundum opera sua. In die enim judicii sola Filii persona apparebit. Et qui damnatus est injuste, reddet unicuique justo examine secundum quod gessit, sive bonum sive malum.
116.0924A| « Non erit tristis, neque turbulentus. » Omni tempore hilaris, semperque jucundus exstitit. « Donec ponat in terra judicium, » hoc est, in die judicii super terrenos homines. « Et legem ejus insulae exspectabunt. » Manifestius habetur in Septuaginta interpretibus: Et in nomine ejus gentes sperabunt legem. Non debemus accipere legem Moysi, sed legem Evangelicam. Quare insulae gentes vocentur, superius dictum est. « Haec dicit Dominus Deus creans coelos » cum non essent, « et extendens » habitationem angelorum. « Firmans terram » super tenuissimum elementum, « et quae germinantur ex ea, » subaudis creans, « dans flatum » hoc est, animam, « populo qui est super eam. » De hoc flatu dicitur in Genesi, quia « insufflavit Deus in faciem Adae spiraculum vitae 116.0924B| (Gen. II), » id est, animam dedit ei, « spiritum calcantibus eam, » subaudis terram. Hoc de sancto Spiritu est intelligendum. Illi enim merentur Spiritum sanctum accipere, qui terrena desideria calcant, et sapientiam carnis suae subjiciunt potestati. Ambiguum erat, quis superiora dixerat de adventu Filii Dei, quod est: Ecce servus meus, suscipiam, eum, et caetera quae ibi dicuntur: ideoque universitatis creatorem et Dominum manifestius ostendit ita dixisse, cum subjunxit: Haec dicit Dominus Deus creator omnium rerum. Hoc etiam sciendum est, et dicendum illo in loco ubi dicit, dans flatum populo: quia sicut in principio creaturarum animam creavit ex nihilo, quam dedit primo homini (Gen. I): ita quotidie creat 116.0924C| novas animas, quas tribuit nascentibus hominibus.
« Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam. » Ille qui omnia quae superius diximus fecit, alloquitur Filium suum, dicens: Ego Deus Pater vocavi te ex Oriente in Occidentem, hoc est, de Judaea in omnes gentes, in justitia, id est, cum justitia per praedicationem apostolorum, et apprehendi manum tuam, id est, suscepi operationem. Omnia quae operatus est Filius, Pater per ipsum operatus est, sicut ipse dicit: « Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV). » « Et servavi te, » hoc est, a morte revocavi te ad vitam, quia tu omnia conservasti quae a me audisti. « Et 116.0924D| dedi te in foedus populi Israel, » id est, in societatem amicitiae Judaici populi, in eis scilicet qui in te credere voluerunt, quibus te venturum ante promiseram. « In lucem gentium, » subaudis, qui in tenebris infidelitatis, et in umbra mortis sedebant.
« Ut aperires oculos caecorum, » qui antea Dominum non videbant, « et educeres de conclusione, » subaudis, peccatorum, « vinctum » populum gentilem. Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut Salomon dicit Sap. XVII. Et in Evangelio, mulierem quam Satanas vinxerat, Dominus solvit (Matth. XV). « De domo carceris » subaudis, educeres « in tenebris sedentes » qui in 116.0925A| nocte erroris et infidelitatis, et caligine peccatorum positi erant.
« Ego Dominus. Hoc est nomen meum, » subaudis, ut Dominus vocer ab omnibus, quia dominor omni creaturae. « Gloriam meam alteri non dabo. » Non excludit Filium a gloria sua, quia ipse Filius dicit in Evangelio: « Clarifica me, Pater, (id est, honorifica me, Pater) apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset (Joan. XII, XVII). » Non enim dixit, gloriam meam nulli dabo; quia si dixisset, exclusisset utique Filium: sed gloriam meam alteri non dabo, subaudis praeter te cui dedi, et cui daturus sum. Sic enim respondit Filio, ad ea quae dixerat Filius: Et glorificavi, et iterum glorificabo. Ut sciamus plenius per hanc sententiam non excludi 116.0925B| Filium a gloria Dei Patris, sed idola, sequentia verba testantur. « Et laudem meam » inquit « sculptilibus » subaudis, non dabo.
« Quae prima fuerunt ecce venerunt, nova quoque ego annuntio. » Quae fuerunt illa prima quae locutus est? Per patriarchas, per Mosen, caeterosque prophetas, de adventu videlicet suo. Novam autem vocat praedicationem Evangelii, vocationem gentium, novitatem fidei. Et est sensus: Quae locutus sum per prophetas de nativitate mea, de praedicatione, de miraculis meis, de passione, de resurrectione, universa completa sunt. Nunc autem annuntio vobis nova, vocationem gentium, reprobationem Judaeorum, et subversionem Hierusalem. « Antequam oriantur, audita vobis faciam. » Ideo 116.0925C| annuntio vobis nova, ut quemadmodum priora cernitis rebus expleta: sic et ea quae nunc praedico, credatis esse ventura.
« Cantate Domino canticum novum. » Qui sunt isti quibus praecipitur cantare Domino canticum novum? Apostoli, et apostolici viri. Canticum autem novum, evangelica praedicatio est. Praecipitur autem apostolis sanctis et praedicatoribus sanctis, ut cantent canticum novum, doctrinam scilicet Evangelii praedicent nequaquam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus. Nec solum in veteri instrumento, sed etiam in novo. « Et laudem ejus resonent ad extrema terrae, » hoc est, universo mundo annuntient laudem nativitatis ejus, passionis, resurrectionis, ascensionisque ad coelos. « Qui descenditis in mare, et plenitudo ejus, 116.0925D| insulae et habitatores earum, » subaudis cantate canticum novum, laudesque ejus narrate. Qui sint illi qui canere debeant, Evangelii sequentia manifestant. Qui descenditis, inquit, in mare, et navigatis illud (Matth. IV). Apostoli in littore juxta mare Genesar retia sua reficiebant, quando a Domino vocati sunt. Et post ascensionem Domini per adversa maria transierunt ad gentes (Rom. XV). Et quidam de Hierusalem usque Illyricum praedicaverunt Evangelium, et usque Hispaniam, capientes in brevi tempore sua praedicatione multa genera hominum ipsam quoque Romanae urbis potentiam, ut impleretur illud quod Dominus eis dixit: « Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. » Vel etiam per mare possumus 116.0926A| intelligere hunc mundum, in quem illi descenderunt, audientes a Domino: « Ite in mundum universum, praedicate Evangelium (Marc. XVI). » Illi autem euntes descenderunt in mare, hoc est, in mundum gentium, ubi sustinuerunt tempestates persecutionum, et procellas tribulationis. Plenitudinem istius maris appellat homines, insulas vero diversitates gentium ecclesiarum. O populi qui descenditis in mare istius saeculi, et plenitudo ejus, id est, homines habitantes in eo. Insulae, hoc est, diversae gentes diversaeque ecclesiae, et habitatores earum insularum, laudate Dominum, cantate canticum novum evangelicae praedicationis.
« Levet desertum, » hoc est, populus gentium « et civitates ejus » vocem suam, qui desertus et derelictus 116.0926B| erat a Deo propter idololatriam. Quidam codices habent laetetur desertum, quidam laudet desertum, quidam etiam sublevetur. Sed istud unum non convenit. Si dixerimus laetetur, erit sensus: Laetetur desertum, quia redemit illud Dominus de morte ad vitam. Si dixerimus laudet, erit sensus: Laudet desertum creatorem suum, qui eum redemit de vinculis peccatorum, et adoptavit in filium. Sed ex his omnibus melius est ut dicamus, levet. Levet ergo desertum, hoc est gentilitas, vocem suam, et insulae ejus ad laudandum Dominum, gaudens se ereptam de infidelitate ad fidem, de tenebris ad veram lucem, et de morte ad vitam. « In domibus habitavit Cedar, » Cedar filius fuit Ismaelis, a quo et provincia nomen accepit, in qua et Saraceni habitant (Gen. XXV). Qui 116.0926C| nequaquam Saraceni, sed ab Agar Agareni debuissent nuncupari: quia Ismael a quo originem duxerunt, filius fuit Agar ancillae Sarae. Sed quia pro certo cognoscunt se filios esse ancillae, et non liberae, improprie nomen libertatis sibi asciverunt: non solum illi qui a Cedar filio Ismaelis originem duxerunt, sed omnes posteri eorum qui ex omnibus filiis Ismaelis processerunt, quia XII duces generavit. Et quantum ad litteram attinet, Cedar, id est Saraceni, non in domibus habitant, sed in tentoriis et in tabernaculis. Quantum ad altiorem intelligentiam, in domibus, hoc est, in ecclesiis habitabit Cedar, veniens ad fidem per praedicationem apostolorum, agens contra consuetudinem suam, ut qui insolitus erat habitare in domibus, habitet in ecclesiis, jam 116.0926D| fidelis exsistens. Potest et aliter intelligi. Per Cedar (qui interpretatur tenebrae) significantur gentiles, qui in tenebris erroris et infidelitatis positi erant. Sed postquam venerunt ad fidem, audientes apostolos cantare canticum novum evangelicae praedicationis, coeperunt in domibus habitare, hoc est, in ecclesiis. « Laudate habitatores Petrae Dominum. » Petra in isto loco, nomen est civitatis in provincia Palaestinae sita. Significatur autem per hoc, quod gentium populus desertus prius a notitia Dei, et idololatriae erroribus obligatus, ad laudes Domini convertatur. « De vertice montium clamabunt, » subaudis, apostoli et praedicatores sancti, excelsa cum voce Evangelium praedicantes. De vertice montium clamat praedicator 116.0927A| quisque, quum in culmine virtutum positus, terrena postponens, tota mentis intentione coelestia contemplatur: et hoc quod verbis praedicat, operibus exornat. His et talibus dicitur (supra. XL): Super montem excelsum, id est, super culmen virtutum ascende, qui evangelizas Sion.
« Ponent Domino gloriam, » subaudis, apostoli et praedicatores verbi, in cordibus subjectorum suorum. « Et laudem ejus in insulis, » hoc est in gentibus, « nuntiabunt. » In omnem enim terram exivit sonus praedicationis eorum.
« Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum, » hoc est, ultionem et vindictam, super Judaeos inimicos suos, super fortitudinem et potentiam Romanorum. Haec quae leguntur 116.0927B| in loco isto, a Romanis Domino permittente completa sunt. Quod autem dicitur, Dominus sicut fortis egredietur, ita est intelligendum, ut de clementia sua et mansuetudine magna dicatur exire, quando vindictam suscipit de hostibus suis: non quod revera exeat, sed quia ita videtur illis de quibus suscipitur. Comparatur autem fortissimo praeliatori, quia pugnat contra adversarios suos, et suscitat in animo suo zelum et fervorem ulciscendi contra hostes suos. « Vociferabitur et clamabit » aperte insaniam eorum redarguens. « Vos, inquiens, ex patre diabolo estis (Joan. VIII). » « Et super inimicos suos, » Judaeos scilicet, « confortabitur. Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar. » Quidam codices habent parturiens, sed melius est pariens. Loquitur vero 116.0927C| contra Judaeos, et est sensus: Diu vos delinquentes portavi et sustinui, exspectans utrum mei memores essetis. Sed quia non vultis agere poenitentiam et converti ad me, nequaquam ultra tacebo: sed sicut pariens dum in lucem profundit infantem, et apertum facit quod prius clausum visceribus tenebatur: ita ego quod diu tacui sustinens miserias vestras modo proferam, et demonstrabo dolorem, et simulationem quam semper habui super sceleribus vestris. « Dissipabo » vestra consilia « et absorbebo simul, » id est, delebo inimicos meos Judaeos.
« Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo. » Per montes, intelligamus principes, scribas, et pharisaeos, ac sacerdotes. Per colles, mediocres judices, scilicet, tribunos et centuriones. 116.0927D| Per gramen vero populum illis subjectum. Uno enim tempore principes, et juvenes, et senes, omnisque ejus populus absorpti sunt, et exsiccati, id est, interfecti a Romanis, fame, gladio, et captivitate. « Ponam flumina in insulas, » id est, abundantiam scientiae in gentes. « Et stagna arefaciam, » hoc est vos qui videmini habere scientiam legis, faciam expertes a scientia Dei. Et est sensus: Quum vos a majoribus usque ad minores delevero, tunc flumina doctrinae meae ad insulas gentium currere faciam: et stagna, hoc est, vos qui profunditatem scientiae quondam habuistis, redigam in ariditatem, ut legentes dicta legis et prophetarum intelligere nequeatis.
116.0928A| « Ducam caecos in viam quam nesciunt. » Caeci erant gentiles, non caecitate corporis sed mentis, quia in tenebris peccatorum jacebant. Via per quam gentiles modo ambulant, Christus est qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). » Ducam caecos in viam quam nesciunt, id est, ducam eos ad fidem meam, ut credant in me quem antea ignorabant. « In semitis quas ignoraverunt, ambulare eos faciam. » Hae semitae prophetae intelliguntur. Sicut enim per semitam pervenitur ad viam, sic nos per dicta prophetarum et exempla pervenimus ad Christum: quia ibi continetur nativitas, passio, resurrectio, et ascensio ejus, ac vocatio nostra. « Ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta, » id est, coram gentibus in lucem veram, et cognitionem 116.0928B| Dei omnipotentis. Et prava, subaudis corda eorum, ponam in recta. Prava et tortuosa corda gentilium conversa sunt in recta: ut legentes dicta prophetarum intelligant quae ibi continentur, et oculis cordis clare Christi lumen aspiciant. « Haec verba feci eis » pro eo, quod est faciam, subaudis quae superius dixi, videlicet vastationem Romanorum. « Et non dereliqui eos, » pro eo, quod est non derelinquam, si poenitentiam egerint. Sed quid fecerunt illi, nolentes agere poenitentiam?
« Conversi sunt retrorsum, » id est, in infidelitatem. Postquam Dominus ascendit ad coelos, dimisit apostolos in Judaea ut praedicarent Judaeis, et baptizarent in nomine sanctae Trinitatis, deditque eis spatium poenitendi tempus quadraginta annorum. Illi autem non 116.0928C| solum in eum credere noluerunt, sed etiam ipsos apostolos suis de finibus expulerunt. Ob quam causam, videlicet propter quod Dominum injuste crucifixerunt, et ejus apostolos persecuti sunt, et poenitentiam agere noluerunt: traditi sunt in manibus Romanorum. « Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri. » De gentibus loquitur qui praedicantibus apostolis credere noluerunt, permanentes in suis erroribus. « Surdi audite, et caeci intuemini ad videndum. » De quibus ista propheticus sermo dicat, in subsequentibus ostendit, dicens: Quis est caecus nisi ad quem servos et nuntios meos prophetas misi?
« Surdi, audite. » Haud dubium quin de Judaeis dicta esse constet, qui surdi erant non corporis auribus, 116.0928D| sed illis quas Dominus requirit in Evangelio, dicens: « Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII), » id est, qui habet intelligentiam, intelligat quae dico. Illis enim dixerat Propheta superius (cap. VI): Auditu audietis auribus corporis, et non intelligetis auribus mentis. Caeci, intuemini ad videndum, id est, qui in tenebris infidelitatis estis, aperite oculos mentis ad videndum Salvatorem vestrum.
« Quis caecus, nisi servus meus Israel, et surdus quis est, nisi ad quem nuntios meos, prophetas, misi? Quis caecus, nisi Israel, qui venundatus est » peccatis? Cui enim servit quis, ejus et servus est. « Quis caecus, » nisi qui « servus Domini » fuit prius? Cui dicitur:
« Qui vides multa, » o Israel, id est qui intelligis legem 116.0929A| et prophetas « nonne custodies » quae ibi dicuntur? « Qui habes apertas aures » corporis, « nonne audies » hoc est, nonne obedies?
« Et Dominus voluit ut sanctificaret eum » subaudis populum « et magnificaret legem, » id est, magnam eam faceret observando eam, « et extolleret, » hoc est, elevaret eos de vitiis ad virtutes. Sed quia noluit implere voluntatem ejus,
« Direptus est et vastatus » vel a malignis spiritibus, vel ab hostibus, Chaldaeis scilicet atque Romanis. « Laqueus juvenum omnes simul, et in domibus carcerum absconditi sunt. « Nunc revertitur ad tempus praedicationis Domini, loquens de scribis et pharisaeis. Scribae et pharisaei laqueo comparantur, quia per suam perversam doctrinam illaqueabant animos 116.0929B| simplicium. Subjecti vero illorum juvenes appellantur, propter simplieitatem. Facile enim decipiebantur, ne in Christum crederent. Sed quia subjectos deceperunt, et Domino laqueos tetenderunt, contigit illis quod Salomon dicit: Qui parat foveam proximo suo, ipse prior incidet in eam (Prov. XXVI); Illi paraverunt Domino laqueum, sed ipsi illaqueati sunt in suis peccatis. Bene ergo dicitur. Laqueus juvenum omnes scribae et pharisaei, insidias Domino praeparantes, et in domibus carcerum absconditi sunt, Non incongrue pectora scribarum et pharisaeorum carceri comparantur. Nunquid non erant absconditi in carcere, quando dicebant Domino tentantes eum: « Magister, seimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces (Matth. XXII): » caeteraque his 116.0929C| similia? « Facti sunt in rapinam, » subaudis hostium, « nec est qui eruat. » Non fuit propheta, neque sacerdos, qui interpellaret pro eis sicut Moses in eremo, convertens iram Domini ad misericordiam (Exod. XXXII). « In direptionem » inimicorum, hoc est, in captivitatem et praedam, « et non est qui dicat, redde, » subaudis, libertatem eis, Domine.
« Quis est in vobis qui audiat hoc? Attendat et auscultet futura, » subaudis, quae ego annuntio, vel bona vel mala. Hortatur eos Propheta, ut si omnes audire non possunt quae ille annuntiaturus est: saltem vel pauci futura cognoscant, et intelligant a quo ista perpessi sunt, causasque vastationis suae considerent.
« Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? 116.0929D| Nonne Deus ipse cui peccavimus? » Deus omnipotens Pater, cui peccaverunt, damnantes injuste Filium ejus unigenitum, ipse tradidit eos in direptionem, hoc est, in conculcationem Romanorum, quia noluerunt agere poenitentiam de suis facinoribus. « Noluerunt in viis ejus ambulare, » hoc est, in mandatis ejus. « Et non audierunt legem ejus, » quam per Filium suum eis dabat.
« Et effudit super eos indignationem furoris sui » per Romanos « et forte bellum. » Forte bellum dicit debellationem gravissimam in qua perierunt omnes fame, gladio, et captivitate. « Et combussit eum in circuitu, » id est consumpsit igne tribulationis. « Et non cognovit, » subauditur, quod propter Filii Dei necem 116.0930A| ista paterentur. « Et succendit eum, » vel ipsum populum igne tribulationis, vel templum. « Et non intellexit » ob quam causam pateretur. Tradunt historiae, quod nec Romani cognoverunt, quod propter ultionem Filii Dei traderentur in manus eorum nec ipsi Judaei intellexerunt malitia sua obcaecati.
CAPUT XLIII.
« Et nunc haec dicit Dominus creans te Jacob, et formans te Israel, » Sicut superius jam diximus, populus Israel in duo dividitur, in credentes et non credentes. Similiter et gentiles. Paulo in superioribus loquutus est de captivitate ultima Judaeorum, et de infidelitate illorum qui in malitia perseveravere: nunc vero alloquitur primitivam Ecclesiam, quae 116.0930B| constitit in apostolis, et eis qui per eos ex Judaeis credidere. Et nunc, inquit, haec dicit Dominus. Ac si diceret aliis verbis: Quia illi in perfidia sua manserunt, nolentes recipere praedicationem meam, neque tuam, o chorus apostolorum: haec dicit Dominus qui creavit te in corpore, et formavit in anima (Gen. XXVII). Jacob (qui interpretatur supplantator) et Israel (qui interpretatur vir videns Deum) apostolos significat et apostolicos viros, qui supplantaverunt vitia, et meruerunt Deum videre. « Noli timere, » o chorus apostolorum, « quia redemi te » sanguine Filii mei, « et vocavi te nomine tuo, » subauditur, ut Israel, id est vir videns Deum, vocareris.
« Meus es, » subauditur servus. « Cum transieris per aquas, » o chorus apostolorum, « tecum ero, et 116.0930C| flumina non operient te. » Per haec verba ostendit sermo divinus, apostolos multa tormenta et pericula pro nomine Christi passuros: vultque significare per aquas et flumina et ignem et flammas, persecutorum impetum, saevitiam, furoremque: qui saluti gentium inviderunt, nolentes sermonem evangelicum praedicari ab apostolis. Hebraei tamen per aquas volunt intelligere Aegyptios, propter magnum Nili flumen. Per flumina Chaldaeos, qui habent multa flumina. Per ignem Macedones, propter asperitatem eorum. Per flammam Romanos, qui ita conati sunt delere praedicatores, sicuti flamma consumit omnia. Per ista enim omnia regna sancti apostoli et praedicatores transitum fecerunt, annuntiantes verbum Evangelii. Hortaturque eo sermo divinus, ne timeant neque 116.0930D| pavescant duritiam et ferocitatem, quia Dominus Deus Israel salvator et protector eorum est. Licet enim corpore necarentur traditi diversis et inexquisitis tormentis, anima tamen illaesi pervenerunt ad gaudia coelestis patriae cursu consummato.
« Dedi propitiationem tuam, » o chorus apostolorum, « Aegyptum, Ethiopiam, et Saba pro te. » Aethiopia regio est in finibus terrae posita Saba civitas magna est in finibus ejusdem regionis, de qua fuit regina Saba, quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Quid ergo per Aethiopiam et Saba, nisi fines universi orbis intelligendi sunt, ad quos praedicatio apostolorum pervenit? « In omnem terram (inquit Psalmista) exivit sonus eorum, 116.0931A| et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). » Propitiatio ergo et justitia apostolorum salus istarum et aliarum regionum fuit.
« Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, » o chorus apostolorum, « et gloriosus ego dilexi te. » Tunc honorabilis et gloriosus apostolorum chorus actus est in oculis Domini, quando audientes a Domino: « Euntes in universum mundum praedicate Evangelium (Marc. XVI): » profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante. « Et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. » Et est sensus: Quantoscunque poteritis convertere ad fidem meam per praedicationem vestram ex omnibus gentibus, pro omnibus mercedem recipietis.
« Noli timere, » o chorus apostolorum, reges et 116.0931B| principes istius saeculi, ac persecutorum saevitiam, « quoniam tecum ego sum » qui redemi te, et dixi in Evangelio tam tibi quam cunctis fidelibus: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » « Ab Oriente adducam semen tuum, » o chorus apostolorum, ad Ecclesiam meam, « et ab Occidente congregabo te. » Per has duas partes mundi, quatuor climata debemus intelligere, ex quibus colliguntur ad fidem, et congregantur ad unitatem Ecclesiae, et si non corpore tamen mente. Unde dicit in Evangelio: « Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). » Si quaerimus, quod sit semen apostolorum de quo hic loquitur: patet de semine spirituali esse 116.0931C| dictum. Omnes enim qui per praedicationem illorum crediderunt, semen eorum sunt: sicut dicit egregius praedicator: « Filioli mei quos iterum parturio (Gal. IV). » Et: « Per Evangelium ego vos genui. »
« Dicam aquiloni, » id est, diabolo « da, » subaudis, filios meos, quos tenes captivos apostolis meis. « Et austro dicam, noli prohibere » filios meos, venientes ad fidem Ecclesiae. « Aufer filios meos de longinquo, » o chorus apostolorum, id est, populum gentium qui longe a cognitione Dei est. « Et filias meas, » id est animas, scilicet praedestinatas ad regnum, affer « ab extremis terrae, » ab India, scilicet Aethiopia. Vel per filias intelligamus mulieres, quae ad Dominum per fidem venerunt. Crediderunt nempe viri, crediderunt et feminae. Ad hoc autem 116.0931D| quod dicit, affer filios meos gentiles de longinquo, pertinet quod beatus Apostolus loquitur, dicens: « Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi (Ephes. II). »
« Et omnem hominem, qui invocat nomen meum in gloriam meam, » subaudis, adducam ad societatem electorum meorum. « Creavi eum » corpore, qui in me crediturus est. « Formavi eum » in anima, « et feci eum, » subaudis Christianum, vel apostolum quemlibet, vel gentilem.
« Educ populum foras, » de infidelitate ad fidem, de morte ad vitam, de tenebris erroris ad veram lucem. Vox Dei Patris ad Filium de Judaeis qui oculos habebant corporis, sed caeci erant mente. Similiter 116.0932A| aures corporis, sed surdi erant: quia obturatas habebant aures mentis, ut nequirent audire legem Dei. Nam et Spiritus sanctus per Isaiam prophetam hoc ipsum praedixerat, inquiens: Aure audietis et non intelligetis, et oculos habebitis, et non perspicietis (supra. VI). Et notandum primum factam esse vocationem Judaeorum, deinde gentium, sicut Dominus dixit: « Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV). » Tale quid et beatus Paulus apostolus legitur dixisse in Actibus apostolorum: « Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulisti illud, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). »
« Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. » Postquam crediderunt, qui praedestinati erant ex Judaeis, in Christum, congregatae sunt et gentes. Congregatae sunt ergo gentes, et collectae 116.0932B| sunt tribus, hoc est Judaei. Et factum est tam ex gentibus quam ex Judaeis unum ovile Domini (Joan. X), in quo quotidie congregantur unitate fidei, in baptismate, et in una perceptione corporis et sanguinis Christi. « Quis in vobis, » o gentiles, « annuntiet istud, » subaudis, quod locutus est Deus de adventu Filii sui, « et quae prima sunt audire nos faciet? » Si sunt dii vestri veri, annuntient vobis praeterita sive futura, sicut Dominus noster. Alloquitur Propheta gentiles, volens eos removere ab idololatria et cultu daemonum. « Dent testes eorum, » id est, ipsi dii testes suos, « ut justificentur, » hoc est ut justi et veri dicantur, « et audiant, » illi, qui eos ignorant esse veros deos, « et dicant » quia veri dii 116.0932C| sunt. Isto in loco est iste versiculus distinguendus, et ad sequentia jungendus.
« Vos vere testes mei, dicit Dominus. » Vere vos testes mei prophetae et apostoli, dicit Dominus Pater: quia per vos locutus sum. « Et servus meus, » subaudis, Christus, « quem elegi » in quo mihi bene complacui (Matth. III;Luc.III), subaudis, ipse et testis verborum meorum, « ut sciatis quia ipse ego sum Deus. » De hoc servo dixit superius: « Ecce servus meus, suscipiam eum (sup., XLI, XLII). Et illud: Magnum tibi est, vocari te puerum meum (infra, XLIX). » « Ante me non est formator Deus, et post me non erit. » Vox Dei Patris. Quidam codices habent: Ante me non est formatus Deus. Sed melius et rectius est formator dicere. Pagani dicebant 116.0932D| de diis suis: Iste deus noster fecit omnia. Verbi gratia ad Jovem: Jovis, tu es deus meus verus, quia tu creasti et regis Olympum, hoc est, coelum. Contra dicit Deus omnipotens: Ante me non est Deus formator alicujus rei. Ego sum formator primus, quia quum non essent, omnia feci ex nihilo. Quomodo enim poterat aliquis deorum falsorum formator esse, scilicet alicujus rei, quum non esset a quo formaretur? Idola enim sunt surda et muta et insensibilia manibus hominum formata. Quod si refertur ad diabolum, qui saepe per idola responsa dabat, quomodo poterat formator esse omnium rerum, qui ex tempore a Deo est factus? Si dixerimus, ante me non est formatus Deus, erit sensus: 116.0933A| Ante me non est fabricatum aliquod idolum, quia ego formavi hominem justum, a quo postea injuste fabricata sunt idola. Sed non congruit pleniter iste sensus. Quod autem dicit, et post me non erit: idem est quod in Apocalypsi dicitur: « Ego sum Alpha et Omega, initium et finis (Apoc. I, XXII). »
« Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. » Iteratio sermonis, confirmatio rei est. Cum dicit Deus Pater, absque me non est salvator, non excludit Filium a se, neque Spiritum sanctum: quia neque Filius est absque Patre neque Spiritus sanctus, quo unum sunt. Sicut Dominus dicit: « Ego et Pater unum sumus. Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X). » Sed quod dicit, absque me non est salvator, tale est ac si diceret: In me est salvator, Filius videlicet 116.0933B| meus, per quem decrevi salvare genus humanum. Et sicut unus Christus Dominus non aufert Patri ne Dominus sit: sic unus Deus Pater salvator non aufert Filio ne sit et ipse salvator. Sic enim dicit Filius in Evangelio: « Sicut Pater quos vult vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V). » Quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, hoc est, sic genuit Filium vitam habentem.
« Ego annuntiavi » nativitatem Filii mei, vocationem gentium, expulsionem daemonum. « Ego salvavi » per Filium meum genus humanum, pro eo quod est salvabo. « Auditum feci » praeteritum et futurum « et non fuit in vobis » propheta, vel apostolus, vel « alienus » Deus, ut gentes dicebant « vos » prophetae 116.0933C| et apostoli « testes mei, dicit Dominus, » subaudis, quia quod praedixi futurum veniet.
« Non est qui de manu mea eruat » aliquid, hoc est de potestate Filii mei, vel de mea. « Operabor » salutem gentium « et quis avertet, » quis destruet « illud » quod ego fecero? Quis operatus est salutem gentium; nisi ipse qui verus est Deus? Nullus.
« Haec dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel. » Vox Dei Patris ad apostolos. Haec quae sequuntur, dicit Dominus redemptor vester « propter vos, » o apostoli filii mei, « misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus gloriantes. » Quantum ad litteram pertinet, Babylon ideo interpretatur confusio, quia ibi confusum est labium universae terrae. Quantum ad altiorem intellectum 116.0933D| attinet, hunc mundum significat, qui adveniente Domino in carne in confusione peccatorum positus erat. Per vectes intelligamus reges et principes potentesque istius saeculi, quia sicut vectibus portatur aliquid, sic illorum munimine pompa hujus mundi ferebatur. Quantum vero historico congruit intellectui, ideo dicit Chaldaeos gloriantes in navibus suis, quia habentes multa et magna flumina peritissimi nautae exsistebant. Altiori autem intelligentia, idcirco hoc dicit, quia animas miserorum hominum per fluctus istius mundi daemones, qui per eos intelliguntur, vagari faciebant. Propter vos (inquit), o apostoli mei, misi in Babylonem, hoc est in mundum qui degebat in confusione peccatorum, et detraxi de superbia 116.0934A| potentes hujus saeculi universos, et daemones etiam detraxi de cordibus hominum, qui gloriabantur ex animabus quas deceperant: ut per fidem perfectam et dilectionem certam regnet Filius meus in cordibus hominum, praedicatione vestra instructis.
« Ego Dominus sanctus vester, » o apostoli, « creans Israel, » rex vester, o chorus apostolorum.
« Haec dicit Dominus qui dedit » filiis Israel « viam in mari » Rubro, « et in aquis torrentibus, » id est fortissimis « semitam, » in Jordane videlicet, vel etiam in Arnon, sicut dixit Moses: « Quemadmodum fecit in mari Rubro, praebens vobis iter per siccum mare, sic faciet in torrentibus Arnon (Num. XXI). » Ipse enim qui dedit in mari viam et in aquis Jordanis semitam, videlicet, ut egressio ex Aegypto 116.0934B| et introitus in terram repromissionis haberet miraculum, ipse (inquam) dejecit principes hujus mundi de superbia, et convertit ad humilitatem Evangelii, expulitque daemones de cordibus hominum quibus principabantur, praebens viam apostolis et praedicatoribus suis in mari (Exod. XIV), hoc est in hoc mundo, ut libere possent praedicare.
« Ego eduxi quadrigam de Aegypto et equum, agmen et robustum. » Quadrigam et equum, pro multis quadrigis et equitibus dixit, sicut agmen et robustum pro multis agminibus et multitudine robustorum. « Simul obdormierunt, » id est simul mortui sunt. « Nec resurgent » quia somno perpetuo involuti sunt. « Contriti sunt » ab aquis multis in momento. « Quasi linum exstincti sunt. » Sicuti linum 116.0934C| in momento succenditur, et cito exstinguitur: sic illi in momento mortui sunt, et exstincti sunt de terra.
« Ne, memineritis » o apostoli, « priorum » quae dixi (II Cor. V), videlicet viam factam a me in mari, et semitam in Jordane, « et antiqua ne intueamini, » quia majora facturus sum ego, et vos per me, quorum comparatione praeterita pauca judicabuntur (Apoc. XXV).
« Ponam in deserto » gentilium « viam, » id est, Christum, quia ipse est « via, veritas, et vita (Joan. XIV). » « Et in invio flumina, » hoc est in deserto gentilium, ubi non erat doctrina spiritualis, dabo flumina: scientiam videlicet Veteris et Novi Testamenti. Haec sunt nova quae superius se promisit facere.
116.0934D| « Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, et flumina in invio, ut darem potum populo meo. » Bestias appellat gentiles, qui more bestiarum vivebant ignorantes Creatorem, et adorantes creaturam (Rom. I). Per dracones, qui venenum habent et interficiunt, possumus intelligere homicidas et malitiosos homines, plenos sanguine proximorum. Struthio avis est magna, brevitatem pennarum habens, volatus non capax: per quam significantur hypocritae, qui pennas quidem videntur habere virtutum, sed ad altiora nequeunt ascendere. Ideo (inquit) me glorificabunt gentiles, qui homicidae malitiosi antea erant bestialiter viventes, 116.0935A| quia dedi in deserto eorum scientiam Veteris et Novi Testamenti, ut darem populo meo credenti in me potum mentis, gratiam videlicet Spiritus sancti, sicut dixi in Evangelio: Qui sitit veniat et bibat. Et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII).
« Populum istum, » subaudis gentilem credentem in me, « formavi mihi » ut esset Christianus. « Laudem meam narrabit, » hoc est nativitatem meam, passionem, resurrectionis triumphum, ascensionis meae gloriam.
« Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel. » Sicuti jam superius diximus, duo sunt Jacob, carnalis et spiritualis, et duo sunt Israel. Et ubicunque ponitur Israel vel Jacob sine nominis interpretatione, ut Jacob electe meus, et rectissime quem 116.0935B| elegi, de spirituali est intelligendum. Non me invocasti, inquit, Jacob. Possumus hoc referre ad illos qui ante adventum Domini idola coluerunt, vel ad illos qui post Domini ascensionem credere noluerunt, permanentes in infidelitate sua. Dicamus primum de eis, qui ante adventum Domini praevaricati sunt in idolis. Saepe invocavit Israel Dominum et exaudivit eum. Illo autem tempore, quando ista loquebatur Isaias ex persona Domini, licet invocasset ore, non invocabat opere. Non invocasti, inquit, me, Jacob, sicut invocandus eram: quia me invocasti ore, idola vero mente et opere. Nec laborasti in me, Israel, id est, non feci laborare in acquirendo pretiosa quaeque ad offerendum mihi: vel non laborasti in me solummodo.
116.0935C| « Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me. » Saepe quidem videbatur offerre Domino holocausta, sed non suscipiebat ipse, eo quod communia essent illi et idolis. Domino auferebat manu, et idolis immolabat corde. Ac si diceret aliis verbis: Arbitraris quidem obtulisse te mihi victimas, et immolasse arietes: sed scias a me non esse susceptos, quia mihi et idolis communes erant. Illumque sensum repetit de quo superius dixit: « Ut quid mihi offertis multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? (supra, I) » Plenus sum, id est, nulla re indigeo. Tale est hoc quale et illud, quod per Amos prophetam loquitur: « Nunquid sacrificium obtulistis mihi, filii Israel, per quadraginta 116.0935D| annos, et non potius Deo vestro Moloch? (Amos, V) » Non enim vult Deus partem, sed totum. Nec delectatur sacrificio carnali, sed spirituali de quo Psalmista dicit: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. XXXIX). » « Non te servire fecit in oblatione, nec laborem tibi praebuit in thure. » Praecepit Dominus offerri sibi oblationes, et offerri thus per singula sabbata. Quare ergo nunc ista dicit? Ac si diceret aliis verbis: Ideo non te feci servire, quia non exquisivi a te pretiosum quippiam, ut in praeparandis eis laborare te facerem. Vel etiam ideo non feci te servire, quia suscipiebam sacrificia tua.
« Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum 116.0936A| tuarum non inebriasti me, » id est, non sum delectatus. Calamus, surculus est aromaticus. Thus autem et calamum pro omnibus pigmentis posuit. Non emisti, inquit, argento calamum, hoc est, non praecepi tibi, dare aurum et argentum tuum, ut emeres exinde varia genera et pretiosa odoramentorum et pigmentorum ad offerendum mihi, quia non placebant oculis majestatis meae, eo quod communia essent idolis: « Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis. » Servire facimus Deum omnipotentem in peccatis nostris, qui nolumus converti ab iniquitatibus, et ille pius et misericors exspectat nos ad poenitentiam. « Praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. » Idem est sensus. Potest hoc et ad Judaeos referri, qui post Domini ascensionem noluerunt 116.0936B| converti, et ad eos qui hucusque in infidelitate permanentes, sacrificium verum quod jam impletum est, in figura adhuc tenent, et omnia quae offerre Domino videntur, pro nihilo ducunt, licet idolis non immolent ea. Dicit ergo Dominus Jacob et Israeliti carnaliter agenti: Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel. Et est sensus: Bestiis agri, draconibus, struthionibus, hoc est gentilibus me laudantibus, tu nequaquam me invocare voluisti, nec laborare ut peccatum negationis poenitentia deleres. Et licet videatur tibi quod holocausta et victimae atque incensa quae offers placeant mihi: nec delector in eis, quia adhuc in vetustate peccati permanens, non vis transire ad novitatem Evangelii.
« Ego sum, ego ipse, qui deleo iniquitates tuas 116.0936C| propter me: et peccatorum tuorum non recordabor. » Alloquitur modo Judaeos et hortatur ad poenitentiam, promittens eis veniam delictorum. Ego sum, inquit, pius et misericors, qui delebo iniquitates tuas si poenitentiam egeris, propter me, non propter te. Et peccatorum tuorum ultra non recordabor, postquam fructus dignos poenitentiae feceris.
« Reduc me in memoriam, et judicemur simul. » Hoc est recordare omnium bonorum quae tibi feci, quando eduxi te de domo servitutis, et introduxi in terram omnibus meliorem in signis et miraculis et potentia magna, et quemadmodum delevi a facie tua gentes multas et fortes. Et judicemur simul, id est, discernamus quid facere, tibi debueram quod non fecerim, et argue me. Qui sensus plenius habetur in 116.0936D| Michea: « Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi, responde mihi (Mich. III). » « Narra si quid habes, ut justificeris, » loquere tu peccator si quid boni fecisti, ne si ego coepero loqui dicas, quod propter mea multiloquia nequeas respondere.
« Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. » Pater eorum vel Abraham intelligendus est, qui peccavit dubitans in repromissione, et petens signum: vel omnis ille populus qui mortuus est in deserto peccando contra Dominum (Gen. XV). Interpretes autem dicuntur, quasi inter partes, qui inter duos discurrunt pacem ferentes: quos in hoc loco Mosen et Aaron possumus intelligere, qui praevaricati sunt ad aquas contradictionis 116.0937A| (Num. XX), hoc est, a voluntate Dei recesserunt.
« Et contaminavi principes sanctos, » id est contaminari permisi Mosen et Aaron. Quos idcirco contaminasse dicit, quia terram repromissionis non intraverunt. « Dedi ad internecionem Jacob, » hoc est ad interfectionem. « Et Israel in blasphemiam, » ut nullus, praeter duos ex his qui de Aegypto egressi sunt, intraret in terram repromissionis; sed cadavera eorum jacerent in solitudine, praeter Josue et Caleph.
CAPUT XLIV.
« Et nunc audi, Jacob serve meus et Israel, quem elegi. » Locutus est superius de Israel et Jacob carnali: nunc autem alloquitur chorum apostolorum 116.0937B| et credentes ex Judaeis, cum privilegio nominis et dignitate honoris. Et nunc, o chorus apostolorum, quia Israel carnalis in infidelitate permanet et non vult me audire, tu qui es servus meus, electus meus, audi mandata mea et opere adimple.
« Haec dicit Dominus faciens te » in corpore « et formans te » in anima, « ab utero auxiliator tuus » quia cum non esses feci te. « Noli timere, serve meus Jacob et Rectissime, quem elegi. » Dicit beatus Hieronymus, quia Israel secundum proprietatem Hebraeae linguae proprie rectus, sive rectissimus, interpretatur. Hoc autem quod vir videns Deum dicitur, non in scriptione litterarum est, sed in sono vocis consistit; unde quod hic dicitur: Noli timere, serve meus Jacob et Rectissime, quem elegi: tale 116.0937C| est ac si diceretur: et Israel quem elegi.
« Effundam enim aquam, » hoc est doctrinam Veteris et Novi Testamenti « super sitientem » gentilitatem « et fluenta » divinorum eloquiorum « super aridam. » Gentilitas quae erat sitiens, ipsa erat et arida: quia non habebat humorem dilectionis Dei et proximi. « Effundam enim spiritum super semen tuum, » o chorus apostolorum, « et benedictionem meam super stirpem tuam. » Semen spirituale apostolorum et stirps omnes credentes sunt, qui eorum praedicatione, exemplis, miraculis, vel scriptis illuminati ad fidem venerunt, vel futuri sunt usque ad extremi judicii diem. Super hoc semen Dominus Spiritum sanctum suum fudit, quando in baptismate et per impositionem manuum episcoporum gratiam 116.0937D| Spiritus sui ei tribuit. Benedictionem etiam fudit super stirpem eorum, quia nisi ipse illustrasset corda gentium, incassum expenderent praedicationem suam. Nisi enim Dominus cor illustraverit auditoris, in vanum laborat lingua doctoris.
« Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas. » Herba viriditate gaudet; illi ergo qui renovantur in baptismate, et benedictionem Domini merentur accipere, herbis virentibus comparantur: quia habentes viriditatem fidei bonorumque operum, germinabunt fructus bonae operationis inter credentes, qui jam firmati radicibus viriditatem et ipsi plenam possident. Per salicem (quae infructuosa est et cito accrescit, maxime si 116.0938A| juxta praeterfluentes aquas sita sit, hoc est si hinc inde aquis vallatur, et quae etiam si sumpta fuerit in cibo vel potu, sicut physici dicunt, sterilem reddit a quo sumitur) significatur gentilitas, quae sterilis ante adventum Domini exstitit a fructibus bonorum operum: sed postea aquas doctrinae evangelicae juxta se habens, quae antea infructuosa erat, quasi contra naturam protulit fructum virtutum. Possumus etiam per herbas et salices geminam vocationem intelligere gentium, videlicet ac Judaeorum: ut per herbas intelligamus multitudinem gentium venientium ad fidem, per salices vero primitivam ecclesiam ex Judaeis, quae praedicantibus apostolis cito crevit.
« Iste, » subaudis unus credens et fidelis, « dicet: Domini ego sum » servus per fidem et operationem, non 116.0938B| idolorum, quia ab illo sum redemptus. « Et ille » alius « fidelis vocabit » peccatores ad poenitentiam « in nomine Jacob, » hoc est ut supplantet vitia, sicut et ille fecit. « Et hic, » id est ille alius, « scribet manu sua: Domini ego sum servus, » vel secundum quod Septuaginta dicunt: Dei sum miles, ut de tirocinio novo glorietur se militem esse Christi. Quidam codices habent: Scribet in manu sua Domino; sed beatus Hieronymus Domini dicit secundum Hebraicam veritatem, et Dei sum secundum quod Septuaginta dicunt: quod et apertius est dicere: scribet Domini sum miles, quam scribet manu sua Domino. Tamen si dixerimus Domino, erit sensus ut scribat Domino quod Christianus est: quod fidem ejus habet, sicut egregius praedicator suarum in capite epistolarum et fine 116.0938C| dicit: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus. Et ego Paulus servus Jesu Christi scripsi haec mea manu. « Et in nomine Israel assimilabitur » quilibet illorum, ut quod non habet ex carne, habeat per fidem. Gentiles ergo, qui non sunt secundum carnem ex prosapia Abraham, assimilantur Israeli in nomine (qui interpretatur vir videns Deum), quia ipsi per fidem et operationem merentur in praesenti saeculo positi contemplari Deum, et in futuro contemplabuntur facie ad faciem. Non tamen omnes gentiles assimilantur Israeli, sed tantummodo credentes qui possident modo legem et prophetas, omnesque gratias Spiritus sancti, quae populo Israel promissae sunt.
« Haec dicit Dominus rex Israel: Ego primus » ante 116.0938D| quem nullus, « et ego novissimus post » quem nullus, et absque me non est Deus » verus et salvator. Post vocationem gentium et effusionem Spiritus sancti quem cunctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro varietate meritorum suorum alius dicet: Domini ego sum, alius vocabit in nomine Jacob peccatores ad poenitentiam, alius scribet manu sua Domino esse se Domini, et alius assimilabitur in nomine Israel, ut, relictis idolis, unius Dei cultura sit: loquitur contra cultores idolorum qui noluerunt converti.
« Quis similis mei est » in idolis? « vocet » ea quae non sunt tanquam ea quae sunt « et ordinem » creaturarum mearum « exponat mihi; » ego creavi 116.0939A| omnia cum non essent, « exponat » ille quomodo ordinata sunt: « ex quo constitui populum antiquum: ventura et quae futura sunt annuntient eis. » Populum antiquum appellat vel omne genus humanum ab Adam, vel populum Israeliticum, quem elegit in Abraham. Et est sensus: Ex quo constitui populum antiquum a primo homine, ut mihi serviret, vel Israeliticum populum, ut mihi esset populus peculiaris, ventura et futura annuntiavi eis. Et sicut ego annuntiavi eis futura, si sunt veri dii, annuntient et ipsi similiter quae futura sunt.
« Nolite timere, » o credentes, persecutorum saevitiam qui idola colunt, « neque conturbemini » propter minas eorum; « ex tunc, » id est ex quo elegi populum antiquum « audire feci, et annuntiavi » quod 116.0939B| idolum nihil est: sed opus manuum hominum: « vos estis testes mei, » o populi mei, quia ego sum Deus universae terrae, « nunquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? » Si alius est Deus praeter me et formator, necesse est ut ostendatur et alius mundus esse. Sed quia non invenietur neque formator, neque mundus, nullo modo alius est Deus praeter me qui formavi istum.
« Plastes idoli, » id est formatores idolorum « nihil sunt, » sicut Psalmista dicit: « Similes illis fiant qui faciuntea (Psal. CXXXIV). » « Et amentissima eorum, » subaudis idola, « non proderunt eis, » hoc est cultoribus suis in die examinis uniuscujusque. Plastes Graecum est, et dicitur formator sive compositor. « Ipsi » plastes « sunt testes eorum, » id est idolorum, 116.0939C| « quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur » super errore suo, subaudis ideo sunt testes. Sic enim Psalmista dicit: Aures habent et non audient, oculos habent et non vident, quia non est spiritus in eis.
« Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
« Ecce omnes participes ejus confundentur: » videlicet et qui formavit, et qui adoravit; « fabri enim sunt ex hominibus » ad fabricanda idola; « convenient omnes, » subaudis fabricatores cultoresque idolorum in die judicii « stabunt » ad judicium « et pavebunt, » recordantes peccatorum suorum « et confundentur simul » ab errore suo.
« Faber ferrarius lima operatus est » idolum: « esuriet » 116.0939D| formator ejus, quia non dabit ei cibum deus, suus « et deficiet » pro labore, « et non bibet aquam, et lacesset, » id est si non biberit aquam aliunde lacesset, quia non praebebit ei deus suus potum.
« Artifex lignarius extendit normam, » hoc est praeparavit regulam, ut posset ad rectitudinem deducere illud idolum; « formavit illud in » idolum, id est in runcinam. Runcina quoddam artificium est lignarii, gracile et recurvum, ex quo cavantur tabulae domus ut una alteri connectatur. « Fecit illud » idolum « in angularibus, » hoc est quadratum, « et in circino tornavit illud, » hoc est in torno et rotunditate, « et fecit » ibi in quadrato, vel in rotundo « imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in 116.0940A| domo. » Quis enim possit hoc credere, quod ascia, lima, et cerebro malleoque formetur Deus, et vel in primis simulacra fundantur et in circino tornata in deos repente consurgant: praesertim cum vilitas artis in fame et siti artificis demonstretur?
« Succidit » ille lignarius « cedros » ad fabricanda idola, « tulit ilicem, et quercum, quae steterant » per multa tempora « inter alia ligna saltus: » et fabricatus est inde simulacrum. « Plantavit pinum » ut faceret ex ea deum, « quam pluviae » per multos dies « nutriunt. »
« Et facta est » illa pinus ex parte « hominibus in focum. Sumpsit ex eis » videlicet ex cedro, ilice, quercu et pino « et calefactus est ex eis. »
« Reliquum autem ejus deum fecit, » id est reliquum 116.0940B| quod remansit, fabricavit sibi in idolum.
« Non recogitant in mente sua » quod ego fecerim eos, « neque cognoscunt » quia ipsi non sunt dii, sed opera manuum hominum, « neque sentiunt, » et non intelligunt « ut dicant » apud se. « Medietatem ejus combussi igne, et coxi super carbones ejus panes: coxi carnes eo et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? Ante truncum ligni procidam? » Non faciam, quare?
« Quia pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberavit animam suam: et neque dicet: Forte » id est forsitan « mendacium est in manu mea. » Cum adoraret vel fabricaret idolum, debuerat ista cogitare et dicere apud semetipsum: Certe in manu mea, id est in operatione mea mendacium 116.0940C| est, quia hoc quod pro deo colo et teneo, opera manuum mearum est. Haec debuerunt vigili mente perpendere cultores idolorum, sed non fecerunt. Capientur in iniquitate sua, nec liberabuntur auxilio deorum suorum.
« Mementote horum Jacob, et Israel, quia servus meus es tu. » Modo alloquitur populum Israeliticum, et fideles qui in adventu Domini crediderunt. Cum omnia ita sint ut dixi, et idola scias esse figmenta et compositiones hominum: « nec obliviscaris, » o Israel, « creatoris tui, » ut adores idola, quae in adventu Filii mei destruenda sunt, tibique ipsi injuriam facias ut adores opera manuum tuarum.
« Delevi, » pro eo quod est delebo, « ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. » Si 116.0940D| audieris me, Israel, et attenderis quae tibi praecipio, ita delebo in adventu Filii mei iniquitates tuas et peccata tua, sicuti dissolvitur nubes tenebrosa, vel nebula a calore solis, vel vento raptante attenuatur. « Revertere ad me, » o Israel, et age poenitentiam, « quoniam redemi te, » pro eo quod est redimam te pretioso sanguine Filii mei.
« Laudate, coeli, quoniam fecit Dominus misericordiam cum Jacob, jubilate extrema terrae. » Per coelos debemus intelligere summas angelicas potestates in coelo residentes, et per extrema terrae similiter angelicas potestates, quae praesunt hominibus habitantibus in terra. Vel etiam per extrema terrae apostoli et prophetae intelligendi sunt, quorum doctrina 116.0941A| et miraculis et intercessionibus consistunt homines habitantes in terra, quia in ipsis sunt fundati. Sicut Apostolus dicit: « Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. III). » « Resonate, montes, laudem, » id est sancti laudationem, qui in culmine virtutum consistitis; « saltus et omne lignum ejus, » hoc est omnes electi et justi. Et quare hoc? « quoniam redemit Dominus » pretioso sanguine Filii sui, « Jacob; et Israel glorificabitur, » id est magnus fiet. O Israel, si reversus fueris ad me in toto corde, et egeris poenitentiam: de salute tua laetabuntur angeli in coelo, et qui praesunt hominibus in terra, et apostoli ac prophetae omnesque electi, scientes quoniam redemptus es sanguine Filii ejus.
116.0941B| « Haec dicit Dominus redemptor tuus, » o Israel, qui te redempturus est, « et formator tuus ab utero, » id est cum non esses: « Ego sum Dominus faciens omnia. » Superius locutus est de subversione idolorum et redemptione Israel: si poenitentiam ageret. Nunc autem de magnitudine potentiae suae loquitur, quod ipse fecerit omnia solus, ne quis dubitet de salvatione Israel, tantum si ad eum conversus fuerit. Cum autem dicit: « extendens coelos solus, et stabiliens terram, et nullus mecum: » non excludit Filium a se, neque Spiritum sanctum, quia unum sunt, et separabiliter nequeunt operari, sicut ipse Filius dicit: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). » Sed sicut superius diximus, per hanc sententiam excludere vult idola a formatione creaturarum.
116.0941C| « Irrita faciens, » id est inania, « divinorum signa, et hariolos in furorem, » id est in amentiam « vertens. » Harioli sunt incantatores, qui quibusdam incantationibus semper cuncta agunt. Divini iidem sunt qui et pythones, id est ventriloqui, habentes spiritum malignum in ventre, et loquuntur multa signa et portenta. Haec quidem ante adventum Domini multi adimplebant: sed crescente Christianorum fide, ex parte eradicata sunt. « Convertens sapientes, » hujus saeculi « retrorsum, » id est in insipientiam, « et scientiam eorum stultam faciens, » quia quae stulta erant elegit, et sapientiam philosophorum stultam fecit.
« Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum 116.0941D| suorum complens. » Quis est iste servus Dei Patris, nisi ille de quo superius diximus: Ecce servus meus, suscipiam eum. Et illud: Parum est tibi, ut mihi sis servus? Iste est servus, qui et puer. Verbum autem istud evangelica doctrina est, quam Deus pater super universum orbem suscitavit, per nuntios Filii sui, hoc est per apostolos. Consilium apostolorum fuit, ut dispersi per quatuor mundi climata unum Evangelium praedicarent, unam fidem docerent, et omnipotentem Deum, trinitatem in personis, et unitatem in substantia, habere annuntiarent. Hoc consilium verbo tenus ab illis dictum, Deus pater rebus complevit. « Qui dico Hierusalem Habitaberis, et civitatibus Juda Aedificabimini, et deserta 116.0942A| ejus suscitabo. » De restauratione quae facta est a Zorobabel et caeteris ducibus permittente Cyro ista loquitur: quae captivitas adhuc implenda erat. Ego Deus qui hoc feci, vel completurus sum. Ego dico Hierusalem quod iterum fundetur, et dico etiam civitatibus Judae Aedificabimini, et deserta ejus suscitabo.
« Qui dico profundo, » id est Babyloni, quae in profundo peccatorum sedebat, « Desolare » ab habitatoribus tuis: « et flumina tua » Tygrin et Euphraten, « arefaciam. » Hoc adimpletum est a Dario, et Cyro nepote ejus. Nam nocte quando Balthasar interfectus est ab eis, exercitus illorum Euphraten fluvium, qui per mediam civitatem decurrebat, longe a civitate in multos rivulos diviserunt et exsiccatus 116.0942B| est: in tantum ut per alveum illius per quem antea decurrebat, ipsi civitatem ingrederentur et devastarent (Dan. V). Possunt etiam referri illa superiora ad Ecclesiam praesentem, et ista ad hunc mundum. Qui dico Hierusalem Habitaberis a credentibus, ex gentili et Judaico populo. Et civitatibus Judae, id est ecclesiis confitentium in toto orbe constructis, Aedificabimini: et quae antea deserta erant suscitabo. Qui dico profundo, id est huic mundo, Desolare a cultoribus tuis et amatoribus. Et flumina tua arefaciam, hoc est, sapientiam hujus mundi annihilabo. Sapientia Domini stultam fecit sapientiam hujus mundi.
« Qui dico Cyro: Pastor meus es, » in meis fidelibus: « et omnem voluntatem meam complebis » 116.0942C| dimittendo captivitatem populi mei. « Qui dico Hierusalem: Aedificaberis, » a Jesu sacerdote magno et Esdra caeterisque principibus, de captivitate redeuntibus, « et » qui dico « templo: Fundaberis. » Idem sensus sicut in priori versu.
CAPUT XLV.
« Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram ut subjiciam ante faciem ejus gentes, » Babylonios, Chaldaeos, Aegyptios, Medos, caeterasque in circuitu suo, « et dorsa regum vertam » ad fugiendum ante eum. Multi reges dorsa verterunt ante eum, Domino illi tribuente auxilium. Haec, inquit, dicit Dominus christo meo Cyro. Christus interpretatur unctus. Antiquitus enim in populo 116.0942D| Judaeorum, quemadmodum apud Romanos diadema faciebant et regem. Sic chrismate peruncti efficiebantur reges et sacerdotes, ut Aaron a Mose, et David a Samuel. Quare ergo appellatur Cyrus christus, cum non sit perunctus de oleo benedictionis? quia dignitas imperialis pro chrismate ei fuit. Haec dicit Dominus christo meo, pro eo quod est christo suo: vel uncto suo, hoc est, regi suo: « et aperiam coram eo januas, et portae civitatis non claudentur. Ego ante te ibo, » o Cyre, « et gloriosos terrae humiliabo, » hoc est Babylonios et Chaldaeos, qui gloriosi habebantur in toto mundo. « Portas aereas conteram » ante te, o Cyre, « et vectes ferreos confringam. » Quae civitas illi non patuit 116.0943A| (inquit beatus Hieronymus)? Quis non regum terga subjecit illi? Qui muri, prius inexpugnabiles, non illius obsidione subversi sunt? Haec qui plenius cognoscere vult, legat historiam Xenophontis de Cyro majore, et inveniet ea esse completa quae Isaias longe ante praedixit, Domino manifestante.
« Et dabo tibi, » Cyre, « thesauros » regum « absconditos » et diversarum urbium, « et arcana secretorum, » id est ea quae reges et reginae in conclavi semper habebant, tibi dabo. Et quare hoc? « et scias, quia ego Dominus, qui voco nomen tuum Deus Israel, » longe antequam nascaris. Sicut olim vocavi Isaac et Jacob, et multa ante praedixi de te, ut de Isaac et Josia. Et hoc non feci propter te, neque pro tuo merito, sed:
116.0943B| « Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, » ut dimittas eum ex captivitate, et recognoscas quae tibi ante praedixi quam nascereris, ut bona servis meis impendere studeas. « Et vocavi te nomine tuo, » hoc est, ut Cyrus vocareris: « assimilavi te » in nomine Filii mei, « et non cognovisti me. » Multi volunt haec referre ad Dominum Jesum Christum, quae in hac sententia dicuntur: sed non loquuntur ea quae vera sunt. Cyrus, qui interpretatur haeres, nam et ipse haereditatem avunculi sui Daran suscepit: regnum videlicet Babyloniorum, Chaldaeorum, Medorum et Persarum, atque Aegyptiorum, et qui Christus etiam vocatur propter dignitatem imperii: assimilari dicitur Domino Jesu Christo tantum in nomine qui haereditatem a patre suscepit: 116.0943C| sicut in psalmo habetur: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). » Et qui unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. Assimilavi te (inquit) in nomine Filio meo, et non cognovisti me esse verum Deum, qui te feci victorem multarum gentium: sed adorasti idola quae tibi nil profuerunt.
« Ego Dominus, et non est amplius » Deus verus, « extra me non est Deus. » Non excludit Filium a se neque Spiritum sanctum, cum dicit extra me non est Deus, quia Pater cum Filio et Spiritu sancto unus est Deus, sicut loquitur ipse Filius: « Ego in Patre et Pater in me est. » Et, « Ego et Pater unum sumus (Joan. XIV, X). » « Accinxi te » virtute ut acquireres tibi regna, « et non cognovisti me, » sicuti 116.0943D| cognoscendus eram. Ideoque accinxi te virtute et dedi gloriam regnorum.
« Ut per te sciant qui ab ortu solis sunt, et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus. Ego Dominus, et non est alter. » Legitur in volumine libri Esdrae scripsisse Cyrum ad omnes gentes, non esse alium Deum praeter Dominum Deum Israel. Vel etiam ita intelligendum est, ut ex captivorum laxatione Dei omnipotentis clementia notior cunctis in populis facta est. Dicit Josephus in Historia Antiquitatum, idcirco dimissum esse populum a vinculo captivitatis, quia legit ille in libro Isaiae ea quae Dominus per Isaiam prophetam de illo praedixerat.
« Formans lucem, » id est diem, « creans tenebras, » 116.0944A| id est noctem: « faciens pacem, et creans malum, » id est bellum, vel afflictionem: « ego Dominus faciens omnia haec. » Sive etiam lucem possumus intelligere laxationem captivitatis, et per tenebras captivitatem, et per malum laborem: sicut in Evangelio: « Sufficit, inquit, dici malitia sua (Matth VI), » id est labor suus. Acsi diceret: Ego Dominus qui vos male agentes et a me recedentes in captivitatem transmitto, et iterum revertentes ad me puro de corde, reduco in patriam propriae telluris.
« Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. » Loquens superius sermo divinus de Cyro rege Persarum qui captivitatem relaxavit, qualiter 116.0944B| ante longe praedictum sit a Domino: nunc de adventu Domini Salvatoris et conceptu illius loquitur: O coeli, rorate desuper, id est rorem emittite. Per coelum debemus intelligere angelos habitatores coelorum, et positus est pluralis numerus pro singulari. Per rorem verba angelica. Dicit beatus Augustinus: Veniat Gabriel archangelus, et emittat nobis rorem, id est annuntiet nativitatem Domini salvatoris. Et nubes pluant justum. Quid per nubes intelligere debemus, nisi prophetas qui nobis pluviam salutarem dederunt unde irrigantur corda nostra, annuntiando nativitatem Domini, passionem, resurrectionem, ascensionemque ejus, beatitudinem electorum et poenam reproborum? De quibus et superius quinto et septimo capite dicitur: Mandabo nubibus, 116.0944C| ne pluant super eos imbrem. Ponamus unam nubem ex multis Isaiam prophetam, et consideremus quid nobis protulerit: Ecce (inquit) virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Et illud: Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de Petra deserti ad montem filiae Sion. Ecce pluvia salutaris, qua irrigantur corda nostra ad intelligendam nativitatem nostri Redemptoris. Sequitur: Aperiatur terra et germinet Salvatorem. Terram appellat beatissimam virginem Mariam, quae germinavit Dominum Salvatorem. Aperiatur terra, hoc est cor Virginis ad credendum. Nam cum ab angelo audisset (Luc. I): « ecce concipies et paries filium: » dixit: « Quomodo in me fiet istud, quoniam virum non cognosco? » Et angelus: « Spiritus, inquit, sanctus 116.0944D| superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Haec cum audisset, apertum est cor ejus ad credendum, et ait: « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. » Et germinet Salvatorem. Jesus interpretatur Salvator. Et quare Salvator? quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et tale est quod dicit, germinet Salvatorem, quasi diceret Jesum. Sic enim dixit angelus: « Vocabitur nomen ejus Jesus (Matth. I). » Et justitia oriatur simul. Ipse est justus, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Ipse est justitia: quia ipse justificat credentes in se. De quo et dicitur: « Justus autem meus ex fide vivit (Rom. I). » « Ego Dominus, » subaudis Pater, « creavi eum. » Secundum 116.0945A| divinitatem non creavit eum Deus Pater, quia consubstantialis et coaeternus est illi. Quantum vero ad humanitatem pertinet, creavit eum, quia operatione Spiritus sancti corpus assumpsit in utero virginali, sicut dixit angelus. « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Et notandum, cum dicimus operatione sancti Spiritus illum esse formatum in utero virginali, non separamus Patris potentiam et Filii ab eo, ut sine Patre et Filio formaverit illud corpus. Quia sancta Trinitas inseparabilis et indivisibilis est: ideoque tota Trinitas illud operata est. Quae enim operatur Pater: eadem et Filius, eadem et Spiritus sanctus. Tamen quomodo illud actum, humanae fragilitati non conceditur discutere. Unde et Isaias dicit: « Generationem 116.0945B| ejus quis enarrabit (Infra, LIII)? » Et praecursor illius: « Non sum (inquit) dignus solvere ejus corrigiam calceamenti (Joan. I), » hoc est mysteria utriusque nativitatis ejus enodare non valeo.
« Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae. » Samus civitas est, in qua primum inventa est illa ars fingendorum vasculorum. Et tale est quod dicit, testa de samiis terrae, quasi diceret testa de testis terrae. Factori et figulo comparatur Deus omnipotens, quia ipse sua potentia formavit universitatem istius mundi. Vae illi qui contradicit omnipotenti Deo factori suo aliquid, a quo ipse formatus est. Acsi diceret: Vae illi, qui non credit Christum esse venturum in carne, contradicens verbo omnipotentis Dei. « Nunquid dicit lutum figulo suo: Quid 116.0945C| facis? et opus tuum absque manibus est. » Sicut illa testa vel lutum non potest contradicere factori suo dicens, Hoc quod operaris absque manibus est: sic humana creatura nequit resistere conditori suo. « Vae qui dicit » Deo « Patri, Quid generas? » subauditur Filium aequalem tibi « et mulieri, » beatae videlicet Mariae, « Quid parturis » quod non ex semine viri suscepisti? De qua muliere dicit Apostolus: « Christus factus est de muliere, factus sub lege (Gal. IV). »
« Haec dicit Dominus sanctus Israel, plastes ejus, » id est creator vel formator: plastes Graecum est, et dicitur formator sive plasmator. Plasmator ejus Deus Pater est, quia plasmavit eum in utero virginali. « Ventura » mysteria « interrogate me, » o Judaei, « super filios meos, » subauditur adoptivos, qui credituri 116.0945D| sunt per Filium meum, quomodo debeam eos regere, « et super opus manuum mearum mandate mihi, » hoc est praecipite mihi qualiter ea quae condidi gubernem. Ironice ista intelligenda sunt, quae diximus.
« Ego feci terram, et hominem super eam creavi. Manus meae tetenderunt coelos, » ut habitatio sit in eis angelorum, « et omni militiae eorum, » coelorum videlicet angelis et stellis « mandavi: » hoc est praecepi quid agere debeant. Praecepi angelis, ut me laudarent creatorem suum, et ministeria sua implerent. Praecepi soli, ut illuminet terram, cursum suum peragens in trecentis sexaginta quinque diebus et quatuor horis, tendatque ad occidentem. Si ergo 116.0946A| ego feci terram ut habitaretur ab hominibus, et coelos extendi desuper, eosque varietate astrorum decoravi, ut morarentur in terra cultores Dei: quid mirum est si Filium meum justum regem misi in mundum, ut mihi acquireret multos filios adoptivos? Et quid mirum, si eum suscitavi a mortuis, ut sua morte omnes liberaret a nexu mortis, qui omnibus qui vivunt praesto ut vitam habeant?
« Ego suscitavi eum ad justitiam, » subauditur, ut sit salvator, non solum Judaeorum, sed etiam et gentium; « et omnes vias ejus dirigam, » id est actiones et opera, quatenus peccatum non faciat, neque dolus inveniatur in ore ejus. « Ipse » Filius meus « aedificabit civitatem meam, » hoc est Ecclesiam meam, tam ex gentibus quam ex Judaeis. « Et captivitatem 116.0946B| meam dimittet » subauditur liberam. Quidam volunt hoc referre ad Cyrum, cujus temporibus dimissa est captivitas, et templum permissum est aedificari, sed non conveniunt praecedentia, quia non sunt omnes viae ejus directae cui et dictum est: Assimilavi te, et non cognovisti me. Nec etiam ipse aedificavit, licet aedificari permiserit, quia non est ejus tempore completa aedificatio, sed temporibus Assueri. Redeamus ad praecedentia referentes ad Dominum Jesum Christum, cui ista plenissime ascribi debentur. Ipse aedificavit civitatem Patris, sanctam videlicet Ecclesiam, contra quam portae inferi non praevalebunt, quia fundata est supra firmam petram (Matth. XVI), hoc est super ipsum, et quae in monte posita, id est in illo qui est mons montium, latere nunquam poterit. De 116.0946C| hujus civitatis fundamento dicit egregius praedicator: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). » Considerandum est de qua captivitate subjungat, et captivitatem meam dimittet. Peccante primo parente nostro in paradiso (Gen. III), captivatus est a diabolo et exsul effectus a proprio solo positus est in hujus peregrinationis exsilio, omnes filii ejus captivitatis vinculo obligati sunt, donec venit Altissimi Filius per incarnationis mysterium, et sua morte simpla duplam nostram destruxit, revocando nos ad gaudia paradisi, unde expulsi fueramus. Unde et subjungitur. « Non in pretio, inquit, neque in muneribus, » subaudis liberavit et redemit nos, ut acciperet exinde pretium: sed propria 116.0946D| sponte et misericordia larga.
« Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, » hoc est cultura idolorum, quam prae omnibus gentibus adimplet, « et negotiatio Aethiopiae, » terrena subaudis, cessabit in adventu tuo, Fili dilectissime, « et Sabaim, viri sublimes ad te transibunt » credentes in te, « et tui erunt » per fidem et operationem. Culturam idolorum quam Aegyptii diis suis impendebant laborem appellat, quia multum laborabant illi in offerendis sacrificiis diversorum portentorum, videlicet avium, ovium, hircorum, aliorumque multorum; sed adveniente Christo in mundum, cum apostoli post ejus ascensionem ad illud et ad alia regna transissent praedicantes gratiam Evangelii, 116.0947A| ubi antea colebatur multitudo simulacrorum, coepit venerari unius Dei religio, adeo ut prae omnibus regnis hactenus ibi monachorum catervae consistant, pugnantes sine gladio materiali contra principem mundi. Impletumque est ibi quod dicit Apostolus: « Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V). » Similiter Aethiopes, qui antea terrena lucra exercebant, conversi ad fidem Christi, coeperunt terrena postponere, et toto mentis affectu coelestia lucra desiderare. Sabaim eadem est et Saba, regio vel civitas in finibus Aethiopiae posita, de qua fuit et regina Saba. Viri autem sublimes appellantur, quia potentissimi et doctissimi semper exstiterunt, qui et ipsi ad fidem Domini transierunt. De quibus dicit propheta, « Omnes de Saba venient, aurum et 116.0947B| thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes (infra. LX). » Per haec tria quae commemoravimus, intelliguntur omnia regna et regiones, de quibus ad fidem Domini quotidie colliguntur. « Post te ambulabunt » recte credendo, et bene vivendo. « Vincti manus pergent, » id est Dominicis praeceptis astricti ambulabunt de virtute in virtutem « et te adorabunt » derelicta jam idololatria « teque deprecabuntur » pura mentis devotione. « Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus verus. » Vox Patris de Filio. Sic dicent illi: Tantum in te est Deus, id est in Filio. Sic enim ipse dicit: « Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV). » Et non est absque te Deus, sicut ipse dicit: « Ego et Pater unum sumus (Ibid. X). »
116.0947C| « Vere tu es Deus absconditus. » Propter humanitatem ista dicuntur, quia in humanitate latuit Divinitas. « Ipse est Deus salvator Israel, » quia ipse salvat populum suum a peccatis eorum.
« Confusi sunt et erubuerunt omnes: abierunt simul in confusionem, » hoc est in perditionem « fabricatores eorum. » Contra scribas et Pharisaeos loquitur, qui fabricatores exstiterunt errorum, quando in toto mundo seminaverunt mendacium, dicentes ab apostolis Dominum furtim esse sublatum (Matth. XXVIII). Confusi sunt ergo scribae et Pharisaei in malitia sua traditi in manus Romanorum, et erubuerunt omnes, non ut poenitentiam agerent, sed in tribulatione positi abierunt simul in perditionem corporis et animae. Illi quidem perierunt. 116.0947D| « Israel autem, » id est chorus apostolorum, et qui per apostolos crediderunt, « salvati sunt salute aeterna. Non confundemini, » o apostoli, aliique credentes, « et non erubescetis » in poena constituti pro nomine meo, « usque in saeculum saeculi, » id est neque in hoc saeculo vos pudebit sustinere tormenta securi de gloria, neque in futuro in beatitudine aeterna constituti.
« Quia haec dicit Dominus creans coelos ipse Deus » ut habitatio in eis sit angelorum, « et formans terram et faciens eam » ut eam inhabitent cultores Dei, « ipse plastes ejus, » hoc est formatur terrae. « Non in vanum creavit eam: ut inhabitaretur, » ab hominibus, adorantibus et intelligentibus 116.0948A| Creatorem suum, et idola contemnentibus, ideo formavit eam. « Ego Dominus, et non est alius Deus, » faciens similia. Haec contra idolorum cultores dicta sunt.
« Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. » Quondam locutus est in abscondito in monte Sina, quando dixit filiis Israel: Non erunt tibi dii alieni, quia uni tantummodo populo locutus est, caeteris latuit. Sed istud quod dicit: In abscondito non sum locutus, de evangelica doctrina intelligendum est, quae in omnes fines terrae per praedicationem apostolorum insonuit. « Non dixi semini Jacob, frustra quaerite me, » quia primum ad eos venit dicens: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV), » et eis coelorum regna 116.0948B| dare promisit, si relictis imaginibus legis et caeremoniarum, Evangelii veritatem sequerentur. « Ego Dominus loquens justitiam, » per quam justificabitur omnis qui eam adimplere voluerit, « annuntians recta, » ut omnis creatura suum adoraret Creatorem. Justitiam locutus est Dominus, quando postquam Judaei praedicationem ejus despexerunt, dixit discipulis: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium (Marc. XVI). »
« Congregamini, » o fideles, ad meam fidem « et venite » ad me non loco sed merito, quia ego ubique sum, « et accedite simul » in unum ovile « qui salvati estis » sanguine meo « ex gentibus » ab errore et peccatis. Quia Judaei noluerunt agere poenitentiam, et indignos se judicaverunt aeternae vitae, 116.0948C| alloquitur gentiles ut congregentur in unum ovile. Unde cum dicit congregamini, ostendit non omnes gentes statim credituras, sed paulatim et per partes. « Nescierunt, » subaudis gentiles, verba mea, qui in proprio errore permanserunt, simulacrorum suorum onere praegravati, et « qui levant signum sculpturae suae, » id est qui sigilla sculpunt suis in simulacris « et rogant deum non salvantem. » Unde et praecipitur apostolis et credentibus, ut opportune importune annuntient veritatem, et iniant concilium gentium (II Tim. IV).
« Annuntiate, » inquit, o apostoli et credentes, gentibus adhuc in errore manentibus fidem quam percepistis, « et consiliamini simul » de salute eorum. Hoc adimpletum est, quando antequam dividerentur 116.0948D| per universum mundum, commune concilium elegerunt ut unitatem annuntiarent, non dissentientes ab invicem. Tunc etiam et symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiae, et resurrectione generali. « Quis auditum fecit hoc ab initio » de salute gentium, nisi ego qui locutus sum ad Abraham: « In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXIII), » et plurima his similia, quae per ora prophetarum praedixi! Vel etiam alio modo. Quis auditum fecit ab initio, quod idolum quod nihil est non debeat adorari, nisi ego qui dixi: « Non erunt tibi dii alieni, nec tibi facies sculptile (Exod. XX; Levit XIX; Deut. V)? » « Ex tunc, » id est ex quo adduxi populum meum ex 116.0949A| Aegypto « praedixi illud » quod idolum nihil sit. « Nunquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus et salvans non est praeter me. » In Patre est Filius, et in Filio subaudis Pater.
« Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae. » Convertimini ad fidem meam ab idololatria, omnes gentes, et salvabo vos ab interitu gehennae. Impleo illud, quod Pater Filio repromisit dicens: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). » Addidit de semetipso:
« Juravi » ego Deus Pater, subaudis quod sententia oris mei et verbum quod semel protuli de salute gentium, nequaquam irritum fiet: sed opere 116.0949B| implebitur. Non debemus putare quod omnipotens Deus juret per aliquod juramentum: sed jurare dicitur, quia sermo illius firmissimus et immutabilis est. « Egredietur de ore meo justitiae verbum, » hoc est Filius meus incarnabitur, qui est Verbum meum, vel etiam sententia justificationis per quam justificandae sunt gentes, « et non revertetur ad me » Filius meus cum assumpta carne, donec redimat genus humanum. Vel sermo et sententia praedicationis non revertetur ad me sine fructu. Quare?
Quia mihi curvabunt genu omnia, » subaudis genera hominum, quae antea incurvabantur ante idola: et non solum genua corporis, sed voluntas mentis.
De hoc dicit apostolus: « In nomine Domini omne 116.0949C| genu flectatur (Philip. II), » etc. « Et jurabit » inquit, « omnis lingua, » subaudis mihi. In hoc loco maxime fides gentium ostenditur. Non idcirco sermo divinus ista loquitur, quod jurare nos praecipiat: sed omnis sermo Christianorum firmus debet esse, quasi sub juramento: ut qui filios veritatis se confitentur esse, veritatem ex corde et ore proferant.
« Ergo in Domino: dixit » populus Christianus, « Meae sunt justitiae » legis et Evangelii: ac baptismus et gratia sancti Spiritus, non populo Judaeorum, « et imperium, » subaudis ego obtineo per universum orbem; « ad eum » id est ad Christum « venient omnes » gentes, recte credendo et bene vivendo, « et confundentur » in suo errore « omnes 116.0949D| qui repugnant ei » respuentes sermones ejus. Confundentur quidem, id est erubescent de suis malis, ut non pereant, sed ut poenitentiam agant, sicut dicit Apostolus: « Quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis (Rom. VI)? » Vel certe illi qui in suo errore permanserint, confundentur in die judicii, audientes a Domino: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). »
« In Domino justificabitur » in praesenti per baptismum, et per poenitentiam, « et laudabitur omne semen Israel, » hoc est omnis chorus apostolorum, vel qui de ecorum stirpe pullulaverunt, et crediderunt in Christo habentes justitiam et gloriam sempiternam. De hac laudatione et gloria dicit Dominus: 116.0950A| « Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V). » Et Psalmista: Laetabitur justus in Domino et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde (Psal. LXIII).
CAPUT XLVI.
« Conflatus [confractus] est Bel, » id est in pecuniae pretium redactus est. « Contritus est Naboth. » Post vocationem gentium, statim subjungitur subversio idolorum. Bel sive Saturnus idolum fuit Babyloniorum primum. Posteaque ab illis sumpserunt et aliae gentes. Dictus est autem Bel, a Belo patre vini. Tantique honoris et religionis fuit apud veteres, ut ei non solum humanas hostias captivorum 116.0950B| ignobiliumque, sed insuper suos filios immolarent. Naboth et ipsum idolum est, sed non est in isto loco positum pro idolo, sed pro interpretatione sui nominis. Interpretatur enim prophetia sive divinatio. Et notandum quia cum dixit conflatus est Bel, protinus subjunxit, contritus est Naboth: a specie transivit ad genus, significans quia post ascensionem Domini apostolorumque praedicationem, pene universa idola conflata sunt et redacta ad nihilum, et cultus ac religio eorum insuper omnis prophetia daemonum et divinatio magorum hominum cessavit. « Facta sunt simulacra eorum, » subaudis deorum, « bestiis et jumentis, » id est ut adorarentur ab hominibus, more bestiarum et jumentorum viventibus. « Homo enim (sicut dicit Psalmista) cum in honore 116.0950C| esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus (Psal. XLVIII et CXXXIV), » et reliqua. Et « similes illis fiant qui faciunt ea. Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem contabuerunt. » Onera vestra, id est simulacra vestra gravi pondere sunt, hoc est magna pondera metallorum in se habent. Vel etiam alio modo: Simulacra vestra nihil sunt aliud nisi onera sacerdotum et portantium: deprimentia usque ad lassitudinem. Contabuerunt ipsa simulacra, id est defecerunt, annihilata sunt post ascensionem. Ita loquitur Propheta de futuro quasi de praeterito. « Non potuerunt illa » simulacra « salvare portantem » se de tribulatione, « et anima eorum, » id est fabricantium, portantium, colentium « in captivitatem » daemonum « ibit. » Non 116.0950D| est putandum, quod simulacra muta et insensibilia animam habeant; sed de anima colentium dictum constat.
« Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel. » Non dixit: audite me, servi mei, et electi mei, cum adjectione honoris, sed Audite me, domus Jacob, id est duae tribus Juda, Benjamin ac Levi carnaliter viventes, et longe a me recedentes: et omne residuum domus Israel, hoc est reliquiae decem tribuum, quae similiter per idololatriae culturam a me recessistis. Quando Propheta ista loquebatur, tres tribus adhuc morabantur in Judaea, decem vero jam ductae erant in Assyrios: ideoque dixit residuum domus Israel. Quod autem addit 116.0951A| « qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva, » non debemus putare Deum omnipotentem, qui spiritus est, habere vulvam aut uterum: sed per vulvam et uterum, clementiam et misericordiam illius debemus intelligere qua protegimur. Et quantum ad litteram pertinet, instar puerorum ac lactentium, ille populus ita adeo quasi matris in utero et vulva praegnantis ex Aegypto portatus est in terram repromissionis: quantum vero ad altiorem intellectum attinet, portatus est a Dei misericordia per desertum, quia sustinuit eum peccantem nolens statim tantam multitudinem delere. Similiter postquam introduxit eum in terram omnibus meliorem, et ille ab eo saepe recessisset irritans eum ad iracundiam adorando idola, diu sustinuit et portavit iniquitatem 116.0951B| ejus, praestolans eum ad poenitentiam: sicut et post passionem suam per annos quadraginta duos.
« Usque ad senectam, » subaudis vestram, non meam, « ego ipse, » subaudis sum, qui dixi olim Mosi: « Ego sum qui sum (Exod. III); » vel etiam usque ad senectam vestram ego ipse protegam vos « et usque ad canos » vestros non meos, id est usque ad diem judicii « ego portabo, » vos sustinebo: ut cum plenitudo gentium intraverit, vos salvemini credendo in me. « Ego feci vos, et ego feram, » id est, ego exspectabo vos ad poenitentiam « et salvabo » si in me credere volueritis.
« Cui, » subaudis deo manufacto, « assimilasti me? » Nunc maxime contra illos loquitur, qui temporibus 116.0951C| Achaz et Ezechiae idola coluerunt, statuentes ea in omnibus angulis platearum, et in hortis, nemoribusque, et super domos.
« Qui confertis aurum de sacculo » sicut temporibus Aaron in deserto, « et argentum in statera ponderatis » volentes scire quantum unusquisque afferat (Exod. XXXII): « conducentes, » id est convocantes « aurificem, » hoc est statuarium « ut faciat vobis deum: et procidant » ante illum omnes qui eum perspexerint « et adorent illud, et portant illud » simulacrum sacerdotes de loco ad locum, quia non valet seipsum movere, « et stabit in eo loco » ubi positum fuerit « ac de loco suo non movebitur » sua virtute. « Sed et cum clamaverint ad eum » sacerdotes et cultores ejus, « non audiet eos. Mementote 116.0951D| istud » fabricatores, cultoresque idolorum, qui tanta mala perpetrastis « et confundamini » in fide agentes poenitentiam. Alloquitur modo eos Dominus et provocat ad poenitentiam: nolens mortem eorum, sed magis vult ut salventur (Ezech. XVIII). « Redite, praevaricatores, ad cor, » hoc est ad mentem vestram et intellectum justitiae.
« Recordamini prioris saeculi, » id est ad memoriam reducite omnia bona, quae vobis subministravi per servos meos prophetas et judices, a die qua eduxi vos de squalore carceris Aegyptiorum, « quia ego sum Deus » verus qui vobis ista praestiti « nec est similis mei. »
« Annuntians ab exordio » mundi « novissimum 116.0952A| et ab initio » creaturarum « quae necdum facta sunt, » subaudis ego annuntiavi. Acsi diceret aliis verbis: Sunt dii manufacti, sed nequeunt annuntiare futura. At vero ego annuntio ab exordio novissimum, hoc est adventum Filii mei, electionem apostolorum, vocationem gentium. Ab exordio annuntiavit adventum Filii Dei, et vocationem gentium loquens ad Abraham: « In semine tuo, » hoc est in Christo, « benedicentur omnes gentes. » Et per Jacob: « Non deficiet princeps ex Juda, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XXIII et XLIX). » Similiter per Mosen, per David et per caeteros prophetas. Quare ergo dixit novissimum? « Quia cum plenitudo temporis intravit, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. II). » 116.0952B| Et Joannes de hac ultima aetate: « Filioli, inquit, novissima hora est (I Joan. II). » Et egregius praedicator: « Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). » « Consilium meum, » subaudis quod statui, « stabit. » Videlicet, ut per Filium meum redimam genus humanum « et omnis voluntas mea fiet. » Voluntas Dei patris fuit ac totius Trinitatis, ut Filius Dei carnem assumeret, et genus humanum, quod captivum tenebatur, sua morte redimeret.
« Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae. » Hebraei referunt hoc ad Cyrum regem Persarum, sive Darium regem Medorum, comparantes eos avi, qui cito ab oriente venerunt, et Domini voluntatem contra Babylonem impleverunt. 116.0952C| Nos autem, verius affirmantes, dicamus Dominum nostrum Jesum Christum a Deo patre avi assimilatum: quia sicut avis velociter de loco ad locum transit, sic Domini praedicatio per apostolos incipiens ab Jerusalem, cito decucurrit longe lateque per universum orbem: in tantum ut ante deficeret eis terra quam lingua, sicut dicit Psalmista: « In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII), » etc. Ab oriente ergo vocavit Deus Pater avem, Dominum videlicet Jesum Christum per incarnationis mysterium: quia terra repromissionis in qua Dominus natus est, in partibus orientis est: et ipse vir oriens appellatur, dicente Propheta: « Ecce vir oriens nomen ejus (Zach. VI). » De terra etiam longinqua virum voluntatis suae vocavit, 116.0952D| quando Christum per assumptionis mysterium, de hac terra peregrinationis, quae longe est ab aeterna beatitudine, elevavit ad dexteram majestatis suae. « Locutus sum, » per prophetas de adventu Filii mei, et redemptione humani generis, « et adducam illud, » subaudis consilium meum, per incarnationis mysterium, Filium videlicet meum, qui est magni consilii angelus: « et creavi » id est, disposui cum ipso et Spiritu sancto, quomodo illud impleatur, « et faciam illud » consilium juxta voluntatem meam.
« Audite me duro corde, qui longe estis a justitia. » Quibus supra dixerat sine privilegio honoris, audite me, domus Jacob, et omne residuum domus 116.0953A| Israel. Et illud: Redite praevaricatores ad cor: ad eosdem modo loquitur: Audite me (inquiens) duro corde, hoc est, increduli qui semper prophetis et ad ultimum Filio meo restitistis, et qui longe estis a justitia, id est, a Christo qui justificat omnes in se credentes. De istis talibus et protomartyr Stephanus in agone constitutus dixit: « Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus: vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri (Act. VII). »
« Prope feci justitiam meam, non elongabitur salus mea. » Prope feci, pro eo quod est faciam. Justitia Dei Patris Filius est. Prope ergo faciam meam justitiam, id est, in proximo est, ut mittam Filium meum, per incarnationis mysterium: non 116.0953B| elongabitur, subaudis, quia in te nascetur, et ad tuum opus veniet; et salus mea, id est, filius meus, qui salvabit sperantes in se, non morabitur. Ista est enim salus, de qua dicit angelus ad Mariam: « Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » « Dabo in Sion salutem, » vel, ut Septuaginta dixerunt, salutarem. « Et in Israel gloriam meam. » Sion et Israel unum significant. Dabo (inquit) in Sion salutem, vel salutarem, filium meum de quo jam superius diximus angelum ad Mariam esse locutum. Et de quo Simeon: « Viderunt (inquit) oculi mei Salutare tuum (Luc. II). » Quod autem addit: Et in Israel gloriam meam, idem est, quia gloria Dei Patris Filius est: quia omnia quae fecit ad laudem et gloriam Dei Patris 116.0953C| egit, dicens: « Pater in me manens ipse facit opera (Joan. XIV). » Haec autem referri possunt specialiter ad Hierusalem et Judaeos, in qua et ex quibus ortus est. Generaliter autem ad universalem Ecclesiam, quae in fide Christi fundata est, et in speculo mentis coelestia contemplatur.
CAPUT XLVII.
« Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. » Hactenus de Judaeis et adventu Domini, nunc contra Babylonem loquitur et Chaldaeos, sub persona captivae mulieris quae quondam regina fuit, quae populum ejus interfecit pene universum, et residuos gravi captivitate oppressit. Descende, o Babylon, 116.0953D| de superbia tua, et de solio potentiae tuae, sede in pulvere sicut captiva. Filia Babylon appellatur illa plebs et populus, quia in Babylone nati sunt, vel etiam quia a Deo facti sunt. Virgo appellatur non propter integritatem mentis, sed propter infecunditatem bonorum operum. Propter quod dicitur ei: « Sede in terra » ut ancilla, vel humilia te. « Non est solium regni, » hoc est, non est jam dignitas et potentia regnandi. « Filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera, » hoc est, delicata et deliciis affluens: vel etiam ut hinc inde sustenteris auxilio diversarum gentium, quasi manibus ancillarum. Solent reginae et nobiles quaeque mulieres hinc inde sustentari manibus ancillarum, insuper et servorum: ita ut terrae vix plantas 116.0954A| imprimant, et vestimenta earum terrae pulverem non tangant. Ideoque sub specie reginae, vel nobilis mulieris, sermo divinus ista loquitur ad Babylonem.
« Tolle molam, et mole farinam » dominis tuis Medis et Persis. Magna miseria, ut regina quondam molat farinam: quod est durae captivitatis et extremae servitutis indicium. Dicit beatus Hieronymus, quia molendi officium isto in loco ad coitum potest referri, ut sit sensus: Tolle molam et mole farinam, id est, praebe coitum victoribus tuis Medis et Persis, qui ferventissimi sunt ad coitum. Secundum hunc sensum dicunt Hebraei illud quod in Judicum libro (Jud. X) de Samson habetur, quod Philistiim eum molere fecerunt, id est, cum 116.0954B| mulieribus suarum gentium concumbere coegerunt, ut ex illo susciperent magnae staturae homines.
« Denuda turpitudinem, » id est, vulvam, ut pateat libidini victoris tui. « Discooperi humerum, » ut appareas esse mulier. « Revela crura tua, » ut prostituaris a tuis depraedatoribus. Vel ad hoc revela, « ut transeas flumina, » Tigrin, videlicet et Euphraten ac Chobar, et eas in captivitatem. Solent enim mulieres denudare crura in transitu fluminum, ut earum vestimenta aquis non tangantur.
« Revelabitur ignominia tua, » subauditur, coram hostibus tuis: « et videbitur opprobrium 116.0954C| tuum, » id est, miseria, et captivitatis malum; « ultionem capiam, » subaudis, ex te, id est, vindicabo populum meum: « et non resistet mihi homo, » subaudis, neque angelus qui praeest tibi, neque propheta si me rogaverit pro liberatione tua, sicut Moses quondam in eremo quando volui delere populum ejus (Exod. XXXVII). Et quare veniet tibi hoc? Quia et si praecepi ut verberares et affligeres populum meum, non imperavi ut penitus destrueres et occideres usque ad solum.
« Redemptor Dominus noster exercituum, nomen illius sanctus Israel. » Vox populi revertentis de captivitate post septuaginta annos. Redemptor inquiunt noster Dominus exercituum est, id est, Deus angelorum et hominum, qui nos de captivitate 116.0954D| durissima redemit: « Nomen illius sanctus Israel. » Ille proprie est sanctus, qui dicit: « Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Lev. XI, XX). » Et ipse sanctificat sperantes in se.
« Sede, tace, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum. » Revertitur iterum ad Babylonem, et facit translationem de civitate ad mulieres, et de regina quondam ad ancillam effectam. Et est sensus: Sede, id est, humilia te. Tace, considera calami tatem tuam, sicut solent homines tristes agere. Intra in tenebras ne videat aliquis turpitudinem tuam. Filia Chaldaeorum dicitur, quia Chaldaei construxerunt eamdem civitatem. Et quare hoc? « Quia non vocaberis ultra domina regnorum, » subaudis, 116.0955A| Aegyptiorum, Assyriorum, aliorumque multorum: quibus antea imperabas.
« Iratus sum super populum meum, contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua. » Modo reddit causam quare irasceretur adversus Chaldaeos, ne aliquis diceret quod sine causa percusserit eos: vel ut cognoscerent ipsi Chaldaei, quod Domino permittente superaverint eos. Iratus sum (inquit) quondam super populum meum, ideoque tradidi eum in manu tua. Contaminavi haereditatem meam, hoc est, contaminari permisi a te, ut auferretur ab eo ad tempus sacerdotii dignitas, et caeremoniarum ritus: et dedi eos in manu tua, hoc est, in potestate tua, ut non occideres penitus, sed ut flagellares. « Non posuisti eis misericordias, » id est, 116.0955B| nullius miserata es, neque senis, neque pueri: quorum aetas inter hostes etiam venerabilis est. « Super semen sanctum aggravasti manum tuam. » Idem est quod diximus, quia nulli pepercit.
« In sempiternum ero domina, » hoc est, semper regnabo. « Non posuisti haec super cor tuum, » id est non praevidisti nec considerasti calamitatem praesentis miseriae, « neque recordata es novissimi tui, » subaudis periculi vel mali; hoc est, non putasti quod aliquando posses humiliari. Multi in felicitate et honore temporali positi, non credunt unquam decidere, sed quotidie ad superbiam elevantur.
« Et nunc audi haec, delicata, » quae dicturus sum, 116.0955C| id est deliciis ditata et affluens, « et habitans confidenter, » subaudis nullum hostem timens. « Ego sum, » subauditur domina totius orbis et regina, « et non est praeter me amplius, » subaudis qui regnet. « Non sedebo vidua, » id est semper habebo regem et « ignorabo sterilitatem, » subaudis quia semper erit qui regnet ex me. Sic dicebat illa. Vir istius mulieris fuit Nabuchodonosor filiique ejus.
« Venient tibi, » o Babylon, « duo haec subito » dum non sperabis, « in die una, » hoc est, in tempore uno, cum venerit Cyrus et Darius, « sterilitas et viduitas. » Sterilitas, ut amittas populos tibi subjectos. Viduitas, ut perdas regem tuum. Repente et dum non speratur venerunt ei ista, quia nullo modo poterat arbitrari quod Persi et Medi sibi subjecti, qui 116.0955D| nullius fortitudinis erant comparatione illius, possent eam superare. « Universa, » subaudis mala praedicta a me, et a prophetis « venerunt » pro eo quod est venient « super te, » o Babylon, « propter multitudinem maleficiorum tuorum, » id est incantationem magorum tuorum, quorum consilio utebaris. Per hoc quod dicit maleficiorum tuorum, possumus intelligere habuisse illam maleficos et magos, qui ei videbantur futura praedicere. Magi autem sunt qui corpora mortuorum exspoliant, et in sepulcris morantur, id est, insuper et sanguine humano utuntur. Quod autem addit, « et propter duritiam incantatorum tuorum, » subaudis in quibus habuisti fiduciam, intelligendum est quod ipsi magi et incantatores tribuebant 116.0956A| ei duritiam ut nulli parceret, dicentes eam semper regnaturam.
« Et fiduciam, » subaudis regnandi, « habuisti in malitia tua, » hoc est, in incantationibus magorum tuorum, « et dixisti: Non est qui videat me, » id est qui prohibeat me a malo meo. « Sapientia tua, » hoc est, arioli, magi, et aruspices, tui, « et scientia tua, » id est divinatio et aspectio astrorum. « Haec decepit te. Et dixisti: Ego sum, » subaudis domina in toto orbe, « et praeter me non est altera, » subaudis regina; « veniet super te malum, » subaudis captivitatis et miseriae, quod omnibus gentibus hactenus parasti: « et nescies ortum ejus, » hoc est initium. Subito Cyrus et Darius cum Medis et Persis civitatem obsederunt, et insperate regem interficientes, 116.0956B| vastaverunt omnia quae in ea erant. Non potuerunt enim magi et malefici illorum praevidere, quod a despecto et subjecto sibi populo humilianda esset.
« Irruet super te calamitas vastitatis et captivitatis, non poteris expiare, » hoc est, a te prohibere. « Veniet super te repente miseria » interfectionis, « quam nescies » subauditur, modo.
« Sta cum incantatoribus tuis, » contra Darium et Cyrum, et populos eorum, si forte poteris eis resistere, « et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, » hoc est, ab exordio imperii tui. Ironicos loquitur. Babylon ab exordio quo coepit regni imperium tenere, semper 116.0956C| habuit magos et ariolos in quibus laborabat: quia omnia cum consilio illorum agebat, sicut lectio Danielis probat: quae pandit ad eorum consilium regem Babylonis omnia fecisse.
« Defecisti in multitudine consiliorum tuorum, » subaudis, quibus multas gentes superasti. « Stent et salvent te modo augures coeli, » hoc est astrologi, qui vulgo mathematici appellantur. « Qui contemplabantur sidera » et ex astrorum cursu lapsuque res humanas arbitrabantur gubernari et regi, « et supputabant menses, » dicentes: Hoc erit isto vel illo mense, vel anno; « ut ex eis annuntiarent futura tibi. »
« Ecce facti sunt illi magi quasi stipula ignis, » civitatis vel tribulationis, « combussit eos vobiscum. Non liberabunt animam suam, » id est vitam suam 116.0956D| malefici tui, « de manu flammae, » civitatis, vel vastationis. « Non sunt prunae, » illis, « quibus calefiant. » id est, non habent veram et divinam sapientiam quam putant habere, ut suis consiliis possint evadere calamitatis periculum. « Nec focus est illis, ut sedeant ad eum, » hoc est, ut possint discutere tenebras, sed potius ut succendantur.
« Sic facti sunt tibi in quibuscunque laboraveras. » Acsi diceret: Sicut tibi illuminatio verae sapientiae deest; sic omnia bona transibunt a te. « Negotiatores tui, » hoc est magi et malefici tui, qui sua arte multa mercabantur, « et qui ab adolescentia tua, » id est ab exordio imperii tui, te seduxerunt; « unusquisque illorum in via sua erraverunt. 116.0957A| Non est » aliquis eorum « qui salvet te » cum venerit tribulatio.
CAPUT XLVIII.
« Audite hoc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis. » Superius jam saepe diximus, quod quando sine nomine dignitatis Jacob vel Israel ponitur, verbi gratia, ut non dicatur Jacob serve meus, et Israel electe meus, de Israel carnali et Jacob intelligendum est. Istoque in loco ad eos, loquitur propheta, qui mendaciter vocabantur Israelitae et Jacob, qui non erant supplantatores vitiorum, neque viri videntes Deum, sed carnales et terrena amplectentes. Audite (inquit) hoc domus Jacob, id est duae tribus ac Levi, quod dicturus sum, qui 116.0957B| vocamini nomine Israel, hoc est qui appellamini mendaciter Israel, et de aquis Juda existis, id est de semine illius processistis. Cum dicit de aquis Juda existis, non ut honorem eis tribuat hoc loquitur, sed ut ostendat eos nequaquam virtute patriarcharum esse filios, sed carne: ideoque facit mentionem Judae, quia decem tribus jam ductae erant in captivitatem, solaque tribus Juda in terra repromissionis manens, cum Benjamin ac Levi, semen David regium servabat. « Qui juratis in nomine Domini, » subauditur non ad honorem illius nominis, sed ut verum mendacium statuatis ac roboretis. Dominus praecipit eis ne jurarent per nomen extraneorum deorum, sed per nomen ejus: volens eos segregare ab idololatria. Et illi adorantes idola falsa, jurabant 116.0957C| in nomine illius dicentes, Vivit Dominus; non honoris causa, sed ut mendacii sui error firmior haberetur. Quod autem addit: « et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in justitia. » Idcirco hoc dicit, quia illi verbo dicebant se colere Deum patrum suorum, corde autem et opere longe erant ab illo; sicut ipse dicit alio in loco: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, Marc. VII). »
« De civitate enim sancta vocati sunt, » subaudis, ut ab Hierosolyma Hierosolymitani vocentur, « et super Deum Israel stabiliti sunt, » hoc est fundati. Ironicos loquitur istic propheta. Sic enim dicebant illi jactantes et gloriantes se de nobilitate generis et magnitudine urbis: Nos sumus filii prophetarum et 116.0957D| patriarcharum, Abraam, Isaac et Israel amicorum Dei, et habitatores civitatis Dei. Nos sumus a civitate sancta vocati Hierosolymitani, et super Deum Israel fundati sumus (Joan. VIII). « Dominus exercituum nomen ejus, » subaudis, est, cujus servi sumus.
« Priora, » id est antiqua « ex tunc annuntiavi tibi, » subaudis ex quo coepi loqui contra Babylonem dicens: Onus Babylonis, « et ex ore meo exierunt, et audita ea feci tibi, » De ore meo (inquit sermo divinus) exierunt ea quae praedixi: hoc est de ore prophetarum, qui os Domini appellantur; sicut ipsi dicunt: « Os enim Domini locutum est (Isa. I). » Quae fuerunt prima quae ante annuntiavit? Miracula quae operatus est in medio eorum, a die qua exierunt ex 116.0958A| Aegypto, et imminente captivitate quae facta est a Nabuchodonosor. Nunc autem antequam ducantur, praedicit eorum liberationem ac reversionem, et Chaldaeorum vastationem, etinfert: « Repente, » subaudis quae nunc praedico, « operatus sum » pro eo quod est operabor, « et venerunt, » pro, eo quod est venient, videlicet et Chaldaeorum subversio vestraque reversio.
« Scio enim quia durus es tu, » id est incredulus, « et nervus ferreus cervix tua, » hoc est irrevocabilis est superbia tua, « et frons tua aerea, » subaudis, quia noluisti erubescere.
Ad eos ista loquitur sermo divinus, qui de aquis Juda exierant, et in Judaea adhuc morabantur, videlicet Judae et Benjamin. Quod dura cervice semper 116.0958B| essent, testatur protomartyr Stephanus. Dura cervice (inquit) et incircumcisi corde, vos semper Spiritui Sancto restitistis. Et de impudentia per Jeremiam loquitur ad eos Dominus: « Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Hier. III; Ezech. III). »
« Praedixi tibi » ea quae futura sunt tibi, et Babyloni, « extunc, » subaudis ex quo coepi loqui per prophetas meos super Babylonem; « ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, » subauditur, ut venirent Cyrus et Darius, et me vindicarent de Babyloniis.
« Quae audisti » tunc temporis per prophetas: O popule duarum tribuum, « vide omnia, » subaudis completa, pro eo quod est videbis. « Vos autem non annuntiastis, » subaudis filiis vestris, quae ventura erant super Babylonem. « Audita feci tibi nova » ea 116.0958C| quae jam dicta sunt de vastitate Babylonis; « extunc, » ex quo coepi loqui contra eam, « et conservata sunt quae nescis nunc. » Isto in loco est distinguendus iste versiculus. Acsi diceret: Multa tibi feci quae narrare potero; sed quia tu non recordaris eorum, omittam et ego illa nunc, annuntiaturus ventura tibi.
« Creata sunt apud me quae futura sunt tibi, et non extunc, » subauditur audisti vel cognovisti, ex quo apud me disposita sunt; « et ante diem, » subaudis vastationis tuae constituta habeo, « et non audisti ea » a diis tuis.
Et quare non audisti? « Ne forte dicas: Ecce cognovi ea, » subaudis, a diis meis; « neque extunc, » subauditur iterum, ex quo apud me praedestinata 116.0958D| sunt, « aperta est auris tua » ut ea audires vel intelligeres. « Scio enim, quia praevaricans praevaricaberis, » subaudis, in adventu Filii mei, hoc est transgredieris legem per Mosen datam, et legem Evangelii quam a Filio meo auditurus es, non credendo in eum; « et transgressorem ex ventre » sive ex utero « vocavi te, » hoc est, a die qua legem tibi dedi quando adorasti idolum, oblitus quod ante promiseras dicens: « Omnia quae locutus est nobis Dominus, audiemus et faciemus (Exod. XXIV). » Sive antequam intrares in terram repromissionis. Sicuti mulier quae in ventre gestat puerum, cum enixa fuerit nutrit ac fovet eum; sic Deus omnipotens per deserta vastitatis portans illos sua misericordia, 116.0959A| postquam ingressi sunt in terram omnibus meliorem, nutrivit eos per judices sacerdotes ac prophetas regesque, usquequo praevaricati sunt recedendo ab illo.
« Propter nomen meum, » hoc est, propter gloriam meam ne annulletur, « longe faciam furorem meum, » subaudis reducendo te de captivitate, « laude mea, » id est ob laudem meam, ut ego lauder « infrenabo te » lege mea, « ne intereas. » Possumus et hoc referre ad tempus egressionis eorum ex Aegypto, ut loquatur de praeterito quasi de futuro. Propter nomen meum (inquit) ne violetur, longe faciam furorem meum, pro eo quod est feci quando adorasti vitulum, ne disperderem te, et laude mea, id est ob laudem infrenabo te, pro eo quod est infrenavi te, legem dando tibi ne interires.
116.0959B| « Ecce excoxi te, » hoc est probavi te diversis flagellis, « sed non quasi argentum, » subaudis, probavi te, quia non es purgatus, « et elegi te in camino paupertatis, » hoc est in tribulatione paupertatis et inopiae, dans divitias tuas hostibus tuis. Sive in Aegypto, ubi eras quasi in camino pauperrima. Ex quo datur intelligi, quia Deus omnipotens, aliquando divitiis, aliquando paupertate, probat homines. Verbi gratia: illos qui abundant divitiis, si illis male abutuntur, facit eos devenire in paupertatem. Qui autem ei rite utuntur, facit amplius abundare. Similiter qui paupertatem patienter tolerant, dat eis divitias, sicut econtra illos qui murmurant, ad majorem egestatem deducit. Unde et Salomon: « Divitias (inquit) et paupertatem ne dederis mihi (Prov. XXX). »
116.0959C| « Propter me faciam, » hoc est propter misericordiam meam liberabo te de captivitate. Ut non blasphemer, id est ne in perpetuum te in captivitate retinentes dicant, quod dii eorum vos retinuerunt et ego non potuerim liberare vos (Isa. XLI et XLIV). « Et gloriam meam, » hoc est laudem meam « alteri » deorum « non dabo » ut Deus sit, licet ab hominibus dicatur, praeterquam Filio meo et Spiritui sancto, qui mihi consubstantiales et coaequales sunt.
« Audi [ Al. add. me], Jacob, » quae dicturus sum, « et Israel, quem ego voco » ad poenitentiam et ad salutem. Non dicit Deus pater, Audi me, Jacob serve meus et Israel electe meus, ut intelligeretur de Jacob vel Israel spirituali dictum, sed audi, Jacob et 116.0959D| Israel, qui carnales estis. « Ego ipse primus » ante quem nullus, « et ego novissimus » post quem nullus. Tale est et illud quod in Apocalypsi Joannis habetur: Ego sum alpha et omega, initium et finis.
« Manus quoque mea, » hoc est, Verbum, Filius et sapientia mea, « fundavit terram » super tenue elementum « et dextera mea mensa est, » id est extendit « coelos. » Manus Dei Patris et dextera Filius est, quia per ipsum omnia fecit (Joan. I), sicut Psalmista dicit: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII et XXXII). » Et: « Verbo Domini coeli firmati sunt. » Et: « Deus sapientia fundavit terram, et dextera illius mensa est coelos. » « Ego vocabo eos, » subaudis coelos, « et stabunt simul » in conspectu meo. « Congregamini 116.0960A| omnes vos » vel coeli, vel omnes creaturae, vel omnis multitudo filiorum Israel, « et audite » quae dicturus sum. « Quis de eis, » subaudis coelis sive creaturis, « annuntiavit haec » de Cyro, quod destructurus esset Babylonem, vel de Filio meo quod nasciturus esset ex virgine? Haec quae sequuntur, proprie ad Christum pertinent, possunt tamen referri ad Cyrum Dariumque, sicut beatus Hieronymus dicit, usque ad illum locum ubi dicitur: Directa est via ejus. « Dominus dilexit eum, » subaudis Cyrum vel Darium, avunculum ejus, ut dimitteret captivitatem populi sui, « et faciet voluntatem suam in Babylone, » quia capiet eam « et brachium suum in Chaldaeis, » quia interficiet eos (Isa. XLV).
« Ego, ego locutus sum » de Cyro per prophetas 116.0960B| meos; « et vocavi eum » nomine proprio antequam nasceretur, loquens per Isaiam: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro. Adduxit eum ab oriente super Babylonem, ut eam vastaret redderetque ei juxta quod merebatur. Quod autem addit sermo divinus « et directa est via ejus, » quomodo possit referri ad Cyrum cultorem idolorum, quod directa fuerit via ejus, nullo modo patet. Referamus et ad Dominum Jesum Christum. Deus Pater dilexit Filium suum, sicut unicum et consubstantialem sibi; quia ipse dixit: « Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, Luc. III). » Faciet voluntatem suam in Babylonem, id est in confusionem hujus mundi, quia redimet genus humanum, qui in confusione peccatorum morabantur. Dominus Jesus in omnibus quae gessit, voluntatem Dei Patris 116.0960C| adimplevit, sicut ipse dixit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me. Et brachium suum, id est, fortitudinem suam et potentiam extendit in Chaldaeis, hoc est, in daemonibus; quia abstulit eis potestatem. Nam ipse dixit: « Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII). » Ego, ego locutus sum de Filio meo per Mosen caeterosque prophetas, et vocavi eum nomine proprio antequam nasceretur ex virgine, loquens per Gabrielem archangelum ad Mariam: « Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. » Adduxi eum, hoc est, incarnari constitui: et directa est via ejus, quia « non peccatum fecit nec dolus inventus est in ore ejus (Luc. I). »
« Accedite ad me, » gentes, « et audite hoc. » Vox 116.0960D| Filii Dei. « Non a principio in abscondito locutus sum, » subaudis Mosi, loquens ad eum in monte Sina per angelum, quia multi audierunt verba mea. « Ex tempore antequam fierent ea » quae facta sunt « ibi eram. » Subaudis in Patre. Filius Dei cum Patre locutus est Mosi, cum Patre fecit omnia et disposuit omnia: sicut ipse loquitur per Sapientiam: « Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, » et caetera usque, cum eo componens omnia. Et iterum: « Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum (Prov. VIII). » « Et nunc Dominus Pater misit me, » hoc est incarnari constituit, « et Spiritus ejus. » Brevi versiculo Trinitatis nobis ostenditur 116.0961A| sacramentum. Homo assumptus a potestate Verbi, loquitur quod Deus Pater et Spiritus ejus miseritur eum, id est incarnari constituerit.
« Haec dicit Dominus Deus redemptor tuus sanctus Israel. » Chorum apostolorum isto in loco alloquitur. Redemptor ejus dicitur, quia redemit eum pretio, id est sanguine suo. « Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, » hoc est, quae ad salutem pertinent, per Evangelium « gubernans te in via qua ambulabis, » hoc est, in praesenti saeculo, sive in officio praedicationis: sicut tibi promisi, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII); » et quando dixit: Ite, docete omnes gentes.
« Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset 116.0961B| sicut flumen pax tua, » hoc est, profunda securitas tibi esset. Possumus hoc ex parte ad Israel referre. O Israel, si attendisses mandata mea et opere adimplesses, facta esset securitas et pax tua profunda. Per haec omnia quae sequuntur, abundantia et plenitudo bonorum omnium ostenditur, quam ille populus haberet nisi praevaricator existeret. Si autem ad chorum apostolorum referimus, erit sensus: O chorus apostolorum, utinam attendas mandata mea! Quod si feceris quae praecepi, erit pax tua sicut flumen quod semper decurrit et nunquam minoratur, hoc est, securitas tua et pax semper manebit in beatitudine aeterna; « et erit justitia tua sicut gurgites maris, » fluctuando et elevando, et eundo de virtute in virtutem. « Et erit semen tuum, » hoc est, 116.0961C| omnes credentes per praedicationem tuam, sive gentiles, sive Judaei, « sicut arena, » subaudis quae prae multitudine numerari non valet. « Et stirps uteri tui, » id est, filii doctrinae tuae erunt « ut lapilli arenae. » Semen et stirps apostolorum sunt omnes credentes, sicut dicit Apostolus: « Filioli mei quos iterum parturio. » Et: « Per Evangelium ego vos genui (Gal. IV, I Cor. IV). » « Non interisset, » subaudis semen tuum, o Israel, si attendisses ad mandata mea; « et non fuisset attritum nomen ejus, » subaudis Israel, « a facie mea, » ut semper viri videntes Deum mente dicerentur. Nunc autem quia praevaricatus es, attritum est nomen tuum, praeter apostolos in quibus reservasti semen et nomen patriarcharum. Sicut praedixit Isaias. « Quia nisi Dominus reliquisset 116.0961D| nobis semen, quasi Sodoma fuissemus (Isa. I). » Licet enim Israelitae vocentur, attritum est tamen nomen eorum a facie mea, quia non merentur Deum videre. Et si ad apostolos hoc referatur, erit sensus: O chorus apostolorum, si attenderis praecepta mea, non interibit semen tuum, et non erit attritum nomen filiationis vestrae a facie mea, quin a Christo Christiani vocemini.
« Egredimini de Babylone, fugite a Chaldeis, in voce exsultationis annuntiate. » Ista allocutio dupliciter potest intelligi, vel de Judaeis qui erant in Babylone ex duabus tribubus, vel etiam credentibus de apostolis. Babylon etenim significat hunc mundum. Alloquitur ergo sermo divinus Judaeos seu 116.0962A| apostolos vel credentes; et dicit: Egredimini, o Judaei, de Babylone, permittente Cyro; vel vos credentes egredimini de Babylone, hoc est, de confusione hujus mundi. Quod si non potestis corpore, saltem mente et contemplatione. Fugite vos a Chaldaeis in terram repromissionis. Vel vos, apostoli, a consortio daemonum et malorum hominum procul recedite. In voce exsultationis et gaudii annuntiate, subaudis, vos, Judaei, libertatem vestram aliis gentibus, et vos, apostoli, redemptionem animarum vestrarum. « Auditum facite hoc, » o Judaei, quia de Babylone fugitis, et o apostoli, quia Dominus redemit vos. « Ferte illud usque ad extrema terrae, » hoc est, per omnem mundum praedicate ut et ipsi per succedentes generationes ea annuntient. « Dicite, » 116.0962B| o Judaei vel apostoli, illis qui ignorant: « Redemit Dominus servum suum Jacob » de Babylone, sive omnes gentes quae vitia supplantant de confusione peccatorum.
« Non sitierunt in deserto, » subaudis quando egressi sunt de Babylone sub Zorobabel, caeterisque ducibus. Nam quando ex Aegypto exierunt, non solum sitierunt, verumetiam et murmuraverunt. Hoc autem quod sequitur, « cum educeret eos, aquam de petra produxit eis, » minime impletum esse legimus postquam terram repromissionis perceperunt; nisi hyperbolicos in similitudinem prioris felicitatis impleta esse contestentur, quando per desertum pactionum venerunt in Judaeam et de captivitate sunt liberati, vel etiam nisi ut referatur 116.0962C| ad egressionem ex Aegypto, et dicatur non sitierunt in deserto, subaudis ut perirent. Si autem ad apostolos referimus, non sitierunt in deserto hujus vitae: quia cum educeret eos de Babylone, hoc est de confusione peccati, per fidem suam aquam de petra produxit eis, id est gratia sancti Spiritus replevit eos; quae de Christo processit. « Et scidit petram, et fluxerunt aquae, » hoc est aperiri promisit latus Christi, de quo exierunt aquae ablutionis et redemptionis nostrae. Legimus in passione Domini, quia postquam emisit spiritum, unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostrae redemptionis, et aqua baptismatis (Joan. XIX).
« Non est pax impiis, » Judaeis, « dicit Dominus. » 116.0962D| Quia cum tanta praestiterim eis, non habent pacem mecum, hoc est non credunt in me. Vel etiam aliter: Non est pax impiis, dicit Dominus, videlicet incredulis qui cognoscunt tanta pro salute sua Filium Dei sustinuisse, nolunt in eum credere nec habere, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum. Quicunque ergo recte credit, bene vivit: pacem in se habet, id est Christum.
CAPUT XLIX.
« Audite, insulae, et attendite, populi de longe. » Post vocationem reliquiarum Israel, et abjectionem populi in incredulitate permanentis de quibus dixerat: Non est pax impiis, dicit Dominus; transit ad 116.0963A| Ecclesias de gentibus congregatas, et eis insularum nomine loquitur sermo divinus ex persona Filii Dei. Insula dicitur, eo quod in salo, hoc est in mari, sit posita. Ideo autem Ecclesia insulae comparatur, quia sicut insula tunditur fluctibus et non movetur: ita Ecclesia in Christo fundata perturbationibus fluctibusque hujus saeculi saevientibus undique tunditur, sed non movetur. Fundata est enim super petram. Audite (inquit), insulae, hoc est, intelligite, Ecclesiae diversarum gentium, quae dicturus sum, et attendite, populi de longe, id est ab extremis finibus terrae. « Dominus ab utero vocavit me, » subaudis per Gabrielem archangelum, dicendo ad Joseph: « Noli timere, Joseph fili David, accipere Mariam conjugem tuam. Pariet enim filium, et vocabis nomen 116.0963B| ejus Jesum (Matth. I). » « De ventre matris meae, » hoc est antequam nascerer, « recordatus est nominis mei » quod nomine Salvatoris fruerer.
« Posuit os meum, » id est verba oris mei: « quasi gladium acutum. » Os Domini appellatur isto in loco Evangelica doctrina et sermo illius. De hoc gladio dicit ipse Dominus: « Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X). » Et apostolis: « Spiritum (inquit) oris sui interficiet impium (Thess. II). » Et illud: « Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Eph. VI). » « In umbra manus suae protexit me, » hoc est in protectione divinitatis suae, ut sine peccato manerem et miracula facerem, ne ipsa caro assumpta a Verbo vilesceret. 116.0963C| Ideoque dicit in umbra, quia ipsa divinitas invisibilis est. « Posuit me sicut sagittam electam. » Cum dicit sagittam electam, ostendit habere Deum sagittas plurimas, sed non electas. Sagittae Dei omnipotentis sunt prophetae, apostoli, et apostolici viri qui in toto orbe discurrunt, de quibus dicitur: « Sagittae tuae acutae, potentissimi populi sub te cadent (Psal. XLIV). » « In pharetra sua abscondit me, » hoc est in corpore humano. Ex persona divinitatis modo loquitur. Pharetra dicitur, eo quod ferat mortem. Alio in loco Dominus hamo comparatur, quia sicut ab hamo latente in esca capitur piscis, sic diabolus a divinitate quae latuit in humanitate captus est. Unde ad beatum Job Dominus loquitur: « Nunquid capies leviathan hamo (Job. 116.0963D| XL)? »
« Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. » Servus appellatur ipse Filius Dei, eo quod in omnibus voluntati Dei Patris paruerit. Israel autem, quia ex Israel originem carnis traxit. Et benedicitur, in te gloriabor: quia omnia quae ipse Filius operatus est, ad laudem Patris egit dicens: « Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV). »
« Et ego dixi, » subaudis ad Patrem: « In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. » Acsi diceret aliis verbis: Dicente mihi Patre ista quae retuli, ego respondi ei: Quomodo te glorificavi, Pater? In vanum laboravi, et 116.0964A| magnam partem Judaeorum ad te revocare non potui. Haec autem dicuntur, ut liberum hominis monstretur arbitrium. Dei enim vocare est, et nostrum credere. Quantum ergo ad illos Judaeos pertinet qui increduli permanserunt, in vacuum laboravit sustinendo passionem, et vane fortitudinem suam consumpsit, hoc est in vanum fatigatus est pro eis et passus, quia in eis nihil profuit qui noluerunt credere. « Ergo judicium meum, » hoc est discretio « cum Domino » patre, quia ipse judicabit utrum omnia quae debui eis facere fecerim: dicens in Evangelio: « Multa bona opera operatus sum vobis (Joan. X). » « Et opus meum cum Deo meo, » hoc est praesentia illius.
« Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero 116.0964B| servum sibi, ut reducam ad eum, » subaudis « Jacob, » ideo sum servus. « Et Israel non congregabitur, » id est non convertetur ad fidem, licet propter ea venerim. Hinc datur intelligi cum dicit, formans me ex utero servum sibi, illum appellasse superius et isto in loco servum qui formatus est. Ideo venit Filius Dei, ut reduceret Jacob errantem ad Creatorem suum, sicut dicit apostolis: Ite ad domum Israel. « Et non sum missus nisi ad oves perditas Israel (Matth. XV). » « Et glorificatus sum in oculis Domini, » subaudis, quia totum mundum mihi dedit, sicut dixi resurgens a mortuis: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). » Ac si diceret: Perdidi unam gentem, et ecce totus mundus in me credet. « Deus meus factus est fortitudo 116.0964C| mea, » quia tertia die resurrexi. Licet enim diceret pendens in cruce, « Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXVIII)? » affectu humanitatis loquens: tamen non dereliquit illum.
« Et dixit mihi » Deus Pater: « Parum est, » subaudis tibi, « ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. » Pro miseria et despectione appellantur feces, et est sensus: Parum est tibi ut pro una gente solummodo Israel mortem sustineas, sed pro omnibus gentibus. Tale quid et ipse Filius oravit: « Pater (inquiens), si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). » Videlicet si possibile est, ut sine interitu Judaeorum salus gentium fiat, transeat a me calix passionis. « Dedi te in lucem gentium, » id est, ut omnes gentes illumines 116.0964D| quae ad fidem meam venerint. « Et sis salus mea usque ad extremum terrae, » hoc est, ut salutem per quam salvandi sunt populi per apostolos annunties. Salus Dei Patris dicitur Filius, quia per illum decrevit salvare genus humanum.
« Haec dicit Dominus redemptor Israel, » id est fidelium et in se credentium. « Sanctus ejus, » id est, populi Israel, « ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum. » Vox Prophetae ad Filium ex persona Patris. Redemptor Israel, id est virorum videntium Deum, dicitur Dei Filius: quia ipse nos redemit cruore sanguinis sui. Ad contemptibilem animam dicit, id est, ad Christum qui contemptus est a Judaeis et despectus clamantibus: 116.0965A| « Crucifige eum (Joan. XIX), » et talia hujuscemodi multa. Abominatam gentem appellat Christum et Nazaraeos ejus, qui in tantum sunt abominabiles et detestabiles ac respuendi apud Judaeos, ut quotidie ter in synagogis eorum maledicantur dicentes: quod propter illos amiserunt regnum, locum, et gentem. Servum dominorum vocat Dominum Jesum Christum, qui quasi servus non est dedignatus stare ante Pilatum, Annam, et Caiphan, et dijudicari ab illis ut latro et malefactor, cum esset unicus Filius Dei Patris. « Reges videbunt » venientem ad judicium in gloria magna et majestate; « et consurgent principes, » subaudis, ecclesiarum de soliis suis ad honorandum te, « et adorabunt (te) propter Dominum » Patrem, « quia fidelis est, » videlicet quia 116.0965B| quae tibi promisit, opere implevit, de glorificatione tua et salute gentium. « Et propter sanctum Israel qui elegit te. » Vox prophetae ad Filium Dei. Reges appellat et principes apostolos et apostolicos viros omnesque rectores et doctores sanctae Ecclesiae, qui in die judicii judicaturi sunt cum Domino orbem in aequitate, sicut ipse dixit: « Amen dico vobis, quia sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII). »
« Haec dicit Dominus, » subaudis Deus Pater ad Filium. « In tempore placito, » id est in die passionis et resurrectionis, « exaudivi te » resuscitando a mortuis, « in die salutis, » hoc est quando pro salute generis humani passionem sustinuisti: « auxiliatus sum tui. » Tempus placitum dicit tempus passionis 116.0965C| resurrectionisque ejus, quia complacuit illi, ut in eo redimeret genus humanum. Exaudivit cum Deus Pater, quando ille oravit, dicens: Clarifica me, Deus Pater, apud temetipsum. Et ille respondit: « Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII). » Tempus placitum appellat tempus passionis et resurrectionis ejus. Vel etiam tempus placitum potest dici ab exordio praedicationis ejus, usque ad extremum judicii diem. De quo tempore Apostolus loquitur: « Ecce, inquiens, tempus acceptabile, ecce dies salutis (II Cor. VI). » « Et servavi te » a morte ad vitam, « et dedi te in foedus populi » Judaeorum. In illis scilicet qui credere voluerunt in amicitia apostolorum, quibus ipse dixit: « Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV). » Ad quid ergo suscitavi 116.0965D| te? « ut suscitares terram, » id est habitatores terrae de infidelitate ad fidem, et de errore idololatriae ad verum Dei cultum; « et possideres terras haereditate dissipatas, » quae habitatorem non habebant Deum, id est multitudinem gentium praedestinatam ad vitam. De qua haereditate Pater in psalmo: « Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). »
« Ut diceres his qui vincti sunt, Exite » de vinculis peccatorum, de quibus Salomon loquitur: Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. « Et his qui in tenebris morantur, » subaudis diceres « revelamini, » hoc est illuminamini. His qui in tenebris, inquit, erant, hoc est in infidelitate, 116.0966A| et qui in tenebris et in umbra mortis sedebant et lucem (Luc. I), id est Christum, videre non poterant, qui est lux vera quae illuminat omnia quae illuminant (Joan. I); dixit ipse Filius Dei ut illuminarentur, quando dixit: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). » « Super vias, » hoc est in doctrina apostolorum et prophetarum, « pascentur » illi qui exierunt de tenebris infidelitatis, dicentes: « Dominus pascit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII). » « Et in omnibus planis, » subaudis semitis Scripturarum, expositis et elucidatis a sanctis doctoribus, erit « pascua eorum. »
« Non esurient » verba Dei « neque sitient » positi in ipsis doctrinis. De hac esurie et siti Dominus per 116.0966B| prophetas loquitur: « Mittam famem in terra, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos. VIII). « Sacra Scriptura in quibusdam locis est cibus, in quibusdam potus. Ubicunque enim cum difficultate sumitur, cibus est; ubi autem facile intelligitur, potus est. Non esurient, inquit, neque sitient fideles in sancta Ecclesia constituti, hoc est, obscura et aperta patebunt illis. « Non percutiet eos aestus et sol, » id est, adversa hujus saeculi non nocebunt eis, « quia miserator eorum » Christus « reget eos » qui eos redemit pretiosissimo sanguine suo « et ad fontes aquarum potabit eos, » doctrina Veteris et Novi Testamenti, de qua alibi dicitur: « Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Sup. XII), » sive gratiam Spiritus sancti.
116.0966C| « Et ponam omnes montes meos in viam, » id est ante faciem apostolorum meorum et praedicatorum omnia impedimenta hujus saeculi in tranquillitatem convertam. « Et semitae meae exaltabuntur, » id est, illi qui meam humilitatem imitati fuerint, juxta illud: « Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, XVIII). » Montes vocantur apostoli et apostolici viri, vel quia in Christo sunt fundati, qui est mons montium, vel quia in exemplum sunt mundo. Semitae autem appellantur omnes credentes, pro Christi nomine se humiliantes. Qui sint isti quibus via praeparatur, manifestius demonstrat cum dicit:
« Ecce isti » credentes « de longe venient, » id est, de oriente ad fidem et unitatem sanctae Ecclesiae, non loco sed fide: « et ecce alii » fideles venient 116.0966D| « ab aquilone et mari, » id est occidente, et isti de terra australi. Hic ostenditur multitudo credentium quae a quatuor mundi partibus in unitate fidei conjuncta est, de quibus et Dominus dicit: « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob, in regno coelorum (Matth. VIII). » Non autem intelligendum, quod localiter congregentur in unum, sed fide. Licet in corpore sejungantur, minime possunt separari mente, quos Christi nectit inviolata charitas.
« Laudate, coeli, » hoc est angeli qui habitatis in coelo, « et exsulta, terra, » angelicae virtutes quae terrae praeestis, vel homines justi qui inhabitatis eam, pro salute generis humani gaudete. « Jubilate 116.0967A| montes laudem, » angeli, scilicet et homines justi in excelso virtutum collocati: « quia consolatus est Dominus populum » credentem in se per adventum Filii sui, apostolos scilicet caeterosque credentes ex Judaeis et omnes a quatuor mundi partibus ad fidem suam convenientes de quibus jam supra dixit: « et pauperum suorum miserebitur, » et de quibus in Evangelio dicitur: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsi consolabuntur. Pauper in hoc loco potest intelligi populus gentilis, qui non habebat divitias legales et prophetales: sed desertus et derelictus a Deo factore suo daemonibus subjacebat, per idololatriae cultum et libidinis servitutem.
« Et dixit Sion: Derelinquit me Dominus, » id est annihilavit sive annulavit: « et oblitus est mei. » Hierusalem et Sion quatuor modis in Scripturis sacris 116.0967B| intelligitur. Primo intelligi debet Hierusalem terrena quae fuit in Judaeis, quam legimus planxisse Dominum, et ad quam in Evangelio loquitur: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas (Matth. XXIII), et caetera. Secundo congregatio sanctorum, (quae in pace Domini et contemplatione virtutum consistit) adhuc posita in terra Hierusalem et Sion vocabitur, de qua dicitur: « Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI). » Tertio modo appellatur Hierusalem vel Sion multitudo sanctorum angelorum et dominationum, ac caeterarum virtutum, et hominum electorum jam cum Christo regnantium. De qua dicit Apostolus: Illa autem Hierusalem quae sursum est libera est, 116.0967C| quae est mater nostra (Gal. IV). Quarto appellatur Hierusalem, quam Judaei et nostri judaizantes descendere dicunt de coelo ornatam: juxta Apocalypsim Joannis (cap. XXI). Et hoc quaerendum, quae ex his omnibus dixerit, dereliquit me Dominus. Hoc autem sciendum est, quia Hierusalem (id est congregatio sanctorum) quae prima fuerat in Judaeis, ista commemorat: quae posita in captivitatem Babylonis dicit se a Deo derelictam. Sed quid dicit ei Dominus blandientis affectu? Audiamus.
« Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? » Minime. Et est sensus: Sicut illa non potest oblivisci infantem, ut ei non misereatur: sic ego non obliviscar tui, sed miserebor. Dicit amplius aliquid. « Et si illa, » subaudis, 116.0967D| tam crudelis exstiterit et dura, ut « oblita fuerit » misereri filio uteri sui: « Ego tamen non obliviscar tui, » dicit Dominus omnipotens.
« Ecce in manibus, » id est in praesentia mea. « Descripsi te, » vel depinxi te, ut tui semper memoriam habeam. « Muri tui coram oculis meis semper. » Qui sunt isti muri de quibus loquitur? Patriarchae, prophetae, et justi ex illa plebe procreati, qui semper interpellant pro ea, et quorum orationibus diu illi vallati sunt, sicut civitas vallatur muro materiali. Muri tui, id est prophetae et patriarchae in praesentia mea sunt; orantes jugiter pro te, et ideo miserebor tui.
« Venerunt structores tui, » subaudis apostoli et 116.0968A| praedicatores et primitivae Ecclesiae aedificatores. Loquitur de futuro quasi de praeterito, quasi jam venerint. Apostoli reaedificaverunt Jerusalem, id est congregationem fidelium, quae destructa erat per infidelitatem, in illis tamen qui ex eis credere voluerunt. « Destruentes, » subaudis, scribae et Pharisaei, qui semper praeponebant traditiones suas legi Dei, « et dissipantes, » subaudis, te suis exemplis, « a te exibunt, » ducti in captivitatem a Romanis.
« Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati, venerunt tibi. » Apostolos alloquitur et primitivam Ecclesiam. Legimus in Actibus apostolorum (cap. II), quod die Pentecostes praedicantibus Apostolis concurrerit multitudo Judaeorum, quae convenerat ex diversis partibus mundi, ad quas dispersi fuerant prae nimia persecutione Antiochi Epiphane, 116.0968B| temporibus Machabaeorum: ex quibus sicut Lucas dicit, una die tria millia crediderunt, altera die quinque millia, et deinceps multa millia. Et de illis modo loquitur ad primitivam Ecclesiam: Leva (inquiens) oculos tuos, o primitiva Ecclesia, et vide (Act. II, IV), id est, considera, omnes isti Judaei ex diversis partibus congregati venerunt tibi; id est, per te credant et consocientur tibi in unitate fidei. Potest etiam et ad multitudinem gentium referri, quae quotidie ex omnibus mundi climatibus confluit ad fidem Ecclesiae. « Vivo ego, dicit Dominus, quia his omnibus, » subaudis credentibus, tam ex Judaeis quam ex gentibus, « velut ornamento vestieris, » id est ornaberis « et circumdabis tibi eos quasi sponsa. » Si 116.0968C| dici fas est illud quod dicitur Vivo ego, juramentum Dei est, sicut saepe in Veteri Testamento locutus est, et sicut in Novo Amen, amen. Ideo autem detur jurare more nostro, ut omnis sermo ejus sic teneatur firmus quasi juramentum. Haec quae propheta ex persona Dei Patris loquitur, dupliciter intelligi possunt, ut ad Christi personam et Ecclesiae referantur. Omnes enim sancti ornamentum et vestimentum sunt Christi, et ipse ornamentum est omnium sanctorum. Dicamus et aliter, referentes hoc ipsum ad Ecclesiam: Sicut sponsa ornatur auro et gemmis, variisque ornamentis vestimentorum: sic sancta Ecclesia ornatur multitudine credentium diversisque ordinibus qui in ea consistunt, episcopis videlicet, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, nec non 116.0968D| etiam multitudine conjugatorum, continentium et virginum. De quibus in Psalmo dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
« Deserta tua, » subaudis loca, id est derelicta, « et solitudines tuae et terrae ruinae, » subaudis, quae omnia destructa sunt ab illis qui noluerunt credere, « nunc angustae erunt prae habitatoribus, » hoc est prae multitudine credentium ad fidem venientium; « et longe fugabuntur » scribae et Pharisaei a Romanis « qui absorbebant ei » id est qui te separabant a Deo tuo malo exemplo, vel prava doctrina.
« Adhuc dicent in auribus tuis, » o fili, vel o primitiva Ecclesia, « filii sterilitatis tuae. » Vox patris ad 116.0969A| filium, et primitivam Ecclesiam. Et quantum ad litteram pertinet, filii sterilitatis vocantur, qui in infidelitate quidem nati sunt, sed postea praedicantibus apostolis crediderunt. « Angustus mihi est locus, » subaudis in Synagogis; « fac spatium mihi ut habitem, » subaudis, in gentibus et in toto mundo. Post ascensionem Domini ad coelos tantum crevit fides credentium, ut non in Judaea solummodo possent habitare, nisi spargerentur per universum orbem.
« Et dices in corde tuo, » o primitiva Ecclesia: « Quis genuit mihi istos, » subaudis filios spirituales? « Ego sterilis, » subaudis in hoc quia Deo spirituales filios non enutrivi, « et non pariens transmigrata » in Babylonem « et captiva ducta. Et istos quis enutrivit? » Ideo dicit sterilis et non pariens, quia post 116.0969B| Aggeum, Zachariam, et Malachiam qui Esdras appellatur, non habuerunt prophetas qui eorum filios enutrirent in lege Dei. « Ego destituta » a Deo « et desolata » a proprio viro Deo omnipotente: « isti, » subaudis Judaei vel gentiles credentes in Filium Dei, « ubi erant? » Hujusmodi generatio spiritualis est, et multos simul in fide parit, et ideo miratur Ecclesia quomodo tam cito coadunati sunt.
« Haec dicit Dominus Deus, » subaudis Pater: « Ecce levo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. » Dixit se Ecclesia mirari unde tot filii ad fidem ejus venerint, ideo respondet Deus Pater et dicit: Miraris quomodo ista sint facta, ego tibi ostendam: Ecce (inquit) levo, id est revelo vel demonstro ad gentes manum meam, hoc est Filium 116.0969C| meum per incarnationis mysterium, vel levo de terra ad coelum per ascensionem. Ad populos exaltabo signum meum, id est signum crucis. Nam in tantum est jam exaltatum signum crucis, ut omnes gentes eo se credant tueri, cum Dei adjutorio, ab omnibus insidiis diaboli. « Et » cum ego levavero Filium meum, vel super corda gentium vel ad coelos elevando: « Afferent, » o primitiva Ecclesia, et « filios » tuos apostoli ad fidem « in ulnis, » id est suis exemplis et praedicationibus. Vel angelicae potestates afferent ad aeternam beatitudinem, post finitum hujus laboris cursum, sicut legitur de Lazaro (Luc. XVI), « et filias tuas, » hoc est sexum femineum ad fidem trahendo, vel animas sanctorum ad paradisum ducendo, « super humeros, » id est suis meritis apostoli, 116.0969D| vel angeli suis orationibus « portabunt. » Ideo dicit filios tuos et filias tuas, quia ex utroque sexu sancta Ecclesia constat (Act. XXI). Legimus enim quatuor filias Philippi prophetissas fuisse.
« Et erunt reges nutritii tui, » o sancta Ecclesia, « et reginae nutrices tuae. » Non sunt ista a nobis carnaliter intelligenda, sicut Judaei intelligunt, qui dicunt se in adventu Christi sui (quem adhuc praestolantur) habere nutritios reges et nutrices reginas, et in ulnis et super humeros portari ab illis. Sed per reges et nutritios debemus intelligere apostolos et praedicatores, qui se et alios regere bene studuerunt, et ad viam veritatis nutrierunt. De quibus Psalmista dicit: « Constitues eos principes super 116.0970A| omnem terram (Psal. XLIV). » Ipsi fuerunt reginae qui et reges et nutritii. Nunquid non reges et reginae fuerunt Petrus et Paulus, qui sua praedicatione corda superborum hominum subjugaverunt Christo (Gal. IV)? Nunquid non erat Paulus nutritius sive nutrix, quando dixit: « Per Evangelium ego vos genui, et tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III)? » Nunquid Petrus nutritius non erat, quando dixit: « Quasi modo geniti infantes lac concupiscite (II Petr. II) » Sic de caeteris apostolis intelligendum est. Sequitur ergo, et dicitur ad primitivam Ecclesiam: « Vultu in terra demisso, » id est humiliato, « adorabunt te, » hoc est honorabunt te, o primitiva Ecclesia, in capite tuo, quod est Christus, potestas videlicet terrena et dignitas mundana. Quicunque 116.0970B| Christum adorat sive honorat, qui est caput omnium electorum, honorat omnes electos qui sunt corpus Christi (Col. I et II). Quodque subjungit, « et pulverem pedum tuorum lingent, » hoc significat quod reges et reginae, per quos designantur apostoli et praedicatores, quidquid terreni operis et peccati adhaeserit pedibus, id est actionibus Ecclesiae, sermone et exemplo suo mundabunt et abstergent. Pulverem (inquit) pedum tuorum lingent, id est terrenam conversationem auferent et peccata dimittent, juxta quod a Domino potestatem acceperunt, dicente eis: « Quodcunque solveritis in terra erit solutum et in coelo (Matth. XVIII). » « Et scies, » o Ecclesia, « quia ego Dominus, » subaudis cum Filio meo et Spiritu sancto « super quo, » id est in me « non confundentur » 116.0970C| in judicio omnes electi « qui exspectant eum » recte credendo, bene vivendo, et perfecte perseverando.
« Nunquid tolletur a forte praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit? » Proponit Dominus quaestionem, quam ipse in subsequentibus exponit. Et ipse qui per Isaiam ista locutus est, ipse etiam per semetipsum in Evangelio similia protulit, dicens: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet (Luc. II). Fortem et robustum vult intelligi diabolum, qui tam fortiter tenuit genus humanum captum, ut nemo sanctorum ab eo posset auferre, neque Salomon per suam sapientiam, neque Job per suam sanctitatem, nisi Filius Dei per incarnationis suae mysterium. Nunquid ergo tolletur a forte diabolo praeda generis 116.0970D| humani per aliquem sanctorum, aut quod captum tenetur a robusto diabolo, salvari poterit?
« Quia haec dicit Dominus, et quidem captivitas » subaudis, quae captivavit genus humanum, « a forte tolletur » in meo adventu per passionem meam, « et quod ablatum fuerat » Deo « a robusto » inimico per suasionem « salvabit » de morte ad vitam. « Eos vero, » subaudis daemones vel Judaeos, vel etiam gentiles « qui judicaverunt, » id est qui damnaverunt te injuste, o Ecclesia, « ego judicabo » juste in die judicii, tradens eos poenis inferni, « et filios tuos, » id est omnes credentes « ego salvabo » dans eis regnum aeternae quietis. »
« Et cibabo, » id est satiabo vel reprobabo, « hostes 116.0971A| tuos carnibus tuis, » pro eo quod est dicere: putredine et miseria tua consumpti deficient, non desinant esse, sed ut jugiter crucientur, « et quasi musto sanguine suo inebriabuntur. » Non carnaliter ista intelligenda sunt, quod impii et qui persecutores sunt sanctorum carnes suas comedant et sanguinem suum bibant: sed ipsorum carnes devorabuntur a vermibus et bestiis infernalibus, id est in sua miseria et putredine peribunt, et sicut homo inebriatur a musto, ita illi replebuntur miseriis, eo quod multorum sanguinem sanctorum fuderunt. Possumus etiam ad praesens tempus referre, quod persecutorum sanctorum carnes a vermibus comedantur, et sanguis ebibatur. Sicut contigit Herodi, qui interfecit pueros, quique etiam consumptus a vermibus exspiravit. Illisque 116.0971B| talibus contigit quod Propheta dicit: « Duplici contritione contere eos, Domine, videlicet in praesenti et in futuro (Jerem. XVII). » « Et » cum haec fecero (inquit) in die judicii, vel in praesenti puniendo reprobos, « sciet omnis caro, » id est omnis electus qui visurus est Salutare Dei, « quia ego Dominus salvans te, » o Ecclesia, « et Redemptor tuus » qui te redemi sanguine meo: « Fortis Jacob, » id est qui dedi fortitudinem Jacob in luctatione cum angelo. Vel etiam per Jacob possumus intelligere Dominum, qui fortis exstitit tempore passionis, intantum ut pro crucifigentibus se oraverit, dicens: « Pater, ignosce illis (Luc. XXIII). » Quidam putant Jacob ita luctatum esse cum angelo, quemadmodum duo homines invicem se tenentes et brachiis ac toto corpore laborantes decertare 116.0971C| videntur. Sed quomodo res corporalis luctari possit cum angelo tactu corporis, qui natura incorporalis est et invisibilis, minime apparet. Quae queastio hoc modo solvenda est. Dum fugeret ipse Jacob in Mesopotamiam ad Laban a facie fratris sui Esau, et devenisset in Bethel, nocte vidit in somnis scalam pertingentem usque ad coelum, angelos Dei descendentes et ascendentes per eam, Dominumque innixum scalae audivit dicentem: « Jacob, terram in qua dormis tibi dabo, et semini tuo (Gen. XXVIII). » Tunc data est ei custodia angelorum, qui eum custodirent in Mesopotamia. Revertente autem illo et veniente in eumdem locum, appropinquante mane, vidit castra Dei. Unde et appellavit eumdem locum Manaim, id est castra. Apparuit etiam ei angelus, qui cum servaverat quandiu 116.0971D| moratus est in Mesopotamia, et dixit ei: « Dimitte me (Gen. XXXII), » subaudis ut vadam ad eum qui me misit. Procidensque statim in terram, coepit orare et dicere: Non dimittam te, id est non cessabo a precibus, donec benedicas mihi. Et benedixit cum, dicens: Si cum Deo fortis es in oratione, quanto magis contra homines praevalebis? Id est, si in oratione permanseris, quomodo poteris vinci ab Esau? Tunc dimisit eum cessando a precibus. Aliter enim illum non tenuit, neque cum eo luctatus est nisi per orationem.
« Haec dicit Dominus: Quis est liber repudii matris vestrae, » subaudis Synagogae, « quo dimisi eam, aut 116.0972A| quis est creditor meus cui vendidi vos? » id est quis est cui tanta debeo ut non habeam quod reddam, nisi vos tradidero ei? Populum Judaeorum alloquitur, recedentem a se, loquens secundum consuetudinem eorum qui suis uxoribus dabant libellos repudii, id est chartam abjectionis, ut possent accipere alias. Dicit ergo: O Judaei, forsitan dicitis me abjecisse matrem vestram, quae olim vocata est sponsa mea, sed nunc dicite quomodo dimiserim eam. Non ergo ego dimisi eam, neque dedi in compensatione peculii, sed ipsa recessit a me tradens se diabolo, factaque est adultera me derelinquendo proprium virum. « Ecce iniquitatibus vestris venditi estis, » diabolo, « et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. » Non est putandum quod ipse primum dimiserit eam, 116.0972B| sed, ipsa adulterante et recedente ab illo, permisit abire. In iniquitate venditur homo, quando pro luxuria et libidine subdit se diabolo.
« Quia veni, » subaudis per incarnationis mysterium, « et non erat vir, » subaudis, habens similitudinem Dei: qui contra vitium ac diabolum viriliter pugnaret: sed more bestiarum omnes vivebant, juxta quod eis Joannes improperabat, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira (Matth. III)? Unde et subdit: « Vocavi » per poenitentiam, dicens: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. XXIII). » « Et non erat qui audiret, » id est qui obediret vel qui intelligeret, eo quod non esset vir. « Nunquid abbreviata et parvula facta est manus mea, » id est potentia 116.0972C| mea, « ut non possim redimere » populum meum de Babylone vel de captivitate diaboli, illum qui in me crediturus est: sicut olim redemi filios Israel de Aegypto? « Aut non est in me virtus » ad liberandum populum meum, vel ad liberandum me de morte? « Ecce in increpatione, » id est in indignatione vel visione, « mea desertum faciam mare, » id est vacuum reddam a suis aquis, si voluero, sicut quondam in transitu filiorum Israel. « Ponam flumina, » subaudis alia, « in siccum, » si voluero, sicut olim torrentem Arnon et Jordanem.
« Computrescent pisces sine aqua et morientur in siti » quemadmodum in illo flumine Aegypti. Et est sensus: Ego qui illa feci et modo possum similia facere, non habeo quidquam amissum de potentia mea. Allegorice 116.0972D| autem mare significat hunc mundum, quod semper in motu est. Ecce (inquit) in indignatione mea desertum faciam hunc mundum in die judicii ab omni amaritudine, et ab omnibus habitatoribus suis. Et ponam flumina in siccum, id est doctrinam haereticorum, et sapientiam philosophorum exsiccabo. Et computrescent, id est deficient pisces sine aqua, hoc est curiosi et peccatores sine gratia Spiritus sancti: et morientur in siti, non habentes illam aquam de qua dixit Dominus: « Qui sitit veniat ad me et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). »
« Induam coelos, » subaudis aereos, « in tenebris, et saccum ponam operimentum eorum, » Philosophi dicunt decem stadiis coelum distendi a terra non amplius: 116.0973A| quod spatium crassitudine aeris aliquando nobis splendorem solis abstrahit. Non coelum ergo sacco obvolvitur, sed interdum sole in medio coeli posito, aer nobis obscuratur. Allegorice autem hic est sensus: Induam coelos tenebris, id est faciam ut sancti recognoscant se esse peccatores: juxta illud, Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). Et, « Si dixerimus quia peccatum non habemus, mendaces erimus (I Joan. I). » Et saccum, id est cilicium, ponam operimentum eorum, ut, poenitentiam agentes, dicant cum Psalmista: « Ego autem, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio (Psal. XXXIV). »
« Dominus dedit mihi linguam eruditam, » id est doctam, « ut sciam sustentare eum, qui lapsus est, verbo. » Hebraei nolunt hoc referre ad Christum, 116.0973B| sed potius ad Isaiam, cui Dominus linguam eruditam dedit ut sustentaret populum Judaicum, et qui multa opprobria ab eis sustinuit, in tantum ut serra lignea secaretur. Sed melius est ut referamus illud ad Dominum Jesum Christum, qui eruditam linguam habuit ad consolandum moerentes et revocandum ad poenitentiam peccatores, et qui pro salute generis humani haec pati voluit. Dominus (inquit), id est Deus Pater dedit mihi linguam eruditam in lege omnique sapientia, ut sciam sustentare cum verbo qui lapsus est, subaudis in peccatum et mortem, genus videlicet humanum. Quo verbo dicit se sustentare genus humanum? Verbo praedicationis et poenitentiae dicendo. « Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV). » Et: 116.0973C| « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI). » Quod dicit, Dominus dedit mihi linguam eruditam, vox humanitatis est: secundum quam et post passionem ac resurrectionem dixit, « Data est mihi potestas omnis (Matth. XXVIII). » Quantum enim ad divinitatem pertinet, omnia possidet aeternaliter cum Patre. « Erigit, » id est elevat, « mane, » hoc est ab exordio meae nativitatis, vel praedicationis.
« Mane erigit mihi aurem, » id est intellectum mentis, « ut audiam » illum « quasi magistrum » et ne alia loquar nisi quae ab illo audiero. De hoc dicit ipse in Evangelio Joannis: « Ego a meipso non loquor (Joan. XIV). » Loquitur Dominus more discipuli, qui 116.0973D| matutino tempore a magistro docetur.
« Dominus Deus aperuit mihi aurem, » id est intelligentiam. « Ego autem non contradico, » id est contra voluntatem illius non ago. « Retrorsum non abii, » hoc est a voluntate illius non recessi, quia quae placita sunt ei facio semper.
« Corpus meum dedi percutientibus, » Judaeis et militibus Romanis, pro salute generis humani (Joan. VIII), « et genas meas vellentibus. » Genae sunt loca abi primum barba nascitur: tunc dedit genas suas sive barbam ad vellendum, quando velaverunt faciem ejus, et dabant ei alapas, illo non contemnente. « Faciem, » id est poenitentiam meam, vel faciem corporis « non averti » sive non declinavi « ab increpantibus 116.0974A| et conspuentibus. » Haec omnia in passione illius legimus adimpleta.
« Dominus Deus, » subaudis Pater, « auxiliator » meus subaudis, fuit in passione, « ideo non sum confusus, » ideo non erubui, neque sustinui opprobrium. Tunc sustineret confusionem, si tertia die non resurrexisset. Ideo, quia ipse est auxiliator meus, « posui faciem meam ut petram durissimam, » ut a passione non me averterem. « Et scio quoniam non confundar, » id est non peribo.
« Juxta, » id est prope est « Deus » Pater « qui justificat me. » Tunc justificavit illum, quando dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et quando illum tertia die suscitavit: Quis contradicit mihi? Id est, quis potest dicere me non esse 116.0974B| justum? « Stemus simul, » subaudis ad judicium. « Quis est adversarius meus? » accedat « ad me. » Tale est illud quod et in Evangelio dicit: « Quis (inquit) ex vobis arguet me de peccato? » (Luc. III.) Et est sensus superioris versiculi: Si quis (inquit) ex vobis Judaeis putat me juste crucifixum et aliquod fecisse peccatum, accedat ad me ut judicemus simul.
« Ecce Dominus Deus auxiliator meus, quis est ex vobis qui condemnet me? » Nullus potest me condemnare. « Ecce omnes Judaei, qui mihi contradicunt, quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos, » id est propria conscientia. Sicut vestimentum duobus modis consumitur, vetustate temporis, et tinea: ita illi quia tempore quadraginta annorum 116.0974C| sibi dato ad poenitentiam noluerunt converti, contriti sunt advenientibus Romanis, et in ipsa tribulatione propria conscientia torquebantur eo quod non credidissent in Christo. Vel etiam modo positi in poenis inferni, recordatione propriae conscientiae torquentur.
« Quis ex vobis » infidelibus Judaeis « timens Deum, audiens, » id est, intelligens « vocem servi sui, » id est Filii sui, dicentis: « Poenitentiam agite (Matth. IV): » et ope adimplet? Nullus. Duo sunt timores, duae et servitutes. Est timor servilis quo timet servus dominum, timens flagellari ab illo; est et timor amoris, quo timet filius patrem, sperans ab illo haereditatem accipere. De quo timore hic loquitur ad Judaeos, qui Deo servire et timere debuerant: quatenus ab illo 116.0974D| haereditatem patriae coelestis mererentur accipere. De hoc etiam timore dicitur: « Initium sapientiae timor Domini (Prov. I). » Et: « Timor Domini omnia superat (Eccl. XXV), » et caetera his similia. Subjungitur ergo de ipso Filio Dei, et dicitur: « Quis, » subaudis Filius Dei, « ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, » id est gloria in illo populo, sicut ipse dixit: « Nemo propheta est sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII; Marc. VI; Luc. IV). » Quod ergo lumen vel quae gloria erat Filio Dei quando conspuebatur et colaphis caedebatur? Dicamus et aliter, ad gentiles hoc referentes. Qui gentilis populus ambulavit in tenebris infidelitatis, et non erat ei lumen in corde, id est Christus, qui dixit: « Ego sum lux 116.0975A| mundi (Joan. VIII). » Sed quid subjungitur? Ideo ergo quia non est ei lumen, vel de Christo, vel de gentili populo, « Speret in nomine Domini, et innitatur super Dominum suum, » subaudis: et tunc veniet ad lumen gaudii et laetitiae meae.
« Ecce omnes vos » Judaei « accedentes ignem » invidiae, vel ignem vastationis contra vos propter peccata vestra, « et accincti flammis, » id est, circumdati peccatis. Ignem, quo succensa est civitas a Romanis, ipsi accenderunt, quando Filium Dei morti tradiderunt, succensi igne zeli et invidiae contra eum. Ideo ergo dicit accincti flammis, quia sicut justus quilibet circumdatur virtutibus, ita peccator iniquitatibus. « Ambulate in lumine ignis vestri, » id est, in tribulatione captivitatis quam vobis parastis, « et 116.0975B| in flammis » vastationis et miseriae « quas succendistis. De manu mea, » id est de potentia mea, subaudis hoc malum vobis, o impiissimi Judaei. Tale est hoc quod alio in loco dicitur: Si est malum in civitate quod Dominus non fecit (Amos. III), « in doloribus, » subaudis vastationis et captivitatis, « dormieris, » vel doloribus inferni jacentes ista sustinebitis, videlicet flammam et ignem tribulationis.
CAPUT LI.
« Audite, qui sequimini quod justum est et quaeritis Dominum. » Superius locutus est contra Judaeos incredulos, qui in infidelitate permanserunt: nunc alloquitur apostolos et omnem chorum credentium: Audite (inquit) me, o apostoli, id est audientes me, 116.0975C| intelligite quae dico: qui sequimini et qui imitamini per fidem quod justum est, id est Christum, et quaeritis Dominum fide et devotione, et non lucra terrena. « Attendite, » o populi, « ad petram unde excisi estis, » id est ad Abraham, qui petra fuit propter firmitatem fidei, de quo processistis, « et ad cavernam laci, » id est ad Saram de qua excisi estis. Vel aliter: Attendite ad petram, id est ad Christum, unde excisi estis, a quo fidem accepistis, et a quo Christiani vocamini. De qua petra dicit Apostolus: « Petra autem erat Christus (I Cor. X). » Cavernam laci possumus intelligere latus Christi quod perfossum est lancea, sicut ipse dixit in psalmo: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » De quo excisi sumus, quando exivit sanguis redemptionis nostrae, et aqua baptismatis. 116.0975D| Possumus etiam cavernam laci intelligere sepulcrum Domini, de quo, ipse resurgens, innumerabiles filios sibi genuit. Tertio etiam modo, cavernam laci possumus dicere Ecclesiam, quae diu sterilis fuit, et de qua quotidie excidimur, id est nascimur per lavacrum baptismi.
« Attendite ad Abraham patrem vestrum, et Saram quae peperit vos. » Idem sensus est qui et superius, quia unum, id est solum « vocavi eum, » dicens: « Exi de terra tua et cognatione tua (Gen. XII), » et caetera quae ibi sequuntur: « Et benedixi ei in omnibus operibus suis, et multiplicavi eum in auro et filiis. Consolabitur ergo Dominus Sion, » id est Ecclesiam in apostolis.
116.0976A| « Consolabitur omnes ruinas ejus. » De gentilitate ad fidem venientes et eas complens. Et est sensus: Ego Deus omnipotens qui olim Abraham multiplicavi, possum etiam consolari Ecclesiam, et augere filios ejus. « Et ponet desertum ejus, » id est primitivae Ecclesiae, « quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini, » hoc est, quae antea deserta erat a Deo, id est derelicta et in solitudinem redacta, habeat in se habitatorem Deum, et proferat flores virtutum, et fructus bonae operationis. « Gaudium et laetitia invenietur in ea. Gratiarum actio et vox laudis. » Pro beneficiis sibi a Deo collatis. Et quia redemit eam sanguine passionis suae, gratias referet ei et laudes fidei ac confessionis.
« Attendite ad me populus meus, » id est apostoli 116.0976B| mei, « et tribus mea, » id est, qui credidistis ex Judaeis vel gentibus, « audite me. » Iste est populus, et istae sunt tribus, de quibus Gabriel loquitur ad Joseph: « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » Et quid praecipit ut audiant? « Quia lex, » inquit, subaudis Evangelii, « a me exiet, et judicium meum, » id est decretum, « in lucem, » hoc est, in fidem populorum « requiescet qui in tenebris » infidelitatis « erant » juxta illud: « Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam (Isai. IX). » Judicium discretionis fuit, ut Judaeis nolentibus credere, gentiles ad fidem vocarentur. Haec quae diximus, ex persona Filii Dei prolata sunt: hoc vero quod sequitur, vox Patris est de Filio.
116.0976C| « Prope est justus meus, » id est, prope est ut nascatur ex virgine Filius meus: « non morabitur amplius. Egressus est Salvator meus, » id est jam a me genitus: egredietur tempore a matre. Justum appellat Dominus pater filium suum et Savatorem, quia per illum justificat et salvat omnes electos suos. Quod autem subjungit, « et brachia mea populos judicabunt, » apostolos vult intelligi et apostolicos viros, qui judicaturi sunt omnes gentes in die judicii: sicut ipse Dominus promisit, dicens: « Cum sederit (inquiens) Filius hominis in sede majestate suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XVIII). » « Me insulae, » id est gentiles vel Ecclesiae, « exspectabunt, » sicut Jacob dixit: « Non deficiet princeps ex Juda, donec 116.0976D| veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX); » « et brachium meum, » hoc est Filium meum « sustinebunt » per quem omnia feci.
« Levate in coelum oculos vestros, » o gentiles, vel Ecclesiae, « et videte, » id est considerate, vel comprehendite « quia coeli, » subaudis aeris, « sicut fumus liquescent, » id est evanescent, « et terra sicut vestimentum atteretur, » hoc est deficiet, « et habitatores ejus, » id est omnes bestiae, volucresque, et omnes creaturae quae inventae fuerint tunc temporis in ea, « sicut haec interibunt, » id est omnia morientur. Idem est quod Dominus in Evangelio dicit: « Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), » per immutationem 116.0977A| subaudis et in meliorationem, et non per essentiam. Juxta quod Salomon dicit: « Generatio praeterit et generatio advenit; terra vero in aeternum stat (Eccle. I). » Sed licet omnia transeant, « Salus mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. » Salus et justitia Dei Patris Filius est, quia per illum salvat et justificat praedestinatos ad vitam. Haec est salus de qua dixit Simeon: « Viderunt oculi mei Salutare tuum (Luc. II). » Et Jacob: « Salutare (inquit) tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX). »
« Audite me, » o populi et credentes « qui scitis justum, » id est Christum, populus videlicet fidelis. « Lex mea, » id est lex Evangelii, « in cordibus eorum, » subaudis fidelium: non in ore solummodo, 116.0977B| sed in corde et operatione. Vox Dei Patris ad credentes. Auditus in sacro eloquio spiritualiter est requirendus. « Audite me, » id est intelligite doctrinam evangelicam, et opere studete adimplere. « Nolite timere, » o apostoli, « opprobrium hominum, » id est contumelias et oppressionem, « et blasphemias eorum ne metuatis. » Tale est illud quod et in Evangelio continetur: « Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. X). »
« Sicut enim vestimentum, » subaudis consumitur verme, vel tempore, « sic comedet eos vermis, » id est propria conscientia. « Et sicut lanam » devorat tinea, « sic devorabit eos tinea, » quia similiter conscientiam propriam significat. Aliter: sicut vestimentum vetustate et tinea consumitur, sic opprobrium 116.0977C| illorum cum persecutoribus pertransibit. « Salus autem mea » Christus « in sempiternum erit, et justitia mea in generatione et generationem, » id est, in omnia tempora futura. Vel in generatione Judaeorum, et generationem gentium.
« Consurge, consurge, induere fortitudine brachium Domini. » Vox prophetae et populi fidelis, deprecantis pro adventu Filii Dei. O brachium Domini, id est Filii Dei altissime, surge de gloria paternae majestatis ad incarnationis tuae mysterium adimplendum: consurge ad redimendum genus humanum. Induere fortitudine divinitatis tuae contra daemones. « Consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum. » Et est sensus: Sicut in antiquis temporibus auxiliatus es populo tuo educens 116.0977D| eum de Aegypto, et sicut in generationibus patrum nostrorum tuam ostendisti fortitudinem, sic modo veni in carne liberare genus humanum de manu diaboli. « Nunquid » o Domine Deus, qui aequalis es Patri in omnibus, « non percussisti superbum, » subaudis diabolum, projiciens eum de coelo, « vulnerasti draconem, » Pharaonem, in mari, vel diabolum?
« Nunquid [non] tu siccasti mare aquam abyssi vehementis » ut transitum praeberes populo tuo? « Qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati » electi tui. Et est sensus: Sicuti haec omnia fecisti, sic quoque veni ad salvandum electum populum tuum.
116.0978A| « Et nunc qui redempti sunt a Domino, » subaudis sanguine Filii ejus, « revertentur, » de iniquitate ad justitiam, « et venient in Sion, » id est in praesentem Ecclesiam, vel, quod melius est, in coelestem beatitudinem laudantes illum. « Et laetitia sempiterna super capita eorum, » id est in mentibus eorum. Juxta illud Psalmistae octogesimo tertio psalmo: « Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. » Haec non possunt habero sancti in praesenti saeculo positi; unde et sequitur: « Gaudium et laetitiam obtinebunt, » subaudis, in coelesti Jerusalem. « Fugiet dolor et gemitus, » sicut dicitur in Apocalypsi capite vigesimo primo: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor.
116.0978B| « Ego, ego ipse, » subaudis, Filius Dei, « consolabor vos, » redimendo, et dando Spiritum sanctum, qui est verus consolator. Quia dixerat superius populus fidelis orando ad Dominum, consurge ad nos salvandos: respondet ipse per prophetam: Ego (inquiens) consolabor vos, et non alius. Non potentes hujus saeculi, non sapientes hujus mundi. « Quis tu, » o chorus fidelium, « ut timeres, » id est ut timere debeas « ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum cito arescet: et oblitus es Domini factoris tui? » Alloquitur chorum apostolorum, ut non timeat saevitiam et tormenta hominum, quia ipsi peribunt et transibunt sicut fenum quod cito arescet: quia omnis caro fenum. Et alloquitur 116.0978C| etiam illos qui timore passionis perterriti negaverant eum, ut erubescant in sua iniquitate, et roborentur in fide agentes poenitentiam. Quando (inquit) timuisti hominem mortalem tempore afflictionis, amisisti timorem Creatoris tui. « Qui tetendit coelos, et fundavit terram. Et formidasti jugiter tota die, » id est omni tempore passionis « a facie furoris ejus » persecutoris « qui te tribulabat » in corpore « et! paraverat ad perdendum » in anima, non recordans illud: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X). » « Ubi est nunc furor tribulantis? » Alloquitur populum fidelem, ut consideret quomodo omnes persecutores et omnes homines pertranseant a praesenti, ut per haec consolidet eos in fide.
116.0978D| « Cito veniet, » subaudis Filius meus per incarnationis mysterium « gradiens » secundum humanitatem « ad aperiendum » cor superborum hominum, vel etiam ad aperiendum infernum. Et non interficiet usque ad internecionem, id est, non damnabit statim ut venerit peccatores, sed exspectabit ad poenitentiam, sicut ipse praedicavit, dicens, « Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV). » Et, « Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur a sua iniquitate, et vivat (Ezech. XVIII). » Quodque subjungit, « non deficiet panis ejus, » vel de ipso Filio intelligendum est qui dixit: « Ego sum panis vivus (Joan. VI): » Vel de corpore et sanguine illius, de quo idem Filius dixit, 116.0979A| Qui manducaverit panem hunc vivet in aeternum. Vel etiam tertio modo de doctrina Evangelica intelligendum est, quia nunquam deficiet: sed semper observatores suos pabulo vitae pascet.
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, » id est habitatores hujus mundi, « et intumescunt fluctus ejus, » hoc est persecutiones malorum hominum commoventur contra electos. « Dominus exercituum nomen meum, » id est Dominus militiarum angelorum et hominum. Apostropham facit ad ipsum Filium. Quando conturbavit Deus Pater hoc mare? Quando Judaeos saevire permisit, primum in Filium suum, deinde in apostolos, et credentes in se. Et si ipse conturbavit, quare tenentur rei illi qui eos sunt persecuti? Tunc dicitur ipse conturbasse, 116.0979B| quando permisit conturbari eos.
« Posui verbum meum in ore tuo, » id est plenitudinem sapientiae et scientiae dedi tibi. « Et in umbra manus meae protexi te, » id est in protectione divinitatis custodivi te ne peccares, et ne vilesceret caro assumpta a Verbo, « ut plantes coelos, » subaudis novos, « et fundes terram, » subaudis novam, « et dicas ad Sion, » hoc est ad Ecclesiam, « Populus meus es tu. » Ad hominem assumptum a Verbo loquitur ista Deus Pater, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ex tempore. Quantum enim ad divinitatem pertinet, nihil accepit ex tempore a Patre, sed omnia possidet communia cum Patre; quippe qui est Dei virtus et Dei sapientia, per quem cuncta facta sunt ex nihilo. Per coelum novum et 116.0979C| terram novam, quam praecepit Deus Pater Filio ut plantet et fundat, debemus intelligere apostolos apostolicosque viros et omnes fideles, qui a Domino plantati sunt, et in ipso fundati, fide, dilectione Dei et proximi: qui de vetustate peccati renovati sunt in novitate fidei et sanctae conversationis.
« Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus. » Ad eos loquitur sermo divinus, qui in Domini passione conciderunt in negationis peccatum et infidelitatis, dicentes: « Crucifige talem, et da nobis Barrabam: non enim habemus regem nisi Caesarem. » (Matth. XXVI.) Et sicut jacenti in lectulo dicitur elevare: ita et illis praecipitur ut eleventur a vitiis ad virtutes, de infidelitate ad fidem. Et cum dicit: « Elevare, elevare, 116.0979D| Jerusalem, » non debemus putare quod muris civitatis praecipiat ut in pristinum statum eleventur, qui a Romanis destructi sunt; sed metonomicos intelligendum est per id quod continet, id quod continetur. Elevare, inquit, o popule Judaeorum, de vitiis ad virtutes, de infidelitate ad fidem. Consurge, Jerusalem, id est age poenitentiam, quae bibisti de manu Domini, id est de potestate Domini, calicem irae ejus. Per calicem irae ejus debemus intelligere vastationem Romanorum, et magnitudinem tormentorum et afflictionem. Quod per calicem designatur afflictio et tribulatio, Psalmista manifestat, dicens: « Calix in manu Domini vini meri plenus. Et inclinabit, » etc., usque ad illud quod sequitur: « Bibent 116.0980A| omnes peccatores terrae. » (Psal. LXXIV.) Et Dominus ad Jeremiam: « Sume, inquit, calicem de manu mea, et propinabis cunctis gentibus ad quas mittam te. » (Jer. XXIV.) « Usque ad fundum calicem soporis, » id est mortis, « bibisti et potasti usque ad feces, » id est usque ad finem saeculi sustinebitis istam captivitatem. Idcirco dicit usque ad fundum bibisti, et usque ad feces: quia post illam captivitatem altera non veniet eis, manentibus semper in illa.
« Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit, et non est qui apprehendat manum ejus, et erigat jacentem, » id est qui operationem ejus roboret, « ex omnibus filiis quos enutrivit. » Quando exierunt de Aegypto, habuerunt Mosen qui sustentavit 116.0980B| eos, et oravit pro eis dicens ad Dominum: « Aut dimitte illis hanc noxam, aut dele me de libro tuo (Exod. XXXII). » Iterum quando ducti sunt in Babylonem, habuerunt Danielem et socios ejus, aliosque prophetas, qui apprehenderunt manum eorum, id est operationem eorum, et sustentaverunt eos suis precibus. In hac vero captivitate ultima, neque sacerdotem, neque prophetam, neque apostolum habent interpellatorem pro se: quia noluerunt eos habere. Apostoli etenim voluerunt manum praebere, id est consolationem quomodo erigerentur; sed contempti ab eis dimiserunt eos, transeuntes ad gentes.
« Duo sunt quae occurrerunt tibi, » o Jerusalem. « Quis contristabitur super te? » Subaudis, sicut olim 116.0980C| contristatus est Jeremias et Daniel; vel sicut contristatus est Christus super te, quando flevit super te, sicut in Evangelio continetur (Luc. X). Duo dicit, et quatuor commemorat, quae quatuor iterum in duo rediguntur, « Vastitas, » inquit, « et contritio, » quae unum significant, « et fames, et gladius, » quae similiter unum sunt, subaudis venient tibi. « Et quis consolabitur super te? » Aut nullus, aut raro invenietur.
« Filii tui projecti sunt, » subaudis de sedibus suis, in omnes gentes ducti captivi « dormierunt in capite omnium viarum, » id est mortui sunt per plateas diversarum gentium, nuda corpora super nudum humum habentes. « Sicut bestia illaqueata, » subaudis sic dormierunt. « O plebs plena indignatione 116.0980D| Domini, » id est vindicta Domini, « increpatione Dei tui. » Ubi in Hebraeo dicitur dormierunt sicut bestia illaqueata, Septuaginta transtulerunt sicut betasemicocta: quae herba calore solis cito floscida efficitur. Et alii interpretes dixerunt, sicut oryx illaqueatus, quae est bestia sacrificio non apta. Et est sensus: Sicut bestia quae appellatur oryx venatorum retibus illaqueatur, non habens quo fugiat, diuque fatigata inibi revoluta conquiescit: sic filii tui illaqueati sunt vinculis et funibus peccatorum suorum, ubique mortui et interfecti jacent, non habentes auxilium quo iram Domini evadant.
« Idcirco, » subaudis quia non habes consolatorem qui sustineat te, « audi hoc, paupercula ebria 116.0981A| non a vino. » Paupercula vocatur, quia effeminata erat, et non habebat divitias spirituales.
« Haec dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnavit pro populo suo. » Saepe pugnavit Dominus omnipotens pro Judaeis et multa bona illis praestitit, quae longum esset per omnia enarrare. « Ecce tuli, » pro eo quod est tollam, « de manu tua calicem soporis, » id est captivitatem mortis. « Fundum calicis indignationis meae, » subaudis tollam, si poenitentiam egeris. Praedixit superius captivitatem et miseriam eis futuram, nunc hortatur ad poenitentiam, dicens: Si, inquit, egeris fructus dignos poenitentiae, tollam a te captivitatis malum et iram indignationis meae. « Non adjicias ultra, » subaudis postquam poenitentiam egeris, « ut bibas illum, » 116.0981B| subaudis calicem, id est ut sustineas tribulationem.
« Et ponam illum » calicem « in manu eorum » regum et populorum, vel daemonum « qui te humiliaverunt, » qui pro omnibus quos decipiunt vindictam suscipient. Et in manu eorum daemonum « qui dixerunt animae tuae, Incurvare ut transeamus, » id est subde te vitiis, ut postea requiescamus in te, et conculcemus te. « Et posuisti ut terram corpus tuum, » hoc est, ut terrae adhaereret. Vel sicut calcatur terra, ita calcationi praeberes, « et quasi viam, » subaudis dedisti corpus tuum, « transeuntibus » daemonibus et malignis spiritibus, ut sicut via omnibus patet, ita tu pateres libidini. Quantum ad litteram pertinet, impletum est quod superius dixit: Et humiliabo eos qui te humiliaverunt. Videamus quomodo 116.0981C| completum sit. Humiliaverunt eos Chaldaei, humiliati sunt et ipsi a Medis et Persis. Humiliaverunt eos Romani, qui et postea perierunt, et multa mala sustinuerunt. Ita etiam maligni spiritus qui eos humiliaverunt suadendo ut crucifigerent Christum, humiliati sunt: quia amiserunt per Domini passionem potestatem quam obtinebant in toto mundo, et in die judicii humiliabuntur adhuc, cum traditi fuerint poenis inferni. Moritur autem unaquaeque anima dum peccat serviendo vitiis, ruit in mortem, et captivatur a diabolo; dum ergo poenitentiam agit, elevatur et consurgit in statu bonae operationis; et maligni spiritus, qui eam humiliaverant trahendo ad culpam, humiliantur in inferno.
CAPUT LII. 116.0981D|
« Consurge, consurge, induere fortitudinem tuam, Sion: induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem civitas sancti. » Isaias propheta, longe ante adventum Domini, praevidens Judaeos casuros et ruituros in negationem Christi et infidelitatem, et postmodum plurimos eorum ad fidem venturos, alloquitur eos modo qui post resurrectionem et ascensionem Domini praedicantibus apostolis crediderunt una die tria millia, et ultera die quinque millia, et deinceps multa millia (Act. II), ut consurgant de infidelitate ad fidem perfectam, et de terrenis ad coelestia, et dicit: Consurge, o Sion, induere fortitudine tua, quae cecidisti per negationem; induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, 116.0982A| civitas sancti, subaudis Dei templi. Quae sunt ista vestimenta quibus praecipitur indui? Fides, spes, dilectio Dei et proximi, castitas, humilitas, caeteraeque virtutes quibus vestiuntur et ornantur sancti. Ac si diceret aliis verbis: Desere infidelitatis errorem, et accipe fidem et honorem omnium virtutum, omniaque ornamenta doctrinarum, et esto civitas sancti. Quidam codices habent civitas sancti, quidam civitas sancta, quod utrumque constare potest. Si dixerimus civitas sancti, necesse est ut subaudiamus Dei, quia civitas sancta Dei fuit in patribus, id est omnipotentis Dei. Vel etiam civitas sancti, subaudis templi, quae in medio sui habebat templum sanctificatum Domino. Civitas eorum sancta dici potest, quia cum omnes gentes idola colerent, haec sola in orbe terrarum 116.0982B| Dei notitiam habebat, et adventum Filii Dei exspectabat. Unde et post resurrectionem Domini permanente adhuc primo nomine civitas sancta vocatur, dicente Evangelista: Quia multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et apparuerunt multis in sanctam civitatem, quae utique tunc temporis sancta esse non poterat, quia in Filium Dei manus miserat (Matth. XXVII). Inter Jerusalem autem et Sion hoc distat, quia Sion vocabatur arx et civitas David. Jerusalem autem reliqua pars civitatis. Quodque sequitur: « Quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus, » specialiter ad coelestem pertinet Jerusalem, per quam non transit aliquis incircumcisus, id est qui non est purgatus a peccatis, et immundus. Potest et ad praesentem etiam 116.0982C| referri Jerusalem, id est Ecclesiam, cum subauditione, ut dicamus quia non pertransibit ultra per te incircumcisus et immundus, si recte custodieris quae dico. Circumcisio ista spiritualiter est tenenda, et non in uno solummodo corporis membro, sed in omnibus, et sensu, et voluntate, ac cupiditate prava observanda, ut in omnibus simus purgati et mundi.
« Excutere de pulvere » peccatorum, id est expia te peccato, « consurge » ad poenitentiam. « Sede » in statu mentis, o « filia Sion captiva, » id est quae jam captiva teneris, « solve vincula colli tui, » id est vincula peccatorum ac blasphemiarum, ut possis dicere cum Psalmista: « Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. » Non erat tunc filia, sed 116.0982D| captiva tenebatur, id est jam ei imminebat captivitas, quia negando Filium Dei effeminata est, et amisit virginitatem suam. Tunc solvit, Sion, vincula colli tui, de illis dico qui crediderunt, quando praedicantibus apostolis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. « Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. » Gratis, id est sponte et voluntarie, venundati estis diabolo: quia nihil boni acceperunt a Pilato, tradentes Filium Dei morti. Et neque aliquod commodum inde perceperunt, nec aliquod incommodum evaserunt. Ideo autem dicit, et sine argento redimemini, quia sine aliquo lucro et praemio, et sine nostris praecedentibus meritis Filius Dei nos redemit sua gratia et misericordia. 116.0983A| Unde Petrus apostolus dicit: Non auro corruptibili et argento, vel lapide pretioso redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine Jesu Christi (I Petr. I). »
Quia haec dicit Dominus: « In Aegyptum descendit populus meus in principio, » hoc est in Jacob, « ut colonus esset ibi, » id est ut incoleret terram Gessen. « Et Assur, » hoc est Assyrius populus veniens cum Nabuchodonosor. « Absque ulla causa calumniatus est eum, » postquam illi introierunt in terram suam. Et est sensus: Aegyptii quidem voluerunt tenere populum meum in servitute, ob hujuscemodi videlicet causam, quia liberaverant eum de penuria famis. Et revera juste videbantur ex parte agere; sed ego liberavi eum educendo per desertum in terram sibi ante 116.0983B| promissam. Et si deliquit contra Assyrium, ut eum expelleret a proprio solo, et calumniaretur eum, id est ut opprimeret illum, et occasionem quaereret nocendi. Moraliter autem Aegyptus, quae interpretatur tenebrae vel moeror, significat hunc mundum. Genus ergo humanum in principio, hoc est in primo parente nostro, descendit in hunc mundum, ut colonus esset ibi. Juxta quod Psalmista dicit: « Incola ego sum apud te, et peregrinus (Psal. XXXVIII). » Sed diabolus absque ulla causa calumniatus est eum, id est sine causa quaesivit decipere eum, quia nihil ei commiserat. Genus ergo humanum propter hoc dico colonum hic esse, quia, si non peccasset suadente diabolo, completo numero electorum, statim transiret de terreno paradiso ad gaudia aeternae quietis.
116.0983C| « Et nunquid mihi est hic, dicit Dominus? » Quasi diceret: Quid memor hic in Judaea amplius, cum pauci ibi sint in me credituri? Pergam ad gentes, « quoniam ablatus est populus meus gratis de terra sua, » vel a Deo ablatus est male vivendo.
« Dominatores ejus, » subaudis populi decem et duarum tribuum, « inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur, » subaudis in Synagogis eorum, sicut beatus Hieronymus dicit, quod ter quotidie in synagogis suis maledicunt Dominum omnesque Nazaraenos ejus, vel etiam in gentibus blasphematur, secundum illud: Per vos nomen Dei in gentibus blasphematur. Dum enim illi prava opera in conspectu gentium adimplebant, deridebatur nomen Dei et religio Dei. Et quando propter 116.0983D| peccata sua ducebantur in captivitatem, et tradebantur in manus hostium, dicebant Aegyptii, Moabitae et Idumaei, aliaeque gentes vicinae eorum (Rom. II): Ubi est nunc Deus eorum? Modo apparet majoris potestatis et virtutis esse deos nostros, quam illorum sit, qui non valet eos protegere ab hostibus et gubernare. Dominatores ejus, inquit, inique agentes, debemus intelligere reges et principes, sacerdotesque necnon et scribas et Pharisaeos, ob quorum peccatam populus traditus est in direptionem.
« Propter hoc, » subaudis quia blasphemor a Judaeis, « sciet populus meus, » omnes fideles et credentes, « nomen meum in die illa, » hoc est in tempore incarnationis meae, « quia ego ipse qui loquebar » 116.0984A| per patriarchas et prophetas, « Ecce adsum » per incarnationis mysterium. Populum suum appellat illum, de quod dixit angelus ad Joseph: « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). » Iste est dies, de quo dicit Dominus in Evangelio: « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum (Joan. VIII). » Nomen ergo ejus sciunt omnes credentes, quia ab ipso Christiani vocantur.
« Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis: Sion regnabit Deus tuus. » Quidam codices habent: annuntiantes et praedicantes pacem, sed falso scriptum est. Ordo ergo verborum iste est: Quam pulchri pedes, subaudis Christi, annuntiantis 116.0984B| et praedicantis super omnes pacem! Montes duobus modis possumus intelligere, vel secundum litteram montes Judaeorum, super quos saepe Dominus praedicavit positus in carne, in quibus et turbas refecit: vel, quod melius est, apostolos, qui fuerunt montes propter altitudinem virtutum: super quos Dominus praedicavit, quia sub ipsis cordibus eorum sedebat, dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et de quibus in Psalmo dicitur: « Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LVII). » Seipsum ergo illis praedicavit et annuntiavit, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II), et qui nos pacificavit Deo Patri. Pedes ergo Christi annuntiantis pacem pulchri sunt: quia pulverem peccatorum non contraxerunt. 116.0984C| « Peccatum enim non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II). » Et: Quam pulchri pedes, inquit, Christi, annuntiantis bonum, vel se vel Evangelium suum: praedicantis salutem, hoc est, redemptionem et praemium vitae! Et quam pulchri pedes Christi, dicentis: O Sion, hoc est, universalis Ecclesia, regnabit Deus tuus! Vox prophetae de Filio praedicantis et annuntiantis pacem super apostolos, et dicentis ad Ecclesiam: Regnabit Deus tuus. Vel etiam de apostolis intelligi potest, qui pedes Domini fuerunt, quando per illos discurrendo per universum orbem Evangelium annuntiavit, et est sensus: Quam pulchri, inquit, pedes, id est apostoli, aununtiantis Christi super montes pacem! id est super alios electos per ornamentum illorum. Tale est hoc quod idem 116.0984D| Isaias alio in loco dicit: Vox Christi clamantis in deserto per os Joannis. Apostoli ergo pedes Domini fuerunt, et quidquid annuntiaverunt, Christus per ora illorum annuntiavit, ideoque dicit annuntiantis Christi.
« Vox speculatorum tuorum, » subaudis audita est in toto mundo, « levaverunt vocem, » subaudis praedicationis, annuntiantis Evangelium. Sicut in Veteri Testamento prophetae et sacerdotes appellabantur speculatores, ita in Novo apostoli et praedicatores, quia ipsi debent in speculo mentis esse, contemplantes semper coelestia, et ipsi debent vitam subjectorum speculari, et insidias atque adventum hostium malignorum videlicet annuntiare. Istorum enim 116.0985A| speculatorum vox in omnem terram audita est, et in fines orbis terrae verba eorum resonaverunt. Et bene dicit levaverunt vocem, quia de sublimioribus locuti sunt. Unde et sequitur: « Simul laudabunt, » subaudis Dominum omnes apostoli et omnes praedicatores: « quia oculo ad oculum videbunt, » id est facie ad faciem, « cum converterit Dominus Sion, » id est cum adduxerit ad fidem suam Ecclesiam. De illis loquitur oculis de quibus dicit Psalmista: « Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV). »
« Gaudete et laudate simul, deserta Hierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Hierusalem. » Alloquitur modo primitivam Ecclesiam, quae credidit ex Judaeis: et consolatur eam de multitudine gentium, quae in locum Judaeorum 116.0985B| qui in infidelitate permanserunt, successit. Ducto populo in captivitatem a Romanis, et succensis urbibus, aut rarus, aut nullus habitator remansit ibi ex Judaeis. Sed Ecclesia quae quondam fuit in eis, reparata est ex numero gentium ad fidem venientium, insuper et multiplicata est. Unde et dicitur eis qui ex ipsis crediderunt, apostolis videlicet et apostolicis viris, qui salvati sunt de manibus Romanorum, a quibus et Evangelium praedicatum est in gentibus. Gaudete et laudate (inquit), deserta Hierusalem, id est Ecclesia primitiva ex Judaeis, et credentes qui derelicti estis a captivitate fratrum: quia consolatus est Dominus populum suum credentem in se, per adventum Spiritus sancti, et ex multitudine gentium convenientium ad fidem: 116.0985C| et redemit Hierusalem, hoc est Ecclesiam universalem sanguine suo. Licet enim apostoli et credentes ex Judaeis dolerent perditionem fratrum suorum in errore permanentium: magnam tamen laetitiam exinde perceperunt, quod ea quae in Judaeis perierant, ex gentibus restaurabantur.
« Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, » id est revelavit Filium suum in oculis mentium et cordium omnium gentium per praedicationem apostolorum, quando profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante (Marc. XVI). Et quomodo Filium suum revelavit per apostolorum praedicationem? quia consolatus est populum suum credentem in se, tam ex Judaeis quam ex gentibus: et redemit Hierusalem sanguine 116.0985D| Filii sui, hoc est Ecclesiam. Unde et sequitur: « Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri, » id est Dominum Jesum Christum. Brachium Dei Patris et salutare Filius est, sicut diximus, quia per ipsum cuncta creavit, ut Joannes dicit: « Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). » Et per ipsum decrevit genus humanum salvare. Quod brachium vel salutare Dei Patris non viderunt omnes gentes, vel omnes fines terrae in praesentia corporali: sed mente et contemplatione cordis visuri sunt eum omnes homines in die judicii, boni et mali: quia illi dedit Pater omne judicium (Joan. V).
« Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. » Haec verba referunt Judaei ad illud tempus, 116.0986A| cum permittente Cyro regressi sunt in Hierusalem cum gloria, sub Zorobabel et Esdra, ferentes secum vasa Domini quae abstulerat Nabuchodonosor in Babylonem, et in quibus potabat Balthasar cum interfectus est ab ipso Cyro et avunculo ejus Dario. Praecipiturque illis ut mundent se per poenitentiam, qui debent vasa Domini afferre in Hierusalem. Et promittitur quia non exibunt in fuga neque in tumultu a Chaldaeis, sicut quondam ab Aegyptiis. Haec quidem Judaei autumant, sed melius est ut ad apostolos et ad primitivam Ecclesiam referamus, quibus praecipitur ut exeant de Hierusalem et transeant ad gentes, dicente ad eos Domino: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. 116.0986B| XXVIII). » Ante enim quam Romani advenirent super eam, divinitus procuratum est ut apostoli per omnes gentes divisi essent, et credentes inibi commorantes transirent ad partes regni Agrippae, qui pacem habebat cum Romanis: sancto Spiritu hoc illis revelante, alloquitur eos sermo divinus, et dicit: Recedite, apostoli de Hierusalem, exite inde ne involvamini peccatis, pollutum nolite tangere, hoc est cum Judaeis pollutis morte et sanguine Filii Dei nolite societatem habere; quia « qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea (Eccl. XIII). » Unde et ipsi apostoli dicunt: « Quia indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. III). » Sequitur ergo, et dicitur ad eosdem: « Exite de medio ejus, » hoc est de medio Hierusalem, ne peccatis 116.0986C| eorum obvolvamini. « Mundamini, » subaudis a vitiis, apostoli: « qui fertis vasa Domini. » Ipsi fuerunt vasa Domini, quia in illis habitavit per fidem et dilectionem: de quorum numero ad unum loquitur: « Vas electionis mihi est, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus (Act. IX). » Possumus etiam dicere, quae vasa Domini armatura sit spiritualis, quam debet unusquisque fidelium in mente ferre, de qua et apostolus loquebatur: « Induite vos armatura Dei, ut possitis resistere in die mala (Ephes. VI). » Et quae sit ista armatura, in subsequentibus manifestat, hoc est, lorica justitiae, et clypeus fidei, et galea salutis, et ad ultimum gladius, quod est verbum Dei.
« Quoniam non in tumultu, » hoc est in timore 116.0986D| vel pavore, « exibitis » a Judaeis: « nec in fuga properabitis » ex Aegypto filii Israel. Licet apostoli flagellati et caesi essent a Judaeis in synagogis, tamen non recesserunt ab eis ut fugientes, sed quasi in pace victores existentes. « Praecedet enim vos Dominus, » subaudis ad gentes, sicut vobis promisit, dicens: « Ecce praecedet vos in Galilaeam. » « Et congregabit vos Deus Israel » in unum ovile (Matth. XXVIII), ex Judaeis, scilicet et gentibus unam Ecclesiam constituens: sicut ipse dicit: « ut fiat unum ovile et unus pastor (Joan. X). »
« Ecce intelliget servus meus, » id est Filius meus, voluntatem meam, « et exaltabitur » post resurrectionem suam in cordibus gentium apostolorum 116.0987A| suorum praedicatione; vel etiam exaltabitur de sepulcro ad coelos, de morte ad vitam: « et elevabitur » super omnes coelos: « et sublimis erit valde, » sedens in gloria pristinae majestatis. Filius Dei secundum humanitatem servus appellatur, quia cum in « forma Dei esset, humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem (Philip. II); » et quia hoc egit, exaltavit illum Deus Pater ad dexteram suam, dans illi nomen quod est super omne nomen, ut Filius Dei dicatur.
« Sicut obstupefuerunt [obstupuerunt], » id est sicut admirati sunt « super te multi, » subaudis ante passionem tuam, videntes signa et miracula a te fieri, « sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, » tempore passionis, videntes eum conspui et flagellari, 116.0987B| atque ad ultimum crucifigi; « et forma ejus, » id est species ejus, subaudis sine honore erit « inter filios hominum. » Vox Dei Patris ad Filium. Isto in loco non servatur ordo historiae. Superius enim locutus est Propheta ex persona Dei Patris de ascensione Filii Dei, modo revertitur ad passionem illius. Et quaestio hic oritur quare dicat Psalmista: « Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XXXXIV). » Cum hic dicat Deus Pater per prophetam, quod inglorius erit aspectus ejus inter filios hominum? Quae quaestio hoc modo solvitur, quia non est referenda ista dehonestatio ad faciem et vultum illius: sed ad ignominiam passionis. Dum enim viderent Dominum conspui, crucifigi, et inter iniquos reputari: illi qui videntes miracula ejus ante passionem dixerunt: Quis est hic? 116.0987C| pataverunt non esse illum Filium Dei, sed despectum et novissimum virorum.
« Iste asperget, » id est lavabit sanguine suo « gentes multas. » In Veteri Testamento, aspergebatur populus sanguine agni, sed non mundabatur a peccatis. Veniens autem Filius Dei et effundens sanguinem suum pro nobis, mundavit omnes credentes, qui praedestinati erant ad vitam. Congrue ergo dicitur asperget gentes multas, et non omnes; quia non aliis profuit passio illius, nisi qui fidem ejus receperunt, et baptizati sunt in nomine sanctae Trinitatis. « Super ipsum continebunt reges os suum, » id est sapientes hujus saeculi, Plato, Aristoteles, et caeteri carnalia sapientes, qui se et alios videbantur regere. Praedicantibus apostolis Evangelicam doctrinam, 116.0987D| omnis sapientia humana, omnis eloquentia mundana quievit, et fides Christi per Evangelii gratiam longe lateque diffusa est. Et quare hoc actum sit, in subsequentibus manifestatur, cum subjungitur: « Quia quibus non est narratum de eo, » subaudis a patriarchis et prophetis, « videbunt, » id est intelligent eum pro redemptione generis humani venisse, « et qui non audierunt » prophetas ante adventum illius, « contemplati sunt eum » fide et desiderio. Per istos quibus narratum non est de adventu Domini a prophetis, et qui antea non audierant, debemus intelligere gentiles, de quibus ipse dicit: « Beati qui non viderunt, et crediderunt. (Joan. XXVI). » Praedicante enim Domino in carne 116.0988A| perpauci gentilium viderunt ejus praesentiam, tamen postea contemplati sunt cum fide et dilectione.
CAPUT LIII.
« Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? » Ex persona omnium prophetarum loquitur modo Isaias ad Dominum, quod pauci ex Judaeis exstiterint qui verum crederent hoc esse, quod ab illis audierunt de adventu Filii Dei, et ideo dicit: Quis credidit auditui nostro? Quis isto in loco pro raritate ponitur? Et est sensus: Licet nos haec omnia superius dicta praedixissemus, quis Judaeorum credidit auditui nostro, hoc est, quis putat ea esse vera quae a te de adventu Filii tui percepimus? Brachium, id est Filius Dei Patris, cui revelatum est, hoc est cui manifestatus est ut in eum 116.0988B| crederet?
« Et ascendet sicut virgultum coram eo, » id est coram Deo Patre, « et sicut radix de terra sitienti. » Bene dicit ascendet brachium Dei Patris sicut virgultum coram eo, id est voluntate ipsius Dei Patris, sicut ipse dixit: Exivi a Patre et veni in mundum (Joan. XVI), ut demonstraret nativitatis ejus ascensum, quomodo homo factus, exaltatus sit resurgendo a mortuis, et ascendendo ad coelos, et quomodo praedicatione apostolorum nomen ejus super omnes gentes sit exaltatum. Istud est virgultum et radix, de quo alio in loco dicit Isaias: « Exiet virga de radice Jesse (Isa. II), » hoc est, Christus de virgine Maria, quae fuit orta de progenie David. Quod autem dicit, et sicut radix de terra sitienti debemus 116.0988C| intelligere ipsam virginem, cujus uterus sitiens fuit, quia non fuit de humano et virili semine humectatus. Quodque sequitur, « non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat species, » subaudis in eo, vox prophetae est ex persona sua et omnium prophetarum, qui omnia per Spiritum sanctum cognoverunt quae in Domino Jesu Christo erant complenda; vel qui Domino veniente in carne crediderunt. Sed quaestio isto in loco non modica oritur: Quare dicat Isaias propheta, Non est species ei neque decor, cum Psalmista praecinat de illo, quod ipse sit speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV)? Quae quaestio hoc modo solvitur: Ideo non erat ei species neque decor, quia plenitudo divinitatis, quae in ipso latebat, extrinsecus non apparebat; 116.0988D| vel quantum ad ipsos pertinebat qui ei contumeliam inferebant, omnem speciositatem habebat amissam. Videamus ergo per singula quid dicendum sit, licet ex persona prophetae sociorumque ejus haec dicta sint. Non est species ei, neque decor. Dum flagellaretur Deus, dum conspueretur, et dum caetera opprobria sustineret, videbatur a Judaeis non habere speciem, neque decorem, quia divinitatis potentia intrinsecus latebat. « Et vidimus eum per Spiritum » sanctum mente ego et socii mei qui ante fuimus, et apostoli qui praesentes fuerunt. Et non erat aspectus, subaudis in eo tempore passionis, « et desideravimus eum, » subaudis videre ego et socii mei prophetae qui eum praecessimus.
116.0989A| « Despectum, » a Judaeis, « et novissimum virorum, » id est pro nihilo deputatum; « virum dolorum et scientem infirmitatem, » subaudis patienter ferre: « et quasi absconditus vultus ejus et despectus, » id est claritas divinitatis ejus absconsa. Cum dicit desideravimus cum videre, sicut erat despectus a Judaeis, et pro nihilo deputatus, jungit se Patribus Domini adventum praecedentibus qui eum nimio amore desideraverunt videre, de quibus et Dominus dixit apostolis: « Amen dico vobis: quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII). » « Et Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum (Joan. III). » Unde David magno succensus amore videndi eum in carne, dixit: « Excita, Domine, 116.0989B| potentiam tuam, et veni (Psal. LXXIX), » per incarnationis mysterium. Et Isaias: « Utinam disrumperes coelos et descenderes (Isa. LXIV). » Quod autem sequitur, desideravimus eum videre virum dolorum, id est positum in dolore et scientem patienter ferre infirmitatem, non dubitative credendum est sustinuisse eum dolorem passionis, sicut quidam haereticorum dixerunt, sed sicut in veritate verum corpus habuit, ita in veritate maximum dolorem passionis sensit secundum humanitatem, divinitas autem sine dolore mansit. Unde et dixit nocte qua comprehensus est: « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). » « Unde, » subaudis qua absconditus erat vultus divinitatis ejus, « nec reputavimus eum » esse Filium Dei. Ex persona Judaeorum qui 116.0989C| postea ad fidem venerunt loquitur, et sua omniumque prophetarum.
« Vere languores nostros, » id est peccata nostra « ipse tulit, » subaudis a nobis, velut medicus infirmitatem ab aegroto, non ut ipse in se acciperet, sed ut curaret, « et dolores nostros, » id est peccata « ipse portavit » in corpore super lignum: « et nos putavimus eum quasi leprosum, » id est peccatorem, « et percussum a Deo » propter sua peccata « et humiliatum. » Vox illorum est quod post Domini ascensionem crediderunt praedicantibus apostolis, et compuncti ad poenitentiam dixerunt: « Quid faciemus, viri fratres (Act. II)? » Prosequitur ergo propheta, et dicit:
« Ipse autem vulneratus est propter iniquitates 116.0989D| nostras, » subaudis non suas sicut ipse dicit in psalmo: « Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI). » « Attritus est, » id est infirmatus, vel addictus est morti « propter scelera nostra. » Sustinuit enim pro nobis maledictum, ut nos liberaret a maledicto; « disciplina pacis nostrae super eum, » id est flagellum quod debuimus suscipere ipse suscepit, ut nos pacificaret Deo priori, et sanctis angelis: « et livore ejus, » id est vulnere virgarum et plagarum ejus, « sanati sumus » a peccatis. Ille enim passus est pro nobis ut nos pacificaret Deo, quia « ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II). »
« Omnes nos quasi oves erravimus » tradentes 116.0990A| eum morti, et indigemus misericordia ejus, juxta illud Apostoli: « Non est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei (Rom. III). » Unde et sequitur, « unusquisque in viam suam, » id est in actionem suam « declinavit: » vel etiam a via rectitudinis, quae est Christus. Ipse est enim via, veritas, et vita. A via enim declinaverunt quando dixerunt Christo: Samaritanus es tu et daemonium habes; et quando declaraverunt illum crucifigi, et Barabam dimitti (Joan. VIII). « Et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, » id est tradidit eum pro peccatis nostris, ut quod nos propter imbecillitatem nostrae fragilitatis ferre non poteramus, ipse Deus pro nobis portaret, non ut ipse portaret peccata nostra ad hoc ut peccatum haberet quia 116.0990B| sine peccato mansit: sed sicut medicus accipit infirmitatem aegroti auferens ab illo, non recipiens in se. Unde dicit Apostolus: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit Deus Pater (Joan. X), hoc est hostiam pro peccato.
« Oblatus est, » subaudis a seipso, non in altari holocaustorum, sed in ara crucis, « quia ipse voluit; » sed dicit in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Oblatus est ergo non pro suis, sed pro nostris peccatis, quia ipse voluit, « et non aperuit os suum: » subaudis tempore passionis interrogatus a Pilato vel ab Herode, ne videretur reluctari. Nam interrogatus a Pilato, pauca respondit quando dixit 116.0990C| Pilatus: « Mihi non loqueris (Matth. XXVII)? » Et ad Herodem missus, dum interrogaretur ab illo, perpauca ei locutus est. Poterat enim, si voluisset, se excusabilem reddere a culpa, sed noluit, ne salus passionis illius differretur, quia nisi ipse crucis patibulum sustinuisset, genus humanum aeterna morte teneretur obnoxium. « Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum. » Ipse qui oblatus est Pilato quia voluit et non respondit saepius interrogatus, ne utilitas passionis differretur, excusans se a culpa, ipse etiam ductus est ad immolandum propria voluntate sicut Apostolus dicit, « Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). » Sicut ergo agnus coram tondente se tacet, non emittens 116.0990D| balatum, sic ipse dum injuste damnaretur obmutuit. Iste est enim verus agnus in cujus figura populus Israeliticus agnum comedit egrediens ex Aegypto. Ipse est agnus qui tollit peccata mundi, sicut Joannes Baptista dixit (Cap. I), et quem Joannes Evangelista in Apocalypsi sua dicit se vidisse occisum (Apoc. XII). Agnus dicitur Christus, propter innocentiam et mansuetudinem. Ipse enim carne sua et sanguine spiritualiter nos reficit, et vellere suo vestit, hoc est protectione munit. Quidam codices habent: Et quasi agnus coram tondente, id est percutiente se, obmutescet, quod non discrepat a fide. Licet congruentius dicatur tondente. Dum enim tunderetur, id est flagellaretur a militibus praesidis, 116.0991A| non legitur respondisse aliquid, sed tacuisse veluti agnus dum tunditur ac flagellatur a pastore. Et quia injuste damnatus patienter omnia sustinuit: haec ad gloriam ei contigerunt quae subsequuntur.
« De angustia » inquit, passionis « et de judicio » injusto Judaeorum « sublatus est, » id est abstractus est, tertia die resuscitatus a mortuis, quando ei secundum humanitatem data sunt omnia in potestate coelestia et terrestria. Sequitur: « Generationem ejus quis enarrabit? » Nullus. Dupliciter hoc intelligi potest, vel de divina ejus generatione dictum, de qua ipse per sapientiam dicit: « Ante omnes colles generavit me (Prov. VIII): » vel de humana de qua dicit Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » Et angelus: « Spiritus, 116.0991B| inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). » Quis enim hominum valet comprehendere quomodo summus et vivificator Spiritus Deus in utero carnem nostrae mortalitatis assumpserit? Nemo. Incomprehensibilia sunt omnipotentis Dei judicia, et investigabiles viae ejus. Quod autem subjungit, « quia abscisus est de terra viventium, » ad superiora pertinet ubi dixit: de angustia et judicio sublatus est. Terra autem viventium isto in loco appellatur conversatio humana a persecutoribus Judaeis, qui dixerunt: « Venite mittamus lignum in pane ejus, et eradamus eum de terra viventium (Hier. XI). » « Propter scelus populi mei percussi eum, » id est propter peccata populi mei, quem semper mihi habui peculiarem, 116.0991C| « percussi eum, » id est percuti eum permisi, ut cum mihi redimeret et liberaret. Percussit enim illum Deus Pater, quando percuti permisit. Tale est et illud: « Percutiam pastorem, » hoc est percuti permittam, « et dispergentur oves (Zach. XIII). » Hoc autem quod sequitur,
« Et dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua, » dupliciter intelligi potest. « Dabit Romanis impios Judaeos pro sepultura sua (Matth. XXVII), » id est pro eo quod eum persecuti sunt usque ad sepulturam, clamantes Crucifige talem, et quia jam mortuo custodes adhibuerunt sepulcro signantes lapidem. Et divites pro morte sua, scribas videlicet et Pharisaeos, qui divites videbantur esse propter doctrinam legis et prophetarum, tradet Romanis, 116.0991D| quia ob invidiam tradiderunt eum morti. Vel aliter: Dabit Deo Patri impios gentiles pro sepultura, qui longe erant a pietate quae Deus est et dilectione, quia pretium illorum mors Christi fuit, et nisi ipse mortuus esset et sepulturae traditus, et tertia die resurrexisset, nequaquam gentes salvarentur. Similiter divites Judaeos, qui crediderunt praedicatione illius vel praedicatione apostolorum ejus, dedit Deo Patri pro morte sua per fidem et operationem, qui antea possidebantur a diabolo. Et idcirco hoc faciet « eo quod iniquitatem non fecit, » id est peccatum, vel contra legem, « nec dolus fuerit in ore ejus. » Quidquid contra legem agitur, iniquitas est. Unde et apud Graecos nomios dicitur lex. Anomia autem quidquid 116.0992A| sine lege est vel contra legem. Dominus autem neque in cogitatione, neque in locutione, vel opere, iniquitatem fecit, quod de alio quolibet homine non potest veraciter dici. « Non est enim homo super terram qui faciat bonum et non peccet (Eccl. VII), » vel si unius diei fuerit vita ejus super terram.
« Et » hoc factum est, id est pro nobis mortuus est, « quia Dominus, » Pater « voluit conterere eum in infirmitate » carnis quam assumpsit. Ideo autem dicit: Dominus Pater voluit conterere eum, quia ipse praemisit eum occidi: « si posuerit » ipse Filius Dei « animam suam, » id est vitam suam « pro peccato » humani generis, « videbit semen longaevum » in cordibus fidelium, id est verbum Evangelii quod aeternum est, quia alia lex ei non succedet, de quo semine 116.0992B| dicit ipse in Evangelio: « Exiit qui seminat seminare semen suum (Luc. VIII). » Vel etiam videbit semen suum, qui sunt omnes credentes, quia aeternaliter cum ipso regnabunt. « Et voluntas Domini » Patris « in manu, » id est in operatione « ejus » et virtutibus « dirigetur, » hoc est perficietur. Voluntas Dei Patris fuit ut redimeret genus humanum per sanguinem Filii sui, sicut ipse dixit: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Luc. III), » id est in quo beneplacitum meum posui.
« Pro eo quod laboravit anima ejus, » subaudis in populo Judaeorum praedicando, miracula faciendo, et mortem etiam pro eis sustinendo, sed illi noluerunt converti ad eum per poenitentiam, « videbit, » subaudis ecclesias in toto orbe fabricatas loco Judaeorum, 116.0992C| « et saturabitur, » id est delectabitur fide et bonis operibus credentium. Cibus enim et potus omnipotentis Dei fides est electorum. Sicut ipse dixit discipulis quando cum muliere Samaritana loquebatur sedens super fontem: « Cibum (inquit) habeo manducare quem vos nescitis (Joan. IV). » Hoc autem dixit de fide Samaritanorum, qui in cum crediderunt, « In scientia, » id est in doctrina « sua justificabit ipse justus servus meos » Judaeos « multos, » subaudis et non omnes, quia multi vocati sed pauci electi (Matth. XX), « et iniquitates eorum ipse portabit » per gratiam suam, quas ipsi portare non poterant, et quarum pondere premebantur. Justus est Filius Dei, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Matth. XVII). Unde et 116.0992D| Judas traditor: Peccavi (inquit) tradens sanguinem justum. Et uxor Pilati: Nihil tibi et justo illi. Hanc justitiam non accepit ipse ex tempore, sed secundum divinitatem, qua aequalis est Patri et unius divinitatis ac potentiae, non secundum humanitatem nostrae fragilitatis. Servus autem Dei Patris est similiter secundum humanitatem, qua minor est Patre, quia « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II). » Ipse portavit, id est abstulit, iniquitates nostras, id est poenam peccatorum nostrorum sustinuit in corpore suo super lignum, et tulit a nobis peccata, quasi medicus languores aegrotantium. Sequitur.
116.0993A| « Ideo, » subaudis quia passus est pro salute generis humani, et omnia fecit quae praeteritus sermo narrat, « dispertiam » sive dividam « ei plurimos » subaudis, populos. Ut pro una plebe quae non vult in eum credere, possideat omnes gentes. Juxta quod ei a Patre per Psalmistam dicitur: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). » Unde et sequitur: « Et fortium spolia dividet, » subaudis discipulis suis. Praedam ergo fortium apostolis suis tradidit, quando populos qui sub potestate diaboli erant abstulit ab eo, et illis divisit ut unus illorum praeesset uni populo, alius alii. Sicut Petrus praefuit Judaeis credentibus, Paulus gentibus, Joannes et Andraeas Achaicis, Thomas Indis, et caeteri caeteris. 116.0993B| Videamus quid de B. Paulo apostolo longe ante dictum sit: « Benjamin, inquit, lupus rapax, mane 116.0994A| comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX). » Et de omnibus apostolis: Laetabuntur coram te, sicut exsultant victores capta praeda quando dividunt spolia, in toto orbe ecclesias sibi dividentes. Et quare fiet istud? « Pro eo quod tradidit » ipse Filius Dei « in mortem animam suam, » id est vitam suam, « et cum sceleratis » latronibus « reputatus est, » non a Deo Patre neque sanctis, sed a persecutoribus Judaeis, ut illud alio in loco: et cum iniquis reputatus est. « et ipse peccata multorum tulit » sanguine suo, et baptismi regeneratione, ac fide illorum, « et pro transgressoribus » Judaeis, sive persecutoribus « rogavit » dicens, dum penderet in cruce: « Pater, ignosce illis (Luc. XXIII). » Sicut enim in Evangelio Nazaraenorum habetur, ad hanc 116.0994B| vocem Domini multa millia Judaeorum astantium circa crucem crediderunt.
LIBER TERTIUS.
CAPUT LIV. 116.0993B|
« Lauda, sterilis, quae non paris: decanta laudem et hinni, quae non pariebas. » Hactenus locutus est Propheta de nativitate Domini, passione, et resurrectionis gloria; nunc vero revertitur ad vocationem gentium, et ad eos qui in eum crediderunt tam ex Judaeis quam ex gentibus. Sterilis isto in loco ap pellatur gentilitas specialiter, quae Deo filios spiri tuales non generabat; quia non habebat legem, non prophetas, non patriarchas: et quae modo plures filios Dei generat quam Synagoga, quae putat se 116.0993C| Deum virum habere. Potest etiam Ecclesia, quae in Judaeis deserta erat, sterilis appellari, quia Domino adveniente filios ejus non pariebat, ut ad utramque Ecclesiam tam ex Judaeis quam ex gentibus referamus hoc: secundum quod egregius praedicator suis in verbis ostendit. Assumens enim testimonium de Isaia quod nunc habemus prae manibus, ad repromissionis retulit filios ad Ecclesiam de gentibus, sive ex utroque populo congregatam: quae deserta et derelicta erat a Deo ac sterilis permanebat, non habens virum Deum omnipotentem: Lauda (inquit) Creatorem tuum et Redemptorem nostrum, Ecclesia sterilis, tam ex Judaeis quam ex gentibus: quia modo incipies Deo filios parere. Decanta Salvatori tuo, et hinni, id est magnifice gaude, quae non pariebas 116.0993D| Deo filios. Pro magnitudine gaudii allusit ad hinnitum equi tendentis ad victoriam, praedicens quare praecepit ei exsultare et laudare Dominum. « Quoniam multi filii desertae, » subaudis Ecclesiae gentium, quae quondam a Deo derelicta est, « quam ejus, » id est Synagogae, « quae habet virum, dicit Dominus; » hoc est quae putat se habere virum Deum omnipotentem. Et hoc notandum, quia cum dicitur: plures filii desertae quam ejus quae habet virum, non penitus excluditur a partu Synagoga: quia ipsa in apostolis et per apostolos multos filios Deo genuit, sed maxima multitudo gentium ei praefertur.
« Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculum 116.0994B| tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos uos, et clavos tuos consolida. » Cui superius dictum est: Lauda, sterilis, quae non paris, et caetera quae ibi dicuntur: modo iterum dicitur ut dilatet tentorium suum ad similitudinem tabernaculi Mosi, et ut omnia habens quae illud tabernaculum habuit, amplificet ea et amplius corroboret. Tabernaculum Mosi, quod habuit centum cubitos in longitudine, et quinquaginta in latitudine, et quod habuit saga et pelles rubricatas et hiacynthinas funiculosque et clavos sanctam Ecclesiam significabat. Qui in tabernaculis 116.0994C| commorantur, de loco ad locum transeuntes ad domum tendunt et ad terram promissam, sicut Judaei fecerunt. Et sancti in praesenti saeculo in tabernaculis habitant, hoc est in ecclesiis, quia peregrini et advenae sunt in hoc saeculo. Sicut dicit Psalmista: « Incola ego sum apud te et peregrinus (Psal. CXVIII), » tendentes ad domum, de qua idem Psalmista dicit: « Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI.) » Et ad terram repromissionis de qua dicit etiam ipse: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et de qua Dominus in Evangelio: « Beati (inquit) mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). » Sancta ergo Ecclesia locum tentorii sui dilatatum habet, quia ad orientem 116.0994D| et ad aquilonem, ad occidentem et ad meridiem, Ecclesiae in Christi nomine dilatatae sunt. Pelles sanctae Ecclesiae sunt praedicatores et praelati qui eam protegunt ab aestu vitiorum et daemonum, et ab omnibus adversis. Habebat tabernaculum (sicut diximus) saga cilicina, per quae designantur poenitentes: quia cilicium habitus poenitentiae est; habebat rubricatas pelles, per quas designantur martyres; habebat et hiacynthinas, per quas designantur omnes pallorem abstinentiae gestantes; habebat etiam funiculos, per quos designantur praecepta divina; habebat clavos quibus extendebantur funes, et firmabatur omne tabernaculum: per quos possumus intelligere 116.0995A| intellectum et rationem, quibus firmantur divina praecepta, videlicet ratione et intellectu: quando ea quae rationabiliter intelligimus, rationabiliter opere adimplemus. Dicit ergo ad sanctam Ecclesiam: O Ecclesia, dilata locum tentorii tui per quatuor mundi climata, nec concludaris uno angulo solummodo Judaeae. Et pelles, hoc est praedicatores tuos extende et diffunde per orbem terrarum: Ne parcas, neque cesses multiplicare eos, quatenus illorum munimine tuearis ab aestu daemonum. Longos fac funiculos tuos, id est longe extende praedicationem tuam, et praecepta divina elonga, et clavos tuos consolida, id est intelligentiam et rationem tuam confirma et corrobora. Sequitur:
« Ad dexteram enim et sinistram penetrabis, » 116.0995B| hoc est omnes gentes possidebis, vel etiam prospera sustinebis, et hic et in futuro praevalebis: quia nec prosperis elevaberis, nec adversis deprimeris. Possumus etiam per dexteram et sinistram utramque vitam accipere, praesentem scilicet atque futuram: ut per sinistram intelligamus praesentem vitam, et per dexteram aeternam. Juxta quod Sapientia dicit: « In dextera ejus longitudo dierum, in sinistra vero divitiae et gloria (Prov. V.) » Sancta Ecclesia in sinistra, hoc est in vita praesenti, divitias habet et gloriam: quia habet scientiam et intelligentiam divinorum eloquiorum, quae sunt divitiae spirituales: et habet virtutem bonorum operum per quas glorificatur in gentibus. In dextera vero habet longitudinem dierum et vitae, quia postponens praesentia, ad 116.0995C| futura festinat: in quibus aeternaliter cum Domino est mansura, et gaudiis aeternis fruitura. Quodque subjungitur: « et semen tuum gentes haereditabit, » dupliciter intelligi potest, vel de semine Evangelii de quo dicitur in Evangelio: Exiit qui seminat seminare semen suum: vel etiam de apostolis qui a Deo seminati sunt, et de quibus Isaias: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Semen ergo Ecclesiae (quod est evangelica doctrina, vel apostoli) gentes modo haereditant, quia omnia quae possidet Christus (qui est caput Ecclesiae) possidet et haereditat Ecclesia, quae est corpus illius. « Et civitates desertas inhabitabit, » hoc est gentes, sive Ecclesias, vel animas a Deo derelictas inhabitabit.
« Noli timere, » Ecclesia gentium, « quia non confunderis 116.0995D| neque erubesces: non enim te pudebit, » subaudis fuisse aliquando te derelictam a viro tuo: « quia confusionis tuae adolescentiae oblivisceris, » dum veneris ad fidem, et receperit te vir tuus, « et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. » Alloquitur modo omnipotens Deus Ecclesiam de gentibus ad fidem suam venientem, quam legitur dereliquisse in aedificatione turris Babel. Sed quaestio isto in loco oritur. Quare dicat hic: quia viduitatis tuae non recordaberis amplius, cum superius dixerit illam sterilem fuisse et non habere virum, et plures filios generare quam Synagogam quae putabat se virum habere? Quae quaestio ex verbis Domini loquentis per Zachariam prophetam potest solvi. Dicitur 116.0996A| enim ibi: Et assumpsi (inquit) mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum (Zach. XI). » Per duas virgas vult intelligi duas plebes, gentium et Judaeorum. Per unam quam appellavit decorem, intelligitur gentilitas, quam elegit in Noe et filiis ejus. Per alteram vero quam appellavit funiculum, ostenditur plebs Judaica, quam elegit Deus omnipotens in aedificatione turris in familia Heber, in Abraam. Unde et dicitur in subsequentibus: Et succidi (inquit) a cultu meo et gratia virgam quae appellatur decus, et adhaesi mihi virgam quae vocabatur funiculus. In confusione enim linguarum abjecta est gentilitas a viro suo usque ad tempus incarnationis ejus, et electa est plebs Judaica. Ideoque illa dicitur esse vidua et sine viro, et ista 116.0996B| dicitur habere virum. Unde et Moses dicit in cantico Deuteronomii (Cap. XXXII): Cum divideret Altissimus gentes, cum separaret filios Adam, ad turrim Babel, constituit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei, vel juxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus. Constituit enim terminos populorum juxta numerum angelorum Dei, quia unicuique genti angelum praelatum posuit. Ideo autem dicit: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius, quia quando a Deo derelicta est in aedificatione turris, adhuc quasi adolescens et juvencula erat. Sed licet longo tempore opprobrium viduitatis suae sustinuisset postquam venit ad fidem, confusionem omnem 116.0996C| deposuit, sociata jam proprio viro per fidei copulam et dilectionis. Et hoc quare? In subsequentibus manifestatur:
« Quia dominabitur (inquit) tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, » id est militiarum, vel angelorum, « et Redemptor tuus sanctus Israel, » qui te redemit sanguine suo. Deus omnis terrae vocabitur non unius solummodo regionis, neque unius solummodo anguli Judaeae, sed omnium creaturarum, coelestium videlicet et inferorum.
« Quia ut mulierem derelictam » subaudis a viro, « et moerentem spiritu, vocavit te » ad fidem suam, ut ei adhaereres, « et uxorem ab adolescentia abjectam dixit Deus tuus. » Mulier derelicta a viro fuit gentilitas, quando amisit virum suum Deum omnipotentem 116.0996D| propter idololatriam, et hoc tempore adolescentiae suae. Adolescentiam enim habuit gentilitas in filiis Noe et in aedificationem turris.
« Ad punctum in modico dereliquite, et in miserationibus magnis congregabo te. » Quare dicit ad punctum in modico derelictam esse gentilitatem, cum per multa millia annorum servierit diabolo et non adhaeserit Creatori suo? quia omnia tempora comparata aeternitati Dei, permodica et parva sunt. De his ergo misericordiis Domini magnis dicit Psalmista: « Misericordia (inquiens) Domini plena est terra (Psal. XXXII). » « Et misericordia ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). » Misericordia ergo ejus inenarrabilis fuit, ut nullis nostris praecedentibus 116.0997A| meritis revocaret ad vitam et gratiam suam. Quodque sequitur:
« In momento indignationis meae, abscondi faciem meam, » hoc est praesentiam meam parumper « a te, » subaudis propter idololatriam tuam, « et in misericordia sempiterna misertus sum tui, » redimens te sanguine meo: « dixit Redemptor tuus Dominus: » idipsum est, quod et superior versus in se continet. Abscondere autem dicitur Deus omnipotens faciem suam a nobis, qui ubique est, quando propter peccata nostra solitam gratiam nobis aufert, et solitum auxilium. Et bene dicit: In misericordia sempiterna misertus sum tui, quia gentilitas sempiternam Dei omnipotentis misericordiam possidebit, adhaerens ei per fidem et dilectionem.
116.0997B| « Sicut in diebus Noe, » subaudis propter peccata generis humani venit diluvium, « istud mihi est, » subaudis juramentum, quod juravi, ne inducerem aquas ultra super terram, « sic juravi ut non irascar tibi, » o Ecclesia, « et non increpem te. » Et est sensus: Sicut juramentum quod juravi Noe non sum transgressus, ut non inducerem aquas diluvii amplius super terram: sic non irascar amplius tibi, o Ecclesia, adeo ut te abjiciam sicut hactenus feci.
« Montes enim commovebuntur et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet, » subaudis a te; « et foedus pacis meae quod pepigi tecum, non movebitur, « hoc est non dissolvetur a te. « Dixit miserator tuus Dominus. » Et est sensus: Ante commovebuntur montes et colles, et 116.0997C| transibunt coelum et terra, juxta quod in Evangelio dicitur: « coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), » quam misericordia mea, et foedus quod pepigi tecum, recedat a te. Sequitur:
« Paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione, » id est absque ullo consolatore. Adhuc alloquitur Ecclesiam de gentibus, et vocat eam pauperculam, eo quod effeminata esset propter idololatriam. Vel quia non habebat divitias spirituales legis, prophetarum ac psalmorum. Tempestate erat convulsa, hoc est conculcata et dilacerata, quia multos turbines saeculi sustinuerat, et terrores daemonum et inter varios idolorum errores fluctuabat. Absque consolatione, id est absque ullo consolatore longo tempore manebat, quia non habebat 116.0997D| patriarchas, non prophetas, non apostolos, vel etiam verum consolatorem non habebat Spiritum sanctum qui dicitur Paracletus, id est Consolator: « Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, » o Ecclesia, « et fundabo te in sapphiris et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos. » Qui sunt lapides sanctae Ecclesiae? sancti praedicatores aliique fideles. De quibus Petrus dicit: « Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis (I Pet. II). » Ponamus unum lapidem pro omnibus Dominum Jesum Christum, super quem aedificati sunt et ordinati alii lapides, quem vidit Daniel (Cap. II) abscissum de monte sine manibus, et de quo superius Isaias propheta ex persona Dei 116.0998A| Patris locutus est: « Ecce pono (inquiens) in Sion lapidem angularem, pretiosum, electum (Isa. XXVIII). » Iste est ergo lapis qui reprobatus est ab aedificatoribus (Psal. CXVII), scribis videlicet et Pharisaeis: sed crevit in montem magnum, et continet modo duos parietes: duos videlicet populos circumcisionis et praeputii. Sancta Ecclesia licet variis ordinibus lapidum, id est fidelium sit ornata: tamen tres in se continet ordines excellentiores: praedicatorum scilicet, virginum, atque continentium. Qui etiam designati sunt in nominibus trium hominum justorum per Ezechielem, Noe videlicet, Daniel et Job. Noe qui rexit arcam inter aquas diluvii, typum tenuit sanctorum praedicatorum, qui inter fluctus istius saeculi et tempestates suis protectionibus sanctam 116.0998B| Ecclesiam regunt et gubernant, ut inter Scyllam et Charybdim, hoc est inter haereticos et paganos, illaesa possit pervenire ad portum et littus aeternae soliditatis. Daniel, qui virginitatem servavit tam corporis quam etiam mentis, positus in aula regis Babylonis, significat sanctos positos in Ecclesia, qui totis viribus virginitatem mentis et corporis sincere custodiunt. Job vero vir justus et rectus, uxorem habens et filios, ordinem conjugatorum designat: qui licet sint conjugalibus vinculis colligati, sic reddunt debitum uxori, quatenus non displiceant Creatori. Qui ergo duo nomina lapidum isto in loco posita sunt sapphiri et jaspidis, videamus etiam quid ipsa significent. Sumam (inquit) per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem 116.0998C| propugnacula tua, et portas tuas ponam in lapides sculptos. Sapphirus lapis qui similitudinem sereni coeli retinet, significat sanctos serenitate mentis fulgentes: qui adversa et prospera istius saeculi aequanimiter pro Christi nomine tolerant, et possunt dicere cum Apostolo: « Nostra conversatio in coelis est (Philip. III). » Jaspis viridem colorem habens, significat sanctos praedicatores, viriditate fidei et charitatis splendentes. Sancta ergo Ecclesia propugnacula habet ex jaspide, quia habet praedicatores viriditate fidei et charitatis rutilantes, qui dimicant pro ea contra daemones, et haereticos, atque omnes persecutores: intantum ut etiam animam suam mortis periculo pro ea ponant. Quodque sequitur: Et ponam portas tuas in lapides sculptos, ad ipsos 116.0998D| praedicatores et praelatos Ecclesiae referendum est, qui multitudinem credentium per baptismi regenerationem intra sanctam Ecclesiam introducunt. Et bene sculpti esse dicuntur, quia verba et exempla praecedentium Patrum cordibus suis imprimere debent, ut tempore congruo valeant ea suis auditoribus elucidare: « et omnes terminos tuos, » subaudis, ponam « desiderabiles. » Ipsi sunt termini Ecclesiae qui et portae, praedicatores videlicet ac doctores. Qui merito termini dicuntur, quia fidem et doctrinam praedicatorum non debent transgredi auditores. Et sicut terra terminis et finibus suis consistit, ita sancta Ecclesia fide, praedicatione, et miraculis praecedentium Patrum et praedicatorum constat. 116.0999A| Quae etiam uno solummodo angulo Judaeae non coangustatur, sed per omnes terminos terrae longe lateque extenditur.
« Universos filios tuos doctos a Domino, » subaudis dabo vel faciam: « et multitudinem pacis » dabo « filiis tuis. »
« Et in justitia fundaberis, » id est solidaberis. Modo exponit quos superius appellaverit lapides, filios videlicet Ecclesiae. Universi quippe filii Ecclesiae docti sunt a Domino, quia ipso docente efficiuntur filii Dei. Sicut ipse in Evangelio dicit: « Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI). » Et in prophetis: Erunt (inquit) omnes docti a Domino. Multitudinem pacis dabo filiis tuis, id est, reconciliabo tibi filios tuos. Cum dicit: 116.0999B| justitia fundaberis, per justitiam omnes virtutes vult a nobis intelligi, ut sit sensus: justitia fundaberis, hoc est fide Christi, aeternaque justificatione et plenitudine virtutum solidaberis; « recede procul a calumnia, » id est ab oppressione, vel rapina, sive iniquitate, « quia non timebis, » subaudis diabolum, neque haereticorum vel persecutorum impetum: si recesseris ab omnibus iniquitatibus, « et a pavore, » subaudis ne timeas, « quia non appropinquabit tibi. » Superius consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens ei gratias spirituales: nunc docet quid agere debeat, si non vult adversariorum impetum formidare. Et est sensus: Non vis timere inimicos tuos? fac ista quae dico, hoc est, recede a calumnia, et ab iniquitate, et a pavore hominum ne timeas.
116.0999C| « Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. » Vox Christi ad Ecclesiam primitivam loquentis de multitudine gentium ad fidem venientium, quae ante Domini adventum advena erat, et longe a Deo. Ecce (inquit) accola, gentilis videlicet populus, veniet ad me per fidem, recte credendo, et bene vivendo, qui antea non erat mecum, serviens idolis variisque erroribus; advena, id est proselytus quondam tuus, o Ecclesia primitiva, populus videlicet gentium, qui longe erat a te et a fide tua, adjungetur tibi modo vocabulo nominis Christiani et fidei unitate. Sancta enim Ecclesia quae ante in Judaeis solummodo erat, modo constat ex utroque populo circumcisionis et praeputii collecta in unum ovile. Sicut Dominus in Evangelio dicit: « Et 116.0999D| alias, inquit, oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X). » Haec Judaei putant inaniter ad Hierusalem dici: quod multi ex gentibus sint proselyti futuri tempore Christi sui.
« Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum. » Fabrum isto in loco appellat diabolum inventorem omnium malorum, et fabricatorem totius malitiae et iniquitatis, non quod Deus omnipotens quantum ad naturam pertinet malum creaverit illum, sed ille suo vitio malus effectus, fabricat quotidie arma iniquitatis. Per ignem et prunas debemus intelligere incentivam vitiorum libidinem, aliaque peccata, et persecutionem, 116.1000A| quae omnia diabolus sufflat, hoc est excitat. Ipse etiam profert vasa ad opus suum, hoc est quemlibet haereticum et paganum, facientem voluntatem suam. Sicut protulit Simonem magum et Elimam, quorum unus restitit beato Petro et multa mala intulit, alter egregio praedicatori Paulo. Dicatur itaque: Ego creavi fabrum, id est diabolum, sufflantem in igne prunas, hoc est persecutionem et malitiam excitantem, et proferentem ad opus suum, id est haereticum et perversum quemlibet ad faciendam voluntatem suam.
« Et omne vas quod fictum est » a diabolo contra te, o Ecclesia, « non dirigetur, » quia praesentes poenas sentiet et futuras: « et omnem linguam » haereticorum, scribarum, et Pharisaeorum, vel etiam philosophorum, 116.1000B| « resistentem tibi in judicio judicabis, » vel etiam damnabis, aut certe discretione discernes disputando cum eis. Sicuti alibi scriptum est: « Perdam sapientiam humanam a sapientibus, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I). » Siquidem conati sunt Simon et Elimas resistere sanctis apostolis, sicut diximus, sua doctrina et sapientia, sed condemnati sunt ab eis et dijudicati non vera dicere. Sic Hilarius, sic Augustinus, sic Hieronymus, et Athanasius, contra vasa diaboli pugnaverunt suis disputationibus. « Haec est hereditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus. » Ne putarent electi incassum laborem praesentis vitae sustinere pro nomine Christi, consequentur subinfert praemia meritorum. Haec (inquit) haereditas servorum 116.1000C| Domini, videlicet vita aeterna, regna coelorum et retributio laborum, quae « oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. I) » Et haec est justitia eorum qui apud Dominum sunt, ut pro labore praesentis vitae praemia aeterna percipiant, et praesens tribulatio futuro gaudio comprehendatur.
CAPUT LV.
« Omnes sitientes, venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. » Alloquitur sermo divinus generaliter omnes, tam Judaeos quam gentiles, ut veniant ad aquas salutares, de quibus dicit alio in loco Isaias: « Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII). » Sitis in hoc loco spiritualiter intelligenda est, et aqua spiritualis, 116.1000D| de qua aqua Dominus in Evangelio dicit: « Qui sitit veniat ad me et bibat, et de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). » Consequenter enim Evangelista declaravit quid illud significaverit, hoc (inquiens) dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Omnes sitientes, id est desiderantes, sive quaerentes scientiam Veteris ac Novi Testamenti, venite ad aquas baptismatis, vel ad dona Spiritus sancti. Et qui non habetis argentum, hoc est divina eloquia, de quibus dicit Psalmista: « Eloquia Domini eloquia casta argentum probatum (Psal. XI), » properate cito venire ad fidem meam. Emite, dona Spiritus sancti et aquam baptismatis, non pretio auri aut argenti vel aliquo hujuscemodi, sed credendo et 116.1001A| bene vivendo. Et comedite ipsam aquam, doctrinam scilicet spiritualem vel dona Spiritus sancti, audiendo, legendo, meditando, corde retinendo. Quomodo ergo possumus aquam comedere? Sacra Scriptura quibusdam in locis est cibus, quibusdam potus. Ubicunque cum difficultate capitur, cibus est. Ubi vero facilem habet intelligentiam, potus est. « Venite, » o gentiles populi, et omnes qui indigetis eloquiis Veteris et Novi Testamenti, « et emite absque argento, et absque ulla commutatione, vinum et lac. » Sapientia humana pretio a philosophis emebatur, sed apostolis dictum est: « Gratis accepistis, gratis date (Matth. X). » Vinum ergo nobis dat sacra Scriptura, cum dicit: « Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Exod. XX). » Et illud Joannis: « In 116.1001B| principio erat Verbum. » Lac vero nobis administrat, cum dicit: « Non occides, non adulterabis, » et caetera hujusmodi. Et per vinum intelligenda sunt arcana divinorum eloquiorum, per lac simplex doctrina quae convenit parvulorum fidei, sicut Apostolus dicit: « Lac vobis potum dedi non escam, nondum enim poteratis. »
« Quare appenditis argentum non in panibus, » id est, non in doctrinis spiritualibus, « et laborem vestrum non in saturitate? » Increpat modo scribas et Pharisaeos, haereticosque ac philosophos gentium, et omnes qui illorum perversas doctrinas simulatasque traditiones sectantur, quare expendant sive consumant nitorem eloquentiae in superficie litterae, et in humana sapientia in quibus non reperitur panis spiritualis, 116.1001C| de quo saturetur anima, hoc est spiritualis intelligentia, ubi est cognitio panis veri, qui dixit: « Ego sum panis vivus (Joan. VII). » Argentum enim, sicut aliis in locis diximus, significat nitorem eloquentiae. Multi sunt (dicit beatus Gregorius) qui legunt dicta prophetarum aliarumque divinarum Scripturarum, sed non reperiunt in eis panes ex quibus ad saturitatem perveniant, quia solummodo litteram requirunt quae occidit, et spiritualem intelligentiam nolunt perquirere quae vivificat, et ubi spiritualis est panis quo anima saturatur (I Cor. III). Gentiles etiam legunt humanos libros, multumque ibi laborant consumendo nitorem eloquentiae, sed non merentur saturari, quia spiritualis intelligentia in illis minime continetur. « Audite audientes me, et comedite bonum, 116.1001D| et delectabitur in crassitudine anima vestra. » Auditus in sacro eloquio spiritualiter est requirendus, ut illud: « Qui habet aures audiat (Apoc. II), » id est, qui habet intelligentiam mentis, intelligat quae dicturus sum. Ista enim comestio spiritualiter est requirenda, sicut et illa de qua alio in loco dicitur: « Si audieritis me, bona terrae comedetis (Deut. XXVIII). » Sicut enim corpus incrassatur epulis carnalibus, ita anima reficitur et impinguatur doctrinis spiritualibus et virtutibus. De hac crassitudine dicit Psalmista: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII). » Et: « Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII). » Audite (inquit) audientes me, id est, intelligite quae ego dicturus sum qui habetis intelligentiam, 116.1002A| et comedite bonum, hoc est intelligite Christum recte credendo et bene vivendo, qui dixit: « Ego sum pastor bonus (Joan. X). » Vel etiam intelligite et percipite bonum, verbum Evangelii. De quo etiam dicitur: « Domine, nonne bonum semen seminasti? (Matth. XIII). » Et delectabitur in crassitudine anima vestra, id est, in virtutibus et doctrina spirituali.
« Inclinate aurem vestram, » hoc est humiliter audite me, « et venite, » subaudis ad me, non loco, sed merito, recte credendo, et bene vivendo. « Audite, » id est obedite verbis meis, « et vivet anima vestra, » subaudis, in vita aeterna habendo in se Deum qui praestat vitam in se credentibus. « Et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. » Ad Judaeos loquitur ista. Ferire dicimus percutere. 116.1002B| Unde dicitur: « Percussit Abraham foedus (Gen. LI), » id est hostiam pro foedere et pacto. Sicut legitur in Veteri Testamento, quia Dominus sanguine hircorum, vitulorum, et agnorum, confirmavit foedus quod percussit cum filiis Israel, dans eis legitima. Foedus quod pepigit nobiscum in Novo Testamento, sanguine Filii sui confirmavit, quando dedit nobis Evangelium. Quare autem dicit, « et feriam vobiscum pactum sempiternum, » cum illud non permanserit aeternaliter cum illis? Sed sciendum est, quia de gratia Novi Testamenti dicit. Lex enim et prophetae usque ad Joannem, ex eo regnum Dei (Matth. II), id est Evangelium annuntiatur, quod sempiternum dicitur esse, quia non succedet ei altera lex. Unde et Joannes in Apocalypsi sua, dicit se « vidisse Evangelium 116.1002C| aeternum (Apoc. XIV). » Quod autem dicit misericordias, id est promissiones David fideles, subaudis Confirmabo vobiscum, non de David rege suo Isai intelligendum est, sed de Christo in cujus figuram ille processit. Omnes enim promissiones quae ad David factae sunt, de Christo fuerunt.
« Ecce testem populis dedi, ducem ac praeceptorem gentium. » Vox Dei Patris de Filio, quem dedit testem populis, hoc est in testimonium populorum, ut praecepta illius atque mandata illis annuntiaret, qui de se ipso et Patre loquitur: « Ego ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati (Joan. XVIII). » Et illud: « Oportet praedicari Evangelium istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus (Matth. XXIV). » Iste est enim testis omnium, quem Pater mundo 116.1002D| promisit et praestitit. Ipse est dux, quia ducatum rectitudinis praebuit suis fidelibus, et ipse introducit nos de terrenis ad contemplationem Dei Patris et suam, sicut ipse dicit: « Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV). » Ipse est etiam praeceptor noster et magister, qui nos docet viam veritatis, qui dixit: « Unus est magister vester Christus (Matth. XXIII). » « Ecce gentes quas nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current. » Alloquitur Deus Pater Filium suum de vocatione gentium ad fidem, et quod ad eum concurrant gentes, quae ante illum non cognoscebant per fidem et dilectionem. Ecce (inquit) gentes quas ignorabas, propter idololatriam, vocabis a cultura vana ad fidem tuam per apostolorum 116.1003A| tuorum praedicationem. Et gentes quae non cognoverunt te antea per fidem, ad te current dicentes: « Domine, refugium factus es nobis (Psal. XLV). » Iste est Deus noster, quem exspectavimus. De istorum fide dictum est superius: Quibus non est praedicatum de eo, videbunt. Et in Evangelio de ipsis loquitur Dominus: « Beati (inquiens) qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). » Sequitur: Et hoc fiet, « propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, quia glorificabit te. » Aliquando sacra Scriptura de divinitate Filii Dei loquitur, aliquando de humanitate. Et quando de Deo loquitur, qui « in principio erat Deus Verbum apud Deum Patrem (Joan. I), » dicitur Pater gloriae. Quando vero de eo qui dicit in Evangelio, quod « me persequimini hominem qui veritatem 116.1003B| loquor vobis (Joan. VIII), » appellatur Pater divini nostri Jesu Christi. Sicut in isto loco, cum dicitur, propter Dominum Patrem Deum tuum et sanctum Israel, quia glorificabit te, ex tempore ea gloria quam habuit ipsa divinitas ante omnia saecula aeternaliter cum ipso. Glorificavit Deus Pater Filium in baptismate, quando dixit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. » Glorificavit etiam eum in morte et in passione resuscitans eum a mortuis.
« Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. » Propheta alloquitur Judaeos qui noluerunt recipere misericordias et promissiones quae factae sunt ad David, ut quaerant Dominum cum tempus est et locus, id est dum vivunt in hoc saeculo. Ac si diceret: Quia ergo noluistis recipere misericordias 116.1003C| quae factae sunt ad David, sed gentes receperunt eas, « agite poenitentiam et convertimini ad Dominum dum tempus habetis. » De hoc tempore dicit Apostolus: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II. Cor. VI). » In praesenti siquidem potest inveniri, non loco sed merito fidei, sed in futuro non dabitur neque locus, neque tempus Deum quaerendi, sed vivendi. Quapropter « quaerite eum dum inveniri potest, dum estis in corpore, dum datur locus poenitentiae. » Quaeramus eum et nos, non loco sed fide. Quaeramus recte credendo, bene vivendo, bene perseverando, et hoc cum simplicitate cordis, ut illud: « Sapite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I). » Sequitur: « Invocate eum dum prope est, » id est dum 116.1003D| vacat, dum tempus est. Prope est enim omnibus Dominus se in veritate invocantibus (Psal. CXLIV), » longe autem est ab illis qui ab ejus voluntate recedunt peccando. Sicut enim appropinquamus ei bonis operibus inserviendo, non in loco, sed elongamus ab illo vitiis insudando. Unde ipse dicit per Jeremiam: « Ego Deus appropinquans eis qui mihi appropinquant fide, et longe recedens ab his qui a me procul recedunt in infidelitate (Jer. XXIII). » Et apostolus loquitur credentibus: « Appropinquate Domino, et appropinquabit vobis (Jac. IV.) »
« Derelinquat impius, » gentilis videlicet populus, « viam suam, » malam et pristinam, « et vir iniquus, » Judaicus scilicet populus, « cogitationes suas » malas 116.1004A| et antiquas, quibus a Domino declinabat, quando dixit illi: « Utquid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX)? » « Et revertatur ad Dominum » secundum illud: « Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). » « Et miserebitur ejus » revertentis ad se, « quia non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat » (Ezech. XVIII). « Et ad Deum nostrum, » subaudis revertatur uterque populus poenitentiam agendo, « quoniam multus est ad ignoscendum, » hoc est, semper est paratus ad misericordiam. Sic enim dicit Psalmista: « Misericordia ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). » Hoc vero quod diximus pertinere specialiter ad gentilem et Judaicum populum, derelinquat impius viam suam, id est actionem suam pravam, et vir iniquus cogitationes 116.1004B| suas perversas, ad unumquemque peccatorem referri non incongrue potest, qui cogitatione et opere delinquit, ut agens poenitentiam Dei misericordiam consequatur. Tunc enim ad Dominum revertimur et ipse miserebitur nostri quia multum misericors est, cum cogitationes et vias pristinas relinquentes, virtutibus inservimus.
« Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. » Ne quis dubitaret de salute utriusque populi, et quod ipse non valeret peccatum operis et cogitationis omnibus indulgere, ideo talia dixit. Et est sensus: Ne putetis difficile esse, impossibile mihi salvare populum Judaeorum, omnesque gentiles Deum ignorantes: hoc considerantes, quod multa sit differentia 116.1004C| inter mea consilia et vestra, cogitationes meas ac vestras, et meam naturam et vestram. Non enim sicut cogitationes meae immutabiles sunt, ita cogitationes vestrae sunt. Quia cogitationes hominum vanae sunt. Neque ut viae, id est actiones vestrae tortuosae et pravae. « Viae meae sunt immutabiles et rectae (Prov. XIX). » Multae enim cogitationes in corde viri, consilium autem Domini et cogitatio firma in aeternum manebit. Unde et subditur:
« Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae » stabiles « a viis vestris » fragilibus, « et cogitationes meae » fixae « a cogitationibus vestris » vanis. Quantum distat coelum a terra (quia aliud habitaculum est angelorum, aliud hominum) tantum cogitationes Dei et viae a cogitationibus hominum 116.1004D| et viis distant, et multo amplius, quia cogitationes et viae hominum pravae sunt et instabiles, Dei autem immutabiles et promptissimae. De cogitationibus enim Dei et viis dicitur: Inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. De hominum vero consilio dicitur: Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire.
« Et quomodo descendit imber et nix de coelo, » id est, de nubibus, « et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram » suo rore, « et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum, » id est, sententia mea, quod egredietur de ore meo. « Non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et 116.1005A| prosperabitur in his ad quae misi illud. » Ecce dat aliam similitudinem, quod consilium illius et voluntas immutabiles sunt. Et est sensus: Sicut istud quod dico immutabile est ut postquam pluvia super terram descendit non revertitur sursum, sed inebriat terram suo rore ut proferre valeat fructus varios: sic quod dixi de salute Judaici populi et vocatione gentium, stabile erit. Allegorice autem per imbrem possumus intelligere Evangelicam doctrinam, quae a nubibus, id est ab apostolis, venit super corda arida terrenorum hominum, et suo rore fecundavit, ut fructus justitiae et virtutum proferrent. Per verbum autem, quod dicit a suo ore exire et facere suam voluntatem, possumus intelligere Verbum Dei Patris, de quo dicit Joannes (Cap. I): « In principio erat Verbum. » 116.1005B| Tamen cum dicit quod egredietur de ore meo, non debemus putare, quod Deus omnipotens talia membra habeat sicut humana natura: sed nostro more loquitur, ut per nostram naturam discamus Dei verba. Istud ergo Verbum misit Deus Pater, ut voluntatem suam per illud adimpleret et placitum, hoc est, ut per eum genus humanum redimeret, sicut ipse Filius dicit: Quia « quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII). » Fecit ergo quod Pater voluit, redimendo genus humanum: et prosperatus est secundum humanitatem, quando, per universum orbem praedicatione illius et fide diffamata, gentes crediderunt in eum: sicque ad dexteram paternae majestatis reversus est.
« Quia in laetitia ingrediemini, et in pace deducemini. » 116.1005C| Alloquitur Deus Pater tam Judaeos quam credentes, venientes ad se per fidem. In laetitia (inquit) ingrediemini, o Gentiles, de infidelitatis errore et idololatriae cultura, ad lucem fidei et cognitionem meam. Sive, o Judaei, de umbra legis ad gratiam et veritatem Evangelii. Et in pace, id est in Christo, deducemini ad patriam coelestem, de tenebris peccatorum. De hac pace dicit Apostolus: « Gratia vobis et pax (Rom. I). » Et iterum: « Ipse est pax nostra, qui nos pacificavit Deo Patri et sibi (Ephes. II). » « Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. » Per montes et colles intelliguntur angelicae potestates, et sanctorum animae patriarcharum et prophetarum, apostolorum, caeterorumque sanctorum, quae pro varietate 116.1005D| virtutum montes appellantur et colles, et gaudent de salute utriusque populi. De quibus Dominus dicit in Evangelio: « Quia gaudium est in coelo angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). » Quod autem subjungit, « et omnia ligna regionis plaudent manu, » de multitudine gentium et fidelium intelligendum est, quae gentiles praecessit. Quarum una arborum ait: « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in Domini misericordia (Psal. LI). »
« Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. » Saliuncula sive saliunca herba est plena aculeis et punctionibus. Abies vero alta et procera arbor est, et tam ad domum fabricandam 116.1006A| apta, quam etiam ad picem effundendam. Ac si diceret aliis verbis: Pro vitiis ascendent virtutes, et pro infidelibus fideles. Verbi gratia: Veniens quilibet infidelis ad gratiam baptismatis, qui ante erat saliunca, id est infructuosus, ascendit ad culmina virtutum et efficitur abies. Per urticam autem, quae est igneae naturae, significantur libidinosi et cupidi, et qui a fide Christi alieni existunt, et aculeis peccatorum punguntur, qui tunc mutantur in myrtum (quae est arbor aromatica et odorifera) dum de vitiis transeunt ad virtutes, bonumque odorem virtutum de se reddunt. Nunquid non Paulus apostolus et Zachaeus non erant ut saliunca, id est infructuosae arbores et urtica, quando alter persecutionis aculeis pungebat Christianos, alter aculeis cupiditatis et aestibus avaritiae 116.1006B| anhelabat? Sed cito conversi ad fidem, creverunt in abietes et myrtos, intantum ut unus illorum diceret: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). »
« Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. » Cum, inquit, ascenderint pro infidelibus fideles, et creverint pro libidinosis et cupidis casti, et contemptores divitiarum: erit Dominus nominatus in toto mundo in signum aeternum, quia a Christo Christiani dicuntur, quod signum salutis non auferetur a cordibus fidelium. Hoc enim signo, id est nomine Christi, erunt insigniti omnes fideles usque ad diem judicii.
CAPUT LVI.
116.1006C| « Haec dicit Dominus: Custodite judicium, » id est omnes aequaliter judicate, non attendentes personam in judicio pauperis. Quod autem subjungit, « facite justitiam, » per justitiam debemus intelligere omnes virtutes quae justificant electos Dei. Et quare ista praecipio? « Quia juxta est salus mea, ut veniat, » id est, in proximo est ut veniat Filius meus Jesus quod interpretatur Salvator, eo quod « salvet populum suum a peccatis (Matth. I), » « et prope est justitia mea » ut reveletur suo tempore, juxta illud Apostoli: « Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV). » Salus Dei Patris et justitia Filius est, quia per ipsum salvat et justificat omnes electos.
« Beatus vir qui facit hoc, » subaudis judicium et 116.1006D| justitiam, et cum discretione omnia facit. « Et filius hominis qui apprehendit istud, » subaudis judicium, id est qui fortiter tenet Christum credendo in eum, cui « Pater omne judicium dedit (Joan. V). » Huic versiculo simile est quod dicit Psalmista: « Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV). » Duo dicit, beatus vir, et beatus filius hominis. Ille igitur qui viriliter in mandatis Domini laborat, praeteritum obliviscens et in futurum se extendens, donec perveniat in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, « in virum perfectum et mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV) » : utique sine dubio in adoptionem filii Dei merebitur pervenire. Sequitur: « Custodiens sabbatum, ne polluat 116.1007A| illud, custodiens manus suas, ne faciat omne malum. » Sabbatum custodit, qui praecepta Dei adimplens a vitiis declinat. Custodiens, inquit, sabbatum cessando a vitiis ne polluat illud, beatus est: et custodiens manus suas a rapina et omni iniquitate, ne faciat omne malum, id est omne peccatum: quia qui in uno offendit, factus est omnium reus (Jac. II).
« Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino dicens: Separatione sua dividet me Dominus a populo suo. » Advenae appellabant gentiles, qui deserentes ritum gentilitatis transibant per circumcisionem ad Judaismum, adhaerentes Domino per fidem et operationem. Haec contra Judaeos dicta sunt, qui de nobilitate generis se jactantes, dicebant Christi 116.1007B| adventum non pertinere nisi solummodo ad ipsos, de quorum stirpe originem sumpsit secundum carnem. Quorum verba audientes gentiles qui juncti erant illis, desperabant de salute, quod non possent eis coaequari in gloria aeterna, dicentes: Separatione dividet me Dominus a populo suo, cum venerit. Sed in illa spirituali regeneratione non est discretio sexus aut conditionis, utrum masculus an femina, liber an servus veniat ad fidem, et baptismo sanctificationis mundetur. In omni enim gente qui timet illum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). Juxta illud Apostoli: « In Christo Jesu non est Judaeus neque gentilis, non est servus neque liber: sed omnes unum sunt (Gal. III). » Quapropter consolatur Propheta gentiles, et dicit: Non 116.1007C| dicat, inquiens, filius advenae sive peregrinus, qui adhaeret Domino per circumcisionem et fidem. Separatione dividet me Dominus a populo suo, cum venerit salvare populum suum Judaicum: quia plures sunt salvandi per fidem de gentibus, quam de Judaeis. « Et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. » Tria genera sunt eunuchorum. Sunt eunuchi qui ab aliis fiunt hominibus, et sunt alii qui ex utero matris ita nascuntur, ut nullam habeant virtutem procreandi filios. Sunt denique cunuchi in utroque sexu, qui se custodiunt ab omni immunditia, servantes virginitatem pro amore Dei: de quibus Dominus ait: « Sunt, inquit, eunuchi qui se castraverunt propter regna coelorum (Matth. XIX). » Non abscidendo sibi virilia, sed luxuriam refrenando. 116.1007D| Quos omnes hic consolatur Propheta ex persona Domini, ut non desperent de aeterna salute, nec contristentur eo quod filios carnales non habent, propter quod in lege Dei maledictus quod non reliquerit semen super terram. Ibi enim non de semine procreationis dicitur, sed de semine bonae operationis. Putabant quippe quod qui non haberet filios, non haberet requiem in regno coelorum cum sanctis patribus. Allegorice per hos eunuchos intelligere debemus omnes utriusque sexus, qui virginitatem pro Christi nomine servant: quos nunc alloquitur sermo divinus, ut non amittant spem patriae coelestis, quamvis careant filiis carnalibus, quia non separabuntur a gloria electorum, si semen spirituale hic, 116.1008A| id est opus bonum fecerint: sed coronam et bravium virginitatis a Domino recipient. Sequitur:
« Haec dicit Dominus eunuchis, » id est, virginibus « qui custodierint sabbata mea, » id est, ab omni vitio cessaverint: per quod homo efficitur filius diaboli, « et elegerint quae volui, » id est, virginitatem servaverint, « et tenuerint foedus meum, » id est, pactum sive praeceptum quod pepigi cum eis, et illud opere adimpleverint: studentes jugiter orationi, juxta illud: « Oportet semper orare (Luc. XVIII), » etc., nec non et illud considerantes quod dicitur: « Sine intermissione orate (I Thess. V). » Notandum quia non dicitur et elegerint quae praecepi, sed quae volui: quia Dominus ostendit se amare virginitatem, non tamen praecipit eam cum ait: « Qui potest capere 116.1008B| capiat (Matth. XIX). » Et Apostolus: « De virginibus, ait, praeceptum Domini non habeo: consilium autem do (I Cor. VII). » Videamus quae merces eis a Domino promittitur.
« Dabo eis, » inquit, « in domo mea » subaudis locum, id est, in praesenti Ecclesia dabo maximum honorem, ut in ea sacerdotali fungantur officio, et pro filiis carnalibus multos habeant spirituales filios: vel dabo eis locum in domo mea, in coelesti scilicet Hierusalem, ubi mansiones multae sunt (Joan. XIV). « Et in muris meis dabo eis locum, » id est, in numero praedicatorum illos constituam, ut efficiantur turres fortissimae civitatis meae: ut muniant et protegant sibi subjectos, praedicationis verbo sive exemplo. « Et nomen melius a filiis et filiabus, » id est, 116.1008C| excellentius prae caeteris qui filios et filias carnales generant. « Nomen sempiternum dabo eis, » id est, nomen Christianitatis, ut a Christo meo Christiani vocentur: « quod » nomen « nunquam deficiet. Et filios advenae, » id est, gentilium « qui adhaerent Domino, » credendo in eum, subaudis dabo nomini sancto ejus « ut colant eum, » confitendo illum, « et diligant nomen ejus, » id est, nomen filii « ut sint ei in servos, » sicut Apostolus de se loquitur: « Paulus servus Jesu Christi (Gal. I). » « Omnem, » subaudis eunuchum sive advenam, « custodientem sabbatum meum, ne polluat illud, » id est, cessantem a malo opere, « et tenentem foedus meum, » ut semper insistat orationi.
« Adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo 116.1008D| eos in domo orationis meae, » id est, in coelesti Hierusalem, ubi electi nihil aliud acturi sunt nisi laudes Deo referent et orationi vacabunt. Mons sanctus ad quem promittit eos se adducere, aut dogmata veritatis sunt Trinitatisque confessio, vel Ecclesia praesens, vel etiam ipse Dominus, qui est mons montium: de quo idem Propheta ait: « Venite, ascendamus ad montem Domini (Isa. II). » Ad cujus contemplationem adducet ipse electos suos. « Holocausta eorum et victimae, » id est, eunuchorum et advenarum, « placebunt mihi super altare meum, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus. » Holocausta sunt quae integra cremantur. quia holocaustum totum incensum dicitur et combustum. 116.1009A| Victimae dicuntur a vinciendo, eo quod vinctae atque ligatae adducerentur ad ostium domus Domini, atque tradebantur sacerdotibus. Quarum pars offerebatur in altari, et alia pars sacerdotibus tradebatur. Non autem his verbis eunuchis vel advenis praecipit, ut offerant sacrificium secundum Judaeos: sed spiritualem hostiam jubet offerre, de qua Apostolus: « Obsecro (inquit) ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem (Rom. XII). » Et alibi: « Mortificate membra vestra quae sunt super terram. » Virginitatem enim mentis et corporis servare, spirituales victimas est Deo offerre. Sed ut aliqua differentia fiat, victimas offert quisquis ad tempus orationi vacat, et rursus ad tempus pro amore filiorum non causa libidinis debitum uxori reddit. Holocaustum 116.1009B| autem offert, quisquis pro Christi nomine omnia dimittit. Juxta quod Dominus ait: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, et da pauperibus (Matth. XIX). » Vel victimas offert, qui in saeculo positus partem substantiae suae servat sibi ad suos usus, et suorum explendam necessitatem: partem etiam egenis et pauperibus pro Christi nomine distribuit. Hujusmodi ergo holocausta et victimas praecipit Deus eunuchis et advenis offerre, id est, virginibus et credentibus ex gentibus: ut contemnentes ex toto mundum, virginitatem servent et studeant orationi, et hoc super altare, id est, in fide recta, debent offerre. Sicut enim super altare ponebantur victimae et holocausta, ibique adolebantur: ita in fide omnes virtutes et omnia bona opera consistunt: quia sine 116.1009C| fide impossibile est placere Deo. Hinc dicitur: Justus autem meus ex fide vivit. Sequitur: « Domus mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus (Habac. I). » Non de uno solummodo templo Hierosolymitanae urbis loquitur, ubi tantum oratio et concursus fiebat unius Judaicae gentis: sed de Ecclesia quae per universum orbem dilatata est, ad quam quotidie multi confluunt populi.
« Ait Dominus qui congregat dispersos Israel » in unum ovile et in unam Ecclesiam. Dispersos Israel appellat duodecim tribus, ad quas scribebat Petrus: vel omnes credentes, de quibus Dominus ait apostolis: « Sedebitis super sedes duodecim (Matth. XIX): » et caetera. De hac congregatione vel dispersis loquitur evangelista: « Jesus (inquit) moriturus erat pro 116.1009D| gente (Joan. XI): et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum. » « Adhuc congregabo ad eum, » id est, ad Christum, « congregatos ejus, » id est, omnes praedestinatos ad vitam, « et adducam » ad fidem ejus et ad Ecclesiam, vel ad coelestem Hierusalem. Vox Patris ad Filium. Sequitur:
« Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus, » subaudis venite et praeparate ad devorandum populum Judaicum, qui credere noluit in Christum. Congregate (ait Propheta) omnes gentes, ut veniant et interficiant miseros Judaeos qui in infidelitate permanserunt. Et appellat eos bestias, quia more bestiarum irrationabiliter vivebant adorantes 116.1010A| creaturam pro Creatore, et varia portenta daemonum venerantes, et in saltu vitiorum commorantes. Quando Romani venerunt quadragesimo secundo anno post ascensionem Domini contra Judaeos, pene omnium gentium milites venerunt: qui universum orbem sub suo dominio tenebant. Ideoque nunc dicitur omnes bestiae agri, id est, milites omnium gentiam. Ager enim est mundus, sicut Dominus in Evangelio quodam loco exponit (Matth. XIII). Possumus per bestias agri intelligere daemones, quibus miseri Judaei traditi sunt ad cruciandum: secundum illud Jeremiae: « Ovis errans Israel, leones ejecerunt eam (Jer. L). » Et Apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens. »
« Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt, » subaudis 116.1010B| audis Deum sive veram lucem. « Canes muti, non valentes latrare. » Consuetudo Scripturarum est, ut reges et principes ac magistros appellet speculatores: sicut hic scribas et Pharisaeos atque sacerdotes Judaeorum, qui caeci erant, nescientes conspicere « lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). » Sive caeci erant, quia non habebant lumen fidei et claritatem virtutum. Unde eis Dominus dicit: « Vae vobis caecis qui dicitis: Si quis juraverit in altare, non debet. Qui vero per aurum juraverit, debet (Matth. XXIII). » Et hoc verbum quod est speculator, in bonam et malam partem ponitur. In bonam, ut Dominus loquitur ad Ezechielem: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III). » Et Isaias: « Super specula 116.1010C| Domini ego sto die ac nocte (Isa. XXI). » In malam partem poni ur ut hic, aliisque in locis quam plurimis. Et non solum speculatores caeci vocantur, verum etiam « canes muti non valentes latrare » propter pigritiam. Sicut canes suo latratu custodiunt gregem a lupis, sic illi debuerant latratus praedicationis emittere, et daemones a cordibus subjectorum fugare. « Videntes vana, » id est, sapientes a malo « et intelligentes inutilia, dormientes, » id est, in peccatis jacentes libidinique servientes, et a bono opere torpentes, « et amantes somnia » a quibus deludebantur a daemonibus. Unde dicebant: « Somniavi, somniavi (Jer. XXIII). » Dormiebant siquidem illi speculatores, non attendentes illud: « Ne dederis somnum oculis tuis (Prov. VI). » Et illud Evangelii: « Vigilate, 116.1010D| quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est (Matth. XXV). » Et ad exaggerandum illorum malitiam, subjungit:
« Canes impudentissimi » id est, inverecundi, « nescierunt saturitatem, » subaudis, erroris et malitiae. Sicut canes inverecundi revertuntur ad suum vomitum: sic illi malitiam quam corde conceperant explentes, statim ad pristina vitia revertebantur. Juxta illud Proverbiorum: « Canis reversus ad vomitum (Prov. XXIV). » Vel aliter: Sicut canes sine verecundia latratus emittunt persequendo lupum, vel etiam latrunculum: sic illi inverecunda fronte clamaverunt contra Dominum: « Crucifige, crucifige eum, reus est mortis (Matth. XXVII). » « Ipsi pastores 116.1011A| ignoraverunt intelligentiam, » subaudis legis et prophetarum. Eosdem quos superius speculatores et canes dixerat, nunc pastores appellat, scribas videlicet et Pharisaeos et magistros Judaeorum: non quod revera veri pastores essent, sed mercenarii qui ignoraverunt scientiam legis divinae, sicut Dominus ad eos loquitur: « Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII). » « Omnes in viam, » id est in actionem « suam » pravam « declinaverunt. » Scribae videlicet et speculatores Judaeorum, recedendo a voluntate Dei et sequendo diabolum, secundum illud: « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII, 52). » « Unusquisque ad avaritiam suam declinavit, » quaerens quae sua sunt, non quae Jesu Christi (Philip. II). Et hoc fecerunt « a 116.1011B| summo usque ad novissimum, » id est, a majoribus usque ad minores, a praelatis usque ad novissimum subjectum: sicut idem propheta loquitur: « A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas (Isa. I). »
« Venite, sumamus vinum, impleamur ebrietate, » vel sicera sicut in Hebraeo habetur. Et ponitur pro omni quod inebriare potest. « Et erit sicut hodie sicut et cras, et multo amplius. » Sic dicebant illi miseri suis sodalibus et sociis, qui subditorum mores et actus sedulo considerare debuerant, et gubernare. Et quia noluerunt agere poenitentiam post Domini passionem, sed in malitia perduraverunt, dicentes: « Comedamus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII), » traditi sunt in manus 116.1011C| Romanorum, et ab eis miserabiliter interfecti sunt.
CAPUT LVII
« Justus perit, et nemo est qui recogitet, » et reliqua. Tradunt Hebraei quod de seipso dixerit hoc Isaias, qui sectus est serra lignea a Manasse, virosque misericordiae appellaverit caeteros prophetas, quos idem rex impiissimus peremit. Sed verius de illo intelligitur, qui justificat omnem impium. De quo uxor Pilati: « Nihil tibi et justo illi. » Et Pilatus: « Quid faciam (inquit) de Jesu qui dicitur justus (Matth. XXVII)? » Justus Christus perit in passione, et nemo est Judaeorum, id est reproborum, qui recogitet, sive consideret in corde suo, quod non pro suis peccatis talia patiebatur, sed pro salute generis 116.1011D| humani. Quod dicitur perit, secundum aestimationem illorum loquitur, vel etiam ideo, quia perditio non semper pro abolitione sive pro interitu ponitur, sed pro magnitudine passionis. Nam Dominus non periit, quia tertia die resurrexit. Viros autem misericordiae apostolos debemus intelligere, qui non nostris meritis, ad nos venerunt, ut nos de potestate diaboli eruerent. « Isti viri misericordiae colliguntur » ad patriam coelestem, « et non est qui intelligat, » id est nemo reproborum considerat quod pro justitia sua trucidentur, et talia sustineant. « A facie malitiae, » id est a praesentia peccati « collectus est » a Deo Patre: « justus » Christus resurgendo a mortuis, sive propter malitiam hominum quorum peccata 116.1012A| pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae viveremus, victor ascendit ad Patrem (I Petr. II).
« Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua, » id est in rectitudine. Beatus Hieronymus dicit in Hebraeo requiescant legi, licet singularis numerus in quibusdam libris inveniatur. Quod duobus modis potest intelligi. Id est ut propheta desiderans adventum Christi dicat: Veniat pax vera Christus per incarnationis mysterium, ad reconciliandum Deo Patri genus humanum, postea resurgens a mortuis requiescat in cubili suo, id est in gloria paternae majestatis, vel in Ecclesia in qua ambulavit ipse Christus in directione sua. Si autem pluraliter legerimus, requiescant in cubili suo, de apostolis 116.1012B| intelligendum est ita: Veniat pax Christi per apostolos ad gentiles, quam ipsis apostolis dereliquit dicens: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV). » Cumque illa pax venerit quae « exsuperat omnem sensum (Philip. IV), » requiescant apostoli in cubili suo, id est in aeterna beatitudine. Ipse vero qui pax est et pacem tribuit fidelibus, ambulavit in rectitudine sua, quia recto tramite rediit ad Patrem.
« Accedite huc, filii auguratricis, semen adulterae. » Hierusalem multa idola coluit maxime temporibus Isaiae, et inter caeteras spurcitias augurium etiam exercuit. Unde appellantur modo Judaei filii auguratricis et semen adulterae mulieris, sive adulteri populi in quibusdam legitur, et semen fornicariae plebis vel mulieris: ut vel sic confusi poenitentiam 116.1012C| agant. Sicut adultera dicitur mulier, quae proprium virum dimittit et adhaeret alieno. Sic et Hierusalem adultera appellatur, quia dereliquit proprium virum Deum, et adhaesit diabolo. Unde ei modo loquitur: « Accedite ad me, filii auguratricis, et audite verba mea qui estis semen adulterae mulieris et fornicariae, Super quem lusistis et dilatastis os, et rejecistis linguam? » Vox Filii Dei commemorantis saevitiam Judaeorum contra se, quam sustinuit tempore passionis suae sicut evangelistae insinuant, quando illuserunt et dilataverunt os et ejecerunt linguam ad blasphemandum eum, quando videlicet velaverunt faciem ejus, et percusserunt caput ejus arundine, et dixerunt: Ave, rex Judaeorum: et imposuerunt coronam spineam in capite ejus, et caetera quae evangelicus 116.1012D| sermo commemorat (Luc. XXIII; Matth. XXVII; Marc. XV; Joan. XIX). Nunquid non dilataverunt os et ejecerunt linguam ad blasphemandum Deum, cum dixerunt: « Daemonium habes; Samaritanus es; in principe daemoniorum ejicit daemonia (Joan. VII, VIII). » Et tempore passionis cum dixerunt: Crucifige eum, reus est mortis. Et Vah qui destruis templum. Super quem (inquit) haec omnia fecistis, dicit Filius Dei, nisi super me? « Nunquid non vos filii scelesti, semen mendax, qui consolamini in diis, » alienis « subter omne lignum frondosum, » id est nemorosum, « immolantes parvulos in torrentibus subter imminentes (eminentes) petras? » Filii diaboli et peccati erant, sicut Dominus eis dicit: « Vos ex 116.1013A| patre diabolo estis (Joan. VIII): » non per naturam, sed per imitationes. Scelestus homo dicitur crudelis. Et illi crudeliter ac nequiter agebant, quando relicto Deo vero idolis serviebant, et diis alienis filios suos immolabant. Semen mendax erant, quia diabolum imitabantur, qui est mendax (sicut Dominus ait) et pater ejus, id est, mendacii, pater et auctor ejus. Hoc vero quod dicit, qui consolamini in diis alienis, id est, qui delectamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus subter imminentes petras: in libro Regum et Paralipomenon apertius manifestatur, ubi dicitur quod filios suos et filias fecerunt transire per ignem, et subter ligna nemorosa, et in torrentibus et subter imminentes petras obtulerunt idolis sacrificia. De hac 116.1013B| immolatione dicit Psalmista: « Immolaverunt filios suos et filias daemoniis (Psal. CV). »
« In partibus torrentis, » id est in ripis torrentis, pars tua, o Hierusalem, quae relinquens altare domus Domini in torrentibus immolas. « Haec est pars tua, » subaudis in cultura idolorum, « et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. » Libamina sunt in liquaminibus, in oleo et vino. Sacrificium in aridis, in pane et victimis. « Nunquid super his, » operibus tuis pessimis, « non indignabor, » subaudis, ut non reddam tibi juxta opera tua mala?
« Super montem excelsum posuisti cubile tuum, » et caetera. Dicit beatus Hieronymus, quod temporibus Isaiae haec maxime contigerunt, quando sub rege Achaz omnes montes cultura daemonum repleti 116.1013C| sunt. In montibus enim excelsis ponebant cubicula sua, ut ibi luxuriam fornicationemque suam explerent. Et non solum eis hoc malum sufficiebat: verum etiam post ostium et retro postem ponebant simulacra, ut intrantes vel exeuntes semper adorarent ea, sicut sequentia manifestant.
« Post ostium, » inquit, « et retro postem posuisti memoriale tuum, » id est, non solum in montibus et vallibus adorasti simulacra, verumetiam post ostium et retro postem, quod unum est, posuisti memoriale tuum, id est, idola, ut semper in memoria tua essent, quatenus egrediens domum vel ingrediens adorares ea. « Quia juxta me discooperuisti et suscepisti adulterum, » id est diabolum, « dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eo foedus, » subaudis ut ad me non 116.1013D| redires. Loquitur Dominus ad Hierusalem, et redarguit eam quasi meretricem et adulteram, eo quod dereliquerit virum proprium, id est, Deum, et adhaeserit alieno, id est, diabolo, per culturam idolorum fornicando cum lapide et ligno. Verbi gratia, sicut quilibet homo redarguit uxorem suam dicens: Dum dormio juxta te, clam revelas stratum meum et suscipis adulterium juxta me, pactumque cum eo iniisti ut non redires ad me. Vel ita potest intelligi, ut omnem voluntatem suam amatoribus suis absque verecundia manifestaverit: et non solum in Hierusalem fornicata sit, sed et super omnes vicos et civitatulas lupanaria constituerit.
« Dilexisti stratum eorum manu aperta, et ornasti 116.1014A| te regio unguento. » Per stratum hic debemus intelligere adulterium, quod in stratu operatur, et per manum operationem irreverentem, ut sit sensus: Dilexisti adulterium manu aperta, id est, sine verecundia et operatione irreverenti, et ornasti et praeparasti te unguento regio, id est, diabolico, qui est rex super omnes filios superbiae. Vel unguento praeparasti te regio, id est, idolo Moabitarum: quod a quibusdam Moloch vel Melchon appellatur, et interpretatur rex. Cui se praeparabat Hierusalem et multiplicabat pigmenta, ut ornatu suo et odore placeret amatoribus suis.
« Misisti legatos tuos procul, » subaudis, ad deferenda idola, et conducendos amatores, « et humiliata es usque ad inferos, » id est, propter opera tua 116.1014B| mala praecipitata es in mortem. Et est sensus: Non suffecit tibi ut solummodo adorares deos quos in circuitu tuo gentes colebant: sed insuper misisti procul in Babylonem et in Aegyptum, ut illorum quoque deos adorans fornicationem tuam expleres cum cultoribus eorum. Quod dicit, humiliata es usque ad infernos, non est ista humiliatio in bonam partem intelligenda. Est enim humilitas quae pertinet ad gloriam: ut illud, « Omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, et XVIII), » etc. Et est alia quae pertinet ad interitum et defectionem: ut est illud quod in libro Regum legitur: « Quia humiliavit Amon Thamar sororem suam (II Reg. XIII). » Et Dominus dicit: « Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur. »
« In multitudine viae tuae laborasti, » id est in 116.1014C| multis actionibus tuis pravis. « Et non dixisti. Quiescam, » subaudis, a cultura idolorum, vel a pravo opere. « Qui ambulat per viam regiam, non declinans ad dexteram nec ad sinistram: ille non laborat (Joan. XIV), » etc. Via recta Christus est, qui dixit: « Ego sum via, veritas, et vita. » Verbi gratia, via recta et regia est prudentia, quae ostendit qualiter bona provide consideremus, et mala solerter caveamus. Qui vero plus sapit quam oportet sapere, ille sine dubio ad dexteram declinat. Qui autem stultus est et incautus agit omnia, ad sinistram procul dubio declinat. Et ille laborat in via, qui pravis actionibus semper deditus est.
« Vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti, » subaudis me. Et si rogasti verbis non tamen 116.1014D| operibus, ut est illud: « Populus hic labiis me honorat (Isaiae. XXIX). » Vitam hic pro divitiis posuit, et abundantia terrenarum rerum, in quibus illi spem vitae suae collocatam habebant. Ac si diceret: Divitias quas desiderabas invenisti, omniumque repleta es abundantia, ideoque me non rogasti sicut rogaro debuisti.
« Pro quo sollicita, timuisti, quia mentita es, » etc. Iste versus distinctionibus et subauditionibus eget. Pro quo sollicita? Pro divitiis. Ibique media distinctio ponenda est. Et est sensus: Pro divitiis a me tibi datis sollicita fuisti, quomodo custodires eas. « Et timuisti, » subaudis hostes vel deos a quibus sperabas omnia haec tibi data. « Quia mentita es, » subaudis 116.1015A| quando egrediebaris de Aegypto dicens: « Omnia quae locutus est nobis Dominus (Exod. XXIV), » et caetera. « Et mei non es recordata: » subaudis tempore laetitiae tuae. Quodque sequitur: « neque cogitasti in corde tuo, quia ego non tacens: et quasi non videns, et mei oblita es. » Sensus hujusmodi est: Cum divitiis abundares, et summa pace fruereris, luxuriaeque et avaritiae et aliis vitiis deservires, quia praesentialiter tibi quod merebaris non reddidi: putasti quod semper tacerem non recolens quod alibi dixi: Tacui, nunquid semper tacebo?
« Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua, » id est simulacra tua, « non proderunt tibi. » Et loquitur ironice. Ac si diceret: Hactenus silui, non amplius tacebo, sed annuntiabo iniquitatem tuam, 116.1015B| cum te et simulacra tua tradidero Chaldaeis vel Romanis. Vel etiam in die judicii annuntiabo nequitiam tuam omnibus gentibus, quomodo contra me egeris tempore passionis meae, ut cognoscant te non recte egisse. Et quare non proderunt tibi simulacra tua? Quia illa conflabuntur, et tu captiva duceris.
« Cum clamaveris, » subaudis, ad me tempore captivitatis et calamitatis tuae, sive cum venerint Chaldaei vel Romani, seu in die judicii, « liberent te congregati tui, » id est, dii tui de captivitatis malo et poenis inferni absolvant, quos deos congregasti ex diversis gentibus, unde Jeremias: « Ubi sunt dii tui quos feceras tibi (Jer. XXXVII)? » Surgant, et salvam te faciant in die malorum. « Et omnes 116.1015C| eos, » subaudis deos, « auferet ventus, » id est non poterunt te liberare, quia omnes deos tuos auferet persecutio captivitatis, et adventus scilicet hostium, « et tollet aura, » quod idem significat. « Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, » et caetera. De illis dicit qui idola non adoraverunt, sive de illis qui in captivitatem ducti poenitentiam egerunt, et reversi sunt sub Zorobabel et Jesu de captivitate, ut adorarent Deum suum in loco suo, et servirent ei in toto corde suo.
« Et dicam, » subaudis Cyro et principibus ejus, « Viam facite populo meo, » id est praebete licentiam revertendi in terram suam. « Declinate de semita eorum, » ut non impediatis iter egrediendi. « Auferte offendicula, » id est, omnia impedimenta quae 116.1015D| ad iter illorum nocere possunt, ut libere redeant ad terram suam. Spiritualiter vero de omnibus electis dicit, qui veraciter in illum credunt, et fidem quam habent operibus exornant, quod ipsi haereditabunt terram viventium, de qua Psalmista dicit: « Credo videre bona Domini (Psal. XXVI), » et caetera. Possidebunt etiam montem sanctum, id est, sacram Scripturam Veteris ac Novi Testamenti, quae utraque in monte data est, ad altitudinem praemiorum observatores suos invitat, de qua Dominus Judaeis loquitur: « Auferetur a vobis regnum Dei (Matth. XXI), » id est, sacra Scriptura. Vel certe montem sanctum, id est, Christum possidebunt sancti, de quo idem propheta ait: « Venite, ascendamus ad montom 116.1016A| Domini (Isa. II), » id est credamus in Christum Filium Dei. Christus itaque dicit apostolis et apostolicis viris: « Viam facite populo meo in me credenti fidem rectam, et operationem mundam praedicando, et praebete iter, » id est exemplum bonum quid agere debeat. Auferte quoque offendicula, id est peccata eorum per baptismum purgate, vel ab idolorum cultura vestra praedicatione illos amovete, in qua maxime offenditur Deus, et illi impediuntur ne possint venire credendo ad Christum.
« Haec dicit Excelsus habitans aeternitatem, » etc. Iste est excelsus et sublimis, de quo Psalmista ait: « Excelsus super omnes gentes Dominus (Psal. CXII). » Ipse habitat aeternitatem, quia incommutabilis manet in sua divinitate, nec initium nec finem habens. « Et 116.1016B| sanctum est nomen ejus in excelso, et in sancto habitans. » Hic excelsum coelum intelligimus, ubi est sedes Dei, juxta illud: « Coelum mihi sedes est. » Et nolite jurare per coelum, quia thronus Dei est. Sive per excelsum ubi Deus habitat, angelicos spiritus, in quibus omnipotens tanquam in solio sedet et requiescit. In excelso itaque sive in coelo seu in angelis, et in sancto subaudis Filio suo, vel in unoquoque electorum per fidem et dilectionem Deus habitat. Sicut ipse dicit: « Si quis diligit me, diligetur a Patre meo, et ad eum veniemus (Joan. XIV), » et caetera. « Et cum contrito et humili, » subaudis habitat, « ut vivificet spiritum humilium, et cor contritorum, » de quibus ipse dicit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem (Isa. LXVI)? et caetera. Et de 116.1016C| quibus Psalmista: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Ad hoc, inquit, habitat cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium, id est, ut det illis indulgentiam peccatorum et vitam aeternam, qui mortui sunt peccato et vivunt virtutibus. Et vivificet cor contritorum, id est, consolatione divina reformet, ut transeant a tristitia hujus saeculi, quae mortem operatur, ad laetitiam sempiternam, et de moerore praesentis vitae, ad gaudium sine fine mansurum.
« Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia Spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam. » Vox Dei Patris est. Non enim in sempiternum litigabo, id est, in aeternum servabo iram meam, neque causabor creaturae meae, 116.1016D| sed percutiam in praesenti, ut salvem in futuro. Nec usque ad finem irascar, id est, iram meam et ultionem non semper effundam super eos, quia Spiritus sanctus egredietur a facie mea, qui sustentat omnia et dat omnibus vitam, et flatus, id est animas, ego faciam. De hoc flatu dicitur in Genesi: « Insufflavit Dominus in Adam, et factus est homo in animam viventem (Gen. II). » Et est sensus: Igitur quia Spiritus a facie mea egredietur, qui vivificat omnia et gubernat, et sensum dat et intellectum, necnon et animam ego creo in omnibus (Sap. XV): non est dignum ut aeternaliter pereant, sed hic percutiam eos et flagellabo ut sentiant iram meam, et corrigantur, et in futuro miserebor eorum. Haec quae diximus 116.1017A| generaliter pertinent ad omnes fideles qui a Domino flagellantur, specialiter vero ad Judaeos de quibus et subditur:
« Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum, » id est, populum Judaeorum primum tradendo Assyriis, deinde Chaldaeis, ac postremum Romanis. Avarus dicitur, quasi avidus auri. Et Judaei avari erant et immisericordes, ideoque traditi sunt hostibus suis. « Abscondi ab illo, » id est a Judaico populo « faciem meam, » id est, praesentiam meam et auxilium meum, ut me amplius desiderares, « et indignatus sum, » subaudis contra te, vel propter idololatriam, vel propter interfectionem filii mei, « abiit vagus, » id est, amens et sine sensu, ut Cain « in via cordis sui » hoc est in actione sua prava.
116.1017B| « Vias ejus vidi, et dimisi eum, et reduxi eum. Et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus, » id est, lugentibus Sion. Vias ejus, id est, actiones bonas Judaici populi, vidi dum plangeret in captivitate peccata sua, et reddidi consolationes, id est, haereditatem propriam ipsi populo in principibus et lugentibus Sion, id est, subjectis ejus. Aliter: Actiones bonas populi credentis vidi, et reddidi consolationes, id est, Spiritum sanctum qui appellatur paracletus, id est, consolator, quem perdidit primus parens per inobedientiam, reddidi lugentibus Ecclesiae.
« Creavi fructum labiorum meorum, » id est quod promisi per Jeremiam (Cor. XXV et XXIX) prophetam, ut post septuaginta annos eos de captivitate 116.1017C| dimitterem, velociter opere adimplevi. Et creavi « pacem ei, qui longe erat » a terra propria in Hierusalem, « et sanavi eum » a peccatis, qui poenitentiam egit in captivitate. Aliter: Creavi fructum labiorum meorum pacem ei qui longe est, et pacem qui prope est: hoc est quod promisi per prophetas de Filio meo, quod redempturus esset genus humanum: opere adimplevi, statuens pacem Judaeis credentibus qui prope erant, et gentibus qui longe. Et sanavi eum, id est, utrumque populum in illo credentem sanavi a peccato, Judaeos videlicet ab infidelitate, gentes autem ab idololatria: de quibus dicit Apostolus, « Vos qui eratis longe, facti estis prope (Ephes. II). » Et illud: Veniens evangelizavit pacem eis qui longe erant, id est, gentilibus et pacem his qui prope, hoc est 116.1017D| Judaeis.
« Impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. » Superius locutus est de Judaeis qui in captivitate positi poenitentiam egerunt, quos sanavit a peccatis reducendo illos in Hierusalem, et de illis etiam qui post Domini passionem crediderunt: nunc de illis specialiter loquitur qui in infidelitate sua post Domini ascensionem permanserunt, quibus dicebat beatus Paulus: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae: ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). Impii, inquit, sive iniqui Judaei qui in Domini passione clamaverunt: « Reus est mortis, 116.1018A| crucifige talem (Matth. XXVII): « ferventes in iram ad malum, quasi mare fervens quod quiescere non potest, sed semper in motu est: et quorum malitia sive persecutio redundavit, sicut redundant fluctus maris: cum venerint Romani in conculcationem et lutum, subaudis erunt: et conculcabuntur ab hostibus sive a daemonibus: sicuti lutum quo recedente a transeuntibus conculcatur. Sicut mare semper in motu est, quia aliquando egreditur et aliquando regreditur et in reditu suo facit lutum quod conculcatur: sic illi egrediebantur ad iniquitatem, et regrediebantur ad interitum, et fluctuabat eorum malitia sicut fluctuant undae maris: ideoque conculcati sive ad nihilum redacti sunt.
« Non est pax impiis, dixit Deus meus, » id est, 116.1018B| non requiescit Filius Dei (qui dedit pacem mundo) in impiis Judaeis, neque in omnibus adversa agentibus.
CAPUT LVIII.
« Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. » Vox Dei ad prophetam sive ad chorum apostolorum: O propheta sive chorus apostolorum, clama sine timore, ne metuas illorum insaniam, ne cesses a praedicatione. Quasi tuba exalta vocem tuam, id est, magnam vocem emitte, ut ab omnibus possis audiri: annuntians eis imminentem captivitatem a Romanis, et multam interfectionem. Et annuntia populo meo scelera eorum, id est, immania peccata, idololatriam videlicet, homicidium, 116.1018C| et exsecrabilia facinora, quae ultra humanum modum ipsi operantur. Et domui Jacob annuntia peccata eorum, in quibus delinquunt contra Deum et proximum. Adhuc populum suum illum vocat, ut ad poenitentiam eum provocet.
« Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt. Quasi gens quae justitiam fecerit, et quae judicium Dei sui non dereliquerit. » Haec proprie ad Judaeos pertinent, qui quotidie ad templum et in synagogas confluentes leges Dei meditabantur, et tamen justitiam et judicium rectum non adimplebant: quia idola pro Deo colebant. Me, inquit, de die in diem, quaerunt, tantummodo voce et veniendo ad templum atque synagogas: et scire vias, id est, actiones et voluntates meas volunt, quare non exaudiam 116.1018D| eos. Quasi gens quae justitiam fecerit, id est, ut modo fideles in Ecclesia recte et juste viventes, et Christum Deum et hominem confitentes. Vel quae justitiam fecerit, hoc est, idola pro Deo non coluerit, sed mandata mea recte semper adimpleverit, et quae judicium, id est, legem Dei sui non dereliquerit, vel veram fidem tenuerit ex qua justus vivit. Spiritualiter autem justitiam et judicium Christum debemus intelligere, qui est justitia, quia ipse justificat electos suos: et qui est judicium, quia « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). » « Rogant me judicia justitiae, » id est, rogant ut recte judicem eos, et justum judicium faciam: ostendendo quare non suscipiam eorum opera. « Appropinquare 116.1019A| Deo volunt, » subaudis voce, non opere.
« Quare jejunavimus, et non aspexisti, » subaudis exaudiendo. « Humiliavimus animam nostram, » id est, vitam nostram jejunando « et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, » subaudis carnalis, « et omnes debitores vestros repetitis. » Proposuerunt Judaei Domino, quare non exaudiebat eos cum humiliarent se jejuniis: sed Dominus non reprobat jejunia, sed opera quae in jejunio faciebant, dicens: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, subaudis carnalis. Ac si diceret: Ideo non exaudio, quia jejunium vestrum caret misericordia, et insuper pro laude et adulatione hominum illud agitis. Vacant Judaei jejuniis, sed 116.1019B| frustra, quia non generalibus. Generale etenim jejunium est abstinere ab omnibus illicitis, et hoc non pro laude temporali agere. Quod autem dicit, in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra carnalis, quidam codices habent: invenietur voluntas vestra, id est, delectatio, in sumendis videlicet pluribus et lautioribus cibis post jejunium. Omnes, inquit, debitores vestros repetitis, id est, exigitis contentiose ab illis quibus aliquid commodastis. Ideo enim aliquando jejunabant, ut liberius possent suos debitores repetere, quod non potest sine contentione agi.
« Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. » Et est sensus: Ideo jejunatis ut lites et contentiones agatis, et, quod pejus est, pauperes et innocentes pugno percutitis, sine pietate 116.1019C| exigentes ab illis quae non commodastis, et vultis ut exaudiam vos? Sequitur, « Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. » Solebant Judaei in diebus jejuniorum in angulis platearum orare, expansis manibus ad coelum, et in medio templo similiter cum clamore et ejulatu, ut ab audientibus eos et cernentibus laudarentur (Matth. XXIII). Sicut et ille Pharisaeus qui a Domino in Evangelio contemnitur, ideoque dicitur ad eos (Luc. XVIII): « Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, » subaudis absque misericordia, et ut debitores cum lite et contentione repetatis, ut audiatur clamor vester in excelso, hoc est in templo sive in plateis, et cum clamore oretis.
« Nunquid tale est jejunium quod elegi, » subaudis 116.1019D| quale vos agitis? « Per diem, » id est tota die « affligere hominem animam suam, » subaudis, et postea multa perpetrare illicita, vel cibis immoderate repleri? Quid ergo proficit corpus temperare a cibis, nisi temperetur a vitiis? Istud tale jejunium non approbat Deus, sed illud quod generale est et in humilitate misericordia adimpletur. « Nunquid » subbaudis elegi « contorquere quasi circulum caput suum, » id est caput ac pedes inclinare « et saccum » induere « et cinerem sternere? Nunquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino: » Subaudis, non erit ei acceptum tale jejunium, quia humilitatem praetendis exstrinsecus, et tumore superbiae inflaris intrinsecus: laudem humanam exinde requirens. 116.1020A| Amat Deus omnipotens ea quae superius commemoravit, caput videlicet inclinare, saccum et cinerem sternere: si puro de corde agantur, et maxime tempore necessitatis et tribulationis: ut in Ninivitis, et David atque Achaz (Jonae III; II Reg. XIII, III Reg. XXI). Si autem duplici animo fiant, non eligit neque approbat ea.
« Nonne hoc est magis jejunium quod elegi, » subaudis, quod ego praecipio tibi custodire? « Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. » Septuaginta apertius transtulerunt dicentes: Omnem scripturam iniquam conscinde. Mos erat illius populi, ut si alicui aliquid commodaret chirographum inde scriberet, id est, chartam et scripturam per quam illi requireret: vel etiam juramento colligabant 116.1020B| eos quibus aliquid praestabant, et aliquando falsa chirographa scribebant contra pauperes, et ab illis qui nihil habebant cum violentia exigebant quod illis non commiserant. Hujuscemodi chartas et scripturas appellat colligationes et fasciculos deprimentes: quia ligabant, id est constringebant per ea pauperes et opprimebant: praecepit ut ea dissolverent. Si enim impietas est (ut B. Hieronymus dicit) ab eis debitum accommodatum exigere qui non possunt reddere, quia non habent unde: quantae illud impietatis est quod falso requiritur? Spiritualiter autem et moraliter colligationes et fasciculos debemus intelligere peccata, quae praecipimur dimittere proximo in die jejunii, Domino dicente: Dissolve colligationes impietatis, etc. Ac si diceret: Dimitte proximo in 116.1020C| te peccanti quae contra te egit, ut tibi dimittatur quod contra Deum deliquisti, et possis dicere libera mente: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus fratri (Matth. VI). « Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. » Saepe tempore famis tradebant se quidam Judaeorum pauperes principibus et divitibus in servitutem, aliqui ut per spatium septem annorum eis servirent, aliqui plus, aliqui minus: alii etiam usque ad annum Jubilaeum. Unde praecipitur illis, ut tales dimittant a servitute in libertatem: quia aliquando plusquam ille statuisset detinebant eum, qui se concrediderat. Dimitte (inquit) eos liberos qui confracti sunt, id est qui tempore famis et necessitatis instante, a libertate tradiderunt se tibi in servitutem, et omne onus servitutis vel peccati 116.1020D| dirumpe.
« Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. » Notandum, quia panem tuum dixit non alienum: ne conetur aliquis ex rapina eleemosynam facere. Qui enim de rapina offert Deo sacrificium et misericordiam, quasi qui immolat filium ante patrem (Eccl. XXXIV). Spiritualiter per panem possumus intelligere fidem Christi, qui dixit: « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI). » Panem enim frangimus esurienti, quando fidem Christi quam habemus simplicioribus fratribus manifestamus. Similiter per panem possumus intelligere sacram Scripturam, qua reficitur anima: sicut corpus diversis epulis. Quem panem tunc frangimus 116.1021A| quando inscios docemus, doctrinam et sapientiam vitae illis insinuantes. Egenos (inquit) et vagos induc in domum tuam, praebens eis tectum qui non habent, ut recipias mansionem coelestem. Spiritualiter vagos inducimus in domum, quando discordantes et dissidentes ad unitatem charitatis colligimus. « Cum videris nudum, operi eum, » subaudis tuis vestimentis, adimplens illud: Qui habet duas tunicas, det non habenti. « Et carnem tuam, » id est proximum tuum, « ne despexeris » cum videris eum infirmitate tabescentem, aut nudum, vel in aliqua miseria constitutum: recognoscens te esse similem illi, carnalem et mortalem. Moraliter: Cum videris nudum, id est alienum a fide et virtutibus aliquem, tua admonitione et tuo exemplo cooperi eum: et carnem 116.1021B| tuam, id est, tui similem peccatorem, ne despexeris.
Tunc erumpet, » id est, eum talia feceris quae superius commemorata sunt: veniet « quasi mane lumen tuum, » hoc est Christus in corde tuo, « et sanitas tua, » id est remissio peccatorum, « citius orietur. » Et est sensus: Sicut sole mane fugantur tenebrae, et illuminatur mundus, ita tu illuminaberis tuis virtutibus, quia verus sol Christus in corde tuo requiescet, de quo dicitur: « Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae (Mal. IV). » « Et ante ibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. » Hoc dupliciter intelligendum est. Anteibit faciem tuam, id est, praecedet te vel praesentiam tuam ad beatitudinem aeternam justitia tua, et recta operatio 116.1021C| ante judicem Christum, et gloria Domini ipse videlicet Filius Dei, cui dicitur a Patre, « Exsurge, gloria mea (Psal. LVI), » colliget te, id est vestiet te, sive circumdabit te operimento misericordiae suae. Aliter, justitiam hic debemus accipere Christum, a quo justificantur omnes electi. Anteibit sive praecedet faciem tuam, id est, ad aeternam gloriam justitia tua Christus, qui dixit, « Vado parare vobis regnum (Joan. IV). » Et gloria Domini, id est, claritas aeterna, ipse videlicet Filius Dei colliget te, id est, suscipiet te ad se, juxta illud: « Ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII). »
« Tunc invocabis » ore et opere, ut Moses et caeteri sancti, « et Dominus exaudiet te: » cujus voluntatem adimplesti. « Clamabis, et dicet: Ecce adsum, » 116.1021D| subaudis ad remunerationem, qui tibi fui in auxilio ut posses bona opera agere. « Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, » id est proximo detrahere, et loqui quod non prodest, quia detractio bonorum operum non prodest.
« Cum effuderis esurienti animam tuam, » id est voluntatem tuam, « et animam, » id est, vitam « afflictam repleveris, » subaudis bonis tuis, « orietur in tenebris lux tua, » id est Christus, « et tenebrae tuae erunt sicut meridies. » Quod superius appellavit colligationes impietatis et fasciculos deprimentes, modo appellat catenam, id est, obligationem peccatorum. Et desieris mala proximorum meditari, notando hunc et illum digito. Et desieris loqui quod non prodest, 116.1022A| quia detractio bonorum operum non prodest, neque etiam malorum: quia tua tibi magis expediret ad memoriam reducere. Cum effuderis esurienti animam tuam, id est, cum voluntatem tuam hilarem ostenderis esurienti, compatiendo illius infirmitati et nuditati sicut tuae, et animam afflictam jejuniis aliisque miseriis repleveris, non solum frangendo panem, sed satiando omnibus bonis: orietur in tenebris peccatorum lux tua Christus, hoc est cum talia egeris, tenebrae, id est, peccata convertentur in justitiam ut possis dicere cum Apostolo: « Fuerunt in me aliquando tenebrae, nunc autem lux sum in Domino (Ephes. V). » Et tenebrae tuae, id est, peccata tua, erunt sicut meridies, id est in claritatem justitiae convertentur. Quia auferetur iniquitas tua, ut dicas 116.1022B| cum sponsa: « Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cantic. I)? »
« Et requiem tibi Dominus dabit semper, » id est, requiescere te faciet in coelesti beatitudine ab hostibus et a vitiis, quia hic qui cessat a vitiis, in aeterna beatitudine requiescet ab omni adversitate. « Et implebit splendoribus, » id est virtutibus, « animam tuam » vel claritate aeterna de visione divinitatis suae, « et ossa tua liberabit, » subaudis, de inferno ne tradantur incendio. Vel ossa tua liberabit, id est, corpus tuum in die judicii suscitabit. Dicamus et tertio modo, per ossa intelligentes virtutes. Ossa tua liberabit, id est virtutes tuas ipse custodiet. Juxta illud Psalmistae. « Dominus custodiet omnia ossa eorum (Psal. XXXIII). » Ideo autem ossibus virtutes 116.1022C| comparantur, quia sicut corpus sustentatur ossibus, ita anima virtutibus. « Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae. » Legimus in libro Geneseos, quod plantaverit Dominus paradisum, in cujus medio erat fons qui irrigabat totum paradisum (Gen. II). Ille hortus habens diversa genera pomorum et varia genera herbarum, significat sanctam Ecclesiam, quae habet diversos ordines et adornatur variis virtutum floribus. Fons vero ille irrigans paradisum, Christum significat cui dicit Psalmista: « Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV). » A quo vero fonte et vivo irrigatur Ecclesia, doctrina et sapientia spirituali. Cujus fontis aquae, id est, doctrinae non deficient, quia coelum et terra transibunt, verba autem omnipotentis Dei non praeteribunt 116.1022D| (Matth. XXIV). Ecclesia ergo Christo assimilatur, et omnis electus corpus ejus est, unde est illud: « Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII). » Dicitur ergo ad quemlibet electum specialiter, et ad Ecclesiam generaliter: Eris (inquit) quasi hortus, id est, sicut paradisus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae, id est, similis eris Christo qui est caput tuum, cujus non deficient doctrinae.
« Et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis. » Judaei hoc referunt ad restaurationem quae facta est a Zorobabel et Jesu sacerdote magno, vel etiam ad illam quam autumant futuram in ultimo tempore: 116.1023A| sed melius est ut ad Ecclesiam ista referamus Deserta autem saeculorum, id est multorum temporum, appellat conventicula Judaeorum, quae deserta sunt per infidelitatem, et in ecclesia restaurata per fidem. Fundamenta generationis et generationis suscitabis, o Ecclesia, credendo et confitendo Christum verum Deum, et verum hominem esse. Fundamentum singulari numero prolatum Christum significat, secundum quod Paulus dicit: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus (I Cor. II). » Plurali vero numero pronuntiatum fundamenta, apostoli et prophetae et praedicatores Ecclesiae significat, ut illud: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Per haec vero duo quae dicit, generationis videlicet et generationis, 116.1023B| utrumque populum vult intelligi Judaeorum et gentium. Dicitur ergo ad Ecclesiam: aedificabunt (inquit) in te, o Ecclesia, per fidem conventicula, quae deserta sunt in Judaeis per infidelitatem, et suscitabis fundamenta utriusque populi, apostolos videlicet praedicatoresque, qui Ecclesiam sua doctrina et suis exemplis fundaverunt. « Et vocaberis, o » popule Christiane, « aedificator sepium, » id est doctrinarum praedicatione, « avertens semitas iniquitatum, » id est errorum, ubi non est quies neque pax Christi. Aedificatores Ecclesiae praedicatores sunt. Sepes vero eorum doctrinae quae pungunt suos auditores, et quae defendunt vineam et messem Dominicam a furibus, id est Ecclesiam a diabolo, quia in praedicatione doctorum considerant, quomodo scandala 116.1023C| et insidias daemonum vitare debeant. Ipsi etiam avertunt semitas iniquitatum, id est erroris et impietatis, in tranquillitatem fidei et virtutum atque charitatis. Quod si dixerimus avertens semitas in quietem, hoc est in pacem, subauditio necessaria erit ibi hujusmodi, avertens semitas, subaudis erroris in veram pacem.
« Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocabis sabbatum delicatum, » id est dedicatum Domino et consecratum « et sanctum Domini gloriosum, » id est purum et celeberrimum, non tuum sed Domini, et glorificabis eum vel Dominum vel sabbatum, juxta illud: « Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V), » 116.1023D| « dum non facis voluntates tuas, » id est actiones carnales et proprias, imitans Christum qui dixit: « Non veni facere voluntatem meam (Joan. V, VI). » Dum haec feceris « non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, » subaudis otiosum, vel sermonem blasphemiae, sive idolis convenientem. Haec omnia brevi explanatione comprehendi possunt, quia replicatio verborum est ibi: Si averteris (inquit) a sabbato pedem tuum, id est, si prohibueris actionem tuam pravam in die sabbati, ne commacules illud tuis voluntatibus, et ignem litis et detractionis atque odii non succenderis, et in his omnibus Dominum glorificabis.
« Tunc delectaberis super Domino, » id est delectationes 116.1024A| capies in gratia illius, « et sustollam te super altitudinem terrae, » hoc est in altitudinem aeternae soliditatis, quia hoc solummodo elementum solidum atque immobile manet. « Et cibabo te haereditate Jacob patris tui, » id est haereditatem dabo tibi in coelesti beatitudine, quam dedi Abraham, Isaac et Jacob, quorum filii estis per fidem et imitationem. De qua satietate dicit Psalmista: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). » Omnes namque supplantatores vitiorum et daemonum filii sunt Jacob per fidem et operationem. « Os enim Domini locutum est. » Haec, id est, propheta illius per quem ille loqui dignatus est, ista quae superius narrata sunt dixit. Redeamus ad exordium hujus versiculi ubi dixit, si averteris a sabbato pedem tuum, et caetera. Ille vero 116.1024B| sabbatum colit, qui nec sermone nec opere offendit, cessans a vitiis et ab omni opere servili. Juxta quod lex praecipit: « Opus (inquiens) servile ne faciatis in eo (Levit. XXIII), » id est opus peccati. « Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). » Dies etiam sanctos agimus, si bene vivimus. Si autem male vixerimus, jam non dies sanctos celebramus sed malos. Juxta quod Apostolus dicit de reprobis: « Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V). » Sequitur.
CAPUT LIX.
« Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, » vos si volueritis ad eum redire, « neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. » Propheta 116.1024C| alloquitur Judaeos concives suos. Ecce (inquiens) non est abbreviata manus Domini, id est, non est minorata potestas illius, ut vos nequeat salvare ab hostibus et diabolo, si volueritis in eum credere, sicut quondam non est minorata quando eduxit patres nostros de terra Aegypti. Neque etiam auris illius est aggravata, ut non possit exaudire, si eum pura mente exoraveritis: sed exaudiet vos sicut exaudivit Mosen et Aaron, Samuel, David, aliosque sanctos.
« Sed iniquitates vestrae, » id est cultus idolorum vestrorum, « diviserunt inter vos et Deum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, » id est praesentiam et auxilium illius subtraxerunt a vobis « ne 116.1024D| exaudiret, » subaudis vos tempore tribulationis. Modo demonstrat quare permiserit eos duci in captivitatem totiens, et quare non exaudierit eos, vel quare longe fuerint a Deo, videlicet propter idololatriam.
« Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine » justorum « et digiti vestri iniquitate. » Omnes Scripturae testantur Judaeos semper promptos esse ad fundendum sanguinem prophetarum et justorum. Unde legimus (IV Reg. XXI; II Paral. XXXIII) quod Manasses rex Juda repleverit Hierusalem sanguine innocentium, a porta usque ad portam. Et non solum prophetarum sanguinem fuderunt, sed ipsius Domini capitis omnium prophetarum. Sic etiam Stephanus testatus est in Actibus apostolorum (Cap. VII). Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri, 116.1025A| qui locuti sunt de adventu justi? Jeremiam lapidaverunt, Isaiam secuerunt, et Ezechielem in Babylone peremerunt (Jer. XXXIX). « Labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem, » id est blasphemiam, « fatur. » Locuti sunt mendacium, quando dixerunt: « Omnia quae praecepit nobis Dominus, audiemus et faciemus (Exod. XXIV). » Tunc enim locuti sunt mendacium et blasphemiam, quando dixerunt Domino: « Daemonium habes, et in Beelzebuth ejicis daemonia (Joan. VIII), » et multa alia innumerabilia.
« Non est qui invocet justitiam, » id est qui credat in Christum, qui factus est electis suis redemptio et justificatio, « neque est qui judicet vere, » id est, recte. Non judicaverunt recte, quando petierunt 116.1025B| Barabbam, et Christum crucifixerunt. « Sed confidunt in nihili, » id est in idolo, quod nihil est sicut Apostolus dicit: « Scimus quia nihil est idolum (I Cor. VIII). » Vel etiam in Antichristo confidunt, « et loquuntur vanitates » dum quotidie blasphemant Christum in synagogis suis: vel dum dicunt: Messias nondum venit. « Conceperunt laborem » adversus Christum, quia laboraverunt in ejus interfectione, « et pepererunt iniquitatem » pro eo quod est parient iniquitatem, cum receperint Antichristum.
« Ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt. » Aspis serpens est callidissimus, qui audiens primam vocem incantatoris unam aurem ad terram premit, et alteram cauda sua obturat ne possit incantari. 116.1025C| Ideoque Judaei aspidi comparantur quia venenati erant, juxta quod Joannes Baptista eis improperat, dicens: « Genimina viperarum (Matth. III). » Et sicut aspis unam aurem adhaerere facit terrae, et alteram obturat cauda ne incantetur: ita et illi terrenis rebus adhaerentes obturaverunt aures mentis, ne Christi praedicationem reciperent. Opera etiam illorum et consilia telis aranearum comparantur, quia sicut araneae fragilem texunt telam, et non valent capere in ea nisi muscas et culices, neque ullius utilitatis sunt: ita et eorum consilia et opera fragilia et inutilia fuerunt, neque valuerunt aliquem capere et decipere, nisi simplices et stultos. Ex ovo producitur fetus, et ideo per ova debemus intelligere eorum corda et consilia. Ova aspidum ruperunt, 116.1025D| quando hoc quod in corde blasphemiae et invidiae tenebant, verbis ostenderunt dicentes: Reus est mortis, et crucifige talem (Matth. XXVII). Telas etiam produxerunt et texuerunt, sive opere compleverunt, quando hoc quod in corde cogitaverunt, etiam verbis patefecerunt, opere compleverunt crucifigentes eum. Sed quid factum est? Omnia eorum opera, eorum et consilia sic pertransivit quasi aerem vacuum, dum resurrexit a mortuis. « Qui comederit de ovis eorum, » id est, de ovis aspidum « morietur, » hoc est, qui Judaeorum consiliis acquieverit, quomodo Abel acquievit Cain dicenti, Egrediamur in campum, interficietur ab eis (Gen. IV). Vel qui se commiscuerit eorum consiliis plenis veneno, et eorum 116.1026A| fuerit opera imitatus morietur morte aeterna. Sequitur. « Et quod confotum est, » id est, enutritum ex ovis eorum « erumpet, » hoc est excrescet « in regulum, » subaudis aliorum serpentium regem, qui flatu suo interficit aves per aera volantes. Per regulum qui ex ovis aspidum nascitur, debemus intelligere Antichristum, qui ex populo Judaeorum nascetur, et qui flatu, id est verbo et doctrina sua interficiet plurimos sanctorum, ad patriam coelestem volantes.
« Telae eorum, » id est telae aranearum, « non erunt in vestimentum, » hoc est in aliquod ornamentum « neque operient operibus suis. » Telae, id est, doctrinae et opera Judaeorum mala, non erunt in vestimentum animae, neque operientur operibus suis, sed nudi peribunt in inferno vacui a bono 116.1026B| opere. Vestimentum et operimentum animae est justitia, sicut de sanctis dicitur: « Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXIII). « Opera eorum, » id est, opera Judaeorum, « opera inutilia sunt, » id est, maligna, quia diaboli voluntatem adimplent « et opus iniquitatis in manibus eorum. « Ecce quod superius appellavit telas, modo dixit apertius opera.
« Pedes eorum, » id est pedes Judaeorum, « ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem. » Pedes eorum ad malum cucurrerunt, quando cum laternis et fustibus ad Dominum comprehendendum venerunt. Festinaverunt, id est, laboraverunt et effuderunt sanguinem innocentem, quando instabant petentes a Pilato ut eum interficeret. « Cogitationes eorum » contra Dominum 116.1026C| « cogitationes inutiles, » subaudis fuerunt, dicentium: « Venite, decipiamus justum, » et caetera. « Vastitas et contritio in viis, » id est, in actionibus « eorum, » quia vastati et contriti sunt ab hostibus et modo vastantur a diabolo.
« Viam pacis, » hoc est Christum, qui pacem attulit mundo « nescierunt » credendo in eum « et non est judicium, » subaudis, discretionis inter bonum et malum, vel etiam non est rectitudo « in gressibus eorum. Semitae eorum incurvatae sunt eis, omnis qui calcat in ea, ignorat pacem. » Semitae, id est, actiones et opera eorum declinatae sunt de bono ad malum, de Deo ad diabolum, a rectitudine ad iniquitatem, a fide ad infidelitatem. Omnis qui imitatur eorum opera, ignorat pacem, id est Christum.
116.1026D| « Propter hoc elongatum est judicium a nobis. » Vox prophetae ex persona populi Judaeorum, poenitentiam agentis. Propter hoc, inquiunt, quia ignoravimus pacem, elongatum est judicium a nobis, id est Christus, « et non apprehendit nos justitia » credendo, sed gentiles. « Exspectavimus modo lucem, » id est Christum qui nobis repromissus erat in lege et prophetis, dicentes: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Psal. XLII): » et « ecce tenebrae, » subaudis, infidelitatis, vel Antichristi. « Splendorem, » subaudis aeternae paternitatis exspectavimus, « et in tenebris, » errorum et peccatorum « ambulavimus. »
« Palpavimus sicut caeci parietem, » id est, sacram 116.1027A| Scripturam, « et quasi absque oculis attrectavimus. » Judaei quotidie palpant quasi caeci parietem, quia legentes sacram Scripturam, Christum non credunt mente ibi latere, quia folia et crustas tantummodo tangunt. « Impegimus meridie, » hoc est, immersimus nos legendo in Scriptura divinorum eloquiorum « quasi in tenebris » quae in luce est sanctis et aperta: « in caliginosis, » id est, in obscuris mysteriis impegimus « quasi mortui. » Quandiu enim legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
« Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus. » Meditatio Judaeorum quam habent in Scriptura, rugitu. leonis et gemitui columbae comparatur: quia sicut ursus nihil utilitatis in suo rugitu habet, et columba in suo gemitu, ita illorum 116.1027B| meditatio et doctrina nihil utilitatis habet, dum non vident Christum mente intus latere. Vel aliter, Circa subjectos rugiunt saevientes ut ursi, circa majores vero et sibi aequales gemunt ut columbae. Columba aliquando in bonam partem ponitur, ut in Evangelio dicitur credentibus: Simplices estote ut columbae (Matth. X). Aliquando in contrariam partem, ut illud, « Ephraim factus est quasi columba, non habens cor (Gen. XLIX). » « Exspectavimus judicium, » id est, Christum qui jam venerat, de quo dicitur: « Deus, judicium tuum regi da (Psal. LXXI), » « et non est » subaudis nobis. « Salutem » subaudis exspectavimus, « et elongata est a nobis » transiens ad gentes, sicut ipse dixit: « Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). »
116.1027C| « Multiplicatae sunt enim iniquitates coram te, » subaudis, quia non solum Scripturam sacram contempsimus, verum etiam te auctorem ejus. « Et peccata, » inquiunt, « nostra responderunt nobis, » id est, qui talia merebamur, talia recepimus, « quia scelera, » id est, peccata nostra omnia « nobiscum, » subaudis adhuc sunt. Juxta quod imprecati sumus contra nosmetipsos, dicentes: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). » « Et iniquitates nostras cognovimus, » poenitentiam agendo, peccaverunt scilicet tradentes eum Pilato et dicentes, « Reus est mortis (Matth. XXVI). »
« Mentiri » multis modis « contra Dominum. » Peccata sua et iniquitatem cognoverunt, quando compuncti corde dixerunt ad Petrum et ad caeteros 116.1027D| apostolos: « Quid faciemus, viri fratres (Act. II)? » Sequitur. « Et aversi sumus, » id est, declinavimus « ne iremus post tergum Domini Dei nostri, » id est, ne imitaremur eum, secundum quod in lege praecipitur: « Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. VI). » Et juxta quod in Evangelio dicitur: « Qui mihi ministrat me sequatur (Joan. XII). » « Ut loqueremur calumniam, » hoc est blasphemiam, « et transgressionem » legis vel negationem Christi. « Concepimus, » subaudis, malitiam, « et locuti sumus de corde verba mendaciorum. »
« Et conversum est retrorsum judicium, » hoc est, Christus recessit a nobis,, et transiit ad gentes. Juxta quod ipse praedixit dicens: « Auferetur a vobis regnum 116.1028A| Dei (Matth. XXI). » Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. « Et justitia, » ipse videlicet Christus, « longe stetit, » quia recedens a nobis in gentibus mansit, quae longe erant a Deo. Et quare hoc actum sit, in subsequentibus manifestant, cum subjungunt: « Quia corruit in platea veritas,, et aequitas non potuit ingredi. » Corruit, id est non stetit nec mansit veritas Christus in platea, hoc est, in illis qui desideria sua sequebantur: et aequitas non potuit ingredi ad corda Judaeorum propter infidelitatem, quia per fidem habitat in cordibus electorum, juxta quod Paulus dicit, « Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III). » Unde et Dominus: « Sermo, inquit, meus non capit in vobis (Joan. VIII). » Platon Graece, Latine a latitudine dicitur. Et 116.1028B| est sensus: In illis qui per latitudinem hujus vitae ambulabant, id est, in scribis et Pharisaeis, quasi cecidit veritas quae dicit: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). » Sequitur.
« Et facta est veritas, » subaudis, Judaeis « in oblivionem. Et qui recessit a malo, » subaudis Judaeorum, vel a malo infidelitatis credendo in Christum, praeda, » subaudis Judaeorum, « patuit, « id est » praeda eorum fuit, quia ab illis est depraedatus sicut in revelationem sancti Stephani de Nicodemo legimus. Unde et egregius praedicator dicit Judaeis credentibus, quorum bona diripuerunt infideles: « Rapinam, inquiens, bonorum cum gaudio suscepistis (Hebr. X). »
« Et vidit et malum apparuit in oculis ejus, quia 116.1028C| non est judicium. » Hactenus ex persona illorum locutus est Propheta, qui poenitentiam post ascensionem Domini visi sunt agere: nunc vero dicit non placuisse Domino poenitentiam eorum, quia non erant simplici corde. Et vidit, inquit, Dominus poenitentiam Judaeorum, id est, cognovit quod non puro ex corde hoc agerent, sed verbo tenus. Et malum apparuit in oculis ejus, quia non erat ex pura intentione, et putabant se voce appropinquare Deo, et decipere omnipotentem verbis, qui non desiderat labia, sed corda. Quia non est judicium discretionis boni et mali: vel non est judicium in Judaeis inter puritatem et simulationem, vel in eorum poenitentia, et non est judicium rectitudinis. « Et vidit Deus, » subaudis Pater, « quia non est vir, et aporiatus est, 116.1028D| quia non est qui occurrat. « Vidit Deus Pater, quia non est vir quilibet sanctus in Judaeis, ut Moyses et David aliique quamplurimi, et aporiatus, id est, contristatus est, vel de infidelitate Judaeorum, vel eis fundendo, hoc est, qui interveniret et funderet preces pro eis, ut olim Moyses in deserto, et Samuel et David. Erant quidam in illo populo, quantum ad sexum pertinet, qui viri appellabantur: sed effeminati erant, sicut jam superius in alio loco dixit: Quia « veni, et non erat vir qui audiret. » « Et salvabit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmabit eum. » Sicut in aliis locis quam pluribus diximus, per brachium Dei Patris Filium debemus intelligere per quem omnia fecit, et quem ipse salvavit a morte 116.1029A| resuscitando eum a mortuis. Et est sensus: Judaeis in infidelitate permanentibus, Deus Pater salvavit sibi Filium suum a persecutione illorum, et salvabit etiam in futuro: et justitia ejus, id est, Filius illius, qui justificat omnes electos, ipse confirmabit eum, hoc est, laetificabit de salute gentium. Dicamus et aliter: Illis nolentibus converti ad poenitentiam veram, Deus Pater salvavit sibi credentes ex gentibus per Filium suum, et justitia ejus sive misericordia (ut Septuaginta transtulerunt) ipsa confirmabit eum qui voluerit ab errore converti, ut non suis meritis sed illius misericordia salvetur. Justitia enim est, ut Creator creaturae suae parcat, quae suis meritis non poterat salvari.
« Indutus est justitia ut lorica, et galeam habuit 116.1029B| in capite, » quando electos suos in se credentes a persecutione iniquorum liberavit, pugnando pro eis, et misericordiam suam circa illos fundendo. Aliter: Juxta vindictam quam per Romanos effudit super Judaeos, qui ita venerunt parati, appellatur galea et lorica: quia ipse in ipsis venit vindictam suam exercens ex Judaeis per manus Romanorum. « Indutus est vestimentis ultionis, » subaudis sicut rex, et suis militibus Romanis, « et opertus est quasi pallio zeli, » id est ultionis.
« Sicut ad vindictam, » subaudis quilibet rex praeparatur, ita est ille indutus suis armis, » et quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, » subaudis Judaeis, ut qualia fecerunt, talia reciperent, « et vicissitudinem inimicis suis, » subaudis, venit reddere. 116.1029C| Occiderunt prophetas qui adventum illius praenuntiabant, et ipsum caput cum apostolis suis, interfecti sunt et ipsi a Romanis. « Insulis, » id est, civitatibus Judaeorum « vicem reddet » delendo et destruendo eas per adventum Romanorum.
« Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus cogit, et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate ad Jacob, dicit Dominus. » Superius locutus est sermo propheticus de interfectione Judaeorum, quae facta est a Romanis, in quibus Dominus venit praeparatus ad vindictam contra suos inimicos, indutus lorica justitiae et galea salutis: nunc vero de fide gentium loquitur, quae a quatuor mundi partibus confluxerunt 116.1029D| ad fidem, audientes praedicationem apostolorum. Et timebunt, inquit, timore sancto et filiorum, qui ab occidente sunt nomen Domini, id est, nomen Patris, de quo dicit Filius: « Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII). » Et qui ab ortu solis sunt, timebunt gloriam ejus, Filium videlicet Dei Patris: qui venit in nomine ipsius cui dicit ipse Pater: « Exsurge, gloria mea. » Duo sunt timores: est timor servilis, quo timet servus dominum suum, ne ab illo flagelletur. Est timor amoris quo timet filius patrem ne ab illo exhaeredetur, de quo dicitur: Timor Domini castus permanet. Et, « Initium sapientiae timor Domini » . Et: « Beatus vir qui timet Dominum, » timore sancto: de quo et hic dicitur. De istis qui ab 116.1030A| occidente et ortu solis timebunt nomen Domini Patris, vel gloriam sive Filium illius, dicit Dominus in Evangelio:
« Multi venient ab Oriente et Occidente, » et caetera. Et quando timebunt nomen Domini? Cum venerit ipse Filius Dei per incarnationis mysterium in mundum, vel cum venerit ad gentes per praedicationem et orationem apostolorum: quasi fluvius violentus, hoc est velociter et cum violentia currens, quem Spiritus Domini cogit venire ad redimendum genus humanum: et venerit Sion, id est, populo Judaeorum in se credenti vel Ecclesiae redemptor Christus: et eis etiam venerit qui redeunt ad iniquitate infidelitatis et negationis ad Jacob, dicit Dominus, hoc est ad illos qui supplantant vitia. Filius 116.1030B| Dei fluvio comparatur, quia doctrinae suae fluenta nobis dedit, et corda electorum suorum aqua salutari satiat, id est, Spiritus sancti gratia replet, de quo ipse dicit: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII), » et caetera. Violentus appellatur, quia totum mundum inter spatium trium annorum et semis peracta sua passione, redimendo sibi subegit: sicut resurgens a mortuis dixit, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). » Spiritum autem Domini, qui eum coegit ad redimendum genus humanum, Spiritum sanctum debemus accipere: de quo idem propheta jam superius dixit: « Requiescet super eum Spiritus Domini (Isa. XI). » Ne putaret autem aliquis omnes salvandos qui fidem habere videntur, sed opera bona non habent: ideo 116.1030C| dixit, « et venerit eis Redemptor qui redemit ab iniquitate ad Jacob, dicit Dominus. » Sequitur:
« Hoc foedus meum, » id est, pactum vel testamentum « cum eis, dicit Dominus, » subaudis, qui declinaverunt ab iniquitate, ut redimerem eos meo sanguine, et evangelica praecepta quae eis dedero opere adimpleant, et semper in eorum cordibus versentur. Unde et sequitur: « Spiritus meus, » id est, Spiritus sanctus « qui est in te, » o Propheta, per quem futura praedicis: « et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum. » Semen illius debemus intelligere omnes successores ejus, qui eodem Spiritu sancto repleti fuerunt, ut fuit Jeremias, et caeteri ante captivitatem, 116.1030D| Ezechiel et Daniel in captivitate, Aggaeus, Zacharias, ac Malachias post captivitatem, et deinde apostoli, martyres, omnesque doctores sanctae Ecclesiae, de quorum ore processit doctrina Veteris et Novi Testamenti. Spiritus enim sanctus qui docuit Isaiam, transivit per successores ad apostolos. Ideo autem dicit, amodo et usque in sempiternum, subaudis non recedent verba mea de ore tuo et de ore seminis tui: quia Evangelio non succedet alia lex. Unde et Joannes evangelista dicit se vidisse angelum habentem Evangelium aeternum (Apoc. XIV). Qui angelus praefigurabat Dominum Jesum Christum, qui nobis credentibus dedit Evangelicam doctrinam; de qua ipse dixit: « Coelum et terra transibunt, 116.1031A| verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV). »
CAPUT LX.
« Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. » Judaei falso errore decepti, et quaedam vana somnia sibi fingentes, referunt haec omnia ad tempus mille annorum, quo dicunt se regnaturos cum Christo suo, quem nos Antichristum dicimus: et per Hierusalem istam volunt intelligere illam auream et ornatam, quam autumant descendere de coelo, cujus Joannes evangelista facit mentionem in Apocalypsi (Cap. XXI): super quam nos sanctam Ecclesiam intelligimus, quae est ornata variis ordinibus et diversis virtutibus. Dicunt etiam ipsi falsiloqui gravati sermone 116.1031B| erroris, quod omnes gentes tunc temporis serviturae sint eis, et cameli ac dromades Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferant et thus: et omnes oves Cedar congregentur, et arietes Nabaioth ad offerendum Deo super altare templi quod illi exstruxerunt, et caetera ventura sint eis quae hic narrantur. Sed haec omnia nos falsissima et vanissima deputantes, ad Ecclesiam primitivam ea referimus, quae collecta est ex Judaeis, in apostolis videlicet qui ante passionem Domini crediderunt, et in illis qui post illius resurrectionem ascensionemque ad coelos, praedicantibus apostolis fidem Domini perceperunt: de quibus dicit Lucas: Quod uno die crediderunt tria millia (Act. II), et caetera quae sequuntur. Sed et hoc considerandum est, quia Hierusalem 116.1031C| quatuor modis intelligitur in sacro eloquio. Primum intelligitur ad sensum litterae Hierusalem civitas magna, quae olim Jebet et inde Salem appellata est in monte Sion vel Moria sita, ubi Abraham obtulit filium (Gen. XII), de qua Dominus dicit: « Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem (Matth. XXIV), » et caetera. Secundo dicitur coelestis beatitudo, ubi multitudo angelorum et coelestium virtutum agmina consistunt, et sociatae et junctae sunt illis animae sanctorum, de qua dicit egregius praedicator: « Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est (Gal. XLII). » Tertio modo appellatur Hierusalem praesens Ecclesia, id est congregatio fidelium et electorum in pace Domini constituta, et in visione, et contemplatione illius sursum elevata, de qua dicitur: 116.1031D| « Jerusalem quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI). » Et illud: « Fundamentum ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI). » Quarto etiam modo Hierusalem appellatur unaquaeque anima fidelis, quae in monte Sion, hoc est, in contemplatione mentis consistit. Dicitur ergo Ecclesiae primitivae ex Judaeis apostolis videlicet aliisque credentibus: « Surge, illuminare, Jerusalem. » Cadenti vel jacenti dicitur, ut surgat. Et illa corruerat in infidelibus, et jacebat in vitiis, ideoque dicitur ei: Surge per fidem ad bona opera agenda, o primitiva Ecclesia. Quae cecidisti per infidelitatem, quae cecidisti in synagogis, surge in Ecclesiis. Quae cecidisti in Judaeis, surge in gentibus. Quae cecidisti per negationem, 116.1032A| surge per veram confessionem. Quae cecidisti in vitiis, surge in virtutibus. Et postquam exsurrexeris, illuminare, id est, accipe fidem Christi, quia venit lumen tuum, quod tibi omnes prophetae promittebant venturum ad redemptionem tuam. Illud (inquam) lumen venit tibi quod « illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). » Christus videlicet, qui dixit: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII). » Jam venit Christus per incarnationis mysterium, a quo illuminaberis, si fidem ejus susceperis. Et gloria Domini super te orta est, o Ecclesia, sicut sol oritur et illuminat mundum, quae quondam Mosi in deserto dedicanti tabernaculum, et Salomoni dedicanti templum in figuram apparuit. Legimus, quod quando Moses aedificavit tabernaculum, 116.1032B| et Salomon templum, gloria Domini ostensa est eis quae praefigurabat Filium Dei, qui est gloria Patris: sicut idem Pater dixit ei: « Exsurge, gloria mea. » Et respondit illi gloria sua: « Exsurgam diluculo. » Vel etiam per hoc quod gloria Domini est, quidquid mirabile fit in coelo et in terra, possumus et hoc referre ad gloriam miraculorum ipsius. Gloria enim Domini fuit quando aqua in vinum conversa est, mortui sunt suscitati, leprosi mundati, paralytici sanati, aliaque signa et miracula quae ab ipso sunt patrata. « Gloria (inquit) Domini super te orta est (Joan. II), » id est, Filius Dei jam ad te redimendam natus est, et gloria miraculorum ejus super te orta est, ut tu glorificeris. Sequitur:
« Quia ecce tenebrae, » subaudis infidelitatis, 116.1032C| « operient terram » hoc est, Judaeos, terrena solummodo quaerentes et terrena sapientes, carnaliter illud intelligentes: « Si audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I). » « Et caligo, » id est caecitas peccatorum, « populos, » subaudis operiet. Domino apparente in mundo, et fulgente per fidem in cordibus apostolorum aliorumque credentium, tenebrae infidelitatis operuerunt Judaeos, terrena solummodo commoda appetentes: quia videntes ejus miracula credere noluerunt. Unde et ipse Dominus dicit (Joan. IX): « Ego ad hoc veni in mundum, ut videntes non videant, et qui vident caeci fiant. » « Super te autem, » o Ecclesia primitiva, « orietur Dominus » sicut oritur sol, ut te illuminet, « et gloria ejus, » id est, splendor miraculorum ejus « in te videbitur » oculis 116.1032D| corporis et oculis mentis. De qua gloria dicitur: « Vidimus gloriam ejus quasi unigeniti a Patre (Joan. I). » In apostolis siquidem visa est gloria, quia illis videntibus miracula fecit.
« Et ambulabunt gentes in lumine tuo, » o primitiva Ecclesia, hoc est in fide tua, vel in Christo tuo a quo tu illuminaris: quae antea ambulabant in tenebris peccatorum. « Et reges in splendore ortus tui » quando nata es in fide Christi, et ex aqua et Spiritu sancto, juxta illud: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III), etc. » Et « quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » Reges hic dupliciter intelliguntur, vel reges saeculi hujus, ut Constantinus, Heraclius, Theodosius, aliique 116.1033A| quamplurimi qui fidem Christi habuerunt. Vel etiam reges sunt sancti qui filii regis existentes, semetipsos bene rexerunt, de quibus dicitur: « Cor regis in manu Dei, ad quodcunque voluerit vertet illud (Prov. XXI). » Nos omnes et reges et gentes in lumine apostolorum ambulamus, et in splendore ortus illius, quia eamdem fidem habemus, et eodem baptismate renascimur.
« Leva in circuitu oculos tuos et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. » Ecclesiae primitivae dicitur: O Ecclesia primitiva, leva oculos mentis in circuitu tuo: et vide, hoc est, considera. Omnes isti congregati sunt, venerunt tibi, id est, ad hoc venerunt ut tibi socientur in unitate fidei, vel ut tui filii sint. De illis loquitur de quibus scripsit Lucas in 116.1033B| Actibus apostolorum (cap. II): quia « erant in Hierusalem viri Judaei religiosi ex omni natione quae sub coelo est, » quando Spiritus sanctus super apostolos in linguis igneis requievit. Vel aliter: Leva, (inquit), o Ecclesia primitiva, oculos tuos, et considera ab oriente et occidente omnibusque mundi partibus: omnes isti gentiles in circuitu tuo commorantes congregabuntur ad fidem tuam, et venient tibi, ut tui sint filii. De hoc alio in loco dicitur: « Gaude, filia Sion, quia ecce venio et habitabo in medio tui, et venient gentes multae ad te (Ezech. XLIII). »
« Filii tui de longe venient, et filiae tuae lac sugent. » Quidam codices habent, filiae tuae de latere surgent, quod nec in hebraica veritate neque in Septuaginta interpretibus invenitur, neque sensus expositionis 116.1033C| beati Hieronymi ad ea inclinatur. Filii et filiae primitivae Ecclesiae de longe venientes, sunt gentiles qui longe a Deo recesserant per idololatriam, non loco sed merito. De quibus dicit Apostolus: « Vos qui eratis longe, facti estis prope. » Quantum enim quisquis peccat, tanto longius a Deo recedit. Filii ergo primitivae Ecclesiae sunt omnes credentes robustiores in fide et intellectu, qui per se de longe veniunt, et ad fidem congregantur: de quibus dicit Apostolus: « Et si multos habetis patres secundum carnem, tamen per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). » Filiae vero lac sugentes animae sunt fidelium utriusque sexus, lactentes, id est, simplicem cibum quaerentes, quibus dicit apostolus Paulus: « Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non 116.1033D| escam, nondum enim poteratis (I Cor. III). » Et Petrus: « Quasi modo geniti infantes, lac concupiscitis (I Petr. II). » Tener etenim cibus est cognitio humanitatis Dei. Solidus vero, de ejus divinitate. Dicitur ergo primitivae Ecclesiae: Filii tui gentiles de longe venient ad te per fidem ab idololatria recedendo, et filiae tuae animae fidelium simplicium lac, id est, simplicem doctrinam sugent. Quod si dixerimus, et filiae tuae de latere surgent, quod quidam codices habent, ita erit intelligendum: Legimus in Evangelio Joannis (cap. XIX) quod « unus militum lancea latus Christi aperuit, » statimque profluxit sanguis redemptionis et aqua baptismatis, e quibus aedificata est Ecclesia: sicut Eva mater omnium ex costa lateris 116.1034A| Adae formata est (Gen. III). Quod ita est conjunctum ut neque aqua sine sanguine possimus salvari, neque sanguine sine aqua. Nisi enim Christi passionem et resurrectionem crediderimus, et pro nostra redemptione eum haec omnia esse passum cognoverimus, non salvabimur, licet baptizemur. Si vero crediderimus ejus passionem et resurrectionem, et nostram redemptionem per haec nobis affuturam: non merebimur salvari, nisi baptizati fuerimus in nomine sanctae Trinitatis.
« Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. » Tunc (inquit) cum levaveris oculos tuos, et filii tui de longe venerint, filiaeque tuae lac suxerint, videbis ab omnibus 116.1034B| mundi partibus venire tibi filios, et afflues fidelibus sicuti fluvius aquis. Et mirabitur cor tuum prae multitudine populorum, imo dilatabitur sive amplificabitur cor tuum in latitudine laetitiae, prae magnitudine gaudii. Sicut enim qui in tristitia est positus, quasi quodammodo coangustatur, ita qui in laetitia consistit, quasi dilatatur. De hac dilatatione et laetitia dicit Apostolus: « Quae est enim corona et gaudium nostrum, nonne vos estis in Domino? » (I Thess. II.) Et illud: « Os meum patet ad vos, o Corinthii, cor meum dilatatum est in vobis, iterumque dilatimini et vos (II Cor. VI). » Quo tempore autem ista ventura essent Ecclesiae primitivae, manifestat cum dicit: « Tunc (inquies) mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te per fidem multitudo 116.1034C| maris, » id est, omnes nationes istius mundi qui intelligitur per mare, fortitudo gentium venerit tibi, reges videlicet, principes ac potestates hujus saeculi.
« Inundatio, » id est abundantia « camelorum operiet te » sive exornabit, « dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. » Camelus animal est gibbosum, onera assuetum ferre. Ideoque per camelos non incongrue intelliguntur divites hujus saeculi, qui onera divitiarum et peccatorum portant, ut possint dicere cum Psalmista: « Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII). » De istis camelis fuit Matthaeus qui de teloneario factus est Evangelii praedicator et 116.1034D| scriptor, et Joseph ab Arimathia, et illi de quibus Dominus dixit: « Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei (Matth. XIX). » Dromedarius, vel dromas dromadis, quod utrumque facit, animal est minus camelo, sed velocius. Ideoque per dromedarios debemus intelligere gentiles, qui velociter ad fidem Domini concurrerunt. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, abundantes camelis ac dromedariis, omnisque provincia appellatur Saba, de qua fuit et regina Saba, quae venit audire sapientiam Salomonis. Per quas regiones significabatur, quod omnes gentes et regiones ad Domini fidem erant venturae. Nec vacat a mysterio, quod aurum et 116.1035A| thus dicuntur offerre. Per aurum siquidem intelligitur sensus fidei, per thus orationes mundae, sicut Psalmista declarat: « Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. » Madian iniquitas interpretatur; Epha resolutus vel effundens; Saba, captivitas vel conversio. Greges igitur camelorum et dromedariorum, id est divites hujus saeculi et potentes, omnesque gentiles qui velociter ad Christi fidem venerunt, resolutis vinculis iniquitatis animas suas effuderunt Domino, et omnes revertentes de captivitate diaboli et suae conversationis munus Domino offerentes, id est per fidem puram quae per aurum designatur, et orationes mundas quae intelliguntur per thus, venerunt ad Ecclesiae primitivae societatem, et exornaverunt eam suis orationibus et suis virtutibus. 116.1035B| Nec sua solummodo salute sunt contenti, sed aliis laudem Domini praedicaverunt, hoc est, Dominum Jesum Christum Filium Dei Patris esse dixerunt, qui est laus et gloria ipsius, et majestatem Christi, id est miracula et virtutes quas operatus est, et quomodo per ipsum omnia Deus Pater fecerit, aliis patefecerunt.
« Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi. » Quantum ad litteram pertinet, pecus appellat oves et capras, per quas debemus intelligere simplices quosque. Cedar filius fuit Ismaelis, et ab illo regio illius nomen sumpsit, ut Cedar vocaretur, ubi modo Saraceni habitant, descendentes de illius prosapia. Arietes, inquit, Nabaioth ministrabunt tibi. Per arietes qui ducatum, praestant 116.1035C| gregibus intelliguntur principes et duces gentium. Nabaioth unus fuit filiorum Ismaelis. Interpretatur autem Cedar tenebrae vel moeror; Nabaioth prophetia. Ipsi qui superius appellati sunt cameli et dromedarii, ipsi erant pecus Cedar, id est, filii tenebrarum et moeroris, quibus Apostolus dicit: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). » Et: « Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis? » (Rom. VI.) Ipsi etiam exstiterunt arietes Nabaioth, id est praedicatores et filii prophetarum, quia ea docuerunt quae dex et prophetae ante praedixerunt de Christo. Ipsi ministraverunt Ecclesiae, quia ex ipsis ordinati sunt episcopi, presbyteri, aliique ministri Ecclesiae et doctores, qui vel tunc administraverunt Domino 116.1035D| quando corpus et sanguinem illius fidelibus tradiderunt, vel quando verbum doctrinae ejus impenderunt. « Offerentur » ipsi arietes « super placabile altare meum, et domum majestatis meae glorificabo. » Altare in hoc loco dupliciter possumus accipere, vel fidem in quo offeruntur bona opera Deo. Vel per unum altare, omnia altaria in universo orbe, in quibus offertur corpus et sanguis illius. Sicut enim una fides in sancta Ecclesia, ita unum altare. Sicut Isaias demonstrat dicens: Erit in diebus illis altare Domini in terra Aegypti, hoc est in mundo, qui intelligitur per Aegyptum, qui interpretatur tenebrae vel moeror. Offerentur, inquit, arietes, id est doctores, et filii prophetarum 116.1036A| per Imitationem, super placabile altare meum, Id est in fide recta quae placet Deo, vel ut altario deserviant, sicut illi qui episcopi fuerunt, ut a Paulo oblatus est Titus et Timotheus, et a Petro Marcus, aliique martyres et doctores successores eorum. Et domum, inquit, majestatis meae glorificabo, id est, Ecclesiam meam honorificabo in talibus. Sicut per unum altare omnia altaria, ita per unam domum omnes ecclesias debemus intelligere.
« Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? » Vox prophetae admirantis de gentilibus credentibus, et ad fidem Dei velociter currentibus. Qui sunt isti gentiles qui ut nubes volant, pluendo verbis, coruscando miraculis, et ad coelestia per contemplationem mentis se 116.1036B| sublevando? Sequitur: Et quasi columbae ad fenestras suas? Sicut columbae ad fenestras suas stant, ut in sua cubicula intrent: ita isti per fidem venientes, sanctam intraverunt Ecclesiam. Vel sicut columbae ad fenestras stant sancti, quia gaudentes simplicitate, quinque corporis sensus sibi muniunt, ut ad eos mors intrare non possit, attendentes illud: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). »
« Me enim insulae exspectant, » id est gentes diversae, secundum illud Jacob (Gen. XLIX): Non deficiet princeps ex Juda, etc., usque, et ipse erit exspectatio gentium. « Et naves maris, » id est Ecclesiae hujus mundi « in principio, » subaudis fidei suae, « me exspectant, ut adducam filios tuos » 116.1036C| gentiles « de longe, » o Ecclesia primitiva, hoc est de idolatria. « Argentum eorum, » id est confessio fidei, vel sapientia, sive intelligentia, « et aurum eorum cum eis, » hoc est, sensus fidei; unde dicitur: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). »
« Nomini Dei tui, et sancto Israel, » subaudis veniet, quia glorificabit te per illos. « Et aedificabunt filii peregrinorum, muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. » Hoc et historialiter et spiritualiter accipi potest. Filios peregrinorum, quantum ad litteram pertinet, appellat filios gentium, et reges videlicet et principes ac potentes, qui ecclesias Christi aedificaverunt per universum orbem, ut Constantinus duodecim ecclesias Romae fabricavit 116.1036D| in honore duodecim apostolorum, aliique multi plurimas fundaverunt, eisque quae necessaria erant ministraverunt. Spiritualiter vero filios peregrinorum et reges eorum appellat martyres et praedicatores gentium, quorum fide et virtutibus Ecclesia sancta fundata est. « In indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. » Ad Ecclesiam loquitur. Saepe Deus omnipotens percutit electos suos, ut corrigat eos. Percussit Judaeos quando duxit illos in captivitatem, percussit Ecclesiam per tyrannos hujus saeculi, ut probaret illam et emendaret. Sed postea misertus est ejus, per reconciliationem quae facta est sanguine Filii sui.
« Et aperientur, » id est, patebunt « portae tuae 116.1037A| jugiter, die et nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur » subaudis tibi per fidem. Quae sunt portae Ecclesiae quae semper patent? Episcopi et sacerdotes, quorum ministerio introducimur intra sanctam Ecclesiam. Qui ideo dicuntur semper patere, quia parati sunt ad suscipiendos credentes in Ecclesia. Die ac nocte, hoc est, et in prosperitate et in adversitate. Et quare hoc? Ut afferatur ad Ecclesiam fortitudo gentium, principes videlicet ac potentes, vel martyres fortes in fide, et reges earum, ut Constantinus fuit, vel sancti qui semetipsos bene regunt, adducantur ad fidem ejus.
« Deus enim, » subaudis Judaeorum, « et regnum, » hoc est, regia potestas « quae non servierit tibi » 116.1037B| servitute sancta per fidem et operationem, o Ecclesia primitiva, « peribit » in die judicii cum illis quibus dicetur: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV): » « Et gentes, » subaudis quae non servierint tibi, « solitudine vastabuntur, » id est, pagani in infidelitate permanentes deserentur a Deo, et vastabuntur a diabolo traditi cruciatibus gehennae.
« Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae, et locum pedum meorum glorificabo. » Libanus mons est Phoenicis et Palaestinae, in confinio terrae repromissionis, ex quo ministravit Hiram quondam David ad palatium suum, et Salomoni ad templum Domini construendum, ligna pulchra et imputribilia. Cujus gloria est altitudo arborum, et diversitas ac multitudo 116.1037C| bestiarum. Per Libanum ergo intelligitur isto in loco mundus, et per gloriam illius montis altitudo et sublimitas istius mundi: quae maxime in regibus et principibus consistit, qui ad Ecclesiam per fidei confessionem venerunt. Per abietem, quae mirae magnitudinis ac proceritatis arbor est, intelliguntur divites vel philosophi, qui alti erant in sapientia mundana, ut fuit Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, excelsae arbores quondam in saeculo existentes, sed ad Ecclesiam venientes, eam suis doctrinis et virtutibus ornaverunt. Per pinum vero et buxum, qui viriditate gaudent, intelliguntur illi qui postquam Ecclesiae sunt sociati, virides in fide exstiterint. Diversitas enim arborum diversos ordines significat, ex quibus omnibus sancta adornata est Ecclesia. 116.1037D| Venerunt siquidem ex regibus ad eam et principibus, venerunt ex divitibus, venerunt ex philosophis, omnibusque aliis ordinibus, per quos locus sanctificationis ejus adornatus est, id est, Ecclesia quam ipse sanctificavit sanguine redemptionis et baptismo ablutionis. Dicitur ergo Ecclesiae primitivae, Gloria Libani, id est reges et principes hujus mundi ad te venient per fidem, abies videlicet, id est, divites et philosophi, pinus et buxus, hoc est illi qui viriditatem fidei habent, et ornabunt te suis doctrinis et virtutibus. Quodque sequitur, et locum pedum meorum glorificabo, iidem designantur per pedes et rursum per abietem et buxum, apostoli videlicet et praedicatores et sequaces eorum, quorum locus est Ecclesia, 116.1038A| quae ab ipsis est fundata. Ideo autem apostoli et praedicatores pedes Domini dicuntur, quia ab eis portatus est per universum orbem, juxta quod per prophetam olim dixerat: « Inhabitabo in illis, et inambulabo (II Cor. VI). » Unde etiam alius propheta dicit: Beati pedes pacem, id est, Christum portantes (Isa. LII). Vel aliter: Pedes Domini dicuntur praedicatores, quia sicuti totum corpus pedes portant, ita illi Ecclesiam suis doctrinis miraculisque et exemplis sustinent. Locum (inquit) pedum meorum glorificabo, id est Ecclesiam quam fundaverunt apostoli eorumque successores, multitudine credentium exornabo.
« Et venient ad te, » subaudis per fidem, o Ecclesia, « curvi, » id est, inclinati et humiles « filiorum, » subaudis persecutorum « qui humiliaverunt te » interficiendo 116.1038B| sanctos tuos praedicatores, « et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, » id est, venerabuntur signa et opera apostolorum tuorum, qui, sicut superius diximus, pedes Ecclesiae fuerunt. Valde humiliaverunt Judaei Ecclesiam, quando decollaverunt Jacobum fratrem Domini, qui erat eis ab apostolis episcopus ordinatus, et quando lapidaverunt Stephanum. Sed postea per Domini gratiam venientes ad fidem ejus humiliati sunt, et venerabantur signa et miracula apostolorum, ut beatus Paulus fecit, qui fortiter humiliavit eam consentiens civibus suis, et illi de quibus scripsit Lucas, quod multa turba sacerdotum obediebat fidei. Similiter gentiles valde humiliaverunt Ecclesiam, quando succiderunt Petrum excelsam cedrum, sed postea 116.1038C| humiliati glorificaverunt Dominum in operibus apostolorum ejus. Sequitur: « Et vocabunt civitatem Domini Sion sancti Israel. » Ad Ecclesiam loquitur. Civitas a communione dicitur civium, et sancta Ecclesia civitas appellatur, quia una est omnibus in ea habitantibus fides, unum baptisma, una charitas et una concordia. Unde et Lucas dicit in Actibus apostolorum: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV). » Et ista est civitas, de qua dicit Dominus in Evangelio: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V), id est Ecclesia in Christo fundata. Dicitur ergo Ecclesiae: illi qui (inquam) detrahebant tibi, curvi et humiles postea venientes, vocabunt te civitatem Domini Sion, id est speculatricem sancti Israel. Omnes qui renati sunt 116.1038D| ex aqua et Spiritu sancto, in Sion, hoc est in contemplatione et speculatione mentis, consistere debent.
« Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, et gaudium in generatione et generationem. » Ecclesia derelicta sive deserta fuit in Judaeis infidelibus et gentibus idololatris, et odio habita ab utroque populo. Judaei idcirco illam odio habebant, quia fidem Christi tenebat et praedicabat tenendam, quem ipsi contemnendo crucifixerant. Gentes autem ideo exosam illam habebant, quia idola dicebat nihil esse, quae ipsi colebant, et eorum vanissimos errores pro nihilo ducebat. Et quando Dominus venit per In 116.1039A| carnationis mysterium, neque in Judaeis neque in gentibus erat propheta aut apostolus, qui pertransiret per eos et auxilium praeberet. Hoc autem quod dicit, ponam te in superbiam saeculorum, superbia isto in loco in bonam partem accipitur, hoc est pro gloria et celsitudine. Aequivocum enim nomen est, et aliquando in malam partem ponitur: unde de diabolo dicitur, quod ipse est rex super omnes filios superbiae; et aliquando in bonam, ut hic. Pro eo (inquit) quod fuisti derelicta in Judaeis infidelibus et gentibus idololatris, et non erat apostolus aut propheta qui pertransiret praebendo auxilium, ponam te in superbiam saeculorum, hoc est in culmine virtutum omnium temporum et in gloria aeterna. Et ponam te gaudium, hoc est ut semper gaudeas, in generatione 116.1039B| Judaeorum, et generatione gentium, vel in omnia futura tempora. Hoc etiam quod dicit, non erat qui per te transiret, ita potest intelligi. Non erat qui per te transiret, apostolus aut propheta, et benediceret tibi: de quibus dicitur in psalmo: « Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII). » Consuetudo siquidem erat illius populi, ut praetereuntes per viam benedicerent juxta operantes, sicut legimus Booz fecisse quando dixit messoribus: « Dominus vobiscum (Ruth II). »
« Et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. » Suges (inquit), o Ecclesia, id est percipies lac gentium, hoc est simplicem doctrinam et simplicem fidem doctorum gentium, et mamilla regum lactaberis, id est doctrinis apostolorum aliorumque doctorum 116.1039C| epulaberis. De quibus regibus et principibus dicitur: « Constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV). » Sugentes hic significant illos, qui de gentilitate pleni sapientia venerunt ad fidem, et docuerunt multos dantes aliis simplicem doctrinam, et aliis solidum cibum. Sequitur: Et scies, o Ecclesia, cum fueris instructa doctrinis magistrorum, « quia ego Dominus salvans te » a morte aeterna « et redemptor tuus fortis Jacob, » id est, qui quondam feci Jacob fortem ut posset luctari cum angelo, et te redemi sanguine meo: vel etiam, scies quia ego sum Redemptor tuus, qui fortitudinem tribuo supplantatoribus vitiorum, ut semper resistere possint insidiis daemonum.
« Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, 116.1039D| et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum. » Per ligna et lapides accipiuntur duri corde et stulti atque insensati, idola pro Deo colentes: qui credentes conversi sunt in aliquam utilitatem Ecclesiae, quod significatur per ferrum et aes: et rursum monstratur idipsum in auro et argento, unde ipsi accedunt ad perfectum fidei sensum et confessionem puram. Vel etiam per aes et ferrum debemus intelligere eos qui alicujus erant utilitatis in gentibus: sed his mutatis diversae sunt gratiae quia alii in praedicatione sonori facti sunt ut aes, alii doctores: quod signatur per aurum et argentum, ut illud thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Alii fortes in fide, ut martyres efficerentur, ut Cyprianus, aliique quamplurimi. 116.1040A| « Et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam. » Vox Dei ad Ecclesiam. Visitationem hic posuit pro visitatore. Tale quod legitur in Epistola Pauli apostoli de Judaeis: Dedit eis Deus operationem iniquitatis pro operatore (Rom. I). Septuaginta autem dicunt: Ponam (inquit) principes tuos in pacem, et episcopos tuos in justitiam. Visitatorem pacis vel ipsum Dominum debemus accipere, qui est pax nostra, vel apostolos et pastores Ecclesiae ejus. Qui ideo pax et justitia dicuntur, quia pacem praedicantes et justitiam docentes, justificant subjectos suos et pacificant eos Deo (Ephes. V). Ponam visitationem tuam pacem, id est, faciam episcopos et pastores tuos pacificos, praepositos tuos justos: ut recte doceant te colere Creatorem tuum, et juste judicent 116.1040B| non attendentes personam in judicio.
« Non audietur ultra iniquitas » sive peccatum « in terra tua, » hoc est in terra viventium. « Vastitas et contritio, » subaudis non erit « in terminis tuis, » postquam transieris ad aeternam beatitudinem, non audietur ultra iniquitas sive peccatum in terra viventium. De qua dicit Psalmista: « Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). » Vastitas, id est, afflictio et contritio sive miseria, non erit in terminis tuis, id est, in terra viventium: quia mecum regnabis in beatitudine sempiterna. « Et occupabit, » id est, teget, vel replebit « muros tuos salus » sive salvator, qui in Hebraico legitur Jesus « et portas tuas laudatio. » Muri Ecclesiae, sancti apostoli et praedicatores atque doctores, qui muniunt eam suis 116.1040C| scriptis et suis doctrinis contra haereticos et paganos, et contra incursum daemonum. Ipsi sunt portae, quia per eorum ministerium introducimur in Ecclesiam, et per corporis Domini perceptionem de hac iterum introducimur in patriam coelestem.
« Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te. Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. » Haec quae hic dicuntur, ad diem judicii pertinent. Postquam (inquit) transieris, o Ecclesia, ad aeternam beatitudinem, non lucebit tibi sol iste visibilis, nec splendor lunae illuminabit te: quia tu fulgebis ut verus sol Christus, secundum illud: « Fulgebunt justi sicut sol in regno patris sui (Matth. XIII). » Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, 116.1040D| id est, sancta Trinitas et indivisa unitas illuminabit te, et Deus tuus erit tibi in gloria.
« Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur: quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. » Solem hic spiritualiter debemus accipere Christum, qui est sol justitiae, et per lunam Ecclesiam, de qua dicitur in Cantico canticorum: « Pulchra ut luna, electa ut sol. » Ecclesia autem idcirco lunae comparatur, quia sicut luna mutuatum lumen a sole accipit, et ab illo omnem splendorem habet: ita Ecclesia a Christo vero sole illuminatur: et quidquid boni habet, ab illo percipit. Ideoque dicit luna tua non minuetur, quia in praesenti saeculo aliquando minuitur Ecclesia, aliquando augetur. 116.1041A| Minuitur, cum aliquis in haereticam pravitatem cadit, vel post baptismum in peccatis moritur. Augetur autem, cum quotidie numerus electorum completur, videlicet dum quilibet paganus convertitur ad fidem, vel aliquis parvulus baptizatur: sed finito extremo judicio et damnatis reprobis, soli justi tunc remanebunt: ex quibus nullus postmodum minuetur, neque etiam augebitur. Quantum autem ad litteram pertinet, dicit beatus Isidorus in libro creaturarum, quod transacto die judicii sol mercedem laboris sui percipiet, juxta illud prophetae: « Lucebit (inquit) sol septempliciter (Isa. XXX). » Et non veniet ad occasum postmodum neque sol, neque luna; sed in ordine suo quo creati sunt stabunt, ne impii in tormentis positi perfruantur eorum luce sub terra. 116.1041B| Juxta illud Abacuc (cap. III): « Sol et luna steterunt, » pro eo quod est, stabunt in ordine suo. Sequitur: Dominus (inquit) erit, subaudis tibi in lucem sempiternam, et complebuntur, hoc est terminabuntur, sive finem percipient dies luctus tui. Sancta Ecclesia, quae in praesenti luget et deplorat sua et aliorum peccata, vel quia differtur a regno, in die judicii accipiet consolationem. Sicut ipse Dominus dixit: « Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). » .
« Populus autem tuus, » o Ecclesia, « omnes justi in perpetuum haereditabunt terram, » subaudis viventium, de qua Dominus dicit: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. » Non generaliter de omnibus hominibus hoc accipiendum est, sed de electis 116.1041C| angelis et hominibus justis: qui completo die judicii simul remanebunt cum Deo ad possidendum aeternaliter regnum coeleste, traditis impiis in supplicium aeternae damnationis cum patre eorum diabolo: et videntes sancti jugiter Creatorem suum, jam amplius peccare non poterunt. « Germem plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum, » subaudis ipsi electi erunt. Angeli boni et apostoli caeterique credentes, qui fidem quam habent operibus bonis adornant, ipsi sunt germen plantationis Domini et opus manuum ejus: quia ab ipso sunt creati, et in Ecclesia plantati per fidem ad glorificandum Creatorem suum. Sicut ipse per Jeremiam loquitur: « Quos ego creavi in gloriam et laudem nominis mei (Jer. XIII). » Est plantatio non bona, de qua 116.1041D| dicit Dominus in Evangelio: « Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV). »
« Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. » Minimus, id est humilis quilibet qui se pro Christi nomine humiliaverit, secundum quod Dominus praecipit: « qui voluerit inter vos major esse, sit servus vester (Matth. XX), » dicens cum Apostolo: « Minimo omnium sanctorum data est gratia (Ephes. III), » et qui parvulus, id est humilis in oculis suis fuerit in praesenti Ecclesia, vel etiam in die judicii, erit super mille vel super gentem fortissimam electorum, audiens a Domino: « Euge, serve bone, esto super decem vel quinque civitates (Luc. XIX). » 116.1042A| Complebiturque in illo quod Dominus ei promisit: « Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic erit major in regno coelorum (Matth. XVIII), » super omnes quos docuit vel quibus exemplum humilitatis praebuit. « Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. » In tempore ejus, id est, in tempore adventus Christi, vel in tempore opportuno vel constituto: cum miserit Filius hominis angelos suos ut congregent de regno ejus omnia scandala, subito sive insperate fiet istud, hoc est constituetur ille qui humilis et parvulus fuerit in oculis suis, super multa bona patriae coelestis, de quibus gaudeat perenniter (Matth. XIII). Ideo autem dicit subito, quia dies judicii cito, et dum non sperabitur, veniet: secundum quod propheta dicit: « Dies Domini sicut 116.1042B| fur, ita in nocte veniet (I Thess. V). »
CAPUT LXI.
« Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus, ad annuntiandum mansuetis misit me: ut mederer contritos corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem. » Dominus Jesus qui Deus et homo est, aliquando ex persona divinitatis loquitur, ut ibi: « Ego et Pater unum sumus. » Aliquando ex persona humanitatis, ut Pater major me est, et hic in praesenti loco, dicens: « Spiritus Domini super me (Joan. X, XIV), » id est, qui est in me vel major me eo quod unxerit me Dominus, hoc est quod repleverit me gratia ipsius Spiritus sancti. Haec unctio completa est tempore baptismatis illius, quando in specie columbae requievit super eum Spiritus sanctus 116.1042C| (Luc. III). De qua unctione dicit idem propheta: « Requievit super eum Spiritus Domini, » et caetera usque, « et replebit eum Spritus timoris Domini (Isa. II). » Et Psalmista: « Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psalm. XLIV). » Prae consortibus tuis, id est, plus omnibus sanctis gratia sancti Spiritus est repletus, habitans in illo omnis plenitudo divinitatis corporaliter dicit: quia ipse Deus et homo solus sine peccato mansit. « Peccatum enim non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. » Ipse (inquit) Spiritus sanctus qui est in me, vel major me, qui unxit me, ipse misit me ad annuntiandum mansuetis, id est humilibus et pauperibus gaudium aeternae vitae: de quibus dicitur in Evangelio: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). » Et, « Beati 116.1042D| pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » (Ibid.) Ut mederer contritos corde, hoc est, ut sanarem eos qui contritum cor habent contristantes de suis peccatis, de quibus dicit Psalmista: « Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). » Ut praedicarem captivis indulgentiam misit me, id est, ut gentilibus omnibusque hominibus, qui captivi tenebantur a diabolo et variis erroribus, praedicarem indulgentiam peccatorum dicens: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). » Et clausis (inquit), subaudis in carcere infidelitatis et ignorantiae apertionem, id est, relaxationem peccatorum. Vel sicut Symmachus apertius transtulit: Vinctis resolutionem. Sequitur.
116.1043A| « Ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes, et ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere. Oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. » Annum placabilem Domino specialiter debemus accipere tempus praedicationis Christi, quod placabile fuit Deo Patri, quia multos salvavit. Generaliter autem omne tempus a Domini nativitate usque ad diem judicii, quod similiter acceptum est Deo Patri: quia multitudo fidelium praedicatione apostolorum eorumque sequacium salvata est per fidem, et salvabitur. De quo tempore dicit Apostolus: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis (II Cor. VI). » Et non solum praedicavit annum placabilem Domino 116.1043B| Patri ex his qui crediderunt, sed etiam diem ultionis sive damnationis Judaeorum, quae venit per Romanos post ascensionem ejus, praedicavit dicens: « Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. » Et cum videritis ab exercitu circumdari Hierusalem, « scitote quia prope est desolatio ejus (Luc. XIX, XXI). » Et hoc sciendum, quia superius, sicut ex persona humanitatis locutus est, dicens: « Spiritus Domini super me; » ita et hic cum dicit, ut praedicarem diem ultionis Deo nostro placabilem: quia Dominus Deus illius est secundum humanitatem. Placabilis autem fuit Deo Patri dies ultionis Judaeorum, non quod gauderet malitia eorum sive desolatione: sed more nostro loquitur, qui gaudemus quando nos ulciscimur de inimicis nostris. 116.1043C| Ad hoc etiam misit me ut consolarer, subaudis in praesenti vel etiam in futuro, omnes lugentes sua et aliorum peccata. De quibus in Evangelio dicitur: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). » Et ponerem, inquit, lugentibus Sion, subaudis coronam in capite, vel gaudium aeternae felicitatis infunderem in eorum cordibus. Lugentes Sion appellat apostolos, qui lugebant pro salute Sion sive Judaeorum, ut beatus Paulus qui dicebat: « Tristitia mihi est ingens et continuus dolor pro fratribus meis (Rom. IX). » Et: « Optabam ego anathema esse pro fratribus meis. » (Ibid.) Et ad hoc etiam misit me, ut darem eis, subaudis qui lugebant Judaeis, coronam pro cinere, id est, remunerationem coelestem pro poenitentia et labore, 116.1043D| quem assumpserunt pro fratribus suis. Et darem oleum gaudii pro luctu, id est, pro tristitia et moerore gaudium et laetitiam. Et ut darem pallium laudis pro spiritu moeroris, id est, vestimentum jucunditatis pro lugubri vestimento. Tunc apostoli coronam acceperunt pro cinere, et pallium laudis pro lugubri vestimento, quando viderunt multitudinem Judaeorum et multitudinem gentium venire ad fidem, praecincti gaudio et exsultatione. « Et vocabuntur in te fortes justitiae, » id est, fortes ad justitiam: « plantatio Domini ad glorificandum. » Ecclesiam alloquitur sermo propheticus. Postquam (inquiens) acceperis gaudium pro tristitia, vocabuntur in te apostoli et martyres aliique perfecti in fide, 116.1044A| fortes ad justitiam faciendam, et vocabuntur etiam plantatio Domini: qui ab ipso sunt fundati in fide, in Ecclesia, ad glorificandum Creatorem suum.
« Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas, in generatione et generationem. » De apostolis nunc sermo agitur. Postquam igitur plantati fuerint apostoli a Domino, in fide in Ecclesia, et glorificaverint eum in suis opibus, aedificabunt sua praedicatione et baptismo deserta a Deo corda gentium a saeculo, id est ab initio. Et ruinas antiquas erigent, hoc est quod cecidit in synagogis per infidelitatem, restaurabunt in illis qui crediderunt ex Judaeis. Et quod cecidit ab exordio mundi in gentibus per idololatriam, restaurabunt et erigent ipsi 116.1044B| per culturam omnipotentis Dei. Et instaurabunt civitates desertas a Deo, id est ecclesias diversarum gentium, vel quinque corporis sensus qui intelliguntur per civitates quae dissipatae fuerant, in generatione Judaeorum, et generationem gentium, infidelitate et idololatria.
« Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra. Et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt. » Alieni appellantur gentiles et peregrini, quia cognitione Dei alieni erant, longe recedentes ab illo per idololatriam. Sed postquam crediderunt, steterunt in fide et bonis operibus recti. Juxta quod Apostolus praecipit: « State in fide (I Cor. XVI). » Et: « Qui stat videat ne cadat (I Cor. X). » Pecora quoque apostolorum sunt simplices et mansueti, de quibus 116.1044C| Dominus dicit Petro et in illo omnibus apostolis: « Pasce oves meas (Joan. XXXI), » sive agnos meos. Quos praedicatores gentium et martyres (ut fuit Gregorius, Ambrosius, Hilarius, Augustinus, Cyprianus, aliique quamplurimi) verbo simplici et doctrina spirituali paverunt. Ipsi martyres et praedicatores filii peregrinorum, id est filii gentium, fuerunt agricolae et cultores Ecclesiae et caementarii et vinitores et custodes: quia ipsi aedificaverunt Ecclesiam, et ipsi excoluerunt corda credentium. Illosque quos praecessores eorum apostoli in vineam Domini introduxerant (de qua dicit propheta: « Vinea Domini sabaoth domus Israel est » ) ipsi custodierunt. Econtra mali caementarii et mali vinitores et cultores fuerunt scribae et Pharisaei, de quibus Dominus 116.1044D| illis audientibus in fine parabolae dicit: « Malos male perdet. » Et, « Propterea auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). »
« Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis. » Hoc dupliciter intelligi potest, ut beatus Hieronymus dicit, videlicet ut ad praedicatores ex gentibus referatur, qui fuerunt filii peregrinorum, vel ad apostolos de quibus dicitur, « reliquiae salvae fient (Rom. IX): » ut ipsi appellentur sacerdotes Domini qui majoris dignitatis erant, sicut de filiis David dicitur, quod « erant sacerdotes in domo Domini (II Reg. VIII). » Et est sensus vel ordo: Cum filii peregrinorum fuerint 116.1045A| vinitores, caementarii et agricultores, vocabimini vos apostoli, sacerdotes et magistri eorum, quia ministri Domini eritis. « Fortitudinem gentium comedetis, et in gloria eorum superbietis. » Fortitudo gentium fuerunt martyres, qui fortiter tormenta persecutorum pro Christi nomine sustinuerunt: de quorum victoria et triumpho epulati, id est valde laetati sunt videntes eos transire ad suam societatem, et in quorum gloria ipsi superbierunt, id est exsultaverunt vel gloriati sunt. Superbia siquidem isto in loco pro gloria ponitur, sicut et paulo superius ubi dictum est: Ponam te in superbiam sive in gloriam saeculorum.
« Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem tuam. » Apostoli dupliciter verecundabant 116.1045B| et erubescebant, de infidelitate videlicet Judaeorum et idololatria gentium. Sed unde illi erubuerunt et confusionem sustinuerunt, inde isti et Judaei et gentiles conversi ad fidem laudabunt partem suam: Dominum videlicet, dicentes cum Psalmista: « Pars mea Dominus est: » quod nemo veraciter potest dicere, nisi qui aliam partem non habet. « Propter hoc, » subaudis, quia vos duplicem super eos habuistis confusionem et ruborem, et illi conversi ad Dominum qui est pars electorum. « Laudaverunt in terra sua, » hoc est, in terra viventium et mansuetorum « duplicia » praemia « possidebunt, » id est, in corpore et in anima, cum receperint immortalitatem et incorruptionem in corpore, et incommutabilitatem in anima, « et laetitia sempiterna erit eis. »
116.1045C| « Quia ego Dominus diligens judicium, » subaudis veritatis, « et odio habens rapinam in holocausto. » Divites solent offerre Deo munus de rapina pauperum, sed sic placet ei eorum oblatio ut pretium scorti, et sacrificium canis, vel sicut placet patri qui immolat filium in conspectu ejus. Et est sensus: Hoc, inquit, praestabit Dominus qui magis diligit justorum pauperiem et judicii veritatem, quam divitum munera quae de rapina sunt et iniquitate. « Et dabo opus eorum, » subaudis qui crediderunt « in veritate, » ut agnum comedant in veritate, et circumcisionem cordis accipiant, et terram desiderent aeternam, et ut omnia quae Judaeis dicta sunt in figura, ipsi possideant in veritate. « Et foedus perpetuum feriam eis, » id est Evangelium dabo eis, 116.1045D| cui non succedet alia lex, sicut legi Moysi. De quo Evangelio dicit Dominus: « Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV). »
« Et scietur in gentibus semen eorum, » id est, semen apostolorum, « et germen eorum in medio populorum. » Sicut apostoli fuerunt semen bonum et verum a Christo seminati, audientes ab illo: « Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII): » ita semen et germen apostolorum sunt fideles, qui ab illis semen verbi Dei perceperunt. « Omnes qui viderint eos » apostolos videlicet apostolorumque successores et imitatores, « cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. » Quomodo scient et quomodo 116.1046A| cognoscent, quod a Domino sunt seminati? In doctrina, in castitate, in contemptu mundi et in virtute miraculorum.
« Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. » In persona Ecclesiae loquitur propheta: « Gaudens, » inquit, « gaudebo in Domino, » non in divitiis et lucris terrenis, neque in nobilitate generis ut Judaei, qui gloriabantur quod essent de genere patriarcharum, neque in honoribus hujus saeculi gaudebo, sed in Domino, juxta quod Apostolus praecipit, dicens: « Gaudete in Domino semper. » Et non solum gaudebo, sed exsultabit anima mea, non in resonante cachinno, sed in Deo meo. « Quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me. » Reddit causas quare gaudere et 116.1046B| exsultare debeat in Domino. Ideo, inquit, « gaudebo in Domino, » quia induit me vestimentis salutis, id est virtutibus vel ipso Christo, sicut Apostolus dicit: « Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III). » Et, « Induite novum hominem (Ephes. IV). » De hoc autem quod dicit, et indumento justitiae circumdedit me, Psalmista decantat, dicens: « Sacerdotes tui, Domine, induantur justitiam (Psal. CXXXI). » Vestimentum enim sive indumentum electorum sunt virtutes, vel ipse Christus: sicut et indumentum Christi sunt omnes electi. « Quasi sponsum decoratum corona, » subaudis, decoravit me, « et quasi sponsam ornatam monilibus suis. » Duo agmina credentium sanctae Ecclesiae hic ostenduntur. Perfectorum scilicet 116.1046C| agmen ostenditur per sponsum, de quibus dicit Apostolus: « Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II). » Imperfectorum vero agmen designatur per sponsam, de quibus dicit Apostolus: « Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. III). » « Et tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. » Christus ergo sponsus ipse facit sponsos et sponsas, et tamen una est sponsa Ecclesia quae decoratur corona, id est multitudine credentium ex omnibus mundi partibus in ejus societatem venientium. Et ornatur monilibus, id est omnium virtutum ornamentis quae designantur per monilia, videlicet castitate, humilitate, aliisque virtutibus, et variis ordinibus.
116.1046D| « Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat: sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. » Istarum comparationum prior referenda est ad sponsum, sequens ad sponsam. « Sicut, inquit, terra coelestibus pluviis irrigata profert germen suum, et sicut hortus fontium aquis irrigatus semen suum, » id est, olera diversis generibus germinat: « sic Dominus Deus germinabit, » id est, germinare faciet vel crescere « justitiam, » id est, Christum qui justificat in se credentes: vel justificationem fidei ex qua justus vivit: et ipse faciet crescere laudem suam coram universis gentibus. Non erit solummodo ista justificatio in Judaeis, neque soli Judaei referent ei laudes: sed in 116.1047A| omnibus credentibus erit fides. Et postquam fuerint justificati, referent laudes et gratiarum actionem Creatori suo pro omnibus beneficiis ab illo sibi datis. Sicut ergo terra irrigata coelitus profert germen: sic perfecti quique irrigati gratia Spiritus sancti, quotidie fructus bonae operationis referunt.
CAPUT LXII.
« Propter Sion non tacebo, et propter Hierusalem non requiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, » id est, justus Ecclesiae Christus, « et salvator ejus ut lampas accendatur. » Hactenus Ecclesia, nunc ex persona sua loquitur Propheta. Per Sion et Hierusalem, generaliter possumus intelligere reges et principes Judaici populi, qui prohibebant prophetas 116.1047B| ut non loquerentur in nomine Domini, vel distincte per Sion reges et principes, per Hierusalem sacerdotes et subjectos eorum. Dicit ergo Propheta: « Propter Sion et propter Hierusalem, » id est, propter reges principesque ac sacerdotes, etiamsi praeceperint ut taceam, non tacebo ab oratione: sed tandiu nocte et die jungam preces precibus quousque veniat Christus nobis in lege promissus, et cunctum orbem illuminet. Tale quid alio in loco idem propheta implorat: « Utinam dirumperes, Domine, coelos, et venires (Isa. LXIV). » Non tacebo (inquit) precibus, donec egrediatur ex utero virginis Justus Ecclesiae ut splendor, qui justificat electos suos, « et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). » Ipse est splendor lucis aeternae et sol justitiae, qui in 116.1047C| Evangelio dixit: « Ego sum lux mundi. » Et salvator ejus, id est Ecclesiae, ut lampas accendatur, subaudis in cordibus credentium. Lampas Graece, Latine dicitur flamma ignis. De qua flamma ignis dicit Dominus in Evangelio: « Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). » Hac flamma succensi sunt apostoli die Pentecostes, quando coeperunt loqui omnibus linguis.
« Et videbunt gentes justum tuum, » subaudis per fidem, o primitiva Ecclesia, id est Christum tuum qui peccatum non fecit. « Et cuncti reges, » subaudis qui crediderint, vel ipsi qui seipsos bene rexerint. « Videbunt inclytum » sive nobilem « tuum » per fidem, de quibus Dominus dicit: Beati qui non viderunt oculis corporis, et crediderunt mente (Joan. XX). « Et vocabitur tibi nomen novum, » o primitiva Ecclesia, 116.1047D| « quod os Domini nominavit. » Consuetudo est Hebraeae linguae, ut ex novis rebus nomina imponantur, ut ex Abraham possumus cognoscere. Primum quidem appellatus est Ram, sicut in libro beati Job (cap. XXXII), invenitur eo in loco, ubi dicitur: « Et iratus indignatusque est Heliu filius Barachiel Buzites de cognatione Ram. » Inde vocatus est Abram, id est pater excelsus, ac deinde Abraham. Similiter de beato Petro potest intelligi, qui primum Simon, deinde Petrus a petra, id est a Christo est appellatus. Dicitur ergo ad Ecclesiam primitivam: Vocabitur tibi nomen tuum, id scilicet quod verbum Dei Patris decreverit, ut a Christo christiani vocemini, et per Hierusalem et Sion Ecclesiae nominemini.
116.1048A| « Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui, » id est in potentia Dei, vel in ipso Christo qui est manus et dextera Patris. Cum te (inquit) coronaverit multitudo credentium veniens ad fidem tuam ex omnibus partibus mundi, eris corona decoris in manu Dei, et quasi diadema regni in potestate illius.
« Non vocaberis ultra derelicta, » a Deo « et terra tua » id est habitatio tua « non vocabitur amplius desolata, » subaudis quia Christus habitabit in medio tui. « Sed vocaberis voluntas mea in ea, » id est vocabitur Ecclesia Christi, et dicetur: Ista est Ecclesia, quae Domini voluntatem facit. Et quare hoc? « Quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitur. » Ecclesiam ex utroque populo collectam alloquitur 116.1048B| sermo propheticus, et promittit quod non sit amplius derelicta ita a Deo, sicut quondam fuit quando post idola claudicabat. Sicut displicuit Domino Judaeis in infidelitate manentibus, et in gentibus post idololatriam ambulantibus: sic complacuit ei in credentibus ex utroque populo, ad fidem ejus venientibus.
« Habitabit enim juvenis cum virgine, » in castitate carnis, ut Maria et Joseph, Chrysantus et Daria.
« Et habitabunt in te filii tui. » Filii Ecclesiae sunt qui instruuntur doctrina spirituali. « Et gaudebit sponsus » Christus « super sponsam » Ecclesiam « et gaudebit super te, » id est de tuis operibus bonis « Deus tuus. » Iste est sponsus, de quo dicitur in psalmo: « Et ipse tanquam sponsus procedet (Psal. 116.1048C| XVIII). » Et ista est sponsa, de qua dicit Joannes Baptista: « Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). »
« Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt. » Vox Dei omnipotentis ad Hierusalem, id est ad Ecclesiam, quae est visio pacis. Muri dicuntur a muniendo. Dupliciter possumus hic accipere muros, et dupliciter custodes. Muri Ecclesiae fuerunt apostoli et praedicatores, qui doctrina et miraculis munierunt Ecclesiam. Custodes vero horum sunt angeli qui custodiunt muros Ecclesiae, ne adversarius noster diabolus « quasi leo rugiens » possit aliquem rapere ex arietibus. Unde Apostolus: « Omnes (inquit) administratorii sunt spiritus, missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I). » Vel aliter: Murus Ecclesiae fuerunt 116.1048D| Titus et Timotheus, et Marcus aliique discipuli apostolorum: quorum custodes erant Petrus, Paulus caeterique apostoli. Dicit ergo sermo divinus Ecclesiae: Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, angelos vel praelatos Ecclesiarum, apostolos videlicet eorumque sequaces. Tota die et tota nocte non tacebunt, id est, neque in prosperis neque in adversis tacebunt a precibus, exorantes clementiam et misericordiam meam pro muris, ut meorum auxilio vallentur. « Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, » subaudis a precibus, jungentes vota votis.
« Et ne detis silentium ei, » subaudis Domino, sed semper opportune importune illius misericordiam postulate « donec stabiliat, » id est firme stare faciat 116.1049A| « Hierusalem, » id est Ecclesiam suam, et « ponat ei laudem in terra, » vel ut ipsa laudet Creatorem suum per omnem mundum dilatata, vel ut ab omnibus gentibus ipsa laudetur. Custodes murorum alloquitur sermo divinus, ut ipsi qui Domini voluntatem sciunt et muros custodire debent, non taceant a precibus et laudibus, neque in prosperis neque in adversis. Sequitur:
« Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae. » Omnis sermo omnipotentis Dei pro juramento accipi debet, quia semper verus est et nunquam fallit. Dextera autem et brachium fortitudinis illius Filius est, per quem omnia fecit, secundum illud: Omnia per ipsum facta sunt. « Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint 116.1049B| filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. » Ecclesiam alloquitur. Saepe Deus omnipotens, quantum ad litteram pertinet, fruges Judaeorum dedit inimicis eorum, id est triticum et vinum: sicut legimus in libro Judicum (cap. VII), quod « Madianitae tempore messis venientes fructus eorum collegerunt, et tam in suos quam in inimicorum suorum usus expenderunt. » Sic etiam, quando ducti sunt in captivitatem, quando collocati sunt ibi Samaritani alienigenae, qui eorum comederunt fruges. Sed isto in loco cibum Ecclesiae dupliciter possumus intelligere, id est virtutes et bona opera, vel etiam corpus et sanguinem illius quod quotidie in sancta Ecclesia sumitur a fidelibus, quibus pascitur anima. Quodam siquidem tempore ante adventum Filii Dei fruges Judaeorum, id 116.1049C| est, laudes et opera quae idolis impendebant, daemones comedebant: sed post Domini adventum virtutes et laudes Ecclesiae non comederunt daemones, sed Dominus epulatus, id est laetatus et delectatus est in eis. Cibus etiam Judaeorum erat triticum et vinum, quod significavit corpus et sanguinem Domini, sicut ipse dixit: « Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI): » quia non sumuntur ab haereticis et paganis inimicis sanctae Ecclesiae. Si dedero, id est, non dedero vel non dabo deinceps triticum vel vinum tuum, in quo laborasti, in cibum inimicis tuis, id est, laudes et opera tua non dabo daemonibus, sed ego suscipiam eas. Vel corpus et sanguinem meum, in quo tu laboras consecrando, non dabo haereticis et paganis inimicis 116.1049D| tuis, qui alieni sunt a me et a fide tua. Quare autem non det inimicis cibum fidelium, manifestat cum dicit:
« Quia qui congregant illud, » subaudis triticum, « comedent illud, et laudabunt Dominum Creatorem suum: et qui comportant illud, » subaudis vinum, « bibent in atriis sanctis meis, » hoc quotidie in sancta Ecclesia ex parte completur, et ex parte in aeterna beatitudine. Qui sunt isti, qui congregant et qui comportant triticum, et qui bibent in atriis Domini, id est in diversoriis Ecclesiae? Episcopi, presbyteri, diacones, subdiacones, omnesque ministri altaris, qui congregant et portant, id est qui praeparant et consecrant corpus et sanguinem Domini, et comedunt 116.1050A| et bibunt in Ecclesia, laudantes Creatorem et Redemptorem suum. Vel etiam illi qui modo in praesenti congregant virtutes, et comportant, id est coadunant, dum transierint a praesenti Ecclesia comedent et bibent, id est exsultabunt et gaudebunt in atriis Domini, sive in mansionibus coelestibus. De quibus Dominus dicit: « In domo Patris mei mansiones multae sunt. »
« Transite, transite per portas, praeparate viam Domino, populo planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populum. » Custodibus murorum angelis vel praelatis Ecclesiae, quibus superius dixerat ne tacerent a precibus et laudibus, praecipit iterum ut transeant per portas, id est per diversos ministros Ecclesiae presbyteros, diacones, subdiacones, 116.1050B| quorum ministerio introducuntur credentes in Ecclesiam: vel ut transeant per virtutes, ambulando de virtute in virtutem. Ideo autem praecipiuntur transire per ministros Ecclesiae, ut eos custodiant, ne aliquis illorum in haereticorum pravitatem corruat, et ut in fidem amplius etiam accrescant. Praecipitur etiam custodibus murorum, ut praeparent viam populo volenti intrare in Ecclesiam. hoc est, ut doctrina et exemplo eis viam rectitudinis ostendant, planumque faciant iter, id est auferant omnia offendicula dimittendo peccata per baptismum. Et ut eligant lapides, sive projiciant, ut Septuaginta dixerunt, hoc est a cordibus hominum duritiam auferant infidelitatis: vel separent a consortio credentium reprobos et duricordes, qui noluerint credere. Necnon 116.1050C| etiam praecipitur, ut elevent signum crucis ad populum nationum, id est ut annuntient ei passionem et resurrectionem. Sequitur:
« Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae. » Subaudis per apostolos fidem suae passionis et mysteria suae resurrectionis. « Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit, ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. » Custodibus murorum angelis vel prophetis sive apostolis praecipitur, ut alloquantur filiam Sion, hoc est Ecclesiam primitivam, quae ideo filia Sion dicitur, vel quia primum ex Judaeis collecta est. De qua dicit in Cantico canticorum: « Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cant. I). » Vel propterea appellatur filia, quia a Domino nomen filiationis accepit, juxta quod Joannes dicit: « Quotquot 116.1050D| receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » Dicite, inquit, Sion, id est primitivae Ecclesiae. Haec quae dicuntur, ad secundum Domini adventum pertinent. « Ecce salvator tuus venit, » pro eo quod est veniet in die judicii cum angelis et archangelis, omnibusque virtutibus coelorum. Ecce merces ejus cum eo, ut remuneret electos et damnet reprobos. Et opus ejus coram illo, id est potestas judicandi in conspectu illius.
« Et vocabunt eos, » subaudis qui crediderunt, « populum sanctum, redemptum a Domino. » Angeli et apostoli aliique doctores congaudentes eis qui per eorum praedicationem crediderunt, vocabunt eos populum sanctum, redemptum a Domino. Beatus Hieronymus 116.1051A| dicit in Hebraeo haberi populum suum redemptum, sicut nos jam dictum habemus, sed quidam codices habent populus sanctus et redempti a Domino, juxta quod hic erit sensus: Apostoli aliique doctores vocabunt eos qui crediderint dicentes: tu es populus sanctus, et vos estis redempti a Domino. Sed hebraica veritas apertior et facilior isto in loco habetur. « Tu autem, » o Ecclesia, « vocaberis quaesita civitas, » subaudis a Deo, « et non derelicta. » Nequaquam, inquit, vocaberis civitas derelicta a Deo sicut quondam, sed vocaberis civitas quaesita a Christo, et ejus sanguine redempta. De qua dicit Dominus in Evangelio: « Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. I). » Et ista est ovis vel civitas, quam pastor bonus quaerere 116.1051B| venit.
CAPUT LXIII.
« Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis suae. » Angelicae quaedam potestates in coelo residentes, ignorantes mysterium Dominicae nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionisque ejus, cum vidissent Dominum ascendere ad superos cum multitudine angelorum et sanctorum hominum, et non egere auxilio alicujus angelorum, sed propria virtute super omnia agmina coelorum conscendere, conversi in admirationem, quomodo ille qui Deus adorabatur in coelo, homo factus et mortuus resurgendo non solum sibi Deo, sed etiam cunctis tunc ascendentibus, et postea credentibus 116.1051C| januas coeli coelestis aperuit, dixerunt aliis angelis Dominum comitantibus: « Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? » Tale quid et Psalmista ex persona eorumdem angelorum dicit: « Quis est iste rex gloriae (Psal. XXIII)? » Sed considerandus est isto in loco varius sermo doctorum. Beatus siquidem Augustinus in expositione libri Geneseos dicit, quod omnes angeli statim ut conditi sunt, cognoverunt in contemplatione Creatoris sui quidquid ipse Creator facturus erat. Attamen beatus Hieronymus aperte declarat quia fuerunt angelicae dignitates quae donec perficeretur mysterium incarnationis et passionis Christi, ad liquidum non cognoverunt, sicut superius jam diximus. Verbi gratia: Sicut et nos de die judicii ex parte cognoscimus, 116.1051D| quae ibi agentur per revelationem sanctorum patrum, et ex parte ignoramus. Sed utrum incognitum illis fuerit an non, nobis non est amplius inquirendum, nisi quod Dominus ipse manifestare dignatus est. Occulta enim ejus sunt judicia. Tamen hoc firmiter tenemus, quia propheta admirando hoc protulit ex persona illorum angelorum, qui coelo residebant, inquiens: « Quis est iste qui venit de Edom? » Edom ipse est Esau, ipse est Seir. Vocatus est autem Edom ab edulio lentis, propter quod vendidit primogenita sua. Et interpretatur Edom terrenus vel sanguineus sive cruentus, significat hunc mundum; Esau vero interpretatur, querceus vel roboreus; Seir hispidus, id est pilosus. Et hoc notandum, quia isto 116.1052A| in loco Edom non pro persona illius, sed pro interpretatione nominis positum est, sicut et Bosra non pro loco, sed pro interpretatione nominis. Interpretatur autem Bosra munita vel firma, et significat vel infernum ubi clausae sunt animae mortuorum, et cui adhibiti sunt firmissimi custodes. De qua civitate dicit Psalmista: « Quis deducet me in civitatem munitam (Psal. LIX)? » Vel etiam significat Hierusalem terrenam, quae firmissimis muris fuit ante circumdata, in qua passus est Dominus. Cujus nominis etymologiam Homerus eximius poeta Graecorum exponens, sicut Josephus narrat, ita dixit quod ierom, a quo Hierusalem, interpretatur munita vel firma. Quantum vero ad litteram pertinet, Bosra civitas neque in terra repromissionis neque in Edom 116.1052B| sita fuit, sed in Moab. Interrogant ergo quaedam angelicae dignitates, illos angelorum choros qui Dominum comitabantur: « Quis est iste qui cum tanto exercitu venit de Edom, » hoc est de terreno et cruento mundo? « Et tinctis vestibus; » id est corporeis membris « venit de Bosra, » id est de munita civitate Hierusalem ubi passus est, vel de inferno de quo victor exiit? Non quod tincta sive respersa membra haberet ex sanguine, qui manavit ex latere et locis clavorum, sed pro cicatricibus quae adhuc parebant in corpore illius. Persistunt etiam in sua admiratione angeli, et interrogant dicentes: Iste formosus in stola sua, sive pulcher, quis est gradiens in multitudine fortitudinis suae? Ac si dicerent aliis verbis: Quis est iste formosus et tam decorus in stola sua, hoc est in habitu 116.1052C| humanitatis suae gradiens, vel ascendens super omnes coelos, in multitudine virtutis suae, sive in plenitudine divinitatis suae, ascendens super omnia agmina coelorum sine auxilio alicujus angelorum? Iste est formosus, cui dixit Psalmista: « Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). » Formosum dicebant antiqui calidum, unde formosus quasi calidus, eo quod ex calore rubicundus existat instar rosarum.
« Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. » Angelis tacentibus qui interrogati fuerant, quis esset qui propria fortitudine ascendebat de terreno et cruento mundo super omnes coelos, illis etiam responsum non reddentibus qui Dominum comitabantur, respondit ipse Dominus, inquiens: 116.1052D| Vultis scire quis sim ego? « Ego sum cui Pater omne judicium dedit (Joan. V). » Juxta quod Psalmista dicit: « Deus judicium tuum regi da (Psal. LXXI), » etc. Ego sum qui loquor justitiam, reddens bonis bona, justis praemia, malis autem et impiis mala, et aeterna supplicia juxta quod merentur. Hoc quotidie implet, generaliter vero in die judicii, dum dixerit impiis: « Ite, maledicti, in ignem aeternum; » et justis: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV), » etc. Et non solum loquor justitiam, sed etiam propugnator, hoc est debellator, sum daemonum, et defensor ad salvandum genus humanum.
« Quare ergo rubrum est indumentum tuum, » hoc est corpus tuum, « et vestimenta, » subaudis quare 116.1053A| sunt rubra, « sicut calcantium in torculari? » Domino ergo dicente: « Ego sum qui loquor justitiam, » et qui debello contrarias potestates, rursum sciscitantur angeli et dicunt: Si tu es qui loqueris justitiam, et cui Pater omne judicium dedit (Joan. V), et qui debellator es daemonum ad salvandum genus humanum, volumus a te scire quae causa exstiterit quare sit indumentum tuum, hoc est corpus tuum, cruentatum: et quare sint vestimenta tua, id est membra tua, rubra veluti de musto nigro et subrubicundo. Tibi qui candidus es ex virginitate, et speciosus prae filiis hominum, non convenirent ista, sed homicidis, adulteris et latronibus. Dic ergo, inquiunt, nobis quid promeruisti, ut tu qui defensor es generis humani, cruenta et tincta habeas membra, quasi homo quilibet qui uvas nigras et subrubicundas calcat in 116.1053B| torculari sive in prelo? Quibus respondet Dominus, non uno solummodo versiculo ut prius, sed multis verbis ostendens eis ordinem rei, ne rursum necesse sit interrogare, et dicit:
« Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. » Torcular appellat Dominus crucem et omnia tormenta passionis, sputa videlicet, colaphos, infixionem lanceae et clavorum, in quibus ipse passus est quasi in prelo, intantum ut sanguis ejus funderetur. Et hoc sciendum, quia torcular aliquando in malam partem ponitur, hoc est pro suppliciis et poenis peccatorum, ut illud Jeremiae: « Torcular calcavit Dominus virgini filiae Judae (Thren. I), » id est captivitatis malum et afflictionis adduxit cum pondere 116.1053C| super eam: ideo ploro. Interdum etiam ponitur torcular in bonam partem, quemadmodum octogesimus tertius psalmus, cujus praetitulatio est: In finem pro torcularibus, id est pro martyribus. « Torcular » (inquit Dominus), « calcavi solus. » Ac si diceret: Ideo habeo rubra vestimenta, quia pressuram crucis sustinui solus, et de genere humano non fuit vir mecum in adjutorium. Ideo dicit solus, quia nullum habuit adjutorem neque angelum, neque archangelum, neque aliquam potestatem coelestium virtutum, neque Judaeum, neque gentilem: sed omnes eum dereliquerunt tempore passionis, intantum ut ille fortissimus apostolus Petrus in fide ter eum negaverit, caeteris fugientibus. Et cum esset ab omnibus derelictus, solus ille debellavit contrarias potestates, et 116.1053D| superavit virtutem eorum. Hoc autem considerandum est, quare dicat torcular a se calcatum, hoc est pressuram passionis superatam: cum ipse sit calcatus et mortuus. Sed ad hoc dicendum, quia calcatus est a pressura passionis moriendo, et calcavit ipsam passionem tertia die propria virtute resurgendo. « Calcavi, » id est vici et humiliavi « eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. » Non est putandum quod Deus omnipotens (qui incommutabilis est), furorem possit habere aut iram, sed more nostro loquitur Scriptura: quia illis videtur furere et iratus esse, quibus vindictam reddit. Sicut quilibet rex, licet tranquillo animo sit, iratus videtur illis quos jubet decollari vel occidi. Et hoc distat inter furorem 116.1054A| et iram, quia furor est subita animi turbatio, ira autem diu manet. Sed in Deo nihil horum habetur. Dicit ergo Dominus: Licet calcatus ab eis essem, tamen calcavi et superavi eos, id est daemones vel Judaeos in furore et vindicta mea. Et superavi eos in ira mea, auferens a daemonibus potestatem et dominium, quod exercebant in hoc mundo; et a Judaeis locum, regnum, gentem, sacerdotem, templum, omnemque dignitatem, tradens eos Romanis.
« Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. » Non est nobis intelligendum quod daemones, qui spiritus sunt, habeant sanguinem: sed sanguis Christi, quem ipsi fuderunt suadendo Judaeis ut eum interficerent, sanguis eorum appellatur: quia vindictam exinde perceperunt. 116.1054B| Legimus enim in Evangelio, quod « diabolus misit Judae in cor, ut traderet eum (Joan. XIII). » Ipse denique qui suasit ut traderetur, ipse tradidit et occidit. In hoc autem loco est tropica translatio ab homine victore et victo, qui sanguine vegetantur, ad Dominum qui vicit daemones, et ad illos qui victi sunt. Solet namque, quando quilibet praeliator interficit suum hostem, sanguis interfecti evolare et commaculare vestimenta interficientis. Sicut dicit David de Joab loquens (III Reg. II), quod « posuerit cruorem praelii in balteo suo. » Quantum enim ad hunc sensum pertinet, dum perfodit latera Amasae vel Abner, sanguis evolavit super cingulum sive in balteum renum ejus. Si autem ad Judaeos ista referimus, similiter sanguis Christi quem ipsi fuderunt sanguis eorum 116.1054C| appellatur: quia vindictam inde perceperunt. Aspersus est, inquit, sanguis eorum, id est sanguis meus, super vestimenta mea sive per membra mea, pro quo ipsi recipient vindictam: et omnia indumenta mea, hoc est membra mea inquinavi. Non quod inquinata essent, sed quod inquinari permiserit.
« Dies enim ultionis, » subaudis daemonum et Judaeorum, « fuit in corde meo, » subaudis dum penderem in cruce talia sustinens. « Annus redemptionis meae venit, » hoc est, annus vel tempus redemptionis generis humani. Iste est annus quem superius appellavit annum acceptum Domino, et diem retributionis Judaeorum. Passio Domini secundo habuit in se poenam daemonum et Judaeorum reproborum, omnium infidelium, et praemia justorum. Quae duo 116.1054D| etiam isto in loco dividuntur in bonam et malam partem. In malam, dies ultionis in corde. In bonam, annus redemptionis generis humani venit. Dum enim Dominus penderet in cruce passionem pro nobis sustinens, in corde ejus fuit quia daemones damnaturus erat in inferno, et Judaeos traditurus in manibus Romanorum.
« Circumspexi, » subaudis pendens in cruce, « et non erat auxiliator, » subaudis mihi, neque angelus, neque archangelus, neque patriarcha, neque propheta, neque apostolus, neque quilibet justus, neque Judaeus, neque gentilis. « Et quaesivi qui me adjuvaret, et non fuit, » subaudis adjutor. Tale est hoc quod in psalmis dicit: « Exspectavi qui constristaretur 116.1055A| et non fuit, qui consolaretur et non inveni (Psal. LXVIII). » Et rursum: « Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei alieni quasi recesserunt a me (Job XIX). » « Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. » Hoc dupliciter potest intelligi, ut ex persona humanitatis loquatur, vel ex persona deitatis. Salvavit, inquit, mihi brachium meum, hoc est, verbum a quo assumptus sum resurrectionem mihi procuravit: vel fortitudo mea sive brachium meum salvavit mihi omnes praedestinatos ad vitam, et indignatio mea, id est ultio et vindicta mea, ipsa auxiliata est mihi, quando vindicavit me de hostibus meis Judaeis vel malignis spiritibus. More humano ista loquitur. Sequitur:
116.1055B| « Et conculcavi, » id est humiliavi, superavi, vel vici « populos, » id est Judaeos « in furore meo, et inebriavi eos, » hoc est, replevi eos miseria et afflictione in ira mea, sive in vindicta mea, « et detraxi in terram virtutem eorum, » hoc est, ad nihilum deduxi virtutem daemonum et Judaeorum. Conculcavit et superavit Judaeos in furore suo, et inebriavit vel replevit eos miseria, quando quadragesimo secundo anno ascensionis suae, adveniente milite romano, fame, gladio, pestilentia, interfecit eos, dispergensque illos in omnes partes mundi et in omnes gentes, abstulit eis omnem gloriam et dignitatem, in tantum ut ipsi qui antea vocabantur soli populus Domini, modo sint servi aliarum gentium, et qui quondam fuerunt caput, modo sint cauda. Detraxit sive dejecit 116.1055C| virtutem daemonum ad nihilum, qui erecti erant in superbia, quorum princeps dixit: « Super sidera coeli ponam sedem meam (Isa. XIV). » Vel etiam virtutem Judaeorum deduxit ad nihilum, qui se solos putabant existere fortes, quasi soli auxilio Dei essent vallati, habentes soli regem ex omnibus gentibus. Modo enim non fortes Judaei, quia non habent Deum fortitudinis in se, qui est fortitudo et victoria electorum. Non sunt auxilio Dei vallati, quia propter impietatem et infidelitatem eorum recesserunt ab illis custodiae angelorum: quae auditae sunt in templo adveniente excidio desolationis dicentes: Transeamus ab his sedibus. Non habent legem, quia non recipiunt Evangelium, neque prophetas, in quibus illa omnia continentur impleta. Lex siquidem et prophetae, 116.1055D| usque ad Joannem. Adveniente enim gratia veritatis cessavit umbra legis et prophetarum.
« Miserationum Domini recordabor, laudem Domini, » subaudis praedicabo « super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum, » subaudis reddidit nobis Dominus. Loquitur Propheta ex persona Judaici populi poenitentiam agentis, et misericordiam Domini erga se magnam cognoscentis, et beneficia ejus ad memoriam reducentis, quae largitus est eis a die qua eduxit eos de ergastulo Aegyptiorum, et dicit: « Miserationum Domini recordabor, et laudem ejus praedicabo, 116.1056A| super omnibus quae reddidit nobis Dominus. » Cum dicit super omnibus quae reddidit nobis, et prospera et adversa vult intelligi. Ac si diceret: Liberavit nos ex Aegypto, et transduxit per desertum in terram omnibus meliorem propter ineffabilem misericordiam suam, et duxit nos in Babylonem propter peccata nostra. Iterumque reduxit ad terram sua misericordia, in quibus omnibus justum eum praedicabo, et laudem ejus omnibus narrabo, qui secundum indulgentiam suam, id est, secundum largitatem misericordiae suae multa bona reddidit nobis. « Et dixit Dominus: Verumtamen populus meus es, filii non negantes, et factus est eis salvator. » Propheta loquitur: Cum vidisset (inquit) Dominus poenitentiam eorum, dixit: Verumtamen populus meus 116.1056B| es, Judaica plebs, de qua olim dixi: « Haereditas mea Israel (Isa. XIX). » Et filii non negantes, id est filii mei erunt, si me spernere desierint, et si me non negaverint, et factus est eis salvator, subaudis quia credendo in eum veram poenitentiam egerunt. Sin autem dixerimus filii non negantis, sicut quidam codices habent, erit sensus: Isti qui poenitentiam agunt et in me credunt, filii sunt, subaudis populi non negantis, id est, filii patriarcharum et prophetarum, qui in me veraciter crediderunt.
« In omni tribulatione eorum non est tribulatus » subaudis salvator eorum. « Et angelus faciei ejus salvavit eos, » ut beatus Hieronymus dicit: Verbum est ambiguum apud Hebraeos quod dicitur Io, quod significat non, vel et ipse. Et habetur apud eos isto 116.1056C| in loco ubi ipse transtulit non est tribulatus. Quapropter dupliciter possumus hoc intelligere hoc modo: In omni tribulatione quam sustinuerunt in Aegypto vel in deserto, non est tribulatus, id est, non est compassus salvator eorum, ut eos ab omni angustia liberaret: sed parumper deseruit eos, subtrahendo auxilium suum ab eis, ut positos in tribulatione cogeret eos ad rogandum. Aliter: In omni tribulatione eorum et ipse est tribulatus, quia compassus est eorum injuriis atque miseriis, et misit eis angelum suum qui eos salvaret, secundum illud: « Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praecedet te (Malach. III). » Hic angelus Michael est intelligendus, qui praepositus est illi populo a Deo: juxta quod Danieli dicitur: « Nemo est adjutor meus in omnibus 116.1056D| his, nisi Michael princeps vester, qui astat pro filiis populi tui (Dan. X). » Angelis autem faciei ejus dicitur, quia angeli semper faciem Dei vident, quia in praesentia Dei sunt. « In dilectione sua » subaudis qua dilexi eos « et in indulgentia sua, » id est, in largitate misericordiarum suarum. « Ipse redemit eos » ex Aegypto, et ex Babylone, vel etiam sanguine Filii sui « et portavit eos » subaudis, de Aegypto in terram repromissionis, secundum illud: « Extendit alas suas assumpsitque eos atque portavit in humeris suis (Deut. XXXII). » « Et levavit eos, » subaudis de miseria ad gloriam, « cunctis diebus saeculi, » id est ab exordio quo eos elegit in populum.
« Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt 116.1057A| Spiritum sanctum ejus, et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos » ante suum adventum a diversis gentibus, postea vero per Romam. Quod dicit afflixerunt Spiritum sanctum ejus, et in quibusdam libris habetur Spiritum sancti ejus, dupliciter potest intelligi. Si dixerimus Spiritum sanctum ejus, de Spiritu sancto erit intelligendum, de quo dicit Dominus: « Rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum (Joan. XIV). » Vel etiam per sanctum Spiritum ejus possumus intelligere angelicum spiritum, qui contristatus est quando vidit eos a Deo per idololatriam recedere. Sin autem Spiritum sanctum ejus dixerimus, uno modo spiritum Mosi debemus intelligere, quem ipsi contristaverunt, secundum illud: 116.1057B| « Et exacerbaverunt Mosen in deserto (Psal. CV). » Qui enim justum contristat, Spiritum utique Dei contristat qui est in eo: juxta quod dicitur per Prophetam: « Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II). » Quarto vero modo possumus ad Christi Spiritum referre et dicere, quia Christo veniente et praedicante, Spiritum sancti ejus afflixerunt nolentes in eum credere, id est Spiritum Christi, qui est sanctus et justus Filius Patris. Filius enim Dei qui nos redemit tempore passionis suae, liberavit utique et Hebraeos de mari Rubro. Sequitur: Et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit, illis recedentibus de viis ejus, et contra voluntatem ejus incedentibus, conversus est eis in inimicum de misericorde in immisericordem, et debellavit eos saepe 116.1057C| per hostes eorum, sicut in libro Judicum, aliisque historiis et libris propheticis abundantissime declaratur. Potest autem et hoc ad tempus incarnationis ejus referri, quando illis nolentibus credere in se conversus est eis in hostem, qui eorum infirmos sanaverat, mortuosque suscitaverat, et debellavit eos per Romanos quadragesimo secundo anno ascensionis suae.
« Et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui. » Deus omnipotens qui de protectore mutatus in adversarium populo Judaeorum, qui irritaverunt eum, et ad iracundiam provocaverunt: postquam debellavit eos per Romanos, recordatus est dierum saeculi, id est, recordatus dierum antiqui temporis, quando eduxit eos de Aegypto. Et recordatus est 116.1057D| Mosi servi sui qui interpellavit pro eis in deserto dicens: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo (Exod. XXXII). » Recordatus est etiam populi sui qui salvatus oratione Mosi, dum eum vellet percutere usque ad internecionem. Idcirco autem horum recordatus est, quia non erat qui levaret pro eis orationem et a peccato infidelitatis eos liberaret, sicut quondam Mosi oratione et obtentu liberati sunt a flagello et ab errore idololatriae. Sequitur: « Ubi est qui eduxit de mari cum pastoribus gregis sui? » Praevidens propheta Isaias abjectionem populi sui et miseriam atque afflictionem quae eis imminebat, propter negationem Filii Dei, condolendo exclamabat dicens: Ubi est clementia omnipotentis Dei qui eduxit 116.1058A| eos de mari Rubro cum pastoribus gregis sui, Mose videlicet, Aaron, Maria, et Hur, caeterisque senioribus? Sequitur: « Ubi est » subaudis magna et ineffabilis misericordia omnipotentis Dei « qui posuit in medio ejus, » id est, in medio populi sui « Spiritum sancti sui, » id est Filii sui, sanctum videlicet Spiritum paracletum, quando eduxit eos de Aegypto? Legimus, quia orante Mose tulit Dominus de spiritu eius, et dedit septuaginta viris (Num. XI): cujus rei in praesenti loco fit mentio. Permanet ergo in ipsa admiratione Propheta et compatiendo dicit: Ubi est etiam:
« Qui eduxit ad dexteram Mosen brachio majestatis suae, » id est, ubi est pietas Domini qui eduxit Mosen de Aegypto ad dexteram, id est in prosperitate 116.1058B| brachio majestatis suae, sive protectione filii sui? Per dexteram siquidem prosperitas intelligitur, et per brachium verbum Dei Patris, vel protectionis ipsius Filius Dei.
« Ubi est, » subaudis potentia illius, « qui scidit aquas ante eos, » subaudis in duodecim partes, et aliis in locis, juxta illud: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, « ut faceret sibi nomen sempiternum, » hoc est nomen ejus aeternaliter laudaretur? Percutiente enim Mose mare divisum est in duodecim partes, aliisque tribubus haesitantibus et timentibus ingredi, prima tribus Juda introivit (Psal. CXXXV). Quam ob causam regia tribus appellata est, quia ex illa reges eligebantur. « Ubi est qui eduxit eos per abyssos, » id est per profunditates maris, « quasi 116.1058C| equum in deserto non impingentem, » id est sine impedimento incedentem?
« Quasi animal in campo descendens, » subaudis sine offensione: sic descenderunt et introierunt illi in terram sibi repromissam. Et quare ita tranquille ambulaverint, manifestat subjungens: « Spiritus, inquit, Domini ductor ejus fuit. » Spiritum autem isto in loco angelum debemus intelligere, qui ductor fuit illius populi, secundum quod Dominus ei promisit dicens: « Angelus meus praecedet te (Exod. XXXII). » Ex multis enim locis possumus colligere angelos appellatos esse spiritus, e quibus est illud: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII). Et in Actibus apostolorum: « Spiritus, inquit, Domini rapuit Philippum (Act. VIII). » Rursus in Epistola ad Hebraeos: 116.1058D| « Isti sunt administratorii spiritus, missi propter eos qui haereditatis possident salutem (Hebr. I). » Sequitur:
« Sic adduxisti populum tuum, » subaudis de terra Aegypti, « ut faceres tibi nomen gloriae tuae, » id est ut nomen tuum glorificaretur et laudaretur aeternaliter. Hac de re percussit Dominus Aegyptios multis plagis, et liberavit populum suum transducendo eum per mare et per terram inviam, in terram omnibus meliorem.
« Attende de coelo, et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae. » Ex persona populi Judaeorum, poenitentiam agentis et peccatum suum cognoscentis, loquitur modo propheta, et dicit ad Deum. Attende 116.1059A| de coelo et miserere. Non debemusp utare Deum omnipotentem localiter et solummodo esse in coelo: licet propheta dicat, « attende de coelo et de habitaculo sancto tuo; » sed in coelo et in terra illum esse. Secundum quod ipse dixit: « coelum et terram ego impleo, » et etiam intra omnia, extra omnia esse. Sicut beatus Gregorius dicit: Implendo, inquiens, omnia circumdat, et circumdando omnia implet: praesidendo sustinet, sustinendo praesidet. Et cum totus ubique sit per plenitudinem divinitatis suae, datur tamen habitaculum et locus ejus esse in his quae sanctiora sunt: secundum quod ipse dicit: « Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI). » Et Psalmista: « Qui habitat, inquit, in coelo, irridebit eos (Psal. II). » Ubicunque enim fit voluntas ejus, ibi est habitaculum et domus Dei: 116.1059B| praecipue in angelis quorum conversatio in coelestibus est, et in sanctis hominibus qui manentes in terra corpore, coelestia mente contemplantur. Quod ergo dicit propheta ex persona populi loquens, attende de coelo et vide de habitaculo sancto tuo, sensus est: « Attende de coelo et de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae, et vide, » id est, miserere. Videre enim Dei misereri est, juxta illud: Videns vidi afflictionem populi mei, id est, vidi et misertus sum.
« Ubi est zelus tuus, » id est amor tuus quo dilexisti nos et patres nostros? « Et fortitudo tua, » subaudis ubi est, in qua eduxisti patres nostros ex Aegypto? « Multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum, » subaudis ubi est? « Super me continuerunt se » zelus, videlicet fortitudo atque miseratio. 116.1059C| Zelus duplicem habet sensum, sicut saepissime multis in locis dictum est. Est enim zelus malus, invidiae et fervor malitiae. Et est zelus amor bonus, et fervor dilectionis Dei et proximi, de quo hic agitur, id est de zelo amoris. Viscera sunt interiora ventris. Et ideo per viscera non immerito affectus dilectionis in hoc loco intelligitur. Ubi est, inquit, affectus nimiae dilectionis, quo nos dilexisti? Sequitur:
« Tu enim Pater noster, » id est Creator noster; « et Abraham nescivit nos et Israel ignoravit nos, » id est non cognovit nos esse filios suos, quos a Deo suo intelligunt non amari. Patres justi et sancti dicuntur ignorare post mortem filios suos malos, quos vident a Deo recodere et sua vestigia non sequi: quia non interpellant Deum pro ipsis, neque enim 116.1059D| exaudirentur, neque possent liberare eos a vindicta omnipotentis Dei, sicut ad Jeremiam Deus loquitur: « Noli, inquit, orare pro populo isto, quia non exaudiam te (Jer. VII). » Manifestum est enim filios perversos et a Deo recedentes, oratione et interpellatione patrum non posse salvari: licet ipsi patres justi fuerint. Unde Dominus ad Ezechielem loquitur dicens: « Vivo ego, dicit Dominus; quia si fuerint tres viri isti in medio Hierusalem, Noe, Daniel et Job, filium et filiam non liberabunt; sed ipsi soli justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. XIV). » Quia ergo isti peccatores erant, et a via Dei recessisse cognoscebantur, dicunt: Abraham et Israel, id est Jacob, ignorant nos filios esse suos, ad hoc ut pro nobis 116.1060A| orationem fundant. Sed quaestio oritur isto in loco: Quare Abraham et Israel, id est Jacob, nomen posuerit, et Isaac medium intermiserit? Ad quod dicendum, quia per prima et ultima etiam media intelligimus. Cum enim dixit Abraham et Israel, in his duobus Isaac quoque in medio comprehendit: et non solum illum, sed etiam alios sanctos patres praecedentes. « Tu, Domine, Pater noster, » id est Creator, « Redemptor, » subaudis noster, qui nos redemisti de Aegypto; « a saeculo nomen tuum, » subaudis, sanctum permanet.
« Quare errare fecisti nos, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te? » Deus omnipotens, cum neminem faciat errare et a via rectitudinis deviare, et cum nullius hominis cor induret: 116.1060B| dicitur tamen facere errare et indurare cor hominis, cum non revocat ab errore, et cum a duritia cor illius non emollit. Sicut de Pharaone dicitur (Exod. IV, X et XI), quod induravit Dominus cor ejus, id est non emollivit. Eo modo loquuntur isti dicentes, quare permisisti nos errare, Domine, de viis tuis, id est in mandatis et judiciis tuis? Et quare permisisti indurari cor nostrum, suspendendo flagella, ne timeremus te? (Prov. III.) Sciremus utique zelum tuum, id est amorem tuum, nobiscum esse, secundum illud: « Quem diligit Dominus corripit, flagellat omnem filium quem recipit. » Quibus vero vehementer est iratus, a percutiendo manum suspendit in praesenti, ut in futuro remunerationem recipiant suae iniquitatis. Unde quibusdam dicit: « Non visitabo, 116.1060C| inquiens, super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super filios vestros cum adulteraverint (Ose. IV). » « Revertere propter servos tuos, » subaudis patres nostros, Abraham, Isaac et Jacob, qui modo ignorant nos, videntes nos a te non amari, « et propter tribus haereditatis tuae. » Revertere, inquit, id est redi ad nos ad misericordiam tuam: et hoc non nostris meritis promerentibus; sed propter tuam misericordiam exuberantem, et propter servos tuos patres nostros qui tibi placuerunt. Quorum filii sumus per carnem, licet ab illis non cognoscamur propter iram peccati.
« Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam: facti sumus sicut in principio, cum non dominareris 116.1060D| nostri, neque invocaretur nomen super nos. » Quasi nihilum, inquit, id est sine reluctatione nostra, et sine suo labore possedere nos hostes nostri, Chaldaei videlicet atque Romani: conculcaverunt sanctificationem tuam, id est templum sanctum tuum, tam Babylonii quam Romani: factique sumus sicut in principio cum non dominareris nostri, id est antequam vocaremur in Abraham, quia Thare idola coluit quondam: vel quando eramus in Aegypto colentes idola, non habentes regem, neque principes, neque prophetas, sed eramus sine Deo, et sine lege, et sine sacerdote. Haec licet ex parte ante Domini adventum completa sint, omnia tamen post Domini passionem impleta sunt: et quotidie implentur dum 116.1061A| manet super illos illa maledictio, quam sibi imprecati sunt dicentes: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). » Quandiu enim in vetustate legis permanserint, et Evangelii veritatem non receperint, nequaquam populus Dei vocabitur, ut a Christo Christianus nuncupetur.
CAPUT LXIV.
« Utinam dirumperes coelos, et descenderes. A facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent atque arderent igni. » Sive secundum Symmachum, aquae de mari arderent igni « ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis. A facie tua gentes turbarentur » subaudis, si descenderes. Praevidens propheta 116.1061B| Isaias Spiritu sancto sibi revelante adventum Domini futurum, mysterium scilicet incarnationis Filii Dei, et abjectionem populi sui, et vocationem gentium, loquitur ex persona sua et omnium sanctorum patriarcharum et prophetarum, adventum illius desiderantium: Utinam dirumperes, Domine, coelos et descenderes, id est, utinam aperires coelos, et descenderes de sinu paternae majestatis (in quo inaccessibilis et invisibilis es nostris aspectibus), et te incarnatum atque visibilem humanis aspectibus ostenderes. Et ipso amore ardebat Psalmista, cum dicebat: « Excita, Domine, potentiam tuam, et veni (Psal. LXXIX). » Ex hoc desiderio flagrabat patriarcha Abraham, de quo Dominus dixit Judaeis: « Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum 116.1061C| (Joan. VIII). » Similiter omnes sancti ab initio mundi, qui Domini adventum in carne futurum, Spiritu sancto revelante cognoverunt: et desideraverunt eum venire et videre, sicut ipse Dominus dixit apostolis: « Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quia multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII), » etc. Tamen cum dicit propheta, « utinam dirumperes coelos et descenderes, » non debemus putare Deum localiter habitasse, sed credere debemus (sicut auctores dicunt) illum ubique esse, et ubi erat ibi assumpsisse carnem, quia ubique totus erat. Coelum autem appellavit plenitudinem paternae majestatis, in qua ipse aequalis est Patri. Et quasi tunc descendit, quando humiliavit semetipsum suscipiendo carnem. 116.1061D| Videamus quod subjungat propheta. Si (inquit) aperires coelos et descenderes, a facie tua, id est a praesentia tua, montes defluerent, hoc est daemones et Judaei atque omnes qui, tumore superbiae inflati, adversus scientiam Dei se erigunt, et propter superbiam montes appellantur, a praesentia tua deficerent. Et tabescerent, id est consumerentur, sicut exustio ignis, hoc est sicut ligna et stipulae consumuntur ab igne. Atque arderent ipsi montes igni, id est, sententia tua consumerentur, quod in die judicii adimplebitur: cum audierint omnes reprobi: « Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXVI). » Et hoc quare? Ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis per potentiam tuam, daemonibus scilicet, Judaeis 116.1062A| atque omnibus adversariis, quod Jesus sit nomen tuum. Sin autem legerimus secundum quod Symmachus transtulit, et aquae maris arderent igni: per aquas debemus intelligere populos hujus mundi, qui significantur per mare, in quibus consumpta est infidelitas ab igne Spiritus sancti, de quo dicit Dominus: « Ignem veni mittere in terram (Luc. XII): » et inflammata est dilectione Dei et proximi. Notumque factum nomen est inimicis illius Judaeis, quod Jesus vocaretur, id est Salvator, qui salvavit populum in se credentem. Quod autem sequitur, a facie tua gentes turbarentur, et in alia translatione habetur commovebuntur, ad fidem gentium pertinet, quarum corda mota sunt ad poenitentiam, et de errore ad fidem, quae antea immobilia in infidelitate 116.1062B| manebant.
« Cum feceris mira, non sustinebimus. » Considerans propheta lapideum cor Judaeorum, et praevidens eorum duritiam atque blasphemiam, dixit ex persona infidelium: Cum feceris (inquiens) mirabilia multa in terris tempore incarnationis tuae, non patienter sustinebimus. Quod ex multis locis sancti Evangelii possumus approbare, in quibus narratur Judaeos semper Domini miraculis obstitisse, et paratos esse ad blasphemandum. Et quasi jam exauditus esset propheta ex hoc quod paulo superius exclamaverat dicens, « utinam dirumperes coelos et descenderes, » subjunxit dicens: « Descendisti, » id est, « Verbum caro factum est, » « et a facie tua, » id est a praesentia tua « montes defluxerunt, » id est, daemones 116.1062C| et Judaei crediderunt, potestatem et gloriam amittentes quam habebant in hoc mundo. Unde Dominus de diabolo dicit: « Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII). » Et de Judaeis: « Tolletur a vobis regnum Dei (Matth. XXI), » id est, sacra Scriptura, et omnis gloria sive dignitas. Sequitur: « A saeculo non audierunt, » id est, ab initio sive ab exordio mundi, « neque auribus, » subaudis corporis, « perceperunt, » subaudis bona, « quae praeparasti sanctis tuis. » « Oculus, » subaudis humanus, « non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. » Auris non audivit, quia non est ibi sonus. Oculus non vidit, quia non est ibi corpus neque color. In cor hominis non ascendit, quia cor nostrum illuc dirigi debet. Quae sunt ergo illa bona, 116.1062D| quae praeparavit Deus electis suis? Utique semetipsum, id est, cognitionem totius Trinitatis, sicut ipse Filius dixit: « Haec est (inquit) vita aeterna, ut cognoscant te verum solum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). » Haec certe sunt praemia et gaudia vitae aeternae, quae nemo electorum videt manens in corpore, sicut idem Filius dixit: « Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV), » subaudis sicuti est. Qui ergo videbunt eum? « Beati mundo corde (Matth. V). »
« Occurristi laetanti et facienti justitiam, in viis tuis recordabuntur. » Hoc duplici modo potest intelligi. Occurristi laetenti et facienti justitiam de tuo adventu, ut Simeoni quadragesimo die nativitatis 116.1063A| tuae. In viis tuis, id est in praeceptis tuis, recordabuntur electi tui (Luc. II), ut idem Simeon, et Anna vidua, aliique fideles. Aliter: Occurristi, id est, subvenisti, et auxilium praebuisti laetanti de te et confidenti, et facienti justitiam, ut David et Judae Machabaeo. « Ecce tu iratus es et peccavimus, in ipsis fuimus semper et salvabimur. Et facti sumus ut immundus omnes nos, quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. » Ex persona populi Judae loquitur, qui noluit transire ad veritatem Evangelii, Domino praedicante. Et positus in tribulatione, poenitentiam praeferebat in voce, quam non habebat in opere. Et est ordo praeposterus, cum dicit, ecce tu iratus es, et nos peccavimus. Prius enim nos peccavimus, et peccando provocavimus eum ad vindictam. Neque quia ille iratus est nos peccavimus, 116.1063B| et in peccatis fuimus semper, et salvabimur tua gratia non nostris meritis, et facti sumus omnes ut immundus, id est, sicut leprosus aut pollutus alia re. Et universae justitiae nostrae circumcisio, scilicet immolatio agni, observatio sabbati, postquam venit gratia Evangelii, factae sunt immundae quasi pannus menstruatae mulieris, quo nihil est immundius. A luna quae hebraice vocatur mene, dicuntur menstruatae mulieres, quae singulis mensibus solent fluxum sanguinis pati, quibus diebus observare se debet unusquisque vir ab uxore sua. Ex illo enim concubitu plerumque, Deo permittente, nascuntur parvuli debiles et membris contracti, ut quia patri et matri non fuit verecundia tempore menstruo ad 116.1063C| concubitum in conclavi misceri, simul ipsi suam verecundiam palam omnibus videant. Sicut ergo pannus menstruatae mulieris immundus reputatur ab omnibus, ita modo observatio legis quam Judaei carnaliter impleverunt, postquam data est gratia Evangelii, velut immunda reputata est. Sequitur:
« Et cecidimus » sub gladio Romanorum « quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. » Ventus in sacra Scriptura varias habet significationes. Aliquando enim significat commotionem aeris, ut illud: « Imperavit ventis et mari (Luc. VIII). » Aliquando Spiritum sanctum, ut in Actibus apostolorum: « Factus est (inquit) repente sonus tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II). » Spiritus ibi pro vento ponitur. In significatione 116.1063D| Spiritus sancti aliquando significat tentationem daemonum et malorum hominum, ut in Evangelio: Venerunt flumina, flaverunt venti (Matth. VII), id est tentatio daemonum vel hominum, in qua significatione etiam in praesenti loco ponitur: Cecidimus (inquiunt) gladio Romanorum universi, quasi folium. Et iniquitates nostrae, id est, peccata nostra et negatio in te, quasi ventus abstulerunt nos, id est, tentatio daemonum et Romanorum persecutio abstulerunt nos a praesentia tua, et a terra nostra, sicut aufert ventus folia de arboribus.
« Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. » Non est, subaudis modo aliquis ex nobis, qui invocet nomen tuum corde, ore et opere, 116.1064A| qui consurgat ad orationem veram, et teneat te ne effundas furorem tuum super nos, ut olim Moses surrexit, et tenuit te suis precibus (Exod. XXXII). « Abscondisti faciem tuam, » id est praesentiam et auxilium tuum « a nobis. Et allisisti nos, » id est, percussisti et afflixisti « in manu, » hoc est in operatione iniquitatis et perfidiae nostrae. Iniquitas et omnia peccata manus habent, id est operationem, per quam nos strictos tenere desiderant. Unde dicit: « Mors et vita in manibus linguae (Prov. VIII). »
« Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum, et fictor noster tu » qui olim dignatus es dicere: « Dimitte filium meum Israel (Exod. V). » Et: « Filios genui et exaltavi (Isa. I). » Nos vero lutum, id est terra, et ex eadem stirpe descendentes. Tu es fictor noster, id est plasmator noster, et opera manuum 116.1064B| tuarum omnesque nos, ideoque non possumus resistere potentiae tuae. Et est sensus: Non de nostris meritis praesumentes, quae nulla sunt, talia dicimus, sed de tua clementia et miseratione praesumentes, audemus preces fundere. « Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae. Ecce respice, populus tuus omnes nos. » Ne irascaris, Domine, satis, id est nimis, vel ultra quam ferre potest nostra fragilitas: et ne ultra memineris iniquitatis nostrae. Ecce, respice ad nos, et attende misericordiam tuam: populus tuus quondam fuimus omnes nos.
« Civitas sancti tui facta est deserta Sion, deserta facta est Hierusalem, desolata domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres 116.1064C| nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. » Civitas sancti tui, hoc est sanctuarii tui vel templi tui, facta est deserta Sion a te. Sion et Hierusalem, licet duo nomina sint, tamen unam significationem habent isto in loco, id est templum et civitatem significant, ubi quondam fuit speculum et visio pacis. Sed postquam Dominum negavit populus Judaeorum, deserta facta est Hierusalem a Deo, juxta quod Salvator eis dixit. In historia ecclesiastica dicitur: quae auditae sint voces in templo dicentes: Transeamus ab his sedibus. Domus sanctificationis nostrae quae nos sanctificabat, ubi immolabamus et offerebamus sacrificium, desolata est a te, et domus gloriae nostrae, 116.1064D| in qua gloriabamur. Domus ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, succensa est a Roma, et omnia desiderabilia nostra, id est sancta sanctorum, etc., quae ad honestatem pertinebant, versa sunt in ruinas. Domus Dei generaliter sancta Ecclesia est, specialiter vero unusquisque fidelis, qui tunc igni et incendio traditur, quando luxuriae et avaritiae aestibus deservit.
« Nunquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer? » Nunquid super his miseriis nostris continebis te, Domine, ut non impendas nobis misericordiam? Nunquid tacebis, id est nunquid manebis in hac duritia, ut affligas nos vehementer?
CAPUT LXV. 116.1065A|
« Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me. » Vox Filii Dei ad hoc quod illi superius dixerant, quare errare nos fecisti in viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te? respondit ille et dixit: Quaesierunt me gentiles per fidem, qui antea non interrogabant, id est qui antequam venirem in carne, non rogabant neque invocabant, invenerunt me misericordem ad se suscipiendos, qui non quaesierunt me antea. Et de quibus scriptum est: « Quibus non est annuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt intelligent me (Isa. LII); » et est sensus: Si illi qui me antea non quaesierunt invenerunt misericordem et clementem, id est gentiles, quare vos me tam inclementem et immisericordem 116.1065B| invenistis? Subaudis: quia qui legem die noctuque meditamini, ad iracundiam provocastis recedendo a me, et propter vanam gloriam jactatis poenitentiam in voce, cujus opera non facitis. Quomodo invenerunt ergo gentiles? vide centurionem, de quo Dominus dixit: « Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni (Matth. VIII). » « Vide mulierem Chananaeam et crede (Matth. XV). » Propterea ergo quia gentiles voluntate plena venerunt ad fidem Domini, meruerunt ut de eis ipse diceret: « Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. XVII), » et caetera: « Dixi: Ecce ego, ecce ego ad gentem, quae non invocabat nomen meum. » Vox Filii Dei. Ecce ego, ecce ego, subaudis qui olim locutus sum ad Moysen, dicens: Ego sum qui sum, ad gentem 116.1065C| quae nesciebat me, et quae non invocabat nomen meum.
« Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur via non bona post cogitationes suas. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres: qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt. » Quod dicit; Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, et ut in Septuaginta subjungitur, et contradicentem, tripliciter potest intelligit: Expandi manus meas tota die pendens in cruce, ad populum incredulum, qui, cum pro illis orarem dicens ad Patrem: « Pater, ignosce illis (Matth. XXVII), » noluerunt credere in me, sed contradixerunt mihi dicentes: Vah qui 116.1065D| destruis templum Dei; aliter: Expandi manus meas, ut eos reciperem et collocarem in sinu meo, sed ipsi semper increduli et contradictores exstiterunt; dicamus et tertio modo: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, id est omnium beneficiorum meorum dona libenter praestiti eis a tempore quo eduxi eos de Aegypto propter merita parentum usque dum veni in carne. Et postquam veni, etiam non distuli adimplere quibus egebant, sanando illorum infirmos, et saturando eos de panibus meis, legisque secreta ac prophetarum quae eis occulta erant aperiendo, et ad patriam coelestem vocando (Joan. VI). Illi autem semper increduli et contradictores exstiterunt, dicentes: « In Beelzebub ejicis 116.1066A| daemonia (Matth. XII); » et: « Daemonium habes (Joan. VIII), » caeteraque hujuscemodi: et ambulaverunt viam non bonam, relinquentes me qui eis dixi: « Ego sum via (Joan. XIV). » Et gradientes per latam et spatiosam quae ducit ad mortem (Matth. VII), et post cogitationes suas pravas, non post Domini culturam. Populus, inquam, hoc fecit qui ad iracundiam, id est ad vindictam provocat me: ante faciem meam semper, hoc est in praesentia mea et in conspectu meo: quia omnia opera cogitationis, locutionis et operationis, non latent oculos meos: vel in facie mea, id est in templo, ubi meam saepe exhibui praesentiam, idola sua posuerunt, ut in Ezechiele plenissime habetur. Et non solum in templo coluerunt idola, sed etiam super colles et montes, et in 116.1066B| hortis immolaverunt diis alienis, jungentes idololatriae luxuriam, et pro uno altari quod erat in templo Domini ex politis lapidibus constructum, secundum praeceptum legis, aedificaverunt plura altaria ex coctis lateribus et ex cespitibus agrorum: sicque desuper sacrificaverunt daemonibus. Ac ne aliquid mali deesset quod ipsi non implerent, habitabant in sepulcris, hoc est, in domunculis mortuorum: quia super sepulcra Judaeorum dormiebant incubantes super pelles hostiarum, ut somniis auguria caperent. Delubra autem proprie erant templa in quibus erant fontes vel rivi, in quibus lavabantur hostiae, et mundabantur sacerdotes: et vocabantur delubra a deluendo hostias, sive quia animae mundationem putabant se ibi consequi, vel a debriando, 116.1066C| eo quod saepe soliti ibi essent debriari, et otiosa quaeque agere, quae a rectitudine viae eos longe reddebant. Sequitur. « Qui comedunt carnem suillam, » id est, porcinam contra legis praeceptum, « et jus profanum, » hoc est, immundum « in vasis eorum. » Unde tam ipsi quam vasa eorum immunda erant. Fanum est templum ubi religio agitur; inde dicitur profanus, quasi porro a fano, id est a religione.
« Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. » Tanta superbia erant illi immundissimi repleti, ut dicerent non adoranti idola et carnes suillas non manducanti: Recede a nobis, quia immundus es. « Isti, » subaudis qui talia agunt, qui immolant in hortis et comedunt carnes suillas, et cum sint immundissimi et omni spurcitia pleni, 116.1066D| dicunt justo: Recede a nobis, « fumus, » id est nihil, « erunt in furore meo, » sive in ultione mea. « Ignis ardens, » subaudis eos apud inferos: « tota die, » hoc est, semper.
« Ecce scriptum est coram me, » id est in conspectu meo, subaudis quod ipsi faciunt: « Non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles, et exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. » Ille qui superius dixerat: Tacui, semper silui, patiens fui, modo dicit non tacebo, hoc est non parcam amplius neque sustinebo iniquitates eorum, et retribuam et reddam iniquitates 116.1067A| eorum in sinu eorum, et iniquitates patrum eorum idololatrarum. Per sinum debemus intelligere principale mentis, sicut in Osee (cap. IV) dicitur: « Haec est detractio ipsorum in sinu eorum, » id est in mente ipsorum. Qui sinus propter animae principale alio nomine appellatur ut illud: Vias eorum reddam in capite eorum. Iniquitates, inquit, eorum et iniquitates patrum illorum idololatrarum, qui sacrificaverunt super montes filios suos, et super colles exprobraverunt mihi, hoc est qui contumeliam mihi fecerunt me derelinquendo, et honorem meum idolis retribuendo: reddam et retribuam in sinu eorum, hoc est in principale mentis eorum, ut eos propria torqueat conscientia. Et remetiar, hoc est reddam, opus eorum primum in sinu eorum, id est qualia 116.1067B| fecerunt, talia recipient; primum in anima vel in penetrabili corde, ut est homo, deinde post diem judicii in corpore et in anima, ut exterius igni perpetuo exurantur, et interius propria conscientia crucientur, secundum quod idem propheta dicit alio in loco: « Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). » Sed quaeri potest isto in loco, cum Deus omnipotens dixerit: « Pater non portabit iniquitatem filii, nec filius iniquitatem patris (Ezech. X): » quare modo dixerit iniquitates patrum eorum reddam in sinu eorum? Ad quod dicendum, quia patres non intelliguntur hic solummodo de quorum semine corpora sumpserunt, sed quorum opera imitati sunt. Cujus enim opera quis facit, et quem imitatur, procul dubio et filius est non per naturam, sed 116.1067C| per imitationem. Tale est ergo ac si diceret: Iniquitates patrum eorum reddam eis, id est quae illi sustinent opera imitati sunt, eadem sustinebunt et isti. Sequitur.
« Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. » Minatus est Dominus populo Judaeorum se redditurum iniquitates eorum, et iniquitates patrum illorum: et post intulit, sub similitudine vel comparatione, bonos non esse perdendos propter malos: Verbi gratia, sicut Abraham liberatus est de Ur Chaldaeorum, Noe et filii ejus per diluvium ex omni mundo salvatus est, et Loth a Sodomis. Quomodo ergo si inveniatur granum unum illaesum et 116.1067D| incorruptum in botro, sivein racemo post tempestatem, et dicat aliquis illi qui voluerit tangere: Ne tangas, sed permitte ut crescat, quia Domini benedictio est, id est Domino placuit, ut ex multitudine botrorum istud unum granum remaneret: sic faciam ego ex innumerabili multitudine Judaeorum. Qui haereditabunt (inquit) eam, hoc est Hierusalem vel Ecclesiam, electi mei apostoli videlicet, et servi mei sequaces eorum habitabunt ibi. Si paucos invenero justos, liberabo eos. Et hoc faciam propter servos meos Abraham, et Isaac, et Jacob, et caeteros sanctos, vel propter eos qui illorum imitatores sunt.
« Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos. » Semen Jacob et Judae dupliciter 116.1068A| possumus intelligere, Christum videlicet qui de semine et stirpe Jacob descendit de tribu Juda, de quo dixit Jacob: « Non deficiet princeps ex Juda neque dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, » qui possedit montes (Gen. XLIX): hoc est apostolos, de quibus dicit Psalmista: « Levavi oculos meos ad montes. Et montes in circuitu ejus (Psal. CXX), » et caetera hujusmodi. Aliter: Et educam de Jacob semen, hoc est chorum apostolorum, de quo dicit idem propheta: « Nisi Dominus reliquisset nobis semen, et reliquiae salvae fient (Isa. I). » Et de Juda possidentem montes meos, id est alios credentes, quos ipsi apostoli Domino acquisierunt. Vel sicut in Septuaginta habetur, possidentem montem meum, hoc est Christum, qui est mons montium, 116.1068B| de quo dicitur: « Hic est mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo (Psal. LXVII). » De Juda enim exierunt apostoli, hoc est de progenie Judaeorum, qui possederunt Christum, quia in ipso fundati fuerunt. Et qui possederunt alios montes, hoc est martyres et eorum sequaces. « Et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. » Ecclesia haereditas Christi est, et filii sui omnes, videlicet credentes, haereditant eam. De hac haereditate dicit Psalmista: « Tu haereditabis (inquiens) in omnibus gentibus (Psal. LXXXV). » Et Pater ad eum: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. »
« Et erunt campestria in caulas gregum. Et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me. » Ubi hic habetur erunt campestria in caulas 116.1068C| gregum, in alia translatione habetur Saronas, quae est regio inter Joppen et Lipidam atque Jagniam, in qua sunt campestria fertilissima et pascendis gregibus apta; sed abundant latronibus, unde et interpretatur vallis effundens sanguinem, quia multus sanguis viatorum et transeuntium ibi effusus est a latronibus. Vallis Achor ipsa est ubi Acham, filius Carim, qui furatus est de anathemate et de spoliis Jericho, periit cum omni domo sua. Et quia ibi turbavit populum, sic ei dixit Josue: « Exturbet te Dominus, quia conturbasti nos, et ibi periit (Josue VII). » Vocatur locus ipse vallis Achor, id est vallis turbationis vel tumultus. Per haec autem duo nomina, hoc est per Saronas sive Saron, quae interpretatur vallis effundens sanguinem, et Achor quae 116.1068D| interpretatur vallis turbationis sive tumultus, significatur gentilitas, quae plena erat effusione sanguinis, et in tumultu et turbatione vitiorum manebat. Sed versa est in caulas sive in ovilia gregum et in cubile armentorum, hoc est in ecclesias et in requiem praedicatorum aliorumque fidelium, qui designantur per armenta et per greges ovium, sicut paulo post manifestat, dicens: Populo credenti in me, qui requisierunt me. « Et vos, » subauditur Judaei, « qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, » hoc est templum quod in monte erat constructum, vel coelestem Hierusalem: vel qui noluistis credere in Christum, qui est mons montium; « qui ponitis Fortunae mensam, et libatis super eam, 116.1069A| numerabo vos in gladio, » hoc est in suppliciis, « et omnes in caede, » subauditur Chaldaeorum, Romanorumque, vel daemonum, « corruetis. » Per gladium hic et caedem debemus intelligere supplicium et poenas quibus ipsi traditi sunt. Non enim omnis populus Israel gladio Chaldaeorum vel Romanorum peremptus est; sed fame, captivitate et duro servitutis jugo afflictus est, sub quibus etiam adhuc detinetur. Quidquid enim cruciat, quidquid affligit, quidquid punit, gladius Dei dicitur. Quod autem dicit: qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam, in alia translatione habetur, qui paratis Fortunae mensam. Fortuna autem dea erat apud Aegyptios, quae dicebatur etiam dea felicitatis; cujus festivitatem in fine anni celebrabant, offerentes ei 116.1069B| mensam refertam, et plenam epulis varii generis: necnon etiam poculis mulso mixtis, vel quia praeteritum annum fertilem et felicem eis reddiderat, vel ut in futuro anno similiter ageret. Hoc autem faciebant et Israelitae, omnium pene simulacrorum portenta venerantes. Et dum debuissent Domino sacrificare, idolis immolabant. « Pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. » Vocavi (inquit) vos per prophetas, dicens: « Convertimini ad me et salvi eritis (Isa. XLV); » vocavi per memetipsum dicens: « Poenitentiam agite, et venite ad me omnes qui laboratis, et ego vos reficiam (Matth. IV, XI): » et non respondistis sequendo et obediendo. Locutus sum per prophetas 116.1069C| promittendo bona, et minando mala; et locutus sum per memetipsum in parabolis et palam, et non audistis auribus mentis, vel non obaudistis: et faciebatis malum in oculis meis, hoc est in praesentia mea, vel in templo meo adorantes idola, et quae nolui elegistis, hoc est idololatriam.
« Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis. » Ista comestio et potatio spiritualiter est intelligenda, non de cibo qui perit, neque de potu qui transit. Cibus iste et potus tripliciter potest intelligi hoc modo; in praesenti comedunt et bibunt servi et electi Dei corpus et sanguinem Domini, sine qua perceptione nemo potest venire ad vitam aeternam, juxta quod Dominus dicit: « Nisi 116.1069D| manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI); » reficiuntur etiam in praesenti doctrina et mysteriis spiritualibus sacrae Scripturae, quae in quibusdam locis est cibus, in quibusdam potus; tertio autem modo reficientur in futuro visione omnipotentis Dei, de qua refectione dixit Dominus apostolis: « Vos (inquit) estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc. XXII). » Et alibi: « Qui credit in me non esuriet, et qui venit ad me non sitiet unquam (Joan. VI). » De hac etiam saturitate dicebat Psalmista: « Saturabor dum manifestabitur 116.1070A| gloria tua (Psal. XVI). » Sin autem hoc secundum litteram de simplici pane acceperimus, non possumus illud plene comprobare, quoniam multi sanctorum mortui sunt tempore persecutionis, fame et egestate premente. Quanti enim justi esuriunt, et impii crudelitatibus distenduntur? Est ergo isto in loco sensus: Non solum in gladio corruetis vos, Judaei, qui dereliquistis Dominum, et fecistis malum in conspectu ejus, et praesentem noluistis audire; sed multam inter vos et gentium multitudinem faciam differentiam, ut illi in praesenti saeculo saturentur corpore et sanguine meo et doctrina spirituali, et in futuro visione totius Trinitatis.
« Ecce servi mei laetabuntur, » subauditur in aeterna beatitudine, secundum illud: « Videbo vos et 116.1070B| gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » « Et vos confundemini, » id est erubescetis in peccatis vestris, videntes alios in locum vestrum successisse. « Ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, » secundum quod Psalmista dicit: « Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. VIII); » « et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis, » subauditur in poenis inferni. Sicut scriptum est: « Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII). » Tunc autem gaudebunt sancti, et ululabunt peccatores prae contritione spiritus, id est prae dolore cordis quem habebunt intrinsecus, quando sederint agni gentium atque justorum ad dexteram, et haedi Judaeorum aliorumque 116.1070C| impiorum a sinistris (Matth. XXV).
« Et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis: et interficiet te Dominus Deus tuus, et servos suos vocabit nomine alio. » Aliis (inquit) in locum vestrum succedentibus, dimittetis nomen vestrum jam damnatum, in juramentum electis meis. Verbi gratia propter vestram malitiam vos detestantes, cum voluerint aliquid jurare, dicent: Si mihi non eveniat ita ut Judaeis damnatis, et a Romanis interfectis, non feci hoc vel illud. Vel aliter: quia sanctus sermo Christianorum et Deum colentium ita debet esse firmus, ut pro juramento accipiatur. Jurabunt, hoc est confitebuntur se credere in Deum, ne similia patiantur, dicentes: Juro, hoc est credo in Deum omnipotentem, sicut 116.1070D| quidam Judaeorum olim crediderunt prophetae, videlicet aliique justi; vel quia Deus juramentum eorum erat, nos modo necessitate compulsi in eo juramus, sicut illi olim dicentes: Vivit Dominus si feci istud; vel relinquetis nomen vestrum electis meis, ut sicut vos quondam appellati estis filii Abraham et Jacob, ita et illi juxta quod praecursor Joannes dixit: « Potens est Deus de lapidibus, » hoc est de gentibus, « suscitare filios Abrahae (Matth. III). » Et interficiet (inquam) te Dominus Deus tuus, non gladio materiali, sed sententia et judicio suo damnabit te aeternaliter. Et servos suos gentiles vocabit nomine alio, ut a Christo Christiani dicantur.
« In quo » subauditur nomine, vel in Christo, 116.1071A| « qui benedictus est super terram; » hoc est, qui benedictus fuerit ut Christianus vocetur, et ipsum nomen bene custodierit in hac terra, « benedicetur in Deo amen. » amen. » Qui (inquit) hic benedictus fuerit, benedicetur in futuro cum omnibus electis, audiens a Domino: « Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV). De qua benedictione dicit etiam Apostolus: « Filii, in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis (I Petr. III). » Amen autem in hoc loco sonat fideliter et veraciter, quia illi qui benedicentur a Domino, fideliter et veraciter benedicentur. « Et qui jurat in terra, jurabit in Deo amen. » Amen juramentum est Domini, hoc est confirmatio sermonis illius pro quo nos modo dicimus: verum, verum. Qui (inquit) jurat in terra, id est qui veritatem 116.1071B| loquitur in praesenti, jurabit, id est loquetur in Deo fideliter et veraciter in die judicii in manifesta revelatione, quia semper Dominum benedicent. Et laudem ejus resonabunt: » juxta illud Psalmographi: « Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). » « Quia oblivione traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis nostris. » Hoc ad diem judicii pertinet. Omnia siquidem tormenta et flagella qui sancti in hoc saeculo pro Christi nomine pertulerunt, cum receperint plenitudinem praemiorum in die judicii, et viderint Dominum sicuti est, pro nihilo deputabunt illa omnia quae sustinuerunt ad comparationem gloriae suae, et quasi in oblivione habebunt, non oblivione memoriae, sed suorum cessione bonorum. 116.1071C| Nam neque laborem ullum qui ibi fuerint videbunt, neque sentient, secundum quod in Apocalypsi dicitur: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit (Apoc. XXI), etc. » Sic et in hoc loco dicitur, quia oblivioni traditae erunt angustiae priores, id est tribulationes quibus hic sancti tribulari possunt, et quia absconditae erunt a praesentia nostra. Jungit se propheta sanctorum numero, quia ipse multa pertulit adversa injuste, intantum ut lignea serra secaretur.
« Ecce enim ego creo coelos novos et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor; sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo. » Jam saepe multis in locis diximus superius, coelum et terram 116.1071D| non per naturam neque per essentiam transire, sed per immutationem, et innovationem atque in meliorationem. Sicut in Apocalypsi dicitur: « Erit (inquit) coelum novum et terra nova (Apoc. XXI); » et Apostolus: « Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). » Cum enim dicit praeterit figura, ostendit manere substantiam. Verbi gratia: Infans cum in puerum creverit, et puer in juvenem, et juvenis in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates praeterit in substantia, semper enim idem est qui prius fuit, sed paulatim immutatur, et aetati pristinae praeterisse dicitur. Similiter coelum et terra, licet transeant per immutationem, tamen in propria substantia manebunt. Eo sensu etiam dicitur: Ecce ego creo. pro eo quod 116.1072A| est creabo, vel innovabo, coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora, mala sive tormenta. Et non ascendent super cor, id est non recordabuntur. Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum, id est sine fine laudabitis me in omnibus rebus a me factis, ut olim angeli, videntes mundum a me factum. « Quia ecce ego creo Hierusalem exsultationem, et populum ejus gaudium, et exsultabo in Hierusalem, et gaudebo in populo meo. » Hoc de coelesti Hierusalem intelligendum est, id est de congregatione sanctorum angelorum, et omnium qui in numerum angelorum transibunt, de quibus dicitur: Quia erunt sicut angeli Dei in coelo. Ecce (inquit) ego Deus omnipotens faciam ex angelis et hominibus unam coelestem Ecclesiam, sive Hierusalem, 116.1072B| et exsultabunt et gaudebunt intantum, ut ego qui sum creator eorum et conditor, gaudeam et exsultem in eis, et non solum ipsi gaudebunt, sed etiam exsultatio et gaudium ipsi erunt. « Et non audietur in ea, » hoc est in coelesti Hierusalem. « ultra vox fletus et vox clamoris, » quoniam secundum quod Joannes dixit: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, » et caetera quae sequuntur. Neque enim dignum est ut in civitate Hierusalem coelesti populi ejus, qui exsultationis et gaudii aeternam suscepturus est gloriam vocem fletus et vocem tristitiae habeat. Ubi ergo erit vox fletus et vox clamoris? in congregatione reproborum.
« Non erit ibi amplius infans dierum, et senex 116.1072C| qui non impleat dies suos: quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. » Haec ad generalem resurrectionem pertinent, postquam nullus erit infans neque senex in congregatione fidelium, neque in congregatione iniquorum, sed omnes in perfecta aetate « resurgent, alii ad vitam, alii ad perditionem. » In ea scilicet aetate qua Christus resurrexit, hoc est in aetate tricesimi tertii ac dimidii anni; omnesque implebunt dies suos, quia postmodum nemo morietur, jam mors corporis ultra non erit. Quod autem subinfert: quoniam puer centum annorum morietur, sensus est: si quilibet peccator in praesenti saeculo vixerit centum annis, et omne illud tempus pueriliter duxerit, serviendo libidini aliisque concupiscentiis, statim 116.1072D| ut transierit ab hac vita, morietur in peccato suo. Et hoc quod subjungit, quia peccator centum annorum maledictus erit, hoc est, quia centum annis vivens semper pueriliter egit peccando, pleniter etiam maledictus erit.
« Et aedificabunt domos, et habitabunt, et plantabunt vineas, et comedent fructum earum. Non aedificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet. » Domos in quibus habitaturi sunt sancti in Hierusalem coelesti, et qui eas aedificabunt, debemus intelligere vel virtutes quas ipsi aedificant in praesenti, quarum mercedem et praemia possessuri sunt, secundum illud: « Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. 116.1073A| III). » Vel mansiones quas ibi praeparant, de quibus dicit Dominus: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV); » et in psalmo sexagesimo octavo Psalmographus pollicetur dicens: « Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Judae, habitabuntque ibi (Psal. LXVIII). » In istis ergo mansionibus, hoc est in suis virtutibus et in coelesti Hierusalem quam sibi praeparant, bibent et comedent fructum vinearum quas hic plantaverunt, hoc est, exsultatione gratia sancti Spiritus debriabuntur omnique suavitate replebuntur ex vineis quas plan taverunt, id est ex remuneratione bonorum operum. Et aedificabunt ergo virtutes et mansiones coelestes, plantabuntque vineas de quibus jam diximus. Et alius, id est diabolus non habitabit in medio illorum, 116.1073B| neque devorabit amplius virtutes eorum. « Secundum enim dies ligni erunt dies populi mei; et opera manuum eorum inveterabunt electi mei, » vel, sicut quidam codices habent, inveterabunt electis meis. Secundum (inquit) dies ligni, subauditur vitae, erunt dies credentium et omnium electorum in aeterna beatitudine, quia secundum aeternitatem Christi, omnes electi aeterni erunt (Rom. VI). Et « sicut Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, » ita omnes electi resurgent a mortuis, et mors eis ultra non dominabitur, sed aeternaliter cum Christo manebunt, quando videbunt Deum sicuti est. Istud est autem lignum vitae quod erat in medio paradisi, id est Christus in medio Ecclesiae. Et de quo dicit Salomon: 116.1073C| « Lignum vitae est his qui apprehenderint eam (Prov. III), » hoc est sapientiam, quae est verbum et virtus Dei Patris, et qui tenuerint eam beati erunt. Quodque sequitur, et opera manuum eorum inveterabunt mei electi, sive electis meis, duplex sensus est: opera (inquit) manuum eorum, id est fidem, doctrinam, operationemque apostolorum inveterabunt credentes sequaces illorum, quia imitatores illorum effecti, ea quae illi docuerunt et operati sunt, ipsi usque ad finem saeculi tenebunt, et dum semper tenuerint, quasi tunc inveterabunt. Aliter: Opera manuum eorum inveterabunt electis meis, hoc est ipsa opera apostolorum inveterabunt ipsis electis, quia aeternaliter ad utilitatem et salutem eorum manebunt ipsis. Unde et Evangelium dicitur esse aeternum, 116.1073D| eo quod olim servatores suos aeternaliter faciet electos.
« Non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. » Non laborabunt apostoli aliique doctores in praedicatione frustra vel in bonis operibus, sicut quondam Judaei inutiliter laboraverunt, quia mercedem aeternam inde percipient, et laboribus manuum suarum exsultabunt. Non generabunt filios spirituales in conturbatione, hoc est in dolore, sicut quondam Rachel genuit filium carnalem; sed in gaudio et laetitia erunt, gloriantes de numero credentium, sicut apostolus Paulus gaudebat dicens: « Quod est enim gaudium nostrum 116.1074A| aut corona gloriae nostrae, nonne vos estis? (I Thess. II.) » Et quare gaudebunt de eis, quia semen bendictorum, id est apostolorum Domini est, subauditur semen, et nepotes apostoli, id est universi credentes in coelesti beatitudine cum eis sine fine gaudebunt.
« Eritque: antequam clament, exaudiam » voluntatem illorum, non voce respondendo, sed signorum atque miraculorum magnitudine subsequendo; et « adhuc illis loquentibus, ego audiam. » Nam cum dicerent apostoli alicui aegroto aut mortuo « in nomine Jesu surge (Act. III), » statim sine mora sanus incolumisque surgebat. Neque enim potuissent omnes gentes in tam brevi spatio temporum in Christum credere, nisi miraculis signorum 116.1074B| fides eorum quondam esset exorta. Loquentibus enim et clamantibus apostolis apostolicisque viris, Dominus magnitudine miraculorum respondebat.
« Lupus et agnus pascentur simul, et leo et bos comedent paleas; et serpenti pulvis panis ejus. » Lupus et agnus pascentur simul, quia Paulus persecutor et Ananias mansuetus discipulus simul conversati sunt, quorum cibus fuit doctrina evangelica et fides credentium (Act. IX). Iste est lupus de quo patriarcha Jacob dixit: « Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX.) » Vel per lupum et agnum possumus intelligere quemlibet saevum raptorem, qui, postquam venit ad fidem, in Ecclesia moratus est cum quolibet innocente. Leo etiam et bos in Domini adventu comederunt 116.1074C| paleas, id est rex quilibet et princeps hujus saeculi cum praedicatore quolibet, qui designatur per bovem eo quod exaret corda auditorum, scilicet in Ecclesia pascuntur paleis, id est simplicem doctrinam pariter cum profunditate divinorum eloquiorum. Si autem dixerimus leo ut bos comedet paleas, sensus hujuscemodi erit: Leo sicut bos comedet paleas, quando vir disertissimus et quondam ad saeculum potens, Scripturarum divinarum se tradet rusticitati, ut nequaquam saeculari et philosophiae pascatur eloquentia, quae instar mellis stillat de labiis meretricis, sed vilitatem et paleas sequatur historiae, donec multo labore atque industria mereatur ad frumentum pervenire, id est ad profunditatem mysteriorum. De istis talibus fuerunt Augustinus 116.1074D| et Cyprianus, philosophique gentium, qui relinquentes humanam philosophiam quae eloquentiae urbanitate polita erat, Scripturae sacrae se contulerunt, quae mediocri stylo est digesta, retinens intrinsecus ineffabilia mysteria. Sed cum isti tales transierunt ad societatem Ecclesiae, serpenti sive diabolo sunt relicti in cibum leves et instabiles homines, qui designantur per pulverem, eo quod sicut pulvis facile rapitur a vento, ita illi, adveniente tentatione, facile labuntur ad culpam.
« Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. » Qui sunt qui non nocebunt, et cui non nocebunt? Lupus et leo, id est quilibet raptor et saevus tyrannus, deposita antiqua vetustate, 116.1075A| postquam venerint ad fidem, non nocebunt agnis et bobus, id est mansuetis et humilibus. Vel non nocebunt alterutrum, neque occident alios in praesenti Ecclesia vel in coelesti Hierusalem. Haec omnia Judaei carnaliter intelligunt, referentes ea ad tempus mille annorum et ad Christi sui adventum, et dicunt quia tanta pax et securitas erit eis, ut angustissime lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines, simul comedant et pariter commorentur amissa omni severitate: et his innoxii sint qui in templo vel in monte sancto habitaverint: ex quo intelligitur omnes occidendos qui extra montem fuerint. Sed ista omnia falso errore excogitata sunt. Et ne nos ipso judaico errore decepti, carnaliter ea intelligeremus adimplenda, subsequens sermo manifestat, dicens.
CAPUT LXVI.
« Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea est, terra autem scabellum pedum meorum. » Haec etiam Judaei carnaliter intelligunt. Sed quare Deus omnipotens qui ubique totus est sedere se dicat in coelo, paulo superius, Domino adjuvante, pleniter tractavimus. Quapropter modo breviter succincteque est tangendum, et illud ponendum quod per Jeremiam dicitur: « Coelum et terram ego impleo (Hier. XXXIII); » et alibi: « Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo (Isa. XL.) » Per hoc siquidem ostenditur Deus et forinsecus et extrinsecus, et infusus et circumfusus: non solum coeli et terrae, sed et invisibilium creator angelorum, 116.1075C| omniumque virtutum coelestium. « Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Et: « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I). » Idcirco autem dicitur in coelo sedere, quia coelum omnibus elementis et omnibus locis elegantius est et magis nobile. Sive debemus per coelum intelligere angelicam naturam, quae in coelestibus commoratur, et homines sanctos coelestem angelicamque vitam ducentes in quibus ipse habitat. Per terram autem quae dicitur esse scabellum pedum ejus, debemus intelligere terrenos homines, qui terrene vivunt, et amatores mundi existunt, et angelos qui de coelestibus ad terram et in caliginem istius aeris lapsi sunt, quos ipse suo judicio et potestate calcat; ideoque dicit coelum, hoc est angeli 116.1075D| et homines justi, sedes mea. Terra vero, id est terreni homines, scabellum pedum meorum: qui eos mea potestate atque recto judicio comprimo et calco. « Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae? »
« Omnia haec, » subauditur quae facta sunt, « manus mea, » sive potentia mea « fecit, et facta sunt universa ista, » subauditur a me, « dicit Dominus. » Judaei putabant et dicebant quod Deus omnipotens nullo in loco esset super terram, nisi in templo, quod erat Hierosolymis factum a Salomone, aestimantes illum localem esse: non recordantes quod Salomon dixerat die Dedicationis ejusdem templi: « Si enim coeli coelorum non possunt te capere (II Paral. II). » 116.1076A| Quapropter dicit Dominus omnipotens ad illos qui talia cogitabant: « Quae est ista domus tam magna, tam speciosa, quam aedificabitis mihi, ut ibi in uno loco concludar? nonne haec omnia manus mea fecit? » Certe omnia quae facta sunt a me facta sunt. Sed ut ostenderet ubi esset locus ejus, subjunxit inquiens: « Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperem, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? » Ecce locus ejus: pauperem et contritum spiritu, atque trementem sermones suos appellat humilem quemlibet, qui contritum habet spiritum condolendo et proximorum infirmitati, et sua peccata plangendo; et qui timens ire in supplicium aeternae damnationis cessat a pravis operibus, iste est pauper atque humilis: de quo loquitur in Evangelio Salvator: 116.1076B| « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Et alibi: « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. » In istis ergo pauperibus et timentibus sermones Dei habitat Deus per fidem et bonam voluntatem, ipsique sunt templum Dei, sicut Apostolus dicit: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). »
« Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. » Omnia sacrificia Judaeorum (quae ne idolis immolarent eis concessa erant, vel propter figuram veri sacrificii) ita annihilata habentur post Domini praedicationem, veraeque illius immolationis sacrificium, corporisque, ac sanguinis ejus consecrationem: ut qui immolaverit bovem, sic placeat ei quasi qui 116.1076C| interficiat virum; qui mactaverit pecus, quasi qui excerebret canem, de quo per Moysen scriptum est: « Non offeres in domo Domini tui mercedem meretricis, neque pretium canis (Deut. XXIII). » Pulchre canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem. « Qui offert oblationem, » subauditur legalem, « quasi qui offerat sanguinem suillum » contra legis praeceptum: « qui recordatur thuris, » subauditur, ad hoc ut offerat, « quasi qui benedicat idolo, » id est venerando laudet. Tales sunt caeremoniae Judaeorum. Et ita habentur accepta eorum sacrificia, postquam veritas Evangelii per Christum data est: « Haec omnia, » subauditur quae superius dicta sunt de immolatione « elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum 116.1076D| delectata est. » Et elegerunt (inquit) suo arbitrio non mea voluntate, post verum sacrificium offerre adhuc figurativa, et in abominationibus suis, id est in his quae abominari debuerant, anima eorum delectata est.
« Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis. » Illusiones posuit pro eo quod est illusores. Tale quod et Apostolus dicit: « Dabit eis operationem iniquitatis (Rom. I), » id est diabolum et Antichristum. Illusores vero duobus modis possumus intelligere, vel pessimos principes et doctores, ut fuerunt scribae et Pharisaei, et mali sacerdotes, ut fuerunt filii Heli qui a Domino electi sunt, quia permissi sunt ab illo dominari in populo 116.1077A| illo. Vel ut alii dicunt, illusores hic appellat daemones et Romanos, quibus illi traditi sunt. Et est sensus: Quia ergo haec omnia delegerunt in pravis actionibus, et ego quoque permittam eis habere et dominari multos principes sacerdotesque non rectos, quales merentur. Et mala quae timent, sive famis, sive mortalitatis, seu captivitatis adducam eis: vel tradam eos daemonibus Romanisque. Et quae timebant, dicentes: « Sed dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XI). » Et forte venient Romani et tollent nostrum locum et gentem: adducam eis, et perdent locum templi et nomen regni. Causamque reddit quare talia eis intulerit. « Quia vocavi » dicens: « Poenitentiam agite (Matth. IV); » et: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati 116.1077B| estis, et ego vos reficiam (Matth. XI), » « et non erat qui responderet. » Sequendo et obediendo « locutus sum et non audierunt, » id est non fuerunt obedientes. « Feceruntque malum in oculis meis, » hoc est in praesentia mea, « et quae nolui legerunt, id est errorem falsum.
« Audite verbum Domini qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. » Vox prophetae hortantis apostolos: Audite, populi, verbum Domini, qui tremitis, id est qui reverentiam habetis ad sermonem ejus. Dixerunt fratres vestri Judaei odientes vos, et abjicientes vos eo quod in me creditis, et propter nomen meum 116.1077C| quod habetis, quia a me Christo Christiani vocamini (Joan. IX.) Jam enim conspiraverunt Judaei ut si quis confiteretur eum Christum extra Synagogam fieret. Fratres autem vocantur secundum carnem, non fide, neque operatione: ut ipsi apostoli suos persecutores et eos qui se abominantur in locum fratrum habeant. Unde Petrus dixit: « Viri fratres, audite (Act. II), » et Paulus: « Tristitia est mihi magna pro fratribus meis qui sunt Israelitae (Rom. IX.) » Dicebant ergo Judaei ad apostolos: glorificetur Dominus, id est appareat sublimis et gloriosus in majestate et habitu regnantis. Et videbimus illum in laetitia nostra, id est hoc erit nostra laetitia et gaudium, cum videbimus eum gloriosum. Modo vero nolite nobis humilem et despectum praedicare; sed 116.1077D| audiamus quid sequitur. Ipsi autem Judaei fratres vestri qui talia dicunt confundentur, et erubescent de sua incredulitate, cum Christus sublimis et gloriosus apparuerit omnibus hominibus in die judicii. Vel etiam quia talia dixerunt confundentur et peribunt in praesenti, sicut sequentia manifestant. Nam subditur:
« Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. » Adveniente Romano exercitu et circumdante civitatem (sicut Josephus historiographus scribit), versi sunt qui erant intra civitatem in seditionem in tres partes, contendentes de principatu. Una pars eligens istum, alia alium, tertiaque tertium. Et ita factum 116.1078A| est, ut una pars populi et sacerdotum tenerent templum, pars principum et populi arcem domumque regiam, et tertia pars reliquam partem civitatis, maxime tamen vulgus. Pugnabant ergo forinsecus contra hostes, intrinsecus contra cives. Sed Romanis capientibus urbem, vox populi plangentis audita est in Romanis exsultantibus, qui ejus voluntate venerunt, reddentes retributionem inimicis suis Judaeis. Et quare audita est vox sacerdotum de templo, principum et vulgi de civitate? quia omnes sunt aut gladio necati, aut igne cremati, aut aliis gentibus pretio distracti, vel venundati, aut etiam in captivitatem ducti: praeter illos qui diversis miseriis afflicti, intra civitatem tunc mortui. Tunc ergo completa est comminatio Domini dicentis: « Relinquetur vobis 116.1078B| domus vestra deserta (Matth. XXIII). »
« Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. » Hoc dupliciter potest intelligi: antequam parturiret virgo Maria, et antequam veniret partus ejus, genuit Deus Pater masculum, Verbum scilicet et Filium suum fortissimum, per quem fecit et gubernat omnia. Aliter: antequam parturiret Sion, hoc est primitiva Ecclesia, et antequam veniret partus ejus, id est in velocitate temporis, peperit masculum fortem, videlicet populum, quando una die crediderunt quatuor millia, altera die quinque millia, ac deinceps multa millia: ex quorum numero fuit beatissimus Stephanus, aliique quamplurimi filii apostolorum, qui antea potuerunt occidi quam a fide Christi separari. 116.1078C| Non autem de carnali parturitione et procreatione hoc dicitur, sed de spirituali: quia spiritualiter eos genuerunt, fidem Christi in eorum cordibus infundendo. Omnes namque carnales generationes parturiuntur et pariunt, spirituales autem dolore et usu carent.
« Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile? » Subauditur ut esset quis natus antequam parturiret mulier: aut in tam brevi tempore tot millia hominum quis vidit spiritualiter generatos? « Nunquid parturiet terra in die una, » id est nunquid generabit omnia semina die una. « Aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos. » Hoc est apostoli et apostolici viri multitudinem credentium. Ille populus qui modo gens appellatur 116.1078D| in die una est et creatus simul, quia in Christo, qui est lux et dies, spiritualiter creati sunt simul in unitate fidei. Apostoli enim, generando fidem in cordibus auditorum, matres fuerunt.
« Nunquid ego qui alios parere facio, » subauditur carnaliter « ipse non pariam, » subauditur spiritualiter, « dicit Dominus? » Deus Pater, qui alios parere facit carnaliter, non est absque Filio: quia ante omnia saecula genuit Verbum suum coaequale sibi. Habet etiam multos filios quos ipse peperit gratia sua, de quibus dicit Joannes in Evangelio: « Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). » « Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? » 116.1079A| subauditur, non ero. Hoc ad Sion dicit, id est, primitivam Ecclesiam. Et est sensus: Ego qui omnes homines creavi ex nihilo, faciam mihi ex omnibus gentibus unam pariter in me credentem Ecclesiam.
« Laetamini cum Hierusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam, gaudete cum ea gaudio universi, qui lugebatis super eam, ut sugatis, et repleamini ab uberibus consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. » Angeli sicut de nostro profectu modo gaudent, ita tristabantur olim de nostro defectu » et servitute qua serviebamus diabolo. Apostoli etiam videntes populum Judaeorum in infidelitate manere, et praevidentes civitatem Hierusalem destruendam a Romanis 116.1079B| (sicut Dominus praedixerat), et populum subvertendum, condolebant et tristabantur. Sed tota consolatio illorum in hoc fuit, quia videbant gentes paratas esse ad credendum, ex quibus aedificanda erat Hierusalem, id est praesens Ecclesia, vel coelestis: ideoque dicitur, tam angelis quam apostolis, qui lugebant super Hierusalem, id est super populum ejus, ut laetentur et exsultent cum Hierusalem coelesti, vel praesenti ex omnibus gentibus collecta, et in ea, hoc est in fide illorum. Per lac autem, quod praecipitur ut sugant ipsi apostoli, et mulgeant, debemus intelligere fidem simplicem credentium et bona opera illorum, in quibus delectati sunt apostoli. Per duo autem ubera duo Testamenta intelliguntur, ex quibus trahitur lac, hoc est simplex et dulcis doctrina Spiritus 116.1079C| sancti, quae convenire possit simplicibus. Gaudete (inquit) cum ea ut satiemini fide et bonis illorum operibus; et repleamini ab uberibus consolationis ejus, id est duum Testamentorum; et plenitudine Spiritus sancti repleamini in eis, ut mulgeatis et deliciis affluatis, hoc est ut assumatis eorum simplicem fidem, et perfectione eorum abundetis. Et hoc ab omnimoda gloria ejus, id est a scientia divinitatis et humanitatis Christi. Sancta enim Ecclesia, licet una sit, tamen habet in se qui habent lac, id est simplicem fidem et intellectum; et habet qui abundant divitiis spiritualibus, et scientia humanitatis atque divinitatis, ex quibus omnibus sumunt doctores, quod unusquisque habet delectando in illis.
116.1079D| « Quia hic dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam, » id est infundam super Ecclesiam « quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem, » subauditur infundam, « gloriam gentium quam sugetis. » Iste est fluvius pacis quem infundit super Ecclesiam, de quo dicitur: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. LXXXVI); » « Et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII), » dona videlicet Spiritus sancti quae accipimus in baptismo et in confirmatione manus episcopi, et per quae pacificamur Deo Patri, vel etiam doctrinam Evangelii. Gloria autem gentium quasi torrentem inundantem, fidem illarum appellat quam glorificavit Spiritus sanctus qui inundans dicitur propter 116.1080A| velocitatem. Velociter enim ad fidem venerunt. « Ad ubera portabimini, » subauditur ab Apostolo et praedicatore, id est ad dona Spiritus sancti, vel etiam ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti portabimini, quia quod praedicabunt hoc primum ipsi operibus adimplebunt, ut illorum exemplis ducatum accipiatis. « Et super genua blandientur vobis, » subauditur apostoli, id est in secretis, et sustentationibus, atque blandimentis fovebunt vos, ut facilius in fide solidemini. Unde Apostolus: « Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhiheatis corpora vestra hostiam sanctam (Rom. XII); » et, « Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos (I Petr. II). » Hoc ad illos dictum est qui credituri erant ex gentibus per praedicationem Apostoli. Sequitur:
116.1080B| « Quomodo sicut mater consolatur, ita et ego consolabor vos, et in Hierusalem consolabimini. » Miserator et misericors Dominus comparat se aquilae, gallinae et matri, volens nos suis blandimentis ad voluntatem suam trahere, sicut mater filium suum. Adhuc etiam majorem misericordiam nobis impendit quam mater filio; quia si illa obliviscitur illius, ipse tamen non obliviscitur nostri, sicut supra per Prophetam dicitur ad Hierusalem: « Et si (inquit) mater potest oblivisci filii sui, ego tamen non obliviscar tui. « Et sicut aquilae custodiunt pullos suos, quorum natura est (ut physici dicunt) in excelsis et inaccessis locis nidos collocare, ne coluber fetus violet, qua propter et ponit in medio illorum lapidem aeti tem, quo omnia venena fugantur: ita Deus omnipotens 116.1080C| omni custodia nos servat, ne serpens antiquus, diabolus, veneno sui livoris commaculet. Et ponit lapidem in medio nostri, id est fidem suam in cordibus nostris, qui verus lapis est, abscisus de monte sine manibus. « Sicut ergo mater blanditur filio suo, ita ego consolabor vos in praesenti Ecclesia (Dan. II): » juxta quod vobis promisi: « Ecce ego (inquiens) vobiscum sum (Matth. XXVIII); » et in Hierusalem coelesti consolabimini mea praesentia.
« Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. » Hoc dupliciter potest intelligi. Videbitis, o apostoli et praedicatores, multitudinem credentium venientem ad fidem, et gaudebit cor vestrum de salute eorum, et ossa vestra, id est virtutes vestrae germinabunt in aliorum cordibus 116.1080D| fructus bonae voluntatis et operationis. Recte enim per ossa intelliguntur virtutes, quia sicut corpus consistit et sustentatur ossibus, ita anima virtutibus subsistit. Aliter: Videbitis, o omnes fideles, in aeterna beatitudine Deum sicuti est, juxta illud: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); » et « Gaudebit cor vestrum sine fine, quia gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). » Et adveniente die judicii, ossa vestra, id est corpora vestra, recepta immortalitate, germinabunt, sive resurgent. Sicut ergo herbae quae siccatae fuerant, tempore veris germinant, recepta viriditate, ita corpus in die judicii recepto vigore viridescet: ut sicut corpore et anima Deo servierunt in praesenti saeculo, ita 116.1081A| in corpore et anima exsultent in aeterna beatitudine. « Et congnoscetur manus Domini super servos ejus, et indignabitur inimicis suis. » Haec verba proprie ad diem judicii pertinere videntur. Manus enim Domini Filius est, quia per ipsum omnia fecit Deus Pater, qui cognoscetur in die judicii a suis fidelibus benignus et suavis: impiis vero erit durus et punitor eorum. Vel manum Domini possumus intelligere operationem et potentiam illius, juxta quod per Moysen dicitur ad Pharaonem: « Ecce manus Domini, » id est potentia Domini, « super te et super populum tuum (Exod. V). » Cognoscetur Dominus ergo in die judicii super servos suos, quibus dicet « : Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV). » Et indignabitur inimicis suis daemonibus et reprobis, quibus dicet: 116.1081B| Ite, maledicti, in ignem aeternum.
« Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadriga ejus, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. » Ad diem judicii pertinent ista. De hoc igne dicit Psalmista: « Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XLV). » Iste ignis transitorius erit electis, qui habuerint fenum et stipulam: quia purgabuntur ibi et transibunt ad regnum vitae; aeternus erit reprobis, quos involvet, et ducet ad supplicia aeterna. Et quasi turbo sive tempestas currus ejus. Per currum illius debemus intelligere angelicas potestates, quae Dominum comitabuntur ad judicium. Non quod Deus curru portetur ista narrantur, sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum judicantis: sic 116.1081C| quando ad vindictam venturus est ut debellet adversarios suos, in habitu victoris et triumphantis ostendetur. Reddet in indignatione furorem suum reprobis, dicens: « Ite in ignem aeternum (Matth. XXV), » et increpationem suam in flamma ignis, dum dixerit exprobrando: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, et caetera. Sententia enim terribilis, quasi ignis, devorabit eos.
« Quia in igne Dominus dijudicabitur, et in gladio suo ad omnem carnem. » In igne, id est, in judicio discernetur a senioribus populi sui, justo suo judicio damnare reprobos, non potentia. Gladius Dei est verbum et sententia illius, de quo loquitur Amos propheta. Gladio, id est sententia Dei peribunt omnes peccatores (Amos IX). Quidquid ergo punit, 116.1081D| quidquid affligit, quidquid percutit, quidquid cruciat, gladius potest appellari. In gladio quippe suo dijudicabitur ad omnes homines: quia dum dederit singulis quod merentur, omnes cognoscent illum justum judicem esse, et laudabunt judicium ejus. « Et multiplicabuntur interfecti a Domino. » Judaei, haeretici, pagani, et reprobi universi damnati, plures invenientur. Interfectio enim hic nihil appellat aliud nisi damnationem, et perditionem reproborum.
« Qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus. » Judaei, inter caeteros errores quos adimplebant, habebant in suis hortis fontes et baptisteria, in quibus saepius se abluentes, putabant se mundari etiam a peccatis. Et colebant 116.1082A| ibi idola, et luxuriabantur ante idola et aras deorum, cum masculis et feminis, more canum, quod est turpius dicere. Et hoc est quod dicit post unam intrinsecus, id est retro in ipso earum corpore. « Qui comedebant carnem suillam, » subauditur contra legem, « et abominationem, » id est immolatitium, ut quidam gentes adhuc faciunt. « Simul consumuntur, dicit Dominus. Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus. » Vox Domini omnipotentis de die judicii. Idcirco (inquit) venio ad judicium cum omnibus gentibus et linguis, ut congregem omnia opera eorum et cogitationes eorum, et reddam eis qualia merentur. Quod omnes gentes ad judicium venturae sint, Dominus manifestat dicens: « Cum sederit 116.1082B| Filius hominis in sede majestatis suae, et coeperit judicare, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. XXIII). » Omnes enim gentes et linguae cum cogitationibus suis pariter adducentur in medium, et dijudicabuntur. Id ipsum autem intelligitur per linguas quod et per gentes. « Et venient et videbunt gloriam meam. » In libris propheticis subito mutantur tempora, sicut et personae. Unde in praesenti loco ea quae praemissa sunt, ad diem judicii pertinent: ista vero quae modo subsequuntur, ad primum Domini adventum pertinent, et ad gentium fidem. Venient (inquit), ex omnibus gentibus fideles in Ecclesiam, et videbunt, hoc est intelligent mente gloriam divinitatis meae, et gloriam humanitatis: quomodo homo cum sim, exaltatus sum super 116.1082C| omnes ordines angelorum, quia homo sum pariter et Deus.
« Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes. » Ponam (inquit) in eis qui crediderint signum crucis, signum Christianitatis et salutis. Emittam ad gentes ex eis, subauditur, Judaeis, qui salvati fuerint, apostolos videlicet de quibus dicit Isaias: « Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus (Isa. L). » Ad quas gentes miseri eos manifestat, subnectens « in mare, in Africam, in Lydiam tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, et in insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. » Per mare debemus intelligere hunc mundum generaliter, quia sicut mare semper in motu est, 116.1082D| nunc ascendentibus procellis, nunc descendentibus: ita mundus nunc in pace, nunc in bellis, nunc in fame, nunc in abundantia consistit; nunc nascuntur homines, nunc moriuntur. Per Africam, omnem plagam meridianam in qua Africa posita est. Quod vero ait, mittam in Lydiam tendentes sagittas, tale est ac si diceret: Mittam ad Lydios, qui sunt peritissimi sagittarii. In Italiam, id est in occidentem, ad insulas omnes, et ad eos qui non audierunt me, neque per angelum neque per prophetam. De istis dicit propheta: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus subauditur, illi qui salvati fuerint ex Judaeis.
« Et adducent » apostoli « omnes fratres vestros, » 116.1083A| o Judaei credentes, « de cunctis gentibus, donum Domino, in equis et quadrigis, et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem, dicit Dominus, » hoc est ad Ecclesiam praesentem et ab ista praesenti ad coelestem. Sicut per ea locorum nomina quae superius commemoravit Propheta, significatae sunt omnes gentes, et omnia loca ad quae rumor praedicationis apostolicae decucurrit: ita per haec animalia significantur diversitates gentium et hominum ad fidem venientium. In equis deportati venerunt ad Ecclesiam, qui citissime crediderunt. In quadrigis venerunt, qui in doctrina philosophica et honestate morum fulgebant. inter alios, ut Augustinus; et per illam sapientiam mundanam pervenerunt ad doctrinam veram, quatuor 116.1083B| virtutibus principalibus, ad coelestia mente sublevati. In lecticis, qui auxilio aliorum portati et adjuti venerunt. Lectica autem est lectus desuper tectus, idem est et feretrum. Mulos autem in scriptis sacris dupliciter accipimus, hoc est aut in bonam, aut in malam partem. In malam partem, quia proni sunt ad scortum, de quibus dicitur: « Nolite fieri sicut equus et mulus (Psal. XXXI). » In bonam, ut physici dicunt, steriles sunt a fetibus quamvis luxuriae sint dediti: quilibet sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur fortis manu, alter pacificus. In mulis ergo venerunt, qui steriles fuerunt a malitia. Verum David et Salomon in cordibus suis sessorem habuerunt, qui propria fortitudine Goliath, id est, diabolum debellavit, et nos per sanguinem 116.1083C| passionis suae Deo Patri pacificavit (I Reg. XVII). In carrucis venerunt, qui aliorum auxilio adjuti in Ecclesiam per praedicationem apostolorum, donum Domino Christo fuerunt: sicut ei Pater dicit: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). » Et ipse Filius: Ego (inquit) constitutus sum rex ab eo super Sion, id est super Ecclesiam. Sequitur: « Quod si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. » Praeceperat Deus omnipotens in lege, ut ter per annum venirent omnes ad templum Domini, hoc est in festivitate Paschae, Pentecostes et Tabernaculorum, et offerrent omnes munus in domo Domini. Sic namque praecipiebat lex: Cave « (inquit) ne appareas in conspectu Domini vacuus (Exod. XII, XXIV). » Et est sensus: 116.1083D| Sicut (inquit) solebant filii Israel, dum eorum adhuc staret religio et templum, omnibus sanctius venire cum gaudio et psalmis in Hierusalem, offerentes munera sacrificiorum Domino: sic adducent fratres vestros apostoli de universis nationibus cum gaudio, in equis et mulis et diversis vehiculis, et offerent munus Domino in vase mundo. Munus istud quod quotidie offerunt Domino filii Israel, id est illi qui Deum mente vident, hostiae sunt spirituales, fides videlicet, charitas, castitas, oratio munda, caeteraeque virtutes. Vasa vero munda sancta sunt corpora et immaculata, et nulla contagione violata.
« Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit 116.1084A| Dominus. » Hoc dupliciter potest intelligi, ut referatur tam ad Judaeos quam ad gentiles. Assumam, inquit, ex eis, id est, ex Judaeis credentibus, et erunt mihi in sacerdotes et Levitas. De quibus unus sic loquebatur: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi (I Cor. IV). » Sacerdotes enim erant, quia sacra responsa dabant populis, et semetipsos offerebant Deo, et altos quos ei sua praedicatione acquirebant: ut Paulus Timotheum. Levitae erant, id est assumpti, quia a Domino fuerunt electi, et assumpti ad officium praedicationis. Aliter: Assumam, inquit, ex eis, subaudis gentibus qui crediderint, et erunt mihi in sacerdotes et Levitas, reprobato sacerdotio Judaeorum. Unde dicit Apostolus: « Translato (inquit) sacerdotio, necesse est 116.1084B| ut legis translatio fiat (Hebr. VII). » Quod probari potest ex hoc, quia modo ex Judaeis aut rarus aut nullus invenitur sacerdos in sancta Ecclesia, aut aliquis minister. Et in singulis Ecclesiis sacerdotes et ministros mysteriorum Christi ex gentibus cernimus, qui quotidie corpus et sanguinem Christi pro redemptione generis humani offerunt in commemorationem passionis ejus. Et sicut apostoli semetipsos offerebant Deo, et alios quoscunque poterant: ita et sacerdotes gentium. Verbi gratia, sicut fecit beatus Hilarius, qui beatum Martinum Deo obtulit. Levitae sunt, quia ad hoc ministerium assumuntur.
« Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. » Ista quae sequuntur 116.1084C| usque ad finem libri, ad diem extremum judicii pertinent. Coelum in hoc loco neque aethereum per quod septem planetae discurrunt, neque sidereum ubi sunt reliqua sidera, quod et firmamentum appellatur, debemus intelligere: sed coelum istud aereum, ubi sunt nubes et grando nubiumque concursus. Coelum ergo istud aereum et terra, ab hac specie quam nunc habent innovabuntur per meliorationem: quia crassitudine sua privabitur, et in subtilitatem aetheris transibit, et sicut Joannes dicit, « Postmodum erit semper coelum novum et terra nova (Apoc. XXI). » Et est sensus: Sicut ista duo elementa coelum et terra, postquam innovata fuerint, aeternaliter in sua novitate manebunt, ut nequaquam postmodum dicatur coelum et terra transibunt: 116.1084D| sic semen vestrum, o apostoli, stabit et permanebit aeternaliter coram me, innovatum ab omni corruptione mortalitatis et peccati. Et non solum semen, sed etiam nomen vestrum, id est, nomen Christianitatis et filiationis Dei: ut amplius non succedat illis alia gens, sicut fecit Judaeis, sed aeternaliter maneant in aeterna felicitate. Semen autem apostolorum debemus intelligere omnes, qui exemplo et praedicatione illorum salvantur quotidie eorum fidem habentes et opera imitantes. Sequitur:
« Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. » Mene Graece dicitur luna, a quo nomine 116.1085A| componitur neomenia, id est exordium novae lunae. Et a mene, quae dicitur luna, vocatur mensis apud illos qui initium Kalendarum non juxta solis cursum et diversa mensium spatia, sed juxta circuitum lunae incipiunt et terminant: ut Hebraei faciunt. Per mensem ergo vult intelligi lunam. Et haec est luna, id est sancta Ecclesia, de qua in psalmis dicitur: « Permanebis cum sole et ante lunam, in generationes et generationem (Psal. LXXI). » Et in Canticis canticorum: « Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol (Cant. VI)? » Quod ergo dicit, Erit mensis ex mense, tale est ac si diceret: Erit Ecclesia futura ex praesenti Ecclesia, quia ex praesenti Ecclesia construetur, et complebitur illa quae jam regnat cum 116.1085B| Christo, et quae cum illo veniet ad judicium. Aiunt physici, et quorum cura est de coelestibus disputare, lunam non habere proprium lumen, sed solis radiis illustrari. Ab ea enim semper orbis parte completur et fulget, a qua soli vicinior est. Quapropter Ecclesia bene comparatur lunae, quia sicut luna quidquid splendoris habet a sole accipit, ita Ecclesia quidquid boni habet, a Christo accipit, qui est verus sol, de quo propheta ait: Timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Et sicut luna nunc crescit in lumine, nunc decrescit, ita sancta Ecclesia nunc in pace crescit, nunc in persecutionibus decrescit. Quodque sequitur, et erit sabbatum ex sabbato, similiter ad requiem electorum pertinet. Sabbatum enim interpretatur requies. Erit ergo sabbatum 116.1085C| ex sabbato, id est qui hic requieverit a pravo opere, illic requiescet in aeterna beatitudine. « Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. » Hoc specialiter potest referri ad electos, et generaliter ad omne genus humanum. Veniet (inquit) omnis caro, id est omnis electus in die judicii, ut adoret coram facie mea, id est in praesentia mea semper: vel in ipso judicio, et boni et mali timore inenarrabili perterriti, adorabunt omnipotentis Dei potentiam, secundum illud: « Videbit omnis caro salutare Dei, id est omnis homo (Isa. LX). »
« Et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. » Illi qui egredientur, electi solummodo intelliguntur. Egredientur (inquit) 116.1085D| electi non loco, sed intelligent, vel visione manifesta, ut in laudes Dei magis accendantur. Et videbunt cadavera virorum non solummodo Judaeorum 116.1086A| de quibus dicitur: « Filios genui et exaltavi, ipsi vero spreverunt me (Isa. I), » sed cadavera omnium reproborum qui praevaricati sunt in Deum, mandata legis naturalis vel scriptae transgredientes. Nec mirum si electi jam immortales videbunt reprobos damnatos, cum prophetae adhuc mortales haec omnia per intelligentiam videre meruerint. « Quia vero ex viro sumpta est mulier, corpus viri est (Gen. II): » idcirco in nomine virorum comprehenduntur et mulieres. Cadavera autem appellantur, quia in aeternam cadent damnationem. Unde et ipsi daemones cadavera dici possunt, qui similiter in poenas gehennae cadent. Unde et a Domino appellantur homines. « Inimicus, inquit, homo haec fecit (Matth. XIII). » « Vermes eorum non morientur, et ignis 116.1086B| eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. » Vermis et ignis in hoc loco potest intelligi conscientia peccatorum, quae torquet omnes in suppliciis constitutos, quare in praesenti saeculo vitiis servientes, caruerint bono pro quo remunerarentur. Unde quodam loco dicitur sic: Tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna: sic moeror et tristitia excruciat cor viri. Iste ignis non exstinguetur, et vermis non morietur, quia illi aeternaliter in poenis manebunt, et semper propria conscientia torquebuntur. Potest et ita intelligi, ut credatur in inferno ignis esse materialis, et vermis similiter, qui comedunt et devorant illorum corpora: licet quidam falso dixerint corpus aereum esse post generalem resurrectionem, 116.1086C| et in tenues auras dissolvendum. Idcirco autem vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, quia esca illorum erunt omnes reprobi, et ex ipsis reprobis erit materies ignis et vermis, qui tandiu vivunt quandiu habent materiam qua pascantur. Quod autem sequitur, erunt omnes reprobi usque ad satietatem visionis omni carni, id est omni electo, tripliciter intelligi potest: vel quia in hoc satiabitur visio electorum quod viderint eos a se justo judicio Dei separatos, et potentiam amissam quam tenuerant super innocentes; vel quia ita damnabuntur ut justi amplius nolint, nec exposcent amplius vindictam, sicut modo faciunt, dicentes: « Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI)? » Vel in hoc erit illorum satietas, 116.1086D| quia non gaudebunt de reproborum damnatione, sed de sua liberatione. Amen.
(no apparatus)